«♦e L E 0 T I 0 N E S THEOLOGICAE QUAS IN COLL. ROM. S. J. HABEBAT JOANNES PERROM * E SOCIETATE JESU IN EOD. COLL. THEOLOGIAE PROFESSOR. EDITIO XXI. RATISBONENSIS I. ♦ AUCTORIS CURIS AC NOTIS ORNATA * ET AUCTA. NOVISSIM VOLUMEN III. DE LOCIS THEOLOGICIS. RATISBONAE MDCCCLIV. SUMPTUS FECIT G. JOSEPHUS MANZ. TRACTATUS b E LOCIS THEOLOGICIS. PARS II. ♦ i • 1 V ιύ TRACTATUS DE LOCIS THEOLOGICIS PARS SECUNDA. DE VERBO DEI SCRIPTO ET TRADITO. 1. Si ecclesia, uti ostendimus, ea societas est, cui Christus Deus-homo plenissime depositum doctrinae suae concredidit: si ecclesia est a Christo instituta ut jugiter populos ad lidem ope sua sive adductos sive adducendos indubiis institueret documentis: si ecclesia denique una eademque semper extitit et existit, et usque ad consummationem saeculi in ministerio sibi commisso adimplendo, Christi, cujus personam sustinet, vices est praestitura; plane consequitur gentibus quibuscumque sive conversis, sive posthac con­ vertendis non aliud sentiendum credendumque esse, quam quod eadem ipsis proposuerit ecclesia, quae unice pro nobis proxima et adaequata esse potest credendorum regula et agendorum. -* 2. Porro ecclesia quemadmodum viva voce a divino suo Conditore atque ab interiore Spiritus Sancti afflatu omnes fidei veritates ex ipso originis suae et institutionis accepit exordio, sic easdem fideliter viva voce transmisit. Quemadmodum praeterea haec ipsa ecclesia ex quo esse coepit, vita vixit interiore fidei, spei et caritatis, sic eandem exteriore ministerio iis vitam omnibus communicavit, quos Christo lucrifecit per verbi praedicationem, ac in sinum suum recepit sacramentorum administratione aliisque adminiculis, qui­ bus Christus constituit gratiam suam sanctificantem una cum enumeratis vir­ tutibus impertiri ; quae cuncta corpus hoc mysticum, ut ita dicam, informant. i 3. Ipsamer porro Christi ecclesia longe lateque diffundebatur vita inte­ gerrima vivens, suo fungens munere, martyres sanctosque in caelum transmit­ tens, priusquam objecta fidei libris committerentur. Haec vero dogmata solo ministerio proposita, traditione sive orali sive practica tunc temporis serva­ bantur, Oblata interea occasione et Spiritus Sancti impulsu nonnulla hujus ecclesiae membra seu individua manus admoverunt commentariis seu libris edendis, quae tum Christi gesta et doctrinam referrent, tum ejusdem doctri­ nae explanationes atque vindicias. Ejusmodi autem scripta in quae aliqua ex parte relata sunt, quae ad ea usque tempora viva tantum voce profere­ bantur. nullum potuerant detrimentum afferre aut traditioni ipsi aut publico ecclesiae magisterio, quod ab ipsis independens omnino est. Quin immo libri qui identidem conscripti sunt, ad ecclesiae auctoritatem tamquam ad regulam proximam fuerunt exacti, quando ecclesia eosdem recipiens suo veluti suffra­ gio consignavit. Edixit enim eos libros veridicos esse, divinaque inspiratione conscriptos: ex iis canonem suum effecit, constituitque ut omnes exinde libros illos ceu veraces, authenticos, divinitus inspiratos, et canonicos venerarentur, atque ex ipsis, se magistra, veritates inclusas quilibet derivaret. Hinc du­ plex illa regula et ecclesiae magisterio subordinata credendorum et agendo­ rum, Scriptura et Traditio, quae ad nos usque dimanavit. Quandoquidem vero temporis tractu plura ex iis quae traditio primaeva complectebatur, monumentis sunt consignata, factum est, ut Scriptura et haec monumenta utpote mortua ab ecclesiae jugi vivoque magisterio vitam, ut ita loquar, adipisci semper debuerint, cum ejus tantum sit tum de veris ac genuinis Scripturis earumque legitimo sensu, tum de veris divinisque traditionibus judicare. 4. Quamobrem de Scripturarum Traditionumque divinarum existentia et origine, deque ipsarum praeterea Scripturarum inspiratione ac caeteris quae ad utrasque referuntur, infallibili auctoritate seu de fide nobis nisi per eccle­ siam nequit constare. Neque enim alia suppetit via. In hac porro fidei professione non distinguitur theologus aut quilibet vir doctus a quovis rudi fideli, cum omnes ex aequo ob eandem auctoritatem hos fidei articulos fide teneant. Hoc solum intercedit doctum inter rudemque discrimen, quod huic sufficiat assensum praebere suum iis quae sibi ab ecclesia traduntur: at virum doctum praeterea deceat fontes ipsos ope scientiae investigare, cos aperire, et efficere ne unquam adversariorum erroribus contaminentur, prout in quovis fere fidei articulo aut dogmate fieri consuevit. Theologus quippe prius exhibet in articulo quolibet ecclesiae doctrinam, deinde ejus veritatem vindicat ex Scripturis, conciliis, patribus, ceterisque fontibus seu instrumentis scientiae suae propriis, ac denique adversariorum difficultates disjicit·,'de quo suo nobis loco erit data opera pertractandum. 5· Hanc propterea methodum circa Scripturam ac Traditionem sequi ipsi statuimus ; quia quamvis illae fontes sint, seu loca theologica ex quibus vir theologus suas haurit probationes, sunt simul objecta fidei nostrae, quae proinde uti objecta reliqua ab ecclesia credenda propo­ nuntur. Equidem nobis proposueramus pro genetico, ut vocant, servando ordine prius de Traditione quam de Scriptura disputationem habere, si­ quidem reipsa Traditio Scriptura anterior est: cum tamen viderimus plura ex iis, quae viva voce ab initio propagata inerant, postea esse scriptis patrum monumentisque ecclesiasticis commendata, ne ordinem hac ex parte invertere postea cogeremur, prius de Scriptura sacra, deinde vero de Traditione disserendum esse censuimus, ut sic continenti oratione perse­ qui illa omnia possimus quae ad hanc referuntur. Totam autem hanc con­ troversiam in hac altera tractationis parte complectimur, cum par Scripturae ac Traditionis auctoritas sit, et ex aequo possit theologus tamquam ex fonte scientiae hujus nostrae proprio argumenta promere sive ad dogmata con­ stabilienda, sive ad aliena placita refutanda. In duas sectiones eam disper­ timur, in quarum priori de sacra Scriptura, in posteriori de Traditione disseremus. t Λ t > J l ■· · » 1 - PARS II. SECTIO PRIOR. 6. Sacrae Scripturae nomine significantur omnes et soli libri quos ecclesia habet uti divinitus inspiratos, et in censum seu canonem suum retulit, omnibusque fidelibus ut authenticos, genuinos et Spiritu Sancto afflante conscriptos exhibet, utpote qui Dei verbum praeseferant. Ex hac notione intelligimus agendum a nobis esse de sacrorum Bibliorum canonicitate, ut vocant, eorumque divina inspiratione. Cum vero protestantes contendant sacram Scripturam adaequatam et proximam esse credendorum regulam, immo et controversiarum fidei judicem, prout a spiritu uniuscujusque privato, aut interiore Spiritus Sancti afflatu et impulsu subjectivo exponitur- ideo ostendendum praeterea nobis est Scripturam sacram neque regulam proximam et adaequatam fidei esse posse, neque alium legitimum ejus interpretem esse nisi solam eccle­ siam. His adjicienda sunt quae ad ejusdem Scripturae exegesim, versiones, lectionem spectant, non omnia sed pauca delibando, prout praelectionum nostrarum postulat ratio. Haec enim professoris sacrarum litterarum pro­ vincia est, qui ex professo, ut ajunt, de gravissimis hisce argumentis per­ tractat. Distinctis capitibus quae heic enumeravimus persequemur. CAPUT I. DE SACRORUM LIBRORUM CANONE ET AUCTORITATE. I 7. Κανών graece, latine regula, hic sumitur pro censu seu catalogo librorum quos ecclesia uti sacros et divinos, ac propterea uti authenticos habet. * Ex hin libris alii ante, alii post Christi adventum conscripti sunt, unde eorum in libros Veteris et in libros Novi Testamenti partitio. 8. Hunc canonem seu catalogum exhibet tridentina synodus sess. IV. his verbis: Sacrorum vero librorum indicem huic decreto adscribendum consuit (sacrosancta et generalis synodus), ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa synodo suscipiantur. Sunt autem infrascripti : 9. Testamenti veteris, quinque Moysi, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium; Josue, Judicum, Ruth, quatuor Regum, duo Paralipomenon, Esdrae primus et secundus, qui dicitur Nehernias: Tobias, Judith, Esther, Job, Psalterium Davidicum centum quinquaginta Psalmorum, Para­ bolae, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Jeremias cum Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim prophetae minores, idest Osea, Joël, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias; duo Machabaeorum, primus et secundus. 10. Testamenti novi, quatuor Evangelia, secundum Matthaeum, Marcum. Lucam, et Joannem: Actus apostolorum a Luca evangelista conscripti; quatuordecim epistolae Pauli apostoli, scilicet, ad Romanos, duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalonicenses, duae ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; « Petri apostoli duae, Joannis apostoli tres, Jacobi apostoli una, Judae apo­ stoli una, et Apocalypsis Joannis apostoli. Si quis autem libros ipsos cum omnibus suis partibus, prout in ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit .... anathema sit. * 4 11. Ex his porro tum Veteris tum Novi Testamenti libris alii diçuntur proto -canonici, alii deutero - canonici. Proto-canonici ii sunt, qui primo in canonem relati sunt, deutero-canonici vero ii, qui postea in canone sunt re­ censiti. Libri proto-canonici V. T. auctore Josepho Flavio 2 viginti duo ') Talem huic voci inesse sensum ex antiquis etiam scriptoribus liquet. Nam scribens s. Hieronymus adversum Ruffinum lib. Π. n. 26. edit. Vallars. : »In libris, in­ quit, Samuel et Malachim, quos nus re­ gnorum quatuor nominamus, post catalogum divinae Scripturae etc.· * Loquitur porro de libris sacris quos enumeraverat in pro­ logo galeato. Sic etiam s. Augustinus lib. Π. De doctrina Christiana, cap. 8, cum η. 12. meminisset Scripturarum cano­ nicarum quae ab ecclesiis catholicis acci­ piuntur, pergit n. 13. scribens : ». Totus au­ tem canon Scripturarum, in quo istam con­ siderationem versandam dicimus, his libris continetur etc." Hos ipsos libros lib. XV. De civ. Dei, cap. 23. n. 4. vocat Scriptu­ ras canonicas ; et lib. XVIII. cap. 41. η. 1. -Denique, inquit, auctores nostri, in qui­ bus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se ali­ qua ratione dissentiant;·· et alibi passim. Cf. Pétitdidier, De Sacr. Script, diss. XI. pag. 94. nec non Josephuin Blanehinium : . Vindiciae canonicarum scripturarum. Ro­ mae 1740. Praef. historica general, cap. 1. 2) Lib. I. cont. Apionem, §. 8. ubi scribit: -Itaque apud nos nequaquam in­ numerabilis est librorum multitudo, dis­ sentientium atque inter se pugnantium : sed 10 ■ que passim allusit Christus Luc. XXIV. 44. dicens: Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis, de me. Postea obtinuit ut di­ viderentur in legem, prophetas et hagio­ grapha. De qua cf. Vossium de Orae. Si­ byllinis, cap. 12. Lugd. Batav. 1680. atque utrumque Buxtorfium, ubi de canone He­ braeorum: item Blanchinium op. cit. Prae/', gen. pag. 9 seqq. Bonfrerium S. J. in Prae­ loqutis in totam Sacr. Script, cap. 3. sect. VL ’) Tales librorum partes quod attinet ad V. T., sunt canticum seu hymnus trium puerorum Dan. IIL a v. 24 — 90. inclusive; historia Susannae cap. ΧΙΠ. ac destructio Beli et draconis cap. XIV; septem postrema capita libri Esther, nempe a cap. X. 4. ad XVL 24. Quod vero spectat ad libros N. T., sunt 1.posteriores versiculi c. XVI. s. Marci, nempe a v. 9. ad finem ; 2. historia sudo­ ris Christi sanguinei, quae legitur apud s. Lucam cap. XXIL vv. 43 et 44; 3. -hi­ storia mulieris adulterae Joann. VIII. v. 2 —12- inclusive. Septem itaque sunt libri deulerocanonici V. T. et paries librorum duae, nempe additiones Danielis et Esther; septem item libri N. T., sex scilicet episto­ lae el liber Apocalypseos, et 1res librorum partes. ■■■ duo duntaxal et viginti libri, totius tempo­ ris (prae-'eriti) historiam complectentes, qui merito ereduntur divini.· (Edit. Havercamp.) Hos deinde enumerans, recenset quinque libras Moysis, tredecim libros a prophetis ccflscriptos, et quatuor complectentes hy­ mnos in Dei laudem, et praecepta vitae ho­ minum utilissima, nempe libros quos nos vocamus sapientiales. S. Hieronymus in prologo galeato in lib. Reg. hanc enume­ rationem refert ad viginti duas alphabeti hebraici litteras scribens: «Viginti et duas litteras esse apud Hebraeos, Syrorum quo­ que, cl Chaldaeorum lingua testatur. . . Quomodo igitur viginti duo elementa sunt . . . ita viginti duo volumina supputantur quibus etc.· Adnotat tamen ibid, quinque litteras duplices apud Hebraeos esse caph, viem, nun, phe, sade, quas nos finales vocamus. -Unde, prosequitur, et quinque a plerisquc libri duplices aestimantur, Sa­ muel, Malachim, Dabre-jamim, Ezzas, Jeremias cum Cinolh, id est lamentationi­ bus suis." Erant propterea viginti septem libri protoeanonici V. T. Hi dividebantur in tres classes, in legem nempe, prophe­ tas, hymnos seu psalmos, ad quam divi­ sionem juxta Maldonalum, Natalem Alex., Lightfootum (Miscell. cap. 44.), P- Lamy (in Apparatu biblico, lib. IL cap. 2·), alios- — snnt, nempe omnes enumerati praeter Baruch, Tobiam, Judith, Sapientiam, Ecclesiasticum ac duos Machabaeorum, qui serius in canonem ah ecclesia relati sunt, adeoque deutero-canonici nuncupati. Libri proto-canonici N. T. sunt pariter omnes recensiti, exceptis epistola b. Pauli ad Hebraeos, II. epi­ stola b. Petri, duabus posterioribus s. Joannis, epistola s. Jacobi, item epi­ stola s. Judae et Apocalypsi b. Joannis, ut nonnullas quorumdam librorum partes omittamus. ’ 12. Utrorumque autem librorum sive proto-, sive deutero-canonicorum eadem est auctoritas in ecclesia catholica, quae nullum inter eos agnoscit discrimen. Protestantes autem conveniunt quidem, seu potius olim convenie­ bant in admittendis libris proto-canonicis utriusque foederis; ast magna semper inter eos sententiarum discrepantia viguit ac viget circa libros deuterocanonicos. Modo enim, ut lutherani, libros omnes deutero-canonicos V. T. ac omnes N. T. abjecerunt, modo cum calvinistis libros omnes deutero - cano­ nicos V. T. rejecerunt, retinentes omnes deutero-canonicos N. T., nunc visi sunt et videntur omnes prorsus retinere cum ecclesia catholica, nunc non 11 respuunt dumtaxat deutero-canonicos, sed vixdum habent aliquem ex protocanonicis librum aut aliquam libri partem quae modo ab hoc, modo ab illo non rejiciatur, aut saltem in dubium non revocetur. ‘ 13. Quae cum ita se habeant, duo a nobis praestanda sunt: primo tridentinus seu ecclesiae canon vindicandus, secundo ostendendum non posse acatholicos independenter ab ecclesiae auctoritate ullum sibi canonem certum constituere. Sit igitur PROPOSITIO I. Canon sacrorum librorum a concilio tridentino editus solidum habet in primitiva ecclesia fundamentum, ac integer est omnino retinendus. • 14. Complectimur, ut patet ex thesis enunciatione, libros prorsus omnes sive proto-, sive deutero - canonicos utriusque foederis cum omnibus suis partibus prout in vulgata editione legi consueverunt ad mentem concilii tridentini. 15. Sic porro inprimis generatim ejus evincimus veritatem: canon tridentinus solidum habet in ecclesia primitiva fundamentum, si de aetate in aetatem per quosdam veluti gradus assurgendo ad primum usque ecclesiae saeculum pervenimus, intuemurque canonem illum per eam aetatem usui fidew libus esse; jam vero ita se res habet. 16. Etenim canon tridentinus idem plane est ac canon quem saec. XV. exhibuit Eugenius IV. in decreto ecclesiae romanae nomine pro Jacobinis dato ann. 1439. 1 Hic rursum desumptus est ex canone quem ann. 494 edi­ dit in decreto suo Gelasius. 2 Hic item plane congruit cum canone quem tradunt tum s. Innocentius I. in epistola ad Exuperium 3, ac s. Augustinus ann. 400 lib. II. De doctrina Christiana cap. VHL n. 13 4, tum concilium Carthaginiense III. ann. 397 celebratum cap. XLVII. 5, tum concilium hip<) Lulherani rejecerunt ab initio c libro­ rum divinorum canone omnes libros deu­ tero-canonicos V. T. ac omnes pariter N. T. Ratio vero est, quia nimis aperte adversa­ bantur hi libri illorum innovationibus, at­ que ut mos constanter fuit omnium haere­ ticorum, cum pervertere eos non possent, e canone expunxerunt. Calviniani e contra autumantes se posse in libris deutero-canonicis N. T. aliquod sibi fulcimentum reperirc, eos retinuerunt. Interdum fluctuant, atque inter se dissentiunt, ut suo loen vi­ debimus. Inter alios cf. Herman. Janssens : Herméneutique sacrée trad, du latin par J. J. Pacaud, Paris 1833, tom. I. chap. 1. §. 5. Hac editione utar utpote aucta et in nonnullis ab interprete emendata. *) Apud Harduin. Acta concit, tom. IX. col. 1023 scq. 2) Tom. IV. Anaslasii bibliothecarii De vitis Rom. Pontificum, edit. Blanchinii. Ro­ mae 1735. Prolegom. bpusc. III. pag. 59 seq. 3) Apud Coustant, epist. Rom. Ponlif. inter InnocentiSnas ep. VI. cap. 7. 4) Quatuor libri de doctrina Christiana a s. Augustino coepti sunt circa ann. 397. et absoluti ann. 406. 5) Apud Harduin. Acta cone. tom. I. col. 968. RS. 12 ponense coactum ann. 393 can. XXVII. · Constat igitur saec. ecclesiae IV. eundem in ecclesia romana viguisse sacrarum Scripturarum canonem, qui a cone, tridentino saec. XVI. exhibitus est ac decreto suo firmatus; constat praeterea eundem obtinuisse canonem in africana ecclesia ut ex adductis liquet documentis. Quapropter concludimus ecclesiam africanam ab ipso exor­ dio suo hunc eundem canonem ab ecclesia romana saec. II. incipiente aut I. labente una cum Christi tide accepisse. 7 17. Ex his porro conficitur hunc ipsum canonem jam invaluisse apud romanam ecclesiam sub finem saeculi I. Cujus rei praeterea ineluctabile habemus argumentum in epistola I. (quam alii Π. vocant) s. Clementis papae ad Corinthios; nam nti jamdiu animadverterant Cotelerius, et post ipsum uterque Blanchinius8. proferuntur inibi testimonia ex omnibus pene Veteris Novique Testamenti libris non solum proto-canonicis, verum etiam ex iis quos deutero-canonicos nuncupamus, nempe ex libris Judith, Sapientiae, Ecclesiastici, II. Machabaeorum: item ex epistola ad Hebraeos, ex Π. Petri, ex epistola Jacobi. Nullam vero cum fecerit Clemens mentionem Evangelii s. Joannis ejusque Apocalypseos, colligunt eruditi Clementem hanc suam ad Corinthios epistolam exarasse aut stante adhuc Solymorum urbe ac templo, aut paulo post utriusque direptionem ’, cum nondum scilicet suum Joannes Evangelium conscripsisset. 10 Quod si nonnullorum librorum deutero-cano- *·t* *) Hoc concilium plenarium totius Afriw a Possidio in vita s. Augustini cap. 7. vocatum est. Hujus concilii canones reperiuntur in codice canonum ecclesiae africanae, cumque fuerint vel probati vel re­ tractati a cone, carthagin. HL ann. 397. ce­ lebrato, hinc fit ut permisceantur cum canonibus hujus posterioris concilii. Cf. Harduinum loc. cit. eoi. 954 et coi. 875. ubi in cod. eccles. africanae canon de quo loquimur reperilur sub n. 24. ’) Id aperte testatur s. Innocentius I. ep. XXV. ad Decentium episc. Eugubinutn n. 2. apud Coustant. op. cit. coi. 856. ac Tertullianus De praescript. cap. 36. ed. Rigalt. ubi postqfam de Petro, Paulo ac Joanne disseruerit qui Romae fuerunt, per­ git: nVideamus quid didicerit, quid docue­ rit, cum africanis quoque Ecclesiis contes­ serant. .. . Legem et Prophetas cum evangelieis et apostolicis litteris miscet, et inde potat fidem.·· In quem locum cf. adnotat. P. De la Cerda, ut omittam s. Augustinum qui saepius idem testatur. Cf. quae scripsi- mus in tract. De Trinit. cap. 2. prop. II. η. 71. not. 20. Franciscos videlicet, tom. IL Anastasii biblioth. De vitis rom. Pontifie. pag. 48. coi. 2. in nolis historicis ad s. Cle­ mentem sed- 4; ejusque nepos Josephus op. cit. Praef. gener, pari. ΙΠ. Notandum porro est, tantae apud veteres fuisse aucto­ ritatis epistolam -s. Clementis, ut pleraeque ecclesiae eam legere solitae fuerint publice diebus dominicis, immo et inter canonica scripta a non paucis recensitae fuerint, uti mox videbimus. 9) Cf. Godofredi Vendelini, De Clemen­ tis et ejus epistolarum tempore divinatio, apud Cotelerium tom. I. Patr. Apostolic. nec non ejusdem Cotelcrii judicium de priore epistola s. Clementis. ··) Cf. s. Hieronymum De viris illustr. cap. 9. cum quo consentiunt veteres omnes qui referunt ad profligandas cerinthiûnorum et ebionitarum haereses s. Joannem Evan- nicoruni mentionem 8. Clemens /non injecit, ut libri Tobiae et prophetiae Baruch, item epistolae. Judae, et II. ac III. Joannis, ideo est vel qnia cum reliquis hi libri jungerentur, vel quia nulla illi sese obtulit occasio eos addu­ cendi, prout nonnullos eadem de causa omisit ex libris proto-canonicis utriusque Testamenti. 11 18. Interim ex dictis apparet eundem semper sacrorum Bibliorum obti­ nuisse canonem in ecclesia romana, omnium ecclesiarum matre et magistra, adeo ut ejus canon ad aetatem usque apostolicam manifeste ascendat. Epi­ stola quippe Clementis, cum adhuc in vivis ageret Joannes, exarata est: divina autem providentia contigit, ut dilectus hic apostolus sub Domitiano Romam traductus fuerit 1 a, et paulo post suam in insulam Patmos relegatio­ nem ad eandem ecclesiam miserit suum Evangelium et Apocalypsim, ut ple­ nus ibi Scripturarum census reperiretur. Sane huic ecclesiae statim concre­ ditam Apocalypsim fuisse, aperte constat ex eo quod s. Justinus Romae degens, et s. Irenaeus qui et ipse sub Eleutherio Romam se contulit, com­ mentarios suos ediderint in hunc librum veluti canonicum et sacrum. 13 * 19. Et haec quidem quod spectat ad identitatem canonis tridentini cum canone ab apostolicis temporibus recepto in ecclesia romana vel ex ipsa ca­ nonis descriptione in adductis documentis, vel ex ailegationibus Clementis romani. Nunc adjicere praestat alia documenta, quae idipsum confirmant. Sunt autem: I. Testimonia magna sedulitate collecta a cl. Blanchinio ex scriptoribus et conciliis cujusvis saeculi, incipiendo a saec. I. usque ad saec. XVI. 14 Π. Inscriptiones lapidariae, quas inter illustris est quae jam a saec. VHI. a quodam Gregorio presbytero in ecclesia s. Clementis posita fuit; in ea quippe expressa fit librorum mentio, qui juxta ordinem versionis alexandrinae recipiebantur in canone Hebraeorum. 15 III. Opera musiva, gelium suum scripsisse, quae quidem ann. XIV. Domitiani potissimum invaluerant. Hug et cum ipso Cellcrier, Essai d'une introduction critique au Nouveau Testa­ ment, Genève 1823. Deux. part. sect. V. censent Joannem turn Evangelium tum très epistolas exarasse una cum Apocalypsi in insula Palmos. Praeter conjecturas innitun­ tur auctoritate auctoris synopseos athanasianae. Verum haec argumenta talia nobis non videntur, ut possint unanimem vete­ rum consensum infirmare. ’·) Tales sunt ex V. T. libri Judicum, Paralipomenoo, et Cantici Cantic.; ex N. autem episl. ad Galat., ad Colosseus., ad Titum et ad Philemonem. ia) Uti testatur Terlullian. De prae­ script. loc. cit. et s. Hieronymus in Com­ ment. in Mattii, lib. III. cap. 20. edit. Vallajs. tom. VII. col. 156,3) Cf. Euseb. Hist. eccl. lib. IV. cap. 18. et s. Hieronym. De viris illustr. loc. cit. 14) Cf. in Appendice de scriptoribus ecclesiasticis, qui ab apostolorum aetate usque ail sacrosanctum oecumenicum conc. tridentinum, canonis divinarum Scriptu­ rarum, seu certi veteris ac novi testa­ menti librorum catalogi, ab ecclesia re­ cepti, indicem texuerunt. In cit. Praef. Gener, pag. 5 seqq. ’5) Cf. apud Franciscum Blanchinium tom. III. Anaslasii biblioth. in notis histo­ ricis in sect. LXIV. vitae s. Gelasii pag. 197—200. 14 sculpturae in sarcophagis, picturae in coemeteriis et in basilicis apud Ciarnpinium’*, Aringhium17, aliosque, qui ea monumenta collegerunt ac illu­ strarunt. quaeque ante Gelasii decretum jamdiu extabant in ecclesia ro­ mans. Porro ex his constat libros deutero-canonicos ea in ecclesia uti sacros et canonicos habitos semper fuisse. Atque ut aliquot inde exempla profe­ ramus, in basilica s. Pauli via Ostiensi a s. Leone M. musivis, picturis, historiisque decorata, exhibentur oracula sacrorum bibliorum a Genesi ad Apocalypsim : qui mos, ut obiter heic dicam, invaluit etiam Constantinopoli, siquidem in valvis aeneis basilicae s. Pauli, quae saec. XI. ad imitationem ecclesiae romanae excitata est, designantur prophetae, inter quos visitur ΒΛΡ0ΥΧ, Baruch, qui adjungitur Jeremiae, interque versiculos, qui addu­ cuntur ex Jeremia. legitur in hujus pugillari: Hic Deus noster, et non im­ putabitur alius; quae verba extant Baruch III. 36.18 Sed ut Romam rede­ amus , tabula tertia cubiculi tertii coemeterii Callixtiani historiam refert Tohiae19; in sarcophago Junii Bassi Daniel conspicitur inter leones illae­ sus *0 ; Susanna a seniorum calumniis vindicata passim in picturis vetustis­ simis occurrit *1 : frequens item admodum est in antiquis monumentis in­ scriptio: Alpha et Omega, quae in Apocalypsi de Christo habetur ad significandum ipsum esse principium et finem.* 7 Quare si quis in pretiosa haec documenta digitum intendere velit, ut verbis utar cl. Blanchinii, poterit canonem sacrorum bibliorum tradere.2 3 IV. Id ipsum conficitur cx Ordine Romano, in quo praescribitur clero universo per anni circulum lectio ex singulis recensitis libris· ex quo profecto liquet quanta seduli-20 21 l6) Vetera ntonimeiita. Romae 1690Pleraque facta quae referuntur in libris deutero-canonicis V. et N. Testamenti, in pictu­ ris, sculpturis et in operibus musivis Chri­ stianarum aedium expressa habentur una cum illis, quae habentur descripta in libris proto-canonicis utriusque foederis. *') Roma subterranea in duos tomos distributa. Promae 1651. Cf. etiam Bosio, Scullure e pitture sagre estratte dai ci· miteri di Romu, vol. III. fol. Roma 1737. quae est collectio omnium copiosissima. Plures ex his picturis refert etiam d’ Agin­ court in op. Storia dell' arte dimostrata coi documenti, trad, dal franc. Prato 1826. ,s) Cf. Franc. Blanchinium op. cit. Ana­ stas. biblioth. 1. c. ubi luculenter ostendit quomodo ex sanctorum martyrum coemete­ riis, vel sacris aedibus primorum titulorum ac basilicarum ab ipsa aetate apostolica ante pontificatum Gelasii canon erui possit librorum singulorum utriusque foederis, ut reipsa adductis documentis ipse conficit. Vid. tom. ILL pag. 196 seqq. ”) Ibid. pag. 200. © 20) Apud Aringhium op. cit. tom. I. lib. II. cap. 10. De viris illustribus in Va­ ticano conditis, et de sepulchris, sepulchralibusque inscriptionibus apud Vatica­ num coemeterium, pag.275 seqq.; ubi etiam exhibentur tabulae aere incisae. Sarcopha­ gus Junii Bassi signatus est consulatu Eusebii et Hyppalii (nempe ann. aerae christ. 359) repertusque est cum pluribus aliis in cryptis Vatican. 21 ) Ibid. ’2) Apud Ciampinium op. cit tom. I. cap. 22. η. 203. et apud Aringhium op. cit. lib. VL cap. 22. 71) Op. et loc. cit pag. 197. col. 1. 15 tate canonem 8uum in basilicis titnlieque romana ecclesia perpetuo custo­ dierit. 24 20. Demum, licet canon ecclesiae romanae ab ecclesiis omnibus, orien­ talibus praesertim, receptus ab initio non fuerit, tamen in magna saltem existimatione, immo veneratione quadam libros deutero-canonicos tum veteris tum novi foederis habitos fuisse ex antiquis versionibus quae adhuc extant, satis elucet. 25 Etenim libri hi omnes translati sunt: quod quidem haud dubie sensum illarum ecclesiarum quoad hos libros ostendit. 21. Sive igitur canonem tridentinum cum canone conferamus, qui sem­ per retentus fuit in ecclesia romana, ac proinde in ecclesiis item occidenta­ libus reliquis ; sive vetera consulamus monumenta, antiquasque versiones, constat quod proposuimus, canonem scilicet tridentinum solidum in antiqui­ tate habere fundamentum, ac integrum propterea omnino esse retinendum. DIFFICULTATES. 22. I. Obj. 1. Scripturae canon non ab una ecclesia tantum, sed ab omnibus, seu ab ecclesia universa constitui debet. Verum quid dicemus si 2. ne constet quidem de constanti ecclesiae Romanae traditione? Etenim 1) Eugenius IV. decretum suum dedit post Graecorum discessum; 2) dubiae autem fidei est epistola Innocentii ad Exuperium; 3) Canon XLVU. dici nequit concilii Carthaginiensis ΠΙ. quod celebratum est ann. 397. Nam a concilio ad Bonifacium pontificem hic canon missus est, cum tamen constet ann. 397. Syricium sedem romanam occupasse; 4} decretum Gelasianum juxta Caveum supposititium est, cum in antiquis collectionibus Damaso tri­ buatur, interdum vero Hormisdae; 5) epistola autem Clementis romani, si unum alterumve librum excipias, nullum eorum in particulari appellat, uti ’*) Antiquus Ordo Romanus vulgatus Vezzosi, tom. L Jam vero ibi exhiben­ tur tituli et sectiones omnium prorsus libro­ est saepius, praesertim ab Hittorpio in op. De catholicae ecclesiae divinis officiis, rum a Genesi usque ad Apocalypsim, nempe Romae 1591. Tom. I. a Joann. Cochlaeo in tum librorum protocan. quam librorum deu­ Speculo Venetiis edito; a Joann. Mabillo- tero-canonicorum, quales semper uti divinos et canonicos habuit ecclesia romana. Hi ti­ nio in Musaeo italico, tom. II. Extal etiam in Bibliotheca PP. De la Vigne edit. IIT. tuli anteriores sunt saec. XI. Observat in­ super doctissimus vir jam a saec. V. in vol. XV. pag. 397. Quamvis porro Ordo Romanus per anni tempora praescribat le­ eccl. latina hos titulos appositos sacr. libris ctiones legendas ex quovis fere biblio­ fuisse, et Cassiodorum meminisse horum rum libro, adhuc desiderabantur tituli seu titulorum Octaleuchi, quinque librorum Sa­ sectiones in quas sacr. Scripturae libri an­ lomonis, ut olim allegabantur, nempe non tiquitus divisi erant. Hoc autem ex anti- . solum Proverb. Eccclesiastes et Cantic. Cantic. verum eiiam Sapientiae et Ecclesiastici ; quissimis Mss. ecclesiae rom. vulgavit B. card. Thomasius, vir de ecclesiastica an­ item librorum Tobiae, Esther, Judith et tiquitate optime meritus, in op. Sacrorum Machabaeorum. Cf. ejus praefationem. Bibliorum veteres tituli, sectiones, et sti’4) Uti liquet ex ροϊ^^ΐοΐΐϊβλναΐΐοηΐηιύβ. chometria, opp. edit. Rom. 1747. Ant. Franc. 16 observât Millius, qui propterea concludit primum canonem fuisse quatuor Evangelioruni. 3.‘Quis est praeterea qui nesciat antiquum canonem seu cen­ sum Bibliornm aeque ac versiones veteres abundare interdum, interdum vero deficere? Abundant quidem dum tres saltem libros exhibent Machabaeorum, quatuor Esdrae, epistolam praeterea s. Clementis aut Barnabae praescierunt: deficiunt, cum omittunt librum Baruch, ut concilium Carthaginiense III. et decretum Gelasii. in quo praeterea non recensetur nisi unicus liber Esdrae et Machabaeorum. Ergo. 23. Resp. Ad 1. D. Si ecclesia illa non esset omnium ecclesiarum mater et magistra, C. si talis sit, *A. Porro ecclesia romana. cum privilegio fruatur primatus in universam ecclesiam, utpote quae fundata sit a Petro apostolorum principe, qui eam sibi in sedem elegit, sua potuit auctoritate constituere verum Scripturarum canonein. ..Ista quam felix ecclesia, inquit Tertullianus, cui totam doctrinam apostoli cum sanguine suo profuderunt:/' quae propterea, ut ibidem subdit: ..Legem et prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris miscet et inde potat fidem * ·; “ et ad quam quovis tem­ pore ecclesiae reliquae omnes in orbe constitutae confugerunt, ut dubia sua excuterent, cum opus esset, circa Scripturarum canonem, qui proinde prae­ valuit in ecclesia universa. *’ 24. Ad 2. A’ Etenim quamvis Eugenius IV. extra concilium florentinum decretum illud ediderit, exposuit tamen in illo canonem ecclesiae romanae, praesertim cum decretum suum in publica sessione, quam habuit in ecclesia Lateranensi, confecerit. 18 Ceterum cum Graeci eundem canonem admiserint, nihil illorum absentia auctoritati canonis ab Eugenio exhibiti detraxit. 29 25. Ne unus quidem criticorum superest, qui in dubium revocet γνηαιύτ-ητα seu genuinitatem epistolae s. Innocentii ad Exuperium 3 °, de qua iterum paulo post disseremus. 26. Sed neque dubiae fidei est canon. XL VU. cone. III. Carthaginien­ sis: non enim cone. III., sed VI. Carthaginiense illud est, in quo illa apparet subscriptio qua petitur, ut ad Bonifacium acta illa mittantur cum canonibus praeteritorum conciliorum Carthaginiensium. Concilium porro carthag. VI. celebratum reipsa est ann. 419 sub Bonifacii pontificatu. 31 Inter canones vero conciliorum anteactorum qui solemniter ab hoc cone. VI. Carthaginiensi confirmati sunt, repetitur car. XLVII. cone, carthag. ΙΠ. celebrati ann. 397. *)■ De praescript. haeret, cap. 36. ed. -B) Id constat ex confessione ipsorum Rigalt. adversariorum, et ex dicendis magis pa­ 57J Cf. s. August, lib. II. cont. Advers. tefiet. Legis et Prophet, cap. 4. n. 13. et in lib. î0) Cf. Constant in adnolalt. ad hanc rout, epist. Fundamenti, cap. 4 el 5. nec epistolam. non De doctr. christ, lib. IL cap. 8. n. 12. 11 ) Cone, carthag. VI. est XVIII. cele­ ’·) Cf. Harduin. Acta cone. tom. IX. bratum sub Aurelio ann. 419 et ad ipsum col. 1021. spectat clausula de qua agitur, uti adnotavit 17 27. Neque pariter aupposititiuin aut duhinm est decretum gelasianum: quod si in nonnullis collectionibus Damaso tribuitur, ideo est, quia ut ali­ quibus eruditis placet, Dainasus inceperit elenchum librorum qui admitte­ bantur aut rejiciebantur ab ecclesia romana, Gelasius vero illud confirmaverit atque amplificaverit3 2, prout paulo post etiam praestitit Hormisdas, qui de­ cretum Gelasianum a se confirmatum et auctum misit ad Possessorem Afri­ cae episcopum tunc. Constantinopoli exulantem.33 Ex hoc etiam patet cur illud decretum fuerit etiam Hormisdae adscriptum. Ceterum Cave aliique heterodoxi ab eruditis viris plene refutati sunt. 28. Esto quod Clemens passim ad librum aliquem nominatim haud appellet: cum tamen promiscue ex libris sive proto - canonicis sive deuterocanonicis sententias promat eadem prorsus ratione, non obscure indicat se hos tanti ac illos facere, alioquin non ita sese gessisset. 34 Millius porro non aliud significat, nisi primum canonem ab universa ecclesia receptum ex quatuor Evangeliis constitisse, quod non abnuimus. Immo addimus neque canonem ecclesiae romanae omnibus ecclesiis, praesertim orientalibus, com­ municatum primis saeculis fuisse, aut vim ipsi obligandi rom. pontifices ad­ jecisse. Nonnisi quippe serius tacito omnium ecclesiarum consensu receptus est romanae ecclesiae canon. 3 5 Harduinus lom. I. coi. 968. ad can. XL VU. cone, carthag. III. 3î) Cf. hoc de argumento eruditum Ju­ stum Fontaninium De antiquitatibus Hor­ tae, Romae 1708. lib. II. cap. 3. ubi cl. vir adversus J. Pearsonium, Guillelmum Cave, J. Ernestum Grabium ostendit, per­ peram eos Gelasio abjudicasse decretum de quo agitur. Urit enim heterodoxos (qui tra­ ditionem rejiciunt, ut ipse loquitur, et li­ brorum canonicorum numerum pro arbitratu cl sectae suae commodo minuunt) ibi in canone recenseri libros Tobiae, Judith, etc. adeoque modis omnibus illud decretum po­ steriori aevo et nominatim ab Isidoro Mer­ catore confictum docent. Ast perperam; nunc enim a criticis omne dubium subla­ tum est de ejusdem genuinitate. 3J) Cf. ibid. pag. 215 seqq. Antonius Pagius sub ann. 494. n. 5. putat Hormisdam, ut petitioni Possessoris episcopi africani Constantinopoli exulantis faceret sa­ tis, tam ad eum, quam ad legatos suos decretum Gelasii misisse, praecipiendo, ut illud ab omnibus religiose observaretur; tuneque decretum illud in varia exempla­ ria per Fausti rejensis adversarios exseriPerrone, Praelectiones theolog. Ill· pium latius per Europam, Africam et Orien­ tem volitasse. Quia vero ab Hormisda fue­ rat missum, ejusque nomine vulgatum, ei­ dem postea tamquam auctori tributum fuisse opinatur. De anno quo decretum a Gela­ sio conditum fuit, critici inter sc dissi­ dent. Baronius ad ann. 464. n. 19. datum existimat in concilio rom. LXX. episcopo­ rum, Asterio atque Praesidio consulibus: pluribus hanc sententiam confirmat Labbaeus tom. IV. col. 1260: consentit demum Chiffletius in notis ad Vigilium tapsensem pag. 157. auctoritate ductus antiquorum codi­ cum »in quibus hoc decretum notatur a Gelasio in synodo rom. LXX. epp. Asterio et Prae­ sidio Coss. qui est ann. 494. Gelasii papae tertius, ante Hormisdae initia vicesimus." 34) Etenim s. Clemens plerumque con­ tentus est sententias promere ex utriusque Testamenti libris, nulla interjecta libri et auctoris mentione, sive agatur de libris proto-canonicis, sive de deutero - canonicis. Indiculus qui ad oram hujus epistolae ha­ betur locorum Scripturarum quae proferun­ tur a Clemente, antiquissimus est, scripto­ ris nempe saeculi quarti. 35) Usque ad Tridentinum nullus so- 2 18 29. Ad 3. D. Canones diversi ab illo quem constanter asseruit ecclesia romana, C. canon ecclesiae romanae, A'. Verum est antiquos canones a canone ecclesiae romanae diversos interdum abundare, interdum vero deficere, eo quod ecclesiae particulares nondum secum inter convenerint ab initio in canone con­ stituendo ** . neque canon ecclesiae romanae statini ceteris obligationem intulerit. Attamen negari nequit eundem constanter canonein obtinuisse in ecclesia romana, uti ex allatis documentis certissime constat. Quod vero ad antiquas attinet versiones. cum hae a privatis fuerint hominibus adornatae, mirum esse non debet, si illi una cum canonicis libris alios etiam verterint, qui magno habebantur in pretio, ac a nonnullis ecclesiis ut sacri et canonici ex­ cipiebantur. 30. Quod si in cone. III. Carthaginiensi et in decreto Gelasii omittitur prophetia Baruch, id causae demum est quod haec conjungebatur cum prophetia Jeremiae, ut patet ex documentis quae attulimus ecclesiae romanae , nec non ex s. Irenaeo 3T, ac s. Cypriano, qui eam allegat velut Scripturam canonicam38, quemadmodum pariter a Clemente alexandrino39, Ambrosio40, aliisque profertur. Falsum autem est in decreto gelasiano non recenseri nisi unicum Esdrae et Machabaeorum librum: ut enim li­ quet ex decreto genuino Gelasii edito ab erudito Franc. Blanchinio, duo tum Esdrae tum Machabaeorum libri expresse commemorantur 41, prout lemnilcr ab universa ecclesia confectus est Scripturarum divinarum canon, sed tacito vel expresso ecclesiarum consensu tamquam divini spectabantur libri quos Tridentinum recensuit. Nisi haeretici obstitissent longe probabilius est futurum fuisse ut neque a Tridentinn canon sanciretur. minus): Beati sumus Israel etc.*· Pro­ stant porro haec verba Baruch IV. 4. <’) Serm. XVIII. in Ps. CXVI1I. n. 2. ubi legitur: «Docet illa quae in libro Hieremiae flebiliter clamat ad captivos et exules judaeos: Ite, proficiscimini, filii; ego enim derelicta sum deserta etc.“ quae qui­ dem occurrunt Baruch IV. 19 seqq. 3i) Probationes hujus assertionis affere­ mus in insequenti propositione. 3T) Lib. V. cap. 35. n. 1. ubi scribit: 41 ) Cf. Anaslasii bibliolh. de vitis rom. «Significavit Jeremias propheta: Circum­ pontif. tom. IV. Opusculum III. pag. 61. spice, dicens, ad orientem, Hierusalem, quo tria exhibentur exemplaria decreti Geet vide laetitiam etc." Hic vero occurrit lasii: primum, quod genuinum dicitur, eru­ Baruch IV. 36 seqq. tum est e coch florenlino antiquissimo a 3S) Lib. II. Teslimon. cap. 5; et qui­ Luca Holslenio el Emm. a Schelstratc ; al­ dem expresse allegat sub Jeremiae nomine terum est vulgatum, et a Chifflelio erutum scribens : «Item apud Hieremiam : Hic Deus sub nomine Hormisdae ex codice furensi; noster et non deputabitur alius etc." quae tertium cum naevis editum est in lucem ex verba leguntur, ut vidimus, Baruch III. cod. palatino bibliothecae vaticanae in op. 36 seqq. cil. De antiquitatibus Hortae. Jam vero 3’) Paedag. lib. I. cap. 10. edit. Polleri, in hoc postremo deesl penitus catalogus li­ Vend. 1757- tom. I. pag. 152. ubi pariter brorum divinorum; in duobus vero priori­ allegat sub Hieremiae nomine dicens; «Jam bus recensentur Esdrae libri 11, et Ma­ vere per Hieremiam quoque enarrat (Do- chabaeorum libri II. 19 pariter recensentur a s. Augustino4’, a s. Innocentio 4 3, et a conc. carthag. III. 4 4 31. II. Obj. Tametsi ecclesia romana eundem semper canonem reti­ nuerit quoad libros V. T., ut id nunc liberaliter concedatur, certum tamen est 1. libros deutero-canonicos numquam ab Hebraeis in canonem adscitos esse, teste Josepho; 2. neque aetate Christi fuisse receptos, quippe qui prae­ ter legem, prophetas et psalmos, alios non agnovit4 6 ; 3. nuspiam illis libris usos apostolos fuisse. 4. Cum tamen in versione graeca alexandrina una cum ceteris deutero-canonici reperirentur libri, factum est ut publice etiam legerentur in ecclesiis, quae per id tempus una hac versione utebantur. \ 5. Numquam tamen hisce ecclesiis mens fuit eandem, quam proto-canonicis tribuebant, per hanc lectionem auctoritatem deutero-canonicis impertiri, quos scilicet solum ad aedificationem perlegebant. 6. Res nihilominus erat aleae plena periculumque instabat, ne ex hac lectione eadem utrisque auctoritas tribueretur. Ut propterea abusum praevenirent, aut jam gliscenti huic ab­ usui sese opponerent, vigiles episcopi de remedio cogitare coeperunt. Etenim Melito Sardianus, Oriente peragrato, canonem edidit esdrinum veluti solum tunc temporis receptum44 46; idem deinde praestitit Origenes 47 ; postea vero 45 triginta duo episcopi Laodiciae congregati, qui canonem vulgarunt V. et N. Testamenti; nullos porro alios ex V. T. libros inter canonicos recensuerunt, nisi illos viginti duos qui reperiuntur in canone Esdrae 4 8 : canon autem laodicenus vini legis obtinuit penes omnes Orientis ecclesias. Patres quarti saeculi qui nobis catalogum reliquerunt librorum canonicorum V. T., in Oriente quidem Athanasius49, Cyrillus hieros. 5 °, Gregorius nazianzenus 5’, Epiphanius 52 et Amphilochius53; in Occidente vero Hilarius 54, Ruffinus 55 et Hieronymus 5 6, unanimes plane sunt in rejiciendis apocryphis, libris nimi­ rum deutero-canonicis. 7. Quamvis autem a nonnullis veluti Scriptura affe­ rantur ejusmodi libri, non ideo tamen putandum est in pari gradu cum libris proto-canonicis eos habuisse, cum recepta apud eosdem fuerit distinctio inter libros canonicos et ecclesiasticos, qui nempe legebantur in ecclesia quin tamen ■”) Lib. IL cit. De doctr. christ, cap. 8. ubi legitur: Machabaeorum libri duo et Esdrae duo. <3) Epist. VI. ad Exuperium Tolosanum, cap. 7. scribens: Machabaeorum duo, Es­ drae duo. 44) Loc. cit. ubi legitur: Esdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. 45) Luc. XXIV. 44. 46) Apud Euseb. Hist. eccl. lib. IV. cap. 26. 47) Comment, in I. Psalm., et apud Euseb. Hist. eccl. lib. VI. cap. 25. 4S) Can. LIX. Mansi collect, conc. tom. II. 49) In Synopsi. 3 °) Catech. IV. 31 ) Carni, ad Saleucum. *’) Haeres. VIII. et De ponder, et mensuris, cap. 5. 33) In Jambis. 3··) Proloq. in Psalm. 33) In symbolo. S6) Praef. in lib. Heg. nec non in 9 * 20 inter canonicos reciperentur. Et haec quoad primam et secundam epocham, ah Esdra scilicet ad Christum usque, et a Christo ad saec. V. Ad tertiam vero epocham quod attinet, quae se quidem porrigit a saec. V. ad cone, usque tridentinum. nova prorsus aera aperitur. 8. Suadente quippe s. Augu­ stino concilia africana contra ecclesiae orientalis et s. Hieronymi auctoritatem recensuerunt inter canonicos etiam apocryphos seu libros deutero-canonicos : atqui Augustinus deceptus fuit ex antiqua consuetudine lectionis horum li­ brorum in ecclesia, prout jam decepti fuerant Tertullianus et Cyprianus. 9. Nec tamen sibi constitit Augustinus qui nempe agnoscit solos proto-cano­ nicos fuisse in canone Hebraeorum receptos3 7, et in libro Retractationum excusat se, quod tamquam prophetam seu auctorem inspiratum recensuerit auctorem Ecclesiastici5® ; et contra Gaudentium testatur Scripturam Machahaeorum ab ecclesia receptam esse non inutiliter, si sobrie legatur et audi­ atur. 59 10. Itaque ex tota Augustini et Africanorum theoria libri canonici existimabantur illi, qui accipiebantur, id est legebantur in ecclesiis, non autem quasi divinam haberent auctoritatem, si proto - canonicos excipias. Quod cum haud satis advertissent posteriores scriptores, eandem in utrisque auctorita­ tem agnoverunt, et hunc demum errorem sancivit Tridentinum. 11. Ceterum numquam defuerunt viri docti qui alios ab aliis libris apprime distinguerent. Junilius nempe africanus ann. 560 dividit libros V. T. in tres classes per­ fectae auctoritatis: 2. mediae auctoritatis: 3. nullius auctoritatis, porro in prima classe una cum canonicis collocat Jesum Siracidem: in secunda Ju­ dith et Machabaicos ; in tertia Sapientiam, deque duabus posterioribus classi­ bus palam pronunciat: Non inter scripturas canonicas currunt. 60 Vigesi­ mum primum caput Capitularis Caroli M. inter non canonicos refert libros apocryphos seu deutero-canonicos 81 ; Gregorius M. excusat se quod testi­ monium allegaverit ex machabaicis libris, non canonicis, sed tamen ad aedifi­ cationem ecclesiae editis.sî Hugo a s. Victore ann. 1200 de quinque apo­ cryphis Judith, Tobia, Sapientia, Ecclesiastico et Machabaeorum ait: non scribuntur in canone et tamen leguntur. 83 J. Beleth ann. 1162 de quatuor posterioribus scribit: Hos non recipit ecclesia. 6i Saec. XIII. Joannes saresberiensis fl 5, auctor glossae ordinariae ·8, Hugo a s. Charo 87, deuterocanonicos e canone excludunt. Saec. XIV. idem praestiterunt Andreas Horpraef. ad Proverb., praef. ad Paralip., praef. ad Jerem. praef. ad Daniel., praef. ad Esdr. *’) Lib. II. De grat. et lib. arbitr. cap. 2. 1B) Lib. I. *·) Lib. I. cap. 31. ’*) De part. div. legis, lib. I. cap. 3. ··) Apud Harduin. Collect, conc. ·’) Comment, in XX. cap. Job. ·’) De script, cap. 6. e<) De eccles. offic. cap. 60. 6i) Episl. 172. s6) Edit. 1506, siquidem in posteriori­ bus editionibus tractus oppositi canonici tali apocryphorum disparuerunt. 8T) In prolog. Josuae. nens jurisconsultus angitisefl, Guillelmus Ochamns8’, Nie. Lyranns. Saec. XV. post decretum Eugenii IV. s. Antoninus non aliam libris apocryphis auctori­ tatem decernit praeter eam quam agnoscit in scriptis doctorum ecclesiae68 *70; Alphonsus Tosta tus dubitat utrum inspirati fuerint a Spiritu Sancto 7 1 : in praefatione Bibitorum quae edita sunt ann. 1498 et ann. 1506, dicebatur eosdem libros ecclesiam non admittere inter canonicos. Initio saec. XVI. card. Ximenes72 et card. Cajetanus 73 sententiam profitentur Hieronymi. Idem dic 12. de auctoribus graecis, qui unanimes pariter sunt in rejiciendis apocryphis, ut constat ex Leontio 7 4 saec. VI., Joann. Damasceno 7 5, Nicephoro, Anastasio ejusdem annotatore ac Nicephoro Callixto. 78 13. Attamen concilium tridentinum contra sensum totius antiquitatis anathema indixit iis, qui non reciperent uti canonicos libros apocryphos, non veritum eapropter anathema scientiae. 14. In quarta tamen hac epocha quae a conc. tridentino exorditur, non destiterunt viri sapientia conspicui etiam inter catholicos, qui antiquae adhaeserint traditioni, inter auctoritatem librorum proto-canonicorum et deutero-canonicorum probe distinguentes. Tales enim sunt Bernardus Lamy, Jahn, Dupin et Sixtus senensis. De ecclesia graeca 15. id ex Cy­ rille» Lucari77, aliisque fortasse constat. 16. Ecclesia vero protestans in synodo dordracena (haec quippe synodus repraesentabat ecclesiam protestantem in omnibus suis partibus), vestigiis insistens antiquitatis, decrevit quidem posse libros apocryphos in ecclesia legi, non tamen eandem vim atque aucto­ ritatem librorum canonicorum nancisci, neque ex iis aliquod dogma de fide aut religione Christiana certo posse constabiliri. Quare libri apocryphi in Bibliis retenti sunt ad calcem librorum canonicorum cum apposito titulo Libri apocryphi."18 Hic jam exoritur quaestio, quaenam ecclesia in errore versetur, pontificia potius an protestans, quaenam melius ad sensum Christia­ nae antiquitatis se gesserit. 79 Eligat lector. 32. Resp. Ad i. D. Ex defectu successionis prophetarum postquam canon sub Esdra jam firmatus fuerat, C. alia de causa, *A. Canon Scriptu68) Praef. summae juris Aug. 6’) Dial. pari. III. cap. 16. 70) Chron. part. I. iit. 3. cap. 4. Tl) Commeat, in /fieron. prolog. Ga­ leat. Tî) Praef. Bibi, complut. 1515. TS) Praef. com. in omnes libros au­ thenticos V. T. '■') De sectis, aci. 2. «*) De orlhodor.a fide, lib. IV. cap. 18. ·*) In Jambis. 77) Confessio Christianae fidei, Gene­ vae 1633. Quaestio tertia. 7S) Scss. 146. art. 4, 5 et 6. 79) Haclenus quidam Julius Dombre in opusc. Histoire de la canonicité des livres apocryphes de Γ Ancien Testament Ge­ nève 1830, quod praemisit thesibus a se propugnandis. Hoc opusculum compendio contraximus, non quod aliquid deferamus huic auctori, qui nullo vel apud suos no­ mine fruitur, ut certior factus sum ex epi­ stola quam exinde accepi; sed quia hic pau­ cis congessit quae a protestantibus afferri consueverunt adversus libros deulero-cauonicos, tum etiam ut occasionem haberem magis evolvendi quod ad hos libros spe­ ctat eorumdemque divinam auctoritatem. 22 raram divinarum, uti compertum est, sub Esdra, cooperantibus prophetis qui illa floruerunt aetate, firmatus fuerat.”0 Hoc porro in canone si paucos tractus excipias, libri hebraice conscripti repositi sunt 8 1 ; quoad reliquos qui vel aliena fuerant lingua exaratieî, vel posthac conscripti sunt, in magna semper veneratione penes Hebraeos extitisse, sive ante sive post Christum, exploratum est ex testimonio ipsius Josephi, qui ex defectu praedictae suc­ cessionis saltem certae prophetarum unice causam arcessit quare nec eandem fidem, nec eandem auctoritatem nacti sint hi libri, ac primi in canonem esdrinum relati obtinebant.53 Constat praeterea idipsum ex Thalmude in quo non solum ex illis testimonia allegantur vclut auctoritas, sed aperte praeterea inter hagiographa scripta recensentur.84 Ouod igitur facere ne­ quivit synagoga spiritu prophetico destituta, catholica effecit ecclesia a Christo atque apostolis edocta ac infallibilitate praedita. 85 33. Ad 2. D. Id est Christus Dominus non commemoravit nisi Legem, *’) Omnes docti in eo conveniunt non a solo Esdra, sed praeterea a cooperatori­ bus ejus qui magnae synagogae nomine donabantur, confectum canonem fuisse. »·) Tum in prophetia Jercmiae, tum in prophetia Danielis paries occurrunt lingua chaldaica conscriptae. Sî) Tales sunt liber Sapientiae, Ba­ ruch, fragmenta seu ut vulgo dicuntur ad­ ditiones libri Hester, pars deutero-canonica prophetiae Danielis, quae chaldaicc tan­ tum habentur. b3) En verba Josephi ex lib. I. cont. Apionem n. 8. -Ceterum ab imperio Arta­ xerxis ad nostram usque memoriam sunt quidem singula litteris mandata; sed ne­ quaquam tantam fidem et auctoritatem meruerunt, quantam superiores ii libri, pro­ pterva quod minus explorata fuit succes­ sio prophetarum. Edit. Haverc. tom. II. pag. 441. *’) Sane in tract. Berahhot, fol. 48, in tract. Herubim fol. 54 et 64. tract. Hhaghiga fol. 12, tract. Jebamot fol. 63, tract. Ketubot fol. 110, tract. Baba - Kamma fol. 32, tract. Baba-batra fol. 38—145, tract. Sanhedrin fol. 100 bis. Item in Medraschrahbù, sect. Mikketz. §. 91. sect. Bereschil §. 8. allegatur textus ex libris quos nos deu­ tero-canonicos vocamus tamquam ex libris sacris, ita ut mirum sit Jahnium in sua Archaeol. germanica, Vienn. 1802. tom. I. pag. 136- 29. potuisse affirmare thalmu- dislas minime hosce libros allegare. In, censum porro hagiographorum eosdem li­ bros a Thalmude referri aperte constat ex tract, cit. Baba-batra, fol. 92 verso, uhi legitur: «Rabba quaesivit a Rabba-bar-Mari : unde provenit proverbium hoc populare : Ατ­ ά or sterilis deambulat, et confert se ad ar­ borem infructuosam (nempe juxta glossam Jarchi, qui sibi assimilantur, similantur)? Respondit: hoc scriptum est in lege, re­ petitur in prophetis, et iterum in hagio- * graphis. ... In hagiographis enim di­ ctum est : Omnis avis ad similem sibi conjungetur.u Porro thosephot Ghent arti testantur hunc versiculum nuspiam reperiri in canone clauso, sed inveniri posse in libro Ben-Sira (Jesu filii Sirach). Reipsa hic textus legitur Ecclesiastici XIII. 20. nisi quod ibi legitur caro (animal), in Thal­ mude vero acis. Et haec quidem accepta referre debeo cl. Drach. qui in cognitione Thalmudis nemini facile secundus est, qui­ que fortasse hoc de argumento peculiarem dissertationem editurus est. Cf. praeterea Janssens in cit. Herméneutique sacrée. §. 7. pag. 32. ss) Singularis proleslantium agendi ra­ tio est, qui adeo deferunt synagogae ut ejus judicio penitus acquiescant, quamvis infallibilitate destituta fuerit, contra vero insurgant adversus ecclesiam cui Christus ejus conditor solemnes adeo pollicitationes fecit. I 23 Prophetas et Psalmos, quia ita ferebat uetia et distinctio quae tunc temporis invalescebat, C. ad ceterorum librorum exclusionem, N. Propositio affir­ mans non importat natura sua sensum exchisivum: ut igitur aliquid confi­ cerent adversarii, deberent ostendere Christum alicubi eos reprobasse, quod tamen ipsis plane est impossibile. 34. Ad 3. A; vel D. Expresse seu appellando ad aliquem librum pecu­ liarem, Tr. aequivalenter, N. Mirum nemini esse debet nullum in specie librum appellari a scriptoribus N. T., cum contraria tunc temporis consue­ tudo id non ferret: ut plurimum enim afferebantur effata ex libris sacris generatim tanquam ex Scriptura, aut apertis allusionibus contenti erant scri­ ptores sacri, quibus veluti digito indicabant ad quos libros sese referrent. 86 Jam vero non semel in libris N. T. apertae ejusmodi allusiones occurrunt ad loca librorum deutero-canonicorum e. gr. Luc. XII. 19. — Ecclesiastici XI. 19; Rom. I. 20. — Sap. XIII. 1; Hebr. XI. 34. — I. Machab. H. 59 seqq.; Epist. Jac. I. 11. — Ecclesiastici XIV. 18; Ibid. II. 1. — Eccli. XLIL 1, et alibi passim. Cum igitur apertissime apostoli in scriptis suis vel iisdem phrasibus interdum utantur, quae in libris deutero-canonicis reperiuntur, vel dicta et historias allegent quae nonnisi in iisdem referuntur libris, eadem plane ratione qua ad loca et historias alludunt contentas in libris protocanonicis, quid de illis libris revera senserint abunde ostendunt. 35. Ad 4. D. Publice legebantur in ecclesiis ex versione alexandrina libri deutero-canonici uti Scriptura divina juxta divinam et apostolicam traditionem, C. uti libri apocryphi, eaque sola de causa quod reperirentur in versione alexandrina, N. Totum enim hoc systema nuper ab adversariis excogitatum, arbitrarium est ac manifeste falsum. Et sane certum est ex dictis I. Hebraeos ipsos magna semper in veneratione hos libros habuisse, eosdemque in classem hagiographorum retulisse; II. Christum et apostolos ex illis testimonia allegasse atque ad eos pluribus in locis allusisse; III. uti '*) * Satis est aperire sacros codices N. T. at appareat saepissime vel allegari vel al­ ludi ad libros V. T. quin expresse de illis fiat specialis mentio, et nihilominus non solum sententiae, sed saepe verba ipsa af­ feruntur; idque ipsum factum est quoad li­ bros deutero-canonicos. Celerum apposite C. E. F. Molinié auctor et ipse protestans ac genevensis in op. Notice sur les livres apocryphes de Γ ancien Testament, Ge­ nève 1828, in rem nostram scribit in con­ siderationibus generalibus: ..Mais, quelles que soient les causes accidentelles qui au­ ront empêché d’ajouter de nouveaux livres au canon rédigé du temps d’Esdras . . . il nous semble que la synagogue de Judée, telle qu’elle était devenue, n’était plus seule compétente sur ce sujet, et que l'église chrétienne, qui lui succédait, eut aussi celle compétence comme la synagogue du temps d’Esdras avait été juge des écrits antérieurs même de plusieurs siècles. Or, nous avons vu quel cas les Docteurs de l’église primitive on fait des livres, que nous regardons maintenant comme apocry­ phes ... et de plus nous avous vu que les apôtres y font de fréquentes allusions, alors même qu'ils ne les nomment pas, comme ils ne nomment pas tous les livres de F Ancien Testament qu'ils citent." 24 ex dicendis patebit, antiquissimos patres ad eos libros tanquam divinos, divi­ namque Scripturam appellasse: IV. utramque ecclesiam orientalem pariter et occidentalem eosdem ut divina inspiratione conscriptos recepisse; V. si ex versione alexandrina factum esset, prout adversarii autumant, ut spectati fuerint uti canonici ac divini libri deutero-canonici eo quod in ecclesiis legerentur ad aedificationem, tamquam divini et canonici recepti pariter fuissent III. saltem Esdrae, et III. et IV. Machabaeorum qui reperiebantur quoque •I? in eadem alexandrina versione dum tamen isti rejecti ut apocryphi plane sunt.87 Quaquaversus igitur spectes novum hoc systema, patet esse falsum et ad arbitrium confictum. Hac porro machina dissoluta, sua \eluti sponte corruunt qnae ex ejusmodi hypothesi ab adversariis sunt superstructa. 36. Ad 5. D. Id est solemni decreto eos libros ecclesiae per id tem­ poris non retulerunt in canonem, ac proinde sub hoc respectu eandem non tribuerunt extrinsecam auctoritatem libris deutero-canonicis ac tribuerint proto-canonicis, C. eosdem non spectarunt tamquam libros divinos Scriptu­ ramque sacram, N. Latius namque patet notio libri canonici quam libri divini: omnis quippe liber canonicus divinus est, seu divinitus inspiratus, quo fit ut passim etiam a veteribus hae promiscue voces usurpentur, at non e contra, cum possit aliquis liber divinus esse quin canonicus item sit, cujusmodi profecto erant libri qui postea in canonem ab Esdra ejusque co­ operatoribus adseiti sunt. Sic libri, de quibus agimus, censebantur quidem libri divini, at cum ecclesia solemni decreto, ut paulo ante diximus, eos in canonem non retulerit, canonici nec erant nec dici poterant. Hoc sensu apprime intelliguntur, quae contraria videntur de his libris ab ecclesiae pa­ tribus affirmari. Interdum enim, uti mox videbimus, istos libros traducunt veluti dubiae auctoritatis: negant eandem illis inesse auctoritatem quam ha­ bent libri canonici; pronunciant inservire eos quidem aedificationi, dogmati­ bus autem quae in contentionem veniunt confirmandis minus idoneos esse : interdum etiam ad apocrypha scripta illos ablegare videntur88: attamen *') Etenim in editione versionis graecae LXX. quae jussu Sixli V. opera card. An­ tonii CarafFa juxta vaticanum codicem ador­ nata est, ac iterum recusa Lutetiae Paris. 1628 tres libri Esdrae reperiuntur ita dis­ positi, ut liber priinus qui inscribitur ό !tptv< sive Sacerdos respondeat libro Es­ drae tertio, secundus respondeat nostro libro priino. liber Nehemiae seu juxta nos etiam Esdrae secundus respondet tertio in vers. LXX. Et eadem ratione leguntur in editione LXX. quae ad fidem codicis ale­ xandrin» sive londinensis adornata est a J. Ernesto Grabe, et iterum a J. Jacobo Breitingero Tiguri Helvetiorum ann. 1731. Rursum in editione romana, et parisiens! graecae LXX. versionis tres habentur Maehabaeorum libri, quatuor autem in editione quae ad fidem exemplaris cod. alexandrin i a Grabe, et Breitingero recusa est. s8) Multiplicem sensum hujus vocis apocryphi tum apud veteres tum apud recentiores scriptores multa eruditione decla­ rat Justus Fontaninius op. cit. De antiqui­ tatibus Hortae, lib. II. cap. 3. §. 3. quae illic recoli possunt. Ad rem nostram quod spectat perinde est liber apocryphus ac non ab omnibus probatus, cujusmodi erant libri i 25 iidom ipai libros hosce alibi vocant Scripturam > illorum auctores prophetas dicunt, iis innituntur ad adstruenda fidei dogmata, libros appellant divinos, aliaque ejusmodi do ipsis pronunciant. Quomodo haec inter se componuntur? Nempe ea quam apposuimus distinctione inter libros canonicos, et divinos. Quae namque primo loco ex patribus attulimus, intelligi debent relate ad canonicitatem, qua libri nostri destituti erant, et ad extrinsecam quandam auctoritatem qua scilicet carebant defectu testimonii solemnis ipsius eccle­ siae: quae vero secundo loco adduximus, ecclesiae mentem circa eorundem divinam inspirationem, ac intrinsecam vim patefaciunt. 80 37. Ad 6. A’. Haec pariter nova theoria adversariorum nostrorum omni est fundamento destituta. Non agebatur quippe de abusu aut praeveniendo, aut coercendo, cum Melito Sardianus aliique canonem ediderunt: sed res erat de veteri Hebraeorum canone cognoscendo et patefaciendo. Hac de causa Melito peregrinationem suam in Orientem suscepit, nec tamen canonem Hebraeorum omnino perfectum exhibuit. 90 Origenes item profitetur se Hebraeorum canonem exhibere. 91 Concilium laodicenum utpote particulare solos recensuit libros canonicos, qui nempe continebantur in canone Hebraeo­ rum omnium consensu recepto, adjecto tamen libro Baruch; de reliquis ma­ luit silere donec ab ecclesia universali aliquid decerneretur. 92 Ne vero longiores simus, eadem aptari debet responsio patribus sive orientalibus sive quos nunc deulero-canonicos vocamus; ab Eusebio vero Hist. eccl. lib. III. cap. 25. άντιλιγόμίνοι dicuntur ad distinctionem eo­ rum quos ipse vocat ομολογουμίνους, qui omnium consensu recepti erant. • s9) Vel ex hac sola animadversione aperte deducitur vanam esse protestandum difficultatem, quod si ecclesia statuit de canone Scripturarum, ipsa superior efficia­ tur ipsis sacris Scripturis. Etenim per con­ fectionem canonis ecclesia nihil aliud prae­ stat, quam solemn? edere testimonium circa divinitatem quam agnoscit in sacris litteris juxta antiquam traditionem, nosque certio­ res reddit quinam censendi sint libri divini, quinam vero ab hoc numero excludendi. Nihil proinde intrinsecum addit ipsis Scripturis. ’·) De scopo Meli tonis scribentis ad Onesimum haec habet Eusebius Hist. eccl. lib. IV. cap. 26. «Universos veleris Testa­ menti libros, //Μ» omnium consensu recepti sunt, statim in principio operis recenset.' * Omittit porro in hac recensione Melito li­ brum Esther, qui tamen, saltem quoad pri­ mam partem, certe canonicus semper habi­ tus est. 91 ) Etenim loc. cit. ex comment, in Ps. I. ita scribit Origenes: ..Sunt autem viginti duo libri juxta Hebraeos hi: pri­ mus qui a nobis Genesis dicitur etc." Opp. edit. De la Rue, tom. IL pag. 529. ”) Celebratum est concilium istud juxta verisimiliorem sententiam ann. 372- Cf. Cabassutium Notitia condi, in hanc synodum, item Harduin. Aeta cone, tom. I. eoi. 778. Convenerunt autem ad hoc concilium patres viffinti duo, non autem ut scribit Dombre trente deux. Quoad libros N. T. omnes recenset praeter Apocalypsim: jam vero si prolestantibus esset auscultandum, qui ur­ gent concilium laodicenum ut opponant decreto tridenlino, deberet e canone ex­ pungi hic liber quem tamen ipsi recipiunt. Cf. Cabassut. op. et loc. cit. ad can. LIX. Et haec quidem in hypolbesi de veritate can. LX. hujus concilii, quem tamen haud spernendis rationibus nonnulli critici uti adseititium habent. occidentalibus qui nobis objiciuntur, quorum etiam scopus unicus fuit in suis catalogis librorum canonicorum eos tantum recensere qui in canone Hebrae­ orum continebantur, quia reliqui, nondum canone ab ecclesia confecto, reipsa canonici nequaquam erant, 93 38. Ceterum ut positivis testimoniis elucescat veritas nuper datae di­ stinctionis inter libros canonicos et divinos, nonnulla hic subjicere praestat. 39- Ori genes in celebri ad Africanum epistola non in eo solum to­ tus est ut veluti genuinam ac sacram historiam vindicet «Susannae, sed in­ super alios libros librorumque partes quae in canone Hebraeorum non con­ tinentur , ut hymnum trium puerorum, historiam Beli ct draconis, et sic vocata additamenta Esther, concluditque: ..Tempus est igitur, si haec nos non latent, abrogare quae in ecclesiis feruntur exemplaria, et fratribus lege praecipere, ut abjectis quos penes se habent sacris libris, adulando judaeis persuadeant, et ut nobis puros, et qui nihil habeant figmenti, impertiant." 9 4 Testatur praeterea ecclesias Tobia uti. 95 Profert demum auctoritates ad veritates fidei constabiliendas ex libris Machabaeorum 9 6, ex libro Sapien­ tiae 97 et ex Ecclesiastico.9 9 40. S. Cyri Ilus h i e r osol y mi t. passim ex libro Sapientiae, quem etiam Salomonis vocat”, tum ex Ecclesiastico 1 ° °, ex Baruch quem prophe­ tam dicit1 °1, atque ex postremis Danielis capitibus testimonia tamquam ex Scriptura divina promit.1 ° * 41. Verus item Athanasius103 non solum ex eisdem libris adducit testimonia ad ea quae fidei sunt adserenda, sed ea praeterea utitur formula 9Ï) Intelligi id debet de ecclesia uni­ versali , seu de canone qui universam ec­ clesiam adstringeret; nam de ecclesia romana nullum dubium, ut ex dictis patet, quod semper suum canonem habuerit. 9’)”J?pa τοίννν, il μή λαν^άνιι ήμά< τα τοιαΰτα, artStii/ τα Ιν ταΐς Ικηληβίαις φιρόμινα αντίγραφα, καί νοαοτ&ηΟαι τη άδιλ'ρύτιγτι àno3tfs3a\ μίν τάί παρ’ αυτοί, Ιπκριρομϊναί t'tpàf βίβλου» κολακίΐίο' δι Ιουδαίους, καί πιί^ιιν ινα μιταδώΰιν r/μίι· των καθαρών, καί μηδίν πλαϊσοα Ιχόντων. Ν. 4. cd. maur. ορρ. tom. I. 9S) Ibid. n. 13. 9fi) Exhort, nd martyr, n. 22 seqq. ") Lib. III. cont. Celsum, n. 60. ct alibi passim. 98) Ibid. lib. IV. n. 28. cl alibi. Vide indicem locorum s. Scripturae ad calcem uniuscujusque voluminis. ·’) Cateeh. IX. num. 2- cd. Touttei el alibi. ’··) Cateeh. VI. num. 4. Cateeh. XI. n. 19 etc. ,e') Cateeh. XI. n. 15. ubi scribit: Audi prophetam dicentem : Hic est Deus no­ ster etc. et alibi. ·“’) Cateeh. XVI. n. 31. uhi agit de hi­ storia Susannae, et addit: Scriptum est enim: γίγραπται γάρ, d adducit verba quae leguntur Dan. XIII. 45. Suscitavit Deus Spiritum Sanctum in puero juvenculo. Porro phrasis scriptum est tum ex usu Scripturarum, tum ss. patrum ad denotan­ das Scripturas divinas usurpatur, ut notum est. 1 °1) Dixi: Venu Athanasius, siquidem criticis compertum est Synopsis auctorem minime Athanasium esse. Cf. maurin. edit, admonitionem tom. II. opp. pag. 124 seq. Attamen noster Domhre Athanasio eam tri­ buit. Ast haec sphalmata juveni candidato donanda sunt eum pluribus aliis. 27 apud veteres usitata ad Scripturas divinas significandas, scilicet: sio.d scri­ ptum est.104 42. Nec sese aliter gessit s. Gregorius nazianzenus, qui passim deutero-canonicos libros adducit quos Scripturam vocat; explanatque si quae sint eorum loca adducta ab haereticis105, quin uspiam divinam eorum aucto­ ritatem in dubium revocet. v 43. Idem praestitit s. Epiphanius confundens haereticos qui non­ nullis horum librorum textibus abutebantur; siquidem eos ut divinos ad­ mittit, Scripturam expresse vocat, atque explanat.106 44. S. Amphilochius ex prophetia Baruch et ex libro Sapientiae velut divinis Scripturis profert testimonia, quin tamen eos libros suo in ca­ none recensuerit. 107 45. Quod vero dicitur de patribus graecis qui nobis objiciuntur, dici pariter debet de patribus latinis, qui quamvis canonem contexuerint Hebrae­ orum, nihilo secius constanter afferunt testimonia veluti ab auctoribus theopneustis ex libris nostris, ut de Hi lar io certum est, etiam cum agitur de l04) Hac enim phrasi utitur s. Athana­ sius in ep. III. ad Serapion, n. 4. alle­ gans verba Sapientiae I. 7. et in Apoloij. ad Imp. Constant. n. 17. adducens verba ex Tob. IV. 19. Insuper afferens ex epistola s. Alexandri ad se conscriptam in Apoloy. contra Aria nos, n. 66- verba Ecclesiastici XXX. 4. scribit: »Ait quodam in loco Sacra Scriptura : mortuus est enim pater ejus, quasi non esset mortuus." Ex quibus duplex habemus testimonium Athanasii et Alexandri pro divina auctori­ tate Ecclesiastici; et allegans in epist. De decretis Nicaenis, n. 12. verba Baruch III. 12. scribit : » Verbum item Israelcm objur­ gans ail etc." Alibi vero eundem adducit sub nomine Jeremiad, passim verba cx deutero-canonicis proferens conjungit, nullo dis­ crimine facto, cum verbis Petri, Pauli, Davidis etc. Cf. indicem locorum Scriptu­ rarum sub finem vol. I. Ceterum si stan­ dum esset auctoritati Synopseos, debere­ mus e censu proto-canonicorum expungere librum Esther, ac recensere inter proto-canonicos partem illam prophetiae Danielis quae complectitur historiam Susannae, ut alia omittam. Cf. tom. II. opp. s. Albanas, pag. 126 seqq. ,4S) Sic Orat. XXXIV. n. 13. adducens testimonium ex Sap. I. ait: «Quomodo il­ lud tueri poterimus quod ait Scriptura, Deum omnia pervadere etc.;u et conjungit cum verbis Jcrem. XVII. 10. Item cum Orat. LIX. profert verba Ecclesiastici XXTV. 5. pag. 730. tom.I; nec non oral. XXXVI. pag. 586. ubi solvit quod ei objiciebatur ab arianis ex Baruch III. et alibi passim. Cf. indicem locorum Script, praemissum duo­ bus voluminibus ejus operum. *06) Uti Haeres. LXX. num. 7. edit. Petav. tom. I. pag. 818. proferens auctori­ tatem ex Esther ΧΙΠ. 9. et Haeres. LXIV. n. 54. ubi sub nomine Salomonis affert ex lib. Sapientiae I. 4. item Haeres. XXIV. n. 6. adducens testimonium ex Eccli. VII. 1. ait: Quemadmodum Scriptura testatur. Rursum Haeres. LVII. solvit quod ex Scri­ ptura objiciebatur ab haereticis noëtianis, nempe ex Baruch III. 36 etc. 1 °7) In Orat, in Christi Natalem, η. 2. apud Galland. Biblioth. Patrum, tom. VI. pag. 464. tamquam ex propheta urget au­ ctoritatem Baruch III. 38. Ha etiam citat Sap. IV. 2. in orat, in Domini occursum, n. 4. ibid. pag. 469. Adde quod juxta ca­ nonem quem Amphilochius describit inJambis, dubitare deberemus de libro Esther, cum scribat : His (libris canonicis) additur Esther a quibusdam, ibid. pag. 495. vers. 288. perinde ac de non paucis deutero-ca­ nonicis N. T. 28 dogmaticis disceptationibus. 108 Ruftmus inter cetera crimini verterat Hie­ ronymo quod in praef. ad librum Danielis visus esset partem deuterocanonicam respuere, a quo 8. Doctor gravissimis hisce verbis se purgat: ..Quod autem refero, quid adversum Susannae historiam, et hymnum trium puerorum, et Belis. draconisque fabulas, quae in volumine hebraico non ha­ bentur, Hebraei solent dicere, qui me criminatur, stultum se sycophantam probat. Non enim quid ipse sentirem, sed quid illi contra nos dicere so­ leant. explicavi l0’;:· qui praeterea allegans verba ex libro Sapientiae hac utitur phrasi: ..Dicente Scriptura: in perversam animam non introibit sa­ pientia 1 * ° et de Ecclesiastico ait: ..Divina Scriptura loquitur: musica in luctu intempestiva narratio.1: 111 Jam vero haec Ruftini et Hieronymi agendi ratio aperte ostendit, quid ipsi senserint de his libris, quamquam ob allatum motivum e canone excluserint, immo Hieronymus inter apocrypha ableget, id est, hagiographa ex mente Judaeorum. 1,1 Ex his novimus quid sentiendum de haereticis adversariis, quando firma adeo fronte nobis veteres opponunt. 46. Ad 7. D. Qui allegant hos libros veluti Scripturam putandi non )'· cr. Tract, in Ps. CXXIX. n. 4. doctorum hominum, correxerit quod legi­ * ubi adducit auctoritatem ex lib. Tobiae tur in parallelis prologis s. Hieronymi in XIL 15. Tract, in Ps. CXXXV. n. 11. lib. Tobiae et Judith hagiographa, in apo­ ubi profert auctoritatem e.x lib. Sapientiae crypha. Martianaeum secutus est VallarI. 7. tamquam ex propheta, scribens: do­ sius, qui pluribus argumentis lectionem cet propheta. Tract, in Ps. CXL. n. 5- Martianaei communire nisus est. Ast per­ affert Ecclesiasticum sub nomine Salomo­ peram, ut ex dictis liquet. Nec ipsi favet nis cum Latinis; vide hic adnotat. edit, quod scribit Origenes in epist. ad African, maur. Lib. IV. de Trinil. n. 24. allegat n. 13. edit. maur. tom. I. pag. 26. Nam si Baruch III. 36. sub nomine Jeremiae; par­ bene attendatur ad verba Origenis, non ab­ tem deulero-canonicam Danielis sub ejus no­ solute affirmat Hebraeos libros Tobiae et Ju­ mine profert Tract, in Ps. LLL n. 19. ac dith inter apocryphos computare, sed solum Danieli tribuit. Ex II. Machabaeorum libro eos in apocryphis hebraice non habere; en saepius auctoritatem adducit, ut in Tract, ejus verba: πίρΐ οΰ (Τοβίαί) ημάς ίχρήν in Ps. CXXXIV. 25. in lib. contr. Imp. Ιγνωκίναι, οτι Ιβραΐοι τ<;* Τωβία ού ypûnConstant, n. 6 etc. ται, ουδέ rÿ Ιουδφ^· ουδέ γάρ ίχουδιν '··) Lib. II. cont. Kuffiniim n. 33; in αυτά καί ίν άποι.ρΰφοίί ίβραιΰτί ώί err’ quem locum cf. adnot. Vallars. αύτών μαβό^τίί lyvt.jnaptv. Quae sic ver­ 11 °) Comment. in cap. 18. Jerem. v. tuntur a De la Rue : ..Verum nos oportet scire 18. cd. Vallars. tom. IV. col. 972. Hebraeos Tobia non uli (id est publice 1 * *) Epiai. CXVIIL η. 1. ed. Vail. tom. 1. non legunt in synagoga), neque Judith. col. 786. Nec enim hos libros etiam in apocryphis ’ *’) E.\ paulo ante dictis η. 32. et nota hebraice habent, ut ab ipsis didicimus." apposita luculentissime constat, Hebraeos Ad librum vero Judith in specie quod at­ inter hagiographa recensuisse libros deu- tinet, certum est nunc ab Hebraeis ejus lero-canonicos; merito proiude Jahn in sua historiam in synagogis legi primo sabbato Arcliaeologia biblica gennanica, Vienn. 1802. octo dierum festi dedicationis (encaeniorum), 29. arguit Martianaeum, quod contra sa­ et partem constituere officii publici matu­ nam criticam, non obstantibus pluribus co­ tini. Vid. Jotser Leschabbal Hischon schel dicibus magnae auctoritatis, contra sensum Hhanuca. 29 sunt oos in pari gradu habulHse ac libros canonicos quoad auctoritatem c.rtrinsecani, C. quoad auctoritatem intrinsecam, TV. Certe de libris protocanonicis numquam dubitatio exorta est utpoto in canone ab ecclesia univer­ sali recepto contentis: quoad reliquos vero cum exploratum sit non paucos sed universim prorsus uti divinos, et Scripturam sacram seu divinitus inspi­ ratam bos libros habuisse, eos uti Scripturam allegasse etiam adversus hae­ reticos pugnantes, immo et allegatos ab ipsis haereticis veluti Scripturam fuisse, dubitare nefas est quin eandem intrinsecam ipsis auctoritatem tri­ buerint. Cum tamen hactenus ecclesia universa nullum canonem confecerit, ideo sub hoc respectu juridicam, ut ita dicam, ac authenticam eandem aucto­ ritatem minime tribuisse, ac proto-canonicis adjudicatur. Quod vero adjicitur discrimen inter libros canonicus et ecclesiasticos, quod isti tantum legerentur in ecclesiis, somnium adversariorum est. Nam si quandoque distinguuntur libri inter canonicos et ecclesiasticos, ideo est quia primi in canone recepti essent, ceteri uti divini haberentur ex ecclesiarum usu quae facto ipso pate­ fecerunt eos in censu divinorum habere, non autem ex sola lectione ad aedi­ ficationem fidelium. 47. Etenim libros nostros veluti Scripturam divinam allegant Clemens rom. 113 ; Barnabas114, Hippolytus115, Clemens alex.116, Irenaeus117, l13) Epist. I. tui Cor. cap. 4. allegat testimonium ex lib. Sapient. II. 24; cap. 9. ex lib. Ecclesiastici XLIV. 17; cap. 55. ex Judith etc. Apud Coteler. loin. L Item in epist. II. de viryinit. cap. 13. ubi testimon. profert ex Dan. XIII. Dc quibus duabus epistolis de viryinitate, cf. Galland. tom. I. Bibliuth. PP. Proley. cap. 1. sect. II. In priori autem harum epistolar. ab eodem Cle­ mente allegatur cap. 6. Eccli. ,M) Epist. cap. 6. affert textum ex Sa­ pient. II. 12. una cum textu Isaiae; item ibid, citat Ecclesiastici I. 10; eundem li­ brum allegat cap. 19. Cf. apud Galland. loc. cit. % lls) In Susannam, apud Galland. tom. II. pag. 442 seqq. In Fragmento autem IX. in Cuntic. Canticorum laudat librum Sapien­ tiae eumque tribuit Salomoni, ibid. pag. 489; et in Demonstr. advers. Judaeos, §§. 9, 10. ter eundem librum adducit ejusque auctorem prophetam nuncupat; ibid, pag. 450. In op. De Charism. Tradit. Apostol. §. 2. inter mulieres quae prophe­ taverunt, recenset Judilham ex ejus lib. cap. 8. ibid. pag. 503; qui rursum in com­ ment. hist. Susannae ad·' · v. 55. commemorat quae referuntur ex lib. Tobiae HI. 24. ibid. pag. 446. 1 ,d) Ter allegat librum Tobiae; bis li­ brum Judith; unam supra vicies Sapientiam Salomonis; Ecclesiasticum supra quinqua­ gies; quater librum Baruch; passim in Ecloyis (si tamen ejus sunt) profert hy­ mnum trium puerorum tamquam ex Daniele; tum librum II. Machabaeor. Cf. Indicem sententiarum sacrae Scripturae quas Cle­ mens Alex, passim citat, ad calcem edit, ejusdem opp. Joann. Potleri oxoniensis, Venet. 1754. 117) Lib. IV. cont. Haeres, cap. 38. n. 2. profert testim. ex lib. Sapient. VI. 19, 20. Sic lib. V. cap. 35. sub nomine Jeremiae, quae leguntur Baruch IV. 36, et in toto cap. 5. Lib. IV. cap. 26. n. 3. Danieli auctori tribuit quae leguntur Dan. XIII. de historia Susannae, eideinque prophetae refert historiam Beli et draconis, quae ha­ betur Dan. XIV. ibid. lib. HI. cap. 5. n. 2. 30 MM ■ auctor Constitutionum apostolicarum 118, Tertullianus ' ‘ °, Cyprianus 1 ’ °, Dionysius alex. 1 *1 , Methodius 11 * , Pontius 1U, Archelaus 1 *4 , aliique praeter eos quos paulo ante recensuimus et vindicavimus. “a 43. Ad 8. A’. Etenim s. Augustinus et concilia africana sub finem saec. IV. aut sub initium saec. V. nihil aliud fecerunt, quam in unum de­ mum canonem redigere libros qui hactenus tacito vel expresso ecclesiarum consensu et usu uti divini ex antiqua traditione habebantur. Dicitur enim in conc. Carthaginiensi VI. ann. 409 celebrato: „Quia a Patribus ista accepimus in ecclesia legenda et tamen dicuntur libri divini, Scripturae canonicae, qua sola animadversione totum aereum adversariorum aedificium de distinctione inter libros canonicos et ecclesiasticos plane labefactatur. Ruit ) Lib. II. cap. 49 et 51. sub nomine Danielis profertur historia Susannae; ex li­ bro Tobiae lib. I. cap. 1. adducitur testi­ monium ac dicitur lex Dei: el lib. VIL cap. 2. adducitur uti Scriptura divina una cum aliis libris proto-canonicis: item lib. III. cap. 15; Judith fit mentio lib. III. cap. 7; ibid. lib. Π. cap. 21. ex Ecclesiastico tex­ tus profertur etc. » * ») Allegat testimonium ex lib. Judith, lib. de Monog. cap. 17. Novies adducit ex libro Sapientiae, quem adscribit Salo­ moni; quinquies ex Ecclesiastico quem et Scripturis accenset; totidem ex Baruch sub nomine Jeremiae; Susannae item historiam, Beli et draconis commemorat ac Danieli tribuit; ulrumque denique allegat Machabaeorum librum, primum nempe et secun­ dum. Cf. indicem Scripturarum ad calcem ejusdem operum, edit. Pamclii et Rigalt. 1-°) Eosdem libros quos Tertullianus, veluli Scripturam allegat s. martyr, ac li­ brum praeterea Tobiae passim. Cf. indicem loc. sacr. Script, ed. maur. 1,1 ) Tamquam Scripturam divinam ad­ ducit testimonia ex lib. Tobiae, Sapientiae, Ecclesiastici, et Baruch. Cf. edit. opp. De Magistris, Romae 1796, in ind. loc. sacr. Script. '5Î) lu Concio. decem virg. Orat. II. §. 3. profert textum ex lib. Sapient. IIL 16. vocatque γραφήν; item §. 6. Sap. IV. 6. et §. 7. Sap. XV. 10, 11; et alibi. Item ibid. Orat. V. §. 4. ex libro Ecclesiastici VL 35; item orat. I. ex cap. XVIII. 30; XIX. 2; XXIII. 1, 5, 6; nec non orat VIIL §. 3. ex lib. Baruch III. 14, 15. sub nomine Jc- remiae; orat. XI. §. 2. in psalmo ex lib. Judith VHI. 1, el ex Dan. XIII. 19, ubi agitur de historia Susannae. Cf. apud Galland. Bibl. Pair. tom. III. pag. 670 seqq. ,2J) lu vita et pass. s. Cypriani §. 10. ubi ex lib. Tobiae profert testimonium. Cf. apnd Ruinart Acta MM. ed. Veron. 1731. pag. 183. 124) In Disput. cum Manete haeresi­ archa, §.29. allegat ex lib. Sapient. 1.19. et quidem in disputatione dogmatica. Cf. apud Galland. Bibl. Pair. torn. ΙΠ. pag. 587. ,2i) Inter alios enim addi possent auctor tractat, anonymi ad Novalianum, De spe veniae non neganda apud Galland. tom. ΙΠ. pag. 376. qui citat tamquam divinam exhor­ tationem verba Ecclesiastici II. 11—13. Eundem librum vocat Origenes horn. IV. in Exod. §. 5. Scripturam, et horn. VIII. §. 4. ejus auctorem vocat prophetam. Au­ ctor Constit. Apost. qui praeter nuper re­ censitos libros adducit lib. V. cap. 20. Ba­ ruch III. 36. Cf. apud Coteler. tom. I. S. Cornelius in epist. XII. ad s. Cyprian, apud Galland. tom. III. pag. 353. librum II. Macbab. vocat Scripturam divinam etc. Ex his patet universam antiquitatem, pa­ tres graecos et latinos veluli Scripturam, Scripturam divinam, divina oracula etc. li­ bros deutero-canonicos allegasse, quamvis inter canonicas Scripturas non recensuerint, eo quod, ut diximus, praeter priorem ca­ nonem ab universa ecclesia receptum, nul­ lus alius solemni judicio confectus fuerit. ,26) Apud Harduin. Acta conc. tom. I. coi. 968. ubi cf. adnot. Harduini ad can. XLVIL conc. III. carthag. 31 insuper simul quod adjicitur de oppositione ecclesiae africanae contra aucto­ ritatem orientalis ecclesiae et s. Hieronymi; de deceptione s. Augustini, Tertulliani ac Cypriani , addere poterant et aliorum omnium , quos magno numero paulo ante recensuimus, una cum pontifice Jnnocentio I. qui eundem canonem tradidit Exuperio Tolosano 1 ’7, et Bonifacio qui africanum canonem probavit; isti porro omnes decepti turpiter sunt tamquam totidem stolidi, ne dicantur decepti sapientes et acuti haeretici nostri. 128 49. Ad 9. N. Siquidem s. Augustinus cum fatetur solos proto-canonicos in canone Hebraeorum extitisse , idem dixit quod alii omnes ante se jam dixerant, eademque ratione ac illi se gesserant, se pariter gessit quoad alios libros in illo canone non contentos. Falsum est s. Augustinum in libro Re­ tractationum, excusare se quod tamquam prophetam, seu auctorem inspiratum recensuisset auctorem Ecclesiastici: sed solum abjudicat Salomoni, cui tum Sapientiam tum Ecclesiasticum tribuerat. *2 9 50. Ad 10. Neg. hanc illationem utpote ex falso supposito derivatam, ut abunde liquet ex dictis; haec enim non est theoria sive Augustini sive Africanorum, sed adversariorum nostrorum. Idem dic circa ea quae de po­ sterioribus scriptoribus affirmant adversarii, quod non satis adverterint ad systema a nostris protestantibus nunc demum excogitatum, ac de errore commentitio quem sanxit Tridentinum, quin diutius his insistamus. 51. Ad 11. D. Id est non defuerunt, qui nondum canone ab ecclesia universali confecto excluderent a censu canonicorum librorum aut aliquos aut omnes libros deutero-canonicos, aut saltem de nonnullis dubitarint, Tr. vel C. ademerunt his libris divinam auctoritatem, juxta dicta, N. 52. Ac primo non admodum sincere proferunt adversarii nostri quae ex Junilio africano objiciunt. Nam non Judith solum et libros Machabaeorum collocat inter libros mediae auctoritatis, sed libros praeterea Paralipomenon, librum Job, duos Esdrae et librum Esther 13 °, deque his praecise pronunciat quod non inter canonicas Scripturas currunt, quoniam apud Hebraeos quoque super hac differentia recipiebantur. Ex hoc solo loco specimen habemus tum ”7) Dixi : Exuperio Tolosano; nam eru­ ditus adversarius Exuperium dicit episco­ pum Toletanum, Ev. de Tolède, pag. 28. IIS) Semper mira est haereticorum agendi ratio; si enim aliquid ipsis arridet, nullo licet aut paucorum testimonio innixi illud amplectuntur: si non placet, etsi conspiret universa antiquitas in eo stabiliendo, omnino respuunt; siquidem ipsi sunt judices su­ premi. ”’) En ejus verba ex lib. II. Retract. cap. 4. η. 2. »De auctore libri quem plu- res vocant Scripturam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Jesus Sirach scripserit, non ita constare, sicut a me dictum est, postea didici, et omnino probabilius comperi non esse hunc ejus libri auctorem.” 13°) Cf. op. cit. De part. div. legis, Paris. 1556. cap. 3. collai, cap. 7. Animad­ vertendum praeterea est hunc auctorem re­ censere inter libros perfectae auctoritatis librum Ecclesiastici (cap. V.), et inter libros mediae auctoritatis Canticum canticorum (ibid.). 32 doctrinae hujus auctoris, tum bonae, ut ajunt, fidei adversariorum, qui illum nobis objiciunt, ne cetera persequamur. Falsum etiam est quod de catalogo Scripturarum in vigesimo primo Ca­ pitulari Caroli M. dicitur; nam non aliud de Scripturis sacris ibidem inve­ nitur. quam admonitio ut sacerdos Dei de divina Scriptura doctus sit, ac to­ tum Psalterium memoriter teneat. 1 ’ * 53. S. Gregorius M. libros Machabaeorum vocat non canonicos per oppositionem scilicet ad canonem Hebraeorum ls* juxta dicta. 54. Eodem plane sensu loquitur Hugo a s. Victore qui recensuit solum Hebraeorum canonem. 135 55. Sincere non affertur quod ex Joann. Beleth objicitur: nec enim ipse scribit: Hos non recipit ecclesia, sed: Verum hos quatuor quidam non re­ cipiunt, ecclesia tamen eos approbat 1 ; et hinc novum specimen sume bonae fidei adversariorum ecclesiae. 56. Joann. Saresberiensis sibi tantum proposuit describere ex s. Hiero­ nymo canonem Hebraeorum, ut ipse declarat. 135 Loquens vero de libris Tobiae, Judith et Machabaeorum qui non sunt recepti in canone (nempe He­ braeorum) , quia fidem, inquit, et religionem aedificant, pie admissi sunt, scili­ cet ab ecclesia 136: demum concludit, omnium V. et N. T. librorum unum eundemque auctorem esse Spiritum Sanctum. 13 7 57. In Glossa ordinaria pariter canon Hebraeorum ex auctoritate Hie­ ronymi praeponitur, neque, ut ajunt adversarii, in posterioribus editionibus ann. 1506 tractus qui contrarii sunt canonicitati apocryphorum (deuterocanonicorum) omittuntur138; siquidem nulla erat ejusmodi omissionis ratio. 58. Ita etiam Hugo de s. Charo, qui canonem exhibet Hebraeorum, et ad mentem s. Hieronymi vocat apocryphos, sive hagiographos libros in canone non contentos, declaratque eos ab ecclesia recipi. 13 9 ”·) Cf. apud Harduin. Aria cour. tom. IV. col. 961. 1 ”) Cf. Praefal. general. edit. maur. opp. tom. I. §. 16. ubi ipsi hanc difficultatem jamdiii a Molin aeo objectam disjiciunt. *”) Cf. opp. ed. Ven. 1588. tom. I. De Scripturis etc. cap. 6 et 7. ubi recenset juxta can. Hebr. libros XXII. 1 ·’■·) Cf. Hujus lib. officiorum explica­ tionem ad calcem Rationalis dic. of/ic. Guillclm. Durandi. Vend. 1577. fol. 335. 2. ,SJ) Relato enim ex s. Hieronymo He­ braeorum canone subdit: »Et haec quidem inveniuntur in Prologo libri Regum, quem Hieronymus vocat galeatum principem omnium Scripturarum quae ab ipso de 1 fonte Hebraeorum manaverunt.« Cf. in /Jibliolh. Pair. Lugd. 1677. tom. XXIII. pag. 468. eoi. 1. ,3Sj Ibid. pag. 469. col. 1. ·»’) Ibid. col. 2. ”s) Sane in Bibliis sacris cum Glossa ordinaria Lugduni editis ann. 1590 ac Sixto V. nuncupatis, prologus de canonicis et non canonicis libris eadem prorsus ra­ tione legitur tom. I. 139) Sic enim scribit in postill. super lib. Tobiae: -Dicimus quod Hieronymus accipit hic diffusius hagiographa, ut scili­ cet includat apocrypha, quae ab ecclesia recipiuntur : quorum veritas manifesta est, sed auctor ignoratur, ut est Ecclesiasticus, 59. Guillelmue Oc h am nec verburn hoc de argumento habet in objecto loco. 140 Lyranus verbis utitur 8. Hieronymi eodemque in sensu loquitur.141 Hornei jurisconsulti opus mihi compararo non potui: at praeterquam quod obscuri jurisconsulti Race. XIV. auctoritas hac in parte nimis exigua est, ex analogia licet conjicere illum a ceteris non dissentire. 60. Dum videtur s. Antoninus non aliam tribuere auctoritatem libris deutero-canonicis quam eam, quae docloribus competit ecclesiae, intelligi debet in ordine ad auctoritatem extrinsecam et canonicam nondum solemn! ecclesiae decreto illis libris tributam; instructio enim ab Eugenio IV. Ar­ ménie data est, absoluto concilio ilorentino. Utitur autem verbis s. Hiero­ nymi quoad libros in canone Hebraeorum non contentos, et profitetur eccle­ siam hos libros recipere juxta datam superius a nobis distinctionem. 142 61. Idem de Tostato dixeris, qui tamen fatetur libros deutero-canonicos ab ecclesia recipi uti authenticos.145 Sapientia, Judith, Machabaeorum, Tobias, Pastor." Cf. opp. edit. Venet. 1600. Tom. I. fol. 373. 2. col. 1. 1'°) Etenim adversarius allegat Ochamum Dial. part. III. cap. 16. Porro ibi nil talc legitur. Cf. ejus opera edita a Goldaslo in Monarchia s. Rom. imperii, Francof. 1614. Tom. Π. pag. 785. Quod si in lib. III. Traclalus tertii cap. 16. pag. 834. refert effatum s. Hieronymi asserentis: «libros Ecclesiastici et Sapientiae legi in ecclesia ad aedificationem plebis, non ad auctorita­ tem ecclesiasticorum dogmatum confirman­ dam;" ac praeterea extendit ad libros etiam Judith et Tobiae quod dixit s. Greg. M. de libris Machabaeorum: non ad detrahen­ dum horum voluminum auctoritati, haec protulit Ochamus, sed ut ostenderet minus efficax argumentum inde desumi, defectu extrinsccae auctoritatis, seu solemnis eccle­ siae judicii, quo in album librorum cano­ nicorum referrentur, prout animadvertimus cum explanaremus illorum duorum patrum effata. ,4‘) Cf. in praef. super librum Tobiae. ed. Lugd. 1590. Tom. II. col. 1495. ,4’) Scribit enim loc. cit. edit. Lugdun. 1586. Tom. I. pag. 65. de libris Sapientiae et Ecclesiastici, quos plures tribuebant Salomoni. De primo vero affirmat: quod ..apud Hebraeos nusquam est secundum Hieronymum, scilicet in numero authentico­ rum librorum.· Adjicit vero in hoc libro Perrone, Praelectione» theolog. III. agi ,.de tractatu Judaeorum quem fecerunt ad Christum occidendum." De altero vero scribit: «Quamvis sit plenus morali sa­ pientia, et ideo ab ecclesia receptus ad le­ gendum, non tamen authenticus ad pro­ bandum ea, quae veniunt in contentionem fidei;" quae sunt verba s. Hieronymi, adeoque eodem sensu accipienda sunt, quo paulo ante exposuimus. Ejus mens adhuc melius dignoscitur ex iis quae ibidem scri­ bit til. III. cap. 9. §. 12. pag. 85. Loquens enim de quinque libris deutcro-canonicis quos Hebraei inter apocrypha ablegant, haec habet: «Ecclesia sancta tamen etiam apo­ crypha recipit ut vera, ut patet dist. 15." Quae objicit adversarius, non leguntur in loco ab eo allegato, sed in Stimm. Theo­ log. part. III. tit. XVUI. cap. 6. §. 11. ed. Veron. col. 1043. 1’3) Etenim Tostatus seu Abulensis loc. cit. ab adversario expresse de libris Sapien­ tiae, Ecclesiastici, Judith, Tobiae et Ma­ chabaeorum scribit, eos uti authenticos re­ cipi ab ecclesia; suscipi ac legi ab ec­ clesia etc. Cf. Enarrat, in praefat. d. Hieronymi in lib. Regum quaest. 27, 28 et 29. In Enarratione vero praef. 1. in Paralip. quaest. 7. exponit quo sensu libri, qui extra canonem Hebraeorum reperiuntur, recepti tamen sunt ab ecclesia, apocryphi vocentur. Demum in praef. in Evangel, s. Matth. quaest. 1, 2 et 3. ac praecise in quaest. 2. leguntur quae opponit adversa- 3 I 34 62. Praefatio quae occurrit in Bibliis editis ann. 1498 of 1506 eadem repetit, quae tot alii auctores post s. Hieronymum dixerunt de canone He­ braeorum deque aliis libris ah ecclesia receptis. Hos porro eosdem auctores secutus est card. Ximenes in sua polyglotte complutensi. ‘4 4 Idem prae­ stitit card. Ctyetenus ,4J; hic tamen novitatis, ut solet, amore captus ulte­ rius. quam par esset, progressus est in commentariis supra Scripturam, qui pedibus pavonis opportune admodum comparati a card. Pallavicino sunt 116. et in reprehensionem etiam suorum eapropter Cajetanus incurrit. 14 7 63. Ad 12. /V. Immo Graeci et hoc tempore et aetate subsequent! convenerunt in admittendis uti divinis libris ab ecclesia latina receptis, ut constat ex eo quod nulla unquam hac de re inter utramque ecclesiam excitata sit controversia. Quod si Leontius Byzantinus. Damascenus, Nicephoros uterque. Constantinopolitanus et Callixtus recensent canonem Hebraeorum, hoc ab ipsis fit absque detrimento aliorum librorum qui admissi ab ecclesia sunt. 14 8 64. Ad 13. A’ Etenim ut patet ex hactenus expositis concilium tridentinum filum traditionis constantis et perpetuae romanae ecclesiae secutum est in canone divinorum Bibliorum sanciendo; traditio haec viguit in omni­ bus ecclesiis orientalibus et occidentalibus, quae quoad substantiam eosdem libros uti divinos tenuerunt non ad aedificationem solum, sed etiam ad fir­ manda fidei dogmata, ut omnia documenta ex patribus graecis et latinis, ex Constitutionibus apostolicis, ex conciliis quae adduximus, evidenter osten­ dunt, quibus plura alia praesertim post saec. IV. et V. adjicere possemus. ‘4 9 rius; en ejus verba: .Immo nescit (eccle­ sia) an Spiritu S. inspirati scriptores eorum dictaverint illos (libros).·· Idque asserit re­ lative ad omnimodam certitudinem quam ecclesia habebat de libris prolo-canonicis, ex defectu, ut saepius diximus, solemnis de­ creti nondum emissi, prout demum facium est in conc. tridenlino; alioquin non pos­ set sibi ipso constare. 1’4) Cf. in Prologo II. De his qua? ad lectionem N. T. sunt praenotanda. 14 5) Cf. in Comment, in cap. X. libEsther, ed. Lugd. 1639. Tom. IL pag. 400. col. 2. 14C) Istoria del conc. di Trento, lib. VI. cap. 17. η. 2. 14τ) Cf. Melch. Can. De loc. lib. II. cap. 11. in resp. ad sex turn argum. Cajetanum in V. T. hebraizare, in Novo erasmizare in proverbium cessit. Certe Witackerus opp. ed. Herbornae ann. 1590. pag. 60. Lulhcrum libros deutero-can. ex canone expungentem defendit exemplo Cajetani, qui ex can. N. T. epistolas Jacobi, II. Pe­ tri, IL el III. Joann., Judae, Pauli ad He­ braeos, et partes controversas et alia quae­ dam sustulerat, de quibus Luthero numquam venerit in mentem dubitare. Cf. Georg. Czuppon, Vindiciae vulg. edit. Bi­ bitor. Sabariae 1798. Tom. I. pag. 53 seq. 1 ,s) Satis est percurrere indicem loc. sacr. Scripturae qui allegantur a s. Joann. Damasceno, ut pateat eum promiscue ad­ ducere testimonia ex lib. Sapientiae, Eccle­ siastici et Baruch. Cf. ed. Le-Quien, qui in adnot. I. ad cap. 17. lib. IV. De fide Orthod. observat s. Joann. Dam. canonem exscribere quem exhibuit s. Epiphanius in lib. De pond, et mens, de quo superius diximus. ,4S) Ne prolixior sim in istorum catalogo texendo, cf. cit. appendicem quam in praef. 35 His vero nullo modo opponuntur qnae ex s. Hieronymo aliisque qui eum secuti sunt aut descripserunt, afferuntur ab adversariis, cum non loquantur nisi dc libris canonicis in presso sensu, de iis nempe qui continebantur in Hebraeorum canone. Quod si alios rejecerunt ex censu Scripturarum cano­ nicarum, relate tantum ad illum canonem hoc affirmarunt; quia licet ab ecclesiis hi libri uti divini admitterentur, quod quidem hi ipsi scriptores fa­ tentur, ex defectu tamen canonis solemniter ab ecclesia universa confecti, (pii omnes adstringeret ad illos admittendos, factum est, ut honor canonicarum Scripturarum solis passim proto-canonicis tribueretur. Ad exactam proinde scientiae et critices regulam tridentinum conc. canonem suum confecit, nec ei propterea verendum erat anathema scientiae. Bene vero protestantes hae­ retici sibi omnia timenda habent ab anathemate ecclesiae Christi, cui rebel­ les existant sub obtentu scientiae suae quae eos inflat cum dispendio aeter­ nae salutis. 65. Ad 14. D. Id est non destiterunt viri temerarii, iique perpauci, qui contra ecclesiae auctoritatem maluerunt haereticis velificare quam sin­ ceram doctrinam catholicam sectari, C. vere catholici, N. Etenim ab ad­ versariorum censu seponi debent Sixtus senensis et Bernardus Lamy, qui ejusdem auctoritatis profitentur esse libros proto-can. et deutero-canonicos, quamvis quoad eorum notitiam, seu quoad nos, eosdem inter se distin­ guant. 150 Sane Sixtus senensis excandescit in haereticos eo quod nobis eripere lentaverint libros deutero-canonicos, eos expungendo e sacrorum Bibliorum canone. 151 Itaque duo illi supersunt Dupin et Jahn, quorum sci­ licet satis explorata est temeraria ac libera nimis sentiendi ratio, quique omnibus sinceris catholicis suspecti idcirco sunt: quamquam neque isti omnino adversariis nostris consentiant. 132 generali exhibet cl. Jos. Blanchinius iu Vindiciis canonic. Scripturae. De aucto­ ribus qui ab apostolorum aetate usque ad sacr. concil. tridentinum canonis divin. Scri­ ptui; indicem texuerunt a pag·. 5 ad 9. quo­ rum plcrique eundem catalogum sacr. libro­ rum sequuntur, qui confectus est a conc. earth. III. et ab Innoc. I. et quem secula est synodus tridenti na. ,i0) Cf. Sixt. senens, Biblioth. Sanctae, lib. I. sect. I. ed. Neap. 1742. pag. 2. et Bernard. Lamy in Apparatu biblico. Lib. II. cap. 1 et 2. ed. Lugd. 1696. pag. 311 seqq. ,SI) En ejus verba quae leguntur in ejus pracfat. §. 9. quaeque certe haud arride­ bunt adversariis nostris: «Alii ab ipsa di­ vinarum litterarum auctoritate sceleratius, magisque impie bellum aggressi, numerum nobis utriusque Testamenti voluminum im­ minuunt et ad minorem summam redigunt: inter quos Lulherus et Zwinglius ex Ve­ teri primum Testamento eliminant libros Sapientiae, Ecclesiastici, Tobiae etc. . . . veluti apocrypha et incertae auctoritatis et fidei scripta ctc.M li2) Quamquam Dupinius in op. Disser­ tation préliminaire sur la Bible, Paris 1701. Tom. I. chap. 1. §. 6. plura habeat communia cum adversario nostro, qui ple­ raque ab illo mutuatus est, attamen assentilur conc. tridcnlini decreto, quo ut cano­ nicos recipiendos sanxit libros dc quibus agimus; en ejus verba: «Toutes ces raisons et ces considérations jointes ensemble, sunt suffisantes pour établir l'autorité dc ces livres, dont lu définition du concile de 3 * 36 • Sl 66. Ad 15. J). Cujus nulla auctoritas est utpoto auro hollandico cor­ rupti et nd ineundam calvinistarum gratiam proditoris ecclesiae suae, a qua propterea semel et iterum damnatus est, C. cujus sit auctoritati fiden­ dum, AT. Cum hic sycophanta solus sit qui ab adversariis opponatur idemque rejectus a suis, exinde patet quid de libris deutero-canonicis sentiat eccle­ sia graeca. 1·5 67. Ad 16. Resp. I. Aep. suppositum de ecclesia protestant! : prote­ stantes nnmquam constituerunt ecclesiam, sed agmen haereticorum, qui per­ duelles in ecclesiam Christi sunt, nec minus ab ecclesia quam a se invicem divisi: ecclesiam proinde protestante™ non potuit synodus dordracena reprae­ sentare. 68. Resp. II. D. Id est synodus dordracena in suo conficiendo decreto antiquitatis vestigiis adversata est, C. institit, A'. Nam, ut vidimus, anti­ quitas universa quamvis inter canonicos, prout canonicorum nomine signifi­ cabantur libri in canone judaico contenti, deutero-canonicos interdum non recensuerit, agnovit tamen eos et sacros esse et ab ecclesia uti divinos in se probari, etsi eadem certitudine extrinseca, seu quoad nos eadem ratione ac de primis illis non constaret. Universa insuper antiquitas, nullo discri­ mine interjecto, eos libros una cum ceteris recensuit firmiterque retinuit. Contra vero synodus dordracena ex censu divinorum librorum eos expunxit, et ad calcem Kbrorum proto-canonicorum rejecit cum apposito titulo Libri apocryphi. Ceterae autem ecclesiae a synodo repraesentatae, nulla ejusmodi decreti ratione habita, libros eosdem e Bibliis penitus ablegarunt. 15 4 69. Post prolixam hanc discussionem juverit et nobis percontari quae­ nam ecclesia (ut ecclesiae nomen coetui protestandum liberaliter concedamus) in errore sit, catholica an protestans? Quae in confirmationem canonis tridentini documenta afferuntur, ceiÿjssima sunt et ad eritices unguem exacta: quae ab adversariis vero proferuntur partini praepostero sensu sunt intelTrente, ne laisse aucun lieu de douter.· * Quod vero spectat ad Jabn, ipse in Intro­ duci. ad lib. sac. V. T. cap. 2. §. 30- ancipitcm se ostendit, utrum cone. trid. dis­ crimen sustulerit, quod eo quidem sentiente exlilit circa diversam librorum proto-canon. et deutcro-canonicoruin auctoritatem. 1’*) Quod nec Dombre ipse dissimulat. Cf. quae de Cyrillo Lucari in ordine ad canonem scribit doctus P. Le-Quien in adnot. I. ad cap. 17. lib. 4. De fide ortho­ doxa s. Joann. Damasceni opp. tom. I. pag. 283. ubi inter celera observat syno­ dum betbleemilicam pag. 389 libris in ca­ none laodiccno contentis ceteros addidisse, et declarasse inscite ac maligne a nefando Cyrillo ά.τοκρύφονί apocryphos nominatos. Cui sanctioni Dionysius Cp. cum aliis epi­ scopis bene multis et presbyteris suffraga­ tus est in responsione ad articulos calvinistarum ann. 1672. ,S4) Cf. Notice sur les livres apocry­ phes de C ancien Testament en repense à la question fa ut-il les su ppr i m e r ? par C. E. F. Moulinié pasteur de l’église de Genève, Genève 1828. Qucm rite op­ ponere possumus Dombrio, ulpote qui et doctrina et auctoritate plurimum valeat inter suos, dum Dombre nulla existimatione cla­ rescit. 37 lecta, partim exaggerata, partim demum falsa ac putida mendacia. Eligat igitur lector. Tales sunt protestandum triumphi! 70. III. Obj. Nonnulli saltem libri N. T. nunc in canone recepti sunt, qui in canone ecclesiae romanae desiderabantur. Siquidem 1. constat ex Eusebio, Cajum presbyterum ecclesiae romanae saec. III. non admisisse nisi tredecim epistolas s. Pauli, cum eam non adnumeraverit quae ad Hebraeos inscripta est, et s. Hieronymus qui Romae Damaso ab epistolis fuit aperte scribat: ..Paulus apostolus in epistola ad Hebraeos, quem latina consuetudo non recipit155*; 1 quod et alibi repetit. 1 5 6 2. Idem dici debet de Apoca­ lypsi quoad orientales, eodem s. Doctore teste157; immo teste anteriore scriptore magno Dionysio alexandrino. 15 9 3. Concipi porro nequit, quomodo ecclesiae saec. XVI. potuerit innotescere, quod quatuor saltem prioribus sae­ culis ignoravit ecclesia, cum nullam posthac ipsa revelationem habuerit. 4. Non immerito igitur Romae vehementer obmurmuratum est, referente Sarpio159. quod a congregatione quinque cardinalium et quadraginta octo episcoporum, qui exiguis dioecesibus praeerant, nec magni erant theologi, praecipiti consilio decretum de re adeo difficili latum fuerit. Ergo. 71. Resp. N. A. Ad 1. prob. D. Cajus rom. ecclesiae presbyter non adnumeravit epistolam ad Hebraeostinter epistolas s. Pauli, C. non agnovit eam epistolam uti divinam atque canonicam, N. Duae ejusmodi quaestiones permisceri inter se nequeunt: altera quippe ab altera antiquitus sejuncta fuit. Quidam enim uti divinam habuerunt epistolam ad Hebraeos, quamvis eam a Paulo conscriptam esse inficiarentur 16 °, prout contigit Apocalypsi, cujus auctorem diversum esse ab apostolo Joanne aliqui ex antiquioribus existimarunt, quin tamen ejus divinitati quidquam derogarent.151 Cajus propterea potuit eam quidem abjudicare epistolam apostolo Paulo, nec tamen canonicam ejus auctoritatem ob id inficiari, ut patet ex ipsis Eusebii verbis. 152 Sane cum videamus a Clemente plures ex hac epistola senten­ ,ss) Comment, in cap. 6. Is. ad v. 2. ,i6) In epist. CXXIX. ad Dardafl. ed. Vallars. n. 3. in Catal. in Cajo; ad cap. 8. Zacbariae et in Matlh. cap. XXVI; ac de­ mum in epist. ad Evangel, el alia ad Paulinum. Cf. adnot. Vallarsii ad pag. 965. tom. I. ls7J In epist. cit. ad Dardan. ,Sh) Apud Euseb. Hist. Eccl. lib. VII. cap. 25. 15·) Storia det concilio di Trento, lib. II. 14°) Cf. Michaelis, Introduce au Nou­ veau Testam. Genève 1822. Tom. IV. chap. 24. sect. XV. pag. 224. et Cellérier Introduci, etc. Division. IL sect. XL pag. 448 seqq. Certe Tertullianus lib. De pu­ dicitia, cap. 20. eam adseribit Barnabae, ac receptiorem eam esse dicit apud eccle­ sias epistolam Barnabae (nempe epistolam ad Hebraeos) illo apocrypho Pastore moe­ chorum. Cf. etiam s. Hieronym. De viris illtisir. in Paulo, et Origenem apud Eu­ seb. lib. VI. cap. 25. I61) Cf. Dionysium apud Euseb. lib. VII. cap. 25. et ejusdem epist. ad Hermamonem quae est num. 12. edit, ejus opp. De Magistris num. 2. pag. 178. I42J Sic scribit Eusebius lib. III. cap. 3. ..Sciendum tamen est epistolam ad Hebraeos 38 tias proferri perinde ac ab aliis scriptis canonicis, patet ab ecclesia romana eam inter Scripturas canonicas seu divinas fuisse adoptatam. 1 e 3 72. Ex his responsio Huit ad alteram probationem adductam ex s. Hie­ ronymo: qui quidem non de romana proprie ecclesia loquitur, sed de eccle­ siis latinis, seu potius de latina consuetudine, quo nomine ecclesiae occiden­ tales in genere significantur. apud quas potuit esse circa auctorem hujus epistolae dissensus. Quod si vere loquitur de ecclesia romana, non loquitur nisi de nonnullis ejusdem membris, siquidem exploratum est. aetate s. Hie­ ronymi plerosque omnes eandem epistolam recepisse, uti ostendit Bonfrerius. 1 · ‘ Ceterum idem s. Doctor in epist. ad Dardanum testatur non solum hanc epistolam ..ab omnibus retro ecclesiasticis graeci sermonis scriptoribus suscipi ... et quotidie ecclesiarum lectione celebrari”· verum etiam profi­ tetur se eam suscipere tamquam canonicam una cum Apocalypsi : ..Nequa­ quam, subdit, hujus temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum aucto­ ritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent . . . sed quasi canonicis et ecclesia­ sticis." 1,5 73. Ad 2. D. Sequiuris aetatis et quoad verum ejus auctorem, C. aeta­ tis anterioris et quoad ejus divinam inspirationem, A’. Certum enim est, Apocalypsim prioribus duobus saeculis etiam ab orientalibus uti divinam ad­ missam fuisse, postea vero dubitari coeptum de divina ejus origine ac de ejus auctore, quem alii Joannem evangelistam. alii Joannem presbyterum ti nonnullis ideo esse repudiatam, quud di­ cerent eam ab ecclesia romana pro certa ac genuina Pauli epistola non haberi:' et lib. VL cap. 20. loquens de Cajo qui tredecim tantum enumeraverat epistolas Pauli subdit: «Sane haec epistola (ad Hebr.) eliumnum a quibusdam romanis apostoli esse non creditur.·· Porro utrobique Rufinus vertit latinos, qnam versionem probat Valesius, cum Eusebio insolens non sit latinos vocare romanos, ut prolatis exem­ plis ostendit idem Valesius in not. ad ulruinque locum. Inter hos romanos seu latinos qui Paulo abjudicarunt hanc epistolam recen­ sendus etiam est Hippolytus episcopus por­ tuensis in lib. Adrers. haereses, teste Photio in Biblioth. cap. 121. Ceterum cf. Theodorctum in prooemio in epist. ad He­ braeos, ubi ex veterum consensu b. Pauli eam esse ostendit. A Clemente romano epistolam ad Hebr. tributam fuisse apo­ stolo Paulo testatur Slephanus Gobalus apud Pholium. 1 *3) Cf. de hoc argumento Eslium in epist. ad Hebr. De auctoritate epistolae, et de auctore hujus epistolae. Continent, in omnes Pauli epist. Duaci 1616. Tom. II. pag. 369 seqq.; item Cellérier op. cit. In troduct. Divis. II. sect. XL ubi ejus au­ ctoritatem vindicat adversus Michaelis, qui praeterea causam assignat quare ab impugnatoribus cataphrygaruin seu mon lanista­ rum in dubium saltem revocata fuerit au­ ctoritas epistolae ad Hebraeos, oh abusum scilicet nonnullorum locorum ejusd. epi­ stolae. ’** ) In cit. praeloq. cap. 4. sect. VIII. 16D Loc. ciL Notanda vero hic est in s. Doctore conjunctio istarum vocum: ca­ nonicis et ecclesiasticis, quae pro eodem usurpantur, secus ac contendant adversarii. eeee contendebant. 1 ·8 Ceterum in ecclesia romana numquam de ejusdem canonicitate excitata dubitatio est187, quod nobis plane sufficit. 74. Ad 3. I). Si rcipsa ecclesia definivisset saec. XVI. quod ignoravit ecclesia quatuor priorum saeculorum, Tr. vel C. si secus egit, N. Jam enim ostendimus quomodo ab apostolicis inde temporibus in ecclesia romana idem canon obtinuerit, ac veluti per manus fuerit huc usque transmissus. Nulla proinde indiguit nova revelatione ad canonem statuendum ecclesia, sed solo divino subsidio ne unquam deciperetur, prouti revera factum est. La­ borat propterea difficultas falso, ut ajunt, supposito.16 8 75. Ad 4. D. Si fides adhibenda sit huic scriptori haereticis colludenti ac in pluribus falsitatis convicto ,β9. C. secus, A7. Porro decretum de quo agitur, licet ab initio, prout temporum ferebat conditio, nonnisi a paucis edi­ tum fuerit, tamen ab universa synodo totaque demum ecclesia catholica pro­ batum est. Decreta autem omnia anteriora denuo concilii sub exitum san­ xerunt cardinales sex, legati quatuor, patriarchae tres, archiepiscopi triginta duo, episcopi ducentum viginti octo, abbates quinque, generales ordinum ministri septeni, episcoporum procuratores plurimi. 170 Addimus, quod Sarpius una cum haereticis suis decreto tridentino, etiamsi decies centena millia episcoporum congregata illud tulissent, impavide refragatus esset. Non error siquidem intellectus, sed voluntatis vitium in eo fuit. Quid porro cum ejus­ modi hominibus agas? ,66) Recolantur superius dicta; cf. prae­ terea Cellérier op. cil. Dipis. III. sect. V. I6Î) Ibid. 16 ’) Apposite ad hanc ipsam difficulta­ tem respondebat auctor certe minime ad­ versariis suspectus, scilicet Dupin op. cit. livr. I. chap. 1. §. 6- «Quoi qu’ il ne se fasse point de nouvelle révélation à Γ église, elle peut après bien du temps être plus assurée de la vérité d'un ouvrage, qu’elle ne l’éloil auparavant; quand apres l'avoir bien examiné, elle a trouvé un legitime fondement de n’en plus douter, et une Tradition suffisante, pour le juger authen­ tique. C’est la raison pour laquelle saint Jérôme dit, que l’épilre de saint Jude avait acquis de l’autorité par l’antiquité cl par l’usage, cl mérité d’être mise au rang des livres sacrés du Nouveau Testament. *· Atque hic obiter observo, quod si va­ lerent argumenta, quibus utuntur calviniani, et Dombre inter ipsos, ad impugnandam canonicitatem librorum deutero-canonicorum V. T., deberent pariler excludi ab hoc cen­ su deutero-canonici Novi Testamenti, quos tamen ipsi uti canonicos admittunt. Eadem siquidem et validiora fortasse urgeri pos­ sent adversus horum canonicitatem argu­ menta, ac pugnent contra canonicitatem deutero-canonicorum Testamenti Veleris. 16’·') Card. Pallavicinus detexit 360 erro­ res facti in historia Pauli Sarpii, quos ei exprobravit. ·’·.) Sess. XXV. 40 PROPOSITIO II. Rejecta ecclesiae catholicae auctoritate nequeunt protestantes certum sacrae Scripturae canonem constituere. 76. Hujus propositionis veritas suapte natura ex iis produit, quae in superiori propositione disseruimus. Etenim non aliunde auctoritas nobis con­ stat sacrarum Scripturarum sive Veteria sive Novi Testamenti, quam ex canone ecclesiae romanae sen ecclesiae catholicae universae, quae labente tempore illum amplexa est juxta illius ecclesiae traditionem, constantem sane atque perpetuam ab aetate apostolica ad concilium usque tridentinum. An­ tiqui siquidem canones seu catalogi sacrorum librorum quos reliquae eccle­ siae particulares, ac patres seorsum sumpti exhibuerunt, plurimum inter se discrepant. Nam alium canonem dedit Melito Sardianus, alium synodus lao­ dicena, alium vero canones et constitutiones apostolicae nuncupatae, alium Origenes, alium auctor Synopseos Athanasianae 1 , alium s. Gregorius na, * zianzenus et ita porro. Siquidem ex 131 canonibus antiquis, qui agno­ scuntur, si demas eos qui repetunt canonem ecclesiae romanae, ceteri omnes ab invicem dissentiunt, et nullus prorsus convenit cum canone a protestantibus adseito.3 Omnes quippe vel deficiunt vel redundant. Scriptura ) · 1 il 111 ') Etenim, ut vidimus, Melito in ca­ none stio omittit libros omnes N. T., et in can. libror. V. T. praetermittit Esther et Baruch; contra vero synod, laodicena in suo can. recenset Baruch, omittit vero Apoealypsim; in can. LXXXV. apostolico inter libros canonicos recensentur libri Judith et (res Machabaeorum, omittuntur vero libri Baruch, Tobiae, Sapientiae et Ecclesiastici: ex libris vero N. T. omittitur Apocalypsis; sed e contra inter canonicos adnumerantur Clementis epistolae duae, et octo libri con­ stitutionum ejusdem Clementis; Origenes exhibet can. Hebraeorum; auctor Synops. Athanas. numerat 151 psalmos, excluditque e canone libros deutero-can. V. T. *) Et ipse sequitur canon. Hebraeorum quoad libros V. T. et omittit Apocalypsim ex libris N. T. in suo carm. ΧΧΧΠΙ. De veris et germanis Scripturae libris. Opp. ed. 1630. Tom. H. pag. 98. 3) Hos canones collegit et expendit cl. Malou in op. La lecture de Ut saint Bible. Louvain 1846. Tom. H. pag. 120 seqq., at­ que in tabula synoplica ex ordine exposuit. Ut aliquod specimen hujus discrepan­ tiae exhibeamus: Cyrillus hierosolym. Cutech. IV. n. 35. licet et ipse tradat ca­ non. Hebraeorum, attamen includit in hoc can. prophetiam Baruch, excludit vero ex libris canonicis X. T. Apocalypsim; s. Atha­ nasius pariter in epist. 1'estali admittit so­ lum canonem Hebraeorum quoad libros V. T. addita prophetia Baruch et epistola Jeremiae, quae constituit caput VI. Baruch in Vulgata; Philastrius brix. de haeres. cap. 88. excludit e libris canon, epistolam ad Hebr. et Apocalypsim, ed. Brix. 1738. Attamen in hoc sibi non constat. Cf. cap. 60 et 89. Canon pariter ecclesiae syriacae ex­ cludit Apocalypsim. Contra vero Barnabas allegat testimonium ex lib. IV. Esdrae V. 5. in ep. cap. 11. (apud Colder.) Sic in Con­ stitution. apostol. lib. VII. cap. 2. et seq. uti ex ceteris Scripturis testimonia addu­ cuntur ex epist. Barnabae (ibid. tom. I. pag. 363), et lib. II. cap. 22. Oratio Ma­ nasses (ibid. pag. 232). Tertullian. veluli ex Scriptura sacra adducit lib. Praescript. cap. 3. testimonium ex lib. IV. Esdr. VIII. 41 nullum uspiam censum horum librorum exhibet. Cum autem haec sola docu­ menta sint, ex quibus nobis genuinus canon constare possit, elucet, seposita ecclesiae catholicae auctoritate, nullam viam certam patere protestantibns illam respuentibus posse ad canonem sibi constituendum. 77. Sane numquam sibi constitere acatholici in numero librorum cano­ nicorum definiendo. Lutherani ab initio rejecerunt ex sacrorum Bibliorum censu libros omnes deutero-canonicos Veteris Foederis, ac omnes deuterocanonicos Novi Testamenti, epistolam videlicet ad Hebraeos, epistolam s. Ja­ cobi, et s. Judae, II. s. Petri, IL et III. s. Joannis una cum Apocalypsi. Calvinus primique ejus asseclae repulerunt pariter libros omnes deuterocanonicos V. T., cum tamen deutero-canonicos N. T. libros retinerent. 4 Qua in re udentur antiquos fuisse imitati haereticos, expungentes nimirum pro lubidine sua e librorum sacrorum censu quos cerebrosis suis commentis adversari posse deprehendebant. 5 Protestantes deinceps seorsum sumpti quoad hoscc ipsos libros in diversas abiere sententias; donec visi demum sunt, ii saltem qui in Germania degunt, unanimi ferme consensione admittere quotquot N. T. libros in canone suo catholica recenset ecclesia. 6 Verum 20., el iterum Lib. IV. cont. Marcion. cap. 16. ex eod. libro allegat cap. 15. 1. Cf. Rigalt. et Pamel. Sic Cyprianus ep. LXXIV. pag. 141. ed. maur. laudat lib. ILI. Esdr. IV. 38. cujus textum proferl. S. Irenaeus lib. IV. contr. Haeres, cap. 20. n. 2. edit. Mass, citat tamquam Scripturam canonicam librum Hermae, nempe Pastorem, scribens : ..Bene ergo pronuntiavit Scriptura, quae dicit: primo omnium crede, quoniam unus est Deus *' etc,, quae desumpta sunt ex lib. II. Maud.L, cf. Massuet. diss. III. art. I. n. 7; quod et alii patres praesertim graeci praestiterunt, quorum testimonia collegit Cotelerius in praevio judicio de Hermae Pastore. Ori­ genes lib. I. cont. Ceis. n. 63. videtur apostolicam auctoritatem tribuere epistolae Barnabae, prout et ante ipsum praestiterat Clcm. alex. lib. II. Strom, ed. Poli. Venet. 1757. pag. 447. ubi cf. adnol. edit, et ite­ rum ibid. pag. 472, tum lib. V. pag. 683. Et haec speciminis gratia attulisse sufficiat, ut appareat quanta olim circa Scripturarum canonem viguerit discrepantia. 4) Cf. Praeloquia Jac. Bonfrerii S. J. in totam sac. Script, cap. 4. sect. I. Jans­ sens op. cit. Henn. Sac. ed. Paris. 1833Tom. I. chap. 1. §. 5. s) Ila de haereticis Marcionitis in lib. de Praescript. haeret, cap. 17. scribit Ter­ tullianus: ..Ista haeresis non recipit quas­ dam Scripturas, et si quas recipit, non re­ cipit integras, adjectionibus et detractioni­ bus ad dispositionem instituti sui inter­ vertit." De hoc ipso haereticorum more loquitur Irenaeus lib. I. contr. haeres, cap. 20. n. 1; Cyprianus in lib. De unit, eccles. ed. cit. pag. 198. ubi haereticos vocal cor­ ruptores Evangelii ; Basilius M. horn. V. in Hexaëmer. n. 5: Augustinus in lib. cont. Adamant, cap. 13·' n. 4. aliique pas­ sim. Porro eadem ratione se gessisse hae­ reticos protestantes dum respuerunt libros deutero-canonicos, vadem damus auctorem prolestantem, qui ejus rei causam aperit, nempe Moulinié op. cit. Notice sur les livres apocryphes etc. Introduci, pag. 4. ubi scribit: ..Certains passages des livres apocryphes (deutero-canoniques) ont fait croire, que la doctrine de ces livres n'était pas conforme à l'analogie de la foi (uempe doctrinae haereticorum) et Γ on a conclu â la suppression de tous, repassant à celte occasion les objections qu’on avait jadis opposées à leur canonicité.“ 6) Cf. Janssens loc. cit. et Môhler Sym­ bolique , torn. IL chap. 5. §. 41. novis Biblionim studiis excitatis, ac rationalismo in dios percrebescente, adeo secuni ipsi pugnare coeperunt, vix ut ullus liber sit, non modo ox douterocanonicis. sed etiam ex proto-canonicis uttiusquo foederis, quem istorum ali­ quis ex censu canonicarum Scripturarum non expungat, aut saltem an expun­ gendus sit vehementer non dubitet. 7 78. Neque hoc mirum videri debet in acatholieorum systemate ; nam cum ipsi infallibilem ecclesiae auctoritatem agnoscere detrectent, traditionem­ que divinam rejiciant, nulla ipsis superest norma tuta ad canonem consti­ tuendum, silentibus, uti animadvertimus, hac de re sacris eloquiis, ac veteri­ bus inter se discrepantibus. Quapropter alterutrum ipsi tandem eligant necesse est. aut canonem admittere quem romana semper ecclesia secuta est, aut ancipites ac incerti circa canonicam uniuscujusque fere libri auctoritatem haerere. 79. Quae cum ita se habeant intelligi nequit qua demum ratione pos­ sint protestantes unice appellare ad Scripturam, uuice ei insistendum voci­ ferari, hanc unicam controversiarum judicem jactare, dum quibusnam libris canonica Scriptura constet, ignorent, aut saltem in eo cespitent ambigantque, neque unquam possint ipsi suo haerere vestigio. Merito propterea adversus istiusmodi novatores usurpamus, quod in sui temporis novatores urgebat Ter’) Longa nimis res esset velle prote­ stantes recensere qui umini vel alterum librum proto-canonicum suis auctoribus ab­ judicarunt: proferam nonnulla exempla ex ipsis prolestantibus deprompta. Pentateu­ chum post exilium babylonieum scriptum autumarunt Fr. Car. Fulda, God. Hasse, Joann. Christ. Naehligal, Joann. Sever. Va­ ter, Mart, de Wette, Leon. Berlholdl aliique apud Rosenmuller prolog, in Penta­ teuch. Librum Job non historiam sed fa­ bulam referre contendunt Spanhemius, Carpzovius, Michaelis, passimquc recepta est penes protestantes ejusmodi sententia apud eundem in prolog, in Job: quibus praeive­ rat Lutherus. Castalio, Beza teste, apud Bonfrcriuni l. c. tamqum impuram et obscaenam cantionem Canticum canticorum re­ jicit. Evangeliorum commentarios suis au­ ctoribus, quibus inscribuntur, abjudicant Herder, Eckermann, Giesclerus. Sartorius, Paulusius apud Kuinoel prol. in Evang. qui contendunt ex narrationibus ore apo­ stolorum propagatis ab ignotis hominibus eos fuisse exaratos. Alii, ut Michaêlis et Kuinoel ipse recurrunt ad ignotum com­ munem fontem nescio quem syrochaldai- cum ex quibus tria priora Evangelia excer­ pta sunt, Urevanyelium vocant, ut alias diximus. Vogelius censet quendam judaeochristianum auctorem esse Evangelii Joan­ nis nuncupati; Ballenstadlius et Hortius existimant hoc ipsum Evangelium ab ignoto quodam homine alexandrino saec. I. ex­ eunto.* aut saec. fuisse conserifi" r » II. ineunte i^· * pium. Bretschneider neque Joan nem apo­ stolum, neque christianum Palaestina ori­ undum, ibique degentem, neque a judaeis nutum, sed alium quendam disciplinae alcxandrinae addictum saec. II. illud conscri­ psisse, cl à traditione aut scripta aut non scripta hausisse; apud Kuinoel prol. in Evang. Joann, qui tamen laudat Bretschneiderum voluti doctum et moderatum. Quid igitur erit de minus moderatis prolestanti­ bus? Omitto blasphcmias quas jam recen­ sui in tract. De eera religione, part. II. prop. IX. de quibus etiam consuli potest Baro de Starck in Convivio Theoduli. Omitto quae Strauss in vita J. C. effutit: haec enim sufficinnt ut pateat, an recentiores haeretici circa libros sacros inferio­ res sint antiquioribus praesertim gnosticis et manichaeis. 43 tullinnue: „Scriptura8 obtendunt, et hac sua audacia statim quosdam mo­ vent.......... Si hae eunt illae vires eorum, uti eas habere possint, despici debet cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad earn cui nullo modo competit? * b DIFFICULTATES. 80. I. Obj. Multiplici ratione acatholicis innotescere potest quinam sint libri canonicis accensendi, quinam vero ab hoc censu debeant excludi. Etenim quoad libros V. T. id ipsis constat 1. ex Hebraeis, quibus, ut testa­ tur apostolus, concredita sunt eloquia Dei9; 2. ex allegationibus, quae de illis passim occurrunt in libris N. T. ; 3. ex consensu ecclesiarum quatuor priorum saeculorum. Si vero sermo sit de libris N. T. id ipsum acatholicis luculenter patefit 4. ex canonibus qui per id tempus prodierunt, nempe ex Origenc. Melitone, Eusebio, concilio laodiceno, Epiphanio, Hieronymo aliisque passim. 5. Demum protestantes quinam libri canonicorum loco debeant ha­ beri ut compertum probatumque assumunt, quin alio opus sit, ex catholicis ipsis, qui eos ut canonicos admittunt ac prae se ferunt. Ergo. 81. Reap. jV. A. Nam si reipsa, quod jactant adversarii, multiplici ratione, rejecta ecclesiae auctoritate, potuisset aut posset certo constare sa­ crarum Scripturarum canon, semper ipsi secum inter consentientes in numero librorum canonicorum asserendo extitissent et adhuc essent. Cum vero numquam protestantes neque cum catholicis neque inter se consenserint circa illum aut consentiant, evidens est non modo haud multiplici ratione, sed nullo prorsus pacto id certo ipsis patere posse. Itaque id non evincunt: 82. 1. Ex auctoritate Hebraeorum quoad libros Γ. T.> quia tametsi cre­ dita illis fuerint eloquia Dei, nobis certo non constat, actu scilicet authen­ tico, quosnam illi singillatim libros uti canonicos admiserint. Auctoritas Jo­ sephs et thalmudistarum tanta non est, omne ut dubium dispellere, valeat, praesertim cum in pluribus a vero manifeste illi desciverint. In gravi siqui­ dem adeo negotio opus fuisset judicio decretorio et authentico magnae syna­ gogae, quod tamen ipsa aut non tulit, aut saltem illam aliquando tulisse nullo nobis historico eoque antiquo monumento certo innotescit. 10 Quod s) De praescript. cap. 15. Ita quidem liaerétîci antiqui el rcceniiores; at longe aliam diversam viam tenuerunt quovis tem­ pore catholici. Nota sunt Augustini verba ex cap. 5. libri contr. Epist. Fundamenti : ..Ego vero Evangelio non crederem, ftisi me catholicae ecclesiae commoveret aucto­ ritas." Loquens vero ibid. s. Doctor de Act. Apostol. prosequitur: ..Cui libro nccesse est me credere, si credo Evangelio, quoniam ulrumque Scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas." En regulam auream, camque unice lutam. Cf. de hac regula et effato s. Augustini Nic. Serarium S. J. in Prolegomen. JBiblicis, Mogunt. 1612. cap. 7. quaest. 6. nbi adver­ sus haereticos illam tuetur. Cf. etiam Melch. Canum De Loc. 1. II. cap. 7. 9) Rom. III. 2. '°) Cf. Ackermann, /ntrod. in libros vero legitur H. Machab. II. 13 nimis vagum ac generale est, nec qoidquam ex eo confici potest. Quid quod auctoritas divina hujus libri a protestante bus ipsis respuitur? Nec S3· 2. allegationibus; tum quod in hoc argumentandi modo ab ad­ versariis jam illud pro certo assumatur, libros omnes N. T. esse canonicos, de quo tamen, auctoritate ecclesiae seposita, certo ipsis constare nequit; tum quod non omnes libri etiam proto-canonici V. T. in Novo Testamento alle­ gentur 1 1 : tum denique quod mentio aut saltem allusio in libris N. T. in­ jiciatur nonnullorum librorum quos ipsi plane rejiciunt. 1 * Neque 84. 3. quatuor priorum saeculorum ecclesiarum consensu; ut enim ostendimus, si romanam unam excipias ecclesiam aut illas quae ex ecclesia romana canonem acceperunt13, ecclesiae particulares primis illis saeculis in­ ter se minime consenserunt, sed alia plures, alia vero pauciores libros in canonem retulit. Deinde si ecclesiarum auctoritate permoti primaevae illius aetatis adversarii libros proto-canonicos amplectuntur, curnam eadem innixi auctoritate libros deutero-canonicos non suscipient, cum exploratum ex dictis sit, non paucas ecclesias eos libros uti divinos agnovisse? Neque id evincunt 85. 4. ex canonibus per id tempus confectis; quum canones illi inter se differant, pluresque praeterea libros, immo plerosque deutero-canonicos con­ tineant, id quod vel ex ipsa synodo laodicena apparet 14. quos tamen pro­ testantes non ita pridem ex canonicorum librorum albo expungebant, plures­ que adhuc expungunt. Nec denique 86. 5. ex catholicis; catholici enim ideo ex auctoritate ecclesiae cano­ nem sacrorum librorum venerantur atque amplectuntur, quia profitentur sacros. V. T. Vienn. 1825. part. I. cap. 1. 28. in nol. ncc non Marchini Tracl. De divinit. Ss. Bibi. Taur. 1777. pag. 3 seqq. ·') Undecim ad minus libri prolo-cano­ nici numquam in N. T. ex Veteri allegan­ tur, nec ulla ad ipsos allusio fit nempe 1. lib. Judicum; 2. Ruth; 3. I. Reg.; 4. FV. Reg.; 5. Paralip. libr. door.; 6. Esdrae: 7. Esther; 8. Ecclesiastes: 9. Cantici Cant.; 10. Abdiae; 11. Sophoniae. **) Tales sunt liber Sapientiae, Eccle­ siastici, Tobiae, libri Machab. uti ex di­ cendis patebit. ,3J Talis est praeter ecclesiam africanam, ecclesia hispanica quae in can. Scriptura­ rum plane cum ecclesia romana consentit, ut patet ex Isidoro hispal. qui saepius no­ bis sacr. Scripturarum canonem prout re­ cipiebatur in ecclesia, nobis exhibet, scili­ cet Etymologiur. lib. VL cap. 1 et 2; in Prooemiis in libros V. et N. T.; tum in lib. I. De officiis, cap. 11. et ubique enu­ merat libros V. et N. T. septuaginta duos. Cf. edit. opp. Faust. Arevali S. J. Romae 1802. in septem volum. disirib. S. Isidorus expresse distinguit, quemadmodum olim s. Augustinus, canonem Hebraeorum a ca­ none ecclesiae. Idem dic de ecclesiis italicis praeter romanam quarum testem ha­ bemus Cassiodorum, qui in lib. de instil, dicinar. Litlerar. cap. 13 et 14. et ipse eundem canonem cum ecclesia romana no­ bis praebet. Cf. opp. edit. Rotomag. 1679Tom. Π. pag. 546. M) Jam vidimus a synodo laodicena in­ ter libros canonicos V. T. recensitum fuisse librum seu prophetiam Baruch, quae deu­ tero-canonica est, et libros omnes deuterocanonicos N. T., excepta Apocalypsi. Si tamen hic canon genuinus est. 45 ecclesiam ex Christi promissis infallibilitate frui in iis omnibus, quae ad fidem moresque spectant. Contra vero protestantes qui ejusmodi privilegium ecclesiae collatum inficiantur, nequeunt, quin secum turpiter pugnent, ad­ mittere, ut faciunt catholici ob ecclesiae auctoritatem, sacrarum canonem Scripturarum. Quandoquidem ecclesia si vel in uno fidei articulo errare po­ test, errare procul dubio potest et in reliquis omnibus; quod si in uno er­ rare nequit, et in ceteris nequibit errare. Jam vero si ecclesia errori ob­ noxia fuit in canone conficiendo, in errorem catholici ab illa induci potuerunt, a deceptis autem veritas constare certe non potest. En itaque quomodo apte sibi protestantes cohaerent. Quando propterea iidem catholicos ad dis­ putandum provocant ex sqIo , ut ipsi loquuntur. puro Dei verbo quod in Scripturis continetur} tuto isti respondere provocatoribus possunt, ut prius certo constituant quinam illi libri sint in quibus purum hoc Dei verbum continetur, eosque ad silentium facile adducent. 87. II. Obj. 1. Constituta genuinitate sacrarum Scripturarum, hoc ipso ejusdem canonica auctoritas in tuto est; 2. jam vero genuinitas argumentis criticis a protestantibus adstruitur, eo nempe modo quo et catholici ipsi eam vindicant adversus incredulos. Si igitur absque ecclesiae auctoritate catholici omnes adversus incredulos sacrorum Bibliorum genuinitatem evincunt, quare id ipsum efficere non valebunt protestantes, atque hinc certiores fieri de eorumdem librorum canonicitate? Ad eum proinde modum quo argumen­ tis criticis omnimodam moralem certitudinem assequi possumus de genuinitate ac authenticitate operum Tullii, Virgilii ac Taciti, eamdem possumus obtinere quoad libros sacros, adeoque ex dictis constare certe poterit cano­ nica ipsorum auctoritas. Ergo. 88. R. Ad 1. A. Potest quippe sacrorum librorum genuinitas optime vindicari, quin tamen exinde eorumdem possit canonica auctoritas constitui. Id luculentissime patet ex iis quae in superiori propositione disseruimus, cum liber possit in se authenticus et divinus esse, quin tamen id nobis de­ fectu publici ac solemnis decreti innotescat. Sane nemo jam est qui in du­ bium revocet genuinitatem libri Ecclesiastici, qui authenticos non agnoscat libros Judith, Tobiae, ac duos Machabaeorum; attamen uno fere ore prote­ stantes e canone illos excludunt. Idem dic de Judaeis respectu eorumdem librorum; idem de illis patribus quos recensuimus, quibus divini erant ejus­ modi libri, dum tamen uti canonicos eos nequaquam admittebant. Non de­ bent proinde duo haec simul permisceri, quod adversarii minime cavent. 15 ,s) Hic meminisse juverit, eos, qui nunc ndco fidunt argumentis criticis constituen­ dae aulhenticitati librorum sacrorum, eos, inquam, ipsos esse, qui non obstantibus documentis omnigenis quibus adstruitur Pe­ tri Romani adventus, et episcopatus et mar­ tyrium, denegare haec tamen pergunt, ut somniis suis indulgeanl de babylonensi, aegyptiaco, aut chaldaico episcopatu, aut Hie­ rosolymitano ejusdemque ibidem obitu, aut 46 89. Ad 2. Tr. A. Neg. cons. Vis enim tota argumenti pendet ex com­ mixtione seu confusione genuinitatis et canonicitatis sacrorum librorum; hae sublata, penitus concidit. Transmisimus autem antecedens, cum aliud sit argumentis criticis ostendere unius altcriusve libri genuinitatem et authentiam: aliud vero omnium et singulorum librorum qui in canone continentur et ad eum spectare debent, auctoritatem adstruere. Porro cum catholici ad­ versus incredulos pugnant ut plurimum argumentis criticis, nonnisi Penta­ teuchi et Evangeliorum genuinitatem constituunt, pro quibus certe eadem immo longe potiora militant argumenta quam pro operum Tjillii, Virgilii ac Taciti auctoritate. Paralogismus proinde est argumentum adversariorum, dum n particulari concludunt ad universale. 16 saltem in Joppe. Longe tamen minor do­ cumentorum ejusmodi pars militat pro non paucis libris proto - canonicis tum V. tum N. T. quam pro romano Petri episcopatu. Verum harum anlilogiarum parum solliciti protestantes sunt. ,s) Ex his palet quam immerito Gnill. Palmer in op. saepius in altera hujus tra­ ctatus part. cil. Tractatus de ecclesia Christi, vol. II. part. III. cap. 1. pag. 3. affirmet genuinitatem, authenlicitatem et in­ spirationem Scripturae sacrae ab omnibus credentibus (catholicis, schismaticis et hae­ reticis), iisdem argumentis contra incredu­ los atque deistas propugnari; et pag. 22 seqq. ubi solvit difficultates quas sibi obji­ cit, eum inter alias et hanc sibi proposuis­ set: "Aulhenticilas et genuinitas Scriptura­ rum unice innituntur infallibili ecclesiae catholicae existentis auctoritati; ergo debe­ tis ejus testimonium admittere circa doctri­ nas omnes, etiam probationibus biblicis seclusis;·' respondet: «Nos recusamus po­ sitive huic respondere argumento, donec illi, qui illud urgent, affirment argumenta omnia, quibus Bellanninus, Bossuetius, Huctius, Bergierius, Du Voisin, Hooke, Frayssinous, Bouvier, La Mennais, celerique catholici theologi demonstrant authen­ licitatem, et genuinitatem Scripturae adver­ sus incredulos, quaeque item argumenta nostra sunt, omni probandi vi carere. Si id asseruerint, nos equidem admittemus principia adversariorum nostrorum: quod si id facere recusaverint, ipsorum contra nos argumenta ex se plane concidunt." Ita qui­ dem Palmer, qui deinde prolixam circa hoc argumentum adnotationem subdit. Verum hic, nli etiam alibi, Palmer paralogisme laborat; siquidem aliud est Scripturarum in genere genuinitatem, authenlicitatem, ac si placet, inspirationem etiam ostendere, aliud eam ostendere in specie, el praecise singulorum librorum canonicitalem, independenler ab auctoritate ecclesiae. Aliud praeterea est veritatem ab ecclesia asser­ tam jam ac definitam scientifice adstruere, prout theologi postulat munus, ac nos ipsi efficere sategimus; aliud vero solius scien­ tiae ope independenter ab ecclesiae aucto­ ritate ejusque dogmatica definitione rem tolam conficere, nullum ut dubium super­ sit. Quantum haec inter se differant quis­ que intelligit; ac nos in hujus assertionis confirmationem libenter provocamus D. Pal­ mer ut solis argumentis criticis innixus, nitide nobis, absque ulla haesitatione, el omnimoda certitudine exhibeat catalogum librorum canonicorum tum Veteris tum Novi Testamenti. Certum est, quod ingenii at­ que industriae suae nervos in id frustra contendet. 47 C A P U T IL DE DIVINA CANONICORUM LIBRORUM INSPIRATIONE. ' ’ -, ; * i 90. Si recensiti Scripturarum libri sunt ut canonici ab ecclesia san* citi, hoc ipso iidem ut authentici et integri quoad oinnes suas partes sanciti sunt. Non enim aüa de causa eos in censu librorum canonicorum retulit ecclesia, quam ut iis, qui in se authentici erant, quippe Spiritu Sancto afflante conscripti, prout mox ostendemus, suffragium suum adjungeret, quo authen­ tici etiam quoad nos efficerentur. Authenticum siquidem illud dicitur, quod auctoritatem habet respectu illorum quibus usui esse potest. * Quapropter dum libros sacros ecclesia canonicos esse sanxit, hoc ipso sanxit authenticos esse et integros , ita ut nuspiam vel minimum vitiati fuerint in iis saltem quae ad rei substantiam spectant; alioquin nullam ipsi sibi prorsus libri ca­ nonici auctoritatem conciliare valuissent. Quae cum ita se habeant, super­ vacaneum ducimus, peculiarem instituere controversiam de authentia, ut vo­ cant, librorum canonicorum et integritate. Quod enim ad textus integritatem attinet sive Veteris sive Novi Testamenti librorum, ejus qui sacras litteras ex professo tradit, eam est vindicare, cum agendum illi sit de fontibus, ut vocant, originalibus, eorum vicissitudines inquirendae, in classes seu familias digerendi, variantes exponendae lectiones, recensiones quae identidem a doctis viris in ecclesia catholica factae sunt dinumerandae, aliaque ejusmodi prae­ standa ab eodem sint, quae textui probe cognoscendo lumen affundere queunt. 91. Nostrae itaque partes sunt canonicorum librorum divinam inspira­ tionem vindicare, prout a concilio tridentino cum universa ecclesia quovis saeculo asserta est. 92. Verum in plures hic incidimus easque gravissimas quaestiones quae sive naturam inspirationis ejusque extensionem, sive ejusdem veritatem seu existentiam attingunt. 93. Ut autem in re tanti momenti quaslibet obscuritatis pmbras, quoad ejus fieri potest, declinemus, prius accurate secernamus oportet quae ad do­ ctrinam catholicam spectant tum ab iis quae libere in scholis catholicis agi­ tantur, tum etiam a nonnullorum erroneis aut singularibus certe sententiis, quae praeter propter a sincera ecclesiae catholicae doctrina desciscunt. 94. Doctrina porro catholica est, omnes prorsus sive Veteris sive Novi Testamenti canonicos libros esse divinitus inspiratos. ’) Cf. Bonfrerium in cit. Praeloq. cap. 3. sect. III. qui praeterea ibid. sect. V. ani­ madvertit distinctionem intercedere inter canonicum et authenticum. Etenim latius patet authenticum quam canonicum. cum omne canonicum sil authenticum, sed non e converso, quippe aliquid posset esse au­ thenticum et non canonicum, quod oppor­ tunis illustrat exemplis. 95. Ast in quo consistit ejusmodi inspiratio? Quaenam requiruntur conditiones ac sufficiunt, ut liber veluti divinitus inspiratus habeatur? 96. Existimant nonnulli ad divinam seu inspiratam Scripturam consti­ tuendam requiri, ut quidquid in ea continetur, fuerit a scriptoribus hagio­ graphis Deo dictante exaratum, nullo discrimine interposito inter ea quae primum illis revelata sunt, et ea quae ipsi sibi humana industria potuerunt comparare, cujusmodi sunt historica atque moralia. Hi porro non res solum atque sententias, sed et verba singula et commata apicesque contendunt fuisse inspirata. Nonnulli vero in hoc. tantopere progressi sunt. ut Scriptores saeros velut passiva prorsus instrumenta autument extitisse in conscribendis quae iis divinitus tradebantur.* Unde rigidioris inspirationis sectatores ac vindices passim audiunt. 97. Alii autem ex adverso, qui liberalioris inspirationis sectatores dicuntur, per gradus veluti quosdam ita recedunt ab illa inspirationis notione, ut eam tandem fere ad nihilum redigant. Etenim plerique ad inspirationem postulant motionem ac adsistentiam, quam vocant, Spiritus Sancti quoad res atque sententias, sed assistentiam tamen, ut ita loquar, positivam. qua Deus omnia suggerat, et auctoribus hagiographis ita sit praesto ut eos in rebus scribendis omittendisve. ac in verborum etiam delectu et periodorum nexu dirigat ac moderetur, quin verba tamen singula dictet. 3 Alii praeter mo­ tionem ac incitamentum ad scribendum solam exposcunt assistentiam quam negativam vocant, in eo nimirum positam, quod Deus sacris ita adstet scri­ ptoribus, ut a quovis vel minimo errore immunes solum efficiantur. ‘ Hic alii non sistunt, sed ad inspirationem plane sufficere contendunt si Spiritus Sanctus ita scriptoribus afflet, ut graviores saltem errores ipsi praecaveant.5 ’) Cf. Bern. Rabaudy Ord. Praed. Exer­ praebet Jahn in Introd. Biblica V. T. citatio de Scriptura Sacra (in Thesauro Vienn. 1814. Part. I. cap. 2. §. 19. Neque Theol. Zachariae, tom. I.) sect. II. sub ab hac sententia abludit Janssens op. cit. finem §. 3. Nec non Bonfrerium op. cit. tom. L chap. 2. §. 4. Eandem propugnave­ cap. 8. a sect. I. ad VII. Janssens op. cit. runt Dupinius op. cit. Dissert, prelim. live. I. chap. 2. §. 3 et 4. Nie. Serarium in chap. 2. §· 7Prolegomeuis biblieis, Mogtint. 1612. cap. 4. quacst. 21. 4) Ita sensere Erasmus, Grotius, et 3) Ita inter ceteros sentiunt Valentia, juxta plures etiam Holden doctor sorbonied. Lugd. 1603. Tom. III. disp. I. De (ide cus, item auctor anonymus cujus senten­ q. I. puncto 8; Rabaudy op. cit. sect. II. tiam epigt. XI. Batavorum theologorum §. 1. Concl. Hanc eandem sententiam acri­ fuse recenset in op. Quorumdam Theolo­ ter tuetur P. Ant. Casini S. J. in Encyclo­ gorum sententiae , pag. 230 — 233. Aliique paedia Sac. Scripturae^ Venet. 1747. vol. I. apud Calmet Dissert, de libror. Sacr. in­ Disput. praevia secunda; Estius in IL ad spiratione, art. 2. quae praemittitur episto­ Timolh. III. 16. Plura patrum sanctorum lis catholicis. Cf. etiam Graveson, Tract, effata, quae ab hujus sententiae patronis de Scriptura Sacr. Romae 1741. part. I. afferuntur, videntur ei adslipulari. §. 1. Argentré, Element. Theolog. de Script. ♦) Talis est notio inspirationis quam Sacr. cap. 4. Huic etiam adslipulatur Cel- 49 Alii demum affirmant ad Scripturam sanctam efficiendam satis esse, si tes te­ nir Spiritus Sanctus nihil in aliquo libro esse falsi, quamvis liber humana plane industria sine ullo Spiritus Sancti afflatu fuerit exaratus. 6 98. Quod voro ad protestantes prope attinet, iidem jam inde ab ortus sui initio usque ad medium ferme saec. XVIII. rigidiorem inspirationis no­ tionem fuerant sectati, donec scilicet opera prodierunt Tohlneri ann. 1772 de inspiratione, et Semleri de examine canonis ann. 1771—1773. Ex hoc vero tempore ita a majorum suorum institutis desciverunt, ut non solum notionem inspirationis extenuarint, sed, magna saltem illorum pars, eam prorsus exterminarint. Nunc vero temporis pauci sunt inter protestantes qui divinam vere tueantur inspirationem 7, et si qui adhuc libris sacris di­ vinam auctoritatem tribuere videntur, eatenus tantum tribuunt quatenus libri illi quasdam veritates divinas complectuntur. 8 Quare Bahrdt, unus ex ipsis, omnem rejiciens inspirationem, adstruit scriptores sacros nullo supernatural! dono anctos fuisse, neque Spiritum Sanctum ad eos ab erroribus praemunien­ dos sua illis praesentia ac numine adstitisse.9 Subséquentes porro rationalistae non modo inspirationem omnem abjiciunt, verum etiam irrident, ac eos qui eam adhuc profitentur per contemptum sup ematuralistas vocant. Hi lérier in cit. Inlrod. ul patet ex iis quae scribit pag. 400. 6) Haec est celebris sententia Lessii et Humclii S. J. quam in postrema ex tribus thesibus atro carbone notatis ab Academ. lovaniensi ct duacena ann. 1587 et 1588. illi propugnarunt. Has enim theses emise­ rant duo illi scriptores ann. 1586. 1. »Ut aliquid sit Scriptura sancta, non est ne­ cessarium singula ejus verba inspirata esse a Spiritu Sancto.'1 2. «Non est necessarium at singulae veritates et sententiae sint im­ mediate a Spiritu Sancto ipsi scriptori in­ spiratae." 3. ..Liber aliquis (quali^forte est secundus Machabacorum) humana industria sine adsistentia Spiritus Sancti scriptus, si Spiritus Sanctus postea tcstelur nihil ibi esse falsum, efficitur Scriptura sacra." Calmet diss. ct loc. cit. scribit, jesuitas va­ lide sententiam suam tuentes, apologiam edidisse, cui lovanienses doclores ab epi­ scopo jussi dic 17. Augusti 1588 respon­ dentes, suam pro viribus censuram defen­ derunt. Juxta ipsum Cornelius a Lapide in epist. II. ad Timoth. IIL 16, Bonfrerius Proleg. cap. 8. sect. I, Mariana Tract, de Vulgata edit, et Bellarminus, Tract, de Perrone, Praelectiones theolog. III. Verbo Dei eandem sententiam adoptarunt; Janssens idipsum affirmat loc. cit. et cita­ tis auctoribus adjecit Canum, Dupinium, Rich. Simonium, Contensonium, Calmetum, et modernorum plerosque. Ast ambo permiscent istorum auctorum opinionem circa rationem inspirationis quoad solas res et sententias, non autem quoad singula verba (in qua unice conveniunt cum Lessio et Hamclio), cum opinione contenta in thesi tertia, quam allegati auctores minime sectantur, immo et ipsi Lessius cl Hame­ lins jam ab ea expunxerant quae intra pa­ rentheses incluserant. Quoad secundam thesim cum sensus ejus sit, non indiguisse scriptores sacros nova revelatione circa ea quorum sibi notitiam humana industria comparare poterant, nil velat quominus iidem auctores in eam pariter concesserint, prout reipsa Cornel, a Lapide aliique prae­ stiterunt. ') Cf. Jahn op. et loc. cit. sub finem §· 23. s) Ibid. ’) In opusc. I. De system, ac scopo Jesuy ep. VIL et alii passim apud Jans­ sens op. cit. §. 5. 4 50 nempe sunt progressus apud illos, qui purum Dei verbum, scilicet Scripturam solam uti adaequatam credendorum omnium et agendorum normam extollunt. 99. Verum hos, quos apposita propositione mox refellemus, dimittentes, atque ex recensitis catholicorum scriptorum placitis circa rationem qua Spi­ ritus S. scriptores sacros afflaverit, tum rigidioris tum liberalioris inspiratio­ nis instituta pariter declinantes, viam mediam vero similiorem arbitramur. Atque illud in primis profitemur, rejicere nos laxiores eorum sententias, qui nonnisi adsistentiam Spiritus Sancti, quam negativam vocavimus, adsciscunt, qua fieret ut immunes tantummodo servarentur ab errore scriptores sacri: haec enim neque satis adaequatam nobis exhibet inspirationis notionem, et competere etiam posset dogmaticis conciliorum oecumenicorum definitionibus, quas tamen inspiratas dixerit nemo, eo sensu quo inspiratos libros sacros nuncupamus. Multo vero magis Holdenii, si tamen id docuit10, aliorumque commentum respuimus, qui ita Spiritus S. adsistentiam coarctant, ut ad gra­ viores tantum errores declinandos idoneos effecerit scriptores sacros: hoc enim semel admisso, sequeretur Scripturam sacram pluribus posse quamvis levibus scatere erroribus, quod quidem ab ecclesiae catholicae sensu alienum omnino est. *1 Sic neque illorum admittimus opinionem, qui ad librum sa­ crum constituendum affirmant satis esse, si Spiritus S. postea declaret nul­ lum ibi errorem inveniri: ejusmodi siquidem Spiritus S. testimonium cer­ tiores quidem nos faceret illum librum veracem esse: at non omnis liber qui verax sit, illico divinus dici potest, ut praetereamus ab apostolo ethni­ corum testimonia adduci, eaque vera ab ipso dici12, quin tamen inferri li­ ceat testimonia illa in se evasisse divina. 100. Quemadmodum vero rejicimus laxiores ejusmodi sententias, sic neccssum nobis non est ad inspirationem vindicandam rigidiori illorum opi­ nioni subscribere, qui eam extendunt ad singula omnino verba: plura enim sunt quae nos impediunt quominus in istorum eamus sententiam. Ac 1. qui­ dem consueta divinae providentiae ratio, quae quoniam non deest in neces­ sariis, sic neque abundat in superfluis: superfluum porro videtur novam '°) Etenim Nicolai in Disseri. Prooe miali I. edit. Firenze 1756. Tom. I. part. L pag. 19, 20. eum ab hac criminatione vin­ dicat. ’·) Hoc passim inculcat s. Augustinus, praesertim epist. LXXXII. ad Hieron. n. 3. ubi scribit: ..Ego . . . solis eis scriptura­ rum libris, qui jam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo ali­ quid errasse firmissime credam;· quod et ibidem repetit n. 22. et in ep. XXVIII. ad eund. num. 3. ..Admisso semel, inquit, in tantum auctoritatis fastigium officioso ali­ quo mendacio, nulla illorum librorum par­ ticula remanebit, quae non ... ad menlienlis auctoris consilium offieiumque refe­ ratur.·· Cf. etiam in lib. II. De consensu Evang. cap. 12. Vid. Melch. Canum, De locis, cap. 12, nec non Graveson in cit. Tract, de Script. Sacr. part. I. 3. as­ sertio II. **) Ad Tit. I. 13. 51 suggerere verborum inventionem, quae naturali scriptorie facultati innotescant; 2. styli varietas quae in diversis scriptoribus hagiographis pro diverso unius­ cujusque cultu, ingenio atque indole elucet: incongruum quippe videtur affir­ mare Deum accommodasse verba vario singulorum scriptorum ingenio; 3. di­ versa ratio qua scriptores sacri rem eandem referunt; certum namque est, Christum e. gr. nonnisi una eademque formula consecrationis seu institutio­ nis eucharisticae verba protulisse; si quis tamen conferat Matth. XXVI. 28; Marc. XIV. 24; Luc. XXII. 20; I. Cor. XI. 25 comperiet diversis eam verbis referri, ut alia pene innumera ejusmodi exempla praetermittamus; 4. major minorve difficultas quam in opere suo concinnando expertos se esse hagiographi scriptores ipsi professi sunt, uti auctor II. Machabaeorum libri, qui cum aggressus esset quinque Jasonis cyrenaici libros compendifacere, de se scribit: Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris as­ sumpsimus. 13 Quinam autem fuerit ejusmodi labor et negotium adeo diffi­ cile, ipsemet declarat adjiciens: Sicut enim novae domus architecto de uni­ versa structura curandum est: ei vero qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt ; ita aestimandum est et in nobis. Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori: brevitatem vero dictionis sectari, et exeeutiones re­ rum vitare, brevianti concedendum est. 14 101. Ex quibus postremis verbis intelligimus non solum vocabula, verum etiam hagiographis scriptoribus a Spiritu Sancto relictum esse nego­ tium conquirendi quae ad susceptum inspiratumque a Deo institutum perti­ nerent, quoties aggressi sunt mandare litteris historias, morales sententias, et quidquid eorum animo obversabatur, vel naturali poterat facultate obver­ sari. 1 s His alii addunt, quod si inspiratio non ad res dumtaxat ac senten·») Cap. II. 27. »4) Ibid. 30-32. ,â) Cf. de hoc argumento, Bible de l’e/ire, cinquième edit. Paris 1827, tom. L Discours prèlimin., seconde partie, pag. 55 cl sttiv.; Nicolai Dissert. cil. pag. 18 seqq.; Dupin op. cit. Diss. prélim. livr. I. chap. 2. ξ. 6; Rich. Simon , Hist. Critique du Nou­ veau Testament, chap. 23 et 24. ubi sen­ tentiam Lcssii et Hamelii, quae illuc re­ fertur, mordicus adversus censuras duarum academiarum lovan. et duacensis luetur. Non tamen sine delectu et cautela liberior hic scriptor legi debet. Cf. item Calmet diss. De libr. sac. inspirat, ari. 2, Jans­ sens op. cit. Hi autem aliique ejusdem la­ tioris inspirationis sectatores quae contra­ ria sibi videntur patrum testimonia com­ mode exponunt, et alia iisdem opponunt, in quibus contrarium patres videntur docere. Nobis satis erit heic unum vel alterum af­ ferre speciminis gratia pro hac sententia. S. Augustinus lib. II. De consensu Evang. cap. 12. n. 27. de sanctis evangelislis haec expresse scribit: »Ut enim quisque memi­ nerat, et ut cuique cordi erat, vel brevius vel prolixius, eamdem tamen explicare sen­ tentiam, ita eos explicasse manifestum est.·· Sed praestat ipsum hic adire, fusius enim rem hanc pertractat n. 28 et 29. Et iterum cap. 66. «Quod nosse, scribit, et moribus utile est, propter cavenda et judicanda men- * 4 tins, sed ad verba ipsa singula extenderetur, nos qui versionibus utimur, Scriptura sacra aut omnino, aut saltem magna ex parte destitueremur, quod asserere absonum est. l* 102. Quapropter viam mediam, ut praemonuimus, ineuntes, illam in­ spirationis notionem amplectimur quam tenuit cl. Marchini, ita ut. dicenda sit singularis ea Spiritus Sancti moventis ad scribendum impulsio, directio ac prae­ sentia mentem animumque scriptoris gubernans, quae eum non sinit errare, efficitque ut scribat, quae velit Deus. 17 Ex qua notione patet illa omnia in inspiratione divina reperiri. quae ad eam constituendam requiruntur ac suf­ ficiunt ex communi theologorum doctrina: nempe 1. excitationem seu impul­ sionem ad scribendum; 2- illustrationem mentis ac motionem voluntatis, ut non solum nullus sacro scriptori excidat error; sed 3. praeterea inveniatur in eo delectus rerum scribendarum, sic ut nihil omittat, nihil adjiciat ad ea quae Deus scribi ab ipso voluerit; 4. adsistentiam jugem ac singularem in opere perficiendo. 103. Ex his praeterea discimus aliud esse inspirationem divinam, aliud autem revelationem. Inspiratio enim latius patet quam revelatio, quae sci­ licet est patefactio rei antea non perceptae nec animo infixae, cujusmodi sunt vaticinia, mysteria, positiva divinae voluntatis manifestatio. Quare revelatio habet pro objecto rei prius ignotae patefactionem, inspiratio vero praeterea habet pro objecto suo res etiam aliunde cognitas, seu quae saltem cognosci naturali possunt industria. In revelatione non solum res patefiunt, sed verba interdum ipsa quibus manifestatio illa enunciatur vel litteris consignatur, a Deo ipso dictantur, non item vero in iis quae per solam inspirationem con­ scribuntur. 18 Animadvertendum tamen est communi loquendi usu receptum esse, ut revelationis nomine universe significetur quidquid in sacris litteris continetur, aut etiam quod Spiritu S. dictante viva voce per traditionem transmissum est. 19 dacia; et ipsi fidei, ne putemus, quasi consecratis sonis, ita muniri veritatem, tamquam Deus nobis quemadmodum ipsam rem, sic verba quae propter illam sunt dicenda, commcndet;rt et s. Hieronymus epist. LVII. ad Pammach. n. 6. edit. Vallars. »Alii, inquit, syllabas aucupentur et literas, tu quaere sententias,' et n. 10. «Obtrectatores mei quaerant, et intelligant, non verba in Scripturis consideranda, sed sensum.' Tota haec epistola de hoc argu­ mento est.*·) *·) His argumentis nonnulli aliud adji­ ciunt deductum ex soloecismis quibus juxta ipsos identidem sacrae litterae inspersae sunt; cf. Herm. Goldhagen, Introd, in Script. Sac. part. I. *7) Op. cit. De divinit. et canonic, sac. Dibliorum, part. I. art. V. pag. 70. ,s) Janssens op. cit. visus est utramque inspirationis et revelationis notionem per­ miscuisse in definitione quam sub finem §. 3. exhibet de inspiratione. ”) Juxta communem hunc receptumque vulgo loquendi usum nomen inspirationis usurpavit Cornelius a Lapide, dum in comm. Π. epist. ad Timoth. IIL 16. scripsit: ..Hi­ storias vero et morales exhortationes, quas antea vel visu, vel auditu, vel lectione, vel meditatione didicerant ipsi scriptores hagiographi, non fuit necesse inspirari, aut 53 104. His ita explanatis superest, ut tandem deveniamus ad vindican­ dam ecclesiae catholicae doctrinam, prout a concilio tridentino sess. IV. in decreto de canonicis Scripturis declarata est, cum asseruit, utri usque Testa­ menti unum Deum esse auctorem 20, et anathema illis dixit, qui libros utriusque foederis antea enumeratos pro sacris non haberent. Quod quidem binis propositionibus conficiemus, quarum altera veritatem adstruemus doctri­ nae catholicae circa divinam horum librorum inspirationem, altera vero osten­ demus non posse protestantes abjecta ecclesiae auctoritate certos esse de singulorum librorum sacrae Scripturae divinitate, seu divina inspiratione. Sit igitur PROPOSITIO I. Jure merito concilium tridentinum docet unum Deum esse librorum canonicorum utriusque Testamenti auctorem, seu eos esse libros sacros, utpote Spiritu S. afflante, saltem quoad res et sententias, conscriptos. 105. Prout ex thesis enunciatione liquet, juxta ecclesiae doctrinam attingimus solam divinae inspirationis librorum canonicorum existentiam, quae sese extendat saltem ad res atque sententias in iis contentas, quaque fiat, ut ipsi non modo immunes sint a quavis vel levi erroris labe, juxta tradi­ tam inspirationis notionem, sed praeterea ut unus Deus fuerit auctor scri­ ptoribus sacris ut sese ad scribendum conferrent, iisque in omnibus adstiterit adsistentia positiva: quamobrem solus Deus stricto sensu censeri et haberi debeat illorum auctor librorum. Diximus porro saltem quoad res et senten­ tias, quia cum noluerit ecclesia definire, seu dirimere quaestionem inter scholasticos agitatam, utrum praeterea Deus verba ipsa dictaverit, nexumque verborum et periodorum; ideo ne controversiam domesticam cum ecclesiae doctrina temere permisceremus, coarctavimus propositionis sensum ad rei dictari a Spiritu S., utpote cum eas jam scirent et callerent ipsi scriptores;u palet enim vocem inspirari pro revelari aut di­ ctari eum adhibuisse, ut patet etiam cla­ rius ex tota orationis serie in qua declarat Spiritum S. scriptoribus sacris adstitisse 1. ne errarent; 2. ut eis suggereret ut haec potius quam illa scriberent; 3. ut ordina­ ret omnes eorum conceptus, digereret et dirigeret. Nullo igitur fundamento innixi non pauci scriptores qui sese invicem ex­ scripserunt, Cornelium inter illos auctores recensent, qui inficiantur inspirationem in historicis et moralibus adfuisse hagiogra­ phis, mullo minus debuisset Graveson in cit. Tract, de Scriptura sacra, §. 3. pag. 58 seq. cum impugnare, ac permiscere sententiam Corn, a Lap. cum Iribus thesi­ bus confixis a Lovaniensibus et Duacenis de quibus superius diximus, eique oppo­ nere doctissimum Anton. Arnaldum doctorem sorbonieum ; hoc enim vere est hostes sibi confingere et acrem verberare. Lon­ gius progressus est Contensonius, qui non­ nisi inspirationem negativam in recensitis concessit scriptoribus hagiographis, dum apud Calinet loc. cit. scripsit: »In omnibus igitur habuerunt non revelationem, sed ad­ sistentiam et auxilium, ne taberentur." ’°) Sess. IV. 54 substantiam, sine qua vera inspiratio divina neque est, neque intelligi qui­ dem potest. 106. Jamvero jure meritoque Tridentinum docere in sensu exposito, unum Deum esse librorum canonicorum utriueque foederis auctorem, ita ut omnes et singuli libri in canone contenti tamquam sacri ac divini haberi de­ beant, seu divinitus inspirati, constat eadem via ac ratione qua eos canonicos esse ostendimus, 'videlicet auctoritate ecclesiae, quae ita semper credidit ac docuit, prout a Christo et ab apostolis didicit, posterisque omnibus constanti traditione transmisit, atque ita filios suos vivens mater ac falli nescia verita­ tis magistra informavit. 107. Sane quibus ex fontibus evicimus sacrae Scripturae canonem a Tridentino sancitum firmissimum habere in antiquitate fundamentum, ex iisdem liquet divinam iisdem libris auctoritatem et originem nunquam non fuisse tributam. Nam 1. eadem fere verba quibus usa est tridentina syno­ dus, adhibuit Eugenius IV. dum canonem Scripturarum ex fide et aucto­ ritate ecclesiae universalis proposuit Jacobinis dicens: Unum atque eun­ dem Deum Veteris et Novi Testamenti, hoc est, Legis et Prophetarum atque Euangelii p r of itetur auctor em, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt1 ; deinde subjicit eorundem librorum canonem. Quam quidem loquendi rationem mutuatus est Eugenius ex pon­ tificali romano, ubi in consecratione episcopi ab inaugurando pontifex scisci­ tatur: Credis etiam Novi et Veteris Testamenti, Legis, et Prophetarum, et Apostolorum unum esse auctorem Deum ac Dominum omnipotentem? Resp. Credo.2 8. Augustinus quarum Scripturarum canonem texuit, vocat di­ vinas, ita ut perinde sit vocare Scripturas divinas atque canonicas. 3 Quo autem sensu divinas dixerit canonicas Scripturas, alibi declarat scribens: Denique auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant. Unde non im­ merito, cum illa scriberent, eis Deum vel per eos locutum.........tot tantique populi crediderunt1 ; id est omnes Christiani ita ab ecclesia edocti. Concilium item Carthaginiense III. divinas pariter Scripturas cano­ nicas nuncupavit dicens: Item placuit, ut praeter Scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae etc. Adjicit nempe horum librorum canonem , quem *) Apud Harduin. Acta Cone. tom. IX. in decreto cit. pro Jacob, col. 1023. ’) Apud Blanchinium, Vindiciae cano­ nic. Scriptor. Praef at. Gener, pag. 2. Cf. etiam b. card. Thomasium opp. edit. Ant. Franc. Vezzosi, Romae 1747, tom. II. pag. 9. Haec a consecrando episcopo emit­ tebatur fidei professio adversus manichacorum haeresim, qui negabant Deum aucto­ rem esse V. T. 3) Lib. II. De Doclrin. Christ, cap. 8. η. 12*) De civ. Dei, lib. XVIII. cap. 41. n. 1. ibidem profitetur ββ a patribus accepieao. 5 Clemen» vero roman us a quo, ut diximus, omnes ferme utriusque foederis libri canonici adducuntur, universim sacras Scripturas vocat Spiritus Sancti oracula. 6 Ex his evidenter patet eadem ecclesiae auctoritate, qua nobis constat de Scripturarum canone, de ipsarum pariter divinitate atque inspiratione constare. 108. Exinde factum est, ut certatim patres juxta fidem in ecclesia re­ ceptam docuerint, Spiritum Sanctum esse qui loquitur in Scripturis, ut Ori­ gen c s 7 ; Scripturam Spiritu Sancto conscriptam ingentem in se continere thesaurum, ut C h ry sos tomus 8 ; linguas et manus scriptorum sacrorum nihil aliud esse, quam Spiritus Sancti calamos, ut Theodoretus9 et s. Gregorius M. 1 ° ; epistolam item vocaverint omnipotentis Dei ad crea­ turam suam ut s. Augustinus1* et rursum s. Gregorius M. 12 ; s. Au­ gustinus praeterea adjicit in Scripturis divinis, quae canonicae vocantur vel levissimum mendacium sine crimine admitti non posse, ac solis canonicis Scripturis eum esse honorem deferendum, nullum ut earum auctorem scri­ bendo aliquid errasse firmissime credamus.13 Cum s. Isidorus Hispa­ lensis canonem integrum sacrorum librorum, prout in ecclesia romana sem­ per obtinuit, exhibuisset, his verbis catalogum suum absolvit: Haec sunt nova et vetera quae de thesauro Domini proferuntur. . . . Hae literae sacrae, hi libri integri numero et auctoritate: aliud cum istis nihil est compa­ randum. Quidquid extra hos fuerit, inter haec sancta et divina nullatenus est recipiendum. 14 Cassiodorus itidem cum sacrarum Scripturarum prae­ stituisset canonem, qualem romana asserebat ecclesia, scribit: Has siquidem litteras non ratio humana répétât, sed hominibus sanctis virtus caelestis in­ fudit. 15 Et haec attulisse sufficiat, cum patrum opera ejusmodi effatis re­ ferta plane sint quibus divina inspiratio aut generatim, aut in specie libris quibus coalescit canon tridentinus asseritur. 16 s) Apud Hard. op. cit. tom. I. col. 968. 6) Sic enim scribit ep. I. ad Cor. cap. 45. ΈγκύπτίΤί tti ràf γραφάί, ràf άληpÿjut πνεύματος τον αγίου, seu «Di­ ligenter inspicite Scripturas, Spiritus Sancti vera oracula." Apud Cotel. tom. I. pag. 172. T) Hom. XXVI. in Num. n. 3. edit, maar. opp. tom. II. pag. 371. s) Hom. III. in Genes, η. 1. el alibi passim. ’) Praef. in Psalm, cd. Paris. 1642opp. tom. II. pag. 395 seq. Ie) Praef. in Job, cap. 1. n. 2. “) Serm. II. in Ps. XC. n. 1. et Enarr. in Ps. CXLIX. n. 5. *2) Lib. IV. indict. XII. epist. XXXI. ad Theodor, medicum. *3) Epist. cit. XXVIII et LXXXII. ad Hieronymum. “) In libros V. et N. T. prooem. n. 14, 15, 16. Cf. cd. Arevali, tom. V. pag. 194. Cf. item Etymoloyiar. lib. VI. n. 9. ibid, tom. III. pag. 241. ls) Üe institut, divin, litter, cap. 13 et 14. collât, cap. 16. opp. cd. maur. torn. 11. pag. 546 seqq. I6) Qui plura ejusmodi patrum testimo­ nia cupit, adeat inter alios Marchini op. cit. part. I. art. V. pag. 72 seqq.; Casini, Encyclopaedia Sacr. Script, vol. I. Disput. praevia II. 56 109. Qnum vero nobis propositum fuerit omnium et singulorum libro rum, qui in canone concilii iridentini continentur, divinam inspirationem vin­ dicare ex antiquae ecclesiae auctoritate, idcirco ab iis argumentis proferendis consulto abstinuimus, quae intrinseca audiunt. Quamquam enim, ut par est, haec magni faciamus, ea tamen minus idonea nobis ad propositum quod in­ tendimus visa sunt. Argumenta siquidem haec sive ab intima rei natura, sive a Scripturarum ipsarum testimoniis petita, evincunt quidem in genere aut in libris sacris veritates a Deo revelatas contineri, aut Spiritu Sancto inspirante locutos esse sanctos Dei homines} ut ait s. Petrus *7, aut omnem Scripturam divinitus inspiratam esse, ut loquitur s. Paulus19, aliaque ejusis Deo esse auctore exaratas. Verum similia testimonia ad solas referuntur quinam singillatim ii demum libri sint, i porro instituti est, ostendere omnes qui in canone ab ecclesia catholica refuisse conscriptos, sive iis omnibus et pirationem competere; de quo quidem constare nobis potest, uti plenius paulo trotestantes impetimus, propositione.19 issurgendo a tridentino decreto ad actane fontibus quibus adstruitur identitas s tempore viguit in romana ecclesia, ac btinet universa, adstrui item ac vindim librorum, qui in eodem continentur, jsimus. ULTATES. igio quae suos non jactet libros sacros: llinos, Zendavesta Persae, Indi libros sidere gloriantur. Jam vero hos omnes tes singulae, perinde ac ecclesia cathodstruunt, quin tamen dici propterea de­ potest protestans alicui neganti Jacobi epi­ stolam esse canonicam (adeoque inspira­ tam) per Scripturam probare? Ad hanc igi- tur angustiam necessario res deducta esi. vel affirmare, quod novimus eam esse au­ thenticam eodem Spiritus testimonio in cor­ dibus nostris (juxta systema quakerorum) quo scripta erat; vel Romam reverti dicendo, traditione novimus ecclesiam eam in cano­ nem retulisse, et ecclesiam infallibilem essc; medium, si quis possit, inveniat.■· Cf. Mohler, Symbolique, tom. IL §. 66. circa finem. 57 beat eoa reipaa sacros caso, ac divina inspiratione conscriptos. 2. Argumen­ tis proinde intrinsecis innotescere nobis debet ejusmodi librorum inspiratio, prout hactenus a theologis ipsis catholicis praestitum est; alioquin 3. et illud oriretur ex nova hac methodo vitium, quod petitio principii sive, ut vulgo dicitur, circulus vitiosus omnino committeretur, dum nempe existentia et in­ fallibilis ecclesiae auctoritas per Scripturas probaretur, et divinitas Scriptu­ rarum per ecclesiam 2 0 ; 4. praesertim cum noverimus ab antiquis patribus recensitos esse inter canonicos, proindeque inter divinitus inspiratos nonnul­ los libros, qui ex canonis albo posthac expuncti sunt. Ergo. 111. Resp. Ad 1. D. Quarum tamen religionum nulla est, quae illis fulciatur credibilitatis motivis, quibus unica firmatur vera religio seu ecclesia catholica, C. quae iisdem fulciatur motivis, N. Cum igitur pro sola catho­ lica religione militent ea quae dicuntur credibilitatis motiva, uti suo loco ostendimus, quae divinam hujus originem et auctoritatem evidenter patefa­ ciunt, nulla ratio est cur illarum societatum testimonio assentiamur, dum sacros dictitant libros suos atque divinos. Divina porro ecclesiae catholicae origine atque auctoritate semel constituta consequens est, ut fidem illi ad­ hibeamus dum testatur nobis qui sint libri canonici, adeoqiie divini, cum ipsa sola custos ac depositaria divinae revelationis a Deo ejus conditore con­ stituta fuerit. 112. Ad 2. D. In genere, Tr. in specie omnium et singulorum libro­ rum qui in canone continentur, N. Theologi enim catholici dum adstruunt divinam sacrorum Bibliorum inspirationem ex argumentis intrinsecis, id generatim tantum efficiunt. Quum vero de libris singillatim agunt, nemo ex illis est, qui non confugiat praeterea ad traditionem auctoritatemque eccle­ siae, ex qua id unice confici potest.21 Quapropter cum nobis proposue20) Hanc petitionem principii catholicis theologis, qui methodo a nobis vindicata uterentur, objicit etiam Georgius Hermesius in Einleilung in die christ. - hath. Theol. seu Introductione in Theologiam christ, catholicam. Monast. 1829. Part. Π. pag. 17. 3I) Sane hoc est unum ex argumentis quibus theologi catholici utuntur ad adstruendam canonicitalem et divinitatem omnium sacr. librorum qui in canone con­ tinentur, et ex quo etiam inferunt necessi­ tatem alicujus auctoritatis infallibilis quae nos certos reddat certitudine fidei de hoc praecipuo articulo, qui debet constituere regulam remotam et partialem fidei nostrae. Haec autem non alia est nisi ecclesiae ca­ tholicae auctoritas. Hinc vidimus s. Augu­ stinum solius ecclesiae auctoritati inniti ad credendum Evangelic seu sacris Scripturis. Vidimus praeterea patres passim, solius ecclesiae auctoritate permotos, admittere uti sacros et canonicos etiam libros illos, qui in canone primitivo non continebantur. Neque ab hac regula desciverunt sani ca­ tholici theologi, qui ideo asserunt prioritatem seu anterioritatem ecclesiae Scripturis N. T. quia illius tantum est judicare de ca­ nonicis Scripturis, uti Melchior Canus, De locis, lib. II. capp. 6, 7, 8. Sic etiam Bcllarminus qui, ut alias vidimus, statuit ec­ clesiam magis notam esse quoad nos, quam sint Scripturae quas ab ipsa et per ipsam cognoscere possumus. Sic card. Hosius, Walenburgici, aliique passim. 58 rimus omnium et singulorum quos nobis oxhibet decretum tridentinum libro­ rum divinam evincere inspirationem, aliud fuit iter nobis necessario ineundum. 113. Ad 3. A’. Etenim cum ecclesia, ut ostendimus, anterior sit et praescribat libris omnibus N. T., qui potuit divina ejus auctoritas et origo primis Christi fidelibus demonstrari testimoniis exinde petitis? Ergo aliunde iis id innotescere debuit, ex motivis scilicet credibili tatis, quibus veritas ipsa asseritur Christianae religionis cum qua illa identificatur. In tuto vero ex illis credendi motivis ecclesiae catholicae veritate ac divina auctoritate prius collocata, ex ejusdem auctoritate deinde deprehendimus, quinam libri sive V. T. quos ipsa ex Christo didicit, sive N. T. quos ipsa probavit, uti canonici ac divini habendi sint. In hoc autem processu, ut liquet, nulla pe­ titio principii aut circulus vitiosus locum habere potest. 114. Ad 4. D. Si canonica ac propterea divina librorum sacrorum aucto­ ritas ex uno aut altero patre aut scriptore desumenda esset, C. si ab eccle­ sia, A’ Haec porro difficultas thesim nostram mirifice confirmat. 115. Π. Obj. 1. Divina Bibliorum auctoritas, si germanas catholicas notiones spectes, a Christo, qui praecedit ecclesiam, repeti debet, minimo autem ab ecclesia a qua reda tantummodo Bibliorum intelligentia seu depo­ situm fidei quod in illis continetur derivari potest. 2. Exploratum siquidem est ex doctrina ss. Augustini et Thomae, aliorumque plurimorum sane atque insignium theologorum catholicorum, immo et totius qua late patet campi historici christianismi et catholicismi, Biblia, utpote verbum Dei, fundamen­ tum esse quo ecclesiae ipsius auctoritas demonstretur. 3. Sane in historia prius occurrit Christus ejusque doctrina, et in hac ipsa doctrina promissio ecclesiae deinceps aedificandae. Quapropter fides in Christum inque aucto­ ritatem doctrinae ejus, quae in Bibliis continetur, cum inclusione fidei in ecclesiam a Christo promissam, jam praecedit fidem in realem hujus ipsius ecclesiae fundationem: ac propterea fidem in ecclesiasticam auctoritatem in­ fallibilem apostolici magisterii quod ex divina illa veluti inauguratione, quae die Pentecostes contigit, suum coepit exordium. 4. Qui proinde contendit ab ecclesia omnino arcessendam esse auctoritatem Bibliorum quatenus Dei verbum a Christo enuntiatum complectuntur, nae iste prius ponere ecclesiam debet, deinde vero Christum; prius fidem in ecclesiam quam fidem in Chri­ stum divinamque ejus doctrinam; atque ita historicae veritatis campo adversa fronte refragari, quippe qui contrarium prorsus ordinem exposcit. Quid? quod ipsum deberet ordinem sus deque vertere quem symbolum apostolicum praesefert, a quo nempe prius adducimur ad fidem in Deum creatorem caeli et terrae, deinde vero in Jesum Christum filium ejus unigenitum, ac demum ad professionem fidei in Spiritum S. catholicamque ecclesiam? At enim in novo hoc systemate en quomodo symbolum apostolicum efferri opus erit: » ’ ; ! 59 Credo ecclesiam catholicam, et in Jesum Christum unigenitum filium ejus et in Deum Patrem J. C. creatorem caeli et terrae. 22 Quis talia ferat? Ergo. 116. Resp. Ad 1. D. Auctoritas divina in se seu intrinseca, C. quoad nos, in ordine nimirum cognitionis sive extrinseca, N. Nemo certe unquam negaverit divinam Bibliorum auctoritatem intrinsecam, scilicet in se specta­ tam, a Deo seu Christo qui illam dictavit, unice repetendam esse: sed quae­ stio heic versatur de ordine cognitionis quoad nos, utrum nempe per eccle­ siam noverimus divinam auctoritatem Bibliorum, an vero per Biblia cogno­ verimus ecclesiam. Jam vero ullo absque dubio prius nobis innotuit ecclesia, a qua Biblia ipsa accepimus, quaeque nobis annunciavit Christum, quam Christus ipse et Biblia. Christus apostolos misit ad se doctrinamque suam praedicandam : prius igitur nobis comperta ecclesia fuit quam Christus doctri­ naque ejus, quae objectum apostolicae ecclesiae sive praedicationis extiterunt. Hac de causa Christus discipulos suos miraculorum ceterorumque charisma­ tum donis instruxit ad fidem sibi tamquam Dei nunciis penes populos con­ ciliandam, ut pronas isti aures doctrinae quae ipsis praedicabatur accommo­ darent. Absurdum porro est affirmare, divinam Bibliorum N. T. auctoritatem, in ordine cognitionis nostrae, a Christo esse derivandam, cum nondum illa, Christo in terris versante, existèrent. Aeque vero improbandum quod de recta Scripturarum intelligentia adjicitur, perinde ac si ipsa sola constitueret depositum fidei quod nimirum tum Biblia, tum traditionem, tum rectam utriusque intelligent!am complectatur necesse est. 117. Ad 2. vel A7, vel D. Tamquam regulam fidei remotam, ut vocant, C. tamquam regulam proximam, seu in ordine cognitionis quoad nos, A’ Quo poste­ riori sensu neque s. Augustinus neque s. Thomas aut alius plane theologus catho­ licus, multo vero minus campus ille historicus (ad quem adversarii appellant) chri­ stianismi et catholicismi aliquando inficiatus est, per ecclesiam nos Christum ejusque doctrinam ac proinde Biblia cognovisse uti auctoritatem divinam. Itaque ex catholicorum sensu nos immediate ecclesiam, mediate vero per Biblia, quae nempe divina esse per ecclesiam sub ejusque magisterio depre­ hendimus , penitius cognovimus Christum doctrinamque ejus, uti suo loco ostendimus 2 3, atque in Bibliis ipsis promissionem legimus ecclesiae aedifi­ candae cum omnibus iis dotibus, quibus Christus eam instructam voluit atqne insignitam. 21 Nisi enim prius ab ecclesia certiores facti essemus de ”) Hae sunt difficultates quas urget Dr. J. B. Baltzer facult. theol. professor in univers. Vratislav. in scripto suo Beitriige zur Vermittlung etc., seu Documenta ad rectum judicium conformandum de catho­ licisme et protestantisme, Vratislaviae 1839. Fascic. I. (quem nuper alter excepit) §. 9. pag. 26 seqq. De hoc porro auctore, qui hermesianac scholae placitis nimis jam addictus, nunc ad aequiores animi sensus accessisse videtur, fusius in tertia hiqus ope­ ris parte pertractandum nobis erit. ”) In prima hujus Tractatus part. cap. 1. prop. IL 2<) Cf. ibid. 60 divina Bibliorum auctoritate, nullum jam haberent valorem promissiones ipsae in illis contentae, id quod ex biblieis societatibus nuncupatis clare liquet, quae quoniam sino auctoritate ac sine missione apud infideles Biblia diffun­ dunt, nullam plane fidem inveniunt.84 118. Ad 3. D. In ordine essendi seu existentiae, C. in ordine cogno­ scendi, A; Eadem siquidem semper oberrat chorda adversariorum argumen­ tandi ratio, dum haec duo permiscent. Certe Deus prior est in existendo quam nos et mundus; attamen num nos prius non cognoscimus nosmetipsos et mundum quam Deum? Id profecto adversarii quibuscum agimus, acer­ rime contendunt et propugnant, et quidem, ut nos ipsi profitemur, merito: quandoquidem ex effectu, cujusmodi creaturae sunt, ad causam, nempe Crea­ torem omnium cognoscendum assurgimus. Retineant ergo adversarii neces­ sariam, quam ipsa philosophia tradit, distinctionem inter ordinem ontologicum ac ordinem psychologicum, et tunc in eo quod nos contendimus nil deprehen­ dent, quod cum veritate sive logica sive historica optime non cohaereat. 119. Ad 4. Neg. ex dictis ejusmodi sequelas. Symbolum enim apostolicum ordinem geneticum et historicum exhibet, minime vero ordinem cogni­ tionis de quo loquimur.26 Ceterum nos et symbolum apostolicum ecclesiae 5S) Hac de causa infideles quibus biblici Scripturarum sacrarum exemplaria dis­ pensant, immo obtrudunt, ea despiciunt, irrident, commercium de eis faciunt, com­ munibus usibus, profanis, immo turpibus et obscaenis ea impendunt. Cf. quae scripsi­ mus in tract. De vera religione, part. II. prop. X. î6) Hanc ipsam difficultatem, quam ur­ get Baltzer, jam proposuerat iisdem pene verbis minister Claudius calvinianus Bossuetio. En Claudii objectionem, et respon­ sionem Bossuetii: ..M. Claude nous dit que pour autoriser la méthode, par laquelle nous (catholiques) prétendons mettre la foi de l’église, comme le fondement de tout le reste, il faudrait dans le Symbole mettre la foi de Γ église, comme le fondement de tout le reste, il faudrait dans le Symbole avoir commencé par dire je crois Γ église, au lieu qu’ on y commence par dire je crois en Dieu le Père, et en Jésus- Christ, et au Saint- Esprit. Et il ne songe pas que c’est l’église elle-même qui nous ap­ prend tout le Symbole; c'est sur sa pa­ role que nous disons, je crois en Dieu le Père, et en Jésus-Christ son fils unique, et le reste; ce que nous ne pouvons dire avec une ferme foi, sans que Dieu nous mette en même temps dans le coeur que l’église, qui nous l'enseigne, ne nous trompe pas. Après donc que nous avons dit sur sa parole, je crois au Père, et au Fils, et au Saint - Esprit, et que nous avons com­ mencé notre profession de foi par les Per­ sonnes divines que leur majesté met audessus de tout, nous y ajoutons une sainte réflexion sur Γ église qui nous propose cette créance, et nous disons, je crois féglise catholique. A quoi nous joignons aussi­ tôt. apres toutes les graces que nous rece­ vons par son ministère, la communion des saints, la rémission des péchés, la bien­ heureuse résurrection, et enfin la vie éter­ nelle." Ita quidem Bossuet in op. Réfle­ xions sur un écrit de iff. Claude, opp. ed. cit. ton». XXIII. pag.363, qui deinde pag.365 propius adhuc attingens quaestionem no­ stram pergit: .Nous convenons qu’il (Dieu) se sert de l’église et de l’écriture. Notre question est de savoir par où il commence, si c’est par l’écriture, ou par l’église; si c'est, dis-je, par l'écriture qu'il nous fait croire à l’église, ou, si c’est plutôt par l’église qu’il nous fait croire à l'écriture. Je dis que c'est par l'église que le Sainl- 61 acceptum referimus; quia enim niai ecclesia hoc noa symbolum docuit? Ergo ecclesia quoad nos nostraruinque ordinem cognitionum eemper anterior ha­ benda erit, et eat. 120. III. Obj. 1. Divinae inspirationis notio repugnat ideae Dei spi­ ritus perfectissimi 2 7 ; hominisque libertati ejusque dignitati intellectuali de­ rogat. 2. Argumenta praeterea, quibus subtilior illa inspirationis doctrina ecclesiastica impugnata et pene explosa est, 3. deprompta sunt primum ex universae. Scripturae sacrae indole, quae partim magnam orationis™, inter­ pretationis singulorum F. T. locorum 29, fontium30, chronologiae 31, et ipsius doctrinae argumenti diversitatem 82 exhibet: partim argumentum continet multis in locis ambigue et obscurissime expressum aut temporis successu emendatum aut etiamnum emendandum, et quod omnino ita comparatum est, ut inventio ejus e virium et praesidiorum naturalium usu optime explicari queat. 4. Accedit, quod pars aliqua librorum sacrorum non ab illis, quorum nomina praeseferunt, auctoribus, sed ab interpretibus et amanuensibus33, de quorum inspiratione nil constat, litteris consignata est. 5. Praeterea si Numen divinum pro sapientia et bonitate sua inspirationem illam miraculosam librorum sacrorum vere necessariam duxisset, eandem et interpretibus quibusvis omnis temporis concedere debebat, ut Scripturarum sensus, haud, raro inventu difficilis, omni aetate et in omni populo recte cognosci posset 6. Argumenta porro petita sunt e singulis scriptorum sacrorum effatis, qui­ bus ii vel suarum ingenii mentisque virium usum sibi vindicant 34 ; vel di­ vinum illum instinctum, quo correpti sibi esse videbantur, sed quem nusquam certius definiverunt, ad solos propheticos sermones, minime vero ad scripta sua diserte referunt3 5 : vel ipsos spiritu divino actos diligenter examinandos esse docent. 3 6 7. Addi possunt ea Scripturae sacrae dicta, ex quibus apo­ stolos eorumque socios, etiamsi Spiritus S. dotibus imbuti fuerint, sensim pedetentimque ad perfectiorem religionis scientiam provectos 3 7 ; nec omnes Esprit commence; et il faut bien qu’il soit ainsi, puisque constamment c'est ΐ église qui nous met en main Γ écriture;" sod ipsum cf. ibid. 2Î) Joann. IV. 24; IL Cor. III. 17. ,8) E. gr. Exod. XX. 2 seqq. et Dent. V. 6 seqq.; Matth. V. 1 seqq. et Luc. VI. 20 seqq. 29) Maith. VIII. 17. et I. Petr. IL 24. Act. XIII. 33· et Hebr. I. 5. 30) Num. XXL 14; Jos. X. 13; Luc. 1.2? 11 ) Matth. XXIII. 35; Luc. IL 2; III. 1 ; Act. V. 36; VIL ”) Act. XV. 1—31; et Gai. Π. 14; Joann. ΧΙΠ, 2 — 27; Act. V. 3; Ephes. II. 1-3; Marc. VIL 21—23; Jac. I. 13 -15 ; Joann. V. 22. et ΧΠ. 31; III. 17—19; XII. 47. I. Cor. XL 5. el XIV. 34; I. Tim. IL 10—12. 33) Rom. XVI. 22; Col. IV. 18; II.Thess. III. 17. 3<) Peut. XXX. 11—14; Prov. IV. 3 seqq.; Luc. I. 3; I. Cor. VIL 10 seqq. collât. 25, 26; IL Cor. XI. 17. 3i) Num. XL 26 seqq.; I. Sam. X. 10 seqq.; Jerem. I. 9; I. Cor. Π. 13; IL Petr. I. 21.· 3δ) I. Joann. IV. 1. collai. Gal. IL 6; I. Cor. X. 15; XIV. 29. 37) Ad. X. 10 seqq.; XV. 1 seqq.; 62 opiniones praejudicatas penitus exuisse apparet38, testante ipso Paulo apost. se cetcrosque Christianos imperfecta religionis cognitione imbutos fuisse. 89 8. Nec minus denique argumenta affert historia tum populi cujusque incul­ tioris, opinionibus de efficacia Numinis immediata et miraculosa imbuti, tum ipsius dogmatis de inspiratione historia, quae libri inspirati nomen promiscue ad scripta non canonica, v. gr. librum Enoch, oracula Sibyllina, aliaque translatum fuisse, et subtiliorem inspirationis formam, saec. demum XVII. effictam esse, certissime demonstrat.4 ° Ergo. 121. Resp. Ad 1. iV. Quaenam enim repugnantia tingi in eo potest, quod Numen summe perfectum, quum hominem ratione praeditum condiderit, eundem et moveat et illustret, eique adsistat? Quid porro evincant, quae afferuntur ex Joann. IV. 24 ubi dicitur: Spiritus est Deus, et IL Cor. III. 17 ubi legitur: Dominus spiritus est; plane ignoro. Quid enim? Si Deus spi­ ritus est, numquid propterea nequibit homini inspirare? Immo hoc ipso ma­ gis idoneus erit ad id efficiendum. 122. Negamus praeterea per divinam inspirationem derogari quidquam aut hominis libertati aut intellectuali ac morali ejus dignitati, quae potius ex illa plurimum perficiuntur, quemadmodum gratiae supernae accessio natu­ ram hominis vehementer perficit ac complet. Inspiratione quippe homo in eorum devenit notitiam quae ex se aut nullo modo, aut aegre omnino cogno­ scere potuisset, quaeque talia sunt, ut valde conferant sive ad pleniorem Dei cognitionem sive ad perfectionem hominis ipsius assequendam. 123. Ad 2. D. Inspirationis doctrina ecclesiastica, nempe protestans. seu prout a sectis protestantibus asseritur, seclusa ecclesiae catholicae aucto­ ritate, impugnata et pene explosa est, Tr. prout a nobis adstruitur ex eccle­ siae catholicae auctoritate perpetuae traditioni innixa, iV. Fatemur, immo contendimus haud posse protestantes ex solis argumentis intrinsecis canoni­ corum librorum divinam evincere inspirationem, quod ex professo in altera mox subjicienda propositione ostendemus. Qua posita animadversione, tuto possemus ejusmodi difficultates, quae probationem nostram nec minimum attingunt, omnino praetermittere. Cum tamen pleraeque aut falsae sint, aut sacris scriptoribus injuriosae, singillatim iisdem occurrimus. Itaque 124. Ad 3. D. Et ejusmodi diversitas orationis, interpretationis etc. apparens est, C. vera et realis, N. Diversitas illa magna orationis in ad­ ductis locis in eo sita est, quod Deut. V. nonnullae a Mose interseruntur explanationes decalogi, qui datus a Deo perhibetur Exod. XX.; et quod s. Lucas VI. summatim referat quae fusius Matth. V. seqq. traduntur. XXL 15 seqq.; I. Tun. IV. 14, 16; add. Luc. XXIV. 25: Joann. XVI. 12. ϊβ) I. Cor. V. 5; VI. 3.; XI. 30; XV. 22 . 29; Jacob. V. 8; I. Thess. IV. 15. collai. IL Cor. XI. 15 et alibi. ”) L Cor. XIIL 9- 12. «·) Ila Wegscheider 42 el 43. 63 Diversitas item interpretationis quae occurrit singulorum V. T. locorum Matth. VIII. et I. Petr. II., respicit Isaiae vaticinium LIII. 4. vere languo­ res etc. quod Matthaeus exponit de infirmitatibus corporalibus, s. Petrus vero de infirmitatibus spiritualibus, seu potius de poenis peccatis nostris debitis, quas sibi Christus luendas in cruce suscepit. Nulla porro in his occurrit repugnantia. Vaticinium enim Isaiae causain simul complectitur et effectum. Quod igitur Petrus de causa, Matthaeus exponit de effectu. 41 Neque pariter dissident interpretationes verborum Ps. II. Filius meus es tu, etc. quas ex­ hibet Paulus Act. XIII. de. resurrectione, et Hebr. I. de aeterna ejusdem ac temporali generatione, si illud probe spectaveris, divinam Christi generatio­ nem in tempore, ipsiusque ad vitam reditum fundari in aeterna ejusdem generatione, quae nimirum ipsi jus dedit ad utramque assequendam. 12 Quod vero spectat ad fontes ab adversario indicatos, quibus usi sunt scriptores hagiographi, nullam patefacit diversitatem: quasi vero non ageretur de eadem re diversis e fontibus derivata; in quo tamen nihil est quod repugnet, sed solum ostendit divinam inspirationem, ut antea animadvertimus, humanam industriam mediorumque naturalium usum non excludere. 125. Verum neque diversitas est chronologiae in locis allegatis; e qui­ bus primo seponendus est Matth. locus, ubi non agitur de chronologia 4 3 : loca porro quae ex Luc. II. et III. adducuntur, pendent a quaestionibus de censibus factis a Gyrino, ac supputatione annorum imperii Tiberii Caesaris, quae multiplici ratione a chronologie exponuntur. 44 Id ipsum dicatur de illis tantum apparentibus discrepantiis quae occurrunt Act. VII. in oratione s. Stephani, quas nempe iidem chronologi apprime secum inter componunt. 45 Quod objicitur ex Act. V. supponit unum eundemque esse Theudam de quo loquitur Josephus Flavius 4 6, ac. Theudam de quo verba facit Gamaliel Act. V., cum tamen plures iique gravissimi auctores id merito negent. 47 41 ) Cf. quae scripsimus dc hac ipsa diffi­ cultate quam jamdiu opponebant sociniani, in Tract, de Ineam. part. Π. cap. 6. prop, unie. η. 626. 41) Cf. ibid. cap. 1. η. 240. 43) Nam Matth. XXIII. 35. referuntur Christi verba: Ut veniat super ros omnis sanguis (pii effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidi­ stis inter templum et altare. In quae verba cf. Ma) don alum qui caussas affert quare Christus meminerit Abel, quamquam non fuerit ex Judaeis, ct Zachariae, etsi postremus non fuerit prophetarum, qui sunt ab illo populo occisi. 44) Cf. eruditum opus Henrici Sanclemenlii, De vulgaris aerae emendatione. Romae 1793. Lib. IV. cap. 2 seqq. 45) Cf. Corn, a Lapide in cap. 7. Act. Apost. ubi fuse de his apparentibus anlilogiis disserit easque dissolvit. 46) Lib. XX. Antiquit. cap. 5. edit. Ha­ vercamp. 47) Cf. adnolat. in loc. cit. Josephi Fla­ vii ; Grotium ad Maith, cap. XXIV. 5. Lightfoot, Horae Hebr. ad Acta Apost. cap. V. v. 36. cd. Ultraj. 1694. vol. II. pag. 704; Valcsium ad Euseb. lib. II. cap. 6. Lud. Cappellum in Spicilegio ad Ada, cap. V. 36; Simon, Hist, crit, du Nouv. Test. chap. 2; Cornel a Lap. hie. 64 Nulla demum ipsius doctrinae diversitas occurrit Act. XV. et Gal. II., cum utrobique gentes immunes a legalibus ritibus declarentur. 4 s Quoad cetera quae ab adversario in medium proferuntur loca, satis cuique erit ea inter se comparare, ut expudoratam hominis frontem deprehendat, dum ea veluti dis­ sentientia adducit, quae ne in speciem quidem diversitatem ullam praeseferunt. Interim ex hisce specimen capere possumus, quibus armis pugnent ηολΊ istiusmodi gigantes, qui in Deum ipsum superbissime insurgunt. 126. Esto quod multis in locis, uti adjicitur, plura offendantur obscura; ex hoc tamen id unum evincitur adversus protestantes. Scripturam adeo claram non esse, prout ad haec ferme tempora ipsi praedicabant, ullo ut proinde supremo interprete non indigeat. Quod vero dicitur successu tem­ poris in Scripturis emendaturo, idem habet fundamentum ac illud quod ad­ versarius affirmat adhuc esse emendandum, incredibilem scilicet in asserendo temeritatem. Circa subsidia naturalia, paulo ante quid sentiendum sit, exposuimus. 127. Ad 4, D. Ita ut ex his appareat Scripturam sacram inspiratam non fuisse quoad verba, Tr. quoad res atque sententias quas amanuensibus hagiograpbi dictabant, A’ Hoc enim nobis sufficit ad rem nostram. 128. Ad 5. *A. Satis quippe est Deum providisse per infallibile eccle­ siae magisterium, ipsamque divinitus fuisse legitimam Scripturarum interpre­ tem constitutam, ut paulo post ostendemus, Haec porro difficultas solos protestantes suos impetit. 129. Ad 6. D. Id est non excludunt a se sacri scriptores humana praesidia, ut toties diximus, C. secus, Tr. Ex his observationibus tantum consequeretur, quod contendimus, non posse ex sacris unice litteris, amota ecclesiae auctoritate, divinam singulorum librorum canonicorum ostendi inspirationem. Quod vero additur de diligenter examinandis Spiritu divino actis, putidum mendacium est. Aliud siquidem est quod probare debeamus spiritus an ex Deo sint, ut ait s. Joannes 1. c., aliud quod viri Dei Spiritu vere acti, exa­ mini subigendi sint, quod non asserunt nisi soli rationalistae. Reliqua porro ibid, allegata loca non sunt ad rem. 19 130. Ad 7. A7. Cum vero idem semper Scripturarum abusus occurrat in iisdem allegandis, supersedemus ab iis singillatim expendendis, quod prae­ stare quilibet per se potest. - ■■ ■ l’ W i ’8) Satis est ulrumque locum inspicere et conferre, ut pateat nullum inter utrum­ que interpositum esse discrimen. 49) Apostolus Gal. IL 6. refert se nihil ab hominibus accepisse, sed a solo Deo; I. autem Cor. X. 15. scribit: Ut prudenti­ bus loquor, vos ipsi judicate quid dico, nempe haud posse Christianum participem fieri mensae Domini et mensae daemonio­ rum, ut ibid, subdit. Demum cap. XIV. v. 29. ejusdem epistolae loquitur de donis gratis datis tunc in ecclesia communibus. Judicet nunc lector quid sentiendum sit de perpetuo scripturarum abusu ex parte istorum hominum. 65 131. Λ<1 8. A'. Historia namque incultioris cujusque populi id unum evincit, persuasam nempe hominibus quovis tempore fuisse, non a sola ratione, quemadmodum vellent rationalistae, sed omnino a Deo repetendam esse do­ ctrinam quae tuto nos ad caelum perducat; quamvis populi ex defectu accu­ rati examinis credendi motivorum, quibus vera revelatio fulciri debet, falsis identidem revelationibus decepti fuerint. Historia autem inspirationis nos docet non a privatis hominibus, sed ab ecclesia quae ejusdem custos et de­ positaria a Deo constituta est, expetendam esse genuinam revelationem, ab eaque propterea decerni oportere quibusnam eadem libris contineatur. Quod demum postremo loco adjicitur, non divinam inspirationem sive ejus existentiam attingit, de qua numquam dubitatum in ecclesia est, sed peculiares afficit controversias circa rationem qua librorum sacrorum scriptores inspirati censendi sunt; quae quidem nonnisi serius agitari coeperunt.50 PROPOSITIO II. . Rejecta ecclesiae catholicae auctoritate certo constare nequit protestantibus divina librorum canonicorum inspiratio. 132. Diximus, rejecta ecclesiae catholicae auctoritate, quia per illam solam societatem id nobis constare debet, quae hoc a Christo et ab apostolis accepit, ut filum numquam interruptum illius traditionis conservaretur, quae ab ipsius fundatione originem duxit. Etenim inspiratio est factum; jam vero factum, et quidem internum, cujusmodi est illud de quo disserimus, nemo testari potest, nisi qui illud propriis oculis aut auribus usurpaverit ab eo cui revelatum est. Nulla porro acatholica secta saltem ex iis quae super­ sunt, ad /aetatem usque apostolicam assurgit. Diximus praeterea, certo con­ stare non posse, quia major minorve probabilitas non excludit omne dubium; quod tamen excludi necessario opus est in re tanti momenti, cujusmodi est purum Dei verbum a puro verbo hominum tuto discernere, ut inde firmissi­ mus fidei actus elici possit. Diximus denique librorum canonicorum, omnium videlicet et singulorum tum Veteris tum Novi Testamenti. 133. Jam vero rem ita esse, prout enunciavimus, ostendere operosum 40) Omnium primus qui de ratione in­ spirationis sacr. librorum agere coepit est Agobardus episcopus lugdunensis saec. IX. in epist. ad Fredegisum abbatem, qui con­ tendebat Spiritum Sanctum non solum res et sententias, verum etiam et singula verba scriptoribus hagiographis dictasse, immo et in ore formasse ut asinae Balaami. Osk-ndit porro Agobardus non ad voces Perrone, Piaelectiones thcolog. III. sed ad res et sensus se porrexisse divinam inspirationem illis fere ipsis argumentis, quibus posteriores ejusdem sententiae adslipulatores usi sunt, solvitque ea quae ex Scripturis objiciebantur a Fredegiso. Cf. inter ejus opera in Hiblioth. Patrum de la Vigne, vol. XVII. pag. 580 seqq.; seu tom. IX. part, II. ed. Colon. 1618. 5 non est Seclusa enim ecclesiae auctoritate nulla alia nobis superest via ad divinam sacrorum librorum inspirationem internoscendam nisi aut Scriptura ipsa, aut antiqua documenta, aut intrinseca quaedam librorum illorum pro­ prietas (saporem eam veteres protestantes vocare delectabat), qua ve luti quo­ dam gustu Scriptura sacra a non sacra tutissime discernatur. Porro nihil horum ad rem conficiendam valet. 134. Ac I. Non Scriptura ipsa; n uspiam enim Scriptura declarat qui­ nam singillatim libri Spiritu S. afflante conscripti sint, quinam vero nequa­ quam. Et quamvis nonnulla huc illuc afferantur dicta tamquam oracula a Spiritu S. dictata, haec praecise non afficiunt integrum librum ex quo pecu­ liaria illa testimonia promuntur, ita ut presse inferri possit ac debeat, librum integrum cum omnibus suis partibus fuisse Spiritu S. afflante conscriptum Si interdum legitur omnem Scripturam esse divinitus inspiratam, uti superius monuimus, ejusmodi effata nonnisi de libris V. T. accipi possunt, idque sane generatim, sic ut semper incertum maneat quinam libri singillatim Spiritu Sancto afflante fuerint exarati, seu quinam illam omnem Scripturam Spiritu S. inspiratam re vera constituant. Accedit quod, ipsis protestantibus fatentihus immo et contendentibus, eflata illa quibus doctrina de inspiratione in­ nititur, plures eosdemque diversos sensus atque interpretationes admittant l, quibus immediata Dei ac supernaturalis operatio excluditur. - Neque omit1 ) Nonnulli enim, ut Camerarius, con­ tendunt verba Pauli II. Tim. III. 16. non ad totam Scripturam V. T. referri, sed ge­ neralia esse ita ut hic sensus subsit: omnis Scriptura, Deo inspirante conscripta, est etiam utilis etc. Hinc aliqui ad sola scri­ pta prophetica, aut quae Deo jubente scri­ pta sunt, ea coarctant. Alii, ut Tellenis, exponunt ita, ut sensus sil: omne bonum ad animum pertinens Deum habet aucto­ rem , est a Deo quasi inspiratum ; cf. Ro­ senmuller in II. ad Tim. IIL 16. Juxta Henricum Heinrichs apostolus 1. c. auspi­ catur a generaliore sententia vel loco com­ muni, ut adeo neipie de V. T. neque de N. T. accipienda sibi videatur. Cf. A’or. Test. Graece perpetua annotatione illu­ stratum , ed. koppianae vol. VII. Getting·. 1788. pag. 170 seqq.; item Knapii Scripta varii argumenti, Halis Sax. 1823. Tom. I. De usu vatic, ad loc. II. Petri I. 19 — 21. *) Cf. Chr. Frid. Fritzsche, De reve­ lationis notione hiblica commentatio. Lips. 1828. Ex hac apparet quaenam inter pro­ testantes controversia fervescat circa media­ tam (seu per rationem) et immediatam ef­ ficaciam divinam in manifestatione Dei vo­ luntatis. Naturalisée qui nonnisi media­ tam Dei efficaciam admittunt, eatenus pro divinis habendas Scripturas esse autumant, quatenus praecipua capita veritatis laude ilorent. Immo quaestionem, ut .vocant, de mediata aut immediata Dei operatione, ad scholasticas controversias amandant. He­ braeos statuisse eodem modo, quo prisci populi omnes, de prophetis suis, et iis omnibus quibus suam Deus revelasset vo­ luntatem, longe probabilius existimant. At­ que huc referunt quae Aegyptii, Persae, atque Indi hac de re senseruut; item ac­ commodant quae de poëtis et vatibus So­ crates in Jone Platonis dicit, quod Deus scilicet, iis «mentem eripit, ut illis utatur ministris oraculorumque nunciis; ut a no­ bis qui audiamus, intelligi possit, eos ipsos non esse, qui ejusmodi res tanti momenti dicant, sed Deum esse, qui illa dicat, et per hos homines nos alloquatur;'» nec non quae Tullius habet De natura Deorum, lib. IL cap. 66. cum scribit: «Nemo vir 67 tendunt, haud posse a protestantibus divinam inspirationem Scripturarum auctoritate vindicari, quin incidant in vitium petitionis principii a logicis nun­ cupatum. Nam ex eorum principiis unice probaretur Scripturas esse divini­ tus inspiratas, quia Scripturae quae uti divinitus inspiratae assumuntur, id testantur: quod merito illis vitio vertunt rationalistae. 3 135. Non II. eæ antiquis documentis ; nam quoad eos qui ecclesiae auctoritatem rejiciunt, eandem plane vim obtinere debent antiquitatis docu­ menta, et quae ab haereticis et quae a catholicis auctoribus supersunt. Porro ecquis est qui ignoret haereticos antiquissimos, ebionitas, cerinthianos, gnosticos, marcionitas, alogos, manichaeos, plerosque V. et N. Testamenti libros Deo abjudicasse; ac eadem ratione qua protestantes hodierni, spreta eccle­ siae catholicae auctoritate, quos volunt libros uti divinitus inspiratos admit­ tunt, quos vero nolunt repudiant, praesertim cum propriis suis erroribus aperte contrarios esse deprehendunt4, sic, inquam, sese veteres illos haere­ ticos gessisse?5 Jam vero cur patrum potius, quam haereticorum testimoniis inniti debent protestantes, eo vel magis quod patres passim parvi pendant, haereticos vero illos voluti antecessores suos passim pariter agnoscant, quibuscum praeterea se nescio qua cognatione conjunctos esse jactant? 6 Deinde, ut vidimus, patres ipsi singillatim sumpti, et concilia particularia seu parti­ culares ecclesiae, si romanam unam excipias, minime inter se conveniunt in Scripturarum canone, adeoque juxta adversarios et in admittendis libris divi­ nitus inspiratis; sed alii plures alii pauciores agnoscunt. Nec est quod con­ fugiant ad traditionem oralem, quae ad posteros ex apostolica aetate descen­ derit; siquidem protestantes nuspiam ejusmodi traditionem suscipiunt, et praeterea ecclesiae auctoritate seclusa, traditio illa circa inspirationis singu­ lorum librorum canonicorum articulum in incerto admodum versatur. 136. Nec UL demum id quod intendunt, efficere valent protestantes ex intrinseca illa libris sacris proprietate, quae attingatur gustu quamque sa­ porem spiritualem appellitare coeperunt. Etenim praeterquam quod nemo jam est alicujus nominis protestans, qui ad postremum hoc effugium sese re­ cipiat, plura sunt quae idipsum excludunt. Atque in primis illud urgemus magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit;- ct in Orat, pro Archia poëta, cap. 8. Talia de divina sacr. librorum inspiratione sentiunt et effutiunt profani isti homines. 3) Ita sane suos protestantes supernaturalistas nuncupatos urget Wegschcidcr 42. et alibi passim. D Paulo ante attulimus verba Moulinié ministri protestants, qui id exprobrat suis. ») Cf. Praeloquia Bonfrerii, cap. 4. sect. I. 6) Huic cognationi innituntur protestan­ tes , ut ab argumento semper ipsis permo­ lesto se expediant, quo ipsos catholici ur­ gent: ubi nam erat vera ecclesia ante Lutherum? Confugiunt porro ad ecclesiam invisibilem quae a piis, scilicet haereticis, quovis tempore conflata est. Cf. Bossuet, Histoire des Variations, livr. XV. §. 16 suiv. opp. cd. Versailles 1816. Tom. XX. pag. 461 seqq. * 0 68 quod cx fallacia hujuscemodi saporis exsurgit. Si enim linee in libris sacris se proderet proprietas, quare tum veteres tum recentiores ex ea sacros ejus­ modi libros Spiritu Sancto afflante conscriptos discriminare non valuerunt? Quandoquidem constat ex dictis alios a veteribus velut inspiratos admissos fuisse qui posthac ex hoc censu rejecti sunt, alios vero e converso fuisse expunctos qui tamen postea tamquam inspirati sunt habiti; neque haec pote­ runt unquam apte conciliari nisi ecclesiae auctoritate accedente. Id ipsum contingit recentioribus, nempe protestantibus, excusso semel auctoritatis jugo: nam sapor ille quo illectus est Luthcrus ut veluti stramineam s. Ja­ cobi epistolam repudiaret7, effecit ut Calvinus eandem tamquam divinam suspiceret. Eodem sapore permoti lutherani libros deutero-canonicos omnes N. T. veluti apocryphos rejecerunt, quos contra calviniani tamquam divinitus inspiratos eodem ducti sapore amplexi sunt. Nulla igitur ratione constitui potest inhaerens ejusmodi sacris libris proprietas seu qualitas aut sapor uti critérium tutum, quo Scripturae inspiratae a non inspiratis distingui atque internosci possint. Huc accedit, quod numquam praeterquam posteriori hac aetate idque a solis haereticis, provocatum fuerit ad fictitium hunc saporem, ut ejus ope inter libros sacros et non sacros fieret discretio.8 137. Quocumque igitur se vertant protestantes, aut devenire tandem debent ad ecclesiae catholicae auctoritatem ut hanc dirimant controversiam; aut necessario incerti, dubii ac fluctuantes haereant oportet in re tam gravi, prout ex ipsorum experimento fieri certissime constat. Etenim, ut silentio praetereamus varietates antiquorum protestantinm circa inspirationem singu­ lorum librorum tum Veteris tum Novi Testamenti9, jam innuimus plerosque ’) Cf. Môhler, Symbolique, tom. II. §.41. Bayle ipse in Diction, art. Luther, Rem. N. non pauca anccdola refert circa Lutheri effatum de epistola Jacobi. *) Apposite Miehaëlis, Introd, an Nou­ veau Testam. Quatr. edit. Genève 1822. Tom. I. Première part. chap. 3. sect. II. pag. 215. de ejusmodi criterio scribit: ..Une sensation intérieure des effets du St. Esprit, et la convinction de Γ utilité de ces écrits pour améliorer le coeur et nous purifier, sont des critères aussi incertains que le précédent. Quant à cette sensation intérieure, je dois avouer que je ne l’ai jamais éprou­ vée, et ceux qui la ressentent ne sont ni dignes d’envie, ni plus près de la vérité, puisque les Mahometans Γ éprouvent aussi bien que les chrétiens; et comme celle sensation inté­ rieure est la seule preuve sur laquelle Ma­ homet ait fondé sa religion, que tant de milliers d’hommes ont adoptée, nous de­ vons conclure qu’elle est trompeuse. L’autre caractère est également insuffisant, puisque de pieux sentiments peuvent être excités par des ouvrages purement humains, par les écrits des philosophes, ou même par des doctrines fondées sur Γ erreur.’ ’) Ut specimen habeamus harum varia­ tionum salis est animadvertere, antiquiores protestantes acerrime Stoxveûrritay seu divinam inspirationem punctorum propu­ gnasse; quos inter eminent Buxlorfii pater el filius academiae basileensis professores. Buxlorfius filius edidit contra Lud. Cappellum salmuriensem, qui contrariam defende­ rat sententiam, tractatum de punctorum vo­ calium et accentuum origine, antiquitate et auctoritate. Basii. 1648, quo facto ec­ clesiae helveticae, in additamento ad libros svmbolicos, quod formulae consensus no- 69 recentiores protestantes poet Tohlncri ac Semleri lucubrationes omnem pror­ sus inspirationem presso acceptam rejicere. 10 Chillingworth animadvertens neque ex Bibliis ipsis, neque ex traditione constare inspirationem posse, con­ cludit, Biblia non esse objectum jfidei, posseque obtineri salutem quin creda­ tur in ipsis verbum Dei contineri.11 Recens auctor protestons appellans ad theologos protestantes praestantiores affirmare non dubitat quod inspiratio sacrae Scripturae sit chimaera; quod Biblia (praesertim vero Novum Testa­ mentum, hoc scilicet obstaculum, ut ipso loquitur, quod progressum luminum maxime impedit, utpote quod nostris temporibus accommodatum non sit) eva­ dant inutilia." 12 Magna adhuc apud protestantes fervet lis inter naturalisas nuncupatos et sup ematuralistas, quorum priores inficiantur, Deum immediata, ut loquuntur, operatione et efficacia doctrinam suam manifestasse, omnemque propterea inspirationis proprie dictae notionem tum ab auctoribus sacris tum ab eorum libris repellunt : supcrnaturalistae e contra eam adhuc admittere pergunt, aliquo licet latiori sensu. 13 Ad primam classem referuntur rationalistae ac mythici omnes qui Deum nonnisi mediata ratione homines, immo et Christum ipsum docuisse autumant, non sine tamen speciali aliqua pro­ videntia14: spectant ad secundam protestantes quos orthodoxos vocant. Ex iis vero qui quamdam adhuc inspirationis speciem colere pergunt, illi quidem inter se quoad omnes libros minime consentiunt. Nam Miehaëlis inter cete­ ros divinam inspirationem abjudicat Evangeliis Marci et Lucae, Actisque apostolorum. 15 Alii eam ablegant ab Evangelio Joannis cujus verum aucto­ rem gnosticum quendam extitisse rentur, et ita porro alii ab aliis libris, ut alibi scripsimus. 16 Patet igitur ex hisce aliisque documentis, quae, si opus esset, magno numero afferri possent, omnia penes protestantes circa hunc inspirationis articulum in incerto posita esse. Nec aliter esse potest, quando­ quidem inspiratio factum est, quod propterea non alia potest ratione quam per auctoritatem constare. Cum vero protestantes auctoritatem sive ecclesiae sive traditionis, quae in illa ac per illam jugiter conservata est, recipere re­ cusent, consequitur necessario ipsos perpetuo fluctuare debere, omnique rapi vento doctrinae. mine appellatur 21. Cappelli librum et sententiam publice damnarunt. Apud Wegscheider §. 41. not. m. Nunc vero rarus jam esi ex auctoribus protestanlibus qui supernaturalem inspirationem admittat. l0) Cf. superius dicta. 11 ) Apud Grégoire, Histoire des sectes religieuses,'Paris 1829. Tom. IV. Eglise Anglicane, chap. 9. pag. 434. ,3) Ita auct. op. cui lit. Nouveaux Apho­ rismes au tombeau de la théologie, Ge­ nève 1801. Cf. op. Le Ministre protestant aux prises avec lui-même, Lyon 1836. Cinquième entretien, pag. 47. ,3) Recolantur sup. dicta ex Fritzsche. 14 ) Ibid. pag. 2 — 5. 15) Introd. au Nouveau Test. tom. I. chap. 3· sect. III. pag. 129 — 135, et tom. III. pag. 281 —285. Huc demum devenire debuit hic auctor, juxta systema suum ad discernendos libros inspiratos a non inspi­ ratis, de quo paulo post. ’6) Cf. Bar. de Starck, Entretiens philosoph. Paris 1818. pag. 133. 70 Tum igitur ex jure tum ex facto, agendi scilicet protestant i mn ratione, liquet quod proposuimus, rejecta nempe ecclesiae catholicae auctoritate certo ipsis constare non posse divinam librorum canonicorum inspirationem. DIFFICULTATES. 138. L ûbj. Regulae non desunt quarum ope etiam ecclesiae aucto­ ritate semota, tuto possint acatholici libros inspiratos a non inspiratis distin­ guere. Ac 1. quoad libros V. T. illi omnes et soli inspirati censendi sunt, qui hebraica lingua fuerunt exarati, atque uti tales ab Hebraeis admissi.17 2. Id ipsum ex auctoritate Christi et apostolorum palam fit, qui nempe ad illos libros provocant tamquam ad Scripturam divinam, et eloquia Dei, vel Spiritus Sancti.,B 3. Quod vero ad libros spectat N. T. ex eorum authenticitate ac veritate necessario exurgit divina ipsorum inspiratio; quippe Chri­ stus cum missionem evangelium praedicandi apostolis demandavit’9, sese illis perpetuo adfuturum spopondit, idemque professus est non ipsos locutu­ ros, sed Spiritum Sanctum in cis20, quod quidem privilegium reipsa sibi passim vindicant apostoli.21 4. Deinde quis eo usque desipiat ut abjicienda esse contendat argumenta omnia interna quibus utriusque foederis librorum inspiratio a tot doctis viris tum protestantibus tum catholicis invicte adver­ sus incredulos demonstratur? 5. Verum et hoc praetermisso, falsum est quod a catholicis assumitur, protestantes videlicet non admittere traditionem, saltem tamquam monumentorum historicorum collectionem seu traditionem historicam.22 Jam vero cum per hanc semel constiterit de authenticitate et voracitate librorum sacrorum, eorum scilicet quos primitiva ecclesia suum in canonem retulit, quid ultra requiras? Scripturae enim sunt id quod sunt independenter a quovis hominum testimonio. Satis proinde erit protestan­ tibus si ex traditione, veluti monumento historico, juxta regulas critices ex­ plorata atque comperta deveniant ad dignoscendos libros quos antiquitas uti canonicos habuit, ut inde eosdem quoque esse divinitus inspiratos certo tuto­ que concludant.23 1 *) Ita quidam Monod gene ve n sis qui Lugdunum non ita pridein se contulit ad proselytisinum sectae suae propagandum, apud cil. up. Le Ministre etc. pag. 11. Cf. etiam Jahn, Introductio in lib. sacr. 1'. T. §. 21. ■®) Maith. XI. 13; XV. 3-6: XXII. 31, 43; XXVI. 24; Luc. XVI. 29; XVIII. 31; XXIV. 25,27; Marc. VIL 9,13 : Joann. V. 39, 46; Act. III. 18, 21. 25; XXV1U. 25; Rom. I. 2; III. 2: IV. 3, 23; Gal. HL 8; Hebr. III. 7; XII. 26. 27: I. Peli. I. 11: 11. Petr. I. 21. etc. ,9) Maith. X. 19, 20. 20) Ibid.; Luc. XII. 11. 12; Mare. XIII. 11 ; Luc. XXL 14, 15. ”) IL Cor. XIII. 3: I. These. IL 13. Ila Michaëlis qui fuse hoc argumentum per­ sequitur op. el loc. cit. sect. IL pag. 120 seqq. ”) Ila apud Grégoire Hist, des sectes, tom. IV. pag. 434 seq. Ibid. 71 139. R. D. .4. Non desunt regulae quibus majori vel minori probabili­ tate possint acatholici libros inspiratos a non inspiratis distinguere, Tr. omnimoda certitudine seu certitudine fidei quoad omnes singulosque libros, Λ'. Alioquin nulla unquam extitisset inter ipsos discrepantia circa gravissimum ac primarium hunc articulum, a quo partialis saltem fidei regula pendet. 140. Ad 1. AT. Ridiculum sane est tamquam divinae inspirationis cri­ térium statuere linguam hebraicam , quasi videlicet Deus haud potuerit graeca lingua scribentes afflare, quemadmodum hac ipsa scriptores librorum N. T. inspiravit. Quod s’ ^1U^C esset insistendum criterio, paraphrases omnes antiquae chaldaicae itemque libri thalmudici sacros inter libros omnino essent referendi.24 Quod vero de libris inspiratis adjicitur admissis ab Hebraeis, jam reposuimus unico id Joseph! testimonio niti, cujus quidem auctoritas, uti animadvertit etiam Michaelis, ad inspirationem librorum V. T. asseren­ dam minime sufficit. 25 141. Ad 2. V. Formulae enim quas Christus et apostoli adhibuere vagae ac generales sunt, quod etiam paulo ante adnotavimus, et quemadmodum ex illis nequit canon omnium et singulorum librorum confici, sic neque omnium potest et singulorum confici inspiratio, cum canon et inspiratio in substrata, quam vocant, materia, relativa prorsus sint. Etenim numquam aliquis in canonem adscitus est liber, quin idem inspiratus fuerit creditus. Multo vero minus ex generalibus illis formulis constare nobis poterit singulas unius­ cujusque libri partes fuisse inspiratas. 142. Ad 3. D. Prout ab ecclesia eorum authentici tas et veracitas asse­ runtur, C. prout ex solis historicis documentis critices ope deprehendi pos­ sunt, N. Verum est, uti modo diximus, canonicitatem, ut vocant, atque in­ spirationem sacrorum Bibliorum mutua secum relatione arctissimoque vinculo devinciri. At enim cum de illa, tum proinde etiam de ista ex sola ecclesiae auctoritate ac testimonio constare nobis debet, ut certitudine fidei utramque teneamus. Alioquin quemadmodum de librorum canonicitate, quae authenticitatem et veracitatem complectitur, ita pariter de eorum inspiratione anxii incertique haerere deberemus. Monumenta historica ope critices quantumvis accurate excussa non omnem prorsus dubitationem amovent, nec unquam î4) Nonnullae paries librorum proto-canonicormn lingua chaldaica conscriptae sunt: Dan. II. 4 -7, 28; I. Esdr. IV. 8; VII. 19; VIH. 11—27; et Jereni. X. 11. Aut igitur linguae hebmicae nomine significant adver­ sarii linguam hebraicam proprie dictam, et in hae hypothesi e censu Scripturae inspi­ ratae deberent partes has omnes expungere: aut late sumunt pro lingua etiam Chaldaica, aut syrochaldaica sive aramaea, prout pas­ sim hebraicae linguae nomine linguae illae designantur in N. T., et in hac altera hy­ pothesi nulla ratio est, quarc hoc idem cri­ térium ad significandos libros divinitus in­ spiratos non debeat aliis libris deutcro-canonicis hac lingua exaratis applicari, quin immo, uti diximus, libris thalmudicis et pa­ raphrasibus chaldaicis aptari. Adeo imperi­ tum se praebet Monod, dum huic regulae innititur ad discretionem faciendam inter libros inspiratos et non inspiratos ! 25) Loc. cit. pag. 114- 72 queunt fidei nostrae fundamentum suppeditare. Quod et experientia ipsa ostendit, ex qua discimus quavis aetate ab haereticis aliquot fuisse libros rejectos, quamvis et ipsi se monumentis historicis niti profiterentur. Id ipsum contigit, ut vidimus, protestantibus, qui numquam in eo inter se con­ senserunt, neque modo consentiunt. 143. Nec quidquam proficit Michaelis, dum nititur inspirationem libro­ rum N. T. evincere ex inspiratione apostolorum: tum 1. quia ipsius argu­ menta labilia sunt, utpote privata et incerta interpretatione verborum Christi suffulta36; tum 2. quia pleraque testimonia ab eo congesta afficiunt collectio­ nem seu universum collegium apostolicum, ac proinde universam ecclesiam, cui Christus infallibilitatem per jugem suam adsistentiam promisit27; tum 3. quia deberet prius in ejus hypothesi certo constare, scripta quae nomina aposto­ lorum non praesefenmt, aut etiam quae praeseferunt, illorum vere esse qui­ bus adscribuntur, quod tamen nonnisi ecclesiae auctoritate certo non constat; idque ex ipso Michaelis exemplo firmatur qui nempe subdubitare ostendit se utrum epistola H. Petri, quae profecto nomen apostoli gerit, authentica re­ vera sit.38 Et illud huc praeterea accedit, quod argumenta quibus hic auctor utitur ad inspirationem librorum N. T. probandam, aut nihil aut non satis ejusmodi inspirationem evincant. Etenim aut Christi verba solos apostolos attingere dixeris, et in hac hypothesi e librorum inspiratorum censu extur­ bari debent Evangelia s. Marci et s. Lucae una cum Actis apostolicis, prout Michaelis ipse revera praestitit contra unanimem totius antiquitatis consen­ sum; aut ea sese extendere contenderis etiam ad apostolorum discipulos, et nulla tunc erit ratio quamobrem ut inspirata admittantur scripta Marci et Lucae, excludantur autem ab inspiratis epistola s. Clementis romani, epistola Barnabae et Pastor Hermae, praesertim cum non defuerint ex antiquis, qui haec scripta uti canonica atque inspirata allegaverint. 29 ’6) Sic e. gr. Maith. X. 19, 20. loquitur XVI. 18 seqq: XXVIII. ull.; Joann. XIV. Christus de fortitudine quam praesulibus 16- 17. aliaque ejusmodi quibus catholici coram positi discipuli sui essent patefacturi, infallibilitatem ecclesiae a Christo promis­ atque de sapientia qua sua essent daturi sam ostendunt. responsa: idem dic de Luc. XII. 11, 12: Loc. cil. pag. 128. Idem dic de epist. Marc. XIII. 11; et iterum Luc. XXL 14. 15. Judae, et a fortiori de epist. ad Hebraeos Quamvis porro videantur apostoli privile­ quam Michaelis ab epistolis paulinis adeogium de quo est sermo sibi tribuero, alibi que et a censu Scripturarum divinarum juxta tamen, si insistas litterae, videntur sibi de­ suum svstema exterminat. •* negare, ut I. Cor. VII. 12,40: XIV. 37. 38. quae reipsa loca una cum pluribus aliis ·’) In prop. II. capitis 1. plura testimo­ nobis objiciuntur a rationalistis ad exclu­ nia hac de re attulimus. Sed adversus Mi­ dendam divinorum Bibliorum inspirationem. chaelis opinionem videsis Cellérier qui pa­ Quapropter secluso ecclesiae magisterio ac riter in sua ïntrod. au Noua. Test. Deux, testimonio ex adductis testimoniis res con­ part, divis. I. sect. VIII. illam fuse refellit, fici nequii, ita ut dubium omne tollatur. ct quae Michaïdisio videntur argumenta *T) Cujusmodi sunt quae leguntur Matth. validissima, veluti infirma traducit, contra 73 144. Ad 4. Kc8p. neminem certe ita desipere ut interna argumenta quibus sacrorum librorum divina vindicatur inspiratio, rejicienda esse affir­ met: verum aliud est ejusmodi argumenta e medio tollere, aliud asserere illa haud sufficientia per se esse ad nos ea de re certos reddendos, certitu­ dine nimirum fidei et omnimoda, quae omnem errandi formidinem excludat. Argumenta interna optime conferunt ad evincendam in genere adversus in­ credulos revelationis divinitatem, cum resolvantur in ea credendi motiva, quae nos ipsi fuse attulimus ac vindicavimus.30 Ast in praesenti contro­ versia, qua cum haereticis, praesertim vero protestantibus, circa inspirationem in specie singulorum librorum canonicorum et cujusque illorum partis manus conserimus, argumenta illa reni penitus non conficiunt, cum infallibili ad hoc opus sit auctoritate, cujusmodi solam auctoritatem esse ostendimus catholicae ecclesiae.31 Haec vero potissima ratio est, cur theologi catholici hac in quaestione vix aut nullatenus ejusmodi argumenta attingant, cum ipsi in ft ecclesiae judicio tutissime conquiescant; contra vero ea urgeant protestantes, qui propterea semper animo fluctuant ac opinionum veluti undis huc illuc jactantur. 145. Ad 5. D. Qui proinde hac ipsa de causa semper incerti sunt et inconstantes, C. his innixi fiunt certi, N. Quatenus traditio divina cum ipsa identificatur ecclesiae doctrina, ut postea ostendemus, vim certe ad pro­ bandum ineluctabilem habet, quia per illam in auctoritatem ecclesiae vela­ bimur: quatenus vero solis ipsa historicis monumentis innititur aut confla­ tur, atque ut historica mere spectatur, illico obnoxia fit innumeris prope criticis discussionibus, quibus necesse est, ut illi, qui eam sibi veluti unicam ducem quam sequantur, adsciscunt, in diversas distrahantur sententias. Exinde contingit ut quod uni certum est, alteri sit incertum, quodque hodie velut firmissimum statuitur, cras in dubium vocetur, quemadmodum ex diu­ turno protestantium experimento jam nimis elucet.3* Crescit ex eo difficultas vero quae eidem infirma sunt, ea Ceilerierio sunt validissima. Eliam Paley anglicanus tredecim tantum genuinas Pauli epi­ stolas admittit in op. Λα vérité de Phist, de s. Paul, Paris 1821. Hac porro in con­ certatione quis judex erit, quis litem diri­ met? apud protestantes nullum plane ejus­ modi tribunal est. cui partes inter se dis­ sentientes acquiescere teneantur: et en eos in perpetua fluctuatione absque ulla spe ex­ itus cujuscunique. 3 °) In tract. De vera relig. part. I. cap. 4· prop. II. Hoc ipsum argumentum evolvunt passim apologetae christianac religionis adversus incredulos: cf. inter ceteros Ant. Casini S. J. Encyclop. Sacr. Script, tom. I. disp. 1 ; Nicolai, Diss, e Lezi oni di Sacra Scrittura Prooem. I', Bcrgicr, Traité historique et dogmatique de la vraie religion, Paris 1784. Tom. V. part. II. chap. 3. art. cinquième §. 1 seqq. et lom. VLH. trois, part.; Th. Ma­ riae Cerboni Or. Pr. De theologia reve­ lata- lib. tres, Romae 1768: Valsecchi, Dei fondamenti della Religione, e dei fonti delP em pie ta. 31 ) In hujus tract, part. I. sect. I. cap. 4. art. 2. prop. I. 32) Plura documenta hujus assertionis dedimus. Sane difficile omnino est duos 74 ? Ia l quod veteres inter se minime conveniant circa canonici ta tom ac proinde inspirationem sacrorum utriusque foederis librorum, nec ullum primitiva ecclesia canonem universalem, quo scilicet ecclesia universa obstringeretur, confecerit ea de re: alioquin nulla circa canonem ecclesiam inter orientalem et occidentalem dissensio, nulla inter diversas particulares ecclesias, neque ipsos inter patres ad invicem extitissot. Quod si protestantes nos provocant ad canonem concilii Carthaginiensis III., nos iterum ipsos sciscitamur : cur igitur libros deutero-canonicos foederis utriusque in illo recensitos minime admittant, sed calviniani solos deutero-canonicos N. T. amplectantur ut vere canonicos et divinitus inspiratos, rejicientes simul deutero-canonicos libros V. T. tamquam apocryphos: lutherani vero utrosque ad tempus saltem repudiarint, nunc vero inter se divisi plane sint? Nonne ista pro lubitu ab haereticis fiunt? 146. Desipiunt porro adversarii dum subdunt: Scripturae sunt id quod sunt independenter a quovis hominum testimonio; nam quaestio proprie atque unice hic versatur circa modum quo nobis certo constare possit, utrum Scri­ pturae sint, et quaenam sint id quod sunt, seu quaenam Scripturae divinitus inspiratae censeri debeant, quaenam vero ab hoc censu debeant excludi. Utique Scripturae nihil ex testimonio ecclesiae intrinsecus acquirunt, at nos ex ejusmodi testimonio certitudinem assequimur infallibilem de Scripturis divinitus inspiratis. Pari profecto ratione de quovis lidei articulo ex posito adversariorum principio ratiocinari fas esset. Quaeritur e. gr. utrum Chri­ stus sit Deus, an pura creatura? utrum unica in eo sit an vero duplex na­ tura? et ita porro. Atqui posset quisquam reponere: Quorsum ecclesiae auctoritas? Num Christus non est id quod est independenter a quovis homi­ num testimonio ? Hoc certe modo dogmata nutarent omnia, prout reipsa pe­ nes protestantes nutant, ac omnino penes rationalistas conciderunt. Ita ergo auctoritas ecclesiae quoad sacrorum librorum codicem plane se habet, quem­ admodum in ordine ad codices legislationis politicae se habet promulgatio : qui nempe tametsi vim suam a legislatoris potestate intrinsece nanciscantur, a sola tamen promulgatione illam obtinent auctoritatem, qua regulam subdi­ torum constituere valeant iisdemque obligationem inducere. 33 147. Juverit hic demum animadvertere, quod ex principio fundamentali protestantismi de' omnimoda cujusque independentia et libertate examinis deberet quodlibet individuum protestons etiam e faece plebis sibi a monu­ mentis historicis et exquisitioris critices ope certitudinem comparare librorum, qui inspirati habendi sint. Quod si id assequi non possit (et quot demum sunt qui pares tanto muneri existant?), eos ex auctoritate doctiorum admittat protestantes plane inter se convenire. Vere dixeris proteslanlium baromelron semper signare varium.' sï) Cf. quae scribit Gregoire op. cit. tom. IV. pag. 435 scqq. oportet. Hinc fit, ut illi qui auctoritatem abjiciunt ecclesiae universae, qua libros aliquos tamquam inspiratos ac divinos habeant, obsequi debeant aucto­ ritati criticorum, qui numquam inter se nec semper sibi ipsis cohaerent. Talis porro est protcstantismi sibi intrinsece repugnantis natura! 148. II. Obj. 1. Quae, spectant, ad «Scripturas, cujusmodi sunt earum existentia, voracitas, authcnticitas, canonicitas ac divina inspiratio, non con­ stituunt dogma aut articulum fidei, sed quaedam veluti praeliminaria sive praeambula fidei sunt, de quibus propterea non ah auctoritate, sed a regulis critices constare debet.34 2. Ad eum scilicet modum quo existentia Dei quae fidei praeamhulum est, non ex revelationis auctoritate sed ex philoso­ phicis argumentis a naturali ratione depromptis demonstratur, aut etiam exi­ stentia ecclesiae quae pariter quoddam veluti fidei praeamhulum censetur, ex motivis evincitur credibilitatis, aut quemadmodum quoque demum divini­ tas revelationis: ita plane existentia, integritas, canon, divinaque sacrorum Bibliorum inspiratio aut argumentis internis, aut monumentis, aut etiam utrisque simul vindicari possunt ac debent. Ergo. 149. Resp. Ad 1. AT. Etenim Scripturas divinas et canonicas existere, dogma fidei est sub anathemate a conc. tridentino sancitum, neque unquam de hoc fidei articulo dubitatum in ecclesia catholica est. Si qua viguit in ecclesiis particularibus controversia, haec nonnullos tantum libros in specie, praesertim quos deutero-canonicos vocamus, numquam vero rem ipsam affecit. Hinc Scripturae communiter receptae tamquam divinitus inspiratae in ecclesia habitae sunt juxta divinam traditionem·, idque non ex antiquitatis dumtaxat monumentis, sed ex earum usu in magisterio quotidiano atque ex actis con­ ciliorum probatur. Divina Scripturarum auctoritas ad fidem semper spectavit, adeo ut novatores qui identidem ausi sunt ecclesiam aliquo peculiari libro expoliare ex iis qui communi calculo probabantur, illico tamquam haeretici proscripti fuerunt, ut patet ex gnosticis, valentinianis, alogis, aliisque ejus­ modi pestibus.35 Quod si fideles omnes fide divina libros illos uti canonicos et inspiratos crediderunt , nonnisi auctoritate ac testimonio ecclesiae ducti Ila Josiah Conder in op. On pro­ testant non conformity sen De non-con for­ mitate protestanlica. London 1818. Toni. II. pag. 311 seqq. ,J) Cf. Tertullianum turn in lib. Praescr. Inin adversus Valentinien. et adversus Marcioneni ; nec non s. Epiphanium in respectivis haeresibus: s.Irenaeum passim: qui non solum haereticis illis exprobrant rejectionem plurium librorum divinorum, verum etiam mutilationes, corruptiones, quod et nos passim animadvertimus. Sed qui si­ tim suam plene cupit explere, adeat Sixtum senensem in Bibliotheca- sancta, lib. III. et VIL in quibus recensentur singuli antiqui­ ores haeretici, qui libros sive Veteris sive Novi Testamenti adorti sunt, comperictque ex parallélisme vix recentiores haereticos excogitasse aliquid hoc de argumento quod antiquiores non praeoccupaverint atque effu­ tierint. Sic enim fert nativa haeroseos in­ doles. Cf. etiam Bellarmiii. De verbo Dei, lib. I. cap. 5 et 6· eam fidem iisdem adhibuerunt. Quapropter numquam ut simplex quoddam praeliniinare aut praeambulum fidei in sensu adversariorum primi Christiani spectarunt litteras sacras, sed eas tamquam objectum fidei habuerunt omnino, non secus ac reliqua dogmata quae ab ecclesia ipsis credenda proposita sunt. Ecclesia enim, ut toties diximus suoque ostendimus loco 36, praescripsit seu anterior est libris omnibus N. T. quos ipsa probavit, ac uti Spiritu S. afflante conscriptos fidelibus tradidit. 150. Ad 2- Acÿ. paritatem juxta modo dicta. Existentia siquidem Dei est in subjecta materia prima veritas quae necessario supponi debet; alioquin enim, illa nondum constituta, absurdum esset de divina revelatione quidquam proferre. Cum igitur ex sola revelatione, quiu circulus vitiosus admittatur, ostendi nequeat supremi Numinis existentia, ex argumentis a ratione petitis demonstrari et potest et debet; qua de causa praeambulum fidei recte illa vocatur. Quod vero spectat ad ecclesiam, ut alias pariter innuebamus, ab ipso ortu suo secum illa suas attulit probationes per ea credendi motiva, quae identificantur cum ipsis divinae revelationis probationibus, quibusque divinam originem suam luculentissime declaravit. Accepta enim a Christo divina missione apostoli, qui primam constituerunt ecclesiam, miraculis potis­ simum et vaticiniis se judaeis atque ethnicis divinitus missos ostenderunt, neminemque in album Christianorum cooptaverunt, quin simul ecclesiae filium efficerent. Porro ceteros inter articulos, quos catechumenis credendos pro­ ponebant. fides erat in ecclesiam, ut liquet etiam ex symbolo apostolico : Credo sanctam ecclesiam. Quo quidem in articulo implicite continebantur illa omnia, quae ecclesia auctoritate sua credenda proposuisset tamquam divinitus reve­ lata. Hic est analytiens atque, ut ita dicam, geneticus processus regulae proximae credendorum, ut nempe prius quasi praeambulum admittatur exi­ stentia ecclesiae divinitus institutae per eadem ipsa motiva credibili tatis, qui­ bus existentia adseritur divinae revelationis; deinde, hac evidenter cognita ac comperta, credatur ut fidei articulus eadem ecclesia a Deo ipso fundata cum omnibus praerogativis, quibus se a Christo auctam haec eadem ecclesia pro­ fitetur; demum ex infallibili ejus auctoritate et testimonio caetera credantur, quae ipsa tamquam divinitus revelata proponit, inter quae Scriptura canonica divinoque afflante Spiritu exarata praecipuum obtinet locum. Siquidem Scri­ ptura regulam constituit remotam, partialem et inadaequatam credendorum sub ecclesiae ejusdem magisterio. Quaevis alia via a protestantibus excogitata aut incerta aut insufficiens plane est, uti ex hactenus disputatis aperte col­ ligitur. 37 ,6) prop. I. seel. I. 17 ) Tum ia tract. et Π. turn in cap. 1. prop. Cf. Bossuet, De vera relig. part. II. hujus tractatus pari. I. II. instruction sur les promesses de l' église pour montrer aux Réunis, par l'expresse parole de Dieu, βά3ει κείμενα δυνη^ώσι εύρείν. Ουδέ γάρ έπιπολής ε'ίρητο, ουδέ υπέρ την ίπκράνειαν ΐρριπτο. ΆλΧ ωςπίρ τις θησαυρός ίν πολΛω τ<.ϊ βά^ει κατέκειτο. Ibid. tom. λ7111, pag. 243. 3S) Cf. Hom. XXXII. in Genes, n. 1. Hom. XV. al. XIV. in Joann, n. 1. et alibi passim. 39) Cf. Bellarm. lib. III. De verbo Dei, cap. 2. n. 14 et scq. profitetur magnam in Scripturis reperiri obscuritatem. Satis hic sit ea afierre quae scripsit s. Doctor in eodem libro de Doctrina Christ. c. VI. qui nobis objicitur: Sed multis, inquit, et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes: quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur non inreniunt, ita obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt. Qui propterea de seipso jamdiu in Scripturis exercitato profitetur: In ipsis sanctis Scripturis multo nescire plura quam sciat. 40 I 171. Nunc vero juxta praemissam distinctionem addimus, etsi interdum patres ut fideles ad sacras perlegendas Scripturas allicerent, illarum variis in partibus claritatem commendarinr, numquam eos id in sensu adversariorum praestitisse. Siquidem protestantes ideo Bibliorum claritatem depraedicant, ut dogmaticum ac juridicum excludant interpretem, cum singuli fideles de­ beant. in eorum systemate, ex illorum lectione et privata interpretatione sua fidem sibi seu fidei articulos cudere; contra vero patres in principio auctori­ tatis asserendo, ac omnimoda fidelium subjectione interpretationi ecclesiae catholicae commendanda continenter insistunt.41 172. Ad 2. D. Probari non potest quod notius est a minus noto, si sermo sit de majori vel minori notitia in eodem ordine, C. in diverso ordine, Λ. Porro Scriptura notior est commentariis patrum ea notitia, quae dicitur certitudinis, cum notiora sint quae in sacris litteris occurrunt, in quibus sci­ licet nullus subesse potest vel minimus error, quam ea quae in scriptis ha­ bentur patrum, quae quidem tali certitudine non fruuntur. Notiora vero scri­ pta patrum sacris litteris sunt ea notitia, quae consistit in perspicuitate ver­ borum ac sententiarum, quibus illi obscura Scripturae eftata explanant. Sic sophisma dissolvitur Megalandri, ut Lutherum sunm protestantes appellare delectat. 173. Ad 3. D Nisi Deus hominibus providisset interprete legitimo, in­ fallibili ac jugiter vivente, C. si providit, A'. Itaque homines superbi ac tumidi ii sunt, qui sibi ex eo ipso mortem et exitium consciscunt quod illis datum a Deo est ad vitam ac salutem. Recte accommodaveris Scripturae sacrae ora­ culum Simeonis de Christo: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectio­ nem multorum. 42 Resurrectio enim seu vita est Scriptura filiis obtemperantibus matri suae. ecclesiae videlicet: ruina e converso ac mors iis omnibus 4 °) Epist. LVI. ad Januar. cap. 21. n. 38. Quatuor libri De doctrina Christiana a s. Augustino conscripti huc referuntur, ad exponendam scilicet difficultatem in intclligendis sacr. Scripturis et regulis traden­ dis ad rectam earundem intelligenliam, prae­ sertim lib. III. ubi explanat septem regu­ las Tychunii. ♦ 41 » Cf. inter ceteros s. Augustinus lib. L De morib. eccles. cap. 1. »Qnis enim, scri­ bit, mediocriter sanus non facile intclligat, Scripturarum expositionem ab iis petendam esse, qui earum doctures se esse profiten­ tur?” Loquitur porro de ecclesiae pastoribus. ) Luc. II. 34. 89 perduellibus et pervicacibus, qui omnia sibi clara et perspicua in Scripturis esso jactant, seque propterca sibi solos sufficere, quovis ecclesiae magisterio superbe repudiato. 'M ► PROPOSITIO II. Solius étfëleside est dogmaticam praebere Scripturae sacrae interpretationem. 174. Dogmatica Scripturarum interpretatio, ex praemissis, in sui notione uon objectum modo dogmaticum, res nempe fidei ac morum complectitur, ve­ rum etiam auctoritatem ex parte illius qui eam edit, adeo ut in suo con­ ceptu dogmatica interpretatio sit etiam juridica} debet enim qui illam pro­ ponit eo cogere fideles posse, ut intellectum suum subjiciant atque assentiantur. Jam vero solius ecclesiae esse ejusmodi praebere Scripturarum interpretationem multiplici ex capite facile vindicatur. Ac I. ex ipsa rei de qua agitur natura: etenim natura hujus interpretationis exigit, ut qui eam praebet, certa possit atque infallibili ratione de vero Scripturarum sensu ju­ dicare, ac omnes praeterea compellere ad huic assentiendum judicio. Haec duo videlicet requiruntur, infallibilitas et auctoritas: ubi harum conditionum alterutra desit, nequit dogmatica dari interpretatio. Tolle siquidem infallibilitatem in germano dogmatico sensu assequendo Scripturarum; nullum jam reliquum est jus ad ejusmodi edendam interpretationem eo ipso, quod errori obnoxia sit. nec nisi majori minorive probabilitate aut verisimilitudine inniti queat. Tolle auctoritatem; et jam nemo adigi ad illam admittendam posset. Porro ecclesiam solam binas hasce praeseferre conditiones ex iis, quae in superiori hujus tractationis parte disputavimus ’, apertissime constat, ac pro­ inde heic demonstratum assumimus; ergo, concludimus, ex ipsa rei de qua agitur natura liquet, ad solam ecclesiam spectare dogmaticam exhibere Scri­ pturae sacrae interpretationem. 175. Π. Idipsum evincitur ex missione quam ecclesia habuit a Christo. Etenim ecclesiae commisit Christus non ministerium dumtaxat praedicandi evangelium, doeendique omnes gentes, sed insuper magisterium illi juge, in­ fallibile atque perpetuum contulit, quô sartum ipsa tectumque inter fideles doctrinae illius seu revelationis depositum sibi ab eo traditum conservaret. Hac de causa suam ei adsistentiam pollicitus est et praesidium, iliisque eam u) Cf. Nic. Spedalieri, Analisi dell' esame critico det signor Nic. Frerct cap. 11. ari. 4. ubi ad dissolvendam hanc ipsam difficultatem objectam ab incredulis invicte ostendit, revelationem necessario involvere et exposcere ideam tribunalis viventis quod eam exponat. Cf. praeterea Bonfrerium et Serarium loc. cit. qui varias causas ex doctrina patrum assignant, quare Deus vo­ luerit Scripturas obscuras esse. ’) Part. I. sect.I. cap. IV. art. II. prop. I. et art. ILI. dotibus communivit quas ei suo loco vindicavimus.2) Ergo hoc ipso eidem pariter commisit interpretationem dogmaticam Scripturarum. Nam antequam Christi doctrina litteris consignaretur, eandem integram una cum recta ejus intelligent!» jam tenebat ac possidebat ecclesia: quando propterea illa, ex parte saltem, scriptis edita est atque vulgata, rectam ejusdem intelligentiam seu verum sensum ecclesia ipsa conservavit ac retinuit. Quo iit ut si qua moveatur quaestio circa alicujus loci Scripturarum sensum, ecclesiae solius sit, vi propriae missionis dogmaticam earum praebere interpretationem. 176. III. Ex necessitate sopiendi seu dirimendi controversias quae circa legitimum Scripturarum sensum exoriri possunt, eadem veritas elucescit. Nam Scriptura ex praecedenti propositione in iis etiam, quae ad fidem moresque pertinent, obscura saepe est pluribusque sensibus obnoxia, quapropter opus est interprete infallibili et auctoritate pollente, qui controversias illas diri­ mere valeat, verum ac legitimum sensum suppeditando. Alioquin enim nullus umquam controversiarum exitus haberetur, et ancipites fideles animo esse de­ berent circa genuinum Scriptjirae sensum, ex quo veritas in fidei dogmatibus aut moribus pendet. Num enim, ut rem exemplis illustrem, ex legitimo Christi verborum sensu: Hoc est corpus meum, fides non pendet in realem ejus praesentiam in Eucharistia aut solum in ejus figuram? Num ex legitimo sensu verborum Jacobi : Infirmatur quis in vobis etc. non pendet fides in sacramentum, aut in nudum ritum? Atque ita porro. Cum vero sola eccle­ sia utraque illa polleat conditione, infallibilitatis scilicet et auctoritatis, aperte inde consequitur, illam solam posse dogmaticam Scripturarum interpretationem legitime edere. 177. IV. Hoc demum ipsum conficitur ex perpetua ejusdem ecclesiae . praxi. Vix enim exorta aliquando controversia est circa germanum Scripturae sensum qui fidei depositum quoquomodo attingeret, illico ecclesia suam appo­ suit interpretationem ad eam dirimendam. Ita se gessit cum docetis, qui ea quae Scriptura de vera Verbi incarnatione ac reali carne, passione ac resurrectione habet, interpretabantur de incarnatione fictitia, de carne um­ bratili et apparente, de apparente morte ac resurrectione, turbas undequaque cientes. Ecclesia vero eadem exposuit de rei veritate, illosque veteratores anathemate protrivit. Ita se gessit cum cerinthianis. qui verum sensum in­ vertebant illorum Scripturae locorum, in quibus vera Christi divinitas prae­ dicatur. Ita cum gnosticis, manichaeis, sabellianis, arianis. iisque omnibus qui subsecuti sunt novatoribus. Quare nisi asserere velimus aut ecclesiam illegitimam sibi usurpasse auctoritatem, aut Lutheri ceterorumque protestantium aetate ab illa plane excidisse, fatendum est facto ipso usuque perpetuo ’) Turn loc. cit. Ium in tract. De revu relig. pari. 11. prop. III. ecclesiam ostendisse, sibi soli competere facultatem dogmaticae edendae Scri­ pturarum interpretationis. 178. Hic vero omitti nequit magni momenti animadversio, ex eo agendi modo petita quem quovis tempore tenuerunt novatores, et quo assertio nostra mirifice confirmatur. Quoties enim actum est vel de haereticis sibi anterio­ ribus vel de haereeibus suae contradictoriis, toties libenter agnoverunt nova­ tores ecclesiam esse legitimum Scripturarum interpretem: tunc vero solum ejus auctoritatem recusarunt, cum eam erroribus suis seu privatae suae in­ terpretationi adversantem experti sunt. Sic. e. gr. ariani tamquam rectissi­ mum probavere, judicium quod ecclesia tulit adversus praeposteras gnosticorum et sabe.llianoruni Scripturae interpretationes; nestoriani prono animo amplexi sunt ecclesiae sententiam in arianos prolatam; pelagiani rata omnia habuerunt, quaecumque contra nestorianos atque eutychianos sanxisset eccle­ sia; protestantes denique fassi sunt, ecclesiam legitimum Scripturarum sen­ sum opposuisse arbitrariae illorum omnium haereticorum interpretationi : atque ob auctoritatem ecclesiae dogmata tenuerunt de Trinitate, de Incarna­ tione, de gratiae necessitate, aliaque ejusmodi. 179. Verum quemadmodum ariani, nestoriani, pelagiani negarunt eccle­ siam, quoad sua ipsorum placita singillatim legitimum esse dogmaticum in­ terpretem, ita plane protestantes cum se ab eadem ecclesia privatis suis interpretationibus circa justificationem , purgatorium, sacramenta, aliaque id genus damnatos cernerent, ecclesiam haud esse legitimum Scripturarum in­ terpretem conclamarunt, eidemque spiritum uniuscujusque privatum, interio­ rem Spiritus S. illustrationem, Scripturam ipsam, et si quod aliud commen­ tum est, suffecerunt. Ex qua demum agendi novatorum ratione colligitur, illos eodem ipso tempore quo impugnabant, solius ecclesiae esse dogmaticam praebere Scripturae sacrae interpretationem, eandem tacite aut expresse eccle­ siae praerogativam fuisse professos. Ast id semper quoad alios, numquam vero quoad se : ita nempe sibi semper novatores consistunt !3 ’) Hoc argumentum egregio evolvit Moh­ ler in cit. Symbolique ed. cit. tom. II. §. 39. pag. 49. ubi inter caoleras hanc adjecit ob­ servationem: «Les siècles disparurent et les sectes avec eux. De nouveaux temps virent naître de nouvelles hérésies; mais toutes érigèrent le même principe fonda­ mental, savoir que l’écriture est la seule source de la vérité chrétienne, la seule régie de foi. Ce dogme commun à tous les sectaires, le même chez les gnosliques dn deuxieme siècle, et chez les vaudois du douzième, par les ariens comme par les nestoriens; ce dogme enfanta les doctrines les plus contradictoires. Qu’y a-t-il en ef­ fet de plus opposé que le gnosticisme el le pélagianisme, que le sabellianisme el l'arianisme? Or la seule considération que ce principe, toujours un, sans cesse le même, a sanctionné toutes les croyances, tous les égaremens, toutes les monstruosités ; celle seule considération, disons nous, de­ vait faire voir, qu’il recèle quelque pro­ fonde erreur, qu’il creuse un abîme im­ mense entre l’écriture el Γindividu." 92 DIFFICULTATES. 180. Obj. 1. Non pauca Scripturarum effata excludunt ecclesiae ma­ gisterium ejusque interpretationem. Sic Matth. XXIII. 8. alloquens Christus discipulos suos ait: Vos autem nolite vocari rabbi: unus est enim magister vester . . . nec vocemini magistri: quia magister vester unus est Christus; et Joann. V. 34. Ego non ab homine testimonium accipio; et ibid. VII. 17. quis voluerit voluntatem ejus facere: cognoscet de ddctrina, utrum ex Deo sit; ct rursum ibid. X. 27. Oves meae vocem meam audiunt . ... et se­ quuntur me. Quapropter Actus apostolici XVII. 11. nobis exhibent eos, qui incolebant Beroeam: Quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent; uti nempe cis praedicabat Paulus. Quomodo vero haec aliaque his similia non pauca consistere cum dogmate de suprema ecclesiae auctoritate possunt in interpretatione Scripturarum? 2. Accedit quod in hypothesi catholicorum ecclesia esset supra Scripturam: 3. fideles non verbo Dei, sed verbo homi­ num inniterentur dum fidei actum elicerent, cum tamen doceat apostolus nos superaedificatos esse super fundamentum apostolorum et prophetarum : * non esset amplius purum verbum Dei regula nostra: 4. verbum Dei robur ac firmitatem suam a verbo hominum acciperet: quae quidem absurda Λ sunt omnia. Ergo. 181· Resp. Ad 1. vel A’, vel D. Juxta privatam protestantium inter­ pretationem, C. per se. Λ'. Prius scilicet protestantes, non secus ac hae­ retici reliqui, talem Scripturarum testimoniis sensum affingunt qui sibi magis arrideat, deinde vero juxta gratuito confictam interpretationem ea pro se ad­ versus catholicos allegant. Hoc semper vitio laborent uecesse est protestan­ tium interpretationes. Ceterum nec unum est ex objectis testimoniis quod aliqua ratione impetat catholicam dotrinam. Si enim excipias quod ex Actis apostolicis opponitur, in reliquis nuspiam aut de Scripturis aut de Scriptu­ rarum interpretatione fit sermo, ut ex perbrevi singulorum examine facile patefiet. 182. Christus enim Mat th. XXIII. ut liquet ex orationis serie, tantum 1...JÎX .. ii_ ..... —t-s».----- uigistri denominationem, quam affectain non dixisset: Qui vos audit, me is se non indigere Joannis Baptistae i comprobandam, quam Pater tot signis stat huic adjuOgerc interpretem proleslantem, scilicet Kuinoelium, qui objecta verba ila exponit: »Non haec dixi tamquam cu- 1 · — —' 93 184. Joann. VIL paritor loquitur Christus de divina missione sua, de­ que caelesti origine doctrinae suae, suoeque provocat auditores ad experien­ tiam per executioncrti divinae voluntatis, ex qua deprehendere possent, do­ ctrinam quam eis proponebat esse divinam, non autern ex arbitrio, atque humano sensu confictam.7 Jam vero quid hoc, commune habet cum Scriptu­ rarum interpretatione? 185. Joann. X. significat Christus oves dociles, quae sibi scilicet ob­ temperant, cumque tamquam pastorem praeeuntem sequuntur agnoscendo in persona sua Messiam.8 Hae porro interpretationes ab ipsis recentioribus exegetis protestantibus datae sunt; ex quibus patet, eos jam deserere expo­ sitiones illas quibus ipsorum antesignani nitebantur excludere interpretationem dogmaticam ecclesiae, ut ei sensum privatum seu privatam interpretationem subrogarent. 186. Beroeenses porro de quibus agitur in Actis apostolorum, nondum fideles erant cum scrutarentur Scripturas; dum vero eas excutiebant, non ad inquirendum hunc alterum ve controversum Scripturae sensum id praestabant, sed ad motiva expendenda credihilitatis ut Christianam religionem profite­ rentur. Cum enim apostolus cetera inter motiva et illud proponeret quod ex vaticiniis in Christo adimpletis exurgit, Scripturas idcirco scrutabantur quo certiores fierent, si haec ita se haberent·. In hoc porro commendatione digni erant. 187. Ex levi hoc specimine elucet quot contorsionibus et cavillationi­ bus subsit Scriptura, si privatorum hominum relinquatur arbitrio; et quo­ modo consistere possint tum objecta loca, tum alia quaelibet Scripturarum testimonia cum thesi quam tuemur, cum eam ne leviter quidem attingant. 188. Ad 2. A7. Non magis enim supra Scripturam est ecclesia, cum praebet authenticam ac juridicam dogmaticam interpretationem, quam judex supra legem sit. cum ejus sensum authentice et juridice in iis qui occurrunt casibus ad litem qua de agitur dirimendam declarat. Saepe namque, ut vi­ dimus, Scriptura obscura est: fieri proinde facile potest, ut nos in vero ejus­ dem sensu assequendo, praesertim in rebus fidei decipiamur, sic ut privatum pidus honoris, quciii humana laudatio prae­ bet. Non cupio hominis ullius, neque adeo Joannis a vobis repudiati testimonium, set! haec diri, testimonii Johannaci mentionem feci, ut vos servemini, ον μαρτυρίαν λαμ­ βάνω -apà άν3ρώ~ου, non aucupor com­ mendationem humanam.·' Quidquid porro sit de ejusmodi frigida expositione, ad rem nostram quod attinet, patet, saltem Christi verba nihil cum Scripturarum interpretatione haber· commune. ”) Cf. AA. citu Kuinoel item sic enar­ rat objectum hunc locum: ..Affirmaverat Jesus v. 16. suam doctrinam esse divinam. Jam duo hanc in rem argumenta affert, al­ terum internum ex ipsius doctrinae indole et praestantia petilum; v. 17. alterum e.rt ernum, suam ipsius agendi rationem, qua doceat, se non suae, sed Dei tantum glo­ riae prospicere.·· s) Haec pariter est interpretatio Kuinoelii. Eandem sequitur Rosenmüller. 94 95 ac subjectivum sensum seu humanae mentis nostrae conceptum auctoritati divinae surrogemus. Itaque ne in gravi adeo negotio huic deceptioni subda­ mur. ecclesia infallibilitate a Christo praedita suppeditat nobis dogmaticam Scripturae interpretationem: sicque certi efficimur nos purum Dei verbum sequi, iliique obtemperaro in aliquo, quod ab illa pendeat, dogmate profi­ tendo. Quo fit ut per dogmaticam interpretationem ecclesia quidem sit supra quamlibet privatam cujusque nostrum interpretationem, in qua labi possumus ac decipi, minime vero supra ipsum verbum Dei, quod absonum esset ac absurdum. Attamen protestantes stultam ejusmodi difficultatem serio adhuc urgere non desinunt! 189. Ad 3- Neg. ex modo dictis, ex quibus potius colligitur vere pro­ testantes in eo. quod tuentur systemate, hominum verbo inniti dum privata ac fallibili interpretatione unice suffulti, aliquod putant fidei dogma profiteri. Cum enim elementum humanum elemento divino facile substitui possit, dum rentur se credere ex auctoritate divina, reipsa nisi ex auctoritate humana non credunt. Ab hoc autem periculo prorsus catholici liberantur, ac certi sunt se fundatos esse super fundamentum apostolorum et prophetarum : dum protestantes vereri jure optimo debent ne sint fundati super fundamentum Lutheri, Calvini, Zwinglii, Socini, Wesleyi, aliorumque ejusdem furfuris hominum, qui duces sese caecorum constituerunt. 190. Ad 4. pariter A' Sed nos robur accipimus ac firmitatem ex verbo Dei: de cujus vero sensu certissime per dogmaticam ecclesiae interpretatio­ nem liquet. Ecclesiae quippe infallibile magisterium semper et unice exer­ cetur quoad nos. Scriptura altero. siquidem verbum Dei, incapax est in­ trinseci incrementi auctoritatis cum totam, qua pollet, auctoritatem habeat ex sese: verum non ita se res habet quoad nos, qui nempe regula proxima certa atque infallibili indigemus. qua certi efficiamur quaenam Scripturae sint quae contineant verbum Dei, et quinam verus ac genuinus ejusdem sen­ sus existât. Hoc porro illud est quod praestat ecclesia ejusdem custos et interpres a Deo ipso constituta ne in errorem dilabamur. PROPOSITIO ni. Protestantes, abjecta ecclesiae auctoritate. numquam certi esse possunt de dogmatica Scripturarum interpretatione. 191. Haec propositio ex praejacta notione de interpretatione dogmatica, et ex disputatis praecedenti propositione, suo veluti ex germine efflorescit. Etenim si dogmatica Scripturarum interpretatio illa est quae non solum pro objecto habet veritatem aliquam ad fidem moresve spectantem, sed in suo praeterea conceptu involvit juridicam et infallibilem auctoritatem quae dubium quodvis excludat, ac vim habeat illos, quibus proponitur, cogendi ad assensum praebendum, cum praeter ecclesiam talem vindicare auctoritatem sibi possit nemo, necessario infertur, protestantes qui auctoritatem abjiciunt ecclesiae, numquam posse certos esse de dogmatica Scripturarum interpre­ tatione. 192. Neminem porro praeter ecclesiam sibi juridicam illam ac infalli­ bilem posse auctoritatem tribuere, qua se aliosque ad certo assentiendum privatae interpretationi adducere queat, facile evincitur sive ipsam rei natu­ ram expendendo, sive systemata a protestantibus singillatim excogitata, sive demum perpetuam ipsam adversariorum agendi rationem. 193. Ut autem a primo incipiamus, evidens est, neminem privatum id sibi arrogare, unquam posse quod toti denegat ecclesiae: nam si ecclesia universa decipi potest in vero Scripturarum sensu assequendo, profecto qui stultus et amens plane non sit, fateri debet, multo magis quodlibet indivi­ duum falli posse. Idem de auctoritate dicas oportet: nam si neque ecclesia ipsa in aliquem potest exercere auctoritatem juridicam , ita ut hic subjici ejus dogmaticae interpretationi teneatur’ multo eam minus exercere privatum quodlibet ejusdem ecclesiae individuum valebit. Quare jure optimo Rousseau sic perstringebat genevensis coetus pastores: ,,Demonstretur mihi, meam auctoritati cuicumque rationem subjicere me debere (in fidei negotio), et cras catholicus ero.“ 1 Vel ipse nimirum communis hominum sensus hoc dictat. Quod si nemo sibi arrogare infallibilitatem et auctoritatem potest, jam sequitur nemini certo constare posse de qualibet dogmatica Scripturarum interpretatione, ita ut quodvis dubium tum a se tum ab aliis amovere queat; immo nec ipsa quidem dogmatica interpretatio fingi ac concipi animo valet. 194. Neque id minus evidenter colligitur, si rite expendantur singula a protestantibus invecta systemata circa dogmaticam Scripturarum interpre­ tationem. Haec enim, ut vidimus, sunt aut Scriptura ipsa, aut solus spiri­ tus privatus seu, ut modo loqui adamant, individualis ratio, aut spiritus pri­ vatus per interiorem illustrationem a Spiritu S. unicuique communicatam edoctus, vi cujus certus quisque efficiatur de vero sacrae Scripturae sensu independenter ab ecclesiae definitione, aut etiam adversus illam. Haec prae­ cipua sunt systemata ad quae caetera, si quae sunt, revocari facile possunt. 195. Porro minime talem esse Scripturam posse patet 1. ex eo quod ipsa mortua sit, nec sententiam dicere valeat, si qua circa rectam sui intelligentiam controversia exoriatur, Patet 2. ex eo quod controversiae omnes praecise versentur circa ejusdem Scripturae sensum, cum nullus unquam *) En ejus verba: ..Qu’on inc prouve quo je dois soumettre ma raison a une autorité quelconque, et dès demain je suis catholique. ** Apud auet. opuse. cit. Le utinistre etc. pag. 81. 96 haereticus extiterit qui non appellas erit ad Scripturam, quam sibi aperte adstipulari pro certo sumpsit.·' Sane lutherani, anabaptistae, calvinistae, et zwingliani ad unum omnes solam Scripturam controversiarum judicem sta­ tuerunt: harumque sectarum quaelibet proferebat in medium testimonia, ut sibi quidem videbantur clarissima ad proprios errores adstruendos. Attamen in perpetuo semper conflictu secum inter fuerunt circa praecipuos doctrinae articulos de reali Christi praesentia in eucharistia, de baptismo infantium, de justificatione, praedestinatione aliisque non paucis, donec doctrinam ali­ quam positivam sectae istae retinuerunt. 3 Quod vero diximus do hujusmodi sectis, affirmandum pariter est do sectis quae iis praecesserunt, aeque ac de protestantismi innumeris ut ita dicam frustulis, quandoquidem eadem apud eas omnes agendi ratio ubique se prodidit. Si igitur nonnisi absurde ille statui veluti interpres seu judex posset qui litibus ipse causam praebuisset, apertum est nonnisi absurde affirmari, posse Scripturam solam esse suimetipsius interpretem judicemque controversiarum. Patet denique 3. ceteris omissis ex quadam inter religionem et politicum regimen analogia. Qui enim in regimine politico, dum lis agitatur, solam contenderet legem seu codicem esse interpretem et judicem sui, ac propterea sese magistratuum sententiae subjicere velle abnueret, is omnium consensu amens ac stolidus censeretur. Haud alia porro est amentia et stoliditas protestantium qui so­ lum ac purum Dei verbum scriptum sui ipsius interpretem, fideique contro­ versiarum judicem esse conclamant. 4 ·) Apposite jam aetate sua de haereti­ cis scribebat s. Augustinus epist. CXX. ad Consentiunt. n. 13. -Omnes enim haere­ tici, qui eas (Scripturas) in auctoritate re­ cipiunt, ipsas sibi videntur sectari, cum potius suos sectentur errores : ac per hoc non quod eas contemnant, sed quod eas non intelliganl, haeretici sunt:’ et clarius adhuc lib. VII. De Genes, ad Utt. cap. 9. n. 13: .Neque enim, inquit, non omnes haeretici Scripturas catholicas legunt; nec oh aliud sunt haeretici, nisi quod eas non recte intelligentes, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asse­ runt.·’ Antiquus vero anonymus auctor apud Th. .Moore op. cil. ..Unam, scribit, perpe­ tuo Scripturam clamitant; sed ubi ventum est ad eam, auditis quomodo legunt. Tam aperta sunt verba; in omnibus evangclislis sunt eadem. Omnia tamen pervertunt, omnia ad haeresim suam trahunt. * Pag. 78. 79. ’) Dixi: donec doctrinam aliquam po suivant sectae istae retinuerunt ; nam ex­ ploratum est nunc demum in desperationem actas nonnisi negativam profiteri, quae sci­ licet consistat in rejectione catholicae do­ ctrinae: atque exinde profluxit illa omnium sectarum externa saltem confoederatio qua inter se convenerunt sub generali protestanlismi denominatione adversus ecclesiam catholicam: in hoc consistit ipsarum vis, in negatione nempe fidei catholicae ejusque oppugnatione; in celeris unaquaeque paci­ fice sectatur opinionem suam ; nec enim amplius agitur de fide. 4) Cf. Becan. Manuale eontrov. lib. L cap. 5. Si quis quaereret a Lulhcro quare ipse monachus cum fuerit cl voto conti­ nentiae adstriclus duxerit in conjugium Catharinaiu Boream sanctimonialem, responde­ ret, uti reipsa respondit, quia scriptum est Gen. II. 18. -Von est bonum esse ho­ minem solum. Si quis ab anglico consilio procerum (parlamenlo seu camera) sciscita­ retur quare sanxerit divortium Henrici VIII. cum Catharina, reposuisset, quia scriptum 97 196. Neque vero spiritus privati seu rationis individualis systema feli­ cius est praecedenti quod excussimus. Etenim non modo interpretatio quae n spiritu privato seu ratione individual! proficiscatur, dogmatica esse non po­ test, quia intrinseca destituitur infallibilitate et necessaria auctoritate : sed praeterea 1. religionem scindit, cum unusquisque diversa fere ab alio ratione, prout aniino subjective affectus est, eandem rem videre deque ea judicium ferre soleat: ex quo tot necessario interpretationes oriuntur quot capita exi­ stant5; 2. dubium et inconstantiam promovet in eodem subjecto, ut experien­ tia apertissime docet; pronum quippe homini est sententiam mutare, quodque sibi hodie videtur certum, cras ut falsum repellere. Atque hujus sane in­ constantiae haud pauca praebuit exempla Lutherus, dum ejusmodi systematis vestigiis inhaesit6, atque ut silentio praetereamus quae de Melanchthone aliisque protestantibus sive antiquioribus sive recentioribus possent afferri, qui in perpetua veluti aestuosi maris fluctuatione versati siint atque adeo versantur, satis sit exemplum petere ex Wesleyo methodistarum parente, qui nimirum sexies dogmata sua immutare non dubitavit7; 3. recta ducit ad est, I. Reg. L 5. ..Quia Annam (Boleyn) diligebat ;·* et ita porro. s) Id paulo ante vidimus admissum a Moshemio ipso cujus verba dedimus. Sane exinde profluxerunt quackcri, purilani, anabaplislae, baptistae, arminiani, gomarislae, antilapsarii, postlapsarii, superlapsarii, nonconformistae, terministae, scrvelistac, bissacramenlislae, collegiales, congregationistae, communicantes, episcopales, presbyteriani, dissentientes, laicocepbali, trisacramenlarii, pastoricidae, uncti, pajonislae, majoristae, syncrctislae, synergislae, abecedarii, patelislac, adiaphorili, osiandriani, antidophorislac, hcrrnhulistae, moravi, gabriclislac, anabaplistae sanguinarii, monasterienses, nudipedi, venatores hollandici, cornharistae, dissidentes poloni, infernales, davidistae, georgiani energislae, familistae, hotlmanislae, adrianislae, ambrosiani, heussusiani, amdorflani. antinomii, boreclitae, arrhabonarii, archontici, borignonistae, parlicularislae, islcbiani, ubiquislae, confessionistae, philippistae, melhodislae, unitarii, ra­ tionalisée, mythici, etc. etc. *) Lulherum Scripturis innixum in omni­ bus fore doctrinae articulis sententiam mu­ tasse notissimum est ex controversiis Bel­ lamini, qui passim has mutationes eidem exprobrat, nec dissimulant ejus asseclae. Perrone, Praelectiones thcolo^. HI- Ast Lutherus inconstantiam quidem suam prodit et principii a se adoptati falsilalem, nunquam tamen hanc suam agendi ratio­ nem in principium evexit; verum aetate hac nostra Schleicrmacher Lulheri discipulus ac professor berolinensis adslruxit Scriptu­ ram mulari singulis quindecim annorum periodis; quod et exemplo suo ostendit, siquidem ann. 1820 juxta ipsum ea doce­ bat divinitatem Christi Jesu; anno vero 1835 juxta eundem Scriptura docet Chri­ stum Deum non esse. Haec leguntur in ephem. quae ab Humann professore Hallensi, et Umbreil professore Heidclbergensi edi­ tur cui lit. Studia et critica. Cf. Mohler Symbol. torn. Π. §. 42. pag. 80 cum nola interpr. Celebris vero De Wette in op. Theologia et Religio, pag. 274 scribit: «Ce serait rétrograder d’une manière dan­ gereuse, que de vouloir imposer à l’église protestante un corps de doctrines station­ naires tel que celui de l’église catholique. Un tel projet serait aussi contraire à l’esprit du siècle; d’ailleurs, il n’est exécutable que sous un chef de toute Γ église pro­ testante apud ministre etc. pag. 130. ') Wcsleyus methodistarum parens prius fuit fervens anglicanus, deinde fluctuans incertus, postea fere papisla, ut ipse loqui­ tur, a Petro Bohler deinceps moravianismo 7 4 98 socinianisnium ac rationaltemum; nant seinel ac ratio individuals fit Scri­ pturarum interpres, eas sibi omnino subjicit, et ad nonnam suam subjectivam exigit, quo fit ut quidquid supernaturale est vel rejiciat, vel naturali modo interpretetur aut ad mythos amandet.R Sane sociniani mysteria omnia sustule­ runt de medio; rationalistae praeterea omnia miracula et vaticinia, ac notionem denique ipsam revelationis atque inspirationis penitus evellerunt; 4. demum nihil tam absurdum et impium est circa principia sive speculativa sive practica, in quod ejusmodi systema suapte natura non perducat, ut historia protestantismi luculenter ostendit. ex qua discimus alios docuisse Deum esse auctorem peccati: alios Deum pro lubito suo homines ad aeternam perditionem condi­ disse: alios bona opera non solum inutilia existere ad salutem, sed omnino noxia: alios ad justitiam prodesse peccata9: alios Christum fuisse veterato­ rem10, immo christianismi tantum ideam fuisse cujus Paulus extitit realitas ", aliaque sexcenta impia et blasphema errorum portenta effutivisse. quae vel referre taedet ac pudet. Porro haec omnia aliaque ejusmodi ex systemate interpretationis per spiritum privatum seu rationem individualem praestandae ita profluxerunt ac profluunt, ut ejusdem systematis vi argui falsitatis numquam possint, ac omnia propterea protestantisme ipsi tribui par sit. 12 197. Postremo quam fallax systema sit de Spiritus S. interiori illustraaddictus; factus moravus vaticinatus est se in perpetuum in hac professione mansurum; attamen paulo post professus est calvinisnium antinomianum, demum aetate prove­ ctus invenit speciem methodismi: in his porro perpetuis transitionibus semper in­ nixum se profitebatur Scripturarum seu verbi Dei puri auctoritati. Cf. Dan. O'Con­ nell, A full Report of the procedings of the great catholic meeting of the catho­ lics of London held at the Free Masons Hall on the 15. day of July 1839. Published by Thomas Jones n. 63; seu Plena rela­ tio eorum quae gestu sunt in mayno ca­ tholico congressu catholicorum londinensium, habito in aula liberorum morato­ riorum nuncupata etc. s) De hoc argumento ex professo age­ mus in tertia parte hujus tractatus. ’) De his omnibus documenta dedimus tum in tract. De vera relig. part. II. prop. IX. tum in hujus tractat, part. I. cap. 3· prop. II. η. 243 seqq. el not. appositis. ,0) Cf. Roselly de Lorgues De la mort avant l'homme, Paris 1841. pag. 40. 1 ·) Ibid. pag. 38. En quomodo isti ra- liocinenlur apud hunc auctorem: ..D'apres la lot du développement et de la progres­ sion arithmétique le premier terme d’une série ne pouvant être plus grand que celui qui la termine, l’idée évangélique a dû être nécessairement inférieure dès son début à celle des intelligences actuelles. Con­ séquemment nous sommes forcés d'admettre, que le christianisme, d'abord Γ oeuvre de Jésus, a été travaillé par les évangélistes, puis par s. Paul et les évêques des premiers siècles. Or comme un homme ne peut mieux faire qu'un Dieu; et que Paul, apôtre, en fondant réellement le christianisme, a fait plus que Jésus; donc Jésus n' est pas Dieu. Il est l'idée, et Paul la réalisation." Cf. etiam Moore pag. 423. *-) Jam alias animadvertimus hoc discri­ men interponi inter errores catholicorum individuorum et errores protestantium, quod illi numquam tribui possint catholicae do­ ctrinae, quae tota innititur principio aucto­ ritatis; isti semper tribui debeant protestanlismo, qui totus innititur principio in­ dividuals discussionis et examinis. Illi pro­ pterea a regula corrigi possunt, isti nequa­ quam. 99 tione atquo interpretatione dogmatica Scripturarum sacrarum illius ope prae­ benda, pluribus persequi opus non erit. Etenim experimento ipso constat ejus­ modi systema homines in apertam animorum conflictationem inducere, fovere enthusiasmuni; ut vocant, ac fanatismnm, ad infanda quaeque scelera propel­ lere, ac demum ad ipsam Scripturam explodendam. Et sane 1. pertrahi ho­ mines ab hoc systemate in apertas conflictationes liquet ex eo, quod ii omnes qui sese Spiritu S. illustratos in Scripturis exponendis jactabant, contradi­ ctoria docuerint, eidem licet Scripturae innixi; lutherani e. gr. propugnabant paedobaptismum, eundem exeerabantur anabaptistae; lutherani item conten­ debant omnes indiscriminatim, ne daemone quidem excepto, sacramentorum esse administros posse, calviniani Scripturis pariter Spiritu Sancto, ut sibi blandiebantur, inspirante intellectis, arcebant faeminas a collatione baptismi etiam ubi instaret necessitas; lutherani suo Spiritu Sancto docente, absolutam tuebantur baptismi necessitatem ad salutem, calviniani eodem Spiritu illu­ strati eandem negabant quoad filios fidelium, et ita porro. Igitur non Spi­ ritus S. qui Spiritus veritatis est, sed homines fallaci hoc systemate obcaecati sibi tribuerunt Spiritum S. ad errores omnigenos comminiscendos ac inve­ hendos. 2. Animi item furorem seu fanatismum ejusmodi systemate in primis foveri, protestantismi abunde docet historia. Quanta enim eapropter secta­ riorum copia ex ipso protestantismi sinu veluti crabronum agmina pullularunt, a quibus ille in totidem veluti frustula misere scissus est! Cui non noti Storchius, Stfibnerus, Miinzerus, Cellarius sectae anabaptisticae antesignani13; Menno Simonis item auctor mennonitarum sectae1*; Georgius Fox sectae quackerorum parens, aliique pene innumeri quorum longum nimis foret cata­ logum texere ? 15 Jam vero hi omnes Spiritu S., ut ipsi sibi facile suade­ bant. edocti, perduellionis vexillum adversus protestantismum quem primi­ tivum dixeris, erexerunt, bellumque mutuum et atrox inter se concitarunt, quamquam cuncti a Spiritu S. in Scripturis interpretandis agerentur. 3. Im­ pelli hac ipsa persuasione ad infanda crimina exinde liquet, quod tali non pauci furore correpti interdum sese a Deo excitatos proclamarint ad populos a servitutis, dominationis nimirum politicae, jugo eripiendos16, ad regnum l3) Cf. Môhler Symbol, livr. second. §. 54. Inlrod. tum chap. 1. Les Anabapti­ stes ou les Mennonites, §. 55. ubi de illis fanaticis scribit: ..Dans tous leurs crimes ils se croyoient les instrumens du saint Esprit.« »<) Ibid. §. 62. ,4) Ibid. §. 64 seqq. praesertim vero §. 65. Système des quakers - lumière in­ térieure; et §. 66. Effets de la lumière intérieure. ·*) Cf. Milner, op. cil. tom. 1. lettr. VI. ubi documenta plurima invenies. Sane J. Bockholt se proclamavit regem Sionis, Monasterii potitus est, undecim simultanée uxores duxit, quas omnes postea interemit sub inspiratione Spiritus Sancti; Hermann a suo Spiritu S. impulsus se declaravit Messiam, clamans auditoribus suis: occi­ dite sacerdotes ; occidite magistratus in mundo; poenitentiam agite, appropinquat redemptio vestra; David Georgius persua­ sit multitudini, doctrinam V. et N. Testa- 7* too Messiae, sen quintain in terris monarchiani fundandam, se novos prophetas dictitaverint, ut hominibus suaderent se liberos esse a proprietate, ut vocant, bonorum, proprietate uxorum, et proprietate superstitionis eum iis, quae in­ didem promanant, turpissimis consectariis. r 4. Postremo homines induci ad Scripturam omnem abjiciendam consequitur ex eo, quod si Spiritus S. docet interius homines veritatem necessariam ad salutem, quid ullo amplius exteriori adminiculo opus erit, cum hoc vim atque efficaciam suam ab ejus­ modi inspiratione unice mutuetur? Sane anabaptistae rejecerunt Scripturam, quae nempe cum erroribus eorum conciliari non poterat, vehit apocrypham.18 Eadem se gessit ratione Swedenborgins. qui non alios libros sacros admisit praeter Evangclia et Apocalypsim. vocavitque regnum Christi regnum tene­ brarum. 19 198. Ex levi hac veluti adumbratione consectariorum, quae ex principio de interiori 8piritus S. illustratione tamquam Scripturarum dogmatico inter­ prete ac fidei regula proficiscuntur, non solum hujus doctrinae absurditas patet, verum etiam causa facile eruitur illius agendi rationis cui sectarii in fidei negotio inhaerent, prout postremo loco expendendum suscepimus. Cum enim protestantes compererint. immo penitus senserint quaelibet ejusmodi a se invecta systemata rem minime conficere quam sibi proposuerant, consti­ tuendi videlicet regulam firmam, certam ac infallibilem, qualis ad gignendam fidem plane requiritur, numquam in eodem statu constiterunt atque consistunt. 101 sectantur; modo domum cum rationalisas et mythicis omni prorsus supernaturalismo valedicunt. Nempe quo se vertant, seu verius, dolenter dico, ubi corruant nesciunt.'10 199. Ut igitur paucis, quae fusius pro rei gravitate disseruimus, com­ plectamur: omnes conveniunt fidem theologicam absque regula aliqua proxima et infallibili cui sese homines subjicere debeant, haberi haudquaquam posse. Jam vero sublata seu rejecta ecclesiae auctoritate haec nuspiam apparet, non in Scriptura sola, non in sola individual! ratione, non in spiritu privato a Spiritu S. illustrato; ergo aut ecclesiae admittenda auctoritas, aut absque fide in perpetuo religioso scepticismo fluctuandum21; seu quod idem est, protestantes abjecta ecclesiae auctoritate numquam certi esse possunt de do­ gmatica Scripturarum interpretatione, quod demonstrandum assumpsimus. DIFFICULTATES. 200. 1. Obj. 1. Non alia regula in Scripturarum interpretatione ad­ mitti par est praeter eam quam Deus ipse praescripsit: porro Deus constan­ ter in controversiis homines ad legem ipsam remittit, ut Is. VIII. 20. ubi dicitur: Ad legem magis et ad testimonium; Christus ad Scripturas pariter pharisaeos provocat dicens Joann. V. 39. Scrutamini Scripturas. 2. Ratio vero in promptu est; siquidem constat Scripturam esse infallibilem, utpote verbum Dei, contra vero homines errori obnoxios existere. dicente apostolo Rom. III. 4. Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Ergo Scri­ ptura, eaque sola sui interpres est, ac propterea controversiarum fidei judex. 201. Resp. Ad 1. A. min. Sed ad pontificem ac sacerdotes Deus re­ mittit in controversiis, quae inter Hebraeos exortae fuissent, ut patet ex Deut. XVH. 8 seqq. 5? difficile et ambiguum apud te judicium esse perspe­ xeris .... surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab cis judicii veritatem. . . Qui contempserit, nolens obedire sacerî0) Scilicet protestantes, eorum pace sit dictum, vivam atque expressam illo­ rum imaginem referunt, qui in campo Sennaar turri Babel aedificandae operam da­ bant. Putandusnc Deus sapicnlissimus ac misericors paler talem dedisse hominibus religionem qualem protestantismus profite­ tur! Hoc mihi videtur omnium paradoxo­ rum maximum. ”) Cf. Opusc. Frid. Lucas Reasons etc. Seu Motiva ad amplectendam fidem catholico -romanam exposita societati ami­ corum (seu quackerorum), Lond. 1839. pag. 32 seqq. His enim motivis quae ibi ingenue studioseque evolvit, expergefactus optimus iste vir, ac veritatem sincero ani­ mo diligens quackerorum societatem cui adhaerebat deseruit, seque in quietum ca­ tholicae ecclesiae portum recepit in quo de­ mum pacem quam hactenus frustra quaesie­ rat, plenissimam nactus est. Plura hujus generis exempla, eaque perillustria, divina aspirante gratia, nobis affert nunc tempo­ ris Anglia, majora in dies, ut confidimus, allatura ! * 102 dotis imprrio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo . et decreto judicis, morte morietur ille.22 Sic etiam Christus edixit: Qui vos audit, me audit..,. Qui ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 1,1 202. Itaque in ohjccto Isaiae loco prohibentur Judaei ne consulant py­ thonissas et hariolos contra legis vetitum ad futuros eventus cognoscendos, sed sacerdotes et prophetas adeant.24 Argumentum idcirco protestantium in hoc resolvi potest: Deus ex Isaia prohibuit populum suum ne ad futura «agnoscenda eventa consulerent hariolos et pythones; ergo Scriptura est inter­ pres sui et judex controversiarum ! 203. Christus vero de divina sua agens missione, cum tribus jam testi­ moniis, Joannis videlicet, miraculorum ac Dei Patris eam ostendisset, demum idipsum in objecto loco conficit Scripturarum testimonio, nam: et illae sunt. subdit, quae testimonium perhibent de me.35 Ergo non ad solam Scripturam pharisaeos Christus remittit, tamquam ad supremum judicem, neque eam so­ lam dogmaticum interpretem constituit, sed ad Scripturam, quam Christus ipse eis explanabat, verum ejus sensum quem ei tribuebat comprobans, tum ex testimonio Joannis, tum ex testimonio miraculorum, tum ex testimonio Patris, a quibus difformes esse non poterant Scripturae rite intellectae. Hac de causa ut verum sensum assequerentur, non solum dixit legite, sed scruta­ mini Scripturas ad inveniendam veritatem, Nunc autem quoad nos omnibus iis testimoniis ad dogmaticam scripturarum interpretationem supplet infallibilis ecclesiae auctoritas.26 204. Ad 2. D. Homines sibi relicti errori obnoxii sunt, Tr. vel C. homines divina adsistentia suffulti, cujusmodi ecclesia est, N. Nam hoc ipso quod Christus commiserit ecclesiae suae magisterium, se ei adfuturum spo­ pondit, ne unquam in errores dilaberetur dicens: Euntes docete ... et ecce ego vobiscum sum (docentibus) usque ad consummationem saeculi. Nemo i 'H· ' :$ ' I i Absque dubio penes Judaeos eon- interprete cujusquam mentem incesserat. troversiae quae apud ipsos exortae fuissent, Cf. etiam Becanum Manuale conlrov. lib. I. praesertim majoris momenti, a synedrio ac cap. 5. n. 43 seqq. summo sacerdote qui eidem praeerat, diri­ -’) Luc. X. 16; Matlh. XVIII. 17. mebantur. Hoc expresse testatur Joseph ’■·) En verba immediate praecedentia: Flavius qui in lib. II. coni. Appion. n. 23. ..Et cum dixerint ad vos: quaerite u pytho­ ed. Havcrc. de sacerdotibus loquens haec habet: -Iis tamen unum semper aliquem nibus et a divinis, qui strident in incanta­ praeesse genere principem, qui «cum aliis tionibus suis: numquid non populus a Deo sacerdotibus Deo sacrificet, leges custodiat, suo requiret, pro vivis a mortuis? Ad le­ si quid erit controversum. arbitrio defi­ gem magis etc." Cf. Sancliura tum in pa­ niat .... ei qui minus paruerit, poenam raphrasi, tum in comment, in hunc loc. huic luendam esse quasi adversus Deum n. 36 seqq. ai) Loc. cit. impie iecerit.·' Opp. tom. 1L pag. 485. "Nondum enim stolidum istud protestantium îe) Hunc pariter textum egregie expen­ commentum de Scriptura suimetipsius unica dit card. Wiseman in op. cit. Confer. / X. <1 103 quidem inficiatur Scripturam quoad se et in ee infallibilem eeso et veritatem continere; difficultas tota est ex parte nostra, quoad rectam nimirum ejus intelligentiam. Hinc optime Bellarminus observat propositionem fidei tali syllogismo concludi: Quidquid Deus revelavit in Scripturis est verum; hoc Deus revelavit in Scripturis; ergo hoc est verum. Prima propositio certa penes omnes est, secunda apud catholicos est etiam firmissima; nititur siqui­ dem testimonio ecclesiae, de qua habemus in Scripturis apertas promissiones quod errare non possit. Ast quoad haereticos nititur solis conjecturis, vel judicio proprii cujusque spiritus, qui plerumque videtur bonus, et est malus; et cum conclusio sequatur debiliorem partem, fit necessario, ut tota haereti­ corum fides conjecturalis sit et incerta27, seu in labyrintho opinionum per­ petuo haeretici circumvolvantur. Quod si contendant protestantes, soli Scri­ pturarum litterae inhaerendum esse, necessario in absurda eos dilabi necesse est, iidemque a Scriptura ipsa defectionis arguuntur. In Scriptura enim le­ gimus diem sabbati sanctificandam, ipsi tamen recedunt a littera, ut sancti­ ficent dominicam diem; legimus: Vos debetis alter alterius lavare pedes, quod ipsi tamen negligunt; Christus Matth. V. 39. ait: Ego dico vobis, non resistere malo ... et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, quod nescio, an ipsi servent; haec porro aliaque ejusmodi pene innumera in Scripturis leguntur, de quibus tamen ne cogitant quidem protestantes.28 Cur nam ? Quia non litteram, quae occidit, sed sen­ sum et spiritum sequi se profitentur, seu juxta interpretationem quam ei affingunt; verum si ita est, ergo non sola Scriptura, sed ipsi sunt interpretes et judices. 205. II. Obj. Atqui Scriptura supponit in omnibus indiscriminatim 5:) Lib. III. De Verbo Dei, cap. 10. n. 28; cf. in hoc caput vindicias Ebermanni ■idversus Amesium, nec non Milner op. cit. Excellence de la relig. catholique, tom. I. lettr. IX. pag. 102 seqq. qui obser­ vat post SchelTmaclierum, numquam posse protestantes ex propriis principiis elicere actum fidei. Etenim . Col acte, scribit ipse, étant, d’après votre grande autorité, l’évêque Pearson, un assentiment aux ar­ ticles révélés, avec une persuasion cer­ taine et entière de leur vérité révélée (in symb· pag. 15.), ou, pour me servir des ex­ pressions de votre primat Walke : Quand je donne mon assentiment â ce que Dieu a révélé, je le fais non seulement avec une assurance certaine que ce que je crois est vrai, mais encore avec une sécurité ab­ solue qui ne peut être faux (Princ. re­ lig. Christ, pag. 27). Or le protestant, qui ne peut compter que sur ses propres ta­ lons dans l’interprétation des livres de l’écriture, surtout avec toutes les diffi­ cultés et les incertitudes qu’il doit éprouver . ... ne peut jamais atteindre à cette as­ surance certaine, et à celle sécurité ab­ solue, relativement à tout ce qui est révélé dans récriture. Le plus qu’il puisse dire est: le sens des passages que je vois me parait à présent tel et tel. et, s’il est de bonne foi, il ajoutera: mais peut-être changerai-je mon opinion après une plus ample considération, et après avoir com­ paré ce passage avec tC autres. Combien il y a loin d'une pareille opinion simple â la certitude de la foi!“ 1S) Recolantur superius dicta, el Milner loc. cit. R 104 jus esse proprio judicio interpretandi sacras litteras; 1. enim apostolus I. Thess. V. 21. fidelibus omnibus scribit: Omnia probate, quod bonum est tenete. 2. Quod quidem monitum congruit indoli rationis humanae, quae in­ dita nobis a Deo est ad ea intelligenda, quae sive voce sive scriptis nobis communicantur; 3. iisdem propterea hermeneuticae regulis quibus veterum quorum cumque auctorum scripta exponimus et interpretamur, exponere et interpretari aequum est auctores sacros, qui hominibus humano more scribe­ bant. 4. Perabsurde proinde faciunt, qui librorum divinorum interpretatio­ nem, humano, ut pontificis romani, arbitrio subjiciunt.29 5. Sane nisi haec humano ingenio tribuatur facultas sacras litteras interpretandi, actum de scientia biblica esset, omnisque scientia concideret, cum satis foret pronas auctoritati ecclesiae aures praebere. Ergo. 206. Resp. Neg. Subsumpt. Ad 1. prob. D. Scribit apostolus probanda a fidelibus esse dona gratuita de quibus hic loquitur, C. probanda fidei dogmata per privatam Scripturarum interpretationem, *A. De his ne verbum quidem eo loci habet apostolus qui, cum ageretur de concilii hierosolymitani decreto, non probandum illud, sed custodiendum fidelibus tradebat.30 Agit autem, ut patet ex toto contextu, de donis illis gratuitis quibus per eam aetatem abundabant fideles, nec omnibus fidendum monet, qui ea praeseferebant, sed caute ac prudenter de iisdem esse judicandum. 31 207. Ad 2. D. In iis quae intra rationis fines continentur. C. in iis quae eam superant, vel illos limites excedunt, A’ Talis porro est divina revelatio in suo complexu spectata, quaeque in sacris litteris continetur. Numquam illam Deus solius humanae rationis interpretationi subjecit, sed voluit omnino, ut humana ratio fidei subderetur; alioquin, uti ostendimus, actum prorsus de revelatione esset ac fide. Profecto rationalistae qui haec nobis objiciunt, non intelligunt verba apostoli IL Cor. X. 5. Et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Aliud autem est intelligentia Scri­ pturarum exegetica sub debita subjectione ecclesiae auctoritati, de qua heic non pertractamus; aliud vero interpretatio dogmatica de qua loquimur, et ex i9) Ila Ernestius in Institui, interpret. N. F. apud Wegscheid. §. 25. not. 6. ’°) Act XVL 4. 31 j Cf. quae praeclare in hunc loc. scri­ bit Estius, qui ostendit hac apostoli sen­ tentia dupliciter abuti haereticos, et quoad res et quoad personas, atque utrumque absurdissimum esse affirmat, nec alio len­ dere quam ut in doctrina fidei nihil ii fi­ quam certi sil, dum omnia omnium es amini et judicio semper relinquuntur. Vel ipse Grotius in Annotait, in hunc locum excludit suorum protestanlium interpreta­ tionem, scribit enim: »Hoc perlinet ad διακρίσειί -νευμάτων (discretiones spiri­ tuum). I. Cor. XIL 10: XIV. 29. Sic I. Joann. IV. I. δοκιμάζετε τά πνεύματα (probate Spiritus). Ergo πάντα (omnia) hic restringendum est ex antecedente ad ca, quae dicuntur ab iis, qui se prophetas di­ ctitant.- Opp. ed. Amslelod. 1679. Tom. II. vol. IL pag. 946. 105 qua pendent fidei nostrae objecta. Ab hac vero solum Spiritus privati, ee.u rationis individually interpretationem secludimus, ad quem certe finem natu­ ralis ratio nobis a Deo minime indita est. 208. Aii 3· I). Si sermo sit de expositione exegetica seu scientifica, Tr. de hac enim postea: si de interpretatione dogmatica, A’. haec enim eodem Spiritu divino facienda est a quo Scriptura ipsa nobis est data; alioquin vere auctoritas Dei humano subjiceretur arbitrio, quod ex dictis repugnat. 209. Ad 4. I). Ac propterea perabsurde faciunt protestantes et ratio­ nalistae, C. catholici quibus auctoritas ecclesiae et rom. pontificis infallibilis est, A'. Ex catholica doctrina, dum sese fideles in interpretatione dogmatica Scripturarum ecclesiae subjiciunt, non humano judicio aut arbitrio, ut ad­ versarii loquuntur, sed judicio omnino divino se subdunt, quod quidem pa­ tefit per auctoritatem infallibilem, praesenti nempe Dei praesidio jugiter suffultam. Contra vero, qui in interpretatione dogmatica sive proprium, sive alterius cujuscumque demum individui judicium sequuntur, vere subjiciunt se judicio et arbitrio suo vel alieno, ac propterea nec fidem habere unquam possunt, omnique vento doctrinae circumducuntur. 210. Ad 5. AT. Restat siquidem humanae industriae atque ingenio in­ terpretatio exegetica et scientifica. ut paulo post declarabimus. 211. III. Obj. Esto neque Scripturam solam, neque expositam a spi­ ritu privato aut a ratione individual! posse regulam esse certam ac infalli­ bilem credendorum; 1. negari tamen nequit talem esse per interius testimo­ nium Spiritus Sancti. 2. Nam passim Scripturae insinuant internum ejusmodi magisterium Spiritus Sancti, quo homines certi fiunt de veritate, ac proinde de recta Scripturarum intelligentia. Decretoria sunt Christi promissa Joann. XIV. 26. Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vo­ bis: et v. 16. Ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum. Spiritum veritatis ; et alibi saepe. *3. Eas porro promissiones omnes et singulos fideles, non ecclesiam vero solam in univer­ sum respicere, nedum ex verbis ipsis liquet, docebit vos, suggeret vobis, ma­ neat vobiscum, quae distributiva sunt, sed constat praeterea ex collatione cum reliquis Scripturarum textibus; 4. apostolus enim I. Cor. II. 15. Spi­ ritualis, inquit, judicat omnia, et ipse a nemine < judicatur ; 5. Joann. I. ep. Π. 27. sic scribit ad omnes fideles: Non necesse habetis, ut aliquis doceat cm; sed sicut unctio'ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est men­ dacium. Et sicut docuit vos, manete in eo. 6. Quae quidem congruunt cum iis quae pollicitus est Deus per Jeremiam XXXI. 33. in Novo Testamento complenda: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam fam ... et non docebit ultra vir proximum suum . . dicens: cognosce Domi­ num; omnes enim scient me a minimo eorum usque ad maximum. 7. Hoc porro Spiritus Sancti testimonium. sive haec interior inspiratio atque illu­ stratio. ut subdit Barclayus, evidens est, ac intellectum apte dispositum in­ vincibiliter permovet ut ei assentiatur, eo plane modo quo axiomata mentem inclinant ad veritatum naturalium assensum; id non solum utile, sed plane necessarium est ad actum fidei eliciendum , cum nemo possit dicere Jesum nisi in Spiritu Sancto.32 8. Nec quidquam obstat, quod ejusmodi inspiratio incerta sit: aliud quippe est aflirmare revelationem seu inspirationem Spiri­ tus S. certam esse et infallibilem, aliud vero hoc vel illud peculiare individuum eam omnino tenere; prius a nobis adstruitur. minime vero posterius, in quo fatemur decipi utique homines carnales posse atque illudi. 9. Facile autem veritas aut falsitas inspirationis secernitor, si illud prae oculis ha­ beas, testimonium Spiritus S. haud unicam esse medium, seu non dari ad exclusionem mediorum externorum, Scripturae videlicet rectaeque rationis: quapropter si contigerit quempiam obtrudere inspirationem, et quidquam do­ cere quod Scripturae rectaeque rationi adversetur, illico deprehenditur eun­ dem fuisse illusum et sua omnino dare, non autem divina inspiratione mo­ veri. Qua quidem de causa jure merito gnosticorum antiquiorum recentiorumque anabaptistarum commenta vehit impia explodantur. 10. Ceterum ex eo quod nonnulli interiore hac Spiritus S. illustratione abusi sint, ejusmodi velle testimonium utpote fallax ac incertum profligare, perinde esset ac con­ tendere humanam abjiciendam esse rationem, immo et Scripturam ipsam, eo quod aliqui utraque pessime abusi fuerint ad incautos decipiendos. 33 Ergo. 212. Resp. Ad 1. D. Nobis certo manifestatum per ecclesiae oracu­ lum, C. prout cuilibet individuo subjective innotescit, A’. Nos enim non inficiamur, immo contendimus, opus esse testimonio Spiritus S. ut Scripturae rite intellectae infallibilem nobis pariant certitudinem: neque in hoc ulla occurrit controversia. Verum in eo tota quaestio versatur, utrum hoc testi­ monium nobis per ecclesiae auctoritatem, cui pollicitationes de divino eoque jugiter praesenti praesidio factae sunt, innotescere debeat, an vero per asser­ tionem cujuslibet e privatis hominibus, quos omnes illusioni ac deceptioni obnoxios esse quis dubitet? Itaque si quidpiam doceatur ab iis quod eccle­ siae doctrinae refragetur. certissimo id est argumento eos fuisse deceptos. Nec enim testimonium Spiritus S. sibi repugnare unquam potest. 213- Ad 2. D. Quae afficiant totam ecclesiam, C. singula ejus membra, vel N. vel subd. quatenus eidem, seu ejus magisterio subjecta sunt, C. abs­ que ejusmodi subjectione, A’. ob rationem in superiore responsione allatam. Scriptura enim in eo perpetuo est ut unitatem fidei et caritatis, obedientiam et subjectionem iis qui legitime praesunt inculcet: hinc fieri nequit ut abs’·) I. Cor. XII. 3. Ita apud Frider. Lucas op. cit. pair. 107 que ejusmodi imitato et subjectione possint alicui competere illae pollicita­ tiones: quandoquidem utraque unitas penitus scinderetur. Deberent praeterea adversarii ostendere, penes se solos roperiri ejusmodi inspirationes, quas con­ fidenter jactant, non autem etiam apud catholicos, quod ipsi quonam prae­ stituri sint pacto, vehementer expectamus.34 Itaque in adductis testimo­ niis alloquitur Christus universos apostolos, ac in illis ecclesiam universam docentem. 214. Ad 3. A; Collectiva enim sunt Christi verba, et si unum excipias Petrum, nemini in particulari quidpiam Christus promisit. Quod si per qnandam voluti extensionem ad quemlibet referri posse dicantur, adeo ut fideles singillatim de iisdem quodammodo participent, id eo semper sensu intelligendnm est, quatenus iidem unum sunt cum ipsa ecclesia, ac praeterea juxta mensuram quae unicuique congruit, ut ex ministerio ac magisterio ecclesiae proficiant. 215. Ad 4. D. Spiritualis seu perfectus solidusque Christianus interiore lumine illustratus judicat, id est, discernit omnia, terrena nempe et divina, ad propriam aliorumquo aedificationem, C. judicat judicio definitivo et dogma­ tico, A’. Hoc enim absonum est et ab apostoli mente imprimis remotum, qui loc. cit. unice contendit, animalem hominem judicium de iis ferre non posse quae supernaturalia sunt atque divina, cum divino ad hoc lumine opus sit; qui vero divinitus mente sunt collustrati, non divina solum possunt, sed ter­ rena etiam judicare atque cognoscere. Hi semper profecto fuerunt, sunt atque adeo erunt in vera Christi ecclesia divinis charismatibus praediti. 35 Attamen unquam ipsi sibi judicium dogmaticum aut dogmaticam Scripturarum inter­ pretationem arrogare ne cogitarunt quidem, sed judicio e contra et interpre­ tationi ecclesiae toto animo adhaeserunt. Accedit nos latere qui ejusmodi homines vere spirituales sint, aut saltem nobis de iis certitudine fidei non constare. Quid? quod nec semper omnia cognoscunt, et cum Deus iisdem non omnia revelet, in pluribus labi queunt. 36 216. Ad 5. D. In iis, quae jam ab apostolis didicerunt, C. universim et absolute, N. Totus hoc loco apostolus est ut fideles a seductione haereti­ corum avertat, quos seductores vocat et antichristos, quique sub obtentu ac­ curatius fideles instruendi falsis illos doctrinis illudebant. Ut igitur ab istorum 34) Ecquis dicet tot sanctos viros qui quavis aetate in ecclesia floruerunt catho­ lica. et scriptis caelesti plane -unctione re­ fertis eam aedificarunt, ut auctor Imitatio­ nis Christi, s. Theresia, s. Franciscus Salesius, Bellarminus in suis libris asceljcis, Fenclonius, aliiqne pene innumeri, quis, inquam, affirmare audebit omnes fuisse Spi­ ritu divino destitutos, ac solos Lutherum, Calvinum, Zwinglium, aliosque pessimos homines, aut Barclayum, quackcrns. methodistas solos divino Spiritu agi? An vel ipse communis sensus ab hoc affirmando non refugit? 3') Cf. Bernard, a Picon. Tripler exposit. in hunc loc. J6) Cf. Bellarmin. de verho Dei. lib. ΙΠ. cap. 10. n. 15. H 108 luporum faucibus Christianos illos eriperet Joannes, eosdem monebat uti praecaverent se ab illorum doctrina et seductione, cum omnia scitu ad salu­ tem necessaria comperta haberent. ..Quomodo, inquit Bellarminus, si catho­ licus aliquis scriberet catholicis, qui ab haereticis obsiderentur et perturba­ rentur. non necesse habetis, nt aliquis lutheraniis vel calvinista doceat vos doctrinam Christi: omnino enim quae vos scire oportet jam didicistis et te­ netis ex praedicatione ecclesiae, adjuvante unctione Spiritus Sancti.37 Sane paulo ante objecta \erba sic Joannes ait: Non scripsi vobis quasi ignoran­ tibus veritatem. sed quasi scientibus eam: et: \'os quod audistis al> initio, in vobis permaneat, haec scripsi vobis de iis, qui seducunt vos. 38 217. Ad 6. D. Pollicitus est Deus per Jeremiam gratiam uberiorem ad servandam legem, et pleniorem cognitionem unius Dei. C. magisterium inter­ num ad interpretandas Scripturas, externo magisterio nempe ecclesiae secluso, A’ Nam de hoc in objecto loco ne verbum quidem occurrit. 39 218. Ad 7. D. Ejusmodi Spiritus S. inspiratio movet ad assentiendum fidei nobis ab ecclesia propositae per pium credulitatis affectum, ad quem etiam necessaria est, C. ad assentiendum privatae uniuscujusque interpreta­ tioni, aut ad fidem sibi propriam excudendam. iV. Duo haec male permiscet adversarius quae vehementer inter se dissita sunt, inspirationem videlicet, quae necessario requiritur ad assensum fidei veritatibus nobis ab ecclesiae magisterio propositis praestandum, atque inspirationem illam qua quis sibi peculiare suum fidei systema pro arbitrio efformat ac fingit. Porro Spiritus S. inspiratio, seu testimonium certissimum in se est ac infallibile, immo et necessarium ad eliciendum actum fidei supernaturalern, ut suo loco docui­ mus40; cum tamen Deus juxta ordinariam providentiae suae rationem sta­ tuerit mediis exterioribus, magisterio nimirum ecclesiae, fidei nobis objecta credenda proponere, magisterium suum internum cum externo magisterio con­ jungit, ut in salutarem fidei actum erumpamus. Ex utriusque proinde magi- 3S) I. Joann. II. 21—25. ”) Si quis vellet hunc textum urgere, sequeretur vel ipsam Scripturam abjicien­ dam esse vduti superfluam ac ihutilcm. cum Deus ipse nobis ingerat cognitionem sui. Itaque juxta probatiores interpretes post s. Augustinum et Aquinatem objecta verba exponuntur de abundanliori gratia, quam pollicetur Deus se daturum iu N. T. ad practicam legis observationem. Cf. Sanctium in Jcrem. XXXI. 33. ubi fuse et ele­ ganter, ut solet, totum hunc textum ex­ planat, nec non Esliuin in comm, in epist. ad Hebr. VIII. 7,8,9: et X. 16- Rosen- müller, ulpole bonus rationalist», nulla ra­ tione habita ad. apostolum, qui in loc. citt. hanc praedictionem refert ad Novum Te­ stamentum, expunit de ampliori Dei cogni­ tione, ac legis studio dandis judaeis redu­ cibus a captivitate babylonica. Verum etiam ex hac expositione nihil extunditur quod proteslanlibus faveat. Mirum proinde est, Vinei in suo op. Essai sur les manifesta­ tions des convictiones religieuses, Paris 1842, adhuc huic inniti testimonio, ut ex­ cludat ecclesiae magisterium. Sed quo non ducunt anticipata sectae judicia? ·*) In tract. De gratia, part. I. cap. I. prop. I el II. 109 sterii conjunctione certi nos, immo infallibiles efficimur circa vemm fidei ob­ jectum, cum nos fallere nequeat Spiritus Sanctus dum nos inclinat ad certe consentiendum; nec fallere nos possit ecclesia in vero lidei objecto nobis proponendo. Dempto autem exteriori ecclesiae magisterio numquam certi ef­ ficimur de vero lidei objecto, cum decipi facile possimus assumendo proprium sensum tamquam Dei inspirationem. Certo autem illudimur ac decipimur, si feramur in objectum aliquod aut doctrinam doctrinae ecclesiae adversantem, eum Deus sibi contrarius esse non possit. Quod si Deus proposuisset unum­ quemque singulatim interius veram lidem docere, neque nobis dedisset Scri­ pturam, neque instituisset ecclesiam, neque prophetas et apostolos, immo nec Filium suum ad nos edocendos misisset; quae quidem omnia cum facto pugnant, ac proinde evincunt Deum noluisse homines ad lidem adeoque ad salutem per solam interiorem inspirationem perducere.41 219- Ad 8. Resp. immo valde obstare; nec enim dubium versatur circa inspirationem in se seu objective spectatam, sed prout excipitur in subjecto. Nam si certi semper essemus de vera inspiratione divina, jam nulla superesset controversia; verum in eo difficultas est, quod de illa inspiratione plane simus incerti. 220. Ad 9. In sensu adversariorum, A’. Nec prosunt criteria, quae ipsi proponunt, ad secernendam inspirationem veram a falsa. Etenim non prodest Scriptura, cum ex inspiratione, posito adversariorum principio, deberemus in primis libros divinos a non divinis secernere; deinde germanam illius intelligentiara pariter ab inspiratione deberemus assequi. Quapropter qui pro certo haberet se a divina agi inspiratione, et tamen aliquid animo imbibisset quod Scripturae adversaretur, is profecto aut Scripturam ex ea saltem parte respueret, aut talem ei affingeret interpretationem, quae cum suo praeconcepto errore conciliaretur, id quod haereticis omnibus semper solemne fuit.42 Nec quidquam melius praestabit recta ratio: quis enim unquam persuadebit haeretico errores ejus rectae rationi adversari? Immo pugnabit ipse contendetque opiniones ac placita sua eidem plane congruere, prouti contende4I) Tantam porro vim habuit hoc argu­ mentum in animum egregii Friderici Lucas qacm nuper laudavi, ut profiteatur se eo maxime permotum esse ut societatem ami­ corum, nempe quackerorum, desereret, at­ que ad ecclesiae catholicae veritatem confu­ geret. Cf. cit. ejus opusc. pag. 31 seqq. 41) Sane Lutherus ex praeconcepla sen­ tentia de inutilitate bonorum operum ad justificationem ac de sola fide justificante, non solum rejecit uti stramineam episto­ lam s. Jacobi, quae e diametro adversatur huic haeresi, sed praeterea in sua editione Bibliorum adjecit verbis apostoli Rom. ΙΠ. 28. vocem solam: cum vero hac de re mo­ nitus esset, respondit: Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas. Cf. Becan. J/«nuale controv. lib. I. cap. 15. quaest. 4. n. 3. Ita se se gesserunt antiquiores haere­ tici , quos propterea patres, ct in his s. Ire­ naeus et Tertullianus vocant Scripturarum corruptores : ita rccentiores, ut Bcza, alii­ que passim, ut paulo post ostendemus. In­ terim cf. Barth. Germonium S. J. De ve­ teribus haereticis ecclesiasticorum codi­ cum corruptoribus, Paris 1713. Lib. I et II. 110 [Hit ■nil·! ■ n i JY V llgfll! ί; 'ί ;. [ΗΗ ||gj|| ' /fi ! ImtI i.|Y; |K| I n ; |·|. Y ' ‘ ! |B|| laji |HI| |H|I :. IBI ’ YY 'i?; |Bi| iM ; ; IBO liw ’ IIBv' l·4’ bant et antiquiores gnostici, et recentiorcs anabaptistae ac swedcnborgiani. Si propterea semel admitteretur adversariorum principium, nulla amplius suppeteret via qua ipsi possent ab erroribus revocari. M 221. Ad 10. Nep. Conseq. Ex proposita enim difficultate hoc tantum iegitime inferri potest, explodendum nimirum esse adversariorum systema, quod reipsa fallax ct incertum est. Siquidem non testimonium aut inspiratio Spiritus Sancti in se et objective fallax est et incerta, sed uti superius diximus. prout in subjecto recipitur, quod falli quidem ac decipi potest. Sic certe nec Scriptura nec recta ratio ob earum abusum rejici debent, sed corrigendus abusus promanans ex homine qui legitimam auctoritatem et magisterium ecclesiae repudiando, tum depravat Scripturas ad suam perditionem, tum ratione ipsa ad falsa sua systemata confingenda pessime abutitur. ARTICULUS DF. EXEGETICA SEU SCIENTIFIC. *. II. SCRIPTURARUM DIVINARUM INTERPRETATIONE. 222. Quamvis exegetica seu scientifica Scripturarum sacrarum expositio proprie ad theologum non pertineat, cum hanc provinciam sibi vindicent saerarum litterarum professores, quorum est etiam ex instituto agere de critica biblica, uti monuimus, ac de hermeneutica, de archaeologia sacra, aliisque ejusmodi argumentis, cum nihilominus protestantes in ecclesiam catholicam conflent invidiam ex principio auctoritatis in interpretatione dogmatica Scripturarum, cogimur vindicias ecclesiae etiam ex hac parte suscipere. Protestantes namque solent ecclesiam catholicam incusare, quod sacrorum Bibliorum studia retardet, ac scientiam sacram arctis nimis veluti vinculis constringat, dum suam sequi interpretationem, aut saltem non recedere interprêtes jubet ab unanimi sanctorum patrum expositione. Protestantes praeterea recentiores eas regulas ac principia in critica, hermeneutica atque exegesi biblica statuunt et consectantur, quae Scripturam ipsam labefactant, ac omnem ei pene religiosum valorem adimunt. Verum enim vero quod magis sincero cuilibet catholico dolendum, illud est, nec defuisse neotericos, qui presse nimis protestantium vestigia prementes viam in scientia biblica inierint, quae vix aut nullatenus cum germana catholica doctrina consistere valeat. 223. Quoniam tamen, ut praemisimus, neque nostri instituti est haec data opera persequi, neque omnino praetermittenda esse putamus, ne auditores nostri praesentem hujus scientiae statum penitus ignorent, mediam sectabimur viam, nullam instituendo peculiarem propositionem, paucis rcfel4Ϊ) θί· (luae Aversus nuperos pietistas qui cum quackeris hac in parte conveaiunt, scribit Arigler in sua Hermeneutica biblica generali, Viennae 1813, in parte Isagogica §. 17. De lumine interno. Iere contenti calumniam a protostantihus ecclesiae impactam, ac simul osten­ dere quid tridentinae synodi decretum demum importet dum vetat, ne quis sacras Scripturas interpretari audeat, contra eum sensum quem tenuit ac tenet ecclesia, vel contra unanimem patrum consensionem.1 Exinde eruemus es­ sentialia discrimina, quae necessario interponi debent inter criticam, hermencuticam et exegeticam biblicam catholicam, et protestantem. Demum non­ nullas complectemur regulas quibus sese regat catholicus theologus necesse est, si quidem a sincera catholica norma in expositione et interpretatione sacr. Scripturae cum suo caeterorumque damno nolit desciscere. 224. Ac I. quidem quam injusta sit accusatio in ecclesiam catholicam per protestantes intorta, perinde ac si illa dum tale sanxit decretum, stu­ diorum biblicorum incrementis detrimentum inferret, patet ex eo, quod ipsa non rectum usum, sed abusum dumtaxat interpretationis decreto illo coercere sapienter intendat. En ipsa decreti verba: „Ad coercenda petulantia ingenia decernit (synodus), ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei et mo­ rum, ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, sacram Scripturam, ad suos sensus contorquens, contra cum sensum quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scriptu­ rarum, aut etiam contra unanimem consensum patrum, ipsam Scripturam sa­ cram interpretari audeat.“ 2 Ex his porro verbis intelligimus Tridentinum non aliud sibi proposuisse, quam limites certos figere ultra quos progredi ca­ tholico interpreti fas non sit. Hi limites praestituuntur a sensu ecclesiae unanimique patrum consensu in iis, quae pertinent ad fidem et mores, atque ad aedificationem Christianae doctrinae. Quo quidem nihil aequius excogitari potest: cum enim .Scriptura in gratiam religionis data nobis a Deo sit, et in Christianae seu catholicae fidei praesidium, aequum erat ut interpretes certis ut ita dicam cancellis continerentur, immo et apte regerentur in Scri­ pturis exponendis, ne proprio sensui plusquam par est indulgerent in catho­ licae ipsius fidei detrimentum. Quemadmodum enim si flumina intra alveum suum contineantur, valde prosunt, ac publicis privatisque commodis oppor­ tune inserviunt: contra vero si extra alveum erumpant alluviones undequaque important et vastitatem; ita plane si interpretes sacri verum Scripturae spiritum consectentur, qui ex sensu ecclesiae sanctorumque patrum exurgit, fidei ac religionis causam promovebunt: si secus fecerint, maximo eidem erunt nocumento. 225. Ceterum praeter ea quae ad fidem moresque pertinent, plura sunt ') Quod negative heic conc. tridenti­ num statuit, ne scilicet quis interpretetur sacram Scripturam contra unanimem patrum consensum, in professione fidei edita a Pio IV. positive exprimitur, cum in ea quilibet profiteatur numquam se interpreta­ turum eandem Scripturam nisi juxta una­ nimem ss. patrum consensum, in his vide­ licet quae ad fidem et mores perlinent. a) Loc. cit. 112 in quibus possunt catholici expositores ingenium suum naviter exercere. Cri­ tica enim, philologia, quae supponit aut requirit antiquarum notitiam lingua­ rum. chronologia. geographia, historia, archaeologia, aliaquo peno innumera latissimum catholico exegetae campum aperiunt in (pio semper proficere possit. Quid vero dicendum de inquisitionibus in multiplicem Scripturae sensum, in iis quae conferunt ad penitiorem sibi doctrinae dogmaticae ac moralis cognitionem comparandam, atque ad ampliorem illorum locorum illustrationem quibus Christiana doctrina fulcitur, prout ecclesiae patres et interpretes ca­ tholici quovis tempore praestiterunt pro ingenti quo erga catholicam fidem amore tenebantur, licet plenam in ecclesiam subjectionem animo atque ore profiterentur? 226. Sane experientia constat nulla obesse ratione tridentinum decretum catholicis interpretibus biblicae exegeseos incremento. Quot enim ab illa inde aetate in ecclesia catholica interpretes atque exegetae doctissimi floruere, vix ut numerari possint P Qui tamen omnes et mirifice Scripturam quaquaver­ sus illustrarunt, et optime simul de re catholica meriti sunt. Quibuscum si conferas exegetas protestantes, habes unde mireris ingens inter utrosque dis­ crimen. Nam isti ut plurimum aridi sunt, sicci, inconstantes, verba, ac phrases grammaticales vix non unice consedantes, quos propterea verius philologos quam interpretes ac expositores vocaveris. Illud vero quam fre­ quens in ipsis, ut dum auctores nostros gravi supercilio notant, et contemptui habere se ostendunt, complura ex iis exscribant, caute tamen ac suppresso nomine, ne se catholicorum copiis ditatos prodant. 4 Catholici vero Scriptu­ rarum expositores magna ex parte uberrimi veluti fontes exundant, ita ut non mentem solum, sed et legentis animum suavissime pascant, pietatemque s) Horum census videri potest apud Calmet, qui in sua Bibliotheca sacra, quam praemisit volumini primo Dictionarii hi­ storici etc. Sacrae Scripturae, omnes re­ censet interpretes catholicos et protestantes qui sive in universam Scripturam, sive in singulos utriusque Testamenti libros aut speciales eorum partes commentaria usque ad aetatem ejus ediderant. Ex hoc cata­ logo cui uon minima fieri posset additio, colligimus nec numero, nec praestantia ca­ tholicos interpretes protcstanlibus inferiores esse, immo utroque longe istos superare, etiamsi ab aetate concilii tridentini eos re­ censeamus. Nathanael Sotuellus in Biblio­ theca scriptorum Soc. Jesu, quam per­ duxit usque ad ann. 1675 supra lercentum commemorat sacr. Scripturae expositores e sola Societate. Nicolaus Antonius in Biblio­ theca hispanica nova supra quingentos hispanicos recenset. Jam vero quot addi pos­ sent elencho Sotuclli et Nicolai Antonii! Quis recenseat tum aliorum religiosorum ordinum, tum aliarum gentium interpretes? Cf. Andres S. J. Dell' origine, progressi e stato atluale di ogni letleratura, Roma 1817. Tom. VII. Scienze ecclesiastichc, della scienza biblica. cap. 3. pag. 510 seqq. 4) Nos identidem hujuscemodi protestantium agendi rationis exempla dedimus, sed cf. J. B. Glaire, Introduction historique et critique aux livres de l'Ancien et du Nouveau Testament, Paris 1839. II. append. au chap. 6. II. pari. 5. pag. 517 seq. 113 nutriant augenntquo.5 Injusta proinde ac falsa est «catholicorum incusatio quod ecclesia quoquomodo sacrarum litterarum studia retardet ac elanguescere sinat, quum potius summopere commendet ac provehat. Huc certe spectat quod ab eadem tridentina synodo statutum est: Ne caelestis iUe sacrorum librorum thesaurus, quem Spiritus Sanctus summa liberalitate hominibus tra­ didit, neglectus jaceat, statuit et decrevit, ut constituerentur ubique locorum, qui idonei essent ad sacrae Scripturae expositionem et interpretationem populo faciendam, et cathedrae de Scriptura sacra in gymnasiis erigerentur. 6 227. Π. Quod vero ad essentialia discrimina spectat, quae necessario intercedere debent catholicos inter et protestantes circa criticam, hermeneuticani et exegesim biblicam, ea quidem sua veluti sponte profluunt ex con­ trariis principiis quibus utrorumque institutio innititur. Etenim catholici ex principio auctoritatis quae catholicae professionis fundamentum constituit, in­ tegrum ab ecclesia sacr. librorum canonem accipiunt, ab eademque dogmaticam interpretationem, vcrsionem. ac normam denique exegeticae expositionis mutuantur. Quare non admodum solliciti sunt de critica et hermeneutica biblica; quibus nempe tantum impendunt studii quantum opus est ad ratio­ nem de ecclesiae doctrina circa ejusmodi articulos reddendam, ad eamque tuendam vindicandamque ab impugnationibus adversariorum. Ipsi, ut verbo dicam, jam habent aedificium absolutum sane ac perfectum, in cujus posses­ sione firme ac secure consistant, nec nisi titulos propterea legitimae hujus possessionis defendunt. 228. Contra vero protestantes ex opposito principio liberi examinis 'de­ bent in primis aedificium ipsum e solo, ut ita dicam, erigere, immo materiam ipsam quae tantae huic moli aedificandae necessaria est, quoad singulas suas partes conquirere et congerere; prius nempe inquirant oportet utrum existât Scriptura sacra, quibusnam libris constet, utrum omnes libri in singulis suis partibus integri et absque ulla interpolatione ad nos usque pervenerint, qui­ nam insuper canonici ac divini sint censendi. Age vero, debent deinde ve­ rum ac nativum sensum determinare, ac fidei demum articulos sibi exinde componere. Haec autem omnia ex genuino protestantismi systemate quilibet ex sese praestare et efficere tenetur, idque sane tali certitudine, quae fidem theologicam subjective gignere valeat, omnemque propterea errandi formidinem 5) Satis est specimen sumere ex com­ mentariis super prophetas Gasparis Sanclii, ei comment, v. Bellarmini in psalmos et P. Berthier pariter in psalmos, Bernardini a Piconio in epistolam s. Pauli, aliorum­ que passim, qui pietatem ubique el un­ ctionem plane coelestem spirant. Si quis hos conferat cum expositionibus Semleri, Perrone, Praelectione» theolog. III» utriusque Rosenmfilleri, Kuinoelii etc., de­ prehendet tantum illos inter et istos discri­ men intercedere quantum intercedit medul­ lam inter et ossa, spiritum et corpus, cae­ lum et terram. Ecquid aliud expectes ab iis qui nonnisi terrena sapiunt? Cf. Glaire op. et loc. cit. pag. 507 seqq. 6) Sess. V. in decreto de Reform, cap. 1. 8 114 tollat. Diximus quilibet sese efficere haec omnia tenetur, quippe essentiale principium protestanusmi de libertate examinis, quae plena ac generalis esse debet, id postulat omnino: secus enim si rudes ex aliorum sive plurium sive pauciorum auctoritate omnia et singula quae recensuimus amplecti deberent, jam in ipsum catholicae ecclesiae principium quod est principium auctoritatis relaberentur, et principio quod profitentur liberi examinis, apertissimo adver­ sarentur. Quo fit. ut necessario fateri debeant protestantes religionem Chri­ stianam plerisque ex humano genere imperviam existere, aut admittere saltem quoad istos plerosque principium ecclesiae catholicae, eam sibi ipsis arrogando auctoritatem quam ecclesiae universae denegare non verentur. ' 229. Porro primi protestantes, quin id adverterint, ab ecclesia catholica sacros acceperunt libros quos uti canonicos et divinos adhuc retinueruntB, simul cum magna dogmatum parte, e. gr. Trinitatis, Incarnationis, divinitatis Christi, peccati originalis aliorumque ejusmodi quae cum eadem ecclesia pro­ fessi sunt. Idque sane, ut patet, peregerunt manifeste refragantes principio quod veluti fundamentum omnium extulerant, et sine quo numquam protestantismus pullulasset. Nihilo tamen minus ne ab ecclesia catholica in re­ censitis articulis pendere viderentur, coeperunt fundamenta critica expendere quibus innixi rationem redderent de discretione ab se facta inter libros ca­ nonicos et non canonicos, et quoad singulas uniuscujusque libri partes: quod quidem opus ad haec ferme tempora strenue sunt prosecuti. Postea novae hermeneuticae et exegeseos biblicae 9, quas adhuc impense promovent, jece­ runt fundamenta. Demum epicrisin adjecerunt seu discretionem ac veluti de­ lectum quemdam credendorum, sive articulorum fidei qui admittendi essent aut respuendi: nec vero diffitendum, ingens protestantes in hasce inquisitio­ nes studium contulisse, magnosque in iis exantlasse labores. 230. Ast non solum exiguo admodum successu semper discentes, et num­ quam ad scientiam veritatis pervenientes 10, sed ordine plane retrogrado ipsos processisse, recentiorum protestantium experimentum abunde nos docet. Etenim tametsi primi pseudo-reformatores vixdum e catholica religione emersi, non­ nisi ancipiti timidoque animo nativum protestantismi principium evolverent, ') Cf. Milner op. cit. tom. I. lettre V. pag. 36; et lettre VIII. pag. 64 seqq. **) Id fatetur vel ipse Beausobre. Hist, du Manichéisme, tom. I. pag. 14!. Cf. Gré­ goire, Hist, des sectes, tom. IV. pag. 434. ’) Hermeneulica perinde valet ae ars seu facultas interpretandi ; est ab Ιρμηνιόω interpretor, explico etc.; latiori tamen sensu interdum hermeneutica accipitur pro Ιρμηνάα seu pro enarratione, doctrina etc. Exegesis vero explicatio, enarratio ab ί&)γίομαι, narro, expono, explico, in­ terpretor. Duo haec vocabula proinde in­ terdum promiscue usurpantur ob significa­ tionis affinitatem : attamen proprie hermeneutica ad interpretationem ac versionem vocabulorum refertur; exegesis vero ad ex­ positionem sententiarum. •°) IL Timoth. III. 7. L·· 115 ac etiam a conspectu abyssi quam sibi foderant 11 perterrefierent, postea ta­ men illorum successores audaciores effecti destructionis opus paulatim per­ sequi institerunt, ita ut Christian! totius aedificii lapidem super lapidem vix demum reliquerint. 231. Nam sua illa critica biblica eo ipsos sensim pertraxit ut Penta­ teuchum Moysi abjudicarent, plerosque historicos V. T. libros rejicerent, sup­ position demum illustriora vaticinia decernerent,12 Eadem critices effrenata licentia in libros N. T. causa fuit ut et quatuor Evangeliorum authenticitatem abolerent 13, ac plerasque epistolas s. Pauli, ut de reliquis libris taceamus, exploderent. 14 232. Nec diversas subiit vices doctrina de sacrorum inspiratione libro­ rum, quam, ut vidimus, prius ipsi ita extenuarunt, nt ad solam immunitatem ab erroribus constrinxerint; deinde ad immunitatem ab erroribus gravioribus; demum et hanc ipsam abjicientes, tum erroribus haud levibus scatere libros sacros effutierint, tum omnem supernaturalis praesidii in iis conscribendis ideam penitus exterminarint. 15 233. Eundem progressum cernere est apud protestantes, quoad hermeneuticam et exegesim sacram; nam ab initio pluris adhuc faciebant traditio­ nis sensum: non dedignabantur patrum scripta consulere, ac primitivae ecclesiae doctrinam recolere. At enim non hic diu res stetit; sed cuncta illa adminicula deinceps spernentes sibi solos duces esse maluerunt. Exinde canones illi biblicae hermeneuticae quibus omnia ad interiora revocant argu­ menta, ad usum loquendi, quem praecipuum et exclusivum vocant rite Scri­ pturas interpretandi medium, quem tamen usum non ex patribus qui proxime apostolicae floruerunt aetati, sed ex auctoribus profanis arcessere imprimis amant. Hinc perpetua illa comparatio inter dictiones et phrases scriptorum sacrorum auctorumque profanorum, quo nil magis in istorum emicat scriptis.16 Ad parallelismum provocant continenter locorum, ad parallelismum poeticum, quamvis nondum satis firmas constituerint regulas ad ejusmodi parallelismos 1 *) Cf. Bossuet, Hist, des variations, livr. V. §. 31. ,α) Cf. quae superius diximus, nec non quoad vaticinium Danielis IX. quae scri­ psimus in tract. De Incarnatione, part. I. cap. II. prop. III. §. 2. 13) Huc referuntur quae de Urevangelio, seu Evangelio aramaeo, ac de auctore Evançelii Joannis paulo ante disseruimus. u) Cf. Bar. de Starck, Entretiens philosoph. pag. 133 seqq. 1J) Cf. superius dicta, turn Glaire op. cit. tom. I. pag. 535 seq., ) Perpetua fere est comparatio quae '* in protestantibus interpretibus cernitur in­ ter phrases scriptorum profanorum et scri­ ptorum sacrorum, adeo ut vix paginam per­ curras quin tibi ejusmodi comparationes magno numero occurrant, quasi nempe apostoli et evangelistae a Platone, Homero, Aeschine, Demosthene phrases suas mu­ tuati fuerint, ita ut ad illas suae ipsorum exigi debeant. Nec vero reprehendimus absolute ejusmodi verborum aut phrasium parallelismos, sed illorum abusum, cum praesertim horum obtentu ecclesiae inter­ pretationem excludere contendant novi isti interpretes et exegetae. 8* 116 detegendos, utrum scilicet in verbis, an in sententiis, aut in utrisque simul sit reponendus: item ad principium quod accommodationis appellant quoad applicationem veterum vaticiniorum ad Christum17, non ex parte dumtaxat apostolorum et evangelistarum, sed et Christi ipsius. 18 Ad praeconceptas demum opiniones judaicas et pharisaicas Pauli, ac reliquorum apostolorum se convertunt.19 Quid proinde mirum si his aliisque ejusmodi canonibus unice recentiores exegetae protestantes instructi, iisque plane conlisi eo commenta­ riis suis devenerint, ut omnino esset exoptandum easdem ab iis regulas in sacris exponendis litteris servari, quas in profanis illustrandis scriptoribus consectantur? Numquam sane in commentandis Livio ac Tacito eam sibi li­ bertatem permitterent, qua in exponendis evangeliis, aliisque scriptis sacris impune debacchantur. Quoties enim aliquid in iis offendunt quod cum opi­ nionibus suis non congruat, lacerant, detorquent per violentas interpretatio­ nes, ita ut vel Straussius ipse illos irrideat.20 234. Pronum hinc est inferre cujusnam modi fides protestantium esse queat, qui Scripturam unicam illius regulam esse clamitant. Primi prote­ stantes qui tropice intellexerunt verba consecrationis, ne cogerentur admittere realem Christi praesentiam in eucharistia, obtendentes ejusmodi dogma pu­ gnare cum recta ratione, viam aperuerunt socinianis ad tropice intelligenda illa omnia loca in quibus traduntur mysteria Trinitatis, Incarnationis, satis­ factionis Christi et quaelibet alia mysteria, idque ex eodem protestantium principio. His successerunt rationalistae, qui eidem principio innixi abjece­ runt omnem actionem Dei immediatam, ac propterea revelationem, inspira*') Cf. Starck, Entretiens philosoph. pag. 155 seqq. 18) Uti Wegscheider passim, praesertim §. 121 et 199. 1 °) Apud Starck op. ciL pag. 133 seq. 5°) Vie de Jesus, tom. I. Introduce §. 8. 9, 10. Speciminis gratia nonnulla de­ scribam ex §. 10. .Mais ce qu’il y a de plus criant en fait de contradiction, c’est ce qu’on lit dans une mythologie du Nou­ veau Testament, comme celle de Bauer: l’idée du Mythe est si peu comprise que, par exemple, il admet réellement chez les parents de Jean-Baptiste un mariage de­ meuré stérile: qu'il explique l’apparition de l'Ange à la naissance de Jésus par un météore enflammé; qu’il suppose à son baptême un éclair et un coup de tonnerre, en même temps que le vol fortuit d une colombe au-dessus de sa tète: qu il donne un orage comme fondement de la transfigu­ ration, et que, des anges sur le tombeau de Jésus resuscité, il fait des linceuls blancs. Kaiser, lui qui se plaint que tant d’explications naturelles soient si peu na­ turelles, assure cependant que ce serait ne voir qu’ on côté des choses que de vouloir interpréter tout le merveilleux du Nouveau Testament d'une seule et unique manière: et à l’aide de celte remarque il laisse subsister l’explication naturelle à coté de l’explication mythique. Pour peu que l’on connaisse, dit-il, que le vieil auteur a voulu raconter un miracle, l’explication naturelle devient souvent alors admissible: elle est tantôt physique, comme dans le lépreux dont Jésus prévit sans aucun doute le prochain rétablissement : tantôt psychologique, la renommée de Jé­ sus et la confiance en lui ayant eu, chez plusieurs malades, la plus grande part à la guérison etc.·· pag. 55 seqq. Sed velum ad­ ducamus super ejusmodi impietates. 117 tionem, miracula, vaticinia, et quidquid demum supernatural redolet. Donec hos exceperunt mythici, qui primum in V. T., deinde in Novo non deprehen­ derunt nisi mythos historicos, aut poeticos, aut morales, aut mixtos in plerisquo sacris narrationibus. Sic historia creationis hujus universi est mythus primus, paradisus terrestris mythus secundus, casus angelorum et protoparentum mythus tertius, et ita porro historia diluvii, turris babelicae et con­ fusionis linguarum, historia Ahrahami, Isaaci, Jacobi, Josephi, Samsonis etc. 21 In Novo «autem Foedere praeter mythum conceptionis et ortus Joannis Ba­ ptistae, historia Annunciationis exhibet mythum primum, ortus et infantia Christi mythum secundum, et ita de reliquis historiae evangelicae et apostolicae partibus. 22 Tandem deismum professi non pauci ex protestantibus, larva sibi detracta, docuerunt philosophi munus esse totam ex proprio fundo religionem sibi effingere, ac Scripturam et religionem positivam, seu christia­ nismum historicum non-philosophis relinqui debere. 23 Talis et non alius erat exitus expectandus ab illis criticis et exegetis, qui profiteri non eru­ buerunt grammaticam esse fundamentum unicum suae ipsorum theologiae, fulcrumque firmissimum, immo ecclesiae lutheranae seu protestanticae sectae palladium. 24 235. III. Itaque catholicos, qui neque in critica, neque in hermeneutica aut in grammatica fundamentum ac basim fidei suae collocant, sed fidem et omnia, quae sive ad eam referuntur sive illam supponunt, ab ecclesia tutis­ sime accipiunt ac tenent, contrariam plane viam inire oportere in studiis biblicis persequendis apertum est. Rata illi, ut hominis catholici est, firma ac immobilia profitentur quae circa fidem et mores in aedificationem Chri­ stianae doctrinae ab ecclesia semel constituta ac sancita sunt; ideoque circa Scripturarum canonem et inspirationem sacrorum Bibliorum, eorumque do­ gmaticam interpretationem, eo dumtaxat ferri debent illorum conatus, eo di­ rigi studia, ut catholicam doctrinam illustrent, amplient ac tueantur. 236. Criticae proinde biblicae, quae theologum catholicum decet, id muneris esse debet, investigare ct expendere instrumenta, quae vocant, qui­ bus ecclesia innixa canonem suum probavit, nobisque proposuit; nec non lectiones quas admisit, librorumque partes quas retinuit aut rejecit ; inquirere in historiam sacri textus tum quoad fontes, ut ajunt, originales, tum quoad antiquas versiones; lectiones praeterea comparare et variantes quae sive in codicibus sive in veteribus monumentis et patrum scriptis occurrunt; recenI ”) Cf. Glaire op. cit. tom. I. pag. 528. *’) Ibici. Circa Scripturarum abusum ex parte Lutheri, eorumque asseclarum, qui primi reformatores fuerunt cf. Histoire de la nie de Luther par M. Audin, ed. cit. tom. L chap. 22. pag. praesertim 380 seq. 21) Quod hic vix innuimus, plenius evol­ vemus in tertia hujus tractatus parte. )· Ita Georg. Bened. Winer in Grum* mut. idiomatis N. T. Lips. 1825. Tom. I. in dedicat, ct in praef. pag. XI. 118 siones item et emendationes codicum quae identidem a viris doctis factae sunt. Et haec quidem omnia in eum finem dirigere debet, ut semper inde ecclesiae judicium confirmetur adversum intemperantes criticos illos, qui vix aliquid intactum reliquerunt. 237. Nec alio spectabit hermeneutica et exegesis catholicorum Scriptu­ rae cultorum, quorum scopus praecipuus esse debet dogmaticas praesertim ecclesiae interpretationes defendere ac tueri adversus profanas haereticorum et incredulorum novitates et aggressiones. Certum enim ratumque cum omni­ bus catholicis sit. ecclesiam errare in definitionibus suis non posse; quam­ vis subinde interpretes difficultates experiantur, quae molestiam creent, hac tamen eorum frangere animum nullatenus debent, cum veritas veritati ne­ queat esse contraria, atque oppugnari quidem possit, expugnari non possit. Acuere potius difficultates debent ingenium, studium promovere, diligentiam exstimulare in latebris omnibus perquirendis, ac momentis sive intrinsecis, sive extrinsecis quibus illae solvantur consectandis. Nec vero de felici horum laborum exitu ambigere quisquam potest. Experientia quippe tot saeculorum ostendit, ecclesiam numquam in decisionibus suis a veritate vel minimum deflexisse: nec raro protestantes ipsi fateri demum coacti sunt, se deceptos fuisse etiam in iis quae uti inconcussa ab initio posuerant ad catholicae ec­ clesiae doctrinam oppugnandam. 25 Plurimum porro conferent catholico in­ terpreti ad verum Scripturae sensum statuendum non loquendi solum usus, aut parallelismus, sed potissimum ac praecipue sensus traditionalis, sanctorum patrum scripta, usas et praxis ecclesiae, quae, ex catholico principio auctori­ tatis, primum in Scripturis rite interpretandis locum obtineant opus est. Numquam patiantur catholici interpretes abripi se ab apparentibus et spe­ ciosis novatorum theoriis, quae temporis lapsu vanae ut plurimum ac fallaces deprehenduntur. Ad summum si quid illa boni continent, adminiculo esse possunt: ast fundamentum conficere hermeneuticae catholicae numquam debent. 238. Demum in exegesi sua catholici Scripturae cultores animum inten­ dant oportet ad analogiam fidei, itemque ad finem in quem nobis a Deo Scri­ pturae datae sunt. Deus porro largitus nobis non est Scripturas aut ad otio­ sam quamdam animi curiositatem pascendam, aut ad inutiles fovendas dis­ quisitiones, sed ad mentem iis quae credere oportet uberius informandam, animumque excitandum in amorem sui; ad opera praestanda, quibus sancti Pluribus exemplis id ostendi pos­ set. nisi ageretur de re omnibus explorata. Ecquis enim nunc inter protestantes orthoiloros, quos vocant, docet bonis operibus injuriam irrogari meritis Christi? Omnia in­ fidelium ac peccatorum opera totidem esse peccata? Justum peccare in omnibus ope­ ribus suis ita ut mereatur aeternam damna­ tionem? Fures, fornicarios, homicidas, ad­ ulteros sola externa imputatione meritorum Christi aeque sanctos esse ac beatam Vir­ ginem? Deum impellere ad peccatum, alia­ que ejusmodi sexcenta quae cum Luthcro et Calvino antiquiores protestantes profite­ bantur veluti firmissimas veritates? 119 efficiamur eique grati; ad fovendam denique pietatem, ac omnimodam per­ fectionem consectandam. Quod quidem praeclare significavit apostolus II. Timoth. III. 16. dicens: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad do­ cendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut per­ fectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus; quibus verbis quatuor praecipua doctoris Christiani officia complexus est, ad quae utilis est Scri­ ptura. Haec nempe sunt primum docere veritatem fidei; secundum refellere errores fidei adversantes; tertium admonitionibus et correptionibus depravatos mores redintegrare ; quartum instituere ad justitiam, ad vitae videlicet sancti­ moniam. 26 In commentariis proinde suis haec potissimum prae oculis habe­ bit catholicus exegeta, ad quae facilius ac praeclarius obtinenda praesto ipsi ernnt veluti opportuna subsidia tum antiquiorum linguarum notitia quibus libri utriusque foederis exarati sunt, cum valde hae conferant ad verum Scripturarum sensum assequendum 27 ; tum assidua sanctorum patrum lectio, nec non potiorum interpretum et expositorum crebra evolutio; morum et con­ suetudinum hebraici populi non secus ac aliarum antiquarum gentium cogni­ tio; notitia chronologiae et geographiae sacrae; libri etiam thalmudici et rabbinici, qui pluribus Scripturarum textibus lucem afferre possunt, prae­ sertim in allusionibus ad effata, ritus, consuetudinesque judaici populi; de­ mum multiplex sacrae Scripturae sensus. 239. IV. Et ad hos quidem varios Scripturae sensus speciatim quod attinet, non me fugit, nonnullos ex recentioribus etiam catholicis se jam dif­ ficiles praebere, in illis admittendis. 28 Verum in hoc quoque, quemadmodum et in aliis omnibus discretione opus est, adeo ut usum debeamus ab abusu secernere. Qui enim absque delectu ac sufficienti fundamento, aut ex arbi­ trio etiam hos sibi confingunt, adeo ut tribuant Scripturae sensum, qui pro,e) Cf. Bernard, a Piconio in hunc loc. îT) Cf. Corn, a Lapide in Prooemio et eiteomio s. Scripturae sect. I. Cf. etiam Serarium in Proley. Biblic. cap. 21. 3!>) Jahn in Enchiridio hermeneutieae generalis tabularum Veleris et Novi TeHuinenii, Vienn. 1812. §. 14, 15 cl 16. quamquam admittat duplicem sensum, im­ mediatum seu litteralem et historicum, ac sensum mediatum seu symbolicum; coarclat tamen nimis istius usum, ac sensum my­ sticum quem patres consectati sunt, videtur plane excludere; inimo quaedam habet quae parum abludunt a protestanlium placitis. At ulterius etiam progressus est Arigler in Hermeneutica Biblica generali, Vienn. 1813. qui non solum sensum mysticum omnino videtur rejicere, sed §. 10 et seqq. argumenta evertere nititur quibus ille adstrui solet; insuper hac illae nonnulla interjicit quae cum sana doctrina haud consistere possunt. Salis hic sit speciminis gratia ex­ scribere, quae habet §. 12. «Addiscant ra­ tioni supremas paries deferre, qui effata ejus (Scripturae) numquam a se ipsis, sed ab aliena semper, et sublimiori quidem au­ ctoritate suspendi vellent.u Haec porro dure nimis dicta videntur; taceo quae de sensu scribit tridcnlini decreti circa sacr. Scripturarum interpretationem, quae de ac­ commodatione V. T. Scripturarum ab evangelislis et apostolis Christo facta habet: talia quippe sunt ut a sincero catholico admitti nequeant. In omnibus est modus servandus, alioquin scopulis foede impingere opus est. 120 prius tantum eorum est, eunt procul dubio succensendi. Qui vero solidis rationibus innituntur, dummodo certo utantur temperamento, commendandi sunt dum varios Scripturae sensus detegunt et exponunt. Christus enim ipse et apostoli non uno in loco hujusmodi interpretandi rationis viam nobis ape­ ruerunt. Cum typica siquidem fuerit antiqua lex : non solum apertis prae­ dictionibus et vaticiniis Christum ejusque ecclesiam praenunciavit, verum etiam variis ritibus gestisque praefiguravit. 39 240. Distinguitur autem sensus in litteralem, qui etiam tropicus et metaphoricus est, et in mysticum seu spiritualem, qui rursum dividi consuevit in allegoricum, tropologicum, et anagogicum, qui tritis illis versibus compre­ hendi solent: Littera gesta docet: quid credas allegoria: Moralis quid agas: quo tendas anagogia.30 241. Nostrum non est haec particulatim persequi; hoc tantum monemus, sensum litteralem illum esse qui immediate oritur ex verbis ipsis Scripturae in nativa sua significatione acceptis, seu quem verba immediate exprimunt; 1#) Hoc vel ipse Jahnius loc. ciI. fate­ tur. Cf. etiam Glaire op. et loc. cit pag. 339 seqq. 30) Nonnullis partitio haec sensuum biblicorum adductis versiculis expressa non uno ex capite peccare videtur; ac 1. quod unum sensuum biblicorum genus cum alte­ rius generis speciebus simul numeretur; cum nulla ratio sit cur nomina tropologi­ cum et anagogicum diversis speciebus sen­ sus spiritualis significandis unice usurpen­ tur. Scripturae siquidem etiam secundum sensum litteralem intellectae nobis ea exhi­ bent quam saepissime, quae ad mores spe­ ctant, atque ad aeternam beatitatem i 2. quod praeter vitia loti propositioni com­ munia recensiti versiculi alia habeant sibi particularia. Male quippe littera delinitur quae gesta docet, veluti si historiae dum­ taxat, non autem et leges quoque et mo­ rum praecepta, atque ipsae admodum pro­ phetiae litteralem sensum haberent. Neque allegoria ea solum est quae docet quid cre­ das : allegoria enim biblica, quae permi­ sceri non debet cum allegoria rhetorica, est series, ut ita loquar, metaphorarum biblicarum, eventuum scilicet ac rerum, quae aliud significabant praeter id quod erant, ut ex verbis Pauli mox edicendis patebit. Porro, quamvis delur gesta haec fidei materiam objectumque esse, plura ta­ men horum gestorum ad spem excitandam quoque valere, et ad mores informandos ambigi nequit. Celerum quadruplicem hanc biblici sen­ sus partitionem putarunt aliqui primo ab Augustino fuisse excogitatam, qui in lib. L De Gen. ad litter, cap. 1. scribit: »In li­ bris omnibus sacris intueri oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narren­ tur, quae futura praenuntientur, quae agen­ da praecipiantur." Ast s. Doctor his verbis nequaquam diversos Scripturarum sensus commemorat, sed lotam illarum materiam dispertii. Eucherius lamcn lugdunensis, qui paulo post Augustinum, codemque sae­ culo V. floruit, non modo partitionem il­ lam habet, sed ipsa nomina usurpat secun­ dum eam notionem, quae etiam modo no­ minibus hisce inest, in Praef. in lib. For­ mulae. spiritualis intelligentiae, ubi haec habet: .Corpus Scripturae sacrae, sicut tra­ ditur. in Utera sive historia est: anima in morali sensu, qui tropicus dicitur: spi­ ritus in superiore intellectu, qui anagoge appellatur.· Bibi. PP. Col. Agripp. tom. V. part. I. pag. 741. Non meminit Eucherius, ut patet ex adductis verbis, sensus allego­ ric!, at hunc commemorat s. Paulus Gal. IV. 24. ita scribens de historiis Isaaci ct Ismaelis: Quae sunt per allegoriam di­ cta; haec enim sunt duo testamenta. 121 sensum voro spiritualem esse mediatum, qui nempe ex rebus significatis eruitur.31 Omittentes porro quaestionem utrum unus idemque Scripturae textus duos possit sensus litterales pati 32*. uti pinres nec fortasse immerito contendunt 13, nos cum communi theologorum et interpretum sententia dici­ mus, solum litteralem sensum eum tandem esse qui argumenta praebere theo­ logo possit ad dogmata evincenda ac vindicanda. 242. Et haec quidem generalia veluti monita nobis attigisse satis sit de exegetica seu scientifica Scripturarum interpretatione. Nam quod ad appara­ tum spectat eorum quae ad rectam Scripturarum intelligentiam requiruntur, nec non ad peculiares canones et regulas, quae prae oculis haberi debent, ut germana habeatur expositio sive Veteris sive Novi Testamenti, et ad libros singillatim sumptos, nos ne in alienam messem, ut praemisimus, immittere falcem videamur, auditores nostros ad probatos auctores remittimus, qui de hisce data opera scripserunt. 34 CAPUT IV. DE SCRIPTURAE SACRAE VERSIONIBÜS. 243. Quae de sacrarum litterarum versionibus a theologis dicenda sunt, afficiunt potissimum vulgatam versionem lati nam, ac versiones vernaculis lin­ guis confectas. Hoc enim eorum postulat munus, tuendi nimirum quae ab 31) Aliqui paulo diversam notionem utriusque sensus litteralis et spiritalis ex­ hibent; ita ut sensum litteralem dicant id quod in Scripturis directe ac proxime Spi­ ritus Sanctus exprimere voluit, et verba directe pracseferunl sive propria sive figu­ rata in quantum figurata sunt; sensum vero spiritalem id vocant, quod in Scripturis directe quidem, quamvis remote expri­ mere voluit Spiritus S., oblique tamen verba praescierunt ex typis promanans atque in sensu litterali delitescens. 32) Lulherus omnium primus unitatem sensus litteralis tuitus est, de quo scribit Millerus Georg. Augustae professor dogm. .Immortaliter meritus fuisse censendus est Lutherus noster, qui exploso pontificiorum de pluralitate sensus verbo lubrico, et sub­ dolo commento, constanter unicitatem sen­ sus litteralis asseruerit." 3I) Cf. Cornel, a Lap. can. XXXVI. in Pentateuch. Qui huic adstipulanlur sen­ tentiae duces sibi sumpserunt s. Augusti- num qui Confess, lib. XII. capp. 18, 25, 26, 31 ct 32. et lib. III. De Doctr. Christ. cap. 27. cl alibi duplicem ejusmodi sen­ sum adstruil; nec non s. Thomam I. pari, qu. I. ari. 10. in corp. Cf. quae in hanc rem scile animadvertit Czuppon op. cit. Vindiciae vulgatae lat. edit. Biblior. tom. I. sect. I. §. 7. pag. 24 seqq. Cf. ta­ men etiam Estium in Oratione, an ejus­ dem Scripturae plures sint sensus litte­ rales? 34) Consuli inter ceteros possunt s. Au­ gustin. De Doctr. Christ, lib. III. Salme­ ron , Proleg. VII — XX. Serarius, Proleg. Biblic. cap. 21. Bonfrerius, Praeloq. in tolam Scriptur. cap. 20. Vasquez in s. Thom. I. p. qu. I. a. 10. Huetius, Demonst. Evang. prop. VII. §§. 1—6. Bi­ blia latino - gallica vulgo De Vence , pre­ face gêner, sur les lior, de ί Ancien Te­ stam. Paris 1827. Tom. I. pag. 248. Glaire op. cit. tom. I. chap. 6. pag. 336 — 401 et iterum in append, au chap. 6. pag. 470 — 493. ■ 122 ecclesia sunt constituta. Cum vero ecclesia authenticam declarant vulgatam latinam, pluraque de versionihus in lingua vulgari decreverint romani ponti­ fices. consequitur theologi esse horum vindicias sumere adversus ecclesiae detractores, qui ingentes ea de causa clamores excitarunt. Quod enim attinet ad antiquarum versionum sive orientalium sive occidentalium recensionem, singularumque pretium, epocham. auctores, nec non ad recentiores versiones, editiones, earumque decora aut vitia, ea sibi sacrarum litterarum institutores referre, er expendere veluti proprium objectum assumunt. 244- Porro quoad vulgatam latinam Bibliorum versionem non paucae motae sunt controversiae: ac primo, quonam sensu a Tridentino declarata authentica sit. utrum scilicet cum textuum originalium detrimento, quod phires haeretici, non ita pridem, ut ecclesiam catholicam criminarentur, ob­ tenderunt; an vero tantum comparate ad ceteras, quae circumferebantur, la­ tinas versiones: secundo, an per suum decretum tridentina synodus intenderit vulgatam versionem non a quovis solum errore circa fidem ac mores immunem declarare, sed etiam a quolibet alio vitio, quod sive res et sententias sive ipsa verba attingat, ita ut ab omnibus mendis libera plane sit; tertio, utrum vulgata censeri debeat inspirata, ut nonnulli existimarunt’, necne; quarto, utrum denique editio communis a Sixto V. et Clemente VIII. edita ita pura a mendis sit, ut ulteriori nequeat subjici emendationi. 245. Fere omnes ejusmodi quaestiones magna olim animorum conten­ tione atque aestu agitatae obsoleverunt: nemo ut jam inter protestantes reperiatur qui hanc Tridentino mentem et consilium in suo decreto edendo fuisse contendat, vulgatam nempe versionem supra textum ipsum primigenium efferre, aut prohibere quominus quisquam ad ipsos, si opus fuerit, fontes ori­ ginales accedat, uti plures iique gravissimi catholici auctores ostenderunt.2 *) Inter ceteros Petrus Sutor in op. De translatione Dibliae, cap. 10., Titclmanus in Disput. pro editione vulgata, adjecta comment, in epist. ad Rom.. Mariana in Dissert, pro edit, vulgata, cap. 22 et seq., Morinos, Exercitat. Eibl. lib. I. cap. 12. ’) Cf. card. Pallavicini. Storia dei cone, di Trento, lib. VI. cap. 17. ubi ostendit ntimquain mentem concilii fuisse vulgatam versionem supra textus hebraicum et graecum efferre, aut impedire quominus scriptores ad eos textus recurrant, cum op­ portunum judicaverint ad pleniorem sensus intelligenliam. Sane Salmeron ius qui ipsi concilio interfuit, haec habet prol. III. edit. Colon. Agrip. 1602. pag. 24- ..Postremo accessit concilii tridentini approbatio, quod videns nostri saeculi haereticos palam con­ temnere Vulgatam, sive veterem Hieronvmi editionem, novasque pro suo arbitratu quemque producere, tale condidit decre­ tum. . . Jam secuudo loco ostendamus, non v ita fuisse Vulgatam Hieronvmi editionem ·_ v probatam, ut propterea rejecta sint intelligenda vel graeca. vel hebraica volumina: quod uon est difficile ostendere. Nihil enim ibi de exemplaribus aut graecis aut hebraicis agebatur; tantum inter tot editiones latinas, quot nostra saecula parturierant, quaenam ex illis praestaret, sermo erat. . . Liberum autem reliquit omnibus, qui Scri­ pturas profundius meditantur, fontes graecos aut hebraeos. quatenus opus sit, con­ sulere etc.” His consonant quae adversus Calvinum et Philippum Melanchlhonem scri­ psit Andreas Vegas alter concilii theologus 123 Sic nemo ex catholicis est, qui nunc inspirationem tueatur in latina vulgata adornanda, aut qui adhuc existimet ita eandem esse vulgatam editionem a quibusvis librariis aut typographies mendis immunem, ut nequeat ulteriori subjici emendationi, id quod auctor ipse praefationis ad lectorem in editione Clementis VIII. fatetur.3 in eo tarnen, unanimi prorsus sensu, catholici con­ veniunt omnes, nullum vulgata in editione errorem contineri in iis saltem quae ad fidem moresque spectant, aut etiam quae alicujus momenti sint in rebus atque sententiis.4 Quo sensu affirmant authenticam declaratam esse vulgatam latinam a Tridentino, cujus nimirum decreto factum est, ut latina haec versio originali textui plane conformis dijudicata fuerit, atque extrinsecam praeterea auctoritatem nacta sit: uude nos ex publico ejusmodi ac. so­ lemn! ecclesiae judicio certi efficimur de ea conformitate atque intrinseca consonantia, quam habet cum fontibus ipsis, ita ut ejus respui auctoritas a lib. XV. De Justif. cap. 9. Colon. 1572. pag. 692. ubi cum praemisisset concilium approbasse Vulgatam latinam expurgatam a mendis chalcographorum, nec eam tam­ quam a caelo delapsam adorari voluisse, aliaque ejusmodi, subdit: ..Et hanc fuisse mentem synodi, nec quidquam amplius statuere voluisse, ex verbis ipsis, et ex aliis consuetis approbationibus concilii po­ les colligere. Et ne dubites de hoc, veris­ sime possum tibi (Calvine) allegare pro his amplissimum et observantissimum Domi­ num Sanctae Crucis cardinalem . . . qui illi sessioni et aliis omnibus praefuit, ac pridie quidem, quam illud decretum firma­ ret, et postea, non opinor semel, mihi testa­ tus est, nihil amplius voluisse patres firmare. Itaque nec tu, nec quispiam alius propter hanc approbationem vulgatae editionis im­ pedit, quo minus, ubi haesitaverit, ad fon­ tes recurrat, et in medium proferat quid­ quid habere potuerit, quo juventur et lo­ cupletentur latini, et vulgatam editionem ab erroribus repurgent, et quae sensui Spi­ ritus S. et ipsis fontibus sunt magis con­ sentanea, assequantur.·1 Post haec super­ vacaneum puto ea adjicere quae scribunt Bellarminus in eundem sensum lib. II. De verbo Dei, cap. 10. Rugerius Secretar. Aposlol. lib. De Script, canonic, cap. 44. aliique bene multi. Hos magno numero recenset Humfr. Hodius oxoniens. in op. De Bibliorum textibus etc. Oxon. 1705. Lib. III. cap. 15. Hic autem ubique infen­ sissimum se praebet rom. ecclesiae. Con­ trarium tamen contendit Melchior Canus, De locis, lib. II. cap. 13 seq. cum aliis, quibus a fortiori adstipulantur qui Vulga­ tam inspiratam censuerunt. 3) Cujus auctor, ut mox videbimus, ipse Bellarminus est. Sane satis est oculos conjicere in alterum ex duobus libellis quos Lucas brugensis card. Bellarmino obtulit, in quo specimen correctionum in IV Evangelia exhibet quae in textu Vul­ gatae fieri possent. Opp. ed. Antwerp. 1606. Tom. IL pag. 1056. Item in duobus aliis libellis, qui ad calcem comment. DuHamel recusi sunt. Q Quoad errores qui rei substantiam non attingant, utrum reipsa nonnulli in Vulgata editione reperiantur, affirmant alii, alii vero negant. Negant immunem omnino esse a levibus erroribus editionem vulga­ tam inter ceteros Cabassutius in Diatriba ecclesiastica circa Trident, decretum de Vulgata Biblior. editione, in Notitia conc. item Bellarm. in Dissert, quam ex Mss. ann. 1749. in lucem protulit Windenhofer; Simeon de Muis lib. De auctor, textus hebr.; Serarius in Proleg. cap. 21.; Bonfrerius in Praelog.; Joann, de la Raye in Proleg. ; Nat. Alex. saec. IV. diss. XXXIX ; Bossuet in Projet de l'union, etc. Affir­ mant alii, inter quos novissime Jos. Zama Mellini prof, bononiens. in Institutionib. Biblicis. Bonon. 1833. Part. I. diss. II. cap. 3. art. 3. qu. 1. pag. 162. 124 nemine possit. Nos ipsis adstipnlamur; atque hoc sensu, reliquis jam obso­ letis controversiis praetermissis, authenticam adstruimus adversus protestantes vulgatam latinam versionem. 246. Ne vero in obscuritate versemur, juverit heic verba ipsa praemit­ tere tridentini decreti sess. IV. quae ita se habent : ..Eadem sacrosancta synodus considerans non parum utilitatis accedere posse ecclesiae Dei, si ex omnibus latinis editionibus, quae circumferuntur, sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat; statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur, et ut nemo illam rejicere quovis praetextu audeat vel praesumat." 247- Quod vero spectat ad recentiores versiones Bibliorum vernaculas, duo sunt apprime distinguenda, versiones videlicet in se, et illarum leclio. Nullo unquam tempore prohibuit ecclesia quominus Scriptura sacra in lin­ guas vernaculas verteretur: et sane vel ab ipsis ecclesiae incunabulis et insequentibus saeculis plures ejusmodi versiones sive in Oriente, sive in Occi­ dente prodierunt, quin sese illis opposuerit ecclesia, immo quandoque eis usa est, ut constat de versionibus Aquilae, Symmachi ac Theodotionis.5 Nemo praeterea est, qui inficietur plurimum utilitatis in criticam biblicam, hermeneuticam et exegesin ex antiquis versionibus syriacis, arabicis, coptica, armena, persica etc. promanare, potissimum vero ex versione graeca alexandrina, seu ut dicitur LXX interpretum6, quoad libros V. T. quam ecclesia ad­ optavit ac suam fecit. Attamen ecclesia numquam non invigilavit fidelitati versionum, praesertim postquam haeretici coeperunt sacram Scripturam in s) De quibus inter ceteros cf. Hodium op. cit. lib. IV. cap. 1. qui fuse et erudite de ipsis peragit, nec non Jac. Le Long, Bi­ bliotheca sacra. Paris. 1723. Tom. I. cap. 3. sect. 1. Innumera prope sunt eruditorum tum catholicorum tum prolestantium de hujus versionis origine, auctore, sive auctoribus, aetate etc. sibi adversantia judicia. Magna ex parte ea collegit Hodius op. cit. qui praemissa historia Aristeae graece et latine, toto lib. I. refert ac expendit auctorum utriusque communionis de hac versione va­ ria placita; lib. II. suam profert sententiam de tempore, modo, ac ratione qua eadem confecta est, concluditque cap. 7 seqq. a judaeis hellenistis alexandrinis solius Pen­ tateuchi versionem adornatam fuisse; de­ mum acriter impugnat Isaac. Vossium qui in libello De translatione LXX interpre­ tum illam versionem probaverat. Richard. Simon in Disquisitionibus criticis de va­ riis Bibliorum editionibus (perperam Lud. Cappello a nonnullis adscripts), Londini 1684. cap. 15. censet nomine LXX hanc versionem fuisse insignitam, quod probata fuerit a synedrio quod constabat LXX aut LXX1I membris. Eadem jam scripserat in Hist. erit. Vet. Test. lib. II. cap. 2. Sic alii passim. Attamen nondum lis finita est; siquidem doctus De Magistris in sua edit. Daniel secundum LXX interpretes, quam ipse primum ex Chisianô codice vul­ gavit Romae 1772. vol. in fol., Hodio cetcrisque septuagintaviralis versionis osoribus apologiam opposuit, quam quinque prolixis eruditissimisque dissertationibus complexus est, eamque strenue tutatur. Eum adisis. 125 linguas vulgares vertere, seu potius corrumpere ad suos populis errores pro­ pinandos7; improbavit enim ejusmodi versiones, earumque lectionem fidelibus interdixit, interim cum in dies hic morbus ingravesceret, postremis hisce temporibus, postquam institutae societates sunt vulgo biblicae nuncupatae, quarum scopus est Biblia in omnes linguas, quae nunc vigent, translata ubi­ que disseminare, ingenti Christianae et catholicae fidei jactura, romani pon­ tifices iteratis decretis eas societates biblicas proscripserunt. Inter hos eminent Pius VII. et Leo XII.8, qui episcoporum zelum excitarunt ut fideles sibi creditos ab ejusmodi moliminibus tutarent ac praemunirent. Contra vero protestantes, societatum harum architecti et inventores eas passim ad sidera tollunt, pecunia, industria, opera et qua demum cumque possunt ra­ tione fovere ae disseminare satagunt, romanesque pontifices, qui eas impro­ barunt, ceu tenebrarum patronos atque humani ingenii progressus inimicos et hostes traducunt. 248. His ita expositis, superest ut accedamus ad vindicandum tridentinae synodi decretum de vulgata latina editione, et rom. pontificum de so­ cietatibus biblicis judicium. De lectione autem Scripturae sacrae in lingua vernacula agemus in cap. insequenti. Heic enim ea dumtaxat complectimur quae ad versiones spectant. Sit igitur PROPOSITIO I. Merito tridentina synodus ex omnibus latinis editionibus quae circumferebantur sacrorum librorum, veterem vulgatam editionem pro authentica habendam esse statuit et declaravit. 249. Duo, ut paulo ante innuebamus, hoc suo decreto tridentina syno­ dus effecit, dum vulgatam versionem prae reliquis quae circumferebantur la­ tinis editionibus, authenticam statuit ac declaravit: nempe testata est ejus intrinsecam conformitafem cum textu primitivo non solum in rebus fidei ac morum, verum etiam in ceteris, saltem quoad substantiam; eique contulit praeterea extrinsecam quandam auctoritatem, quam reliquis non contulit, Waldcnses omnium primi fuerunt ex sequioribus haereticis, qui in Galliis Biblia in linguam vernaculam verterint, ac proinde corruperint: horum versionem damnavit In­ nocentius III. initio saec. XH1. epist. 142. lib. Π. epist. edit, baluzianae pag. 432Hanc altera excepit Novi Test, translatio in linguam vernae, seu gallic, adornata a sacerdote lugdunensi Stephano de Ansa, vel de Emsa, studio et impensis Petri Val- densis post ann. 1170 aut 1180. Cf. Le Long op. cit. tom. I. cap. IV. part. II. art. I. pag. 312 seqq. 8) Pius VII. epist. datis ad archiepisc. gnesnensem die 29. Jun. 1816 el ad Stanislaum archicp. mohiloviensem die 3. Sept, ejusd. anni; Leo XII. in Encyclica ad omnes Patriarch. Prim. Archicp. et Episc. die 3. Maj. 1824. 4 126 immo nec contulit alieni textui originali sive hebraico sive graeco. 1 Cum autem de hoc aperto constet ex decreto ipso, non est cur in hoc probando insistamus. 250. Conformitatem vero intrinsecam vulgatae editionis latinae cum textu primitivo, in sensu exposito, ita evincimus. Versio illa textui origi­ nali seu primigenio conformis censenda est, quae longo saeculorum usu in ecclesia obtinuit; quae tulit ab adversariis ipsis suffragium; quae denique falsitatis et erroris nedum circa fidem et mores, sed et quoad cetera quae attingunt substantiam, argui numquam potuit. Talis porro est versio vulgata latina a tridentina synodo probata. 251. Nam de usu ecclesiae latinae longo saeculorum tractu res testa­ tissima est, atque constat ex ipsa vulgatae editionis historia. Norunt siqui­ dem eruditi viri ab ipso fere aevo apostolico latinam versionem adornatam fuisse ex V. Testamenti graeca versione septuaginta interpretum2, et ex graeco textu Novi Testamenti.3 Haec porro versio primatum semper obtinuit in ecclesia, quam s. Hieronymus communem et vidgatam4, s. Augustinus italam5, s. Gregorius M. aliique veterem nuncuparunt, ut eam ab innumeris prope latinis versionibus secernerent, quae per illam aetatem a privatis homi­ nibus prodierant.6 Hanc translationem summis ecclesiae patres praeconiis ') Ex hac distinctione inter authenliam intrinsecam et ertrinsecam videtur omnino sublata controversia de praelatione a Tridentino data vulgatae editioni supra textus, aliasque versiones. Etenim concilium fontes antiquasque versiones non attigit, sed et illos et has reliquit in statu quo, ut loqui mos est, dimjsitque eruditis de illis, istarumque intrinseco valore disceptare, cum ipsis decreto suo, ut testatur card. Pallavicinius loc. cit., ulla ratione detrahere no­ luerit. Contulit propterea editioni vulgatae latinae authenliam extrinsecam, qua certi efficeremur nihil in ipsa reperiri sive ad fidem sive ad mores aut sententias perti­ nens, quod dissentiret a fontibus primi­ geniis. ’) Cf. Michaelis, Introduci, au Nou­ veau Testam, lora. II. première part. sect. XXIV et XXV. qui hoc ostendit non so­ lum ex argumentis externis, verum etiam ex internis; nec non Serarium ProLeg. Dib lie. cap. 19. qu. 8. et Brianura AValtonum PolygL. Proleg. X. n. i. s) Cf. Millium, Novum Testam. Proleg. Oxon. 1707. pag. 41 seqq. In eo ta­ men nobis hic auctor a vero abludere vi­ detur, prout alias animadvertimus, quod nonnisi initio saec. II. statuat Novi Test, versionem sub s. Pio L, in quo non indul­ ge! nisi conjecturis; contrarium tenet Mi­ chaelis loc. cit. Cf. etiam Sabatier, Sacr. Dibl. antiquae vers, seu Vetus Italica, praef. tom. I. pag. XI seq. ‘) Comment, in cap. 13. s. Matth. v. 35. et in epist. CVL ed. Vall. ad Sunniam et Fratelam n. 2. s) Lib. II. De doclrin. christ, cap. 15. Cur vero Hala nuncupata fuerit, juxta Ferrandum diaconum in Summa liiblica, lib. HL cap. 1 , ideo est quia patres prae­ sertim itali ea utebantur. Cf. item Saba­ tier op. et loc. cit. pag. XXXI. e) Etenim s. August, lib. II. De doclr. christ, cap. 11. η. 16. -Qui Scripturas, in­ quit, ex hebraea lingua in graecam verte­ runt, numerari possunt, latini autem inter­ pretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus venit codex graecus, et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguae habere videbatur, ausus est in­ terpretari.· 127 extulerunt, praesertim vero s. Augustinus qui earn etiam reliquis omnibus co nomine praeferendam censuit, quod esset verborum tenacior cmn perspi­ cuitate sententiae.7 Atque ita quidem se res habuit, donec s. Hieronymus novam ex bebraico fonte librorum V. T. versionem adornavit, quae cum in dies principem sibi locum vindicaret, apud Gregorium M. vulgatae novae de­ nominationem nacta est, comparatione illius veteris vulgatae, seu italae versionis.8 Verum et haec ipsa nova vulgata veteris vulgatae nomine a Tridentino est insignita, eo quod et ipsa vetus evaserit, intervallo plus minus tum concilium defluxerant: eo vel magis, quod ex non usu vetus illa Itala vix oblivioni data non fuerit. 9 Editio vulgata, a Tridentino probata, maxi­ mam partem constat ex versione hieronymiana, et ex libris illis, quos idem sanctus saltem recensuit et castigavit. 10 Licet porro vulgata versio identi­ dem a viris doctis ad verae, lectionis integritatem revocata fuerit, et a men­ dis, quae ex librariorum oscitantia irrepserant, expurgata11, tamen aetate concilii tridentini pluribus iterum maculis scatebat, quapropter concilium eadem sees. IV. decrevit et statuit, ut in posterum vulgata haec editio quam emendatissime imprimeretur. 252. Nihil intentatum reliquerunt rom. pontifices, praecipue vero Gre­ gorius ΧΠΙ. Sixtus V. Gregor. XIV. et Clemens VIII., institutis ad id muneris congregationibus, ut vulgata editio ad mentem concilii emendatissima ’) Lib. Π. De doctrina christ, cap. 15. ’) Cf. Jos. Blanchinium op. cil. Praef. Gener, pag. XXVIII. 9) Doctus Sabatier monachus maurinus ex codicibus Mss., ex veterum patrum au­ ctorumque ecclesiasticorum scriptis, Missalibus, Breviariis, aliisque monumentis in quibus veteris hujus interpretationis frag­ menta et laciniae extabant, incredibili stu­ dio et patientia integram pene collegit et vulgavit, sex volum. in folio, Remis 1743. Idem praestitit magna saltem ex parte Blanchinius in Vindiciis. ,0) Cf. Praefat. ad led. editioni Cle­ mentis VIII. Si enim excipias Psalterium, Baruch, Sapientiam, Ecclesiasticum, duosque libros Machabaeorum, qui juxta anti­ quam versionem latinam retenti sunt, ceteri libri spectant ad versionem hieronymianam, quam integram exhibent Martianacus et Vallarsius in Bibliotheca divina ejusdem Sancti. ·') Nam praeter Cassiodorium qui saec. VL (obiit enim magnus hic vir juxta veri­ similiorem sententiam ann. 575). Biblia re­ censuit, cujus etiam complexiones vulga­ vit Marchio Maffejus; Alcuinus ann. 802. novam recensionem suscepit; item Lanfrancus ann. 1089; Stephanus II. abbas cisterciensis ann. 1109; nec non card. Nicolaus diaconus s. Damasi ann. 1150; Patres Dominicani parisienses ann. 1236 suum edide­ runt celebre Corredorium, de quo fuse agit Fabricy Ord. Praed. in op. Des titres primitifs de la révélation, Rome 1772. Tom. IL pag. 122 seqq. Postea vero alii id laboris sibi sumpserunt, praesertim card. Ximenes qui ann. 1517. vulgavit suam Polyglottam, deinde Roberlus Stephanus, qui ann. 1528 et 1542. novas dedit \7ulgalae editiones; demum Lovanienses ann. 1547; emendatiorem editionem vulgarunt, quae posterioribus curis magis adhuc expurgata est. Cf. cl. Brunati diss. III. Del nome, dell' autore, de' correttori, dell' autoritù della versione volgala inter Disser­ tationes Biblicas, quas vulgavit Mediolan. 1838. pag. 59, 60. w· <4 128 prodiret in lucem, uti reipsa factum est. Cum igitur vulgata latina versio in usu fuerit tot saeculorum lapsu in ecclesia occidentali, ac summis ss. pa­ trum laudibus celebrata 12, cum eam adhibuerint oecumenica concilia, cum tot doctorum virorum curis ad hebraica et graeca exemplaria exacta fuerit, ac saepius adeo a mendis tum librariorum, tum chalcographoruin fuerit casti­ gata, ac romanorum demum pontificum auctoritate prodierit, quin desipere velimus, fateamur necesse est, eam plane non in iis modo quae ad fidem moresque pertinent, sed in iis etiam, quae saltem substantiam afficiunt, con­ formem esse fontibus primigeniis, seu originali textui, eidemque plene con­ gruere. I < ? ♦ I 253. Atque hinc illud accidit singulare quod protestantes, qui adversus decretum tridentinum tot ab initio tantosque motus exciverant, primo illo deinceps animi aestu defervescente, coeperint decretum illud commendare, et vulgatam editionem laudibus prosequi, ceterisque versionibus anteponere. Longus nimis essem, si omnia, quae in hanc rem extant doctissimorum inter protestantes testimonia adducere hic vellem, Conradi Pellicani, utriusque Osiandri, patrie scilicet ac filii, Theodori Bezae. Isaaci Casauboni, Hugonis Grotii, Joann. Drusii, utriusque Buxtorfii, Ludov. De Dieu, Waltoni, Millii, Boisii, aliorumque passim.13 Satis propterea nobis hic sit unum aut alterum in medium afferre: „Annotavi autem, inquit Grotius, quae annotanda duxi ad latinam versionem, pridem receptam, quam semper feci plurimi, non modo quod nulla dogmata insalubria contineat, verum etiam quod multum in se habeat eruditionis, quamvis in dicendi genere satis horrido14;” et iterum: ”) Inter hos eminent s. Gregorius M. in Ezech. lib. I. Hom. X. n. 6. et in Job. Moral. lib. XX. η. 62. ubi, posteriori nempe loco, scribit: »Longe ab hac sententia ve­ tus translatio dissonat. . . Sed tamen quia haec nova translatio ex hebraeo nobis arabicoque (Jobi) eloquio cuncta verius trans­ fudisse perhibetur, credendum est quidquid in ea dicitur: et oportet, ut verba illius nostra expositio subtiliter rimetur;· s. Isi­ dores hispalensis Etymolog. lib. VI. cap. 4. n. 5. ed. Arevali: -Presbyter quoque Hie­ ronymus, scribit, trium linguarum peritus, ex hebraeo in latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfu­ dit, cujus interpretatio merito ceteris ante­ fertur. Nam est et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior, atque, utpole a Christiano interprete, verior;· et lib. I. De Officiis, cap. 12. n. 8. praeterea haec habet: »De hebraeo in latinum elo- quium tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit. Cujus editione generaliter omnes ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod verior sit in senten­ tiis et clarior in verbis;" alios plures cf. apud maurin. edit. opp. s. Hieronymi in Prolegom. in Divinam Biblioth. Prol. Π. ubi ostenditur ipsum s. Augustinum, qui prius novae vcrsioni infensum se praebue­ rat, postea summis laudibus eam extulisse, ac in usum suum deduxisse. ·’) Hos magno numero collegit Brunatus in cit. Dissert, pag. 73 seqq., alios quo­ que profert vel ipse Hodius op. cit. lib. III. cap. 16 et Czuppon op. cit. Vindiciae Vul­ gatae latinae edit. tom. L pag. 33. et ite­ rum pag. 89. ’*) In praef. seu monito ad lectorem praemisso comment, in libros V. T. Opp. Theolog. Amstel. 1679. Tom. I. 129 ..Tutissima omnium iis qui nec hebraice nec graece didicere, est vulgata versio, quae nullum habet malum dogma, sicut tot saeculorum et gentium consensus judicavit.'· 15 Waltonus de doctis suis acatholicis scribens, ait: ..Vulgatam ceteris latinis hodiernis in hoc praeferendam existimant, quod omnibus antiquior, et in ecclesia occidentali per mille annos publice recepta Bit, unde merito magni facienda est, nec temere rejicienda, ut postea fusius ostendemus.·· 16 Item Millius suffragium suum suffragio Boisii conjungens scribit: ..Joannes Boisius nostras scripsit tractatum longe doctissimum . . . in quo versionis veteris (vulgatae) agit vindicias, ejusque loca quamplurima cum Bezae aliorumque versionibus collata recte omnino se habere demon­ strat.'·17 Demum Joann. Dav. Michaelis: ..Praeiverat, inquit, Vulgata male deinceps ab aliis neglecta, cum sit versionum una omnium praestantissima... Ipsi enim auditores mei tam protestantes, quam pontificii, facile recordantur, quantopere ego Vulgatae usum tum criticum, tum exegeticum commendem, ejusque contemptum vituperem.“18 Haec quidem doctiores protestantes ve­ teres et recentiores, quibus plures alii addi possent: cum his vero si com­ pares quae nonnulli neoterici catholici incaute ac. temere de vulgata versione scripserunt, patebit quo ferant amor novitatis, cunctaque innovandi inconsulta lubido.19 254. Ex his jam sequitur quod tertio loco proposuimus ad decretum tridentinum vindicandum, scilicet argui numquani potuisse aut posse hanc versionem alicujus erroris nedum in doctrina de fide et moribus, sed neque in iis quae rerum in ea contentarum substantiam attingant. Quod tum po­ sitive, ut ajunt, tum negative facile ostendi potest. Etenim id primum con­ ficitur positive ex aperta protestantium confessione quos adduximus, qui palam 15) Cit. edit. loin. ΙΠ. pag. 674. in Γο/ο pro pace ecclesiastica. ,e) Proley. X. n. 10. pag. 72. col. 1. Eadem repetit et inculcat in fine ejusdem prolegoineni pag. 74. coi. 2. 1T) Proleyom. in Nov. Test. edit. cil. pag. CXXXVIII. Eadem fere scribit ib. pag. CLXII. cl pag. LXXX. ,s) Snpple/n. ad lex. hebraic. part. III. pag. 992. et Biblioth. Orient, torn. XXL n. 311. Quae idem auctor scripserit in In­ ked. ad Nov. Testam, postea afferemus. • 19) Inter quos dolemus recensendum esse Hug, cujus verba in gallicam linguam conversa exhibet Cellérier op. cit. Intro­ duction etc. pag. 200 seqq. quae paulo post expendemus. Item connumerandi Jahn Introd, in lib. Sacr. §. 65 et seqq. qui inter Perrone, Praelectiones theolog. Ill. cetera commemorat Salmerouem qui cum Bellarmino interfuit concilio tridentino, etsi Bcllarminus longe post Salmerouem florue­ rit, nec unquam concilio interfuerit; et Georg. Hermes qui Einleituny etc. seu fntrod. in Theol. christiano-catholicam pari, altera, pag. 437, falso tradit Decretum tridentinum legem disciplinarem fuisse, quae tantum per id temporis obligationem infe­ rebat: idque hac ratione confirmat: «Etenim hoc sensu acceptum (decretum illud) erat ordinatio quaedam ac medium illi tempori peropportunum in quo mutua conflictatio in­ ter plures latinas versiones periculum or­ thodoxae doctrinae afferebat; ac proinde cessabat ipsa per sese statim ac ea confli­ ctatio (atque haec quidem jamdiu desivit) et consequens inde verae christianac do­ ctrinae periculum sublatum esset.■* 9 profitentur nullum circa dogmata in Vulgatam errorem irrepsisse, quos inter Millius eo usque progressus est, ut scribere non dubitaverit: „Certe tantum abest, nt ad textum graecum excusum quemcumque (Vulgatam Novi Testamenti) reformatam velim, ut contra optime cum ea actum existimem, si manuscriptorum exemplarium diligenter collatorum ope, talis apud posteros prodeat, qualem eam edidit Hieronymus." 10 Et sane si ex dictis constat de hujus versionis cum textibus primigeniis conform itate, fieri nequit, ut ipsa quid piam contineat, quod illorum substantiae adversetur. Id ipsum praeterea probatur ex usu constanti ejusdem versionis per annos plus minus mille in universa occidentali ecclesia. Qui enim acciderit ut ecclesiae pars nobilissima, praesertim vero romana. tot usa saeculis fuerit versione vitiosa iu rebus sub­ stantialibus ? Quod quidem vidit Ludovicus ipse Cappellus, qui quamvis heterodoxus haec luculenta sane protulit: ..Non est passus Deus in transla­ tiones quibus ecclesia sua usa est, et etiamnum hodie ubique utitur, gliscere varietatem seu alterationem momentosam, quae doctrinam ipsam immutet, atque corrumpat."21 Negative autem quod intendimus demum evincitur ex solutione difficultatum quas acatholici adversus Vulgatam identidem opposue­ runt, quarum nulla est, ut ex inferius dicendis patebit, quae substantiam ipsam afficiat. 255. Sive igitur spectetur versionis vulgatae per tot saecula in eccle­ sia usus, sive adversariorum ipsorum suifragium, sive denique impossibilitas quidpiam in ea reperiendi quod argui erroris queat in rebus fidei aut morum, aut quod substantiam quoquomodo attingat, patet quod evincere proposuimus, nihil videlicet in ea contineri quod textui primigenio plane conforme non sit: adeoque, quod consequens est, merito a synodo tridentina la tinam vul­ gatam editionem pro authentica habendam esse, statutum fuisse ac declaratum. 256. Verum et illud praeterea lucri ex Tridentino habemus, quod hae­ rere haud amplius debeamus circa genuinam versionem, prout haerere ne­ cessario debent protestantes; qui cum noluerint agnoscere uti authenticam versionem vulgatam, fluctuant incerti in electione tot inter versiones, quae lllll apud ipsos prodierunt.22 Et quamquam ipsi huic incommodo occurrere sate­ gerint tum in synodo dordrechtana 23, tum in synodo lipsiensi cui subscripseProley. in N. T. pa?. CXLLL Critica sacra, Lutet. Paris. 1650. lib. VL cap. 5. §. 10. pag. 403. ®) Sane licet innumerae prope a protestantibus versiones turn ex hebraicis cum ex graecis fontibus adornatae fuerint, nulla tamen est apud ipsos communis versio, et quoties adhuc ab ipsis commentaria edun­ tur in Scripturam, toties novam exhibent versionem a se factam, ut patet ex editione koppiana, ex Scholiis utriusque Rosenmülleri, ex Commentar. Kuinoelii, ex Opu­ sculis Knappii, aliisque passim ipsorum ope­ ribus. ”) Cf. J. B. Branca, De sacr. libror, latinae vulgatae editionis auctoritate, Mediol. 1781. vol. L lib. Π. cap. 3. pag. 203 -205. 131 nuit Melanchthon, Pomeranius, Major aliiqne34, res tamen infecta est, aliis protcstantibus obsistentibus, cum nulla ad id cogi auctoritate possent. Quo fit ut nondum convenerint in ulla admittenda communi versione, et adhuc de varietate et infidelitate versionum suarum conquerantur.25 Immo de ge­ nuino textu adeo certi non sunt, ut nondum inter se convenire potuerint in textu primigenio assignando, atque in vera determinanda lectione sive textus hebraici quoad Testamentum Vetus, sive textus graeci quoad Novum, post tot scilicet exantlatos labores, post tot criticas recensiones! 26 DIFFICULTATES. 257. I. 0 b j. 1. Obstupuerunt exteri, inquit Sarpius, quum acceperunt a conventu paucorum episcoporum, qui neque in theologia valde versati erant, definitum adeo gravem articulum fuisse.27 Nimis sane inconsulto ac leviter ejusmodi decretum editum esse constat ex ipsa rei qua de agitur natura. 2. Etenim vulgata latina versio non una, sed multiplex est: confla­ tur scilicet ex plurium antiquarum versionum mixtione quarum auctores ignorantur.28 3. Quod si Hieronymo auctore emendata est ad fidem graecorum exemplarium, cito depravata fuit ejusmodi recensio et permixta ex ver­ sione antiqua corruptissima29, 4. adeo ut in plurimis adhuc differat versio haec vulgata a versione, quae est in Bibliotheca divina s. Hieronymi.30 5. Quamobrem recte illam vocaveris centonem quendam ex diversis laciniis consu­ tum, quin tuto affirmari possit ad quamnam antiquarum versionum pertineat31 6. Sed praeterea detrita est, cum in locis minime paucis a textibus primi­ geniis tum hebraicis tum graecis dissentiat; ac in nonnullis abundet, in aliis vero desit, ac saepe 7. differat ab antiquis orientalibus versionibus praeser­ tim vero syriaca Peschito, quae purissima omnium censetur. 32 8. Satius proinde fuisset tridentinae synodo illorum obtemperare consilio, qui hujusCf. Bellarm. De verbo Dei, lib. Π. cap. 10. n. 1. Cf. Branca op. cit. loc. cit. Sane vel ipse Grotius in Voto pro pace opp. edit. cit. pag. 674. haec de protestandum versionibus scribit : »De versionibus Bezae et Piscatoris, quorum eruditionem ego magni facio, et aliorum, quorum eruditio­ nem non tanti facio, saepe eas detortas ad privatos ipsorum sensus monuere multi .. . et dc genevensi versione, quae tamen in locis non controversis non est spernenda, rex Jacobus etc." “) Inter tot editiones criticas a protestantibus editas sive in Germania sive in Anglia, sive in Galliis tum Veteris tum Novi Testamenti a Beza el Roberto Stephano usque ad Michaëlisium, Griesbachium et Lachmann , nulla est quae cum altera plene consentiat, diversaeque lectiones, interdum etiam non parvi mo­ menti reperiuntur, nec textus communis omnibus adhuc habetur. 27) Storia del cone. di Trento, lib. II. coll. Pallavicini Isloria etc. lib. VI. cap. 17. “) Cf. Michaelis Intr. an Nouveau Test. tom. IL première part. chap. 7. sect. 29. Ibid. 30) Ibid, et sect. 28. 3‘) Ibid. M) Peschito idem ac simplex, pura, litteralis. 132 I 1 modi incommodis permoti proposuerant, ut nova e fontibus versio fieret, quae authentica declararetur. u Duplex exinde emolumentum percepissemus, alte­ rum nempe, quod versionem elegantiorem possideremus, totque iis carentem barbarismis quibus Vulgata scatet, uti sperandum erat saec. XVI. quum graecae ac latinae litterae, maxime florerent: alterum vero quod liberi esse­ mus ab innumeris prope aucupandis variantibus lectionibus, quae reperiuntur ex collatione vulgatae versionis cum codicibus Mss. quibus abundant biblio­ thecae nostrae. Ergo. 258. Resp. Ad 1. D. Obstupuerunt haeretici et quidem immerito, C. catholici, A’. Huc pariter referenda sunt, quae adversus hanc ipsam difficul­ tatem, quam Sarpius excitarat propter decretum a concilio editum de sacr. librorum canonicitate, alibi reposuimus: sed et illud adjicimus episcopos Ger­ maniae datis litteris suam aperuisse mentem, quae plane conformis erat iis quae deinceps in concilio constituta sunt.14 259. Resp. Ad 2. Esto: nec enim ex auctore, vel auctoribus vulga­ tae versionis de ejus dotibus judicium ferendum est, sed ex ejus fidelitate, seu intrinseca cum textibus primigeniis conformitate, atque ex diuturno plu­ rium saeculorum usu qui publice obtinuit in ecclesia, illam facto ipso pro­ bante, iliique auctoritatem conciliante, quicumque demum sint qui eam con­ fecerint. 260. Ad 3. D. In privatorum codicibus. Tr. vel C. in codicibus qui publico ecclesiarum usui inserviebant, subd. Qui tamen identidem emendati sunt a naevis, quos labente tempore contraxerant. C. secus, A’, Fieri certe non potuit in tanta exemplarium multitudine et varietate, ut quaedam vitia vel librariorum incuria et oscitantia, vel privatorum audacia aut imperitia non irrepserint in vulgatam editionem. Ast numquam defuerunt in ecclesia viri apprime docti, qui eam revocaverint ad suam integritatem, prout praestiterunt, ut paulo ante scripsimus Cassiodorius. Beda, Alcuinus, Lanfraneus aliique subsequentibus aetatibus.35 Nulla fortasse versio est, quae tot recensiones et castigationes obtinuerit uti Vulgata, cujus puritati rom. pon­ tifices consuluerunt donec eorum cura prodiit nova emendatio, quae in prae­ sentibus editionibus cernitur. 261. Ad 4. D. Quia ecclesia noluit exclusive cujusvis peculiari versioni ita se addicere, ut si opportunum duceret uni potius quam alteri lectioni M) Ita Saqnus loc. ciL Cf. Branca op. cit. lib. I. cap. 3§. 14. ") Cf. etiam Ccllcricr Introduction etc. pag. 199. nec non cl. Ungarelli e Cleric, s. Pauli in diss. Collectio Vulgatae latinae editionis correctionum juxta ss. con­ cilii Tridentini decret, per summos Pon- tifices Sixtum Vi, Greg. XIV. et Cievient. VIII. praestitarum. Prolegomena quae edita sunt in Annali delle sciende religiose, vol. IV. num. 10, 11 ac 12. Ex egregiis viri multiplici eruditione ac veterum linguarum peritia praestantis labo­ ribus haud parum fructus in rem hanc no­ stram derivavimus. . r»i ■ mpwbrkww·n . 133 adhaereret, C. alio sensu, N. Quamvis enim ecclesia adoptaverit generatim versionem ac recensionem hieronymianam, non ea tamen ratione adoptavit, ut si judicaret in nonnullis retinendam esse antiquam lectionem, quam bonam aut meliorem esse deprehenderet, deberet eam abjicere, sicut reipsa fecit. Ecclesia siquidem vera depositaria est ac custos sacrarum Litterarum, et verae lectionis judex. Ex hoc intelligimus non caeca ratione ecclesiam se gessisse in electione versionis suae. Ceterum ejusmodi varietates nec multae sunt, nec magni momenti, uti ex Bibliothecae divinae s. Hieronymi collatione cum Vulgata nostra cognosci facile potest.36 262. Ad 5. D. Id est, constat Vulgata latina diversis antiquarum versionum partibus quae legi consueverunt in ecclesia, C. informi et inconsulta collectione, ïV. Uti jam animadvertimus, vulgata editio majore sui parte, itnino praecipua ex versione s. Hieronymi coalescit, et ex versionibus quas ipse emendaverat ac recensuerat, nonnullis variantibus exceptis. Qua igitur ratione posset illa dici cento quidam ex diversis laciniis consutus? Elucet potius in illa summa puritas, ita ut meliores versiones antiquae, praesertim syriaca, et recensio occidentalis alexandrina ac palaestinensis maxime eidem congruant: quo fit ut Michaëlis ipse haud affirmare dubitet, versionem latinani cunctis versionibus occidentalibus basim ac fundamentum constituisse.37 263. Ad 6. D. Differt vulgata versio a textibus primigeniis, et quidem prout nunc habentur, in nonnullis accidentalibus, Tr. vel C. in iis quae ad substantiam pertinent, N, Has varietates seu differentias jamdiu collegerant Bellarminus 38, Bukentop39, Goldhagen40, Czuppon41, aliique passim.42 Ostenderunt porro auctores isti non solum in doctrina, sed neque in sub­ stantialibus rebus ullam reperiri discrèpantiam inter versionem vulgatam ac primigenios textus, quod jam fatentur protestantes ipsi, quorum testimonia paulo ante attulimus aut indicavimus, iisdemque alia plura adjici possent, si opus esset. Hic praeterea omitti nequit nonnullos veluti discrepantem a textibus primigeniis versionem latinam eo nomine traduxisse, quod minime M) Cf. Prolegomena in Biblioth. divi­ nam s. Hieronymi Martianaei et Pougel quae in edit, parisiensi habentur vol. I. et in edit. Vallarsii tom. IX. Cf. eliam Jos. Blanchinium, Vindiciae etc. Divina Biblio­ theca, seu variantes lectiones V. T. juxta hebraicam veritatem translati, et Novi graecae fidei redditi a s. Eusebio Hie­ ronymo. Introduci, tum. II. chap. 7. sect. 21. Cf. eliam tom. I. chap. 7. sect. 2 suiv. MJ De verbo Dei, lib. II. capp. 12, 13 et 14. ”) In op. cui lit. fecit “ΠΝΏ ·· seu Lux de luce. 40) Spicilegium Apolog. praecipuor. N. T. locorum quos novatores nostra in Vulgata accusant. Ad calcem suae catho­ lic. graeci N. T. edit, cum variantibus le­ ctionibus, quae demonstrant vulgatam lalinam ipsis graecis N. T. codicibus hodiedum authenticam. Mogunt. 1773. Vindiciae vulg. lai. sect. III. pag. 386 seqq. Morin us Exercitation. Biblic., Blanchinius Vindiciae etc. 134 haec conveniat cum codicibus sen codicum familiis quae ipsi secuti sunt. Ast hi meminisse deberent versionem latinam pluribus saeculis vetustiorem esse codicibus omnibus quos adhuc possidemus: et codices hodiernos com­ parari haud posse cum antiquioribus quos prae manibus habuerunt antiqui interpretes, in quibus diversae lectiones inveniebantur a reeentioribus discre­ pantes43, eaedemque judicio ecclesiae veriores. Quamobrem non semel de vera lectione a versionibus illis quaeri debet ac statui. 14 Ad summum dici potest editionem vulgatam nondum esse numeris omnibus absolutam, ita ut in rebus levioris momenti aliquot adhuc naevis aspergatur, quae ulteriori castigatione opus haberent, prout nonnulli etiam docti catholici fassi sunt, immo eam efflagitarunt.45 Quod quidem a sola publica ac legitima auctori­ tate, nempe rom. pontificis, minime vero a quopiam privato individuo prae­ stari posset, ut ipsa rei qua de agitur natura exposcit. 264. Ad 7. D. Id est, non convenit in omnibus vulgata editio cum quo­ libet peculiari codice, aut etiam cum qualibet singillatim familia, quae pri­ mitivum codicem repraesentet, Tr. non convenit cum iis simul sumptis, aut Î! K ' 4J) Hoc luculenter patet ex iis, quae scribit s. Hieronymus ad Damasum, in quibus cum commemorasset codices lucianacos et hesychianos quos reprobat, pro­ fitetur se Evangelia ad reteres codices emendasse scribens: » Igitur haec praefa­ tiuncula pollicetur quatuor tantum Evan­ gelia .... codicum graecorum emendata collatione, sed reteram; quae ne multum a lectionis lalinae consuetudine discrepa­ rent elc.“ Isti autem veteres codices sunt palaestinenses, quos collegerat et emenda­ verat Origencs, ut ipscmet profitetur Com­ ment. in Matlh. XXIV. 36. et in epist. ad Gal. III. 1. ubi subdit: »Hoc quod in exem­ plaribus Adamandi non habetur, omisimus; * quique rcperiebantur in bibliotheca caesareensi a s. Pamphilo collecta. Porro tum Veteris tum Novi Testamenti codices Mss. qui adhuc asservantur, si excipias vttticanum el alexandrinum seu londinensem, qui tamen Hieronymo posteriores sunt, pauci admodum ascendunt ad saee. VII. vol VIII. reliqui omnes posteriores sunt. Cf. Czuppon op. cit. tora. I. pag. 114 seqq. in nota. u) Quod nec diffitetur ipse Miehaëlis Introd. tom. I. chap. 7. sect. 13. et alibi. Sane hanc regulam secutus est s. Hierony­ mus ad repudiandos codices lucianaeos et hesychianos. ut legitur in cit. epist. ad Damas. -Quum multarum gentium linguis Scriptura ante translata, doceat falsa esse quae addita sunL * Certe plures paries in N. T. reperiri in quibus Vulgata veriorem exhibeat lectionem quam textus ipse graecus, eruditi critici agnoscunt, praesertim in Aciis apostolicis. adeo ut in his non Vul­ gata ad textum graecum sed graecus textus ad latinam vulgatam exigendus sit. n) Inter quos J. Bernardus De Rossi qui in Introduzione alia sacra Scrittura, Parma 1817. §. 78. quum plura disseruerit de vulgata editione quam, prout prodiit per Sixtum V. et Clementem VIII., etsi emen­ datiorem esse affirmet cunctis anterioribus editionibus, haud tamen dissimulat naevos quibus adhuc infecta est, concluditque : E dunque da desiderarsi, e vivamentc desideriamo per decoro e splendore della re­ ligione, e della Volgala medesima, ch<· sorga un nuovo Ponteficc, il quale ce ne dia una nuova più correlta, e più accurata edizione, e renda più compito e più perfettu il henefizio di que'due suoi prodeces­ sori. Qual nuovo titolo di gloria non sarebbe questo per lui! * Jam retulimus Lu­ cam brugensem loca collegisse in quibus optabat Vulgatam emendari, quae non mi­ nus 400 sunt. 135 saltem cum iis quos prao oculis habebat a. Hieronymus, deinde vero Cassiodorius, Ar. Difficile est reperire in Vulgata lectionem aliquam in qua discre­ pet a textu communi, cujus fundamentum non occurrat in aliquo aut pluribus etiam codicibus, aut in allegationibus patrum antiquissimorum, aut in ver­ sione aliqua pervetusta. ui Ope profundioris studii critici deprehenderunt demum non pauci recentiores, protestantes nimis leviter et audacter vetustio­ res aliquos criticos aut sustulisse, aut in dubium revocasse plura loca, quae abundare videbantur in Vulgata. 47 Syriaca porro Peschito, de qua nondum controversia absoluta est48, in plerisque prae ceteris congruit cum Vulgata, etsi in nonnullis, ut fit, discrepet ab ea; verum semper prae oculis haben­ dum est, versionem latinam ceteris esse omnibus anteriorem. 265. Ad 8. N. In hac enim hypothesi destitueremur versione critica, eaque antiquissima tot publico saeculorum usu probata. Si concilium morem gessisset paucis illis, qui novam versionem e fontibus fieri consulebant, non effugisset censuram horum ipsorum, qui nunc eidem crimini vertunt id, quod veluti sapientem deliberationem doctiores ipsi protestantes celebrarunt. In. ter quos Drusius: „Non male, inquit, meo judicio, patres concilii tridentini receperunt in scholis interpretem vulgatum; nam utut errores aliquot habeat, habent et alii suos, longe fortasse plures quam illi.” 49 Huic Buxtorfius adstipulatur. 50 Praetereo autem innumeras pene difficultates, in quas se con*6) Ne quis suspicetur exaggerata haec a nobis esse, testes assertionis dabimus auctores protestantes, scilicet Bezam, qui sicErasmum arguit: «Quam immerito Eras­ mus mullis locis veterem interpretem re­ prehendit, tamquam a graecis dissentien­ tem. Dissentiebat, fateor, ab iis exempla­ ribus (graecis N. T.), quae ipse nactus erat. Sed non uno loco comperimus aliorum co­ dicum et quidem vetustissimorum auctori­ tate eam interpretationem nili, quam ille reprehendit: quin etiam aliquot locis ani­ madvertimus veteris interpretis lectionem, quamvis cum nostris graecis exemplaribus non conveniat interdum, tamen multo melius quadrare, nempe quod emendatius aliquod exemplar secutus esse videtur," apud Rich. Simon. Hist, critique du Nouv. Test. chap. 25. ci Morin. Exerc. IL cap. 3. n. 3. Sic etiam Isaac Casaubonus de quo Walton Prol. X. in Polygl. num. ult. pag. 74. scri­ bit: nNolis suis ad Evangelia et Acta saepe vulgatam editionem graeci textus hodierni lectioni praefert, et cum antiquis graecis Mss. Vulgatam convenisse ostendit.·' Satis etiam est ad hoc cognoscendum conferre Vulgatam cum pluribus lectionibus quae consonant cum iis quae offenduntur apud Irenaeum, Tertullianum ac Cyprianum, quae tamen dissentiunt a lectione quae reperitur in graeco textu vulgato, aut in variantibus lectionibrts quas subjecit suae editioni oxoniensi Joann. Gregorius ann. 1703 et longe copiosiores Griesbachius. ^T) Ex his maxima ecclesiae prudentia elucet, quae non obstantibus tot criticorum clamoribus intactum textum suum conser­ vavit. Si ipsis auscultasset, quoties immu­ tare ac restituere quae abstulerit, debuis­ set? ,s>) Cf. Bengel Introd. in Crisin N. T. Ridley, If e syriacis versionibus apud Mi­ chaelis opp. cit. Introd. tom. L première part, ubi etiam idem auctor illorum sen­ tentias discutit chap. 7. sect. 3 et 4. '”) Annot. in lib. Num. cap. 159. apud Joann. Buxtorfium fil. Anticritica seu Vin­ diciae veritatis kebraicae. Basileae 1653. part. I. cap. 8. pag. 143. A0) Ibid, subscribere enim se profitetur 136 jecisset concilium, si illorum sententiae obtemperasse t: debuisset enim prius textum tum hebraicum tum graecum authenticum determinare, quod in tanta lectionum varietate difficile admodum esse patet ex trium saeculorum sive catholicorum sive protestandum laboribus, inquisitionibus, systematibus, quin tamen adhuc pertingere metam potuerint. Deinde in locis obscuris et am­ biguis verum sensum debuisset eligere, quod pariter operosum est, ut eru­ diti norunt; neque sic tamen plurium offensionem declinasset. Adeo verum est faciles haud esse aures praebendas iis, qui praeter superficiem res non intuentur! 266. Ad primum autem emolumentum quod adversarii jactant, reponi­ mus non tam de elegantia, quam de veritate ac fidelitate versionis nos solli­ citos esse debere. Si neque Deus ipse hanc a scriptoribus quos inspiravit, requisivit, cur hanc nos curiosius consectabimur? Hoc plane esset a fine aberrare ob quem Deus nobis Scripturas dedit, ad nos videlicet instruendos et emendandos, non autem ad emulcendas aures nostras. Quotquot proinde cum fidelitatis dispendio saec. XVI. et seq. elegantiam in versionibus biblicis aucuparunt, infelicem exitum sunt experti, cum nemini arriserint.31 Quam­ quam et illud addendum est. si in nonnullis Scripturae partibus barbarismi offenduntur, in maxima tamen parte non deesse latinae linguae puritatem. En quomodo de Vulgata Steuchus Eugubinus trium linguarum apprime gna­ rus disserat: ..Tanta est, inquit, nostrae interpretationis elegantia, tanta proprietas, tam mirabili prudentia vitat hebraismum, seseque nostrae phrasi accommodat, ut alterius esse, quam eruditissimi Hieronymi minime ut cre­ dam adduci possim. ... Si quid in hac nostra editione diversum ab hebraica veritate invenitur, perleve certo est, et quod uno apice resarciri possit. . . . Hanc quoties cum hebraica veritate contulimus, toties in magnas ipsius interpretis laudes erupimus, admirati tantam majestatem, tantam in transferendo prudentiam, tantum judicium, tantum leporem, tantam perspi­ cuitatem etc.“ 32 Nec diversa ratione de lingua Vulgatae judicium tulerunt celebres protestantes. 267. Alterum vero quod praedicant emolumentum nullius pariter mo­ menti est, tum quia variantes ipsae lectiones conferunt ad criticam et exegeticam, ac utiles proinde sunt33: tum quia incurreremus in aliud incomjudicio Drusii quem summopere commen­ dat. 5I) Cf. Czuppon Vindiciae etc. qui tom. IL sect. 5. omnes ad suam usque aetatem ca­ tholicorum et acatholicorum versiones ab hebraicis ac graecis fontibus recenset et expendit una cum criticorum judicio, conchiditque nullam hactenus effectam esse, quae cum Vulgata comparari possit ob in­ numeras exceptiones quas patiuntur non modo ex parte catholicorum, verum etiam heterodoxorum. w) Praef. ad lect. op. Veteris Testam, ad veritatem hebraic. Recognitio, Venet. 1829. et in op. Vulgata editio an sit Hie­ ronymi, 1534. apud Brunati diss. cit. pag·. 81. “) Hodius op. cit. De Biblior. texti­ bus original, etc. lib. III. cap. 16. comme- 137 modum; quandoquidem nova ejusmodi versio componi haud posset cum tot variantibus lectionibus textuum tum hebraici tum graeci, novaeque contro­ versiae pullulassent. 268. II. Obj. Si historiam recensionis Vulgatae consulamus, quam imperfecta haec sit magis deprehendemus. Vix enim Tridentinum de vetere et vulgata editione emendatissime imprimenda decretum emisit, ut rom. pontifices ad sese illud negotii revocaverint, quod lovanienses theologi perfi­ cere coeperant.51 Pius IV. et Pius V. congregationibus ad id institutis cor­ rectionem maturandam tradiderunt ; ast Sixti V. fervens alacritas omnis morae impatiens, ut cito absolveretur, effecit, et exitum evulgavit per con­ stitutionem editam kal. Mart. 1589. Typographiam in palatio vaticano insti­ tuit, et ipsemet emendationi mendorum typographicorum operam dedit : ..Nostra, inquit, nos ipsi manu correximus, si quae praelo vitia obrepserant.“ Prodierunt haec. Biblia sic emendata ann. 1590. Ast festinatus hic labor, qui venerationis sensum in omnibus conciliare debuisset, tum catholicorum, tum protestandum in satyras et criticam statim offendit. Innumeris siquidem prope mendis scatebat haec editio, quae chartulis obductis, vel calamo celare nisus est pontifex, sed perperam. Sixto interea perfuncto Gregorius XIV. novam emendationem Bibliorum suscepit; ast morte praereptus, haec publicata non fuit nisi paucos post dies a coronatione, quam vocant, successoris ejus, Cle­ mentis VIII. Ast quomodo honori consulere Sixti V. et auctoritati pontifi­ ciae? Bellarminus hunc modum invenit, mediante praefatione typographi ad lectorem, quam ipsemet confecit, in qua menda omnia typographo adseriberentur. Haec praefatio causa potissima esse debuit canonizationis Bellarmini.55 Clementina haec editio quae pluries recusa est ac novus semper emendationibus aucta, cum in non paucis editioni adversaretur sixtinae, occasionem praebuit James vulgandi libellum cui tit. Bellum papale36, et Amamae suum Antibarbarum Biblicum.'07 Ex praefatione porro Bellarmini morat Albericum Gentilem ex catholico protestantem, gente italum atque in univers, oxoniensi jurisprudentiae professorem, qui libellum edidit: De latinitate Veleris Biblionun versionis male accusata. Obiit porro infelix hic apostata ann. 1608. Mi­ chaelis tom. II. chap. 7. sect. 24. osten­ dit haud exiguam utilitatem criticum cx verbis aut phrasibus latinae linguae, quae in Novi Testamenti versionc reperiunlur, haurire posse atque concludit: /II n1 est aucun motif pour traiter avec mépris la Vulgate, que je préférerais à la Bible de Castelio, pour la raison que je viens de dire. «T ai souvent parlé de ce sujet avec le célèbre Gesncr, qui avait coutume de dire que la Vulgate était pour lui un livre classique, non qu'il pût apprendre d'elle un latin élégant, mais parce qu’elle lui donnait les moyens d’embrasser le latin dans toute son étendue.“ 51 ) Cone, tridentinum decretum suum edidit die 8. April. 1546. Prima vero editio lovaniens. prodiit ann. mox insequenti 1547. ") Ita Hug apud Cellérier op. cil. In­ troduction etc. pag. 210 seqq. *) De quo fuse scribit Hodius op. cit. pag. 504 seqq. *’) Ibid, et pag. 494. RRe ίίΐϋ i ■ ■ ■ IP I ■ ■■ I· ------------------------------------ 138 14 i Jij I • »4 I videtur ex una parte fixum pontificibus fuisse restituero veterem communem d vulgatam editionem, ex altera autem sibi proposuisse recensionem bieronymianam tantum emendare, ut versio ecclesiastica esse posset, quamque reipsa censores uti basim emendationis elegerunt. Quae cum ita se habeant. ecquis est qui non \ideat informem adhuc esse vulgatae versionis emen­ dationem ? Ergo. 269. Resp. D. A. Si consulamus historiam recensionis vulgatae editio­ nis prout fingitur, C. juxta rei veritatem. JV. 270. Nam I. ideo ad se rom. pontifices totum hoc emendationis nego­ tium revocarunt, quia solius publicae auctoritatis est id proponere quod com­ muni ac publicae utilitati et commodo inservire debet; alioquin numquam posset litibus, quae forte excitarentur, finis imponi. Talis porro est editio emendatae Vulgatae. Privati possunt laboribus suis conferre ad faciliorem rei exitum, non autem definitive rem ipsam proponere. 271. II. Si ratio habeatur consilii Sixti V. in emendandis Bibliis, et canonum quos sequendos sibi et congregationi huic operi perficiendo institu­ tae proposuit, patebit non inconsultae festinationi, aut morae impatientiae, sed aliis prorsus causis esse adseribendum, quem perperam adversarii malum exitum vocant, sixtinae editionis. Quae ut intelligantur, sciendum est, a prae­ cedentibus pontificibus, praesertim vero a Gregorio XIII. jamdiu institutam fuisse congregationem ad Bibliorum castigationem, cui praefectus erat card. Caraffa, et canones quinque sancitos fuisse ad quorum normam delecti cor­ rectores laborem suum exigere debebant. Sixtus V. eandem congregationem ratam habuit, at alios octo canones suffecit, quibus immutata, ut ita dicam, est correctionis basis. Nam juxta priores canones plus indulgebatur collationi versionis et textuum 58; juxta posteriores plus tribuebatur communi lectioni, quae vigebat in ecclesia, etiamsi in nonnullis a textibus discrepare videretur vulgata editio. 59 Inde factum est, ut Corrcclorium Caraffianum, ut vocant, quod ad normam priorum canonum digestum erat, non arriserit Sixto V. ac plures praeterea emendationes omiserit in sua editione, ex iis quae in illo Correctorio notabantur, idque ex lege sibi praescripta. Interim licet nulla diligentia praetermissa fuerit, qua impressio typographica nullo vitio infice­ retur, nonnulla tamen irrepserunt sphalmata, quae Sixtus V. emendavit, et chartulis glutine applicitis admonuit quomodo se vera lectio haberet: sunt vero inquit cl. Ungarellius, loca hujusmodi ita correcta non ultra quadra­ ginta. 60 iS) Hos canones exhibet cl. Ungarelli in cit. Prolegont. §. 5. JS) Cf. ibid. §. 12. w) Ibid. Quod et ego ipse expendi, cum exemplar sixtinae ejusmodi editionis in no- sira Collegii Romani bibliotheca habeamus. Si qua·? alia menda in sixtina editione oc­ currunt, minimi momenti sunt. Notandum adhuc est ex illis XL mendis lypographicis quae Aldo juniori exciderunt, nonnisi 139 272. Ex his patet neque adeo mendosam ejusmodi editionem evasisse, nt passim traducitur, neque Sixtum earn repudiasse, ut nonnulli vulgarunt, nec pauca adeo exemplaria impressa fuisse, ut vulgo fertur.61 Quod si Sixtus V. cogitavit sub finem pontiiieatus sni praelo iterum subjicere suam editionem, uti Bellanninus in allegata praefatione aliique testantur, non ob defectum correctionis ipsius Vulgatae, sed ob menda quae reipsa eam in editionem irrepserant, id animo consilii revolvit, quod morte praepeditus execution! mandare non potuit. Ceterum numquam Sixtum poenituit corre­ ctionis suae, quae adamussim canonibus sibi praestitutis respondit. 62 Rumor autem qui in vulgus spargi coepit, quod Sixtus ante obitum abjecerit ca­ stigationem Bibliorum, magna ex parte originem habuit a correctoribus caraffianis, qui aegre tulerunt Sixtum plures ex illis emendationibus quas ipsi proposuerant neglexisse 63, atque ita amplificata sunt menda sixtinae editionis. Haec tamen magis accessit ad antiquam vulgatam editionem quam Clemen­ tina, uti testatur Alex. Geddes scribens: ,.Prior (editio Sixti V.) plus anti­ quae Vulgatae retinere videtur: melius illa Mss. auctoritate suffulta/ 64 273. III. E vivis sublato Sixto V. ann. 1590. VI. kal. Septembr., nec non Urbano VII. eidem suffecto, utpote qui nonnisi tredecim diebus electioni suae supervixerit, ad thronum pontificalem evectus est eodem anno in finem vergente Gregorius XTV. Hic, pluribus urgentibus, novam Bibliorum emen­ dationem suscepit, instituta in hunc finem congregatione cui pariter sui ca­ nones traditi sunt ad quorum normam emendatio fieret. 65 Sicque diversa iterum basis per hos canones perficiendae emendationi constituta est. Brevi, e medio impedimentis a pontifice sublatis, Zagarolae ad perfectum res deducta est.66 Editio sic emendata propediem in lucem vulganda erat, cum die 15. Oct. ann. 1591. Gregorius XIV. fatis cessit; quare usque ad novi ponti­ ficis electionem impressionis negotium dilatum est. Vix elapsis diebus 14 ab obitu Gregorii, electus est in pontificem Innocentius IX. qui tamen sub finem Decembris ejusdem anni diem suum obivit. Post mensem creatus est pontifex Clemens VIII. qui illico animum convertit ad Bibliorum editionem. Gregorianum triginta fuisse chartulis obducta, eo quod graviora essent, ac sensum immutare vide­ rentur; decem itaque nec omnia prorsus certa, absque correctione dimissa sunt, ut idem cl. auctor observat §. 15. *’) Cf. ibid. §. 13. et Marchand, Amoe­ nitates Hier. pag. 438. ·*) Hoc fuse ac erudite ostendit Ungarelli loc. cit. «) Ibid. §. 14. **) Apud eundem §. 12. Quod el Bern, de Rossi confirmat in cit. Inlroduzaone ulla sacra Scritlura, §.78. disserens de cri­ ticis qui scripserunt de editione Clementina: »Trovarono che non poche lezioni vi sono nella Sistina molio migliori e piu consenta­ nee ai testi originali di quelle della Cle­ mentina. Noi ne abbiamo dati in altra opera nostra degli esempj;' * nempe in libro De praecipuis causis neglectae heb. Utt. discipl. pag. 93 seqq. 6i) Hos pariter refert Ungarclli §. 16. Sunt autem numero quinque. Subjicit prae­ terea §. 17. plures observationes circa ejus­ modi emendationem. ·*) Ibid. §. 19. ' 140 Correctorium67 Clemens P. Toleti S. J. juditio commisit, qui septimo vix mense transacto 68 opus sibi demandatum explevit, et exemplar toletanura 69 praelo subjectum est ab Aldo Manutio Aldi abnepote in folio maximo atque iisdem characteribus quibus sixtina Biblia iste jam impresserat, et ante illius anni 1592 finem in lucem prodiit, curante typographical!) correctionem Angelo Rocca ex augustiniana familia. 70 Neque tamen haec impressio suis mendis typographicis caruit7I, neque item aliae, quae eam proxime subsecutae sunt, videlicet ann. 1593, 1598, et 1624.72 Interim si quis conferat inter se editionem sixtinam et clementinam, comperiet alteram alteri adjumento fuisse, plures retentas esse correctiones Sixti V. quarum nulla absque fundamento facta est, quamvis in insequenti non omnes fuerint justas ob causas adlectae 73 ; comperiet praeterea diversitates inter utramque editionem exigui esse momenti, adeo ut vere scribere potuerit Bukentop: ,,Nulla est in utroque pontifice repugnantia, nulla in utriusque Bibliis alia credendi aut agendi *7) Hoc Correclorium Alss. adhuc Ro­ mae asservatur in Bibliotheca pp. Augustinianensium, Angelica nuncupata, una cum facti narratione Angeli Rocca, quae pluri­ mum juvat ad rei veritatem agnoscendam. ss) In postrema pagina suarum annota­ tionum quas apposuerat Bibliis sixtinis spa­ tiosis foliis impressis ad utrumque Testa­ mentum usque ad Apocalypsim legitur: -28. Augusti ann. 1592 die sancti Augu­ stini, Clem. VII. (sic) ann. I. perfeci anno­ tationes has omnes.· * Apud Üngarelli §. 22. 69) Hoc pariter exemplar manu Sirleti exaratum in bibliotheca vaticana asservatur. 7’) Ut liquet ex litteris apostolicis Cle­ mentis VIII. quae ita se habent: «Clemens Papa VIII. Hanc Bibliorum editionem juxta correctionem a congregatione praesti­ tam, imprimendam mandamus: et judicio p. Francisci Tuleii e societate Jesu com­ mittimus, eique nostram hac in re auctori­ tatem impertimur: emendationem vero ty­ pographicam fratris Angeli Rocchensis Augustiniani a Camerino fidelitati et industriae demandamus. — Clemens Papa VIIL· ’*.) Sane editionis clementiuae principis quae ann. 1592 prodiit, errata typographica octogenarium numerum excedunt, dum vix XL reperirentur in editione sixtina alicujus momenti. Hujus quoque exemplar ha­ bemus in bibliotheca Coli. Rom. n) Nam et ea quae 1593 edita est, te­ ste Le-Long suis erroribus maculatur, et pluribus quam quae fuit anno superiore impressa, quae deinde castigata est editione 1598 in 4. nain. Verum neque haec suis mendis caruit, eo praesertim quod tribus commune est, immo et illi quae ann. 1624 ubi Genes. XXXV. 8. de nutrice Rebeccae legebatur, quod fuerit sepulta super quer­ cum pro subter. prout recte legitur in editione sixtina. Hic error postea casu mere fortuito deprehensus est ac sublatus a lypographis Planlinianis. De illis editionibus prioribus clementinis copiose egit Henricus Bukentop in cit. "flKD "11N seu Lux f^e luce, pag. 487 — 500. qui praeterea compa­ rationem instituit inter lectiones universas sixtinae editionis cum lectionibus editionis clementinae; ex his porro colligitur loca mutata ex sixtina editione in Clementina esse 2134. Egit insuper de clementinis edi­ tionibus quae vulgatae sunt ann. 1592, 1593 et 1598, Bonavenlura a Magdalono in op. cui tit. Triplex /iiblico- critica de­ monstratio in tom. I. Venct. 1760. pag. 45 seqq. Notandum denique est editiones Clementinas constanter fuisse editas sub so­ lius Sixti V. nomine. Qu * omnium primus in fronte Bibliorum apposuit nomen Cle­ mentis VIII. videtur Antonius Laurens, cu­ jus sumptibus prodierunt Lugduni Biblia Vulgata latina fol. ann. 1675, cujus exem­ plum deinceps ceteri editores sequuti sunt. 7î) Cf. üngarelli in cit. Proleg. §. 15. 141 nulla substantialis diversitas, sed accidentalis solummodo/ * 74 Nempe ita six­ tina editio ad clementinam se habet ut minus perfectum ad magis perfectum. 274. IV. Ex his patet insuper 1. perperam James aliosque protestantes inter se utramque editionem commisisse, perinde ac si invicem sibi adversa­ rentur, atque ex solo aestu romanam ecclesiam carpendi eo adductos esse. 75 2. Non ex praepropera festinatione et ex superbo pontificis Sixti ingenio fa­ rtum esse, ut mendis inficeretur ejus editio, sed vere ex typographi lapsu illa irrepsisse, quibus emendandis Sixtus chartulas glutine applicuit. 76 3. Si praeter vitia typographica nonnullae lectiones immutatae sunt in Clementina editione, id contigisse ex eo quod diversam methodum secuti fuerint cor­ rectores sixtini et gregoriani, postea vero etiam clementini77 ; quod innuit Bellarminus in praefatione adjecta sacris Bibliis, qui non solum praeli vitia emendata tradit, sed immutata nonnulla praeterea docet in Clementina edi­ tione ad instrumentorum fidem et collectionem 78, quique et alia immutata consulto relicta esse admonet. Patet insuper 4. nomine Vulgatae veteris et communis Bellarminum significasse reipsa hieronymianam versionem ac recen­ sionem, ut constat ex orationis serie, secus ac insinuet Hug: omnes enim correctores tum sixtinae, tum gregorianae congregationis codicem gothicum Boeticum praeseferentem puriorem hieronymianum textum uti instrumentum praecipuum adhibuerunt. 79 Patet 5. Bellarminum non ut consuleret honori M) In praefal. ad librum III. op. Lu.r de luce, pag. 316. ”) Ecquis non deprehendat protestan­ dum furorem in ecclesiam catholicam, dum ob exigui momenti correctiones adeo vehe­ menter in eam insurrexerunt? Qui praeter­ ea insanientes in tridentinum decretum de Vulgata relinenda et emendanda, alii illud prodigiosum vocarunt, ut Amama in An­ tibarb. lib. I. cap. 5. pag. 37; alii teme­ rarium, uli Hottingerus in Thesauro philolog. lib. I. cap. 3. pag. 393; alii infeli­ cissimam temeritatem, op. cit. part. IL cap. 14. pag. 488; alii indignissimum faci­ nus , ut Pfeiflerus Criticae sacrae, cap. 2. η. 5; alii absurdum ac falsum ut Leusdenus in op. Philologus hebraeus mixtus diss. I. n. 6; alii demum blasphemum at­ que impium, uti Glassius,· Philologia sacra, lib. I. tract. I. edit. Lips. 1705. col. 32. Ad haec quid dicemus? Illud ipsum quod regius Psalles: «Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper." 7β) Attamen Hug ut prolestantibus veli­ ficaret, scribere haud dubitavit: ..Mais le Saint-Siège voulait se reserver ce travail: Pie IV. et Pie V. le confièrent à des con- ~ grégations nommées dans ce but. Sixte V. dont la bouillante activité ne pouvait sup­ porter une marche aussi lente, le fit prom­ ptement terminer, et annonça ce succès par une bulle du premier Mars 1589." Apud Cellér. pag. 202. Hoc vere est historiam scribere a priori. Hic praeterea ibid, sub­ dit: « L'instruction, la véhémence et ΐ or­ gueil de Sixte rendent assez probable, que plus d’une fois il contraria les corre­ cteurs et changea l’ouvrage brusquement, malgré eux, et de sa propre main." Itane catholicus ? WJ Cf. Üngarelli in cit. Proleg. §. 24. 7S) En ejus verba ex praef. ad leclor. praemissa edit, clementinae: ..Et vero quam­ vis in hac Bibliorum recognitione, in co­ dicibus AIss. hebraeis graecisque fontibus, et ipsis veterum patrum commentariis conferendis non mediocre studium adhi­ bitum fuerit; in hac tamen pervulgata le­ ctione, sicut nonnulla consulto immutata, ita etiam alia, quae mutanda videbantur, consulto immutata relicta sunt." 7’) De insigni hoc documento quod pri- __________ J 142 Sixti V. multo vero minus pontificiae infallibilitati, uti nonnulli protestantes adjicere solent, permiscentes opus criticum cum fidei definitione 80, illam prae­ fationem confecisse, sed ut rationem redderet ipsius editionis.81 Patet 6. tantum abesse, ut haec praefatio causa extiterit canonizationis Bellarmini, ut neque Bellarminus unquam canonizatus fuerit, et haec ipsa praefatio occa­ sionem dederit promovendi difficultates adversus illius canonizationem. 82 muni typis vulgavit cl. Blanchinius cf. quae doctissimus hic vir scripsit una cum prae­ fatione Chrislophori Palomares, ex qua di­ sces illud exscriptum esse ex codice Lacinii Boetici, qui sex ad Hieronymum notarios miserat ad scribendum quidquid Hierony­ mus hactenus in sacras litteras exaraverat, et eodem s. Doclore dictante, fideliter scri­ pserunt. Habet hic codex ad minus ann. 900 antiquitatis et genuinum exhibet versionis hieronymianae textum. Romam rom. pontificum cura advectus, eo deinceps tam­ quam instrumento praecipuo ad veram le­ ctionem Vulgatae restituendam usi sunt tum correctores sixtini, tum elementini. Attamen vix unquam de hoc codice prote­ stantes mentionem faciunt; ratio est quia continet celebre comma I. Joann. V. 7. Sic Michaêlis fanaticus admirator ma­ gni Lulheri, qui magnus non fuit nisi ca ratione qua magnus fuit Arius, celerique haeresiarchae magni fuerunt. Ceterum Mi­ chaelis op. cil. tom. H. sect. XXIX. pag. 31. scribit: «Mais, afin de respecter I'infailli­ bilité du souverain Pontife, on prétendit, que tout cela avait été fait à cause d’un ordre donné par Sixte V.;· et ante ipsum Hodius op. cit. lib. HL cap. 14. n. 10. ut insultet catholicis: .Ne nescius, inquit, sit lector diligens quale fuerit illud inter duos pontifices infallibiles bellum etc.;” et ita porro celeri minorum gentium scriptores, quin animadverterint Sixlum ipsum profes­ sum esse se evulgare lalinam editionem. prout optime fieri potuit, emendatam, ac proinde numquam sibi in crilico hoc opere infallibililatem tribuisse. 81 ) Juverit integrum textum in medium afferre card. Bellarmini ex commentariolo vitae suae privatae, quod ipsemet conscri­ psit, diuque raanuseriptum delituit, donec publicis typis vulgatum est, ex quo depre­ hendimus ejus consilium, ac ipsum, prout antea diximus, auctorem fuisse praef. Typographi ad lectorem, quae in Bibliis clementinis habetur. Sic igitur ipse scribil: .Anno 1591 cum Gregorius XIV. cogita­ ret. quid agendum esset de Bibliis a SixtoV. editis, in quibus erant permulta perperam mutata, non deerant viri graves qui cense­ rent ea Biblia esse publice prohibenda: sed N. (Bellarminus) coram pontifice demonstra­ vit, Biblia illa non esse prohibenda, sed esse ita corrigenda, ut salvo honore Sixti V. pontificis, Biblia illa emendata ederentur: quod fieret, si quam celerrime tollerentur quae male mutata erant, et Biblia recuderentur sub nomine ejusdem Sixti, et ad­ dita praefatione, qua significaretur, in prima editione Sixti prae festinatione irrepsisse aliqua errata vel typographica, vel aliorum. Placuit consilium N. Gregorio pontifici, et jussit ut congregatio fieret ad recognoscen­ dam celeriter Bibliam sixtinam (sic), et revocandam ad ordinariam Bibliam, prae­ sertim lovanienscm. Id factum est Zagarolae, in domo Marci Anton. Columnae, prae­ sentibus cardinali ipso Columniensi, et Alano cardinali Anglo, nec non magistro sacr. palatii apostolici, ipso N. et aliis tri­ bus vel quatuor: et post obitum Grcgorii et Innocentii, Clemens VIH. edidit Bibliam recognitam sub nomine Sixti, cum praefa­ tione, quam idem :V. composuit." “) Cf. Relationem Caroli Alberti card. Cavalchini ponentis in causa beatificationis et canonizationis ven. servi Dei Ro­ berta card. lïeUarmini, Romae 1753, pag. 175 seqq. Quod nec dissimulavit Leander Van-Ess, qui et hanc causam assignat qua Bellarmini canonizatio difficultatem experta sit. Attamen, si credimus Cellërier loc. cit. pag. 205- Hug donne en note les preuves de cette double assertion, quod scilicet Bellarminus fuerit auctor praefationis, et haec causa ejus canonizationis ! 143 275. Si modo oculos conjiciamus in editiones vulgatae versionis quae ante Tridentinum prodierunt, easque comparemus cum editionibus quas deinde accepimus post tot. rom. pontificum curas a s. sede, fateamur necesse est, in multis beneficiis, quae per sacram tridentinam synodum (et sedem apostolicam) ecclesiae suae Deus contulit, id in primis numerandum, quod ita emen­ data hac editione fruamur. PROPOSITIO Π. Jure optimo romani pontifices societates biblicas nuncupatas veluti noxias et perniciosas iteratis decretis improbarunt. 276. Jure optimo romani pontifices societates biblicas improbasse veluti noxias et perniciosas dicendi sunt, si tales reipsa et earum origo ac natura, et spiritus qui in iis dominatur, atque finis ipsis praestitutus, effectus deni­ que qui ex iis profluunt, aperte illas patefaciunt. Jam vero ejusmodi esse societates biblicas a rom. pontificibus improbatas sic per partes ostendimus. In sinu protestantismi vel anglicanismi prima biblica societas instituta est, in Anglia scilicet ann. 1804. Cum enim fructus invido oculo cernerent protestantes et anglicani quos ubique locorum missionarii, quos vocant, ca­ tholici, ingentes sane referebant, quamvis antea vel hos spernerent, vel etiam proselytismi notam illis inurerent, coeperunt et ipsi de gentium conversione serio cogitare. Illico flagrarunt desiderio ad Christum, ut ipsi dictitabant, adducendi idololatras ac infideles ceteros, judaeos scilicet et islamitas. In hunc finem publica societas biblica Londini est instituta ad Biblia translata in linguas vernaculas singulorum populorum sine commentariis ac sine notis ubi­ que disseminanda. 1 In hanc societatem cooptatae deinde sunt aliae prope innumerae in utroque hemisphaerio institutae, quae et pecuniariis subsidiis, et versionibus Bibliorum societati primariae ad opus perficiendum adjumento essent.2 Hae omnes societates coalescunt ex membris omnium sectarum protestantismi, ex lutheranis videlicet et calvinistis orthodoxis, ut appellant, wesleyanis sive methodistis, anglicanis, socinianis, arminianis, moravis, anabaptistis, quackeris etc.3 Harum sectarum quaelibet in peculiari quam ador­ nat versione, Scripturam ad opiniones seu verius ad errores suos accommodat, ac ei opus sit foede corrumpit, ut sic professionem fidei uniuscujusque pro­ priam incautis propinet. 4 Talis est societatum biblicarum origo, talia membra. ’) Cf. Grégoire, Hist, des sectes, livr. VII. chap. 9. tom. IV. ed. Paris 1829. pag. 402. *) Centenae immo et millenae pene nu­ merantur ejusmodi societates coalescentes ex omnibus sectis; cf. ibid. pag. 427 seq. 3) Cf. Milner op. cit. lettre XXX. pag. 399. 4) Cf. ibid, et Grégoire pag. 407. _________ ; Mi 144 talia denique elementa quibus constant, atque instrumenta quibus ad rei Christianae propagationem, ut ipsae proclamant, utuntur. 277. Spiritus porro qui in ipsis dominatur, spiritus oppositionis est ad­ versus ecclesiam catholicam, linis vero sive scopus, ejusdem destructio ost ac eliminatio. Ne vero hasce societates calumniari videamur, juverit documenta afferre, quibus utraque assertio adstruatur. Sane spiritum hostilem adversus catholicam ecclesiam biblicis societatibus inesse fatetur ipsemet O1 Collaghan auctor protestans, qui reperit in harum societatum institutione spiritum oppo­ sitionis adversus Romam, seu adversus ecclesiam catholicam.5 Quidam mini­ ster cognomento Cottarel in publica concione habita ann. 1813 in conventu cujusdam harum societatum significavit sperare se fore ut Bibliorum distri­ butio plurimum conferat ad evertendam auctoritatem papalem. 6 Distributio ipsa Bibliorum absque explanationibus ac notis scopum patefacit efficiendi, ut praevaleat principium princeps ac fundamentale protestantismi de inter­ pretatione privata, ac rejectione omnium dogmaticarum traditionum7: hoc autem vel ipse furor declarat quo sectae omnes protestantismi istud promo­ vent institutum nullis parcentes sumptibus8, nullis laboribus, incommodis, translationibus, impressionibus Bibliorum, ita ut in conventu novionensi ann. 1828 societas gloriaretur quod viginti quinque annorum tractu Evange­ lium translatum fuerit et impressum nonaginta septem novis idiomatis, dum longa octodecim saeculorum anteactorum periodo, nonnisi in quadraginta septem linguas fuerit conversum ac typis deinde vulgatum. 9 278. Quod vero ad finem spectat quem sibi proponunt ejusmodi socie­ tates, tum ex hactenus dictis patet, tum ex modo quo ipsae Biblia sic trans­ lata seu potius corrupta diffundunt. Nam non solum inter infideles aut ido*j■ Ila in op. Thoughts on the tendency of Bible societies as affecting the esta­ blished church, by lhe Rev. O'Collaghan. London 1817. pag. 33. ·) 'The Orthodox journal. Oclob. 1813. pag. 179. ’) Cf. Grég. loc. cit. pag. 425. B) Recol. quae scripsimus in tract. De vera relig. pari. II. prop. X. Cf. Grégoire op. el loc. cit. pag. 442. Ex illo tempore ulteriores jugiter progres­ sus fecerunt biblicae societates; ex ephemer. asiatica eruimus collectam societal, in sola Anglia ann. 1838 pervenisse usque ad ingentem summam 846,316 libell. sterlin. nempe 21,000,500 circiter libell. gallican. Qui plus contulerunt, fuerunt methodistac qui dederunt 83,648 lib. sterl., Missio eccles. anglicanae libell. sterl. 83,447, Mis­ siones cognitionum christianar. 84,052, Missionarii londinenses lib. sterl. 70,255, re­ liquum tribuerunt aliae sectae. Cf. Joitrtt. de Liège, tom. V. 1. Mars. 1839. Proven­ tus societatis biblicae ann. 1838 ascendit ad 1,000.600 lib. st. nempe supra 40,000,000 lib. gallic., quarum Anglia contulit 10,000,000, provinciae Foeder. Americae 10,000.000, re­ liquum contulerunt coloniae anglicae in qua­ tuor mundi partibus, atque regiones pro­ testantes in Europa. Cf. Arni de la relig. 6. Juin 1840. Ann. 1839 numerabat socie­ tas 5,000 missionaries, 50 typographies, 300 adjutores missionaries ac ludimagistros, plura centena indigenarum ministrorum. Missionarii proprie dicti recensebantur in' Africa 128, in Indiis 168, in insula Ceylan 28, in Archipelago Indico 81, in Indiis Oc­ cidental. 118. 145 lolatraa ea disseminant, sed inter catholicos in Germania, in Galliis, in Hispaniis, in Lusitania, in Italia aliisque regionibus ad catholicos seducendos ac pervertendos. 10 Patet praeterea id ipsum ex innumeris pene libellis, tracta­ tibus, impiisque lucubrationibus quas una cum Bibliis aut gratis aut modico pretio inter opifices, villicos, plebeculam studiose distribuunt. Quandoque nec veriti sunt pseudepigraphis incautos decipere, libros ipsius christianismi eversivos porrigendo ”, ut silentio praetereamus artes fraudesque omnigenas quibus ad subvertendos neophytos catholicos utuntur in regionibus infide­ lium12; persecutiones ac vexationes quas ubique locorum excitare satagunt biblici adversus missionarios catholicos; adeo ut illos vere lupos esse dixeris ad dissipandum mactandumque dominicum gregem immissos. 13 Talis est spi­ ritus, talis finis seu scopus ejusmodi societatum. 279. Fructus demum qui exinde dimanant apprime naturae ac indoli conspirantium istarum societatum respondent. Cum enim nusquam dixerit Christus : Euntes distribuite Biblia, sed euntes docete . . et praedicate, cumque I0) Societas biblica instituta est, ut di­ ximus, ann. 1804, ab hoc anno ad ann. 1840, id est spatio 36 ann. distribuit supra 12,000,000 exemplaria Bibliorum quae versa sont in 148 idiomala. Ann. 1839 in solis Galliis distributa sunt 137,000 exempl. Con­ querebatur Caballerus anglicus praefectus a societate distribuendis Bibliis quod Hi­ spania, Italia et Austria solae regiones es­ sent per quas circuire non poterat opus di­ vinum : ast tandem aliquando nunc Hispa­ nia et ipsa feliciter invenitur in circulo na­ tionum liberarum. Cf. Univers 6. Mars 1841. Sane cito profecerunt biblici melhodistae in Hispania; etenim a mense Scptembr. ad mensem Januar. 1841 distribue­ runt 100,000 exemplaria Biblior. in linguam hispanicam translat. Vid. Voce della Ve­ ritu 20. Genn. 1841. Immo officina typoarraphica Barcinonac instituta est ad ea im­ primenda. De Austria nihil certi scio; quod vero attinet ad Italiam prae manibus habeo varia exemplaria Bibliorum, quae italicc impressa sunt et quidem corrupta ac mu­ tila ex versione Diodali, hominis, ut vide­ bimus, lue calviniana infecti, quaeque di­ stributa sunt in his regionibus a viatori­ bus protestantibus. “) Ut plurimum tractatus mysticos qui una cum Bibliis diffunduntur in acceptis referre debemus faeminis, quae oblitae fusi Perrone, Praelectiones Ihcolog. m. ac fili digitis suis apprehenderunt calamum. Inter has eminet Ducissa de Broglie orta ex Staël, apologeta adulterii atque suicidii, abnepos boni illius Neker cui debitores su­ mus op. Balionalité du Deisme. Alias non commemoro ne invidiam subeam. Cf. opusc. cil. Le ministre protestant aux prises avec lui-même, pag. 13. Adeo progressi sunt protestantes in ejusmodi impietatibus, ut ad decipiendos villicos ex titulo veriti non fuerint distribuere vita?/» Jesu Christi doctoris Strauss qua ipse evertitur christianis­ mus. Vid. Ami de la relig. n. 2947 — 2948. 31. Mars 1838. Vid. ibid. 6. Août 1840. qua ratione impresserint Biblia sub nomine Vulgatae a Clemente VIII. recognitae, mu­ tila tamen atque corrupta de more, attamen uti authentica vendiderunt. Talis est sin­ cera prolestantium fides J l#) Cf. Annali della propaga-zione della fede, vol. IL pag. 417 seqq. Quoniam ejus­ modi annales omnium manibus teruntur, ideo brevitatis gratia contentus ero indicare fasciculos quibus quae affirmo iunituntur. ’*) Cf. Annali etc. fasc. LVI. pag. 204 — 206. ibid. 209 — 235; fascic. LVII. pag. 258 — 262; fasc. LVIII. 372 seq. ibid. pag. 375 — 400; fasc. LIX. pag. 424 seq.; fasc. LXI. pag. 75; LXII. pag. 95, 149, 154; LXIV. pag. 310; LXV. pag. 512-514, 530—532 etc. etc. 10 h 146 I fides sit er auditu, ut loquitur apostolus, factum est ut tanta diffusione immo et prodigalitate Bibliorum nullum hactenus alicujus momenti societates biblicae vel apparentem felicem exitum attulerint. 14 Ad haec accedit profanatio cui ubique gentium exposuerunt atque exponunt hae societates sacra Biblia, quae usibus plane indignis ut plurimum saltem inserviunt 15 ; et irrisioni in­ fidelium qui cachinnis quae non intelligunt, excipiunt.16 Verum exigua haec adhuc sunt, si cum zelotypia exterorum regiminum politicorum comparentur, qua factum est ut identidem harum societatum imprudentia saevissimae ex­ citatae fuerint insectationes in christianos qui pace fruebantur, cum turba­ tione quae indidem mota est animorum, qui ejusmodi Bibliorum distributione graviter offensi sunt cum scandalo quod integri aliquando populi ex sacrae Scripturae lectione passi sunt, quam adeo contrariam praeconceptis suis opi­ nionibus ac ritibus repererunt. Quamobrem pluribus in provinciis ac regnis inconsulta haec Scripturae sacrae diffusio animos magis aversos ab ample­ ctenda religione Christiana effecit. t8 280. Quae cum ita se habeant: si nempe spectata societatum biblicarum origine, natura, elementis, instrumentis: si perpenso hostili ipsarum spiritu ac fine aut impediendi progressus religionis catholicae, aut etiam, si quidem fieri posset, ejus evertendae, quocumque id demum medio, malis artibus ac fraudibus obtineri posse ipsis videatur: si ratione habita pessimorum fructuum qui ab eis producuntur, luce ipsa meridiana profecto clarius apparet in per­ niciem eas cedere verae religionis, scilicet ecclesiae catholicae, quae unice vera religio Christiana est, cui plane quaquaversus exitiosae societates biblicae sunt ,9: recte concludimus rom. pontifices quibus munus divinitus incumbit intemeratam incolumemque illam servare, jure optimo biblicas societates tam­ quam noxias ac perniciosas improbasse atque damnasse, Leonemque XII. epi­ stola encyclica ad patriarchas, primates, archiepiscopos et episcopos data die 8. Maj. 1824. proscriptionem illam rite iterum sancivisse et confirmasse. 281. Nunc coronidis gratia adjicimus non solos rom. pontifices, sed ex ipsis protestantibus et anglicanis haud paucos extitisse, qui, omnibus per“) Rccol. tract. De vera relig. loc. cit. u) Ibid. Cf. praeterea Grégoire op. cit. pag. 443. et Milner lettre XXX. pag. 394Vid. eliam Univers. 28. Octob. 1841. *·) Cf. Annuli etc. fasc. XIIL cui tit. Delle bibliche società e delle missioni groteslanti nelC Indie, ubi referuntur episto­ lae D. Du-Bois. ’-) Cf. ibid. fasc. LIX. pag. 462; LXIII. pag. 200. 202, 220; LXV. 390. 395 etc. In imperio sinensi non ita pridem saeva persecutio in christianos excitata est ex Bibliis lingua sinica projectis ad maris oram. ,s) Cf. cil. fasc. XUL *9) In secundo supplemento ephem. Uni­ vers 7. Avril 1841 exhibetur Mémoire sur l'état actuel de l'église Grecque-catho­ lique dans le Levant ; ex hoc porro docu­ mento deprehendimus unionem turearum, graecorum, schismaticorum, anglicanorum, russorum et hebraeorum adversus catholi­ cos; istius unionis societatem biblicam ani­ mam veluti esse, biblicosque non esse nisi conspirationem generalem permanentem con-. tra ecclesiam catholicam. 147 pensis, biblicae societates improbarunt, eisqne obstiterunt. Tales fuere epi­ scopi Pretlisman et Carlisle in Anglia.20 Talis cleri anglicani pars, quae con­ questa est, quod cooptati in societatem bihlicam fuerint dissentientes cnjusvis communionis. 21 Anno praeterea 1826. Herbert Marsh episcopus anglicanus Novi Eboraci (New-York) in provinciis foederatis Americae documentum pa­ storale edidit, quo episcopales a cooptandis in societatem biblicam alterius communionis hominibus deterreret.22 .Jam vero si anglicani reprobant societates biblicas, ne extremam afferant perniciem ecclesiae anglicanae ob principium, ut ita loquar, dissolvens, quod ipsarum ope protestantismus spargit atque diffundit23, quanto eas magis improbare debent rom. pontifices ob damna, quae inde adversus religionem catholicam promanarent? Attamen adversarii crimini vertunt romanis pontificibus, quod eas proscripserint, alte vero silent de anglicanis praesulibus, qui eadem sese ratione gesserunt. DIFFICULTATES. 282. Obj. 1. Nonnisi commendatione dignus zelus habendus est, quo flagrant biblicae societates deferendi bonum nuncium barbaris populis idololatris aut infidelibus, qui in tenebris et in umbra mortis sedent: 2. qui sal­ tem per Bibliorum lectionem desiderium possunt animo concipere inquirendae ulterius veritatis, etiamsi Biblia per se conversionis opus perficere nequeant. 3. Credibile porro non est, eos omnes, qui pecuniam in opus adeo salutare erogant et impendunt, ab alio permoveri fine, quam ad lucrifaciendas Christo Domino tot miserorum animas: 4. quod et de translatoribus et distributoribus Bibliorum, seu missionariis intelligi pariter debet. 5. Quamobrem spes magna affulget integre mores emendatum iri tum in Christianorum, tum in infidelium regionibus ejusmodi Bibliorum distributionis subsidio. 6. Sane Deo per­ gratum esse biblicum institutum haud obscure ex felici ejusdem successu pa­ tescit- census enim annuus biblicae societatis eadem proportione auctus est, qua in eam insectationes sunt excitatae. 25 7. Soli igitur tenebrarum patroni, romani videlicet pontifices, ejusmodi societates improbare possunt ac pestis nomine infamare ut Pius VH. in Brevibus datis die 29. Jun. 1816 ad archiep. gnesnensem, et die 3. Sept. 1816 ad archiep. mohilowensem, 8. in quo etiam prohibenda praecipitur versio Scripturae sacr. polonica, jussu Gregorii ΧΙΠ. Apud Grégoire loc. cit. pag. 421. 2l) Ibid. pag. 422. M) Ibid. pag. 426. Hac dc causa ad eun­ dem episcopum Marsh epistolas gratulato­ rias dedit sacerdos catholicus Gandolphy ita inscriptas: A congratulatory letter to the Rec. Herbert Marsh etc. by the Rev. P. Gandolphy in 8. London 1812. el A second letter, ibid. 1813. “) Certe vel ipse Hook anglicanus evi­ denter ostendit magnum protestantismi prin­ cipium presse in praxim deductum allatu­ rum plenam ecclesiae anglicanae dissolutio­ nem. Cf. apud Milner loc. cit. pag. 2’) Ita Clark apud Milner, ibid. Ita Gisborne, ibid. 10* 148 confecta, quaeque approbanto Clemente VIII. Cracoviae ann. 1599 in vulgns jam prodierat ; Brevia ista ad hanc pestem avertendam sanci vit Leo XII. opistola encyclica die 3. Maj. 1824. 26 Ergo. 283. Resp. Ad 1. D. Si zelus iste esset secundum scientiam, atque ex fine deferendi bonum nuncium ortus reipsa esset, Tr. si contra inconsultus est, ex odio in rom. ecclesiam profectus, et ex solo fine impediendi fructus quos referunt catholici, A’ Talem porro esse spiritum quo institutae suut ejusmodi societates, talem sibi finem eas praestituisse paulo ante luculenter ostendimus. Profecto si zelo illo quem jactant reipsa flagrarent sodalitia biblica, impense foverent missiones catholicorum qui et ipsi deferunt bonum nuncium; cum autem ubique locorum eos exturbare adnitantur: cum principes populosque ad ejiciendos catholicos missionarios impellant27 : cum turbas cieant, et omnia moliantur ad eorum labores evertendos; evidens est non boni nuncii deferendi causa, sed iniquo prorsus animo ac invidentia illa per­ moveri. 28 Deinde curnam infideles versiones catholicis obtrudunt ac detrun­ cata Biblia 29, qui bonum nuncium longe melius quam istae societates nove­ runt? Eccur a catholica religione eos avertere tanto studio, tantoque moli­ mine, impensis ac laboribus satagunt? Demum, ceteris omissis, sciscitari merito possumus a quonam suam hanc missionem acceperint: Quomodo prae­ dicabunt, interrogat apostolus, nisi mittantur? multo vero minus missionem habuerunt distribuendorum Bibliorum, cum Christus numquam medium istud elegerit. Profecto olim et isti sectarii illud audient: Numquam novi vos... Non mittebam eos, et ipsi currebant. 30 284. Ad 2. A’ Vidimus siquidem ab experimento animos infidelium amo­ veri potius a religione Christiana, Bibliorumque lectione graviter offendi. Cum enim Biblia nullum religionis integrum systema offerant, fieri nequit ut rudes et efferati inde aliquid percipiant emolumenti. Attamen anglicani vellent ut illi exinde XXXIX articulos ecclesiae anglicanae eruerent, methodistae suum ΐβ) Ita Wegscheider 45. not. g. 2’) Hac ratione sese gesserunt in insu­ lis Sandwich, Gambier etc. seu ubicum­ que influxum aliquem exercere potuerunt; satis est ad haec cognoscenda oculos con­ jicere in singulos prope fasciculos Annalium propagationis fidei. -ft) Cum ministri novae Angliae satage­ rent pervertere Hurones et Iroquenses, aliosque silvestres populos ad religionem catholicam conversos, hoc ab illis accepe­ runt responsum: ..Vos numquam verbum nobis annunciastis cum adhuc infideles es­ semus; nunc autem cum simus christiani, quaeritis nos christianismo privare.·· Cf. Milner loc. cit. pag. 396. En quomodo scribat Moulinié mi­ nister protestans in op. cit. Notice sur les licres apocryphes, pag. 6. ..Les uns pour atteindre leur but ont travaillé pendant long­ temps à éplucher chaque livre, chaque cha­ pitre, et pour ainsi dire, chaque verset, chaque mot, pour voir tout ce qu’il serait possible d’amoindrir, pour l’accommoder à leur point de vue, et ils ont ébranlé le christianisme par où ils espéraient raffermir. . . . L’esprit particulier et exclusif se couvre du manteau du zèle.· 30) Matth. VII. 23. col. Jerem. XXHL 21. 149 enthusiasmum > quackeri spiritum interiorem, swedenborgiani somnia sua, et ita porro.3’ Praeterea quomodo isti biblici suadebunt tartaris, iroquensibns, indis etc. librum, quem porrigunt, divinitus esse inspiratum, ita ut ei iidem auscultent, concipiantque desiderium ulterius inquirendae veritatis, cum nec ipsi huic inspirationi credant? 285. Ad 3. D. Qui bona fide pecunias erogant, C. qui eas nempe emun­ gunt ad pravos commemoratos lines, AT. Neque illud dubitem plures certo reperiri, qui decepti ac circumventi a concionatoribus suis putent obsequium se praestare Deo, atque ex sincero desiderio proximorum suorum saluti pro­ spiciendi ad erogandas eleemosynas permoveri sumptusque faciendos; plurimi ex infima praesertim plebecula, cujusmodi sunt opifices, bajuli, famuli, an­ cillae non alium sibi finem praefigunt. Deus benevolentem istorum animum non despiciet. Verum de his nullus hic sermo; loquimur de societatum pri­ moribus, qui bona illorum voluntate ac optima animi comparatione abutuntur, et contra illorum vota congestam pecuniam dilapidant, atque in pravos aut saltem inutiles usus convertunt. Qua de causa interdum ab ipsis protestantibus fures ac latrones appellati sunt. 32 286. Ad 4. Eadem esto distinctio. Etenim cum non pauci Bibliorum interpretes sint mercatores aut mercatoribus addicti, fieri utique potest, ut inter ipsos nonnulli inveniantur qui bonum sibi finem praestituant. Distribu­ tores vero ad victum sibi comparandum Biblia diffundunt. Ignorantia proinde excusari possunt. 287- Ad 5. D. Id est promittunt sibi absque fundamento successum quem neque habuerunt nec habere possunt, C. vera reipsa spes de felici exitu affulget, AT. Istorum spes haud absimilis ab illa est, qua se decipiunt qui phthisi laborant, dum hac spe freti moriuntur. Si ex successibus, quos hactenus biblici obtinuerunt, conjicere licet id quod in posterum futurum sit, tuto affirmare haud veremur, nullum unquam fructum cos esse laturos. Verum dicta haec sint in istorum hypothesi; ceterum doctor Hook documentis osten­ dit tantum abesse ut societates biblicae Londini, aut alibi institutae, emen­ dationem morum obtineant, ut immo crimina ab institutione societatum septem annorum lapsu fuerint duplicata; ac deinceps usque ad anu. 1817 ea tripli­ cata fuisse adductis pariter documentis ostendit episcopus Milner. 33 Ex his patet satius longe esse, si nullum omnino fructum ejusmodi societates pro­ ducerent. Ecquos enim fructus nisi fructus mortis ac interitus exitialis protestantismus unquam protulit, aut proferre aliquando poterit? 288. Ad 6. D. Permisit scilicet Deus, ut ad tempus ejusmodi societates prosperarentur ad majorem ecclesiae suae gloriam atque triumphum, C. ad Jl) Cf. Grég. loc. cit. pag. 426. Recol. quae scripsimus in tract. De vera relig. loc. cit. 33 ) Tabulam progressivam confectam ab ipso D. Hook et ex chronaca londinensi 1. exhibet Milner op. cit. pag. III. 150 X VI patefaciendum sibi eas pergratas esse, zV. Interdum permittit Deus, ut infe­ rorum portae novum adversus ecclesiam suam (nempe catholicam) excitent conflictum, ut ostendat potentiam suam in ea regenda tuendaque, dum ad nihilum omnes illarum machinationes redigit. Duo sane haud exigui pretii emolumenta in rem catholicam ex societatibus biblicis provenerunt: alterum videlicet, ut ex comparatione inter uberrimos fructus, quos romanae ecclesiae apostolatus cunctis destitutus subsidiis quovis tempore, et hac praesertim aetate, superatis tot obstaculis, edidit, et omnimodam sterilitatem sectarum, seu haereticorum omnium in unum conspirantium, discrimen patefieret ingens, quod inter opus Dei inanesque hominum intercedit conatus34; alterum vero est institutio societatis a fidei propagatione nuncupatae, quae paucis ab hinc annis inter catholicos orta est, et angusto temporis lapsu copiosissimam pro­ tulit messem. In dies ipsa succrescit ac floret sub praesulum auspiciis, praesertim vero romanorum pontificum, qui eam indulgentiarum thesauro di­ tarunt. Dum haec floret, societates biblicae languescunt, ita ut problema jam fuerit a protestantibus ipsis propositum, magis ne expediat illas dissol­ vere. 35 Neque vero alium exitum quispiam de illis sibi polliceri poterat. 289. Ad 7. D. Id est fidei assertores, qui nullo aptiori vocabulo pote­ rant ejusmodi societatum indolem designare, Tr. vel C. secus, AT. Nam cum romani pontifices a Christo ipso custodes ac fidei assertores constituti sint, munere suo functi sunt dum tantae animorum stragi se se opposuerunt, quod nisi effecissent, defuissent muneri procul dubio suo. Pestis autem nomine juremerito ejusmodi societatum molimina donata sunt, utpote quae cedant in animarum perniciem et exitinm non secus ac pestilentia in corpora grassatur, iisque interitum affert. Nec enim sola, ut ita loquar, materialis Bibliorum distributio attendenda est, sed omnia insuper adjuncta spectanda et Bibliorum adulteratio, quae detruncata atque corrupta porriguntur, et pessimi tractatus i 34 ) Nulla comparatio institui potest inter fructus, seu potius illusiones biblicae so­ cietatis, cl fructus uberrimos quos quavis aetate tulit ecclesia catholica. Etenim prae­ ter viros sanctitate conspicuos quos ubique efformavit, quot martyres ejus gloriam non cumularunt? In imperio siuensi. in regnis Abyssiniae, Siam, Tunquini, Cocincinac etc. vel a postremo saeculo plura centena ac millena martyria sive indigenorum, sive europacorum numerantur. Cf. Mémoires pour servir à Γ hist, eccles. du XVIII. siècle; Butler, Vies des saints, 5. Févr. In sola Japonia ex persecutione excitata per calvinistas Hollandiac, qua et christia­ nismus illic extinctus est, juxta Bercastel Hist. de C église, tom. XX. 2,000,000 mar­ tyres numerantur, et heu quae martyria sustinuerunt! absque animi commotione et horrore legi haud possunt, adeo ut nil tale appareat iu ipsis persecutionibus Persarum aut Romanorum. Cf. Bartoli, Storia della Compaguia di Gesù nell' Asia, part. II. Il Giappone, lib. IIL seqq. Quandonam haeretici pro fide asserenda apud infideles, aut eorum proselyti guttam sanguinis effu­ derunt? Oh strenuos milites! Nunc vero isti sunt qui contendunt bonum nuncium afferre. 3Λ) Cf. Annali della propagez. etc. fasc. LX VIL Nov. 1839. pag. 660 seq. ac ·« 151 qui uua cum illis distribuuntur, et linis qui intenditur, et effectus qui exinde promanant, quae omnia recensent romani pontifices, dum pestis nomine eas societates infamant. 30 290. Ad 8. Ar. IIoc enim putidum mendacium est: nusquam id praeci­ pitur a Pio VII. qui solum praecipit archiepiscopo gnesnensi: „Ut quam pri­ mum mittas, inquit, Biblia, quae commentariis subjectis edidit polonica lingua Jacobus Wieckius, recentemque ipsorum (Bibliorum) editionem, quae sublatis adnotationibus, quae ex sanctis ecclesiae patribus, vel ex doctis catholicisque viris desumptae erant, in vulgus prodiit, et quid de ea sentias, proponas, ut ita ex ipsorum collatione, ac re mature perpensa, dignoscatur, quinam erro­ res insidiose ibidem obtegantur, et nostrum demum judicium ad rectae fidei in­ columitatem pronuntiemus." 37 Judicet nunc lector quid de hujusmodi homiJd) Speciminis gratia nonnullos tractus heic subjiciam ex Brevibus Pii VII. et ex Encyclica Leonis XII. Itaque haec habet Pius VIL in Bçevi ad Ignatium archiep. gnesnensem: ..Horruimus sane vaferrimum inventum, quo vel ipsa religionis funda­ menta labefactantur, adhibitisque in consi­ lium, pro rei gravitate, venerabilibus Fra­ tribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, quae­ nam pontificiae nostrae auctoritatis remedia ad eam pestem, quoad fieri possit, curan­ dam delcndamque opportuniora futura sint, omni adhibito studio et sollicitudine deli­ beravimus." Et in Brevi dato ad Stanislaum archiep. mohiloviens. ..Magno, inquit, et acerbo dolore confecti sumus, ubi acce­ pimus exitiosum consilium haud ita primum susceptum, quo sacratissimi Bibliorum libri novis ac praeter saluberrimas ecclesiae re­ gulas editis interpretationibus, iisque cal­ lide in pravos sensus contortis, vernacula qualibet lingua passim pervulgantur. Nam­ que ab aliqua jam ex perlatis ad Nos hu­ jusmodi versionibus animadvertimus, eam in purioris doctrinae sanctitatem parari per­ niciem, ut facile fideles ex iis fontibus leLlialc ebibant venenum, ex quibus haurire debuissent aquas sapientiae salutaris. . . . In id proinde pravas deterrimasque machi­ nationes suas conferre in more habuerunt haeretici, ut editis vernaculis Bibliis (de quorum tamen varietate, ac discrepantia ipsi se invicem accusant et carpunt), suos quique errores sanctiori divini eloquii appa­ ratu obvolutos per insidias obtruderent." Leo vero XII. «Non vos latet, W. FF., scribit, societatem quandam dictam vulgo biblicam, per lotura orbem audacter va­ gari, quae spretis ss. patrum traditionibus, et contra notissimum tridentini concilii de­ cretum, in id collatis viribus, ac modis omnibus intendit, ut in vulgares linguas nationum omnium sacra vertantur, vel po­ tius pervertantur Biblia. Ex quo valde pertimescendum est, ne sicut in aliquibus jam notis, ita et in caeteris interpretatione perversa de Euangelio Christi hominis fiat Evangelium, aut quod pejus est, dia­ boli (s. Hieron. in cap. 1. ep. ad Galal.) . . . En, VV. FF., quo haec spectet socie­ tas, quae insuper ut impii voti fiat compos, nil intentatum relinquit. Non enim tantum­ modo versiones suas typis edere, verum etiam per omnes urbes cursitando in vul­ gus per se spargere sibi plaudit. Quin innuo ut alliciat simplicium animos, qua vendi­ tare curat, qua dono dare insidiosa libcralitate gestit." His praedecessoribus suis rora, pontificibus se adjecit in damnanda biblica societate immort. Gregorius XVI. cu­ jus Encyclicam referi Ami de la relig. in fasc. 24. Octob. 1840. n. 3350. 37) Sane ob oculos habeo exemplar hu­ jus versionis polonieae probatae ab apostulica sede; verum ad singula capita subji­ ciuntur notae, quae textum explanent. Cf. de hac versione P. Alegambe, Biblioth. scriptorum Soc. Jesu. Anlverp. 1643. pag. 214 seq. 152 nibus sentiendum sit, qui per summam impudentiam publica ac solemnia do­ cumenta corrumpere eorumque sensum invertere haud verentur, ut rom. pon­ tifices inter se committant. Si talia audent in publicis documentis quae omnium manu teruntur, quid non audebunt dum Biblia vertunt in peregrina idiomata, et in quibus longe facilius fraus furtive obrepere, securiusque ob­ tegi potest? Ast protestantes biblici ejusmodi scrupulis non anguntur. 38 CAPUT V. DE SACRAE SCRIPTURAE LECTIONE IN LINGUA VERNACULA. 291. Omnibus indiscriminatim fidelibus necessariam sacrae Scripturae lectionem ad salutem esse novatores saec. XVI. autumarunt, qui propterea in linguas vernaculas conversam summo studio eam propagare adnisi sunt. 1 Eos sequuti sunt janseniani. qui pariter ejusdem lectionis necessitatem prae­ dicarunt, praesertim vero Quesnelus, cujus propositiones LXXIX, LXXX, LXXXI, LXXXII, LXXXIII. LXXXIV, LXXXV. damnatae sunt in quibus vigentem ecclesiae improbat disciplinam, perinde ac perniciosum ac noxium sit, Christianum velle a Scripturae lectione retrahere, ac fidelibus Christi os obturare, atque efficere, ut filii lucis quandam patiantur excommunicationis speciem. 2 Quesneli vestigiis, ut moris est, institit synodus pistoriensis, cujus propositio LXVII. his verbis expressa: ..Doctrina perhibens a lectione sacrarum Scripturarum nonnisi veram impotentiam excusare, subjungens ultro se prodere obscurationem, quae ex hujusce praecepti neglectu orta est, super primarias veritates religionisa Pio VI. damnata est, uti falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa etc. 292. Neque his contenti novatores, ecclesiam calumniantur catholicam, quod subtrahat e fidelium manibus divina eloquia, ne ex eorum lectione ipsi detegant errores quibus maculatur.3 Ad incautos vero decipiendos inter3M) Scripserunt etiam de hoc argumento T). Rubichon in op. De faction dit clergé, el com. De Maistre in Soirées de St. Pétersbourg, Soir. XL ') His novatoribus jam praeiverat hac in sententia Erasmus, cujus articulos dam­ navit facultas sorbonica ann. 1527 die 17. Decembr. In articulo XII. qui est de tra­ ductione sanctarum Scripturarum in lin­ guam vulgarem, excerptae sunt cx praei, in Matth. et damnatae insequentes propp. 1. Sacras litteras cupiam in omnes verti lin­ guas. 2. Exclamant indignum fucinus, si mulier, vel coriarius loquatur de sacris litteris. 3. -Ve auctore sacros libros leget agricola, leget faber, leget latomus. 4. Neque Ezechielis prophetae, neque Can­ tici Cantic.. aut cujusquam librorum V. T. lectionem ulli homini interdico. 5. Inde­ corum vel potius ridiculum videtur, quod idiotae et mulierculae psittaci exemplo psalmos suos et precationem Dominicam immurmurent, cum ipsi, quod sonant, non intelligant. ’) Nonnullas ex his inferius dabimus. 3) Ita inter ceteros stolidus ac furiosus minister genevensis Dost, quem in supe­ riore hujus tractatus parte, sect. H. cap. 1. 153 rogaro passim solent rudes catholicos: Cur ecclesia vestra interdicit vobis sacra, BibUa? ‘ Imitantes videlicet serpentem sciscitantem ab incauta muliere: Cur praecepit vqbis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?5 293. It igitur viam praecludamus omnem ecclesiae catholicae osoribus, eorumque depellamus calumnias, duo nobis praestanda sunt, primo evincere debemus sacrarum Scripturarum lectionem cunctis promiscue fidelibus haud necessariam ad salutem esse ; secundo numquam ecclesiam absolute ac indiscriminatim prohibuisse filiis suis sacrorum Bibliorum etiam in lingua verna­ cula lectionem. Quae ut obtineamus sit PROPOSITIO I. Sacrae Scripturae lectio Christi fidelibus indiscriminatim omnibus minime necessaria est ad salutem. 294. Ut ex ipsa propositionis enunciatione liquet, de solis iidelibus hic loquimur, minime vero de pastoribus ecclesiaeque ministris, quibus onus in­ cumbit alios instruendi, quibus potius dictum est: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus.1 Timotheo vero apostolus inculcat: Attende exhortationi et doctrinae2; ac innumerae pene ecclesiasticae sanctio­ nes eam illis injungunt.3 295. Jam vero nulla teneri necessitate fideles ad legendas Scripturas, sic ostendimus. Si ejusmodi eos urgeret necessitas, ea oriretur aut ex ipsa rei de qua agitur natura, aut ex aliquo praecepto positivo divino vel ecclesiastico. Ex neutro porro capite talis oritur necessitas. 296. Non exsurgit in primis ex ipsa rei natura. Etenim per priora vi­ ginti ab orbe condito saecula potuerunt homines salutem adipisci absque Scri­ pturarum lectione, cum illae nondum extarent; a Moyse deinde ad Christum num. 498. not. 123. commemoravi, qui in cit. opusc. Du Pouvoir de St. Pierre dans ΐ église, Genève 1833. pag. 58. more suo ila scribit: ..Prêtres de Rome! je vous le conseille: continuez de cacher les écritures au peuple.' Entravez les sociétés qui les propagent.' Empêchez Γ instruction des hommes, et renversez les écoles! Car, vous le voyez vous-mêmes, il suffit de savoir lire la Bible pour ne plus croire à vos plus importantes traditions.” <) Ut passim legitur in Ami de la re­ ligion. s) Genes. III. 1. ‘) Malach. II. 7. 2J I. Timoth. IV. 13. ’) Constitutiones et decreta conciliorum sive oecumenicorum sive particularium, in­ cipiendo a conc. hipponensi ann. 393. ce­ lebrato usque ad narbonense celebratum ann. 1609, nec non decreta rom. pontificum ab Agapcto ann. 530 usque ad Clemen­ tem VIII. ann. 1596, quibus clericis et mo­ nachis sacrae Scripturae lectio praecipitur, exhibet eruditus P. Cherubiuus a s. Jo­ seph Carmelita discalceatus in Apparatu biblico, Bruxell. 1704. Tom. I. Disseri, prooemiali, quaest. III. art. V. sect. 3. pag. 120 seqq. 154 usque, absque eadem lectione potuerunt pariter salvari quotquot in ethnicismo ope fidei sibi ex antiqua traditione comparatae et divina opitulante gratia legem naturalem servaverunt, justeque vixerunt, qui fortasse pauci non sunt. Id ipsum dicatur de primis fidelibus post Christi adventum toto illo tempore, quo nondum scripta N. T. fuerunt exarata. Postquam vero libri sive V. sive N. Testamenti in lucem prodierunt, absque illorum lectione tot potuerunt obtinere salutem quot rudes et illiterati extiteruut et existunt, et ex quibus major semper constat generis humani pars, aut in quorum manus hi libri minime pervenerunt. Omissis porro judaeis, de Christianis barbaris ac rudibus, qui sine Scripturis fidem tenebant atque ad ejus normam mores suos componebant, notum est s. Irenaei testimonium quod alibi exscripsimus.4 Absurdum autem est innumeris ejusmodi fidelibus viam praecludere salutis hac una de causa, quod nequiverint aut nequeant Scripturas sacras legere. Hoc semper erit argumentum a quo numquam poterunt adversarii se expe­ dire. Crescit vero ejusdem vis ex iis quae paulo post ostendemus, scilicet neque Scripturas ipsas absolute, ad fidem atque salutem necessarias esse. Nam si Scripturae ad fidem salutemque absolute necessariae non sunt, quanto minus necessaria erit earundem lectio? Huc accedit quod si Scripturae lectio omnibus prorsus necessaria esset, ideo foret, quia ad fidem, pietatem, sanctitatemque in animis gignendam, fovendam, promovendaraque lectio illa absolute requireretur; jam vero in hunc finem Scripturae lectio necessaria minime est, cum fides sit ex auditu, foveri autem proraoverique possint pie­ tas ac sanctitas tot aliis subsidiis quibus fideles abundant, instructionibus videlicet, exhortationibus, concionibus, tot libris asceticis, quibus ad omni­ modam sanctitatem tuto informantur. 297. Restat proinde ut necessaria adstrnatur .Scripturarum lectio alicujus praecepti divini aut ecclesiastici vi. Nuspiam porro ejusmodi prae­ ceptum reperiri, ex ipsa liquet adversariorum agendi ratione, qui licet saepe adeo provocati fuerint ad illud proferendum, hactenus, tametsi maxime vo­ luerint, exhibere non potuerunt; quod melius adhuc patebit ex difficultatum solutione. Deinde si ejusmodi praeceptum alicubi existeret, certe pia anti­ quitas, ut adversarii loquuntur, illud comperisset ; ast tantum abest, ut agno­ verit, ut vel contrarium omnino supponant ecclesiae patres, atque concilia etiam aperte omnino id excludant. Contrarium quippe supponunt tot illis exhortationibus, quibus adnitebantur fideles inducere ad Scripturae sacrae lectionem, quin unquam praeceptum commemorent aut insinuent quidem * ; ') Ex lib. III. Coiit. haeres, cap. 4. n. 2. quod etiam iterum inferius dabimus cum sermo erit de traditione. 4) Patrum tum graecorum tum latino­ rum. qui exhortationes habent ad lectio- nem sacrorum Bibliorum, et doctorum qui eos secuti sunt, duplicem pariter copiosis­ simum indicem, adductis etiam singulorum verbis, similiter confecit P. Cherubinus op. et loc. ciL art. V. sect II et III. in- 155 aperto voro excludunt eorumdem Bibliorum testimoniis. Ex innumeris prope quae adduci possent unum, aut. alterum seligemus. Tertullianus: Fidei tua, inquit, te salvum fecit, non exercitatio Scripturarum. Fides in re­ gula (symbolo) posita est.h Quid senserit s. Irenaeus paulo ante diximus. S. Augustinus scribit: Homo fide, spe, et caritate subnixus, eague incon­ cusse retinens, non indiget Scripturis, nisi ad alios instruendos. Itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus vivunt.7 Quomodo porro haec aliaque his similia, quae passim in patrum, scriptis occurrunt conciliari pos­ sent cum aliquo sive divino, sive ecclesiastico praecepto, si hoc reipsa existeret? 8 Quod vero attinet ad concilia, satis est percurrere eorumdem acta, ut quisque intelligat non semel in lingua vulgari Bibliorum lectionem vetitam fuisse. Ejusmodi sunt inter alia concilium tolosanum, narbonense, cameracense, mechlinense, de quibus inferius agendum nobis erit. 298. Cum igitur neque ex rei natura, neque ex praecepto aliquo ne­ cessitas legendi Scripturas, quam novatores ac jansenistae obtrudere vellent, quaeque omnes indiscriminatim adstringat, habeatur, concludendum est sacrae Scripturae lectionem Christi fidelibus indiscriminatim omnibus minime esse ad salutem necessariam, prout ostendere nobis assumpsimus. DIFFICULTATES. 299. Obj. Ex utroque capite exsurgit lectionis Scripturarum neces­ sitas, quae omnes ac singulos obliget Christi fideles. Sane ipsam rei natu­ ram ejusmodi inducere necessitatem ex multiplici capite patet, ac 1. ex fine quem Deus sibi praestituit in leganda Scriptura hominibus, ut nempe suam eis patefaceret voluntatem; jam vero omnibus ac singulis munus incumbit hanc Dei cognoscendi voluntatem·, 2. ex obligatione qua omnes tenebantur judaei audiendi Moyseu atque prophetas ipsos Dei nomine alloquentes, et qua adhuc tenerentur Christiani Christum si nobiscum adhuc conversaretur, et apostolos si et ipsi nobis concinnarentur, audiendi; quae obligatio profecto non cessavit, cum et Christi doctrina et. apostolorum praedicatio libris sacris consignata sit; 3· ex consolatione quam nobis comparare ex Scripturarum debemus lectione, uti loquitur apostolus dicens: Ut per patientiam et concipiendo a saec. I. a Clemente nempe rom. usque ad saec. XVI. inclusive nempe us­ que ad ann. 1597. Hoc ipsum jam praesti­ terat Jodocus Coccius, qui reipsa vere the­ saurum catholicum collegit 24 annorum spa­ tio. Is itaque tom. I. lib. VI. art. XX. eundem catalogum exhibet usque ad ann. 1510. Prior tamen auctor copiosior est, ma­ gis criticus, magisque accuratus, quia ipsi facile fuit ex anteriore proficere. In non­ nullis tamen, quae ad severiorem criticam spectant, interdum et ipse labilur. e) De praescript. haeret, cap. 14. ed. Rig. 7) De doctrina Christiana, lib. I. cap. 39. n. 45. ’) Cf. Fontana, Constitutio Unigeni­ tus theologice propugnata, tom. III. in propos. LXXIX. cap. 1 et 2- pag. 584 seqq. 156 îU solationem Scripturarum, spem habeamus9', 4. ex persuasione in qua erant judaei quod in Scripturis vita haberetur aeterna, seu medium ad salutem a qua Christus eos minime abduxit, sed potius confirmavit illis verbis: Scru­ tamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere.10 5. Ne­ que eximuntur ab hac necessitate rudes ac illitterati, quibus idcirco onus incumbit ejus lectioni adesse in templis ubi lingua vernacula ipsis legi de­ bet; 6. aut saltem dicendum cum synodo pistoriensi eos excusari ex sola impotentia, ut in pluribus aliis accidit. 7. Nec demum suppletur huic ne­ cessitati aut concionibus, aut libris asceticis, cum in his non praebeatur pu­ rum verbum Dei, sed immisceatur verbo hominum, nec raro per ineptas, © quandoque vero etiam contortas ac absurdas Scripturarum expositiones. Ergo. 300. Resp. Λ’. Λ Ad 1. prob. D. Si nulla alia ratio suppeteret cognoscendi voluntatem Dei hominibus patefactam praeter Scripturarum lectio­ nem, C. si plures aliae rationes praeterea suppetant, N. Has porro assi­ gnavimus in probationibus. 301. Ad 2. D. Tenentur homines Christum et apostolos audire sive immediate sive mediate, C. immediate, iV. Hoc enim absurdum est. Cete­ rum cum Christus generatim dixerit: Qui vos audit me audit 11 ; et Ecce ego vobiscum sum docentibus omnibus diebus usque ad consummationem saeculi12’, apertum est, eos omnes Christum et apostolos audire, qui legitimos aposto­ lorum successores docentes praedicantesque audiunt. Christus enim jugiter vivit in ministris suis, ac per eos divina sua missio perennis fit, dicente apostolo: Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo.13 Eo vel magis quod non omnis Christi et aposto­ lorum doctrina per solam Scripturam ad nos pervenerit, verum etiam per traditionem, uti paulo post ostendemus. 302. Ad 3. D. Si Scriptura unica via esset ad patientiam et consola­ tionem capiendam, Tr. si plures aliae praesto sint, N. Addimus motiva, quae ad homines salvandos et ad patientiam informandos conferunt, viva voce exponi posse, ac tutius per legitimos Christi ministros, ut diximus, a fideli­ bus percipi. 303. Ad 4. D. Quatenus in Scripturis, ex parte saltem, divina reve­ latio continetur ad viam salutis hominibus commonstrandam, C. quatenus ex sola Scripturarum lectione ab unoquoque immediate illa hauriri debeat, A’ Responsio patet ex dictis; neque unquam judaei in hac persuasione fuere. 304. Ad 5. N. Etenim si omnes prorsus et singuli ejusmodi necessitate adigerentur, omnes omnino etiam rudes ac illiterati ei parere deberent, ac propterea ad removenda obstacula quae ipsos impedirent quominus ei muneri ’) Rom. XV. 4. 10) Joann. V. 39. ") Luc. X. 16. Matlh. XXVIII. 20. *3) Π. Cor. V. 20. 157 satisfacerent, obligarentur. Nam qui ad finem tenetur, et quidem absolute, tenetur pariter ad media sine quibus necessarius finis nequit obtineri. Ne­ que huic obligationi satisfieret per auditionem, cum juxta adversarios necessitas sit de lectione ipsa. Suspicari praeterea semper possent rudes ne in publica illa lectione non deciperentur aut per versionem infidelem, aut per mutilationem textus, aut alia demum ratione. Quod vero adjicitur de onere legendi Scripturas in templis lingua vernacula, quomodo id adversarii osten­ dunt? Nihil ejusmodi in Scripturis occurrit, quae juxta ipsos solam consti­ tuunt credendorum et agendorum regulam. · 305. Ad 6. D. Cujus propterea synodi propositio, utpote erronea, damnata est, C. probata atque admittenda, N. Accedit, quod haec sit glossa omnino gratuita, cujus nullum in Scripturis fundamentum habetur aut tradi­ tione, et in eum finem invecta, ut ab absurdis, quibus premitur adversariorum doctrina, se subducerent. 306. Ad 7. vel N. vel D. Nonnulli, Tr. omnes, A7. Jam vero numquam desunt in ecclesia operarii, ut vocat apostolus, inconfusibiles, qui rite graviterque enarrent verbum Der, episcopi excubant, ut concionatores suo recte fungantur officio. Sic numquam desunt libri ascetici ac mystici vero Dei Spiritu conscripti, quibus fidelium animi ad pietatem omnigenam mire excitantur, ac promoventur ad sanctitatem, sententiis ex sacris Litteris oppor­ tune et apte depromptis.14 Si quid vero inutile aut minus grave sive con­ cionibus sive libris illis inseritur, non ideo omnia vitiata dicenda sunt, sed in tanta qua illorum versamur copia, potest quispiam illos seligere, quos ma­ gis idoneos experitur, ac sibi magis accommodatos. 307. Inst. Saltem tenentur fideles ad sacrarum litterarum lectionem ex praecepto. Nam 1. Dent. VI. 6. de mandatis Domini dicitur: Ligabis ea quasi signum in manu tua: eruntque et movebuntur ante oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus tuae. 2. Christus vero Joann. V. hoc ipsum iterum inculcavit dicens : Scrutamini Scripturas: et apostolus praecepit Colossensibus ut epistolam legerent, quam scripserat ad Laodicenos, ac vicissim « H) Praetermissis siquidem numquam satis commendatis ascclicis operibus de imita­ tione Christi, Philothea s. Francisci Salcsii, De gemitu columbae, De arte bene mo­ riendi, De ascensione mentis in Deum v. card. Bellarmini, nec non tot eximiis ope­ ribus Bossueti, Fenelonii, card. Bonae, qui solide non minus quam pie animant Chri­ stianam ad pietatem perfectionemque per­ ducunt; si quis oculos conjiciat in scripta s. Catharinae senensis, s. Theresiae, s. Alphonsi, fieri non potest ut ex unctione quam ubique spirant, non sentiat Dei Spi­ ritum in illis dominari, ac cor suum in Deum rapi immo et trahi. Haec speciminis gratia commemoravi, ceterum innumera prope suht in ecclesia catholica ejusmodi opera, quae animum in Deum accendunt, quae frustra quaeras in proteslantium scri­ ptis quae glaciem potius adducunt. Sed in ecclesia est vita. Non semel factum est, ut protestantes rite dispositi ex illorum le­ ctione commoverentur ac se reciperent in ecclesiae sinum. R « nt Laodiceni eam legerent, quam direxerat ad Colossenses: Et cum leda fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam quae Laodicensium est, vos legatis. 15 3. Ex his praeterea discimus fide­ les omnes praecepto adigi ad legendas epistolas quas scripserunt ad eos apostoli: quorsum sane epistolas illi scripsissent, si fideles non tenerentur eas legere? Quod vero dictum est de epistolis, de reliquis Scripturarum libris Novi praesertim Testamenti intelligi per analogiam debet, cum juxta s. Gregorium M. ac reliquos patres Scriptura sacra aliud non sit quam Dei epistola ad homines data. 4. Hinc Christus generarim dixit: Quaerite et invenietis: perinde ac si dixisset: quaerite in Scripturis veritatem et inve­ nietis eam.16 5. Quibus permotus s. Joann. Chrysostomus : Audite, inquit, obsecro saeculares omnes, comparate vobis Biblia, animae pharmaca; si nihil aliud vultis, vel Navum Testamentum acquirite, Apostolorum Acta, Evangelia etc.17; ac demum concludit: Non potest fieri, ut quisquam salutem asse­ quatur, nisi perpetua versetur in lectione spirituali. 18 6. Merito proinde vel ipse Van-Ess parochus catholicus ac professor in universitate marburgensi affirmavit propagationem sacrorum Bibliorum inter omnes indiscriminatim fideles unicum medium esse efficiendi, ut denuo Christiana religio efflo­ rescat. 19 Ergo. 308. Keep. A'. A. Ad 1. prob. D. De praeceptis decalogi, Tr. univer­ sae legis mosaicae. N. Absurdum siquidem esset asserere legem universam seu Pentateuchum scribi in liminibus et ostiis domorum, aut ferri quasi signum in manu. Sane pbarisaei qui ad litteram allegata verba ex Deutero­ nomio intelligebant, in phylacteriis et vestis fimbriis nonnullos perpaucos legis mosaicae locos exscriptos deferebant; ad hunc autem morem alludens Christus Dominus: Dilatant enim, inquiebat, phylacteria sua, et magnificant fimbrias20, ad ostentationem videlicet. Ceterum objecta verba figuratam locu­ tionem praeseferunt qua Hebraeis praecipiebatur, ne unquam oblivioni trade­ rent divina praecepta. Materialis interpretatio pharisacismum sapit et rabbinismum. Perperam igitur afferuntur verba Deuteronomii pro adstruendo praecepto de Scripturarum lectione. ’5) Coloss. IV. 16. *6) Ita Monod apud cil. opusc. Le mi­ nistre etc. pag. 15 seqq. *") Άκούβατε, παρακαλώ, -arrtf oî βιωτικοί, καί KrâffSt βιβλία, φάρμακα τήί ψυχήί, d μηδέν ΐτερον βούλίσΒί, την γοΰν καινήν κτήσασ^ε, τών αποστόλων τάίπραStti, τά ευαγγέλια. Hom. IX. in epist. ad Coloss. η. 1. *8) Ούκ εΟτιν, ουκ ΪΟτι τινά δωβήναι μή ΰυνεχώί άναγνώδεωί απολαύοντα πνευμα­ τικής. hi Lazar, cone. ΙΠ. η. 2. *9) Apud Grégoire. Hist, des sectes. Tom. IV. pag. 412. 50) Maith. XXILL 5. Cf. in hune loc. Joann. Lighlfoolum, opp. edit. Ullraject. 1699. vol. IL pag. 356 seq. qui recenset locos a pharisaeis descriptos in fimbriis seu observatoriis, et vestium fimbriis; sunt au­ tem 4iae quatuor legis periochae. Exod. XIII. 3-10; ibid. v. 11—16; Deut. VI. 5-9; ibid. XI. 13 — 21. Cf. quoque Ign. Weilenauer S. J. in celebri Lexica biblico sae­ pius recuso ad vocem Phylacterium. 159 309. Ad 2. D. Et in hypothesi quod objecta Christi verba praeceptum contineant, solos pliarisaeos seu legis doctores ac sacerdotes afficiunt, C. indiscriniinatim omnes, N. In primis dubium admodum est utrum imperandi aut indicandi modi sit verbum iptuvùrt, scrutamini, ut inter ceteros s. Cyrillus alex, contendit.21 Verum dato etiam, quod modi sit imperandi, non ad omnes promiscue Christus verba sua direxit, sed uti colligitur ex v. 33. eos alloquebatur, qui miserant ad Joannem, quique erant sacerdotes et levitae (Joann. I. 19—24).22 Jam vero etiam nunc ecclesia sacerdotibus ac ministris suis eadem verba ingeminat: Scrutamini Scripturas ; fidelibus vero ac populo illa Ecclesiastici ingerit: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper. . . Non est enim tibi necessarium, ea quae abscondita sunt, videre oculis tuis. . . . Multos quoque supplantavit suspicio illorum. Et in vanitate detinuit sensus illorum. 310. Ad 3. D. In publico coetu et sub magisterio ministrorum eccle­ siae, C. ab unoquoque privato et absque ulla subjectione, N. Haud inficia­ mur quandoque esse utilem posse publicam lectionem sive Epistolarum, sive Evangelii, aliorumve sacrae Scripturae librorum, prout ecclesia semper facere consuevit. Verum ut omni periculo via praecludatur, tractus seligendi sunt, qui omnium aedificationi inservire possint, et si qua alicubi difficultas in his deprehendatur, explananda est ab ecclesiae ministris, uti fit in ecclesia ca­ tholica per enarrationem Evangelii, aut epistolae, ac etiam ab iis, qui e suggestu lectiones habent ac explanationes Scripturarum.24 Numquam sane 5I) Vadem damus hujus expositionis vel ipsum Kuinoelium qui in Joann. V. 39. haec scribit: «Ερευνάτε permulti interpretes, neuliquant tamen idoneis de causis, impe­ randi modo accipiunt, et verbum ipsum Ιρευνάν explicant, aliquid cum maxima ακρίβεια, animi attentione, et magno ani­ mi conatu quaerere . . . . sed Ιρευνάτε, ut jam Cyrillus vidit, indicandi modo ac­ cipiendum est, vos inquiritis, scrutamini. . . . Hunc enim modum orationis series flagitat, cum v. 40. sequatur καί οΰ 5-έλετε Ιλ^εϊν κ. τ. λ., cum infra v. 45. Jesus con­ cedat Mosen ab iis magni fieri, sed frustra legi ; atque in praecedentibus etiam indi­ cativi modi legantur. “ ”) Cf. eundem Kuinoelium ibid, ad v. 33-34. M) Ecclesiastici III. 22, 23, 26. ”) Ut pateat quanta sollicitudine caverit concilium tridentinum ut sacrae Scripturae lectio et explanatio vernacula lingua fieret populo Christiano, satis est legere ejus de­ creta, quae sub Paulo III. ann. 1545, sess. V. De reform, cap. 1. edita sunt: ..In eccle­ siis, dicitur, in quibus praebenda . . . aut quovis nomine nuncupatum stipendium pro lectoribus sacrae theologiae deputatum repcrilur, episcopi, archiepiscopi. primates, et alii locorum ordinarii, eos . . . qui sti­ pendium hujusmodi obtinent, ad ipsius sa­ crae Scripturae expositionem, et interpre­ tationem, per seipsos, si idonei fuerint, alioquin per idoneum substitutum ab ipsis episcopis . . . eligendum, compellant. De caetero vero praebenda aut stipendium hu­ jusmodi nonnisi personis idoneis, et quae per seipsos id munus explere possint, con­ ferantur." Et aliis omissis, quae alias re­ tulimus, sess. XXIV. sub Pio IV. ann. 1562. De reform, cap. 4. statuitur de epi­ scopis et parochis, ut «saltem omnibus do­ minicis et solemnibus diebus festis; tem­ pore autem jejuniorum quadragesimae et adventus Domini quotidie, vel saltem tri­ bus in hebdomada diebus, si ita oportere 160 mens fuit apostolis, ut fideles absque subjectione praepositis suis epistolas aliaque ipsorum scripta legerent, eadetnque privato sensu interpretarentur. Ecquis enim fidelium absque erroris formidine legeret ac interpretaretur epi­ stolam ad Romanos? Quod et de ceteris pariter diei opus est. Atque hinc responsio patet ad id quod adjicitur de universa sacra Scriptura, quae a s. Gregorio M. aliisque patribus merito vocata fuit epistola Dei ad homines.23 311. Ad 4. D. Quaerite orando, C. legendo Scripturas, X Evidens est ex toto contextu agere hic Christum de necessitate atque efficacia ora­ tionis, cum dicat: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et ape­ rietur vobis; in quibus nec verbum occurrit quod vel innuat praeceptum de Bibliorum lectione. Sed ita est; haeretici prius contorquent ad proprios sen­ sus litteras sacras, deinde vero juxta privatam suam interpretationem eas catholicis obtrudunt, ut quod contendunt, quaquaversus evincere videantur.26 312. Ad 5. D. Adhortando et quidem non absque aliqua amplifica­ tione, C. presse praecipiendo, X. Ut enim omittam non esse in unius tantum patris potestate praeceptum inducere quo omnes obligentur fideles, sco­ pus ipsius est fideles a ludis, spectaculis profanorumque librorum lectione retrahere, eosque ad sacrae Scripturae lectionem excitare, ut paulo post ostendemus. Quod ut obtineat, utitur interdum hyperbole et amplificatione, prout clare patet ex altero testimonio ab adversariis objecto, Fieri ne potest, ut s. Joann. Chrysostomus sibi persuaserit rudes omnes ac idiotas qni I duxerint, sacras Scripturas, divinamque le­ gem annuntient." In quos locos ef. Joann. Gallemart. Haec vero execution! mandari tum ex publico facto constat, tum ex Scri­ pturae lectionibus, quae vernacula lingua ad populum habitae sunt ac deinceps ingenti populi fructu typis editae; atque ut in Ita­ lia nostra sistam, ecquis ignorat lectiones sacras Zucconi, Calini, Cattaneo, Nicolai, Rossi, Granelli, Roberti, Pellegrini, Mar­ tinelli, Barolti, Cesari, quique horum ag­ men claudit cl. Franc. Finetti, cujus de­ cem jam volumina hac de re prodierunt. 2S) Cf. Fontana op. cit. in prop. LXXII. Quesneli cap. 4 et 5. pag. 996 seqq. Vere quadrant adversariis nostris quae Tertullianus scribit de sui temporis haereticis, qui et ipsi, sicut saec. XIX. no­ vatores, obtrudebant istud quaerite et in­ venietis; sic, inquam, scribit in lib. De praescript. cap. 14. ..Itaque tu qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quae­ runt , dubius a dubiis, incertus ab incertis, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est. Sed quum decipiendi gratia praetendunt se adhuc quaerere, ut nobis (catholicis) per sollicitudinis injectionem tractatus suos insinuent: denique ubi adie­ rint ad nos, statim, quae dicebant quae­ renda esse, defendunt: jam illos sic debe­ mus reputare, ut sciant vos non Christo, sed sibi negatores esse. Cum enim quae­ runt adhuc, nondum tenent: cum autem non tenent, nondum crediderunt, non sunt Christiani. Et cum tenent quidem et cre­ dunt, quaerendum tamen dicunt ut defen­ dant: antequam defendant, negant quod confitentur se nondum credidisse, cum quae­ runt. Qui ergo non sibi sunt Christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam ve­ niunt, qualem fidem disputant? Cui veri­ tati patrocinantur, qui eam a mendacio in­ ducunt ?“ edit. Rigalt. Quam bene, quam graphice paucis his verbis omnium haere­ ticorum cujusvis aetatis agendi ratio expo­ nitur ! litteras non didicerint, assequi salutem non posse? Hoc neque adversarii contendunt.27 313. Ad 6. D. Si privatorum individuorum judicium rom. pontificum, immo et ecclesiae universae judicio esset praeferendum, C. secus, N. Quid magis ad religionis Christianae prosperitatem conferat, melius certe noverunt rom. pontifices, quibus illa ex divina institutione commissa est, aut, si lubet, ecclesia ipsa universa, quam privati homines qualescumque. Cum vero rom. pontificibus et cum illis universae ecclesiae constiterit non solum non expe­ dire ad religionis christianae incrementum aut nullo modo conferre, verum etiam maxime obesse inconsultam ejusmodi Bibliorum propagationem, nonne hominis tumentis est, ac intolerabilis arrogantiae illam propugnare tamquam unicum medium, quo Christiana religio efflorescat? Hinc est quod juremerito plures Van-Ess castigaverint ejusque retuderint audaciam.28 f PROPOSITIO H. Numquam ecclesia aut romani pontifices universim prohibuerunt fidelibus sacrae Scripturae lectionem in lingua vernacula, sed modo improbarunt, modo pro­ barunt, prout temporum, locorum aut personarum adjuncta ac fidelium utilitas exposcere videbantur. 314. Hanc adstruimus propositionem tum ad vindicandam agendi ratio­ nem, quam diversis temporibus ecclesia ac rom. pontifices adhibuerunt circa lectionem sacrorum Bibliorum in lingua vulgari, tum ad repellendam protestantium, jansenistarum illorumque neotericorum calumniam, qui ecclesiam ac rom. pontifices incusant , perinde ac si universim prohibuerint lectionem Scripturae sacrae in lingua vernacula, ut hac ratione fidelibus os Christi ob­ struerent, atque eis modum adimerent illam intelligendi. Praemonemus porro heic agi de re disciplinari, quae propterea accommodari potest, immovero et debet diversis temporum, locorum ac personarum adjunctis, cum exploratum sit nonnulla alicubi et quadam aetate saluberrime constituta fuisse, quae, rerum adjunctis immutatis, tamquam noxia postmodum abrogata sunt, atque *tf I etiam vetita.1 315. Quibus praemissis, ita accedimus ad thesim nostram evincendam. v) Cf. Bellarm. De verho Dei, lib. II. cap. 16. 28) Inter ceteros eminent Lienhard argentoratensis et Kisleinacker theologus mo· nasteriensis de quibus etiam loquitur Gré­ goire loc. cit. ') Plura hujus diversae agendi rationis Perrone, Praelectiones lheolog. 111. pro diversis temporum ac personarum ad­ junctis congessit tum ex sacris litteris, tum ex historia ecclesiastica Spiritus Roterus in sua lucubratione hoc de argumento edita ann. 1548. cap. 30. quibus plura alia adje­ cit Fontana op. cit. in propos. LXXXIII. cap. IV. col. 848 seqq. quae illic recoli possunt. 11 162 Ecclesiam antiquitus Scripturae sacrae lectione in vulgari lingua non inter­ dixisse fideles ex iis liquet, quae paulo ante praemisimus de Scripturarum versionibus in omnes ferme linguas tunc temporis vigentes, quasque ecclesia numquam improbavit, quod et adversarii ipsi ultro fatentur immo et conten­ dunt. Insequentibus vero saeculis, cogentibus haereticorum fraudibus in vi­ tiandis sacris litteris sub versionum vernacularum obtentu, sacrorum Biblio­ rum lectio in lingua vulgari interdici coepit fidelibus in Galliis a conc. tolosano ann. 1229. * Huic synodi constitutioni jam praeiverat Innocentius ΙΠ. qui eadem de causa lectionem Scripturarum vulgari idiomate dioecesis metensis fidelibus interdixit.3 Verum ejusmodi constitutiones locales fuerunt ac temporariae, Res ita se habuit, donec exortis haereticorum lutheranorum, zwinglianorum, calvinistarum innumerarumque illorum propaginum factionibus, qui ad unum omnes necessitatem proclamarunt legendi ab omnibus et singulis fidelibus sacra Biblia idiomate vulgari, quique certatim suis sacros codices versionibus corruperunt, ut malo imminenti occurreret Pius IV. pro­ diit ejus jussu regula quarta Indicis, qua sacrorum in lingua vernacula Bi­ bliorum promiscua lectio severe interdicitur. Ast neque ob regulam istam omnibus Christi fidelibus ejusmodi lectio universim ac indiscriminatim pro­ hibetur, cum ea relativa seu respectiva sit: siquidem quibus proficua esse deprehenderetur sacrae Scripturae lectio, iis judicio episcopi aut inquisitoris, de istorum consensu illa permittitur.4 Ex nimia tamen hanc concedendi facultatem facilitate, qua haud pauci abutebantur, factum est ut Clemens VIII. eam facultatem ad sacram Indicis congregationem revocarit. 5 *) Can. XIV. ..Prohibemus etiam, ne libros V. T. aut N. laici permittantur habere, nisi forte Psalterium vel Breviarium. . . . Sed ne praemissos libros habeant in vulgari translatos, omnino prohibemus." Apud Coletum in collect. Veneta concilior, tom. XIII. col. 1239. Celebratum porro hoc concilium est ann. 1229 mense Novemb. prout etiam habetur ex Sirmondo, Dacherio, Martenio, non autem ann. 1129 uti scribit Wegscheider, qui adducit auctoritatem Mansi. Ast Mansi in suo ad concilia Veneto-Lubbaeana supplemento, torn. Π. col. 963. nec refert quidem hujus concilii acta, sed so­ lum pacta inter regem Francorum et Raymundum comitem tolosanum inita, statuitque hoc concilium pariter ann. 1229. Haec observanda erant circa epocham, ut pateat hanc prohibitionem factam esse adversus albigensium machinationes. *) Hanc referi Fontana op. cit. coi. 591 seq. ubi etiam aduolat Innocentium impor­ tuno Metensium desiderio aliquas Scriptu­ rae partes minus difficiles permisisse. *) En verba reculae IV. Indicis: »Cum experimento compertum sit, si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine per­ mittantur, plus inde, ob hominum temeri­ tatem, detrimenti, quam utilitatis oriri, hac in parte judicio episcopi aut inquisitoris stetur, ut cum consilio parochi vel con­ fessorii. Bibliorum a catholicis versorum lectionem vulgari lingua eis concedere pos­ sint, quos intellexerint ex hujusmodi le­ ctione non damnum, sed fidei et pietatis augmentum capere posse." De hac regula Indicis prolixe egit P. Cherubinus op. cit. tom. IV. part. IV. pag. 489 - 558. adver­ sus Arnaldum. 4) Sunt autem hujus tenoris quae jussu Clementis VUL addita sunt Regulae IV. Indicis. ^Animadvertendum est circa supra- 163 316. Ubi nutem Scripturae sacrae lectio in lingua vernacula utilis visa est, non modo rom. pontifices eam non prohibuerunt, immo vero et promo­ verunt; cum scilicet certiores effecti sunt de versionum fidelitate, atque diffi­ cilioribus in locis eam opportunis notie explanatam compererunt. Sic Gre­ gorius XIII. auctor fuit P. Wieckio S. J. ut in linguam polonicam Biblia verteret, ejusque versio Clemente VIII. probante Cracoviae prodiit.6 In Germania praeter antiquiores, quae jamdiu a viris catholicis vulgatae erant7, nova adornata est ab Emsero8; in Anglia in usu est versio catholica duacensis, quae edita fuit ann. 16099; in Galliis Fenelonius versionem gallicam N. T. plurimum provexit10; in Italia, ut antiquiores versiones silentio prae­ tereamus”, celebris admodum est versio cl. Martini archiepiscopi florentini, didam regulam quartam Indicis fel. record. Pii Papae IV., nullam per hanc impressio­ nem et editionem de novo tribui facultatem episcopis vel inquisitoribus aut regularium superioribus, concedi licentiam emendi, le­ gendi, aut retinendi Biblia vulgari lingua edita; cum hactenus mandato et usu san­ ctae rom. et universalis inquisitionis sub­ lata eis fuerit facultas concedendi hujusmodi licentias etc.“ 6) Cf. Alegambe in Biblioth. Script. Soc. Jes. loc. cit. ’) Etenim Otfriedus Wissenburgensis ann. 870. Novum Testam, ac Psalmos me­ trice lingua teutonica reddiderat; Rab. Mau­ rus et Walafridus universa Biblia in linguam germanicam verterant; versiones biblicae augustana et nürembergensis prodierant saec. XV. Cf. Audin, Hist. de la vie de Luther, cd. 2. tom. I. pag. 14. Quod ta­ men heic dicit Audin de versione germanica Rabbani Mauri et AValafridi totius scri­ pturae ab aliis in dubium revocatur. Cf. Apparatum biblicum Cherubini vol. IV. pag. 151 seq. Immo germanica versio quae jam typis prodierat ann. 1466. sexdecim vicibus edita est ante lutheranam versionem ann. plus minus 1534. Cf. Versions of the Scripture, in Dublin Review, vol. I. July 1836. s) De hac versione Emseri agunt Cochlaeus in Actis adv. Lut herum, ann. Dorn. 1522, Serarius in Proleg. pag. 130, Possevinus in suo Apparatu tom. I. Cf. Cherubinum op. ct loc. cit.— Emserus non vertit nisi Novum Teslamentum, Eckius addidit versionem T. Veteris de qua prae­ ter Gretzerum in Vindic. Bellarmini agit Rich. Simon in Append, pag. 532. Juxta Sixlum senens, lib. VI. Bibl. sanctae Eckius ulrumque transtulit Testamentum ann. 1540. Cf. tamen Le-Long Biblioth. tom. I. pag. 307—382 seqq. Edit. 1723. 9) Vid. O’Connell op. cit. A full Report of the Proceeding etc. pag. 41 seqq. Haec versio quadraginta annorum labore ador­ nata est a doctissimis viris et omnium praestanlissima habetur. ,0) Sic enim ipse scribit in epist. 2. ad March, de Seignelai ex Tremblade 26. Febr. 1686 circa missiones Saintogne : «J’oubliais de vous dire, qu'il nous fau­ drait une très-grande abondance de livres, surtout de Nouveaux - Testamens, et des traductions de la Messe avec des expli­ cations: car on ne fait rien, si on n'ôte les livres hérétiques; et c’est mettre les gens au désespoir, que de les leur ôter, si on ne donne à mesure qu’on ôte;4' e in ep. 3- ad eund. »11 faudrait aussi ré­ pandre des Nouveaux - Testamens avec pro­ fusion. . . Si on leur ôte leurs livres sans leur en donner, ils diront, que les mi­ nistres leur avaient bien dit, que nous ne voulions pas laisser lire la Bible de peur qu on vit la condamnation de nos super­ stitions, et de nos idolâtries, ct ils se­ ront au désespoir;« et alibi in ep. data ex Rocella: „Je ne saurois vous dire le nombre de Nouveaux-Testamcns dont on auroil besoin etc." Cf. Correspondance de Fènë Ion, ed. Paris 1827. Tom. L “) Cujusmodi sunt, Nie. Malermi, Ant. Brucioli, aliorumque de quibus agit Le- 11* 164 Long in cit. Biblioth. tom. I. Sisto in versione Joann. Diodati lucensis, qui fuit mi­ nister calvinianus genevensis, quique para­ phrasten potius quam interpretem agit in sua versione, ac nihil non ad suae sectae placita pertrahit, quam versionem proplerea suam fecerunt genevenses. Porro haec versio ea est cujus jam plures editiones societas biblica vulgavit atque inter nos disseminat ad deferendum bonum nuncium. Egregii homines! Historiam hujus versionis fuse praebet P. Cherubinus a s. Joseph in Appar. Bibl. tom. IV. pag. 127 seqq. Nihil dixi de vers. Jac. de Voragine, quia critici eam in dubium revocant. Cf. LeLong. n) Mirum est Glaire nullam hujus versionis mentionem fecisse, cujus tamen su­ pra viginli editiones prodierunt; atque illud etiam notandum quod cap. 5. quaesi. 10. §. 25 et 27. loquens de versione gothica Ulphilae, asserat ad nos non pervenisse istius versionis nisi Evangelia, et aliquot fragmenta epist. ad Rom. quae edita sunt a Kniltel ex codice rescripto. Attamen no­ tissimum eruditis est ex palimpsestis biblioth. ambrosianae curis eminentissimi dociissimique viri Angeli Mai, qui eas primum reperit, et Caroli Octav. Caslillionaei vulga­ tas esse epistolas fere omnes apostoli Pauli una cum textu gothico, ejusdemque gothici textus versione latina una cum glossario ab ann. 1819 ad ann. 1839. typis mediolanensibus. Refellit porro Castillionaeus in non paucis Hug. cujus meminit Glaire. *’) Cf. in edit. Rom. 1784. Tom. I. ,1) De quibus agit Le-Long op. cit. ,5) Cf. O'Connell loc. cit. I6) Sane ceteris praetermissis celebris Dr. Leo protestans scriptor haec habet in rem nostram: n Prétendre que l’église ca­ tholique refuse à ses adhérents la lecture de la Bible, c'est la calomnier; là du moins où elle trouve la simplicité et la fi­ délité chrétienne, elle ne le fait jamais, mais elle s’efforce de prévenir les recherches w quae omnium pene fidelium manibus iisuque conteritur12, quamque etiam Pius VI. commendas it appositu lire vi dato 17. Mart. 1778 in quo inter ce­ tera de sacris libris haec leguntur: ,.ΙΙΙί enim sunt fontes uberrimi, qui cuique patere debent ad hauriendam et morum et doctrinae sanctitatem etc.11 Quod et de nationibus reliquis dici debet, adeo ut vix aliqua sit, quae versione sua non utatur.14 317. Sed et ante ita dictam reformationem longe lateque sacra Biblia disseminata erant. Quae primum vulgata sunt a celebri Faust post typographicam inventionem, fuere sacra Biblia juxta versionem vulgatam, nempe ann. 70 antequam lutherana factio foras erumperet. Notandum porro est ea aetate, quotquot pene legere scirent, linguam latinam calluisse. Per idem tempus 800 plus minus editiones Bibliorum, aut N. T. ante reformationem prodierant; ac per universam Europam catholicam circumferebantur, antequam vel protestantis nomen agnosceretur. Et ex his 200 versiones in linguis ver­ naculis diversarum gentium, penes quas vulgatae erant. omnium manibus libere versabantur.15 318. Hisce ab historia depromptis jam constat de facti quod asserui­ mus veritate, numquam videlicet ecclesiam aut rom. pontifices universim et absolute sacrae Scripturae lectionem in lingua vernacula fidelibus indiscriminatim omnibus interdixisse. Nunc sane doctiores inter protestantes aperte fatentur, calumniari catholicam ecclesiam illos, qui adhuc ab ea interdici scripturarum lectionem fidelibus affirmant.16 Nunc praestat, paucis jus ad- 165 struere, nempe ostendere prudenter omnino ecclesiam romanosque pontifices sese gessisse, dum pro opportunitate promiscuam illam lectionem fidelibus vetuerunt. 319. Duae sane cumprimis rationes concilia romanosque praesules ad aver­ tendos fideles a vulgari Scripturarum lectione perpulerunt: periculum scilicet perversionis et adulteratio sacri textus in versionibus haereticorum. Hasce singillatim expendamus oportet. 320. Ac primd quidem perversionis periculo quod fidelibus instabat, per­ mota fuisse concilia romanosque. pontifices ad illa decreta edenda, patet 1. ex aetate qua tolosanus canon XIV. editus est. Eruperant tunc temporis albigenses ac waldenses, qui duce Petro Waldo contra clerum sese extulerant, et versione Scripturarum in gallicam linguam utebantur ad pervertendos catho­ licos quorum plures in dies decipiebantur ex perperam intellectis nonnullis Scripturarum oraculis: quapropter debuit concilium, prout jam praestiterat saltem ex parte pontifex Innocentius III., contrahere facultatem laicis legendi Scripturam lingua vernacula, quo malum illud compesceretur. 17 Id pariter insequentibus annis renovari debuit ex occasione beguardorum et beguînarum, de pure curiosité, les doutes de pure cri­ tique, la lecture non approfondie. Sans doute ce soin pourrait bien cà et là être poussé trop loin : certains confesseurs pour­ raient bien être là dessus d'une pratique trop rigide; mais en face des émissaires anglais, qui semblables à des oiseaux de proie, vont semer la discorde partout, sans considérer l'homme tel qu’il est, ne re­ spectant dans leur orgueil anglais aucune convenance, cette sévérité et ses soins craintifs des prêtres catholiques pour leurs ouailles doivent paraître plaineinenl justifiés alors même qu’ils n’obtiendraient pas notre assentiment.·' Ita quidem ipse in responsio­ ne ad Nalhusium Hallensem. Vido Annales cal hoi. de Genève. IV. livr. Mars 1853. ,T) Hie me cohibere nequeo ab affe­ rendis verbis auctoris, tempore quo haec scripsit, protestantis, nempe Hurler, qui in vita Innoc. III. ed. cit. tom. III. lib. XIV. pag. 36- agens de haereticis illius aetatis qui typi fuerunt haereticorum inse­ quendum, scilicet protesianlium, haec ad rem nostram praedare scribit: nL’expérience avait appris que les hérétiques citaient quelquefois l'écriture sainte pour appuyer leurs opinions, non seulement l'interpré­ taient selon leur système, mais la tradui- saient en langue vulgaire, et la communi­ quaient aux autres, sans s’inquiéter si la traduction en rendait fidèlement le sens. Si ceux dont la vie était consacrée à la science avaient été obligés de se livrer avec persévérance à beaucoup de travaux, de re­ cherches et de méditations suivies, pour faire connaître exempte de toute erreur la vérité révélée, telle qu'elle est renfermée dans les saintes-écritures. combien ne de­ vait pas paraître dangereuse Vidée de placer entre les mains de. tout le monde, sans avoir égard à la capacité et à la droiture de volonté de chacun, un livre qui peut conduire Γhomme aussi facilement à l’er­ reur que dans le chemin du salut? Une foule d'hommes et de femmes imitèrent a Metz ce que Waldo avait fait à Lyon: on leur traduisit la plupart des écrits du Nou­ veau-Testament, et plusieurs de ceux de l'Ancien - Testament. et ils en firent le sujet de conférences dans leurs réunions. Ils regardaient avec dédain ceux qui ne voulaient pas y prendre part, méprisaient les avertissemefis des prêtres, cherchaient à se justifier par les sentences sacrées. Si un ecclésiastique s'entretenait avec eux des choses sacrées, ils lui répondaient: Nous les connaissons mieux que vous. ' ■Ml 166 wicleffitarum ct hussitarum, alianimque magno numero sectarum, multo vero magis lutheranorum, calvinistarum una cum Ibecunda sobole ah illis proge­ nita, qui ad unum omnes eadem arte utebantur ad errores suos in populum serendos propagandosquo.18 Patet 2. ex adulteration»» quae inducebatur, prout etiamnum inducitur sacri textus ab omnibus singulisque sectis in ejusmodi vulgaribus versionibus, ut eas accommodarent ad placita sua. Atque ut de antiquioribus sileamus, exploratum est Lutherum, Bezain aliosque plurcs accusatos ab ipsis protestantibus esse de ejusmodi corruptione. 19 In Anglia primae quae post reformationem versiones prodierint, fuere i. Tyndallii, 2. Coverdalei, quae sub Henrico VIII. adornatae sunt, 3. quae ab .Episcopo nun­ cupatur, regnante Elisabetba edita est: ac 60 annos in usu fuerunt. Attamen postea ecclesiae anglicanae ministri supra mille numero, uno animo eas de­ clararunt erroribus gravissimis refertas, m nonnullis locis absurdas, in aliis detrahentes aliquid verbo Dei, pervertentes, obscurantes, vitiantes. 20 His pro­ pterea alia successit versio, quae a Jacobo I. authentica declarata est; porro gravissimi theologi protestantes seu anglicani Lowth, Newcombe, Wescefield, Bellanti praeter plures alios, hanc ipsam versionem traduxerunt veluti plu­ ribus erroribus maculatam, ac proinde inquiebant novam optandam esse ver­ sionem. Horne in sua recenti Introductione ad studium criticum biblicum illo­ rum confirmat judicium. 21 Cum igitur ingens fidelibus perversionis impen­ deret periculum ex tot quae magna profusione vitiatorum Bibliorum versio­ nibus fiebant ab haereticis, usa jure suo est ecclesia, dum vulgares ejusmodi versiones prohibuit ad filios a venenatis hisce fontibus amovendos. Patet 3. ex ,s) Innumera prope documenta cf. apud Fontana op. cit. tom. III. in propos. LXXXI. cap.I. col.754. eliterum in propos. LXXXFI. cap. V. col. 800 seqq. ”) Cf. General Preface to New Te­ stament. translated by George Campbell. James Macknight, and Philip Doddrige, Doctors of the Church of Scotland; item ejusdem Gcorgii Campbell diss. XI. part. II. pag. 123., Mosheim, Syntagma dissert, ad sand, discipl. pertinent, pag. 166. Sed prae celeris cf. eruditum P. Cherubinuni a s. Joseph op. cit. tom. IV. qui ingenti la­ bore versiones Lutheri ceterorumque hae­ reticorum lutheranorum, calvinistarum, socinianorum etc. expendit accurate, prolatis etiam magno numero ipsorum protestan­ dum judiciis, ex quibus evidenter confici­ tur eos omnes ac singulos qui versiones novas ediderunt, non modo saepissime la­ psos esse, sed data opera Scripturas cor- rupisse. In sola versione Lulheri Hieronym. Emserus ostendit 1400 errores haereticos ac mendacia occultata ab illo haeresiarcha in ea fuisse. Sed ipsum adi Cherubinum a pag. 154 ad pag. 205. Nempe et de no­ stris haereticis protestantibus iterum ad lit­ teram verum esse deprehenditur, quod de haereticis sui temporis scripserat Tertullia­ nus, in lib. De praescript. cap. 38. ..Illic igitur et scripturarum et expositionum ad­ ulteratio deputanda est, ubi diversitas do­ ctrinae invenitur. Quibus fuit propositum aliter docendi, eos necessitas coegit aliter disponendi instrumenta doctrinae. Alias enim non potuissent aliter docere, nisi ali­ ter haberent per quae docerent." Ed. Rig. M) Apud O’Connell opusc. cit., et apud Grégoire, Hist, des sect. tom. IV. pag. 407 seqq. «) Ibid. 167 malorum congoric quae provenerunt ab ejusmodi vulgaris Scripturae lectione; ut enim premamus silentio, quae anterioribus saeculis orta sunt22, prote­ stantes Clarendon, Grey, Hey falsae Bibliorum interpretationi tribuunt belli civilis dissidia, suppliciumque Caroli I. 2‘ Hume testatur post reformationis initia debuisse ad tempus e populi manibus subtrahi versionem Scripturae in lingua vernacula ob controversias et fanatismum quem ejusmodi lectio exci­ terai. 24 His alia plura testimonia adjecit D. Milner ex auctoribus prote­ stantibus et anglicanis, qui ingemuerunt ob pravos effectus, ex vulgari Scri­ pturarum versione consecutos.25 »Sane exinde factum est, ut sutores, lanii, pjstores, bajuli, apostatae etiam ac lenones lenaeque prophetarum atque docto­ rum gesserint partes, seseque adversum proprios suos pastores erigere haud dubitarint. 26 321. Postquam vero furor ille (bibliomaniam vocant) ab haereticis ex­ citatus sensim deferbuit, ac minus periculi fidelibus instabat, coepit ecclesia aliquid de hujus disciplinae severitate remittere, ipsique rom. pontifices com­ mendarunt, ut vidimus, versiones vernaculas a piis prudentibusque catholicis viris adornatas, atque opportunis adnotationibus auctas ad difficiliora loca enucleanda. 322. Dum igitur protestantes adhuc sciscitari solent a plebecula: Cur ecclesia vestra interdicit vos a Scripturarum lectione? duplex semper omnibus responsio in promptu esse debet, prima quidem: Ne seducamur a vobis, seu ne forte moriamur 27 : altera vero: Vros calumniamini ecclesiam nostram, nun­ quam enim ecclesia nobis absolute ejusmodi lectionem prohibuit. 323. Juverit hactenus dicta confirmare confessione docti protestantis, qui haud dubitavit, ecclesiam catholicam apud suos purgare, eam incusantes quod Biblia a cognitione fidelium subtraxerit. „Nos quidem putabamus, in­ quit Abauzit, plenam super ecclesiam romanam retulisse victoriam, liberam M) Cf. Fontana loc. cit. M) Cf. apud Grégoire loc. cit. pag. 415. 14 ) Dav. Hume. Hist. de la maison de Tudor. Lib. II. pag. 246. 1S) Op. cit. Excellence de la reliy. ea thol. tom. IL lettre XLVII. pag. 604 seqq. His juverit auctoritatem hominis haud su­ specti. nempe Walloni, apponere, qui ha­ ctenus dicta confirmat: » Aristarchus, inquit, olim vix septem sapientes in Graecia in­ venire potuit, et apud nos (ut verbis utar viri docti) vix totidem idiotas est reperire, omnes enim sunt doctores omnes cae­ litus instructi. Nullus est ex vilissima faece plebis fanaticus aut agyrta, qui non somnia sua pro verbo Dei venditet. Aper­ tus enim videtur puteus abyssi ex quo ascendit fumus qui coelum et stellas ob­ scuravit, et exierunt locustae cum aculeis, sectariorum et haereticorum numerosa soboles, qui omnes antiquas haereses renova­ runt, et plurima opinionum portenta de novo intulerunt; ex quorum vero castris prodierunt, omnibus notum. Hi sunt qui civitates, pagos, castra, domus impleve­ runt, immo ecclesias et pulpita occupa­ runt, et populum misere seductum in fo­ veam secum praecipitant.« Praef. in Polyylotta. **) Cf. Poncetium ord. Bened. apud Fon­ tana op. et loc. cit. pag. 728 seqq. 27) Gen. IIL 3. 168 Ribliis circulationem dando. Verum hanc ipsam habet ecclesia; prohibitio siquidem ejus non absoluta est sed relativa, Ejusmodi porro prohibitiones relativae nihil aliud unquam fuerunt, quam prudentiae circumspectiones ad­ versus infideles versiones, adversus arbitrariam interpretationem, quae viam aperit ad errores omnigenos, adversus usum se conjiciendi sine directione in­ expertae juventuti, intemperantiae corruptae imaginationis, (piae quavis re abutitur, lectioni librorum quorum natura mentis maturitatem cordisque mun­ ditiem exposcit, ut possit esse proficua.·4 28 Hactenus ille. 324. Constat ergo ex dictis quod ostendendum assumpsimus, numquam videlicet ecclesiam aut rom. pontifices universim prohibuisse fidelibus etc. DIFFICULTATES. 325. Obj. 1. Nemini licet eam adimere libertatem, quam Deus omnibus promiscue fecit adeundi haereditatem quam ipsis uti filiis reliquit. 2. Quare abripere e Christianorum manibus Novum saltem Testamentum, est illis Christi os obstruere. 29 3. Interdicere Christianis lectionem sacrae Scripturae, prae­ sertim Evangelii, est interdicere usum luminis filiis lucis, et facere ut pa­ tiantur speciem quandam excommunicationis,30 4. Nec refert nonnullos abuti Scripturarum lectione: neoue enim aequum est, ut propter hos sive paucos o priventur. Quemadmodum igitur non multi vino abutuntur ad ebrietatem, sed non debet interdici lectio quia nonnulli ed horum sacrilegium est serio vindiat eunuchum legentem Isaiam propheattendant prophetico sermoni tamquam Paulus utilem docet esse Scripturam rripiendum 34; laudat Timotheum, quod Psalmista beatos vocat, qui scrutantur lervacaneum esset patrum agmina addu: ci tare ad Scripturarum lectionem. Satis pae, qui fideles omnes ita alloquitur: sunt oracula Spiritus Sancti. . . Sumite dilecti, et bene nostis sacras Scripturas, xistis: illa igitur mente et memoria recommendavit, proscripsit Clemens XI. i Act. VIIL 28. «) IL Petr. L 19. 3<) LL Timolh. III. 16. ") Ibid. v. 15. M) Ps. CXVIIL 2”) Epist. L ad Corinth, capp. XLV. XLVII, LUI. 169 Ilie jam quaeritur utri tides adjungi debeat? 7. Illusio porro est sibi per­ suadere quod notitia mysteriorum religionis non debeat communicari foerninis lectione sacrorum librorum. Non ex foeminarum simplicitate, sed ex su­ perba virorum scientia ortus est Scripturarum abusus, enataeque haereses sunt.38 Ergo. 326. Resp. Ad 1. D. Si haec libertas absoluta sit, ac prorsus independens, C. si ecclesiae auctoritati sit subjecta ac subordinate, N. Jam vero, ut omittamus ecclesiam, seu ecclesiae pastores et praelatos immediatos sacri Scripturarum depositi custodes a Christo institutos esse, non autem fideles seorsum sumptos, fidelium libertas cohibite est ex Christi institutione ab au­ ctoritate ecclesiae, quae tamquam provida mater ac tutrix fidelis decernere debet quidnam commodum aut incommodum, utilitatem aut detrimentum filiis suis sit allaturum. Filiorum porro bene moratorum est matris obtemperare praeceptis. Cum autem experientia didicerit ecclesia sive ex temporum cala­ mitate, sive ex prava filiorum animi dispositione periculum fidelibus ingruere ex promiscua in vulgari lingua Bibliorum lectione, quamdiu illud imminere visum est, inconsultam illam libertatem coarctavit: sustulitque, cessante peri­ culo, hanc ipsam coarctationem. In quo miram ejusdem piae matris bonitatem ac prudentiam quis non suspiciat? 39 327. Ad 2. D. Si unica via ad Christum audiendum vulgaris esset Scri­ pturae lectio, C. si innumerae prope aliae suppetant, A'. Possunt igitur fide­ les Christiani loquentem audire Christum in ministris suis, in lectione librorum asceticorum, in interiore ejus inspiratione, in publicis concionibus, Scri­ pturarum explanationibus, aliisque ejusmodi mediis quibus vera Dei ecclesia abundat; alioquin rudibus et illiterates, idiotis ac barbaris, innumeris nempe hominibus, Christi os obstructum plane esset. 328. Ad 3. Eadem esto responsio. 329. Ad 4. D. Si privatorum judicio decernendum esset quando expe­ diat propter rei alicujus abusum tollere, seu verius rei ejusdem usum coer­ cere, Tr. si a legitima auctoritate, AT. Verum est non semper usum osse adimendum alicujus rei in se innoxiae, immo bonae ac optimae, cujusmodi Scriptura sacra est, ob nonnullorum aut plurium etiam abusum. Ast certum pariter est interdum expedire ipsius usus remotionem, si quidem id rerum adjuncta postulent. Hoc enim vel ipsa regiminum civilium agendi ratio evi­ denter confirmat. Cum itaque ecclesia, omnibus mature perpensis judicaverit ad tollendos abusus necessariam fuisse ipsius usus coercitionem, non est quod ulterius quaeramus. 38) Ila Quesn. prop. LXXXIII. M) Cf. egregiam disseri. Spiritus Roleri ord. Praed. De non vertenda Scriptura sacra in vulgarem linguam, Tolosae 1548. cap. II. pag. 53 seqq. quae ileruui cusa esi in Collectione auctorum Scripturae sacrae vulgares translationes damnantium, ac reperitur pag. 123. 170 330. Ad 5. D. Scriptura hanc lectionem commendat quoad eos, qui rite dispositi fructum et utilitatem percipere possint. C. absque debita ab ecclesia subjectione, X Profecto Petrus eam non commendat in ordine ad eos, qui epistolas Pauli ac ceteras Scripturas depravabant ad suam ipsorum perditionem ,0, qui proprie erant indocti et instabiles, quos pariter unice arcet ecclesia ab earum lectione, ne illas depravantes exitium sibi consciscant. Numquam enim doctos seu saltem graecam latinamve linguam callentes le­ gere Scripturas ecclesia prohibuit. Hinc concidunt, quae ex Actis apostolicis, Petri ac Pauli monitis objiciuntur, quibus ecclesia semper obsecuta est.4' Psalmista vero non de speculativa, seu theoretic» scientia aut scrutatione legis divinae loquitur, sed de practica illius custodia, ut patet tum ex con­ textu. tum ex hebraicae vocis linguarumque affinium, syriacae et Chaldaicae, vi, in quibus habetur: custodiunt. 42 331. Ad 6. D. Juxta disciplinam illorum aetate vigentem, C. secus, A; Diversa rerum adjuncta diversam disciplinam exposcunt. Si aetate hac nostra illi ipsi viverent patres, in tanta videlicet versionum vulgarium colluvie, quae ab haereticis vitiatae sunt, in tanta plurimorum hominum levitate et arro­ gantia, qui velut judices insurrexerunt adversus ecclesiam, in tanta demum haereticorum vafritie, qui adulteratis hisce versionibus insidiantur quotidie fidelibus, post tot ecclesiae ac rom. pontificum decreta ad amolienda ejus­ modi pericula, profecto patres pro amore quo flagrabant erga catholicam fidem, - alia prorsus ratione et scriberent et loquerentur.43 332. Hac ratione optime inter se componuntur s. Clemens I. et Cle­ mens XI. Uterque studebat fidelium utilitati, sed diversa ratione, quia media quae idonea fuerunt primis Christianis sub Clemente I., non solum inepta, immo vero perniciosa evaserunt sub Clemente XI., non quidem in se, sed respectu fidelium, ob adjuncta paulo ante commemorata. Utrique propterea parendum erat, ut filios decet parentibus morem gerere diverso tempore di­ versa praecipientibus. 9 ") II. Petr. III. 16. Cf. Fontana op. cl loc. cit. in prop. LXXX. cap. V. coi. 714 seqq. u) Cf. Polyglotta Walton in quibus hebraica vis exponitur per custodes, nempe mandatorum Dei. et in vers, syriaca expo­ nitur per conservant. est enim ·· · par- »1 licip. in statu constructo. Cf. etiam Tirinum in hunc psalmum. tt) Cf. Petrum Lizclium in opusc. De sacris libris in vulgare eloquium minime vertendis; quod pariter cxlat in cit. Col­ lect. auctorum s. Scripturae vulgares translationes damnantium, pag. 27; nec non Aloysium Mozzi S. J. in op. Il /'also discepolo di s. Agostino convint o di er­ rore , Venezia 1779. Part. I. cap. 2; item P. Cherubinum a s. Joseph in prolixa dis­ sert. XV. Circa versiomtm vernacularum lectionem omnibus indifferenter permissam ac debitam, in Apparatus biblici loin. IV. pag. 216 seqq. Sex conlinct paries in qui­ bus haereticorum, jansenislarum, Arnaldi praecipue in his quae apposuit regulae IV. Indicis, aliorumque iliorum fautorum ar­ gumenta discutit, ac solvit copiosissime, usque ad pag. 648. ? - Ί 333. Ad 7. A’. Ad prob. D. Minus idoneae sunt mulieres ad haereses excogitandas, 7’/·. ad eas, ubi semel imbutae his fuerint, tenacius retinendas ac facilius disseminandas, N. Quamvis enim haereses foeminae passim, ut quae ingenii tenuioris sunt, non primae excogitent, attamen illis, ubi semel imbutae fuerint, uti frequens docuit experientia, nihil est ad haereses pro­ movendas magis idoneum. Praetermissis siquidem exemplis a s. Hieronymo commemoratis de nicolaitis, marcionitis, gnosticis, montanistis, arianis, qui constanter foeminis usi sunt ad suos propagandos ** , errores aetate nostra haud pauca suppetunt, quae aperte ostendunt quid foeminae valeant ad erro­ res queis semel imbutae fuerint, pugnaciter animo retinendos disseminandosque. Moniales Portus Regalis numquam dimoveri potuerunt ab erroribus jansenianis.45 Quapropter longe difficiliorem se praebet s. sedes in conce­ denda facultate contrahendi nuptias cum haeretica, quam cum haeretico viro, quia experimento didicit, frequentius contingere, ut uxor haeretica virum pervertat, quam ipsa ab illo ad fidem catholicam adducatur. 334. Et has quidem difficultates ad abundantiam solvimus ad vindi­ candam ecclesiae et rom. pontificum agendi rationem, quam haereticis cogen­ tibus, superioribus annis adoptarunt. Ceterum vix nunc temporis aliqua gens est, quae Biblia non habeat in vernaculam linguam conversa, iisque non utatur, probantibus, aut saltem non obnitentibus rom. pontificibus et episco­ pis, quum certiores facti sunt de versionum fidelitate, atque congruentibus explanationibus, queis perversionis periculum amoveatur. w) Cf. in episl. CXXXIII. ad Ctesiphonlem n. 4. ed. Vallars. Cf. Francisci Simonis. De fraudi­ bus haereticorum, part. 1. Fraude VI. Item lepidas historias quas refert auctor op. cui tit. Le véritable esprit des nou­ veaux disciples de s. Augustin, Bruxelles 1706. praesertim tom. I. lettr. VII, XI, XVI. tom. IL lettr. XVIII, XXIII, XXVIII. torn. III. lettr. XXXIV. Eliam Lulherus com­ mendavit proselylismum cujusdam foemi­ nae Agula nuncupatae, quae, ut refert Seckendorf, Comm, de Luth. lib. I. §. 126. se exhibuit Ingulsladii ad publice ex cathe­ dra disputandum circa Scripturam turn la- tine turn germanice in favorem Lulheri. Cf. Audin, Hist, de la vie de Luther, tom. I. pag. 428 seq. Hujus rei luculentis­ simum nobis aetate hac nostra suppedita­ vit Rosa Madiai in Etruria carceri manci­ pata, eo quod emissaria Angliae, ubi 16 annis commorata est. ad faciendum proselylismum, ut ajunt, protestandum, unde­ cim millia exemplaria Bibitorum distribue­ rit, in quibus Bibliis inventae sunt 1600 corruptiones seu falsificationes in lingua vulgari. Cf. epistola quam de loto hoc ne­ gotio scripsit Dr. Cahill strenuus catholi­ cus hibernus ad equitem seu Lord Carlisle anglicanum anno 1853. 11 ). _ L ! •4 335. Traditionis nomen amplissimam habet significationem ; complectitur enim institutum quodvis a primaevo aliquo fonte profluens, quod sive scripto, sive viva voce, aut praxi ad posteritatem pervenerit. Exinde partitio tradi­ tionis oritur in scriptam, oralem et practicam. Heic vero traditionis vocem usurpamus ad doctrinam significandam, quae aut fidem aut mores aut disci­ plinam afficit, ac viva voce, aut praxi etiam primum transmissa est. Si tra­ ditio habeat pro objecto fidem aut mores et a Christo atque ab apostolis ceu Evangelii praeconibus originem ducit, dogmatica et divina nuncupatur; si autem pro objecto habeat disciplinam, et ab apostolis prout fuerunt ecclesiae pastores, aut ab ecclesia repeti debet, disciplinaris audit. Res porro discipli­ naris diversa ratione proponi cum possit, vel scilicet ut perpetuo vigeat, vel ut ad tempus: tum etiam vel per modum praecepti, vel per modum consilii: tum denique vel ut vim habeat in * peculiaribus locis vel ut in ecclesia uni­ versa: exinde receptae ac tritae sunt penes theologos disciplinaris hujus tra­ ditionis multiplices divisiones. Nam ratione auctorum vel apostolica vel ecclesiastica ab iis nuncupatur: ratione durations, perpetua aut temporalis: ratione obligationis, praecepti aut consilii: ratione demum loci, localis aut universalis. ’ *) üt haec exemplis illustremus, ad tra­ ditionem apostolicam pertinet disciplina circa ritum administrandi baptismum per immersionem, circa observationem domini­ cae diei substitutae sabbato, jejunium quadragesimale, permixtionem aquae cum vino in calice offerendo, quae etiam per modum praecepti et quidem perpetui ac universa- lis constituta sunt- si primum excipias; temporalis habetur exemplum in praecepto de abstinentia a sanguine et suffocato; per modum consilii ut professio caelibatus; ec­ clesiastica et localis traditio habenda esi observatio e. gr. jejunii in sabbato quae olim Romae obtinebat. 173 330. Controversia quae catholicos inter ac protestantes fervet, circa traditiones dogmaticas seu divinas versatur. Quamvis enim fateantur prote­ stantes eodem pietatis sensu quo prosequimur Scripturas, excipiendas ac vene­ randas esse ejusmodi traditiones si existèrent, inliciantur tamen illarum exi­ stentiam. 2 Nam pro certo assumunt quaecumque ad fidem ac salutem necessaria sunt, sacris fuisse litteris consignata: cetera vero quae scripta haud sunt, voluti adiaphora saltem spectant. 337. Priusquam ulterius progrediamur, praemittere debemus, secernen­ dam sedulo esse traditionem a mediis quibus traditio illa primaeva dogmatica et divina ad nos usque pervenit, et quorum ope eam cognoscimus. Prout enim traditionis existentia articulum fidei constituit, ex sola ecclesiae aucto­ ritate, uti de Scripturis diximus, pendet, quae integrum fidei depositum a Christo accepit; ejusque auctoritati velut regulae fidei proximae innitimur, dum et hunc articulum profitemur: ac deinceps eadem traditione utimur uti fidei regula remota ac partiali ad reliqua dogmata probanda, quae per eam accepimus. Prout igitur theologi munus ac partes sustinemus, investigamus et in fundamenta quibus innixa ecclesia decernit admittendas traditiones esse, et in media per quae traditiones de quibus loquimur ad nos profluxerunt, quibusque nobis innotuerunt, ut eas adstruamus adversus protestantes. . . Competimus autem plura haec fuisse, immo et esse sive generalia, sive par­ ticularia quae deinceps enumerabimus. Ex his enim mediis ceu totidem quasi canalibus aut rivulis aquam, ut ita loquamur, primaevae traditionis di­ vinae haurimus ac derivamus. 338. Haec propterea methodus erit, quam hac in quaestione consecta­ bimur, ut prius vindicemus necessitatem et existentiam divinae traditionis; deinde investigemus media per quae traditio ad nos pervenit, sive haec ge­ neralia sint sive peculiaria. In tria proinde capita sectionem hanc majoris perspicuitatis gratia dispertiemur. CAPUT I. DE NECESSITATE ET EXISTENTIA TRADITIONIS. 339. Ut legitimus controversiae, quae agitatur cum protestantibus, status dignoscatur, animadvertendum est ipsos non plane omnes rejicere tradi­ *) Cf. Bellarm. De verbo Dei, lib. IV. cap. 2. et Walenburgicos tract. VI. De te­ stimoniis sen tie traditionibus, cap. III. Quarc non abhorrent novalores a defini­ tione concilii tridentini, qua anathema di­ citur iis qui traditiones Christi ipsius, ore ab apostolis acceptas, vel ab ipsis aposto­ lis Spiritu S. dictante quasi per manus tra­ ditas scienter contemnerent, dummodo a quaestione facti abstraheretur. Etenim ipsi non jus sed factum inficiantur, existentiam scilicet negant traditionum de iis quae ad fidem moresque pertineant, quaeque in Scri­ pturis non contineantur. 174 dones, etiam quas divinas ac dogmaticas vocamus. Siquidem ipsi in primis fatentur ab initio sola traditione orali et praefica univorsam Christi doctri­ nam in ecclesia viguisse, cum haud ignorent serius divinos esse libros con­ scriptos. * Distinguunt praeterea duplicem traditionis speciem, etiam post quam sacrorum librorum completus est numerus, traditionem videlicet quam inhaaivani vocant, ac traditionem quam declarativam appellare consueverunt. Inhaesiva ab ipsis dicitur, quae dogmata ipsa eadem tradit, quae in sacris litteris continentur. Nam dogmata, quae sacra Scriptura exhibet, etiam ex communi tidelium sensu innotescunt, qui propterea adhiberi in confirmatio­ nem potest veritatis, non quod ille solus sufficiat, sed quod testimonium per­ hibere queat dogmati in canonicis libris expresso.2 Declarativa vero est quae disertius explanat, quod sacrae litterae breviter aut minus perspicue docent.1 Haec traditio declarativa in eo ab inhaesiva discriminatur, quod ista non doceat nisi ipsissima dogmata quae sunt in Scripturis expressa, illa vero sit uberior eorumdem expositio, quae in illis minus perspicue conti­ nentur. Jam vero novatores utramque hanc traditionis speciem admittere non abnuunt, cum demum in auctoritatem Scripturae resolvatur, ac subsidio tantum nobis esse possit ad dogmata in Scripturis tradita melius cognoscenda. Respuunt igitur traditionem a verbo Dei scripto distinctam, nullamque vim esse contendunt traditioni per se inspectae, et a sacris litteris separatae. ’> Hoc fatetur vel ipse Shuttleworth re­ ctor novi collegii oxoniensis in op. .Vor tra­ dition but Scripture, seu .Vo/i traditio sed Scriptura, ed. 2. Lond. 1839. pag. 20., aliique admittunt apud Esslinger in opusc. saepe allegato: Apologie de la religion eu tbolique par des auteurs protestants etc. 2- ubi De Traditione. *1 Hujus rei exemplum ponunt in dogmate de Christi resurrectione, quod non solum ex sacris litteris verum etiam ex communi constat fidelium sensu, adeo ut si Scriptura periret, hoc dogma ex sola etiam traditione innotesceret. Hinc facium est, ut ecclesia non sola Scriptura, sed communi quoque fidelium sensu dogmata adstrueret. Nescio an Struussius qui re­ surrectionem Christi ad mvlhos relegat, huic principio acquiesceret. Celerum Moh­ ler in Symbolique, tom. II. §. 38. apte hanc traditionem subjectivam appellat. Ju­ verit ejus verba afferre, quae hoc argumen­ tum mirifice illustrant: nCe sentiment com­ mun, ait ipse J cette conscience de l'église est la tradition dans le sens subjectif du mot. Qu’est-ce donc la tradition consi­ dérée sous ce point de vue? C'est le sens chrétien existant dans l’église, et transmis par l’église; sens, toutefois, qu’on ne peut séparer des vérités qu'il contient, puisqu'il est formé de ces vérités, et par ces véri­ tés: en un mot, la tradition, c’est la pa­ role de Dieu vivant éternellement dans le coeur des fidèles. C’est â ce sens catho­ lique, qu’est confiée l'interprétation de l’écriture sainte; l’explication donnée par lui forme le jugement de l’église, et voilà pourquoi celle-ci est juge en matière de foi (judex controversiarum).'· Exemplo sit traditio de reali Christi praesentia in eucharistia, qua eorum ver­ borum: Hoc est corpus meum, sensus ex­ ponitur et determinatur; traditio item de eucharistia parvulis non necessaria, quae verba Christi Joann. VI. -Vût manducave­ ritis etc. ad solos adnltos coarctat, et ita porro. V I 175 Imino cam spectant voluti originem praecipuam foecundamque totius corrupte­ lae quae juxta ipsos romanam sive catholicam ecclesiam coinquinat. 4 340. Dum itaque necessitatem et existentiam divinae dogmaticae tra­ ditionis adetruimus, de illa disserimus quae distincta est a verbo Dei scripto, eamque ex mente concilii tridentini propugnamus, quod declaravit doctrinam catholicam contineri non solum in libris scriptis, sed et sine scripto traditio­ nibus, quae ipsius Christi ore ah apostolis acceptae, quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt ac deinde anathema in eum dixit, qui traditiones praedictas sciens et prudens contempserit. 6 Sit igitur PROPOSITIO. *4 Praeter sacram Scripturam admitti necessario debent traditiones divinae dogmaticae ab illa plane distinctae. 341. Complexi sumus in propositionis enunciatione traditionum divi­ narum ac dogmaticarum necessitatem et existentiam, cum ab invicem sejungi nequeant, ac probationes utrumque. conficiant. Adjecimus autem vocem dogmaticae ad praecludendum illorum protestantium effugium, qui etsi fate­ antur non omnia in sacris litteris quae Christus, et apostoli Spiritu Sancto inspirante docuerunt, contineri, contendunt tamen ea, quae sacris libris non includuntur, adiaphora esse, minimeque ad salutem necessaria.1 Subjunxi­ mus praeterea admittendas ejusmodi traditiones a Scriptura plane distinctas. ad excludenda relata eorumdem placita circa traditiones mere inhaesivas ac declarativas. Quibus ita dispositis, sic accedimus ad assertae propositionis veritatem vindicandam. 342. Praeter Scripturas necessario admitti traditiones divinae ac dogma­ ticae debent ab illis plane distinctae, si absque ejusmodi traditionibus nobis constare nequeat fide divina tum de numero, tum de canonicitate, divinaque sacrorum librorum inspiratione., aut de dogmatico legitimoque eorumdem ’) Inter quos eminet Shutlleworlh, cu­ jus verba postea afferemus. ») Sess. IV. e) Ibid. ') Cum autem vel ipsi intelligercnt li­ tem moveri posse de legitimo Scripturarum sensu, ut huic incommodo occurrerent pro­ testantes, distinxerunt alii inter dogmata pragmatica cl fundamentalia religionis Christianae, et secundaria ac inferiora pra­ gmaticis; priora dixerunt clarissime sacris in litteris exprimi, posteriora vero affirma­ runt secundum regulas interpretationis lo­ gicae ex sacris litteris erui posse. Qua in re non multum abhorrent a traditione de­ clarativa, non ut per ipsam dogma adstruamus, sed ut illa utamur tamquam subsidio ad conclusionem ex sacris litteris eruendam. Si vero supersit in legitimo Scripturae sensu eruendo aliqua obscuritas, sinunt quempiam abundare in sensu suo, cum autument ad fidei unitatem sufficere eam quam vocant fidei concordiam in articulis fundamentali­ bus atque pragmaticis. 176 I 1 I*1 sensu. tum de pluribus aliis articulis fidei (pios nobiscum protestantes prolitentur: si talis praeterea constans fuit totius antiquitatis sensus: si id de­ mum natura ipsa rei postulat, haud paucis ipsis doctioribus protestantibus assenti entibus; atqui ita se res habet. Sic porro per partes minorem propo­ siti argumenti ostendimus. 343. Ac I. quidem protestantes nobiscum sacros libros admittunt, eosque uti divinitus inspiratos et canonicos habent2, immo vero unicum fundamen­ tum ac regulam credendorum agendorumque adaequatam illos esse conten­ dunt. Porro fieri omnino nequit, ut sine divinis traditionibus certo ipsis ac fide divina constet quinam determinate sint ejusmodi libri, atque utrum fue­ rint nec ne divino Spiritu afflanto conscripti, cum neutrum in ipsis libris contineatur, et si alicubi utrumque affirmaretur, nodus quaestionis nondum solutus esset, cum et de hoc ipso libro quaeri semper merito possit, unde certa fide constet eum tum sacrum tum divinum esse. Huic enim defectui suppleri nequit sive ope critices, sive aliis quibusvis humanis adminiculis, ut suo ostendimus loco3, cum humana quaevis auctoritas numquam fidem divinam pariat, quae nulli errandi formidini subjaceat, ut patet ex fluctibus quibus quovis tempore protestantes etiam circa hunc articulum agitati sunt, et nunc maxime agitantur. Verum tamen heic agitur de fidei ipsius princi­ pio fundamentali et unico juxta protestantes. 4 344. II. Sed nec minus necessariae sunt traditiones divinae ad sensum sacrorum librorum dogmaticum determinandum. Scriptura enim, ut paulo ante ostendimus5, obscura in quampluribus locis est, etiam in iis ex quibus fidei veritates pendent.6 Nisi proinde in subsidium advocetur divina traditio, *) Loquimur, ul patet, de proteslantibus quos orthodoxos vocant, seu de iis qui adhuc symbolisme adhaerent, siquidem de aliis, quid sentiant, diximus. *) Sect. I. cap. L propp. I. et II. 'i Sane Newman in op. Lectures on the prophetical office of the church vie­ wed relatively to Romanism and popular protextantism. scu Lectiones de officio prophetico ecclesiae spectatu in ordine ad romanismum et ad protest antisunim, Lond. 1837. «Omnes sectae, scribit lect. I, nobiscum (auglicanis) conveniunt, ac diffe­ runt a romanensibus in spectandis Bibliis veluti vexillum appellationis in inquisitioni­ bus doctrinalibus, quamvis unaquaeque di­ versam viam ineat in materia fidei. Hinc controversia inter protestantes facilior est, quoniam ad Biblia revocatur circa quae qui­ libet disputare potest: sed non est certior. quia duo non inveniuntur, qui secum col­ lineent quoad interpretationem Bibliorum, quoniam unusquisque interpretatur ea modo suo." Pag. 32 seqq. *) Sect. I. cap. III. prop. I. "i Afferamus iterum quae ibid, prosequi­ tur Newman: n Biblia, inquit, ea ratione scripta non sunt, ut cogant lectorem ad eorum sensum assequendum : duae non reperiuntur sectae protestantes, quae conve­ niant in determinanda interpretatione, quae acceptari debeat; atque in hoc casu quae­ libet suapte propriam praefert interpretatio­ nem, propriam doctrinam, propriam lin­ guam, propriam revelationem. Quo fit ut viri acuto ingenio praediti viderint, ideam ipsam dementarem, quod Biblia sine no­ tis aut commentariis sint solus judex aucloritaticus in fidei controversiis, principium esse in se destructivum, ac practice invol- 177 nihil unquam certi constabit, controversiae indesinenter vivent, et unusquis­ que post inanes conatus in sensu suo abundabit, quin possit tum sibi tum ceteris certitudinem comparare. Talis est causa quare sociniani. methodistae, rationalistae. mythici tot inter protestantes nacti fuerint sectatores, cum nulla ipsis reliqua via sit, divinis neglectis traditionibus, evadendi ab illorum argu­ mentis, nec eos unquam convictos ad silentium possint adigere.7 Quod vero hic de dogmatibus Trinitatis, Incarnationis, et satisfactionis affirmatur, de dogmatibus reliquis dici eodem jure debet, cum nulla certa firmaque subsi­ stere queant, nutabitque undique fides nostra, atque reipsa erit, ut ait s. Basilius, sine traditionibus non scriptis euangelium purum nomen. 8 345. III. Haud pauca insuper dogmata nobiscum admittunt protestantes, de quibus silent prorsus aut vix aliquid obscure innuunt litterae sacrae: ejusmodi est baptismi valor ab haereticis aut ab infidelibus administrati; item valor paedobaptismi, quem frustra absque traditionum divinarum sub­ sidio adversus anabaptistas propugnare adnisi sunt protestantes: idem dic de ejusdem sacramenti forma9; de cessatione legis quoad abstinentiam a san­ guine et suffocato: de dominico die diei sabbati substituto, aliisque non paucis.10 346. IV. Hunc porro semper fuisse totius sacrae antiquitatis sensum in agnoscenda necessitate ac existentia divinarum traditionum, luculenter evin­ citur et ex patrum effatis, et ex eorum agendi ratione per saecula singula. 347. Primo enim saeculo divinarum traditionum assertores habemus Ignatium, Hegesippum ac Polycarpum. S. Ignatius, Eusebio teste, adhor­ tabatur fideles, ut sibi a pravis haereticorum opinionibus caverent............ hor­ tatusque est} ut apostolorum traditionibus tenaciter inhaererent.Hegesippus vero, eodem Eusebio referente, apostolicas traditiones quinque libris vere conclusionem, quod disputatio sit si­ mul et desperata et inutilis, immo et ab­ surda.1' Exinde ostendit quomodo ex ejus­ modi principio saltem practice proveniat dubium generale, libertas illimitala credendi quidquid libuerit, ac vix tenendi divinita­ tem Bibliorum. Pag. 34, 35. u Sane protestantismus in Anglia et in America quotidie dilfluit, ac pro recta aut prava animi dispositione plerique ex illius sectatoribus aut ad fidem catholicam se re­ cipiunt, aut ad unitarismum seu socinianismum declinant, aut, ut in Germania po­ tissimum contingit, in ralionalismum ac mythicismum ruunt. ·) Lib. De Spiritu Sancto, cap. 27. n. 66. En ejus verba: »Si consuetudines quae scripto proditae non sunt, tamquam Perrone, Prneleciioiit * theolog. III. haud multum habentes momenti aggredia­ mur rejicere, imprudentes evangelium in ipsis rebus praecipuis laedemus, immo po­ tius praedicationem ad nudum nomen con­ trahemus." Ed. maur. opp. tom. III. pag. 54. 9) Etenim Christus jussit quidem bapti­ zare in nomine Patris etc., verum haec vaga nimis sunt, neque ex illa Christi jussione colligi per se potest utrum verba adhiberi debeant in collatione baptismi. 10) Cf. Card. Du Perron, Discours sur Γautorité et la nécessité des Traditions apostoliques, ed. Paris, tom. I. pag. 522 seqq. ubi plures articulos enumerat ad fi­ dem spectantes, quique nonnisi ex tradi­ tione ad nos pervenerunt. “) Hist. Eccles, lib. III. cap. 36. edit. Vales. 12 178 comprehendit.12 S. Pol y carpus, apud eundem, verba referebat quae dicta a Domino ab apostolis ipse audierat, et de virtutibus ejus et doctrina.11 343. Secundo saeculo divinas et apostolicas traditiones commendat s. Irenaeus praeclarissime scribens: Traditionem apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni ecclesia adest respicere omnibus, qui vera velint videre.14 Cum vero haeretici nescio quas arcanas traditiones jactarent, tra­ ditionem eis opponit publicamque doctrinam ah universa ecclesia receptam; subdit siquidem: Haec ecclesia est enim vitae introitus, omnes autem reliqui fures sunt et latrones, propter quod oportet devitare quidem illos; quae autem sunt ecclesiae, cum summa diligentia diligere, et appréhender» veritatis tra­ ditionem. Quid enim? Et si de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere ecclesias in quibus apostoli conver­ sati sunt, et ab eis de praesenti quaestione sumere quod certicm et re liquidum est? Quid autem si neque apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbararum, eorum qui in Christum credunt sine charta et atramenta scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodientes, in unum Deum credentes fabricatorem caeli et terrae, et omnium, quae in cis sunt, per Christum Jesum Dei Filium.15 Nec minus luculenter Tertullianus sub finem ejusdem saeculi traditiones commendat, cujus liber de Praescriptionibus totus de hoc argumento est: in eo enim provocat haereticos omnes ad do­ ctrinam quae in ecclesia ante ipsus praedicabatur.16 349. Saeculo tertio, Clemens alex, loqnens de haereticis: Glo­ riae, inquit, tenentur desiderio, qui ea quae conveniunt sermonibus divinitus inspiratis, tradita a beatis apostolis et magistris, voluntarie eludunt per alias argumentationes, humanis doctrinis resistentes divinae traditioni, ut haeresim constituant. Eodem saeculo Ori g en es Clementis discipulus certam volens regulam assignare ad secernendam veritatem, provocat discrepantes sectas ad praedicationem : Cum multi sint, scribit, qui se putant sentire quae Christi sunt, et nonnulli eorum diversa a prioribus sentiant, servetur vero eccle- I’ I *’) Ibid. lib. IV. cap. 22. ·’) Ibid. lib. IV. cap. 14. “) Cont. Iiueres. lib. III. cap. 3. ’3) Ibid. cap. 4. η. 1 et 2. ,6) Cf. potissimum capp. 19, 20, 21, 22. Longum nimis esset hic omnia referre quae invictissime hoc de argumento adversus haereticos sui temporis scripsit Tertullianus, quaeque mutatis nominibus apprime haere­ ticis nostri temporis conveniunt. Cf. etiam eundem in lib. De corona, cap. 3 et 4- K) -Jocpi όσο< τα προσφυή τοι; Seoir vfvtfrocc Aôyocf ύπο tojp μακαρίων αποστόλων ré και διδασκάλων παραδιδόμε­ να , /κόκτίί είναι σαπίζονται, δί ίτίρων παρεγχειρήσεων άν^ρωπείαι; διδασκαλίαι; ΐνιστάμενοι Siia παραδόσεις ύπίρ του την αίρεσιν σνστήσασ^αι. Strom. lib. VIL cap. 16. edit Potlerii, Vend. lom. IL pag. 896. Integrum caput de hoc argu­ mento est 179 siastica praedicatio per successionis ordinem ab apostolis tradita, et usque ad praesens in ecclesiis permanens: illa tola credenda est veritas, quae in nullo ab ecclesiastica et apostolica discordat tradition/ IK; et iterum: Ecclesia ab apostolis traditionem suseepit etiam parvulis baptismum dare.19 S. Cypria­ nus: Admonitos, inquit, nos scias ut in calice offerendo dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecerit, ut calix, qui in commemorationem ejus offertur, mixtus vino offeratur.20 350. Saeculo quarto nobis sese offerunt divinarum traditionum assertores Eusebius caesariebsis, Epiphanius, Basilius, Joann. Chrysostomus, Ambrosius et Hieronymus. Sane Eusebius cum dixisset, Christum in ho­ minum mentibus doctrinam suam descripsisse, subdit: Ejus vero discipuli... partim litteris, partim sine litteris quasi jure quodam non scripto, servanda commendarunt21 ; Epiphanius vero : Traditione quoque, inquit, opus est. Neque enim ex Scripturis peti possunt omnia. Idcirco alia scripto,e · traditione alia sanctissimi apostoli reliquerunt. Quod ipsum ita Paulus affirmat: quem­ admodum tradidi vobis.22 S. Basilius haec praeclare in rem no­ stram pariter scribit : Ex asservatis in ecclesia dogmatibus, alia quidem habe­ mus e doctrina scripto prodita, alia vero nobis in mysterio tradita recepimus ex traditione apostolica: quorum utraque vim eandem habent ad pietatem.2* S. autem Joann. Chrysostomus explanans illud apostoli: Tenete tra­ ditiones etc. ait: Hinc est perspicuum quod non omnia tradiderintapostoli per epistolam, sed multa etiam sine scriptis , et ea quoque sunt fide digna. Quam obr em ecclesiae g u o que traditi on em censeamus esse fide dignam. Est traditio: nihil quaeras amplius.24 Et haec attulisse sufficiat; ls) Praef. in lib. ί. Περί αρχών seu De principiis, n. 2. ed. maur. tom. I. pag. 47. I91 Comment, in epist. ad Rom. lib. V. in cap. 6. opp. edit. Paris. 1572. pag·. 352. M) Epist. LXIII. ad Caecil. ed. maur. pag. 104. J1) Οί δίγε αύτοΰ μα^ηταί . . . τά μίν διά γραμμάτων, τά δί δί άγραφων $·εσ^.ών ηλάττειν παρεδίδοσαν. Demonst. Evany. lili. I. cap. 8. ed. Paris. 1638. pag. 29. Ac rur­ sum lib-1, cont. Marcellum ancyrat. cap. 1. mirifice traditionem ecclesiae catholicae ex­ tollit, ..quae a fine ad finem terrarum diffun­ ditur, quae per non scriptam traditionem sacrarum Scripturarum testimonia confir­ mat et obsignat.· * Ibid. pag. 9. sec. pari, ejusdem volum. Λεΐ δί καί παραδόσει κεχρησ^αι, ου γάρ πάντα άπό τήί S-είας γραφής δύναται λαμβάνεσβαι · διό τά μεν ίν γραφαΐς, τά δί ίν παραδόσει παρέδωκαν οι άγιοι από­ στολοι· ως φησιν ό άγιοί απόστολοί· ώί π a ρ έδωκα ΰμΐν. Haeres. LNl. ed. Peiav. cap. VI. quae est apostolicorum. Sic enim veteres haeretici se apostolicos nun­ cupare gloriantur. Sed num arbitrariae ap­ pellationes poterunt rerum immutare natu­ ram? 23) Των ίν τή ίκκλησία πεφυλαγμίνων δογμάτων καί κηρυγμάτων, τά μίν εκ τηί εγγράφου διδασκαλίας ΐχομεν, τά δί ίκ τής των άποστολων παραδόσεως διαδο^ίντα ήμίν ίν μυστηρίω παρεδεΕ,άμ&α · άπερ άμφότερα την αυτήν Ισχυν ϊχει προς την εύσίβειαν. Lib. De Spiritu Sancto . cap. 27. η. 66. ed. maur. tom. III. pag. 54. Έντεΰβεν δήλον ôrt ου πάντα δί ίπιστολης παρεδίδοσαν, αλλά πολλά καί άγράφως · ομοίως δί κάκεϊνα καί ταίτα 12 * •A 180 reliqua enim testimonia, quae ex Cyril lo h i e ros ο l y ni i t. ex utroque Gregorio nazianz»eno et nysseno, Ambrosio, Hieronymo afferri possent, recoli poterunt apud Bellarminum. *’ 351. Ex saeculo quinto unum laudamus Augustinum, ne proli­ xiores simus; sic porro loquitur s. Doctor: Hia autem quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe serrantur, datur intelligi vel ab ipsis apostolis .... commendata, atque statuta retineri26 ; et alibi passim.Quod spectat ad saecula inaequent ia, nec adversarii diffi­ tentur hanc de divinis traditionibus doctrinam obtinuisse. 28 352. Verum non solum verbis sed et factis pia antiquitas commune principium de traditione uti fidei regula patefecit. Ostenditur id apertissime ex patrum omnium provocationibus ad receptam in ecclesia doctrinam, ut haereticorum doctrinas refellerent29, atque ex regula quam constanter synodi oecumenicae secutae sunt dum dogmaticas definitiones insurgentibus haeresibus opposuerunt, inter quas nicaena synodus eminet, quae sic arianos refellit: Ecce nos quidem a patribus ad paires per manus traditam fuisse hanc regulam demonstravimus30 : eandem regulam sectantur synodus ep-hesina31, chalcedonensis '2, aliaeque omnes ad tridentinam usque, ut silentio praetereamus synodos particulares, sive nationales sive provinciales. 353. V. Naturam insuper rei. de qua agimus, traditionem veluti alte­ ram fidei regulam postulare, patet 1. ex eo quod Christus et apostoli doctri­ nam suam viva voce tradiderunt. Quamvis vero apostoli data opportunitate atque a Spiritu Sancto excitati scripta ediderint, nisi evincant adversarii totam plane doctrinam dogmaticam in illis complexos eos fuisse, nihil profi­ ciunt. Jam vero hoc ostendere impossibile ipsis prorsus est, cum nuspiam id habeatur, quin potius contrarium haec eadem apostolorum ac discipulorum scripta supponunt, immo vero declarant. Etenim apostolus Paulus I. Cor. MU 1 tffnp άίιύ~ιθτα. urrt >ai τήν παραίοίιν τής Ιηλιρίιας àitô.it^Tor ήγώμ&α · ,ταραδοσύ Ιστι, μηϋν .τλίο»· Ζήτα. Hom. IV. in 11. ad Ί hesuil. n. 2. ed. maur. tom. XL pag. 532. *) De verbo Dei. lib. IV. cap. 7. Cf. item V alenburgicos tract, cit. De teslioio nils sen traditionibus. ubi accurate singu­ lorum patrum testimonia expendunt, cap. 6. ncc non Gretzerum in op. Defensio ope­ rum iieUarinini, edit. Ratisbon. tom. VIIL pag. 838 seqq. Defensio capitis VII, lib. IV. De verbo Dei. w) Epist. LIV. ad Januar. n. 1. K) Praesertim lib. V. De Bapt. cont. Donalisi> cap. 23. n. 31. ubi scribit: .Sunt multa quae universa tenet ecclesia, et ob hoc ab apostolis praecepta bene creduntur, quamquam scripta non reperiantnr.1 a) Uti Shutlleworth cujus verba paulo infra referemus. •9) Hoc argumentum egregie evolvit MôhΙργ in cit. Symbolique. tom. II. §. 29. M) Apud s. Athanas. in Epist. de de­ cretis nicnenae synodi, n. 27. et ibid, in append. Fides in synodo edita. Cf. quoque Theodoretum Hist, eccles. lib. I. cap. 8. ed. Canlabrig. pag. 30. 1I) Cf. Acta cone. II ardui ni loin. II. coi. 1354 seqq. ) Ibid. tom. HI. col. 450 seqq. 181 XI. 2. sic ad lideles Hcribît: Laudo von, fratres, quod per omnia mei memo­ res estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis; et II. Thess. Ii. 14. State, inquit, et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Qui iterum ita informat Timotheum quem prae­ fecerat eccletdae epheelnae: O Timothee, depositum custodi, devitans pro­ fanas vocum novitates (I. Timoih. VI. 20.). Quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere (II. Timotli. 11. 2.). Eadem habet Joannes, qui his verbis epistolam suam 11. absolvit : Plura habens Vobis scribere, nolui per chartam et atra­ mentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui (v. 12.). Iisdem pene verbis concludit epistolam III. Idem insinuat, immo declarat in Evangelio, quod postremum est apostolorum scriptum cap. XX. 30. 31. et cap. XXI. 25. Patet 2. ex eo quod omnis bene instituta respublica, ut ait Tullius, non tam lege scripta, quam non scripta, traditione nempe et consuetudine guber­ netur; eo magis quod lex utut perspicue exposita fuerit, in varios sensus facile trahitur, nec nisi consuetudine traditioneque, tamquam viva ac loquente voce, recta ac legitima mutae per se ac veluti mortuae Scripturae interpre­ tatio in republica constat ac conservatur. Exinde enim illa oritur traditio subjectiva, seu sensus traditionalis, quo unaquaeque societas ah alia discer­ nitur, et in casu nostro sensum patefacit non solum .Scripturae, verum etiam traditionis objectivae, de qua disserimus. 33 354. VI. Demum idipsum agnovisse doctiores, protestantes manifestum est; ut enim antiquiores omittamus Pearsonium 34, Grabiuin35, aliosque non paucos qui intentatum nihil reliquerunt, ut suos adigerent ad traditiones ad­ mittendas, nec non Grotium36, Thomam Smith. Jac. Basnagium, aliosque plures (quorum testimonia fuse refert Benedictus Bachinius37 qui Christum n) Cf. etiam hoc de argumento circa traditionum vim apud Hebraeos Du Voisin Observationes ad prooemium Pugionis fidei Raym. Martini §. 6. edit. Carpzovii a pag. 6 ad 190; nec non Mohler op. cit. tom. II. §. 38. pag. 40. ubi sic in rem nostram in­ ter cetera scribit: ..Au surplus, quand notre divin Sauveur établit l’église, son organe permanent, il ne fit que sanctionner une loi constante de l'ordre moral. Chaque na­ tion porte un caractère distinctif. Enraciné profondément, ce type est empreint dans la vie publique comme dans la vie privée, dans les lois comme dans le langage, dans les sciences comme dans les arts; ce type en un mot sépare tout un peuple de tout autre peuple. C' est le génie tutélaire , l’esprit régulateur qui fut légué des pères aux enfans; c’est ici le souffle vivifiant de tout le corps." 3‘) Cf. ejus Vindicias epistolar. s. Ignatii apud Cotelcrium Patr. Apostol. tora. II. pag. 238 seqq. **) Tum In Spicilegio ss. Patrum et haereticorum /., 11. et 111. saeculi, Oxon. 1714, tum in edit. s. Irenaei. 3ti) In Adnotatis ad consultation. Cas­ sandri, opp. Theolog. edit. cit. tom. III. pag. 628 el alibi passim ibid. 17) In Epist. Polemicis, tom. I. epist. II. §. 12. 182 ipsum et apostolos identidem traditionibus judaeorum allusisse fatontur. quod pluribus exemplis ostendit Richardus Simonins3R; satis nobis erit unum aut alterum ex recentioribus in medium adducere. Itaque Planck: ,.Si refor­ matores. inquit, id omne praevidissent, quod includebatur in ilio principio, quod Biblia sint fons uniens fidei, omnesque magni hujus principii conse­ cutiones, supnn quod Lutherns statuit systema suum, tam illi quam Luthcrus maluissent ei r enunciare. **39 Münscher vero scribit: ..Patet ex omnibus disquisitionibus, quas hactenus fecimus, protestantes, dum se advejsus tradi­ tiones declarant, non habere pro se impartiale testimonium historiae. Eccle­ sia catholica jure merito affirmat traditionem magnam auctoritatem penes primos habuisse fideles. *· 40 Dellbruck professor bonnensis: ..Paucis, inquit, qui per solum Scripturae textum in ultima analyst determinare fidem con­ tendit, eam talem efficere nititur qualis et juxta naturam suam esse non potest, et juxta Domini intentionem esse non debet, et. prout ipsamet declarat, esse non vult et primis Christianae rei aureis temporibus pro­ fecto non fuit.·41 Theremin: ..Duplex hic scopulus (rationalism! et mysticismi) declinari nequit, nisi fortiter ei inhaerendo, quod tamquam veritas divina admissum est primis christianismi temporibus, id est tra­ ditioni ecclesiae. * 4 4î Sic alii passim magno numero44: potissimum vero universitas oxoniensis cujus plura membra his annis opera ediderunt ad diAg) In Histoire critique du texte du Nouveau- Testam. Rotterdam 1689. His ÏS pluies alii adjici possent, enjusinodi sunt Scrivcnerus, Jewel, Tborndykc. Collier. Sam. Parker, Bramhal, Dodwell, Waterland, Breveridge, Hareraberg, Jarvis etc. apud Grégoire Hist. des sectes, tom. IV. pag. 432 seqq. Klûpfel allegat alios auctores pro­ testantes qui adstruunt traditiones in op. Institut, theolog. dogmaticae. Viennae 1807. Tom. L pag. 85. Johnes Hugues iu sua edit, librorum s. Joann. Chrysostomi De sacerdotio, Cantabrigiae 1712, ad tra­ ditionem confugit ut adslrual adversus presbyterianos praeeminentium episcoporum su­ pra presbyteros, iliorumque necessitatem, quod etiam praestitere alii auctores anglieani. Bullus innititur traditioni, ul adslrual consubstantialitatem filii in sua Defensione fidei nicaenae, et in peculiari tractatu de divinitate J. C. adversus Dan. Zuickerum. cumque inscripsit: Primitiva et apostolica traditio dogmatis in ecclesia catholica re­ cepti de Jesu Christi Servatoris Nostri divinitate. Item in alio op. Judicium ec- clexiue catholicae trium primorum eccle­ siae saeculorum de necessitate credendi, quod Dominus noster Jesus Christus sil rertis Deus, contra Sim. Episcopium aliosque, Londini 1703. in qua editione accessere Adnotata J. E. Grabe. Item Abraham Calovius lulheranus prof. Willcmberg. in op. Scripta Anti sociniana, Irib. volum. Ulmae 1684. traditione pugnat contra ha er esim illam pestilentissimam, quam tamen progenuit protestaulismus. Casaubunus eo quod tra­ ditionem magno in pretio habuerit, male au­ diit apud suos. Cf. Perpétuité de la foi. tom L pag. 49- et tom. II. pag. 23. ”) In Historia dogmatis lutherani, vol. VI. pag. 705. ··) Manuale histor. dogmatis. 41 ) In op. Philippus Melunehthon do­ ctor fidei, Bonnae 18264î) De regno Dei. Berolini 1823. a) Cf. Esslinger opusc. cil. Apologie de la religion catholique etc. §. 2: Ban» de Starck in ContMo Theoduli ; Moore Voyages d'un jeune homme Irlandais etc. Paris 1836. pag. 403 scqq. • F· 183 vinarum traditionum necessitatem et existentiam propugnandam, et quod con­ sequens est, plura jam vi traditionis ipsius dogmata admittunt , quae non ita pridem veluti pontificia figmenta rejiciebant. 355. Quae cum ita se habeant, jure merrto concludimus necessario di­ vinas dogmaticas admittendas traditiones esse a sacris litteris plane distinctas. prout demonstrandum assumpsimus, quae eandem ac Dei verbum scriptum auctoritatem obtinent, utpote ipsum Dei verbum, quod, diversa a Scriptura ratione, ad nos usque propagatum est. 356. Ne autem difficultatum, quas adhuc nonnulli protestantes urgere solent adversus divinas quas vindicavimus traditiones, numero obruamur, et confusio inde ingeratur, majoris perspicuitatis gratia in classes dispertiemur, easque potissime afferemus quae a nuperrimis protestantibus opponuntur. Ad reliquas enim difficultates quod attinet, praeterquam quod non paucae, ut fieri solet, a recentioribus iteratae sunt impugnatoribus, facile penes anti­ quiores auctores expensae et disjectae inveniri poterunt.43 9 e Scriptura. 357. Obj. 1. Scriptura sacra traditiones damnat Matth. XV. 3 seqq. ; Marc. VII. 8. ubi Christus pbarisaeos arguit, quod reliquerint mandatum Dei propter traditiones hominum. 2. Vetat quominus aliquid addatur verbo Dei, ut patet ex Deut. IV. 2. Non addetis ad verbum quod vobis loquor: et Apocalyp. XXII. 18. quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto: ct apostolus Gal. I. 8. Licet nos, aut angelus de caelo evangelizct vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit; qui propterea ad Coloss. II. 8. his verbis praemuniebat fideles adversus traditiones : Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem falla­ ciam, secundum traditionem hominum; 3. testaturque omnia in sacris libris, quae ad salutem saltem necessaria sunt, contineri, ut liquet ex iis quae ipse scribit apostolus IL Timoth. III. 16, 17. Omnis Scriptura divinitus inspi­ rato, utilis (nempe sufficiens) est ad docendum, ad arguendum, ad corripien­ dum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus ") Cf. Wiseman. Dissertatione suito stato uttuale det protestantisme in Inyhilterra. Rpma 1837. Verum ex eo anno ul­ terius adhuc anglicani oxonienses progressi sunt, uti jam in prima hujus tractationis parte non uno in loco retulimus. u) Praeter auctores allegatos consuli possunt card. Gotti, La vera chiesa di Cristo dimostrata conlro i due libri di Giacomo Picenini, Bologna 1719. Tom. IL part. I. art. IV. Bossuet, Défense de lu Tradition et des saints Pères, opp. ciledit. Versailles tom. V; Milner, Excellence de la relig. cathol. tom. I. letlr. X et XI; Lingard, Strictures on Dr. Marsh com­ parative vietv of the church of England and Rome, seu Censurae in prospectum comparativum ecclesiae anylicanae. et romanae a Doct. Marsh exhibitum, Lond. 1815. IKW&3Q 184 bonum instructus. Prolecto, qui solis scripturis perfectus evadere potest, et ad omne opus bonum instructus. nullo alio subsidio indiget ad salutem obti­ nendam. Sic etiam s. Lucas I. 3. scribit: Visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, t\r ordine tibi scribere. 4. Quare tametsi daretur. non omnia prorsus in Scripturis contineri quae Christus gessit aut docuit, illa tamen quae in sacros codices relata sunt, ad ea quae scitu et creditu necessaria sunt, abunde sufficiunt juxta illud Joann. XX. 31. Haec autem scripta sunt. ut credatis, quia ./esus est Christus Filius Dei: et ut creden­ tes vitam habeatis in nomine ejus. Ergo. 358- Resp. Ad 1. prob. D. Christus arguit pharisaeos eo quod ad­ miserint traditiones humanas, seu potius consuetudines ex falsa Scriptu­ rarum interpretatione superinductas, C. traditiones divinas ac proprie di­ ctas, quales tuetur ecclesia catholica. Λ'. Id patet ex substrata materia, quae est de tot lustrationibus, quas post babylonicam praesertim capti­ vitatem una cum aliis ritibus frequentare coeperant, Dum vero plus aequo his insisterent, parvi faciebant, aut etiam extenuabant divinum mandatum de honore, quo filii parentes colere tenebantur.46 Quid vero ejusmodi consuetudines et ritus commune habent cum traditionibus dogmaticis, de quibus hic agimus? Traditiones porro in vera sua significatione acceptas supponunt et commendant sacrae litterae tum locis paulo ante allegatis, tum Act. VI. 14; Galat. I. 14. et alibi. Christum praeterea ipsum et apostolos allusisse aliquando traditionibus judaeorum pluribus exemplis, uti diximus, ostendit Richardus Simonius. 47 Hinc Grotius cum Scaligero affirmat: ,,Si quis se speret legem Mosis intellecturum sine ope traditionum, eum impo­ sturam facere et sibi et aliis.- 18 359. Ad 2. D. Id est. vetat quominus sacer textus vitietur quidquam addendo aut detrahendo. C. quominus custodiantur traditiones, quas a Deo ipso fideles acceperint. A’ Vetat itaque Moses ne quavis ratione divina lex. quam Hebraeis dederat, ab illis unquam vitiaretur, sed praecipit ut eam. prout acceperant, fideliter custodirent intemeratam, ut patet ex verbis imme­ diate insequentibus. Cum vero iu hypothesi traditiones divinae sint ipsum Dei verbum, licet diversa ratione quam per scripta ad nos transmissum, nihil per traditiones eidem adjicitur Dei verbo, sed integrum potius custoditur.49 wi Cf. Maldonalum in loc. cit. Matthaei, in Evangel, s. Matthaei opp. edit, üllranec non Cornel, a Lapide. Hanc eandem in­ jecti 1699. vol. II. pag. 330 seqq. terpretationem exhibet Kuinoel Comm. iu 47 ) Op. cit. praesertim chap. 21 et 22. Mattii. XV. 2. 3. Fuse etiam de hoc ar­ ’*) In animadverx. Rireti, opp. Theo gumento egerunt SchoUgcnius, Horae He­ logic, edit Amslelod. 1679- Tom. III. pag. braicae et Chaldaicae, Dresdae 1733, in 648. cap. XV. Maith. pag. 136 seqq. et Lighl*·) Cf. Calmet in hunc loc. qui hunc iootus, Horae hebraicae et tahnudicae textam exponit de exacta legis observatione. 185 Ner aliue est sensus objecti loci rx Apocalypsi, ut liquet ex verbis ipsis. Apostolus autem ad Galatas anathema dicit illi, qui eos doceret contra seu contrarium aliquid ab eo quod ipse eos docuerat, prout vel ipse exponit Rosenniiiller. In epistola vero ad Coloss. juxta eundem interpretem Paulus eos praemunivit a dortoribus judaizantibus, qui legum ritualium, et consue­ tudinum pharisaicartim obligationem in religionem Christianam inducere adni* tobantur 51 360. Ad 3. Λ. Ad prim. prob, dato quod perperam adversarii assumunt, perinde valere utlL ac sufficiens} resp. nimis eos allegatis verbis probare: sequeretur nimirum sufficere ad virum perfectum constituendum et ad omne opus bonum instructum Scripturas V. T. de quibus hic loquitur apostolus, ut per se patet, et ex verbis praecedentibus: ait enim: Et quia ab in­ fantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. Jam vero cum Timotheus adhuc infans erat, nullae extabant scripturae N. T. Eatenus autem Scripturae virum perfectum effi­ ciunt, et omnia ad salutem necessaria continent, quatenus aut expresse ali­ qua dogmata tradunt, aut fontes aperiunt ex quibus ea quae in illis non continentur, hauriri possunt. Tales porro divinae sunt traditiones juxta eumdem apostolum II. These. II. 361. Ad alteram prob. quae ex Lucae verbis ducitur, ea haud esse ad vivum resecanda admonet Kuinoel52, quum exploratum sit ex Evangelii Lu­ cae cum Evangeliis reliquis collatione, praecipue vero cum Evangelio Joannis, plura eum praetermisisse ex dictis gestisque Christi Domini. Significat igitur se omnem adhibuisse diligentiam ad accuratam sibi eorum notitiam comparandam, quae erat scripturus, nec disjecta aliqua dicta aut facta, sed continenti serie Christi se vitam et doctrinam esse expositurum, ad illorum discrimen ad quos alludit v. 1. qui memorabilia Christi in commentaria rede­ gerant. quique veris falsa intermiscebant. 53 Idipsum sentit Grotius, qui in Annot. in eundem loc. scribit: »lfoc dictum neque traditionibus scriptum interpretantibus, ne­ que praeceptis humanis legem sapientibus repugnat. Diminuere est, non facere quod jubetur: addere, aliter quam jussum est facere, infra 12, 32.' In Criticis sacris, fom. IL *·) In schol. in hunc loc. En ejus verba. .Παρ' ô h. 1. non tam praeter id (evangelium) quam contra id, contrarium ei, h. 1. significat, ut Rom. XII. 3." 5I) En rursum ejus verba: nllocloco φι­ λοδοξία est profunda sapientia, exquisitior scientia, sed vana et fallax, quae falso ja­ ctatur. Intelliguntur errores judaizantium doctorum. — Κατά τ>)ν παράδοΟιν.......... Χριστόν, quae continetur traditionibus hu­ manis, et primis rudimentis religionis non Christianae, vel Christo dignae. . . Doctores illi judaizantes commendabant legem ri­ tualem judaicam, plenam traditionibus, con­ tra quas Christus saepe disputavit, phari­ saeos castigans. Ergo non fuit illa vana sa­ pientia conveniens religioni Christianae.· i2J Cf. ejus Comm. in lib. hist. tom. IL in cap. 1. v. 4; cl tom. I. Prolegom. in Matthaeum pag. XXI seq. M) Ibid. S. Ambrosius in Exposit. in Lucam, lib. I. n. 2. haec praeclare inter L'i 186 362. Ad 4. vel .V. vel D. Scriptura omnia scitu et creditu necessaria ad salutem commet, sensu exposito, quatenus quae ipsa expresse non exhi­ bet, unde ea sint derivanda patefacit, secus, A. Non aliud quippe signi­ ficat s. Joannes in allegato textu, quam se plura alia signa quae Christus fecerat, in sua narratione praetermisisse, utpote ea, quae retulerat, suffice­ rent ad id quod sibi proposuerat obtinendum,-nempe ad probandum tum Jesum esse Messiam ac Filium Dei. tum nonnisi per fidem in ipsum posse ob­ tineri salutem.54 363. I. Inst. 1. Atqui verissimam est magnum proltstantismi princi­ pium, Scripturam videlicet absque Traditione sufficientem plane esse ad fidei doctrinaeque regulam constituendam. Nam 1. universus orbis sacrorum ad­ mittit Bibliorum inspirationem. 2. Porro si Deus solidum supernatural ac prodigiosum medium ad fidei conservationem homini praebuit, debet illud esse sufficiens. 3. Alioquin quaenam securitas de immunitate ab errore pos­ set haberi in sacrarum litterarum studio, si istae non essent nisi prospectus partialis sensuum Dei erga homines? 4. Licet enim fateamur ecclesiae existentiam ternpore scriptis apostolicis anteriorem esse, atque christianismi prae­ cones orali traditione doctrinam communicasse, exinde tamen inferri nequit eosdem, cum eam scriptis consignarunt, ex parte tantum id effecisse, potuisseque Spiritum Sanctum iis incompletum opus dictare. 5- Sane si nos ipsos interrogemus, nonne videmur omnia in Scripturis reperire? 6. Dum vero libros inspiratos nominamus, solos significamus libros canonicos in sensu planiore et grammatico, nullo ad sectas aut factiones habito respectu. 7. Ac­ cedit. quod Christi religio (illa nempe Dei adoratio in spiritu et veritate) non tam in singularibus articulis, quam in principiis generalibus ac motivis sita sit. lioc intendit Christus Dominus, dum totam legem duobus praeceptis complexus est; hoc s. Paulus dum I. Cor. II. 2. affirmat se non aliud .scire nisi Jesum Christum et hunc crucifixum. 8- Laeditur proinde Deus, dum confugitur ad praesumptarum traditionalium opinionum figmenta, de quorum authenticitate nullum aliud praeter propriam cujusque conjecturam suppetit fundamentum. ·" Ergo. 364. Resp. Xeg. mrn. subs. Ad 1. prob. D. Universus orbis sacrorum admittit Bibliorum inspirationem, iis *excepti ; qui eam non admittunt. C. iis non exceptis, A’. Jam vero qui sacrorum Bibliorum inspirationem non adcetera scribit: .Adscculum se non pauca dicit, sed omnia: ct adsecuto omnia visum est scribere non omnia, , sed ex omnibus. Non enim scripsit omnia, sed adseculus est omnia.·· Ed. maur. loin. L coi. 1269. M) Cf. Maldonatum in h. loc. Hae porro difficultates quas antiquiores adeo masni faciebant, urgebantque plena fiducia adver- sus catholicos, adeo leves esse deinceps compertae sunt, ut eas recentiores prote­ stantes omnino deseruerint. Adeo verum est Scripturas uniuscujusque interpretationi relictas in omnem sensum detorqueri posse ! S5) Ita Shuttleworth op. cit. pag. 19 seqq.’ mittunt, illi prorsus sunt ad quorum principium appellat adversarius quem impugnamus, nempe recentiores magna ex parte protestantes, rationalistae omnes, omnes mythici. 50 Quodque magis mirum est, eo ipso eam non ad­ mittunt, quia rejiciunt divinas traditiones ex quibus solis et sacrorum libro­ rum integor canon et inspiratio nobis constare possunt. Ridiculum plane est aetate hac nostra provocare mundum universum ad adstruendam divinam Scripturae sacrae inspirationem, in qua si catholicam excipias ecclesiam, vix est inter sectas, qui eam profiteatur, et si qui adhuc eam profitentur, aut professi sunt, vi principii catholici hunc articulum retinent aut retinuerunt.17 Sublato autem hoc fundamento jam concidunt superstructae ab adversario difficultates. 365. Ad 2. D. Debet esse sufficiens ad finem quem Deus in scripto­ ribus afflandis atque in Scripturis sacris praebendis hominibus sibi praestituit, C. absolute, N. Responsio patet ex dictis, atque etiam ex inferius dicendis. 366. Ad 3. Resp. nullam prorsus securitatem reipsa habere illos omnes, qui Scripturam tamquam unicam credendorum agendorumque regulam se­ quuntur, seu quotquot magnum illud protestantismi principium 18 proclamant. Innumerae prope sectae antiquiores et recentiores, ex protestantisme proge­ nitae, ad unam omnes profitentur se Scripturam veluti adaequatam fidei nor­ mam assumere; porro hae ipsae sunt quae ineluctabile ac juge documentum praebent, Scripturam solam ab errore neminem servare immunem, immo ex ea solo spiritu privato intellecta occasionem homines sumere in plurès eosque gravissimos ac absurdos errores prolabendi. 59 Velint itaque nolint ad**) Recolantur quae scripsimus sect. I. cap. IL prop. I et II. S7) Cf. Grégoire op. el loc. cit. art. Eglise anglicane, pag. 434 seqq. Lingard op. cil. Obsecrationes circa prospectum comparativum etc. ubi ostendit adversus episcopum anglieanum Marsh, nonnisi ex traditione ostendi posse sacrarum litterarum inspirationem; sed prae ceteris cf. Gretzernm in Tractatu de quaestione : Unde scis, Scripturam tum generatim, tum specialim hanc vel illam ejus partem, ca­ nonica auctoritate constare? Adversus Pareum, Rullum, Pappum aliosque calvinianos et lut her anos praedicantes, illu­ strissimi card. Bellarmini calumniatores. Opp. edit. cit. tom. VIII. pag. 961 seqq. Copiosissime ac plene de hoc argumento heic disserit strenuus catholicae doctrinae propugnator, quem vere vocaveris sui tem­ poris haereticorum malleum. ss) Quam bene secum cohaereant docto- res oxonienses cx eo patet, quod eodem tempore diversi doctores ejusdem academiae aperte negent quod alii asseveranter affir­ mant. Hujus agendi rationis hic luculen­ tum specimen habemus. Shuttleworth pro­ clamat magnum illud protestantismi prin­ cipium quod verissimum appellat, nempe Scripturam absque traditione sufficientem plane esse ad fidei doclrinacque regulam constituendam. Contra vero Palmer ejus col­ lega in cil. Tractatu de ecclesia, vol. II. part. III. cap. 3. negat ac vehementer ne­ gat principium reformationis fuisse, sola Biblia religionem esse protestantium. Ni­ hil magis falsum est, ait ipse. Reformatio spectata in sua plenitudine agnovit et ad­ misit appellationem ad auctoritatem traditio­ nis catholicae, quamvis negaverit infallibilitalem patrum singulorum et conciliorum: pag. 60, 61 seq. '9) Nullus extitit haereticus qui ab rei christianae initio usque in hodiernum diem, 188 versarii nostri, numquam immunitatem ah errore sibi poterunt praestolari, nisi se ecclesiae catholicae subjiciant dogmaticae interpretationi. quae Scri­ pturas juxta sensum a traditione acceptum exponit. 367. Ad 4. D. Inferri praeciso nequit ex ecclesiae prioritate apostolos non omnia, quae viva voce tradiderunt, scriptis postea haud consignasse, C. ex facto et ex ipsorum testimonio scriptorum hagiographorum, ac. totius antiqui­ tatis, A. Gratis porro affirmant adversarii ex solo prioritatis capite nos in­ ferre non omnia scripta deinceps fuisse ab illis antea praedicata; sed id adstruimus tum negative, provocando scilicet adversarios, ut ostendant omnia prorsus reipsa scripta fuisse, quod ipsi numquam praestabunt ex sacris lit­ teris. quas unicam fidei regulam esse contendunt: tum positive ex Scriptura, atque antiquitate universa. Nec tamen exinde colligere est. opus Dei fuisse incompletum, uti adversarii autumant, cum illud omne habeat, quod sufficit ad finem a Deo intentum. 60 368. Ad □· D. Si qui se ita interrogant, sint ex aliqua protestantium secta, Tr. si sint catholici, seu qui integrum et positivum christianismum pro­ fitentur, A’. Transmisimus primum distinctionis membrum, quia ex dictis tametsi protestantes maxime connitantur sibi theoretice persuadere omnia contineri in sacris litteris, practice tamen ostendunt illas plane insufficientes esse. 61 Ejusmodi proinde fictitia persuasio non est nisi turpis illusio. Cete­ rum nil mirum si protestantes ita sibi persuadeant, cum ipsi profiteantur christianismum solummodo dimidiatum et negativum, in quo tantum proteslantcs sunt: nam in parte positiva conveniunt cum catholicis, pf cum illis tacite saltem traditiones admittunt. 67 utut gravissimos errores effutierit, immo et absurdos ac immorales, alicui Scripturae textui non inniteretur ad. eos cohonestandos. Plura jam dedimus exempla, quin alia il­ lis adjicere nccesse sil; atque hinc factum est. ut Scriptura vocata fuerit liber haere­ ticorum. Sane vel ipse Palmer op. et loc. cit. pag. 50 seqq. postquam asseruit ostium deismo aperiri, si rejiciatur veterum aucto­ ritas. prosequitur: «Ratio emancipata a quo­ vis alio repagulo pergit ad Biblia spectanda veluti humanum foetum, et ad rejiciendum vel adoptandum quidquid ei libuerit. Hinc quemadmodum ratiocinandi facultas variat in diversis individuis, nonnulli obtruncant, alii addunt Scripturae canoni. Textus effer­ tur veluli interpositionum, errorum, absurditalumque plenus. Scriptures sacri accusan­ tur ignorantiae, contradictionum et fraudu­ lentiae, sequilurque legitima ac irresistibilis conclusio, quod Christiana religio non sit revelatio, Christus solum fuerit philosophus, atque homo relictus sit rationi suae suis­ que meritis quoad spes suas atque salu­ tem.eo) Atque hic etiam obiter adversus Pal­ mer qui haec ipsa objicit, Scripturam sci­ licet fore imperfectam si non omnia ad salutem necessaria, seu si universam revelationem non contineret, observo, hac ra­ tione dicendum pariter esse imperfectum Vetus Testamentum, prout reipsa Shuttle­ worth pag. 23 ct seq. imperfectam fuisse asserit veterem legem; imperfecti fuissent libri singuli cum exarati sunt, eo quod non omnia continerent, quae in posterioribus libris conscripta sunt. En in quas angustias se conjiciant, qui ita in traditiones insur­ gunt *') Id patet ex probationibus hujus pro­ positionis nostrae. 4î) Cf. Moore op. cit pag. 406 seq. 189 369. Ad 6. D. Ita tamen ut caveat adversarius a libris canonicis recen­ sendis, C. secus, Tr. Non enim parum experiretur difficultatis in censu li­ brorum canonicorum instituendo juxta placita Kectae suae. Quantum a se in­ vicem protestantes discrepent circa canonem sacr. librorum, superius vidimus; adeoque prudenter omnino se gessit adversarius, dum generalem illam for­ mulam usurpavit de sensu planiore et grammatico, nullo habito respectu ad sectas ct factiones. 63* 370. Ad 7. D. Juxfa socinianos et rationalistas, C. in se, N. Illi uti­ que profitentur, summam religionis Christianae ad amorem Dei et proximi, atque ad fidem in Christum Dei legatum revocari. Christo tamen, apostolis et ecclesiae universae non ita visum est. Siquidem Christus dum misit apo­ stolos, praecepit eis, ut gentes docerent servare omnia quaecumque ipsis man­ daverat; apostoli autem expulerunt ab ecclesia, quotquot vel in uno articulo a tradita ab ipsis doctrina descivissent.04 Apostolorum exemplum et institu­ tum secuta ecclesia primitiva, eadem ratione se gessit cum novatoribus sin­ gulis, ac deinceps eadem ecclesia id ipsum praestitit insequentibus saeculis, usque ad Lutherum et innumeros ab ipso surculos pullulantes usque in hodiernam diem. Ex hoc principio apprime dignoscimus quamnam fidem profiteatur adversarius; ejusmodi profecto fides sine traditionibus consistere potest. 371. Ad 8. D. Si standum sit gratuitae adversarii assèrtioni, C. si rei veritati, A. Quaenam porro fundamenta sint, quibus divinae dogmaticae traditiones innitantur, satis exposuimus et evolvimus. Hic solum miramur ad­ versarii fiduciam, dum adeo asseveranter ceu imaginationes praesumptarum opinionum ablegat traditiones, quas universa admisit antiquitas, et sine quibus universa labefactatur Christiana religio.» 372. II. In st. 1. Dici saltem debet in VI. articulo ecclesiae anglicanae, jure merito ac sapienter constitutum esse, quod «Scriptura sacra omnia con­ tinet ad salutem necessaria; ita ut. quidquid ibi non legitur nec possit per eam probari, non debeat ab aliquo exigi ut credatur veluti fidei articulus, aut censeri necessarium ad salutem.65 2. Sane Scripturam omnia ad sa­ lutem necessaria continere, facile colligere est ex natura ac fine Scripturae ipsius: articulus fidei est a Tridentino sancitus, Deum esse librorum omnium utriusque, veteris scilicet ac novi Testamenti, auctorem; ob quem vero finem Deus dedit Scripturam? Certe ut conservaretur monumentum authenticum suae revelationis. Ergo tota Dei revelatio in Scriptura contineri debet, alioquin Deus solum ex parte, atque imperfecte finem obtinuisset creationis suae. 63) Hic etiam, ut vidimus, prudenter se gessit Palmer, dum cavit canonem sacrorum librorum recensere. Cf. quae scripsimus in tract. De vera relig. part. II. prop. VI. is) Ita Palmer op. cit. vol. II. cap. 1. 190 Si vult legislator leges scripto consignare, nt authenticum in futurae omnes generationes memoriale permaneat, tingi nequit ipsum partem a codice suarum legum esse omissurum. Ipse certe providebit de modo seu ratione eas inter­ pretandi atque execution! mandandi, ast numquam apposite omittet aliquam legum partem extra illud memoriale. 3. Praeterea si traditio aliquot, ut con­ tendunt pontificii, articulos sola transmittit, quare non omnes? Cur praetensa incommoda quae ex Scripturis proveniunt, declinata non sunt? Etenim aut veritates quae sola traditione transmissae dicuntur, aeque necessariae sunt ac illae quae scriptis sunt transmissae, aut non: si primum dicatur, nulla appa­ ret ratio quare Deus qui modo uniformi opera sua moliri solet, voluerit aeque necessarias veritates partim per Scripturam, partim per solam Traditionem transmittere: si alterum dicatur, ergo si quae per Traditionem transmissae sunt veritates, ad salutem necessariae nou sunt. 66 4. Rursum si sola Traditio plene sufficiens fuit ad transmittendam doctrinam Christianam in omnes aeta­ tes, supponi nequit exaratam ad hoc fuisse Scripturam, quia Deus sicut non deest in necessariis, ita non abundat in superfluis. E Scripturarum proinde existentia merito inferimus. Traditionem solam minime sufficientem fuisse ad conservationem Christianae doctrinae in ecclesia catholica per omnes aetates. 5. Scriptura nonnulla complectitur ad religionem haud essentialia, cujusmodi sunt e. gr. ritus aliqui, pedum lotio, osculum pacis, prohibitio de nutrienda coma, aliaque id genus multa. Improbabile porro est Deum permisisse, ut talia in Scripturis continerentur, dum volebat nonnullos fidei articulos ex eis abesse. 6. Facto ipso ostendunt romanistae articulos lidei omnes in Scriptu­ ris contineri: nam juxta Trevern aliosque theologos paedobaptismus, ac ba­ ptismus per aspersionem, soli innituntur traditioni: Bellarminus tamen ac Tournelyus eos ex Scripturis evincunt: juxta Milner et Melchiorem Canum invocatio sanctorum et cultus imaginum ac reliquiarum ex sola traditione constant: ast Milner ipse ac Walenburgici hos articulos inveniunt in Scri­ ptura. et ita porro de ceteris dicas articulis. Ex qua agendi ratione aperte illorum romanensium error deprehenditur, qui contendimt nonnullos fidei ar­ ticulos in traditione reperiri, quatenus haec a Scriptura distincta spectatur. 7. Hunc errorem profecto non sancivit Tridentinnm, cujus decreto longe con­ formior est doctrina sexti articuli ecclesiae anglicanae, quam romanorum theo­ logorum. Quamvis enim illius concilii patres optime nossent agitatam tunc temporis controversiam, num px parte solum veritates fidei in Scripturis con­ tinerentur, non eam tamen dirimere voluerunt, definientes doctrinam Chri­ stianam «r parte contineri inScripturis, et er parte in traditione; sed solum declararunt generalibus verbis: ..Perspiciensque (synodus) hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis, et sine scripto traditionibus: ■ id est M) Ibid. pag. 8 seqq. 191 tl ia libris el in traditionibus veritates fidei contineri, quod ecclesia angli­ can» non abnuit, et jam plerorumqtie theologorum romanorurn sententia eat. 67 Ergo. 373. Reap. Ad I. It. Si sextus ille articulus intelligatur eo sensu quod Scriptura omnia ad salutem necessaria contineat, sive immediate, sive mediate. C. solum immediate, A'. Cum vero ex insequentibus verbis pateat articulum hunc comprehendere ea tantum quae immediate in Scripturis leguntur, aut quae per eas probari possunt, consequitur neque jure merito, neque sapienter eum constitutum esse, cum adversetur doctrinae, ecclesiae catholicae. Eo au­ tem sensu dicimus omnia ad salutem necessaria mediate in Scripturis con­ tineri, quatenus in ea dogma de traditione habetur, ex qua ea quae in Scri­ pturis non leguntur, aut eis probari non possunt, derivamus. Adde aequivocum esse quod in eo articulo asseritur, omnia Scripturam continere ad salutem necessaria, cum intelligi possit et de iis, quae scitu stricte ad salutem necessaria sunt, et de iis quae spectant ad integritatem et plenitudinem fidei. Si in primo sensu accipiatur, non solum in Scripturis, sed et in symbolo apostolico, immo vero et in duobus, quos vocamus, principalibus articulis de Dei Unitate et Trinitate, atque Incarnationis et Redemptionis necessaria ad salutem continentur; si accipiatur in secundo sensu, falsa est propositio. 68 374. Ad 2, 3, 4 et 5. Rcsp. heic agi de facto; cum de ipso consti­ terit, omnes conjecturae contrariae concidunt, alioquin eisdem possemus reve­ lationem ipsam supernaturalem eliminare, prout reipsa illis innixi increduli ac rationalistae eam aggrediuntur utpotc superfluam ac Dei sapientia in­ dignam. 69 Itaque Deus tum per Scripturam tum per Traditionem voluit reve­ lationem suam transmittere ; si ita se gessit, rationes ita faciendi habuit dignas se; potuisset per solam Traditionem, potuit per utramque, et hanc viam tenuit; quod nobis satis est. 375. Non sequitur igitur 1. si tota revelatio immediate non contineatur in Scripturis, Deum solum ex parte atque imperfecte obtinuisse finem suum. Scriptura enim habet rationem medii; medium autem perfectum est, cum fini qui intenditur, est adaequatum. Scriptura esset medium inadaequatum, M) Ibid. às) Cf. Caïd. Du Perron in Répliqué à la réponse du Roi de la grande Bretagne, trois, observai, chap. 2. pag. 579. cd. cit. ubi hanc ipsam difficultatem jamdiu propo­ sitam sibi a Jacobo Angliae rege, pene iis­ dem verbis quibus eam reproducit Palmer, plenissime solvit, ostenditque merum esse sophisma miserae aequivocalioni innixum. Necesse siquidem est ad salutem credere illa omnia quae a Deo revelata sunt; pos­ sunt nonnulla divinitus revelata ignorari; ast numquam fas est absque aeternae salu­ tis dispendio aut rejicere, aut in dubium revocare quemlibet articulum quem constet esse a Deo revelatum. M) Hic est argumentorum Achilles quo perpetuo utuntur rationalistae adversus supernaturalistas, ut patet ex iis quae attuli­ mus in cit. tract. De vera reliy. cap. II. prop. III. η. 95. 192 lii ' u si Dens reipsa sibi proposuisset omnia ad salutem necessaria, in sensu expo­ sito. immediate ad nos per illam transmittere, et nihilominus ea non nisi ex parte contineret. Probet autem adversarius, si possit, hunc sibi finem Deum praestituisse. Certe id numquam efficiet. Exemplum legislatoris humani non est ad rem: siquidem huic non suppetit legislationis suae depositarius et custos indefectibilis ac infallibilis, prout suppetit Deo in ecclesia a se constitnta.70 376. Non sequitur 2. quod si omnes veritates, quae sive in Scriptura sive in Traditione contineri dicuntur, aeque ad salutem sunt necessariae, per alterutram tantum omnes transmitti debuerint; nam alioquin sequeretur et ipsas traditiones inhaesivas, quas adversarius propugnat, esse respuendas: quorsum enim hae traditiones, si omnia ad salutem necessaria in solis Scri­ pturis immediate continentur aut ex ipsis probari possunt ? 377. Non sequitur 3. quod e Scripturarum existentia inferri debeat Traditionem solam haud esse sufficientem ad revelationis conservationem ex adversarii mente: quemadmodum inferri nequit ex traditionum existentia solam Scripturam minime fuisse sufficientem ad eundem finem, si Deo placuisset diam per Scripturam revelationem suam ad nos transmittere. Utraque w) Cf. Du-Perron loc. cit. cap. 3. qui apposite utitur ad hoc declarandum exem­ plo legali, cui princeps suus partim in scriptis partim viva voce referenda com­ mittit illi ad quem delegat, quaeque tamen eandem auctoritatem oblinent. slatim ac le­ gatus litteris credenlialibus ostendit se esse legatum; pag. 581. Sed praestat Pahnerio opponere aucto­ rem proteslanlem. Sic igitur ad rem no­ stram scribit Grotius in Annotatis ad con­ sultationem Cassandri agens de sufficien­ tia sacrae Scripturae et auctoritate tra­ ditionis. .Apostoli non scripto tantum, sed et ore docuere II. Thess. II. 5: I. Cor. XI. 1. el prius ore quam scripto; sicut et religio primorum saeculorum sola traditione propa­ gata fuit, cl Jesus Christus ipse nec scri­ psit, nec scribendi praeceptum dedit, sed praedicandi. Et narrant veteres apud Indo * Asiae ecclesias fuisse sine libris per cen­ tum annos. Non est autem dubium, quin parem auctoritatem habere debeant, quae apostoli scripsere et quae dixere. Augusti­ nus et alii ab apostolis aut instituta aut probata ca credunt, quae in omnihus eccle­ siis recepta semper fuere citra conciliorum universalium auctoritatem. At in Scripturis Novi Testamenti, immo in solis libris Lueae et Joannis ea continentur, quae cuivis christiano cognitu, speratu, factu sunt ne­ cessaria: quia hoc sibi fuisse propositum alter in praefatione, alter in conclusione operis, profitentur. Sed praeter haec multa sunt scitu utilia, multa ad regimen eccle­ siae etiam necessaria. Recte quoque dici­ tur Scripturae paratior auctoritas, quia tra­ ditionum probatio interdum est difficilior et laboriosior. Celerum etiam protestantes quae tuentur, ea non sunt omnia αύτολεΕεί (ad verbum) in sacris litteris. Dicunt admit­ tendas consequentias. At ipsi consequen­ tias saepe admittunt ex privato cujusque ingenio: unde tot el tam gravia inter ipsos dissidia el quotidiana divortia. Catholici vero eas admittunt consequentias. quas admisit vetus ecclesia antiquo et universali consensu. Atque ita stat omne verbum in duobus testibus, in Scriptura el Traditione, quae mutuo facem sibi allucent. Nam et scriptis libris credimus testimonio eccle­ siae, ut vere dixit Augustinus, id est pro­ pter traditiones : el traditiones apostolicas Scriptura commendat . . . el Traditio interpretatur Scripturam." Opp. cit. edit, tom. III. pag. 628. 193 propterea sufficiens censeri deberet, si utramque vel alterutram respective eligere ad finem suum Deo placuisset. 378. Non sequitur 4. si Deus permisit nonnulla in Scripturis ad reli­ gionem haud essentialia contineri, velle ipsum haud potuisse nonnullos fidei articulos ex eis abesse; potuit siquidem Deus utrumque velle, cum nulla in eo sit repugnantia aut ullum inconveniens, uti ex facto patet. 379. Ad 6. vel Ar. vel D. Ostendunt catholici nonnullos ex controversis articulis contineri in Scripturis seu potius insinuari ac probabiliter ex iis erui, C. apodictice, et quidem omnes, N. Itaque in objecta difficultate latet aequivocatio, sub qua, uti assolet, adversarius se tegit. Aliud quippe est in Scripturis aliquot articulos insinuari. atque. ut ita loquar, in semine con­ tineri, aliud est eos aut expresse legi in Scripturis, aut ex iis apodictice demonstrari. Quando propterea recensitos articulos catholici in Scripturis reperiri ostendunt, non de plena atque apodictica propriaque demonstratione loquuntur, sed solum significant ex illis aliquo modo erui, atque demonstra­ tionis vim in sola Traditione collocant, ut ex illorum lectione facile quisque comperiet. Deinde aliud est de uno alterove articulo disserere, aliud vero de omnibus; aliqui enim articuli sunt de quibus in Scripturis, immediate saltem, nihil prorsus legitur, quique ex iisdem nullatenus probari possunt. Exemplo sint quoad catholicos primatus rom. pontificis jure divino, quoad sectas autem ab ecclesia catholica separatas dogmata illa quae cum ista ad­ huc illae retinuerunt, cujusmodi sunt quae paulo ante recensuimus de canonicitate et inspiratione sacr. Bibliorum, de baptismo infantium, de valore ba­ ptismi ab haereticis collati71; de valore ejusdem administrati a laicis72, de quibus nihil in Scripturis legitur, nec ex eis probari valet.73 Si vero ’*) Hac de causa Palmer negat fidei ar­ ticulum esse valorem baptismi ab haereti­ cis administrati. 75J Apud Matthaeum enim atque apud Marcum solis apostolis Christus collationem baptismi demandavit, in Actis vero aposlolicis a diaconis administratum baptismum legimus; ast de laicis altum in Scripturis silentium. Hinc Calvinus negat ab alio quam a delegato ministro conferri hoc sa­ cramentum posse, ac nullum irrilumque prorsus habet baptismum a foemina etiam in necessitatis casu collatum, ut suo loco diximus. Sane ut insistamus baptismo infan­ tium, quem Palmerius ex Scripturis ostendi posse contendit, ne contradicere videatur articulo XXVI. ecclesiae anglicanae, juverit referre anecdotum, quod legitur in docuPerrone, Praelectiones theolog. ITT. mentis D. Hutchinson. Haec mulier, in­ fantis mater effecta, dubiis angebatur circa valorem paedobaptismi una cum marito suo. Ad haec eliminanda ad convivium accivit omnes ministros proximorum locorum, iis­ que dubia sua atque anxietates patefecit. Cum nemo istorum potuerit justificare in­ fantium baptismum ex solis Bibliis, nil re­ liquum habuerunt nisi ad ecclesiae traditio­ nem ab origine sua confugere; quod cum parentibus non arrideret, ita infans Hutchin­ son tinctus baptismo non est. Tunc mini­ stri in furorem acti duobus conjugibus in­ sultare coeperunt, eos traducentes veluli fanaticos et anabaptislas. Cf. Les Mémoires de Mistress Hutchinson in collectione Gui­ zot, tom. II. pag. 126. Quid acturus esset Shuttleworth, qui contendit hunc articulum ex traditione priorum saeculorum non evinci? 13 ; 194 sermo sit de articulis qui vix in Scripturis insinuantur, quique nonnisi tra­ ditionis subsidio demonstrari ac invicte propugnari contra adversarios queunt, ii sunt fere omnes. 74 Adeo firmum fidei munimen traditio est. 380. Ad 7. D. Tridentinum minime sancivit errorem ab adversario con­ fictum, C. non sancivit catholicam veritatem quam propugnamus, xV. Tantum distat decretum tridentinum ab articulo VI. ecclesiae anglicanae quantum veritas ab errore. Ignoramus porro unde didicerit adversarius, concilii tridentini aetate controversiam viguisse utrum aliqui articuli fidei habeantur de quibus nobis non constat nisi per Traditionem, concilium vero dirimere quaestionem noluisse. Nil ejusmodi legitur sive in actis, sive in historia concilii, ita ut neque Sarpius id commemoret. Discimus potius ex illis fon­ tibus concilium tridentinum sibi proposuisse definire tum Scripturas tum Traditiones divinas et apostolicas fundamenta constituere fidei nostrae adver­ sus haereticos, qui inficiabantur tale fundamentum etiam Traditiones consti­ tuere75: nec ignorabant patres tridentini, nonnullos articulos fidei catholicae haberi qui soli innituntur Traditioni. Numquam igitur ea tridentinis patribus mens insedit, prout autumat adversarius, ut solas Traditiones inhaesivas aut declarativas statuerint, sed sanciverunt vere Traditiones uti regulam ac fun­ damentum partiale fidei nostrae a Scripturis plane distinctum. Neque alio proinde sensu catholici theologi Traditiones divinas adstruunt: si qui vero affirmare videntur omnes fidei nostrae articulos in Scripturis contineri, eo id sensu affirmant, quem paulo ante declaravimus, in Scripturis videlicet omnia quae ad fidem pertinent reperiri sive immediate sive mediate, prout et nos ipsi sentimus ac profitemur.76 '*) Id manifeste constat ex iis omnibus qui traditionem respuunt quoad articulos ab ipsis rejectos. Quamvis enim fidem in sacris litteris reperiantur, tamen eas ita isti homines eludunt, ut nulla prorsus ratione ex illis solis convinci possint, prouti palet ex anlitrinitariis ac socinianis. Quid erit de articulis qui vix in Scripturis insinuan­ tur? 7S) Satis est legere historiam concilii tri­ dent. card. Pallavicini, ut luculenter palea! quid senserint patres de Traditionibus. Huc pauca verba describam ex lib. VI. cap. 14. n. 2· ubi eum retulisset nonnullas difficul­ tates propositas adversus decretum sancien­ dum, scribit: .Queste objezioni perô non vinsero i più de’ voti. Contro alia prima venne considerato, che le tradizioni in quel decreto congiungevansi alie Scrillure per esa er l une come C altre fondainenti delta fede c per consequente rivclazioni di Dio.Eadem repetit n. 3; et cap. 18. refellens Suavium seu Paulum Sarpium n. 7- iterum scribit: .Due cose iritese di far il concilio con quel decreto. L’ una, dichiarare, che i fondamenli della fede caltolica non pur erano le Scrillure, come i nuovi cretici perfidiavano; ma non meno le Tradizioni, dalle quali al fin dipende quanto abbiarno di cerio sopra la legittimilâ dellc Scrillure medesime.' Nunc surgat Palmer et nos doceal quid intenderit Tridenlinum in suo decreto. 7*) Cf. Card. Du Perron op. cil. Ré­ plique etc. pag. 576 seqq. 195 DIFFICULTATES e.n sanctis Patribus et Doctoribus. 381. Obj. Patres non aliam agnovere traditionem praeter inhaesivam; de ea propterea loquuntur quoties traditionem commemorant. Id luculenter patet 1. ex s. Ircnaeo, cujus palmaria verba haec sunt: Dominus omnium dedit apostolis suis potestatem evangelii, per quos et veritatem, hoc est, Dei Filii doctrinam cognovimus. Non enim per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus, quam per eos, per quos euangelium pervenit ad nos quod qui­ dem tunc praeconaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam fidei nostrae futuram. . . Ita Matthaeus in Hebraeis ipsorum lingua Scripturam edidit Evangel ii. Marcus etc.77 Tale est testimonium quo Irenaeus nos certiores facit, opera scripta a priscis illis christianismi magistris, quatenus summarium sunt Christianae doctrinae, sufficientia esse atque completa. Adeo abest pri­ mitivus hic auctor ab assertione, quod aliquam apostoli suae doctrinae partem incerto commiserint purae Traditionis vehiculo, ut potius ejus verba vix cum ejusmodi supposito componi possint. Pergit porro Irenaeus: Cum enim ex Scripturis arguuntur haeretici, in accusationem convertuntur ipsarum S cr ip turarum, quasi non recte habeant, et quia varie sunt dictae, et quia non poSsit ex his inveniri veritas ab his, qui nesciant Traditionem. 73 Ex his aperte discimus primos haereticos (gnosticos et valentinianos) illos fuisse qui appellarunt ad Traditionem, perinde ac si in illa continerentur fidei articuli, qui non inveniantur in Scriptura. 2. Dolendum sane post illos haereticos, alios viros sanctiores ac meliores vexillum in­ certum atque alcae plenum Traditionis, veluti auctoritatis concurrentis cum Scriptura, et aeque obligatoriae erexisse, dum Irenaeus bonus pater nuncupa­ tus, singularis ingenii vir, pro certo haberet ad omnia Novi Testamenti Scri­ pturas sufficere, qui propterea ajebat ideo quatuor esse Evangelia, quia quatuor mundi sunt partes.79 3. Nec aliter sensit de. Traditione s. Clemens rom. qui in duabus epistolis suis nullam traditionis mentionem injecit, solis Scri­ pturis contentus. Ita pariter se gessit Pol y carpus, qui potius scribit: Qui Paulus et absens vobis scripsit epistolas in quas si intueamini, aedificari pote­ ritis in fide, quae data est vobis. . . . Si quis enim intra haec fuerit, mandatum jihtitiae implevit.30 Sic etiam s. Ignatius in epistolis suis hortatur fideles, ut revertantur ad id quod invenitur scriptum, quoniam haeretici, ut ipse lo­ quitur, et implicatis inquinant Jesum Christum31; ex quibus patet propositum ~) Lib. III. Praef. et cap. 1. ”) Ibid. cap. 2. ”) Ibid. cap. 11. n. 8. *·) Epist. ad Philipp, cap. 3. aptid Co­ lder. tom. II. pag. 185. 8‘) Epist. ad Trallian. cap. 6. Ibid. pag. 23. * 13 iôô Ignatii esse, nullam admittere Traditionem non inspiratarum mentium. Neque syllaba in actis ss. Polycarpi et Ignatii occurrit, quae vel innuat duplex fidei vexillum. Frustra quaeres in s. Justini scriptis indicium alicujus dogmatis obligatorii, quod non memoretur, aut identificatum non sit cum Scripturis; censet enim s. martyr nos in Scriptura sola totam invenire substantiam ac fundamentum fidei nostrae. 4. Igitur longo centum quinquaginta annorum tractu ignota plane fuit a Scriptura distincta Traditio. Quare etsi III. et IV. saeculo coeperit in praxi Traditionis usus insinuari, nullius valoris est, eo ipso quod ab apostolis non descenderit.82 Ergo. 382. Resp. xV. A. ad 1. prob. D. Diversam seu contrariam in Scri­ pturis non tradiderunt apostoli ab ea, quam oretenus praedicaverant, C. omnem doctrinam viva voce praedicatam scriptis suis complexi sunt, A’. Quae ut probe intelligantur, mens est expendenda ac scopus s. Irenaei. Gnostici et Valentiniani quo suas novitates cohonestarent, confugiebant ad nescio quam occultam secretamque doctrinam auribus nonnullorum ab apostolis commissam, eamque esse affirmabant quam ipsi tuebantur. Ad hoc propterea effugium ipsis eripiendum reponebat s. Irenaeus, non diversam aut contrariam apo­ stolos doctrinam praedicasse ab ea quam postea Scripturis consignarunt, sed unam plane eandemque illorum esse doctrinam. Quod deinde probat ex Tra­ ditione quae in omnibus ecclesiis ab apostolis fundatis servabatur, penes quas nihil reperiebatur eorum, quae illi haeretici jactitabant. Quapropter eos provocat tum ad Scripturas, tum ad Traditionem, siquidem ejusdem omnino auctoritatis. En integra s. Irenaei verba, quorum partem detruncavit adver­ sarius, dum ejus nobis objecit auctoritatem: Cum ex Scripturis arguuntur haeretici, in accusationem convertuntur Scripturarum. . . Cum autem ad eam iterum Traditionem, quae est ab apostolis, quae per suc­ cessiones presbyterorum in ecclesiis custoditur, provocamus eos; adversantur Traditioni, dicentes se non solum presbyteris, sed etiam apostolis existentes sapientiores, sinceram invenisse veritatem. . . . Evenit itaque, neque Scripturis jam, neque Traditioni consentire eos.9i 383. Ex his porro discimus 1. tam catholicos quam haereticos in admit­ tendis Scripturis et Traditionibus consensisse: 2. non in eo errasse haereticos quod ad Traditionem confugerent, sed quod secretas seu clancularias tradi­ tiones obtenderent, diversas ab illis quas ecclesiae admittebant universae: 3. s. Irenaeum propugnasse existentiam Traditionis distinctae a Scriptura sacra, quippe haereticos et ad Scripturas et ad Traditionem provocat; immo et parem in utrisque auctoritatem agnovisse, cum ex utroque capite illos confutet, ostendatque eos novis suis doctrinis tum Scripturis tum Traditioni ecclesiae adversari. Hoc magis patefit ex ratione qua adversus illos disputat ”) Ita Shutlleworth, op. cit. paç. 3 seqq. “) Lib. III. cap. 2. π. I et 2. 197 8. pater; cum enim ftieius disseniieset cap. Ill et seqq. de Traditione apostolica, ad Scripturam unde coeperat reversurus, sic caput V. orditur: Tra­ ditione: igitur, quae eut ab apostolis, sic se habente in ecclesia, et permanente apud nos, revertamur ad. eam, quae est ex Scripturis ostensionem, eorum qui. Evangelium conscripserunt apostolorum.^ Discimus 4. eos, qui ita scriptis patrum abutuntur ad impugnandam Traditionum existentiam et auctoritatem, aniini candorem haud praeseferre, quo tamen maxime opus est ad veritatis inquisitionem. Quae cum ita se habeant, ulterius hic insistendum nobis non est ad convellendas adversarii consecutiones, quae, subruto fundamento, ex se concidunt. 85 384. Ad 2· D. Si sanctiores et meliores viri illi fuissent post haereticos, seu si haereticos secuti essent in adstruendis traditionibus, vere dolendum esset, C. si secuti sunt bonum patrem ipsum, aliosque ejus praedecessores, A’. Responsio patet ex hactenus dictis. Etenim adversarius Irenaeum vere su­ gillat, dum affirmat eum pro certo habere ad omnia Scripturas N. T. solas sufficere; quod est aperte falsum, cum nuspiam id affirmet, immo vero con­ trarium plane doceat. 86 Quod si s. martyr plures rationes congruentiae, seu quas vocant mysticas profert ad ostendendum divina providentia factum esse, ut quatuor tantum fuerint scripta Evangelia, ideo eas aifert, ut gnosticos per­ stringat, qui hunc numerum modo coarctabant, modo amplificabant. 87 Ceterum ex traditione didicisse Irenaeum, quatuor tantum exarata litteris fuisse Evan­ gelia, abunde liquet ex verbis ipsis ab adversario allegatis, in quibus ille ordinem persequitur et adjuncta quibus unusquisque evangelista scripsit. 385. Ad 3. N. Nam et Polycarpus, et Ignatius, et Justinus toties ad Traditionem a Scripturis distinctam provocant, quoties admonent fideles ut in doctrina quae vigebat in ecclesia Dei, firme permaneant. Sane s. Polyearpus inter cetera scribit: Quocirca derelicta plerorumque haere­ ticorum vanitate falsisque doctrinis ad traditum nobis ab initio sermo­ nem revertamur.™ S. Ignatius vero praeterquam quod nuspiam habet, quod ei adversarius affingit, de reversione ad id quod invenitur scriptum™, Num. I. w) Cf. quae hoc de argumento praeclare scripsit Massuetus in diss. III. quae est De Irenaei doctrina, ari. III. pag. 113 seqq. ubi copiose hoc argumentum evolvit, ac si­ mul malam Gallasii fidem castigat, qui cum et ipse nimis Irenaei verbis perstringeretur, in summulis suis Irenaei sensum pervertit. Cf. praeterea Walcnburgicos, Controv. tom. I. in tract. De Tradition, pag. 811 seq. ubi jam refellerant quidquid hic nobis iterum opponit Shuttlcworlh. 86) Cf. Massuelum diss. cit. art. II. n. 11 — 13. ubi confutat Grabium pervertentem et ipsum mentem Irenaei. 87) Of. * bid. art. L n. 6. pag. 109. ss) z/iô naoAtrroFTif την ματαιότητα των ποΑΑωρ, καί τάί ψίυ5οδ(δα<ΤκαΑ<αί, iai τον tE άρχης ήμΐν πάραδο^ϊντα λόγον ΙαιΊτρίΦωμιν. Cap. 7. apud Cold. pag. 187. 59) Exinde dolus manifestus apparet ad­ versarii quem impugnamus. perpetuo et ipse inculcat adhaesionem doctrinae quae in ecclesia obtinebat, ut ab haereticorum novitatibus immunes fideles servarentur: Studete igitur, inquit, ut confirmemini in dogmatibus Domini et apostolorum . . . cum dignissimo episcopo vestro, et digne contexta spirituali corona presbyterii vestri"; ct iterum: A talibus haereticis vos custodite. Quod fiet, si inflati non fueritis : et indivulsi manseritis a Deo J. C, et episcopo, et p raecep t is apostolo­ rum90 91; et alibi passim.92 Miramur porro nobis Justinum objici tamquam Traditionem respuentem, cum ei crimini vertatur nimia in ea admittenda facilitas, dum ex illa regnum Christi millenarium propugnat, uti paulo post videbimus. Certe cum s. martyr in Apolog. I. ritum retulisset baptismi, subdit: Hanc autem hujus rei rationem ab apostolis accepimus 93 ; ut alia silentio praetereamus. 94 Absonum autem est velle in actis martyrii ss. Ignatii et Polycarpi mentionem traditionis injici, cum in illis non de doctrina sed de martvrum gestis sermo sit. Verum et in his vestigia haud dubia extant dc recepta in ecclesia catholica Traditione 95 tum circa ss. Trinitatem, tum circa sanctorum eorumque reliquiarum cultum96, quae protestantes pro­ fecto utpote Traditionum hostes aversantur. 386. Quod si Clemens rom. ad Traditionem expresse non appellat, siquidem scopus ac propositum suum id non ferebat 97, facto tamen cam aper­ tissime commendat; nam ipse jugiter provocat Corinthios ad libros deuterocanonicos tamquam ad Spiritus Sancti oracula, uti suo vidimus loco; unde vero istorum librorum divinitatem agnovit nisi ex Traditione ? 387. Ad J. Neg. hanc adversarii conclusionem, utpote quae falso inni­ tatur principio, falsoque supposito, uti ex allatis documentis luculenter patet. Viguit igitur divina Traditio a Scripturis distincta ab apostolis usque ad Christi annum centesimum quinquagesimum, ct deinceps, fatente adversario, tertio et quarto saeculo, theoretica et practica, eundemque proinde valorem habet, ac ipsa habet Scriptura. 901 Epist. ad Magnes, cap. 13. ΧποιΛά?ετε ούν βίβαιω^ήναι tv τοί; δάγμασιν τού κυρίου καί τών αποστόλων .... μιτά του αξιοπρεπέστατου επισκόπου υμών, καί αξ«οπλόκου πνευματικού 3τι<ράνου τού πρεσβυ­ τερίου υμών. Ibid. pag. 21. 911 Epist. ad Trail, cap. 7. Ταλαττεσ^ε τού toiovtok. Τούτο hi Γσται ύαίν μή ouσιουμενοσ, καί outfit αχωρίστοκ Βεού Ιη· σου Χριστού καί τού Επισκόπου, καί των διαταγμάτων τών αποστόλων. Ibid. pag. 24. 9Î) Ut in epist. ad Philadelph. cap. 8 et 9. cum not. Vossii. Ibid. 95) Καί Aoyov δε εη’ τούτο παρά τών απο­ στόλων Ιμά^ομεν τούτον. Num. 61. 911 Cf. doctam praefationem Maruni pari. II. cap. 13. §.4. n. 1 seqq. pag. 61**) Cf. Acta s. Ignatii apud Ruinari. n. 5 et 6 ed. Veron. 1731. pag. 18 seqq. ubi sermo est dc veneratione reliquiarum s. luarlvris. w Cf. ibid. Acta n. Polycarpi n. 14. pag. 36 seqq. ubi apertissime doxologia ss. Trinitatis exhibetur ad confundendos sociniauos; et n. 17 ct seq. ubi pariter de san­ ctorum cultu sermo est. 971 Propositum siquidem ci fuit Corin­ thiorum dissidia compescere, illosquc ad debitam erga pastores suos subjectionem nec non ad mutuam caritatem revocare. 199 388. Inst. Atqui utriusque orientalis videlicet et occidentalis ecclesiae patres et doctores unanimes sunt in rejiciendis Traditionibus a Scriptura distinctis. Etenim 1. doctrina erat ecclesiae, Scripturam omnes fidei articulos continere. Origen es: In hoc biduo, scribit, puto duo testamenta posse intelligi, in quibus liceat omne verbum quod ad Deum pertinet, hoc enim est sacrificium, requiri et discuti, atque ex ipsis omnem rerum scientiam capi. Si quid autem super fuer it, quod non divina Scriptura cernat, nullam aliam tertiam Scripturam debere ad auctoritatem scientiae suscipi . . . sed igni tra­ damus quod super est, id est Deo reservemus. 98 Athanasius scribit: Sanctae ac divinae Scripturae ipsae per se satis sunt ad veritatem indicandam. 99 Theo­ philus alexandrin. ..Ignorans Origenes quod daemoniaci spiritus esset in­ stinctus, sophismata humanarum mentium sequi, et aliquid extra Scripturarum auctoritatem putare divinum. 100 Cyril lus alex. Quod sacra Scriptura non testatur, quanam ratione admittemus, atque pro veris habebimus1 .'2. Ea­ dem erat fides ecclesiarum orientalium. B a silius enim: Crede, inquit, quae scripta sunt; quae non sunt scripta, ne investiga 102; et alibi: Manifestus a fide lapsus est, ac superbiae crimen, si quis aut quidquam eorum, quae scripta sunt reprobet, aut aliquid ex iis quae scriptis mandata non sunt, introducat. 103 Nyssenus vero: Cum id nullo Scripturae testimonio fultum sit, ut falsum improbabimus. 104 Cyril lus hierosolym. Oportet, inquit, circa divina et sancta fidei mysteria ne minimum quidem absque divina Scriptura tradi 105 ; Ch rysos to m us denique de Scripturis ait: Tamquam tutum ostium haere­ ticos ab ingressu arcent, nosque in securitate qua volumus constituunt, nec sinunt errare. . . Qui enim Scriptura non utitur, sed aliunde ascendit, id est, qui sibi aliam et non statutam viam aperit; hic fur est. 106 3. Eadem erat ecclesiarum occidentalium doctrina, omisso enim Irenaeo ,07, Tertullianus: Adoro, inquit, Scripturae plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta. In Dvangelio vero amplius et ministrum atque arbitrum rectoris invenio sermonem. An autem de aliqua subjacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina. Si non est scriptum, timeat vae illud, adjicientibus aut detrahentibus destinatum 108; et alibi: Non recipio quod extra Scripturam de tuo profers 109; Ambrosius: Lego quia ’h Hom. V. in Levit. loin. II. pag. 212. rdil. Belled. «I Adeem. genl. loin. I. op. pari. I. Eput. Paschal. II. Hitdiothec. Pa­ trum, 1618. Tom. IV. pag. 716. 1011 Glaphyr. in Genes, lib. IL pag. 29. lom. L up. 1638. ,OÎ) Hom. adv. caliann. ss. Triait. op. lom. II. pag. 611· edit. Bencd. ,w) De fide cap. 1. lom. II. pag. 224. Lib. Dc cognit. Dei apud Euthym. in Pano plia, part. 1. lit. 8. u. 4. loi) Cat. IV. §. 56. edit. Hilles. 1061 Hom. LIX. al. LVIII. in Joann, loin. VIII. pag. 346. ed. Bencd. 107 ) Omisimus enim difficultates quas Pal­ mer communes habet cum Shuttleworth, quasque modo excussimus ac dissolvimus. IOit) Advers. Hermog. cap. 22. 109) De carne Christi, cap. 7. -d 200 ■ ·-· primus est, lego quia non est secundus. Illi qui secundum ajunt, doceant le­ ctione. 1,0 Hieronymus: Ut haec quae scripta sunt non negamus, ita et ea quae non sunt scripta, renuimus. Natum Deum esse de Virgine credimus, quia legimus. Mariam nupsisse post partum non credimus, quia non legimus 1,1 ; Augustinus: Quidquid inde audieritis, hoc vobis bene sapiat: quidquid extra est, respuite, u: Supervacaneum foret allegare Clementem alox., Hippolytum, Cyprianum, Optatum. Hilarium, Vincentium lirinensem, Anastasium, Prospe­ rum, Theodoretum, Damascenum, Theophylactum etc. quos colligerunt scri­ ptores nostri. 1,3 4. Nec solum haec erat ecclesiae primitivae doctrina, sed eminentiorum etiam theologorum medii aevi doctrina fuit; doctus Gersonius scribit: Attendendum in examinatione doctrinarum primo ci principaliter, si doctrina sit conformis sacrae Scripturae .... quoniam Scriptura nobis tradita est tamquam regula sufficiens et infallibilis pro regimine totius ecclesiastici corporis et membrorum, usque in finem saeculi. Dst igitur talis ars, talis regula vel exemplar, cui se non conformans alia doctrina vel abji­ cienda est, ut haereticalis aut suspecta, aut impertinens ad religionem prorsus est habenda. 114 Gregorius ari min. Constat quia quidlibet tale ut expres­ sum secundum se continetur in s. Scriptura, vel ex contentis in ea deducitur, alioquin non ipsa sufficeret ad nostram salutem, et nostrae defensionem fidei, quod est contra Augustinum1™; S eo tus: Patet quod s. Scriptura sufficienter continet doctrinam necessariam viatori. 1,6 Idem docent Rnpertus tuitiensis, Occamus. Cameracensis, Waldensis, Odo. Lyranus etc. 117 Ergo. 389. Resp. N. A. seu min. subs. Ad allegatas probationes D. Patres ad­ ducti rejecerunt 1. aut traditiones ab haereticis confictas ac lidei ecclesiae catholicae adversantes: 2. aut interdum etiam ad hominem argumentum in­ stituentes; 3. aut in particularibus nonnullis controversiis in quibus illis non indigebant traditionibus, C. absolute et in sensu quo nos eas adstruimus. A'. Si tres ejusmodi regulae prae oculis habeantur, difficile haud erit patrum quae nobis objiciuntur effata tamquam traditionibus adversantia disjicere. Quod ut clarius pateat, satis est eas singillatim applicare ad illa quae nobis opponuntur. 390. Ac 1. Origen es in objecto textu disserit de eo quod Deus nobis non revelavit, ac reservavit sibi, adeoque tertiam Scripturam nos requirere *)" De Instit. Virgin, cap. II. loin. IL De Romanismo, led. VILI., Cary. Testimo­ nia Patrum ad XXXIX. arlic. Art. VI. pag. 26ό. 1,11 Adcers. Delcid. Op. loni.IV. pari. II. IHl De eram. Doctr. pari- II. cons. I. )'** lu Sent. Disl. I. qu. I. art. II. pag. 141- edit Bcncd. "·» Proleg. I. Sent. qu. II. Opp. tom. V. ,n) Sermo de Past. Ioni. V. cap. 11. pag. I. pag. 238. ,|7) lia Palmer cil. Tract, de eccles. ,,J) Scilicet Usserins in Respons. adJesuitam, cap. 2; Beveridge de XXXIX. ar- pari. HL cap. 1. vol. IL eujus testimoniis tic.; Tillotson in Regulis fidei: Newman. nonnulla alia adhuc adjecimus. I 201 non debere ad curiositatem uostram pascendam de iis quae Deus scire nos noluit.118 Quid hoc commune habet cum traditionibus, quae ipse ubique adstruit adversus haereticos?1’9 391. 2. Athanasius scribit. Scripturas satis esse ad veritatem indi­ candam de qua agit, ad falsitatem scilicet ac stupiditatem idololatriae evin­ cendam, ad quod certe traditione opus non est. 120 Igitur nec iste ad rem profertur.121 392. 3. Theophilus insurgit adversus Origenem eo quod juxta ipsum, Scriptura dimissa, immo contra Scripturae auctoritatem commentum suum effutierit de Cessatione regni Christi aliquando futura. 122 In quo nihil contra Traditionem. 393. 4. Cyril lus alex, loquitur de fabuloso angelorum cum foeminis congressu de quo certe Scriptura non loquitur, neque ad hoc commentum refellendum traditione opus est.123 394. 5. Basilius scribit, iis credendum esse quae scripta sunt, nempe quod Deus erat Verbum, quibus exploduntur quae calumniatores de suo, quodque scriptum non reperitur, obtrudebant: non erat, et non Deus: in qui♦ bus Scripturae directe adversabantur. 124 Rursum sciscitamur quid hoc cum traditione? In altero vero loco agendi rationem haereticorum arguit Basilius, qui pro libitu Scripturae aut detrahebant aut adjiciebant ad falsas suas sen­ tentias adstruendas, prout et haeretici hodierni facere consueverunt. 125 lls) Sic enim prosequitur Origenes post allegata verba: ..Neque enim in praesenti vita Deus scire nos omnia voluit, maxime cum et apostolus dicat : Quia ex parte scimus etc." Sint exemplo quae scribit in lib. De Princip. Praef. n. 2. ..Serretur ecclesia­ stica praedicatio per successionis ordinem ab apostolis tradita, et usque ad praesens iu ecclesiis permanens etc.· * Edit. maur. tom. I. pag. 47. ,M) Instiper el ipse Athanasius in ipso loco nobis objecto subdit; ..Extant quoque plurimi ea de re a beatis nostris magistris conscripti libri, quos si quis legerit, Scri­ pturarum interpretationem quodammodo intclligct etc." ni) Ac propterea applicatur secunda ex traditis regulis. Ceterum s. Athanasius in vita s. Antonii refert et approbat monitum s. abbatis: «Vos itaque puros ab illis (hae­ reticis) custodite, servateque patrum tradi­ tionem." Edit. cit. tom. I. part. IL pag. 862. η. 89. Arianos in nicaeno concilio tradi­ tione damnatos s. Alhanasium retulisse, paulo ante vidimus. ,M) En Theophili verba quae immediate praecedunt: ..Equidem scire non possum, qua temeritate Origenes tanta confingens, et non Scripturarum auctoritatem, sed suum errorem sequens, ausus sit cunctis in mo­ dium nocitura proferre etc." Deinde eundem Origenem arguit quod Scripturarum aucto­ ritate nisus sit confirmare Stoicorum doarma. nJ) Sic enim ibid, scribit s. Cyrillus: ..Nugantur autem nonnulli et vanis com­ mentis rem involvunt, verisimilibus, ut ar­ bitrantur, rationibus (non traditione), id quod impossibile est, palliantes. Illapsos enim daemones in malos ajunt, ac per ipsos semina immissa etc." n’) Addendum, hanc hoiniliam a maurinis editoribus rejectam esse in appendicem. seu inter opera quae falso s. Basilio ad­ scripts sunt. Quod profecto Palmer igno­ rare non poterat; attamen vehit genuinum s. patris foetum nobis obtrudit. ,M) Quinimmo profitetur sibi hic propo- 202 1 -.1 ':Ί 395. 6- Nyssenus eos improbat qui verba Genes. IX. lenite descen­ damus d confundamus Hmjuas eorum ad angelos a Deo dicta autumabant; quod cum Scriptura non dicat, merito a Nysseno rejicitur. 126 396. 7. Cyril Ius hi e roso 1 y m. illa habet per oppositionem, ut ibi­ dem subdit, ad disputationem commentitiam, non autem ad Traditionem, quam acriter propugnat. ’'7 397. 8. Joannes Chrysost. de illis loquitur qui aut Scripturam respuebant, aut illa abutebantur uti antichrist! et haeretici. 1:8 Scripturae errare nos minime sinunt sub ecclesiae magisterio. 398. 9. Tertullianus adorat Scripturae plenitudinem in quaestione adversus Hermogenem de rerum creatione ex nihilo. In altero autem loco rejicit quod de suo seu ex proprio penu Marcion adjiciebat, Ceterum nemo forsan validius Tertulliano traditiones adversus haereticos protuetur. 129 399. 10. Ambrosius legit in Scripturis Christum esse altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, non legit autem secundum, inhiandum nempe esse hujus saeculi divitiis cum salutis propriae dispendio. 130 Adver­ sarius autem noster hoc secundum intelligit de Traditione. Judicet lector de bona illius fide. 400. 11. Hieronymus jure merito respuit Helvidii blasphemiam de Mariae nuptiis post partum, cum hoc neque Scripturae neque Traditionis au­ ctoritati innixus nebulo ille, sed cerebro suo gratis effutierit. 401. 12. Augustinus jubet respuere quidquid extra Scripturam est, id est quidquid Scripturae refragatur nec provenit ex illis fontibus ex quibus, suisse s. Basilius solis Scripturarum verbis exponere fidem dc qua agit; n. 5- inculcat in fidei negotio recedendum baud esse a sanctorum traditione el institutis. ,1S) Ita enim legitur loc. ciL .Quod si angelos ministros allocutum responderis, sive omnes, quod absurdum est, sive pau­ cos dixeris, cum id nullo Scripturae etc.· Prostat porro hoc opus Eulhymii etiam in Biblioth. Pair. EdiL Lugd. 1677. Tom. XIX. pag. 49. *27) Satis est legere contextum ut ger­ mana s. Cyrilli mens appareat. Ceterum cum haereticus calvinianus Rivetus haec ipsa objecerit ex s. Cyrillo, quae objicit ite­ rum hic Palmer ad adstruendam Scripturae sufficientiam, cf. quae copiose et erudite ad Rivetum refellendum habet Toulteus in dis­ sert. III. De doctrina s. Cyrilli, cap. 13. n. 101 seqq. De adjungenda Scripturae traditionis et ecclesiae auctoritate. Hac fortasse de causa Palmer prudenter non al­ legat editionem benedictinam. ,2S) Paulo ante in eodem num. s. Joann. Chrysostomus significat quinam sint qui non utantur Scripturis, seu non ingredian­ tur per ostium, sed fures sint ac latrones, scribens: -Hic porro el qui fuerunt, el qui futuri erant, indicat (Christus), antichrislum, falsos Christos, Judam et Theudam, el alios hujusmodi." Quid senserit Chryso­ stomus de traditionibus, paulo ante dixi­ mus. ,2#) Cf. P. La-Cerda in objecta Tertul­ liani loca. ,,q) Etenim s. Ambrosius n. 70. cum attulisset ex Eccles. IV. Cujus oculus non saliatur divitiis, haec applicavit Christo in quo est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei etc., et affirmavit Christo ad­ haerendum esse, non saeculi divitiis inhae­ rendum. 203 ut ipso loquitur, manaverunt rivi praedicationis evangelicae, cum in omnem terram exivit sonus eorum. , u 402. Certe post haec supervacaneum est alios adducere veluti traditio­ nibus dogmaticis adversantes, quoniam ad canones superius constitutos si re­ digantur illorum dicta’, eadem ratione dissolventur, prout praestitum jamdiu a catholicis est adversus illos qui traditiones impugnarunt, quique laudantur ab adversario nostro. 132 403. Ad 4. A'. Etenim Gersonius nihil aliud sibi vult in objecto loco (piam doctrinas aut revelationes privatas ad Scripturas exigendas esse, ut ex illarum conformitate aut diiïormitate cum Scripturis ceu verae admittantur, aut uti suspectae, falsae aut erroneae respuantur, cum Scriptura sufficiens ac infallibilis regula sit, quatenus aut mediate aut immediate veritates con­ tinet omnes. Hanc esse ejus mentem tum ex orationis serie patet, tum ex apertis ejus verbis quibus Traditionem divinam ac dogmaticam a Scripturis ipsis distinctam commendat. 133 404. Gregorius porro ariminensis eatenus contendit in Scriptura aut formalitcr, sive expresse veritates ad salutem necessarias contineri, aut l31) Opponit praeterea s. Doctor pasto­ res bonos, id est, qui non solum bene do­ cent, sed faciunt praeterea quae docent, malis pastoribus qui dicunt cl non faciunt, seu male operantur; adhortatur propterea oves ne sinant se a malis istis pastoribus decipi, imitantes mala ipsorum opera, sed attendant ad ipsorum dicta, iinmo et ad Scripturarum doctrinam, in qua invenient nihil venenosum, nihil alienum ad uber­ rima pascua. Itaque in objectis verbis non opponit Scripturam traditioni, sed malis pastoris operihus. En novum specimen sin­ cerae fidei adversarii nostri. Wi) Cf. propterea adversus illos quos Palmer recenset, si Newman excipias, qui nihil novi iu hoc argumento protulit, Walenburgicos in cit. tractatu De testimoniis seu de traditionibus, ubi singula ab hae­ reticis allata patrum testimonia accurate ex­ pendunt; nec non Toutteuni in ed. opp. s.Cyrilli; Maranum in praef. opp. s. Justini; Gretzerum tum in tract. De quaestione, unde scis hunc vel illum esse sincerum et legitimum Scripturae sensum? cap. 5, tum in Examine tertiae disputationis Pappicae de sacr. Scripturae sufficientia, tum denique in opusc. Trophaeum Pappicum constat quinquaginta axiomatis , quorum pleraque sunt mendacia : quibus post verba D. Augustini subjunguntur alia mendacia, ut principium respondeat fini. Opp. cit. edit. tom. VIII. In his porro auctoribus comperiet Palmer omnia fuisse praeoccupata ac soluta, quae a suis auctoribus adversus Traditionem prolata sunt. ,3S) Sane In declaratione veritatum, quae in ed. Dupinii invenitur immediate post tract. De examine doetrinar. in gradu secundo pag. 22. haec scribit Gersonius: ..Secundus gradus est veritatum ab eccle­ sia determinatarum, quae ab indubitata re­ latione apostolorum per successionem con­ tinuam devenerunt. Est autem haec eccle­ siae auctoritas tanta ut diceret Augustinus : Euangelio non crederem etc. Quamquam vicissim dici possit, ecclesiae non crede­ rem, si non auctoritas Scripturae impel­ leret. Et ita diversis respectibus auctori­ tas utraque mutuo se confirmat.“ Cf. prae­ terea In propositionibus de sensu litterali sacr. Scripturae, ibid. pag.2. ubi scribit: ..Quod Evangelium Marci sil Evangelium Christi plusquam Evangelium s. Thomae vel Nicodemi, credimus ex traditione ec­ clesiae. « Et alibi passim eadem inculcat. 204 ex ea mediate deduci, quatenus humanas excludit ratiocinationes, quae non innituntur revelationi, sed solius rationis principiis : atque has veritates solius rationis ope deductas non theologice, sed philosophice tantum probari affirmat, nimirum ad philosophiam, non antem ad theologiam spectare. ,u 405. Scotus pariter affirmat, quod et nos dicimus, veritates omnes ad salutem viatori necessarias in Scripturis contineri vel mediate vel imme­ diate, quia illae veritates, quae expresse in Scripturis non habentur, conti­ nentur in Traditione, ad quam Scripturae nos remittunt. Sane Scotus alibi scribit plures fidei veritates haberi, quae per solam Traditionem ad nos per­ venerunt. 406. Eodem sensu Rupertus tnitiensis. Occamus. Cameracensis, Waldensis, Lyranus, aliique locuti sunt, quorum testimonia cum adversarius singillatim non allegaverit, ideo ab iis expendendis supersedemus. Ex analogia enim in eandem plane conclusionem deducimur. * 407. Ex his specimen datur sollicitudinis adversariorum ecclesiae catho­ licae in corrogandis nonnullis patrum effatis a contextu divulsis, ut sibi blan­ diantur atque aliis illudant, cum persuadere nituntur patres divinarum Tra­ ditionum auctoritatem non admisisse: dum eas in suis operibus ubique aper­ tissime adstruunt pugnantes adversus haereticos, quos etiam perpetuo pro­ vocant ad doctrinam in ecclesia universa receptam, quae cum Traditione, ut inferius dicemus, identificatur. Animadvertimus praeterea, patres ex quibus haec objecta sunt, eos ipsos esse de quibus fatetur Shuttleworth, in praxi ’”) Hic esi scopus lotius articuli secundi cramentis ecclesiae non sunt expressa in quem sic resolvit: «Respondeo quod discur­ Evangelio, et tamen ecclesia tenet illa esse sus proprie theologicus est, qui conslal ex tradita certitudinaliter ah apostolis, et dictis sive propositionibus in sacra Scriptura periculosum esset errare circa illa, quae contentis, vel ex his quae deducuntur ex non tantum ab apostolis descendunt per cis, vel saltem ex altera hujus. ■ Itaque, ut scripta: sed etiam, quae per consuetudi­ patet, Gregurius arim. non contradislinguit nem universalis ecclesiae tenenda sunt. . . Scripturam a Traditione, sed ah humana Mulla igitur docuit eos Spiritus S. quae ratione, alioquin ut ibidem docet, theolo­ non sunt scripta in Evangelio, et illa mulla gia non esset scientia divina sed humana. quaedam per Scripturam, quaedam per Et sane nemo fortasse ex veteribus scho­ consuetudinem tradiderunt.'· Haec pauca lasticis magis urget s. Augustini auctorita­ verba totum labefactant Palmerii systema. tem quam Gregorius. Oh! quam melius scriptor iste ingenium et ,w) Etenim lib. L disl. XL qu. I. edit. cognitiones, quibus pollet, consecrasset Antvcrp. 1620. Tom. I. pag. 210. haec scri­ fovendae unioni inter ecclesiam anglo-ca­ bit, quae si vidisset Palmer, numquam au­ tholicam , ut ipse vocat, et ecclesiam vere ctoritatem Scoti nobis objecisset: -Dico, et unice catholicam, nempe romanam. Me­ quod Christum descendisse ad inferna, non liorem profecto exitum habuissent ejus la­ docetur in Evangelio: et tamen tenendum bores, contra vero, ut ceteris acatholicis est sicut articulus fidei, quia ponitur in omnibus jam contigit, oleum et operam per­ symbolo apostolorum ; ita mulla alia de sa­ didit in hac ecclesia oppugnanda. 205 saltem, traditionem admisisse, quasi nempe penes illos praxis a fide discrepasset. DIFFICULTATES ex natura et incommodis Traditionis. 408. I. Obj. Dato etiam, non omnia quae apostoli praedicarunt, scriptis esse consignata, non aliud sequitur, quam revelationem divinae voluntatis ad nos minime pervenisse. Stultum quippe est sibi persuadere intemeratam ad nos usque ejusmodi revelationem traditione orali pervenisse tot inter haereses, quae decem et octo saeculorum tractu exortae sunt. Sane medio aevo, atque aetate praesertim Innocentii III. et Alexandri VI. quis sibi persuadeat puras ecclesiae Traditiones viguisse? 136 Ubinam igitur in tanta corruptionum et obscuritatum foeditate, in qua Europa jacebat universa, verus servabatur christianismus? Profecto inScripturis, et inScripturis * tantum.' 7 Igitur restat ut alterutrum fateamur, aut ab initio revelationem Scripturae quidem et Tra­ ditioni consignatam fuisse, atque hac Traditione medio aevo deperdita reve­ lationem nonnisi in Scriptura sola superfuisse, aut Novum Testamentum inte­ gram esse, plenam ac sufficientem Dei voluntatis manifestationem, fideique summarium. Posterius vero hoc longe verisimilius videtur; nam ut merae orales communicationes verbo Dei scripto aequari possint, necesse est validio­ ribus quo fieri potest externis testibus eas adstrui, quod tamen incredibile est, attenta doctrinalium traditionum natura, quae de ore in os progredientes iis modificationibus subjiciuntur, quas ex hominum ideis ac locutionibus sub­ eant oportet. Ecquis unquam has appellaverit revelationem ? 138 Quidquid pro traditionibus affertur, in quaestionem venit. Non aliunde suam haec ori­ ginem traxit persuasio, quam ab inanibus timoribus conceptis ex desiderio favorem divinum obtinendi, cujus intentiones postea ab antiquitate consecratae ,se) Ita Shuttleworlh op. cit. pag. 34 seqq. quibus jam praemiserat et ipse, ut factum vidimus a Palmerio, quod si Scri­ ptura non omnia ad salutem necessaria con­ tineret, foret ipsa incompleta et indigeret supplemento , quasi nempe Evangelium Matthaei fuerit incompletum, eo quod non omnia scripserit, quae postea scripserunt Marcus et Lucas; aut istorum pariter evangelia essent incompleta, eo quod litteris non consignaverint, quae postea consigna­ vit Joannes, et ita porro. Deinde recurrit et ipse ad loca communia, nempe ad ab­ usum indulgentiarum, ad credulitatem uni­ versae Europae medio aevo etc. etc. IM) Ibid. pag. 36. Ex quo infert vivifi­ cationem christianismi acceptam referri de­ bere reformationi, protestanliumque adhae­ sioni iis quae scripta invenerunt, ac pro­ fectum modernum scientiae theologicae. In­ felix homo! Interroget Dammum, Semlerum, Tellerum, Eichhornium, Bavcrum, Wollmannum, Paulusium, Straussium, aliosque pene innumeros reformationis sectato­ res, quid demum facium sit de Scripturis et revelatione in reformatione. Verum de hoc argumento ex professo agemus in parte III. ubi etiam expendemus quod hic asse­ ritur de profectu moderno scientiae theolo­ gicae. . ‘ ,3S) Ibid. pag. 37. Et hic amare queritur, quod hanc assertionem audiverit in ambitu ipso ecclesiae suae (anylo ■ catholicae) ! 206 1 sunt. Ceterum nihil aliud traditiones sunt praeter quam practicae aberra­ tiones' a puritate et integritate doctrinarum Christianarum, quae labente tem­ pore incrementum accipientes constituerunt pqpismum in deteriori tenebricosiorique forma. 139 Ergo. 409. Resp. Neg. illud consequi quod adversarius autumat. Posito enim quod Christus revelationem suam ad homines transmittere decreverit partim scriptis, partim viva voce, ipsius jam erat eam incorruptam servare, tum scilicet eam partem quam scriptis committi voluit, tum eam quam voluit oretenus propagari. Deo enim alterum altero difficilius non est. Fatetur sane adversarius Dei prodigio factum esse, ut Scripturae sacrae integrae conser­ varentur; cur igitur efficere Deus nequiverit, ut integrae pariter servarentur Traditiones? 140 410. Verum cum tota difficultas ex praepostera oriatur traditionis no­ tione. hac depurgata, difficultas evanescit. Existimat porro adversarius Tra­ ditionis nomine nos quasdam significare, ut ita loquar, verborum formulas, quae alicui individuo primum commissae ab eo ad aliud aut alia individua fuerint pariter transmissae, et ita deinceps. Ast in hoc vehementer errat. Traditionis siquidem divinae ac dogmaticae nomine catholici complexum si­ gnificant illarum veritatum seu doctrinae illius quae viva voce ab apostolis Christi nomine praedicata est, nec ab auctoribus hagiographis fuit litteris consignata, conservata tamen est vivo ecclesiae magisterio cui commissa est. Quapropter non individuis seorsum sumptis, sed ecclesiae pastoribus ab apo­ stolis institutis doctrina ejusmodi consignata fuit, seu totius ecclesiae cor­ pori, quod, ut suo loco ostendimus, a Christo infallibilitatis atque indefectibilitaiis dotem seu praerogativam accepit. Ecclesia autem multiplici ratione, ut paulo post ostendemus, eam conservavit transmisitque ad nos usque, et '«) Ibid. pag. 39. 40. ”·) Pag. 39. Sed praestat refellere Shuttle­ worth verbis ipsis auctoris non suspecti ejusque collegae, nempe Pahnerii, qui in tractatu cit. De ecclesia. vol. II. part. III. cap. 1. pag. 20 seqq. cum sibi proposuis­ set argumentum ex insufficientia traditio­ nis, scribit: «.Alias oppositum fuit traditio­ nem non scriptam obnoxiam esse corruptioni, ac improbabile omnino esso, quod Deus voluerit committere revelationem suam modo adeo incerto transmissionis." Respondet au­ tem: .· Equidem si traditio Christiana esset omnino non scripta, id est, si scripta non inspirata non superessent, quae sufficienter testentur universalem chrislianorum fidem ab aetate apostolica, haud aegre admitti .‘<1 posset, traditionem solam fore probationem incertam doctrinae christianae. Ast non vi­ detur aliam inveniri impossibilitatem a na­ tura traditionis, quod aliquae veritates re­ velatae potuerint illius ope transmitti divi­ nae gratiae subsidio. Sane, si nos insistimus incertitudini traditionis in genere, potest id consecutiones parere valde graves, quo­ niam authenticitas et genuinitas sacr. Scri­ pturae librorum innituntur (tandem ali­ quando fatetur) in gradu haud parum no tabili testimonio traditionis primitivae. Id asseritur ab Hookero, Witakero, Lardnero, Paleyo etc. etc.;’ el pag. 48: -Si te­ stimonium primitivorum doctorum chrislia­ norum in hac facti quaestione rejicitur, ex­ ternae probationes christianae religionis de­ struuntur.’ 207 inde conservabit atque transmittet usque ad saeculi consummationem, prout ipsa circa canonicos libros praestitit. Hoc solum Scripturam inter et Tra­ ditionem intercedit discrimen, quod Scripturae in quibus veritates revelatae continentur, sint divinitus inspiratae saltem quoad res et sententias: Tradi­ tio, seu verius, media per quae veritates pariter revelatae ad nos transmissae sunt, non item. ,4t Ex his patet identilicari divinas dogmaticas traditiones, cum vigenti semper ecclesiae universae doctrina.142 Propterea eadem ratione qua infallibilitas ecclesiae requiritur, ut certi efficiamur certitudine fidei de canone atque inspiratione sacrorum Bibliorum; ita supponi pariter haec in­ fallibilitas debet in conservatione dogmaticae divinae Traditionis, cum totius verbi Dei custos et depositaria a Christo fuerit ecclesia constituta. Hinc nulla urgeri potest difficultas adversus integritatem divinae ejusmodi Traditionis, quae intorqueri adversus sacrorum librorum integritatem non possit: nec ulla potest assignari ratio, quare ecclesia infallibilis fuerit ac sit in con­ servando verbo Dei scripto, fallibilis vero haberi debeat in conservando secernendoque verbo Dei tradito. Quacumque se adversarii vertant, numquam se poterunt ab hoc argumento expedire. Ad utrumque quidem munus divino subsidio ecclesiae opus est; at illud pollicitus est ei Christus cum dixit di­ scipulis suis : Euntes docete............ Ecce ego vobiscum sum docentibus usque ad consummationem saeculi. 411. His positis jam sponte sua concidunt quae ab adversario congesta sunt, quin ea singillatim persequamur. Sane hoc ipso quod haereses omnes quae octodecim saeculorum tractu exortae sunt, fuerint omnes ab ecclesia catholica damnatae ex hoc solo principio quod doctrinae suae divinitus acce­ ptae adversarentur, liquet quomodo intemeratae dogmaticae traditiones fuerint conservatae. i H1) Etiam Palmer eodem modo huic ob­ jectioni respondet. Etenim pag. 57. scribit: »Nos respondemus omnibus eorum argu­ mentis, haud appellare ad patres veluli ad scriplores inspiratos, sed tamquam ad idoneos testes fidei, quam profitebantur Christiani illorum aetate.“ Exinde corruunt ea omnia, quae fusiori stylo Shuttleworlh scribit de patrum erroribus, de differentia inter auctores biblicos et patres etc. quae sunt totidem naeniae. '”) Jam opposuimus Shuttleworthio verba Palmerii, nunc circa notionem traditionis in sensu catholicorum opponimus eidem verba N< wman, qui in op. cit. Lectiones de Romanismo et- Protestantisme, lect. I. pag. 6. haec in rem nostram scribit: ..Ipsi (romanistae) haud Scripturam rejiciunt, immo forte magis ei addicti sunt, quam quilibet protestons, ast tenent ipsam mi­ nime solum esse verbum Dei. Contendunt systema doctrinae suae descendere perinde ac Scripturam ab apostolis, quoniam si istae amitterentur, non idcirco periret re­ velatio. Jam vero ad refellendos romanistas opus est eos probe intclligere. Traditionis nomine ipsi significant universum fidei sy­ stema, ac regulas quas receperunt a gene­ ratione praecedente, haec vero ab altera et ita porro. Ejusmodi traditiones in rerum temporalium negotio existant profecto; hoc sensu traditio est mos seu consuetudo uni­ formis. Hinc cum romanenses asserunt se traditioni adhaerere, significant se credere, cl operari prout Christiani semper credide­ runt et operati sunt (pag. 27, 39).“ Γ'* 208 412. Quaerimus deinde ab adversario, num medio aevo perierit eccle­ sia; si id ipse affirmet, quomodo ostendet intemeratas sine ecclesia conser­ vatas fuisse divinas Scripturas? Ridiculum autem esset adserere conservatum fuisse christianismum sine ecclesia; quid enim est christianismus nisi eccle­ sia a Christo instituta? num christianismus in charta et in papyro consistit? 413. Itaque neutra periit, neque Scriptura sacra, neque dogmatica Tra­ ditio: et ideo utraque conservata est. quia numquam ecclesia juxta aeternas Christi promissiones defecit. Quibus autem ineluctabilibus argumentis osten­ ditur mere orales communicationes puras permansisse, iisdem plane demon' stratur puras permansisse Scripturas sacras, juxta sensum quem modo expo­ suimus, non autem juxta adversarii figmentum de natura doctrinarum traditionalium humanarum. Quod si eae ab ideis locutionibusque hominum patiuntur modificationes, hae non attingunt veritates ipsas traditionales, sed modum eas exprimendi, seu formas, ut vocant, pro veritatum ipsarum evolu­ tione. ,44 Falsum porro est in quaestionem venire quidquid pro traditionibus affertur, dummodo rite traditiones quas adstrnimus in tel ligantur. 414. Quod demum adjicitur ab adversario de traditionum origine, earn ni­ que effectu, de penu suo depromptum est hariolando potius quam demon­ strando. Piget vero hac aetate viros doctos et graves audire adhuc inge­ rentes accusationes de papism o, quem vocant, cum sua deteriori forma. Quid enim papismi nomine significant, nisi ecclesiam catholicam cui Christus in Petro ejusque legitimis successoribus caput praefecit, a quo regeretur, quod­ que, ut suo loco ostendimus, universa agnovit antiquitas? Merito proinde του άλογίΰμον arguitur nova oxoniensis schola, quae cum propugnet divinas traditiones, aliaque plura dogmata a protestantibus rejecta donuo admittat144, pergat tamen inficiari divinum rom. pontificis primatum, de quo non minus luculenter praeter Scripturam antiqua Traditio universa testatur. 145 Licet tamen sperare, quod et votis omnibus optamus, non defuturos qui et hunc fidei articulum una cum ceteris adstruant. Ostium apertum est, cetera. Deo opitulante, exinde procedent. 415. II. Obj. 1. Patres utpote errori obnoxii nequiverunt puram ad nos Traditionem transmittere, 2. Eo magis quod patres criticismo plane destituti fuerint, ut ex illorum patet scriptorum apocryphorum allegationibus. 3. Haud paucae innovationes a patrum aetate introduci coeperunt, quae ra­ pido deinceps cursu creverunt: exinde enim institutum monasticum, sacrifi­ cium, adoratio reliquiarum, exorcismi, aliaque ejusmodi originem habuerunt. 4x ««) Cf. Mahler, Symbolique, tom.II.§.40. >·') Atque hinc factum est, ut Puseysmus definitus apte fuerit: Papismus sine Papa, Ephcm. I nion catholique, 14. Dé­ cembre 1841. ”s) Recolantur quae scripsimus in parte hujus tractatus prima sect. II. cap. I. prop. I. II et III. et iterum cap. II. prop. I. Π el ΙΠ. i 209 4. Nec obstat, illud solum uti infallibile tenendum quod semper, ubique, ab omnibus receptum est, juxta Vincentli lirinensis canonem: ecquid enim est, quod ita receptum censeri debeat? 5. Cum vero nimis extollere Traditio­ nem perinde sit, atque Scripturam deprimere, prout contigit in ecclesia romana, satis erit profiteri quendam erga antiquitatem reverentiae et grati animi sensum. 146 416. Resp. ad 1. D. Ita tamen ut testimonium patrum sit unum ex mediis per quae nobis Traditio innotescit, C. unicum, N. Laborat itaque adversarii difficultas vitio haud exiguo, quod catholici videlicet patrum testi­ monium unicum esse doceant Traditionis transmittendae medium, atque eam cognoscendi, quod tamen falsum est. Nos plura alia praeterea assignabimus. Licet igitur patres singillatim sumpti errori obnoxii fuerint, inferri non po­ test idoneos illos testes non esse fidei doctrinae, quae illorum aetate in ecclesia vigebat; praesertim si unanimi id consensione testentur. Haec porro doctrina ea est quam nos Traditionem dogmaticam vocamus, quaeque et ex patrum testimonio, et ex aliis mediis ad nos pervenit, nobisque innotescit. 417. Ad 2. D. Cui criticismi defectui, si qui fuit, aliis suppleri mediis potest, C. suppleri nequit, iV. Etsi enim daremus adversario nonnullos pa­ tres hoc defectu laborasse, perperam inde concludit haud potuisse ipsos puram ad nos Traditionem transmittere; ad hoc quippe efficiendum magna criticismi dote opus non est. Satis nobis est ut ii patefaciant doctrinam, quae circa peculiarem aliquem articulum sua aetate in ecclesia obtinebat. Verum etiamsi in hoc decipi seorsum sumpti potuissent, abunde illorum deceptioni aliis mediis suppletur. Quando patres aliqui interdum allegant nonnulla apocry­ pha scripta, propriam opinionem manifestant, non autem sensum ecclesiae. Immo ex hoc perspicuum fit, ecclesiae doctrinam minime a privati cujusque individui pendere sententia. 418. Ad 3. D. Innovationes ex mente adversarii patrum aetate intro­ duci coeperunt, C. in se, A’ Quas adversarius innovationes vocat, quae­ que IV. potissimum et V. saeculo incrementum acceperunt, totidem fidei dogmata sunt, aut ecclesiae doctrina, cujus longe anteriora his saeculis docu­ menta prostant. Ut enim monasticum omittamus institutum, quod ad disci­ plinam tantum spectat, sacrificii aperta mentio occurrit apud apostolicos patres N apud Irenaeum, qui testatur in ecclesia illud obtinuisse per universum terrarum orbem, ipso fatente Grabio, ut suo loco ostendimus. 147 Sic adora­ tionis, idest venerationis reliquiarum mentio habetur in actis ss. Ignatii et Polycarpi 148, exorcismorum usum ab antiquissima aetate repetit s. Augu”*) Ita rursum Shuttleworth a pag. 49 ad 71. In Tractatu De Eucharistia, part. II. cap. I. propos'd. II. num. 270. Perrone. Piaelrelionr·. theolog. Ill· HS) Recolantur quae scripsimus in tractatu De cultu sanctorum cap. IV. num. 86 seqq. j_4 stinns.,4d Parum igitur criticuni se prodit adversarius, dum obtrudit uti innovationes IV. ant V. saeculi doctrinae articulos, qui ab aetate ipsa apo * stolica obtinebant. Ex hoc vero colligimus catholicam ecclesiam bis saeculis integrum christianismum, seu plenam Christianam doctrinam tenuisse, prout et eam adhuc retinet, rerinebitque in saeculi finem; protestantismum autem cum sna negativa natura vix christianismi larvam et umbram retinere. 419. Ad 4. D. Si vincentianus canon positive intelligatur, Tr. si ne­ gative, N. Suo enim loco ostendimus hunc, et non alium sensum esse objecti canonis, nempe illud quidem esse catholicum quod semper, quod ubique, quod ab omnibus retentum est; ast non e converso, ita ut nihil admitti debeat uti fidei dogma ecclesiae catholicae, quod nec semper, nec ubique, neque ab omnibus fuerit admissum. Hoc illustravimus exemplo petito ex libris *deutero canonicis, quibus certe hic canon applicari non potest: attamen uti canonici ac divini nunc ab ecclesia catholica habentur.150 u9) De nupt. el concupisc. lib. II. cap. 29. n. 51- Cont. Julian. Pelag. lib. VI. cap. 5- η. II. Op. imp. cont. Julian, lib. I. cap. 4. et alibi passim. r,°) Cf. quae scripsimus de hoc vinccnliano effato in tract. De vera relig. part. IL prop. HL η. 56. cum nola apposita. Quo­ niam vero adversarius nobis objecit aucto­ ritatem Vincenlii lirinensis, ut solam Scri­ pturam veluti credendorum adaequatam re­ gulam constituat, liceat nobis etiam pro­ ferre Vincenlii verba quibus adversarius obruilur. Sic igitur in cit Commonitorio. cap. 25. scribit: .Heie fortasse aliquis in­ terroget, an et haeretici divinae Scripturae testimoniis utantur? Uluntnr plane, et ve­ hementer quidem. Nam videas eos volare per singula quaeque sanctae legis volumina, per Moysis, per regum libros, per psalmos, per apostolos, per evangelia. per prophe­ tas. Sive enim apud suos, sive alienos, sive privalim, sive pnblice. sive in sermo­ nibus, sive in libris, sive in conviviis, sive in plateis, nihil unquam pene de suo proferunt, quod non etiam Scripturae ver­ bis adumbrare conentur. . . Cum coeperint divinas illas voces non jam proferre tan­ tum , sed etiam interpretari, tunc amaritudo illa, tunc acerbitas, tunc rabies intelligetur, tunc novilium virus exhalabitur; tunc pri­ mum scindi sepem videas, tunc transferri patrum terminos; tunc catholicam fidem caedi, tunc ecclesiasticum dogma lacerari. . . . Nam sicut tunc caput (diabolus) ca­ piti (Christo), ita nunc quoque membra membris loquuntur, membra scilicet diaboli membris Christi, perfidi fidelibus, sacrilegi religiosis, haeretici postremo catholicis. Sed quid tandem dicunt? Si, inquit, filius Dei es. mitte te deorsum; hoc est, si filius esse vis Dei et hacreditatem regni caele­ stis accipere, mitte te deorsum; id est, ex istius te sublimis ecclesiae quae etiam tem­ plum Dei putatur, doctrina et traditione dimitte. Ac si quis interroget quempiam haereticorum sibi talia persuadentem: Unde probas, unde doces, quod ecclesiae catho­ licae universalem cl antiquam fidem dimit­ tere debeam, statim ille: Scriptum est enim. Et continuo mille testimonia, mille exempla, millé auctoritates parat de lege, de psalmis, de apostolis, dc prophetis, quibus novo et malo modo interpretatis, ex arce catholica in haereseos barathrum infelix ani­ ma praecipitetur." Totum describi deberet, si omnia, quae pulcherrime habet Vincentius de necessitate adhaerendi catholicae ecclesiae Traditioni et doctrinae, afferre quis vellet. Heic vero omittere non possumus re­ cens opus a Newman editum sub titulo The Church of the Fathers, seu Ecclesia Pa­ trum. Londin. 1840, in quo cum plurima de Traditionis auctoritate habet, tum praeser­ tim integrum caput X. de Vincentio lirinensi, ejusque circa Traditionem doctrina, 211 420. Ad 5. Reap, postremam hanc difficultatem ad receptas protestan­ dum strophas atque calumnias esse referendam. F2cclesia enim romana seu catholica adeo non deprimit Scripturas ut iis in omnibus utatur, easque per­ petuo commendet, eas sola integras servaverit, illarum editionem, quoad ejus fieri poterat, absolutissimam ediderit, damnaveritque protestantes eas mutilare volentes. Verum non est, cur putida haec prolixius persequamur.151 Illud dumtaxat animadvertimus, adversarium inconstantiam suam patefacere, dum agnoscit erga antiquitatem profitendum esse reverentiae et grati animi sen­ sum, cum tamen juxta ipsum antiquitas causa extiterit errorum omnium tenebricosi papismi. Quomodo haec inter se componantur, ipse viderit. 421. Dices: Saltem in dubio de vero Scripturarum sensu, satis erit confugere ad analogiam fidei, quin nec.esse sit ad Traditionem recurrere. 422. Resp. D. Quando fides certo sancita est a legitima ecclesiae auctoritate, Tr. vel C. quamdiu ista incerta est ac fluctuat, N. Catholici non abnuunt confugere ad analogiam fidei, cum de obscuro aliquo agitur Scripturae textu, ad eum nempe exponendum juxta certam normam illam quam ab ecclesiae habent auctoritate. Verum protestantes ad illam se reci­ pere non possunt, tum quia 1. numquam inter eos convenit de communi ali­ qua fidei professione, neque ex eorum principio convenire unquam poterunt; tum quia 2. secta quaelibet ad fidem illam peculiarem confugeret quam secta­ tur, adeoque anabaptistae e. gr., sociniani, methodistae, quackeri etc. ex hoc principio Scripturas exponerent cohaerenter ad suos errores; tum denique 3. quia nec individua singula protestandum semper consistunt in eadem fidei professione, cum hodie abjiciant quod hesterna die fide tenuerunt. Ita enim necessario fert indoles negativa protestantismi. 152 pag·. 165 —196. Proclamat porro Newman eo loci catholicam Traditionem »fuisse re­ vera fundamentum super quo antiquis tem­ poribus servatum fuit strictum orthodoxiae depositum." Pag. 174. Idque exemplis Am­ brosii, Gregorii nazianz., Athanasii, Hilarii, cactcrorum patrum confirmat, sed praeser­ tim testimonio lirinensis, cujus per plures paginas verba luculentissima profert, ac summis laudibus extollit. Sed haec nimis jam sunt ad inanes Shultleworthii ictus re­ tundendos. ,5’) Discrimen ingens inter venerationem quam quovis tempore catholici erga Scri­ pturam sacram professi sunt, et sentiendi rationem seu potius contemptum quem pa­ riter quovis tempore circa eandem haere­ tici tenuerunt, fuse persequitur doctus P. Cherubinus a s. Joseph in Dissertat, prooe- mi ali sui Apparatus biblici, Digressio secunda, in qua agitur de ignorantia Scri­ pturae quam catholicis objicere solent hae­ retici nostri, sect. I seqq. et art. XII. Hae­ reticorum contemptus circa sacr. Scriptu­ ram. Incipit porro a Simone mago omnium haereticorum parente, et prolatis semper documentis rem continenter ducit ad Lulhcrum, Calvinum atque ntriusque asseclas usque ad aetatem suam. Capax porro esset hoc argumentum magni supplementi. Cf. tom. I. pag. 125 seqq. et pag. 229 seqq. 15a) In quo protestantes plane cum anti­ quis illis haereticis conveniunt, de quibus sic scribit s. Irenaeus Cont. haeres, lib. V. cap. 20: >.El ecclesiae quidem praedicatio vera et finna, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo ostenditur.... Qui relinquunt praeconium ecclesiae, impe- 14* 212 CAPUT II. DE MEDIIS GENERALIBUS QUIBUS TRANSMISSA EST PRIMITIVA DOGMATICA TRADITIO. QUIBUSQUE TUTO COGNOSCI POTEST. 423. Jam ab ipso hujus sectionis initio animadvertimus, haud esse per­ miscendam Traditionem dogmaticam de qua agimus, seu potius hujusmodi Traditionis objectum, cum mediis per quae istud ad nos pervenit, aut quibus pervenisse nobis innotescit. Fieri enim potest, ut Traditio quidem viva voce transmissa fuerit, nec tamen integra ad nos usque promanaverit, sed pluri­ bus saltem erroribus commaculata, uti reipsa Traditionis osores affirmant, quod paullo ante vidimus. Operae pretium exigit ut postremum hoc effu­ gium adversariis eripiamus. 424. Jam vero inter haec media alia sunt generalia, alia vero particu­ laria, seu quae peculiaribus documentis ostendunt quid ecclesia quovis tem­ pore crediderit. De prioribus in hoc capite, de posterioribus in insequenti agemus. 425. Inter media, quae generalia nuncupavimus, publicum ac perenne ecclesiae magisterium recensemus, acta conciliorum praesertim oecumenicorum? acta item martyrum, sacram liturgiam, ecclesiae praxim in sacramen­ torum administratione atque in cultu religioso, nec non scripta patrum, deinde vero scholasticorum antiquiorum recentiorumque theologorum doctri­ nam, insuper ipsorum haereticorum, historiam denique ecclesiasticam. Unum­ quodque ex enumeratis mediis seorsum etiam spectatum magnam profecto vim habet, ac ineluctabile prorsus theologo suppeditat argumentum ad nova­ tores profligandos: simul vero sumpta ad instar fluminis exundantis invadunt ac dejiciunt vel invitum et reluctantem animum. 426. Quoniam vero fieri nequit, ut in tractationis scholasticae angustiis pro rei gravitate de singulis late disseramus, satis nobis erit primoribus sal­ tem, ut ita dicam, labiis ea delibare, quanti scilicet opus est theologiae can­ didatis, ut agnoscant in quibus postea se exerceant, si optatam velint metam attingere fidei catholicae hostes impugnando. Distinctis igitur paragraphis liberiorique methodo singula recensita media breviter percurremus, apposita interserentes monita, quae prae oculis in eorumdem usu habenda sunt. ritiani sanctorum presbyterorum arguunt. . . . Tales sunt autem omnes haeretici, qui se plus aliquid praeter veritatem invenire putant; sequentes ea, quae praedicta sunt, carie et multiformiter, et imbecille fac i en les iter, de iisdem non semper easdem sententias habentes, relut caeci a caecis circumducuntur." Ita bonus pater. 213 §· I. DE ECCLESIAE MAGISTERIO. 427. Christus Dominus, ut saepe adnotavinius, integrum fidei deposi­ tum contulit ecclesiae in apostolis eorumque legitimis successoribus sub Pe­ tri, ejusque successorum primatu, ipsisque mandavit, ut omnes sive conver­ tendas, sive ad fidem conversas gentes docerent, pollicitusque est se iis, seu unicae ecclesiae suae in hoc ministerio usque in saeculi finem affuturum. Ex illo sane tempore numquam ecclesia destitit ab hoc ministerio obeundo sive quoad gentes nondum ad fidem conversas, sive quoad eas quas jam in sinum suum ipsa cooptaverat. Licet porro aliqua, aut si magis lubet, magna etiam doctrinae pars, quae primum viva solummodo voce annunciata fuerat, successu temporis, data occasione atque Spiritu S. inspirante, ab apostolis nonnullisque eorum discipulis scripto consignata sit; praeterquam quod, ut suo loco ostendimus, haec quoque ipsa scripta quoad nos ecclesiae suffragio indigebant, ut tamquam canonica et inspirata vim obtinerent, non tamen cessavit ecclesiae praedicatio et magisterium ideo, quod nullum ex iis scriptis capere detrimentum potuit. Imnio scriptum hoc verbum vitam, ut ita lo­ quar, a jugi ecclesiae magisterio ac viva voce obtinuit et obtinet: ab hoc ejus sensus determinatur, et ab hoc completur quoad ea quae litteris mandata non sunt. 428. Quo fit ut I. haec instrumenta solum vim habeant in ecclesia a Christo instituta, seu in sola ecclesia catholica, quae scilicet in legitima illo­ rum possessione est, a qua haeretici penitus exciderunt. Haeretici, sectarii omnes, seu acatholici non habent ifisi litteram quae occidit, non autem spiri­ tum qui vivificat. Quo argumento jam aetate sua Tertullianus vehementer haereticos exagitabat, omnes, et est prorsus invictum. 1 • ') En Tertulliani verba quibus apprime quae constituimus, confirmantur: «Ergo non ad Scripturas provocandum est: nec in his constituendum certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut par incertae... Ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est. Qui­ bus competat fides ipsa: cujus sunt Scri­ pturae: a quo. et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Chri­ stiani; ubi enim apparuerit esse veritatem, et disciplinae et fidei Christianae, illic erit veritas Scripturarum, et expositionum, et omnium traditionum Christianarum. Chri­ stus Jesus Dominus noster, permittat di­ w cere interim, quisquis est, cujuscumque Dei filius, cujuscumque materiae homo et Deus, cujuscumque fidei praeceptor, cu­ juscumque mercedis repromissor, quid es­ set, quid fuisset, quam voluntatem Patris administraret, quod homini agendum deter­ minaret, quamdiu in terris agebat, ipse pro­ nuntiabat, sive populo palam, sive discen­ tibus seorsum; ex quibus duodecim prae­ cipuos lateri suo adlegerat, destinatos na­ tionibus magistros. ... Staliin igitur apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur) assumpto per sortem duodecimo Mathia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae . . . consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad 214 m y· 429. II. Inde praeterea fit ut Traditio dogmatica identificetur cum ipsa ecclesiae doctrina, a qua separari nequit: quapropter etsi documenta defice­ rent omnia, solum hoc vivum ac juge magisterium satis esset ad cognoscen­ dam doctrinam divinitus traditam, habito praesertim respectu ad solemnes Christi promissiones. Ill. Exinde insuper patet non vocem mortuam man ascriptorum codicum, sed vivam ac publicam ecclesiae vocem semper primam ac proximam fidei regulam esse, sive quoad infideles convertendos, sive quoad fideles conversos. 431. IV. Quodque propterea consequens est. ex hoc principio ecclesia constanter damnavit haereticos omnes, eo quod innovare quidpiam voluerint contra eam fidem, quam actu ipsa praedicabat, ut ex omni retro antiquitate compertum est: neque unquam ipsa disputavit cum haereticis temerariis, qui eam insigni ausu erroris arguere in sua praedicatione veriti non sunt, sed unam eis opposuit auctoritatem suam eademque una illos protrivit. 2 Quod si solet etiam adjicere vel Scripturae oracula vel Traditionis documenta, ita se gerit ad pusillorum instructionem, non autem quod aliqua ad id necessi­ tate adigatur. 432. V. Demum colligitur novatoribus omnibus jure merito posse theo­ logum vigentem ecclesiae doctrinam opponere, cum perabsurdum plane sit, atque a bono sensu, ut ajunt, alienum affirmare, uti haeretici solent, eccle­ siae auctoritatem valere quidem quoad priora tantum saecula, non autem quoad posteriora. Nam vel numquam valorem habuit, aut si habuit aliquando, etiam nunc habet. atque adeo usque ad mundi finem habebit. Cum vero plerique concedant eam contra anteriores haereticos valuisse, hoc ipso contra se sententiam dicunt.3 · virtutes et eloquium, primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum, et ec­ clesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eandem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, cl proinde ecclesias apud unam eandemque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrina·· ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant; ac per hoc et ipsae apostolicac deputantur ut soboles apostolicarum ecclesiarum. Omnr genus ad originem suam censeatur nccesse est.- De praescript. cap. 18, 19, 20, cl alibi passim in toto hoc libro. *) Quapropter Comes de Maistre in op. Du Pape, livr. I. chap. 1. sapienter scri­ bebat: uL’église catholique n'est point ar­ gumentatrice de sa nature; elle croit sans disputer. . . Mais si Γ on vient à contester quelque dogme, elle sort (le son état natu­ rel; étrangère â toute idée contentieuse, elle cherche les fondemens du dogme mis en problème; elle interroge l'antiquité; elle crée des mots surtout, dont sa bonne foi n*avait nul besoin, mais qui sont devenus nécessaires pour caractériser le dogme, et mettre entre les novateurs et nous une bar­ rière éternelle.' * ’) Ridiculos profecto se produnt nova­ tores recentiores, dum scribentes de nova­ toribus anterioribus, aut etiam ejusdem ae­ tatis, sed a placitis quae isti propugnant dissentientibus,J cos solent vocare haereticos.+ quin cogitent se in eadem categoria inve­ niri. Quo enim jure, ut unico exemplo in­ sistam, lutlieranus Calovius suam habuit *71?/ · Χ· <· · r 215 S. Π. DE CONCILIORUM PRAESERTIM OECUMENICORUM ACTIS. 433. Cum ex dictis in prima hujuscc tractatus parte concilia oecumeniea universam repraesentent ecclesiam, pronum est inferre illorum acta, sanctiones imprimis dogmaticas, totidem esse solemnia et publica illius fidei testimonia, quam ecclesia profitebatur, quando unumquodque eorum celebra­ tum est. Eo vel magis, quod, ut vidimus, concilia potissimum urgerent ad­ versus haereticos Traditionem, seu vigentem ecclesiae doctrinam, et huic in­ sisterent potius quam Scripturis, quae a novatoribus pervertebantur, et trahebantur ad proprium ipsorum privatum sensum. 434. Cavere tamen debet studiosus ne quae a singulis, aut pluribus etiam interdum concilii patribus prolata sunt, cum iis permisceat quae com­ muni suffragio in concilio statuta fuerunt. 4 435. Cavere praeterea debet, prout omnes theologi admonent, ne con­ fundat objectum, ut ajunt, definitionis cum motivo: in illo enim concilii pa­ tres testes sunt ecclesiae fidei et Traditionis, ac judices etiam controversia­ rum, non in isto, in quo obnoxii errori esse possunt: idem dic de quaestionibus incidentibus, aliisque ejusmodi. 5 436. Quod vero diximus de dogmaticis conciliorum oecumenicorum de­ finitionibus, aequo jure de rom. pontificum dogmaticis decretis dici debet: ipsi enim organum praecipuum semper fuerunt Traditionis divinae ejusque testes publici, summaque pollentes auctoritate in proponenda tum ecclesiae romanae, tum ecclesiae universalis Traditione. Quapropter tuto poterit theo­ logus ejusmodi pontificia decreta spectare uti genuina media propagationis dogmaticarum Traditionum, illiusque fidei quam ecclesia quovis tempore pro­ fessa est. 6 orationem inauguralem, qua contendit de­ monstrare ha eresin neo- photinianam vel xocini anam ceu novorum paradoxorum et horrendorum portentorum matrem et im­ pietatum damnatarum filiam., rationis ad­ versus Dei Verbum insanientis foetum, ac diaboli s. litteras impie ronspurcantis excrementum ut novissimum , ita foe­ tidissimum fugiendum, detestandum et ex­ errandum? Cf. ejus op. cit. Scripta Antisociniana, tom. I. part. I seqq. Si talis est photinianismus et socinianismus con­ demnatus ab ecclesia catholica, quid erit lutberanismus et proleslanlismus eodem jure eademque auctoritate ab ecclesia pariter damnatus? Si doctrina lutherana et prote­ statis non est haeresis, neque talis erit pholinianistni ct socinianismi doctrina; si sociniani et photiniani sunt haeretici, quare haeretici non erunt protestantes? Cum discutiatur doctrina sancienda in conciliis antequam veniatur ad definitio­ nem edendam, fieri potest ut a patribus ea proferantur quae minime probanda sunt. Praeterea cum patres ante definitionem ali­ quid proferunt, id ut privati faciunt; de­ creta autem nomine totius concilii , ac proinde ecclesiae eduntur. 4) Cf. Melch. Canum De locis, lib. V. cap. 5. ubi plura quae ad hoc argumentum referuntur, adnotat doctissimus hic auctor. 6) Etiam constitutionibus dogmaticis rom. If it 216 437. Adjecimus porro conciliorum praesertim oecumenicorum, ne exclu­ dere videremur concilia particularia quaecunique demum fuerint, sive nationalia sive provincialia. Exploratum siquidem est magnam esse istorum in ecclesia auctoritatem, plures haereses istorum opera fuisse damnatas et e.xtinctas, quae in aliqua peculiari provincia erant exortae, ac propterea istorum acta totidem esse fidei ac Traditionis in peculiaribus illis regionibus vigentis documenta. Quod si fuerint haec concilia ab ecclesia universa recepta, pro­ bataque a rom. pontificibus, ob hanc ipsam susceptionem et approbationem habenda erunt tamquam testimonia Traditionis ecclesiae universalis plane ineluctabilia.7 DE MARTYRUM ACTIS. 438. Nemo inficias ibit antiqua ac genuina sanctorum martyrum acta nobis exhibere Traditionis dogmaticae certissima documenta, ex quibus, quid circa plures fidei articulos, qui nunc in controversiam vocantur, senserit ecclesia, dignoscimus. Etenim praeterquam quod, ut scite animadvertit Ruin artius, cum ex divinis litteris habeamus, eorum dicta, cum praesidibus sisterentur, superno instinctu pronuntiata fuisse, fit, ut eorum responsa, quae in his actis ad praesidum quaestiones continentur, pro sacris oraculis merito habenda sintB; ea illi in suis responsis protulerunt quae ab ecclesiae pasto­ ribus didicerant, ac merito proinde uti Traditionis et ecclesiae fidei, quae uniuscujusque aetate vigebat, testes locupletissimi habentur. 439. Immo vero et illud adjicimus, peculiare istorum actis inesse pon­ dus, quatenus ex illis discimus quaenam in domesticis ac publicis ecclesiae conventibus doctrina traderetur absque ulla privatae ac subjectivae, ut ita loquar, explicationis admixtione, quae quandoque difficultatem facessit in ge­ nuina patrum mente assequenda.9 Eo vel magis quod plures ex ipsis aut pontificum applicari debent quae de distin­ ctione inter objectum definitionis ejusque motiva disseruimus. Ideo vero quae spe­ ctant ad concilia oecumenica el ad romanos pontifices, complexi simul sumus, quia tam dia cum probata fuerint a rom. ponti­ ficibus, quam isti suprema gaudent aucto­ ritate, et orgaua sunt divinae traditionis de qua loquimur. T) Luculentum hujus rei exemplum ha­ bemus in cone, arausicano II. cujus decreta adversus pelagianos ac semipelagianos lata, uti dogmatica ab omnibus censentur. *) In Praef. general, in Acta martyr, sincera. §. 1. n. t. ’) Etenim patres, uti alias animadver­ timus. veritates revelatas seu Christianae fidei dogmata quoad modum ea exponendi subjiciebant, ut ita dicam, subjectivis suis conceptibus juxta philosophiam quam pro­ fitebantur. Hinc receptae quaedam ab ipsis loquendi formae cum de mysteriis dissere­ rent, quae obscuritatem ingerunt, ae diffi­ cultatem facessunt minus in illorum philo­ sophandi ratione peritis, quod et experimur in scholasticis, postquam isti aristolelicam philosophiam adoptarunt et quodam veluti connubio cum theologia conjunxerunt. Huc spectat quod Petavius in capitibus III. IV et libri primi de Trinitate scripsit circa * 217 focminae, aut vulgares rudesque homines essent ex laicorum coetu, qui can­ dide et absque fuco quid crederent, exponebant ac profitebantur.10 440. Huc accedit, quod horum actorum lectio fidelibus minime permit­ teretur quin prius ab episcopo illa recognita fuissent ac probata”: quod le­ gerentur in publica ecclesia praesulibus inspectantibus, quorum suffragium minime latura fuissent si quid a recepta ecclesiae fide absonum prae se tu­ lissent.12 Hinc nihil validius, nihil magis idoneum ad confundendos socinianos et unitarios circa ecclesiae fidem, quae tribus prioribus ecclesiae saeculis de Trinitate, Verbi Incarnatione, divinitate Christi, aliisque mysteriis obtinue­ rit, his actis proferri potest. Item adversus hagiomachos protestantes quoad sanctorum cultum et invocationem, reliquiarum venerationem, nihil potest aptius urgeri quam quae in martyrum actis passim leguntur, quae nobis ecclesiae catholicae fidem exhibent per id temporis de illis articulis invale­ scentem. 441. Quare non solum auctores catholici exinde argumenta sumunt ad Traditionem dogmaticam ecclesiae adversus fidei hostes evincendam, verum etiam sectarii ad pugnandum contra socinianos 13 ; qua tamen cohaerentia cum principiis suis id efficiant, quoque tandem exitu, ipsi viderint. §. IV. DE SACRA L1TÜRG1A. 442. Maximi faciendam esse auctoritatem sacrae liturgiae, eamque ha­ bendam uti testem omni exceptione majorem Traditionis et ecclesiae fidei, is solus inficias iverit, qui non adverterit in illa ecclesiarum omnium exhiberi vocem ac testimonium, episcoporum, presbyterorum, et plebis ipsius suffragia, leges, ritus, effata, dogmata. 14 loquendi modum quo patres antenicacni usi sunt agentes de Verbi divinitate, ejusque aeterna generatione. I0J Ejusmodi sunt responsiones sapien­ tia plenae quae judicibus paganis datae le­ guntur in actis s. Symphorosac, ss. Feli­ citatis ac Perpetuae, aliarum sive foeminarum sive rudium virorum, de quibus egimus in tract, de Trinitate et Incarnat. 11 ) Cf. Kuinart loc. cit. n. 3, 4, 5. ”) Ibid. ”) Sane quoad auctores catholicos satis est oculos conjicere in celebre opus D. Maran. Divinitas D. Λ'. J. C. praesertim lib. IL cap. 4. quod inscribitur: Idem, ec­ clesiae fides de Christi divinitate, demon­ stratur ex testimoniis ss. martyrum. Quoad sectarios vero id patet ex Calovio op. cit. tom. II. pag. 484 seqq. ubi hic adstruil fidem de ss. Trinitate ex actis martyrum, qui decem primis persecutionibus mortem pro Christo sustinuerunt. ”) Cf. Zaccariam in Dissert, de liturgiarum in rebus theologicis usu, cap. 4. §. 2. Profecto s. Augustinus in disputatio­ nibus quas habuit contra pelagianos ac semipelagianos, perpetuo urget argumentum ex ecclesiae liturgia desumptum tamquam validissimum ad ipsorum infringendos co­ natus; unum vel alterum testimonium s. Du­ ctoris, speciminis gratia, afferamus. Sic enim loquitur e/>. CCXVH. al. CV1I. ad Vitalem, n. 2: «Exsere contra orationes ecclesiae disputationes tuas, et quando au- 218 443. Si quid propterea occurrerit omnium liturgiarum consenau lirinatum. vehit ecclesiae ipsius testimonium spectari debet. Ex liturgiis vero seorsum sumptis ea praeferenda est, quae nobiliori in ecclesia usu recepta est. Inter occidentales ecclesias primum locum obtinet liturgia romana ‘5, deinde vero gallicana16, liispanica vulgo mozarabica nuncupata. 17 Inter orientales principem locum sibi vindicat liturgia Jacobi omnium antiquissima, quaeque in usu fuit penes plerasque orientales ecclesias, et adhuc in pluribus viget18; deinde veniunt liturgiae graecae quae a ss. Cyrillo, Basilio, Chrysostomo nomen habent19, ac liturgia armena.30 444- Vix aliquod fidei dogma est ex iis quae catholica profitetur ecclesia, quod illae non adtestentur. Talia sunt dogmata Trinitatis 21, divi­ nitatis Verbi et Spiritus Sancti33, divinitatis Christi, veritatis Incarnationis, dis sacerdotem Dei ad altare exhortan tem populum Dei orare pro incredulis, ul eos Deus convertat ad fidem, et pro cate­ chumenis, ut eis desiderium regenerationis inspiret, et pro fidelibus, ut in eo quod esse coeperunt, ejus munere perseverent, subsanna pias voces etc. *· Et in lib. De do­ no perseverantiae, cap. 23. n. 63: .Ulinam, inquit, tardi corde et infirmi, qui non pos­ sunt vel nondum possunt Scripturas, vel earum expositiones inlelligere. sic audirent vel non audirent in hac quaestione dispu­ tationes nostras, ut magis intuerentur ora­ tiones suas, quas semper habuit et habebit ecclesia ab exordiis suis, donec finiatur hoc sacculum." Et alibi passim. Sic etiam exinde depromit argumenta s. Hieronymus, auctor libri De vocatione gentium, aliique: cf. card. Bonam Rerum liturgie, lib. I. cap. 7. §. 3. cum eruditis adnotation. Rob. Sala, tom. I. pag. 106 seqq. 14J Cf. Moratorium, Liturgi a Romana vetus. Diss. De rebus liturgicis, cap. 2. De Rom. ecclesiae liturgia. ie) Cf. Mabillon, De Liturgia Gallicana, Lutet. Paris. 1685. Lib. L cap. 4. *’) Cf. card. Bona op. cit. lib. L cap. 11. *)' Cf. Renaudotium. Liturgiarum orien­ talium collectio, Paris. 1716. Tom. L diss. L De liturgiarum orientalium origine et an­ tiquitate, cap. 4. Item Joann. Aloysiuiu Assemanum in op. Cudex liturgicus eccle­ siae universae, Romae 1749. Tom. IV. part II. Praef. pag. XXV. adnotat, quod .■hierosolvmitanam liturgiain amplexae sunt nedum omnes subjectae ecclesiae, verum et alienae quamplures, quin fere omnes orien­ tales ad illam suas liturgias expresserunt et accommodarunt. Syri ergo fere omnes illam probarunt, eaque etiam modo utun­ tur, quamvis in nonnullis pro diversitate locorum, et libertate episcoporum non omnes sibi consentiant.u Eadem fere repetit ibid, sect VL pag. 55. *’) Cf. Renaud., Asseman. op. el loc. cit. nec non Le Brun, Explication litté­ rale, historique et dogmatique des prières et des cérémonies de la Messe. Paris 1741. Tom. II et III. Cf. Le Brun op. cit. tom. III. diss. X. Liturgiam armenam in linguam italicam con­ versam edidit cl. P. Gabr. Avedichian mechitarisla, Vend. 1832. 21 ) Etenim in Missali golhico thomasiano ed. Vezzosi, Romae 1751. Tom. VL pag.243. legitur: -Qui unum Te Deum dominantem, distinctum nec divisum, trinum nec tripli­ cem, solum nec solitarium, consona laudamus voce;® et in Missali gallicano vetere ibid: .In Trinitate divina non est quod majus minusve credendum sit: si quid {siquidem, ex Mabillonio) ubi unus major dicitur, deesse minori aliquid indicatur. In hac ergo ipsa divinitate, si aliud majus quis aliud minus adserat. et ipse majestati contume­ liam facit, quam majorem putat etc.· M) Cf. sacramentarium Leoni M. tribu­ tum apud Murator, op. et ed. cit. pag. 476. Item sacramentar. gelasiau. ed. a B. card. Thomasio pag. 4. ac pag. 46. et in Missali gothico pag. 231. Libellum insuper oratio- 219 Deiparae non solum virginitatis, sed et integritatis in partu23, primatus s. Petri romanique pontificis2*, infallibilitatis ecclesiae, supereminentiae epi­ scoporum supra presbyteros25, gratiae necessitatis, peccati originalis propa­ gationis, sacrificii incruenti, realis Christi in Eucharistia praesentiae, transubstantiationis 2C, purgatorii demum, et cultus invocationisque sanctorum.27 445. Cavendum tamen est ab illis particularibus liturgiis, quae aut singularia, aut paradoxa, interdum etiam falsa aliqua continent, quae, hoc ipso quod a reliquis discrepent, minus idoneae ad auctoritatem faciendam sunt, praesertim quae apud antiquos haereticos reperiuntur 28, aut quae ae­ quioribus aevis fuerunt interpolatae, aut mendis scatent. Oculo enim critico in his opus est, ac probati illi auctores adeundi, qui docte ac erudite operam in illis illustrandis posuerunt. 29 DE PRAXI ECCLESIAE IN PUBLICA ET SOLEMN! SACRAMENTORUM ADMfNISTRATIONE, ET CULTU RELIGIOSO. 446. Quamquam duo haec, veluti partes intégrales sacrae liturgiae spe­ ctari possint, nihilo tamen secius principem sibi locum vindicant et auctori­ tatem in re de qua agimus singularem. Nam liturgia proprie ad ritum spectat, quo publicus Deo exhibetur cultus, sacrificii praecipue oblatione: adnum gothico-hispanum editum a Blanch tnio pag. 35. °) Quoniam nonnulli neoterici in Germa­ nia his annis haud erubuerunt docere B. Vir­ ginis uterum in partu reseratum esse, placet hic ex libello gothico-hispano nonnullos exlus proferre ad eorum confusionem; sic igitur legitur pag. 35 : «Salvator omnium Jesu Christe, qui novae operationis effica­ cia Virginem per angelum visitas, Verbo foecundas habituram sine corruptionis in­ juria prolem, et permansuram cum inte­ gritate virginea matrem etc. pag. 27: «Intra ejusdem urbis bethlemiticac septa Ge­ nitricem Mariam et materno honore subli­ mas, cl virginitatis honore glorificas; cujus uterum nec ingrediens reseras, nec egrediens violas." Similia leguntur pag. 28, 29. Item in Missali gothico pag. 235, 256. Nec non in sacramcntario gelasiano, pag. 9. et in leoniano, coi. 473. 2I) In Sacram, leoniano, coi. 333. et in.Missali gothico, pag. 315. ”) In cit. Sacram. leoniano, coi. 330 ac 334. 2δ) Singulorum horum articulorum ex liturgiis veritatem ostendit, adductis aucto­ ritatibus, Zaccarias diss. cit. Corollar. X et seqq. Cf. etiam Moratorium et Josephum Alovs. Assemanum in citi, disseri. 27) Cf. Zaccariam op. cl loc. cit. Cor oli. XVII el XVIII. 2S) Exploratum enim est veteres haere­ ticos nestorianos, eutychianos, aliosque se­ ctarios in articulis in quibus ab ecclesia catholica dissentiebant, liturgiam corrupisse ac interpolasse eam accommodantes erroribus suis, quo factum est, ut in reprehensio­ nem ob ejusmodi nefarium ausum apud ve­ teres incurrerint. Cf. Le Brun diss. cit. Hac de causa eruditus Zaccarias canones subji­ cit ad bene auctoritate liturgiarum utendum in rebus theologicis. Praeter cilt. auct. cf. Grancolas, Les anciennes liturgies, trib. voluni. Paris 1699. Benedictum XIV. De sacrificio missae; De Azevedo S. J. exercitationes lituryicae, Romae 1750. 220 ministratio autem sacramentorum publica ac solemnis ritus illos complectitur quibus divina haec gratiae instrumenta ab ecclesia in praxim deducta sunt; cultus vero religiosus sic generatim sumptus pro objecto praeterea habet festos dies, vigilias, aliaque ejusmodi, quae servari consueverunt. 447. > Porro ut primum insistamus in sacramentorum administratione. cum in ea agatur de re in usu quotidiano posita, nemo sanus in dubium revocaverit ex illa testimonium publicum, perenne, universale et constans Traditionis dogmaticae erui circa eorumdem sacramentorum numerum, efficaciam peculiares effectus, ac dispositionem ad ea rite suscipienda. Cum igitur ex omnibus deprehendamus graecorum orientaliumque ecclesiarum euchologiis, atque ex occidentalium seu latinorum ritualibus ac sacram en tariis, septem ubique quovis tempore fuisse sacramenta administrata, nonne auda­ ciae, ne dicam amentiae protestantes arguuntur, .qui ea ad quatuor terve. postremo^ad duo redegerunt? Idem dic de gratia quae per ea conferri omnia illa pariter documenta testantur30, de effectibus qui iis tribuuntur circa cha­ racterem, de infantium baptismate, de exorcismorum usu quo pelagiauos jam aetate sua s. Augustinus premebat31, de conscientiae puritate ad sacram afferenda synaxim. de confessionis auricularis usu, aliisque similibus. 32 448- Quod vero ad religiosum cultum spectat, quaenam fuerit primitivae ecclesiae doctrina, exinde deprehenditur circa sanctorum venerationem, cum videamus institutos festos dies, celebrata jejunia ad sanctorum martyrum memorias recolendas vel ab ipsius ecclesiae incunabulis 33, circa venerationem reliquiarum et imaginum34, circa aquam lustralem35, quam adeo protestantes despiciunt, aliaque permulta, quae sin minus dogmata attingunt, plurimum tamen valent ad liberandam ecclesiam romanam a toties in eam impacta ca­ lumnia de turpi superstitione in quam dilapsa sit, postquam medio praesertim aevo papismus, uti loquuntur, deteriorem ac tenebricosiorem formam induxit. Ita strenue interdum protestantes nugantur’ 449. Quum porro de religioso disseritur cultu, de eo disseritur qui in ecclesia universa receptus est. non autem de peculiaribus qui singulis in ecclesiis recepti stint ritibus, quique spectari possunt ceu singulares cultus 3n) CL Edmund. Marlenium, De antiquis ecclesiae ritibus, in iis quae circa sacra­ menta singula praemittit. Renaudotium, La perpétuité de la foi de l'église catho­ lique sur les sacrements, tom. V. ”) Reeol. superius dicta. 3Î) Cf. quae scripsimus in tract. De Eu­ charist. et De Poenitenl. CL praeterea Gabr. Albaspinaei, De ecclesiae ritibus observationum libri duo. Lutet. Paris. 1623 *. Joann. Bapt. Casalii. De veteribus sacris Christianorum ritibus, Romae 1647; Jos. Vicecomilis, Observationes ecclesiasticae. Paris. 1618. ’*) Ct. Constitue aposlol. lib. V. cap. 8 et 13. apud Cotelerium, tom. I. ”) Vid. quae scripsimus in tract. De cultu sanet. **) Cf. Const, apostol. lib. VIII. cap. 29- Cf. etiam Casalium op. cit. part. IIL cap. 37. 221 modificationes, quique valorem partialem habere possunt pro eorumdem an­ tiquitate et ecclesiarum nobilitate, in quibus observari consueverunt.36 VI. DE SANCTIS PATRIBUS. 450. Gravissimo sanctissimoque Patris nomine eos donavit ecclesia, in­ quit Natalis argoncnsis37, qui antiquitate, sanctimonia, doctrinaque in asse­ rendis vindicandisquc ecclesiae dogmatibus firmam et celebre nomen adepti sunt.38 In tres solent veluti aetates distribui, quarum prima tria priora complectitur saecula, secunda tria saecula insequentia, tertia demum a saec. VII. initio usque ad saec. XII. protenditur, usque nempe ad s. Bernardum, qui novissimus patrum vocari consuevit.39 Hac enim aetate nova scholastica disputandi methodus sin minus invecta, longe saltem lateque dif­ fundi coepit. Quare nec patres ad scholasticorum ordinem referendi sunt, neque scholastici patribus accensendi. 451. Duo in patribus apprime secerni debent, quae passim permisceri consueverunt: qualitas nempe, ut ita dicam, testis, et qualitas doctoris. Interdum enim patres suis in scriptis se testes exhibent traditionis ac doctrinae ecclesiae, quae, aetate qua quisque floruit, obtinebat; interdum vero dispu­ tatoris ac theologi partes sustinent, qui fidei articulos enarrant, tuentur, ac multiplici ratione vindicant, doctrinam etiam ecclesiae illustrant, consecutio­ nes deducunt, comparant, modum denique quo eadem doctrina ab ipsis sub­ jective concipiebatur, tradunt, uti a doctoribus nostris theologiae explanatori­ bus fieri solet.40 452. Porro diversa omnino ratione spectari patrum auctoritas debet, quando se Traditionis ac fidei ecclesiae testes perhibent, ab ea qua uti 4- M) Ejusmodi e. gr. sunt ritus qui in nsu sunt in ecclesia mediolanensi, quae ad­ huc servat ritum ambrosianum. De his ri­ tibus qui in peculiaribus ecclesiis recepti erant, fuse scribit s. Augustinus in duabus epistolis ad Januarium datis, quaeque in edit. maur. sunt n. 54 et 55. ”) In op. De optima tependorum ec­ clesiae Patrum methodo. Augustae Tau­ rin. 1742. part. I. cap. 1. 3S) Quatuor igitur conditiones requirun­ tur, ut quis ecclesiae Doctor vel Pater renuncietur, doctrina scilicet eminens, insi­ gnis sanctitas, ecclesiae testimonium, ac demum notabilis antiquitas. Quamvis porro Tertulliano et Origeni ecclesiae testimo­ nium desit, vulgo tamen in albo Patrum recensentur ratione habita antiquitatis atque insignis doctrinae, quae in utroque fulsit. 39J Egregiam s. Bernardi vitam duobus voluminibus in 8. novissime edidit cl. Theod. Ratisbonne, Paris. 1841, quae haud parum confert sive ad pietatem excitandam, sive ad ejusdem s. patris scriptorum intelligentiam consequendam. '°) Cf. quae praeclare hac dc re scribit Petavius in Proleg. cap. II. §. 2 seqq. ubi et ipse distinguit inter ea quae patres uti Traditionis testes scripserunt, et quae ve­ luti doctores disseruerunt. Item Bolgeni in op. Stato de' Bumbini morti seirza battesimo, Macerata 1787. Part. I. Prelimin. III, IV et V. doctores circa eandem fidem traditionemque disceptant. In prioji enim caeu ineluctabilis prorsus est eorum auctoritas, si omnes aut plures etiam, aut pauci quandoque conveniant, quoties plures aut pauci isti ecclesiae suffragium pro se obtinuerint.41 Sic enim illorum auctoritas identificatur cum Tradi­ tione, immo et cum ipsa ecclesiae auctoritate.42 In posteriore autem casu quo patres tamquam doctores se gerunt, venerationem quidem merentur tan­ tam quantam uniuscujusque eorum antiquitas, doctrina ac sanctitas exposcit, talis nihilominus non est illorum auctoritas, ut si graves praesertim rationes id postulent, piaculum sit, debita semper cum reverentia, ab eorum placitis discedere.43 Sane haud paucae offenduntur in patrum scriptis sive privatae 41) Tales praecipue sunt quos divina pro­ videntia identidem excitavit adversus pecu­ liares haereticos, e. gr. s. Athanasius adver­ sus Arium, s. Cyrillus alex, adversus Nestorium, s. Leo M. adversus Eutychen, s. Epiphanius adversus Aérium, s. Augu­ stinus adversus Pelagium, et ita porro. 41j Quo sensu quinta synodus collât. ΙΓΙ. seu ut placet Gennadio synodus VI. con­ stituit: -In omnibus sequimur et sanctos ac doctores sanctos Dei ecclesiae ... et omnia quae ab ipsis scripta sunt de recta fide et ad haereticorum condemnationem, * admittimus. 1 Apud Gennad. pag. 317. Item in synodo VII. hoc decretum editum est: nilis qui rejiciunt sanctorum patrum voces, quae ad confirmationem rectorum dogma­ tum ecclesiae Dei pronunciatae sunt Athanasii, Cyrilli,'Ambrosii. . . Augustini ac ceterorum; tum acta synodorum oecumenicarum, quartae, inquam, et sextae non am­ plectuntur·. anathema sit. ' Ibid. pag. 317. Grace, conc. Flor. Hinc Cyrillus alex, in Defens. anathematismi VILI, affirmat patres luminaria fuisse, verbum citae continen­ tes; et in epist. I. ad Successum de Incar­ nationis dogmate ac fide doctus nos ait a divina Scriptura, cl sanctis patribus; et in fine ejusdem epistolae: «Sequentes, in­ quit, ubique orthodoxa sanctorum patrum decreta, contra Nestorii dogmata librum conscripsimus." Quocirca s. Martinus papa I. in lateran. concilio dictum illud merito ap­ probat Victoris Carthaginiensis, quo horta­ batur: .Nihil permittere dici noviler a quo­ piam. quod sanctorum patrum traditio mi­ nime definivit." Cf. Petav. loc. cit. Cf. etiam Natalem argonensem op. cil. part. I. cap. 4 seqq. u) Huc. referuntur quae passim s. Au­ gustinus prudenter inculcat, ut in epist. CXLVlll. ad Fortunat i anum, n. 15. ubi scribit: Neque enim quorumlibet disputa­ tiones, quamvis catholicorum cl laudatorum hominum, velul Scripturas canonicas ha­ bere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia, quae illis debetur homini­ bus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte noverimus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adjutorio vel ab aliis intellecta, vel a no­ bis. Talis ego sum in scriptis aliorum, ta­ les volo esse intellectores meorum;· lib. vero XI. Conlr. Faustum manich. cap. 5. cum de Scripturis sacris disseruisset qui­ bus fides omnimoda adhibenda est, subdit: -In opusculis autem posterorum, quae li­ bris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illi sacratissimae canonicarum Scri­ pturarum excellentiae adaequantur, etiam in quibuscumque eorum invenitur eadem veritas, longe tamen est impar auctoritas. Itaque in eis, si qua forte propterea disso­ nare putantur a vero, quia non ut dicta sunt inlelligunlur, tamen liberum ibi ha­ bet lector audilorve judicium quo vel ap­ probet quod placuerit, vel improbet quod offenderit ... si cui displicuerit, aut cre­ dere noluerit, non reprehenditur." Demum, celeris omissis, in epist. LXXXI. ad Ilieronyin. n. 3. commemorato eodem de Scri­ pturis canonicis judicio, pergit: .Alios au­ tem ita lego, ut quantalibet sanctitate do­ ctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia opiniones, sive exegelicae Scripturarum expositiones, quae non omnibus pro­ bantur, immo etiam rejiciuntur. Patres quoque non semel inter se, salva caritate, conflictantur atque ab invicem dissentiunt. H In his propterea pon­ deranda sunt rationum momenta, fundamenta inquirenda auctoritatum quas pro se adducunt, critica demum lance singula expendenda sunt.45 453. Ad dignoscendum vero quandonam patres censeri debeant velufi Traditionis et ecclesiasticae doctrinae testes, nonnullae in promptu regulae seu principia habenda prae oculis sunt: ac 1. si id expresse affirment uti saepe ab ipsis fit: 2. si aliquod doctrinae caput tamquam certum et explo­ ratum, et in ecclesia receptum exhibeant; 3. si vix nova exorta sententia in illam statim exsurgant tamquam in errorem aut haeresim receptae in ecclesia doctrinae adversantem: 4. si illius auctorem exagitent veluti novatorem et haereticum 5 5. si omnes aut plerique saltem ejusdem aetatis conspirent in proponendo aliquo articulo uti ecclesiae ac fidei doctrina, aut in dogmatica alicujus Scripturae textus expositione afferenda: quod et de moribus similiter, seu de doctrina morali debet intelligi. 46 454. Heic tamen sedulo animadvertendum est, in scriptis quoque patrum distinguere nos debere objectum fidei quod tamquam Traditionis testes pro­ pugnant, a motivo seu etiam a modo quo illud adstruunt. In objecto enim fidei proponendo vere se testes produnt, in ratione autem qua illud defen­ dunt aut vindicant, jam uti doctores sese gerunt; interdum debiliores proba­ tiones adducunt, quibus tamen infirmari veritas nequit ipsius objecti. 47 Ani­ madvertenda insuper diversa ratio est, qua patres utuntur quando propriam sententiam adstruunt, ah ea qua fidei dogmata ex Traditione propugnant. Etenim cum propriam tuentur sententiam, sic disserunt ut nullam diverse sentientibus notam inurant, immo liberum ceteris relinquant proprium sectari placitum, ut patet ex iis, qui contendebant iterum tingi debere ab haereticis baptizatum ex iis, qui regnum millenarium adstruebant, aut inspirationem septuaginta interpretum, aliaque ejusmodi propugnabant49: contra vero cum mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhor­ reant, persuadere potuerunt.“ **) Illustre hujus rei exemplum habe­ mus in ss. Hieronymo et Augustino, qui in nonnullis inter se disceptabant, salva caritate, ut palet ex utriusque doctoris epistolis. °) Cf. Natal, argonens. op. cit. De opi. legend. pp. Meth. part. III. cap. 11. Cf. Maran. Praef. in opp. s. Justini, part. Π. cap. XIII. §. 4. num. 1 seqq. et Melch. Canum , De loris, lib. VII. cap. 2 seq. Cf. Melch. Can. loc. cit. cap. 2. et P. KilberS. J. in op. Principia theologica, Wirceburgi 1771. Disput. III. De principiis adjuvantibus, cap. 1. art. 1 et seq. ubi plura scitu digna adnotal circa sanctorum patrum usum in re theologica. ,sj Cf. quae scripsimus in tract. De sacrum. in gen. cap. 3. n. 121. 4’) Cf. Maran. loc. cit. n. 2. qui ani­ madvertit Justinum ita regni terrestris com­ mentum defendere, ut purae et integrae fidei testimonium adversariis tribuat, con­ tra vero in Dial, cum Tryphone, n. 80. chrislianos esse negat eos, qui resurrectio- 224 de fidei ageretur doctrina, nullum patiebantur aliter sentire, e. gr. circa fu. tutam corporum resurrectionem, divinitatem Verbi vel Christi, inspirationem prophetarum etc. 455. Quae si prae oculis habeantur, facile erit os patrum obtrectatoribus obstruere, dum vel eorum errores in critica, in physicis, in exegetica, in hi­ storia. in peculiaribus sententiis exaggerant 50; quamvis enim admittantur ejusmodi naevi in patrum libris, non ideo extenuatur ipsorum auctoritas, quando juxta modo expositas regulas veluti testes Traditionis atque communis fidei se praebent.51 VU. DE SCHOLASTICIS THEOLOGIS. 456. Sanctos ecclesiae patres in re de qua agimus scholastici theologi exceperunt. Hi pariter dupliciter spectari debent, tum scilicet uti Traditionis II Ili : *1 nem non crednnt: sic etiam quamvis idem Bellarminum eo quod nonnullos patres circa s. martyr septuaginta interpretum inspira­ purgatorium haud recte in omnibus sen­ tionem tueatur, attamen longe diversa ra­ sisse affirmaverit. Dum talia obtrudunt oxotione id propugnat ab ea qua prophetarum nienses, quid intendunt? Si contendant ca­ asserit inspirationem. Judaeos enim in hoc tholicos patrum auctoritatem respuere prout tantum castigat n. 68, 71, 72. quod elabo­ testes illi sunt Traditionis, vehementer er­ ratam apud Ptolemaeum interpretationem rant, cum hoc aperte adversetur ipsorum immutare et vituperare anderent: minime doctrinae; si autem velint catholicos haud vero, quod divinitus inspiratam non crede­ caeca ratione patrum auctoritatem sectari in rent; et ita de aliis ejusmodi dicatur. iis quae fidem non attingunt, sed. eos exi­ M) Inepte prorsus ad patrum auctorita­ gere ad quasdam normas, fatentur hoc ipso tem minuendam ejusmodi errores ab hae­ eos delectum quendam habere in eorum reticis objiciuntur ac novissime a Shuttle­ sententiis amplectendis. Celerum, quidquid worth op. cit. pag. 46 seqq. cum nemo ca­ sit de Medina quem nostrates etiam teme­ tholicorum sit qui regulas non assignet ritatis incusant, dum aëriani erroris tot pa­ adhibendas in recto auctoritatis patrum usu. tres insimulat absque ullo vel levi funda­ J’) Ex his quae hactenus circa patrum mento, certe Newman ostendit se numquam auctoritatem constituimus, refellitur quod legisse praefationem in sex capita distinctam ab oxoniensibus retundi in catholicos solet, quam libris de Trinitate praefixit Petavius. eos videlicet profiteri venerationem erga Sed hoc de argumento cf. Zaccariam in patrum auctoritatem in abstracto, sive theo- Pelavii apologia. retice, rejicere vero in praxi, cum sibi ad­ Praeter auctores citatos cf. circa patrum versantes experiuntur. Ilanc accusationem auctoritatem coruinque usum Thomasinum inter ceteros promovent Palmer ac New­ in tractatu I. De theologiae prolegomenis, man: prior enim in cit. Tract, de eccle­ qui prostat in Dogmatum theologicorum, sia. vol. II. part. III. cap. 3. pag. 61. in tom. III. Paris. 1689: item Prodromum ad not. hujus agendi rationis accusal Michae- theologiam dogmatico-scholasticam P. Gau­ 1cm Medina et Maldonatum; Newman vero tier S. J. in Thesauro Zaccariae, tom. I. incusat praeterea lect. IL pag. 62 seqq. Pe­ cap. 2. art. VI; De Moissy, La methode tavium perinde ac si confessores ac marty­ dont les Peres se sont servis en traitant res antenieaenos una cum patribus hetcro- des mystères, Paris 1683: quod postremum doxiac circa Trinitatem reos fecerit, item opus a Bossuelo commendatum fuit. • '4 225 testes ot traduces , atque uti doctores, qui acceptam ab antiquitate doctri­ nam et propugnant et illustrant. Qui primum invexisse methodum schola­ sticam perhibentur, sunt s. Joannes damascenus inter graecos, et s. Anselmus cantuariensis inter latinos; eam deinde excoluerunt atque ad perfectionem adduxerunt potissimum Magister sententiarum seu Petrus Lombardus, s. Tho­ mas Aquinas ac s. Bonaventura, quos deinceps innumeri pene subsecuti sunt. 52 457. Nos sub priori adspectu hic scholasticos spectantes eos magni fa­ ciendos existimamus, praesertim ex eo quod ecclesiae doctrinam ad quaedam capita redegerint, ac formulis determinarint. Evidens porro est, quod cum ipsi ejusmodi doctrinae capita collegerint ac formulis determinarint, secuti sint receptam in ecclesia doctrinam et Traditionem, non autem ex arbitrio ita se gesserint. Quando propterea docuerunt e. gr. septem esse ecclesiae sacramenta, tria ex his imprimere characterem, Christi corpus esse realiter ac substantialiter praesens in eucharistia, quando transubstantiationem vocarunt modum quo Christus in eucharistia praesens fit, aliaque id genus multa miro plane consensu tradiderunt; dubium esse non potest, quin ea a majoribus acceperint: cumque suffragium ipsius tulerint ecclesiae, patet ineluctabilem esse hac in parte illorum auctoritatem. Quare inique prorsus se gerunt pro­ testantes, qui cum has formulas hancque determinationem in sanctis antiquio­ ribus haud reperiant, commenta scholastica inclamant. Hi non satis inter enunciatam veritatem distinguunt et enunciationis formam; haec siquidem scholasticis tribuenda est, veritas autem antiquitati et Traditioni. 458. Quod si scholasticos consideremus quatenus doctores sunt, debemus ipsis a fortiori aptare, quod de patrum auctoritate disserentes diximus. Debe­ mus videlicet in primis secernere objectum a motivo seu a rationum et argu­ mentorum momentis, quibus illud adstruunt ac propugnant; debemus praeterea dispescere quae proponunt ut fidei et ecclesiae doctrinam, a singulorum aut plurium etiam placitis et sententiis quas sequuntur; rimari fundamenta qui­ bus innituntur, quo sensu vere scripsit Canus: Plurium auctoritas obruere theologum non debet: sed si paucos viros modo graves secum habeat, poterit sane adversus plurimos stare. Non enim numero haec judicantur, sed pondere.53 Sane cernimus interdum peculiarem opinionem, aut communem, aut fere com­ munem ad longum temporis tractum viguisse, quae postea veluti improbabilis, aut etiam falsa rejecta ac eliminata est. 54 Adjiciendum insuper est nos J1) Cf. Kilber op. cit. Disput. III. cap. 2. art. L De theologiae notione et historia. u) Lib. VITI. cap. 4. η. i. M) Exemplo sit sententia de materia esPerrone, Praelectiones theolog. III. senliali sacramenti ordinis consistente in traditione instrumentorum, quae nunc vix obsoleta non est, apud scholasticos tamen communis erat; idem non paucis aliis opi­ nionibus contigit, quas longum esset singillalim enumerare. 15 -c . I .226 debere vitia plurium aut pauciorum scholasticorum propria a methodo ipsa scho­ lastica secernere. Haec bona est ac plurimum inservit ad haereticorum sophismata detegenda, ad statum quaestionis apprime determinandum, ad claritatem consectandam, aliosque ad usus. Vitia autem quae irrepserunt ex illius abusu, quaeque Canus 55 acerrime insectatur, declinari debent, neque crimini verti methodo ipsi.36 459. Ad haec: duplex scopulus vitandus est, et eorum nempe qui adeo scholasticam methodum extollunt, ut nisi videant agitari quaestiones, quae ab antiquioribus scholasticis disceptabantur, vocesque adhiberi quae penes illos in usu fuerunt, vLx non despiciant ejusmodi lucubrationes tamquam je­ junas, aridas ac theologo indignas. Innuo nonnulli adeo progressi sunt, ut, nisi iterum revocetur peripatetica philosophia cum formis aristoteiicis, clament vix actum non esse de ecclesiae fidei defensione. Hi profecto peccant ex­ cessu; sed et eorum cavendus est scopulus, qui nimium scholasticos eorumque methodum deprimunt et extenuant. 57 Scholastici passim parvipenduntur H I ‘ “) Lib. VIII. cap. 1. ubi inter cetera scribit: ..Intel ligo autem fuisse in schola quosdam theologos adscriptitios, qui uni * versas quaestiones theologicas frivolis ar­ gumentis absolverunt, et vanis invalidisque ratiunculis magnum pondus rebus gravissi­ mis detrahentes, ediderunt in theologiam commentaria vix digna lucubratione anicu­ larum. Et cum in his sacrorum Bibliorum testimonia rarissima sint, conciliorum mentio nulla, nihil ex antiquis sanctis oleant, ni­ hil ne ex gravi philosophia quidem, sed fere e puerilibus disciplinis scholastici tu­ ment, si superis placet, theologi vocantur: nec scholastici sunt, nedum theologi, qui sophismatum phrases in scholam inferentes, et ad risum viros doctos incitant, et deli­ catiores ad contemptum. . . Intelligo etiam in schola fuisse nonnullos quasi ad discor­ diam natos, qui tum optime disseruisse se putant, cum contra doctores dixerint, ut non tam verum invenisse velle videantur, quam adversarios convincere, concerlationibusque et rixis totas chartas implere. At­ que inter hos sunt in ecclesia multi, qui tamquam milites auctorati vel tuentur, vel impugnant, et tota eorum de re theologica disputatio partium studium est, contentio atque dissidium." Cf. ibid. Canum, qui ita prosequi­ tur: «Fuere autem sine dubio in schola multi, qui his vitiis declinatis rem theolo­ gicam graviter sane ac modeste tractarunt .. . Propter paucorum vitia non est omnium corona traducenda; quod etsi plerique theo­ logi in his vitiis essent, iniqua esset adhuc ista calumnia. Quemadmodum enim nemo justus et prudens universos adolescentes accusat, quamvis plurimum sint libidinosi, quoniam libido non est omnium adolescentum, sed non proborum; sic quoniam ista scholastica pertinacia theologorum levium est, non omnium, inique profecto, ut modo dicebam, schola traducitur propter ea vitia, quae non sunt scholae, sed inertis, vanae, contentiosae scholae.·· Quae cum ita se habeant, juremerilo a Pio VI. in Constit. Auctorem fidei pi­ storiensis synodi prop. LXXVI. ..Insectatio, qua synodus scholasticam exagitat velut eam, (piae viam aperuit inveniendis novis, et inter se discordantibus systematibus, quoad veritates majoris pretii, ac demum adduxit ad probabilismum et laxismwn; quatenus in scholasticam rejicit privatorum vitia, qui abuti ea potuerunt, aut abusi sunt: declaratur et damnatur uti falsa, te­ meraria, in sanctissimos viros et docto­ res, qui magno catholicae religionis bono scholasticam excoluere, injuriosa, fa­ vens in eam haereticorum conviciis." ”) Inter hos non infimum tenet locum Petrus Tamburinus jansenistarum in Italia sub finem elapsi saeculi et hujus initium 227 ab hominibus in politiori litteratura sane excultis, sed doctrinarum copia atque profunditate longe inferioribus. Ajebat Leibnitzius, res summi pretii delitescere sub rudiori scholasticorum cortice. Sane ah istis magna ex parte opus suum De jure belli d pacis Grotius delibavit. Barbeyracus plures con­ futavit errores Puffendorfii doctrinis scholasticorum. 58 §. VIII. DE HAERETICIS. 460. Mirabitur fortasse quispiam nos inter Traditionis dogmaticae testes advocaro haereticos ipsos ecclesiae doctrinae ac Traditionis acerrimos hostes; verum si is penitius rem introspiciat, nostram agendi rationem mirari desinet. Etenim haeretici vel inviti duplex semper nobis praebent luculentissimum verae fidei ac dogmaticae Traditionis testimonium, tum nempe in eo quod retinent cum sese ab ecclesia separant, tum in eo quod impugnant. 461. Ac primo quidem testes haeretici sunt ecclesiae fidei locupletissimi ac Traditionis in eo quod retinent, seu in laciniis antiquae fidei quas secum deferunt cum ab ecclesia abscedunt, aut ob suam pertinaciam ab ea expel­ luntur. Etenim haeretici ante proprias innovationes in ecclesia catholica in­ stituti sunt ac enutriti, Cum vero nonnisi in quibusdam peculiaribus articulis quos aut negant aut invehunt, a veritatis semita aberrent, his demptis, relia profiteri pergunt cum ecclesia catholica. Quapropter in articulis omnibus os communes cum ecclesia habent, testes sunt avitae illius fidei quae in desia obtinebat, quando ipsi ab ea digressi sunt, aut ab ea fuerunt expulsi, nc quo antiquiores haeretici sunt, eo illustrius testimonium perhibent verium quas ecclesia professa est. Quod ut exemplis illustremus, docetae - )is e. gr. divinitatis Christi professae ab ecclesia aetate sua tribuunt cerMmum argumentum, dum Deo indignum esse asseruerunt cum natura 'mana vere copulari ; ebionitae ac cerinthiani nobis pariter testes sunt, quod yphaeus, in op. De fontibus sacrae theoiae, Ticini 1790. vol. III. diss. IV. Sed contra eundem op. inscriptum, La catΊ logica dei giansenista D. Pietro Tamrini. Torino 1795. Cf. Gerdii, Saggio d'inslruzione blogica art. Degli scolaslici, opp. ed. m. tom. X. pag·. 267. nec non Muzzali, H buon uso della logica, opusc. IV. ologia, edit. Rom. tom. I. Item D. Boyer op. Defense de la méthode d1 enseigne­ ment suivie dans les écoles catholiques. Paris 1836. In scholasticis distinguenda sunt quae pendent ab ingenii ac ratiocinationis acu­ mine ab iis, quae a positivis pendent do­ cumentis; in iis quae ad prima spectant nemo fortasse eos superavit, in aliis vero passim labuntur librorum potissimum ac do­ cumentorum inopia qua aetas, in qua illi floruerunt, laborabat. Cf. etiam Gener in Prodromo L Theo­ logiae scholastico-dogmaticae capp. 1, 2, 3 et 4. ubi copiose historiam tradit schola­ sticae theologiae una cum ejus vindiciis, quibus addidit academiarum censum in qui­ bus scholastica exculta fuit a saec. cedes. XII. usque ad ann. 1767 et elenchum scho­ lasticorum qui singulis saeculis floruerunt, eosque supra sexcentos enumerat. 15 * ί·|_·1Ι I Μ t < M II m ecclesia in veram crediderit Christi humanitatem eo quod ipsi verum immo purum hominem Christum fuisse praedicaverint; gnostici testes sunt creditae per peccatum originale vitiatae naturae: ariani distinctionis personarum in Deo; eutychiani unitatis personae; nestoriani distinctionis naturarum in Christo, et ita porro. Cum retinuerint praeterea superstites antiquae sectae tum ecclesiasticam hierarchiam, tum sacrificii oblationem, tum sacramenta omnia, ex illis merito concludimus ecclesiam catholicam jam a quarto et quinto saeculo eosdem retinuisse articulos, quos posteriores haeretici veluti papismi innovationes recens inductas traduxerunt, sicque haereticos per hae­ reticos refellimus atque confundimus.59 462. Verum non minus luculentum antiquae ecclesiae catholicae fidei et avitae Traditionis documentum suppeditant haeretici in ea doctrinae parte quam ipsi adorti sunt. Quandoquidem nisi illa doctrina in ecclesia unius­ cujusque peculiaris sectae aetate invaluisset, eam ntunquam impugnassent haeretici, neque uti novatores ab ecclesia damnati fuissent et rejecti. Quis enim inficias ibit ecclesiam tres in Deo professam esse distinctas personas, quum sabelliani unicam personam in Deo trinominem excogitarunt? aut in Verbi divinitatem credidisse, cum ariani idem Verbum divinum creatum effu­ tierunt? aut non professam esse hypostaticam duarum in Christo naturarum conjunctionem ac pruinde veram divini Verbi incarnationem, cum nestoriani moralem unionem invenerunt, et ita deinceps? Quapropter nobis satis est enumerare singularum sectarum antiquiorum errores, eosque aevi nostri unitariis, socinianis, rationalistis opponere, ut pateat quaenam antiqua fuerit ecclesiae catholicae fides et doctrina circa articulos, in quibus isti a fide nostra turpiter dissident. 60 463. Addimus insuper ex ipsa ratione qua antiqui haeretici impugna­ runt veritatem aliquam catholicam, et ex difficultatibus quas sibi solvendas proposuerunt, deprehendi veram ecclesiae doctrinam, ac dogmaticam Scriptu­ rarum interpretationem, sensumque traditionalem, qui et olim pariter uti et nunc in ecclesia viguit et viget. Ut unico insistamus exemplo, cum TertulM) Hoc argumento egregie usi sunt D. Maran ei Renaudotius; ille in op. saepe cit. Divinitas Domini Nostri Jesu Christi, praesertim lib. III. cap. 5, 6 et 7; iste vero in op. pariter cil.· La perpétuité de la foi, tom. V. Profecto si omnia quae haereticae sectae singulalim sumptae profitentur scu professae sunt, cum ecclesia catholica col­ ligamus, plenam fidei catholicae doctrinam habebimus. Praeclarum, si quis unquam, catholicae veritatis triumphum! Μ) Isti enim haeretici omnes, perinde atque recentiores lulherani, calvinistae, ac generatim protestantes omnes defaecare ec­ clesiam contenderunt ab impura commix­ tione, atque ab abusibus qui ecclesiam in­ fecerant, atque ad pristinum nitorem ac simplicitatem revocare, non exclusis, ut di­ ximus. apostolis ipsis. Audaces homines qui opus Dei reformare non formidarunt! Verum ipsis fortiler semper ecclesia firma veritatis columna restitit, atque depositum fidei ab istorum dilapidatione servavit in­ colume, et haereticorum omnium conatus in nihilum redegit. 229 lianue jam montanista effectos impugnavit indulgentias quae ad martyrum preces ab episcopis dabantur, atque urgebat valorem satisfactionis unius Christi ad excludendas satisfactiones martyrum, nonne illustre suppeditat testimonium de sensu ac doctrina ecclesiae catholicae, quae tertio ecclesiae sacculo circa hos articulos obtinebat?61 464. Igitur vel obluctantes ac inviti haeretici omnes utroque modo ecclesiae catholicae causae patrocinantur, ejusque antiquae doctrinae ac do­ gmaticae Traditionis tabulas exhibent eo minus suspectas, quod ab acerrimis ejus hostibus ac adversariis proferantur. Sunt nempe haeretici respectu ecclesiae catholicae, quod sunt judaei respectu christianismi, quorum nempe libri nobis subsidio sunt ad ethnicos et incredulos confundendos; sic et illi nobis ad novos refellendos haereticos mirifice inserviunt. 62 ix. DE HISTORIA ECCLESIASTICA, 465. Historiam quae referat ecclesiae gesta plurimum conferre ad co­ gnoscendam ejusdem fidem ac traditionem nemo qui sapiat, in dubium revo­ cabit. Haec potissima ratio est cur Canus etiamsi illam prius inter loca theologica recensuerit, quae adscriptitia vocat, ac veluti ex alieno emendicata 63, postea tamen vix eam inter interna ac theologorum propria non enu­ meret. &+ Profecto theologis magno adjumento esse ecclesiasticam historiam, res ipsa per se profitetur. Ea enim est, quae continenti gestorum serie ob oculos ponit ecclesiae originem atque per totum terrarum orbem propagatio­ nem, successiones episcoporum, praesertim vero romanorum pontificum; ortum item et causas, incrementa, decrementa, extinctionem denique plerarumque haereseon; sanctorum praeclara facinora, auctorum scripta qui quovis saeculo floruerunt sive ad impugnandam, sive ad propugnandam rem Christianam; “) Cf. quae scripsimus in Traci. De indulgentiis. Sane nihil aliud Calvinus ad impugnandas indulgentias protulit, quam quod Tertullianus adversus catholicos ur­ gebat. Idipsum dicatur de argumentis quae sibi objicit idem Tertullianus, quibusque utebantur catholici ad ostendenda remissi­ bilia omnia peccata esse; ex his enim intelligimus quaenam fuerit nonnullorum Scri­ pturae textuum dogmatica ecclesiae inter­ pretatio saec. III. Quod et de ceteris ec­ clesiasticae doctrinae impugnatoribus dici debet. βΐ) Quod de haereticis diximus, appli­ cari etiam potest pseudepigraphis, cujusmodi sunt constitutiones clementinae, constitu­ tiones upostoliccie , canones apostolici, li­ bri Sibyllini, aliaque ejusmodi opera, quae quamvis subdilitia sintae spuria, plurimum tamen valent ad fidem cognoscendam ec­ clesiae quae viguit illa aetate qua conscri­ pta sunt, ac disciplinam quae tunc tempo­ ris obtinebat, praesertim cum pleraque eo­ rum quae recensuimus spectent ad II, III aut IV. saec. Numquam enim illorum au­ ctores sperare potuissent se fucum facturos, nisi quae vulgo tenebantur, his libris in­ terseruissent. Theologus proinde iis uti ad rem suam poterii. °1) Lib. I. cap. 3. c‘) Lib. XL v· 230 opiniones et placita quae per saecula singula viguerunt: potissime autem varias ecclesiae vices, fidei firmitatem, ecclesiae mentem et. Christianum sensum. 65 466. Cum vero non omnes historici sint aeque graves ac veritatis secta­ tores, sed alii destinata malitia aut oscitantia, alii anticipatis judiciis prae­ pediti, aliisque de causis quas longum nimis esset singillatim persequi velle, non ea qua par est animi ingenuitate facta referant: sed prout diversimode affecti sunt, causas nectant effectibus aut improbabiles aut falsas, et ab eventu de intentione judicium ferant, non se ad aetates quae praecesserunt, sed aetates illas ad se transferentes, ut deinde sententiam ex ideis, quae nunc obtinent, pronuncient: inde fit, ut iis qui animum ad historiae investigatio­ nem adjiciunt magna sagacitate, et arte critica opus sit. 467. Heic nostrum non est artis criticae praecepta dare, quae penes probatos auctores inveniri facile poterunt 66; nonnulla tamen vel obiter mo­ nita subjicere non abs re erit. Critica ars genuina recte usurpata haud levia adjumenta affert; bac enim freti viri docti permulta e tenebris erue­ runt, alia ad tenebras e quibus eruperant, relegarunt; plura facta quae in dubium revocabantur, plene illustrata sunt ac in tuto posita, contra vero inter fabulas amandata non pauca sunt, quae passim uti certa habebantur; discre­ verunt opera notha a genuinis, sincera ab interpolatis, aliaque ejusmodi prae­ stiterunt quibus historia pluribus vitiata commentis ad suum lumen decusque est revocata. Verum et hic cautela adhibenda est; si enim ars critica pru­ dens ac moderata sit, atque intra justos se contineat cancellos, valde prodest; si immoderata fuerit, effrenis, ac in temerariam licentiam erumpat, noxia fit ss) Historia ecclesiastica Natalis Alexan­ dri theologis prae ceteris utilis est, omnes enim enumeratas paries copiose exhibet; etenim non modo historiae synopsim per saecula singula continet, quae salis sit ad rerum ecclesiasticarum cognitionem sibi com­ parandam, sed praeterea eruditissimis dis­ sertationibus referla est, criticis et polcmicis, quae iisdem usui esse possunt, et ex quibus rerum segetem uberrimam quisque haurire potest; dummodo tamen legatur cum animadversionibus Roncaglia. el adnotationibus Mansi. Idem dicendum de Hi­ storia Fleury, quae critica Marchetti casti­ gata est. Omnibus semper el rerum copia el documentorum praeferendi sunt Annales veil. Caesaris Baronii cum critica Antonii Pagii, ejusque continualoris Oderici Raynaldi cum adnotationibus Mansi. Siquidem i fieri posset, adeundi essent auctores ipsi antiqui, et ex ipsis fontibus aqua derivanda, ob non pauca emolumenta quae ex ejus­ modi lectione proveniunt. w) Plurimum ad hoc conferent prolego­ mena editorum maurinorum ad opem ss. patrum, item Petavii, Vallarsii, aliorumquc ejusmodi eruditorum scriptorum; nec non Bollandianorum. in primis vero docti P. Daniclis Papebrochii, qui ingentem arli criti­ cae utilitatem attulit; ilem auctores ephe­ meridum trevulsiensium, Tillemontius, alii­ que complures. Optime meritus est de rc critica P. Honoratus a s. Maria in op. tri­ bus voluminibus in 4. comprehenso cui til. Reflexions sur les règles et sur l'usage de la critique, Paris 1713, quod opus in latinum conversum prodiit Venet. 1788- ▼ 231 ac periculi plena. Quo vitio potissimum protestantes laborarunt. 67 Immo nec pauci catholici saeculo praesertim superiore ejusdem vitii incusantur. 68 468. Modus itaque servari debet in ejusmodi critica: ac 1. ne in illa se ingerant quae ad eam non pertinent, cujusmodi sunt quae spectant ad iidem, aut cum ea quoquomodo sunt connexa, et ab ecclesiae judicio depen­ dentia 2. ut sit prudens in iis expendendis ac dijudicandis quae eidem subsunt, nihil temere statuat praecipue contra communem antiquitatis sen­ sum, et absque gravhmomento, adeo ut neque levissimis conjecturis, neque puerilibus rationib®, aut ex argumento mere negativo ex eo deprompto, quod forte res aliter se habuerit, aut habere potuerit, ea in dubium revocen­ tur, aut etiam negentur quae aliunde fidem obtinuerunt apud viros graves et prudentes, et communi calculo probata sunt70: 3- debet esse modesta ac so­ bria, ita ut non refragetur communi patrum sensui, ecclesiae judicio, conci­ liorum aut romanorum pontificum decisionibus. Non enim defuerunt, qui inanis cujusdam artis critices obtentu, omnia pene religionis fundamenta sub­ ruere adnisi sint.71 469. Tres canones profert statuitque Canus, quibus historiae auctorita­ tem complexus est, quatenus ea theologus uti in rem suam potest. Sunt autem: I. Praeter auctores sacros nullus historicus certus esse potest, id 67) De quibus ita scribit Fleury in praefat. ad Hist. Eccles. «Sur ce fondement ils ont donné dans 1’extrémité opposée; ils ont outré la critique, jusqu’ à ne laisser rien de certain; et la mauvaise émulation de paraître savant a entraîné quelques ca­ tholiques dans cet excès.“ Sane Dallacus eo progressus est ut tamquam spurias re­ jecerit epistolas s. Ignatii M.; Le-Clere in sua arte critica el ipse fines transgres­ sus est, aliique passim. M) Inter quos recensetur Erasmus qui nimia facilitate conjecturis induisit, sive ad abjudicanda non pauca opera a ss. patribus quae postea maturiore examine illis resti­ tuta sunt, sive emendandis aut substituen­ dis verbis quae ipsi non arridebant; item Richardus Simonius, Dupinius, Maimbourg, Baillel, praecipue vero Launojus, aliique non pauci. M) Huc refertur Mabillonii ciTalum, non esse breviorem viam ad perdendam fidem, quam ipsam fidem velle ad crista revocare. Cf. ejus praeclarum opus cui tit. Tracta­ tus de studiis monasticis ex gall. ling, in latinam versum, a P. D. Josepho Porta. Venet. 1745. 70) Cf. quae scite adversus Launojum dissertat. De auctoritate negantis argu­ menti scribit P. Honoratus a s. Maria in op. cit. Animadversiones in regulas et usum critices, tom. I, dissert. ΙΠ. art. Π. Tota launojani aedificii moles quanta est, in­ quit perbelle Thiersius, in Defens. adversus Launoji appendic. ad dissert, de auctori­ tate negantis argumenti, neganti argumento, quo praesertim in sequentibus libris usus est Launojus, tamquam cardinibus volvitur ac revolvitur. Cf. Prodromum Joann. Lau­ noji operum, ed. Coloniae Allobrogum 1731. Tom. I. pag. 19. 71) Jos. Gautier in cit. Prodromo ad Theologiam, diss. III. cap. 3. et art. II. De adminiculis historiae et artis criticae in theologia, ubi breviter inveniuntur col­ lecta ex probatioribus auctoribus, quae ad praesens argumentum referuntur. Si quis vero uberiorem cognitionem exoptat, adeat auctores citi, praecipue vero Honoratum a s. Maria, qui copiosissime ac solide rem hanc pertractat. • - 1 — -*■'· * * ■wr' 232 I est. idoneus ad faciendam certam in theologia fidem. 72 II. Historici graves, quales nonnulli sine dubio et in ecclesiasticis et in saecularibus fuere, pro­ babile argumentum theologo suppeditant, cum ad ea, quae sua sunt, corro­ boranda tum ad falsas adversariorum opiniones refellendas. III. Si omnes probati ac graves historici in eamdem rem gestam concurrant, tunc ex horum auctoritate certum argumentum promitur, ut theologiae dogmata firma etiam ratione constituantur.73 Ad secernendos autem veros a falsis historicis valde conferunt notae quas in unum congessit card. Baroniue scribens: ..Non pa­ rum certe interest, in veritate historica disquirenda, auctorum, qui res gestas scripserunt, quo vixerint tempore, cujusvo fuerint eruditionis atque existima­ tionis, habere rationem; potissimumque, si hujusmodi scriptores rerum per­ spectarum, ac eorum aetate editarum, pietatem et virtutem cum doctrina et veritate conjunxerint; ut plane digni sint, quibus fides integra adhibeatur; soli sint, quibus ceteri assentiantur: soli denique sint, quibus reliqui quae sciverint, vel scripserint, tamquam ab iis accepta referant.74 Demum quisque ad historiarum studium se confert, ille meminerit utrumque deesse historiae oculum, ut ait Huetius, si illi chronologia desit et geographia. CAPUT HI. DE MEDIIS SINGULARIBUS QUIBUS ANTIQUA TRADITIO TRANSMISSA EST ATQUE COGNOSCITUR. 470. Hactenus media generalia expendimus per quae antiqua dogmatica Traditio ad nos pervenit quibusque internoscitur: his jam adjicere lubet me­ dia singularia seu particularia, quibus magis ac magis deprehenditur catho­ licae fidei veritas quae ope documentorum propagata est. Praecipua autem sunt epigraphia. numismatica, picturae, sculpturae, sepulcreta, vulgo cata­ cumbae, sacrae aedes, qua omnia negligi nullatenus a theologo possunt. Cum enim ejusmodi documenta ad primordia ipsa christianae religionis assurgant, vim praeseferunt ad persuadendum maximam, ita ut non pauci qui aut san­ ctorum patrum scriptis aut conciliorum decretis, aliisque id genus argumentis permoveri non potuerunt, victi demum antiquissimis his monumentis veriTI) Lib. XL cap. 4. conclus. I. Nonnulli falsitatis reprehensae, tum ad gravitatem lumen adnotarunl rei alicujus vel ab unico et sinceritatem auctoris. Sane nos non se­ etiam historico relatae posse constare cer­ mel auctoritati unius auctoris acquiescimus, titudinem, si ratio habeatur tum ad rei na­ quando in eam talia adjuncta concurrant, turam quae narratur, quae e. gr. sit publica, quae omnem dubitandi suspicionem elimi­ referatur ab auctore coaevo, et ex qua gra­ nent. ves pendeanl effectus sive consecutiones, 7Λ) Ibid. cond. II et III. tum ad circumstantias, quae tales sint, ut ”) Ad ann. Christi 34. n. 173. edit, lu­ non potuerint confingi, et a nemine fuerint cens. 1738. tom. I. pag. 176· 233 tatem agnoverint, et ejuratis, quibus imbuti erant, erroribus, se ad ecclesiae catholicae sinum receperint. ’ Vix enim aliquod fidei catholicae dogma est ex iis quae protestantes veluti novitia inventa, et romanas praestigias, faedamque papismi corruptionem traduxerant, quod non firmetur his monumentis antiquitatis. Nobis hic propositum haud est de singulis modo recensitis mo­ numentorum classibus ex professo pertractare, cum praestitutus nobis finis id non ferat; satis proinde erit ad scopum nostrum nonnulla saltem delibare, quae usui theologo et adjumento esse queant, ut hic ex Traditione hisce me­ diis cognita, felicius dimicare valeat adversus fidei catholicae osores et hostes; quod ut facilius obtineat, prolatis opportunis exemplis, rem totam illustrabi­ mus, ad probatos auctores quoad reliqua remittentes auditores nostros, ut cum opus fuerit, uberiorem sibi cognitionem comparare possint. S- I. DE EP1GRAPHIA. 471. Magni faciendam esse veterum inscriptionum Christianarum aucto1' < ritatem ex eo facile colligitur, quod antiqui fideles summo cum animi can­ dore lapidibus ad perennem memoriam consueverint fidem suam exhibere. Luculentissima proinde Traditionis ac fidei tunc temporis receptae, cum ejus­ modi inscriptiones prodierunt, testimonia sunt, et eo pretiosiora, quod pauca omnino ex primis ecclesiae saeculis patrum scripta ad nos usque pervene­ rint.2 Quare ejusmodi inscriptiones tamquam supplementum spectari debent librorum inopiae, quos vel vulgare patres tot pressi ethnicorum insectationi­ bus non potuerunt, aut tempus edax nobis eripuit. Quod autem de inscri‘) Sic enim scribit Aringhius de opere celeberrimo Antonii Bosii ejusque conlinuatoris Severani, cui titulus Roma subterra­ nea: «Riporto poi tanto fautore primiero, quanto esso straordinario applauso, massimamente appresso i paesi oltramontani, i quali lirati dalla curiosita, facendo a gara nel leggerla, per discoprirsi in essa i riti della chiesa nascente, il culto delle sacre immagini, e Γ antica venerazione delle reliquie de’ santi, alcuni cretici in leggendo convertirons! alla santa fede, ed abjurando Peresia tornarono al grembo della chiesa." Cf. Bottarium in praefat. op. Sculture e pitlure sacre estralte dai cimilerj di Roma, Roma 1737. pag. 5. Mabillonius quoque re­ fert in suo Itinere IlaL pag. 134. edit. Pa­ ris. Batavum quondam, nomine Albertum, domi suae non ignobilem, qui Romam ac­ cesserat, ut suis ipse oculis subterraneos veterum Christianorum receptus, ibique con­ dita monumenta lustraret, adeo sectae, cui adhaeserat, poenituisse, ut severiorum Franciscalium se veste induerit, dumque Ma­ billonius scribebat, exasperrimis illorum le­ gibus viveret. *) Rcipsa patrum latinorum scripta ex primo sacculo nulla habemus , ex saec. II. unus superest Tertullianus, qui jam attin­ git saecul. Ill, ex III. saec. praeter Cypria­ num unus allerve floruit, quem allegare possimus; paucos etiam edidit saec. me­ dium IV. Pleriquc vero eorum qui sub saec. IV. finem, aut saec. V. scripsere, ex­ teri sunt, christianae vero inscriptiones Ita­ licarum ecclesiarum ac romanae cum pri­ mis traditionem exponunt. Cf. Zachariam disseri. De veterum Christianarum Inscri­ ptionum in rebus theologicis usu, cap. 2. 234 ptionibus diximus earumque auctoritate et usu in rebus theologicis, ne sae­ pius eadem iterare debeamus, de monumentis reliquis intelligi debet. Nam quod de priscis Romanorum monumentis ajebat Tullius, et nos usurpare possumus: ..Exempla ex vetere memoria et monumentis ac litteris, plena dignitatis plena antiquitatis. Haec plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum, et jucunditatis ad audiendum.·* 3 472. Atque ut exemplis rem nostram illustremus, ex inscriptionibus, omissis quae ad Dei unitatem ac personarum Trinitatem, divinitatemque Christi confirmandam spectant4, ut insistamus in maxime controversis arti­ culis: in primis quoad infantium baptismum, innumeri pene suppetunt lapides in quibus perhibentur infantes recens tincti fideles ac neophyti nuncupati. Sic apud Victorium novem mensium puella Tecla fidelis appellatur5; item Victor dierum 80, apud Boldettum Neophytus dicitur6; nec non Apronianus qui annum agebat, menses novem, dies quinque cum fidelis de seculo recessit7] item Achilliam Neophytam unius anni mensium I' exhibet Mutatorius8; ut alia silentio praetereamus.9 De sacramento confirmationis a baptismo di­ stincto inter cetera occurrit inscriptio de Picentia legitima Neophyta (jamdiu baptizata), die Γ. Kai. Sept, consignata a Liberia P. F. apud Gruterum.10 Nec minus illustria sunt quae occurrunt in veterum Christianorum inscriptio­ nibus de reali Christi praesentia in eucharistia, ut fidem facit graeca inscri­ ptio Augustoduni nuper reperta11; ita pariter de invocatione sanctorum In Verrem act. II. lib. III. cap. 90. ’*) Celebrem hanc inscriptionem quae Edit. Taurin. 1826. opp. tom. 5. reperta est ann. 1839 qua evidenter rcalis Has magno numero collectas atque Christi praesentiae fides penes christianos IIL in sua propria argumenta distributas repe- aut IV. ecclesiae saeculo adstruitur, omnium ries apud Gener S. J. in 7'heolugia do­ primus suae integritati restituit ac illustra­ gmatico - scholastica, Romae 1768. Torn. Π. vit cl. collega meus Joann. Petrus Secchi fc) In dissert, philologica, Romae 1751. in hac Universitate Gregoriana philologiae pag. 48. graecae professor in Dissert, quam legit in s) Ossereazioni sacre sopra i cimiterii, Academia archaeologica die 11. Jun. 1840. pag. 807. typisque eodem ann. vulgavit. Attamen ’) Ibid. pag. 462. protestans Franzius cum eam dissertationem *) In novo Thesauro veterum inscri­ ac illustrationem postulasse!, et dono ac­ ptionum, Mediol. 1742. Class. XXV. pair. cepisset a cl. auctore, in Germania dein­ 1819. ceps post menses sex tacito nomine expi­ 9) Ex his aliisqnc monumentis quae ad lavit, ac sibi plausit tamquam primo in­ primaevam ecclesiam spectant, colligimus scriptionis illustratori, licet illam haereseos quid sentiendum sil de Shuttleworthii as­ lutheranae figmentis contaminaverit potius sertione, probari non posse baptisma par­ quam illustraverit; fatetur quidem non ali­ vulorum ex traditione, eo quod primis duo­ ter explicari posse quam de reali praesen­ bus saeculis ab ecclesia baptismus collatus tia, sed impanationem et invinalionem lunon fuerit infantibus. Certe ex hoc ipso theranam miserabiliter obtrudit, quamvis ostendit hic auctor se parum versatum esse μϊτονσίωσίί ex inscriptione quoque apertis­ in studio antiquitatis christianae. sime comprobetur. De hoc litterario nego­ ,0) Cf. Zaehariam dissert, cit. cap. 12. tio ex ipsa Germania insignis vir, qui dis- r. γ/... · ίtjs . >^5* .· arX‘'€¥4·· * α·WV4 & i <¥* ·<2>4Λ eoruniquc cultu. Etenim praeterquam quod eos passim in epigraphis vocant domnos et dominos 12, ubique venerationis ac reverentiae causa, vota etiam ipsis persolvisse exhibentur Christiani: sic Carnatius et Victorina papro et mauroleoni sanctis martyribus vota solvisse dicuntur’3; votum pariter s. Pe­ tro solvisse Agathum quondam docet gruteriana inscriptio’1: quemadmodum et tabula marmorea a Fabrettio prolata exhibet votum oblatum Paulo.15 Sanctos etiam pie a fidelibus fuisse invocatos testatur inscriptio apud Maffejum: pete pro parentes tuos’6, et altera apud Bonarotium: pete et roga pro fratres et sodales tuos17, ubi observat cl. Guadagnius, quod etsi recta latinae locutionis structura his titulis desideretur, non minus est illarum pro nostro dogmate expressa sententia. 18 Plura jam attulimus suo loco, quae patefaciunt priscam Christianorum fidem circa lustricum carcerem, ac suffragium quod animabus in illo detentis affertur ex fidelium precibus’9; nunc addere juverit inscriptionem in Callixti seu Praetextati sepulcreto re­ pertam in qua tituli conditor optat ac precatur defuncto, ut illius Deus re­ cordetur.20 Hoc idem conficit brixianum diptycum his verbis inscriptum: Memento Domine omnium defunctorum Pontificum etc.21 Et haec speciminis sedationem primam jamdiu acceperat a cl. auctore, datis ad eum litteris 10. Febr. 1842 ita scribit: ..Bibractensis tua inscri­ ptio nunc per omnes Germaniae doctas ephemerides discurrit, sed non tuo nomine, ita sunt φίλαυτοι haeretici, verum Franzii et aliorum.'1 Quis non miretur post ea quae diximus, ignorari in Germania, quod tamen non ignorabatur in Anglia jam inde a Januario anni 1841? ut patet ex The ca­ tholic Magazine, pag. 48. January 1841. London. figure trovali ne1 cbniteri di Roma. Fi­ renze 1716. pag. 168. ,s) Opuscoli postumi it aliani e latini dell' avvoc. Franc. Guadagni Romano, Roma 1838- Orat. III. De dignitate et utilitate monumentor. Christian., pag. 100. Huc etiam spectat inscriptio quam non ita pridem in coemeterio viae nomentanae ad s. Agnetem reperit alter collega meus Rhe­ toric. Profess, in Coll. Rom. cl. P. Jos. Marchi, quamque reposuit in musaeo kircheriano, ac latine ita se habet: M) Plura exempla profert Victorius in disseri, cit. pag. 28 seq. Dionysius. Puer. Innocens Hic. Quiescit. Cum. Sanctis Recordamini. Autem. Etiam Nostrum. In. Sanctis. Vestris Precibus. Et. Mei. Scilicet. Qui Sculpsi. Et. Mei. Qui. Scripsi n) Eam protulit Zacharias in sua Storia letteraria (V Italia, vol. II. pag. 533. Ve­ nezia 1751. ") Apud Zaehariam dissert, cit. cap. ult. ,$) Inscriptionum antiquarum quae in aedibus paternis asservantur, explicatio et additamentum. Romae 1699. pag. 758. n. 639. ,6) In Musaeo Veronensi, Vcron. 1749. pag. 264. n. 13. »’) Osserrazioni sopra a Icunt frammenli di vasi antichi di yetro ornati di . Hanc graece prout reperta est, vulgabit illustrabitque in opere cui incumbit cl. au­ ctor circa monumenta vet. Christianorum. Cf. Tract, de cult. Sanet, n. 59. ,9) In Tract, de Deo Creat, part. III. prop. cap. VI. art. II. 20) Apud Muraloriuin in cit. Novo The­ sauro inscript. tom. IV. pag. 1836. n. 6. 51 ) Ex tom. XXVIII. Venet. eruditor. Diar. Maffejus in Dicatione cit. Musaei Ver one ns. 236 gratia delibasse sufficiat; ut pateat quale emolumentum pro re catholica ex inscriptionibus derivare theologus possit. 473. Ut tamen utilior evadat ac fructuosior inscriptionum usus, prae oculis regulae habendae sunt quas doctissimus Zacharias subjicit: ac 1. la­ pidum, quorum testimonium adhibetur, aetas constare debet; 2. antequam inscriptiones antiquae ad theologicam tractationem deducantur, legendae quam accuratissime sunt: 3. curandum maxime est, ut recto ac genuino sensu in­ scriptiones intelligas; 4. cavendum ne phrases quaedam perperam accipian­ tur: 5. ut firmum ex inscriptionibus ducas argumentum, unam cum alia con­ ferre juvabit: 6. cum aliis ejusdem aetatis certissimis monumentis inscriptiones conferto; 7. demum non inscriptiones solum sed earum quoque ornamenta perpendito, atque ex his ipsis seu illarum sensum colligito, seu novum argu­ mentum ducito.22 DE VETERUM CHRISTIANORUM MONUMENTIS RELIQUIS. 474. Ne longius quam par est, ad ulteriora properantes, rem protraha­ mus, quoad reliqua enumerata monumenta veluti totidem traditionis dogma­ ticae rivulos peç quos ad nos dimanavit primaevae ecclesiae fides, quibusque certissime constat de recepta priscis illis Christianae societatis exordiis eadem catholicae, quae nunc obtinet, fidei doctrina; superest, ut postquam de istorum monumentorum vi et auctoritate disseruimus agentes de inscriptionibus, jam peculiaribus exemplis ex qualibet monumentorum classe petitis rem nostram illustremus. 475. Ex pictura sane atque sculptura, ut ab his incipiamus, ad quas revocari possunt vitra, opera tessellata, gemmae, lucernae, sarcophagi, et id genus artificum et fabrorum labores, qui injuriam temporis nostrorumque hostium importunum furorem superarunt, plura erui posse veteris Christia­ norum Traditionis documenta, nemo est. qui si vel leviter oculos conjecerit in opera Bosii, Aringhii, Bottarii, Victorii, Lupi, Maffeji, Boldetti, ceterorumque qui data opera monumenta illa collegerunt et expenderunt, inficiari queat. Ex his enim deprehendimus supremam Petri in ecclesiam potestatem constitui, et everti paradoxum de bicipiti ecclesiae capite Petro et Paulo, perinde ac si aequali potestate ambo apostoli societatem Christianam rexis­ sent. In musaeo siquidem florentino aenea lucerna asservatur, qua navicula exhibetur ecclesiae symbolum referens apud veteres Christianos usurpatum, in qua Petrus in puppi sedet, et clavum tractat, dum in prora stat Paulus eo gestu, illo ore, quo verba faciens orator sit exprimendus, quibus aperte «) Cf. Zachariam in dissert. cit. quae repetitur in ejus Thesauro Theolog· loin. L pag. 327 seqq. ubi singularum regularum rationem reddit. 237 significatur Petrus solus veluti supremus ecclesiae rector, qui ejus guberna­ cula teneat.23 Hoc ipsum confirmatur ex vitreo fragmento apud Bonarotium, in quo uterque apostolus sedens exhibetur in nobili pariter at non uno in scamno, et in aliis etiam alter ab altero discriminatur. Nam Paulus pingitur deductis labiis loquens pro concione, Petrus vero dexterae manus tres digitos explicat, ritu episcopi populo fausta procantis, quo profecto superior Petri et in Paulum et gregem dominicum univorsum exprimitur potestas. Infallibile porro ecclesiae magisterium passim exhibent anaglypta navis ecclesiam refe­ rentis, supra cujus malum Spiritus Sanctus sub columbae specie invisitur. 24 Quomodo ex picturis ecclesiae romanae fides circa libros, quos deuterocanonicos vocamus, aperte constet, suo loco ostendimus.25 Quid etiam con­ ferant picturae, caelaturae, sculpturae ad avitam fidem patefaciendam circa imaginum usum in ecclesia sanctorumque venerationem, alibi aperuimus26; ut de aliis doctrinae catholicae dogmatibus sileamus, quibus illustrandis confirmandisque mirum est quanto adjumento ejusmodi documenta sint. 476. Numismata etiam conferre ad rem Christianam constabiliendam ex eo deprehendimus quod illorum ope librorum Machabaeorum veritas sit vin­ dicata adversus protestantes, qui autumarunt ineluctabile ex chronologia ad elevandam illorum auctoritatem argumentum opposuisse27; idipsum dicatur a) Cf. Mamachium, Antiquit. Christ. loin. V. pag. 99; Lamium, De erudit, a po­ stal. cap. 4. pag. 61; Fogginium, De Ro­ mano D. Petri itinere, exercit. XX. De hac ipsa lucerna Maffejus in op. Verona illustrata, Verona 1732. part. III. cap. 3. pag. 107. scribebat: «Sovvienmi d’una lu­ cerna antica di metallo, osservata da me più volte nella galleria del gran Duca, e lavorata quando Parti erano ancora di ragioncvol grado: è in forma di barca, con s. Paolo in alto di predicar dalla prora, e s. Pietro die siede in poppa, e sta reggendo il tiroone. Quel monumento paria più d'un libro." Ita quidem subdit Guadagnins loc. cit. Nihil pro romani pontificis juribus afferri hoc monumento ponderosius potest. 2I) In op. cit Tavol. XVL fig. 1. ") Sect. I. cap. I. prop. I. Cf. D’Agin­ court, Pilture, lav. VII. n. 3. in qua ex­ hibet picturas spectantes-ad saec. II. ex coe­ meterio Priscillae, edit. Prat. 16) In tract. De cultu sanet, cap. V. prop. Π. 27 ) Celebris est controversia quae ad­ versus P. Frôlichium S. J. mota est ex oc­ casione qua ipse ad adstruendam veritatem utriusque lib. Machabaeorum contra prote­ stantes, praeter anteriora, duo numismata protulit alterum cusum ann. 184, aliud vero ann. 185, sub nomine Antiochi in op. Ad numismata Regum Veterum anecdota et rariora, pag. 69. His aliud adjecit Jos. Eckhel ejusd. Soc. quod cusum perhibetur rl/P seu ann. 186 regni Seleucidarum in Sylloge I. nummorum veterum, Viennae 1786. pag. 87. et in Doctrina nummorum veterum, Vindobon. 1792. Tom. III. pag. 236. Ex quibus solvitur difficultas deducta a protestanlibus ex auctoritate scriptorum profanorum, qui in praelio occubuisse An­ tiochum Evergetem perhibent ann. 182 aerae Seleucidarum , cum tamen ex lib. Π. Machab. perhibeatur defunctus ad minus ann. 186. Quare Eckhel in cit. Sylloge I. pag. 88. merito subdit: «Quod si nummum, quem coram proposui, vidisset (Frolichius), qui per ann. rUP 186 uno adhuc anno est po­ sterior, et qui annus idem ipse est, quem fuisse Antiocho VII. postremum praeclare et feliciter est auguratus! Habeant igitur pii ejus manes insigne istud industriae et eruditionis praemium, impletumque libera- 238 de pluribus aliis doctrinae Christianae capitibus quibus illa haud parum in% serviunt.:R 477. Sepulcreta porro ac sacras aedes in eundem linein collineare abunde ex eo liquet, quod ibidem reperiantur altaria erecta ad sacrificii celebratio­ nem: imagines symbolicae quibus praecipua religionis nostrae mysteria adum­ brabant primi Christiani29: imagines item Christi, Deiparae, sanctorum apostolorum ac martyrum quarum aliquae cum supra altare ipsum, in quo divina peragebantur mysteria, reperiantur, argumento certissimo sunt non ad usum solum, verum etiam ad venerationem eas luisse adseitas 30; id ipsum lucu­ lenter evincunt cruces non supra altaria solum, sed etiam ad sacelli ingres­ sum collocatae, ut eas Christiani exoscularentur.31 Ex his ulterius edocemur, quae fuerint vasa sacra ad cultus christiani usum.32 Ipsa etiam aedium sacrarum structura indicat distinctionem quae intercedebat inter sacerdotum ministrorumque ceterorum consessum, et plebem.33 Cum praeterea in iisdem passim occurrant altaria quae ab ipsis martyrum sepulchris constituebantur, discimus quam antiqua sit colendi sacras martyrum reliquias consuetudo, et qua veneratione sanctos primi fideles prosequerentur.34 Ex eo siquidem factum est, ut altaria passim vocarentur sepulchra martyrum, memoriae mar­ tyrum, martyria sive confessiones.35 Altarium demum in eadem ecclesia multitudo luculentissime pariter adstruitur recepta penes priscos Christia­ nos; adhuc enim cubicula invisuntur in sepulcretis in quibus, licet angustis, duo, interdum tria aut novem etiarn erecta altaria habentur.36 Idem liter hac iterum parte votum lubens gratu­ lor, quo vir illustris stabilire historicam librorum Maccabaicorum fidem toto animo exoptavit. îS) Cf. Wiseman, Conferenze sopra la connessione de Ile scienae colla religione rivelata, Confer. IX. svlC Archeologia. **) Talia sunt svmbola unius arcae in qua salus esse potest; ancorae, et sitientis cerci, piscis, columbae, A et SI de qui­ bus fuse scribunt collectores antiquitatum Christianarum superius commemorati atque in primis Boldelli lib. I. cap. 7. pag. 29 seqq., Mamachius, De moribus prior. Chri­ stian. lib. I. cap. 1. §. 1. pag. 182, 191, 196. 30) Cf. Boldctlum ibid. cap. 3. Guadagniuin oral. cit. pag. 97, 98. Ego ipse ima­ ginem Deiparae in coemeterio s. Agnetis via nomentana supra altare depictam con­ spexi, in qua sacrificium celebrabatur, refe­ rendam ex periti pictoris judicio ad mini­ mum ad saec. ecclesiae III. «) Ibid. 31) Cf. Voigtium, Thisiasteriologia sive liber de altaribus veterum chrislianor. per J. Albertum Fabricium in lucem editus, Hamburg! 1709. cap. 13. Item Mamachium op. cit. lib. III. cap. 1. 33) Ara enim eminebat, ut quum sacrum fieret, esset sacrificii ordo ac ritus multitu­ dini, inferiorem e regione aream implenti, conspicuus.· Alae insuper, seu minores por­ ticus, mediam aream ulrinque stipabant; locus suus destinatus viris ac seorsum mu­ lieribus. Cf. Guadagnium loc. cit. pag. 96. M) Cf. Boldelli op. cit. lib. I. cap. 8. pag. 29. et D'Agincourt, Storia delC arte dimostrala coi monumenti, Prato 1826. voL Π. part. I. pag. 89 seq. Ibid. pag. 36 seq. “) Et haec ipsa cubicula in quibus plura altaria adhuc existant, usurpavi oculis meis in commemorato coemeterio in via nomen­ tana. Ex his luculentissime refelluntur janseniani dum contendere ausi sunt, juxta dic de locis ad confessiones excipiendas destinatis, quae ihidem passim oc­ currunt. 37 478. Quae cum ita se habeant, ecquis unquam inficias iverit, ex anti­ quitatis monumentis validissimum ad catholica dogmata propugnanda argu­ mentum promi, quo cunctis os obstruatur catholicae fidei obtrectatoribus, quum horum monumentorum pleraque ad tria priora ecclesiae saecula spe­ ctent, ad saecula nimirum illa, quae pura, immo aurea certatim protestantes vocare consueverunt? Ex iis enim dum perpetua ecclesiae traditio adstruitur circa praecipua fidei dogmata, quae a protestantibus in dubium revocata sunt, immo, uti totidem corruptelae recens inductae, rejecta, istorum argui­ tur a primaevae ecclesiae fide turpis defectio. Etenim per illa patefit in nullo prorsus fidei articulo ecclesiam innovasse, sed heterodoxos plane ab antiqua doctrina descivisse. 479. Ex hactenus constitutis de traditionis dogmaticae cognoscendae inediis sive generalibus sive particularibus infertur insuper adversus illius osores, quanam ratione integra conservari traditio potuerit, et ad nos usque intemerata dimanare. Ecclesia enim cui fidei depositum a Christo ejus con­ ditore commissum est fideliter custodiendum, divina ope freta optime munere suo functa est in ea tutanda, non secus ac praestiterit circa libros sacros. Praepostera, uti vidimus, traditionis notio quam sibi protestantes finxerunt, causa extitit cur ipsis visum fuerit, fieri numquam potuisse ut haec sine heterogenea, ut ita loquar, mixtione transmitteretur atque conservaretur.38 Autumant enim a catholicis traditionem concipi tamquam verbum quod alicujus auribus commissum sit, ut deinde ab isto alteri communicetur, et ita porro. Ast quam immane a veritate distent in ejusmodi sibi commento con­ fingendo, perspicue patet ex ipsa rei de qua agitur natura. Etenim Christus doctrinam suam non uni vel alteri singulari commisit individuo, sed apostolis omnibus sive ecclesiae suae quam instituerat; apostoli item toti pariter eccle­ siae seu episcopis, quos ecclesiis praefecerant universim, illam tradiderunt; ecclesia profiteri exinde coepit integram Christi doctrinam, ab ortu nempe suo, eandemque deinceps insequentibus saeculis professa est ad nos usque, venerandam antiquitatem nonnisi singulare in qualibet ecclesia altare esse debere. ”) Prout ostendet P. Marchi in sua il­ lustratione monumentorum Christianorum. Ex his patet Romam posse adversarios suos, qui eam nempe incusant quod desciverit a prisca patrum fide innovationibus quas tem­ pore labente induxit, parietibus suis, lapi­ dibus ac coemeteriis, picturis ac caelaturis ad silentium reducere, ac pudore suffun­ dere. Siquidem adhuc de illa quod ceci­ nit Propertius lib. IU. eleg. XXII. verificatur : Omnia romanae cedant miracula terrae: Natura hic posuit quidquid in orbe fuit. ”) Si ad haec serio attendisset Shuttle­ worth, numquam ei excidisset quod op. cit. pag. 68. scripsit, tam fieri posse, ut tradi­ tiones orales admittere queamus uti proba­ tionem facientes, quam fieri possit, ut Jordanus purus egrediatur ex mari mortuo. Ita saec. XIX. Professor oxoniensis ! 240 atque ad mundi usque finem eandem profitebitur. Hujus perennis ac inte­ meratae professionis vadem ipsum habemus Christum, qui ei propterea suum auxilium in eum finem pollicitus est; vades insuper habemus illa omnia me­ dia quae indicavimus tum generalia tum particularia, ad factum quod attinet. Ex illis enim constat praecipua dogmata institutionibus publicis alligata fuisse, usu perenni ac praxi consecrata, consignata monumentis, adeo ut fieri nequi­ verit quaelibet innovatio, aut corruptio, si praesertim simul omnia specten­ tur; siquidem omnia in adstruenda doctrina catholica mirifice conspirant. TRACTATIS I » 1. Summi momenti quaestio est, quam heic tractandam suscipimus, eademque certe antiquissima, quippe quae ad ipsa pene rei Christianae pri­ mordia revocari potest. Simul ac enim Christiana fides praedicari ubique ac late propagari coepit, fieri non potuit quin humana ratio, philosophicis jampridem ethnicorum studiis exculta, inquirere aggrederetur, quidnam sibi ex ea fide superveniret, quid ista a se exigeret, quaque ratione principia illa quibus e nativo lumine suo ipsa potiebatur, cum fidei dogmatibus concilia­ rentur. Hinc prouti haec inquisitio instituta est, diversum omnino peperit effectum. Nam qui animi anticipatis judiciis posthabitis veritatem consectati sunt, rectumque ipsum rationis lumen sunt secuti, fidei veritatem, maximumque inde rationi ipsi commodum promanans agnoverunt, omnemque ingenii sui aciem, ac philosophicam sibi partam doctrinam in Christianae religionis defensionem impenderunt.1 Contra vero qui tumida superbia elati rationi suae veluti indecorum existimarunt eam in obsequium Christi ejusque do­ ctrinae captivare, ex philosophia ipsa arma adversus fidem depromere adnisi sunt.2 Et quoniam una eademque semper extitit fidei natura, atque ea *) Exemplo sunt philosophi, iidemque ad chrislianam fidem conversi, qui apologetae ejusdem extiterc praestantissimi, Cle­ tus, Arnobius, Minucius Felix etc. qui id expresse testantur in scriptis suis pro reli­ gione Christiana editis. 244 humanae rationis varia semper indoles fuit, ut duplici illo contrarioque plane motu, centripcto, si ita loqui fas est, ac centrifugo m fidem ferretur, hinc insequentibus etiam saeculis de ratione in ordine ad fidem, atque utrum inter illas aliqua dari possit concordia, identidem dimicatum est. 2. Numquam vero magis haec ipsa ferbuit controversia quam ex eo tempore, quo recens protestantismi ortus rationem humanam aeque ac divi­ nam fidem tantopere agitare, ac permiscere coepit. Atque ad hanc quidem componendam quaestionem praeclara ingenia non inter catholicos dumtaxat, sed etiam apud protestantes in aciem prodierunt, ac vario successu adlaborarunt.3 Aetate vero recentiore res inulto magis implexa ac salebrosa effecta est ob tantam rerum philosophicarum conversionem, ob tot tamque opposita philosophiae systemata inde exorta, ob tam acrem demum animorum hac in re contentionem tum inter protestantes tum inter catholicos ipsos, vix ut ubi tuto pedem figere possis, invenias. 3. Sunt enim qui rationis humanae vim adeo deprimunt, ut illam ener­ vem ac pene intermortuam velint: sunt qui tantopere eandem ipsam extollunt, ut de ipsis revelatis veritatibus judicium arbitriumque ei deferant: sunt denique qui sic scientiam ac fidem inter se committunt, ut simul consistere haud posse demum concludant oportet. Undique proinde syrtes ac latentes etiam scopuli, in quos pronum valde est navim infringere. Nimis igitur interesse junioris theologi debet, pelagi hujus quod ipsi transfretare opus est, pericula accurate dignoscere atque aliquam habere normam, qua cursum suum caute sapienterque dirigere queat. Quo fit ut in postrema hac aliosque de quibus postea loquemur, emi­ nent Nounnote, Houtteviile, Bergier, Valsecchi, Spedalieri. aliique non pauci qui fidei patrocinium adversus incredulos felici adeo exitu suscepere; inter protestantes vero id ipsum efficere aggressi sunt Leibnitzius, Jaquelot, Turretinus etc· Ast difficile hoc omnino protestantibus est. nec nisi infelici exitu pertentare ejusmodi conciliationem ipsi possunt, cum adeo male perspectam ha­ beant fidei naturam, totque erroribus deti­ neantur in materia de gratia, de peccato originali, justificatione etc. prout suo loco exposuimus tum in tract. De Deo Creatore part. III. tum in tract. De gratia part. L et Π. Quapropter Leibnitzius, eo ipso quod fidei catholicae valde accesserit, in earaque propensus magnopere extiterit, ut liquet ex egregio ejus Systemate theologico quod saepius allegavimus, prae protestantibus re­ *) Inter catholicos praeter antiquos scho­ liquis potuit accuratius hoc de argumento lasticos qui data opera de fide scripserunt, disserere. qui tot impia systemata effudit: pantheismum videlicet in Apelle, Valentino, Carpocrate, Epiphanio; manichacisinnm in Sa­ turnino, Basilide. Bardesane, Marcione, Ma­ nete ctc. Hinc item erupit neo-platonismus seu syncretismus alexandrinus. qui quidem philosophiam pythagoricam, platonicam, aristotclicam, ac etiam orientalem in unam congessit, ac simul permiscuit, quo sesc fidei Christianae propagationi opponeret; unde prodiere Porphyrius, Hierocles, Julia­ nus etc. qui hanc ex professo impugnarunt. De hisce videre est inter recentiores Tennemann, Grundriss der Geschichte der Philosophie, seu Adumbratio historiae phi­ losophiae . Lipsiae 1825. §· 200. pag. 188 seq. nec non De Gerando: Histoire com­ parée des systèmes de philosophie, Paris 1804. Tom. I. cap. 3- 245 tractationis nostrae parte do Locis Theologicis quidquid ad hanc controver­ siam attinet, negllgere omnino non debeamus. Campus, qui nobis excurren­ dus hac in re seec offerret, esset quidem amplissimus, sed instituti nostri minime obliti, disceptationem hanc quibusdam veluti cancellis concludemus, ac ea tantum, quae ad rem nostram necessaria et accommodata sunt, sect am­ bimur. 4. Haud vero nos latet magna hujus tractationis difficultas; eo vel ma­ gis quod fieri hae. in re vix possit, ut dum pro suscepti instituti munere veritatem in tuto ponere ac tueri aggrediaris, nonnullorum etiam optimorum catholicorum, quorum abnormes hoc in argumento sententiae necessario sunt perstringendae, animos non offendas. Verum dum nos doctrinas ac placita libere ventilabimus, nihil inde illorum personis, quae religionis studio ac scientia praestant, detractum iri volumus. Nec tamen ita de labore hoc nostro praesumimus, omnes ut hac de re controversias nunc temporis exar­ descentes dirimi inde facile posse confidamus. Illud tantum nobis proponi­ mus, atque adeo assequi conabimur, ut juniores theologi quos erudiendos suscepimus, habeant demum perspectum quod sibi iter in via tam lubrica tenendum sit, ne cum fidei ipsius detrimento illos transiliant fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. 5. Duae porro erunt hujus postremae tractatus nostri partis sectiones, in quarum altera de rationis ac fidei analogia in se spectata, in altera de ejusdem applicatione, sive de methodologia disceptabimus. PARS III. SECTIO P R I 0 R. DE ANALOGIA RATIONIS AC FIDEI IN SE SPECTATA. 6. Ut omni qua par est perspicuitate progrediamur, quid heic per ra­ tionis, quid per fidei nomen intelligamus, in antecessum aperiamus necesse est. Ac rationem quidem universim sumimus pro nativa atque essentiali animi humani facultate, seu facultatum collectione, quibus ipsa Aerum cogno­ scit, deque isto judicat, quatenus idem intra naturae ambitum continetur. ‘ Dum vero fidem dicimus, significamus: Liberum illum assensum quem intel­ lectus divina gratia praeventus et adjutus praebet veritatibus sup ematuraliter revelatis ob Dei ipsius revelantis auctoritatem.2 Ex quibus generalibus notio­ nibus per se jam elucet quid sihi proprium ac peculiare ratio, quidque sibi vindicet fides. Ratio siquidem per se objecta sua cognoscit, intuetur ac ju­ dicat. Fides vero objectis suis assentitur et credit. Porro cum fides natu*) Rationem hic spectamus generatim, prout omnem humanae mentis cognoscendi ac judicandi vim complectitur, ac proinde etiam intellectum, non vero prout proprie facultatem dicit ratiocinandi, ac veritates alias ex aliis deducendi. Hoc posteriore sensu videtur eam spectasse Leibnitzius, dum in sua dissertatione De conformit. fidei cum ratione §. 1- rationem definit ca­ tenam veritatum ,· per catenam autem, prout exponit in nota (1) Lud. Dulcns, «nihil aliud Leibnitzius intelligit, quam nexum, quo quid continet rationem sufficientem coëxistentiae vel successionis alterius; per veritates vero veritates universales. Est definitio ab objecto cognitionis nostrae de­ sumpta;· nimirum quatenus haec objecta ratione deducuntur. Hoc sensu, quo fidem usurpamus, dicit ipsa actum, non habitum. In hac porro definitione distinguitur 1. subjectum quod fidem apprehendit, nempe intellectus cx im­ perio voluntatis; 2. objectum materiale fidei, scilicet veritates a Deo revelatae; ac 3. ra­ tio formalis assensus, videlicet auctoritas Dei revelantis. De quibus suo loco disse­ remus. 247 ralem rationem praesupponat, eidemque accedat, ac ratio tandem ea sit, quae objecta seu veritates apprehendit quas ei tamquam divinitns revelatas cre­ dendas proponit fidos, hinc, triplex generalis respectus seu relatio rationem inter ac fidem efflorescit. Ratio enirn concipi ac spectari potest aut ante Iidem, aut cum fide, aut denique post fidem : nimirum inquiri potest quodnam sit rationis officium sive antequam fidei assentiatur objectis, sive dum actu iisdem assentitur, sive demum postquam suum ipsis assensum praebuerit. Haec igitur triplex relatio rationem inter ac fidem, seu triplex rationis in ordino ad fidem munus viam nobis suapte natura sternit ad priorem sectio­ nem hanc tria in capita dispertiendi. CAPUT DE RATIONE ANTE FIDEM SPECTATA. 7. Humanam rationem, suis licet limitibus circumscriptam, non modo natura sua in verum ferri, sed illud assequi certo posse, communis hominum sensus semper agnovit, omnesque qui recte philosophari voluerunt, nullo non tempore professi sunt. Et quamvis omni fere aetate extiterint sceptici illi qui de quavis re dubitarent, ac omnimodam acatalepsiam prae se ferrent, ii tamen nec plures numero, et secum ipsi pugnantes fuerunt; quandoquidem theoretice denegabant quod practice admittebant omnino: ac demum non tam rationibus, quam ipsa rationalis naturae voce perpetuo sunt profligati. 8- Non aliter de humana ratione sensit ac docuit Christiana catholica religio; quippe quae tametsi hominem post protoparentum lapsum secundum corpus et animam in deterius commutatum agnoscat ’, numquam tamen ei quae ad humanae naturae essentiam pertinent, denegavit, eumque propterea eo semper naturali lumine rationis praeditum asseruit quo verum a falso in­ ternoscere valeat, ac naturalis ordinis veritates vi sua detegere. Verum enimvero saec. XVI. cum nova primum protestantium placita eruperunt, aliter de humana ratione judicari coepit. 9. Lutherus enim cum hominem peccato originis in ipsis naturae essen’) Cum ex hisce Tridentini verbis non pauci ex recentioribus occasionem sumpse­ rint naturales hominis lapsi vires plus quam opus sit deprimendi sive in vero cogno­ scendo, sive in bono prosequendo, ideo re­ vocari in mentem debet quod scripsimus in tract, de Deo Creatore, part. III. cap. 4. cum dissereremus de peccato originali ejusi/ue effectibus. Ibi enim animadvertimus, nihil hominem omnino amisisse per pecca­ tum originis ex iis quae spectant ad essen­ tialia naturae humanae; ac proplcrea quae dicuntur a cone, tridentino de homine laeso, loto nempe Adam secundum corpus et ani­ mam propter peccatum in deterius commu­ tato, inlelligenda esse non absolute sed in sensu relativo, in ordine scilicet ad dona gratuita, quae Adam peccando et sibi et posteris suis amisit; ceterum naturam in se speciatam non deteriorem nunc esse, ac fuis­ set, si Deus dona ilia gratuita liberalitate homini minime adjecisset, tialibns depravatum ac pessumdatum doceret, eo fero pacto quo liberum ejun arbitrium post lapsum sustulit e medio, ita etiam humanum intellectum ob­ scuratum adeo et extinctum esse commentus est, ut nihil veri, sino fidei revelatae lumine, eidem reliquum esset. Hinc scholasticos doctoree tantopere exagitavit, hinc in omnem philosophiam vehementer est debacchatus eamque ut fidei inimicam traduxit, hinc denique omnes philosophorum virtutes vitia, omnesque scientias speculativas errores esse proclamavit.2 Ejusdem vestigiis plures e protestantibns institerunt. Daniel Hofimannus theologiae professor in universitate helmstadtiensi mortale bellum indixit rationi, philosophiam opus carnis appellans, quodque in philosophia prout verum defenditur, in theo­ logia falsum esse contendens.3 Plura adversus humanam rationem congessit Bernardinus Ochinus quum ad novatorum errores misere deflexit.4 Nec alio ’) Eliam Leibnitzius in Dissert, de con­ form. fidei cum ratione, opp. ed. Dutens, Genevae 1768, tom. I. §. 12. id fassus est, scribens: nReformatores, ac Lutherus prae­ cipue, locuti quandoque sunt, quasi philo­ sophiam omnino rejecerint, fideique inimi­ cam esse judicaverint; *· quamvis deinde hanc Lulheri notam emollire conetur. Ve­ rum nos postea alia documenta ad illam ipsam notam confirmandam afferemus. Ita etiam Bûhle, in sua Storia delta filosofia moderna, trad, da Vincenz. Lancetti, Mi­ lano 1822, tom. V. sez. II. cap. 4. id ipsum de Lulhero fatetur; repetit tamen in primis ex eo quod ipse ira in scholasticos ac Ari­ stotelem ab illis secutum aestuabat. Verum, quamvis et hoc delur, contemptus ille omnis philosophiae ac humanae rationis de­ pressio, seu polius, ut vocant, nihilismus, qui Lulhero ac pluribus reformatoribus solemnis fuit, ab alliore fonle repelendus esi; nimiruin ex doctrina ipsa lutherana de ho­ mine paradisiaco, ac peccali originalis na­ tura atque effectibus. Ilaque nihilismus ille rationis semper necessarium csl doclri ac illius lulheranae consectarium, quamvis non omnes protestantes illum revera professi sint. Nec vero inficiamur nonnullos paucos etiam ex catholicis, nihilismum illum ad­ misisse, sed id certe ex catholicae doctrina·· principiis non effecerunt, quibus directe prorsus adversatur. Frustra igitur Tcnnemann, op. cit. pag. 362, ut catholicos car­ peret, scribebat: ..Postquam Nicole et Bos­ suet cum pluribus aliis scepticismo usi sunt, ut in sinum catholicae ecclesiae protcstantes revocarent, ac ut pondus auctoritatis eccle­ siasticae extollerent, rationis incertiludinem ostendendo....'· Allegat pono opus Franc. Turretini : Pyrrhonismus pontificius, Lugd. Batav. 1622. Id certe quod de Nicole ac Bossuelio asserit, falsum est, qui numquam nihilismum rationis docuerunt. Aliud au­ tem est ostendere rationem humanam in rebus fidei infallibili norma, nimirum eccle­ siae auctoritate indigere, idque ex ipsa incertitudine ac varietate cui religio divina subderetur, si ea fallacibus rationis placitis relicta esset: aliud vero rationi naturales ipsas vires ad verum in naturali ordine cognoscendum denegare. Illud verissimum csl, ac protcslantium facto comprobatum: hoc falsum est et a saniore catholica do­ ctrina omnino improbatum. ’> De his pertractat Joann. Franc. Buddacus in Isag. Histor. Theolog. pag. 234 seqq. Etiam protestans Paulus Slevogtius libellum ediderat: Pervigilium de dissidio theologi el philosophi in utriusque princi­ piis fundato ; de quo cf. Leibnitz. diss. cil. 13. 4) Vid. Prediche di Messer Bernardino Ochino Sanese. Pred. III. Ochinus ex nihilismo rationis ad ullramysticismum progressus est; quippe rejecta ecclesiae au­ ctoritate in rebus fidei. ac etiam neglectis s. Scripturis, veluti unica ac ultima credendi norma, hanc tandem in interiore Spiritus Sancti testimonio, immediata scilicet ac in­ dividua cujusque inspiratione collocavit. „Di 249 spectabat Calvinus dum liberi arbitrii immunitatem a quavis necessitate ve­ luti philosophicum dogma irridebat, quod in theologia esset posthabendum. 5 Huc pariter Kemnitius dum non esse curandum edicebat, si fidei dogmata vindicantes in absurdilatcs philosophicas incurramus.6 Huc demum, ut plura alia ejusdem generis silentio praetereamus, recidit doctrina illa cui tot pro­ testantes juris naturae scriptores firmissime adhaeserunt, nullum intrinsecum inter bonum ac malum morale dari discrimen, sed illud a libera tantum ac positiva Dei voluntate totum esse repetendum, unde consequitur ipsum ex positiva dumtaxat Dei revelatione posse innotescere.7 Ex quo illud verissi­ mum exurgit, quod nempe dissidium ac bellum rationem inter ac fidem, quod a priorum aetatum haereticis identidem excitatum fuerat, opera protestantium acrius instauratum, multoque vehementius promotum fuerit. Atque hic habes quod maxime mireris: nam ii ipsi protestantes, qui ut fidem ex­ tollerent, naturales rationis vires destruere et ad nihilum redigere conati sunt, iidem posthac rationem hanc ipsam veluti unicum ac infallibilem in rebus ipsis fidei judicem proclamare non sunt veriti, ac demum ad ipsius rationis apotheosin cum totius fidei jactura pervenerunt. poi, inquit, per lestificarci, fcrmarci, c stabilirci nelle verita divine revelate e super­ natural], bisogni ali’ ultimo venire ali' in­ terno testimonio dello Spirilo Santo, senz il quale non si pub sapere quali Scritture sieno sanie e quali no." Pred. IV. Adeo nihilismus rationis cum prolcstanlismi prin­ cipiis connexus est ! Ceterum advers. Ochinum cf. Le Mentite Ochiniane dei Mutio Justinopolitano. In Vinegia 1551. s) Cf. Petavium De opif. sex dierum lib. III. qui primus est De libero arbitrio cap. I et IV. e) Examen cone. trid. part. I. pag·. 266. Hoc accepit Kemnitius a Luthero cujus prin­ cipium erat: Quod verum est in Theolo­ gia, non semper verum est in Philosophia. Circa quod paradoxum dissertationem edidit Crusius: Opusctil. philosophico - theolog. Lips. 1750. 7) Haec fuit palmaris doctrina Puftendorfii, quam ipse a parente suo Luthero hausit. Eum sequuti sunt Coccejus, ac sal­ tem ex parte Hcineccius, Thommasius, alii­ que c protestanlibus. Ita etiam Seldenus a positiva Dei revelatione lotum jus naturale repetit. Hinc omnes isti protestantes juristae doctores scholasticos vehementer irri­ dent ac exagitant, eo quod intrinsecum boni ac mali moralis discrimen in ipsis rerum essentiis ac natura fundatum tuentur, ac le­ gem aeternam in Deo a libera Dei volun­ tate independeutem vindicant. Haud ergo satis mirari possumus quomodo philosophus scotus magni inter recentiores nominis, Dugald Stewart, in praefatione quam prae­ misit volumini primo Supplementi Britan­ nicae Encyclopaedias, hanc Melanchlhoni tribuere gloriam potuerit, quod nempe pri­ mus omnium docuerit distinctionem inter bonum ac malum morale non a revelatione, sed ab intrinseca rerum natura dimanantem, ita ut, ut ipse subdit, catholici posthac ex protestanlibus doctrinam hanc sint mutuati. Num haec ipsa doctrina non omnibus fere jam antea scholasticis communis erat, si Occamum, Nominalium parentem excipias, qui tamen slatim ac contrarium docuit, ce­ teros pene omnes scholasticos sibi adversos habuit, et a pluribus, quos inter a Joann. Duns Seoto, invicte refutatus est? Num scholastici ob hoc ipsum tot a prolcstantibus, quos commemoravimus, injurias pali non debuerunt? Num contraria sententia quae morales distinctiones omnino tollit, non fuit a Luthero ejusque sectatoribus praedicata? Adeo praejudicia proteslantismi . philosopho ccteroqui commendabili, Stewarto, fucum facere potuerunt ! 250 10. Et haec quidem protestantismus in Christianae theologiae ambitu de humanae rationis viribus constituebat. Sed aliud ex eadem parte in ipso philosophiae campo rationi ipsi impendebat excidium: nimirum neo-scepticisnms ille, qui ex Britannia primum prodiens, ac deinde ab Emmanuele Kantio veluti in systema redactus, tot opinionum peperit monstra, ac Germaniae praesertim scholas late pervasit. Philosophicae hujus cladis historia nimis jam comperta est. Nemo est qui nesciat Humium necessitatem a priori ac universalitatem principii, quod vocant causalitatis, e medio tollentem, illudqne inter principia a posteriori, seu experientiae recensentem, fundamentum praecipuum realitatis objectivae humanarum cognitionum convellisse. Kantius vero dum omnem scientiam ad mera sensibilitatis phaenomena, ac subjectivas quasdam easdemque necessarias intellectus formas reducit: dum nos tantum phaenomena scire, de rebus vero in seipsis seu noumenis nihil prorsus affir­ mare posse contendit : dum proprium ipsum Ego ad phaenomena amandat, de cujus videlicet realitate numquam constare queat; non modo cognitionem omnem plane subjectivam efficit, sed impossibilem et absurdam reddit, ac scepticism! culmen attingit. Haec philosophiae revolutio, seu potius humanae rationis sub nomine *criticismi subversio, protestandum praesertim animos alte occupavit, et cum veritas semper ac certitudo ex eorum manibus elaberetur, eos ad nova in dies absurdiora systemata summo studio adornanda pro­ pellit. Exinde enim idealismus absolutus, seu egoismus metaphysicus Fichtei; exinde philosophia identitatis, seu realismus absolutus Schellingii; exinde syste­ mata Boutenveckii ac Bardilii pantheistica labe adspersa; exinde demum phi­ losophica Hegelii doctrina, qui subjectum ac objectum in idea identificari po­ nens, ab ideae ipsius logica evolutione realitatem ipsam objectorum educit. Nimirum isti philosophi, Kantii principiis ac exemplo excitati, scientiam ejus­ que objecta a priori suo unusquisque modo construere, ac ut proprio ipsorum vocabulo utamur, creare9, in animum induxerunt. Ex quo factum est, ut 8) Optime adnotatum fuit, ipsum criticisnti verbum tura temeritatem, tum absurdilatcin maximam praeseferre. Numquid enim in ullo homine aliqua alia ratio su­ perior invenietur, qua possit humanae ra­ tionis criticismum instituere? Aut si ipsa ratio criticismum sui instituit, quem valo­ rem iste habebit? Quandoquidem quidquid certitudinem objcctivam rationis destrueret, destrueret simul necessario criticism! ipsius certitudinem objcctivam. In eandem absnrditalcm incidit quaestio transcendcntalis a qua philosophiam exordiri debere Kanlius ejusque sectatores contendunt: nimirum an sit possibilis cognitio? Etenim ad hanc ipsam quaestionem ponendam opus est ut jam cognitio et possibilis sit, cl existât. Ita aprioristici isti philosophiae creatores, seu potius eversores humanae rationi illudunt. ,.De natura philosophari idem plane est, ac .naturam creare." Ita inter ceteros Schellingius edixit in op. Natur - Wissenschaft, seu Scientia naturae, pag. 3. Omnia neotericae philosophiae gennanicae syste­ mata eo demum spectant, ut velut e nihilo proprium e i/o. mundum ac Deum ipsum educant. Hinc officium philosophiae ab ipsis proclamatum das Objectiviren des lehs, id est to proprium Ego ex apparenti objecti­ vant, seu rcale efficere. Exinde etiam illa 251 ratio humana sive ad purum idealismum, sive ad putidum pantheismum, mi­ sero utrinque fato, dilapsa sit. 10 11. Ex neotericae hujus philosophiae natura quid Christiana religio sibi expectare deberet, pronum erat colligere. Juxta Kantii placita revelationis positivae ac supernaturalis possibilitas noumenon est, de quo nil sciri aut affirmari potest: quam vero ipse intra solius rationis limites statuit religio­ nem, cujnsmodi demum generis esse poterit, cum omni thcoretico fundamento sit destituta, ac ratione tantum praclica fulciatur? Haec enim caeca quadam ac subjectiva necessitate sibi veritates ipsas Christianas veluti postulàta quae­ dam creat, iisdemque, licet in se contradictoriis, fidem adjungit, ut nempe propriae suae libertati ac moralibus legibus credere possit. Quinam in phi­ losophia Schellingii divinae revelationi esse posset locus, dum infinitum cum finito, Creatorem cum creatura confundit, atque unum idemque ex ipsis sub­ stantialiter efficit? Hegelius vero, qui etiam de Christianae religionis myste­ riis in sua philosophia pertractat, non aliam ipsis originem assignat, nisi ideam ipsam, quae in humano intellectu residet, et a cujus progressiva evo­ lutione, veluti logici ac naturales foetus, eadem mysteria promanant. 11 Neque vero ab eo valde differt religiosum Fichtei systema. 12 De positiva igitur Fichtei salis nola jaclalio, qua discipulis suis pollicitus erat, se in proxima sua prae­ lectione Deum esse creaturum. Alia id ge­ nus nobis occurrent. *°) Nimis forie haec de recentiore gernianica philosophia a nobis acerbe dicta ali­ quibus videri possent, cum tot illa tum in Gallia, tum praesertim in Germania ipsa, admiratores sil nacta. Atqui nos nil dici­ mus, de quo multo apertius nonnulli e germanicis ipsis scriptoribus jam palam pro­ fessi ac conquesti non sint. Audiatur pro­ fessor Baltzer in suis Ii ey trage zur Vermittelung etc. seu Documenta ad concilian­ dum rectum judicium de catholicisme et protestantismo, Fasc. II. Uralislaviae 1840. §.50. cujus titulus est: Spiritus kantianohegelianus recentioris aetatis in suo mor­ tali conflictu contra omnem fidem non phi­ losophantes christianismi tum in ecclesia tum in civili statu. Ita porro loquitur : >.Qui noscit quem scopum sibi philosophia germanica a Kantio inde usque praefixerit, et quomodo ipsa eum incessanter persecuta fuerit, cumque tandem in Hegelio attigerit, omni prorsus respectu ad communem ac rationalem humani generis veritatis sensum posthabito .... tantum abest, ut mirari queat tempestates excitatas a spiritu recen­ tioris hujus aetatis contra quidquid positi­ vum est, ut eas potius omnino naturales et necessarias agnoscat necesse sil. Germanica philosophia in tractando veritatis negotio prorsus a se rejecit objeclivum veritatis vin­ culum, quod ecclesiam civilemque statum... simul colligat, seque in subjectiva vincula catenasque conjecit." In fasc. autem I. ejusd. op. titulus §. 6. ita se habet: Juvenis Ger­ mania est veluti planta infecta veneno rationalismi kantiani. In toto porro opere auctor eo spectat, ut ostendat doleatque, pro­ latis documentis, excidia a neoterica philo­ sophia Germaniae importata. Ab aliis scri­ ptorum testimoniis allegandis hic superse­ demus, cum alibi locum habere possint. Ad Gallias quod allinet ad quas philosophia haec penetravit, nota sunt nuperrime edita documenta pastoralia episcoporum, qui undi­ que in eam veluti exitiosam religioni et statui insurrexerunt. Eminent inter ceteros arch, tolosanus et ep. carnutensis. *·) Vid. Hegelii /ieligionsphilosophie seu Philosophia religionis. De Hegelio ac Hegelismo plura alibi dicemus. ”) Fichteus in op. Die Amveisung zum seeligen Lebeu oder auch die Religions' “ Q 9 — U ' 1 252 atque historica veritate religionis Christianae juxta ipsos conclamatum est. Qnare hae Kantii. Fichtei, Hegeliique philosophicae doctrinae in ipso prote­ standum solo enatae, altae atque enutritae in primis effecerunt, ut protestantismus latens principium suum destructionis magis in dies evolveret, ac eos rationalism! ac mythicismi fructus efferret, qui tandem in Straussio suam omnem vim propemodum exhauserunt.13 12. Porro cum haec esset neotericae philosophiae conditio, cum ratio humana ejus principiis excitata ita Christianae religioni infensam se praeberet, ii qui veritatis ac religionis tuendae necessitatem in se experti sunt, ita id muneris susceperunt, ut tamen diverso inter se modo de ratione ipsa, deque ejus officiis in ordine ad Christianam fidem philosophati sint. Alii enim con­ tenderunt non tam rationi ejusque veritatis detegendae capacitati, quam in­ teriori ac religioso cuidam sensui esse fidendum, unde sentimental istae aut etiam mystici audiunt.14 Alii rationem humanam per se nec veritates ipsas lehre, sen Directio ad vitam beatam aut etiam religionis doctrina, Berol. 1828. praelect. VI. pag. 110. hoc religiosi sui syste­ matis fundamentum jecit: -In religionis do­ ctrina positio creationis est primum crité­ rium falsitatis; negatio hujusmodi creatio­ nis, si haec forte ob aliquam praecedentem religionis doctrinam supposita esse deberet, est primum critérium veritatis hujusce re­ ligiosae doctrinae. " Unde subdit quod Joan­ nes in suo Evangelic, ut judaicam de crea­ tione doctrinam profligaret, incipit ab iis verbis: Iu principio erat Verbum, ut ea opponeret verbo Moysis: In principio crea­ vit Deus; quia nempe nihil creavit Deus, sed omnia in principio ex Logo suo, id est, ex se confecit, et quidem ex necessi­ tate naturae suae, quia omnia ab aeterno ac necessario in Deo erant. Hinc concludit: -procul a nobis hoc phantasma creationis'.et pag. 117. palam affirmat philosophum indepcndentcr a christianismo easdem verita­ tes necessario nexu habere, easque cum to­ tali claritate intueri. Non id quod histori­ cum, sed quod metaphysicum est, hominem beatum efficere. In see. praelect. pag. 24. jam statuerat non credere, sed purum co­ gitare , et per puram cogitationem Deum immediate intueri ac possidere, religionem constituere. Hoc autem est fichtianum illud opus in quo ipse, provecta jam aetate, Chri­ stianum ac religiosum se ostendere voluit. Ex his deprehendimus quibus ex fontibus neoterici ecclecticismi sectatores in Galliis paradoxa sua deprompserint: »Dieu na point tiré Γ univers du néant, mais Γ a tiré de lui même·. — II est faux que Dieu soit incompréhensible : — C est la raison que nous apportons en naissant, qui est le Verbe fait chair, et il n existe point n egregias Philosophicas institutiones cl. collegae mei nunc in Greg. coll, theol. dogm. profess. P. Aloysii Dmowski, Lovanii primum cusas, ac postea Romae recusas: tom. I. logicae part. IL art. tO. De auctoritate. 1S) Recol. superius dicta in nota. Veris­ sime iterum adnotat Gerdilius, quod cum agitur de probabilitate licet maxima, per­ suasio animi potius fertur ad facilitatem quod factum ita se habere possit; sed in certitudine morali judicium animi fertur di­ recte in ipsam existentiam ac veritatem facti, atque in ea conquiescit. Cf. Diss. deW oriy. dei senso morale, tom. II. opp. pag. 201. » 263 siva ea est philosophica doctrina, quae illam dumtaxat repetit ex officio mo­ rali, quo nos hisce in casibus, propter rationis practicae dictamen, tenemur ad assensum testimonio aliorum praestandum.,e Nam quamvis id daretur, cum veritas hujus testimonii probabilitate tantum constat, qua quidem una in plerisque vitae negotiis homines prudenter agere possunt, falsum tamen de vera morali certitudine esset. Haec enim theoretice etiam, scilicet in ratione ipsa theoretica persuasionem illam ingerat oportet, quae firma et rationabilis sit, quaeque omnem errandi formidinem, oinneque dubium excludat.17 Nam si in ratione theoretica semper maneret mera probabilitas licet summa, ac nonnisi per rationis practicae seu moralis dictamen vera fieri deberet cer­ titudo, jam numquam ad hanc certitudinem perveniretur, quippe per meram illam practicam acquiescentiam nec rerum immutaretur natura, nec theoretica ratio firmam illam persuasionem, quae dubium omne amovet, umquam asse­ queretur. 27. Patet itaque 1. certitudinem sive logicam ac metaphysicam, sive physicam, sive moralem in natura verae certitudinis aeque convenire; 2. pro diversa tamen objecti natura ac diverso motivo ex quo gignitur non eandem, sed diversam propositionis necessitatem requiri: 3. ea quae sive intrinseca necessitate a priori, sive necessitate intrinseca in ipso immediato sensus in­ timi facto fundata nituntur, ejusmodi intuitiva evidentia fulgere, ut intelle­ ctus assensum omnino rapiant ac extorqueant; quae vero ex primis veritatibus intuitivis longiore deductione eruuntur: item quae physica vel morali certi­ tudine tantum constant, non eandem immediate vim in intellectum habere, propterea in iis assentiendo voluntatis influxui magis aditum patere posse1”; 4. scientiam ac fidem in eo praesertim discriminari, quod in illa intrinsecam ,6) Hanc esse G. Hermesii doctrinam nemo est qui nesciat, de qua alibi fusior erit sermo. ,7) Certitudo non potest nisi ad rationem theoreticam perlinere, atque ex hujus firma persuasione progigni, unde ratio pra­ ctice nil certi * imperarc potest nisi in ra­ tione theoretica fundatum sit. Secus non erit nisi mere practica fides et acquiescen­ tia, quam etiam sceptici et acataleptici ul­ tro admittebant, quamque recentiores kantiani, fichtianique ultro ac libentissime ve­ luti naufragii tabulam arripiunt. ,8) Certe dum intellectus directe perci­ pit ea quae intuitiva evidentia pollent, nil potest in iis voluntas : tamen quoad illas ipsas veritates in cognitione reflexa pos­ set voluntas saltem conari intellectus evi­ dentiam obscurare, aut certe alio ejus at- tenlionem divertere, ne veritatum illarum fulgore percellatur. Ita porro agunt sceptici omnes, si quidem eo dementiae pro­ gredi queunt, dum primitivas ipsas veritates rationis et facti in dubium revocant. Cum autem veritas immediate non fulget, cum ratiocinatione opus est, et praesertim si haec plurium factorum contingentium examini nitatur, voluntas, si male compa­ rata sit, potest multo facilius ordinem ide­ arum perturbare, ita ut veritas intellectui salis non appareat. Ita in certitudine prae­ sertim morali fieri potest. Hinc est quod ut sani omnes philosophi docent, ad in­ quisitionem veri nimis interest, ut volun­ tas recte ac sincere procedat. Fuse distin­ ctionem inter directam et reflexam cogni­ tionem enucleat cl. Rusmini in op. Origine dette Idee, Romae, vol. IV. pag. 303. propositionis veritatem seu rationem ejusdem claro pervideamus, ac rem pro * inde per causas suas cognoscamus; in hac voro nullatenus perspiciamus in­ trinsece, sed indicium dumtaxat, certum tamen, habeamus ex quo nobis ex· trinsece propositionis veritas constat. 28. Non igitur scientia ac fides simul sunt permiscendae : quod quidem facere videntur, qui nuperrime statuunt scientiam omnem sine fide satis haud esse ad realitatem objectivant rerum constituendam 19: scientiam seu scire nonnisi necessitatem cogitandi et cognoscendi gignere posse, sed non necessi­ tatem pro vero ac reali objectum cogitatum ac scitum tenendi : hoc tantum haberi, cum scientiae praeviae accedit, veluti novus ac omnino distinctus psychologicus status, fides qua credimus firme veritati illius cognitionis, ac objectorum per eam cognitorum realitati.20 Lnde certitudo non ex scientia licet intuitivae evidentiae, sed ex accedente illi fide suam psychologicam ge­ nesim, ut loqui adamant, agnoscit. In eo vero fidem scientiae ac fidem au­ ctoritatis seu historicam discrepare, quod una sit fides sciens ac proinde ne­ cessaria, altera fides non sciens ac propterea libera. Ex quibus arguunt, scientiam seu scire semper in quavis cognitione fidei subordinari.21 Haec certe nobis probari non possunt: 1. quia scientia cum fide, scire cum credere proprie dicto confunditur, idque non sine aliquo saltem fidei supernaturalis periculo; 2. quia a sensu vocabulorum, ab omnium philosophorum ac theolo·: gorum, quin immo ab ipso communi hominum judicio ac usu firmato rece”) Haec doctrina ex Hermesii fontibus fluxit, uti suo loco videbimus. Attamen eam magis evolvit ac illustravit prof. Ballzer a nobis jam citatus, qui nempe eam omnino necessariam existimat ut absurda kantiana, et fichtiana principia de certitudine obje­ ctiva convellantur. Cf. op. cit. fascic. L §. 14. Glauben und TFiijen, seu Credere et scire. ’°) Ita exemplo rem explanat prof.Ballzer : -Cum ego e. gr. cogito simpliciter quod J)eus existât, nil hactenus habeo nisi co­ gitationem ideamque Dei in conscientia mea, ac consequenter cognosco et scio Deum, quatenus homines de eo loquuntur veluti de ente quod praesupponunt a se ipsis dualislice contradislinclum, sed non­ dum habeo praesuppositionem in me rea­ li tat is Dei quem cogito. Haec realitas tan­ tum mihi praebetur ex fide quae ad cogi­ tationem supcraccedit, in qua quidem fide ego determinor ad realitatem Dei cogitati tenendam, tamquam entis revera extra me existenlis.“ Ibid. pag. 66. ”) Certe ut eodem exemplo utar aucto- ris, cum ego scio Deuni existere, non cogito dumtaxat de Deo, illumque cognosco velut ens quoddain possibile et abstractum, sed ex principio metaphysico causalitalis cognosco illum veluti ens revera ac neces­ sario exislens, ac evidenter video impos­ sibile metaphysice esse ut non existai. Igitur in hoc scire de Deo includitur ju­ dicium ac proinde assensus intellectus realitali ipsius. Verum est quod ad hoc ut persuasio hae de re firma et immota ma­ neat, adhaesio etiam ex parte voluntatis in actibus reflexis requiratur; sed cum judicium illud quod intellectum directe de­ terminat ad assensum. sit evidentibus rationibus suffultum, voluntas, nisi suam rationalitatem oppugnare velit, eidem ad­ haerere debebit; quod cum faciat non ex fide, sed ex veritate evidenter cognita, id facere voluntas dicenda est. Falsum sup­ positum hujus systematis in eo videtur esse quod assensus realitati objectivae tantum voluntati, non etiam intellectui tribuatur, quod falsum est. I 265 ditur ; 3. quia supponitur scire nil aliud esse nisi purum cogitare ac cogno­ scere. Atqui quidquid de transcendentalibus sit, certe scire est judicium de aliqua rc firmum ob perspectas intime rationes habere, quod necessario men­ tis assensum veritati ac realitati rei debet includere: qui quidem assensus non a fido, sed ab ipsa veritatis intelligentia progignitur.21 Quamobrem, licet latissimo quodam modo et conscientiae aliquid interius revelanti et principiis ipsis intuitivis, et rationi necessarias illationes inde deducenti, ac demum, ut ajebat Augustinus, veritati ipsi nos credere dici possimus 23, haec ’*) Sic etiam Aristoteles de primis prin­ cipiis ait: >.Sunl enimvcro haec et vera et prima, quae non ab aliis, sed a seipsis fidem habent." (Topic, lib. I.) Unde Aligherius noster Aristotelis cultor: n. . . Fia per se noto A guisa dei ver primo a che Γ uom credet (Parad. II. v. 44.) Ita etiam Tertullianus lib. de Testim. ani­ mae ajebat: >.ut et naturae et Deo credas, crede animaesed haec lato modo dicta esse apparet. Certe Augustinus cujus au­ ctoritatem ad se prof. Baltzer trahere vellet, semper inter scientiam et fidem apprime distinxit. »Quod intelligimus, debemus ra­ tioni: quod credimus, auctoritati ;·· lib. De utilit. cred. cap. 11. n. 25. Sed magis philosophice rem attingit Retract, lib. I. cap. 14. ubi scribit: ..Proprie quippe quum loquimur id solum scire dicimur, quod wen· tis firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis consuetudini aptiori­ bus, sicut loquitur etiam divina Scriptura, non dubitemus dicere scire nos, et quod percipimus nostris corporis sensibus, et quod fide dignis credimus testibus, dum tamen inter haec et illud quid distet intelligamus." Ex quo patet tantum abesse ut Augustinus omne scire ad credere revocet, ut potius,juxta communem loquendi modum, credere ipsum ad scire revocari posse fatea­ tur, quamvis philosophice loquendo omnino inter se discriminentur. Nil opus est de s. Thoma dicere fideli Augustini discipulo, quique certe inter scire et credere eandem distinctionem accurate servavit, prout lucu­ lentius ex dicendis patebit. Prof. Baltzer confidit sc posse hoc systemate Kantii principium convellere, qui in scala, ut ita dicam, psychologica primo opinari posuit, deinde credere, tertio scire tamquam supremum statum psychologicum. Certe hoc principium falsissimum est ex ea parte, quod tantum scire dare possit nobis realitatem objectivam (quamquam in kanliano systemate scire ipsum nonnisi phae­ nomena exhibeat); cum etiam credere, dum ex validis extrinsecis argumentis fiat, nos de realitate rerum objectiva certos reddere queat. Quis enim non aeque certus sit de existentia objectiva ac reali urbis Romae si eam propriis oculis videat, ac proinde sciat, aut si ex tot testium auctoritate co­ gnoverit, ac proinde credat? Igitur ex hac parte scire et credere in eodem psycholo­ gico gradu suut. Verum quis neget relate ad vim intelligendi, scire, cum intimas re­ rum rationes aperiat, nobiliorem cogno­ scendi esse modum? Hinc certe in ipsis religionis mysteriis quae nunc per specu­ lum et in aenigmate, nimirum per fidem contemplamur, in altera vita, Deo dante, intelligentia comprehendemus , quantum nempe licet finitae menti. Videat ceterum Ballzer, quamvis optimo hac in re animo procedat, ne dum Fichlei principia extollit (in quo Hermesium nimis imitatur) qui in fide tantum, non autem in scientia reali­ tatem objectivam collocavit, hanc ipsam realitalem infirmet. Nam quamvis ipse inter se et Fichteum hoc statuat discrimen, quod huic fidei etiam scire necessarium praece­ dere debere ipse supponat (id quod Fiehleus non agnovit), nimis tamen fichtiano placito affine ac periculi plenum est con­ tendere, realitatem quamcumque objectivam, etiam in intuiliva evidentia fundatam, non posse demum nisi per actum credendi tuto certoque arripi. · 266 tamen verborum latitudo ac improprietas amovenda est, cum notiones proprie ac philosophice debent constitui ac definiri: nec ex eo quod criticistao ac transcendentales nil nisi scire admittant, eoque pessime abutantur ut fidem omnem rejiciant, debet verum inter fidem ac scientiam discrimezt elevari. 29. Ex hactenus declaratis ad nonnullas philosophicas notiones enu­ cleandas, quae nimis arcte cum re nostra conglutinantur, liceat nobis quae­ dam inconcussa principia statuere, quae fundamentum tractationis nostrae sint, et sine quibus quaevis de rationis officio ejusque recto usu ante fidem disputatio haud rite susciperetur. Sunt autem 30. L Humanam rationem non ad falsum, quod intrinsece absurdum esset, et Auctori suo injuriosissimum, sed ad verum natura sua comparatam esse, illudque proinde naturalibus mediis quibus pollet, posse saltem in ali­ quibus tuto assequi. 31. II. Aliquas dari primitivas veritates sive facti sive rationis, quae intuitiva evidentia omnibus fulgent: quae a nemine, quin naturam suam ratio­ nalem oppugnet, in dubium revocari queunt: quae non ideo verae sunt quia ab omnibus necessario agnoscuntur, sed ideo ab omnibus necessario agno­ scuntur, quia verae sunt: quaeque cum iis judiciis quae facile ac sponte veluti consectaria inde fluunt, communem hominum sensum rationalem con­ stituunt. 32. III. Xon igitur de omnibus ratiocinandum esse, non omnia demon­ ■9 se stranda24: quando nec omnia demonstrationis capacia sunt, et si res ita haberet, nulla unquam ratiocinatio, nulla foret possibilis demonstratio. 1 **) Optime s. Thomas, De reril. qu. I. art. 1. .Sicut in demonstrabilibus, inquit, oportet fieri reductionem in aliqua princi­ pia per se intellectui nota, ita investigando quid est unumquodque; alias utrobique in infinitum irelur, cl sic periret omnis scien­ tia cl cognitio rerum." Sapienter itaque Baldinotti. >, Ratione quidem, scribit, sem­ per utendum est, ratiocinio non semper; id est impossibile: basis namque et funda­ mentum ratiocinium habere opus est: non autem in alio ratiocinio, quod ad progres­ sum in infinitum cogeret. Aliquid igitur est de quo ratiocinandum non est;·* qui deinde pergit ostendere tales esse primitivas veri­ tates tum rationis tum facti, quas ut mens assequatur, rationem non debet exercere; sufficit ut percipiat, cum in hoc simplici ac primitivo perceptionis facto veritas ipsa­ rum affulgeat, atque inde earum certitudo firmissima oriatur. Op. rit. cap. VU. De vero , pag. 248. Hinc satis apparet absurditas transcendcntalium, qui dum nullam primitivam ejusmodi veritatem agnoscere volunt, ac philosophiam, quam dicunt voraussetz.ungslos, omni scilicet praevia sup­ positione carentem, inquirunt, aut in scepticismum ruunt, aut demum ad aliquid omnino gratuito ac [also supponendum ne­ cessario deveniunt, super quo totum post­ hac suum philosophicum systema construunt Ita Fichteus ab absoluto Ego supponendo profectus est; ita Schelling intuitionem im­ mediatam absoluti gratuito supponit; ita Hegel in ipsa idea subjectum et objectum, cogitare et esse identificari prorsus admi­ sit. Ita e contra philosophi alii, qui ratio­ nis vim infringunt, evidentiae intuitivae primarum veritatum certitudinem subtrahen­ tes, eam gratuito prorsus tribuunt vel caeco cuidam instinctui, vel naturali cuidam fidei, vel demum auctoritati. .· 267 33. IV. Licet certitudo, cum subjectivus animi status sit, possit relativa etiam esse, dari tamen pro humana ratione in aliquibus certitudinem absolu­ tam, quae nimirum pro omnibus certitudo esse debeat, eademque prorsus objectiva quae scilicet fallibilis esse nequeat; quod qui negaret, nae ille ra­ tionis ipsius naturam ex dictis destruere, de ejus Conditore sapientissimo male sentire, ac latissimam scepticisme non philosophico tantum, sed etiam religioso viam aperire dicendus esset. 25 34. V. Hanc absolutam certitudinem posse in aliquibus dari in ordine cognitionis seu psychologice, independenter ac praecise, ut scholae vocabulis utar, etiam ab ipsa Dei cognitione, Deique voracitate, quamvis in ordine essendi seu ontologico a Deo ente necessario atque absoluto omnia entia ne­ cessario pendeant. Humana quippe ratio, sicut quidquid aliud est entis con­ tingentis, certe non existeret ontologice nisi Deus esset; sed dum psychologice cognoscit, non posset vel Deum ipsum ut existentem ac veracem certo cogno­ scere ac tenere, nisi absoluta certitudine sese ipsam existere sciret.26 35. VI. Nexum illum, de quo tantopere transcendentales secum cer­ tant, inter subjectura et objectum, in ipsa sensibili ac intelligente hominis natura fundari : quandoquidem humanus animus ex duplici quem habet cogni­ tionum ordine empirico atque ideali, dum seipsum sentit ac percipit, fit ne­ cessario certus de realitate sua objectiva: atque in seipso actibusque suis invenit intrinsecam rationem principiorum illorum necessariorum a priori, quod non datur accidens sine substantia, nec effectus sine causa; quae proinde to) Si omnis profecto certitudo relativa esset, num aliqua pro omnibus hominibus veritas in quocumque ordine certa ac firma daretur? Male porro argumentantur, qui di­ cunt omnem rationis certitudinem esse hu­ manam, in Deo solo scire et esse idenlificari, ac proinde absolutam certitudinem dari. Esto enim quod hominis ratio hu­ mana sit, ac proinde fallibilis, num proplerea nil infallibiliter poterit cognoscere ? Num, ut loquar cum divo Thoma divini luminis impressionem non habet? Et quae haec esset impressio, si nil certi absolute posset cognoscere, si ne quidem se existere, se percipere absoluto hac certitudine sciret? 2VI rem Malebranchius quem adversarii ve­ luti testem non rejicient: «De là il est évi­ dent qu’il y a du vrai et du faux . . . . et cela â l’égard de toutes les intelligences. Que ce qui est vrai à l’égard dc l'homme, est vrai à l’égard de l’ange et à l’égard de Dieu même.’· Truité de morale, prem. part. Lyon 1707. pag. 5· 26 ) »Dei veracitas et existenlia, ut probe adnotat Baldinotti, veri fons est et causa omne verum comprehendens, non est co­ gnitionis humanae critérium op. cit. pag. 214. Duplicem hunc ordinem essendi ac cognoscendi apprime semper distinxere scholastici omnes. Certe si principium con­ tradictionis ac evidentiam ex Dei voracitate probemus, undenam statuemus Deum esse veracem? An quia evidenter peréipinius abso­ lutam oppositi impossibilitatem? Atqui hic esset diallelus ille seu circulus vitiosus in quem Gassendus, aliique, ac recentius etiam Bühle Carlesium incidisse contendebant. Quamquam immerito id opponebatur Carlesio, quippe qui numquam certitudinem existentiae suae, ac inluilivam evidentiam ex Dei voracitate probandam duxit, ab eaque sese accusatione defendit in Réponse aux secondes objections. Cf. quae hac de re habet egregie Galluppius, Saggio etc. tom. I. pag. 331 seq. 268 principia non synthetica a priori, sed prorsus analytica et identica sunt, non logica tantum, sed mctaphysica ac nntologiea, et ad rcalitatem objectivant de­ monstrandam firmissima.27 36. VII. Demum eam semper prae oculis habendam esse philosophicam distinctionem quae inter ordinem logicum ac ordinem chronologicum cognitio­ num, atque ordinem factorum historicum intercedit. 28 Ordo quippe logicus intrinsecum inter cognitiones nexum persequitur, quomodo una ex alia pendeat, una in altera contineatur, edocet, ac proinde an et quomodo ex suis quaeque veritas principiis demonstrari possit, ostendit. Ordo autem chronologicus exhibet naturalem genesin cognitionum; scilicet undenam illarum derivatio incoeperit, et quomodo ipsarum evolutio gradatim ac sua veluti sponte facta fuerit. Primus est ordo cognitionum philosophicus ac abstractus, alter ordo facti atque concretus. Ordo vero factorum historicus non respicit ordinem cognitionum in mente, sed facta generatim quae in humanitatis I ‘J 1T) Qui cum laude inter rccentiores idcologiam excoluerunt, conveniunt omnes principium substantiae ac .principium causalitalis esse quidem a priori, quippe non ab experientia ac inductione pendeant, uti Humius contendebat,* sed tamen ea esse omnino analytica, cum notio accidentis et notio effectus non conneclantur cum no­ tione substantiae ct cum notione causae ex quadam caeca rationis synthesi, ut Kanlius asseruit, sed ex ipsa intima earum re­ latione, qua fit ut unam in altera includi, seu unam eum altera veluti praedicatum cum suhjeclo necessario connecti ratio per­ videat: notiones vero illas non mere ab­ stractas ac logicas esse, sed concretas ac psychologicas. quandoquidem in ipsa no­ stri conscientia substantiae ideam inveni­ mus, ac in ipsis actibus nostris activis tum intellectus (uti c. gr. in ratiocination *), tum praesertim voluntatis habemus notiones rea­ les causae ac effectus. Si igitur haec prin­ cipia logicam necessitatem habent, cum sint a priori, et tamen in ipsa realitatc objectiva fundantur, quoties legitime quid­ quam ex ipsis infertur, necessario ad objectivam rcalitatem adducunt. Non sunt enim merae leges subjecti percipientis, sed omnino objectorum perceptorum sunt leges. Haec attigisse pro re nostra sufficiat, nos ceterum remittendo ad eos egregios philo­ sophos qui hac de re ex professo perlra- étant ac varios modos probandi rcalitatem mandi externi adversus idealistas ac transcendentales expendunt. iS) Ordo chronologicus cognitionum ve­ ritatum est relativus, siquidem pendet ex subjecto, quod earum veritatum notionem acquirit, ac ex variis adjunctis quae facul­ tati cognoscendi subsidio vel impedimento esse possunt. Ordo logicus veritatum est absolutus, quippe statuit intimas idearum relationes ac nexus, quae ex ipsa rerum natura exurgunt. Ut exemplo rem declarem: potest quaeri quonam pacto homines primi­ tus ideam ac certitudinem veritatis alicujus acquisierint et praeterea nam haec veritas talis sit ul queat ratione cognosci ac probari. Hae sunt quaestiones plane di­ stinctae, ac independentes. Altera ad facta, ad historiam, ad traditionem pertinet; al­ tera ad idearum naturam ac humanam co­ gnoscendi vim. Itaque etiamsi e. gr. pro­ baretur, homines ex facto per alia media ad eam veritatem certo cognoscendam per­ venisse, hoc non conficeret quod ratione cognosci ac probari absolute non possit, cum hacc quaestio alterius ordinis sit, et ex ipsa rei natura pendere debeat. Hinc traditio historica ac ratio sunt veluti duae lineae parallelae, quae confundi non pos­ sunt. sed quaenam vera inter ipsas relatio detur accurate statuendum. Haec in ante­ cessum sint dicta. historia successive evolvuntur. Harum vero distinctionum usus ex dicendis luculenter patebit. 37. Haec nos praenotanda ac statuenda esse duximus, ut rectum rationis usum ante fidem, id est ad religionem inquirendam ac capessendam expen­ deremus. Quod quidem nunc aggredimur per continentem seriem propositio­ num, ut veritas suo in lumine collocetur, atque ab erroneis hinc inde doctrinis defendatur. PROPOSITIO I. Plures veritates naturalis ordinis, quae tamquam praeambula fidei spectari possunt, absque sup ematuralis revelationis subsidio recta ratio omnimoda certitudine cognoscere potest. 38. Praeambula fidei cum s. Thoma 1 ac communi saniorum theologorum consensu vocamus praecipuas illas veritates quae tum animi humani naturam spiritualitate, libertate, immortalitate praeditam ostendunt, tum Dei existentiam, ejusque perfectissima attributa demonstrant, tum demum legem moralem circa actiones intrinsece bonas vel malas versantem, qua homo ad ultimum finem suum naturaliter dirigi debet. Naturales porro hae veritates sunt, quia hominem in ordine dumtaxat naturae spectant, ac ab ordine supernatural! omnino praescindunt. 39. Instituitur haec propositio adversus sup ematuralistas *, quos vocant, qui omnium hujusmodi veritatum fontem ac critérium esse divinam positivam revelationem primitus homini factam, ac deinde per traditionem in omnes homines propagatam contendunt. Itaque juxta istos humana ratio, revelatione illa seposita, numquam per se pervenire potuisset aut posset sive ad cogno­ scendas sive ad demonstrandas fundamentales illas veritates, sic ut quaevis earum scientia a positiva fide suum agnoscere principium debeat ac funda­ mentum. Rationem ajunt impotentem plane esse cuicumque metaphysico pro­ blemati apodictice resolvendo: rationales discussiones ad quidpiam certi ac absoluti non ducere : quidquid a ratione argumentis logicis probari queat, *) L p. qu. 2. ad 1. «Deum esse cl alia hujusmodi, quae per rationem naturalem nota possunt esse de Deo, ut dicitur Rom. I. non sunt articuli fidei, sed praeambula ad articulos." 2) Cum supernaturalistarum nomen aequivocum sit, ct tum in bonum tum in de­ teriorem sensum sumalur, ne minus peri­ tis confusionem ingeneret duplex ejusdem acceptio, animadvertere debemus, quod si cum rationalislis a mythicis res sit, super- naluralistae vocantur qui divinam imme­ diatam ac supcrnaluralem revelationem et inspirationem divinarum Scripturarum pro­ pugnant: si vero agatur de quaestionibus quae modo agitantur circa rationis vim et officium, supernaturalistarum nomine ii si­ gnificantur, qui omne adimere vellent ra­ tioni jus et officium, ac omnia transferre in solam supernaturalem revelationem ac fidem. Hac porro posteriore significatione hoc vocabulum heic usurpamus. ;■ i 270 ejusdem generis argumentis oppugnari ac destrui facile posse. Quare philo­ sophiam omnem quae ex meris rationis principiis proficisceretur, numquam veritatem assecuturam, atque christianae tidei indoli adversantem decernunt.·1 40. Nimis porro longum esset et a nostro instituto alienum quod con­ tendimus ostendere de singulis quibusvis ex recensitis naturalibus veritatibus; iiinc nos ad unam tantum probationes nostras coarctabimus. ad naturalem cognitionem scilicet ac demonstrationem existentiae Dei. quae sane veritas et praecipua inter illas est, et potissimum argumentum fuit contra quod adversarii machinas suas admoverunt. Et quamvis hac de re satis superque in Tract, de Deo disputaverimus, heic tamen directe oppugnamus eos qui negant eam nativo rationis lumine cognosci ac demonstrari posse; id quod et Scripturarum oraculis adversans, et constanti patrum doctrinae oppositum, ac denique revelationi christianae infensum sic esse probamus. 41. Ac primo quidem Scripturarum oraculis adversari novum hoc systema exinde evincitur, quod istae perpetuo supponant hominem ex adspectabili hoc universo assurgere posse, immo et debere in cognitionem Dei. Etenim Job XXXVI. 25. legitur: Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur pro­ cul 4*, Sap. XHI. 1. luculentius adhuc dicitur: Vani autem sunt omnes 'r' Jl Tales sunt D. Bautain et qui hac in re ejus placitis adhaerent. Jam admo­ nuimus D. Bautain commendabili plane do­ cilitate se recepisse ab ejusmodi doctrinis in cujus rei testimonium heic subjicimus declarationem, quam subscripsit una cum sociis suis Paris. 8. Septembris 1840 sibi oblatam a novo coadjutore argentoralensi D. Râss his verbis expressam: Désirant nous soumettre à la doctrine qui nous a été proposée par Mr. Γ Évêque, nous sous­ signés déclarons adhérer, sans restriction aucune, aux propositions suivantes: 1. Le raisonnement peut prouver avec certitude Γ existence de Dieu et Γ infinité de ses per­ fections. La foi, don du ciel, suppose la révélation: elle ne peut donc pas conve­ nablement être alléguée vis-à-vis d' un athée en preuve de Γ existence de Dieu. 2. La di­ vinité de la révélation mosaïque se prouve avec certitude par la tradition orale el écrite de la synagogue et du christianisme. 3. La preuve tirée des miracles de J. C. sensible et frappante pour les témoins oculaires, n'a point perdu sa force avec son éclat vis-àvis des générations subséquentes. Nous trou­ vons cette preuve en toute certitude dans Γauthenticité du N. T., dans la tradition orale et écrite de tous les chrétiens; cl c’est par cette double tradition, que nous de­ vons la démontrer à l'incrédule qui la re­ jette, ou à ceux qui, sans l'admettre en­ core, la désirent. 4. On n'a point le droit d'attendre d’un incrédule qu’il admette la résurrection de notre divin Sauveur, avant de lui en avoir administré des preuves cer­ taines; et ces preuves sont déduites parle raisonnement. 5. Sur ces questions diverses la raison précède la foi et doit nous y con­ duire. 6. Quelque faible et obscure, que soit la raison par le péché originel, il lui reste assez de clarté et de force pour nous guider avec certitude à l’existence de Dieu, à la révélation faite aux juifs par Moïse; aux chrétiens par notre adorable HommeDieu." Post haec tantum abest ut putemus eidem cl. auctori quidpiam delrahcrc no­ stra hac confutatione ejus systematis, ut potius ei ex corde graluiemur, ac rem ipsi gratam nos facere confidamus, ne celeri tali doctrina abutanlur. 4) In quem loc. cf. quae docte scribit Joann. De Pineda S. J. circa naturalem Dei cognilioncm ex creaturis haustam. Com­ ment. in Job. Venet. 1604. Tom. II. pag. 507. • Afc?. *·£· r.l· m isjg&qqbi.IfcStjf£ homines, in quibus non subest scientia Dei: et de his, quae videntur bona, non potuerunt intellig er e eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex : ct rursum: A magnitudine enim speciei et creaturae co­ gnoscibili! er poterit creator horum videri.5 Quapropter apostolus Act. XIV. 14 seqq. Qui fecit, inquit, caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt. Qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Et quidem non sine testimonio semetlpsum reliquit, benefa­ ciens de caelo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra. Jam vero inane prorsus esset ejusmodi testimonium quod de se Deus hominibus in creaturis reliquit, si homo ratione sua ex ipsis ad Deum cognoscendum assurgere non posset. Ast ratiocinatione opus non est, cum quod intendimus idem apostolus aperte declaret in epist. ad Rom. I. 20. dicens: Invisibilia ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus et divinitas: ita ut sint inex­ cusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt...... (licentes enim se esse s apient es, stulti facti sunt. Ex quibus postremis ver­ bis intelligimus Paulum de philosophis praecipue hic esse locutum, qui non solum cognoscere Deum, verum etiam ejus existentiam ratione ostendere ac demonstrare potuerunt. 6 Omittimus porro brevitatis gratia non pauca similia Scripturarum eloquia quae eandem veritatem confirmant.7 42. Nec alia insedit patribus sententia: uno siquidem animo omnes prorsus docent hominem bene ratione utentem ex creaturis potuisse ac de­ buisse de Deo ejusque unitate cognitionem sibi comparare. Ne prolixiores simus, unius aut alterius afferemus testimonia, remittentes quoad cetera studiosiores ad auctores qui data opera illa collegerunt. Itaque s. Irenaeus: Hoc ipsum, inquit, omnia cognoscunt, quando ratio mentibus infixa moveat ea ac revelet, quoniam est unus Deus omnium Dominus.6 Tertullianus vero scribit: Deum habere testimonia totum hoc quod sumus et in quo sumus·9', qui praeterea luculenter distinguens inter cognitionem Dei supernaturalem seu salvificam quam habemus ex revelatione positiva, et naturalem quam habemus ex creaturis, haec habet: Nos definimus, inquit, Deum primo natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendunt: natura ex ope- 5) Sap. XIII. 5. Ex quibus patet non de probabili Dei agi cognitione, ut nonnulli autumant, sed de cognitione omnino certa haurienda ex creaturis. Vid. etiam Corn, a Lapide Comment, in hunc locum. «) Cf. card. Toletum Comment, in epist. ad Rom. Romae 1602 in hunc loc.; item Salmeronem Comment, in epist. li. Pauli, Colon. Agrip. toni. XUI. in epist. ad Rout, diss. XIII. Estium in hunc loc. 7) Ps. XVIII. 2; Ps. CII. 22. Ut in aliis in quibus propheta creaturas omnes invitat ad laudandum Dominum, scilicet objective per propriam existentiam, ordinem et pul­ chritudinem. Item Job. XII. 7 seqq. etc. etc. ’) Cont. haeres, lib. IL cap. 6. num. 1. ’) Advers. Mardon. lib. I. cap. 10. 272 ribus, doctrina ex praedicationibus.10 S. Cyprianus ethnicum alloquens ait: Haec est summa delicti, nolle agnoscere quem ignorare non possis. “ S. Basilius aut saltem antiquus auctor comm, in Isaiam sic Deum loquentem inducit: Me non intellexit, quem coelum commonstrat, quem terra et mare declarant, quem sol et luna, stellae et omnes res creatae indicant1': et s. Greg. naz. Λ'ΰηώ., inquit, hebes et stolidus est quisquis non huc usque sponte sua progreditur, ndtur aliumque demonstrationum vestigiis in­ sistit atque adeo hoc sibi persuadet ne id quidem Deum esse, quod vel imagine quadam animo concepimus vel informavimus.13 Sic ceteri passim, quin ullus excludi possit.14 Neque his contenti plures ac varias de Dei existentia de­ monstrationes metaphysicas, physico-theologicas ac morales confecerunt’5, imitantes hac in parte ethnicos ipsos philosophos, qui pariter plura argu­ menta ex ratione petita ad Dei existentiam evincendam attulerunt.16 43. A patrum autem vestigiis non recesserunt scholastici, ex quibus satis nobis sit commemorare s. Anselmum et s. Thomam, quos reliqui passim secuti sunt.17 Etenim s. Anselmus fortasse omnium primus demonstra­ tionem dedit de Dei existentia a priori vulgo nuncupatam18; s. Thomas non solum quinque demonstrationes de Dei existentia proposuit19, verum etiam data opera eos refellit, qui docebant quod Deum esse non potest per rationem inveniri, sed per solam viam fidei et revelationis est acceptum, et vocat errorem.20 Quae quidem doctrina identica plane cum sit cum doctrina adversariorum nostrorum, patet quod in antecessum de ea protulerit judicium s. Doctor. Atque cum eundem errorem renovaverit Socinus cum nonnullis asseclis suis, non solum nostrates, verum ipsi etiam protestantes in illum insurrexerunt.21 ’·) Advers. Mardon, lib. L cap. 18. “) De idolor. rauit. ed. maun pag. 227. lI) In cap. 1. Is. n. 15. De quo auctore cf. admonit. edit, maun tom. I. opp. pag. 377. ’*) Orat. XXXIV. quae est II. de Theo­ logia, n. 2. cit. cd. Paris, tom. L pag. 540. M) Cf. De Valentia, Comment. Theologic. tom. I. disp. 1. quaesl. 2. puncto 2. Quibus modis probari possit Deum esse. An non solum ex fide, sed etiam eviden­ ter. Ed. Lugd. 1603. pag. 66 seqq. ,s) Cf. apud Pctavium de Deo, lib. I. cap. 1 ct 2.Λ et praesertim apud Thomassinum Théologie, dogni. tom. L lib. I. cap. 21 seqq. *·) Cf. ibid. *’) Si unum fortasse excipias Aegidium Columnam qui negavit ullo argumento, et card. De Alliaco, ac perpaucos alios qui censuerunt probabili solum argumento de­ monstrari Dei existentiam posse, quique a reliquis omnibus refelluntur et impugnan­ tur, ceteri unanimes sunt in adstruenda Dei existentia per veram demonstrationem. ”) In Proslogio, cap. 2 seqq. Hanc, ut compertum est, adoptavit Carlesius. ”) L p. qu. 3. ari. 3. M) Contr. genl. lib. I. cap. 12. uhi late hunc errorem pluribus argumentis refellit. ”) Sane Socinus in Misceltan. respons. ad objection. 5. Cullen, scribit: ..Homo ipse per se nec seipsum nec Deum, ejusque vo­ luntatem cognoscere potest, sed necesse est, ut haec illi Deus aliqua ratione patefaciat.n Et in Praelect. lheolog. cap. 2. cum pro­ posuerit receptiorem sua aetate sententiam de cognitione Dei homini ejusque animo 273 44. Demum revelationi Christianae infensum esse ejusmodi systema, ex eo facile liquet, quod nisi Dei existentia tamquam fidei praeambulum, ut loquitur angelicus doctor, supponatur, nequeat valide factum ostendi reve­ lationis, quae Dei existentiam praeexigit: seposita enim Dei existentia reve­ latio divina ne concipi quidem potest. Si quis porro incredulo Dei existen­ tiam inficiant!, hanc veritatem suadere vellet, num id ex sola revelatione conficiet? Atqui hoc veluti petitio principii ab incredulo illo repelleretur, siquidem jam Deum pxistentem necessario supponit revelatio. Qui igitur autumant ex sola fide seu revelatione posse Dei existentiam constare, vali­ dam e medio tollunt viam incredulum de ipsa revelatione convincendi. 22 45. Itaque seclusa positiva Dei revelatione atque ante fidem dari potest ac debet naturalis caque certa cognitio ac demonstratio existentiae Dei, qua posita, ex ipso conceptu entis necessarii ac infiniti omnes ejus perfectiones seu attributa sua veluti sponte dimanant, id quod s. Thomas continenti eoque firmissimo ratiocinio in libris praesertim Contra gentes ostendit. Quod vero de naturali Dei cognitione ostendimus, id ipsum de animi humani spiritualitate, libertate, ac immortalitate, deque immutabili justi atque injusti norma nativo rationis lumine cognita dicendum est; quandoquidem hae veritates ex primitivis sive facti interni sive rationis veritatibus, ex rationali hominis na­ tura, atque ex ipsius Dei attributis necessario nexu deducuntur, prouti innaturaliter insila, cam rejecit etiam his ar­ gumentis: 1. Quod Deus ab initio creatio­ nis se primo homini patefecisset: ..qui pri­ mus homo cum nongentis triginta annis vixerit, posteros suos facile divinitatis opi­ nione imbuere potuit.’* 2. Quia >.si divini­ tatis opinio cunctis naturalis esset, certe ea non esset ex fide : atqui ex fide eam esse docet epistola ad Hebraeos XI. 6.“ Deinde pergit aliorum exponens sententiam, quae ea est de qua hic agimus, et scribit: ..At sunt qui dicant, id saltem negari non posse, ex sola hujus mundi machina, si quis ani­ mum advertat, posse quemlibet non solum Deum esse manifeste cognoscere, verum etiam rebus humanis eum prospicere, plane percipere. Immo complures addunt, ex ea­ dem machina omnes satis intclligere, quid­ quid opus est ad eam Dei notitiam, ex qua omnis religio proficiscitur. Sententia ista similiter vel ex eo falsifatis arguitur ctc.“ in liiblioth. fratrum Polonorum, tom. I. pag. 537 seq. Hinc Ostorodus socinianus in Jnslit. relig. Christ, cap. 1. pag. 10. Perrone, Praelectiones theolog. III. haec habet: ..Quantum homines de Deo aut deitate sciunt, id non habent a natura, neque ex consideratione creaturarum, sed ex auditu. Ab initio enim Deus se se ho­ minibus patefecit." Porro ex nostris hanc doctrinam socinianam confutarunt quotquot Dei existentiae demonstrationem confece­ runt. Ex protestantibus inter ceteros ex pro­ fesso refellit hanc sententiam Calovius op. cit. Scripta antisociniana. tom. I. pag. 51. in diss. De existentia Dei ejusque natu­ rali cognitione. ”) Hinc apposite observat s. Joann. Chrysost. apostolum Paulum athenienses do divinis alloquentem non ex Scripturis, sed rationibus atque ex principiis ab illis ethnicis admissis processisse, Hom. III. in ep. ad Tit. Praeterea revelatio praeter Dei existentiam supponit Deum esse certo locutum, hominesque morali officio omnino obstringi ad hoc Dei verbum suscipiendum. Atqui nisi haec independenter a revelatione cognoscenda probentur, quonam innitentur fundamento? 18 274 numeri philosophi atque apologetae qui hac in re versati sunt, egregie prae­ stiterunt. 23 difficultates. 46. I. Obj. 1. Dei notitiam una cum loquela non potuit primus homo sibi comparare nisi per Dei ipsins manifestationem, ejusque locutionem. Ille utramque filiis, seraeque posteritati transmisit. Ergo ad eum modum quo lingua a protoparentibus, sic Dei notitia propagata est in omnes populos via traditional!. 2. Hinc si quis in silvis natus esset ac enutritus extra cetero­ rum hominum societatem, numquam ex sola terrae caelique inspectione Dei notitiam mutuaretur, sed stupidus ac sine loquela adolesceret, intuereturque omnia quae illum circumstant objecta brutorum animantium more, prout ex­ perientiae facta ostendunt; multo vero minus Dei existentiam sibi demon­ strare poterit humana ratio: 3· quippe demonstratio jam praesupponit veri­ tatem cognitam ab eo qui eam conficere nititur, ac optatam crcditamque ab eo in cujus gratiam demonstratio fit. 4. Hoc magis elucet, si naturam et conditiones ratiocinationis spectemus, ratiocinari enim est vel deducere vel inducere: porro deductio supponit principium cognitum atque antea constitu­ tum ab eaque independens, siquidem est ejus basis; inductio vero quae ex consequentiis ad principium, ab effectibus ad causam ascendit, anteriorem includit factorum quibus innititur cognitionem. Porro quis principium praebet id •V. Eminet inter istos Gerdilius in cujus praeclaris philosophicis operibus lot extant de metaphysicis istis ac moralibus verita­ tibus demonstrationes eo principiorum nexu, ea ratiocinii severitate confectae, ut omni­ modam certitudinem pariant, ac plurimae mathematicam fere evidentiam praeseferant. Ulinam perillustris hujus ac vere Christiani philosophi opera magis hac aetate, apud exteros praesertim, cognita ac in honore essent! Ai enim quis non mirabitur dum audiat Gerdilium ab aliquo e recentioribus supernaturalislis ac traditionalistis rationalismi incusari, quod scilicet legitimam ra­ tioni vim cognoscendi tribuerit? Sunt vero complures alii quos germanicae philoso­ phiae abstractiones magis delectent, et ni­ mis antiquam existiment eam philosophiam, quae in illis veritatibus demonstrandis ope­ ram impendit. Sic porro Hegel in sua H'issenschaft der Logik, seu Scientia logi­ cae, vol. I. Nürnberg 1812. pag. 3, 4. prae­ fatur: ..Id quod ante hanc aetatem meiaphysica dicebatur, fuit, ut ita dicam, e solo radicitus evulsa, ac ex scientiarum numero evanuit. Quis amplius modo sibi quidquam oggeri pateretur de veteri onlologia, de psychologia rationali, de cosmologia nut etiam de theologia naturali temporis anteacti? Investigationes e. gr. de animi immaterialitale, de causis mechanicis et finalibus, ubi possent adhuc studium excitare? Etenim illae quae dicebantur de­ monstrationes existentiae Dei, afferuntur tantum historice, aut ad fovendam aedifi­ cationem, animique excitamentum. Haec facti res est; studium partim quoad sub­ stantiam, parlim quoad formam antiquae metaphysicae, partim vero quoad utnimque omnino extinclum esse." Adeo ne igitur ve­ ritates metaphysicae et morales etiam quoad substantiam viluerunt, ut veluti obsoletae haberi possint? Hegel vero ejusque secta­ tores in logica toti versantur, ac totam metaphysicam ac ontologiam in ea collo­ care videntur, quasi nempe per mere dialeelicum. processum a priori omnia entia ipsa objectivo-realia sint constituenda. ) in priori casu, quis factorum tribuit cognitionem in posteriori? Seu unde proveniunt majores omnium ratiocinationum? Nonne in his majoribus praecontinentur certitudo et veritas conclusionum, quae ut legitimae sint, contineri debent in praemissis nec eas excedere? Jamdiu igitur habebatur veritatis certitudo ante ratiocinationem, seu quod idem est, scientia, quam in prae­ senti habet homo, fundatur in fide in primum principium, in majorem abso­ lutam , atque ut recte dictum est, fides est principium rationis. 5. Sane, ratio admittit necessario principia et axiomata absque illorum demonstratione; sunt igitur axiomata ac principia totidem postulata quae praeexigit ratio nt possit exerceri; fides proinde in principia anterior est cognitione, ratione ejusque exercitio; est praeamhulum necessarium, prout s. Augustinus ipse adnotavit scribens: „Naturae quidem ordo ita se habet ut cum aliquid di­ scimus, rationem praecedat auctoritas. . .. Auctoritas fidem flagitat, et rationi praeparat hominem/' 24 6. Quare, quod consequens est, demonstrationes omnes existentiae Dei totidem sunt paralogismi, quia Deus ens entium est principium absolutum totius existentiae, et affirmatio του esse major est absoluta cujusvis ratiocinii, ac proinde necessario praesupposita in omnibus propositionibus ad eam adstruendam adscitis. 7. Demum ejusmodi demonstratio est logice im­ possibilis; etenim si fiat per deductionem, unde sumet principium suum, quae­ nam erit altior idea ex qua inferri possit existentia Dei? Si vero fiat per inductionem, quomodo concluderet ex finito ad infinitum? Nonne conclusio magis pateret quam praemissae ? 25 Ergo. 47. Resp. Ad 1. D. Cons. Propagata est Dei notitia una cum lingua per traditionem, Tr. vel C. ita propagata est ut homo per solam rationem eam sibi comparare, non potuerit aut possit, AT. Duo hic permiscentur quae distingui apprime ab invicem debent, ordo scilicet chronologicus sive etiam historicus, ac ordo logicus. Aliud est primum hominem ad supernaturalem statum evectum Dei notitiam ex ipsa Dei manifestatione, atque etiam, si lubet, excitationem ac veluti rudimenta quaedam ad determinatum loquelae usum a Deo habuisse ac inde propterea una cum lingua Dei notitiam ad posteros pervenisse : aliud vero quod ratio per se sola potis non fuerit aut sit ad certam Dei notitiam assurgere. Primum est historicum factum et quidem verissimum; alterum est logica affirmatio, quae falsa omnino convincitur: 1. intrinsecis rationibus, quippe et necessitas causae necessariae, et contemplatio hujus universi, et natura rationalis ac moralis hominis ipsius totidem invicta suppeditant argumenta existentiae Dei; 2. rationibus extrinsecis, nam ut vidimus, ea assertio Scripturae , patribus, theologis omnibus 24) De inorib. eccl. cap. Π. et De vera religione, cap. XXIV. Ita Bautain in opusc. cit. Quelques réflexions sur la doctrine du sens com­ mun, pag. 13 seqq. ubi systema suum pau­ cis sed dilucide exponit. Eadem fusius in­ veniuntur passim in Philosophie du chri­ stianisme. quibus praeclare consonat catechfemus romanus ;6, nec non christianae reve­ lationi adversa fronte refragatur. Nec vero duo illi ordines historicus et lo­ gicus. traditio nimirum et ratio, inter se pugnant, sed voluti duae lineae parallelae ab ipso humani generis exordio progressae optiino cohaerent, mu­ tuoque se juvant. Nam ex una parte traditio facilem ac veluti familiarem Dei notitiam diffundebat: ex altera ratio id. quod ex traditione acceperat, nativo lumine suo verum ostendebat magisque firmabat; atque ubi aut tra­ ditio deficeret, aut obscurata esset ac corrupta, potuit ipsa ratio hominem ad certam germanamque supremi Conditoris sui notitiam revocare, sic ut teste apostolo inexcusabiles facti sint qui ejus lumen in se extinxerint aut obscurarint.27 48. Ad 2. I). Ex defectu exercitii atque evolutionis propriae facultatis rationalis, Tr. ex defectu insito facultati ipsi. A'. Cum loquimur de facul­ tate qua pollet humana ratio Deum cognoscendi ejusque existentiam demon­ strandi, eam significamus satis exercitam atque evolutam, quod fit ope socie­ tatis atque adminiculorum quae in societate reperiuntur, quaeque certe sibi ■e) Haec enim habet Cateckismus Rom. Praef. sect. I. n. 1. -Ea esi humanae mentis et intclligenliae ratio,.ut cum alia mulla, quae ad divinarum rerum cognitionem per­ tinent, ipsa per se, magno adhibito labore et diligentia, investigaverit ac cognoverit.Et part. I. J)e syrnb. (id. cap. 2. n. 6. -Haec quidem (hujus sacculi sapientia) naturalis lanium luminis ductu ab effectibus, et ab iis quae sensibus percipiuntur, paulathn progressa, nonnisi post longos labores, vix tandem invisibilia Dei contemplatur, primamque omnium rerum causam, et aucto­ rem agnoscit atque inteUigit." Alia ejus­ modi testimonia inferius dabimus. ~) Celerum fundamentum praecipuum quo lotum adversariorum systema nititur, nempe impossibilitas physica et melaphysica quod homo loquelam per se instituere potuerit (unde ex facto quod homines lo­ quantur, argumentantur ad primitivam extrinsecam Dei revelationem), haud paucis difficultatibus obnoxium est. Ac 1. ut haec ipsa impossibilitas certo constet, nonne opus est ratiocinio coque firmissimo illam probare ad hoc, ut certa sit haec praemissa ex qua tota conclusio pendet? Ergo opor­ tet jam supponere in homine per se valida ac certa cognoscendi media, quod adver­ sarii non concedunt. 2. Impossibilitas illa quoad institutionem loquelae articulatae est quaestio philosophica, quae jamdiu ab egre­ giis philosophis hinc inde magna conten­ tione agitatur: et quamvis praesertim cl. De Maistre, ac De Bonald, nec non recentius Rosmini, Opusc. filos, cit. tom. I. pag. 57 et seqq., cl Dmowski, Instit. philos, tom. I. Psychol, pag. 372 seqq. aliique validis sane argumentis eam evincere studuerint, non pauci tamen inter recenliores, religiosi etiam philosophi, uti Galluppius, Bonellius etc. refragantur, ac praesertim cl. Forichon in op. Le matérialisme et la phrénologie com­ battus dans leurs fondements, Paris 1840. pag. 216 seqq. Bonaldi et De Lamennais argumenta infirmare conatur. Num igitur in quaestione admodum implexa fundamen­ tum realilatis ac certitudinis humanarum co­ gnitionum collocari poterit? 3. Licet admit­ tamus argumentum ex origine loquelae de­ promptum utiliter posse veluti in subsidium advocari ad hominis veram originem philo­ sophice evincendam, non adeo tamen in­ eluctabile videri posset ac adversarii existi­ mant. Sed hoc etiam concesso, num non erit vera philosophica ac rationalis demon­ stratio de supremi Numinis existentia, id quod adversariorum principia satis per se convelleret? 277 compararo haud potest qui extra ceterorum hominum consortium nutritur et adolescit. Qui in silvis natus esset, illius exercitii et evolutionis defectu, non modo Dei notitiam, ut liberaliter etiam adversariis demus, sed neque ceterarum rerum ad vitae cultum spectantium cognitionem et usum acqui­ reret, quas nemo tamen dicet per solam rationem obtineri non posse. Nimis ergo probat hoc exemplum, ac nihil propterea probat. 49. Ad 3. D. Praesupponit demonstratio, ex parte illius qui eam con­ ficit, veritatem rei demonstrandae hypothetice, C. absolute, A’ Hic enim effectus est demonstrationis. Sic etiam: ex parte illius in cujus gratiam fit demonstratio, veritas tenetur ut demonstranda, C. ut demonstrata, N. Ante­ quam enim alicujus veritatis demonstratio fiat, potest ejus qualiscumque ha­ beri cognitio de qua aliquis dubius ac incertus existât: at postquam vim demonstrationis percepit, eam quodammodo ratione sua intuetur, convincitur, et omnimodam certitudinem assequitur quam antea non habebat, aut saltem non habebat nisi ab extrinseco cognoscendi fonte, scilicet auctoritate vel traditione, non vero ab intrinseco veri criterio, quod intimas rei rationes pate­ facit. Nihil porro refert quod aliquis optet aut credat veritatem quam sibi vult demonstrari: alioquin fieri non posset aut optari demonstratio alicujus theorematis, quod aliquis aliunde scit esse verum, sed ejus demonstrationem ignorat.28 50. Ad 4. Transmissa illa argumenti parte, quae afficit deductionem, cum post s. Thomam theologi ac philosophi plerique inficientur posse effica­ citer a priori ostendi Dei existentiam, aliis tamen refragantibus 29 : negamus quoad alteram partem, quae inductionem attingit, qua nempe ex effectibus argumentamur ad causam. In hac porro argumentatione debet utique assumi ut certa anterior cognitio factorum contingentium, quae ostenduntur esse toti­ dem effectus, ut procedi inde possit ad ostendendam certam existentiam causae necessariae. Ast haec cognitio haberi potest ac debet independenter a cognitione existentiae Dei, constituitque majorem illam quam exigunt adversarii.30 Quod si quis realem corporum existentiam in dubium idealistice revocare vellet, eaque 9 ut mera phaenomena spectare, num ipsa phaenomena, quae certe, si apprehen­ duntur, nihil non sunt, ac. ipsa saltem proprii Ego existentia, quae a nemine op­ pugnari potest, quaeque in se necessariam rationem essendi habere nequit, satis haud essent ad necessitatem causae absolutae et necessariae demonstrandam?31 Atque hic animadvertendum est, hanc ipsam diflicultatcm sibi jamdiu proposuisse s. Thomam, Contr. gent. lib. I. cap. 12. arg. 2. u) Recolantur quae scripsimus in tract. de Deu, part. I. cap. 1. propos. I. η. 21. cum nota apposita. 30) Hanc pariter difficultatem sibi obji­ cit s. Thomas loc. cit. 3’) Hoc ipsum argumentum evolvit egre­ gie Edmundus canluariensis in Speculo Ec­ clesiae , cap. 27. ..Quilibet homo, ait, beue potest videre in se quod ipse est, quod ha- •X·'~ · TC WtWfqpr-:· β 278 Concludamus falsum esse, certitudinem veritatis demonstrandae ante demon­ strationem nos habere : nam tunc psychologice ac logice nonnisi certitudinem alicujus facti, ac principiorum universalium rationis habemus, quibus ut me­ dio rite utimur ad demonstrationem. Haec autem facta et principia non fundantur in fide; quandoquidem ea non ex aliorum auctoritate nun ex criterio extrinseco cognoscendi, sed et sensu intimo, et externa sensibilitate, ac firmissimis rationis judiciis intrinsece percipimus.3· 51- Ad 5. D. Axiomata non demonstrantur, quia in ipsa enunciation? eam immediatam evidentiam praeseferunt qua patet falsa esse non posse, C. quia ob aliquam auctoritatem credantur, iV. Certe axiomata ab omnibus qui velint ratiocinari, admitti debent; sed ideo admittuntur quia fieri nequit ut ineluctabilis veritatis vis declinetur, cum ea immediate menti elucescit. Ea igitur praeexigit ratio, at non supponit tamquam gratuita postulata, nec fidem illis adhibet, quasi ex caeco quodam ac subjectivo instinctu, multoque minus ex positiva quavis auctoritate; sed uti animadvertimus33, ea immediata evi­ dentia intuetur, intrinsecam et ultimam rationem illorum pervidet, eaque se aliter habere non posse certissime cognoscit. ** Perperam autem auctoritas urgetur s. Augustini. Etenim s. Doctor in primo ex allegatis textibus loqui­ tur de praeeminentia auctoritatis supra rationem in ea quaestione, quam ad­ versus manichaeos circa mores versabat ecclesiae.35 In altero vero contra­ rium aperte docet ei quod adversarii contendunt: immediate enim post allata verba subdit: ..Ratio ad intellectum cognitionemque perducit. Quamquam be! esse et quod non semper fuit: et ex hoc bene scit quod initium aliquando ha­ buit. Tunc sequitur quod aliud tempus erat, in quo ipse non fuit. Sed quando non fuit, tunc nullo modo se ipsum facere po­ tuit. Ideo oportet necessario quod una res sit quae dat omnibus esse, hoc est, aqua omnia sunt etc.· Ceterum patres maxime delectati sunt iis argumentis ad’evincen­ dam Dei existentiam, quae cx ipsa animi humani natura ac dotibus depromuntur. Ila Basilius in bomilia ad illud Attende tibi ipsi, tom. II. pag. 16, ita Athanasius in Orat, contra Gent. torn. I. n. 30.• ila Nvs* senus in Oral. 47. de beat. Praeclare au­ clor libri De inter, domo, Bernardo adscript. ..Praecipuum et principale speculum ad vi­ dendum Deum csl animus rationalis inve­ niens se ipsum. Si enim invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspi­ ciuntur, ubi quaeso quam in ejus imagine cognitionis ejus vestigia expressius impressa reperiuntur?· 32 ) Cf. Praenotanda quae paulo ante praemisimus. In cit. Praenotandis. Cf. s. Thomas II. 2. qu. 1. ari. 5. ubi scribit: .Omnis scientia habetur per aliqua principia per se nota, et per con­ sequens visa, et ideo oportet quaecumque sunt scita, aliquo modo esse visa.· Eadem habet in IIL disl. qu. 2. ari. 2. qu. 3. 0. el alibi passim; praesertim Contr. geni. 1. 3. cap. 154. De verit. qu. 2. art. 1. 3i) Totus siquidem in eo est Augusti­ nus hoc in libro, ut evincat discrimen in­ ter veram fucatamque virtutem qualem pro­ fitebantur manichaei. Incipit vero ab osten­ dendo quaenam sint verae virtutes tum ex ratione, tum ex auctoritate librorum N. T. quos solos admittebant illi haeretici, quam­ vis hac in re dicat s. Doctor satius fuisse incipere ab auctoritate: ut tamen eis mo­ rem gerat, exorditur a ratione. Cf. ejusdem libri capuli, in quo suum aperil consilium Augustinus. 279 neque auctoritatem ratio penitus deserit, cum consideratur cui sit creden­ dum , et certe summa est ipsius jam cognitae atque perspicuae veritatis aucto­ ritas.4 Suas igitur partes Augustinus rationi, suas tribuit auctoritati, ac inter eas ut ratio discernat cui auctoritati credendum sit, adeoque per ipsum praecedit auctoritatem ratio, non autem sequitur. Dum igitur dicit: Aucto­ ritas fidem fiagitat, et rationi praeparat hominem, non aliud significat, quam fidem praeparare hominem ad ea cognoscenda, seu potius intuenda, quae nunc per fidem et auctoritatem credit, scilicet in caelo; et si agatur de cognitione aliqua imperfecta, etiam in terris.36 52. Ad 6. D. Ex principiis adversariorum, C. ex doctrina Scripturarum, ss. patrum, theologorum, eorumque agendi ratione, N. Deum esse ens entium, principium absolutum, veritatum omnium primam immo et fontem in ordine ontologico et essendi, nemo inficias iverit, neque de hoc agitur; sed agitur de ordine psychologico et logico seu cognoscendi quoad nos. Quaeritur enim utrum et quomodo hominum ratio possit certo cognoscere ac sibi demon­ strare entis entium, principii absoluti ac necessarii existentiam. Atqui nos contendimus ex probatis, hoc fieri a ratione posse, idque per logicam neces­ sariam illationem, licet perfacilem et cuique ratione utenti perviam, quae aliquo facto psychologico innixa sit. Ergo oportet quod facti istius licet minimi cognitio, ut e. gr. propria sui existentia, certa in ordine logico et psychologico per se sit, etiamsi nondum certitudo de Dei existentia suppo­ natur. Nulla igitur repugnantia, si ordinem essendi ab ordine cognoscendi apprime distinguas.37 53. Ad 7. N. Fit autem demonstratio inductione ab effectibus ad cau­ sam, quae nondum immediate deprehenditur infinita, sed mediate, spectata nimirum primae causae necessariae natura, quae nequit ullo esse limite cir­ cumscripta. Atque ita occurritur objecto incommodo, quod nempe contra logicas regulas magis conclusio pateat quam praemissae.38 3β) Quod patet ex totius orationis serie el scopo, quem sibi heie proposuit s. pater. Sane ipse in ep. CXX. ad Consoni, n. 3. ita scribit : ..Si rationabile est, ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt, fides praecedat rationem, procul dubio quanlulacumque ratio quae hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem.'1 ”) Vid. Praenotanda. Hinc nobis pro­ bari non potest quod in cl. prof. Klee nu­ per vita functi Dogmatica, Mogunt. 1835, Ium. I. pag. 9 seq. legitur: „Sine fide in rationem primam, a qua nostram existenliam ac rationem habemus, possibilis non est ulla rationalis fides in rationem no- strain ipsam quoad suum sive theoreticum, sive practicum munus, ac proinde ne qui­ dem ulla fides exteriori mundo.'· Ex qui­ bus verbis sequi videretur, quod nos ne ile existentia quidem nostra certi esse possemus, nisi prius Deum certo existere crederemus. Hinc omnis de Dei existentia probatio concideret. Ceterum quod conten­ dimus independens est a quaestione utrum Dei idea sit mediata vel immediata, con­ genita vel acquisita: quidquid enim de hoc sit, quod non definimus, semper dari debet efficax modus Dei existentiam probandi. •1S) Hoc jam sibi objecerat ac solverat S. Thomas I. p. qu. 2. art. 2. ~Γ ~ r* 54. II. Obj. Quousque humana ratio ope reflexionis suae sensilibus perceptionibus, ac logicis abstractisque notionibus tantum innixa, certam sive Dei sive aliarum veritatum cognitionem sibi voluerit compararo: 1. semper in formalism! ac intellectus abstracti laqueis haerebit, quin ad realitatem ac veritatem perveniat. 2. Numquam poterit ipsa vitalem Dei cognitionem asse­ qui , sine qua nec poterit sese in vitali ac intima relatione cum prima et maxima veritate collocare. 3. In hoc porro philosophia pagana essentialiter differt a Christiana philosophia: nam illius tantum proprium fuit veritates omnes e suo veluti fundo promere velle, atque ita mundum in ordine morali ac religioso perdidit. 4. Christiana vero philosophia pro inconcussa basi con­ scientiam luce veritatis revelatae edoctam, et jam in vitali relatione cum aeterna veritate positam assumpsit; quo factum est ut ratio ac revelatio sese mutuo compenetrarint. 5· Amicum hoc foedus ad Cartesium usque perse­ veravit, a quo tandem per summum nefas dissolutum est. 6. Inde rationis autonomia, inde ratio ac religio ab invicem separatae, ac hostiles effectae. 7. Undenam enim pullularunt tum sensismus ac materialismus, qui einpirismo sensibili innituntur: tum idealismus ac pantheismus spiritualisticus, qui in empirismo psychologico fundantur: tum kantismus, hegelismus, rationalisme, et alia id genus monstra; nisi ex principio quod debeat humana ratio per se> ac ex proprio ipsius penu, independenter a positiva revelatione, veritatem invenire? Qualem profecto Deum sibi hoc modo poterit effingere ratio, nisi 8. entitatem pure logicam ’9; 9. subjectam ipsi creaturae, quod maxime Creatorem dedecet40; 10. idolum demum, coram quo posthac homo tamquam opere suo prosternitur ac thus adolet?41 11. Abjiciamus ergo rationales omnes ejusmodi demonstrationes, quarum inanitatem antinomiae kantianae evidenter ostendunt42; 12. ac praeterea factum ipsum probat: nam si illae logicam necessitatem inducerent, quinam dari possent qui de hisce veritati­ bus dubitarent? Atqui tamen plerique sunt.4·’ Ergo. 55· Resp Ad 1. D. Si ratio reflexione et abstractione abutatur, C. M) Ita Bautain, Philosophie du chrislianisme, tom. L pag. 192. 40) Ita Klee op. cit. vol. LL pag. 4. -In sententia quod Deus possit ac debeat de­ monstrari, jam hoc ipso negatur. — Qua­ tenus enim ille non agnoscitur tamquam primum postulatum, inconditionatum et continens conditionem omnium, et quate­ nus debet sine voluntate sua et contra ipsam deduci ad cognitionem nostram et aliorum, eatenus Deus exponitur, et sub­ jicitur creaturae.a **) Ita Bautain op. cit. tom. I. pag. 195. cui consonat apprime Klce : »Deus demon­ strandus et tantnm vi demonstrationis agno­ scendus, de suo gradu dejectus sub axio­ mate linito finiti proprii Ego, existons per linitam operationem in demonstratione ac determinatione, non est Deus, sed vanum, confictum idolum, coram quo nulla ratio­ nalis creatura adorando procidere potest." Dogm. loc. cit. nj Ita Bautain op. cit. pag. 172. ”) Quas hactenus attulimus difficultates, communes omnes sunt Bautainio eaelerisque fautoribus systematis quod refellimus, tum in Galliis tum in Germania, ut patet ex eorum operibus typis vulgatis. 281 si omnia cognoscendi media rite adhibeat, N. Abusum intellectus ac mere logicarum abstractionum veritati ac realitati assequendae in primis infensum esse, in eoque maximum neotericae philosophiae germanicae vitium consistere, libenter cum adversariis agnoscimus et dolemus.44 Idcirco amicum foedus inter ordinem empiricum et rationalem, inter facta concreta experien­ tiae et abstracta rationis principia numquam satis inculcandum est. Quod quidem si rite servetur, nullus erit mero formalismo locus. Ast adversarii ex eo quod transcendentales intellectu pessime abusi sunt, illum veluti veri­ tatis hostem traducunt, et perpetuum conflictum inter illum ac rationem ex­ pavescunt. Quasi nempe intellectus et ratio realiter distinctae facultates, et non potius una eademque essent cognoscendi facultas, licet diversum munus obeuntes: quasi intelligendi vis ad verum comparata suapte natura non esset, ac ea facultas qua homo a brutis essentialiter secernitur, Deoque maxime assimilatur, falsitatis ac perditionis instrumentum per se esse deberet.45 56. Ad 2. D. Si per vitalem cognitionem Dei intelligas specialem ac vere salvificant cognitionem, C. si generalem, imperfectiorem ac naturalem, N. Semper in eo sunt adversarii ut confundant duplicem hanc theologiam, alte­ ram nempe supernaturalem ac vere salutarem, alteram mere naturalem ac veluti paedagogicam ; quam sane distinctionem a Scripturis, a patribus, a theologis omnibus catholicis, atque a catechismo rom. aperte et constanter traditam probavimus. Hoc autem quid aliud est nisi naturam et gratiam undequaque permiscere? Hinc ut ostendant rationem per se nec Deum certo cognoscere, nec ad eum se extollere posse, ad ecclesiae decreta adversus 4<) De boo abstraclionum abusu in neogermanica philosophia plura jam diximus. Nonnulli ex ipsis philosophis gernianicis id repetunt etiam ex vernaculae linguae in philosophando abusu. Ita Ancillonius : ..En mettant l’article devant un infinitif ils chan­ gent (les métaphysiciens allemands) ce qu’il y a dc plus indéterminé dans un être dé­ terminé, et l’on ne croirait pas, au pre­ mier coup d’oeil, quelle influence décisive cette facilité, quelquefois utile, si souvent funeste, a eu sur la philosophie£ssai de Philosophie, tom. I. pag. 327 seqq. Vide etiam quae Krug habet in suo scri­ pto Schelling vnd Hegel. Lips. 1835. Quid? quod ipse Schelling aperte fassus est: « Spe­ culationes ac lingua Germanorum semper magis recesserunt ab eo quod generatim est inteliigibile, ac gradus istius recessio­ nis a communi cogitandi et loquendi modo tandem quodammodo effectus est veluti philosophici ingenii mensura.·' ad Cousin etc. Stuttgart 1834. Praefat. 4i) Nos non abnuimus in operdndi modo aliquid concipi discrimen debere intellectum inter ac rationem. Intellectus, ait d. Tho­ mas I. p. qu. 79. art. 8. veritatem intelligibilem apprehendit, ac intuetur, ratio vero de nno intellecto ad aliud ad veritatem cognoscendam procedit. Sed illud semper certissimum est, quod una eademque sunt potentia intellectus et ratio; id cujus philo­ sophi neoterici videntur obliti. Eodem ipsi pacto rationem theorclicam ac practicam ita dividere ac scindere solent, perinde ac si duae revera rationes in homine existe­ ront. Quid igitur dicendum cum audias ab istiusmodi philosophis decerni, ..philoso­ phiam debere omnino in contradictione cum intellectu sitam esse?" Cf. Baltzer op. cit, fasc. I. pag. 6L 282 semipelagianos edita, praesertim a cone, arausicano II. capp. V, VI et VII. recurrunt. Atqui haec decreta omnia quo alio spectant, nisi ad eam cogni­ tionem Dei qua credimus, speramus, ac diligimus sicut oportet, nempe ut justi­ ficationis gratiam consequamur?^6 Haec igitur ad ordinem supernaturalem pertinent, neque cum cognitione mere naturali Dei de qua agimus, quidquam habent commune; quae certe hoc sensu vitalis non est, nec nos in vitali cum Deo relatione ponit, quippe haec beneficia nonnisi a Christi reparatione, atque in eos qui ejusdem participes sunt, dimanant. 07. Ad 3. Seg. in primis intrinsecum illud discrimen inter philosophiam paganam et Christianam: una quippe, si rei naturam spectes, semper debuit esse philosophia sive ab ethnicis, sive a Christianis exculta, scientia nempe veritatis in ordine naturali, recto rationalium facultatum usu comparata. Magna tamen fatemur huic ipsi scientiae ex Christiana revelatione commoda accessisse, de quo inferius. Interea falsum est pagani mundi perditionem philosophiae esse adseribendam, sed humanis tantum cupiditatibus, praejudi­ ciis, opinionibus, ac, si adversarii volunt, philosophiae etiam ipsius abusibus. Vera autem, licet ethnicorum, philosophia, in tanta illa humanarum mentium caecitate et corruptela, plures veritates ad theologiam naturalem, legesque morum spectantes, nativo rationis lumine agnoscere potuit, id quod apostoli etiam eloquia testantur. Quod si philosophi illi veritatem cognitam in in­ justitia detinuerunt, id humanae perversitatis ac malitiae, non philosophiae vitium fuit. Hinc Clemens alex, scribere non dubitavit: ..Atque erat qui­ dem ante Domini adventum philosophia Graecis necessaria ad justitiam : nunc autem est utilis ad pietatem, cui necessario praemittenda est ab iis qui fidem ex demonstratione percipiunt." 47 ..Magna et praeclara haec sunt, ait catechismus rom., quae de Dei natura ... ex rerum effectarum investiga­ tione philosophi cognoverunt." 48 Et post haec, aliaque ejusmodi, quae afferri possent testimonia, philosophiam quamvis paganam damnare quisquam audebit? **) Satis erit oculos conjicere in obje­ cta capitula, ut pateat haec nihil commune habere cum quaestione quam hic agitamus : etenim ut constat cx ipsis concilii verbis, illic agitur de initio fidei, ipsoipte credu­ litatis affectu, quo in eum credimus qui justificat impium; dc misericordia qua cre­ damus , velimus ceteraque, praestemus si­ cut oportet per infusionem et inspiratio­ nem Spiritus Sancti, de gratia qua cogite­ mus ut expedit ad salutem; quae omnia ad ordinem supernaturalem spectant. Con­ fer etiam Tridentini quae huc perlinent loca, sess. V et Vf. Nos autem a?imus ut patet de cognitione mere naturali natura­ lium veritatum. 47) Lib. I. Strom. §. 5. ed. Polleri i Ve­ nd. tom. I. pag. 331. Quamvis hacc recto sensu inlelligenda esse observavimus in tract. De gratia, part. I. *)' De primo artic. symb. n. 6. Sed cf. lotum hunc locum catechismi rom. quo nil luculentius. Quantopere philosophi illi in veritate pervidenda progressi essent, ostendit August. Stcuchus eugubinus in op. de Perenni philosophia. Sed longe exactius ad critices leges rem lotam expendit cl. Gerdilius in op. Introdmione alio studio delta religione, tom. IX. opp. Excessus igitur hac in re omnino sunt vitandi. Nec enim ita philosophia sive rationalis sive moralis 58. Ad 4. JY. Tametsi enim per aliquot saecula apud Christianos philo­ sophia ac revelatio simul conjunctae fuerint, numquam tamen sua rationi jura denegata fuerunt, nec illa philosophiae ac revelationis compenetratio contigit, quam praedicant adversarii. Num enim quisquam ex revelationis fonte pro­ cessit ad veritates immediata evidentia fulgentes admittendas, uti existentiam sui, axiomata etc.? Veritates ipsae metaphysicae ac morales licet revelatio­ nis etiam praesidio firmari identidem solerent, tamen argumentis e sola ratione petitis praecipue evincebantur; cujus rei testimonio est luculento ipse s. Thomas, in cujus operibus perfecta de rebus philosophicis rationalibus tractatio, a revelatione plane independens, invenitur.49 Semper igitur haec inter philosophiam ac revelationem cognita fuit distinctio, semper rationi vis objecta naturae suae proportionata cognoscendi ac demonstrandi tributa.50 59. Ad 5. iV. Nam partim falsa, partim exaggerata sunt quae passim nunc temporis in Cartesium congeri solent.51 Quidquid tamen sit, theologi ethnicorum illorum collaudanda est, ac si ea perfecta esset et absoluta, longo quippe ab hoc illa abest; nec ea deprimenda, ac si philosophi illi nil nisi errores protule­ rint. Hanc mediam viam a patribus con­ stanter servatam esse egregie probat p. Balthus in op. Jugement des ss. Pères sur la morale de la philosophie payeniïè. Hinc nobis probari non possunt sive veteres sive recentiores, qui philosophos illos omnes veluli atheos aut pantheistas traducunt, id quod Socinus jam praestitit; cf. 1. c. cap. 4. Optabile porro fuisset ut cl. abb. Maret in egregio suo opere : tissai sur le Panthéisme dans les sociétés modernes, Paris 1840, hunc scopulum cautius declinasset. 49) Hinc Prof. Cousin ipse Summam d. Thomae appellat: ..Un des plus grands monumens de Γ esprit humain au moyen âge, et qui comprend avec une haute métaphy­ sique un système entier de morale et même de politique.·· Hist, de la Philosophie, tom. I. pag. 312. 50) Ita jam s. Thomas I. p. qu. I. art. 1. 0. res accurate distinxerat: Necessarium fuit ad humanam salutem esse doctrinam quandam secundum revelationem divinam praeter philosophicas disciplinas, quae ra­ tione humana investigantur.·· Ita quidem in edit. Rom. 1570. Tom. X. Nam in reliquis editionibus quas contuli, legitur praeter physicas; si vera haec lectio esset, non in alio sensu hanc s. Doctor vocem usurpa- vit quam in generali philosophiae natura­ lis , ut patet ex contextu. 51 ) Certe in Cartesio aut doctrinam aut methodum spectas. Si doctrinam, ea omnino religiosa, ac ut modo loquuntur, plane spiritualistica est, eamque philosophi reli­ giosissimi cum Christianae fidei emolumento sectati sunt. Quod si impius Spinozae pantheismus e castris cartesianae philosophiae prodiisse dicatur, salis est legere quaejamdiu Gerdilius scripsit in sua dissert. In compossibililé des principes de Descartes et de Spinoza, opp. tom. IV. ac recentius Galluppi, Lettere filosofiche, Napoli 1838, ut contrariam principiorum naturam quibus illi philosophati sunt, apprime elucescat. Si vero de Carlesii methodo loquaris, ac de generali sua dubitatione, certe prima veluti fronte reprehendenda illa videtur. Sed si mentem Cartesii perspexeris, dubitatio ejusmodi nonnisi fictitia ac hypothetica esse patet, qua nempe ille usus est. ut animum in rebus philosophicis a praejudi­ catis opinionibus expurgaret, ut veritatem severiori illo examine magis liquidam ex­ hiberet, utque aliquo inconcusso funda­ mento humanae cognitionis praejacto scepticos confundere posset, haud aliter quam adversus aeademicos philosophice processe­ rat Augustinus. Hinc in secunda ipsa me­ ditatione jam dubium omne a se rejecerat, ac positive omnino postea progreditur. Quid? quod Cartesius ipse in lib. de Me- Ml 284 non est hnjus vol illins philosophi vindicias suscipore. Quod si Cartesii nomine impetitur realis ipsa ac essentialis distinctio inter scientiam philoso­ phicam mere naturalem, et scientiam theologicam revolatam, negamus omnino eam a Cartesio primo invectam fuisse, cum semper in Christiana traditione agnita fuerit. 52 Haud ahniiimns ex analytica Cartesii methodo qua psycho­ logica facta ad crisis regulas exactius revocata sunt, novam in hac parte formam philosophiam induisse. Sed praeter quam quod hujus psychologicae analyseos specimina in ipsis patribus ac praesertim in Augustino inveniun­ tur, nil ea per se exhibet improbandum. Immo quo magis animi humani natura ac proprietates investigentur, quo magis intimi ejus sensus ac inge­ nitae propensiones consulantur, fieri non potest quin animus ipse ad supre­ mum suum Conditorem agnoscendum alacrius impellatur. Hinc Cartesius in ipso pene philosophiae suae vestibulo ad Deum recta contendit, atque ex hac veritatum omnium fonte reliquas veritates aut deducit aut firmat. Haec certe cujusque philosophiae vere psychologicae, quae nempe ad empirismum non deflectat, sed cum principiis ontologicis rite connectatur, spontanea pro­ gressio est. Si qui ea abusi sunt, viderint ipsi. 60. Ad 6. Negamus proinde qnod heic objicitur de rationis autonomia, ac de fidei cum scientia dissidio; nam haec omnia non a Cartesio repetenda sunt, sed potius a philosophis protestantismi, Humio scilicet, qui scepticism! jecit fundamenta, Lockio, qui nimis ad empirismum declinans fundamenta etiam revelationis philosophice infirmavit51, Kantio autem potissimum cetethodo. §. 3. has sibi leges praescripserat? »1 t legibus et institutis patriae obtempera­ rem, firmiterque illam religionem retine­ rem, quum optimam judicabam cl in qua Dei beneficio fueram ab ineunto, aetate in­ stitutus. — Postquam vero mc his regulis instruxissem, illasquc simul in rebus fidei, quae semper apud me potissimae fuerant, reservassem, quantum ad reliqua quibus olim fueram imbutus, nou dubitavi, quin mihi liceret omnia ex animo meo delere.“ Quae igitur nimis certe singularia in prima praesertim ejus meditatione occurrunt, sunt juxta hanc normam mtelligenda. Caelorum hyput helica haec dubitatio, quae inservit ad analysim cognitionum instituendam, in­ nocue a plerisque adhibita fuit, ac ipsi scholastici d. Thoma praeeunte illa passim usi sunt. Asl non negamus, eam ex hu­ mani ingenii licentia, et nova systemata cudendi, omniaque veteris sapientiae fun­ damenta convellendi lubidine, apud neote­ ricos quandoque perniciosam effectam esse. 13 ) Augustinus praesertim in lib. f)e magistro, nec non s. Thomas loc. modo cit. atque alibi. Bautain ipse agnoscit hanc distinctionem invaluisse in scholis christianis longe ante Carlesium. Sic enim scribit in Philosophie du Christ, tom. I. pag. 267. ..La dialectique s'était glissée . . . dans les écoles chrétiennes du moyen âge3 et elle avait réussi à faire croire presque généra­ lement que l’homme pouvait, par la seule force de son esprit, s élever à la connais­ sance des vérités fondamentales de (jt mé­ taphysique^ telles que F existence de Dieu, Γ immortalité de fame etc." w) Praeter dubium de animae immalerialitate ac immortalitate ca Lockius turn in suo Specimine humani intellectus, tum in suo Christianismo rationabili principia de morali certitudine ac traditione ponit, quae fundamenta religionis chrislianae omni­ no convellunt risque neo-germanicac philosophiae parentibus, qui per abstractionis ac phan­ tasiae abusum rationem humanam non solum fidei hostilem, sed secum ipsam pugnantem offecerunt. At enim adversarii per autonomiam rationis intelli­ gent nativam ac legitimam ejus vim in veritatibus demonstrandis, omnemque ita vellent metaphysicam destruere, ac philosophiam eliminare, quod feren­ dum sane non est, et. fidei tantum hostibus opportunum posset accidere. 61. Ad 7. D. Omnia recensita philosophica monstra ex falsis philoso­ phandi principiis, falsaque methodo prodeunt, C. ex ipsa rationis ac philo­ sophiae natura, uti adversarii contendunt, N. Etenim si 1. sensibilia tantum facta ac realia objecta spectes, notiones vero universales veluti arbitrarios mentis foetus, ac principia rationalia veluti inanem tautologiam rejicias, sta­ tion sensismo ac materialismo patebit aditus 54 ; 2. si philosophiam omnem a priori construere volueris, nulla factorum habita ratione, ac semper ratio­ cinari , quin in aliqua necessaria ac per se evidenti veritate insistas, in scepticismum prolabaris oportet55; 3. si immediatam ac concretam absoluti ac infiniti intuitionem pro tuae philosophiae sumas exordio, viam in pantheismum facile sternes56; 4. si hominem tamquam Ego purum et abstractivum in tota philosophia considerari debere contendas, rationalismus vel idéalisions consequetur.57 Atqui si omnia illa philosophica commenta excu­ tiantur, ea uno alterove ex his vitiis intime invenientur affecta, ac proinde ab ipsa recte philosophante ratione damnantur omnino; minime vero eo nomine quod revelationem divinam pro basi philosophandi non assumpserint s‘) Id probat empirismus Lockii, ac mallo magis Condillachii, qui landcm in Helvetio, Cabanisio etc. ad purum malerialismum decidit. Certe nil est quod magis animi simplicitatem ac spiritualitatem osten­ dat, quam facultas percipiendi notiones uni­ versales, cum sensus corporeus nonnisi id quod singulare est et individuum, possit at­ tingere. Haec veritas philosophicam s. Tho­ mae mentem minime effugerat. “) Ita transcendentales idealistae vellent a priori rationem logicam de ipsis verita­ tibus facti seu exislentiae habere, ac sem­ per frustra quaerunt illud aliquid inconcus­ sum ex quo possit philosophia exordiri. ”) Hoc fuit initium ac postulatum philo­ sophiae Schellingii, Bouterveckii aliorum­ que transcendentalium realistarum, qui proin­ de scientiam Dei absolutam c sola natura rationis hujusque intuitu immediate prove­ nientem sibi vindicarunt. Hinc Schelling statuerat: «Deus est, est principium maxime omnium indemonstralum, ac maxime in­ demonstrabile, ac maxime sine omni ra­ tione; ita sine ratione, quemadmodum su­ premum principium criticismi : Ego sum. * Philos. Schrift. seu Scripta philosophica, Landshut. 1809. pag. 152. Panlheislicae ho­ rum auctorum ex his principiis deductiones satis nolae sunt. 57J Distinguunt transcendantales inter Ego purum, positum in puro conceptu ac in ent e mere cogitabili, et Ego empiri­ cum seu concretum et existens. Conten­ dunt porro in philosophia unice de Ego puro institui posse sermonem. Ipse Krugius, qui tamen idealismum ac criticismum refellit, et synlhclismum profitetur, philo­ sophiam nil aliud esse vellet nisi scientiam formae originariae puri Ego. Numquam ergo homo realis, ens nimirum rationale ac sensibile in ista philosophia attingitur. Cf. inter ceteros Imre, Amicum foedus ra­ tionis cum experientia. Philos, pars III. Aletaph. applic. pag. 302 — 306. t 286 il illorum auctores. Atque hic paululum declarandum est principium illud, quod ratio philosophica debeat in proprio fundo veritatem invenire, quodque ut omnino anti - Christianum adversarii traducunt. Id enim vel absolute vel hypothetice intelligi potest. Atque ii quidem qui Christianam revelationem ignorant, absolute profecto opus est ut in proprio etiam rationis fundo veri­ tates naturales quaerant ac inveniant, quandoquidem ad id homini a supremo opifice Deo indita recta ratio est.58 Christiano autem philosopho nonnisi hypothetice ea competere inquisitio potest atque detectio. Cum enim ipse probe sciat veritates ipsas naturales sive metaphysicas sive morales a divina revelatione clarius, uberius, firmiusque patefactas esse, num poterit illas in dubium positive revocare, ut illas dein in proprio rationis fundo longo la­ bore inveniat? Absit. Ille igitur maximum inde manans naturali ipsi ratio­ nis lumini emolumentum ac praesidium libenter profitebitur: intelliget in antecessum quo demum rationales suae omnes inquisitiones, veluti ad fixam ac definitam metam spectare ac dirigi debeant: sciet veluti peritus nauta quinam sibi cursus tenendus sit. ut tuto portum attingat: normam demum habebit ad quam inquisitiones illas pure philosophicas redigat, ac ita ab omni errore, si forte irrepserit, tutetur. Interea tamen hypothetice eas ipsas veritates in proprio rationis fundo quaerit, ut nempe earum principia, funda­ menta, ac probationes ibidem detegat, ubi certe delitescant oportet, eo ipso quod illae naturalium ac rationalium veritatum naturam non excedant. Ita psychologice et logice procedit: ita unamquamque veritatem suo in gradu ac lumine collocat: ita philosophiam suam independentem a revelatione con­ struit, quamquam ignorare non possit hanc ipsam revelationem magno illi adjumento fuisse ad rectum rationis iter semper ac tuto tenendum. 59 Haec philosophiae ac revelationis concordia est, integris cujusque juribus, atque 5S) Id quod de iis qui revelationem igno­ rant affirmamus, de iis quoque dici opus esi, qui ex perversitate animi mentisque caecitate fidem in revelationem jam cogni­ tam et susceptam amiserunt. Quamvis enim isti magnopere inde culpandi, num melius non erit ut ratione sua veritates ipsas na­ turales de Deo, de animae natura, de lege morali investigent, quam in omnimoda in­ credulitate permaneant? S9J Ubi maxime adnolandum esi longe difficilius esse veritatem invenire, quam aliquo modo cognitam demonstrare. Ita geometrae cum aliquas veritates practice ac empirice jam sciant, industria ac inve­ stigatione modum tandem inveniunt eas scientifice demonstrandi, quod forte asse- enturi haud essent nisi pructica illa veri­ tatis cognitio antecederet. Haud aliter con­ tingit christiano philosopho, qui nempe veritatum naturalium in rebus melaphysicis ac moralibus firmissimam demonstratio­ nem invenit, quam tamen vix aut ne vix quidem in pluribus certo assequeretur, nisi a christiaha revelatione de illis prius fuis­ set edoctus. Egregie de hoc disserit ipse Lockius in Christianismo rationabili, cap. 14. unde concludit maximas revelationi grates habendas. Hinc certe ingratos se produnt nostrae aetatis philosophi illi qui hoc revelationis subsidium non agnoscunt, et multo magis culpandi sunt, si cum tot prae ethnicis philosophis habeant praesi­ dia, in veritatis perniciem ratione sua ab­ utuntur. 287 huic tot praedari philosophi cum magno rationis ac religionis fructu quovis tempore institerunt. 62. Ad 8. D. Si animus rationalis qui sentit se existere, se cogitare, se velle, totusque hic mundus adspectabilis entitates pure logicae essent, C. si sint reales, N. Ex effectibus qui sint entia realia, legitime ac necessario argumentamur ad causam non logicam, sed realem; siquidem nexus effectum inter et causam realis est; innititur namque principio necessario a priori, analytico quidem uti adnotavimus, at. in reali natura rerum fundato. Quo­ niam vero omne ens contingens rationem existentiae suae in se habere non potest, necessitate mctaphysica inferimus existentiam causae necessariae realissimae, nempe Dei. 63. Ad 9. D. Subjicitur Dens creaturae, id est cognitio certa Dei sup­ ponit logice in creatura aliquod principium cognoscendi, C. fit Deus ontoloyice pendens a creatura, N. Nimis futile sophisma hoc est; quandoquidem dum Deum demonstramus existere, hoc ipso demonstramus omnia alia entia ab illo necessario pendere; quin immo ex hac ipsa necessitate, qua fit ut creaturae utpote contingentes debeant ab alio quidquid habent repetere, co­ gnoscimus eas habere debere ultimam existendi rationem in Deo. Quod si nt hoc percipiamus, aliquo indigemus ratiocinio, ac proinde aliquo principio logico utimur, non Deum subjicimus nobis, non contra ejus agimus volunta­ tem, sed ea adhibemus cognoscendi media, quibus nos Deus ipse ad eum facile cognoscendum liberaliter instruxit. 64. Ad 10. A’. Piget, doctos ac religiosos viros serio haec proferre. Num enim dum Scripturae oracula, dum patres ecclesiae nos provocant, ut ex contemplatione creaturarum ad certam Dei notitiam assurgamus, ad ido­ lolatriam rationis nos provocant? Num recta ratio dum in seipsa ac in ope­ ribus naturae supremi Auctoris sui vestigia recognoscens, eum existentem certissime discernit et colit, idolum sibi confingere dicenda est? Dicant id porro adversarii de iis tantum philosophis delirantibus, qui se creare Deum jactant, aut dum naturae illum identificant, proprium Ego ad absolutam na­ turae divinae conditionem superbissime extollunt. 65. Ad 11. D. Si kantianae antinomiae rationis purae essent verae ac reales, C. si apparentes tantum, A7. Nimis compertum est antinomias illas non praeseferre nisi dialecticas argutias ac sophismata jam pluries sub aliis vocabulis prolata, quae quisquis in rebus philosophicis mediocriter exercitatus facile dissolvere potest.60 60) Quonam pacto e. gr. Kantius rejicit argumentum inelaphysicum (quod ipse vo­ cat cosmologicum) pro existcnlia Dei? Quia nempe resolvitur in argumentum ipsum a priori, quod appellat ontologicum. Atqui nil magis falsum. Esto enim, quod ex mero conceptu entis perfectissimi nequeat probari realis ejus existentia. Ast dum ex 288 ·!ί 66. Ad 12. D. Si humana perversitas veritati, saltem non immediate evidenti, refragari utcumque non posset, C. secus, A’ Non omnes quidem, licet firmissimas, ac plenam persuasionem inducentes probationes quibus evin­ citur existentia Pei, apodicticae evidentiae capaces esse concedimus; sed eam certe, quae mdaphysica dicitur, qua nempe esc ente ab alio necessitatem entis a se inferimus, apodicticam omnino esse et geometricae posse demonstrationi aequivalere confidenter asserimus; quippe ad principium revocatur contradictionis. Nec mirum tamen si huic tam evidenti veritati aliqui obluctari valeant. Nonne enim sceptici prima etiam principia, ac existentiam sui in dubium revocarunt? Nonne Sextus Empiricus, in libris adversus mathematicos, geometricam ipsam evidentiam oppugnavit? Nonne Ilobbesius demonstrationes mathematicas esse fallaces posse contendit? Addimus prae­ terea heic agi non de veritate immediate evidenti ac per se nota, quae statim ac termini intellecti sint, mentis extorquet assensum; sed de veritate mediate evidenti, quae deductione scilicet ac. ratiocinatione conficitur. Unde etiamsi ad apodicticam demonstrationem pertingat, potest ei humana voluntas aliquo modo ex perversitate animi refragari. PROPOSITIO II. Ratio, etiam individualis, ac propterea absque consensus generis humani subsidio, potest sibi in pluribus veritatibus certitudinem comparare. 67. Si de quaestione mere philosophica circa veritatis critérium heic ageretur, eam ultro philosophis excutiendam dimitteremus. Verum cum ejus fautores commenti fuerint non alia nos ratione, quam per consensum generis humani posse certiores fieri de veritatibus tum naturalis tum supernaturalis ordinis: cum praeterea hunc eundem consensum supremam ac unicam esse credendorum et agendorum regulam proclamaverint, sic ut ista veram con­ stituat basim Christianae religionis ac theologiae; nostrarum esse partium du­ cimus falsum hoc atque perniciosum systema refellere. 1 68. Et quoniam illius propugnatores saepe vocabula immutarunt, ac do­ cuerunt modo ad certitudinem assequendam opus esse consensu vel auctori­ tate generis humani, interdum consensu communi, aliquando sensu communi, effectibus reatibus contingentibus ad cau­ sam necessariam argumentamur, non am­ plius in mero ac abstracto conceptu sisti­ mus ; utimur nempe eo ratiocinio mixto ex facto reali et ex principio rationis a priori conflato, quod proinde ad realitatem omnino ducit, et cujus mathematicae phy- sicis applicatae innumera ac ineluctabilia exhibent exempla. 'J Vulgatum est sectatorum hujusmodi systematis adagium: »La foi catholique n’est que le sens commun dans les choses de Dieu.·’ Cf. Catéchisme du sens com­ mun, pag. 66. 289 quandoque etiam ratione universali, eademque ambiguitate laborarunt circa notionem rationis individualis quam passim commiscent cum notione spiritus privati, nonnulla ad perspicuitatem praemittenda sunt. 2 69. Itaque consensus generis humani significat conspirationem omnium hominum cujusvis aetatis in re aliqua adstruenda aut rejicienda. Minus vero patet consensus communis, siquidem coarctari potest ad plurimorum aut etiam plerorumque conspirationem in eandem sententiam; sensus demum communis dicitur ea naturalis animi propensio, quam omnes invincibiliter experiuntur ad quaedam evidentia judicia constantia ac uniformia circa aliquas veritates, sive rationales sive morales, eflbrmanda. 70. Sic ratio individualis est ratio quae, unicuique homini inest, quae­ que si rite adhibeatur, non modo nos in errorem non ducit, sed potest ple­ rumque omnimodam veritatis certitudinem afferre; quo fit ut rationis indivi­ dualis vox in bonam partem accipi soleat. Contra vero spiritus privati nomine significatur illa animi dispositio, qua quis peculiarem animi sui sensum oppo­ nit, aut etiam praeponit auctoritati legitimae ad quaestiones fidei dirimendas a Deo constitutae, catholicae nimirum ecclesiae; numquam proinde nisi in deteriorem partem usurpatur. 71. Profitemur porro nos haud agere de sensu totius naturae communi, quem libenter admittimus vehit unum ex criteriis saltem extrinsecis veri­ tatis3; ita etiam concedimus certitudinem gigni quandoque posse ex totius humani generis moraliter sumpti consensione. * Negamus vero ejusmodi sive sensum sive consensum requiri absolute ad obtinendam certitudinem; multo vero magis inficiamur illam regulam supremam credendorum et agendorum constituere basim Christianae religionis ac theologiae. Dum autem de ratione loquimur individual!, eam in communi significatione accipimus, quatenus nempe a spiritu privato proprie discriminatur. 72. Quibus ita compositis sic. ad thesim evincendam accedimus. Si 2) Ad rem Bautain observat: ..Le sens commun, dans la doctrine du sens commun, est un Protee qui revêt mille formes ct qu'on ne peut saisir sous aucune." Quelques relierions sur la doctrine du sens commun, pag. 25. 3) Ita scepticos ipsos ad sensum natu­ rae communem utiliter provocamus : non quod judicia sive rationalia sive moralia quae illius objectum eflbrmant, evidentia per se ac intrinsece non sint, ut quisque proinde ratione sua individua possit illa non pervidere, iisque refragari; sed quia hac veluti extrinseca norma adhibita, eos qui nativum rationis lumen ita in se extinPrrrtme, Praelectione» theolog. m. guere potuerunt, ad illud in se denuo ex­ citandum ac adhibendum impellamus. ■*) Certe cum agitur de nonnullis veri­ tatibus quae, licet ratiocinio aliquo nitan­ tur, tamen ex naturalibus principiis sive facti sive rationis legitime dimanant, si con­ sensio humani generis moraliter sumpti in iis habeatur, hujusmodi consensio non po­ test veritatibus illis novum saltem ertrinsece robur non addere. Nam tunc magis elucet, veritates illas in ipsa rationali ho­ minis natura fundamentum habere. Sic etiam consensio illa quoad facta historica ac traditionalia maximae auctoritatis vim habet. 19 ll. ■ i I 290 humana ratio, quatenus individualis est, haud posset sibi, absque subsidio istiusmodi consensus generis humani, veritatis certitudinem ullo modo com­ parare, necessario de quacumque veritate incerta ac dubia fluctuare deberet. Atqui hoc esset in absurdum scepticismum dilabi. Ergo. .Major luculenter ostenditur. Auctoritas ac proinde testimonium generis humani, sensus ipse naturae communis, ac universalis etiam, si placet, ratio, sunt totidem veri­ tates objectivae, quae scilicet sicut alia quaevis veritas, nequeunt in subjecto certitudinem gignere nisi ab ipso apprehendantur, atque ita apprehendantur, ut eas ita et non aliter esse evidenter cognoscat, ac proinde omni dubitatione seclusa eisdem rationabiliter ac firmiter adhaerere debeat. Porro si humana ratio independenter ab illo generis humani sensu vel consensu, nequiret per ullum aliud cognoscendi medium, nec per sensum intimum, nec per sensus externos, nec per immediatam conceptus evidentiam, nec per rationem, certam illam firmamque ullius veritatis cognitionem acquirere, jam non posset nec de illo sensu vel consensu communi, nec de illa auctoritate generali, quam dicunt, et infallibili fieri certa: ac proinde in maxima cujuscumque veritatis dubitatione fluctuare necessario deberet, seu in pleno scepticismo versari. 5 73- Tanti ponderis argumentum ejusmodi est, ut nulli det locum effu­ gio; quare supervacaneum est pluribus hoc systema impetere. Nihil igitur dicemus de fluctuatione in qua perpetuo adversarii versantur, dum volunt sive constabilire numerum, pondus, qualitatem eorum qui concurrere debent in aliquo asserendo ac antestando, ut dici possit consensus generis humani, communis consensus etc.6: sive determinare organum, interpretem, ac tribu­ nal ejusdem humani generis a quo quae occurrent, tolli tuto possent ac dirimi controversiae7: sive assignare originem et fontem infallibilitatis, auctorita­ tisque quam eidem consensui tribuunt aut tribuere debent, ut cogere homines possit ad assentiendum. Nec demum cetera peraequemur, quae ex ejusmodi systemate absurda plane ac exitialia sua veluti sponte dimanant. 8 5) Sane quot jam veritates firmiter cer­ 26. ubi etiam allegat loca ex Essai, Dé­ tas praeexigit generalis hujusmodi auctori­ fense. Catéchisme du sens commun. tas? Nam opus est ut quivis homo jam certo Etenim ad dirimendas controversias sciat et se existere, et alios existere homi­ inter alia jurisdictio requiritur, nec non nes; ut eorum testimonium generale susci­ tribunal; porro ubinam existit hujusmodi piat; ut hujus testimonii sensum probe in- tribunal in quo nomine lotius generis hu­ telligal; ut demum certo teneat homines mani controversiae dirimantur? In rebus illos in eo veraces esse, ac proinde quid­ vero fidei et morum ad infallibilem contro­ quid ab ipsis generali illa auctoritate asse­ versiarum decisionem requiritur praeterea ritur, omnino esse infallibile. Atqui haec divina adsistentia, quae cum soli Christi omnia quibusnam veri crileriis apprehen­ ecclesiae promissa ac concessa sit, ipsa dentur? quoque sola in iis judex est controversia­ ·) Cf. Bautain opp. cit. Psychologie ex­ rum. périmentale , préface pag. XL IV et seqq. s) Inter cetera illud sequeretur, quod nec non Quelques réflexions etc. pag. 20, cum ecclesia catholica non sit nisi pars ge- ·> 291 74. Potius juverit hoc alio argumento disciplinae nostrae magis proprio idipsum, quod proposuimus, conficere: Si ratio individualis independenter a consensu generis humani haud posset certitudinem assequi, Deus tum in ve­ ritatibus revelandis, tum in mediis quibus usus est, ut credibiles fierent, perperam egisset, quod impium est affirmare. Sane Deus veritates suas ma­ nifestavit singularibus individuis, Adae scilicet, Noë, Abrahae, Moysi, prophe­ tis etc. Christus in universam terram apostolos misit ad praedicandum gen­ tibus evangelium suum. 9 Paulus pariter et Barnabas missi a Spiritu Sancto ad idem sunt ministerium.10 Ut autem sibi fidem conciliarent, data ipsis potestas est prodigia patrandi.11 Jam vero semel admissa absoluta necessi­ tate consensus generis humani ad veram certitudinem assequendam, imprimis qui immediatam revelationem habuerunt, nec certi de illa esse, nec Deo re­ velanti credere potuissent aut debuissent. Cur enim suspicari ac timere non potuissent aut debuissent se esse deceptos? Quomodo potuissent itidem aut debuissent aurem fidemque praebere populi apostolis evangelium annunciantibus, cum universum pene humanum genus, quippe polytheismo ac idolola­ triae addictum, eorum praedicationi adversaretur? Prodigia vero ab illis patrata nonne veluti totidem praestigias aut magicas operationes jure asper­ nari potuissent? Cum igitur hoc systema totam evertat divinae revelationis sive immediatae sive mediatae oeconomiam, plane consequitur, et in se fal­ sum esse et divinae revelationi contrarium. DIFFICULTATES. 75. I. Obj. 1. Ratio individualis est essentialiter finita, proindeque fallibilis, quare nisi fulciatur medio aliquo infallibili, numquam poterit non esse errori obnoxia. 2. Hoc porro medium aliud esse nequit quam generis humani consensus, seu ratio universalis, quae sola infallibilis est et auctori­ tas suprema, quippe quae aliud non sit nisi emanatio rationis Dei, immo ratio Dei ipsius.12 3. Sine ista de nulla unquam re, nec de propria sui existentia, ratio individualis certa esse potest. 4. Multo vero minus poterit actum fidei elicere, secus enim ratio fallibilis eliceret actum infallibilem, quod implicat. 5. Praeterea ipsa Dei existentia, immortalitas animorum, aliaeque ejusmodi veritates, quae naturalis ordinis dicuntur, a cujusque indi vidualis rationis arbitrio penderent his vero inniteretur fides veritatum neris humani, ab eo mutuari deberet suam infallibilitatcm. Pleraque alia hujus syste­ matis absurda fuse persequitur laudatus Bautain locis citatis, ubi ostendit illud esse anti-philosophicum, anti-catholicum, im­ morale, anti-politicum etc. ’) Matlh. XXVIII. 19; Act. I. 8. ■°) Act. XIII. 2. *’) Marc. XVI. 17 seqq. *2) Ita De Lamennais op. cit. Essai sur Γ indifférence, vol. II. pag. 93. cujus verba haec sunt: ..Noble emanation de la sub­ stance de Dieu, noire raison n'est que sa raison, notre parole n’est que sa parole. * 19 I — ■- * |. j IJ ♦ ·. tt ‘ H! 292 qnae supernaturales vocantur. Id vero quid esset nisi basi luteae statuam auream imponere ? Ergo.11 76. Resp. Ad 1. vel AT. vel D. Ratio individualis fallihilis est hoc sensu, quod interdum falli ac decipi possit, C. quod semper et in omnibus falli ac decipi debeat, -V. Xam ad eum modum quo individua ratio essentia­ liter fallibilis est, individua voluntas est natura sua peccato obnoxia. Porro quis inde inferet, voluntatem semper et in omnibus peccare?’4 Itaque in proposito argumento adversarii plura inconsulto permiscent: ac 1. infallibilitateni cum certitudine, quasi nempe eadem utriusque ratio esset, in quo ta­ men oppido oberrant. Infallibilitas enim in suo conceptu plenam importat immunitatem in omnibus ab errore, ipsaque errandi possibilitate, neque pro­ pria est nisi unius Dei. cujus essentia veritas est: per participationem vero potest etiam creaturis intelligentibus inesse, quibus et eo modo quo eam Deus communicare voluerit. Certitudo autem in suo conceptu non postulat nisi rationabilem, plenam, ac firmam persuasionem alicujus veritatis, quam quis pro veritatis natura e pluribus cognoscendi fontibus haurire potest. Quo fit ut aliquis possit esse infallibiliter certus de aliqua veritate, quin sit per se infallibilis, quamvis non possit esse infallibilis nisi certus existât, quippe infallibilitas latius patet quam certitudo. 2. Attributum permiscent essentiale cum accidentali seu dono superaddito; infallibilitas non est essentialis crea­ turae rationalis proprietas, adeoque ei non competit neque in singulis indivi­ duis neque in tota illorum collectione, unde genus humanum, ratio genera­ lis etc. per se fallibilia sunt. Quod si alicui sive individuo, sive hominum coetui competit, id ex libera Dei communicatione contingit, prout scimus hoc donum in iis omnibus quae ad fidem moresque pertinent, fuisse a Deo com­ municatum ecclesiae quae confundi nequit cum genere humano. 3. Subjectivitatem confundunt cum objectivitate; subjectum enim et quidem individuate illud solum est quod apprehendere deberet ac suum facere medium (nimirum *’) Ita D, Gerbet, Des doc truies phi­ losophiques sur la certitude etc. Paris 1826. pag. 31 seqq. Jam professi sumus, nolle nos detrahere cl. auctori dum ejus doctrinam refellimus, quum notum sit, ipsum ab his placitis recessisse. Ceterum citatum opus valide ac docte confutatum fuit a P. Rozaven S. J. in libro Examen d'un ou­ vrage etc. Avignon 1833, ad quem libenter remittimus lectores nostros pro pleniori hu­ jus controversiae cognitione. H) Sed praestat hic audire Bautain ipsum egregie hoc systema refellentem: ..Mais tout en reconnaissant que la raison individuelle est faillible, qu’ elle se trompe souvent, s’ensuit-il qu’elle se trompe toujours né­ cessairement et sur tontes choses? De ce qu'elle peut errer, faut-il qu’elle erre sans cesse? De ce que Γhomme a par sa liberté le pouvoir de faire le mal, est-ce une né­ cessité qu'il ne fasse que le mal? La rai­ son humaine pourrait-elle dévier, si elle n'était capable de rectitude? Mais à quel signe l'homme reconnaîtra-1-il qu’il est dans le vrai? . . . Qui le lui dira? La lu­ mière naturelle qui le met en rapport avec les objets naturels, les lois de sa raison qui président à sa pensée, la conscience qu’ il a de son sentiment intime etc.- Psych. Exp. préface pag. XLVII. 293 auctoritatem generalem), quo juxta adversarios certum fieret ac infallibile: porro quidquid de medio sit, subjectum haud posset suum facere ejusmodi medium nisi per facultates suas. Quid igitur si in hisce numquam a dece­ ptione ac errore tutaretur? 15 77. Ad 2. N. In ordine namque naturali praesto sunt rationi licet per se fallibili plura media, quibus rite pro cujusque veritatis natura adhibitis, potest sine ulla erroris formidine sibi certitudinem comparare. In ordine vero supernatural! medium universale, perpetuum, infallibile quod constituit regulam fidei proximam, non est nisi sola ecclesia Christi.16 Asserere autem rationem universalem emanationem esse rationis ac substantiae Dei, immo rationem ipsam Dei, pantheismum omnino redolet.17 78. Ad 3. A7. Hoc scepticism! culmen est, quod jamdiu s. Augustinus refellerat in academicis validissime.18 79. Ad 4. D. Si ratio fallibilis deberet per se sola fidei actum eli­ cere, C. si divinae gratiae auxilio praeventa et adjuta, N. Opportunior de hoc inferius occurret sermo. 80. Ad 5. D. Id est, posset ratio ita has sibi demonstrare veritates ut certa de illis redderetur, C. posset illas pro lubito admittere aut respuere, N. Quid porro sibi volunt adversarii, dum affirmant quod naturales illae veritates ab arbitrio cujusque penderent? Num quod in hominis voluntate positum ,s) Optime Bautain perstringit auctorem hujus systematis: »Qu’est-ce donc que cette raison générale, à laquelle vous ac­ cordez si libéralement le privilège de l’in­ faillibilité? Est-ce la raison de tout le monde, ou au moins du plus grand nombre? Elle se compose donc de la totalité ou de la majorité des raisons particulières. Mais celles-ci vous les reconnaissez faillibles, et de plus vous les déclarez incapables de science, de vérité, de certitude. Est-ce en rassemblant toutes les incertitudes des rai­ sons privées que vous obtiendrez une cer­ titude générale, et la collection des erreurs de tous les hommes finirait-elle par former la vérité ?" Loc. cit. pag. 47. **) Prout ostendimus tum in prima hu­ jus tractatus parte, sect. I. cap. IV. art. 2. prop. I. turn in secunda, sect. I. cap. II. prop. I. n. 116 seqq. Tum denique in tract. De rent relig. part. II. prop. II. ”) ..Si c’est là (apposite scribit Bau­ tain) le dernier mot du système, certaine­ ment son auteur ne l’a pas compris; il aurait reculé devant l’abomination du pan­ théisme. C’est à cet abîme que sa do­ ctrine aboutit, aussi bien que l’éclectisme. Comme lui elle fait peu cas de l’homme individuel, elle déprime la raison particulière pour exalter la raison générale, comme lui elle déclare absolue, nécessaire, infaillible cette idole de 1’ esprit propre ... C’ est la voix de Dieu se révélant infailliblement par la raison générale. C’est Dieu luimême incarné, pour ainsi dire, dans le sens commun de tous les hommes." Loc. cit. pag. 54. ,8) In tribus libris çontr. Academicos, praesertim lib. III. item in lib. XV. De Trinit. cap. 12. et alibi saepe. Ceterum praeclare observatum est in systemate quod refellimus, asserere individualem rationem per se de omnibus, ac de propria existen­ tia incertam esse, nisi accedat consensus generis humani, perinde esse ac si caeco, surdo ac muto a nativitate praeberetur opti­ mus codex ut eo sapiens efficeretur. Cf. Annales de philosophie chrétienne, η. 13. ann. 1841. Plan d'une démonstration du catholicisme, art. I. pag. 26 seqq. 294 ii- esset nativo rationis lumine vel recte uti, vel pessime abuti, atque iis veri­ tatibus, quae saltem evidentia per se immediata non fulgent, per sumraant posse perversitatem refragari ? Id quidem verissimum est, et alibi jam de­ claravimus. Sed si intelligant in hominis esse arbitrio, non per sophismata, sed per solidas rationes vim demonstrationibus adimere, quibus illae veritates probantur, negamus omnino. Nec enim in potestate hominis est efficere ut illud verum non sit, quod in se verum est, quippe ex indubiis principiis legitimo nexu promanat. Falsum vero est et illud quod additur, fidem supernaturalem illis veritatibus inniti; sed illis suppositis tamquam fidei pracambulis, ut loquitur s. Thomas, progreditur homo ad motiva expendenda credibilitatis quibus certior fiat Deum esse locutum; credit vero quae Deus reve­ lavit innixus Dei ipsius revelantis auctoritati, praeventus nempe atque adjutus divinae gratiae subsidio. 81. II. Obj. 1. Atqui si ratio individual» habere posset certitudinem eorum quae objecta etiam fidei sunt, nullum amplius meritum haberet in actu fidei; 2. esset independens ab auctoritate ecclesiae, ac judex constitue­ retur veritatum omnium quarum numerum aut restringeret aut amplificaret, prout autumaret se assequi certitudinem posse demonstrationis via. 3. Porro quodnam medium nisi universalis ratio potest nobis suppeditare testimonium infallibile eorum quae Deus manifestavit? 4. Immo ex facto ipso aperte con­ stat non alia ratione, quam per consensum humani generis voluisse Deum, ut singulis individuis veritates omnes quas ipse revelavit innotescerent; Adam enim eas filios suos docuit, filii docuere nepotes et ita porro, idque ex di­ vina plane ordinatione. 5. Alioqui nulla ad fidem ac proinde ad salutem via suppetiisset iis omnibus ethnicis, qui ante Christi vixerunt adventum. 6. Post Christum vero haec divinae oeconomiae ratio immutata non est; siquidem fides in ecclesiam non est nisi applicatio principii auctoritatis generalis, quae fundamentum constituit certitudinis. 7. Quid enim ecclesia catholica aliud credendum proponit nisi quod semper, quod ubique, quod ab omnibus creditum est, quodque solum catholicum est juxta celebrem Vincendi lirinensis re­ gulam ? 19 Ergo. 82. Resp. Ad 1. D. Si haberet cognitionem ac evidentiam intrinsecam de veritate horum objectorum, Tr. si extrinsecam tantum, nimirum quatenus cognoscit a Deo certo revelata esse, A’. Sublata hac aequivocatione difficultas per se concidit; immo addimus certitudinem quod Deus ea revelaverit, esse omnino necessariam; alias posset elici actus fidei innixus probabilitati, quod est absurdum ac damnatum.20 ,3) Ila Gerbet in cit. op. pag. 34 seqq. ”) Ut patel ex prop. XXI. inter damna­ tas ab Innocentio XI. -Assensus fidei supernaluralis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis : immo cum formidine, qua quis formidet ne non sit locutus Dens." In quam thesim cf. Viva §. 7 seqq. 295 83. Ad 2. T). Id est posset ratio independenter ab ecdesiae auctoritate sibi compararo cognitionem et certitudinem veritatum ordinis naturalis, C. ordinis supernatnralis, N. De his certe posterioribus nulla esse quaestio po­ test, cum homo eas credat ob auctoritatem Dei revelantis et ecclesiae pro­ ponentis; de primis vero nihil vetat quominus illas ratio individualis etiam per se cognoscat et vi demonstrationis certo teneat, ut in praecedenti pro­ positione ostendimus, quamvis necesse non sit ut omnibus per hanc demon­ strationis viam innotescant. Quod vero adjicitur de judicio veritatum omnium, earumque coarctatione aut amplificatione ex arbitrio cujusque, paulo ante disjecimus.21 84. Ad 3. Ar. Media enim quibus ratio individualis potest certo cognoscere existentiam revelationis, plura esse queunt: potest nempe per visum e. gr. per auditum, per testimonium hominum, per illa demum omnia credibili tatis motiva quibus evidens illi reddatur factam reipsa a Deo revelationem esse. Si vero sermo sit de certitudine, quae singulos afficiat articulos, vel colle­ ctionem articulorum qui revelatione continentur, ea certe haberi unice potest per ecclesiae infallibilis auctoritatem. 85. Ad 4. D. Id est, voluit Deus ut veritates protoparenti a se reve­ latae transmitterentur ad seram usque posteritatem per traditionem sive do­ mesticam sive publicam, C. per traditionem publicam tantum, seu per con­ sensum generis humani tamquam unicum medium ad earundem assequendam certitudinem, N. Haec duo apprime secernenda ab invicem sunt: primum enim verissimum est, quamvis non omnes parentes suo functi munere sint; ex quo repeti debet penes plures populos primaevae revelationis corruptio 3I) Sane distinctio inter veritates natu­ rales ac supernaturales in ipsa veritatum naîura fundatur; naturales enim illae sunt, quae rationis nativam intclligentiam non excedunt, supernaturales quae illam supe­ rant. Rursum ex naturalibus aliae sunt quae ceterarum veluti fundamenta sunt, uti Dei existentia, justi atque injusti lex, poe­ nae vol praemia in altera vita retribuenda; quas facile quisque attingere potest. Cele­ ras autem primis illis subordinatas, quo majori vel minori quisque ingenii vi, quo magis vel minus extrinsecis subsidiis est instructus, majori vel minori numero, na­ tivo rationis lumine potest cognoscere ac demonstrare. Atque hic divina bonitas, ac maximum revelationis beneficium se pro­ dit, quod nempe Deus ut omnium bono aeque prospiceret, eas etiam veritates, quas absolute humana ratio cognoscere posset, per positivam etiam revelationem patefece­ rit; uti egregie declarat s. Thomas, Cont. gent. lib. I. capp. 3 et 4. Quo etiam refe­ runtur quae praeclare docet catechismus rom. part. I. cap. 2. n. 6. ubi postquam ce­ lebravit quae philosophi ex sola naturae contemplatione nativo rationis lumine de Deo ejusque attributis disseruerunt, pergit: ..Quamquam in eo etiam caelestis doctrinae necessitatem agnoscimus, si animadverta­ mus, fidem non solum hoc praestare, quem­ admodum supra dictum est, ut quae viri tantum sapientes longo studio consecuti sunt, ea rudibus quoque et imperitis hominibus statim pateant, atque in promptu sint: ve­ rum ut rerum notitia, quae fidei disciplina comparatur, multo eertior, atque ab omni errore purior in mentibus nostris insideat, quam si eas ipsas res, humana sapientia comprehensas, animus intelligeret.· * 4 296 aut etiam obliteration; alterum vero est falsum, alioquin cum deperdita aut saltem foede corrupta penes plerosque populos fuisset primaeva revelatio, nulla reipsa in adversariorum hypothesi individuis illius certitudinem asse­ quendi superfuisset via, nec ulla propterea ad salutem perveniendi. 86- Ad 5- D. In adversariorum hypothesi juxta dicta, C. in sententia nostra, -V. Nam satis erat domestica traditio praeter alia media quibus iden­ tidem divina providentia usa est ad primae revelationis notitiam dissemi­ nandam. ® 87. Ad 6. D. Quatenus immutari nequit quod numquam extitit, C. se­ cus, iV. \ridimus Deum prius singularibus hominibus veritates suas patefecisse ea lege, ut a parentibus in filios continenter propagarentur. Cum vero illi passim officium ejusmodi negligerent, aut veritates illas turpiter commacula­ rent, ne prima penitus oblivioni daretur revelatio, peculiarem sibi familiam selegit Deus in Abraham, quae custos fidelis illius revelationis existeret. Cumque haec ipsa familia in populum crevisset, eundem constituit suae re­ velationis depositarium, eique speciali prorsus providentia prospexit, ne mu­ neri deesset suo per successionem prophetarum, donec venit plenitudo temporis in qua misit Deus filium suum. Christus porro instituit ecclesiam quam infallibilitate communivit, ut usque in saeculi finem revelationem plenam atque integram intemerate custodiret, et omnibus gentibus annunciaret. Hic et non alius divinae providentiae extitit ordo in revelatione sua sive conservanda, sive propaganda. Itaque ecclesia est quidem organum Christi, non autem generis humani, quod est perabsurdum. 88. Ad 7. D. Ecclesia nihil aliud proponit credendum nisi quod sem­ per etc. ab ecclesia catholica, Tr. ab universo humano genere, et quidem a mundi primordiis usque nunc, A’. Etenim praeterquam quod ut saepe alias animadvertimus 2\ Lirinensis effatum habet sensum positivum, non autem ?icgativum, nequit illud accipi nisi de eo quod creditum est in ecclesia catho­ lica, minime vero de eo quod a genere humano creditum est. Hoc commentum utpotc novitium plane ignotum patribus fuit. Ceterum nec illud dimit­ tendum, esse quidem regulam a Vincentio traditam unum ex criteriis cogno■ scendi catholicam veritatem, sed neque unicum, multo vero minus praecipuum Nec ideo dicendum esi, illos popu­ los destitutos exinde omni salutis medio fuisse; nam, uti ostendimus in tract. De gratin, part. I. cap. 3. n. 238. Deus sem­ per praesto est auxilio suo interno, el sub­ sidiis etiam externis omni facienti quod in se est, adeo ut nullus unquam perierit, aut pereat nisi culpa sua. 9 L ____ Σ1) Tales faere frequentes hebmici po­ puli apud plures gentes captivitates, migra­ tiones judaeorum apud dissitas nationes, dispersiones, commercium etc. quibus vi­ cissitudinibus facile fieri poterat ut notitia revelationis ad varios populos perveniret. Praesertim in tract. De vera reliy. part IL prop. III. η. 56. cum nota adnexa. 297 ac supremum esse. Tale enim non est nisi juge ac semper vivens ecclesiae magisterium·5; cetera omnia huic subjecta sunt, ab eoque pendent. 89. Vindicavimus hactenus rationis etiam individuae vim, qua ad veri­ tates intra ordinem naturae conclusas, quaeque veluti praeambula spectari queunt, valeat per se sola absolute ac quidem cum proprie dicta certitudine pertingere: ac proinde probavimus dari inter eas naturales veritates intrinse­ cum ordinem logicum, quo una ex alia legitimo principiorum nexu possit ar­ gumentando deduci. 90. Sed aliud est de absoluta rationis potentia disserere, aliud de ejus­ dem potentia morali: illa quippe ad ordinem logicum pertinet, haec pertinet ad historicum. Nimirum potentia moralis complectitur illa omnia elementa facti, in quibus humana ratio seu potius hominum genus non abstractive, sed concreto ac reali modo spectatum ac moraliter simul sumptum, juxta consue­ tum rerum ordinem versatum sit ac per se debeat versari. Huc porro spe­ ctant ea omnia sive intrinseca sive extrinseca impedimenta, quae semper hominibus collective sumptis in cognitione illarum ipsarum veritatum per solum rationis lumen assequenda obstare debuerunt. Huc spectat maxima difficultas in veritatis investigatione, quae semper longa et implexa est, con­ stanter ex rectis rationis legibus procedendi, ardentes cohibendi animi cupi­ ditates, ac veritatis unius studium sectandi ita ut, quod praeclare evolvit s. Thomas, nonnisi pauci ac post longum tempus atque cum admixtione mul­ torum errorum eas veritates, quae etiam ratione investigari possent, asseque­ rentur.26 Huc demum spectat factum ipsum, in quo haec omnia implicite continentur, indubitatum, universale, perpetuum, ex omnium populorum histo­ riis depromptum : quod scilicet nullus populus divina revelatione destitutus dignum Deo cultum exhibuerit, ac in absurdos contra sanae ethices errores delapsus non sit: quod nulla humana sapientia aut industria ab universali illa defectione revocare homines valuerit: quod humana denique ratio ex se motiva sufficientia non praebeat ad homines in officio continendos atque a vitiis retrahendos. Ex hisce porro omnibus exurgit non utilitas tantum sed necessitas, moralis tamen, non autem absoluta 27 illius extraordinarii subsidii “) Recolantur quae scripsimus paulo ante cum ageremus de Traditione cap. 2M) Contr. gent. loc. cit. ”) Diximus necessitatem moralem exur­ gere positivae revelationis, non autem ab­ solutam; siquidem absoluta ejusmodi ne­ cessitas ex nullo capite potest probari. Non ex necessitate instaurationis hominis lapsi in ordinem supernaturalem ex quo per pec­ catum exciderat, cum haec instauratio gra­ tuita prorsus sit, nec homini debita: non ex conditione sua naturali, alioquin si homo absolute indiguisset revelatione ad cogno­ scendas veritates naturalis seu moralis or­ dinis, praeterquam quod videretur destitu­ tus aliquo essentiali suae naturae constitu­ tivo, Deus absolute obstrictus fuisset ad ♦ divinae nimirum positivae revelationis, qua hominum moraliter sumptorum indigentiae in ipsis etiam naturalibus veritatibus provisum esset, Hac porro via nos ipsi in Tractatu De vera religione per varias propositiones arcte si­ mul connexas processimus: unde supervacaneum heic esset ostendere pecu­ liari propositione, rationem individualem posse per se possibilitatem, utilitatem ac necessitatem divinae revelationis certo cognoscere ac demonstrare. 91- Illud unum tantum hic adnotamus, quod consequitur ex dictis, mo­ ralem hanc necessitatem revelationis exurgere ex connexione inter ordinem logician ac historicum: quandoquidem logicus ille ordo ostendit quid absolute ratio humana efficere potuisset; sed logicus ille ordo cum historico compara­ tus ostendit quid reipsa humana ratio praestiterit, atque adeo quid moraliter efficere potuerit aut possit. Rationalistae in humana ratione nonnisi potentiam tH, logicam spectant, nempe hominem tantum in rabstracto et a priori considerant; sed qui vere ac complete philosophantur, hominem etiam in concreto spectare debent, nimirum in iis circumstantiis positum quas perpetuo historia revelat. Id autem multo magis theologi erit officium, cujus est omnes, naturales etiam, cognoscendi fontes rimari. Hinc nullimode secum ipse pugnabit theologus, dum ex una parte nativam rationis tuetur vim, ex altera vero necessitatem moralem divinae revelationis ostendit. Atque ita etiam deteget nexum, et quandam veluti conciliationis viam patefaciet inter sententiam illorum, qui totum logicae methodo deferunt, atque oppositam illorum qui methodo historicae nimium adhaerent. ■ ' ί PROPOSITIO III. Potest humana ratio certo cognoscere motiva, quae vocant credibilitatis, ac per ca sibi comparare certitudinem existentiae divinae revelationis. 92- Haec propositio quae veluti legitimum corollarium tluit ex proposi­ tionibus hactenus vindicatis, duas complectitur partes, tum scilicet humanam posse rationem, et quidem certo, cognoscere motiva, seu quas etiam nuncupant notas divinae revelationis, tum per haec credendi motiva ad plenam posse eam homini dandam cum tamen omnes fateantur revelationem positivam gratuitum Dei esse beneficium: non denique ex in­ firmitate quam per haereditariam noxam contraxit; ut enim cetera praeteream, adslrueretur necessitas revelationis adversus incredulos et naturalistas ex ipsa revelatione, in quo haberetur manifesta petitio principii. Urgere possem statum infidelium negativo­ rum, qui destituti essent medio absolute necessario ad consequendum suum finem; possibilitatem praeterea status purae natu­ rae, aliaque ejusmodi, quae aperte osten­ dunt absolutam positivae revelationis ne­ cessitatem adstrui nullo modo posse. Ex quo patet haud satis sanae theologiae ac religionis bono prospicere eos, qui nimio forte ejusdem religionis amore abrepti, vel­ lent absolutam revelationis necessitatem propugnare. .Ve quid nimis, ut vetus fert adagium. certitudinem de illius revelationis existentia pervenire. Impetit proinde directe sententiam 1. illorum qui nimium rationi detrahentes existimant, aut numquam illam valere ita de ejusmodi motivis fieri certam, ut omnem errandi formidinem ac dubitationem a se amoveat, aut motiva illa apta per se non esse ad talem certitudinem gignendam; 2. illorum qui rentur hanc cer­ titudinem ab ipsa natura veritatis revelatae repelli, quippe cum ista liberum exposcat assensum, negant sine dispendio fidei de veritate Christianae revelationis confici posse demonstrationem' licet hoc alterum, ubi in secundo capite agemus de fide, peculiari modo refellamus. 93. Interea ex principiis praejactis ac vindicatis ita progredimur, potest ratio per se cognoscere tum veritates logicas, metaphysicas, psychologicas, morales, physicas, tum earundem plenam saepe certitudinem assequi, diversi nimirum generis prout diversa illarum natura, ac varius cognoscendi fons pa­ titur aut expostulat. Atqui credibilitatis motiva constant partim ex veritatibus facti, quae sive sub sensuum experientiam cadunt, sive ex indubio humanae auctoritatis testimonio accipiuntur, partim ex principiis logicis ac metaphysicis quae illis facti veritatibus legitime applicantur; consequitur ergo veram a ratione de illis motivis haberi certitudinem posse. 94. Sane cum Deus hominibus voluerit revelationem suam evidenter credibilem efficere, ut tuto cognosceretur, et a quavis secerneretur hominum fraude, talibus illam necessario debuit argumentis communire, quae .ab omni­ bus recta ratione utentibus facile ac tuto possent agnosci, ac firmiter teneri deberent. Rursum : nisi Deus ejusmodi argumentis suam firroasset revelatio­ nem, quisnam teneretur illam uti divinam admittere? Quamnam moralem in­ duceret obligationem, ac quomodo qui illam respueret, gravis culpae reus esset, aeternoque addicendus supplicio? 95. Praeterea assensus qui divinae revelationi praestari debet, prudens ac rationabilis sit oportet. Atqui si firma illa atque indubia motiva credendi deficerent, imprudens omnino foret: ac deberet voluntas firmiter veritati illius adhaerere, dum tamen intellectus in dubio aut in mera tantum probabilitate, quod Deus sit revera locutus, versaretur; quod tamen, ut vidimus, falsum damnatumque est.1 96. Facile autem esset, siquidem in re tam manifesta esset opus, hoc ipsum tum sacris litteris, tum sanctorum patrum auctoritate firmare. Cum enim Deus Moysen misit ad populum suum atque ad Pharaonem, ut fidem apud eos obtineret, potestatem ei contulit signa ac prodigia patrandi : ad pro­ digia item in Aegypto patrata Hebraeos perpetuo provocat Deus, ut de aeta*) «Certitudo fidci, adnotat Suarez, non est tantum practice sed speculativa, et ideo requirit etiam certitudinem speculati­ vam de credibilitate sui objecti : nam im- possibile videtur hominem determinari ad credendum aliquid firmiter et certo, si cum formidine tantum et non certo judicet esse *· credibile. /)e fide, disp. IV. sect. 2. 300 tibus insequentibus sileamus. Christus vero miraculis omnigenis ac vaticiniis tum eventu jam comprobatis tum in posterum comprobandis, divinant suam mis­ sionem ostendit. Ad haec motiva constanter incredulos adversarios suos pro­ vocat2, immo vero profitetur immunes eos a peccato in sua incredulitate futuros fuisse, nisi signa fecisset. 1 Patres et interpretes in hoc unanimes plane sunt.4 Hinc s. Thomas in libru Contra gentes ejusmodi motiva ad ethni­ cos convincendos adhibuit; ac merito concludebat in Summa loquens de fidei objectis: ..Non crederet (homo) nisi videret ea esse credenda, vel propter evi­ dentiam signorum, vel propter aliquid hujusmodi/· 5 .97. Haec vero jam evincunt etiam alteram propositionis partem. Nam cum ea motiva necessario nexu cum divina revelatione conglutinentur, aperte conficitur posse per ea humanam rationem certam omnino fieri de ejusdem existentia revelationis. Sane veri nominis miracula ac vaticinia, quae prae­ cipua credibilitatis motiva constituunt, cum nonnisi a Deo vel ejus nutu edi possint, si semel proinde homini certo constiterit patrata aut edita fuisse ad alicujus missionem comprobandam, dubitare is amplius nequit ex Dei nomine illum loqui, qui duplici illa facultate a Deo auctus sit : praesertim si adjuncta omnia tum intrinseca tum extrinseca in id concurrant. Haec autem majorem adhuc firmitatem accipiunt ex motivis illis, ut ita dicam, subsidiariis, quae in omnium oculos incurrunt, cujusmodi sunt: 1. sublimitas et praestantia doctrinae, quae ex Dei nomine enunciatur; 2. jugis illius conservatio et pro­ pagatio, frustra semper obnitentibus utrique cupiditatibus humanis, ac per­ petuo adversantibus acerrimis hostibus domesticis et externis prope innumeris, idque fere absque mediis tanto molimini idoneis; 3. constantia demum et fortitudo martyrum in suis omnibus adjunctis spectata: haec porro omnia prout sunt totidem objecta vaticiniorum quae in dies complentur, eandem vim ad probandum obtinent ac vaticinia ipsa: immo eorundem vaticiniorum toti­ dem sunt adimplementa totidemque probationes, quae licet intensive ejusdem semper sint roboris, extensive tamen novam in dies firmitatem acquirunt. Quae sane omnia fuerunt suo loco satis abunde exposita et vindicata. 6 *) Maith. IX. 6; Marc. IL 10: Luc. V. lorum verborum credere et videre: nam 23: Joann. X. 37, 38; XIV. 10 etc. prius dicit obscuritatem, unde posterius, ’) Joann. XV. 24. ut condislinctum ab illo, dicit claritatem ct 4) Cf. Salmcronein, Comment, in Evang. evidentiam: neque illa duo repugnant, quia tom. IX. tract. LXL in cit. verba : 4Ji opera versantur circa diversa; nam creditur ali­ non fecissem, nec non card. Toletum Com­ quid sub ratione veri, videtur autem sub ment in Joann, in cap. III. Annul. II. ubi ratione credibilis. “ Ibique citat plura pafuse agit de hoc aruumenlo. truin testimonia, Cf. De fide, disput. IV. ·') II. 2. qu. I. art. 4. ad 2. Ad rem in sect. 2. ®) In Tract, De cera relig. pari. I. hunc locum d. Thomae animadvertit Sua­ rez : «Notanda est distinctio et variatio il­ cap. IV. prop. I seqq. 301 DIFFICULTATES. 98. I. Obj. Facta extraordinaria quae miracula dicuntur, nexum neces­ sarium non praescierunt cum existentia divinae revelationis: tum quia mira­ cula ipsa sunt objectum divinae revelationis adeoque nequeunt esse ejusdem credibilitatis motiva7; tum etiam quia assumere miracula uti credibilitatis motiva est petere principium. Siquidem veritas evangelicae revelationis (idem dic de mosaica), quae miracula enunciat, nequit rationaliter per miracula probari; ex altera vero parte assumendo apostolos, qui tamen homines erant, non potuisse decipi aut decipere, debet supponi factum non minus extraordi­ narium, quam sint miracula ipsa, quae illi referunt. B 99. Resp. jV. Ad prob. Nihil obest miracula divinae esse revelationis objecta; talia quippe sunt quoad eos qui jam revelationi credunt, minime vero quoad illos qui nondum credunt. Pro his enim sunt solum motiva seu media quibus cognoscere valeant revelationem, quae Dei nomine proponitur, reipsa divinam esse, prout etiam ex adductis s. Thomae verbis constat. Ita­ que miracula possunt esse et motiva et objecta divinae revelationis, sed di­ verso plane respectu. Falsum autem est peti a nobis principium, dum assu­ mimus miracula veluti motiva credibilitatis; nec enim ea assumimus uti talia, quatenus ab auctoribus inspiratis ac propterea infallibilitate praeditis referun­ tur, sed in se, seu quatenus visa sunt et oculis usurpata ab iis, quibus sua­ debatur et ostendebatur immediate divina missio. Quoad eos vero qui mira­ cula immediate non conspexerunt, alio iidem modo potuerunt aut possunt certiores de illis fieri, nempe aut traditione, aut certissimis historicis monu­ mentis, aut ipsorum confessione adversariorum, aut testimonio fidelium, aut etiam omnibus hisce simul sumptis, ut suo loco ostendimus9, quae moralem certitudinem proprie dictam pariant. Cum vero per ejusmodi certitudinem semel constiterit de veritate factorum extraordinariorum, quae miracula di­ cuntur, assurgitur ad expendendam rationaliter illorum naturam, utrum nempe notas illas omnes habeant et conditiones, quae ad miraculum constituendum stricte requiruntur. His expensis, ex certitudine et veritate miraculi jure onmino infertur divina illius missio, qui talia edidit signa ad eam credibilem faciendam. Talis est processus qui legitime, hàc in re instituitur, quin in ulla petitione principii versemur. 100. II. Obj. Quidquid de iis sit qui miracula ipsa immediate viderunt, res profecto aliter se habet quoad eos, qui ea nonnisi mediate cognoverunt. Etenim 1. isti unde cognoscunt nisi auctoritate ducti humana, quae 7) Ila Bautain, Lettre à Monseigneur Lepappe de Traverne etc. Strasbourg 1837. pag·. 3. s) Ila in Avertissement sur C enseigne- ment de M. Bautain. pag. 22. ·. < ■ I Strasbourg 1834. 9) In cit. tract, part. I. cap. 3. ■ « * ** r·< 302 nempe humanam tantum certitudinem, plurium aut paucorum innixam testi­ monio, praebere potest, ac numquam proinde certam ac infallibilem? 2. Ar­ gumenta omnia licet validissima, ratiocinationes omnes etsi rigorosissimae, quoties innituntur factis sensibilibus, non habent nisi valorem relativum ac pure humanum. 3. Quapropter cum creditur resurrectioni e. gr. Christi Jesu, ejusque in caelum ascensui, credi quidem debet ob solum apostolicum testi­ monium, ast non prout vulgo fertur, ideo quia apostoli non erant deceptores aut decepti, quod ostendi absolute nequit. 4. Atque ut resurrectioni Christi insistamus, ea miraculum non fuit ceteris simile, quod operatus sit Jesus coram testium multitudine. Resurrectio Christi testes alios non habuit nisi seipsum, neque postea redivivus apparuit nisi solis discipulis suis; agens si­ mul fuit et subjectum operationis divinae. 10 Ergo. 101. Resp. N. A. ad 1. prob. tfeg. illationem, numquam scilicet certam ac infallibilem esse auctoritatem humanam, quandoquidem si necessariis con­ ditionibus polleat, talem certitudinem quandoque parit, quae ad firmam ac rationabilem quod attinet animi adhaesionem cum ipsa metaphysica certitudine comparari queat, uti in Praenotandis satis declaravimus. Perinsignes omnes cujusque aetatis philosophi, atque ii etiam, qui in ipsis mathesibus maxime excelluerunt, in hoc communi hominum sensui fuerunt plane concordes.11 102. Ad 2. D. Si kantiana principia de humanarum cognitionum realitate quidquam valoris haberent, C. si secus, omnino. Certe si admittatur rationem theoreticam numquam de veritate ac realitate objectiva rerum esse certam posse, nil nisi phaenomena attingere, principium ipsum causae non­ nisi subjectivam categoriam seu formam intellectus esse, qua nempe intel­ lectus ex caeca quadam et subjectiva necessitate synthetice et a priori idea effectus cum causae idea conjungit, opposita difficultas id quod contendit evinceret. Sed haec nimis jam a praeclaris philosophis explosa sunt, uti in Praenotandis exposuimus. 103. Ad 3. D. Ostendi absolute nequit apostolos non fuisse deceptores in facto resurrectionis testificando, si gratuito assumatur eos fuisse infallibilitate praeditos, ut objectio supponit, C. adjunctis omnibus testimonii illorum spectatis, N. Primum utique esset principium petere, ac viam praecludere veritatem incredulis ostendendi evangelicae revelationis, quae facto illi prae'°) Ila in Philosophie du christianisme, tom. 1. pag. 300 , 303; tom. IL pag. 408, et alibi. 11 j Cf. Leibnilzium tum in cit. diss. De conform, fidei cum ratione: turn in Tent. Theodiceae, part. I. §. 54 seqq. et alibi; hem Eulerum in Lettres à une Princesse d'Allemagne, Paris 1812. Tom. Π. Lettres CXV — CXX. quae omnes sunt de hoc ar­ gumento. Recentius vero egregium mathe­ maticum Paulum Ruffini in op. Ri/lessioni criliche sopra il saggio intorno aile pro­ babilité del signor Conte Laplace, Mo­ dena 1821. Memoria IV. pag. 100 seqq. nec non cl. pariter itaium mathematicum Nic. Fergola in Teorica de' mirae oli. Na­ poli 1839. cipue saltern innititur. Alterum vero non item, ut suo loco ostendimus.’2 Tota haec difficultas pendet ex jam refutato principio, quod numquam aucto­ ritas humana veram possit progignere certitudinem. Deinde adjicimus apo­ stolos ad lidem obtinendam in testimonio quod reddebant Christi resurrectioni penes gentes, communitos fuisse miraculorum dono, quo omnem ab istis du­ bitationem removebant. 104. Ad 4. 2). Et probatio quae petitur ex resurrectione Christi, inni­ titur illi tantum instanti quo haec contigit, prout videtur falso supponi, A’, innititur apparitionibus subsequentibus, C. Probatio namque ex facto resur­ rectionis deprompta suam habet firmitatem in multiplicibus ejusdem Christi redivivi apparitionibus quibus se ostendit vere ad vitam rediisse, se disci­ pulis suis palpandum praebuit, manducavit ac bibit cum ipsis, idque non semel, ut omnem ex illorum animis dubitationem depelleret, ac demum iis­ dem conspicientibus caelum ascendit. Nisi igitur omnis vis sensibus adimatur ad physicam certitudinem producendam, quinam discipuli in eo decipi potue­ runt? Porro quod viderunt, aliis testati sunt, eaque firmitate ac constantia, ut se omnium odio, insectationibus, ac morti demum ipsi exponere non dubitarint. Num ejusmodi testium qualitas sufficere non debet ad moralem pariendam certitudinem ? His adjicienda miracula, quae ipsi ad fidem faciendam de veritate sui testimonii, quod paulo ante adnotabamus, innumera pene pa­ trarunt. •· PROPOSITIO IV. Potest parito· humana ratio certo verae Christi ecclesiae cognoscere existentiam. 105. Et haec propositio sequitur ex praecedente atque cum ea est ar­ ctissimo nexu consociata. Nam si potest humana ratio certo cognoscere mo­ tiva credibilitatis, ac per ea certitudinem assequi de existentia divinae reve­ lationis, poterit profecto eadem certitudine existentiam cognoscere ecclesiae, societatis nempe a Christo institutae ad custodiendam conservandamque reve­ lationem suam: ex ejus autem essentiali constitutione ac notis quae ex illa profluunt, eam discernere a quavis spuria societate quae ecclesiae sibi nomen usurpet. 106. Sane Christus ita suam debuit ecclesiam condere, quae facile di­ gnosci possit a satanae synagogis atque ab humanae malitiae ac superbiae 'r monumentis; alioquin excusari possent qui se in ejus sinum recipere detre­ ctarent, sub obtentu quod vera ecclesia a spuriis coetibus distingui nequeat. Attamen Christus cunctis praecepit hominibus illam ingredi, ejusque fidem ”) In Tract. De vera relig. parL I. cap. IV. prop. I. 304 profiteri ac mandatis obtemperare, sub interminatione aeternae poenae. Eam comparavit civitati in monte constitutae quae omnium pateat adspectui. Quae quidem, aliaque ejusmodi aperte ostendunt ecclesiam ita constitutam, ut fa­ cile ac tuto ab omnibus rite animo comparatis cognosci possit atque discerni. 107. Id ipsum vero ex principio illo constabilitur, quod in prima tra­ ctationis hujus parte firmiter constituimus de identitate christianismi et ca­ tholicae ecclesiae, adeo ut iisdem plane motivis simus catholici quibus Chri­ stiani sumus. 1 Motiva siquidem credibilitatis praecise militant pro ecclesia catholica, seu ecclesia Christi, cum Christus vere et proprie non instituerit ac fundaverit christianismum veluti in abstracto, sed ecclesiam Christianam, eamque unicam, universalem, visibilem atque perpetuam, quae nec est nec esse potest nisi sola ecclesia catholico-romana, uti suo loco ostendimus.2 De hac ecclesia unice et constanter loquitur Christus in Evangelio, de hac unice loquuntur apostoli, de hac patres et scriptores omnes antiquitatis.3 Si igitur ex demonstratis in praecedente propositione potest humana ratio certo cognoscere motiva credibilitatis, et per se acquirere certitudinem de existentia divinae revelationis, poterit simul certitudinem obtinere de existentia ec­ clesiae Christi. DIFFICULTATES. 108. Obj. Si propositiones hactenus statutae verae essent, sequeretur omnino: 1. posse humanam rationem per continentem logicam veritatum con­ nexionem, ac proinde per veram demonstrationem ab existentia proprii Ego ad ipsum factum revelationis ac ad veram Christi ecclesiam ascendere ; 2. at­ qui hoc . est quod in Hermesii systemate ab apostolica sede damnatum est; 3. quid enim aliud Hermesius voluit in sua Introductione sive philosophica sive positiva, quam fundamentum ponere ad demonstrandum christianismum tamquam revelationem datam a Deo, ac demum catholicismum tamquam ve­ rum christianismum? 4. Sane hoc est naturam fidei pervertere, quae tota supernaturalis est, donum Dei, ac nova veluti hominis creatio ex nihilo; tunc autem redderetur per eam demonstrationem merus effectus naturae quae sese vi sua evolvit. 5. Hoc est theologiam dogmaticam plane pessumdare, quae tunc suum fundamentum necessarium haberet in ipsa philosophia, ac fieret aedificium veluti quoddam purorum principiorum theoreticorum. G. Nec dicas fontes dogmatum theologicorum esse plane diversos a fontibus philosophiae: ’) Cf. quae scripsimus in hujus tracta­ tus part. I. prop. I. Cf. praeterea Bossuet, Instruction Pastorale sur les promesses de l'église, pour montrer aux Réunis, par Γ ex-presse parole de Dieu, que le même principe qui nous fait chrétiens, nous doit aussi faire catholiques. Opp. ed. Versailles tom. ΧΧΠ. pag. 375 seqq. *) Turn in Tract. De vera relit/, part. II. prop. IV. tum in hujus tract, part. I. sect. I. cap. III. 3) Cf. ibid. 305 nam hoc etiam agnoscit Hermesius, nec tamen ob id systema ejus minns anticatholicum et antitheologicum est. 7. Unde saniores ipsi protestantes hoc systema damnant ac rejiciunt.4 109. Resp. Ad 1. Per logicam connexionem etc. D. Veritatum diversae tamen naturae, C. ejusdem naturae, N. Ut qualis sit logicus iste nexus di­ gnoscatur, apprime diversa natura veritatum est discernenda. Aliud enim est loqui de veritatibus naturalibus, quae animam humanam, Deum, legem moralem etc. spectant, aliud de iis quae motiva credibilitatis, ac existentiam sive divinae revelationis sive ecclesiae respiciunt. Illae enim cum ex factis internae experientiae atque ex immutabilibus rationis principiis pendeant, ne­ cessario, intrinseco ac metaphysico nexu copulantur. Istae vero factis extrinsecis totae innituntur, quae sive sub sensus immediate aliquorum hominum ceciderunt, sive ex indubio aliorum hominum historico testimonio accipiuntur: hinc nexus inter has veritates, licet valido cognoscendi medio suffultus, ac proinde etiam logicus, nonnisi tamen extrinsecus est, ac moralem tantum cer­ titudinem gignit. Sed nil id officit naturae verae demonstrationis, quae nempe firmam ac rationabilem mentis adhaesionem veritati rei cognitae gignat, nisi si quis sophistice contendere velit nullam aliam dari et vocari demonstratio­ nem posse, quam quae mathematica sit, in quo merus esset lusus verborum.5 4) Haec ipsi nobis objicimus, quippe haud pauci praesertim in Germania, res haud sedulo distinguentes, ex damnatione doctrinae hermesianae occasionem capiunt ita argumentandi. Vide inter ceteros arti­ culum jam citatum in Ephem. Theol. Tu­ bing. 1839- Ueber Glauben und IF/wen, seu De scientia et fide etc. pag. 439. Cu­ jus quidem auctori licet scientiae et pieta­ tis laudem deferamus, non possumus ta­ men principiis ejus integre subscribere, sive circa probationes divinae revelationis, sive circa existentiae Dei demonstrationem, quam ipse, immediatae cuidam naturali fidei juxta Jacobium adhaerens, vix aut ne vix qui­ dem in communi theologorum sensu admit­ tere videtur. *) Perbelle huc referas, quae doctus ha­ bet Petavius, De Deo, lib. I. cap. 1. §. 4. ad rem nostram : «Atque illae quidem omnes (probationes), inquit, non idcirco contem­ nendae erunt, quia singulae non necessa­ rio, et απο&ικτικώί evincunt, neque ex an­ terioribus, primisque sunt petitae; sed eo magni faciendae, quia collectae in unum et coacervatae necessariam propemodum fidem faciunt apud eos, qui et sui compoPerrone, Praelectione» theolog. Ili. tes sunt, et rationis habent aliquid ac ju­ dicii. Etenim probationes illae, quibus prudens assensio nititur, quas morales ideo vocant, quod ad gubernandos mores adhi­ bentur, plerumque non minus certam in suo genere fidem faciunt, quam in rebus naturalibus aut mathematicis demonstra­ tiones quaelibet exactae." Opportune etiam cl. Valsecchius in op. cit. Dei fondamenti etc. cap. ult. animadvertit, Christianam re­ velationem eo posse sensu geometrice de­ monstrari, quod haec demonstratio formam geometricam, strictam nimirum ac contex­ tam ratiocinationum, habere queat, non vero naturam quantitatis geometricae, secus enim Deus ac revelatio objecta mere rationalia essent, prout sunt matheseos objecta. Suam hac arte idem auctor conficit demonstratio­ nem de facto revelationis, eo nempe me­ taphysico nisus principio, quod si detur complexus plurium factorum indubiorum, quae quidem omnia, ubi aliquod principium ponatur, rite ac perfecte explicantur, ubi vero principium illud tollatur e medio, nulla omnino eorumdem factorum explicatio sup­ petit , evidenter probetur connexio facto­ rum illorum cum illo principio. Eum adesis 20 •·ν. 306 II -11 fi Wh •ii ’.■>·- : d ■ <10. Ad 2. A'. Nam si hac proprie de causa apostolica sedes damnasset Herniesii systema, damnasset simul apologetas omnes Christianae et catholicae religionis, qui eundem sibi finem proposuerunt, nempe demonstrationem euan­ gelicam, demonstrationem Christianam aut catholicam conficere. Quod quidem absurdum, ac ab apostolica sede maxime alienum. Methodus igitur plane sin­ gularis ac periculi plena, qua Hermesius demonstrationibus a ceteris datis omnino rejectis, novam cudere intendit juxta principia sibi propria ac nimis kantismum redolentia, ita ut motiva ipsa credibilitatis non tam constitue­ ret, quam infirmaret, causa fuit, ex hac parte, illius damnationis. Ast de hoc alibi. 111. Ad 3. D. Juxta methodum tamen ac principia sua quae nec Chri­ stiano philosopho, nec theologo probari queunt, C. juxta methodum Christia­ nae veritati illustrandae ac adserendae opportunam, AT. 112. Ad 4. *A. Haec enim, aliaeque ejusmodi difficultates ex eo prove­ niunt, quod natura et analysis fidei supernaturalis haud rite perspecta ha­ beatur. Nihil quippe tota ejusmodi demonstratio cum fide supernatural! habet commune; nec enim fides, quae gratuitum donum est, tali demonstrationi, veluti principio et motivo formali credendi, innititur, quum possit esse cum illa et sine illa, sitque ab ea omnino independens. Potest utique aliquis credere sine demonstratione6; potest e contra cognoscere demonstrationem, et non credere; potest credere naturali quadam fide, illius demonstrationis vi, et tamen fide supernatural! ac divina, nempe sicut oportet ad salutem, non credere. Hinc falsum prorsus quod fides tunc foret merus naturae sese vi sua evolventis effectus. Nisi enim Deus gratia sua adesset, tota haec evo­ lutio numquam ad fidem, de qua agimus, pertingeret, quae in alio prorsus ordine constituta est. Haec, ut confidimus, in capite insequcnti suo in lu­ mine collocabuntur, ac ibi etiam novus hermesiani systematis error patebit. 113. Ad 5. A’. iterum. Theologia enim suum habet fundamentum in veritatibus a Deo revelatis, et ab ecclesia propositis, nec ulla prorsus ratione a philosophia aut ab ullo philosophico systemate pendet. Verum est quod 1. c. Huelius ipse, qui certe in rationis ac dibilem revelationem Dei, salis ad hoc est. rationalium demonstrationum vi extollenda Atque illud etiam adnotandum, posse Deum nimius non fuit, demonstrationem hanc in rudibus intellectibus gratia sua ita sup­ Christianae revelationis apodicticam dicere plere quidquid ex parte evidentiae rationa­ non dubitavit, in suae Demonstr. Evang. lis molivi deesset, ut inde ea firmitas per­ Prolog. suasionis enascatur, sic ut etiam rudes ra­ e) Assensus fidei supponit utique tam­ tionabiliter ac prudenter credant. Cf. Suarez, quam praeviam necessariam conditionem De Fide. Disp. cit. Haec certe haud rite in­ non solum practicam, sed speculativam tellexit Hermcsius cum demonstrationem certitudinem, quod Deus sit locutus. Sed et quidem (ziceifelsiichtig) dubia studiose haec certitudo opus non est ut ex demon­ conquirentem asseruit radicem esse piae stratione exurgat. Quodcumque motivum, fidei et conditionem. Introd. phil. Monast. etiam unicum, quod reddat evidenter cre- 1819. pag. 17. 307 sicut fides divina, ut loquitur s. Thomas, cognitionem naturalem praesupponit, ita etiam theologia aliquod naturale certi ac veri critérium, aliqua naturalia principia ac veritates supponere debeat. »Sed haec non sunt theologicae disci­ plinae fundamenta; sunt quaedam veluti conditiones ac praerequisita, quibus theologia in rom suam opportune utitur. Ita cum opus est, philosophicis » , etiam argumentis obluctantes illa refellit atque convincit. 114. Ad 6. D. Ita tamen ut firmitatem horum fontium a philosophico suo systemate pendentem omnino faciat Hermesius, ac ipsorum valorem, de­ bitumque inter ipsos ordinem rite non constituat, C. secus, N. Aliquid de hoc paulo post attingemus; ut nil praeterea dicamus de erroribus theologicis Hermesii in applicatione illorum fontium ad singula dogmata. 115. Ad 7. Resp. hoc tantum ostendere, quod cum a trita, regia omnibusque theologis ac apologetis probata via receditur pro novitatis cujusdam lubidine, neque catholicis, neque ipsis protestantibus satis fiat. 116. Ex iis porro quae hactenus in praecedentibus propositionibus vindicavimus, hanc veluti rerum summam jure optimo colligimus, qua disputa­ tionem nostram de recto usu rationis ante fidem concludimus. 117. I. Potest humana ratio per metaphysice certam veritatum natura­ lium (quae sunt veluti praeambula fidei) cognitionem, nec non per moraliter certam cognitionem eorum credendi motivorum, quibus et revelationis et ecclesiae existentia nititur, ad hanc veritatem facti certo tutoque agnoscen­ dam pervenire. 118. II. Potest hinc jure optimo theologus per eamdem viam logica methodo ratiocinio factisque contexta, demonstrationem quae plenam pro­ bandi, ac adversarium convincendi vim habeat, conficere; unde nil vetat, quominus sana ac solida philosophia quaedam veluti praeparatio, ac quasi propaedeutica ad fidem dicatur. 119. ΠΙ. Quoniam vero Christiana ac catholica veritas sub pluribus variisque aspectibus utiliter inspici ac probari potest, ne rejicienda quidem est methodus quam dicunt historicam, qua nempe per continentem historicam omnium populorum, religionum, sectarum philosophicarum comparationem ostendatur, Christianam et catholicam religionem eam tantum esse quae homi­ nis, humanaeque societatis universae necessitati ac destinationi plenissime ac perfectissime respondeat. 7 _ ·.' 7) Digni sunt qui legantur hac super re duo articuli in Annales de philosophie chré­ tienne , η. 13. Janvier et η. 16. Avril 1841. Plan d'une défense du Christianisme, et plan dune démonstration du catholicisme par la méthode historique, auctore prof, abb. H. De Valroger. Longissime porro hie auctor abest a legitima rationis vi infir­ manda, quin immo refellit placita lamennaeana, ac probat omnino methodum ratioci- * 20 ■r * ~ • Th ______ 308 120. IV. Omnes tamen ejusmodi, licet validissimae, sive magis logicae, sive magis historicae probationes sint, voluntatem in religionis veritate in­ quirenda, bene ac sincere comparatam requirunt. Quare nil magis quam rectae ejusmodi animi dispositiones sunt cuivis a theologo inculcandae, ut philosophia, quae donum etiam Dei est, suum recte munus verae divinae fidei cognoscendae praestare queat.8 DE ABUSU RATIONIS ANTE FIDEM. 121. Abunde satis de recto rationis usu ante fidem hactenus disserui­ mus; superest ut juxta praestitutum nobis ordinem de ejusdem ante fidem rationis abusu nonnulla saltem breviter adjiciamus. Rationis porro ante fidem abusus nomine scientifica illa placita systemata philosophica significamus, quae cum susceptione fidei componi nullatenus possunt: sive quia directe viam in antecessum illi omnino praecidunt, sive quia indirecte id ipsum effi­ ciunt dum basim, ut ita dicam,* ac fundamentum latenter subruunt ac demoliuntur cui illa inniti debet, ac subjectum ineptum reddunt ad eandem fidem suscipiendam. De utraque ejusmodi placitorum classe distinctis paragraphis agemus, in quarum altera de philosophicis illis doctrinis disseremus quae directe fidei susceptioni opponuntur, in altera vero de illis, quae indirecte eidem obsistunt. Quum autem ex praejactis Praenotandis, atque ex iis quae in totius praecedentis articuli decursu constituimus, facile innotescant ejus­ modi systemata; hinc ut brevitati prospiciamus, soluta methodo in classes ea redigemus, opportunas interserendo animadversiones quae junioribus theologis commodo ac usui esse poterunt. Nec enim nobis propositum est systemata ejusmodi philosophica ex professo refellere, cum haec aliorum provincia sit; sed unice ea spectare debemus in relatione quam habent ad fidem. DE PHILOSOPHICAE DOCTRINAE PLACITIS, QUAE DIRECTE FIDEI SUSCEPTIONI ADVERSANTUR. 122. Nihil dicemus de atheismo formali, tum quod ratum habeamus nullos dari atheos posse speculativos, tum quod si reipsa darentur, spectari oii seu logicae deductionis, quam tot apologelae utiliter secuti sunt. Sed tamen pro varietate ingeniorum, ac temporum nostro­ rum ratione quae studiis historicis impri­ mis delectatur, hanc novam defensionis methodum magis historicam (licet et altera historiae etiam innitatur) veluti in subsi­ dium adsciscit. >.En un mot, ait, l’histoire tout entière peut devenir une préparation et une démonstration évangélique dans des proportions colossales; * art. I. pag. 31. s) Hinc cl. Gerdilius sapienti consilio operi suo philosophico Introdtrzione alio studio della religione, aliud praemiserat: 309 deberent veluti rationalitatis humanae monstra: nec aliter sentiendum de iis qui talem Deum admittunt qui Deus non est, cui scilicet providentiam de­ negant , bonitatem ceterasque divinitatis proprietates. His igitur dimissis quos suo loco refellimus1, de pantheismo, materialismo, fatalismo ac, ut vo­ cant, detcrminismo, pauca singillatim delibabimus. 2 I. DE PANTHEISMO. 123. Pantheismus qui quovis tempore plus minus philosophiam infecit, aetate hac nostra longe lateque diffusus est, ita ut vere haeresis saeculi ΧΊΧ. fuerit nuncupatus.3 Multiplices porro sunt formae sub quibus modo aperte Delie disposizioni dello spirito nello stu­ dio della religione, quod utinam pervulga­ tum esset apud illos aetatis nostrae philo­ sophos qui christianismum nescio quem a priori sibi confingunt. *) In tract. De Deo, part. I. cap. 1. prop. I. et part. IV. cap. 1. prop, unica. *). Nihil heic speciatim de rationalismo proprie dicto attingimus, eo quod debeamus inferius de illo agere, ejusque genesim ac varias veluti phases exponere. Tantum adnotamus, rationalismum esse vel stricte theo­ logicum vel pure philosophicum. Primum impetit fundamenta revelationis, miracula, prophetias, inspirationem sacr. librorum, ac singula dogmata Christianae fidei. Alterum pertinet ad illud philosophandi genus, quod progreditur ex puris conceptibus abstractis intellectus atque ab iis realitatem objecti­ vant rerum a priori educit. Hinc compre­ hensionem cujusque rei scientiamque abso­ lutam exigit; logicam demonstrationem in primis ipsis principiis ac internis factis re­ quirit: certitudinem omnem praeter mathe­ maticam rejicit: quidquid positivum ac hi­ storicum est, repudiat. Philosophicus iste rationalismus qui vel ad idealismum, vel ad pantheismum ducit, cum rationalismo theologico intime connexus est, ut per se patet. Atque haec de vero rationalismo. Nil enim opus est dicere de pessimo illo, maximeque dolendo abusu quo ejusmodi vox aetate hac nostra usurpata est in illos qui legitima rationis jura circa veritates metaphysicas ac morales, nec non circa cre­ dendi motiva revelationis vindicant. Ex quo consequeretur patres ac doclores ecclesiae rationalising fuisse, ac ecclesiam ipsam per plura saecula in scholis suis philoso­ phicis ac theologicis rationalismum ubique doceri impune tolerasse! 3) Cf. Marct, Essai sur le panthéisme dans les sociétés modernes, Paris 1841. Préf. pag. XVI. in quo quidem opere plura sunt valde utilia et commendanda, licet non omnia nobis probentur. Maximum porro ar­ gumentum pantheismi aetate hac nostra in­ valescentis sunt praeconia queis impius Spi­ noza ejusque atheismiis philosophicus tum in Germania, tum in Galliis extollitur. Recte dixeris hanc esse veluti normam quandam infallibilem qua de panlheistica tendentia scriptorum judicare possumus. Sane Schleiermacher vocal Spinozam : » sane tum repudia­ tum . . . qui ideo solus relictus est, quia plenus erat religione ac Spiritu Sancto etc.;" haec aliaque ejusmodi habet in Reden Uber Religion, seu Sermones de religione, 1841. IV. edit. Sic Ahrens, Cours de philosophie, Paris 1838, Spinozam ab athéisme ac pan­ theismo mordicus defendens, hanc accusa­ tionem ab iis proficisci dicit, qui: ..s’enfon­ cent dans une ignorance complète sur la nature de Dieu, et qui veulent ainsi atta­ quer de l’ignorance dans les choses divines le savoir de Spinoza, ou qui, comme He­ gel dit très-bien, veulent combattre avec leur rêve de Dieu Spinoza éveillé en Dieu;'· tom.I. pag.237. Lerminier suspicit in Spinoza sublimem divinitatis adoratorem. Quis de­ mum non miretur, cum audiat Cousin ipsum (de cujus doctrinis nullum ferre volumus judicium), in suis Fragmens philos. Pa­ ris 1838, tom. II. pag. 164 seq. dicentem: ■ Loin d’être un athée, comme on l’en ac- 310 se prodit, modo occulte se tegit, semper tamen idem deprehenditur velut fidei eversivus, ejusque irreconciliabilis hostis. Ejus enim characteristicae notae sunt identificatio finiti cum infinito, cujusvis limitatae intelligontiae cum absoluta, confusio Dei cum mundo, unitas substantiae etc. Ex quo suapte natura dimanant necessitas ac fatalismus, boni ac mali moralis de­ structio. aliaeque ejusmodi non minus absurdae quam impiae consecutiones. Ad tres praecipuas species revocari pantheismus potest: est enim aut ratio· nalistieus, aut historicus, aut mysticus. 124- Pantheismus ration al isticus ex principiis rationalibus a priori procedens, sese per immediatam ac concretam intellectualem intuitionem illico transfert in Esse realissimum absolutum, in quo invenire sibi fin­ git identitatem absolutam omnium entium, naturae ac spiritus, τον Ego et Non-Ego, subjecti et objecti, puri cogitare et puri esse. Hinc de scientia rerum omnium absoluta ac de ipsius Esse absoluti comprehensione sibi blan­ ditur. Ad hanc pantheismi speciem facile jam inducebat systema absoluti Ego uti fonds cujusvis realitatis a Fichteo excogitatum; ast notum est Schellingium illum fuisse qui ad oppugnandum idealismum, constituendumque realismnm absolutum, systema theoretice invexit identitatis, asseruitque na­ turam esse fundamentum existentiae Dei', eamdemque in Deo consubstantialem esse spiritui, quamvis in externa tantum manifestatione ac forma sit ab illo diversa. Verum materialisdca ejusmodi philosophia naturae, utpote omni philosophico fundamento destituta, uti poesis potius quam philosophia habita a plerisque est, et ab auctore ipso prius varie modificata, demum etiam, sal­ tem ex parte, reprobata fuisse videtur.5 125. Ast longe subtilior est pantheismus spiritualisticus hegelianus qui quoniam magnum adhuc in Germania et in Galliis influxum exercet, nec paucos etiam catholicos sinceros ad quandam sui admirationem illexisse vi­ detur, absonum haud erit lineamenta saltem quaedam illius heic designare. Hegel itaque non naturam uti Schelling, sed spiritum in Deo quaesivit, ipse non spectavit Deum velut Ens quod existit ab aeterno in absoluta identitate cuse, Spinoza a tellement le sentiment de Dieu, qu’il en perd le sentiment de l’homme ... Ce livre est au fond un hymne mystique, un élan, un soupir de l'aine vers celui qui seul peut-dire légitimement: Je suis celui qui suis .... l'auteur auquel ressemble le plus ce prétendu athée, est l'auteur inconnu de l'imitation de JésusChrist.' 4) Cf. Schelling·, Philosophische Schriften. seu Scripta philosophica, pag. 429Baltzer op. cit. fasc. I. pag. 42 seqq. s) De variis hisce schellingianae doctri­ nae vicibus praeter Revue du Nord. Pa­ ris 1835, Amand Saintes in Histoire cri­ tique du rationalisme en Allemagne, Pa­ ris 1841, pag. 324. haec habet: ..Dans la suite la doctrine de Schelling a subi diver­ ses transformations: on assure qu'il ne donnera qu’a la fin de ses jours le dernier mol de scs enscignemens. C’est attacher peu d'importance à la vérité que de tarder à en faire jouir ceux qui ne peuvent bien vivre que par elle." 311 sua, sed voluti Ens quod evolvitur, quodque in diversis hujus suae evolu­ tionis gradibus, diversos constituit ac successivos existentiae seu entium ordines. Deus in logica concipitur in se, in aeternitate suarum essentiarum fundamentalium. Ast cum in hoc, statu consistere non possit, necesse est ut sese evolvat extra se in multiplicitate externa entium naturae; hinc habetur philosophia naturae. Verum neque potest in hoc statu exteriori tatis ac tran­ sitionis subsistere, sed opus est ut ex hac multiplicitate se iterum recipiat in unitatem sui esse, et spiritus evadat; exinde oritur philosophia spiritus. Tunc demum Ens absolutum acquirit cognitionem, conscientiam sui, fitque personalitas infinita. Talis est trinitas logica continua Hegelii. Deus hoc logico processu prius seu immediate revelat se naturae universae , deinde immanentor in hominis conscientia, et hic se complet; ita ut, asserente Hegelio, sine homine et mundo Deus completus non esset, neque adhuc esset Deus.6 Pantheismus hujus systematis evidens est quin illum pluribus evincamus.7 126. Pantheismus historicus est necessaria hegeliani systematis emanatio. Quippe cum Hegel Deum in continua evolutione sui in mundo et in humanitate spectet, sequitur historiam hominis complecti necessarias mani­ festationes Dei ipsius. Hinc historia scientiam omnem continet, totam vitam, moralitatem, religionem, artem, in formis multiplicibus suis consideratas; proindeque errores quoque omnes morales ac religiosos, quos refert historia, non sunt nisi necessariae Dei evolutiones. Idcirco historia nuncupata fuit inflexibilis geometria in qua omnis epocha, omnisque doctrina lege quadam fatali immutabiliter evolvitur. Exinde apotheosis errorum omnium hominis in Deo. Deus est in omnibus, omnia efficit, est omne8; exinde systema progressus indefiniti, perfectibilitatis indefinitae humanitatis ; exinde denique e) Hegel, fteligionsphilosophie, seu Phi­ losophia religionis, opp. tom. XL pag. 140; tom. XIL pag. 151, 330. 7) En quid ge.rmanicus auctor Wcisse a Ballzer relatus habet de pantheismo hegeliano: rtln hegeliana philosophia videmus pantheismum ad eum apicem perductum, in quo nccesse est ut ipse se talem, qualis re­ vera est, aperle declaret, dum prius poterat quodammodo se abscondere sive in ideae (absoluti), quae ejus fundamentum est, indeterminatione nondum scientilice superata, sive in difficultate partiali eam cognoscendi.” Iu Religiose Zeitschrift etc. seu Epheme­ rides religiosae pro catholica Germania, 1833. Tom. I. fasc. L pag. 40. Ipse Ahrens, qui quidquid de se asserat, pantheistic^ omnino philosophatur, tale de Hcgelio pro­ fert judicium op. cit. pag. 60. » Quand He- gel dit que la nature aboutit à Γ esprit, comme à sa conclusion, il ouvre un large champ à Γimagination, après l’avoir fermé à l’intelligence. De quelque manière qu’on veuille représenter celle idée, jamais si on n'adopte pas les hypothèses matérialistes, on ne fera concevoir comment la nature pourra se développera devenir esprit.” Unde patet quod omnes istac spiritualisticae do­ ctrinae panthcisticae in abjectum demum inalerialismum omnino recidant. 8) ..L'esprit humain (ait Lerminier, qui hanc thcoricam historicam exhibet) est une perpétuelle et nécessaire révélation de Dieu. Dieu ne' paraît sur cette terre que dans Γhomme, et que par l'homme. Dieu renou­ velle sa face à des époques fatales etc.* Cf. Mare! op. cil. pag. 41 seqq. 312 Ica jugis transformationum, et immutationum, uti modiorum progressus, quam adeo depraedicat Lerminierius. 9 127. Pantheismus mysticus innititur vago et indefinito cuidam interiori sensui (sentimento) quo animus immediate apprehendit vitam suam consubstantialem in Deo, qui utpote infinitus amor se manifestat in spiritu et natura. Idcirco haec pantheism! species non in speculatione tantum metaphysica sistit, uti rationalisticus, sed sese effundit in mentis onthusiasmum, atque jugem animi activitatem. 10 Ejusmodi pantheismus constituit doctrinam essentialem sansimonianismi, qui in ea fundat novam illam reconstructionem seu reordinationem societatis humanae, iliumque neo-christianismum cui ju­ giter adlaborat.11 Ex sansimonianismi sinu alia prodivit schola ad pantheismum item declinans juxta quam vita hominis constituitur in traditione vivente et actuali humanitatis, et in hac traditione fundatur magnum progres­ sus et perfectibilitatis continuae dogma.12 *) «Le droit, ait ipse, la sociabilité, la science se développent en se détruisant d’époque en époque· . . La religion est à la fois et successivement une philosophie, un gouvernement, une tradition. .. Quand la religion s’arrête, la philosophie poursuit et prépare pour les sociétés autres croyan­ ces et d'autres symboles etc." Cf. Maret L c. pag. 43. qui cl. auctor praeterea per­ sequitur ibi theorias historicas ab eclectici­ sm! sectatoribus, a Michelet aliisque gallicis scriptoribus adornatas, ac ostendit eas omnes ab hcgelianis fontibus promanassc, ac pantheistica labe corruptas esse. ’·) Hoc pantheismo mystico infecti fue­ runt medio aevo non pauci sectarii, uti Amaurus carnolcnsis. David deDinando, Bcguardi, Lollardi, fratres ac sorores spiritus liberi, aliique; cf. Môhler, Symbolique tom. I. pag. 274; ncc non saeculo XVI. Zwinglius cujus in hanc rem plura profert luculentis­ sima testimonia hic idem auctor op. et loc. cit. Eidem doctrinae adhaerere visus est re­ cens Schleiennacher, praesertim si ejus do­ ctrinae cum iis quae de Spinoza praedicavit connectantur. Cf. Saintes op. cit. Hist. cri­ tique etc. pag. 362. Môhler postquam osten­ dit Lutherum ad errores gnosticorum, Zwinglium ad placita pantheistarum declinasse, ac proinde systemata philosophica gnostica et pantheistica recentius prolata uon esse nisi sequelas necessarias principiorum quae ab illis reformatoribus constituta sunt, con- eludit: -Schleiermacher, malgré ses nombreuses déviations de la doctrine de ses maîtres, est à notre avis le seul vrai disciple des apôtres de la réforme." Ibid. pag. 282. ’*) Cf. quae scripsimus de sansimonianismo in tract. De Deo, part. II. cap. 1. prop. III. Cf. etiam Maret op. cil. pag. 54 seqq. ”) Talis est philosophica et historica do­ ctrina quae dicitur Du propres continu, quae prius se prodebat in ephemeridibus sansimonianis La revue encyclopédique, sed recentius systematice evolvitur in nova en­ cyclopaedia C Encyclopédie nouvelle a Le­ roux, Reynaut, aliisque redacta, veteris encyclopaediae Gallorum incredulorum emulatrice. Hoc porro opus est indigestus qui­ dam ac informis syncrétismes e placitis phi­ losophicis neo-germanicis, ex mythicismo ac symbolismo, ex materialismo ac spirituali­ sm© conflatus. Quae de vita ac evolutione humanitatis, de infinitate ac aeternitate mun­ di etc. ibidem proferuntur, purum redolent pantheisinnm. Vide praesertim artic. Ciel. Optime L. Montet auctor articuli circa opus: Etudes sur le Timée de Platon par M. Henri Martin, Paris 1841, inserti Bibliothèque Universelle de Genève, n. 73- Janvier 1842. adnotat de panlheisticis placitis universim : -Tous ces systèmes, qu’on les prennent, soit en Allemagne, soit en France, soit en Hegel ou dans M. Leroux, ont pour point de départ une hypothèse, et reposent sur un fait .... que le fini et l'infini ne sau- 313 128. Jam vero pantheismus sub quovis triplicis hujus formae respectu consideretur, non obstante enthusiasmo, ac religioso affectu in quem inter­ dum videtur erumpere, directe ducit ad destructionem divinae naturae, proindeque et ad fidei impossibilitatem. Hinc omnia systemata pantheistica hujus aetatis in Germania et in Galliis eo demum tendunt ut considerent christianismum tamquam Dei manifestationem, quae jam praeteriit, ut locum cedat novae manifestationi divinae perfectiori, hominisque indigentiae magis accommodatae. Areritas semper mobilis est, varia et progressiva. Religio novis continenter formis induitur. 13 129. Post levem hanc veri pantheism! adumbrationem aequitas postulat ut catholicos aliquos viros a nota vindicemus, quam nonnulli nimia facilitate eis inurunt tendentiae, ut vocant, pantheisticae, eo quod illi interdum minus caute locuti sint, aut quod illecti praesertim ex systemate hegeliano, quod fertur immediate in Deum, ac Deum ubique intuetur, ad aliquas Hegelii ideas philosophando accesserint.14 Certe majore ipsis cautela ac magis per­ spicua doctrinarum suarum explanatione opus fuisset, ne suspicionem de se ingererent: verum cum aliunde constet de recta ipsorum fide ac religione, raient exister en même temps;” quod prin­ fini, il a fini son temps, il a dépensé ses cipium pantheism! fundamentum, ut notum forces à nous mener au point où nous en est, constituât. sommes,“ concludit: «comme si le soleil **) Üno verbo neoterici isti humanitatis pour l’avoir éclairé six mille ans, ne jetait instauratores eo spectant, ut ad novam phi­ pas encore au inonde ses flots de lumières.·· losophiam, novum bonarum artium genus, novam societatem, novam religionem, chri­ H) Prnf. Baltzer totus in co est ut opère stianismum nempe humanilarium, crean­ suo pluries a nobis citato ostendat pantheidam perveniant. Horret porro animus re­ smum praesertim hegelianum nunc tempo­ ferre blasphemias quae in religionem Chri­ ris non modo apud protestantes, sed etiam stianam ab istis evomi solent. Auctores no­ apud plurcs catholicos in Germania late vae cncyclopaediae qui in traditione vitam grassanfem. Hinc pantheisticae alicujus lenhumanitatis collocant, historicam interea ve­ dentiae haud paucos etiam scientia ac pie­ ritatem destruunt, omniaque mythis symbo­ tate commendatos viros, Staudcnmaicr. Klee. lisque complent. Christianam religionem a Drey, Oehler etc. locis eorum in medium connubio enatam esse ajunt orientalium allatis, incusat, licet ingenue profiteatur se dogmatum cum graeca philosophia; art. nolle quidquam religioni illorum detrahere, Alexandre, tom. 1. pag. 264. Item ethni- sed lanium naturam et consectaria persequi cismum incunabula ejusdem fuisse ; art. doctrinarum. Nos aliquid damus Baltzerio, Arianisme, tom. I. pag. 811. Alibi clare uti ex iis quae heie proferimus palet. Atta­ decernunt: ..La philosophie a triomphé du quer! illud etiam addimus, plura ex allatis christianisme en Γattaquant par son côté ab ipso locis, posse saniori sensu intelligi: faible, c’est-à-dire en pulvérisant scs my­ ac praeterea Ballzerimn non aliud philoso­ thes et ses symboles;” art. Christianisme, phandi genus ut legitimum admittere quam tom. IU. pag. 556. Egregie auctor cil. arti­ suum (ab Ilcrmesio nempe haustum, licet culi Bibliothèque univers, de Genève, post­ haud parum reformatum), quo fit ut in iis quam retulerit clamores neotericorum isto­ qui secus philosophantur, facile panlheismum rum incredulorum : nLe christianisme est qbique sibi videre videatur. 314 nnlla est ratio quare ob inconsideratas loquendi formulas ubique panthelsmum videre debeamus, ac non potius eas ad rectiorem sensum pertrahere. 15 130. Sic ab omni pantheism! suspicione multo magis alieni dicendi sunt, qui cum Petavio praesertim ac Thomassinio 16 tenent Deum, seu Spi­ ritum Sanctum conjungi cum anima justi ονσιωδως, ipsa nimirum substantia, non autem efficientia dumtaxat ac gratia, uti qualitate quadam creata. Haec enim substantialitas ad Deum ipsum qui se communicat, non autem ad unio­ nem refertur, perinde ac si anima fieret consubstantialis Deo, aut Deus cum ipsa hypostatice uniretur, quae absurda sunt, et a patrum ac doctorum mente qui illam sententiam tuentur, omnino abhorrentia. Haec enim quantumvis arctissima unio semper manet et est accidentalis. Quapropter immerito nonCerte cum aetas nostra adeo ad pantheisraum prona sit, nil catholicis scriptori­ bus antiquius esse deberet, quam eas locu­ tiones haud satis determinatas, aut etiam placita devitare, quae pantheisticae huic tendentiae ansam praebere possunt. Ut aliquid hac de re singillatim attineamus, nobis sa­ tis probari non possunt affirmationes hujus­ modi, quae in aliquibus egregiis Germaniae ac etiam Galliae scriptoribus catholicis oc­ currunt. 1. Quod conscientia nostri Ego finiti identificctur cum conscientia infiniti et absoluti, nempe Dei, ita ut nisi perci­ piamus immediate absolutum, ne quidem percipere possimus nostrum Ego. Hoc re­ cidit in principium philosophiae eclecticae, quod in primo actu perceptionis anima per­ cipit sc, mundum et infinitum veluti trini­ tatem quandam in unitate. 2. Quod fini­ tum non sil nisi mera negatio infiniti ac proinde Non-ens, quo innui videretur fini­ tum ac conditionale ne existere quidem, at­ que hinc ad placitum neo-germanicae philo­ sophiae deveniretur, quae nempe confundens ro existere per se el existere a se, affirmat quidquid non existi! per se, id est, abso­ luto modo, non esse, unde consequitur unam tantum substantiam per sc existere, scilicet absolutum. 3. Quod naturalis illa revelatio Dei aul Verbi, quo sive per ani­ mae rationalis lumen, sive per opera externa mundi se manifestat, sil incarnatio Verbi, τού .ζ/όγου, in quovis homine ac in mundo. Hinc nonnulli ex dictis auctoribus loquun­ tur de una magna el universali, ac de al­ tera particulari incarnatione τού Λόγου. Hinc eo deveniunt, ut asserant altitudinem, latitudinem, longitudinem ac profunditatem • universi esse magnam illam cosmicam in­ carnationem Verbi. Haec certe intemperan­ tis ingenii seu potius phantasiae sunt ac re­ probanda. El quoniam nonnulli variis mo­ dis abutuntur hae naturali revelatione seu illuminatione Verbi, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, libet praeclarum s. Cyrilli alex, locum exscribere, qui Comment, in Joann, ed. cit. parisiens. 1638. opp. tom. IV. pag. 76. ita rem expla­ nat: »Dei Verbum, inquit, illuminat omnem hominem venientem in mundum, non do­ cendo ut angeli, verbi gratia, vel homines, sed potius ut Deus, creando; unicuique rei in ortum eductae sapientiae, sive cogni­ tionis divinae semen indit, et intelligentiae radicem inserit, atque ita rationale animal efficit, naturae illud snae particeps reddens, et ineffabilis sui splendoris lucidos veluti quosdam vapores ejus animo immittens, ea ratione ac modo quo ipse novit. . . Illumi­ nat igitur ut opifex Filius.“ Ubi etiam at­ tendendum ex Cyrillo Verbum non διδασκα­ λικά sed δημιουργικών id est, non magistraliter sed creative, scilicet creando ani­ mam illuminare, per naturale lumen rationis. Plures aliae animadversiones fieri possent circa locutionum saltem intemperantiam, quae etiam in optimae mentis scriptoribus offenduntur, sed nec prolixi, nec acerbi ni­ mis esse volumus. ,r» Pelav. De Trinit. lib. VHI. cap. 5, 6, 7. Thomass. De Incarn. lib. VL a cap. 10 ad 20. 315 nulli qui timuerunt ubi non erat timor, in adversam forte sententiam prolabi visi sunt, non aliam fere gratiam sanctificantem admittentes quam quae con­ sistit in favore quodam Dei ac benevolentia juxta placita lutheranorum. 131. Neque pariter incusari pantheism! possunt quos in philosophia •sectari delectat aut systema de ideis innatis, aut systema platonicum aut malebranchianum.17 Quidquid porro de ejusmodi placitis philosophicis sit, quorum nostrum non est heic ferre judicium, qui professi sumus ea nos haud spectare nisi quatenus relationem habent ad fidem, non possumus tamen eos non improbare, qui horum systematum obtentu vellent omnes existentiac Dei demonstrationes quae ex creaturis efficiuntur, veluti rationalisticas eliminare. t8 1T) Cum nobis propositum sit cas tantum philosophicas doctrinas attingere, quae abs­ que fidei dispendio sustineri nequeunt; heic ad rem nostram animadvertimus : 1. Doctri­ nam a non paucis etiam theologis olim prae­ sertim defensam de aliquibus ideis humanae menti congenitis nil habere, quod ne levi­ ter quidem panlheismum redoleat; patres etiam quandoque Dei cognitionem natura­ lem dixerunt: etsi ipsorum loca commode explicari queant de facillima, ac veluti spon­ tanea hujus notionis acquisitione, juxta s. Thomae expositionem. 2. Qui ideas saltem universales immediate a Deo ipso animae exhiberi defenderet, aut unicam in mente hominis universalem ideam existere tuere­ tur, quae instar cujusdam supremi luminis a Deo inditi ceteris ideis efformandis facem veluti praeberet, nil etiam cum pantheismo haberet commune. 3. Malebranchii demum placitum, quodque etiam a Thomassinio jam fuerat defensum, quo res in ipso Deo nos videre contendit, scilicet in ideis ipsis arche­ typis Dei, si illae explicationes prae oculis habeantur quibus Malebranchius ipse suam mentem aperuit, ac praesertim eo sensu quo a Gerdilio fuit explanatum, a pantheismo im­ mune est; nec possumus effatum illud Cousinii non improbare, dum vocat Malebranchium le Spinoza chrétien. Attamen magna certe cautela ac praecisione idearum opus est, ne qui tale systema sectantur, pantheismo aditum aliquem aperiant. Certe Malebranchius numquam docuit, quod nos absolute Dei substantiam, aut ipsam essen­ tiam videamus, quinimmo id a se repulit (cf. Gerdii Defense de Malebrancke opp. tom. IV. pag. 164·); quod tamen nonnulli recentiores sibi permittunt. ,8) Hoc porro fere commune videtur iis qui hegelianis placitis etiamsi ad meliorem sensum revocatis, in Germania praesertim adhaerent. Cum enim ipsi ex ea quam vo­ cant immediata immanentia objecti seu En­ tis absoluti ac infiniti proficiscantur, ac tan­ tum ex ea nos posse ad Deum, immo ad quidquam certi cognoscendum assurgere af­ firment, hinc argumentum metaphysicum ex creaturis contingentibus ope principii causalitatis deductum, vel etiam argumentum phy­ sicum ad Dei demonstrandam existentiam parvi aut nihili faciunt. Hi porro animad­ vertere deberent, id certe in Hcgelio, iisque qui cum ipso panlheismum sectantur, plane cohaerere, quippe qui finitum cum infinito, conditionale cum absoluto identificare co­ nantur; unde etiam Ahrens, Cours de Phi­ losophie, tom. H. pag. 159 — 266- illa argu­ menta infirmat, ac nonnisi ex analysi ideae absoluti ac necessarii cum Krauser vere ad Deum ascendi posse contendit. Ast in ca­ tholicis philosophis ac theologis, qui certe verum inter Creatorem et creaturam dualismum admittere debent, ac quamvis pan­ theismi speciem exhorrere, quid magis in­ congruens esse potest quam illorum argu­ mentorum vim cum kantianis atque hege­ lianis elevare? Certe qui umquam inter ca­ tholicos vel ideis innatis adhaesere, vel etiam platonica aut malebranchiana placita aliquo modo amplexi sunt, non ob id demonstra­ tiones illas existentiac Dei repudiarunt, sed eas uti validissimas adhibuere. Possent hic recenseri inter ceteros Bossuet, Fénelon, Du-Hamel, Gerdii etc. aliique permulti, ut dc patribus, ac praesertim Augustino, si­ leamus. i ■ 316 In quo isti aperte se opponunt, ut patet ex dictis, tum Scripturis, tum agendi rationi quam patres ct doctores hactenus tenuerunt. Hoc vere esset philo­ sophiam cum theologia committere, immo cum sensu traditional! sacrae totius antiquitatis, quod Christiano philosopho multoque magis theologo cavendum maxime est.19 11. DE MATERIADSMO. 132. Materialismnm qui totum hominem ad meram, ut vocant, organisationem revocat, cum fide haud posse consistere, seu verius aditum omnem fidei praecludere evidens est, quin pluribus id persequi sit opus. 133. Materialistica philosophia, si ita licet doctrinam, quae omnem de­ struit philosophiam, appellare, longe lateque saeculo elapso dominata est, iliique innitebantur systemata fere omnia quae religioni Christianae erant in­ fensa, eamque oppugnabant. Quamvis porro ob tendentiam spiritualisticam quae obtinuit praesertim in Germania, aetate hac nostra minus diffusa sit materialistica doctrina, non idcirco tamen destitit ab omni progressu, atque a fructibus exitialibus producendis. Circumvallavit se quippe in scientiis naturalibus, saltem in physiologia ac medicina, hinc istae identificare se omni ope vellent cum ipsa psychologia; quo fit ut adhuc in non paucis ejus­ modi disciplinarum libris purus doceatur materialismus.20 Progressus in­ super craniologiae ac phrenologiae sub specie novi cujusdam fontis scientific! « if ' * r J ? ·* r parum aut nihil hactenus comperti, haud parum contulerunt ad doctrinas materialisticas disseminandas. Cum igitur valde intersit juniores theologos praemunire adversus influxum quem pessime exercent novae theoriae physio­ logicae ac phrenologicae, juverit heic aliquid summis saltem labiis ex illis attingere. ,9) Cf. superius dicta. >.Sous l'empire du matérialisme phi­ losophique la médecine elle mémo, depuis une vingtaine d'années est devenue toute matérialiste, toute anatomique.·· lia cl. Debreync Pensées (Γ un croyant catholique, ou considérations philosophiques, morales et religieuses sur le matérialisme moderne, Paris 1839, pag. 44. cf. praesertim Introdu­ ction. Consonat ipsi cl. Forichon: ..Le ma­ térialisme ne fut jamais aussi positif qu'au­ jourd'hui; il a ses chaires et ses feuilles publiques; il veut contribuer â renseigne­ ment du peuple et participer aux progrès de lu science;" Le matérialisme et la phrénologie combattus dans leurs fondemens etc. Paris 1840. Préface pag. 100 et seqq. Cetorum ne opéra panvinii, Riche- randi, aliorumque nominemus, ulpote jam nimis antiqua, in Manuel de chimie orga­ nique de Ras pail sermo est «du fluide qui alimente la pensée et détermine la volonté: la volonté est le résultat d’une combinai­ son atomistique entre deux élémens subtils et impondérables.·· In Magasin fur Seelenkunde, seu Collectio pro scientia psychica a dock Friedreich redacta 1830. fasc. 3. pag. 57. legitur: ..Ce qu’on appelle Ame n'est que l'activité du cerveau, et en général des parties supérieures du système nerveux; le cerveau pense comme l’estomac digère." Sed ne nimis prolixus sim, sat est citare: .Journal des applications de la physiologie animale â la physiologie sociale par Γ ob­ servation exacte;" periodicas ephemerides trimcstruales Parisiis editas ab ann. 1837. ( 317 134. Errores omnes physiologiae materialisticae proveniunt inprimis ex eo quod ejus cultores nolint distinguere: 1. inter sentire ct intelligere, res ni­ mirum essentialiter diversas21; 2. inter impressionem ac sensationem ; 3-inter principium sensiferum et principium sentiens; quo fit ut permisceant physio­ logiam cum psychologia, facta item istius cum factis illius, idest facta sim­ plicia et immaterialia spiritus cum factis materialibus materiae organicae. Jam vero physiologia attingere nequit nisi observationem externam, ac me­ dium quod recipit impressionem, eamque utpote sensiferum transmittit; ast nullo pacto potest attingere observationem internam, facta conscientiae, sensa­ tionem proprie dictam, quae propria est principii sentientis, quod scilicet nequit nisi simplex esse ac immateriale. Totus proinde hic secundus rerum ac elementorum ordo spectat ad psychologiam. Verum quidem est ambos ordines juvare se invicem posse ob arctam communicationem et commercium qno duae substantiae, unde oritur humanum compositum, secum inter copu­ lantur. Hinc damus physiologum ac medicum sedulo posse effectibus ac ha­ bitudinibus studere, quas super organicam substantiam interiores affectiones facultatesque animi intellectuales producunt : ast id nonnisi indirecte, quoniam directa cognitio exclusive deferenda ad psychologum est. Sic etiam utiliter potest psychologue iis studere quae pertinent ad physiologiam, quippe ex variis habitudinibus ac functionibus corporis organici cognoscere valebit rela­ tiones quas illae habent, et influxum quem possunt super functiones intel­ lectuales ac morales spiritus exercere: ast pariter hoc nonnisi indirecte, quia cognitio directa physiologo exclusive est tribuenda. Igitur campus proprius observationis externae, adeoque physiologiae est corpus; campus proprius ob­ servationis internae adeoque psychologiae spiritus est, nec debent hae duae scientiae inter se umquam confundi, cum habeat unaquaeque objecta adeo essentialiter inter se distincta, immo oppositae planae naturae. 22 135. Phrenologia definiri potest doctrina de multiplicitate organorum cerebralium, ac locatione aut sede facultatum intellectualium ac moralium. Haud dubium est eam inservisse et adhuc inservire ad fovendas doctrinas physiologicas materialisticas; siquidem ipsa alligat tot diversis organis fun­ ctiones ipsas multiplices intelligentiae ad eum plane modum, quo alligatae ipsis sunt functiones sensationis. Quidquid porro de intentione fuerit prae”) Nonnulli e recentioribus a Kanlio re­ petunt accuratiorem distinctionem inter sen­ sum et intellectum ac functiones cujusque proprias. Quidquid sit de hac indirecta utilitate ex kantiana philosophia, quae ta­ men per se recta ad empirismum ac materialismum ipsum ducit, distinctionem illam accurate ipsi scholastici doclores tradiderant, sed praesertim s. Thomas: «Imaginatio, ait ipse, non est nisi corporalium et singula­ rium, cum phantasia sit motus factus a sensu secundum actum, intellectus autem univer­ salium et incorporalium est," Cont. gent. 1. II. c. 67. ct alibi passim. 2î) Vide Rosmini, Origine dette Idee sect. V. part. V. cap. XVI art. IV. Linea di confine tra la fisiologia e medicina e la psicologia. 318 cipui hujus doctrinae fundatoris, doctoris Gall, qui se ab impactis notis ma­ terialism! ac fatalismi purgare adnisus est23, nihilominus post egregia opera quae circa phrenologiam recentissime edita sunt, insequentes veritates colligi posse videntur.24 Ac 1. quod phrenologia, pluribus etiam ex factis quibus innititur admissis, non existât uti scientia ra \ 2. quod naturalistae praestantiores aetatis nostrae nihili eam fecerint 26; 3. quod veris adversetur sanae psychologiae principiis, atque ab ipsis observationibus pathologicis evertatur27; In opere Fonctions du cerveau, tom. I. systematis phrenologici in op. cit. tom. L pag. 231 seqq. Certe principia a Gall po­ pag. 221 et seqq. sita saltem periculi plena sunt. uLes facul­ **) Aliud est enim loqui de singulis fa­ tés spirituelles, ait ipse, n’agissent que ctis, aliud de modo illa explanandi, ac de par le moyen de la matière; ** quamvis igi­ legibus constantibus, universalibus, neces­ tur has facultates ab organismo distinguat, sariis quas phrcnologi vellent inde colligere. ita tamen pendentes ab illo facit, ut nullam Celerum ex ipsis factis observatis, plura immaterialem operationem praestare eae legibus istis temere confictis refragari osten­ posse videantur; quemadmodum vis attra­ dunt citati auctores. ctionis. vis vegetativa etc. Alibi affirmat: „La phrénologie . . . comme système -que la liberté morale ne saurait exister psychologique, c'est une conception con­ qu'avec la pluralité des organes;·· Fonctions tradictoire , comme théorie anatomicodu cerveau, tom.L pag. 307. Siquidem Gall physiologique c’est une hypothèse complè­ necessarias voluntati ad agendum impulsio­ tement dénuée de preuves. ... Il est no­ nes organorum existimat, ac sine iis eam tamment remarquable qu’aucun des zoolo­ nullo sc pacto ad quidquam determinare gistes français de ce siècle, qui ont si pro­ posse : addit praeterea quod istae impulsio­ fondément étudié l'organisation des êtres nes «finissent par l'emporter ibid. pag. vivants et la haute physiologie, ne s'en 281. aliaque hujusmodi, quae nisi mentem soit occupé. Cuvier n'en a jamais parlé auctoris, doctrinam saltem ejus valde su­ qu’avec dédain. MM. Blainville, Geoffroy, Saint-Hilaire, Serres, Flourens, Dutrochet, spectam reddunt. Dumeril, tous les physiologistes enfin dont ’·) Inter opera recenliora quae phreno- le nom est connu en Europe, y sont re­ logicum systema refellunt, eminent tum il­ stés étrangers. En Angleterre il en est de lud cl. Dcbrcyne tum illud cl. Forichonii même, sauf M. Combe. . . En Allemagne jam a nobis commemorata: qui quidem au­ berceau de l’organologie, cette prétendue ctores cum scientiam anatomicam ac phy­ science n'est guère connue que de nom;" siologicam apprime calleant, immo profitean­ ita Ga-zelte medicale de Paris 1836, apud tur, iidemque sincero religionis studio prae­ Dcbreyne op. cil. pag. 260. ubi vide etiam stent, magnae hac in re esse debent aucto­ praeclarum aliud testimonium celebris phyritatis. Recensendum etiam est opus doct. siologi Magendie qui phrenologiam vocat L. Cerise, Exposé et examen critique du pseudo-scientiam, camque lepide irridet; système phrênoloyique, in quo plura utilia Physiologie, Paris 1836. Tom. I. pag. 246 habentur; at enim auctor sansimonismo ad­ seqq. Potest etiam alius addi egregius phydictus falsa ac absurda principia sua ibi­ siologus Bérard, Doctrine des rapports dem admiscet, unde et a Debrcyne, et du physique et du moral etc. qui saltem etiam in articulo inserto in Journal histo­ indirecte cam refellit. rique et littéraire de Lièges, fasc. L Nov. w) Quantopere phrenologica facultatum 1838, ob id opportune censura notatus fuit. intellectualium ac moralium divisio, juxta Demum etiam Ahrens, cujus philosophiam varia organa cerebralia, arbitraria sit, ac pantheisticam vehementer ceterum impro­ anti-psychologica ostendit egregie Forichon bamus, habet satis validam refutationem op. cit. pag. 112 et seqq. nec non Ahrens 319 » 4. quod stulta sit phrenologonnn praesumptio, durn se contendunt posse tali systemate veram construere scientiam humanae naturae, novam ethicen creare, melioremque humanae societatis institutionem atque ordinationem adducere 28; 5. quod ejus tendentia facile sit fatalistica ac materialistica, cum adeo prona sit ad confundendam passivitatem organicam cum intellectuali et morali ho­ minis activitate29; 6. demum, quod si ex fructibus de arbore judicandum sit, aperte pateat in manibus recentiorum phrenologorum eam omnino materialisticam effectam esse, ab ipsisque spectari veluti scientificam quamdam materialitatis animi demonstrationem.30 136. Quae cum ita se habeant, quamvis nos haud velimus quidquam a theologo rejici quod vere scientificum sit, aut ad utilitates scientiarum etiam naturalium quovis modo conferre valeat: quamvis vehementer optemus ut facta quaeque observationis et experientiae, quum certe de ipsis constet, libentissime excipiantur; nihilominus inclinamur in judicium saniorum scri­ ptorum qui in eo conveniunt, ut systema phrenologicum complexive spectatum veluti falsum ac perniciosum traducant. Πλ DE FJTJLZSMO AC DETERMINISMO. 137. Cum animae humanae libertas totius morali tatis fundamentum sit, cumque ipse salutaris assensus divinae revelationi ab ea procedere cum di­ vina gratia debeat, satis per se patet quamcumque doctrinam scientificam, quae illam quoquomodo labefactet, fidem divinam impossibilem efficere. Sed in hoc accurate attendendum. Systema enim illud quod fatali hominem ne­ cessitati subdit, quodque crassus fatalismus' audit, utpote nimis absurdum, haud plures forte, praesertim recentioribus aetatibus, nactum est sectatores. Ast aliud est fatalismi genus, subtilius quidem ac latentius, quod determiniCours de philosophie, tom. L pag; 246 et seqq. Ad facta pathologica quod attinet, plura afferuntur ab eodem Forichon quibus probatur: 1. Laesionem contigisse organo­ rum cerebralium sine laesione facultatum intellectualium. 2. Facultatum istarum amis­ sionem cum laesione organica, sed aliis plane punctis ab iis quibus organa respectiva a phrenologis assignantur; ibid. pag. 138—148. Vide etiam apud Debreyne epi­ stolam ad ipsum D. Spurzheim conscriptam de quodam singulari facto systemati phrenologico directe adversante 1. c. pag. 261. “) Ipsc Ahrens ait de hoc systemate: • Que ses prétentions .... ne sont qu'un témoignage de son ignorance profonde sur les choses qu’il veut réformer; *· 1. cit. pag. 246. 29) Fuse haec tractantur in opp. cilt. lum Forichon, tum Debreyne, nec non apud ipsum Ahrens qui praeterea addit: »La phrénologie tend à faire de l’homme un pur animal en annualisant presque toutes scs ** facultés; 1. c. pag. 240. Cl. Forichon eam appellat: »Cetle doctrine, mortelle pour la science autant que pour la *morale;· préf. pag. XVI. 30) Sat est nominare doct. Broussais, ejusque scholam. Contra recentiores istos phrenologos praesertim insurgunt egregii duo auctores galli memorati, eorumque pu­ tidum materialismum in lucem adspeclumque proferunt. ft’.···. Ml '.M Mimi’s Üeminaçîi, stat profitentur, qui nempe animum immuneni tantum a coactione agnoscunt, sed eum rationibus internis queis resisti non possit, semper et necessario determinari volunt. In hoc haud pauci philosophi vel animi perversitate, vel inconsulto inciderunt.31 Nil porro de absurda dicemus Kantii et kantianonim sententia, qui dum animum, ut phaenomenon spectatum, liberum practice dicunt, utrum tamen ut noumenon consideratum seu theoretice liber sit. ignotum plane ajunt: quo fit ut libertatem metaphysicam ac transcendentalem, quam ipsi vocant, veram nempe libertatem, nisi subtrahunt animae, probUmaticam saltem relinquant.32 138. Nimis igitur interest cum catholici hominis tum praecipue theo­ logi, ut in quavis quae profertur philosophica doctrina, apprime dispiciatur utrum natura humanae libertatis recte sit definita ac statuta, utrum vera eligendi vis ac (ώτοεξουσία in tuto posita. Id quod eo magis necessarium evadit ob pessimas ac absurdas novatorum saec. XVI. doctrinas, quae magnos ubique influxus habuerunt. Ipsi enim veluti ex condicto libertatem animae humanae tamquam errorem philosophicum adorti sunt, indeque tot errorum monstra deduxerunt. Id praesertim Lutheri proprium fuit, id Mclanchthonis, licet suam postea sententiam revocarit33, id Calvini ejusque asseclarum; at­ que ex hisce corruptionis fontibus nunc aperte nunc latenter in bajana, janseniana, quesneliana placita virus dimanavit: quae omnia suo loco fuerunt a nobis disputata. 34 139. E recentioribus vero philosophis sunt, qui ita libertatem animae humanae cum Dei praescientia committunt, ut si logice procedere vellent, alterutram negare dicendi essent.35 Sunt qui dum libertatem homini vindi3I) Essentialis in hoc est, ut suo loco probavimus, distinctio inter actus sponta­ neos, voluntarios ac liberos, quam qui ne­ glexerunt, libertatis humanae naturam fun­ ditus everterunt. Hinc merito improbata est definitio libertatis tradita recenter ab italo Romagnosio, Introd. al diritlo pubblico, part. IL cap. I. §. 115. Activitas en­ tis intelligentes quatenus in actibus suis ab obstandis immunis est. Hoc enim li­ bertatis genus necessitatem internam mi­ nime excludit, optimeque aptari posset vo­ luntati in bonum universim, seu in pro­ priam felicitatem tendenti, quae certe in hoc vere libera haudquaquam est. Inter deterministas fuit germanicus Basedow. ”) ..Distinguere animam, ait apposite Imre, in phaenomenon et noumenon, ac ita ut supra de ejus libertate statuere mihi idem videtur ac animae, in quantum nosci- tnr, libertatem denegare, attribuere vero in quantum non noscitur; anima enim qua nou­ menon, est = x; est aliquid indetermina­ tum qnod tantum cogitari per praedicata negativa, sed cognosci numquam potest: et tamen ut substratum suo phaenomeno quod liberum non est, invenitur." P. III. Metaph. applic. pag. 236. M) Cf. Môhler, Symbolique, tom. L pag. 56 seqq. **) In tract. De Deo Creatore, part. ΠΙ. cap. 5. num. 482 seqq. nec non in tract. De Gratia, part. IL cap. 1. num. 472 seqq. “) In hunc scopulum impegisse videtur recens eclccticae scholae sectator Damiron, Psychologie, tom. IL pag. 75. qui hominem ac societatem quibusdam, quas vocat, epochis fatalibus subjicit, quae nempe divinae praescientiae subsunt: in iis contra quae homo libere agit, independenter omnino a cant, in Deo tollere videantur.30 Ah alii» adnotandie supersedemus, quippe auditores nostros ad saniores philosophos, qui ex professo hoc de argumento tractant, remittimus. DE PLACITIS PHILOSOPHICIS, QUAE INDIRECTE FIDEI SUSCEPTIONI OBSISTUNT. 140. Jam satis declaravimus, quid nos per ea systemata, quae indirecte christianae fidei viam praecidere possunt, intelligamus. Nunc ut de iis ali­ quid singillatim attingamus, ne ex una parte nimis prolixi simus, ex altera vero quod nostrorum temporum ratio postulare videtur omnino non omitta­ mus, animadversiones nostras ad tria tantum philosophandi genera coarctabimus, nempe ad sensismum mysticum, ad empirismum, ac demum ad hermesianismum philosophicum. 1. DE SENSISMO MYSTICO. 141. Ex satis abunde in priori articulo vindicatis liquet scepticismurn religiosum aut mysticum, illum scilicet quo nativa rationis vis aut extenuatur ant penitus destruitur, quasi nempe facilior hac via fidei acquisitio ac susce­ ptio redderetur, e converso tendere ad evertenda fundamenta probationesque Christianae revelationis.1 Quapropter opus non est diutius immorari in ejusdivina praescientia eum agere affirmat, ac Deum juxta humanas operationes successi­ vas consilia sua moderari. Cf. quoad hoc systema atque consectaria quae inde ma­ nant. egregium opus cl. P. Aloisii Taparelli Soc. Jes. Saggio teoretico di diritlo naturale, Palermo 1840. vol. I. pag. 25 et 164. ubi etiam auctor optime ac philo­ sophice veram libertatis indolem explanat, ac a variis erroribus tuetur. “) Creatio divina rerum in tempore ex nihilo absoluto est haud paucis qui nunc philosophantur, magna errorum occasio. Si­ quidem isti non distinguentes activitatem ac vitam essentialem ac necessariam Dei mi intra,- et activitatem liberrimam vitam­ que ejus extrinsecam in operibus ad extra, liment nc si Deo libertatem in mundo creando tribuant, omnem illi auferant vi­ lam atque activitatem: itaque nonnisi ne­ cessitatem in omnibus actibus divinis agno­ scere volunt. Accedit quod iidem nolint secernere libertatem in se quae simplex perfectio est, ab iis imperfectionibus, quae Perrone, Praelectione» theolog. IIL liberlalcm comitantur in homine, et proinde ne aliquid imperfectionis in Deo admittant, libertatem ei sustollunt. Cf. de his erroribus Galluppi, Lettere filosopche, Napoli 1838, pag. 307 seqq. sed praesertim egre­ gium articulum philosophi siculi Salvatoris Mancino in Ephem. Siculis, n. 76. Januar. 1840. pag. 23. circa sententiam Cousinii de libertate divinae voluntatis. *) Placet heic egregium Leibnitzii locum aiferre, quo nil opportunius. ..Comme l’on peut dire que la raison est une révélation naturelle dont Dieu est l’auteur, de même qu’il l’est de la nature, Ton peut dire aussi que la révélation est une raison sur­ naturelle, c’est-à-dire une raison étendue par un nouveau fond de découvertes éma­ nées immédiatement de Dieu : mais ces dé­ couvertes supposent que nous avons le moyen de les discerner qui est la raison même; et la vouloir proscrire pour (aire place à la révélation, ce serait s'arracher les yeux pour mieux voir les satellites de Jupiter à travers un téléscope." Nou- 21 nsa It; modi nihilisme, quem ostendimus originem suam ex fontibus trahero priorum reformatorum. Juverit proinde agere potius de alio systemate, de sensümo nimirum seu potius (sit venia verbo) sentimentalismo mystico, de ea videlicet doctrina, quae intellectus ac rationis viribus diffidens, constituit certitudinem veritatis praesertim suprasensibilis, cujusmodi est existentia Dei, immortalitas animi, lex moralis etc., ac proinde veritatum ad religionem spectantium in interiore quodam ac religioso animi ssnsu. 142. Ut ea tamen qua par est perspicuitate progrediamur, praemittimus nos haud ablegare ex homine interiores illos sensus (sentimenti), quos bene­ ficus generis humani Conditor indidit hominum cordi ad illud facilius suaviusque perducendum in id omne quod verum, rectum, ordinatumque est. Admittimus sensum quemdam rationalem vi cujus animus ad veritatem im­ pellitur, in ejusque acquisitione vehementer delectatur: admittimus moralem sensum quo suapte natura approbat, sibique complacet de actionibus intrin­ sece rectis et honestis, ac pravas aversatur ac damnat2 : admittimus sensum, ut ita dicam, aestheticum, quo homo pertrahitur ad amandum, ac gustandum quidquid pulchrum, decorum, debitisque proportionibus dispositum est. Hinc qui ex humano corde hos sensus convellere niteretur quos Deus ipse inse­ rui t quique oriuntur a duabus iis generalibus ac insuperabilibus propensionibus quas homo secum fert in verum ac bonum"1, nae ipse humanam naturam parte sua essentiali destitutam ac veluti mutilam redderet. Ast ex altera parte pro certo tenendum'est, si ejusmodi sensus utilia subsidia sunt, haud tamen esse criteria, seu normam supremam semperque tutam cognitionis et operationis humanae. Rationi quippe atque intelligentiae divinus Conditor impressit participatione sui divini luminis, ut loquitur s. Thomas, imaginem ac similitudinem suam. * Haec proinde solum esse possunt criteria suprema veaux Essais sur l' Entend, hum. liv. IV. cap. 19. ’) Ad rem ajebal Augustinus: » Habe­ mus enim alium interioris hominis sensum isto (scilicet sensu corporeo) longe praestanliorem quo justa et injusta sentimus. ... Ad hujus sensus officium non acies pu­ pillae, non foramen auriculae, non spira­ men narium, non gustus faucium, non ul­ lus corporis tactus accedit.·’ De Civit. Dei, lib. I. cap. 23. J) Nemo magis philosophice ac luculen­ ter id ostendit quam cl. Gerdilius in satis nota Dissertazione sulT origine dei senso morale etc. opp. tom. II. 4) «Ipsum enim lumen intellectuale, ait d. Thomas, quod est in nobis, nihil est aliud quam quaedam participata similitudo -J .·. luminis increati, in quo continentur ratio­ nes aeternae.- I. p. qu. 84. arL 5. -Ab ipso (Deo) anima humana lumen intellectuale participat, secundum illud: Signatum est super nos lumen vultus tui, Do­ mine." L p. qu. 79. ari. 4. Illud porro adnotandum, numquam s. Thomam scien­ tiam ex instinctu aut caeco interiori sensu repetere, sed semper assurgere ad inleUiyendi facultatem, ad lumen nempe intel­ lectuale, ad notitiam primorum principio­ rum . quae sunt quasi quaedam semina­ ria scientiarum (de verit. qu. XL art. 3.): »Ad conceptiones universales quae stalim lumine intellectus agentis cognoscuntur per quas sicut per universalia principia judica­ mus de aliis, et ea praecognoscimus in ipsis;· ibid. qu. X. art. 6. Quae quidem aliaque 323 ac tuta in ordino naturali, quae dirigere hominem debent circa verum et honestum : atque etiam in ordine supernatural! Deus intelligentiae ac rationi proponit revelationem suam tot characteribus seu motivis credibilitatis prae­ ditam, ut illam istorum ope cognitam, cum divinae gratiae subsidio, rationa­ bili obsequio amplectatur. Quapropter sensismus mysticus, qui alia via incedit, quin faveat susceptioni fidei, ejus fundamenta plane labefactat. 143. Sane 1. Sentimentalismus mysticus res est caeca, subjectiva, instinctiva; idoneus proinde non est ad certo agnoscendum quod objectteum est, multo vero minus cum agitur de veritatibus non immediate evidentibus, cujnsmodi sunt veritates quas memoravimus. Hae siquidem exposcunt ratioci­ nium, quod constare debet ex pluribus etiam factis contingentibus. 2. In sentimentalismum phantasiae vis immediatum exercet influxum, qua nihil va­ lidius reperitur ad mentis illusiones procreandas confovendasque. 3· Ipse se solo nequit probare, validamque reddere veritatem quam sentit, quippe qui proprius cum sit subjecti, quod eam sentit, utpote individualis, nequit eam sensui alterius communicare. 4. Idem consequenter efficit veritatem mere relativam, ac mutabilem, viamque propterea scepticismo, etiam cum agitur de revelatione, latissimam sternit. 144. Haec quidem rationibus intrinsecis assumptum evincunt. Ast fa­ cile id ipsum esset experientia multiplici confirmare. Liceat nobis ad ipsum provocare Joann. Fridericum Jacobi qui, uti alibi innuimus, veluti princeps hujus sentimentalisticae doctrinae haberi potest. 5 Hic porro statuit veluti principia: 1. quod instinctus, utpote rationis energia, ad Deum tamquam suam personalitatem habentem agnoscendum impellat; sed intellectus impellat directe ad pantheismum ac nihilismurn; 2. quod scientiae intersit dissolvere atque annihilare realitatem. cum haec sola possibilis sit via vere ad hanc perveid genus innumera quae afferri possent etiam ex aliis doctoribus sanctisquc patri­ bus, ab iis perpendi vellemus, qui se pu­ tant veritatis causae tunc demum pro­ spexisse, cum intellectum humanum, no­ bilissimam nempe potentiam , divinique intellectus imaginem, non modo infra ra­ tionem perinde ac si ista realiter distincta ab illo esset, sed infra instinctivam quam­ dam sensionem depresserint. Jl Haud nos fugit, quae de Jacobi di­ cturi sumus haud paucis praesertim in Ger­ mania permolesta fore, qui nempe philo­ sophum hunc in deliciis habent. Nec vero nos eidem omne meritum demere volumus: scimus illum haud parum contuDsse ad ex- citatam in Kantium ac criticismum admira­ tionem evellendam : scimus cum praeclarae indolis optimique ingenii fuisse, ac sincero animo philosophatum esse. Sed haec omnia naturam systematis sui minime immutant. Nos porro quoniam opera Jacobi ad ma­ num habere nequivimus, loca ex eo allata decerpsimus ex opusculo gennanico cujus titulus: »Aphorismen uber Nichtioissen und absolutes Wissen im Verhîiltniss zur christlichen Glaubenserkenntniss, seu Aphorismata circa nihil scire et absolutum scire in nexu cum cognitione Christianae fidei, auctore Carolo Frid. G...1. Berolini 1829. Neque vero ob id hujus auctoris berolinensis doctrinam probare ullo pacto inten­ dimus. 21 * 324 niendi; siquidem objectum e medio tollatur oportet, ut sciri illud possit.6 Ex his porro principiis in nihilismum et idealismuni etiam religiosum idem ipse, logica saltem consequentia, dilapsus est. Hinc asseruit veram religio­ nem destitui debere quavis exteriore forma', indifferentem plane rem esse, utrum Christus realis fuerit necne8: hinc pariter fidem historicam christia­ nismi confregit - : Deumque se manifestare extra animam hominis potuisse, negare visus est '°, aliaque id genus plura. Habes porro hic totidem asser­ tiones christianismi essentiae eversivas: quae quidem undenam suapte natura profectae sunt nisi ex eo mvsticismo, quo egregius aliunde iste philosophus rationalem instinctum in perpetua ad intellectum oppositione constituit, negavitque posse rationem, prout intelligens ac ratiocinans est, sibi Dei existen­ tiam ejusque attributa, animi immortalitatem, credibilitatem positivae revela­ tionis, aliasque ejusmodi veritates demonstrare? 145. Idem contigit recentiori alteri scholae sentimentalisticae sectatori, Schleiermacher. qui ex suis principiis inductus est ad affirmandum, religio*1 Jacobi, Von den gütllichen Dinyen, seu De divinis rebus, pag, 152. Item epist. Jacobi ad Fichte, pag. 14. opusc. cit. pag. 18. Ut res clarior fiat, juvat animad­ vertere quod cum scientia ex nexu inter subjectum cl objectum cxurgat. philosophi neo-germanici contendunt non posse dari scientiam nisi subjectum et objectum .simul compenetrenlur; sed in hoc oppositam in­ ter se viam ineunt. Alii enim volunt ob­ jectum destrui debere in cognitione ut transeat in subjectum: atque ita Jacobi; alii e contra qiiod subjectum debeat de­ strui ac transire in objectum al cum illo idenlificetur: ita Schelling, Hegel etcInde tot absnrda utrinqne sive nihilismi ac idealismi sive panlheismi. Certe si obje­ ctum ac subjectum idenliflcari deberent in cognitione, cognitio impossibilis redderetur, quippe quae dicat per se dualitalem, nempe distinctionem inter subjectum cognoscens et illud quod cognoscitur. 7) Jacobi, Von den giittlichen Dingen, pag. 61 seqq. En ejus verba: -Verae re­ ligioni tantum abest ut adscribi possit ex­ terna aliqua forma sicut forma unica et necessaria, quin e contra perlinet ad ejus essentiam, nullam talem formam habere. * Opusc. cit. pag. 22. s) -Utique, quantum ad essentialem ve­ ritatem meae conceptionis, est mihi indiffe­ rens quid Christus per se fuerit extra me, utrum conceptui meo in realilate respon­ derit vel non responderit. Quid in te sit, hoc est quod tantum interest: ae in te est Ens vere divinum, quia quidquid homo di­ vini intueri potest, Christus imagine, ac nomine id repraesentat. *· Von den giilllichen Dinyen, pag. 63. opusc. cit. pag. 23. Ubi haec praeterea ex Jacobi doctrina dedncuntur: -Homo revelat Deum sicuti Jesum, dum se spiritu supra naturam extol­ lit, uti Jesus; ast Jesus non est Deus ipse: in ipso habitavit plenitudo divinitatis, uti in unaquaque creatura Dei quae nequii ne­ gare Crealorem suum." Citatur ob hasce assertiones Jacobi, Von den giittlichen Dinyen, pag. 189 , 63’) Jacobi in episl. ad Lavater, vol. II. 55. -In quantum christianismus est mgslicismus, est ille mihi unica religionis phi­ losophia, quae concipi potest; ast eo mi­ nus ego in fide historica invenio unde pro­ ficiam.· Alibi fatetur se .omnem theologiam in sua parte mystica pro aeque vera, in parte sua non mystica pro aeque erronea habere, aut etiam in alio respectu pro ae­ que insulsa ac perniciosa." Vol. II. pag. 146. conf. 558. opusc. cit. pag. 28. '·) -Tam parum potest Deus falsus esse extra animam humanam, quam Deus verus potest extra ipsam apparere." Cf. opusc. cit. pag. 32. 325 nem esse infinitam, nee Bub aliqua forma determinata concipi oportere, sed sub quacumque nobis illa demum appareat, religionem cujusvis individui ex­ pressionem esse sublimis veritatis, eo quod statum actualem Benaue interni exprimat in homine religioso. 11 Nec aliter evenit De Wette alteri sentimen­ talistae, juxta quem revelatio universim non est, nisi praesensio quaedam re­ giminis illius quo Deus gubernat mundum in evolutione historica religionis; quod vero christianismus sit manifestatio religiosa divina, est mere receptus fidei articulus, id est judicium pure ideate, quod nulli rationali fundamento potest inniti.12 Alia recentiorum Germaniae scriptorum adduci possent exem­ pla, qui Christum historicum nonnisi in sensu interno mystico quaerunt, at­ que ita in rationalismum theologicum praecipites ruunt.13 146. Ad hanc sentimentalistarum classem praeter Joann. Jac. Rousseau revelationis hostem acerrimum, pertinuit etiam Benjaminus Constant, qui con­ flictum perpetuum instituit rationem inter et interiorem mysticum sensum1*: contenditque sensum istum religiosum homini connaturalem principium esse religionum omnium : eas proinde omnes totidem esse hujuscemodi sensus for­ mas, qui suapte natura evolvitur in homine, tenditque ad suam perfectionem. Hinc homo haud recipit religiones ex rationali animi persuasione aut quia sunt objective certae ac verae, sed eas sibi creat quia illis indiget, et veluti naturale germen ex illo interno sensu necessario efflorescunt. 15 147. Ex eodem plane principio profluxit jampridem pietismus inter protestantes 16, ac quackerismus quoque ad illum veluti ad fontem suum revocatur.17 Jacobus Bohme, Swedenborg, aliique visionarii ab hoc mysticismo ") Cf. quoad Schleierniacher op. cit. Histoire critique du rationalisme, pag. 364 seqq. ubi auctor varias persequitur phases quas illius doctrina subiit, seu varia potius relumina quibus Schleierniacher suam do­ ctrinam obduxit. ·*) Cf. Histoire critique du rationa­ lisme, pag. 382 seqq. ubi doctrina rationalistica ipsius De Welle expendilur, ac adnolalur cum fuisse discipulum philosophi Fries cujus placita philosophica ..se rap­ prochent de ceux de Jacobi par la valeur qu’il accordait à la foi el au pressentiment de Γéternelle vérité.11 Subditur porro quod De Wcttc ..place le sentiment au dessus de la certitude scientifique." n) Cf. op. cit. Histoire critique etc. cap. 21, 22. Théologie spéculative fon­ dée sur le sentiment; ex quo patebit non solum ex nimia virium rationis exag­ geratione, sed etiam ex nimia illarum de­ pressione viam ad ralionalismum patere. *<) In op. De la religion considérée dans sa source, dans ses formes et ses développemens, ubi scribit: Tout ce qui est du ressort du raisonnement, est variable el contestable par son essence. La logique fournil des syllogismes pour et contre toutes les propositions.·· ,s) Ibid. pag. 83. -Les dogmes, inquit, les croyances, les pratiques, les cérémonies sont des formes que prend le sentiment in­ térieur, et qu’il brise ensuite;·· deinde sub­ dit ibid.: ..Observez comme toutes les mo­ tions se groupent autour du sentiment re­ ligieux, et dociles à un moindre signe se modifient el se transforment pour le ser­ vir.·· Hoc systema refellit cl. Rosmini in op. Frammenli di una storia dell' em­ piéta, quod fuit gallice translatum. Lyon 1837. ,6) Vide pietismi historiam in op. cit. Histoire critique du ration. ,7) De hoc cf. Môhler Symbolique, tom. II. lib. IL cap. 2. 326 permoti sunt ad religionem Christianam modo suo construendam. 18 Ex quo evidenter patet mysticismum sentimentalem nimis esso verae fidei non minus ac ipsi scientiae infensum. Vera siquidem scientia omnes complecti debet bominis facultates, neque quod magis est essentiale ac praestans, cujusmodi intelligentia est, excludere.19 Caeterum quae de myslicismo hactenus scri­ psimus, falsum, ut per se patet, mysticismum impetunt; nec quid habent com­ mune cum religioso animi affectu qui scripta etiam philosophica maxime decet; nec cum vera mystica theologia, seu sanctarum scientia. quam patres etiam tantopere coluerunt, quaeque rationem quin destruat, supra seipsam mirifice attollit. tt DE EMPJRISMO. 148. Dum empirishinm improbamus, haud certe mens nobis est quidquam detrahere propriae, dictae experientiae ac sedulae factorum observationi, quam non modo utilem, sed necessariam esse saepe diximus ad philosophiam constituendam, cum haec non ex meris notionibus abstractis sed ex amico foedere rationem inter et experientiam debeat exurgere. Unde gratulandum est recentioris aetatis philosophis, quod magis accurate ad hanc expérimenta­ ient philosophiae speciem non modo in scientiis naturalibus sed in rationali­ bus etiam animum applicuerint. s q·· 149. Itaque heic tantum reprehendimus veluti religioni saltem indirecte noxium illud philosophandi genus quod in meris factis experimentalihus sen­ sus sive externi sive interni sistit, in iisque totam scientiam collocat, abstra­ ctas autem ac untologicas notiones ac principia universalia rationis veluti futilia ac nullius roboris ablegat: quo fit ut facile confundat intelligere cum sentire, ac proprietates sensus ad cognitionem transferat; omnia ratiocinia a priori aut excludat, aut cum ratiocinio a posteriori permisceat; ratiocinia e conceptibus abstractis ac axiomatibus in principiis identitatis fundatis eruta de noto ad ignotum detegendum ducere unquam posse neget; atque, ut verbo dicam, exinde fit ut quaevis ontologia implicite aut explicite a philosophia eliminetur. *8) De Swedenborg ci. Müliler, Symboligue, tom. II. lib. II. cap. 4. nec non quae alibi de eodem scripsimus. Jacobus Bôhme vir fuit plane singularis, e sutore philoso­ phus. Ejus scripta rudi sed ingenuo stylo exarata ac myslicismo plena (sic tamen ut fidei mysteria praesertim Trinitatis eleven­ tur) fuerunt recenliori hac aetate in Germa­ nia iterum in lucem prolata, ac valde de­ cantata. His delectatus est vehementer F. Baader qui cl ipse ex myslicismo suo a reclo religionis tramite late aberravit. r>) Apposite, quamvis protestatis, auctor cit. Hist. erit, du ration., pag. 384. ubi de rationalisme sentimentatistico disserere incipit, scribit: «C'est sur Γ ensemble des facultés humaines qu'il faut élever Γ édifice de la vérité, si Ton ne veut pas qu' il s'é­ croule d'un coté, pendant qu'un Γédifie de Γ autre. * 150. Ad saniores philosophos, qui data opera hujus philosophiae intrin­ seca vitia persequuti sunt, auditores nostros remittentes, ad rem nostram adnotamus, empirismum hujusmodi 1. humanae rationi dignitatem omnem demere, quae nempe non in meris factis sensibilibus percipiendis consistit, sed in intrinsecis idearum nexibus detegendis, in principiis universalibus in­ tuendis factisque applicandis, ac novis inde veritatibus deducendisj quae omnia in alio sublimiore ordine quam experimental! sita sunt: 2. scientiam proprie dictam e medio tollere. Facta enim etsi innumera ac sedulo obser­ vata semper in individuo versantur: nequeunt ergo nec universalitatem, nec necessitatem illam gignere quae ad veram scientiam omnino requiruntur. 20 3. Ex quo etiam consequitur, veritates maximi momenti metaphysicas de anima ac de Deo ita in hujusmodi empirica philosophia constitui, ut facili negotio concutiantur ac concidant. Quid vero de morum scientia dicendum? Illud éertum est omnia moralitatis systemata, quae inde prodeunt, morales leges earumque obligandi vim ex mera utilitate, ex hujus vitae felicitate, ex amore socialitatis, ex societatis perfectibilitate dimetiri; numquam altius as­ surgere; ordinem intrinsecum ac immutabilem in ipsis rerum essentiis con­ stitutum, absolutum humanae voluntatis bonum positum in ordinatione etiam naturali ad Deum veluti principium ac ultimum finem suum, in iis empiricis systematibus plane ignorari. Quod sane nil aliud est, nisi veram et intrin­ secam morali tatem ac naturalia hominum officia specie tenus adstruere, re penitus eliminare. *’ 4. Quam facilis demum ex hoc empirismo ad materialismum ipsum sit descensus, jam fuit a nobis adnotatum: hinc in ipso Kantio empirismus suus phaenomenalis cum materialismo arctissime copulatur. 22 151. Quantopere porro ecclesiae patres ac doctores ab hac tam abjecta philosophandi ratione abhorruerint, compertum est. Augustinus sane, qui tum ingenii acumine tum diuturno veterum studio in rebus philosophicis adeo M) Cf. quae diximus in Praenotandis. Addimus in ipsis scientiis physicis quae ab experientia totae pendent, non qui plura facta observarunt optime de illis meritos fuisse, sed qui notionibus onlologicis, ac logicis crileriis melius utentes, leges naturae uni­ versales ex factis colligere ac recte stabi­ lire potuerunt. Quanto autem id magis in scientiis quae rationales vocantur, contin­ gere opus est! 21 ) Certe si doctrinae morales eorum omnium qui audiunt utilitarii ac socialistae, expendantur, uti Bentliami, Romagnosii etc. eas in theorctico empirismo de quo loquimur fundatas comperies. Hoc sensu verum est quod gallicus explanator Kanlii, idemque kantianus Villers profert: ..Dès qu'on eut placé les sens sur le Irône de la métaphysique, l'analogie conduisit l'in­ teret sur celui de la morale;” Philosoph. de Kant, Metz 1801. pag. 159. Licet hoc improbemus in sensu purislarutn kantianorum qui virtutem moralem destrui docent, si homo cx proprio, licet cerae, felicitatis suae amore, non cx mera legis reverentia honeste agat. 2î) Hoc jam attigit Baldinottus op. cit. Tentam. Metaph. Appendix, de Kantii philosophandi ratione, §. 925. Sed inti­ mos nexus inter kanlianismum et materialismum in apertissima luce collocavit cl. Galluppius, Saggio critico etc. 328 valebat, si ad observationem factorum interiorum soler ter provocat, scientiam tamen tum metaphysicam tum moralem non ex illis tantum sed praesertim ex principiis et notionibus ontologicis repetit, ac rationis in eo praestantiam et cum divina mente veluti cognationem ostendit.23 Inter Graecos Basilius in primis, Athanasius. Damascenus etc. quoties vel de anima vel de Deo. vel de morum lege philosophantur, eidem insistunt viae : inter Latinos poste­ riores doctores Anselmus in Proslofrio et Mtmoloffio, s. Bonaventura2*, at­ que. ut ceteros omittam, s. Thomas, licet magis Aristotelis, quam Platonis placita sectaretur, semper principia rationis, ac universales notiones ontologicas veluti necessaria scientiarum rationalium elementa adhibet.25 Detur igitur psychologiae empiricae quod revera ipsi tribuendum est. sed vera on· tologia non sejungatur ab ea. nisi non tam philosophiam, quam philosophiae umbram habere quis velit, quae proinde Christianae ipsi lidei exitialis existât. ΖΠ. DE HERMESIAN1SM0 PHILOSOPHICO. 152. Ninus jam comperta est historica genesis illius philosophicae do­ ctrinae. quam Georgius Hermesius haud multis ab hinc annis invexit.26 Her­ mesius enim superiorum philosophorum ac theologorum scientiam pauci aut nihili faciens, cum theologiam omnem in tenebris jacere putaret27, ac. in gravissimis jamdiu de anima, de Deo. de revelata religione dubitationibus versaretur28, cumque ex philosophicis scriptis Kantii et Fichtei, quibus inprimis delectabatur, acrius se ad ejusmodi dubia excitari persentiret, no\am ii γ •s) Quoad germanicos. plures jam de hoc w) Cf. lib. X. De Trinil., libros très con­ tra Academicos, sed praesertim lib. II. argumento conscripserunt. Quoad ilalos cf. De libero arbitrio, cap. 7 —12- ubi Au­ si lubel articulos duos jam a me editos ac gustinus in dialogo cum Evodio de uume- insertos in Annali delle science religiüset rorum ac unitatis ideis philosophando, osten­ vol. VII. fasc. 19- et vol. IX. fasc. 27. dit scientias morales ac metaphysicas aeque 2, J Philosoph. Einleilu ng seu Introduincommutabilibus ac aeternis principiis in­ dio philosophica. Monasterii 1819. Praei. niti ac res geometricas. *) -Retinet, ait egregie s. Bonaventura, pag. IV. (mensi scientiarum principia et dignitates Ibid. pag. IV, V. -Et tamen ego, ut sempiternalia et sempiternaliter, quia inquit . nondum fundamentale dubium numquam potes! sic oblivisci eorum (dum­ CGrundzweifel ) utrum reapse Deus sit. modo ratione utatur), quin ea audita appro­ mihi professus eram, usque dum tandem bet et eis assentiat, non tamquam de novo conscientia mea, aut quocumque tandem percipiat, sed tamquam sibi innatu et fami­ aptiori eam modo appellare quis velit, vis liaria recognoscat'· hin. mentis etc. cap. 3. illa insuperabilis interior quae me impelle­ 2J) Cf. supra num. 142- nota 4. pag. 322- bat, ita me iterum iterumqne atque acriter Ilaud inficiamur aliquos e scholasticis esse increpabat de mala fide, qua ego me su­ conceptibus abstractis abusos, ac ontolo- per fundamento rerum omnium illudere giam saepe non tam realem quam nomina­ volebam, ut me tandem determinavi ad lem sectatos fuisse: sed abusus rei veritati hanc ipsam etiam quaestionem aperte ag­ grediendam etc,· * minime officiunt. 329 philosophandi viam, nullius ante pede tritam, pertentare aggressus est. Post diuturnas plurium annorum commentationes emersit e dubio29: ac systema tandem illud philosophiae confecit, quod scientiae metapbysicae ac morali ite­ rum construendae, revelationi Christianae et catholicae religioni demonstran­ dae , ac demum ipsis theologicis dogmatibus aedificandis unice aptum ac fir­ mum judicavit. Illud porro in sua Introductione philosophica fuse exposuit. A ceteris hujus doctrinae philosophicae vicibus commemorandis, utpote jam notis, heic supersedemus; sed quoniam tractationis nostrae ratio fd postu­ lat, nonnullas animadversiones instituemus 1. circa methodum, 2. circa natu­ ram, 3. circa applicationes hujus philosophici systematis quod ex nativa origine ac instituto suo arcte cum fide ab auctore ipso conjunctum est. 153. I. Methodus. Quoad methodum incipit Hermesius a dubio, per dubium perpetuo progreditur, ac perseverat in dubio quousque vel minima dubitandi ratio supersit. Dubium porro istud hermesianum est 1. universale, quippe complectitur quamcumque veritatem, nulla excepta, etiam primitivam, etiam evidentissimam sive facti, sive rationis; respicit ipsum principium con­ tradictionis, ipsam existentiam ac realitatem objectivâm nostri Ego, factum ipsum immediatum conscientiae, etiam subjective tantum spectatum. 30 2. Est serium ac positivum, quia de ejusmodi dubio expresse loquitur Hermesius: profitetur se ex tali serio dubio philosophando processisse: declarat se pro iis scribere qui eodem serio dubio31 laborant; hortatur alios ad hoc ipsum dubii genus in seipsis data opera excitandum.32 3. Est illimitatum, siquidem dubia in omnibus et undequaque conquirenda sunt, per omnes dubii ambages transeundum33, eaque retinenda ac fovenda nisi omnino necessitas absoluta rationis tandem cogat ad aliquid pro vero admittendum vel tenendum ; secus nihil unquam verum ac certum esset, sed omne aequo jure affirmari negarive posset.34 Hoc igitur dubium quod basis ac fundamentum systematis hujus est, limites prorsus omnes excedit illius dubii mere hypothetici, seu potius nEt nunc tandem, ait, (gratiae ob id sint Deo meo quem iterum inveni} per­ suasionem illam nactus sum quam tantopere expetebam ac quaerebam : ego nunc tandem certus sum Deum exislere, me extiturum ac vitam habiturum aeternam : certus nunc sum christianismum esse revelationem di­ vinam.z et catholicismum esse verum christianismum ibid. pag. 12. >.Sed dum ego doceo ac vindico fidem meam, numquam ullo modo illam existimationem, quae de­ betur caeleris diversis confessionibus, vio­ labo. Quum aliquis sine ulla requie oblu­ ctatus est per riginli cl amplius annos ut persuasionem acquireret, camque coram tribunali rationis firmiter stabiliret . . . iste sane indulgens erga omnes evadit·.·' pag. 13, 14. so) Id ex doctrinae hennesianae analyst inferius patebit. 3‘) Ibid. pag. 11, 14. 32J Ibid. pag. 15. 33) Ibid. loc. cit. ubi affirmat Hermesius eum qui praeceptor religionis esse debet, prius in labyrintho dubii per omnes' suas ambages oberrare oportere. 3‘) Pag. 10, 11. Hermcsii loca afferun­ tur in artic. 2. nostro ilalico jam citato ad quem remittimus. 330 illius methodicae ignorantiae, qua philosophus ad cognitionum analysim insti­ tuendam. casque suo in ordine collocandas, lingit se nescire quod inquirendo tandem detegit ac demonstrat. Herniesius contra data opera intendit ad omnes possibiles ac serias dubitationes quoscumque qui aecum philosophantur, de quibuscumque veritatibus impellere. Et quamvis demum ex dubitatione ad dogmatismum assurgat, ita tamen methodo suae dubitativae mordicus ad­ haeret, ita res evidentissimas omnibus dubii ambagibus obnubilat, ita dum aliquid certi te arripere putas, in dubii pelagus iterum te demergit, ut qui ejus premit vestigia, perpetua dubitatione fluctuet oportet. Hinc ex hac me­ thodo factum est, ut Ilermesius ipse in iis quae de veritatis ac certitudinis criteriis se demonstrasse putat, contradictiones haud eflugiat, ac in circulo vitioso circumagatur, id quod probaturi sumus. Nimis igitur evidens est nihil esse hac methodo ad scepticismum fovendum aptius. Quid vero si cogi­ tes hanc methodum ipsam dari tamquam necessariam conditionem ct radicem Christianae fidei, eamque ad revelatae religionis veritatem demonstrandam ab Hermesio ordinatam fuisse?35 154. Π. Natura systematis. Ad hanc dignoscendam opus omnino est paucis exhibere summam primae illius inquisitionis quam veluti ceterarum basim Hermesius instituit. Cardo versatur in eo, an detur pro humana mente certitudo proprie dicta de veritate ac realitate objectiva rerum?36 Duplex ’*) Introd. phil. praef. pag. XVII. Certe ex hoc ipso cernitur discrimen inter dubi­ tationem methodicam Cartesii, de qua su­ perius locuti sumus, cl eam ab Hermesio statutam. Cartesius professus est se me­ thodo sua quidquid ad fidem pertinet, sar­ tum tectum plane relinquere velle: Hermesins a sua methodo rationabile ipsum obsequium fidei pendens omnino facit. Cartesii dubitatio revera fuit philosophica quae­ dam, vel etiam verius dixeris, velut poetica fictio, quam ipse stalim deserit, ut verita­ tem avide arripiat, firniilcrque stabiliat. Hennesius in omnibus dubii ambagibus serio diuquc circa omnem etiam primitivam veritatem versatur, lequc ita haerentem ac suspensum delinet, ul quo tandem evasu­ rus sis nescias: ita vero tandem ad aliquid firmi pervenit, ul dubitationes omnes ex animo itajam ad dubitandum assueto minime dispellantur. Cartesius ad Deum citissime ascendit; Hennesius non modo mundum internum, scilicet nostrum Eyo, sed etiam mundum externum, ac legem ipsam mo­ ralem perfecte obligantem jam demonstrata exigit, antequam de existentia Dei loqui quisquam possit. Plura alia urgeri possent: non quod nos omni ex parte velimus de­ fendere methodum cartesianam, quae ab­ usibus obnoxia esse potest, sed ut eluceat, quod etiamsi Hennesius suam dubitationem a Cartesio hauserit (nisi ea verius indiijena hermesiani criticismi planta dicenda sil), eam certe extra omnes cancellos protruserit ac maxime saltem periculosam effecerit- Ex hoc factum est, ut Prof. Baltzer vitium hu­ jus methodi in praeceptore suo Hermesio aliqua ex parte dissimulare non potuerit: nQui vult Hermesium considerare, debet principia ejus, non formam assumere. . . . Forma apud Hermesium debet absolute ob plures rationes dici gravis ac implexa (schicerfallig) id quod necessario conse­ qui opus erat ex methodo heurislico-analytica ita severe persecuta, quemadmodum in Hermesio contingit obluclante cum reliquiis kanlianae haeredilalis:" op. cil. fasc. 259. Quod attinet ad principia Hermesii posthac videbimus, aliasque ab ipso Ballzerio con­ fessiones ingenuas excipiemus. J6) Hennesius ita rem proponit: „Eslne pro homine determinatio aliqua super veri- 331 juxta Hermesium hujus certitudinis psychologica origo esse potest: vel enim determinatio animi circa veritatem nobis necessario imponitur et dicitur tenere pro vero} vel libere a nobis admittitur, et dicitur admittere pro vero. 37 De utraque ergo in duplici sectione inquirit Ilermesius. 155. Porro tenere pro vero88 est ex necessitate immediata, si enascitur in mente ex mera repraesentatione subjecti ac praedicati et nexus inter utrumquo, qnin tamen intelligatur realitas talis nexus, quin ulla intercedat cognitio: est vero ex cognitione19 ac proinde ex necessitate mediata si illius nexus realitas intelligatur, quod tamen contingere potest ex vi aut intelligmtiae, aut phantasiae. Prius ergo quaerit Ilermesius utrum detur tenere pro vero tutum ac firmum ex cognitione, quae procedat ab intelligentia aut evi­ dentia rei.40 Cum autem haec intelligentia aut evidentia possit esse vel im­ mediata scilicet intuitiva, vel mediata scilicet demonstrativa, quaestio de utraque occurrit. 41 156. Tota vero haec quaestio post longas ambages hac conclusione absol­ vitur: e sola cognitione intellectiva seu ex evidentia, sive sit intuitiva sive sit de­ monstrativa, nullum omnino dari posse tenere pro vero tutum (certitudinem) nec objeclivum nec subjectivum. Quippe non datur 1. nec ex cognitione seu evi­ dentia, quae ab intuitione sensibili externa procedit; 2. nec ex illa quae ab tale quae luta sil, — per quas vias ena­ scitur illa, — ac una ex illis polest necne aptari ad demonstrationem christianismi?" Inlrod. Phil. pag. 83. 3|) Ibid. pag. 86. Illud «nobis imponi­ * i la ab Hermesio effertur: wird uns an­ tur gelhan. îs) » Tenere pro vero (das Fiiricahrhalten) consistit in hoc quod nos tenea­ mus (non tantum cogitemus) judicium no­ strum consonare cum veritate, ac proinde realiter existere relationem cogitatam inter subjectum et praedicatum : ibid. *) Aus Erkennlniss. 4°) Hennesius vere exorditur inquisitio­ nem a cognitione ex vi phantasiae ; sed quoniam eam stalim rejicit, quippe nullam ul per se palet certitudinem veram gignere potest, eam partem inquisitionis omittimus. Cf. hic arlic. nostrum 2. pag. 36. 4I) Quam nos dicimus intelligentiam, seu etiam evidentiam rei, dicitur ab Her­ mesio Einsieht. atque ita alibi eam explicat: •Einsieht est ea cognitio qua perspicimus (einsehenj rectitudinem aut non rcctiludi- nem alicujus judicii, estque vel mediata vel immediata, prouli ad sciendam illam rectitudinem vel non rectitudinem requiri­ tur aliud scire vel non;- pag. 130 (nota). Potest illa fortasse ad claram ac distin­ ctam ideam Cartesii revocari. Quidquid sit, nos intelligentiae aut evidentiae voci­ bus eam exprimimus, sic tamen ut sensum Hermesii heie determinemus. Celerum ex immediata intelligentia nos juxta Hermesium putamur tenere pro veris cognitiones intuitions (Anschauungen) tum a poste­ riori uti intuitiones sensus externi aut sensus intimi tum a priori uti axiomata geometrica; pag. 89. Contra vero ex me­ diata intelligentia putamur tenere pro ve­ ris theoremata geometrica, et quidquid demonstratione indiget, unde demonstratio dicitur medium intelligentiae seu eviden­ tiae. ‘ Tota porro haec psychologica divisio ex neo-philosophia kantiana et fichtiana de­ sumpta est. Hinc axiomata ipsa geometrica ex necessitate non immediata sed tantum mediata pro veris haberi deberent. Cf. animadversiones quas fecimus de hac re in artic. nostro secundo. t .j. - 332 J;' intnitione sensibili interna dimanat; 3. nec ex illa quae oxurgit ex intnitione necessariarum inter ideas relationum: 4. nec demum ex illa quae pro­ finit ex testimonio propriae conscientiae circa sui ipsius immediatam oxistentiam.42 Ratio juxta Hermesinm apodictica hujus conclusionis haec est, quia tametsi in cognitione directa illa intelligentia seu evidentia determinet mcntem ad tenendum pro vero, tamen in cognitione reflexa, seu accedente reliexione, evidentia illa numquam nos reddit certos utrum illa directa cognitio, sive objectiva sive etiam subjectiva, necessaria sit. Itaque cum quivis actus reflexus cognoscatur per alium actum reflexum, daretur progressus actuum reflexorum in infinitum, quin unquam ad necessariam cognitionem quae deter­ minaret ad aliquid tenendum pro vero, perveniretur. 157. Haec pars hermesianae inquisitionis quae omnis videtur certitu­ dinis destructiva, est quaedam veluti machina ab Hermesio contra Kantium admota. Kantius enim posito principio quod nulla detur certa cognitio nisi sit necessaria, nulla autem necessaria, nisi haec necessitas intelligentia perci­ piatur, logicam demonstrationem a priori in omnibus exigebat. Hermesius contra cum ex vi cognitionis et intelligentiae nihil certi nos tuto tenere posse psychologice se demonstrasse putet, gloriatur se hoc pacto principium logicosyllogisticum Kantii suis ipsis armis profligasse.43 Yerum heic plura contra . Hermesinm occurrunt. 158. 1°. Ille idem qui principium Kantii logicam demonstrationem in omnibus quaerentis refellit, in hujus principii laqueos se conjicit, quippe omnia reapse logice demonstrare vult, factum ipsum immediatum conscientiae, ipsam actualitatem nostri Ego, ut melius ex insequentibus constabit. 159. 2°. Hinc procedit contra Kantium semper probiematice, nimirum supponendo factum immedialum conscientiae, sed numquam admittendo ejus realitatem sive objectivant sive subjectivam ; quinimmo in dubium identidem revocando, ut suae universali dubitationi semper adhaereat.44 3î) „Verbo, ait Hermesius (per hanc viam) nos nequimus tuto admittere uti ren­ ie»· nc quidem exi&tentiam nostrae imme­ diatae conscientiae, nec nostrum necessa­ rium scire et cogitare de illa;·· ibid. pag. 130. Si quis avet cognoscere totum proces­ sum quo Hermesius ad hanc conclusionem devenit, consulat artic. nostrum secundum de Hennesii philosophia. °) Hinc Hermesius certitudinem rerum etiam geometricarum, quatenus ex intrin­ seca illarum evidentia provenit, eliminat, easque nullum objectioum valorem habere, sed tantum purum ac subjectivum cogitare necessarium esse statuit. Ita vero se pu. tat causam Christianae theologiae contra Kantium plane vindicasse: siquidem, ipse ait, si certitudo ex sola vi intelligenliae rei haberi non potest nec in metaphysicis, nec in mathematicis ipsis rebus, nil habet theologia unde illis cedere debeat, si hanc certitudinem assequi non potest. Sed vide art. nostrum secundum citat. 4‘) Absurdum certe est disputare philo­ sophice vel dubitando de voracitate testi­ monii immediatae conscientiae &. vel illam tantum problematic? supponendo: quidqnid enim ratiocinando effeceris, cujusnnm valo­ ns erit nisi dubii aut problematic!, quale est testimonium unde illud deducis ? Heic l : 333 160. 3°. Kantianus posant in Hennesium facile regerere: si tuum argu­ mentum quo probas ex intelligentia et cognitione, non (lari ullam certitndinem, validum sit, jam hoc ipso probatur aliquid certi posse e sola intelligentia et cognitione probari. 45 161. 4°. At quod caput est, Hermesius 1. inutilem plane operam in Kantium suscepit40 : etenim principium ralionalisticum Kantii satis per se concidit, dum ostenditur Kantium ipsum ex facto immediato conscientiae tamquam indubitato profectum esse atque super hoc totum suum systema formalismi superstruxisse: unde ipse etiam convincitur aliquid rationaliter ac rationabiliter admisisse, etiam sine rationali demonstratione.47 2. Non aptari potest illud praeclarum Augustini: .An aliter scires te habere rationem, nisi id ratione perciperes?" De lib. arbilr. lib. II. cap. 38. ’*) Hanc instantiam eludcre vellet Hermesius, dum pag. 134. fatetur hanc ipsam demonstrationem suam nullum prorsus ha­ bere valorem objectivum, sed tamen pro iis saltem valere debere, qui (uti kanliani) admittunt tenere pro vero certum ac fir­ mum ex intelligentia (Einsicht). Sed isti iidem ipsi urgebunt semper, quo jure tu potes evertere certitudinem intelligentiae, nisi ex intelligentia? Et si revera efficis quod contendis, ergo aliquid certi inlelligentia per se necessario deprehendet. u) Fatetur candide ipse Baltzer Hermesium in tota hac parte inquisitionis suae oleum et operam perdidisse. >.Hoc potest sufficere ad patefaciendam primam kantianam reliquiam in Hermesio manentem: ex ea quippe ipse adactus fuit ad criticas in­ quisitiones, quas ipse ceterum ex via puri facti paucis paginis absolvere potuisset;" loc. cit. pag. 122. >.Quum igitur Hermesius admissa suppositione kantiana se confert ad refutandam kantianam philosophiam ope proprii hujus (philosophiae) principii, fuit hoc, si rei substantiam spectes, labor in­ utilis ct parum meritorius ... ac eo minus meritorius quod iste ipse secundus articu­ lus, modo non adeo explicatu facilis, talem subiit interpretationem ac si Hermesius vel­ let ibi ad exitum perducere suam ipsius philosophiam, dum tamen ipse tantum in­ tendit refellere principium Kantii.·· Ita Baltzerius pag. 164, ac inter caeteros qui ita Hennesium interpretati sunt, me etiam ibi recenset in meo secundo articulo anti-hermesiano. Ego vero Baltzerio, quoniam ipse sincero procedit animo, reponam non me quidem fugisse, Hermesium in ea parte inquisitionis suae, dum tenere pro vero necessarium ex vi intelligentiae (Einsicht) adeo acriter impugnat, Kantium impugnare velle. Id apertis verbis tradidi non uno in loco; ac scriptum meum ita absolvebam ut monerem lectores, Her­ mesium post illud opus destructionis ad aedificium suum philosophicum construen­ dum demum accedere. Igitur omnes ani­ madversiones meae eo tantum spectabant ut ostenderem, Hbrmesium, quo Kantium profligaret, ad ipsam legitimam intelligen­ tiae ac evidentiae vim profligandam pro­ gressum esse: id quod et nunc iterum af­ firmo ac enucleatius declaro. Scio ne hoc quidem Baltzerio arridere posse, quippe qui in necessitate credendi, seu in necessa­ ria fide omne critérium verae certitudinis reponit: sed illa fides aut ex ipsa eviden­ tia rei oritur, et tunc saltem esset impro­ prietas loquendi (vide Praenoland. n. 28 seqq.) : aut est coeca et subjectiva, et illam plane rejicimus. ,T) Rem quoad Kantium egregie jam adnolarat Galluppius: »Kant esplicitamente non ammette Γ aliquid inconcussum, poichê egli pretende che la sua critica sia una scienza assolutamcnte a priori; ora non sarebbe tale se ella partisse dai dati sperimentali della coscienza; ma essendo intrinsecamente impossibile di filosofare, senza ammetter il fallo dclla coscienza, cgli implicilamente ammette V aliquid inconcus­ sum, poichè questo filosofo non ha alcun 334 ! » taro Kantium refutavit, quam scepticismum juvare videtur Hermesius. Ex eo enim quod falsissimum sit principium Kantii nil certi nisi per logicam demonstrationem a priori admittentis, non sequitur non dari ullam necessa­ riam cognitionem ex cujus intelligentia per se animus tutissime ad verum determinetur. Cum enim evidentia immediate fulget, cum animus ultimam rationem propositionis pervidet, cum in factis internis immediatis, in ipso perceptionis facto cognoscit rem aliter se habere non posse, (quippe dum sentit aut percipit animus, fieri nequit ut non sentiat, aut non percipiat) ha­ betur certe necessaria cognitio metaphysica, sive absolute et a priori, sive hypothetice et a posteriori, sed quae firmissimam ac rationabilem, nullo autem modo mere coecam ac subjectivam certitudinem de veritate rei gignit. w Quaerere vero in actibus reflexis perpetuo ulteriorem rationem illius ipsius rationis in qua mens immediate veritatem intuetur, seu quaerere rationem eorum quorum non est ratio, hoc humani intellectus et rationis non est, sed delirantis ingenii. E contra Hermesius, dum ad alterum extremum deilectit, dum ex ipsa intelligentiae, ex ipsa evidentiae vi suum tenere pro vero tutum exurgere numquam posse, nequidem de testimonio immediato conscientiae, contendit : quo alio poterit certitudinem omnem, nisi in cocco quodam ac subjectivo facto, seu fide invenire, quo nil scepticisme opportunius? Rem porro ita esse inquisitionis hermesianae progressio ostendet. 162. Profligata quoad certitudinem, seu tenere pro vero tutum, omni cognitionis ac intelligentiae vi, aggreditur Hermesius alteram inquisitionis partem, an scilicet ea certitudo detur ex necessitate immediata, e subjecti nempe et praedicati eorumque nexus mero conceptu, sine ulla cognitione aut judicio de nexus ejusmodi veritate, ita tamen ut etiam in actibus reflexis talis persuasio perseveret.49 Adnotat hic porro quaestionem hanc, post pliilosophicam Kantii crisin, versari totam circa principium rationis sufficientis50, timore dclle contradizioni." Letters filosofiche etc. pag. 296. 4S) Necessitas quippe illa oritur ex immediato intuitu veritatis: nec aliud quam ipsa cognitio veritatis potest humanam mentem necessario ad assensum determi­ nare. Praeclare id declarat Gerdilius : «Quando è lo spirito consapevole a se stesso della evidenza con cui conosce una verilà, egli non puô non dirsi a se stesso rillettendo, che la cosa c realmente quale egli la vede, poichè non si puô conoscere intuilivamentc ciô che non è. Laonde riguardo a quel particolare oggetlo si acquieta perfeltamente la voglia che ha lo spirito di sapere; voglia che nasce dalla inclinazione che lo spinge a rintracciare il vero, finchè 1’abbia scopertn, che vale a dire, finchè gli rimane qualche cosa da conoscere. . . La conosccnza è dunque la norma naturale del giudizio: cioè la conoseenza è ciô che naturalmente determina il giudizio.* Deli ori(tine del senso morale, tom. II. pag. 278. opp. Roma. ,9J Hoc eiTormat objectum articuli ter­ tii Intr. Phil. pag. 145 el seqq. *·) Germanice Dei' Satz vom Grund seu Principium fundamenti, quod continet in se juxla Hermesium; veluti principia subordinata, tum principium substantiae, tum principium causae efficientis. Hinc nos pro ratione sufficienti usurpabimus quandoque vocem fundamenti (Grund). 335 undo inquirendum an istud talem certitudinem revera ex necessitate iwmediata progignat.51 Quaerit ergo Hermesius in hoc principio: ,.omne quod exlstit, debet habere fundamentum unde ait“ i. quid cogitemus; 2. quomodo cogitemus.62 Detegit porro quod haec mentis functio qua cogitatur fundamentum seu ratio sufficiens alicujus entis percepti, non pertinet ad intellectum, quia jam supponit hanc facultatem suum intelligendi actum plene implevisse, et illi supervenit ad hoc ut ens perceptum reale reddatur, ac tutum contra negationem realitatis.M Ergo ea functio pertinet ad aliam plane diversam facultatem nempe rationem, cujus propria est synthelica operatio fundandi seu stabiliendi.54 Hinc ratio cogitat diverso omnino modo ac intellectus. Iste analytice ac logice, illa synthetics. Iste intelligit et plene quidem intelligit, illa nihil intelligit et tamen fundat ens ut vere sit. Iste cogitat necessario objectum aliquod: illa necessario cogitat fundamentum a priori, superaddenSl) Adnotat Hermesius, quod ante kanlianam instaurationem etiam alia principia, uti illa identitatis, contradictionis, exclusi medii, communiter existimabantur nos determinare ex immediata necessitate ad ea pro veris habenda tum in cognitione directa, tum in reflexa, ast post Kantium non amplius ea philosophice spectari nisi veluti meras leges cogitandi: hinc, ait Hermesius, eos qui adhuc illa appellant principia formalia veritatis, verbis ludere: quia «principium formaliter verum non est nisi reda cogitatio sine ullo respectu ad veritatem, ac principium veritatis forma­ lis nil nisi lex cogitationis;·· loc. cit. pag. 150. Ex quo patet haec rationis princi­ pia nullum valorem objectivum juxta Hermesium habere: de quo alibi. Tantum dc principio causali, pergit Hermesius, est adhuc quaestio inter realist as, qui valorem illi objectivum ac realem tribuunt, et idea­ lisms, uti Kant el Fichte, qui etiam illud inter formalia principia seu inter meras le­ ges cogitandi subjectivas amandant. Ergo de hoc tantum, concludit, potest heic quae­ stio institui; ib. pag. 151. H) Intr. Phil. pag. 153. w) ..Haec nova igitur cognitio non est ullus actus intellectus (des Verstandes), quia nil in ea intelligitur, nec etiam ullus intelligendi actus per illam procuratur aut promovetur: sed ea praesupponit το intelligere et quidquid pertinet ad illud, veluti completum ( vollbracht), et supervenit tunc ejusmodi actui cognoscendi completo veluti novus omnino ac ab eo diversus co­ gnoscendi actus, ad hoc ut ens seu obje­ ctum in primo actu jam cognitum reddatur subsistens, ac tutus fiat a non-esse . uno verbo, ut fundatum sit (damit es begriindet irerde ) i" loc. cit. pag. 154. M) Ratio seu facultas fundandi est Vernunft. ..Ratio, ait Hermes, est facul­ tas absolute distincta ab intellectu, etsi cum isto adhuc a tam magnis philosophis aetatis nostrae quoad substantiam ( dem HVi-e/z nach) fuerit identificata;11 pag. 159. Licet porro aliqua distinctio inter has fa­ cultates admitti possit, ut alibi diximus, an haec tamen substantialis distinctio, in ipsa illarum essentia posita, detur, sanio­ ribus philosophis judicandum relinquimus. Ceterum functionem rationis dum enti fun­ damentum superaddit (hinzudenkt), esse synlheticam juxta Hermesium, evidens est ex ipsis terminis. Ballzer Hermesium ex­ planans plane syntheticam vocat, loc. cit. pag. 225. Hinc Hermesius hoc sensu actum cogitandi rationis vocat creativum (das schopferische Denken), 1. c. pag. 157. quia nempe a priori ex suo fundo educit fundamentum illud (Grund), scilicet con­ ceptum realis substantiae aut realis cau­ sae, quo fundat, stabilit, ac reale reddit objectum seu ens illud necessario perce­ ptum ab intellectu, quod secus in mero formalis cogitationis statu maneret. 336 il · dum objecto quod cogitat intellectus. Quid vero compellit rationem ad illud fundamentum cogitandum? Est necessitas naturae rationis quae ut admittat aliquid existere, debet posse cogitare quomodo illud esse queat. Hoc vero non est cogitare logicum; est comprehendere, ex quo sequitur rationem ad id impelli ex necessitate comprehendendi, ac proinde ratio definiri etiam potest comprehendendi facultas.™ Ast hic porro detegitur, rationem tunc solum adstringi ad fundamentum cogitandum si prius admittat ens, necessario cogi­ tatum ab intellectu, esse jam reale. Ergo necessitas rationis est tantum conditionata et mediata: id est, pendet a praevio judicio rationis tenendi seu admittendi aliquid pro vero ac reali. Posito hoc, jam ratio non modo cogitat necessario fundamentum superaddendum objecto^ sed hoc fundamentum ipsum pro vero ac reali tenet.56 Itaque Hermesius ejicit quod principium rationis sufficientis ‘determinet ad tenendum pro vero ex necessitate immediata. Nihil igitur adhuc, concludit Hermesius, circa objectum praecipuum inquisitionis, nempe certitudinem de objectiva veritate, effectum est. Quippe ratio nihil potest efficere nisi jam admittatur realiter esse quod cogitatur existere. Quid ergo restat ? Hoc unum : quod nempe in nobis determinatio ad tenendum pro vero ac reali existât jam ante reflexionem, atque ita ut post reflexionem, per qiioscumquc actus reflexos irrevocabilis omnino maneat. '7 Haec est unica conditio a qua exitus totius pendet inquisitionis: in eam ergo in quarto di­ stincto articulo toto animo incumbit Hermesius, realitatem aliquam, sicubi dari potest, tandem arripere cupiens.58 «Ratio. ail ipso, debet cogitare posse, ipiomodo illud ( ens ) esse, possit. Patel, hoc non significare ullam logicam cogitationem. (Et quinam aliunde, prose­ quitur Hermesius, posset hacc fieri possi­ bilis per superadditam cogitationem alicujus fundamenti? Aliquid logice non est cogitabile'solum propterea quia continet in se contradictionem, et logice cogitabile fit per meram remotionem contradictionis.) Si­ gnificat ergo intime perspicere ( einsehen} comprehendere ( begreifen );· 1. cit. pag. 161, 162. Heic iterum Hermesius excludit quod ratio, adhibendo principium causale, analylice judicet: sed interim animadverte contradictionem Hcrmesii, quam inferius melius patefaciemus. Ratio debet intime perspicere juxta Hermesium quomodo pos­ sibilis res sit, et possibilem non judicaret, nisi haberet rationem seu causam suffi­ cientem unde sit. Ergo ratio hoc judicium efformat ex principio ipso contradictionis. ergo per remotionem contradictionis, ergo logice cl analylice a priori. quamvis reali­ ter. Cf. Praenot. n. 35 (nota). I M) Intr. Phil. pag. 178 seqq. Semper insistit Hermesius in hac distinctione inter necessarium cogitare et necessarium te­ nere. Ast hic posset urgeri adversus illum: si ratio tenet pro vero et reali fundamen­ tum quod ipsa necessario cogitat, estne hoc ob aliud fundamentum? Et hoc aliud, estne iterum propter aliud ulterius? Atque ita in infinitum. Quod si affirmet rationem tenere pro vero ac reali illud fundamen­ tum per se, quia scilicet comprehendit, perspicit intime ( einsieht) illud funda­ mentum esse intrinsece necessarium : ergo, aliquis concluderet, datur tenere pro vero, id est, persuasio luta ex vi perspicientiae seu evidentiae rei (aus Einsieht ) , quod Hermesius omnino negat. w) Loc. cit. pag. 181. 48) Loc. cit. pag. 184. 337 163. Quoties, sic ille fere argumentatur, videre mihi videor aliquid necessario cognoscere, sive immediate sit sive mediate, me ipsum in sensu in­ timo persuasum invenio de realitate objecti; dum e contra si cognitio neces­ saria non est, sed aut a phantasia aut a voluntate dimanat, cognitionem utique invenio, ast persuasionem illam non item.59 Haec porro ante refle­ xionem omnem mihi indita est, quippe cum illo conscientiae actu quo primum cognosco me cognoscere, jam simul conscientiam habeo me persuasum esse de objecti cogniti realitate. Ergo est necessarium tenere sive persuasio, non autem sic volita admissio. At enim, instat Hermesius, num ego debeo tan­ tum scire et cogitare me habere ante quemcumque actum reflexum illam per­ suasionem, aut revera necessariam persuasionem habeo illam habendi ? 60 Nam si primum esset, jam ego in secundo actu conscientiae haud amplius deter­ minarer ad illam primitivam persuasionem uti existentem habendam, sed illam uti mere phaenomenicam spectare possem, ac nihil proinde nacti fuissemus. At enim in secundo illo actu conscientiae non ego scio tantum et cogito necessario existentiam illius persuasionis, sed invenio simul in me conjunctam novam persuasionem de realitate ejus quod scio et cogito. Et sic actus ite­ rando invenio semper persuasionem de persuasione, quod mihi ante quemcum­ que actum reflexionis persuasio de realitate objecti data fuerit, idque in in­ finitum. 61 Ergo jam sumus circulum necessariae cogitationis emensi, et sumus necessariae persuasionis campum assecuti. I 164. Verum persuasio ista qua objectum habeo pro reali, est mere sub­ jectiva, et ceterae successivae persuasiones reflexae circa illam usque in infi­ nitum non sunt nisi subjectivae: quinam ergo certitudinem de existentia ob­ jectiva dare queunt?62 Fateor, reponit Hermesius, sed quid inde? Num alia potest ab homine aut quaeri, aut obtineri quam maxima certitudo sub­ jectiva de realitate objecti? Amplius homini datum non est, immo plane esset repugnans. Inde vero non sequitur necessarium illud tenere (persuasio­ nem) nullam majorem certitudinem dare quam det necessaria tantum scientia, cognitio, aut cogitatio rei : quippe cum necessaria cognitione stat adhuc possi­ bilitas tenendi contrarium: at cum necessario illo tenere nequaquam. Et I a) Semper germanice est Fiirtcahrkalitn seu tenere pro vero. Nos tamen ne semper hybridis his vocibus utamur, quan­ doque claritatis ergo dicimus persuasionem, qoae idem fere significare videtur. • M) Loc. cit. pag. 187. *') Loc. cit. pag. 188, 189. Quod ego transfero persuasionem de persuasione est apud Hermesium das Halten des Italiens, seu tenere de tenere, nimirum iteratio Perrone, Praelectiones theolog. HI- actuum reflexorum circa primum tenere di­ rectum. Verbo, tota rationalis certitudo juxta Hermesium circa objeclivam realitatem il­ lius directae persuasionis est in hoc pro­ gressu posita: teneo quia teneo, et sic in infinitum. Baltzerius hic loci vitio *dat Hermesio quod formule cum reali, subjecti­ vum cum objective confuderit; loc. cit. pag. 240 et seqq. 62J Hoc sibi objicit Hermesius ipse pag. 189 et seqq. i’il 338 quamvis denegare haud valeam possibilitatem quod aliter in se res se habeat. immo quod ipsum meum tenere seu persuasio nonnisi apparens sit, tamen ego illam et istud pro reali omnino tenere cogor, et hoc debet sufficere. 64 165. Est ne igitur confecta inquisitio? Minime subdit Hermesius: nil aliud hactenus nacti sumus, quam persuasionem reflexam, quod nos habueri­ mus ante reflexionem persuasionem directam de realitate rei perceptae. Sed num necessitatem habemus, in reflexionis statu agnoscendi, quod illa directa persuasio fuerit revera necessaria, seu vera ac realis, aut non potius a phan­ tasia aut a voluntatis arbitrio promanans? Uno verbo estne illa directa per­ suasio per actum reflexum revocabilis aut irrevocabilis? Haec erat altera pars inquisitionis, qua infecta, nil esset factum omnino. Igitur ad ultimum inqui­ sitionis stadium devenimus, a quo nimirum pendet utrum meta attingi tan­ dem possit necne. 64 Ita porro rem ad syllogismum revocando, conficit Her­ mesius. Major: ad hoc ut in reflexione possimus illam persuasionem de reali­ tate objecti revocare, opus est inquirere in nobis fundamentum seu causam illius, ac expendere utrum revera nos adstringat ad ita tenendum, aut utrum mere phaenomenica necessitas illa fuerit, sic ut nos huic apparentiae ante reflexionem ex mero defectu cognitionis nosmetipsos tradiderimus. 65 Minor: atqui non possumus in nobis hoc fundamentum seu causam invenire ac expendere nisi fidentes immediatae conscientiae nostrae: id quod nullo modo fieri potest, siquidem probavimus dictamen immediatae conscientiae ante quam­ vis aliam persuasionem non posse certum esse, ac proinde ne persuasionem quidem de hoc dictamine tutam esse posse.66 Consequentia : ergo ne quidem possumus valido modo sive invenire sive expendere in actibus reflexis funw) Nimis interest afferre verba ipsa Hermesii: »Cum ego, scribit in Introd. Philosoph. pag. 191 et 192, aliquid debeo tenere (habere pro vero) non possum tunc certe denegare possibilitatem iptoil res se habeat in se aliter ab eo quam ego eam teneo: attamen ego non habeo possibilita­ tem tenendi, quod res aliter sit. aut pos­ sibilitatem ipsam non tenendi quod ita sit. Eo autem modo quo ego illam tenere de­ beo, taliter illa mihi est, et talis debet pro me manere quousque illam ego debeo habere pro tali. quidquid demum res esse possit in semetipsa. Hoc vero non con­ tingit etrea cognoscere necessarium. — Istud ipsum necessarium tenere (persuasio) potest utique in se esse merum phaeno­ menon (Schein): nos non possumus oppo­ situm demonstrare, aut cognoscere: sed quaevis oppositi cognitio aequivaleret non- cognitioni, et illud unice quod supra noncognitionem se extollere posset, esset ne­ cessarium tenere de re cognita in illa: el hoc nobis datum est." Jam prius pag. 147. dixerat: «Utcumque sit in se rerum aut falsum id quod ego pro vero debeo tenere. si ego invenio quod ego illud pro cero debeo tenere, atque aliter nequeo. tunc est et manet verum pro me." M) Loc. cit. pag. 192. §. 36. es) Unde nam major haec constat Hermesio, nisi ex testimonio immediatae con­ scientiae? Ergo fidem, implicite saltem, ejus veracitati habet. In hac minori iterum subtrahit Hermesius fidem omnem jam implicite prae­ stitam immediatae conscientiae ; el conse­ quentia ipsa ex vi tantum hujus negationis deducitur. 339 damentum acu causam persuasionis illius quae nobis ante reflexionem data est: ac proinde ea persuasio manet certe irrevocabilis. Quod erat demon­ strandum. 166. Ita demum sibi gratulatur Hermesius se basin metaphysicae in­ venisse: primam scilicet realitatem ac primam veritatem, nempe: realitas rei cujus immediatam conscientiam habemus; et veritas dictaminis immediatae con­ scientiae testantes id quod in nobis est.07 Habes, optime lector, totam hujus inquisitionis summam: nunc, ex pluribus quae animadverti in illam possent, pauca haec accipe. 167. I. Argumentum postremo allatum cui tota innititur machina, du­ plici vitio laborat. 1. Primum heic Hermesius qui psychologica investiga­ tione, non logica demonstratione, uti Kantius, procedere profitetur, in ipsum principium Kantii palam incidit, dum demonstratione syllogistica probare con­ tendit factum ipsum de irrevocabilitate reflexa persuasionis directae immedia­ tae conscientiae. 2- Quod magis est, circumagitur aperte in diallelo, seu vera petitione principii.09 Major nititur veracitati conscientiae immediatae; ) Intr. Phil. pag. 198. *·) Ut res luculentius pateat, adscisciraus hic testimonium ipsius Baltzerii, qui de hac petitione principii fuse agit in §. 64. op. cit. ubi scribit: »Si vir veluti Hermesius, qui ulpole empiricus psychologus circulos oitiosos in philosophicis principiis systema­ tum Kantii et Fichtei detexerat, ac ita suam psychologiae viam primus straverat, si talis vir nihilominus in principio funda­ mentali sui proprii systematis . . . philo­ sophice constabiliendo in petitionem prin­ cipii prolabilur; potest inde colligi quam proditorius esset labyrinthus ille in quo ger­ manorum mens debebat punctum saliens philosophiae invenire, posleaquam ipsa per­ didisset filum ariadnaeum empiricae psycho­ logiae. atque inter ambages logici arbitrii se oberrare sivisset." Ita vero pressius ad rem pag. 252. »Eo­ dem prorsus pacto, inquit, persuasio illa de persuasione ( das Halten des Italiens) ab Hcrmesio declarata, non est nisi phaenomenicii. minime vero realis, id quod Hermesius ob furtive in eo illapsam illu­ sionem non vidit. — Postquam ergo ita ostendisset Hermesius illam persuasionem de persuasione veluti (supposilitie) realem, procedit ad quaestionem de irrevocabilitate reflexa, atque heic infidelis eradit prin- cipio suo psychologico, et necessitate im­ pulsus iterum in logicam demonstrandi methodum kanlianam praecipitat. Erat quippe ipsi impossibile illam persuasio­ nem de persuasione in interiori immediata conscientia veluti irrevocabilem invenire, quando hujus conscientiae certitudo (seu veracitas) adhuc ipsi problematiea erat: hinc volens nolens debuit quaerere illam irrevocabilitatem ope alicujus argumenti, id quod fieri non poterat quin recurreret ad principium causale. Attamen argumen­ tum ipsum ope illius principii poterat vicissim tantum institui per immediatam in­ ternam conscientiam quae illud comitatur; ac proinde, cum istius (conscientiae) vera­ citas nondum stabilita esset, solum uti ar­ gumentatio in circulo versans poterat se ex­ hibere: id quod Hermcsium effugit. Iste er­ ror eo notabilior est, quia in formanda hac argumentatione habetur in majori fiducia implicita interiori immediatae conscientiae, et statim postea in minori insistitur in il­ lius veracitate veluti non probata ad infe­ rendam inde consequentiam syllogismi. Ergo hic unum idemque medium cognitio­ nis adhibetur diversis, sibique plane con­ tradictoriis modis, et sumilur tamquam pro­ bans pro fine positivo et negativu in una eademque re.“ Postea rem uberius adhuc declarat. 3 ■ 340 minor et consequentia fundantur in eo quod nulla potest tuta fides huic ipsi testimonio haberi. Argumentum praeterea eo recidit: nos debere fidere immcdiatae conscientiae directe percipienti ac persuasionem .habenti de realitate objectiva ex hac proprie ratione, quia reflexe non possumus ullo pacto fidere immediatae ipsi conscientiae. Quisquis porro totum Hermesii processum rime­ tur, videbit enm in perpetuo circulo versari, dum nunc.testimonium imme­ diatum conscientiae problemalice sumit, ut ambiguum vel gratuitum, nunc sceptics ut fallax, nunc dogmatice ut irrevocabile et infallibile. 168. Π. Quum philosophus aliquis post suas omnes inquisitiones eo deveniat. ut declaret se talem humanae cognitioni ac realitati objectivae rerum certitudinem tutari, quae firmissimam persuasionem tibi pariat, sed ita ut res possint nihilominus esse in se aliter omnino, nempe non existere, dum tu tamen debeas persuasus esse illas existere: ac ipsa eadem haec per­ suasio quae te cogit ad ita et ita tenendum, possit esse merum phaenomenon: num hoc non est certitudinis objectivae causam tibi plane desperatam decla­ rare ? Hoc porro agit Hermesius. 69 169. ΠΙ. In objectivitate facti immediatae conscientiae primam veritatem ac realitatem locat Hermesius. Optime: sed quaenam est objectwitas illa, nisi animus in ipsa habeat actualitatem ac realitatem proprii sui Ego? Atqui hoc negat mordicus Hermesius, qui nimirum id ad alteram plane distinctam quaestionem rejicit, ubi longam ac implexam demonstrationem conficit ut probet istud Ego esse reale et objectivum.70 Ergo quidquid hactenus de ob”) Recolantur superius exposita pag. 337. nn. 163·, 164 cuin notis. 70) Inlr. Phil. Secunda Inquisitione, ubi ad conficiendam demonstrationem exi­ stentiae Dei, prius fuse demonstrare aggre­ ditur Hermesius realitatem mundi tum in­ terni, tum externi (der htnen- und Aussenicelt). Ita porro in articulo primo quae­ stionem proponit: » Debet ne ratio reflectens habere pro reali internum mundum nobis apparentem?" quam ut resolvat, nimirum ut fundet realitatem nostri Ego, fere qua­ draginta pagellas insumit. Objicit sibi porro in limine ipso, quod posita necessaria realitate objectorum qualia apparent in con­ ceptu nostro, deberent etiam uti reales ad­ mitti modificationes rov Ego, ac impli­ cite proinde videretur etiam admitti debere ipsum Ego uti reale. Subdit tamen: ..Qui huic apparentiae credit, debet etiam ju­ dicare, jam illico simul inventam esse realitalem roû Ego. . . Neque rarum est ita judicari ex tali apparentia (Schein) valde rcvera deceptrice. Cui nota non est illa celebris adeo demonstratio pro realitate τοΰ Ego: Ego cogito, ergo existo. Et quid aliud haec est nisi illa illusoria de·· monstratio? Utique jam ista ... eo vitio laborat quod assumitur actualitas cogita­ tionis ex testimonio immediatae conscien­ tiae, quin prius necessaria certitudo istius testimonii per aliquid aliud fuerit ostensa. Sed hoc etiam vitio seposito, semper ad­ mitteretur propter definitam realitatem co­ gitationis, id est, propter realitatem mo­ dificationis του Ego, realitas ipsius Ego. . . . Ad detegendam hanc fallacem illusio­ nem etc.· pag. 280,281. Plura inde patent: 1. Hermesius exigit demonstrationem pro ipsa immediata conscientia. 2. Illusionem existimat ex realitate affectionis nostri Ego slatim concludere ad realem nostram existentiam. 3. Nullum sensum sui ipsius animo essentialem agnoscit. 4. Duo Ego admittit, phaenomenicum nnum, alterum substantiale. 5. Ut fiat legitimus ex primo jectivitate reali conscientiae nc de principio causae probavit, in Ego mere phaenomcnico fundatur. Et quomodo Ego phaenomenicum potest ad quidquam quod non sit mere phaenomenon, jure concludere?71 170. IV. Principium causale hermesianum, de cujus realitate contra Kantium detecta maxime gloriatur Hermesius, sibi ipsi pugnat. Nam 1. est judicium syntheticuni a priori: siquidem asseritur esse functionem plane syntheticam qua ratio producit, ac ex ipsa natura sua creat fundamentum, quod ipsa superaddit enti percepto necessario ab intellectu, idque sine ulla objecti cognitione; ergo superadditur a ratione coeco modo, quin cognoscat utrum praedicatum illud fundamenti subjecto conveniat necne. Ergo synthetics omnino et a priori kantiano modo. 2. Est simul judicium analyticum a priori: siquidem asseritur, rationem superaddere fundamentum ex necessitate com­ prehendendi quomodo res cogitata necessario ut realis ab intellectu, possibilis sit. Ergo ratio cognoscit impossibilitatem oppositi; ergo videt quod principium, nil est sine fundamento, revocatur ad principium contradictionis; est ergo ju­ dicium identicum, ac proinde analyticum a priori.72 Quae major pugna? 171. V. Hermesius nedum essentialiter rationem ab intellectu distinguit, sed perpetuam inter illa pugnam inducit. Intellectus, kantiano modo, non est per euin nisi facultas conceptuum, mera facultas necessario cogitandi, ac est per se fallax, quae nihil potest tenere ut verum ac reale. Ratio contra ad alterum transitus, longam ac implexam ratiocinationem exposcit, deductam ex suc­ cessivis permutationibus nostri Ego, ex principio substantiae, ac ex principio causalitatis, quae jam admitti debent uti prin­ cipia non formalia sed realia ante reali­ tatem ipsius Ego qui illa percipit. Istane est philosophia quae incipit a realitate; aut non potius philosophia illa abstracti intellectus {Philosophie des Verstandes), quam tamen Hermesius se primum valide oppugnasse prae se fert? 71) Videtur hoc Baltzerium non eflugisse, si mentem ejus rite assequimur, dum ail, .ita Hermesius in cognitionem venire po­ tuisset, quod illud Ego a se praesuppositum in interiori veluti animi fundo non solum debeat esse Ego formale, seu Egosubjectum, sed etiam Ego reale seu Egoobjectum: quia secus in se non posset habere potentiam detegendi fundamentum aliquod reale et formale, id est aliquod Non-Ego substantiale, objectum simul et subjectum ;u 1. c. pag. 236. 72J Recolantur tum quae in Praenotan­ dis de hoc principio causali monuimus, num. 35, tum quae de principio causali hermesiano jam adnotavimus paulo ante pagg. 334, 335, n. 162, not. 51. Ex his et ex praecedentibus potest colligi, quanti faciendum sit meritum quod tribuitur Hermesio a sectatoribus ejus, quod nempe pri­ mus omnium principium causale psycho­ logice demonstraverit ut vere reale adver­ sus Kantium. Quid? quod Baltzerius ipse qui magnas ob id Flennesio grates haben­ das profitetur, in §. 63. fasc. 2. cit. ex­ presse ostendendum assumit propter alias rationes, quas non est hujus loci referre: ..Hermesium principia sive existentiae {vom Seyn) sive causae {vom Grand), quae ve­ luti realia prius invenerat, postea ob psy­ chologicum errorem inter objectum for­ male et reale scientifice perdidisse, et so­ lum uti principia formalia in sua metaphysica construenda adhibuisse.“ Quod qui­ dem semper recidit in vitium fundamentale hermesiani systematis, quod in circulo mere formali ac subjectivo perpetuo versetur. 342 est unica facultas realitatis et veritatis: quae debet necessario dubitare de realitate cujusque rei quae ab intellectu ut realis percipitur73: quae sola potest tenere ac admittere aliquid ut reale ac verum. Quid magis anti-psy­ chologicum ? 172. VI. Hermesius modo item plane kantiano intellectui formas seu categorias suas a priori vindicat: solum intuitiones sensibiles spatii et tem­ poris quas Kantius a priori item admiserat, rejicit Hermesius, easque a po­ steriori esse posse asserit, minime tamen ostendit id quod ad kantismum refellendum praecipuum caput esse videbatur.74 173- VH. Magnum psychologicum inventum quo Hermesius se metaphysicae basim detexisse putat, est distinctio illa inter necessarium cogitare et scire, et necessarium tenere. Dum necessario cogitat ac scit intellectus ob­ jectum uti reale, nondum, ait ipse, illud est verum ac reale pro me : est logica cogitatio, cujus oppositum possum tenere. Ast cum ratio necessario tenet pro vero ac reali objectum. impossibile plane est. me aliter illud tenere.75 ”) -Statim ac, ait Hermçsius pag. 181, accedit reflexio, ac ratio investigat cogita­ tionem intellectus ens uti reale exhiben­ tem (das rcalisirende Denken), tantum ab­ est ut ratio debeat amplius pro reali ha­ bere illud quod intellectus cogitat nt reale, quin potius necessario dubitare debet de realilate hujus cogitationis intellectus. . . Atque ista dubitatio potest utique repelli per actum voluntatis rationi ipsi contradi­ centem, ac proinde coram ejus tribunali repudiahilem, sed numquam tolli.- Eliam hoc loco possumus provocare ad testimo­ nium Baitzerii qui eamdem psychologicam antilogiam in magistro suo Hermesio inter intellectum et rationem dolet; tametsi ipse ex aliis principiis ad hoc deveniat. Vide op. cit. 65, 66. ubi ostendit Hermesium locupletasse rationem cum praejudicio in­ tellectus, dum ex altera parte intellectum modo kantiano cuth dispendio rationis locupletavit; ac praeterea functiones intel­ lectus ac rationis non tam logice distin­ xisse, quam psychologice contra naturam rerum ab invicem separasse. aut potius hostiles effecisse. **) Satis est consulere Hermesium Intr. Phil. pag. 156. ubi scribit: -Etiam intel­ lectus efformat a priori puros conceptus suos realitatis, qualitatis, substantiae ac caeteros (nempe kantianas categorias).· Men­ tem Hermesii explanat Baltzerius. ac que­ ritur de hac kantianismi reliquia in illo pluribus locis. ..Intellectum (ait pag. 262.) considerat Hermesius, kantiano plane modo, uti meram facultatem cogitandi, et quidem a priori.- Si quis porro congereret omnia loea in quibus Ballzer amore veritatis du­ ctus profitetur, Hermesium ..laqueis kanlianis irretitum adhuc fuisse, reliquias kantismi veluti haereditarias conservasse, kantismum nonnisi dimidiate superasse, sub­ jectivum pro objective, formale pro reali assumpsisse, demum nonnisi semireali smum assecutum esse,- is certe plures pa­ ginas ex iis conficeret. Ita auctor iste qui omnes hujus systematis rimas perlustrarat. 's) Hinc Hermesius, referente BaÎtzer. affirmare solitus erat, philosophiam Kantii esse philosophiam cognoscendi, suam vero esse philosophiam tenendi. Hinc idem Her­ mesius collaudat Fichteum eo quod solus hoc philosophicum dictamen protulerit: -A scientia, seu scire ad objectum scientiae transire, impossibile plane esse: idcirco aut nos debere statim a realilate incipere posse, aut numquam nos posse ad realitatem pervenire.· Sed num Hcrmesius huic principio fidelis existit, dum demon­ strationem exigit pro realilate testimonii im­ mediatae conscientiae, multoque magis pro actualitale objectiva nostri Ego? Cf. quae modo adnotavimus. I 343 Age voro, ad analysln revocetur illud tenere Hermesii. Quid est nisi neces­ saria persuasio animi rem ita et non aliter esse? Et ea persuasio a quonam gignitur, nisi a necessario assensu alicui necessariae propositioni seu judicio? Nunc quaerimus: necessarius assensus ille perficiturne ex cocco impulsa et instinctiva lege, an vero a cognitione veritatis? Si primum dicit Hermesius: ergo illud tenere suum non est nisi coccum ac subjectivum, quod nullam cer­ titudinem legitimam tutari potest, planeque coecis Reidii instinctibus aequivalet. Si alterum : ergo cognitio veritatis est. causa generatrix omnis assen­ sus. omnis persuasionis ac certitudinis: ecquid reapse nisi veritas mentem potest ad assensum necessario determinare? Admittimus ergo quod certitudo ex tribus elementis logice distinctis constet, cujusmodi sunt: 1. veritas in objecto; 2. persuasio firma in subjecto: 3. motivum, seu ratio evidens quae illam persuasionem de veritate gignit. 76 Sed cur psychologice res scindit Hermesius? Quia nempe, regerit ipse, si necessario cogitamus tantum, semper possumus tenere oppositum saltem reflexe. Atqui negamus plane: etenim, si vere necessaria est cognitio ac judicium, talis erit etiam in actu reflexo; quia nimirum veritatis intuitus semper aeque invincibiliter determinabit assensum nostrum, nisi nobis ipsis vim maximam inferre, ac ipsi possibilitati cogitandi valedicere velimus.77 T<) Hic vero adnotandum quod eum veri­ tas in propositione, seu inluitione aliqua immediate fulget, tunc ipsa veritas objecti, et motivum quod in nobis persuasionem firmissimam gignit de illa, identificantur: quia tunc veritas ipsa est ultima ratio logica. in cujus immediato intuitu non pos­ sumus non plene conquiescere e.idemque non firmiter adhaerere. ~) Sane quid sibi vult psychologica sua distinctione Hermesius? An quod dum quis necessario cogitat ac cognoscit tantum, im­ possibile idem simul esse el non esse, aut effectum non posse sine causa existere, op­ positum tenere possit? An quod dum ex testimonio immediato intimi sensus cogno­ scit necessario sc cogitare, sentire, velle ac proinde existere, possit tamen sibi contra­ rium persuadere; aut dum se passive affe­ ctum sentit, se non ab aliquo objecto, quod­ eumque tandem sit, a se distincto affectum tenere? Quis hoc affirmabit? Nullus, ajebat hoc sensu s. Thomas, potest cogitare veritatem non esse.- Ile Veril. qu. X. art 12. >.Ea quae naturaliter rationi sunt insita, verissima esse constat, in tantum ut nec ea esse falsa sit possibile cogitare." Contr. genl. lib. L cap. 7. «Scire est cau­ sam rei cognoscere, et quoniam impossibile est aliter se habere.'· Ibid, de Ver. qu. cit. ari. 10. Fatemur in certitudine morali, ut jam monuimus in Praenotandis n. 27, posse voluntatem majorem habere influ­ xum , ita tamen ut quandoque aeque- ra­ tionabilis ac ineluctabilis inde persuasio exurgat. Sed quid praeterea significat illud Hermesii : «Cum ego teneo aliquid pro vero ac reali, jam impossibile est quod ego oppositum teneam?- Certe, scholasticus regereret, in sensu composito verissimum est, quia dum assentior, non possum non asscntiri. Sed quaestio est utrum quis de­ beat necessario in eo assensu, in eo tenere perseverare. Atqui si admittitur, illum qui necessario tantum aliquid cognoscit, posse semper contrarium hujus tenere, jam pote­ rit etiam revocare necessarium assensum sive quodeumque tenere. Quid porro aliud sceptici efficere saltem conantur? Sed nos hisce reponemus cum Joann. Duns Scolo : ..Si quis proterve neget illos actus inesse homini, non est cum eo ulterius disputan­ dum; sicut nec cum dicente non video co­ lorem : sed illi dicendum tu indiges sensu 344 174. Plura adhuc supercssent adnotanda do empiristno hujus systema­ tis78, aliisque non paucis; sed haec satis pro re nostra dicta sint: aliqua tantum de altero certitudinis hennesianae fonte, de admittere pro vero, bre­ vissime attingamus. 175. Tenere pro vero, de quo hactenus, est persuasio illa quae oritur ex ratione theoretica; admittere autem pro vero est, quae enascitur ex ratione mores praescribente , seu practica.79 Dictamen legis moralis exurgit juxta Hermesium ex ea facultate, qua quisque approbat illud omne quod vis estω, seu quod ratio necessario agnoscit uti reals, ac maxime illas vires quae digni­ tatem hominis supra cetera entia terrestria ostendunt, uti intdligentiam, liber­ tatem, beneficentiam in ceteros etc. et reprobat contraria. Hinc ratio practica suum supremum imperativum categoricum ita profert: ..Exhibe pure et serva in te et in aliis dignitatem humanam." 81 Hinc imponit fines practices seu morales necessarios : hinc necessitatem moralem, strictam scilicet obligationem parit: quippe ratio est législatrice, legemque suam sanctione communit, nempe reprobatione vel repudiatione sui ipsius in eos qui illam violant. 82 176. Nunc igitur quaerit Hermesius num detur: ,,tutum admittere pro vero ex motivis finium moralium necessariorum seu clarius: ..num ex pra­ ctica ratione obligante possit unquam dari necessitas admittendi aliquid (ali­ quia caecus es. Ita quia quodam sensu in­ teriori experimur istos actus in nobis, si istos neget, dicendum est eum non esse hominem, quia non habet illam visionem interiorem quam alii experiuntur se habere. In lib. IV. Sent. dist. XLLH. qu. 2. 7S) Remittimus nos ob id ad articulum nostrum secundum jam cit. Distinctio rationis in theoreticam et praclicam antiquissima est, et cum ah ipso Aristotele tum saepe a s. Thoma ac scho­ lasticis caeteris usurpata; sed illud etiam verissimum, unam tantum rationem ab iis agnitam fuisse, quae nempe si in mera con­ templatione speculativa veri sistit, theore­ tica, si autem cognitionem veri ordinat ad opus, ac mores proinde moderatur, practica dicta est. Hinc quidquid a ratione practica decernitur, semper in ipsa ratione theoretica suum debet fundamentum habere. Instau­ rationi vel eversioni kantianae debetur ea essentialis distinctio qua ratio humana in duas veluti partes est scissa, quae simul confligant oportet, dum ratio practica illud debet admittere ex officio morali ut postu­ latum aut practice verum, quod theoretica ratio aut respuit, aut de cujus veritate ae­ quo jure dubitare potest. Hermesium porro non reprehendimus quod eam scholasticam distinctionem sectatus fuerit, sed quod kantianis principiis indulgens, saltem ex parte in vilia illa, uti nunc ostendemus, dela­ psus sil. 9 est creatura Dei ‘°6, atque ita quamcumque indeterminationem, quae superest hac in re, tollit e medio.107 Sed estne Deus in tempore ac in spatio? Negat Hermesius omnino quoad tempus; utrum vero non compleat spatium, ratio nil habet unde hoc negare cogatur. Revelatio tamen ostendet Deum esse spiritum in oppositione ad corpora, et ad omnem extensionem, id est, eum esse puram vim, atque ita demum spatium ab existentia ejus eliminatur.108 Ex istis Hermesii locis sequitur rationem theoreticam impossi­ bile omnino non invenire, quod Deus non sit purus spiritus, non omni exten­ sione careat, non occupet spatium etc. 189. De attributis vero Dei quid statuit Hermesius ? Considerat ratio theoretica Deum 1. relate ad creationem mundi; 2. ad ordinem et causas finales in operibus suis ; 3. ad felicitatem creaturarum, praesertim hominis. 109 Hinc necessario agnoscit in Deo 1. potentiam incomprehensibilem : 2. scientiam incomprehensibilem: 3. incomprehensibilem bonitatem: sed an haec attributa in Deo infinita sint, ratio juxta Hermesium non docet. Nescit ergo utrum Deus omnipotens sit: sed hoc unice scit Dei potentiam longe humanam omnem po­ tentiam superare. 110 Itidem nescit theoretica ratio utrum omnisciens sit. sed solum scit scientiam ejus humanam longe transcendere.111 Quoniam vero Deus voluntate sua mundum creavit, hinc ejus, seu creaturarum naturam intelligere debuit, ac proinde etiam ordo et finium convenientia in ipsis velut opus intentum a Deo haberi debet’12. Sed tamen ratio theoretica non cogitur 111) In Introduce Phil. Hermesius declarat se non attingere Dei attributa nisi quatenus id inservit scopo suo revelationis ve­ ritatem demonstrandi. Celera ad dogmati­ cam remittit. Ex dictis porro palet quam merito ab apostolica sede Hermesii doctrina damnata sit circa Dei essentiam, sanctitatem, justitiam, retributionem praemiorum, et poe­ narum inflictionem, circa Dei libertatem etc. etc. ') Complures ex erroribus qui aetate hac nostra circa hoc argumentum, quamvis Perrone, Piaeleetione* theolog. 1Π. etiam ex optima quandoque intentione, exorti sunt, profluxerunt ex neglectu horum fontium, in quibus apte pertractatae reperiunlur pleraeque quaestiones, quae tam­ quam novae magna idearum confusione reproducuntur. Scholastici illi qui hodie parvi adeo fiunt ac negliguntur, intimos recessus hujus materiae penetrarunt. Inter eos praeter s. Thomam, omnium principem, Suarezius, Vasquezius, Valentia, De Lugo, celeris omissis, optime de ea meriti sunt, uti ex dicendis planum fiet. 23 354 mania potissimum et in Galliis agitari caeperunt. Etenim qui humanae ra­ tionis imbecillitatem absolutam adstruunt, quique contendunt scientias ac veritates rationales a fidei principiis dependere, ecquid efficiunt aliud quam fidei naturam cum scientia commiscere, et commune veluti quoddam formate principium in iis agnoscere ? Sic qui a fide ipsa praeviam omnem demonstra­ tionem, seu evidentiam credibilitatis objecti excludere connituntur, perinde ac si id libertati assensiis objectis fidei praestandi officeret, veram fidei per­ vertunt naturam. Item qui inficiantur dari de eodem objecto posse fidem ac scientiam, perniciosas ipsi fidei inde inferunt consecutiones. Ex altera vero parte, qui demonstrationes illas, seu credibilitatis motiva veluti ultima fidei actus resolutiva spectant, hanc pure rationalem ac humanam efficiunt. Rem igitur valde opportunam nos facturos judicamus, si in praesenti articulo con­ tinenti propositionum serie veram fidei naturam, ejusque constitutivorum analysin breviter complectentes, eam a contrariis erroribus pro virili tutemur. PROPOSITIO I. in natura sua ac principio formali spectata essentialiter a scientia distinguitur. 194. Vix opus esset hanc propositionem attingere post ea, quae fuse sumus in primo capite persecuti, legitima rationis jura independenter a fide vindicantes. Sed tamen, quoniam hic directe non rationis sed fidei natura in tuto ponenda est. rem sub alio adspectu breviter tractandam aggredimur. 195. Sic igitur propositam thesim evincimus: fides ex dictis est assen­ sus liber, quem praebet intellectus divina gratia praeventus et adjutus, ex imperio voluntatis a gratia item excitatae, veritatibus divinitus revelatis ob Dei ipsius revelantis auctoritatem: quo fit, ut fides plane supernaturalis sit 1. ex principio eam gignente, nempe ex gratia quae supervenit naturae, quae­ que prorsus gratuita est 1: 2. ex objecto quod constituitur ab omnibus et solis veritatibus quas Deus homini patefacere dignatus est, modo peculiari ab eoque plane distincto, quo seipsum in naturae operibus manifestat ; 3. ex motivo, quod vocant formali, quodque aliud non est aut esse potest quam Dei ipsius revelantis auctoritas, quae includit summam ejus sapientiam, boni­ tatem ac veracitatem, quibus ipse nec decipi nec decipere potest; 4. ex fine demum ad quem datur, qui consistit in supernatural! beatitate, seu in intuitiva Dei visione ac fruitione, ad quam assequendam fide homo praeparatur una cum reliquis virtutibus supernaturalibus, quae ab ea veluti a radice ac ') Haec fidei catholicae doctrina est quae adstruitur adversus pelagianos, uti ostendi­ mus in Tract. De gratia, et constat prae­ terea ex non paucis damnatis propositioni­ bus Baji, praecipue vero prop. I, II, III, IV, V, VU, IX. 355 fundamento dependent.2 Contra vero ratio ex qna naturalia acientia acqui­ ritur 1. homini insita est ab ipsa constitutione sua, cnm hic natura sua ait ens intelligentia ac ratione maxime praeditum; 2. objecta habet huic intelligentiae plano consentanea sibique propria, id quod a nobis in primo capite pluribus vindicatum est ; 3. cognitiones ordinis sui acquirit per exercitium intelligentiae suae; 4. nec tandem se attollit nisi ad abatractivam Dei cogni­ tionem ac naturalem amorem.3 Fides igitur ac ratio, ac proinde scientia natura sua ab invicem toto caelo discriminantur. 196. Rursum: si fides ac scientia essentialiter non distinguerentur, in plura dilaberemur absurda. Etenim 1. quoties peccaremus in scientiam, toties in fidem ipsam peccare dicendi essemus. 2. Homo sine revelatione faculta­ tibus suis naturalibus uti non posset, atque a dono superaddito et adventitio omninoque gratuito scientiae mere naturalis principia unice dimanarent. 197. Accedit quod ecclesia supponat dari infideles negativos seu omni prorsus supernatural! revelatione destitutos. Atqui si isti in omnimoda veri­ tatum metaphysicarum ac moralium ignoratione versarentur, id quod conse­ quitur ex sententia quam refellimus, exleges omnino essent, nec unquam vere peccare possent. Haec autem rationis non minus lumini adversantur quam sanae catholicae doctrinae. 198. Demum id ipsum conficitur conditione revelationis supernaturalis inspecta. Post protoparentum lapsum divino beneficio data est homini reve­ latio, ut in eo repararetur status ille gratuitus supernaturalis justitiae a qua exciderat per peccatum.4 Haec porro revelatio utpote tota objectiva ac super­ addita poterat homini dari vel non dari, data vero ab homine conservari po­ terat aut amitti, uti plures immo plerique eam reipsa amiserunt aut saltem foede corruperunt, quin propterea omnis in iisdem naturalium veritatum co­ gnitio defecerit. Quamvis enim primitiva revelatio, praeter objecta solius ordinis supernaturalis, plura complecteretur, quae natura sua ordinis natu­ ralis sunt, id tamen non absoluta necessitate factum est, quasi homo in phy­ sica fuerit impotentia objecta ejusmodi per se cognoscendi; sed ex divina *) Cf. Suarez, tract. De triplici virtute theologica; tract. De fide, disp. I. sect, i et 2. nec non Bolgeni, L· economics della (ede cristiana, Brescia 1790. cap. 1. ari. 11. J) Huc etiam refertur prop. 34. Baji, qui utrumque ordinem confundebat dicens: «Distinctio illa amoris (ac proinde duplicis cognitionis Dei naturalis ac supernaturalis), naturalis quo Deus amatur ut auctor natu­ rae, et gratuiti quo Deus amatur ut bea­ tificator, vana est et commentitia, et ad il- ludendum sacris litteris, et plurimis vete­ rum testimoniis excogitata." «) Quum de revelatione homini lapso facta heic disserimus, haud intendimus ex­ cludere revelationem, quae facta homini fuerit ante peccatum. Certum enim est Deum se modo supernaturali manifestasse homini innocenti, eumque fuisse allocutum; sed cum illa revelatio non sit ad proposi­ tum nostrum, ideo coarctavimus sermonem nostrum ad revelationem homini datam post lapsum, quia haec sola spectat ad ordinem reparationis humanae de quo disserimus. * 23 i: Sn R 356 plane dispensatione, quae hoc pacto hominum pleronimque consuluit sive in­ genii tarditati, sive deceptionis facilitati, qua veris saepe falsa intermiscentur, sive impedimentis quibus major hominum pars a profundo veritatis detinetur studio, aliisque demum ejusmodi difficultatibus aut incommodis benigne pro­ spexit: ex quibus omnibus juremerito inferunt theologi moralem revelationis necessitatem etiam quoad naturalis ordinis veritates. Ceterum revelatio veri­ tatum presso sensu supernaturalium ea est, quae hominem ex parte objecti ad supernaturalem ordinem elevat, quibusque credendis fide theologica opus est. Cum igitur haec gratuito supervenerit homini, atque ab eo amitti aut respui possit, aperte consequitur eam omnino rationalem transcendere natu­ ram, nec ab ea posse veritates illas sive metaphysicas sive morales pendere, quarum si omnis homini detrahatur cognitio, natura ejus rationalis ac intelligens destruatur necesse est. Veritates proinde supernaturales homo credit, naturales autem cognoscit etiam, aut saltem cognoscere potest. 199. Liberrima tum sacrarum Litterarum, tum patrum auctoritate haec firmare possemus: ast haec jam a nobis praeoccupata fuerunt in superiore capite; ne proinde actum agamus, ad ea loca remittimus. Ob eamdem plane rationem, atque ut brevitati studeamus, difficultates quae in hanc- thesim ur­ geri possent, omittimus. Eae quippe in illas fere reciderent, quae propositae in cit. capite fuerunt, ac satis abunde ibidem solutae. PROPOSITIO Licet motiva credibilitatis extrinsecam pariant objectorum fidei evidentiam, numquam tamen constituere possunt motivum formale actus fidei. 200. Eos impetit propositio, qui perperam praerequisitam motivorum credibilitatis cognitionem et persuasionem ad prudentem praebendum fidei assensum cum fide ipsa confundunt, ejusque formali motivo, quasi nempe fides ipsa in se spectata in extrinsecam illam objectorum evidentiam resolve­ retur, aut formale motivum actus fidei ab eadem evidentia constitueretur. Porro toto caelo istos a vera fidei notione abludere facile colligitur ex iis quae in praecedenti propositione de principio, effectu, motivo formali ac fine fidei theologicae disseruimus. 201. Etenim cum actus fidei debeat necessario, et ab intrinseco supernaturalis esse, fieri numquam potest ut constituatur aut eliciatur tamquam ex principio formali ab evidentia motivorum credibilitatis, quae ex se tota naturalis est, et naturalem parit certitudinem aut persuasionem. 202. Insuper actus fidei talis est, ut infallibilem objectivamque certitu­ dinem secum ferat, quae naturalem quamvis superet certitudinem. Jam vero ejusmodi certitudo fructus esse nequit humanae cujuscumque disquisitionis aut industriae, sed nonnisi a divina gratia, seu principio supernatural! pro­ duci in nobis potest, innitique prorsus auctoritati debet divinae. 203. Huc accedit, quod ejusmodi credibilitatis motiva, quaecumque de­ mum sint, nonnisi extrinsecam evidentiam, ut innuimus, efficere queant: actus vero fidei feratur in objecta, quae non intrinseca modo evidentia destituta sunt, sed sunt nobis obscura ac rationi nostrae impervia, cum eam excedant, cujusmodi sunt mysteria, et objecta spei nostrae, quae in futura scilicet expectatione consistunt. Qua de causa fides ab apostolo definita est sperandarum substantia (νπόσταβις) rerum, argumentum non apparentium; quibus propterea intellectus noster firmiter assentire debet, eisque adhaerescere perinde ac si intrinsecam ipsorum evidentiam haberet, eaque’intuitive cerneret. 204. Demum, si fides theologica, de qua disserimus, resolveretur in evidentiam motivorum credibilitatis tamquam in formale motivum, conceptus ipse fidei theologicae destrueretur: siquidem in principium humanum ac na­ turale resolveretur; ac fides esset prorsus philosophica ac rationalis. Hinc jure merito rationalism! neoterica schola, quam impugnamus, accusata est, quin unquam ab ejusmodi accusatione se liberare potuerit. Credere sicut oportet non amplius donum Dei esset, secus ac definitum fuerit ab arausicana synodo; sed esset in cujusvis hominis docti aut philosophi potestate eam sibi propriis viribus comparare, prout pelagiani haeretici, ac semipelagiani effutierunt. 205. Quae cum ita se habeant, concludamus necesse est, fidem theolo­ gicam resolvi in Dei gratiam tamquam in principium suum, et in auctoritatem Dei revelantis tamquam in suum motivum formale seu in totam et adaequa­ tam rationem cur credatur ; numquam vero in evidentiam motivorum credi­ bilitatis quae fidei extrinseca sunt, ac solum praerequisita, quae varia pro diversis hominibus esse possunt, quaeque demum absolute necessaria non sunt, cum fieri queat ut sine illis vera possit, fides haberi, ut identidem con­ tingit, in rudioribus praesertim, qui ejusmodi motivorum examinis saltem accuratioris incapaces plerumque sunt, quibusque gratia supplere potest ac supplet. DIFFICULTATES. 206. Obj. 1. Fides est quidam status in nobis existens quo persuasi sumus de realitate objectiva rei cognitae, et in quo constituimur aut per necessarium tenere pro vero rationis theoreticae, aut per necessarium admittere pro vero rationis praclicae, quaecumque demum sit causa seu motivum ex quo status ejusmodi in nobis producatur: unde sublimi mentis intuitu apostolus affirmat: ..Fides est sperandarum substantia (id est realitas) rerum, argu­ mentum non apparentium/1 1 2. Ergo fides omnis natura sua rationalis est, Ita Hermes in Introii. Phil· §. 44· cf. quae superius diximus. Magnifica porro 358 quippe quae ex necessitate vel physica vel morali rationis enascitur; atque hinc fides ipsa in divinam revelationem, quae una ex formis seu speciebus fidei est, atque speciale suum credendi motivum in divina auctoritate · habet, resolvitur in necessarium actum rationis sive tenendi sive admittendi pro vero omne id quod uti revelatum proponitur. 3. Certe rationalis demonstratio est verae fidei radii'i, seu generatrix; at vero in quodnam fides debet ultimato resolvi nisi in illud a quo suam genesim agnoscit? 4. In hoc porro humilitas . fidei consistit, quod admittat ea, quae non videt, hanc solam ob causam, quia ratio id postulat, ac proinde quia homo se totum tradit rationi. 4 5. Neces­ saria utique est gratia; sed ad quam fidem? Ad eam nempe quae efficax est, quae tantum vere theologica est, quae nos attollit supra terrestres res, quam sequitur perfecta et libera voluntas diligendi Deum nosque ad perfectum ducit legis et spiritus supra carnem dominium. 5 6. Demum credendi motiva, cujusmodi sunt e. gr. miracula, cuinam auctoritati innituntur nisi humanae? Ergo cum ipsa nos permoveant ad assentiendum fidei, patet fidem ultimato in humanam resolvi auctoritatem. Quod si contendas illa divinae auctoritati habet Hermesius de hac rationis fide, quae nobis sola realitatem objectivant lutatur, sive objectum sit rationale sive supernaturale, et quodeumque sit moticum unde procedit, nempe aut sensus iniimus, aut sensus externus, aut ratio, aut auctoritas vel humana vel divina etc. Hinc juxta haec varia motiva exurgunt totidem species seu formae diversae fidei. Itaque Hermesius in hac sua definitione fidem ipsam theolo­ gicam comprehendit, ut patet etiam ex ver­ bis apostoli, quae allegat; immo acerbe theologos omnes carpit ob communem fidei definitionem, asseritque eos qui fidem ad auctoritatem coarctant, ejus naturam plane destruere! ’) Adnota in hermesiana schola aucto­ ritatem Dei revelantis vocari moticum credibilitatis. Ita auctor libri Acta Herme­ siana, pag. 61. Hoc ipsum hausit ex ea­ dem schola Baltzerius. Vid. op. cit. fasc. I. pag. 89. 3) Intr. Phil, praef. p. XVII. .Falsum est, dicit Hermesius, quod inter humilem fidem et demonstrationem dubia studiose conqui­ rentem . . . adsit oppositio: e contra ista dubia conquirens demonstratio, radix et conditio est piae fidei.« Sed neque hic si­ stit Hermesius : nam non ad veritatem fidei generatim, sed ad singula objecta fidei re- quirit tamquam fidei radicent, id est, con­ ditionem sine qua non. hanc ipsam de­ monstrationem. .Distinctio objectorum fidei, et demum examen rei propositae est ergo juxta vestrum proprium judicium (loquitur Hermesius adversariis suis) requisita ad piam fidem possibilem reddendam. Sed qui­ nam poteritis aut audebitis acquiescere uni rei propositae, atque alteri nequaquam, ac consequenter objectum unum admittere, al­ terum vero repudiare, quin hanc electio­ nem vestram ope severae demonstrationis rectam ostenderitis?'· Ibid. 4) Ita Hermes Introd. Phil, praef. pag. XVHL En verba Hermesii: -Non in hoc, quod credatur sine praecia demonstratione ; sed in hoc consistit humilitas fidei, quod assumatur illud quod non videtur, solum propterea quia ratio exigit illam admis­ sionem, et quod ratio talem admissionem exigat, id ostendit praecedens demonstratio. Ista traditio (Hingebung} sui ipsius du­ ctui rationis, quae in cogitatione et in actione credentis se prodit (sive quod ejus fides habeat pro objecto rem religionis, sive quidquid aliud), non est tenuis abnegatio jurium nostrae sensualis naturae etc." s) Ita idem auctor in Theol. dogm. ΠΙ. pag. 469 — 471. I r· ·« - · 359 niti, ecclesiae scilicet infallibilis, quae illorum factorum veritatem testatur^ necessario in circulum prolaberis quo veritas et infallibilitas ecclesiae per miracula probaretur, veritas autem miraculorum per infallibilitatem ecclesiae; quo nil absurdius. Ergo. 207. Resp. Ad 1. D. Juxta placitum Hermesii, C. juxta theologos ac philosophos saniores omnes, A. Jam utique improbavimus conatum istum philosophicum Hermesii, scientiam et auctoritatem, evidentiam intrinsecam et extrinsecam, immediatam et mediatam, visionem intellectualem et proprie di­ ctam fidem ad unum principium revocandi, nimirum ad fidem rationalem quae juxta varium motivum distinguitur ab illo in necessariam et liberam. Haec neoterica fidei notio nil facit, nisi verae fidei divinae naturam permiscere cum scientia, eamque proinde totam rationalem reddere. 6 Id probat ipse hermesianus abusus auctoritatis apostoli. Nam praeterquamquod νηόοταΰις. seu substantia vertitur ab Ilermesio realitas, quum apostolus ea voce significaverit subsistentiam, basim, fundamentum rerum sperandarum, ut liquet ex orationis serie, ex aliis ejusdem locis ubi eandem vocem usurpat, atque ex patrum et interpretum catholicorum expositione7; num eam definitionem generaliori illi fidei rationali ab Hermesio invectae unquam aptare cogitavit apostolus? Num apostolus non de ea tantum fide locutus est, quae est ex auditu, quaeque in divina auctoritate revelante unicum suum habet fundamentum? 208. Ad 2. N. Heic enim omnes verae fidei notiones pervertuntur, quidem 1. assensus quem intellectus a gratia praeventus et adjutus, ex imperio voluntatis a gratia item excitatae, praebet fidei objectis ob solam auctoritatem Dei revelantis permiscetur cum praerequisitis. seu cognitione illa quae ordinarie hunc debet praecedere assensum, ut prudenter praestetur. Haec porro cognitio extrinseca prorsus est, ut diximus, actui fidei theologicae, neque absoluta necessitate ad illum requiritur; est tota praeterea naturalis, ac humana industria comparari potest: proinde numquam eam appellaveris actum fidei, aut recte dixeris illi inniti actum fidei supernaturalis, quin in­ cidas in doctrinam uti haereticam ab ecclesia damnatam.8 2. Persuasio realitatis objectorum fidei in ista sententia proveniret efficienter ac formaliter, ut cum schola loquamur, sive ex ratione theoretica, sive saltem ex ratione practica, cum tamen illa ex Dei gratia vel ut principio suo et ex auctoritate Dei revelantis, uti adaequato motivo formali, suam genesim unice habeat. 3. Hinc auctoritatem Dei revelantis vocare motivum credibilitatis, est motivum, unicum formale intrinsecum, ob quod credimus, confundere cum extrinsecis adminiculis seu praerequisitis, quae suadent credendum esse, Deum hoc in *) Cf. quae in Praenotant. jam monui­ mus num. 28. 7) Cf. Eslium in hunc loc. ubi copiosis- sime et erudite lotum hunc apostoli textum exponit et evolvit. 8) Huc enim spectat can. III. sess. VI. cone, trident. 360 casn esse locutum, quaeque diversa pro diversis hominibus et multiplicia esse possunt. 209. Ad 3. D. Si talis esset relatio demonstrationis praeviae ad actum fidei, C. si secus, _V. Certe consequentia sua veluti sponte descendit ex prae­ missa illa hermesiana. qua demonstratio constituitur veluti fundamentum et radix fidei. Sed quis theologus catholicus hoc ferat? Num actus fidei est illatio syllogistica, quae sequitur necessario ex praemissis? Absit. Adde absurditatem illius affirmationis ex eo etiam nomine, quod nonnisi ex demonstra­ tione fides pia gigni statuitur, cum nonnisi propositio sufficiens ac motivum credendi requiratur, quod varium pro variis individuis esse potest; ac nulla praeterea ratio habetur de habitu fidei per baptismum infuso, in iis qui in Christiana religione nascuntur, quo fit ut sine demonstratione, et tamen rationabili obsequio credant, ac pie firmiterque credant. 9 210. Ad 4. D. In sensu hermesiano, C. in sensu vere catholico, Λ. Admittimus certe hominem ratione ipsa duci ad credendum, eo sensu nempe quod ratio non crederet, nisi cognosceret esse credendum, ut loquitur s. Tho­ mas; sed hoc non probat nisi necessitatem adminiculorum, seu praerequisitorum ad actum fidei, de quibus hactenus. Nimirum necessaria est propositio sufficiens fidei, necessarium extrinsecum aliquod evidens motivum credibilitatis, aut saltem quod gratia suppleat in rudioribus intellectibus quidquid desit ex parte evidentiae hujus extrinseci motivi. Sed dum aliquis actu credit non sese rationi totum tradit, quia secus mere rationalis fidei actum eliceret; sed se totum divinae infallibili auctoritati ut revelanti tradit atque committit, rebusque ejus nomine propositis licet in se obscuris atque huma­ num captum excedentibus inhaeret, tum assensu plenissimo intellectus, tum adhaesione firmissima voluntatis: id quod fieri non potest nisi divinae gratiae afflatu intellectum illustrante ac voluntatem hominis permovente. 211. Ad 5. A’ Ecquis umquam catholicus dixerit ad solam fidem effi­ cacem gratiam necessariam esse? Numquid non vera fides erit fides mortua qualis in peccatoribus reperitur? Numquid non erit donum Dei ac proinde ex gratia proveniens? Quid dicemus de illis omnibus, quae fidei actum prae­ cedunt, quibus scilicet Deus cor hominis pulsat, movet et inclinat?10 Con’) Cf. quae scripsimus in tract. De ba­ ptismo, cap. IV. prop. II. Id vero non of­ ficit quominus etiam in credentibus motiva ipsa credibilitatis ad fidem roborandam in­ serviant. Hoc sensu ajebal Augustinus: •Tenet me in ecclesia consensus omnium populorum, tenet me veritas miraculorum * etc.· Ep. Fundani, cap. 4. ,0) Sane quoties non solum infideles ve­ rum etiam peccatores tanguntur hujusmodi gratiis actualibus, eisdemque resistunt? Quoties saltem illis permoventur ad oran­ dum, adre sistendum cupiditatibus, quin ta­ men se omnino liberent a statu peccati? Numquid isti actus, siquidem his gratiis peccatores obsequantur, aliique ejusmodi non erunt salutares, ac proinde virtute actualis gratiae eliciti? Nisi hoc diceremus, in propositiones incideremus quesnelianas atque bajanas ab ecclesia proscriptas. 361 funditur igitur in allegatis verbis fides vera cum fide viva informata a cari­ tate; at haec duo valde inter se differunt, ut theologis omnibus notum est. 11 212. Ad 6. D. Credendi motiva prout praerequisitum, praeambulum aut conditionem denotant ac prudenter assentiendum revelationi tamquam divini­ tus datae, innituntur auctoritati humanae, C. in illa resolvitur fides nostra tamquam in motivum adaequatum formale, N. Nisi enim gratia accedat, qua permoveamur ad actum fidei super naturalis eliciendum, numquam in istum erumperemus; persuasio autem aut convictio quae in nobis gignitur ex evi­ dentia motivorum illorum, tota naturalis est, nec ad actum fidei spectat, multo vero minus motivum ejus formale constituit. 213. Quo praejacto fundamento, jam evanescunt quae adjiciuntur tum rum de gratia theoriam: 1. gratia solum ") Hic praestat in jnedium adducere verba ipsa Helvenichii qui in op. cit. pag. afficeret voluntatem non autem intellectum ; 105 seq. dum contendit liberare Hermesium ast gratia quae necessaria est ad fidem, a pelagianismi aut semipelagianismi macula, etiam intellectum, immo potissime afficere haec scribit: «Omnis quaestio de gratiae debet, cum fidei actus proprie ad assensum actualis, quam theologi vocant, necessitate, intellectus pertineat, quae firmam in eo ac referenda est ad salutis operationem. Ope­ supernaturalem certitudinem persuasionem­ ramur autem salutem, si lex spiritualis car­ que gignat; 2. confunditur hic et ubique nali superior facta in nobis est, idque tam ab his auctoribus gratia quae elevationis firme et constanter, ut omnes et appetitio­ dicitur cum gratia medicinali seu repara­ nes et actiones nostras dirigat ad honesta tionis; 3. juxta hanc theoriam Adae in statu (moraliter bona) perficienda, hoc est, eo innocentiae, in quo nullam ille concupiscen­ dirigat, ut et velimus omnia, quae vult Deus, tiae luctam experiebatur aut alia impedi­ el fugiamus omnia, quae ab ipso aliena menta, gratia ad credendum salutariter sunt, atque hoc modo servantes mandata non fuisset necessaria; 4. demum, ut ce­ divina, nosque ad similitudinem Dei plane tera praetermittamus, quid sibi volunt ille conformantes, disponamur et apti fiamus principatus superior, lex illa spiritualis ad adipiscendam salutem seu beatitatem ae­ quae superior fieri debeat carnali etc. de ternam. Ex his jam facile apparet, quid per quibus hic constanter sermo est ad men­ actus salutares, itemque per opera sa­ tem Hermesii? Illud vero maxime qdlutaria intelligendum sit. Videlicet actus notandum est, quod auctor iste pag. 68. salutaris is est, quo sive proxime sive re­ reprehendit cl. D. Liebermann eo quod di­ mote efficitur, ut lex spiritualis superior xerit: «Quamvis fidei nostrae assensus fiat vel etiam superior maneat, majorem- uni nitatur auctoritati divinae, et propria que vim accipiat, atque ita disponat nos fidei causa sit interior Dei afflatus, qua ad salutem. His propositis definitionibus movemur ad assentiendum Deo, requirun­ Hermesius primum generatim demonstrat tur tamen exterria adminicula etc» *· En porro (pag. 449 seqq.) gratiam actualem, super- censuram hermesianam : „Nam quod cre­ naluralem et internam etiam justificatis dendi actum suspensum facit (Liebermann) omnino necessariam esse ad salutem ope­ ab auctoritate divina, et propriam fidei randam, et quidem eo modo, ut haec sa­ causam in interiore quodam Dei afflatu lutis operatio sine gratia illa neque inchoari, positam esse declarat, in eo scilicet a se neque continuari, neque perfici queat, id ipso desciscit, et aut fallaciter agere, aut est, ut lex spiritualis sine gratia illa ne­ parum considerate judicandus est.· * Ilane que impetrare principatum, neque constan­ in Hermesii schola concipitur natura fidei ter obtinere et exercere possit.·· Porro ut divinae? patet juxta Hermesii hermesianorumque isto­ CTOU • ί C·-·· ijhSLW^^. *" '4UX& ;5KS ^t-w 362 de fide in vera miracula ob auctoritatem humanam, aut auctoritatem ecclesiae, tum de circuli vitiosi labyrintho. Etenim juxta analysin iidei ex principiis a nobis constitutis, nos prius perducimur per motiva credibilitatis tamquam praeambula et praerequisiia in certam cognitionem verae Christi ecclesiae ,2, quae est fidei regula proxima: deinde per Dei gratiam elicimus actum fidei de vera ecclesia et infallibili ejusdem auctoritate; ab ecclesia accipimus Scri­ pturam et Traditionem, objecta denique reliqua fidei, quae in eisdem conti­ nentur. Falsum propterea est nos credere, fide scilicet divina, ecclesiae ob motiva credibilitatis: falsum nos ab ecclesia certiores fieri de veritate ac divinitate miraculorum: falsum denique fidem nostram inniti auctoritati humanae. ‘3 PROPOSITIO ΠΙ. Demonstratio cujus capax est veritas christianae fidei, aut m otitum quodcumquc credibilitatis non officit libertati illi qua voluntas actum fidei imperare debet. 214. Est adversus eos qui autumant, quod si vera detur Christianae fidei demonstratio, assensus qui ex ea promanat, jam liber non sit sed plane necessarius, ex quo inferunt positivam de veritate Christianae fidei demon­ strationem admitti non posse, quin fidei naturae ac merito derogetur, ac quae­ cumque motiva credibilitatis posse tantum obices removere, ut credatur; non vero persuasionem ullam inducere, quod credendum sit. 215. Ut igitur ad rem ipsam accedamus: quamvis admitteretur proprium scientificae demonstrationis esse, ut necessario ad assentiendum cogat intelle­ ctum, talem nihilo secius· vim illa non habet, nisi cum evidentia demonstra­ tionis circa objectum ipsum immediate ac intrinsece versatur, non item vero cum solum ejusdem afficit credibilitatem1 Porro demonstratio quae de fidei veritate in genere fit, aut de fidei articulis etiam singillatim, minime imme­ diatam seu intrinsecam evidentiam objectorum fidei attingit, sed extrinsecam tantum atque mediatam, eorum videlicet credibilitatem, ac propterea intelle­ ctum ad assensum praebendum haudquaquam per se cogere valet. *2) Id aulcm vel explicite vel implicite contingere potest, ut opportune adnotat Greg. de Valentia, qui ostendit praeterea, cum motivum seu inductivum ad creden­ dum non unum sed varium sit, propositio­ nem tamen infallibilem ecclesiae esse con­ ditionem necessariam et quidem unam pro omnibus, quia fides una est. Cf. De fide, disput. 1. quaest. 1. punct. 4. n) Cf. Bolgeni op. cit. L' economia della fede, cap. 1. art. X; item Suarezium De fide, diss. III. sect I. num. 5. ') Duo haec ab invicem discriminanda sunt, cum alia sit evidentia rei, alia evi­ dentia credibilitatis, ut scite animadvertit Suarez 1. c. sect. VII. n. 2. item sect. V. n. 6 seqq. Cf. etiam Praenotanda nostra n. 24. 363 216. Hoc autem luculentius adhuc firmatur ex eo quod hic agatur de ejusmodi demonstratione, quae non parit per se evidentiam metaphysicam, quamvis in eam quandoque resolvi possit per principia, ut ajnnt, reflexa.2 Ceterum evidentia quae haberi potest per motivorum credibilitatem, non est nisi plerumque moralis, aut interdum physica, pro iis nempe qui signa ac prodigia oculis suis usurparunt. Moralis porro evidentia ex morali certitudine exurgens pendet, uti alias adnotavimus, ex accurata consideratione plurium factorum contingentium, in qua proinde haud parum valet dispositio ipsa subjecti animum ad rem sedulo applicantis, ac rationum vim rite percipientis.3 Quod si quis signum aliquod suis sensibus immediate percipit, certitudinem quidem ac evidentiam physicam factorum illorum acquirit; non ea tamen evi­ dentia videt nexum qui intercedit inter facta illa ac Deum revelantem, neque videt revelata objecta quae inevidentia omnino ac obscura manent. Accedit quod assensus objectis fidei divinae praestandus longe firmior sit,'ac diffici­ lior proinde quocumque naturali assensu. Cum igitur tota evidentia aut cer­ titudo quae ex fidei extrinseca demonstratione oritur, talis profecto non sit, quae necessario intellectum ad assensum praebendum pertrahat, voluntatis est ejusmodi assensum intellectui imperare; siquidem sola evidentia metaphysica, uti animadvertimus, ea est quae immediate rapit intellectum ad assentiendum. Quapropter licet metaphysice evidens sit Deum esse summe veracem, immo veritatem ipsam, quae proinde nec falli nec fallere potest: licet etiam meta­ physice evidens sit Deo revelanti fidem esse adjungendam; nihilominus utrum Deus sit reipsa locutus, hoc illudve revelaverit, nobis non constat nisi per motiva credibilitatis, quae cum possint semper obnoxia esse non paucis neque exiguis difficultatibus, uti ex illorum inspectione et consideratione planum fit, voluntatem etiam rite ad veritatem dispositam requirunt.4 Exinde idcirco sequitur, haud esse necessarium posse physice et absolute ejusmodi assensum praebere. 217. Sane experientia jugis id apertissime ostendit. Atque ut ex ipsis sacris litteris auspicemur, pharisaei certe conspexerunt miracula Christi, nec illa sunt inficiati, immovero quandoque admirati sunt; potuissent propterea ac debuissent Christo credere5; attamen: Pontifices et pharisaei dicebant’, quid facimus, quia hic homo multa signa facit?6 cum praeterea ad confir­ mandam divinam Christi missionem Petrus et Joannes insigne ac publicum 2) Recolantur quae scripsimus in tract. De cera relig. part. I. cap. ILL η. 174 seq. ·) Cf. Praenotanti, num. 27. et quae paulo ante jam diximus. 4) Satis est oculos conjicere in difficul­ tates quas attub'mus adversus argumenta, quibus ostendimus dari notas divinae ac su- pernaturalis revelationis, in tract, cit. De cera relig. cap. ILI. el adversus ea argu­ menta , quibus adstruximus existentiam ejusdem revelationis, ibid. cap. V. s) Cf. Luc. V. 24 - 26 ; Joann. X. 25. et alibi passim. 6) Joann. XI. 47. * A’ * 364 :. * pafrassent miraculum, iterum iidein dicebant: Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Hierusalem: manifestum est, et non possumus negare1, nec tamen assensum prae­ buerunt; nempe, ut loquitur s. Augustinus: collegerunt pontifices et pharisaei concilium et dicebant, quid facimus ? nec tamen dicebant, credamus. 8 Plurea nihilominus melius dispositi crediderunt in Christum, videntes signa ejus quae faciebat.9 Quod si ita se gerebant illi ipsi qui spectatores fuerunt miracu­ lorum Christi et apostolorum, quanto magis possunt cohibere assensum ii quibus miracula non constant nisi per auctoritatem historicam ? Id ipsum dic de credibilitatis motivis reliquis, de vaticiniis eventu comprobatis, do doctri­ nae excellentia, de martyrum testimonio, de propagationis modo christianae seu potius catholicae religionis, deque ejusdem inter tot conflictus conserva­ tione, aliisque ejusmodi, Ex quo inferunt theologi praeter evidentiam credibilitatis ad praebendum assensum fidei veluti divinae, opus esse interiori gratiae subsidio quo cor docile efficiatur, alioquin illa non obstante credibilitatis evidentia, homines non assentiuntur. 218- Quare optime s. Thomas in quaestione: ..Utrum credere sit me­ ritorium." cum sibi objecisset: ..Ille qui assentit alicui rei credendo, aut habet causam sufficienter inducentem ipsum ad credendum, aut non. Si ha­ bet sufficiens inductivum ad credendum, non videtur hoc ei esse meritorium, quia non est ei jam liberum credere et non credere. Si autem non habet sufficiens inductivum ad credendum, levitatis est credere, secundum illud (Eccli. XIX. 4.): qui cito credit, levis est corde; et sic non videtur esse meritorium. Ergo credere nullo modo est meritorium." Cum haec, inquam, sibi objecisset s. Doctor, ita respondet : ..Ad tertium dicendum quod ille qui credit, habet sufficiens inductivum ad credendum. Inducitur enim auctoritate divinae doctrinae miraculis confirmatae: et quod plus est, interiori instinctu Dei invitantis. Unde non leviter credit. Tamen non habet sufficiens inducti­ vum ad sciendum; et ideo non tollitur ratio meriti." 10 Quibus breviter, ut solet, complexus est quae nos fusius exposuimus. 11 219. Concludamus igitur, demonstrationem cujus capax est veritas fidei, aut motivum quodeumque credibilitatis, non officere libertati illi, qua voluntas actum fidei imperare debet, prout ostendendum nobis proposuimus. ’) Act. IV. 16. *) Tract. XL· IX. in Joann, η. 26. ·) Joann. II. 23; III. 2; XL 45. etc. ,0) II. 2. qu. 2. art. 9. ad 3. Paulo aliter leguntur haec verba in ed. roman. 1586. 11 ) Cf. Suarez, De fide. diss. IV. sect. V. num. 6. ubi inter cetera scribit: »Dico in primis, hanc evidentiam (credibilitatis) non impedire actum fidei circa res sic credibiles, quia semper fides relinet suam majorem cer­ titudinem ac perfectionem; nam in supe­ rioribus dictum est, etiam evidentiam veri­ tatis, si sil inferioris ordinis, non impedire verum actum fidei ejusdem veritatis: ergo mullo minus impediet evidentia credibilita­ tis, quae ^emper relinquit obscuram veri­ tatem ipsam. ** DIFFICULTATES. 220. Obj. Nullatenus consistere potest actus fidei liber cum objecto evi­ denter cognito. 1. Evidentia enim, ipso Suaresio fatente, cogit convictio­ nem ‘2; jam vero idem dici debet de evidentia quae versatur circa credibili­ tatis motiva. Nam si evidentia cogit invincibiliter convictionem circa objectum evidenter cognitum, non minus eam coget circa motiva credibilitatis evidenter cognita; ideo nullo modo potest esse liber assensus qui exinde emittitur, nec propterea meritorius. 2. Deinde qua ratione fides, seu fidei objectum possit esse evidenter credibile, concipi nequit; siquidem vel aliquid evidenter credi­ bile dicitur ob fidem humanam seu naturalem, qua quis cognoscit motiva cre­ dibilitatis esse in se evidentia, vel ob fidem divinam. Porro si primum adstruitur, actus qui eliceretur, esset fidei tantum humanae, qualis nempe de aliis etiam humanis objectis naturaliter habetur. Repugnat autem posterius, quia quod aliquid sit evidenter credibile fide divina, nequit supponi, cum hoc donum sit internum, quod proinde esse nequit evidenter credibile. Ergo. 221. Resp. D. Objecto cognito sub ratione evidentis in se, C. sub ra­ tione credibilis, N. Et pariter ad 1. prob. D. Evidentia objecti intuitive co­ gniti cogit intellectum, Tr. vel C. evidentia credibilitatis, N. Jam adnotavimus diversa omnino ratione disserendum esse de evidentia, aut de cogni­ tione evidenti metaphysica et intuitiva qualis e. gr. est illa principiorum seu axiomatum; et de cognitione moraliter evidenti, aut etiam, si cum Suaresio loqui velimus, de mere abstractive et scientifica.13 Si de priore sermo sit, facile damus illam extorquere necessario assensum intellectus nostri, neque in his liberum esse hominis assensum, sub quo respectu Suaresius affirmat solam evidentiam cogere intellectum posse. ** Si vero de posteriore loqua­ mur, negamus talem esse ejusmodi evidentiam, ut necessario, nempe necessi­ tate absoluta et physica, praesertim in rebus fidei divinae, ei sit adhaeren­ dum; in hoc enim intellectus influxui voluntatis haud parum subest, quae si rite disposita non sit, ac veritatem oppugnare velit, potest facilius lumen in­ tellectus obscurare, ac ad assensum negandum pertrahere. Porro posterioris ”) Disp. VI. sect. 8. I3) Etenim prima est immediata, quae consistit in intuilione principiorum quae ferunt secum evidentiam immediatam, e. gr. totum est majus sua parte, impossibile est idem simul esse et non esse, aliaque id genus multa; contra vero altera, nempe scientifica et abstractive ea est, quae com­ paratur ope discursus, et ratiocinationis per longam etiam deductionem ex principiis, ac propterea vocatur mediata. Cf. Suarez disp. II. sect. 4. num. 9. et disp. III. sect. 9. η. 3 seqq. turn disp. IV. sect. 6. η. 5. el alibi passim. M) In primis animadvertendum est, verba Suaresii loc. cit. num. 2. haec esse: ..Sola evidentia cogit intellectum.» Deinde haec verba praecise profert Suaresius inter du­ bia quae proponit; resolvit vero quaestio­ nem et suam profert sententiam n. 12 et seqq. ubi ponit tres conclusiones, quae ibi­ dem videri possunt. 366 generis est evidentia quam gignunt motiva credibilitatis naturaliter cognita. Exinde, ut diximus, et ex natura objectorum credendorum fluit necessi­ tas gratiae qua permoveantur intellectus et voluntas ad firmiter assentien­ dum illis ipsis veritatibus, de quarum credibilitate homini evidentia naturali constat.15 222. Ad 2. Resp. aliquid posse sub diverso respectu aut naturale esse aut supernatural e; naturale prout cognitum, supernaturale prout creditum. Naturalis igitur erit actus, si judicium intellectus quod voluntatem praecedit, potest elici ac reipsa elicitur vi naturalis ratiocinationis, aut cognitionis signorum, quae efficiunt illa objecta evidenter credibilia; supernaturalis autem erit, si illustratione et inspiratione Spiritus S- superveniente perfundatur intellectus, permoveaturque voluntas ad actum fidei eliciendum circa illud ipsum objectum quod erat naturaliter cognitum, ut quis credere possit sicut oportet juxta catholicam doctrinam. 16 Uti enim animadvertit Suarez, supernaturalis illa superveniens illustratio intellectus. quae praecedit voluntatem credendi, non est necessaria ad judicium crcdibilitatis elformandum sed so­ lum praerequiritur propter supematuralem actum. 17 llae ratione omnia rite componuntur quae videntur sibi invicem adversari; siquidem ex una parte judicium, quod fit ab intellectu ob motiva naturaliter cognita, naturale quoad suam substantiam est; ex altera parte ob superveniens gratiae subsi­ dium fit supernaturale ratione modij quo elevatur, et movet supernaturaliter voluntatem, ut imperet assensum supematuralem intellectui circa fidei ob­ jecta. Haec planiora adhuc fient ex insequente propositione. «I PROPOSITIO IV. Potest de uno eodemque objecto haberi simul scientia ac fides. 223. Eosdem perstringit propositio adversarios quos superiore proposi­ tione adorti sumus, qui verentur ne fides penitus pereat aut saltem debili- I I **) Cf. Suarez disp. IV. sect. 5. η. 6 seq. et disp. VI. sect. 8. η. 11 ; nec non card. De Lugo in tract. De virtute fidei divinae, disp. IL sect. 1. η. 104. cujus verba haec sunt: -Objiciunt, quia assensus lidei debet esse liber: quando autem obje­ ctum evidenter constat, non assentitur li­ bere intellectus, sed ex necessitate; ergo non erit assensus fidei. Ad hoc facile re­ spondetur ex dictis : actum fidei semper esse liberum, quia licet aliunde necessitetur in­ tellectus ad assentiendum illi objecto, num­ quam tamen necessilatur ad credendum il- lud cx motivo revelationis divinae, quod sufficit ut actus fidei liber sit, non quidem in se, sed in causa, nempe in voluntate imperante, sive sit voluntas imperans so­ lum assensum ad veracitatem et revelatio­ nem, quo assensu stante necessitetur in­ tellectus ad credendum objectum revelatum propter divinam auctoritatem, sive requi­ ratur etiam voluntas alia imperans alium assensum praeter assensum praemissum.K li) Cf. Suarez disp. VL sect. 8. η. 18. ”) Ibid. η. 12, 13, 14. 1 367 tetur per scientiam, verenturque propterea ne si ulla detur demonstratio circa aliquid eorum quae fides docet, haec e medio tollatur aut detrimentum capiat. Perperam autem eos ita sentire sic luculenter ostendimus. 224. Ex dictis in prima ac secunda propositione distincta prorsus ab invicem sunt lidei ac scientiae principia; scientia enim innititur principiis naturaliter cognitis fides vero auctoritati innititur Dei revelantis, quae constituit propterea motivum seu objectum formale ipsius fidei. Cum igitur revelatio non solum complectatur ea quae captum rationis nostrae superant, verum etiam veritates quae naturalis ordinis sunt, adeoque absolute rationis nostrae aciem minime excedunt, consequens est posse ex diversis principiis idem objectum cognosci, seu quod idem est, posse fidem ac scientiam in eodem subjecto de eadem re simul amice consistere, seu de uno eodemque objecto simul scientiam ac fidem haberi.1 225. Sic possumus sola ratione duce cognoscere e. gr. Deum existere, unum esse, pluribusque iisque infinitis attributis esse praeditum, quae neces­ sario competere debent primo enti, causae necessariae, aeternae, indepen­ dent! ac existent! necessitate naturae suae, seu enti quo nihil majus nihilque melius excogitari potest. At haec ipsa ex divina novimus revelatione. Idem dic de animorum immortalitate ac libertate, de praemiis aut poenis quae pro meritorum diversitate nos manent in altera vita, aliisque ejusmodi non paucis veritatibus quas et fide tenemus et ratione etiam cognoscimus ac demonstramus. Alioquin nisi hoc admittatur, sequeretur hominem, quo do­ ctior evadit, eo magis de fide amittere, cum tamen ab experientia contrarium constet.2 Siquidem conspicimus viros doctissimos symbolum fidei profiteri, quamvis Deum et quidem unicum et omnipotentem esse, coeli terraeque con­ ditorem etiam demonstratione per principia rationis cognoscant. Melior prae­ terea dicenda foret in adversariorum hypo thesi rudiorum quam doctorum con­ ditio; quod nemo nisi absurde affirmaverit. 226. Quapropter comperimus illos eosdemque ecclesiae patres ac doctores, qui plures easque solidissimas dederunt de Dei existentia ejusque attributorum demonstrationes, ut veritates ceteras silentio praetereamus, in­ culcare fidei necessitatem in illas easdemque veritates a Deo revelatas. Et­ enim s. Cyrillus hierosolym. in Catech. IV. adstruit necessitatem credendi in Deum, ejusque attributa fide tenendi e. gr. potentiam, sapientiam, libertatern etc.3, quae tamen per rationem cognosci queunt; sic etiam s. Augu’) Cf. quae scribit Estius in cap. 11. epist. ad Hcbr. in v. 1. *) Huc refertur quod scribit apostolus: .Accedentem ad Deum oportet credere quia est." Si accedat quis philosophus ad Deum, quem scientia seu demonstra- tione cognoscit existere, numquid ut cre­ dat debebit amittere aut rejicere scientiam? 3) Num. 4, 5 et 6. edit. Toullci pag. 53, 54. el iterum Catech. VI. quae est De uno Deo. r- > i 368 stinus, qui in op. De civitate Dei docet officium fidei primum et maximum esae, ut in verum credatur Deum * et alii passim.5 Hinc eximius Suarez pluribus ostendit posse ab eodem de una eademque veritate haberi simul cognitionem etiam evidentem et fidem6; et ante ipsum s. Thomas docuit credenda esse quae naturali ratione probari possunt.7 227. Sive igitur diversa spectemus principia ex quibus eaedem verita­ tes dimanant, sive earumdem naturam, sive denique sentiendi et agendi rationem quam ecclesiae patres et doctores tenuerunt, patet quod proposui­ mus, posse videlicet de uno eodemque objecto scientiam simul ac fidem haberi. DIFFICULTATES. A 228. Obj. Scientia et fides in eodem subjecto de eadem veritate se invicem excludunt, immo implicat eas posse simul consistere. Nam 1. scien­ tia exposcit cognitionem, eamque saltem in suis principiis intuitivam et evidentem; fides vero in sua notione negationem involvit cognitionis intuitivae ac evidentis; cum autem aliquid ab eodem simul videri et non videri repu­ gnet, repugnat igitur proposita thesis. 2. Adversatur praeterea Scriptu­ rae; fides enim cx apostolo est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. 8 Si non apparent quae fide creduntur, nequeunt hoc ipso esse scita aut visa. 3. Huic auctoritati innixi ecclesiae patres constanter docent fidem de iis esse quae non videntur. Inter ceteros s. Augustinus: Quid est, inquit, fides, nisi credere quod non vides9? et clarius adhuc fidem ex eo coihmendat, quia quod creditur non videtur ’°; et iterum : Quod intelligimus, scribit, debemus rationi, quod credimus, auctoritati. 11 Sic etiam s. Gregorius M. ad ea Christi verba: Quia vidisti me Thoma, credidisti, cum fides sit de non apparentibus respondet: Quia Thomas aliud vidit, aliud credidit... Hominem ergo vidit, et Deum confessus est'2·. pro certo sumens non posse idem credi et videri. 4. Horum vestigiis insistens angelicus Doctor, veluti principium firmum ubique statuit minime posse in eodem Lib. IV. cap. 20. à) Uli Ruffinus in Eryusil. symboli. η. 4, s. Joann. Chrysost. aliique quos re­ feri Greg. de Valentia in op. cilalo. Hinc s. Thomas II. 2. qu. 2. art. 4. O. docet necessarium esse homini accipere per mo­ dum fidei non solum ea, quae sunt supra rationem, sed eliam ea, quae per rationem cognosci possunt. Cujus doctrinae tres af­ fert rationes, quarum postrema est -propter certitudinem, ratio enim humana in rebus divinis est multum deficiens. . . Ut ergo esset indubitata et certa cognitio apud ho­ mines de Deo, oportuit quod divina eis per ·*- modum fidei traderentur quasi a Deo dicta, qui mentiri non potest." e) Disput. III. lota sect. IX. ’) Ut patet ex textu modo adducto, et praeterea I. p. qu. 1. art. 6 et 7. et Contr. genl. lib. I. cap. 4. 8) Hebr. XI. 1. ’) Tract. XL. in Joann, η. 9. 10) Tract. LX XIX. n. 1. n) Lib. De ulilit. credendi, cap. 11. n. 25. superius cit. *’) Hom. XXVI. in Erang. n. 8. opp. edit. maur. tom. I. I 369 subjecto aliquid esse visum seu cogniturn, et creditum; ex innumeris prope locis qui ex ipso afferri possent, iste sufficiat: Manifestum est, quod imper­ fectio cognitionis est de ratione fidei; ponitur enim in ejus definitione: fides enim est substantia sperandarum rerum etc. et sic imperfectio cognitionis est de ratione fidei. Unde manifestum est, quod fides non potest esse per­ fecta cognitio, eodem numero manens13; aut etiam apertius: Omnis scientia, scribit, habetur per aliqua principia per se nota, et per consequens visa, et ideo oportet quaecumque sunt scita, aliquo modo esse visa. Non autem est possibile quod idem ab eodem sit visum et creditum. Potest tamen contingere, ut id quod est visum vel scitum ab uno, sit creditum ab alio.™ Qui propterea docet, quod Deum esse et alia hujusmodi quae per rationem naturalem nota possunt esse de Deo, ut dicitur Rom. 7. non sunt articuli fidei sed praeambula ad articulos.13 Nec obstat ejusmodi veritates in symbolo contineri; siquidem respondet s. Doctor semper sibi constans: Ea quae demonstratione probari possunt, inter credenda numeran­ tur, non quia de iis simpliciter sit fides, apud omnes, sed quia praeeliguntur ad ea, quae sunt fidei et oportet ea saltem per fidem praesupponi ab his, qui eorum demonstrationem non habent.16 Ergo. 229. Resp. N. A. Ad 1. prob. D. min. Repugnat idem videri et non videri ab eodem subjecto per eundem actum, Tr. per diversos actus, N. Re­ pugnare utique videtur eodem actu quempiam simul videre et credere, seu videre et non videre; ast non est repugnantia seu contradictio quod quis diverso seu distincto actu, itemque per diversum medium aut principium cognoscat et credat. Sic. implicat aliquem eodem simul actu' pedibiis et curru iter facere; si autem diverso aut distincto actu, non item. Jam vero cum alius sit actus, aliudque principium quo aliquis naturali facultate co­ gnoscit seu intuetur, alius autem quo idem fide supernatural! aliquid credit ob divinam auctoritatem, patet minime repugnare sub diverso respectu distinctoque actu quempiam aliquid cognoscere et credere. 17 Hoc vero magis in casu nostro pro substrata materia patefit ex eo, quod non agatur de vi­ sione seu cognitione intuitiva, sed de cognitione et visione abstractiva, qualis per scientiam obtinetur, quaeque proinde capax est firmioris certitudinis aut saltem firmioris adhaesionis intellectus imperatae a voluntate ob Dei aucto­ ritatem, quam habeat adhaesio illa qua intellectus et voluntas in objecto conquiescunt per solam cognitionem quae acquiritur per scientiam.18 Deinde I. 2. qu. 67. art. 3. O. H) II. 2. qu. 1. art. 5. O. B) I. p. qu. 2. art. 2- ad 1. ,6) II. 2. qu. 1. art. 5. ad 3. Alia plura ejusdem s. Doctoris testimonia cf. apud P. Rozaven op. cit. edit. prim. p. 110 et 130. Cf. De Lugo op. cit. disp. II. sect. 3. Perrons, Praelectiones theolog. HL n. 105 seqq. item sect. 2. n. 66. Cf. etiam Vasquez in III. p. s. Thomae disp. LUI. cap. 1. n. 5. cl disp. LXII. cap. 4. n. 33. Suarez 1. c. n. 119. *8) Cf. auct. cill. loc. cit. et De Lugo sect. 2. 24 WJ V 370 Γ permisceri nequit scientia cum scientiae principiis: principia siquidem utpote per se nota, ac immediatam evidentiam praeseferentia movent necessario in­ tellectum ad assentiendum absque ullo voluntatis influxu; non item vero conclusiones, quae ex iisdem principiis longa saltem deductione trahuntur, in quibus nempe cum talis evidentia, plerumque saltem, haud affulgeat, in­ tellectus non adeo invincibiliter cogitur: unde relinquitur voluntati ejusmodi vis, ut illum ex rationum pondere determinare queat ad assensum.19 230. Ad 2. D. Fides est sperandarum etc. prout subsunt fidei, C. prout scientia cognoscuntur, A’ Responsio patet ex dictis; nam si distincto actu ac medio aliquid possit credi et cognosci, sequitur actum cognitionis non ad­ versari actui fidei. Huc accedit, scientiam haud nobis praebere apparentiam seu cognitionem rerum divinarum prout in se sunt, sed solum, uti diximus, abstractivam, quae proinde illam relinquit obscuritatem quam fides supponit.20 231. Ad 3. Eadem esto distinctio; quandoquidem eodem sensu loquun­ tor patres. Sane in objectis testimoniis ss. Augustinus et Gregorius M. ex­ ponunt naturam fidei, quae in suo conceptu postulat, ut assentiatur auctori­ tati, secus ac scientiae notio exposcat. 232. Ad effatum autem s. Gregorii M. speciatim adnoto, ipsum ratio­ nem eorum habuisse, quae sub sensus cadebant apostoli Thomae, in quibus certo non habetur fides, non autem voluisse excludere fidem illius circa sub­ stantiam, quae latebat sub apparentiis, cum citra dubium sit, tum apostolum Thomam, tum apostolos reliquos non minus credidisse in veram Christi hu­ manitatem, cum et hujus veritas fidei articulus sit. 233. Ad 4. D. Statuit s. Thomas non posse in eodem subjecto aliquid esse simul visum et creditum in sensu exposito, C. alio sensu, N. Nec aliud evincunt allegati textus, aliique magno numero qui facile adduci pos­ sent. Hi enim probant dumtaxat tenuisse angelicum Doctorem, minime posse * sub eodem respectu haberi scientiam aut si lubet, cognitionem evidentem ,9J Cf. Suarez disp. HI. sect. 9. Î9J Huc referuntur quae scribit Estius in cap. 11. v. 1. epist. ad Hebr. ubi expo­ nens illud apostoli argumentum non appa­ rentium, haec habet: .Haec quippe fidei laus est, propter auctoritatem divinam assensum firmissimum praebere iis quae non apparent, utcumque reclamet sensus noster carnalis. Quamquam contingit et ea quae apparent, si testimonium habent divinum, a nobis credi ; sed in iis credendis non elucet fidei virtus, quia etiam sine ejus. modi testimonio recipiuntur, velut sensu vel experientia, et humanis testimoniis, abunde cognita: ut Jesum crucifixum et mor- tuum esse, Davidem regnasse, Paulum gen­ tibus praedicasse. Quo referenda sunt etiam ea quorum haberi potest scientia demon­ strativa : ut unum esse Deum optimum ma­ ximum, et alia hujusmodi. Non ergo sentit apostolus id omne, quod creditur, esse non apparens; sed fidem esse eam animi qualitatem, qua propter Dei verbum ac te­ stimonium certissime recipimus etiam ea quae non apparent, quaeque sensus hu­ manus credere refugit. Haec enim sunt quae per se sub objecto fidei continentur; celera non item.- Cf. etiam De Lugo op. cit. disp. Π. sect. Π. n. 98. ubi fuse proposi­ tam difficultatem solvit. i 371 slmul et fidem, quae illam excludit. Ceterum s. Thomam haud existimasse fidem et scientiam de eadem veritate in eodem subjecto absolute repugnare, constat ex ejus doctrina, qua tenet habitum fidei habitum scientiae non ex­ cludere, seu scientiam et fidem de eadem re simul consistere posse31; tum etiam ex eo quod pro certo adstruat sive angelos sive primum hominem ante peccatum simul habuisse abstractivam Dei cognitionem longe ea per­ fectiorem quam nos per scientiam comparare possimus, una cum fide. 22 Re­ movet proinde solum a fide cognitionem intuitivam ipsius Dei quam in patria, uti speramus, consequemur. 33 Igitur nisi velimus angelicum Doctorem secum ipsum committere, in eadem et ipsum sententia fuisse, fateamur necesse est.24 DE NEXU AC MUTUA RELATIONE FIDEM INTER AC RATIONEM. 234. Satis pro re nostra naturam et constitutiva fidei in se spectata enucleare sategimus: nunc quomodo fides ipsa in actu credendi ejusque ob­ jectis ad rationem se habeat, investigandum. Plures in hoc enim errores profligandi sunt. Nam praeterquam quod increduli omnes philosophorum sibi nomen adsciscentes, quavis aetate, ac recentiore etiam nostra proclamare haud destiterint, admissa fide actum et conclamatum de ratione hominis esse, haud parum est disputatum utrum fides aliquid credendum quod nativis rationis ipsius principiis adversans sit, proponere queat, aut revera proponat. Jam supra commemoravimus haud paucos e protestantibus, Luthero duce, in ea stetisse sententia, quod inter fidem et scientiam, theologiam et philosophiam bellum existere oporteat, ac aliquid utique dari theologice verum quod philoApud Suarez disp. III. sect. IX. n. 4. et patet praeterea ex iis, quae paulo ante ex s. Doctore attulimus. M) Π. 2. qu. 5. art. 1. O. cujus haec verba sunt: ..Illa sola manifestatio excludit fidei rationem per quam creditur apparens, vel visum id, de quo principaliter est fides. Principale autem objectum fidei est veritas prima, cujus visio beatos facit, et fidei suc­ cedit. Cum ergo angelus ante confirmatio­ nem, et homo ante peccatum non habuerit illam bealitudinem, qua Deus per essen­ tiam videtur, manifestum est, quod non habuit sic manifestam cognitionem qua ex­ cluderetur ratio fidei. Unde quod non ha­ buit fidem, hoc esse non potuit, nisi quia penitus ei erat ignotum id de quo est fides.·· M) Ibid, in resp. ad 1. «Potest dici, in­ quit, quod contemplatio, quae tollit rationem fidei, est contemplatio patriae, qua supernaturalis veritas per essentiam videtur. Hanc autem contemplationem non habuit angelus ante confirmationem, nec homo ante peccatum; sed eorum contemplatio erat allior quam nostra, per quam magis de propinquo accedentes ad Deum, plura manifeste cognoscere poterant de -divinis effectibus et mysteriis quam nos possu­ mus." Μ) Cf. Salmeronem in cap. it. epist. ad Hebr. diss. XX. ad 10. dub. opp. tom. XL pag. 764. et Greg. de Valentia dispul. I. De fide, qu. 1. puncto IV. §. 2. opp. edit, lugd. 1663. Tom. III. pag. 68 seqq. à s’ 372 ■i sophice falsum sit, et e contra ’ : quinimmo plures eo pervenerunt, ut illud Tertulliani credo quia absurdum, veluti fidei tesseram constituerint.2 Neque pro veritatis amore omittere volumus aliquot etiam ex theologis nostratibus arbitratos esse, principia prima evidentia ac universalia rationis vim omni­ modam probandi habere in rebus naturalibus; in rebus tamen fidei non item, utpote quae cum rationis fines undequaque excedant, iis non sunt principiis rationalibus dimetienda.3 Nos igitur legitimam inter fidem et rationem con­ cordiam tuentes, propositionibus insequentibus id praestare conabimur. I F· · PROPOSITIO I. Fides neque extinguit naturale rectae rationis lumen, neque illi umquam potest adversari. ‘■M P 235. Statuta thesis hoc facile argumento conficitur: Si fides nativum rationis lumen extingueret eiquo adversaretur, hoc fieret vel quia ipsa coecum omnino a ratione exigeret objectis credendis assensum, vel quia rationi quidquam credendum proponeret quod cum ejus principiis adversa fronte pugnaret. Atqui neutrum consistit. 236. Primum porro evincit quidquid hactenus disceptavimus de necessitate praeviae illius cognitionis naturalis, et quidem certae, circa credibilitatem divinae revelationis ad actum fidei ope divinae gratiae supernaturalem eliciendum. Si namque fides ipsa, veluti praerequisitum exigit ut ratio intelligat aliquo modo quid credendum sit1, ac ut praeterea videat quare cre*) Cf. num. 9. hujus part. III. *) Hoc etiamnum ab aliquibus Germa­ niae protestantibus, qui dicuntur ortho dori, quippe symbolicos libros suos con­ tra rationalistas luentur, veluti lidci pro­ fessio tenetur. 3) Mirum porro est Anton. Genovesi hanc anti-philosophicam doctrinam secta­ tum esse. Ipse enim HI. part. Elem. metaph. cap. 5. §. 18. asserit cum universali quidem inQnitaque ratione dictata omnino divinae fidei cohaerere; at pronunciata hu­ manae rationis divinorum ad mysteriorum materiam non pertinere, porrigiquc tantum­ modo ad naluram rerum factarum : id porro etiam de axiomatibus dicit, unde conclu­ dit: «Naturam itaque Dei non attingunt; ergo inde nec pro nec contra argumentum duci potest. Itaque eos hoc in loco probo scholae theologos, qui perspectissime pror­ sus respondent hoc (scilicet: quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se) et similia alia axiomata in creatis rebus locum habere, non in divinis." Hanc falsam do­ ctrinam optime refellit alter egregius sane ilalus philosophus Caesar de Horatiis jam in romano archigymnasio professor, in libro De universali methodo philosophandi of­ ficioque philosophi, Romae 1778. cap. 20. ') Jam rite Augustinus adnolavit, non omnia in mysteriis cadere sub fidem, sed quaedam in iis nos satis noscere, unde aliquam credentes de mysterio ipso notio­ nem concipere possumus. „Crcdimus, ait s. Doctor, Jesum Christum natum de Vir­ gine, quae Maria vocabatur. Quid sit au­ tem Virgo, quid sit nasci, et quid sit no­ men proprium, non credimus, sed prorsus novimus;" De Trinit. 1. VIII. cap. 8- Idem dic de celeris mysteriis, unde falsum est quod oggerunt increduli, mysteria nil nisi 373 dendum; si talia evidentis credlbllltatis motiva fides exhibet, quae illam ra­ tionabili plane modo inducere valeant ad iidei objecta amplectenda, nonne rationis jura nedum non destruit, sed sarta tecta tuetur? Irrationabiliter ergo ageret ratio, si positis illis extrinsecis credendi motivis intellectum captivare in obsequium primae veritatis revelantis, Dei, detrectaret. 2 237. Sed alterum etiam aeque, invicte probatur: revelatio enim, quae fidei objectum est, ac naturalis ratio nonne Deum pariter habent auctorem? Nonne duo veluti radii ejusdem luminis indefectibilis sunt, duo veluti rivi ab eodem inexhauribili fonte manantes? Quinam igitur pugnantes inter se poterunt esse? Quomodo veritas veritati unquam poterit contradicere? aut Deus sibi ipsi contrarius esse, ut contraria per diversa illa media nos do­ ceat? Certum igitur est nulla divina dogmata adversari rationi posse: tali nempe rationi quae recte et ex lege naturae suae procedat, non vero quae utcumque contra rationales suas leges temere peccet.3 238. Praeterea veritates a fide propositae aut captui rationis accom­ modatae sunt, aut illum prorsus exsuperant. Quoad primas nulla est oppo­ sitio pertimescenda: siquidem talia veritatis germina, licet firmiora atque uberiora, ratio inde percipit a fide, quae in suo, ut ita dicam, solo ratio ipsa aut jam detexerat, aut absolute detegere potuisset, quaeque nunc illa per fidem etiam edocta poterit facilius nativo lumine suo evolvere, novisque ejusdem ordinis veritatibus locupletare. Quod si de veritatibus rationem excedentibus seu de mysteriis agatur, numquam ratio intrinsecam in iis re­ pugnantiam percipere valebit: haec enim cognitio supponeret perfectam sub­ jecti et praedicati ac intrinseci eorum nexus notitiam: quod quidem ipsa my­ sterii natura excludit. 1 Quid est enim mysterii propositio nisi notitia rei, quam dari nonnisi a dicente seu revelante cognoscere poteramus, et quae quoad existentiam quidem constat, sed quoad modum existendi, et quoad omnes qualitates non declaratur, immo nec innotescere potest? Omnis igitur vanum verborum sonum esse, omni con­ ceptu destitutorum. 5) Apposite heic ita rationem ipsam alloquenlem inducit DugueC: .>Ecoutez un maître qui m’est supérieur et n’écoutez que lui. C’est par mon ordre que vous me quittez, et c’est ma lumière qui vous conduit à une autre. Il est juste que je sache si c’est Dieu qui révèle ses volon­ tés et scs mystères, parce que je ne dois croire que lui, et ne me fier qu’à sa vé­ rité; mais quand je suis certain que c'est lui qui parle, je n’ai plus qu’à l’écouler et me taire." Des principes de la foi. Tom. I. chap. ί. 3) Nonnisi ex prava philosophandi me­ thodo oriri hanc oppositionem posse, osten­ dit solide Caesar de Horaliis op. et cap. jam cilt., atque in eo totus est ut rectam me­ thodum philosophandi commonstret, cunctisque philosophis suadeat. Plura porro ibidem ad religionis dogmata luenda oppor­ tuna compcries. 4) Egregie declarat hoc argumentum cl. Gerdilius in op. Introdwzione alio studio della religione, exemplis etiam ex mathe­ maticis adductis. Cf. pag. 135 seq. atque etiam si lubet tract, nostrum De vera reli­ gione, tom. I. cap. I. prop. III. 374 repugnantia erit tantum apparens, quam ratio recte instituta dispellet. ' Hoc janidiu animadvertit s. Thomas.6 Hoc declaravit expresse synodus lateran. V. illis verbis: ,.Cumquo verum vero minime contradicat, omnem assertionem veritati fidei contrariam omnino falsam esse definimus.·'7 Hoc demum ipsum nos quoque in toto praelectionum nostrarum decursu, ubi de mysteriis fidei nostrae singillatim est actum, conficere adnisi sumus. DIFFICULTATES. 239. I. Obj. Nulla dari major oppositio potest quam fidem inter ac rationem. Nam 1. fides est coecus assensus objectis in quibus nil ratio intelligit ac videt, Ratio autem nonnisi in evidentia quiescit, atque absolutum jus habet cuncta inquisitioni suae subdendi, ut de veritate aut errore novissimum proferat judicium. 2. Hinc satis celebrari nequeunt, qui cogita­ tionem philosophicam ab auctoritatis jugo emancipare conati sunt : quo factum est ut cuique jam integrum sit de magnis illis problematibus, quae Deum, hominem ac naturam respiciunt, libere disceptandi, 3. Id vero quin ullam impietatem redoleat, Deum ipsum rationis auctorem extollit quippe ea sola obedientia rationabilis est, qua ratio legibus certisque principiis suis unice obtemperat.8 Ergo. fi .1 i ’ill ') Argumenta physice tantum aut mo­ raliter certa ad fidei dogmata labefactanda nihil valere possent: quippe cum illa non absolutam sed hypotheticam necessitatem habeant, divinam nequeunt naturam attin­ gere. Metaphysica tantum principia, quae in principio contradictionis fundantur, ad divinam quoque naturam pertinere dubium non est, ac proinde oppositum illorum ab­ solutam in Deo ipso impossibilitatem cer­ tissime evincerent: quod qui negent theo­ logi, jam omnem certitudinem evertunt, ac tollunt possibilitatem ipsam humanae rationi quidquam de Deo ejusque proprietatibus statuendi. Ast nullum est mysterium quod principio ejusmodi metaphysice adversari ostendi possit: nulla difficultas in hoc quae solubilis non sit; nec omnes incredulorum conatus aliud effecerunt, nisi distortum ac sophisticum suum ratiocinandi modum pa­ tefacere. 6) Lib. L Contr. gent. toto cap. 7. ubi hoc copiose evolvit. Satis hic nobis sil ea adducere quae habet n. 1. Ea enim, inquit, quae naturaliter sunt insita, verissima esse constat, intantum ut nec ea esse falsa sit possibile cogitare: nec id quod fide te­ netur, cum tam evidenter divinitus confir­ matum sit, fas est credere esse falsum. Quia igitur solum falsum vero contrarium est, impossibile est illis principiis, quae ratio naturaliter cognoscit, praedictam veri­ tatem fidei contrariam esse.7) In Collect. Cone, veneta Colcli, torn. XIX. col. 842- Editum porro est hoc decre­ tum adversus philosophos illos qui autu­ mabant posse aliquid verum esse in theo­ logia, quod falsum sit in philosophia. Tan­ tum autem abest ut synodus illa quidquam a redo rationis usu adversum fidei perti­ mesceret, ut Leo X. tunc pontifex philoso­ phos aetatis illius excitarit, atque hortatus sit ad demonstrationes pro animarum im­ mortalitate ex naturali ratione conficiendas, et contraria argumenta dissolvenda. s) Haec quidem aliaque ejusmodi plura profert cum schola neo-eclectica D. Bouil­ lier philosophiae professor lugdunens. in Discours d'ouverture à la faculté des let­ tres de Lyon, Lyon 1840, a pag. 5 ad 10. Ceterum haec non sunt nisi leve specimen rationalism! philosophici qui nunc plures 375 240. Reap. N. Λ. ad 1. D. Fides est caecus assensus quoad intrinsecum in mysteriis subjecti ac praedicati nexum, C. quoad motiva extrinseca firmum assensum praebendi, N. Ea est humanae rationis natura, ut nil sine firmo ac rationabili motivo pro vero et certo hahere queat, ac tale motivum quae­ rere in ipsius jure positum est. Sed cum objecta cognitionis sint diversae naturae, ac a diversis fontibus promanent, motiva illa assensus firmi ac ratio­ nabilis intrinseca aut extrinseca esse possunt. Num omnia quae ratio ut vera admittit, ac admittere debet, ex puris idearum relationibus, aut ex contempla­ tione naturae procedunt? Num poterit ipsam veritatem historicam repudiare, licet motivis tantum extrinsecis innitatur? Quinimmo nonne ex eanone rece­ pto newtoniano experimentis constantibus ac cortis credendum est, etiam si ratio non pateat? et quot physica pro indubitatis habet, licet ea partim co­ gnita, partim incognita sint? Fides igitur hoc non denegat rationi jus ut in illa fundamenta revelationis inquirat, quae firmissima credendi motiva suppe­ ditant: testimonia enim ejus credibilia facta sunt nimis, et ipsa vincet cum ju­ dicabitur. Ast ipsam velle mysteriorum naturam ratione metiri, hoc esset in Deum superbe insurgere, perinde ac si ille in infinita natura ac scientia sua non haberet, quod rationem humanam latere posset ac deberet. < 241. Ad 2. D. Qui conati sunt emancipare cogitationem philosophicam a jugo auctoritatis philosophicae, Tr. divinae, A’. Nil nostra refert quidquid ad varia philosophorum dogmaticorum placita spectat: sua sint rectae rationi integra in hoc jura. Ast cogitationem philosophicam ab auctoritate divina revelante, ac veritatem revelationis suae tot argumentis indubiis testante emancipare, non laudi sed magno rationis ipsius philosophantis probro ac detrimento est. Qui enim ita procedit, rationabile officium, quo in divinum auctorem suum obstringitur, pessumdat, veritati affulgenti se subtrahit, subli­ missimam illam cognitionum partem, quae rationem ipsam supra se extollunt, recondita humanitatis mysteria patefaciunt, veram hominis destinationem ape­ riunt, physicum, intellectualem ac moralem ordinem miro inter se nexu co­ pulatum ostendunt, a se stultissime rejicit·, et in ipsis illis veritatibus, quas ratio per se cognoscere posset, sed quae firmius et uberius a revelatione occupat scholas in Galliis, ac magis in dies progreditur, ut patet ex documentis pasto­ ralibus episcoporum Galliarum. Eminet in­ ter haec quod dedit archiepiscopus tolosanus D. d’Aslros adversus Galien Arnoult profess, in universitate tolosana, cujus nou pauca excerpta exhibet. In quo illud nota­ mus, quod disserens hic professor de reli­ gione Christiana, cujus progressus ad perfcciibilitatem adstruil, concludit: «Elle ex- chiera la foi, pour faire place à la raison. . . . . Dans l’avenir il y aura triomphe éclatant et développement complet des prin­ cipes du christianisme etc.“ Vid. L'union catholique, 5. Fev. 1842. Haec schola chri­ stianismum post Hegel philosophicum facit, quaeritque Christum historicum in idea mentis. Verum de his partim disseruimus, partim paulo infra uberius disseremus. 376 traditae sunt, iterum fluctuat atque caecutit. Id porro lacrymabili sano sed luculento exemplo recens neotericae pseudophilosophiae ostendit historia. 9 242. Ad 3. Neg. in sensu adversariorum. Utique ea sola est obodientia rationabilis, qua ratio legibus certisque principiis suis obtemperat: sed num leges certaque rationis principia exposcunt, ut ea sola pro veris habeat ratio quae intrinsece videt ac intelligit. aut externis sensibus suis usurpat? Num lex rationis certissima non est. ut etiam illud admittat, cujus existentia va­ lidissimis argumentis licet extrinsecis probata sit? Quid magis igitur rationi conforme, quam divinae auctoritati manifeste docenti totam se tradere, atque in ea veluti in amantissimae matris sinu tuto conquiescere ? 243. Π. Obj. Posito principio quod fides rationi adversari nec possit nec debeat 1. jam destruitur vera in mysteriis supernaturalismi ratio.10 Nam sequitur inde 2. rationem debere singula fidei dogmata ad suum tribunal ar­ cessere. ut judicet per acrem demonstrationem num illa in propriis fidei fon­ tibus, verbo nempe Dei scripto et tradito contineantur; secus, pro iis saltem qui hujus inquisitionis capaces sunt, actus fidei non esset prudens, et in rationem peccaretur11; 3. etiam postquam demonstratum sit aliquod dogma *) Merito hic commemorandum est egre­ giam opus cl. D. Severini Fabriani, La re­ ligione cristiana dimostrata per Ia natura de' suoi misteri, Modena 1828— 1837. in quatuor partes divisum, in quihus haec in­ victe ostendenda suscipiuntur: .Nella prima, che tutti i sistemi di religione o d'incrédu­ lité inventati dagli nomini contengono mi­ steri, i quali con le loro assurdità offendono Fumana ragione. Nella seconda, che tutti i sistemi di religione c d’incrédulité inventati dagli uomini contengono misteri. i quali colle loro consegucnze corrompono la morale. Nella terza, che sola la reli­ gione cristiana conliene misteri, i quali invece di offendere. sublimano Fumana ra­ gione. Nella quarta, che sola la religion cristiana conliene misteri, i quali invcce d: corrompere perfezionano la morale:" vid. Jnlroduz. pag. 6 et seqq. ,0) Hanc et sequentes objectiones libuit afferre, quia non desunt praesertim in Ger­ mania sive catholici sive protestantes qui ad alterum extremum rationalisme opposi­ tum deflectunt, et rationis nihilismum in­ ducunt, occasionem etiam ad id ex damna­ tione Hermesii doctrinae, ut alias adnotavimus, arripientes. Nos voro veritatis ac religionis bonum unice sectantes, quae vere hic in Hermesio reprehendenda sunt, pate­ facimus, ut extrema devitentur, ac media illa via qna tuto incedi potest, elucescat. *’) Hermesii sectatores mihi forte succensebunt quod hanc doctrinam praeceptori suo tribuam, cum ipse in dogmatica Chri­ stiano-catholica part. L pag. 21. haec ha­ beat: -Si Jesus est legatus Dei . . . verum est omne id quod tamquam Dei legatus do­ cuit. ... Nobis tunc opus non est amplius eam doctrinam demonstrare, minus vero eam comprehendere. Si ostensum semel est, Jesum eam docuisse, nos debemus il­ lam idcirco uti veram amplecti ciquc cre­ dere- ° Opponent etiam plura loca in qui­ bus Hermesius ecclesiae magisterium ve­ luti catholicae fidei tesseram proclamat. Optima haec quidem ; sed cum toto Her­ mesii systemate quonam pacto cohaerent? I. Etenim quid est quod Hermesius pro discretione et admissione singulorum fidei articulorum, ut fides pia cl rationabilis sit. demonstrationem acerrimam pro conditione sine (μια non exigit expresse? cf. quae ex eo superius attulimus ex Inlr. Phil. II. Quare Hermesius in sua flfethodologia praemissa Positivae Introductioni in christ, catho licain theologiam, canones hosce veluti in­ declinabiles statuit: -.1°. Nos debemus vale- esso certo revelatum, rationem non poswe nec debere illi aesentiri, nisi prius exploratum habeat dogma illud principiis suis naturalibus minime in se re­ pugnaro12; 4. hinc verum prorsus esset, rationem in negotio fidei principem, dicere omnibus systematibus tum theolo­ giae tum religionis, in quantum ea non­ dum veluti certe vera noverimus theoretice; id quod possumus exequi si vivam in animo persuasionem habuerimus, quod nullum, ne quidem e. gr. catholicismus aut christianismus generatim, ideo verum sil, quia in eo nati sumus; et quod nos sancte et juste apud conscientiam nostram agemus, si nos ad illud (systema religio­ nis) converterimus, quo ratio nostra nos ducet, quia ista est unica norma, quam auctor nostri esse nobis a nativitate imper­ titus est in hujus vitae cursu, cum dictamine alte in corde nostro proclamante, eam sequendam esse ubicumque illa demum nos ducere possit. 2°. Nos debemus parati esse oraculum rationis sequi, sine ullo re­ spectu ad modum quo illa se habeat cum doctrinis theologicis aut religiosis hacte­ nus retentis . . . quia secus peccaremus in rationem nostram ct proinde in illum qui eam nobis dedit, et id quidem in ea re ex qua forte salus nostra pendere debe­ ret in tempore et aeternitate, *· pag. 30, 31. Suntnc tales canones catholicis theologis, aut theologiae catholicae alumnis praescri­ bendi, quasi nempe ex rationali demon strutione instituenda pendentem facere de­ berent vel perseverantiam fidei in catholicismo, vel ejus repudiatione? III. Quare Hermesius in sua methodologia praemissa ad L pari. Dogmaticae suae, praescribit 1) quodvis dogma ut problema spectan­ dum esse; 2) quaeritur circa illud quid ha­ beant theologiae fontes: 3) circa sensum cujusque loci instituuntur grammaticae, cri­ ticae, philosophicae inquisitiones etc. Hoc praestito circa locos omnes, debent simul conferri et videri num sese mutuo fulciant; .ac tunc demum debet interrogari ratio, quid ipsa post hoc omne exigat ut admit­ tatur tamquam doctrina Jesu. Ista est doctrina unica historica vera. Si ratio non exigit quidquam admittere uti doctri­ nam Jesu historice veram, tunc doctrina problematice ab initio proposita . . . con­ cidit per se, veluti aliquid de quo revela­ tio nil decernit, extra theologiam specialem christ, catholicam. . . . Postea vero si do­ ctrina Jesu historice certa sit, quaeritur de ejus interna veritate . . . sed eatenus, qua­ tenus aliis certis cognitionibus rationis contradicat ner nej" ibid. pag. 135. n) Hanc etiam doctrinam insinuat Her­ mesius uti in nota praecedente, et hic duo­ bus locis ex eo depromptis firmamus. L In 1Π. parte Dogm. christ, cath. pag. 141. postquam ipse ex omnibus cognoscendi fon­ tibus revelatis existentiam peccati originalis complete demonstraverit (sic ipse) ac juxta positivam doctrinam christianae catholicae theologiae satis probaverit, nondum tamen eam firme statutam esse declarat, quippe nescimus utrum demonstrari possit ulla con­ tradictio hujus doctrinae cum ratione. . . Hanc autem cognitionem eo magis neces­ sariam esse ait, quod plures hanc con­ tradictionem revera inveniant. Hic crero Hermesio ad prudentem fidem in peccati origi­ nalis dogma satis non est, quod constet il­ lud revelatum esse ex Scriptura, ex Tradi­ tione et ex magisterio ecclesiae, sed ne­ cessarium prorsus est demonstrare quod non adversetur rationi. II. Alterum luculentius exemplum est in ipsa III. parte dogmaticae pag. 254. ubi postquam Hermesius fuse ostenderit Jesum Christum Deum-hominem esse, haec ha­ bet: ..Nunc ergo ex omnibus principiis co­ gnitionis christianae catholicae fidei proba­ tum est, in Christo Jesu naturam divinam inter et humanam revera intercedere unio­ nem non moralem sed physicam, ex qua naturae ambae in subjectum unum coale­ scunt, quod est Deus-homo;u et pag. 253. jam dixerat: ..Conceptus iste Jesu Christi nobis datus est a s. Scriptura, a Traditione et a fide expresse declarata ab universali ecclesia. Ergo nullum est dubium de re­ ctitudine illius juxta conformitatem cum revelatione .... sed de admissibilitate il­ lius secundum rationem valde decertatum est in veteri ecclesia........... Itaque vitari 378 immo unicam normam esse oportere : quae quidem omnia praecipuum Hermesii systematis vitium constituunt. 244. Resp. Ad 1. Si supernaturalismi, quem vocant, mysteriorum ratio consisteret in absurdilatc, C. si in incomprehensibilitatc tantum, A’. Aliud est mysteria incomprehensibilia esse, aliud absurda ac cum ratione manifesto pu­ gnantia. Baylius utique duo haec confundebat, sed temere omnino. Primum enim proprium ac essentiale mysterio est, quippe rationis Unes natura sua praetergreditur: alterum indignum homine rationali esset, indignum fido super· naturali, indignum Deo veritatis fonte unde dimanat. 13 245. Ad 2· D. In sensu Hermesii, C. in sensu vere catholico et ortho­ doxo, A'. Distinguendum porro hac in re inter illos qui fidem primo ample­ ctuntur, et eos qui fidem jam susceperunt. Quoad primos certe exigit ratio, de ordinaria lege, ut aut per inquisitionem sedulam motivorum credibilitatis, aut per sufficientem eorum propositionem certa moraliter fiat de revelationis existentia, deque ecclesiae proponentis auctoritate. Sed ubi hoc assecuta sit, ac divinae gratiae afflatu revelationi ac proponenti ecclesiae fide assentiatur, jam ex ecclesiae infallibilis auctoritate debet dogmata ab eadem nomine Dei revelantis proposita uti certissima fide divina suscipere, sine ulla de singulis demonstratione, quamvis e propriis theologiae fontibus hausta. Secus enim non ob auctoritatem Dei revelantis et ecclesiae proponentis crederet, sed ob rationalem demonstrationem, qua se judicem constitueret, utrum quodvis do­ gma revelatum divinitus sit nec ne, quod esset fidem destruere, ac in protestantinm principium dilabi. Quoad illos vero qui fidem jam susceperunt eique adhaerent, nil vetat quominus examen, quod vocant, confirmativum atque inhaesivum instituant, sive generatim de motivis credendi in revelationem et ecclesiam, sive de fundamentis cujusquc dogmatis in ipso verbo Dei revelato. Hoc quidem praecipue theologi munus est, sed non ab hoc examine debet nullo modo potest quaestio utrum ratio re vera necessario cogatur ad habendam pro impossibili unionem illam naturae divinae et humanae in unico subjecto. . . Negatio peremtoria hujus quaestionis est conditio fidei nostrae in Jesum Christum ut Deumhominem, hactenus ex revelatione proba­ tum; ac proinde haec est irremissibilis exigentia ad fundandam fidem nostram, ac divinam redemptionem.- Patet ergo quod prius quam ratio huic exigentiae satisfece­ rit, fides fundata non sit ex Hermesio: et si ratio revera illi exigentiae satisfacere ne­ quiret, numquam fundaretur fides in Jes. Christum. *3) Hinc rejicimus omnino illud credo quia absurdum est, quod certe, si est protestans, catholicum non est. En quid au­ ctor germanicus Frau^nstadt in libro Die Menschicerdung Cottes etc. seu De Incar­ natione Dei juxta suam possibilitatem, reulitatem et necessitatem, Beroliui 1839, scribat : -Sed quid juvat iterum solutio (oc­ currentium difficultatum) si quidem ob con­ tradictionem insolubilem contentam in con­ ceptu incarnationis Dei, incomprehensibilis redditur ipsius possibilitas? . . . Homini juxta conscientiae leges cogitanti, quousque illa contradictio non solvatur, nil aliud re­ liquum est, nisi sibi ingenue fateri dissi­ dium inter fidem et scientiam, inter religio­ nem et philosophiam, et Consequenter a credo ut intelligam regredi ad credo quia absurdum est.“ I I 379 aut potest fides cuj usquam formaliter pendere, secus iterum in mere rationa­ lem fidem recideremus. Hinc patet quam latam errori viam straverit Her­ mesius, dum ad prudentem fidei assensum suam illam de singulis dogmatibus demonstrationem postulavit. 240. Ad 3. Iterum D. Juxta Hermesium, C. juxta sinceram fidei natu­ ram, N. Eo ipso quod ratio certa sit Deum esse locutum, ac ecclesiam di­ vina auctoritate praeditam esse ad verbum Dei proponendum, jam illa tenetur verbum illud revolatum fide suscipere : nec alia rationalis inquisitio circa dogma ipsum requiri ulterius potest. Si namque certo jam constet esse ver­ bum Dei revelatum, hoc ipso certo jam constat nil haberi quod rationi ad­ versari posset; secus qui ageret, assensum divinae revelationi certo cognitae suspensum ac pendentem faceret ab inquisitione sua mere rationali, utrum scilicet natura dogmatis principiis suis rationalibus adversaretur nec ne. Aliud vero est quod theologus ad dogmata fidei tuenda ac illustranda hoc etiam praestare debeat, ut nil ea habere demonstret, ex quo ulla repugnantia cum rationis principiis possit inferri. Officium theologi et officium credentis Her­ mesius plane confundit. 247. Ad 4. D. Si praemissae verae essent, C. si falsae, N. Certe po­ sitis principiis et canonibus ex Hermesio allatis, sine quibus prudens ac ra­ tionabilis fides oriri nequiret, consequitur sponte sua rationem principem, immo unicam normam esse in fidei negotio. At ea nimis rectae methodo ac doctrinae adversantur. Humana enim ratio utique unicum medium seu instru­ mentum est, quo nos uti possumus ad motiva credendi percipienda atque ad ipsas res fidei cognoscendas: sed non eo sensu ut judicet de singulis dogma­ tibus, atque ex hoc judicio suam faciat fidem pendentem. Quod si theologus ratione utitur sua ad inquirendum utrum et quomodo dogmata singula funda­ mentum habeant in verbo Dei scripto vel tradito, non certe principem nor­ mam fidei suae rationem constituit, si quidem catholice procedit, sed munus suum dependenter ab ecclesiae auctoritate, proxima fidei regula, exequatur prout in capite insequenti clarius edocebimus. PROPOSITIO II. Fides nedum humanae rationis incrementis non adversatur, sed ea potius mirifice provehit. 248. Frequens ac solemnis est altera ab incredulis ac rationalises in Christianam fidem impacta calumnia, ex ea nimirum humanae rationis evolu­ tionem ac perfectibilitatem praepediri, ejusque vim sub fidei jugo opprimi omnino atque elidi. Nec ab iis fere discrepant protestantes, qui quamvis fidem, privato nimirum cujusque judicio innixam, admittant, omnes tamen in · * ^1 380 ecclesiam catholicam insurgunt, quod ista, dum fidem ex principio repetit auctoritatis, obscurantismum, quem vocant, foveat, scientiarumque omnium pro­ gressus retardet. Contra hos omnes hanc statuere propositionem heic operae pretium erit. 249. Fidem catholicam certe rationis humanae incrementis nedum non adversari, sed ea mirum in modum provehere, evidens erit, si ex eadem fide sive directe sive indirecte scientias omnes optimaque studia quibus maxime excolitur ac perficitur humana ratio, juvari vehementer ac promoveri pro­ baverimus. 250. Quod ut praestemus ea ratione quae lucido simul ordini ac brevi­ tati consulat, latissimum scientiarum campum ad peculiares quasdam classes, sapientum judicio satis probatas, ipsaque rerum diversa natura definitas, re­ vocare juvat. Nam vel ad intellectus speculationem, ac theoreticam entium doctrinam scientiae pertinent, nt logica, psychologia, ontologia, anthropologie, cosmologia, naturalis theologia etc. ac rationales dicuntur, vel humanam ope­ rationem ac praxim prope attingunt, uti ethica, politica, jurisprudentia, et moralium nomine veniunt; vel demum in physica rerum natura investiganda, uti physica generalis ac particularis, chemia etc.; aut in quantitate suppu­ tanda versantur, uti mathesis ejusque multiplices divisiones, quae disciplinae omnes naturalium appellationem sortiuntur. Scientiis demum istis ea adjici possunt studia, quae generali bonarum artium nomine comprehenduntur, qua- • «r. · - 381 quavis secta secerni, turn dem finem contulit egregium opus anglice conscriptum, sed gallicc ac ilalice transla­ tum, et nunc iterum Mediolani ct Neapoli recusum, cl. episcopi Wiseman, Conference sopra la connessione dette scienze con la religione rivelata, omnigena sane eruditione refertum. Haec quidem aliaque hujusmodi multa faustissima omina sunt perfectae il­ lius concordiae fidem inter ac scientiam, quam boni omnes exoptant, quamque nos pro virili et provehere conati sumus, atque adeo conabimur. * 385 quidpiam detrahendo aut adjiciendo, aut etiam aliter intelligendo veritates quas Deus per ecclesiam hominibus credendas proponit. 261. Ad 2. D. Ad eum modum quo optima mater suspiciosa ac timida est pro sollicitudine quam gerit erga proprios filios ne perniciem sibi consci­ scant, C. alio sensu, N. Nihil sibi aut fidei a se praedicatae timet ecclesia, quae tuta est promissionibus aeterni Dei conditoris sui ; ast valde timet ac sollicita est pro salute liliorum suorum. Quamdiu isti dociles sunt, ac se manu veluti duci patiuntur, nihil suspicatur, nihil de ipsis pertimescit ecclesia; cum fraeni impatientes sibi sufficere praesumunt, et vanae cupidine gloriae scientia in propriam perniciem abutuntur, timet de ipsis ecclesia, non secus ac de aliis quibus propinari error facile posset. 262. Ad 3. N. Numquam enim ecclesia quempiam insectata est, qui intra debitos scientiae lines se continuerit. Quod si quis eos fines transilierit, et aliqua ratione fidem attigerit, ecclesia jure suo usa est ad insanos conatus cohibendos, quemadmodum civilis respublica in eos animadvertit, qui funda­ menta ac basim constitutionis suae concutere nituntur. Certe ea scientia quae divinae fidei veritates quoquomodo laedit, rectae rationi ipsi infensa maxime atque exitiosa est, nec proinde scientiae quidem nomine appellanda. 263. Ad 4. D. Ne mala ac depravata doctrina incauti ac simplices de­ cipiantur, C. alia de causa, N. Itaque animadvertimus 1. apostolicam sedem in conficiendo vulgandoque librorum prohibitorum Indice rationem habere pe­ riculi quod imminet eos libros legentibus tum circa fidem tum circa mores 10; 2. haud difficilem se praebere Indicis congregationem aut sanctam sedem in concedenda facultate retinendi legendique libros prohibitos, dummodo ipsa certior fiat ex testimonio ordinariorum, quod alicui noxia esse nequeat illorum lectio, immo utilis esse possit; 3. nonnullos libros prudentis oeconomiae gra­ tia in Indicem referri, qua causa peculiari cessante , non abnuit apostolica praesertim si cum clausula donec corsedes eos dein ab Indice expungere 10) Plerique enim libri, qui in Indice referuntur, ipsa naturae lege prohibiti sunt, cujusmodi praesertim sunt qui ex professo contra fidem ac bonos mores vulgantur. Ec­ clesia propterea circa hos libros non aliud efficit quam declarare qui ejusmodi sint, adjectis etiam poenis in transgressores. Cf. egregium opus ab. Zachariae de hoc ar­ gumento. Hj Exemplo sint inter cetera, opera Joann. Pici mirandulani, quae sub Innocentio VIII. censuris notata sunt, postea vero per congregationem ad hoc expresse institutam ab Alexandro VL die 18- Jun. 1493 fuerunt absoluta, ct hoc antequam Perrone, Praelectione * theolog. IU. Index librorum prohibitorum ex decreto tri­ dent. fuerit vulgatus; liber pariter M. Ma­ riae d’Agreda in Indicem relatus fuit, deinde expunctus; controversia v. Bellarmini De potestate Rom. Pontificis temporali jussu Sixti V. in indicem prius relata, postea vero illo defuncto pontifice exinde sublata est; sic famosae quaestiones circa Christiana officia Slephani Fagundez interdictae sunt, quae deinde decreto speciali dato 18. Apri­ lis ann. 1630 liberae a prohibitione decla­ ratae sunt; liber item v. P. Scgneri De concordia inter laborem et quietem ad tempus prohibitus est, deinde decreto congr. s. Inquisitionis revocata est prohibitio, ut 25 380 rigatur prohibitus aliquis liber sit, et correctiones a sacr. congregatione reco­ gnitae et probatae fuerint; 4. non ad arbitrium libros in Indicem referri, sed juxta prudentissimas regulas a rom. pontificibus praescriptas, ac post diligens examen multiplicesque consultationes. 12 Quae cum ita se habeant, liquet, nullum omnino detrimentum ex ejusmodi Indice scientiis provenire, earumque progressui. 264. Ad 5. D. Si Galilaei causa ea esset quae ab adversariis confingi­ tur, C. si omnino diversa, N. Jam vero Galilaeus in duplici cui obnoxius fuit examine, humanissime fuit exceptus: ejus doctrina circa motum telluris uti hypothesis numquam damnata fuit, sed tantum ut thesis quam ipse nimis pugnaciter adstruebat. Quod vero ita se gesserit sacr. Inquisitionis tribunal id caussae fuit, quia ratione habita status scientiae physicae illius aetatis fieri non poterat, ut solverentur difficultates quibus systema copernicanum urgebatur, et sane, quamquam Galilaeus id maxime efficere adniteretur, num­ quam tamen ab illis expedire se potuit. Nam nonnisi post Galilaei obitum, ann. 1645. Torricelli invenit aëris pressionem in tellurem, adeoque fieri non poterat ut ante id temporis solverentur difficultates, quae adversus systema copernicanum ex physica petebantur; ex altera vero parte, cum insolubiles difficultates opponerentur illi thesi, non poterat sensus obvius Scripturarum quae pluribus in locis contrarium videbantur asserere, dimitti. Nefas siqui­ dem est, nisi evidens ratio cogat, relinquere sensum litteralem Scripturae ad ei substituendum sensum metaphoricum et figuratum. In ejusmodi propterea rerum statu prudenter se gessit romana Inquisitio, dum prohibuit Galilaei opera, donec res melius innotesceret, eidemque indixit silentium ad praeca­ vendas turbas quae ex ejus occasione oriri facile potuissent. 13 Qni ultra corticem non figit obtutus, Inquisitionis hoc in negotio agendi rationem car­ pit: ast qui penitius rem expendit, eam potius commendat. Ad rectum certe constet ex ejus vita conscripte a P. Jos. Maflejo §. 49. n) Id aperte liquet ex constitutione Be­ nedicti XIV. quae praemitti solet Indici librorum prohibitorum, qua sola impuden­ tes calumniae dissolvuntur quibus Petrus Tamburinius Insurgit in eum indicem, hoc ipso quod omnia aut fere omnia ejus opera in Jndicem fuerint relata. ,3) Cf. Tiraboschi S. J. Storia delta letieralura italiana dall’ anno MDC. ali’ anno 31DCC. lib. II. cap. 2. §. 7 seqq. nec non Giov. Ballista Venturi.• < Memorie e let tere inedite (inora o disperse di Galileo Galilei, Modena 1818 — 1821. duob. volum. in 4. ubi magno studio et diligentia colle- cta inveniuntur quae ad Galilaeum spectant: ex his porro diluuntur quae amplificata sunt ab incredulis passim circa processum Galilaei ex parte romanae Inquisitionis. Cf. duo egregii articuli de hoc argu­ mento in op. periodico l' Amico Cattolico, quorum alter prostet fasc. 2. di ottobre 1841, alter vero fasc. 1. di dicembre ejus­ dem anni, quibus titulus est: La, Santa Sede ed il Sistema Copernicano, Milano. In his porro non solum refellitur D. Li­ bri, sed praeterea ostenditur quam bene de scientia astronomica el de systemate coper­ nicano ipso merita sit apostolica sedes, ita ut increduli conticescere, immo et erube­ scere debeant. I 387 ferendum judicium non aetatem illam ad no», sed nos ad aetatem illam trans­ ferre necesso est. Ceterum opera Galilaei perinde ac Copernici ex nova In­ dicis editione expuncta sunt. 2G5. II. Obj. In magno versantur errore, qui scientiarum progressum catholicae fidei acceptum referunt. Etenim 1. compertum ex historia est, sub aevum reformationis vehementiorem impulsum scientias ac bonas artes omnes accepisse; notum praeterea est, penes protestantes eas maxime fuisse excul­ tas , nec solum sacrarum, sed et profanarum disciplinarum, humaniorumque litterarum studia profecisse. Nemo qui plane hospes in historia litteraria non sit, ignorat linguarum orientalium, graecae vero potissimum cognitionem exinde auctam; grammaticae institutiones, lexica linguae sanctae ceterarumque affi­ nium a protestantihus magna saltem ex parte repetenda; exegesis biblica, critica, historia, philologia universa item incrementum maximum ab iisdem nacta sunt. Metaphysica vero studia, psychologica, ethica, scientiam juris naturalis et gentium, aliaque omnia tali successu protestantes excoluerunt, ut si qui catholici plenam earum ac penitiorem notitiam sibi comparare volunt, ad illos confugiant oportet. 2. Si propterea ratio habeatur varii scientiarum bonarumque artium status tum ante tum post reformationem, negari haud potest, ita alterum ad alterum se habere uti ad virilem aetatem se habet in­ fantia. 3. Id autem quonam modo factum est nisi ex ipsius reformationis in­ dole, quippe quae cum plenam ab auctoritate libertatem seu emancipationem proclamaverit, jam nullis irretitur vinculis humana ratio, ita ut novis semper ac novis tentandis ac detegendis par sit? Sane protestantes in omnibus sem­ per praeeunt ac viam veluti sternunt, quos deinceps catholici lento gressu sequuntur. Ergo. 2G6. Resp. D. A. Si fides adiungatur iis quae de se pleriquc prote­ stantes identidem jactare solent, C. si res prout sunt sedulo disquirantur, JV. 267. Ad 1. prob. A; Immo vero compertum est longe ante Lutheri, ceterorumque aetatis illius sectariorum perduellionem, ubique locorum in Eu­ ropa, in Italia vero praesertim, graecam latinamque litteraturam praeter ver­ naculam, ac bonas universim artes perfectionis apicem attigisse14; Gallias H) Ecquis ignorat saeculum Leonis X. comparari saeculo Augusti? Si sculpturam specas, tibi sese sistit Buonarroti, si ar­ chitecturam Bramante, si picturam Raphael Sanzio Urbinas, Julius Romanus etc.; si graecam linguam, tibi occurrunt Angelus Politianus, Sadoletus atticus ab Erasmo nuncupatus, Guidiccionus, aliique magno numero; de lingua latina nihil attinet dicere, cum Sadoletus, Bembus, Joann. Ant. Fla­ minius, Hier. Fracastorus, Sanazzarus, Vida, Caslilionacus, Altilius, Fascitellius, Cotta etc. monumenta post se reliquerint aere perenniora. Floruit aetas illa poetis graecis, latin is, italis; oratoribus, historicis sum­ mis. Satis erit percurrere vel leviter tres partes voluminis VII. ed. Rom. historiae litterariae Italiae cl. Tiraboschi, et histo­ riam universae litteraturae cl. Andres lib. I. cap. 13. ut quisque inlelligat quo pervenis­ sent scientiae ac litteratura omnigena saec. XVI. ineunle. Attamen barbarus Lulherus 388 ’^•1’ β- 4' Hispaniasque summis florentes viris saec. XVI. initio, perinde ac Germaniam extitisse, ut de regionibus reliquis taceamus. 15 Notum est, philosophiam, ju­ risprudentiam, scientias naturales magna per id tempus animorum contentione fuisse excultas 16; notum denique omnia scientiarum semina jamdiu praejacta felici tunc exitu evolvi coepisse ex universali propemodum regionum omnium commercio, novique orbis detectione, ac inventione typographicae artis ‘7, prius­ quam Lutherus cum suis ad pacem Europae perturbandam in medium pro­ diret. Sive igitur erupisset protestantismns sive non, impulsio data jam fuerat, et scientiae universae eodem omnino modo progressae fuissent, ac reipsa fe­ cerunt. Protestantismns propterea ad scientias ac bonas artes, quod attinet, elementum est plane heterogeneum. Ad summum protestantismi origo thesim nostram mirifice confirmat, fidem nempe catholicam tum directe tum indirecti scientiarum provexisse progressus et incrementa. Dum enim protestantes veram Christi ecclesiam turpiter deserentes acriter in eam insurrexerunt, ex­ citarunt catholicos ad avitae fidei, quae in omnibus fere articulis impugnaba­ tur, defensionem suscipiendam. Omnis quippe actio provocat, uti animadver­ timus, reactionem; ac milites dum arma exercent, validiores evadunt. ausus est exprobare Romae quod nesciret latine.' Ac haeretici teuloniei illius secta­ tores impudenter id ipsum ingeminare non erubuerunt! Apposite Branca op. cit. De sacr. libror, latinae vulgatae editionis, tom. I. lib. I. cap. 1. pag. 33. -Quasi vero, inquit, Itali praesertim nostri eo saeculo, quod nobis saeculum omnium elegantiarum non etruscarum modo sed latinarum quo­ que et graecarum fuit, ope indigerent Ge­ tae alicujus aut Davi, ut perpolirentur, ac barbari esse tum primum dediscerent; aut, si qua ceteris linguarum scientia fuit, non illi ejus studium sensumque extulerint e catho­ licis, potissimeque ex Italia ejusmodi artium altrice, librorumque de iis excusorum pa­ rente prima.» Cf. card. Quirinum in ep. ad Samuelem Formejum ann. 1748, dec. 6, alia ad eund. 1749, dec. 7, epist. ad Joann. Rodulphum Isselium ann. 1750, dec. 7 etc. Paulum Colomesium, Italia orientalis, pag. 62, 77, 95, 104, 113. ls) Cf. Andres op. cit. DelC origine, progressi e stato attuale di ogni letteratura, torn. I. lib. L cap. 12 et 13. Ipse Bûhle in sua Historia philosophiae quam­ vis ut protestons, kantianisque placitis haud parum addictus, reformationis influxum in scientias exaggeret, tamen agnoscit causas instaurationis scientiarum reformationem praecessisse. »1 lumi riaccesi in Italia dal risorgimento della lelteralura e fllosofia degli antichi sparsero la benefica loro influenza anche nelle vicine contrade e specialmente in Germania verso il finire dei quindicesimo secolo e il principiare dei sedicesimo;« ita ipse incipit sect. II. cap. 1. ex versione italien, Milano 1822, remque ibidem evolvit, licet acatholicis praejudiciis ubique affectum se prodat. ,6) Per id tempus ubique fere florenlissimae universitates studiorum institutae fue­ rant: celebres inter ceteras erant parisiensis, lovaniensis, bononiensis, patavina. Ger­ mania imitata fuerat Italiam et ibidem ere­ ctae demum universitates tubingensis ann. 1477, moguntina ann. 1482, wittembergensis ann. 1502, Francofurti ad Oderam ann. 1506 in quibus recensitae disciplinae trade­ bantur. Cf. Audin, Vie de Luther, e CAPUT ΠΙ. DE RATIONE POST FIDEM. 274. Postquam ab infallibili ecclesiae magisterio aliquid credendum de fide propositum est, ac etiam postquam iis omnibus, quae ecclesia credenda proponit, quispiam interiorem intellectus ac voluntatis assensum, divina opi­ tulante gratia, praebuit, nullaene amplius rationi partes supersunt? Haudquaquam sane, sed plura sunt in quibus poterit humana ratio post susceptam fidem se exercere, suasque exerere vires. 275. Verum ut id legitime fiat, et hinc inde latentes devitentur sco­ puli, debet ratio certas sibi a fide ipsa praestitutas regulas sectari, eamque praecipuam, ut non primas sibi in ejusmodi negotio vindicet partes , nec se umquam ab ecclesiae magisterio subducat, sed veluti ancillam se exhibeat fidei, minime vero uti arbitram ac dominatricem. Hoc modo fidei ac rationis legitima jura in tuto posita erunt, vanae reddentur accusationes quas incre­ duli ac rationalistae adversus catholicum auctoritatis principium intentant; immo vero componentur sententiae quas nonnullae catholicae scholae aetate hac nostra in speciem contrarias, ac invicem adversantes proferunt. Metho­ dum igitur nostram sectantes in duos pariter articulos postremum hoc caput dispertiemur, in quorum altero de recto rationis usu post fidem, in altero de ejusdem post fidem abusu tractatum habebimus. DE RECTO RATIONIS USU POST FIDEM. 276. Ratio, seu scientia ac fides, ut vidimus, amico inter se foedere copulantur ante fidem et cum fide: non igitur putandum est, ipsas posse aut velle divortia facere postquam ratio se fidei subjecit, et sacro, ut ita loquar, connubio ratio et fides conjunctae sunt. Restant propterea rationi· etiam post fidem jura sua, immo et debita, quibus illa vicem officii reddens fidei, ad hanc tuendam ac illustrandam tota se confert. Munera haec ratio­ nis post fidem ei vindicanda aggredimur adversus illos, qui rationis veluti hostes sese exhibent, dum omnem scientificam inquisitionem a fidei dogma- I · 393 tibua repellunt, suspectosque traducunt eos qui fidem et scientiam simul conjungunt magno fidei ipsius lucro ot ornamento. Sit igitur PROPOSITIO I. Post susceptam fidem potest humana ratio fundamenta ipsius fidei singulorumque dogmatum investigare, eaque tueri. 277. Jam alias distinximus, nec umquam satis distinguendum est duplex in viro theologo munus, fidelis scilicet ac doctoris. Prout fidelis est, non discernitur ille in assensu quem fidei praebet, ab alio quopiam infimae rudis­ que plebis credente, cum unice credat ob auctoritatem Dei revelantis et ecclesiae proponentis, adspirante, ut supponitur, divina gratia. Prout vero idem doctoris sustinet munus, potest praeterea, immo et debet in fundamenta inquirere ipsius fidei, ac singulorum dogmatum quae per fidem cognoscit et credit, non quidem propter se tantum, sed praecipue propter alios rationem exposcentes de ea, quae in ipso est spe.1 Quapropter haud innititur aut inniti potest inquisitionibus suis, ut credat, cum ejus fides ab illis nullo modo pendere queat, sed unice, uti diximus, a motivo formali fidei divinae.2 278. His praemissis vix probatione egere videtur thesis nostra. Nam cum objectum, ut vocant, materiale fidei nostrae totum historicum sit, ac re­ velatio ipsa sit factum, adeoque et illa omnia quae in revelatione continen­ tur; fit, ut revelatio ejusque objecta possint quoad eorum existentiam docu­ mentis demonstrari non minus ac credibilitatis motiva, quae nempe homini evidenter suadent talem reipsa esse revelationem, quae divinitus data perhi­ betur. Haec porro omnia sine alacri seduloque studio, sine scientiae ac rationis ope, ac longa diuturnaque meditatione nemo jam sibi poterit com­ parare.3 Quis itaque ea assequetur nisi theologus, cujus munus est haec ‘) I. Pel. HI. 15. J) Haec, ut superius adnotavimus, ab Hermesio non rite distincta, sed temere per­ mixta fuerunt. 3) Quod hic dicimus de molivis crcdibifilalis, quibus etiam internoscendis tutandisqne alacri seduloque studio, scientiae ac rationis ope, ac lonya diuturnaque meditatione opus esse asserimus, intelligi debent quoad eos, qui singillatim haec ex­ pendunt, eorumque vim ad convictionem intellectus exponunt ac vindicant ab impu­ gnationibus incredulorum. Si autem simul illa spectentur ac in suo complexu, quandam evidentiam praeseferunt, quae rudio­ rum etiam oculos percellat eisque eviden- 1er credibilem reddat divinam revelationem. Hac ratione componi inter se posse viden­ tur quae Valsecchius et Spedalierius con­ traria scripserunt. Valsecchius enim una cum Bcrgicrio contendit rudes posse sibi facile comparare compendiosam demonstra­ tionem credibilitatis christianae, seu supernaluralis ac divinae revelationis; Spedalie­ rius in Analyst examinis critici Frereti, cap. XIII. art. 2 el 3. ulrumque impugna­ vit, atque adeo singulari plane sententia progressus est, ut praerequisita ad fidei actum, ordinaria lege omnibus necessaria, rejecerit, in quo certe suffragium doctorum non tulit. Optima in hoc habet cl. Gerdilius ad ostendendum quomodo etiam rudis H » ί 394 . .Si quid est divinorum mysteriorum quod intelligere non valemus, Spiritui per quem scripta sunt, docenda potius reservamus, quam temere definiamus." Ita ipse in Prol. ad opus cu­ jus titulus Sic et non. Attamen cum re­ vera ad fidei mysteria non tam illustranda quam demonstranda subtilibus humani in­ genii rationibus ita uteretur, iisque fideret, ut fidem ipsam aestimationem (quasi opi­ nionem) appellaret quam ratio humana cer­ tam ostendere deberet, merito subtilioris theologici rationalism! parens est habitus. Ex quo patet satis non esse ecclesiae ma­ gisterium agnoscere ad rationalism! scopu­ los declinandos, si quis ratione interim sua abutitur in rebus fidei: eosque qui ad spe­ culativam intelligentiam dogmata fidei co­ nantur evehere, si nimis proprio ingenio ac phantasiae indulgeant, in rationalismum aliquem dilabi facile posse. Ceterum haud recte prof. Cousin, Ou­ vrages inédits d'Abélard pour servir à Chistoire de la philosophie scholastique etc. Paris 1836. Introd. §. IV. scribit. ..En théologie il mit de côte la vieille école . . . qui exposait sans expliquer, et fonda ce qu’on appelle aujourd’hui le rationalisme. Abélard a essayé de se rendre compte de la seule chose qu’on pût étudier de son lems, la théologie ... a entrepris de trans­ porter la raison dans V autorité." 1. Enim falsum est quod res fidei explicare, eo­ rum rationem reddere, rationis usum in iis adhibere, si quidem id rite fiat, ratio­ nalismum constituat. 2. Falsum praeterea, haec omnia primum ab Abaelardo praestita in theologia fuisse; quippe jam saeculo XL exeunte Anselmus cantuarien. ingenia theo­ logorum ad id vehementer excitaral, ac scholasticae fundamenta jecerat, hoc veluti principium constituens: »Sicut rectus ordo exigit ut profunda christianae fidei creda­ mus, priusquam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si posteaquam confirmati sumus in fide, non studemus, quod credimus intelligere;·· Cur Deus homo, cap. 2. Illud igitur Anselmum inter et Abaelardum et utramque schûlam erat discrimen, quod ille pro fundamento habebat credo ut intelligam, iste vero quae­ rebat intelligere ut crederet. Cf. Proslog. cap. 1. ”) Cf. Petav. ibid. cap. 4. αο) Plura congessit hanc in rem Petavius patrum testimonia Clementis praeser­ tim alexandr., Grcgorii nazianzeni et nysseni, Basilii, Ambrosii, Augustini, alio­ rumque quae cit. cap. 4. recoli possunt. 2I) Sane haec inter cetera scribit Tertul- — 406 reipsn sensu Plato et Aristoteles haereticorum parentes nuncupati sunt ac praeforniatores, eorumque philosophia haerescon omnium promptuarium ap­ pellata. 22 304. Ad 4. D. In ordine ad rigorosam demonstrationem et comprehen­ sionem mysteriorum. C. in ordine ad aliqualem saltem intelligentiam, iV. Dum angelicus doctor solum officium negativum rationi videtur adseribere, demonstrationem proprie dictam mysteriorum fidei instituendam ex rationis principiis excludit, plenamque eorumdem mysteriorum comprehensionem : quae quidem verissime statuit, cum utrumque absonum omnino sit; at nuspiam illam excludit intelligentiam ac scientificam cognitionem, quam nos adstruimus, immo non uno in loco contrarium aperte docet. 23 lianus loc. cit. «Quid ergo Athenis ei Hie­ rosolymis? Quid academiae et ecclesiae? Quid haereticis et christianis? Nostra in­ stitutio de porticu Salomonis: qni et ipse tradiderat, Dominum in simplicitate quae­ rendum. Viderint qui Stoicum, et platonicum, et dialecticum christianismum pro­ tulerunt. “ S. Ambrosius in Ps. CXVIH. serm. XXII. n. 10. ..Elaborandum est igitur . . . ne quis adsertionem nostram per philosophiam depraedetur. Sic enim arianos in perfidiam ruisse cognovimus, dum Christi generationem putant usu hujus sae­ culi colligendam. Reliquerunt apostolum, sequuntur Aristotelem. Relinquerunt sa­ pientiam quae apud Deum est, elegerunt disputationis tendiculas et aucupia verbo­ rum secundum dialecticae disciplinam.- En quo sensu patres philosophiam in rebus fidei damnaverint. nj Cf. Petav. loc. cit. cap. 3. §. 2 el 3. Plura etiam hanc in rem libi suppeditabil Nebridius a Mûndelheim can. regul. in op. Philosophia s. Augustini, seu Philosophia Christiana, A’iennae 1654. Praef. cap. II, HI et VHL Rcipsa s. Doctor II. 2. qu. 2. art. 1. 0. «Actus iste, inquit, qui est credere, ha­ bet firmam adhaesionem ad unam pariem, in quo convenit cum sciente et intelligente : el tamen ejus cognitio non est perfecta per maximam visionem, in quo convenit cum dubitante, suspicante el opinante; et sic proprium est credentis ul cum assensu co­ gitet;" et qu. 8. art. 8. ad 2. ..Fides non potesl universaliter praecedere intellectum. Non enim posset homo assentire credendo aliquibus propositis, nisi ea aliqualiter intelligeret.· Porro istud intelligere non assumit Angelicus de aliqua tantum extrinseca cognitione, sed de intellectione intima objectorum propositorum, ut palet ex iis quae scribit ibid. art. 1. O. Nomen intel­ lectus quandam intimum cognitionem im­ portat: dicitur enim intelligere, quasi in­ tus legere;· el in resp. ad 3. «Intellectus, inquit, nominat quandam excellentiam co­ gnitionis penetrandi ad intima," nempe eo­ rum quae revelantur. Loquitur siquidem de intellectu prout est donum gratiae, quod perficit naturam. Demum ibid, ad 2. quae­ rens, quare ejusmodi perfectio dici potius debeat intellectus quam ratio, respondet: -Ista superadditio non dicitur ratio, sed magis intellectus : quia ita se habet lumen superadditum ad ea, quae nobis supernaturaliter innotescunt, sicul se habel lumen naturale ad ea, quae primordialiter cogno­ scimus." Sed cf. de hoc argumento Fallelti can. reg. Lo studio unalitico della re­ ligione. Roma 1827. Part. III. tom. II. Di­ scorso preliminare, turn cap. 6. ubi co­ piose rem hanc discutit. 407 DE ABUSU RATIONIS POST FIDEM. 305. Rationis post lidem abusum vocamus illam agendi perversitatem, qua quis contendit non rationem fidei ab ecclesia tamquam infallibili auctoritate praedita propositae, uti par est, esse subjiciendam; sed fidem objectivam subjiciendam esse rationi, ita ut ratio cujusque individualis, seu potius spiritus privatus sit norma princeps, immo unica, independens et absoluta ipsius fidei, quae tota proinde subjectiva efficitur. Tales porro sunt prote­ stantes, et qui ab iis progeniti sunt rationalistae ac mythici. Cum vero pro­ testantes, saltem qui orthodoxi audiunt, procul rationalistas ac mythicos repellant, immo et confutare istorum systemata enitantur, duo a nobis heic effici debent, primo scilicet ostendere rationem ab auctoritate fidem objectivam omnino adsciscere debere, secundo evincere rationalismum ac propterea ejusdem modificationem, mythicismum, necessario ex intima natura ac essen­ tia protestantismi effluere, seu quod idem est, nullum dari medium, si logice ac historice etiam res consideretur, inter catholicismum ac totius christia­ nismi destructionem. Quae quidem insequentibus propositionibus efficere aggredimur. , PROPOSITIO I. Nequit humana ratio se ipsam unicam fidei regulam constituere, quin fidem destruat, quae ab auctoritate pendet. 306. Crimen hoc est haereticis omnibus commune, qui se extollere ausi sunt contra auctoritatem divinitus institutam, ecclesiam Christi videlicet, ut custos esset ac vindex depositi revelationis, immo etiam ut magistra esset infallibilis, ac proinde regula fidei proxima credendorum et agendorum ; ita ut seipsos seu rationem individualem tamquam fidei normam ac regulam substi­ tuerint. Nulla tamen secta usque ad novatores saec. XVL in principium for­ male erexit independentiam absolutam rationis a quavis auctoritate. Lutherus omnium primus libertatem examinis proclamavit, eamque veluti characteristicani notam, immo constitutivam protestantismi ejusque basim posuit. Porro principium istud fidei omnino eversivum esse perfacile ostendimus. 307. Ex suo loco demonstratis Christus ecclesiae a se conditae univor­ sum commisit revelationis depositum, eique praedicationem commendavit do­ ctrinae suae: in hunc finem infallibilitatis dote eam communivit, ut rite jugiter fungeretur munere quod ei demandavit·, ut autem fidem penes gentes omnes obtineret, virtute signorum eandem instruxit. 1 His freta praesidiis ■) In hujus trad. part. L sect. I. cap. 4. 408 ecclesia evangelism universis gentibus annunciavit ac annunciat. Harum of­ ficium fuit ac est motiva expendere credibilitatis, do quibus cum ipsis con­ stiterit, nil aliud superest, quam adspirante divina gratia credere iis omnibus ac singulis quae ab ecclesia credenda proponuntur. Quivis alius processus alogicus est; siquidem in propositione ecclesiae duo illa habentur quae ad rite credendum requiruntur et sufficiunt, motivum scilicet formale, et regula proxima credendorum, quorum alterutrum si desit, nulla vera concipi fides objectiva potest. Per motivum namque formale quisque cognoscit non posse subesse falsum iis quae Deus revelaverit; per regulam proximam unusquisque pariter certus fit hunc vel illum articulum, omnesque etiam fidei articulos collective sumptos esse a Deo revelatos. 308. Jam vero qui abjecta hac regula infallibili solaque tuta sibi jus arrogat expendendi, secernendi, judicandi revelationis objecta, ut inde ratione individual! ceu norma ac dnce decernat quid fide divina credendum sit, quid vero ab articulorum fidei censu sit respuendum; is universum fidei systema labefactat, ejusque veluti oeconomiam. Evertit enim illud 1. quoad ipsum revelationis depositum, seu regulam remotam, quae ex Scriptura ac Traditione exurgit; siquidem anceps haerere debet circa Scripturarum canonem, earumdemque integritatem, sensum dogmaticum, sensumque traditionalem 2; 2. ever­ tit quoad singula dogmata, quippe a se unice pendet determinare quaenam vera, quaenam autem adseititia habenda sint: 3- evertit quoad firmitatem ac unitatem fidei, cum omnino unicae subjectivae persuasioni inniti debeat; haec autem varia pro uniuscujusque affectione necessario cum sit, necesse prorsus est ut omnia nutent, omnia fluctuent, ac in perpetua varietate et transitu posita sint, ex quo omnis dissolvatur unitas, horribilis inducatur confusio, donec fides ac ipsa fidei notio penitus intereat.3 a) Recolantur quae scripsimus in hujus tract, part II. sect. I. cap. 1 seqq. s) Praeter ea quae passim hac de re scripsimus tum in hoc, turn in tract. De vera relig. part. II. prop. VII et IX. ju­ verit haec confinnarc ex statu praesente religionis in Borussia, quae est palladium protestantismi. En quid scribal testis ocu­ latus ad redactorem ephemerid. L' t'nivers, die 18. Jul. 1841. ..Berlin est le centre de la science protestante, qui, comme vous le savez, croit être arrivée au point de se trouver non seulement indépendante de toutes croyances religieuses, mais encore bien au-dessus de toute vérité révélée. . . La philosophie de Berlin prétendait que la rai­ son humaine était parvenue à un degré de développement et de maturité, qui la met­ tait en étal de parvenir par ses propres forces à la connaissance de toutes les vé­ rités que l’homme avait autrefois acceptées comme venant à' une source supérieure, et lui étant communiquées par la révéla­ tion. Elle soutenait que la raison humaine pénétrait bien plus dans l’intelligence la plus intime de ces vérités, que ne l’au­ raient jamais pu faire les hommes qui, étant éclairés eux-mêmes d’une lumière surna­ turelle, avaient tâché de les expliquer. La religion et la philosophie, disait-elle, ont le même objet, mais la seconde est bien plus supérieure à la première, parce qu'elle arrive par elle-même à la conception claire et évidente des principes de toutes choses, principes que la religion ne fait qu’indiquer d’une manière obscure et voilée. Ces idées ■βλ !Ί11 409 309. Possemus equidem haec omnia facto ipso historico protestantisme tum successivi tum simultand confirmare: verum partim de his egimus * par­ tial in inaequent! propositione de hoc ipso nobis erit agendum. Interim lucu­ lenter ex dictis colligitur actum prorsus de fide objectiva ac historica esse, ubi ratio se ipsam unicam fidei regulam semel constituerit, cum munus ejus sit se tamquam pedisseqttam auctoritati subjicere, eique ancillari. DIFFICULTATES. 310. Obj. 1. Protestantismus suam adhuc religiosam retinet formam, vita adhuc et vigore pollet, crescit in dies, viresque exerit validiores, nec desperat se cito justa magno cultui esse persoluturum.5 2. Etenim non aliam profitetur fidem praeter quam biblica volumina exhibent, hominum commentis rejectis. 3. Nec tamen putandum est juxta protestantismi systema homines ex se, sola naturali ratione, veritates supernaturales promere ex Bibliis, sed interiore divina Spiritus sancti inspiratione freti juxta divina promissa. 6 4. Neque ad divinum hunc Spiritum, interius veritatum omnium magisteriüm obtinendum humano conatu, aut oratione, aliisve adminiculis opus est: siqui­ dem Deus hominem invadit, eique substantialiter conjungitur: cum individuo quolibet nova quaedam fit divini Verbi incarnatio: et quemadmodum Logos humanitatem Salvatoris assumpsit absque hujus cooperatione, sed passive tan­ tum se habentis, sic individua singula assumit, pervadit ac penetrat, immo cum ipsis identificatur, ea movet, regit ac infallibilia efficit. Ex quo patet ont été adoptées par la plupart des hommes distingués et savans de Berlin; voilà ce qui explique pourquoi ils n’expriment ni haine, ni aversion pour ceux qui tiennent encore à des doctrines religieuses positives: ils prennent ces hommes en pitié, tout en honorant en eux leurs bonnes intentions. Vous avez encore besoin d’une religion révélée, d’un culte extérieur, de cérémo­ nies, vous disent-ils, c’est très-bien, nous comprenons parfaitement l’état dans lequel vous vous trouvez, car nous y étions aussi; mais vous en sortirez peut-être, si vous pénétrez plus avant dans les éludes philo­ sophiques, si la lumière de la science éclaire enfin votre raison. . . Le mouvement des esprits en Europe, ou pour mieux dire dans le monde tout entier, vers la religion ca­ tholique, vers ΓEglise, mouvement que l’on n’ignore pas à Berlin, est considéré dans cette ville comme quelque chose de bien inférieur à ce développement intellectuel, auquel tout est subordonné en Prusse, comme un état transitoire par lequel l’hu­ manité passera pour arriver au faîte atteint déjà par les philosophes Prussiens. Jamais orgueil scientifique ct intellectuel n’a été poussé plus loin. Il a aveuglé les hommes les plus intelligens et exercé une fâcheuse influence sur la direction des affaires inté­ rieures en Prusse. “ Plura etiam ac singu­ laria anccdola cf. in op. De la Prusse et de sa domination sous les rapports poli­ tiques et religieux, Paris 1842. Partie re­ ligieuse chap. 3. sect, première, pag. 342 seqq. D In Tract. De vera religione, loc. cit. lia passim in publicis ephemeridibus quas ipsi evulgant. Vide f Univers 9. Julii 1842 ubi protestantes disserentes de ecclesia catholica hac phrasi utuntur: » Cette Ilion vaincue qu’on appelle Γ église. U e) Cf. Baudry in op. cil. Gémissements (Γ un coeur catholique, pag. 71 seq. 410 Λ longe tutiorem protestantem esse in iide sna, quam quilibet catholicus possit, qui nonnisi accidentalem cum Deo unionem profitetur una cum incerto syneraismo seu libera divinae motioni cooperatione.7 5. Tantum igitur abest, ut protestantismus auctoritatem rejiciendo amittat fidem, ut in supremo potius gradu illam possideat Ergo. 311. Resp. Ad 1. D. Protestantismus adhuc formam suam retinet negativam, C. positivam, Λ. Persistit scilicet protestantismus in natura ac forma sua negativa, quae nil aliud est nisi perpetua protestatio adversus legitimam auctoritatem, ac fidei veritates quas in sua perduellione negavit. Hoc certe sensu profecit ille plurimumque profecit, cum fidem paulatim corroserit ac peremerit universam. Hoc item sensu vita idem ac vigore pollet, ea nempe vita quae tota se prodit in fide catholica persequenda, quo fit ut nulli parcat labori, nulli fraudi, mendacio nulli ut eam, si quidem fieri posset, subruat atque convellat. Cum proinde inferi portae sibi semper victoriam pollicean­ tur adversus Dominum et adversus Christum ejus, quid mirum si stolida hac inanique plane spe protestantismus alatur, atque soletur de parentalibus quamprimum magno cultui, ecclesiae nimirum catholicae persolvendis ? Ast eum aeterna veritas, Christus, de ecclesia a se super Petrum fundata pronunciaverit: et portae inferi non praevalebunt adversus eam, allidet profecto se protestantismus ad hanc petram, et confringetur, et conteretur, et commi­ nuetur. 8 Sane nulla fortasse alia extitit aetas qua et ecclesiae firmitas, et protestantismi infirmitas. immo vero absoluta impotentia pateret magis quam in praesenti, quum ecclesia praesidiis omnibus temporalibus fere desti­ tuta, propriisque relicta viribus, obnitenteque contra ipsam universali quadam conspiratione, tamen nedum subsistit, sed vitam viresque suas sic exerit, ut vix alias adeo exeruerit; contra vero protestantismus in dies magis dissolvitur et ad interitum vergit. 9 7) Ila fere recentes protestanlismi my­ stici sectatores, qui Berolini praesertim suam habent sedem, Hengstenbergo duce. e) Praeclare omnino invictus episcopus ac martyr Joann. Roffensis his verbis jam aetate sua configebat Lutherum et lutheranos similia effutientes, quae nos Calvino et calvinianis ac protestantibus omnibus seu haereticis cujuscumque denominationis apta­ mus: ..Huc adsis et tu Lulhere cum lutheranis omnibus luis, et omnia studia vestra in unum conflate, neque unquam efficietis, quin vera praedixerit Christus, nempe quod super petram, hoc est Petrum, aedificatu­ rus esset ecclesiam: stat contra vos haec auctoritas invicta, quae etiam de vobis triumphat et triumphabit.“ Apud Schel- strate, Antiquit. cedes. tom. II. diss. IL cap. 6. art. 1. η. 2. ’) Ne vero haec exaggerata a nobis videantur , praestat documentis firmare ex auctoribus ipsis protestantibus desum­ ptis. Porro D. Macauly protestans anglicanus iu suis Considerationibus super historiam pontificatus romani a prof. Leopoldo Ranke adornatam, quas exhibet in Revisione Edimburgensi fasc. mensis Oct. 1840 fatetur 1. ecclesiam romanam recupe­ rasse dimidiam saltem partem eorum quos amiserat per reformationem; 2. majus nunc seu magis extensum esse dominium ponti­ ficatus romani, quam unquam quovis extilerit alio sacculo; 3- superare sectas omnes Christianas etiam collective sumptas; 4. af- 411 312. Ad 2. D. Et hac proprio de causa fidem omnem objectivam ami­ sit protestantismus, C. veram profitetur fidem, N. Etenim praeterquamquod et ipsa sacra Biblia articulum fidei constituunt, quem nonnisi ab ecclesia, ut suo loco ostendimus ’°, protestantes habere possunt; ad eum plane modum fidem suam protestantismus ex sacris Bibliis hausit, quo inde gnostici, manicliaei, sabelliani, ariani, nestoriani etc. hauserunt antiquitus, nunc vero hau­ riunt sociniani. methodistae etc. qui scilicet professi sunt et profitentur omnes fidem suam ex sacris Bibliis unice arcessere, commentis ecclesiae catholicae, id est, romanae repudiatis. Attamen omnes haeretici vel increduli fuerunt aut sunt, cujusmodi pariter est protestantismus haereseon omnium viridarium. 313. Ad 3. D. Id est nonnullorum protestantium, C. omnium, N. Mira semper et viguit et viget circa istiusmodi systema interioris inspirationis individualis varietas inter protestantes quam jamdiu expendimus 11 : cum igitur firmat se nullum signum cernere imminu­ tionis catholicae ecclesiae; 5. immo vero praevidet futuram subsistentiam ejusdem ecclesiae super ruinam patriae suae; 6. de­ nique, ceteris omissis, agnoscit ecclesiam hanc pleno vigore pollere, novosque jugi­ ter progressus facere. Brevitatis causa verba ipsius auctoris praetereo. Cf. Annali delle scienze reliff. vol. XIII. n. 37. Luglio e Agosto 1841. In ephem. Univers 10. Mars 1842 legitur: «D'après une note que nous (L'institut catholique publié à Lyon) avons publiée en 1831 el que nous empruntons à M. Ozanam, qui lui-même se basait sur les calculs de Malte-Brun, auteur prote­ stant, l'accroissement des catholiques, comparativement à I' époque de Luther, serait de 35 millions, et depuis 1831 il a dû s’augmenter beaucoup." In sola provin­ cia genevensi ex confessione proteslantis Baumgarten ab ann. 1822, dum protestan­ tes per singulos annos creverunt in propor­ tione 2 ad 100, catholici creverunt in pro­ portione 72 ad 100. Cf. ibid. 8. Mars 1842. Possem plura alia adjicere, ne tamen pro­ lixus nimis sim, haec sufficiant. Cf. Ta­ bleau général des principales conversions, (pii ont eu lieu parmi les prole stans et autres religionnaires depuis le commence­ ment du XIX. siècle, par l’ab. Rohrbacher, 2. edit. Paris 1841. Noti sunt progressus Catholicism! in Anglia, in Hollandia, Ame­ rica etc. Et tamen stultuli illi protestanles qui quotidie diffluunt. confidunt se quamprimum exequias celebraturos magni cultus, glorianlurque de Ilio devicto! Quod vero spectat ad fraudes et vexationes pro­ testant! um adversus ecclesiam catholicam, legi omnino debet opus cit. De la Prusse et de sa domination, Paris 1842. Partie religieuse, sect. Π. Du Gouvernement prussien vis-à-vis des catholiques. Né­ cessité pour le gouvernement prussien de recourir contre le catholicisme à des moyens indirectes ; énumérations de ces moyens: 1. Organisation religieuse mili­ taire; 2. organisation religieuse de ΐin­ struction publique; 3. fonctionnaires pu­ blics et mariages mixtes; 4. législation religieuse. Omni ratione nititur gubernium borussicum opus hoc supprimere, ac effi­ cere ut oblivioni detur. De Russia nihil attinet dicere, cum ejus vexationes in ca­ tholicos nimis nolae sint; cf. op. Persecu­ tions et souffrances de l' église catholique en Russie, Paris 1842, item: Allocuzione della Santilà di nostro Signore Grego­ rio PP. XVI. al sacro collegio nel concistoro segreto del 22. Luglio 1842 seguila da una esposizione corredata di do­ cumenti suile incessants cure della slessa Santilà Sua a riparo dei gravi mali da cui é afflitta la religione cattolica negl' imperiali e reali dominii di Russia e Po­ lonia. Roma 1842. *°) Supra part. IL sect. I. cap. 1. prop. L Ibid. 412 alii illud admittant, rejiciant alii, alii vero iisdem Scripturae textibus innixi temperent pro lubitu varieque adornent12, quis non videat totum istud sy­ stema cui tantopere fidebant protestantes, stultum plane se prodere? 314. Ad 4. D. Ita ut et in hoc systemate novum habeatur nutationis protestantismi argumentum, C. veritatis, Λ. Quondam protestantes inhaeren­ tes Lutheri doctrinae de homine substantialiter per originalem noxam foe­ dato, ac de perseverantia concupiscentiae etiam in renatis quae formalis peccati rationem habeat, immensum, ut ita dicam, Deum inter et hominem posuerunt intervallum13; accusabant propterea catholicos eo quod gratiam sanctificantem animae justi inhaerentem esse docerent, adeo ut illi hoc nomine fuerint a Tridentino damnati.14 Nunc vero recentiores protestantes ad mysticismum ac pietismum nescio quem dilapsi, adeo arctam contendunt unionem esse Dei cum homine justo, ut substantialiter Deum cum eo conjungi, immo et cum eo fere substantialiter identificari autument, totidemque fieri veluti incarnationes quot justi efficiuntur. Objurgant proinde catholicos quod nimiam Deum inter et hominem distantiam collocent, dum nonnisi accidentalem unionem propugnant inter Dei gratiam et animam justi. 15 Nimirum semel ac via veritatis deseritur, prona est ac praeceps ad opposita extrema pro­ lapsio; dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. 315- Ad 5. D. Nempe eo ipso quod recens protestantismus in supremo gradu fidem se possidere jactat, omni fide destitutus est, C. vere fidem pos­ sidet, N. Possidet enim subjectivum fanatismum qui novas identidem formas assumet cum nova quaeque apud illum theoria praevaluerit. Fides prote­ stantismi, si hoc uti nomine velimus, semper temporalis est, ac proinde nulla, quandoquidem jugiter pendet ab hominum adinventis, quae eum dextrorsum aut sinistrorsum trahunt, haud secus ac in amplis Africae desertis magni illi arenarum cumuli qui prout a ventis agitantur et compelluntur, et sedem im­ mutant, et novas perpetuo formas assumunt. PROPOSITIO II. Ab essentiali protestantismi constitutione ac natura necessario profluit rationalismus; seu si protestantismus est verus, falsus est christianismus. 316. Protestantismus qualis a Luthero primum prodivit, bifariam spe­ ctari debet, tum nempe in essentia, seu natura et constitutione sua, tum in n) Cf. Baudry op. cit. Gémissements dun coeur catholique, pag. 74, 75. ubi documenta afferuntur. u) Vid. quae scripsimus in Tract. De gratia, part. Π. cap. 1. u) Sess. VI. can. XI. IS) Recolantur quae nos superius adnot a vi mus de hac Dei cum homine conjun­ ctione per caritatem diffusam in cordibus nostris, n. 130. ubi quo sensu juxta plu­ rium theologorum sententiam dici possit hujusmodi unio substantialis, explicavimus. 413 sua forma exteriore et accidentali; sub priori respectu ralion alutieus plane fuit, ac talis prodivit vel ab ipsa origine sua; sub posteriori respectu supernaturalisticus extitit. 317. Duo porro ad propositionis nostrae veritatem evincendam a nobis praestanda sunt: primo quidem rationalisticum essentia ac natura sua protestantismuin esse, adeoque rationalismum necessario ac sua veluti sponte debuisse ex eo promanare et evolvi; secundo per rationalismum pessumdari prorsus totumque everti christianismum, seu religionem christianam. Utrum­ que porro jure et facto seu thcoretice et practice facile ostenditur. 318. Ac primo quidem protestantismi super terram apparitio sup ema­ turalis in speciem fuit, Bibliis videlicet innixa ac veluti pallio symbolorum contecta. Si principium tamen ex quo prodivit in lucem , si spiritum qui intus alebat totamque agitabat molem, consideres, haec nonnisi rationalistica fuerunt. Sane Lutherus, rejecta penitus infallibili ecclesiae auctoritate, suf­ fecit eidem spiritum suum privatum, seu ut modo loqui adamant, rationem suam individualem veluti normam ac judicem tum in critica biblica, tum in exegetica, tum in dogmatica, proclamavitque, ut saepe diximus, principium libertatis et examinis in religionis negotio. Jam vero in hoc proprie na­ tura ac vis consistit rationalism!, qui profitetur rationem principem normam esse credendorum et agendorum, ita ut ista ex proprio fundo statuere de­ beat, judicare ac decernere qüid sentiendum sit de Bibliis eorumque valore, nec non de eorumdem sensu, ut inde eruat quid sit in religione tenendum. Absque hac substitutione numquam enatus esset protestantismus, immo ne concipi quidem posset. 1 Spectata igitur natura ac essentia protestantismus non est nisi rationalismus, larvatus tamen supernaturalismo, qui per Biblia et symbola seu fidei professiones statuebatur. Et haec quidem jure. 319· Facto porro, prout secundo loco proposuimus, rationalismum ex protestantismo progenitum esse atque ad perfectionem adductum, constat ex historia. Protestantismus enim in auctore ac parente suo veluti personificalus est; quoniam vero Lutherus vi principii a se constituti, uti criticus in Bibliis expunxit librorum partem e censu canonicorum ac proinde divinitus inspiratorum2: uti exegeta talem Scripturis sensum subjectivum affinxit ') Id vidit vel ipse auctor protestans cit. Histoire critique du rationalisme en Allemagne, nempe Ainand Saintes, qui pag. 7. scribit: ..Quoiqu’il soit vrai de dire, logiquement parlant, que les principes du rationalisme se confondent avec ceux du protestantisme, ou du moins qu’ils en dé­ coulent, et que l’établissement de la réfor­ mation devait amener inévitablement le rationalisme etc." et iterum pag.'439. »On a vu comme le rationalisme est sorti tout naturellement de la reformation telle que Γ ont faite Luther el ses collaborateurs ; c’est le fruit qui était enferme dans le bou­ ton dont l’arbre de la réforme devait se parer, à moins que l’arbre ne fût coupé avant son développement.α 2) Recol. quae superius habenlurpart.il. sect. I. cap. 1. 414 quem sibi in illis deprehendere visus est: uti dogmaticus illos excogitavit articulos qui proprie lutheranam doctrinam constituunt dc peccato originali, de amissione liberi arbitrii, de sola fide justificante etc.; exinde rationalismus in triplici sua forma critica, exegetica, dogmatica, veluti ex germine arbustum quod postea in arborem crevit omnesque fructus suos protulit, evolutus est. 320. Rationalismus criticus a libris deutero-canonicis ad proto-canonicos progressum fecit, ac unum post alium suis, quibus inscripti erant, auctoribus abjudicavit tum Veteris tum Novi Testamenti libros. 3 Inspirationem penitus abjecit, spectavitque hos libros uti opera ac monumenta humanae rationis sese alacriter evolventis4, erroribusque tamen omnigenis adspersa.5 321. Rationalismus exegeticus eventus omnes supernaturales naturali prorsus modo exposuit, vel ad mythos historicos, aut poeticos, aut historicopoëticos relegavit6; mysteria aut in Scripturis reperiri negavit, aut tamquam aesthetica symbola habuit ac uti praesensiones quasdam religiosas7 ; id est, miracula, vaticinia, mysteria plane sustulit e medio. 8 'I 3) Cf. ibid. Porro protestantes ortho­ doxi adnisi sunt impugnare Slraussinra (qui inficialus est aulhcnticitalem quatuor evangeliorum, contendens, nonnisi post cen­ tum annos a Christi morte conscripta esse) ex conformitale evangeliorum cum actibus apostolorum. Atqui vix elapsus annus erat a publicatione Vitae J. C. quum profes­ sor tubingensis quaestionem proposuit, utrum critica nihil adhuc posset super Acta apostolica ct in epistolas Pauli? Hinc ipse cacpit expungere postrema capita in quibus iter apostoli Pauli Romam refertur, et in­ terim promittit sive a se, sive ab aliquo alio citius serius submissum iri critico exa­ mini tum Acta apostolorum, tum epistolas omnes apostoli, nempe ad ea expungenda a numero authenticorum scriptorum. Pri­ mam epistolam ad Timotheum omnino Schleicrmacher rejicit ex canone; cf. ejus epist. Ueber den sogenannten ersten Brief etc. seu De sic nuncupata prima epistola Pauli ad Timoth. Berol. 1807. Wilke ne­ gat evangelia Matthaei et Joannis ab his apostolis fuisse conscripta, ac dum Straussio se opponit, in pluribus convenit cum ipso; cf. Hist. erit. etc. pag. 193- Twesten affirmat nondum clausum esse cano­ nem scripturarum; cf. op. cit. pag. 226 seqq. Gfrôrer negat valorem historicum trium cvangcliofiftn synoptieorum, ibid. 191. ‘) Praeter superius dicta loc. cit. cf. quae scripsimus de systemate hegeliano. 4) Juxta Semlerum aetate Christi duae factiones erant inter se contrariae, gnoslica et judatea; Christus venit ad eas concilian­ das; hinc cum inveniretur in factione judaica, affectabat Moysi obsequium· conci­ liare; cum vero in factione gnostica reperirelur, insurgebat adversus gentis suae praejudicia. Post Christi mortem Petrus se declaravit pro factione judaica, Paulus pro gnostica. Quatuor evangelia quae super­ sunt, favent factioni judaicae; quae refere­ bant Christi sermones in favorem factionis gnosticae, perierunt, si excipias illud Marci (haeretici gnostici). Epistolae Pauli favent gnoslicismo. Epistolae catholicae Petri ct Jacobi scriptae sunt ad fusionem operandam utriusque factionis. Cf. cit. Hist, critique, pag. 141, 142 seqq. e) Recol. superius dicta part. II. sect. I. cap. 2. ’) Ila de Wette ibid. pag. 381. 8) Ila Eichhorn, Gabler, Paulus, Bauer. Exinde Scherer damnavit omnes prophetas veluti totidem impostores, ita ut sine ipsis vera fides melius fuisset in terris constabi­ lita; ibid. pag. 214 seqq. Ex quo optime concludit Starckius in suo convivio Theoduli, pag. 134. protestantismum hac ratione 415 322. Rationalismus dogmaticus perficiens epurationis, ut vocant, opus a Luthero incoeptum, omnia et singula temporis progressu corrosit: inficiatus siquidem est divinitatem Christi Jesu, cumque inter sapientes seu gnosticos, aut essenios connumeravit9; totam evertit satisfactionis ac redemptionis oeco­ nomiam ; Christi resurrectionem et in caelum adseensum, futuramque proinde corporum resurrectionem ac finale judicium veluti accommodationem judaicis locorum praejudiciis traduxit10; apostolorum doctrinam tamquam inutile ac perniciosum doctrinae Christi additamentum spectavit11: baptismum denique ac coenam, praeter sacramenta reliqua, veluti ritus mere symbolicos aut mnemonicos adseivit.12 323. Et haec quidem rationalismus vulgaris nuncupatus 13 ; rationalismus siquidem gnosticus· seu sapiens ac inteiligens ulterius progressus non modo symbolismum omnem (fidei confessiones) e medio sustulit, sed Kantii, Schellingii, llegelii aliorumque transcendcntalium philosophiam amplectens eam in religionem invexit, atque utramque simul permiscuit. Effectus porro hujus adoptionis extiterunt identitas philosophiae ac religionis, destructio omnimoda christianismi historici seu realis, suffectio religionis philosophicae, ex sola nempe moralis aut intelligentis naturae humanae constitutione depromptae l*; Christus jam non est nisi idea humanitatis in homine, et per hominem tollere e medio omnes probationes christia­ nismi. ’) Cf. egregios articulos recentis colle­ ctionis periodicae quae in Hollandia vulga­ tur sub titulo Der Katholik etc. seu Ca­ tholicus, Ephemeris religiosa historica et litteraria, Jan. 1842, art. I. Status protestantismi, pag. 8. Rôhr in suis epistolis super rationalisme spectat Christum ut ho­ minem ordinarium, quin necesse sit recur­ rere ad eventus supernaturales ad ejus na­ tivitatem explicandam. Cf. op. Hist, critiq. pag. 278. Ie) Ita Eberhardt, HcfTler, Gabler, L. Nitzsch, Wegscheider: juxta kantianos sunt totidem allegoriae, juxta De Wette mors expiatoria Christi Jesu debet esse symbo­ lum conformilatis, et reconciliationis omnium oppositionum in campo sensus religiosi. Ibici pag. 410. ”) Bôhme tribuit rationalismiun Christo, supernaturalismum vero apostolis in op. Die Religion J. C. aus den Urkunden, seu Religio J. C. e documentis originariis. Halle 1825. Hist. erit. cit. pag. 260. Eckermann censet satius esse uti solis doctrinis Christi, rejectis apostolis, ad se praecaven­ dum ab errore. Ibid. pag. 277. *2) Cf. quae scripsimus in tract. De Bapt. et de Eucharist. 13j Distinguitur siquidem nunc rationa­ lismus in vulgarem, empiricum, gnosticinii ac mysticum. H) Rationalismus modernus sive gnosti­ cus dici potest: Theologia absorpta a phi­ losophia. Christianismus juxta hunc rationahsmum non est nisi gnoslicismus qui triumphavit de judaismo; contra vero juxta Gfrôrer, non est nisi purus judaismus ex­ cepto dogmate de Messia. Paulusius non reperiebat in Evangelio nisi metamorphoses orientales. Ast De Wette affirmat christia­ nismum esse judicium idéale sine omni ra­ tionabili basi. Ita ceteri ejusmodi scriptores juxta varium rationalism! genus quod unus­ quisque sectatus est. Cf. documenta in cit. Hist, critique du rationalisme etc. pag. 328, 211, 191, 213 etc. Haec quidem opera continens 450 paginas tota est de hoc ar­ gumento , et tamen non est nisi specimen multo amplioris ac profundioris operis quod hac in re confici posset, praesertim si a ca­ tholico viro susciperetur. 416 historicum expressa15; Dei cum universo, potissimum vero cum humanitate identitas, individualitatis extinctio, seu ut verbo dicam, pantheismus sive materialis sive idealisticus proclamatus est16; subjectivismus demum aut ob­ jecti vismus absolutus, aut etiam subjectum ~objectum absolutum fuit per gnosticum hunc rationalismum christianismo historico substitutum. 17 324. Quae cum ita se habeant, juverit ita concludere: per protestantismum a Luthero adornatum ac in ipso personification rationalismus tum vulgaris tum gnosticus in suo germine ac embryone delitescebat, aut etiam si lubet, veluti protestantismi anima latens una cum exteriore supernaturalistica forma, veluti corpore, necessario et ex intima ejusdem protestantismi natura ortus est. Eadem porro exigente natura, labente tempore, evolvi coepit, magis deinde ac magis ex latebra seu involucro quo tegebatur, sese manifestavit, donec ad maturitatem adductus symboli cum omne supernatura**) Ita praeter Straussium Edelmann qui illum praecessit, nisusque est demonstrare Christum non esse nisi repraesentantem rationis seu sapientiae Dei; ibid. pag. 86. Juxta Bretschneiderum Christus repraesen­ tabat ideam hominis religiosi qua de causa dictus est filius Dei, docuitque ceteros ad eandem sibi promerendam qualificationem ; ibid. pag. 271. Juxta Daub Christus in ex­ cellentiori gradu possedit identilalem con­ scientiae divinae et humanae, quo sensu Deus factus est homo; forma proinde ejus apparitionis super terra est factum histori­ cum christianismi; ita in Theologumenis s. Doctrinae de religione Christiana, Hei­ delberg 1806. Straussius demum in sua Dogmatica quam vulgavit post Vitam J. C. nititur ostendere Christum hegelianum (con­ ceptum scilicet in idea philosophica) in per­ petuum deleturum Christum evangelicum ; ibid. pag. 350. Juxta De Wette divinitas Christi spectari nequit nisi tamquam idea aesthetica; ibid. pag. 408. Omitto aliorum placita qui Christum traducunt veluti ho­ minem spectantem ad societatem secretam a qua liberari non potuit ab infami nece, aliaque ejusmodi, quae vel referre taedet; cf. cit. arlic. Ephem. Hollandicae. Interim ex his levibus lineamentis colligere poteris, quinam sint fructus protestantismi, nempe apostasia a Christo et christianismo universo. Oh! si Lutherus, beatus ille megalander, ut eum vocant protestantes, posset consur­ gere ad videndum opus suum! Attamen quot inter ipsos adhuc deblaterant adver­ sus superstitionem ecclesiae romanae, illius nempe ecclesiae sine qua actum prorsus esset de Christiana religione, ut fatetur vel ipse tigurinus minister protestans Lavaler in epist. ad com. de Stolberg data, cujus haec verba sunt: ..Je vénère l’église ca­ tholique comme un antique et majestueux édifice, «/Mi conserve les traditions primi­ tives et des titres précieux. La ruine de cet édifice serait la ruine de tout le chri­ stianisme." Apud C Univers, 9. Juin 1842. *)' Recolantur quae paulo ante scripsi­ mus de hegelismo et pantheismo. His prin­ cipiis rationalism! gnostici innixus Schleiermacher in suis sermonibus concludebat, vi­ tium esse putare animam immortalem esse in sensu existentiae seu durationis individualis; anima siquidem non est pro theo­ logia speculativa, nisi portio quaedam ab­ soluti, quae in ipsum refundi debet. Cf. Hist. critique du ration, pag. 413. ,7J Huc referuntur pariter quae superius attulimus de hegelismo et neo-eclecticismo, cf- Hist, critiq. pag. 351 seqq. Sane pau­ cos ante dies sectatores philosophiae hegelianae Berolini protestati sunt, ut clamori propriae conscientiae satisfacerent, et vita­ rent hypocrisin, se nolle deinceps pertinere ad ullam religionem, quippe revelationes quibus innituntur religiones positivae (hi­ storicae), non sunt nisi fabulae. Cf. Anti de la relig. Juill. 1842. pag. 89. 417 listicum pallium seu integumentum dilaceravit ac exuit, nativamque suam indolem patefecit. Atqui rationalismus ex demonstratis jure et [acto, a priori et a posteriori, thcoretice et practice necessario secum fert totius christianismi extinctionem. Ergo rite concludimus, ex protestantismi essentiali natura ne­ cessario profluere rationalismum, seu quod idem est, si verus est protestantismus, falsus est christianismus. 18 325. Sic nempe horrendam justissimus Deus ultionem sumpsit de per­ duellibus ejusmodi ecclesiae filiis, qui superbia incredibili tumentes, erroris intemeratam Christi sponsam suamque matrem arguere non dubitarunt. Excaecati enim sunt, evanuerunt in cogitationibus suis, ac dicentes se esse sa­ pientes, stulti facti sunt, ac plane traditi et ipsi in desideria cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt. 19 DIFFICULTATES. » 326. Obj. 1. Adeo genuinus protestantismus ab omni rationalismi labe alienus est, ut ab ortu suo philosophiam omnem, omnemque rationis usum a Christiana religione eliminaverit, atque etiamnum rationalismum veluti sibi extraneum validissime oppugnet, 2. Scopus et objectum reformationis baud fuit destructionis sed epurationis, ecclesiam scilicet liberandi a pontificia tyrannide, foedisque abusibus qui ex illa promanarant. 3. Quapropter non libertatem absolutam ac independentiam proclamavit, sed illam solam qua Christiani ab usurpata illa dominatione eriperentur. 4. Hinc regulam fidei proximam ad quam dogmata omnia exigi deberent, ecclesiam trium quatuorve priorum saeculorum protestantismus constituit. 5. Si qui proinde liberioris ingenii homines in sinu protestantismi insurrexerunt adversus symbolum augnstanum, hi desciverunt plane a protestantismi indole et constitutione, per­ inde ac desciscunt catholici illi, qui in ecclesia pontificia adoriuntur articulos quos illa profitetur. 6. Nec obstat nonnullas inter communiones protestantes identidem circa symbolum mutationes contigisse: hae siquidem accidentales sunt, nec ullo modo fidei substantiam attingunt. 7. Quam vero absurda sit 1S) Hoc ipsum fassi sunt non pauci pro­ testantes, uti Semler qui declarabat refor­ matores, dum ideam dcclesiac docentis, de­ struxerunt, ruinas maximas attulisse regno Christi; cf. Hist. erit. pag. 139. Schleiermacher et ipse fassus est opera reforma­ tionis aedificium christianismi dilapsum esse: ibid. 174 seqq. Demum aliis omissis, brevitatis gratia, auctor ipse quem saepe allegavimus historiae criticae rationalismi pag. 401. aperte scribit: »Si l'on ne se laisse pas diriger par l’esprit de parti, on confesse également que la religion telle que Perrone, Praelectiones theolog. III. les rationalistes ont voulu la conserver ou rétablir, n était pas même ΐ ombre du chri­ stianisme évangélique et traditionel." ,9) Sane Steinbart unus ex ipsis conclu­ debat, quod religio Christiana cum similis sit alteri cuicumque institutioni (paganismo, islamismo etc.), ut habeat aliquem valorem, debeat gaudium in his terris homini facere, nam ante omnia sensui debet satisfieri, quia sola voluptas vere ea est, quae ac­ commodata sil miserae humanitati. *· Ibid, pag. 442. 27 t 418 1’ conclusio praestituta, quod si verus est protestantismusfalsus est christia­ nismus, inde apparet quod eadem facile ratione intorqueri adversus ecclesiam pontificiam posset; ecclesia pontificia tot ceteros inter errores docet idolola­ triam in cultu sanctorum, evacuat crucem Christi per dogmata sua de ne­ cessitate bonorum operum, satisfactionis, sacrificii missae etc. ergo, si vera est ecclesia pontificia, falsus est christianismus. 8. Sequeretur praeterea ex illa conclusione, satius esse omni valedicere christianismo, quam profiteri protestantismum, quod profecto nemo sanus dixerit, praesertim cum tot ho­ nesti piique viri in sinu protestantismi efllorescant, quot vix reperies in catholicismo. Ergo. 327. Resp. Ad i. D. Protestantismus in sua parte materiali specta­ tus, Tr. in sua parte formali, N. Nec enim abnuimus protestantismum prodiisse magno symbolorum apparatu ac supernaturalistico fuco ornatum, hostilemque ab ortu suo rationi ac omni philosophiae se praebuisse, seu nihilis mum esse professum. Ast haec non fuit nisi forma protestantismi exterior ac pal­ lium, ut ita dicam, quo indutus in scenam prodivit. Age vero: et intimam, formalem ac essentialem protestantismi naturam et constitutionem expende. Nonne Lutherus, ac per ipsum Pt in ipso protestantismus universus hoc sibi veluti essentiale principium, hoc sibi jus arrogavit, fidem objectivam et hi­ storicam sibi subjiciendi, ac symbola varia cudendi manca, imminuta, ac di­ versa ab iis quae ecclesia catholica a tota retro antiquitate profitebatur? Hoc autem quid aliud fuit, quam propriae ac individual! rationi totum in fidei rebus arbitrium supremamque potestatem deferre, in quo sita est ratio­ nalism! origo et natura? Quod si eodem tempore protestantismus bellum indixit rationi àc philosophiae, si nihilismum professus est. id nil aliud osten­ dit quam sibi protestantismum non constitisse, cumulumque esse contradi­ ctionum et absurditatum. Si demum ad haec protestantismus historicus re­ pellit a se ac impugnat rationalismum. jure merito a rationalisas incohaerentiae arguitur, ac pugnae cum ipso formali protestantismi principio: merito insuper reprehenditur quod non ex vero spiritu protestantismi se gerat, sed ex cupi­ ditate, privatoque studio partium. 20 328- Ad 2. D. Scopus et objectum apparens fuit epurationis, C. verum, A’ Reformatio seu epuratio ecclesiae ab abusibus fuit utique praeomnis amoveatur aequivocatio. notandum est neque Lutherum, neque ejus cooperatores aut intendisse, aut praevidisse abyssum in quam se conjiciebant, aut si viderunt, exhorruisse; attamen principium quod veluti basin novae reformationis po­ suerunt, necessario lotum rationalism! opus, ac proinde destructionis christianismi invol­ vebat. Hinc AVegscheider opus suum piis manibus J/ari ini Lui heri libertatis cogi­ tandi adsertoris . . . qui rationi huma­ nae suum jus vindicavit, dicatam voluit Contra vero auctor Historiae criticae ratio­ nalism!, eam nuncupavit a tous les amis du christianisme ; à tous ceux qui ne vou­ draient pas voir dans le monde religieux Γ ancien paganisme modifié. t 419 textus, ut in ceteris haercBum antesignanis2’, ita et in primis protestantismi auctoribus, quo tegerent propriam perduellionem ac populis fucum facerent: ast cito haec larva cum ab illis tum ab istis decidit, talesqne prodierunt quales reipsa erant, id est in omnia vitia projecti et effusi. 329. Ad 3. iV. Eam enim proclamavit libertatem et independentiam, quae satis esset ad subigendam rationi individual! fidem objectivam. In hoc enim sistit controversiae cardo, utrum protestantismus cum spiritum suum privatum suffecit uti normam credendorum et agendorum, se judicem arbi­ trumque fidei ac morum constituerit nec ne; jam vero cum hoc negari ne­ queat, quid ad nos si consectaria omnia quae in illo principio suo rationalistico necessario continebantur, statim non deduxerit? Satis est in omni re principium statuere; tempus deinde hominumque subacta ingenia illud evol­ vunt, ac ad maturitatem adducunt, id quod nimis reipsa contigisse novimus. 330. Ad 4. D. Ecclesiam trium aut quatuor priorum saeculorum uti normam ac regulam fidei proximam constituit temere et ex arbitrio, C. so­ lido fundamento innixus, N. Cum alias jamdiu ejusmodi commentum explo­ serimus, non est cur iterum pluribus illud persequamur. Siquidem ecclesia aut numquam aut semper fuit et est infallibilis fidei regula. Haeretici an­ tiquiores potuissent eadem ratione exceptionem opponere ecclesiae, quum tertio aut quarto saeculo eos damnavit atque protrivit. Antiquitas sane tota commentum hoc penitus ignoravit. Quaestio denique moveri potest, utrum ecclesia illis saeculis hanc vel illam doctrinam tradiderit, et nullus unquam controversiae exitus erit. 22 331. Ad 5. N. et neg. paritatem quam instituunt protestantes inter eos quos vocant liberioris ingenii homines, et catholicos qui insurgunt adversus ecclesiae fidem. Etenim illi idcirco sunt symbolum augustanum adorti, quia adversus principium libertatis examinis, quod constituit essentiam protestantismi. statutum illud fuerat, et quidem ab hominibus privatis nulla pollen­ tibus auctoritate quae obligationem inferret, ac vi rationalistici principii, quod facto destruebant. Catholici e converso insurgunt adversus principium auctoritatis, quod constituit essentiam catholicae religionis. Nulla igitur in­ tercedere paritas inter utrosque potest. Cf. Hist. du pape Innocent. III. Frid. Hurler, tom. III. livr. XIV. pag. 4 seqq. ”) Suo loco audivimus Gibbonium ipsum fatentem germina papismi. id est Catholi­ cism!, primis ecclesiae saeculis jam viguisse, prout et alii increduli et protestantes fassi sunt. Contra vero juxta Semlerum ab ae­ tate apostolica usque ad saeculum reforma- tionis perseveravit fusio judaismi et gnosti­ cism), quae facta est opera episcoporum qui in concilium convenerunt in ipsis ecclesiae incunabulis. Notum denique est catholicos contendere adversus protestantes fidei arti­ culos omnes in primaeva traditione contineri. Absurdum itaque undequaque se prodit ar­ bitrarium istud primitivorum protestanlium systema. 420 1 » 'tf 332. Ad 6. D. Mutationes illae accidentales sunt, ex protestantismi principio, C. in se, N. Semel ac enim protestantes rationem individualem proclamarint fidei normam ac regulam principem, cum jam de fidei substan­ tia actum sit, eo sensu quaevis aliae innovationes dici accidentales possunt. Ast non ita si spectetur res in se, in ipsa fidei natura, in motivo suo for­ mali, quod non est nisi auctoritas Dei revelantis; a qua nempe vel minimum desciscere atque objectum revelationis vel in minimo articulo pro lubitu im­ mutare, idem est ac substantiam ipsam fidei aggredi ac infringere. Accedit, mutationes, quas vocant adversarii accidentales, relativas esse. Nam pro ana­ baptistes accidentalis plane mutatio est valor paedobaptismi; pro socinianis negatio omnium mysteriorum, et ita porro. Quo fit ut per hujusmodi muta­ tiones accidentales fides omnino concidat ac evanescat.23 333. Ad 7. AT. Haec enim retorsio jam supponit praeferendum esse ju­ dicium individuate auctoritati ecclesiae. Hoc enim sublato nulla amplius fieri retorsio potest. Accusant porro protestantes ecclesiam idololatriae ac superstitionis quoad cultum sanctorum eodem plane jure, quo presbyteriani illam ejusdem criminis incusant ob adorationem Christi in eucharistia, quo sociniani ob adorationem Christi ipsius, et ita deinceps. 24 334. Ad 8. Neg. sequelam: etenim si patres censuerunt melius fuisse ethnicas gentes profiteri vel ipsum polytheismum atque idololatriam, quam atheismum: quanto magis catholici jure censent melius esse speciem saltem ac veluti umbram christianismi a protestantibus teneri, quam omnem penitus christianismum abjici? Praesertim cum plures in protestantismo, ex classe potissimum rudiorum, spiritu saltem spectent ad ecclesiam catholicam, quot­ quot scilicet ignorantia invincibili laborant de falsitate propriae sectae. Quoad reliquos, ipsi viderint: Deus eos judicabit. Ceterum catholici sequelam hanc dimittunt protestantibus atque schismaticis qui furore perciti adversus ecclesiam catholicam maluerunt aut malunt subditos suos permanere in paga­ nismo, islamismo et judaismo, quam permittere ut catholici missionarii illos u) Sane Bretschneider in suo Manuali dogmaticae ecclesiae euangelicae lulheranae, tom. I. edit. 1839, rejicit omnem admissionem puram ac sensibilem verita­ tum revelatarum, quia leges naturales men­ tis humanae sunt in oppositione cum factis in revelatione contentis. Eckermann in sua Dogmatica, tom. I. pag. 713, agens de ar­ ticulis fundamentalibus, censet solam exi­ stentiam Dei sufficientem esse. Schleiermacher fatetur omnes mythologies non esse quoad suum fundum nisi monotheisticas et Christianas, apud Amand Saintes Hist, critiq. ciL pag. 364. 3‘) Henke in op. Lineamenta instil, fidei christ, histor. critic. Helmstad. 1795. scribere veritus non est: Christolatriam ac bibliolatriam in genere esse impedimenta quae auferri absolute debent, atque ad sae­ culum nostrum spectare asciam immittere omnibus his superstitionibus : cf. Hist. erit. 421 ad veram Christi fidem perducant.15 ter est. M) Cf. quae scripsimus in tract. De inatrim. cap. IV. prop. III. Potius post ha­ ctenus dicta juverit sciscitari a plerisque protestantibus, in quem finem tandem tot impensis diffundere satagant Biblia in quae non credunt, propagare christianismum quem funditus labefactant ac destruunt, catholi­ cos demum pervertere, nisi ut totidem apo­ statas faciant a Christo ejusque religione? quare demum modis omnibus missionaries catholicos impediant ne Christum annuncient? Vere istis hominibus aptantur apo­ stoli verba I. Thess. II. 16. Prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut im­ pleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in fmem. Atta­ men Borussiac rex et sic dictus archiepiscopus cantuariensis conjunctis viribus adniluntur abortum illum, quem episcopum Hierosolymitanum vocitant, constituere pro­ tectorem et adjutorem omnium anglicanorum et evangelicorum qui eo se conferrent ad conversionem israêlitarum. Quis porro Vere sola ecclesia catholica ma- non miretur novum hunc episcopum anglicano-cvangelicum. et evangclico-anglicanum, id est biceps monstrum neutrius generis; et quidem dum anglicani protestantur ad­ versus evangelicos tamquam dissidentes, et evangelici invicem a se repellunt anglica­ nes uti semi - pontificios ! Cf. L' Union ca­ tholique 9. Mars 1842. et C Univers 20. Juil­ let 1842. Ceterum proselytismus israëlitarum non est nisi velamen : vera quippe ratio hujus institutionis est abducere catho­ licos ab ecclesia, id est, a Christo. Si quis praeter ea quae hactenus de protestai!tismi natura et phasibus evolvimus, plura adhuc discupiat, consulat aliud egre­ gium opus gcrmanice editum: Vergleichende Darstellung des Protestantismus, insbesondere des Lutherischen mit sick selbst etc. seu Expositio comparativa protestantismi, ac speciatim lutheranismi secum ipso etc. Mogunl. 1837. auctore Th. Jos. Heberling. 423 L f DE METHODOLOGIA. », • Î I 335. Institutum nostrum sectantes, postremo hoc loco agemus de appli­ catione corum quae hactenus exposuimus ac vindicavimus, quatenus nempe theologus in usum suum convertere possit ac debeat quae de locis spu fon­ tibus theologicis constituta sunt. Ne vero in incertum vagemur, accurate definienda occurrunt quae ad id conferre queunt. Sunt autem theologi mu­ nus, methodus, et instrumenta. Ex munere enim quod theologo incumbit fa­ cile dignosci poterit qua uti debeat methodo ad illud explendum: ex munere autem ac methodo, quibus demum instrumentis ei opus sit, ut finem sibi propositum recte ac fructuose assequatur. De singulis proinde in totidem capitibus disseremus: cum tamen ad finem nobis properandum sit, nonnisi potiora continenti oratione eaque summis veluti labiis delibabimus. DE THEOLOGI MUNERE. 336. Munus theologi triplici praesertim ratione spectari potest: aut enim ipse in catholicae fidei dogmatibus rite exponendis, propriisque illorum argumentis firmandis, nec non conclusionibus ex iis legitime eruendis operam ponit: aut intimos illorum nexus, ac intrinsecas rationes, quantum humanae mentis capacitati datum est, inquirere atque illustrare adnititur: aut demum in aciem descendens eadem dogmata adversus impugnatores omnes tuetur, contrariasque rectae fidei opiniones quascumque evertit. Primum dici potest theologi munus stricte dogmaticum, alterum speculativum, tertium denique polemicum. Plerumque vero theologus triplex istiusmodi munus simul con­ jungit. 337. Quidnam porro praestare possit theologus, quaeque illi leges ac limites servandi sint ubi dogmatico ac speculativo munere fungitur, satis ex iis liquet quae persecuti sumus in capite III. sectionis antecedentis. Aliquid heic potius addimus de tertio illo theologi officio quo manus conserere debet cum catholicae veritatis impngnatoribue ; in quo nimirum pro diversa adver­ sariorum specie diversa item ratione officium suum expleat necesse est. Hi porro adversarii sunt aut infideles, aut haeretici, aut etiam catholici neologismum ac novitates consociantes, quibus sincera catholica doctrina labefa­ ctari quoquomodo possit. 338. I. Si igitur ipsi agendum cum infidelibus aut incredulis sit, veri­ tatem ac divinitatem christianae religionis iis omnibus argumentis ostendet, quibus evincitur Deum supernatural! modo hominibus suam dedisse revela­ tionem, quaeque suo vindicavimus loco. Si judaei fuerint, ex Veteri Testa­ mento evincet promissum expectatumque fuisse Messiam, qui certo ac prae­ finito tempore advenire debuit; ex collatione autem utriusque foederis ceterisque omnibus adminiculis ostendendum erit, hunc nec alium fuisse aut esse posse praeter J. C. Nazarenum. Ita vero semper suam instituere pugnam debet, ut ex principiis ab adversario admissis continenter procedat. 339. II. Sin vero illi sit adversus haereticos dimicandum, attendi apprime debet, utrum id fiat ante vel post latam ab ecclesia definitionem. Porro si ante definitionem impugnare theologus debeat novatores, inspicienda illi est natura veritatis quae ab haereticis impetitur; interdum enim adeo manifesta est prava et haeretica istorum doctrina, ut satis ei sit comparationem insti­ tuere inter doctrinam quam palam et aperte circa aliquem articulum veluti de fide profitetur ecclesia, et novatorum aggressionem, ut illico theologus de­ prehendat atque ostendat hanc plane heterodoxam esse. Sic e. gr. quando Arius adortus est divinitatem Verbi statim ut haereticus etiam ante celebrationem nicaenae synodi a patribus est habitus; ac idem de pluribus aliis merito dicendum est. ' Ast non omnia quae in controversiam veniunt ejus­ modi sunt; siquidem plura sunt quae veluti in germine continentur in de­ posito fidei; aut in quibus non satis liquet traditio, cujusmodi e. gr. aetate Cypriani quaestio extitit de valore baptismi ah haereticis collati. Cum res porro ita se habeat, theologi officium est, sedulo inquirere in fontes theolo­ giae proprios, Scripturam et Traditionem, ut inde veram germanamque eruat ecclesiae doctrinam. Cavere autem maxime oportet ne praeveniat ecclesiae judicium, sed solum ei praesto esse debet in fundamentis exhibendis quibus vera doctrina fulcitur.2 Quod si edita jam fuerit solemnis ecclesiae definitio ‘) Uli e. gr. cum Lulhcrus adoritis est septenarium sacramentorum numerum, aliosque ejusmodi articulos, statim uti haereti­ cus proclamatus est. Idem dic de socinia- nis qui ab omnibus uti haeretici habentur, quamvis a nullo oecumenico concilio fue­ rint damnati. 2) Siquidem theologi meri ecclesiae ad- 424 non aliud ei superest, quam hanc definitionem mediis omnibus adstruere, atque ab adversariorum telis tueri. 340- ΠΙ. Salebrosior admodum est agendi ratio quam tenere debet theologus in controversiis, quas agitat cum catholicis ipsis. In duas istae classes dispertiri possunt: aliae quippe sunt fidei, aliae vero veluti adiaphorae ac indifferentes, cujusmodi sunt e. gr. quae duorum atque eo amplius saeculorum tractu in scholis catholicis disceptatae sunt circa gratiae naturam, scientiam Dei, praedestinationem, quin inde quidpiam concluderetur, ingenti saepe temporis jactura, quandoque etiam caritatis detrimento non levi. Cum autem ecclesia nihil circa illas quaestiones definire voluerit, satius erit sna unicuique scholae placita relinquere. Aliae vero doctrinam catholicam pro­ xime attingunt, uti voluntas Dei salvandi omnes homines, etiam supposita originali noxa, ac proinde collatio gratiae quae omnibus necessaria est ad salutem obtinendam: multo vero magis tot erroneae doctrinae jansenistarum, aliorumque neotericorum, qui ea constituunt principia ex quibus periculum instat non solum fidem labefactandi, verum etiam ipsius Christianae religionis basim evertendi. In his theologus strenuam navabit operam, ut intemeratam servet catholicam doctrinam. Sic etiam eos scriptis persequetur suis, qui contra formulas ac loquendi usum in ecclesia longo saeculorum tractu con­ secratum novas voces, vagas, ambiguas atque suspectas introducunt, ex qui­ bus magna saltem oritur idearum confusio, nec semel sub illis erronei con­ ceptus delitescunt. Cavere tandem debet theologus ne dum nimio zelo adversarios urget, censuris notet catholicorum doctrinam: ipse quidem utpote privatus poterit indicare quae nota inurenda sibi videatur alicui doctrinae, sed eam demum infligere ad solam ecclesiam spu rom. pontificem spectat.3 341. Interdum etiam theologus dum polemicas partes exercet, ircnicas etiam, quas dicunt, fructuose suscipere poterit, adversarios ad unitatem fidei excitando, iisdemque compositionis viam veluti commonstrando. Non quod ipse quidquam de catholica veritate cedere possit pro qua etiam cum sanjutores sunt: veri judices non sunt nisi episcopi cum et sub romano pontifice, ul suo loco ostendimus; adeoque nec debent nec possunt privati theologi horum antever­ tere judicium. 3) Est enim actus jurisdictionis qui pri­ vatis competere non potest. Fatendum est nonnullos faciles sese exhibuisse in ejus­ modi censuris ferendis, quique proinde non semel a Bcned. XIV. in suo op. De sy­ nodo hac de re arguuntur. Porro censura­ rum theologicarum septem species recensuit conc. constanliense sess. VIII. et XI. in damnatione articulorum Wicleffi quos repro­ bavit ut haereticos. ut erroneos, ut scandalosos , ut hlasphemos, ut piarunt au­ rium offensives . ut temerarios et seditio­ sos. His aliae plures adjectae sunt a rom. pontificibus in damnatione plurium propo­ sitionum, quae declaratae sunt vel proxi­ mae ha eresi, vel de luter esi suspectae, v'el male sonantes, vel schismaticae, vel injuriosae, vel impiae etc.; de quibus cen­ suris ex professo agit Montagnus in op. De censuris seu notis theologicis, et de sensu propositionum, quod prostat in vol. I. Cursus theolog. completi, pag. 1168 seqq. 425 guino decertandum; sed quod dum veritatis illius jura defendit, ita potest eam efficaciter suaviterque suadere, ita omnem errori fucum adimere, ut animi ad viam unitatis ac pacis ineundam disponantur. Hinc theologia quae hoc obit officium, irenica vel henotica dicta a recentioribus est. C Λ P U T D E f II. 31 E T H 0 D 0. 342. Methodus scientifica, seu recta et ordinata rei tractatio quae ad veritatem tuto detegendam vel rite tradendam ac demonstrandam inservit, bifariam, ut notum est, a philosophis distingui solet, Nam quae a particulari ad universale, a composito ad simplex, ex partium resolutione singularumque investigatione procedens in veritatis incognitae et latentis notitiam quasi tentando devenit, analytica dicta est; quae vero ab universali ad particulare, a simplici ad compositum, de una ad aliam veritatem mutuo nexu cum illa conjunctam quasi componendo assurgit, et non tam veritatem inquirit quam jam exploratam ceteris tradit ac ostendit, synthetica audit. Unde etiam prima ut methodus inventionis, altera ut methodus demonstrationis spectatur. 343. Ut porro de re theologica disceptemus, cum eam ad scientiae dignitatem evehi posse atque adeo natura sua deberi jam vindicatum sit, quin immo cum ceteris scientiis praestet, ut ostendit d. Thomas, quippe a Deo ipso per revelationem immediate accipit principia sua ’, quis dubitet eam scientifica omnino methodo, seu quod alii ajunt systematice, tractandam esse? At enim quaestio inter recentiores acriter agitatur, quaenam metho­ dus theologiae tractandae magis accommodata sit, et num analytica potius, aut synthetica sit adhibenda. » 344. Hac porro aetate, qua philosophi plerique non modo in naturalibus disciplinis sed in rationalibus etiam ac psychologicis analysi maxime dele­ ctantur, sunt qui eamdem methodum in theologiam invehi magno cum ejus emolumento posse contendunt: et sunt etiam qui eo usque progressi sunt, ut assererent, dogmata omnia hactenus a theologis tractata in tenebris ac sordibus jacere nisi ad strictam analysin, ad methodum nempe plane con­ trariam illi ab istis adhibitae, revocentur; ac propterea vehementer carpunt superiorum aetatum theologos quod nec firmitati scientiae theologicae, nec veritati fidei methodo sua synthetica consuluerint. 2 ‘) Cf. I. part. qu. 1. art. 5. ..Testimo­ nium veritatis primae (ait alibi s. Thomas) se habet in fide ut principium in scientiis demonstrativis;- qu. 14. de verit. art. 8. ’) Ita aperte Hermesius in ipso Intro­ ductionis suae philosophicae limine con- stituit, se firmam jamdiu persuasionem nactum fuisse, «quod doctrinae theologicae etiam notissimae velamine quodam involu­ tae erant, earumque verus sensus in tene­ bris latens, atque ambiguitati manebat ob­ noxius, usque dum unaquaeque illarum . f* 426 4 345. Nos igitur aliquid de hac quaestione attingentes, primum distin­ guamus oportet inter theologiam dogmaticam proprie dictam, quae nimirum veritates omnes a Deo revelatas, et conclusiones inde manantes complecti­ tur; atque eam theologiae partem, quae praeambula persequitur ac praepa­ ratoria dici potest, et ab aliquihus generalis nuncupatur, quippe quae in principiis ac fundamentis theologiae propriis, nimirum revelationis divinae existentia, verae ecclesiae natura atque auctoritate, sacris Scripturis ac Tra­ ditionibus constituendis versatur.3 346. Porro si de theologia proprie dicta tradenda disceptes, «dubium, nostro quidem judicio, esse nequit quin methodus scientific» in scholis catho­ licis adhibenda synthetica prorsus esse debeat ac demonstrativa. Id enim scientiae hujus indoles ac ratio postulat omnino. Num enim theologus fidei veritates veluti latentes adhuc ac ignotas tractare potest, cum et ipse, et omnes quos edocet, illas jam a proxima fidei regula, ecclesiae nempe auctoveluti integrans pars completi cujusdam sy­ stematis non spectaretur; atque hoc systema non aedificaretur per viam inquisitionis (in­ quisitionis videlicet intellectae ratione plane contraria systemati syntheticae ceterum communi), ac per omnes dubii labyrinthos constanter non duceretur." Intr. phil. part. Ill, IV. In melhodologia vero praemissa Introductioni positivae pag. 23 et seqq. in­ vehitur in communem theologorum metho­ dum syntheticam: 1. quia conclusio theo­ logica instituitur hoc paeto per partialem tantum notitiam rei de qua agitur, ac proinde eo modo qui non sufficit ad fundandam fidem (piae irrationalis non sit. 2. Hinc conclusio est semper illegitima, el semper incerta, licet etiam forte in se vera es­ set. 3. Convictio nostra de veritate theseos numquam fere in nobis firma manet, et suspicione carens, dum audimus postea existere contra illam thesim rationes oppo­ sitas. Hae porro Hermcsii querelae, seu insectationes lotum doctorum scholastico­ rum agmen, immo omnes fere theologos ad ejus usque tempus afficiunt. Est ne igitur in ecclesia Christi quoad rationem fidei scientiam tradendi, exponendi, probandi obscurantismus universalis per tot saecula ad Hermesium usque agnoscendus? En tamen quo tendat demum Hermesii sententia. 3) Veritates in quibus theologia dogma­ tica proprie dicta versatur, non ejusdem gradus ac generis sunt. Aliae enim sunt veritates aut dogmata fidei, quatenus sunt immediate, revelata a Deo; aliae conclusio­ nes theologicae, quae ex primis illis veri­ tatibus, tamquam principiis, legitima de­ ductione ac ratiocinatione eruuntur. Porro inter veritates fidei veniunt pri­ mo articuli fidei, qui sunt veluti quaedam fidei capita in quibus cetera dogmata con­ tinentur, quales sunt articuli contenti in symbolo, quod ecclesia fidelibus creden­ dum proponit. Aliae vero veritates seu dogmata sunt, quae vel in deposito re­ velationis continentur et communi eccle­ siae fide nituntur, et dicuntur dogmata re­ velata : vel etiam ab ecclesia expressa de­ finitione sancita sunt, et constituunt do­ gmata declarata atque stricte catholica. Conclusiones theologicae vel deducun­ tur a duabus praemissis quae ambae im­ mediate sint revelatae, vel quarum una tantum de fide sit. altera vero lumine duintaxat naturali innotescat. In utroque casu non sunt immediate revelatae a Deo, sed tantum mediate vel implicite. Porro si conclusio theologica aliunde sit revelata, aut ecclesiae judicio nitatur, ad fidem im­ mediate pertinere dubium non est. Secus vero, cum propositionem unam ex alia ra­ tiocinando eruere rationis humanae sit opus, conclusio ejusmodi ad fidem directe non pertinet. Quod si tamem per evidentem de­ ductionem ex principiis immediate revelatis illata sit, ad fidem mediate saltem et in- 1.«·" 427 ritato propositas, divina fide jam credere debeant?4 Si igitur theologi mnnus eo tantum spectat ut veritates illas accurate et ordinate exponat, illustret, demonstret, tueatur: ut ecclesiae doctrinam cum regulis fidei remotis Scri­ ptura et Traditione plane consentientem ostendat; aequum non est ut tracta­ tionem suam in ancipiti veritatis inquisitione, quasi tentando et conjiciendo collocet, sed omnino ut veritatem validissimis suis fundamentis, principiis nempe revelatis innixam, demonstrative exhibeat. 347. Accedunt ingentia commoda quae ex hac methodo synthetics pro­ veniunt. Nam dum tota rerum exponendarum series probe in antecessum explorata supponatur, possunt singulae res suo quaeque loco atque ordine apte disponi, ut mutuus inde nexus, et scientifica quasi compago exurgat. Principia necessaria conclusionibus praejaciuntur ; accurate definiuntur notio­ nes; quae insequentibus lucem affundunt, praemittuntur; propriis unaquaeque res argumentis firmatur. Atque ita cum brevitati, tum praesertim perspicui­ tati ac soliditati tractationis apprime consulitur. 348. Contra vero plura analytics methodus secum ferret incommoda. Siquidem praeterquamquod difficile tunc quaestiones omnes ita disponi pos­ sent, ut strictus ordo, nexus ac dependentia, saltem quantum rei patitur na­ tura, inter unam atque aliam veritatem constituerentur; mirum quot per eam methodum ambagibus innodaretur theologica disceptatio! Quodvis enim objectum de quo analytice inquirendum esset, num aliquid et quidnam reve­ latio doceat, prius in omnes suas partes ac relationes dispertiri oporteret; dein circa omnes istas partes relationesque novam singillatim instituere quae­ stionem: rationes pro et contra singulas illarum ex propriis revelationis fon­ tibus expendere; difficultates omnes superare; videre utrum conclusio alii veritati opponatur, utrum principium aliquod exploratum rationis eidem obsi­ stat, ac demum decernere num aliquid certi ex tota hac inquisitione ratio colligere queat.5 Jam vero quis non videt quam difficile ac salebrosum sit per tot tantasque ambages ad argumenti demum exitum pervenire? Quam facilis in adeo perplexa et multiplici inquisitione erroris illapsus ! Quam directe pertinere poterit, pro iis saltem, qui vim deductionis comprehendunt. 4) Perbelle heic quadrant quae Vincentias lirinensis in aureo suo Commonitorio habet in illa apostoli verba depositum cu­ stodi, quae quidem munus etiam cujusque theologi spectant: r.Quid est depositum? Id est quod tibi creditum est, non quod a te inventum, quod accepisti, non quod ex­ cogitasti: rem non ingenii sed doctrinae, non usurpationis privatae sed publicae tra­ ditionis, rem ad te perductam non a te pro­ latam: in qua non auctor debes esse sed custos; non institutor sed sectator; non ducens sed sequens. “ §. 27. Sed totus hic liber legi ac perlegi a theologo meretur, ut et munus suum quale sit, rite agnoscat, et quae sibi regulae, quae methodus sectanda sit in catholica veritate tradenda ac illu­ stranda. 5) Haec omnia aliaque etiam multa quae inquisitionem hanc circa quodvis dogma impeditiorem adhuc ac difficiliorem reddunt, praescribit et exigit Hermesius in sua mé­ thodologie praemissa dogmaticae speciali christiano-catholicae. §. 43. ■ ■·;.·■· '•SfcWàÈ*--.· » 428 Pt latus campus subtilitatibus ac tricis pateret a quibus nonnisi aegre te expe­ dias! Quid vero magis inopportunum juvenum theologorum mentibus in­ formandis ? 349- Quin et illud addi potest, hanc methodum valde fidei periculosam atque adeo noxiam existere. Ex dubio enim tota iucipit inquisitio, et per dubium progreditur. Dogmata quaeque Iidei habentur uti problemata, de quibus ratio individua demum debeat decernere. Esto quod dubium initio hypotheticum tantum sit; sed positivum ac. realc facili progressu evadit Quippe animus assuescit persuasionem in fidei veritatibus suspensam habere, propriis viribus unice fidere, auctoritatem omnem graviorum theologorum contemnere, novas conceptibus jam firmis ratisque ideas adnectere, ecclesiae ipsius magisterium sin minus despicere, saltem ad sua cujusque placita accommodare, atque ita revera rationem in rebus fidei non veluti universale quoddam instrumentum, sed veluti unicum medium ac principem normam habere. 350. Cujus rei luculentum, licet triste exemplum suppeditat saeculo ΧΠ. Abaelardus, sicut alibi commemoravimus, quique illius scholam secuti sunt.6 6) Sane Petrus Abaelardus de quo s. Ber­ nardus scribit ep. 192. ed. maur. .Cum de Trinitate loquitur, sapii Arium: cum de gratia, sapit Pelagium: cum de persona Christi, sapit *Nestorium; · in hos aliosque errores dilapsus est ex methodo quam sibi sectari praestituerat , nihil scilicet esse fide credendum quod prius ratio admitten­ dum omnino non suaderet, atque ita prae­ ter caetera opus illud suum inscriptum Sic et non composuit, in quo rationes pro et contra unamquamque fidei veritatem con­ gerens, omnia dogmata veluti problemata spectavit, logica rationis vi solvenda. Ju­ verit iterum audire s. Bernardum indolem hujus systematis acriter persequentem, prae­ sertim epist. 190. seu opusc. XL in cit. edit, ubi ita de Abaelardo scribit ad Inno­ centium II. cap. 1. .Et quid magis contra fidem, quam credere nolle quidquid non possit ratione attingere? Denique exponere volens illud Sapientis: Oui credit cito, le­ vis est corde; cito credere est- inquit, ad­ hibere fidem ante * rationem; et cap. 4. »Ncc mirum, prosequitur, si homo qui non curat quae dicat, irruens in arcana fidei, thesauros absconditos pietatis tam irreve­ renter invadit, atque discerpit: cum de ipsa pietate fidei nec pie nec fideliter sentiat. Denique in primo limine theologiae, vel potius stultilogiae suae fidem definit aesti­ mationem. Quasi cuique in ea sentire el loqui quae libeat, liceat; aul pendeant sub incerto in vagis ac variis opinionibus nostrae fidei sacramenta, et non magis certa veritate subsistant. Nonne si fluctuat fides, inanis est el spes nostra? Stulti ergo mar­ tyres nostri, sustinentes tam acerba pro­ pter incerta, nec dubitantes sub dubio remunerationis praemio durum per exitum diuturnum inire exilium. Sed absit ut pu­ temus in fide vel spe nostra aliquid, ut is putat, dubia aestimatione pendulum; el non magis totum quod in ea est cerlu ac solida veritate subnixum, oraculis cl mi­ raculis divinitus persuasum, stabilitum et consecratum partu Virginis, sanguine Re­ demptoris, gloria resurgentis. Testimonia ista credibilia facta sunt nimis. Si quo mi­ nus, ipse postremo Spiritus reddit testimo­ nium spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Quomodo ergo fidem quis audet dicere ae­ stimationem, nisi qui Spiritum istum non­ dum accepit, quive evangelium ignoret aut fabulam putet? .... Academicorum sint istae aestimationes: quorum est dubitare de omnibus, scire nihil.·· Hactenus s. Ber­ nardus ; consuli etiam potest de Abaelardo 429 Nostra vero aetate ad methodum quod attinet in theologiam invectam, Abae­ lardi vestigiis haud parum inhaesit Hermesius in quo damna illa quae nunc recensuimus, ex hac, quam speciose vocant heuristicam vel analyticam, me­ thodo in universam fidem manantia, nimis aperte se produnt.7 In cujus nempe systemate dubium theoreticum ac positivum ad veritatis inquisitionem exigitur8; auctoritatis theologicae pondus omnino a theologia eliminatur9; novae, planeque labilis ac ad scepticismum pronae philosophiae placita ve­ luti fidei basis adstruuntur'°; essentiales dogmatum catholicorum conceptus immutantur ac pervertuntur’1; atque ita latissima ad errorem omnigenam sternitur via.12 Gaufridus lib. III. vitae ejusdem sancti cap. 5. Ejus porro doctrina proscripta est el libri damnati ab Innocentio Π. cf. Acta concil. Harduini lom. VI. part. II. col. 1221 seqq. Frustra porro discipuli Abaehrdi adnisi sunt vindicias magistri sui su­ scipere, nomen siquidem Abaelardi ratio­ nalism! nota inustura ad posteritatem per­ venit, nec nisi palinodia potuit ipse sese a promerita damnatione liberare. 7) Apertum sane est, haud longe dissi­ mili ac Abaelardus ratione ex falsa methodo sua peccasse Hermesium. Ipse etiam illud Sic et non Abaelardi in fundamentis ac do­ gmatibus fidei constituendis sectatus, seu potius antitheticam kantianam cum dubio theoretico in theologiam universam indu­ cens, veluti unicam methodum veritati in­ veniendae ac firmandae aptam ita dogmata pertractat, ac totidem vere essent problemata, ita rationes rationibus opponit, ut animus semper haereat suspensus, quonam demum evasura sit resolutio; ac licet fon­ tes theologiae proprios adhibere profiteatur, totum demum ad rationis defert judicium. B) Cf. quae supra de hermesianismo philosophico scripsimus, nec non quae adnotavimus n. 243. cum not. adnexa. Certe qui exigit veluti necessariam animi prae­ parationem ad fidei veritatem inveniendam, ut animus etiam in homine jam fideli, sal­ tem theologo, in omnimoda indifferentia seria ac positiva se ponat circa quodvis sy­ stema religiosum, licet catholicum sit, ut solum rationis ductum sequatur, quocum­ que demum haec ratio illum ductura sit, nonne dubium positivum ac reale de fide jam suscepta etiam catholica praescribit? Atqui ita Hermesius, ut vidimus, in methodologia praemissa Introductioni suae positivae; neque vero in altera methodologia praemissa Dogmaticae speciali id retractat, sed potius suadet unam eamdcmque methodum jam prius statutam debere etiam toti dogmaticae aptari, ut fides in dogmatibus singulis rationalis sil. Cf. Dogmat. christ, cath. §. 30. pag. 99. et alibi. 9) Principium Hermesii est, in scientia, etiam theologica, auctoritatem nec veterum nec recentiorum ullius esse ponderis, sed tantum rationis sive theoreticae sive practicae dictamen; cf. Intr. phil. pag. 583. Quis porro locos omnes ex ejus operibus recensere posset in quibus ipse doctores scholasticos, thcologosque generatim repre­ hendit ac sugillat, quod veros conceptus dogmatum plane ignorarint, ac theologiam tenebris obvolverint! 10) Cf. quae de natura hujus philoso­ phiae, supra quam tota juxta ipsum theo­ logia superstrui debet, si quidem theolo­ giam vere catholicam habere velimus, su­ perius disceptavimus. *’) Longum sane opus esset ista omnia persequi. Quis enim paucis complecti pos­ set, quae de Dei sanctitate, libertate, justi­ tia, de novo redemptionis conceptu, de pec­ cati originalis natura, de gratiae distribu­ tione, de gratia sanctificante, aliisque ejus­ modi dogmatibus docuit Hermesius, ea nempe lubidine abreptus, conceptus omnes theologicos ad placita philosophica rationis suae, quam veluti infallibilem normam ac tesseram veritatis spectavit, redigendi? ,a) Sed nimis hic opportunum est referre verba auctoritatis el sanctitatis plenissima 430 351. Restat igitur ut concludamus, tot graves ob causas methodum synthdicam seu demonstrativam in scholis catholicis theologo dogmatico ad­ hibendam esse. Cui quidem ut fideliter sese accommodet, curabit imprimis, cum ad singulas veritates probandas devenerit, statum quaestionis accurate ac dilucide determinare, praenotiones tradere, veritatem catholicam a quae­ stionibus adseititiis secernere: patefacere quodnam sit objectum definitionis. Proposita itaque hoc modo ecclesiae, aut romani pontificis definitione, aut generatim quavis ecclesiae doctrina tamquam thesi, eam adstruet argumentis suae disciplinae propriis, fulcietque iis omnibus subsidiis quorum capax est, omnemque evasionis aditum adversariis occludet: demum quae eidem thesi quacumque videbuntur ratione adversari, diluet. Haec methodus simplicitate sua se commendat: haec utilitates omnes quae in veterum scholastica me­ thodo inveniuntur haurit, ita tamen ut ejus vitia declinet, et theologiam ad proprios revelationis fontes revocet: haec severitate sua captiosas subdolasque adversariorum fidei artes patefacit’3: haec demum jugi experientia ad juve­ num mentes solide informandas aptissimam se ostendit. 352. Major adhuc excitari quaestio posset circa methodum aptiorem alteri theologiae generi, quam praeparatoriam seu generalem nuncupavimus: quandoquidem ista non in dogmatibus firmandis versatur, sed in ipsa fidei fundamenta inquirit, revelationis nempe existentiam, divinamque originem, veram Christi ecclesiam, Scripturas sacras et Traditionem, e quibus veluti fontibus tota dein propria ac specialis theologia dogmatica sit derivanda. Attamen qui rationes omnes hactenus pro methodo synthetica allatas demonstrativam ejus indolem soliditatem. perspicuitatem ac caetera demum summi pontificis ipsius Gregor ii XVI. in decreto edito adversus doctrinam Her­ mesii 26. Sept. 1835. «Magistri existant erroris, quia veritatis discipuli non fuerunt. Peregrinis quippe improbandisque doctrinis sacra ipsi inficiunt studia, et publicum etiam, si quod tenent in scholis et academiis do­ cendi magisterium, profanare non dubitant, ipsumque, quod tueri se jactant, sacratis­ simum adulterare dignoscuntur fidei depo­ situm. Atque inter hujusmodi erroris ma­ gistros, ex constanti et fere communi per Germaniam fama adnumeratur Georgius Hennes, ulpolc qui audacter a regio, quem universa traditio et ss. patres in exponen­ dis ac vindicandis fidei veritatibus tramite stravere deflectens, quin cl superbe con­ temnens et damnans, tenebrosam ad erro­ rem omnigenum viam moliatur in dubio positivo tamquam basi omnis theologicae inquisitionis. et in principio quod statuit, rationem principem normam, ac unicum medium esse, quo homo assequi possit supernaturalium veritatum cognitionem.· ,3) Ex quo apertum fit quare Lutherns aliique reformationis auctores in methodum scholasticam ac in dialecticam ipsam tan­ topere sint debacchati. Neque nos probare possumus eos recentiores theologos, qui cane et angue pejus quidquid syllogisticam formam redolet, aversantur, eaque huma­ num opprimi ingenium etiam in theologia conqueruntur. Abusus certe vitandi, sed cur in sacra hac disciplina tradenda ea est ableganda disceptandi forma, quae cum severas dialectices leges servet, veritatem ad simplicissimas propositiones revocat, in quibus si qua falsilas aut fraus irrepserit, facile apparet? 431 commoda accurate perpenderit, contra vero incommoda atque adeo pericula omnia quae methodum analyticani in rebus fidei necessario comitantur, in nostram facile descendet, sententiam, syntheticam methodum etiam in hac theologiae parte esse jure optimo anteferendam. Non enim heic agitur de homine qui aut fundamenta christianae religionis ignoret, aut vero ac positivo dubio circa ejus veritatem laboret: ambiguum quippe haud est quin tali in casu analyticam inquisitionem sua veluti sponte enasci opus esset. Agitur de catholico theologo, qui ideo hanc suscipit tractationem, ut fundamenta illa jam explorata revelationis, quae veluti principiorum officio in scientia theologica fungi debent, lirme vindicet ac stabiliat; ut geneticum, quem di­ cunt, illorum ordinem, ac unius ab altero dependentiam accurate constituat; ut ostendat demum scientiam suam propriis iisque validissimis niti princi­ piis, quae pro singulis fidei veritatibus argumenta invicta suppeditant. Quid igitur obstat, aut potius quid non suadet omnino, ut theologus haec omnia demonstrative praestet eo plane modo quem paulo ante descripsimus? Sci­ mus qui aliter tractationem suam instituit Hermesius, quos in scopulos etiam hac in parte impegerit: quin immo dici potest ex falsa methodo in philoso­ phica ac positiva introductione sua semel constituta, eo perductum esse ut eam ipsam methodum in specialem dogmaticam theologiam magno cum hujus detrimento inveheret. 353. Quod si agatur adversus incredulos, qui omnem respuunt revela­ tionem, non idcirco, uti jam monuimus, synthetica haec methodus erit theo­ logo polemico deserenda, sed ipsi erit inhaerendum eos perstringendo ex principiis quae iidem admittunt. Si enim vere scepticos theoreticos (si qui tamen dantur) excipias, adversus quos inutilis quaevis esset concertatio, reli­ qui omnes utut perditissimi nonnulla saltem principia uti vera rataque ha­ bent. His itaque arreptis, ah iis exordietur theologus, ac ulterius progre­ dietur propositionum serie ac ordine ita disposito, ut ex una in alteram thesim provehendo illos perducat ad admittendam divinam revelationem. Quo quum pervenerit, difficile haud illi erit eisdem demonstrare existentiam ecclesiae seu societatis a Deo ipso constitutae custodis, depositariae ac in­ terpretis revelationis ipsius: hac in tuto posita ex ejusdem ecclesiae intima constitutione, proprietatibus, ac notis, nec non dotibus quibus a‘divino con­ ditore suo praedita est, facilis ei erit progressus ad adstruendam auctorita­ tem ecclesiae catholicae, cujus magisterio omnes se subjicere debent ad ha­ bendam omnimodam certitudinem tum librorum divinorum, tum veri dogma­ tici eorum sensus, tum traditionis, ac traditionalis item sensus dogmatici in eadem societate continenter asservati; ac proinde, quod consequens est, illos perducet ad suscipiendam ab eadem ecclesia fidem objectivam veritatum omnium quas Deus hominibus patefecit. 354. Neque vero nos dum pro toto theologiae systemate recte solideque i< r ΐ· 432 constituendo syntheticam methodum, veluti unice aptam commendamus, cui­ cumque rerum analyst volumus esse intensi. Nil enim vetat quod, dummodo generalis methodus, quae totum systema scientiiicum informat, synthetica sit, in particularium rerum tractatione analysis quandoque veluti in subsidium adhibeatur. Id locum habere praesertim potest cum theologus munus, quod speculativum diximus, suscipiens, intimam mysteriorum indolem, quantum assequi ratione licet, scrutatur, eaque ad quamdam intelligentiam conatur evehere. Id etiam usum habebit, cum adversariorum difficultates solvere aggressus, illarum veluti latebras atque anfractus rimabitur, ut veritas tene­ bris ab iisdem obducta extrahatur in lucem. 355. Analysin igitur accuratam rerum in variis theologiae partibus, aut etiam analyticam methodum in aliqua singulari de re theologica tractatione nedum non excludimus, sed commendamus etiam: ast pro toto theologico dogmatum sive generali, sive speciali systemate adornando, ac pro recta dogmaticae tradendae ratione synthetics ac demonstrative procedendum con­ tendimus. 14 356. Atque haec (ut aliquid demum hac de re coronidis loco innuamus) accommodari etiam possunt quaestioni alteri, quae versari solet de lingua in rebus theologicis adhibenda. Nos enim non ii sumus qui omnem vernaculae linguae cujusque nationis propriae usum e theologica re prorsus exulare ju­ beamus. Sunt aliquae tractationes vel apnlogeticae, vel polemicae, vel irenic.ae, vel historicae, vel eruditae ad eam pertinentes, quae vulgari lingua utiliter eduntur, prouti varia locorum, aetatis, hominumque indolis adjuncta suadent. Ast si de systemate theologico universo perfecte instituendo, si de junioribus theologis in sacris disciplinis informandis agitur, nimis graves causae rectum theologum impellere debent ad latinae linguae usum mordicus tuendum ac retinendum. 357. Possem pro hac affirmatione in medinm afferre 1. quod latina lin­ gua utpote constanti et antiquissimo ecclesiae usu consecrata, et liturgica effecta, jus quoddam sibi merito adsciscere videtur etiam in sacras disciplinas, quae ecclesiae doctrinam fideique depositum continent15; 2. quod Christi **) Ita apud scholasticos praeclariores, licet ipsi methodum syntheticam ac demon­ strativam secuti sint, perfectae passim analyseos specimina occurrunt. Falso tamen a quibusdam contenditur, scholasticos methodo analytica et ex dubio praeterea positivo procedere. Si enim quae­ stionem principio forma dubitandi propo­ nunt an vel utrum etc., si insuper difficul­ tates contrariasque sententias prius exhi­ bent; hoc non arguit certe methodum anaIvticam, cum ipsi revera thesim suam • z·* positive ponant, eamque demonstratione evincere conentur. Difficultatum praevia expositio non est nisi materialis ordinis in­ versio. Dubium vero quo rem plcrique exhibent, ad methodicam quandam ac mere item materialem rei dispositionem pertinet, statimque ad thesim suam systematic ac theoretice probandam deveniunt. Ita videre est apud scholasticorum principem s. Tholuam. ,s) Vide quae egregia habet cl. De Mai­ stre de lingua latina ejusque usu in eccle- « 433 ecclesiam, cum catholica vero sit seu universalis, maxime decet valdeque eidem fructuosum est, universalem linguam habere qua doctrina ejus systema­ tics tradatur ac illustretur, sic ut varii catholicorum theologorum licet diver­ sarum nationum labores in communem ecclesiae totius usum ac fructum venire queant; 3. quod patres quamplures, doctores, ceterique theologici scriptores superiorum fere omnium ecclesiae aetatum latina lingua opera sua potissi­ mum exararint; 4. quod ubi a theologiae scholis latinus ablegetur sermo, vernaculis linguis suffectis, hujus linguae studium in junioribus theologis re­ stinguetur ac decidet, magno cum clericalis coetus dedecore, atque ecclesiae ipsius detrimento. 358. Sed alia est ratio momenti adhuc valde majoris, quae rem nostram omnino conficere debet: maxima nimirum pericula et damna quae fidei catho­ licae obveniant oportet, si quidem ejus dogmata vernaculis linguis tractentur. Habent enim Christiana dogmata cum ratos firmosque conceptus suos, quos immutare nefas est, tum locutiones illas perpetua traditione atque usu conse­ cratas, quae conceptus illos rite efferunt, perpetuoque integros servant. Atqui si haec omnia cuique e vernaculis linguis committantur, quae variae ac mu­ tabiles sunt, et quas quisque scriptor pro ingenio suo inflectere potest, ac aliam aliis vocabulis significationem tribuere, quis non videt quot inde in dogmata ipsa varietates, ambiguitates, perversiones etiam dimanent? Prae­ sertim vero hac aetate qua tot philosophiae systemata, tot opinionum placita communes conceptus totumque pene dixerim verborum usum ac acceptionem plane sus deque verterunt, nonne valde pertimescendum erit, ne scriptorum ingenia nisi in rebus fidei tractandis fixa aliqua conceptuum ac verborum lege coerceantur, in profanas verborum novitates, ac in totius sacrae scientiae perversionem proruant? Atque utinam id non luctuosa nimis recentioris ae­ tatis experientia testaretur !16 Ex quo enim in nonnullis regionibus latina lingua e theologicis disciplinis,, etiam a junioribus erudiendis exulavit, neo­ tericae philosophiae placita ita in theologica dogmata irrepserunt, ita imagi­ nationis aestui habenae laxatae sunt, ita simplicitas fidei, quae in scientia sia universali in op. Du Pape . livr. I. chap. 20. ιβ) Placet heic e Baltzerio exscribere tcsiimoniam percelebris inter Germaniae pro­ testantes, historiae praesertim scriptoris, scilicet Leo, qui alio etiam ex capite deflet in Germania sua usum vernaculae linguae in res theologicas invectum, lingua latina derelicta. »Si hiyus saeculi initio, postquam Vatke, De Wette, Gesenius aliique invexe­ rant in theologiam tendentiam illam disso­ lutionis, extitisset aliqua prohibitio (guber- ·. I/ V H ; 1' 4* I nii nimirum) ne investigationes ullae quae noxiae esse possent auctoritati Bibliorum apud populum germanice ederentur, ac lex sancita esset quod in ejusmodi lucubratio­ nibus lingua latina esset adhibenda, quem­ admodum anteactis temporibus existebat, cautum hoc modo ac impeditum fuisset quo­ minus doctrinae talium librorum, uti est Vita Jesu a Straussio confecta, per publi­ cas ephemerides iu omnium ore ac mani­ bus versarentur.u Apud Baltzer op. cit. fasc. I. §. 5. Perrone. Praelectione * theolog. III- ! 434 etiam theologica elucere debet, adscititiis eat ornamentis et fuco adulterata, ut veram germanamque theologiam frustra desideres. Scriptores invenies, etiam doctrina ac religionis studio caeteroqui praeditos, quorum theologica opera si in aliam quamcumque linguam convertere tentos, vix tolerabilem aliquem sensum, hominumque captui pervium assequi poteris. Haec quidem nos non animo quemquam insectandi proferimus, sed tantum pro religionis bono, pro juventutis in spem ecclesiae adolescentis necessitate, pro sacro illo fidei deposito, corruptibili quovis auro argentove longe pretiosiore, quod qui­ dem theologus quisque, si quidem catholicus haberi velit et sit, purum, sar­ tum, integrum custodire debet et tradere.17 CAPUT ΠΙ. DE INSTRUMENTIS SEU MEDIIS QUAE THEOLOGO USUI ESSE POSSUNT. 359. Praeter fontes de quibus in hac tractatione egimus et ex quibus theologus suas haurire debet probationes, plura alia ad rem catholicam adserendam, illustrandam ac tuendam subsidia sibi comparet necesse est. Subsi­ dia haec quae instrumenta vocavimus seu media, alia intrinseca et propria scientiae sunt, extrinseca alia et veluti aliunde adscita. 360. Intrinseca porro sunt Scriptura et Traditio cum iis omnibus quae ad eas referuntur, quasque heic spectamus non solum quatenus locos theolo­ gicos constituunt ac remotas fidei regulas, verum etiam immo potissimum in ordine ad cognitionem, quam sibi de illis theologiae can ditatus comparare debet. Quo sub adspectu Scripturarum cognitio complectitur criticam, exegesim, hermeneuticam, linguisticam, archaeologiam. Traditio vero historiam dogmatum, monumenta ecclesiastica, patristicam cum reliquis quae suo loco expendimus. 361. Necesse autem non est ut singula haec capita persequamur, cum satis abunde de illis egerimus in priore secundae hujus tractationis partis sectione: illud tantum animadvertimus, quod dum historiam dogmatum com­ memoravimus, haud significemus uniuscujusque dogmatis originem, prout hae­ retici atque in his praecipue rationalistae intelligere consueverunt. Siquidem alia illis origo nisi divina revelatio nec est, nec esse potest. Ast per histo­ riam istam unice innuimus originem impugnationis cujusvis singillatim *7) Praeclare iterum Vincentius lirinensis theologum alloquens: -Catholicae fidei, inquit, talentum inviolatum, illibatumque conserva. Quod tibi creditum, hoc penes te maneat, hoc a te tradatur. Aurum ac­ cepisti, aurum redde: nolo mihi pro aliis alia subjicias: nolo pro auro aut impruden­ ter plumbum, aut fraudulenter aeramenta supponas: nolo auri speciem, sed natu­ ram plane.- Commonit. §. 22. ed. Galland. 435 dogmatis: a quibus nempe, quo obtentu, queis argumentis, quomodo item error propagatus fuerit, quas phases subierit, quando dogma adaertum ab ecclesia sit ac definitum, quinam praecipui veritatis catholicae propugnatores extiterint, quibusque usi argumentis sint. Haec enim plurimum conferunt ad eadem dogmata firmanda, praesertim cum haeretici posteriores ut pluri­ mum nonnisi obsoletos ac plene contritos errores e suis veluti cineribus excitarint.1 362. Nec aliter dicas de patristica, ut trito jam vocabulo utamur, quae nempe se protendit ad pleniorem cognitionem eorum quae ad patres spectant; biographiam praeterea, historiam criticam, uniuscujusque laborum seu com­ mentariorum ordinem chronologicum, operum quae genuina habentur ab adgeriptitiis aut interpolatis secretionem, praestantiores demum editiones com­ plectitur. 2 Ab hac nonnulli distinguere solent patrologiam veluti illius par­ tem, cujus praecipuus scopus est in doctrinam sanctorum patrum intimius penetrare, opiniones quaque aetate praevalentes sive theologicas sive philosophicas expendere, quae non parum juvant ad illorum intelligentiam asse­ quendam, atque ad verum eorum sensum detegendum. Patristicae subsidio non modo theologus poterit sese ab illa defendere hoc praesertim tempore sane turpi hallucinatione, qua fit ut testimonia apocrypha pro genuinis ac sinceris adducantur, antiquiores auctores exscribendo qui ea primum protu­ lerunt nondum severiore critice facem praeferente; verum etiam germanam poterit patrum mentem assequi quoad illos textus quibus haeretici abutuntur ad catholicam doctrinam labefactandam. Prolegomena et appositae disserta­ tiones ac notae a doctis illorum operum editoribus adornatae adjumento erunt perutili ei, qui serio velit in id studio incumbere. 363. Optandum quidem esset ut eadem adhiberetur diligentia in cogno­ scenda scholasticorum critica historia, nec non opinionibus quae apud illos invaluerunt, et mutationibus quibus fuerunt obnoxiae, aliisque ejusmodi ex quibus haud modica commoda in proprium usum theologus derivare posset. • ’) Exemplo sinl sociniani qui sabellianisiuum, paulicianismum, noëtismum deuuo excitarunt; item lulherani et calviniani qui Aérii, Vigilantii, Joviniani, aliorumque ab­ surda commenta adoptarunt, el ila porro. *) Eminent inter cetera hac de re duo egregia opera, nempe: Histoire générale des auteurs sacrés et ecclesiastiques par le IL P. Dom. Remy Ceillier Bénédictin etc. Paris 1729, quod quidem opus XXIII. velum, in 4. constat, praeter locupletissi­ mum indicem qui constituit volum. XXIV; atque Apparatus ad bibliothecam maxi­ mam veterum Patrum et antiquorum seri- c- . ptorum ecclesiasticorum Lugduni editam, opera et studio Domui Nicolai Le Nourry presbyteri et monachi ord. s. Bened. duo­ bus volum. in folio, Paris. 1703. Adjumento pariter esse poterunT Apparatus sacri Ant. Possevini S. J. Venel. 1606. trib. volum. in fol. ; et quoad antiquiores patres praeter Colelerium, qui edidit duobus vol. patres aposlolicos, Illustrium ecclesiae orientur lis scriptorum qui sanctitate juxta et eru­ ditione floruerunt l. et II. Christi sae­ culo vitae et documenta, auctore R. P. Petro Halloix S. J. Duaci 1633 et 1636, duob. volum. in fol. II A f A ■ 436 364- Sed nt aliquid jam attingamus de instrumentis extrinsccis et adscititiis, tot fere haec sunt quot, pene dixerim, sunt bonae artes ac disciplinae. Vix enim aliqua ex eis invenitur, ex qua depromere nequeat theologus aliquid saltem quo catholica veritas aut illustretur aut defendatur, Ilis siquidem omnibus cum religionis catholicae hostes turpiter abusi sint ad eam itn- t pugnandam, theologus ad eas confugiat necesse est, ut inde pharmacum ex­ trahat unde increduli aut haeretici venenum hauserunt, ct arma conquirat unde illi sibi tela quibus eam confoderent, compararunt. 3 36Ô. In harum praelectionum decursu non semel videmus qua ratione catholicae doctrinae adversarii abusi fuerint dialectica, metaphysica, psychologia. physica, mathesi, astronomia, geologia, physiologia, philologia, sculptura, pictura, poësi, archaeologia, historia, politica, utroque jure civili et ecclesia­ stico. ut sese illis offerebat occJsio. Quoniam vero vix aut ne vix quidem fieri potest ut quisquam sit disciplinis his omnibus apprime instructus, saltem cognoscat oportet, dum veritatis catholicae vindicias sumit, celebriores auctores qui illas singulas excoluerunt, et in unaquaque excellunt, ut inde com­ munire se possit adversus improbos acatholicorum conatus. Quo recentiores vero auctores sunt et scientiam ad ulteriorem perfectionem provexerunt, eo magis videntur idonei; quippe, uti non semel animadvertimus, quo magis scientiae progrediuntur, perimunt difficultates quas illae in sua veluti infantia procrearant. Quapropter theologo maxime cordi esse debet ut cum scientia­ rum incremento pari gradu incedens, semper eisdem valeat pro opportunitate uti. Sic eam reprehensionem effugiet quae non semel in theologos intentata est, eos videlicet stationarios esse, ac dum scientiae omnes saeculo progrediente magis in dies proficiunt ac ditescunt, eosdem in anteactis saeculis con­ sistere, ac in sua paupertate marcescere. Hac ratione se suamque disciplinam ab opprobrio vindicabit, ostendetque theologos haud plane hospites a praesenti scientiarum statu esse, conciliabitque theologicae scientiae virorum doctorum promeritam venerationem. 4 Quamvis enim theologia quoad objectum suum incapax progressus sit, cum illud recipiat et non cudat, tamen quoad rationem [Hji Ii 3) Cf. hac de re egregium opus jam a nobis laudatum Conference sulla connessione delle science e della religione etc. auctore cl. episcopo Nicolao Wiseman, prae­ sertim vero XII. seu ultimam eonferentiam, in qua egregius auctor ad optima quaeque studia collenda, opportunis ac ingeniosis in medium argumentis allatis, theologos exci­ tat ac impellit. 4) Ceterum quoniam aetate potissimum hac nostra haud paucae tum a catholicis tum ab acalholicis summi momenti agitan­ tur quaestiones ope periodicarum, ut vo- cani, collectionum, atque ephemeridum etiam, haec instrumenta, quae veluti pu­ blica opinionum vehicula sunt, non omnino theologus negliget. Ex illis enim non modo praesentem deprehendet controversiarum statum, sed novissimas praeterea cognoscet erroris formas. Error quippe in perpetuo semper fluxu transituque est, atque has er­ roris vices cognoscat theologus oportet, ut idoneas aptet responsiones, erroremque de statione in stationem insectetur, donec tur­ pitudine illius in medium prolata eum pu­ deat sui ipsius. Quod quidem in dies pro- 437 quaestiones ipsas pertractandi, quoad veritatis illustrationem, insectatio nem errorum novorum, capax est, uti ceterae scientiae omnes, jugis progressus et perfectibilitatis. 366. Instrumentis igitur tum propriis tum adscititii» stipatus theologus, ac lucidissima scientiarum omnium aureola circumdatus ’strenue poterit in aciem descendere, quin paveat catholicae ecclesiae adversarios, qui eminus quidem conspecti, specie gigantes videntur, cominus vero se produnt quales reipsa sunt, pygmaeos videlicet, qui per adusta dubii deserta vagantes, non habent ubi pedem figant, aut ubi consistant. Miseros homines qui se suos­ que adeo ingeniose decipiunt, ac negotiorum maximum, cujusmodi salus ae­ terna est, lubricae, incertae ac deceptrici subjectivae persuasioni committunt ! U tinam superent et intelligerent ac novissima providerent! Utinam errores erroribus cumulare desisterent, ac saeva diu huc illud tempestate jactati in tutum aliquando quietis ac salutis portum sese divina adspirante gratia reci­ perent! Cuicumque profecto, hac praesertim aetate nostra, sedulo ac sincero animi studio veritatem inquirenti, ea rerum undequaque conditio isque sese offert adspectus, lacrymabilis hinc ac plane desperandus, jucundissimus illinc salutisque plenissimus, ut diu dubius ac anceps haerere non possit. Ex una quippe parte quo magis oculorum intendatur acies, quid nisi congesta rudera sese intuenti exhibent ingentesque ruinae? Ruinae namque sunt misera illa protestantisme discerptio in tot fantasque sectas, sectarumque veluti frustula secum ipsis pugnantium, quaeque veluti folia novos mutantur in annos: rui­ nae divina sacrorum librorum inspiratio plane sublata; historica et objectiva religionis Christianae fides evulsa radicitus; philosophica qualis sit cumque religio suffecta indefinite progrediens, novisque semper se formis evolvens quin unquam metam attingat; politicus demum in religionis res dominatus, sic ut e principis cujusque nuto pendeat novam religioni formam aptare, no­ vum indere nomen. Haec certe protestantisme ubique facies est, ac simillima mortis imago. Age vero et quid tibi ex altera parte se sistat intuere. Magni­ ficum nempe illud, omnique ex parte admirandum ecclesiae catholicae aedi­ ficium a Christo ipso supra solidissimam petram extructum, ac a novendecim prope saeculis in unitate, indefectibilitate, sanctitate ac hierarchica veluti har­ monia sua jugiter perseverans. Quod quidem tot jamdiu procellis quassatum, tot occultis tentatum insidiis, tot palam machinis impetitum, nil unquam de stabilitate sua deperdidit, nihil de suo splendore amisit; sed firmius inde ac solidius effectum est, novoque in dies ct clariore lumine coruscat. Illi tot caelestia sidera affulgent quot patriarchae sunt qui illud consalutarunt a longe, quot prophetae qui illud vaticinati sunt, quot apostoli qui illud opera lestantismo contingit, qui ad tales incitas redaclns est, ut amplius non inveniat ubi se teneat, si vaga verba, ambages, partemque demeris negativam. aH < tiocinationem, Anselmi operum I. 35 et seqq.; Anselmi lib. Contra insipientem et apologet, contra Gaunilonem, ibid. pag. 37. Totam Anselmi argumentationem sic brevi­ ter complexus est Vasquez in part. L qu. II. a. 3. disp. XX. cap. 4. »Deus est id, quo melius excogitari non potest; sed id, quo melius excogitari non potest, nequit esse in sola cogitatione, sic enim non esset melius; id enim melius est, quod in cogitatione et in re ipsa est; ergo Deus est in rerum natura.· * Ren. Cariosius Afedit. de prima philosophia, med. V. el in epist. edit. Amstel. 1682. hoc argumentum probavit et suum fecit; quod postea pariter praestiterunt Wolf, Theol. nat. lib. I. pag. 24 et seqq.; Moses Men­ delssohn, Morgenstunden, etc. hoc est Horae matutinae, 1,2, anno 1786, aliique non pauci. Contra vero s. Thomae part. I. qu. 2. a. 1. ad 2- ejusmodi argumentandi ratio non probatur. Simonnet, Tract, de Deo uno, disp. I. art. 3. demonst. V. prop. 1 et seqq. eam demonstrationem fuse evolvit. Cons, ctiam Jos. Saenz de Aguirre in opere .* S. Anselmi theologia,, etc. Romae 1688, tom. I. disp. XIL sect. I. et seqq. H) Ita auctor operis : Lettre de Trasibule à Leucippe, pag. 162 et 178; Pen­ sées sur C interpret, de la Nat.; Encyclo­ pédie, art. Imparfait; Syst. de la nat. apud Bergier, Traité de la Religion, tom. II. pag. 262. **) Eléments de la Philos, de Newton, part. I. c. 1 ; Encyclopédie, art. Production, ibid. pag. 266. ie) Cons. card. Gerdii in Dissertazione della esistenza di Dio e della immaterialita delle nature intelligenti, §.3. n. 31. ubi cl. auctor ostendit absurdam esse ac plane repugnare multitudinem sive seriem 16 23. Ad 2. X Ideo enim hominis mens fatigatur, quia ipsa in serie illa cernit contradictionem et absurdum ; responsio constat ex modo dictis. 24. Ad 3. Neg. Universitatem rerum esse totum quoddam necessario existons, alioquin esset absolute perfecta et infinita, nullis vicissitudinibus obnoxia, ut ex dictis in probationibus constat, cum disseruimus de ente ne­ cessario, quod omnem plenitudinem esse importat. 25. Ad 4. D. Ex nihilo tum sui tum causae, C. sui tantum, N, Hoc ipso enim quod ex nihilo nihil fiat, ac tamen tam multa esse videamus, quae nulla intrinseca necessitate existunt, concludimus: ergo aliqua causa est a qua prodierint. 26. Ad 5. D. Finita, Tr. infinita, A' Sed de hoc cum adversus pantheistas agemus. 27. Cum vero falsum absolute sit, existentiam actualem entis contingentis connexionem habere cum existentia sive praeterita sive futura, hinc Neg. conseq. Alioquin existeret necessitate naturae, quod implicare vidimus. 28. Ad 6. D. A. A se vel a potentia finita, C. ab alio, infinita nempe potentia praedito, N. ’ . 29. Inst. 1. Totum non est contingens, ergo totum aeternum et ne­ cessarium est.17 2. Nec obstat res omnes esse limitibus circumscriptas, nam licet essentiae rerum aeternae sint ac necessariae, non ideo omnibus perfe­ ctionibus praeditae sunt. 30- Resp. Ad 1. D. Quatenus praeter entia contingentia involvit etiam ens necessarium, C. seposito ente necessario, totum non est contingens, xV. et sic nego consequentiam. 31. Ad 2. fieg. Ad probat. . . . licet rerum essentiae, etc. D. in ab­ stracto atque in se spectatae seu in sua notione metaphysica, C. id enim postulat ipsorum natura, in concreto seu existentes, N. Si enim a se exi­ stèrent, jam earum natura aliter postularet, prout postulat natura entis ne­ cessarii. 32. Π. Obj. Tota vis allati argumenti in contingentia rerum omnium hujus universi fundatur: jam vero haec nulla est, 1. quia ex eo, quod partes hujus universi contingentes sint, inferri nequit totum universum esse contingens, alioquin a distributive ad collectivum sensum transitio fieret, quam argumentandi rationem utpote vitiosam logici rejiciunt; 2. eo magis : I atomorum infinitam, et vocat rigorosas de­ monstrationes, quas de hoc argumento D. Maclaurin opposuit Fontenellio in suo tract. Des /luxions (card. Gerd. opp. edit. Rom. tom. IL); idem vero ipse ex professo de­ monstrat in opusculo: Mémoire de Cinfini absolu considéré dans la grandeur (edit. Rom. opp. torn. V.); tum in alio: Eclaircissement sur la notion et la divisibilité de Cétendue géométrique pour servir de réponse à la lettre de M. Dupuis, ibid. IT) Ila Ocellus Lucanus antiquissimus philosophorum, quorum opera ad nos per­ venerint, apud Bcrgier )oc. cit. pag. 268. 17 quod ejusmodi argumentandi ratio falsa etiam deprehendatur in praedicatis essentialibus, quia etsi nulla sit essentialis determinata extensio, figura, mo­ dus alicui corpori, pessime concluderetur dari posse corpus absque ulla ex­ tensione, figura, etc. Vel etiam ex eo 3. quod singulae hujus mundi partes corruptibiles sint, male concluderetur totum simul corrumpi posse, vel Deum posse totam entium possibilium collectionem producere, eo quod singula pro­ ducere possit ; ergo. 33. Resp. Cone. maj. neg. min.; ad 1. prob. N. Ad id vero quod subditur de vitiosa argumentandi ratione a sensu distributivo ad collectivum, D. Est vitiosa, dum tribuitur collectioni quod non competit nisi partibus singillatim sumptis, C. dum tribuitur collectioni quod aeque competit partibus sive seorsim sive simul sumptis, N. Exemplum est in exercitu, multitudine, summa, etc. Certe male concluderetur si, quod competit exercitui, multitudini, summae, eis negaretur, eo quod id non competat militibus, hominibus, numeris, sive unitatibus seorsim sumptis. Ast si tribuatur toti exercitui, etc. quod competit ita militibus, hominibus, numeris singulis, ut aeque competat etiam simul sumptis, nullum deprehenditur vitium in ea argumentandi ra­ tione 5 ut cum quis pronunciaret de toto exercitu vel multitudine, quod sit mortalis; de summa, quod sit finita; sic massa bene dicitur aurea, si partes ex quibus conficitur aureae sint. Quod quidem valet tam in praedicatis ac­ cidentalibus, quam in praedicatis essentialibus. 34. Ad 2. scilicet ad exemplum petitum ab extensione: si sermo sit de corpore modo seu statu naturali existente, institueretur utique sophisma, quia aliud est dicere nullam determinatam extensionem vel figuram esse cor­ pori essentialem, et aliud est affirmare nullam penitus esse essentialem, quod fieri non posse contendunt plures, quibus et nos assentimur. 35. Ad 3. In eo quod dicitur de corruptione universali nulla inest pugna, quia reipsa tota collectio corruptibilis est. 36. Quod demum postremo loco allatum est de collectione omnium en­ tium possibilium a Deo producenda, omnino negatur, non quidem propter naturam entium possibilium, quae produci possent, sed propter impossibili­ tatem seriei et collectionis actu infinitae, quae manifesto implicat; daretur enim collectio infinita exurgens ex numeris finitis. 37. III. Obj. Non repugnat mundum aeternum supponere, cum nulla intrinseca repugnantia ostendi possit de mundi aeternitate, quam plures ve­ teres philosophi docuerunt18; itaque neque repugnat ipsum supponere a se existentem; ergo. ,s) Ex veteribus philosophis, qui non praecise mundum, sed materiam aeternam posuerunt, eminent stoici, quibus persuasum erat duo fuisse rerum principia, alterum Perrone. Praelectiones theolog. IV. agens, alterum patiens, Deum et materiam aeternam. Cf. Justus Lipsins in Physio­ logia Stoicorum, lib. I. diss. IV. pag. 9 et lib. II. diss. II. pag. 57 et seqq. Sic vete- δ μ. 18 38. Resp. Al· .1. Repugnat enim ex dictis dari seriem sive actualem et simultaneam, sive successivam entium finitorum, quia infinitum coalesceret ex numeris finitis, quod implicat. Posito autem, quod mundus ab aeterno esset sive conditus sive non, necessario deberet dari series infinita succes­ siva. 19 Addatur, quod si mundus esset a se, ipse jam esset Deus, quod est absurdum; ac proinde negatur consequentia. Quod autem dictum est de mundo, dici pariter debet de materia; hac enim semel aeterna supposita, jam incidimus in absurda modo recensita; semper enim eadem est ratio; quare non est cur diutius in his nugis refellendis commorari debeamus. 39. IV. Obj. 1. Dei idea subjectiva est, quae deinde ratiocinando affingitur summi cujusdam numinis enti reali, sed abusive et perperam; 2- neque enim demonstratio haberi potest nisi in solis rebus mathematicis, et in iis, quae sensibus obvia sunt20; accedit 3. quod ipse sui index est res et recentiores platonici mundum dixe­ runt aeternum; cf. Joann. Laurent Moshemii Dissertatio de creatione ex nihilo. §. 81. ad cap. 5. Syst. intell. Cudicorth. Atque in genere iis omnibus haec arrisit sententia, qui velut dogma posuerunt illud principium: Ex nihilo nihil fit, cf. Cudworth op. cit. lib. V. sect II. ”) Licet s. Thomas part. I. qu. 46. art. 2contendat sola fide constare, mundum non semper fuisse, ac propterea demonstrative probari non posse eum non semper exsti­ tisse, attamen superius (qu. 7. art. 4.) ea posuit, quibus ejusmodi sententia destrui­ tur. Etenim in hoc articulo pro certo po­ nit, impossibilem esse multitudinem actu infinitam sive per se, sive per accidens: Species multitudinis sunt, ut ipse loqui­ tur, secundum species numerorum. Nulla autem species numeri est infinita, quia quilibet numerus est multitudo mensurata per unum. Jam vero eadem ratio militat pro serie infinita successiva; quare, si im­ plicat ex principio s. Doctoris series nu­ merorum ac multitudinis infinita actualis, implicat pariter series successive infinita, quae tamen daretur ex hypothesi mundi ab aeterno conditi. Addendum praeterea, s. Doclorem forsan non praevidisse, illos futu­ ros aliquando, qui hac essent hypothesi abusuri ad sua propria placita adstruenda. Praeclare cl. card. Gerdii, disserens de hac s. Thomae opinione, scribit: „Io so, che s. Tommaso non ha creduto rigorosamente dimostrata la ripugnanza dell’ eternita dei mondo, supponendo la creazione ab aeterno, ma non ha delto, che non si potesse dimostrare in avvenire. Egli ragionava suile nozioni filosofiche ricevute a’ suoi tempi, e niuno, anehe in filosofia, lo superô mai, ne per acutezza d’ingegno, né per maturité di giudizio, nè per copia di dollrina. Ma in quei tempi le nozioni geometriche non erano si slreltainente le­ gale aile teorie filosofiche, nè cosi dichia­ rate, come sono state dipoi per gli sludj di tanti celebri moderni. Tra gli antichi teologi molli hanno sostenuta Γ impossibilità del moto eterno . . . pero crederei, che considerata la quislione sotlo aspelto puramente scolastico non abbia da riguardarsi come opposto alia rispettabilissima scuola lomistica il sentimento di coloro, che negano la possibilité del moto eterno: e posta la quislione solto altro aspelto, cioè considerate le ragioni dedotte dalla geo­ metria comprovanti l’impossibilità dell1 in­ finito assolulo nolle quantité cd in qualunque serie, è da credersi 1’uso di si falti argomenti non solo non contrario, ma con­ forme allo spirito di s. Tommaso, il quale, piû che altri mai, seppe rivolgere in favore della religione i lumi tutti che potea somministrare la ragion naturale.· * (Saggio d' istruz. teol. de Deo uno, tom. X. opp. edit. Rom.) M) Cf. Cudworth, loc. cit. §. 62, 67. l 19 Deus, sive per seipsum, sive per conscientiam quamdam, a se aut a spiritu ipsius originarie in animo productam, qua homini cognoscendum se exhibet. Quare argumentis aliis opus non est21 ; ergo. 40. Resp. ad 1. D. Est idea subjectiva cui respondet objectum reale, C. absque ejusmodi objecto, N. Idea Dei seu notio supremi alicujus numinis hoc sensu subjectiva dici potest, quatenus in hominis mente recipitur, non vero quatenus eidem notioni non respondeat objectum reale; rigorosa enim ratiocinatione homo ex effectu assurgit ad causam a se existentem, distinctam ab hoc universo, quam Deum dicimus; alioquin effectus poni deberent absque causa, quod omnino repugnat. 22 41. Ad 2. D. Id est, non potest haberi ejusmodi evidentia, qualis inest demonstrationibus mathematicis et physicis, C. qualis competit metaphysicis, A7. Cum diversa sint axiomata, quibus innituntur demonstrationes ma­ thematicae , physicae, metaphysicae atque morales, diversae etiam sunt de­ monstrationes iisdem superstructae, diversae, inquam, specie tenus; cum ceteroquin in eadem certitudinis atque evidentiae firmitate consistant omnes, utpote quae in aeque certis et aeque ineluctabilibus principiis fundantur; quod philosophi etiam fassi sunt Wolfius, Lockius, Leibnitzius aliique.23 42. Ad 3. D. Mediate, C. immediate, N. Omnem enim cognitionem, quam de Deo in hac vita habemus, per creaturas nobis comparamus, quae quidem cognitio abstractiva dicitur, ut discernatur ab intuitiva, quam in altera vita speramus. Ad summum addi potest, quod verissimum est, nos in nobismetipsis experiri invincibilem quamdam propensionem genericam in Deum et quandam supremi hujus numinis insitam indigentiam, quam ab ipso ortu nobiscum ferimus, perinde ac principia legis naturalis, quae recte di­ xeris scripta in cordibus nostris, non autem ad exclusionem illius demon­ strationis, quam ex creaturis conficimus; alioquin athei convinci non possent, affirmantes se ejusmodi pondus, ut ita dicam, ac propensionem seu instin3I) Ita Frid. Jacobius, in op. Von den gbttlichen Dingen etc. seu De rebus di­ vinis earumque revelatione, Lipsiae 1811. pag. 33, 152, 175; qui persuasionem de Deo minime probatione niti affirmat, sed merum esse sensum (Gefühl, sentimento) et instinctum quemdam. Sic pariter Daub, Theologumena, ΙΠ. et seqq.; Clodius, Allgemeine Religionslehre etc. seu Doctrina universalis de religione, Lipsiae 1818; Marheinecke, Die Grundlehren etc. seu Doctrinae fundamentales Christianae do­ gmaticae, Berl. 1819. §§. 23 et seq.; §. 121. apud Wegsch. Verum auctores isti non advertunt, sensum religiosum praesuppo- nere ideas religiosas, ex quibus postea sen­ sus ille profluit; quia, nisi illae praecede­ rent, numquam oriri ejusmodi sensus pos­ set, per quem homo in communicatione po­ nitur cum Deo. Haec philosophia, quae omnia collocat in sensu, seu si placet, in sensu religioso, sensistica nuncupatur. 22) Cons. Zallinger S. J. in opere, quod inscribitur: Disquisitionum Philosophiae Kantianae libri duo, Augustae Vindel. 1799, praesertim lib. I. capp. 16 et 17. “) Cons. Wolf. Philosoph. pract., qui sibi assentientes nominat Lockium et Leibnitzium. w· '•l; ♦I -XiTJ~ IviBmrwiwiiniiLiA~ Jiiiin^1 Ji^iiwnmrr, z "· y:: ':(£>· cv-<·^ 20 ctum. ut qnidam vocant, in Deum minime persentire, vel comminiscentes ab eo se permoveri tantum ad sibi comparandam in hac vita felicitatem.2* 43. In st. Ens reale, sive objectum reale, ideae subjectivae de Deo respondere non potest, 1. quum ejusmodi ens debeat ex hypothesi esse in­ finitum, quae notio negativa est. 2. Hinc homo ideis anthropomorphisticii sibi efformat et cudit ideam illam vagam et generalem Dei, quae proprie non est nisi quoddam ens rationis ac imaginarium. Id magis patet exinde 3. quod idea ista sic efformata non sit nisi congeries contradictionum, ut Deus nempe sit suimet ipsius principium et finis, utroque carens, neutrius egens, utriusque parens et auctor; quod sit ubique sine loco, immobilis absque statu, pernix sine motu, bonus sine qualitate, sine quantitate ma­ gnus, totus sine partibus, liber et immutabilis, infinite justus et miseri­ cors, etc.; ergo. 44. Resp. JV. A. Ad 1. *A. Notio enim infiniti positiva est, atque juxta aliquot philosophos anterior notioni finiti > quae vere negativa est, quatenus dicit negationem ulterioris extensionis et privationem infiniti, ut observat cl. Fénelon 23 ; qui praeterea censet non posse nos pervenire ad ideam finiti nisi per conceptum infiniti, perinde ac non possumus concipere aegritudinem, quin prius concipiamus valetudinem, cujus illa privatio est. Quare absurdum est negare realitatem infiniti admittendo existentiam finiti, prout absurdum est negare existentiam perfecti, dum admittitur existentia imperfecti. Quid est enim perfectum? Illud cui nihil deest. Quid est imperfectum? Ulud cui aliquid deest, quod scilicet magis nihili naturam participat. Igitur si admittitur ut reale illud, cui aliquid deest, cur reale non erit illud, cui nihil deest? Ita ferme ratiocinatur Bossuet.26 Quod si cum aliis, praesertim M) Hic notari debet nexus ac relatio criticismi germanici cuip. sensu religioso sansimonianorum, de quibus postea, et Benjamini Constant. Omnia enim recentiora ejusmodi irreligiosa et atheistica systemata ex eodem germine evolvuntur. Philosophia coepit subjectiva esse cum sensistis, deinde subjectiva facta est cum idealistis anglis, quae perfectionem demum suam nacta est in Germania. In Galliis deductae fuerunt consecutiones practicae, et formam (ut vo­ cant) adepta est saeculo hoc nostro sensus impietatis. Cons. cl. Rosmini, Frammenti di una storia della empietà, Milano 1834, pag. 117. η. 1. 3S) Existence de Dieu , part. I. chap. 4. §. 2: -On ne connaît le fini, inquit, qu’en lui attribuant une borne, qui est une pure négation d’une plus grande étendue. Ce n’est donc que la privation de l'infini. Or, on ne pourrait jamais se représenter la pri­ vation de l'infini, si l’on ne concevait l’in­ fini même, comme on ne pourrait conce­ voir la maladie, si F on ne concevait la santé, dont elle n’est que la privation. 2i) Elévation sur les Mystères. Cf. etiam dissertatio citata card. Gerdilii, et Maclaurin, Truité des fluxions, IntroducL pag. 41. etc. Fuse etiam de hoc argumento agit Cudworth, op. cit. cap. 5. §. 22 et seqq. cum notis Moshemii, praesertim nota 1. ad hanc §. ubi observat distinguendam esse in vocabulis finiti et infiniti duplicem no­ tionem et potestatem, grammaticalem nempe et philosophicam; posteriorem hanc idem esse apud philosophos ac naturam perfe­ ctissimam et absolutissimam : finitam vero recentioribus, magis placet affirmare ideam infiniti ex entibus finitis originem trahere, semper tamen idea infiniti in suo conceptu erit positiva, ut ex dictis colligitur.27 45. Ad 2. A’ Sed potius a perfectionibus, quas homo in se ac in crea­ turis ceteris experitur atque cognoscit, assurgit ad Deum velut omnium cau­ sant a se existentem; qui cum plenitudinem essendi in se necessario contineat, a se ipso pariter abigit, omnes imperfectiones, quas tum in se tum in crea­ turis ceteris homo deprehendit tamquam limitationes, quae cum ente neces­ sario ac infinito consistere nullo modo possunt. Ceterum cum homo Deo tribuit eas perfectiones, quas in se velut ente intelligente inesse cognoscit, eas ipsi tribuit eminentiori modo, utpote ad causam referens perfectiones, quae deprehenduntur in effectu; quod cum recta ratione ac sanae philoso­ phiae principiis omnino congruit. 28 46. Ad 3. D. Apparentium, C. realium, N. Cum enim homo limitibus circumscriptus nequeat supremum ac infinitum illud ens mente comprehendici, quae a summa perfectione distat. »Quo sensu, ita concludit, si accipiantur haec nomina, infinitum haud dubie sensum ha­ bet positivum, finiti vero notio negativa est." ”) Cons. Baldinotti, Ord. Olivet. Tentam, metaphysic. Patavii 1817. cap. 8. de infi­ nito, n. 611. ubi haec statuit: «Notio infi­ niti non negans est; est ex finito, non qua­ tenus sit amplificatio ejusdem, sed quia argumentando multiplici illatione eam de­ ducimus ex finito; ipsa denique est notio rei, non meri nominis, non mere idealis, scilicet objectum extra mentem existens ei­ dem respondet." Idem auctor propterea ibidem recte distinguit inter cognitionem alicujus rei ejusque comprehensionem; plura enim cognoscimus, quae non comprehen­ dimus, ut ex ipso argumento, in quo ver­ samur, patet. Cf. ibid. n. 607 et seqq. *)·. Anthropomorphismum inesse corru­ ptis hominibus fere dixerim naturalem, et originem dedisse populis revelatione desti­ tutis prolabendi in absurda commenta circa divinitatem, vix negari posse videtur. Exinde enim factum est, ut homines Deo tribue­ rint proprietates, propensiones et cogitatio­ nes humanas, ipsasque humanas cupidita­ tes. Ea origo est tot monstruosarum divi­ nitatum, quas polytheistae invexerunt, dum pluribus diis tribuerunt operationes, quae divisae sunt inter plura humana individua, perinde ac si unus omnibus par sive suf­ ficiens minime fuisset iis praestandis. Hinc deus venationis, deus belli, etc. Sic re­ spondebant sylvestres americani primis missionariis europaeis, qui illuc appulerant; ita se gesserunt romani, graeci, etrusci, etc. unicuique propriam provinciam demandan­ tes. Adeo vero in divinitatibus sibi con­ fingendis progressi sunt polytheistae, ut ipsam deam scoparum Deverram coluerint, ac deum Sterculum seu Sterculium, de quo Lactantius, Inst. Div. lib. I. cap. 20. circa finem; s. Augustinus, De civ. Dei, lib. XVIII. cap. 15; Prudentius in Peristeph. vers. 449; Plinius, Hist. nat. lib. XVII. n. 9. edit. Hard. Hac tendentia abusi sunt, qui indidem collegerunt ipsam divinitatis ideam repetendam esse, confundentes ni­ mirum ea, quae a recta ratiocinatione pro­ cedunt, cum iis, quae nonnisi a depravata natura ac propensione proveniunt. Vid. s. Greg. naz. Orat. XXXV. Sed longe ma­ gis mirandum est, nostros recentiores neo­ tericos philosophos, Germaniae praesertim, ad scholam kantianam pertinentes ejusque propagines, prolapsos esse in alium quo­ dammodo longe pejorem anthropomorphi­ smum, dum non alium Deum admittunt nisi subjectivum, quem nonnisi ipsum homi­ nem seu societatem esse demum college­ runt sansimoniani. ■' ■ bi 22 dere, debet ad proprios conceptus onunciandos illis verborum formulis uti, quae videntur contradictoriae, at reapse non sunt. Ac nemo quidem inter homines est, qui in suis de Deo conceptionibus apprehendat reales contra­ dictiones, immo nemo est qui nesciat has in idea Dei locum habere non posse, etsi modum quandoque ignoret, quo diversae divinae proprietates inter se componantur. Ex hoc ad summum deducitur deistas, qui in Deum se credere profitentur, urgeri ab atheis iisdem difficultatibus posse, quibus per­ motos ipsi se profitentur ad abjiciendam religionem revelatam, eo quod ista mysteria contineat excedentia mentis humanae captum, quae juxta ipsos est sola credendorum ratio.29 DIFFICULTATES adversus argumentum physico-theologicum. ιΐ · 47. I. Obj. 1. Ex fortuita atomorum combinatione mundi hujus aedi­ ficium atque structura oriri potuit. Nam 2. inter possibiles combinationes quae a tota aeternitate factae sunt vel fieri poterant, haec continebatur; sic ex jactatis innumeris alphabeti litteris tum Ilias Homeri, tum Virgilii Aeneis effici potuerunt. Id multo magis credibile fit 3. si cogitemus moleculis ma­ teriae propriam inesse affinitatem, ut jam causa queat assignari, cur inter se coaluerint eo ordine ac dispositione, quam modo conspicimus; ergo. 48. Resp. ad 1. N. tum suppositum, tum assumptum propositi argnmenti vere atheisds digni. Negavi suppositum de atomis a se existentibus, cum hoc repugnet, ut patet ex dictis de motu ipsis insito et tamen neces­ sario ad ejusmodi combinationes efficiendas; est enim materiae proprietas inertia, quare moveri non potest nisi motu extrinsecus ei obveniente et com­ municato. Negavi praeterea assumptum argumenti, quia cum omnia, quae in mundo sunt, ad certum finem ordinata sint, non potuit his finis praestitui nisi ab intelligente ordinatore. 30 . ■·. t 4' M) Hoc fassus est ipse J. J. Rousseau, deur.” (Emile, livr. IV. lom. 3.) Celerum qui, etsi rejiciat mysteria religionis revela­ jam ab aliis adnotalum est, omnes difficul­ tae, eo quod mente comprehendi non pos­ tates, quas promovent deistac adversus re­ sunt, parum tamen sibi cohaerens, loquens ligionem revelatam, aeque intorqueri posse de Deo, sic concludit: «Enfin plus je m’ef­ ab atheis adversus eos. Cons. cl. Bonelli, force de contempler son essence .infinie, Esame del Deisnio, Roma 1831, cap. 4. moins je la connais; mais elle est, cela pag. 3. me suffit; moins je le conçois, plus je ’·) Cons. Gerdii, diss. cit. ubi data opera 1 adore. Je m’humilie, cl lui dis: Être des ostendit impossibilem el absurdam esse hyêtres, je suis, parce que tu es; c’est m'e- pothesim Epicuri eorumque omnium, qui lever à ma source que de te méditer sans eum secuti sunt, non solum quia in ea cesse. Le plus digue usage de ma raison plura gratuito supponuntur, quae nulla ra­ est de s'anéantir devant toi; c'est mon ra­ tione admitti possunt, cujusmodi esset mul­ vissement d’esprit, c’est le charme de ma titudo infinita atomorum, earum necessaria faiblesse de me sentir accablé de la gran­ existentia, motus ipsis insitus et essentialis. i 23 49. Ad 2. D. Ab onto intelligente directae ac moderatas, C. hoc se­ cluso, N. ob rationes allatas. Addatur, hominem mente atque intelligentia praeditum fortuitae combinationis effectum esse non posse. Hinc etiam re­ sponsio habetur ad confirmationem desumptam ex possibilitate Iliadis Homeri aut Virgilii Aeneidos per fortuitam projectionem litterarum. Haec enim adeo absona sunt atque a communi hominum sensu abhorrentia, ut absque tem­ poris jactura refelli non possint. Ad nos recreandos ab ejusmodi atheistarum nugis, praestiterit Tullii verba in medium afferre. Hic ego non mirer, inquit, esse quemquam, qui sibi persuadeat, corpora quaedam solida atque indi­ vidua vi et gravitate ferri, mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? Hoc qui existimet fieri potuisse, non intelligo, cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae littera­ rum vel aureae vel quales libet aliquo conjiciantur, posse ex his in terram excussis annales Ennii, ut deinceps legi possint, effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna. Isti autem quemadmodum asseverant, ex corpusculis non colore, non qualitate aliqua, quam ποιότητα graeci vocant, non sensu praeditis, sed concurrentibus temere atque casu, mun­ dum esse perfectum ?......... Quod si mundum efficere potest concursus ato­ morum, cur porticum, cur templum, cur domum, cur urbem non potest? quae sunt minus operosa et multo quidem faciliora. Certe ita temere de mundo effutiunt, ut mihi quidem nunquam admirabilem coeli ornatum, qui locus est proximus, suspexisse videantur.31 50. Ad 3. D. Ab extrinseco seu a Deo communicata, C. a se, N. Ex nulla enim intrinseca necessitate ejusmodi materiae moleculae hac proprie­ tate affinitatis pollent, eo ipso quod necessitate propria atque intrinseca mi­ nime existant. r 51. II. Obj. 1. Argumentum deductum ex mundi structura et ordine non evincit existentiam Dei seu conditoris, sed tantum ordinatoris alicujus atque aedificatoris, nec moralem Dei naturam sufficienter exponit. 2. Tum praesertim eo nomine nutat, quod idea mundi visibilis ipsiusque finalitatis gravitas absque centro, aliaque ejusmodi, quae a sana philosophia abhorrent; sed etiam ex eo quod se ipsum destruat syste­ ma Epicuri. Si enim ponatur numerus ato­ morum infinitus, atomi commensurarentur spatio infinito, idcoque nec moveri possent: quod si ponatur finitus, numquam inter se convenire ac cohaerere atomi potuissent in spatio infinito, ut fatetur ipse Lucretius, qui ita canit: Sle tibi si finita semel primordia quaedam Constitues, aevum debebunt sparsa per omne Dûjectare aestus diversi material. Esse igitur genere in quovis primordia rerum Infinita palam est. Absurdum Epicuri systema non minus ele­ ganter quam energice everterat ipse Tul­ lius, De nat. Deorum, lib. I. 3I) De Nat. Dear. lib. II. cap. 37. ed. Taur. Integer fere hie liber esset exscri­ bendus, si omnia pulcherrime dicta atque ad rem nostram idonea referre quis vellet. 24 nonnisi subjectiva sit, id est, in mente nostra residens , et quod incertum semper maneat an res sive objecta ideis respondeant. Ita Kantius. 32 52. Rcsp. ad 1. D. Et hoc ad propositum nostrum, evincendi nempe adversus atheos existentiam Dei, nobis sufficit, C. non sufficit, Λ. Etenim athei non solum conditorem negant, sed etiam ordinatorem intelligently ac libertate praeditum existere inficiantur; ideoque tot hypotheses excogitarunt ad reddendam rationem hujus universi tam affabre elaborati. Si igitur osten­ derimus, prout ostensum est. hujus mundi dispositionem, pulchritudinem et ordinem necessario exigere quempiam ordinatorem a mundo ipso distinctum, causam jam vicimus. Et haec quidem ex quadam, ut ita dicam, liberalitate J3) Kantius ponit ut fundamentum suae simi; quia hoc argumentum pariter suppo­ philosophiae experientiam Experientia nit valorem realem principii causalilatis. vero juxta ipsum respectu fhcuitalum no­ His omnibus probationibus Kantius in sua strarum binos fontes habet et duplici ele­ Critica rationis praetieae suffecit alias de­ mentorum specie coalescit: oritur nempe a ductas ab idea Dei legislatoris et felicitatis sensibilitate et ab intellectu, id est a pos­ humanae. Kantius igitur, sublutis receptis sibilitate et activitate, seu principio pas­ communi calculo Dei existenliae demonstra­ sivo et principio activo. Ipsa rursum com­ tionibus, hanc solam suam substituit: Ratio ponitur ex duplici elementorum specie, quo­ practica necessariam ostendit societatem seu rum alia sunt subjectiva, alia objectiva. nexum felicitatis cum virtute; ad felicitatem Elementa subjectiva nullum habent valorem tendimus quatenus entia moralia. Pro hac objectivum, nisi ut formae objectivorum, societate necessaria immortalitas, remunera­ ac propterea in collatione seu combina- te aut poena futura, Dei cum suis attributis tione cum istis; extra ejusmodi collationem existentia. Porro, prosequitur Kantius, cum nullam habent realitatem. Hinc kanliani- debeat admitti id, quod est necessarii finis smus definiri potest idealismus transcen­ necessarium medium, illa habenda erunt ut dent alis ac realismus empiricus, quoniam vera, non vi cognitionis, sed fide practica. ipse nullam admittit realitatem a priori, Est enim ratio practica principium credendi, sed in experientia tantum. Elementa sub­ non cognoscendi. Credere, ut ipse expli­ jectiva. quae inveniuntur in nostris conce­ cat, est aliquid admittere ut verum ex ra­ ptionibus empiricis, duplicis speciei sunt; tione sufficiente subjecti, non autem obje­ alia sunt in objectis quatenus sentiuntur, cti; cognoscitur autem quod ratione sub­ alia quatenus cogitantur. Activitas intelle­ jecti et objecti certum esL Quare veritates ctus consistit in synthesi et in analyst. Ex illae sunt postulata rationis praetieae applicatione horum principiorum Kantius quae ad scientias non pertinent; vi verita­ omnes demonstrationes hucusque datas exi- tis, vi objectiva carent, nec sunt demon­ stentiae Dei rejicit; tum ontologicam, quia strabiles, necessario tamen sunt cum ratio­ non existi t nisi in conceptu nostro; tum nis legibus connexae. Cf. Kritik der reicosmologicam, quia series contingentium nen Vernunft, pag. 620. Ergo ex Kantio est series phaenomenorum (et cum ex con­ existentia Dei, immortalitas animorum, etc. tingentia phaenomenorum deducitur contin­ pendent a mero postulato! Ergo ipsius de­ gentia totius universi in se speciati, juxta monstratio pure subjectiva est. Quid si ipsum sophisma conficitur: causalitas enim diceretur homo ad solam felicitatem tempo­ juxta criticismum pertinet ad phaenomena, ralem et sensilem factus? Rueret ipsius de­ non autem ad res in se ipsis spectatas); monstratio! Quomodo criticismus degeneret tum denique physico - theologicam. quae in rationalismum, idealismum, etc. ostendit ab ordine hujus universi progreditur ad Baldinotti, op. cit. in appendice ad suam evincendam existentiam auctoris sapientis- Melaphysicam generalem. 25 erga impugnatores nostros et juxta eorum principia. Etenim falsum absolute eat, hunc mundum adspectabilem sivo structuram universi non evincere nisi existentiam ordinatoris, non autem conditoris; tum quia in mundo homines sunt, quorum actus liberi non poterant praesciri, nisi ab intelligentia infi­ nita, et tamen praesciri debuerunt; tum quia creatio atomorum omnino ne­ cessaria est, cum non potuerint esse a se ipsis. Ceterum huic praemisimus argumentum ex necessitate entis ac primae causae deductum. Si haec simul uniantur, demonstratio absoluta evadit. Ad id vero, quod addit Kantius, argumentum istud cosmologicum non sufficienter exponere moralem Dei na­ turam, reponimus falsum id esse spectata generalitate propositionis; etenim inter cetera, quae complectitur haec universitas rerum, homo ipse reperitur, in quo moralis Dei natura mirabiliter elucet. 53. Ad 2. N. Dato enim, quod idea mundi visibilis non sit nisi sub­ jectiva, quod pariter ex dictis falsum est, attamen existit saltem in mente nostra ac proinde realis est. Jam vero si realis est idea ista, ex principio causalitatis, cujus vim a philosophis jam demonstratam supponimus, ab ali­ qua causa provenire debet. Et quoniam mens nostra in hujusmodi idea, teste intimo sensu, passive omnino se habet, causa illa ab ipsa mente distincta sit oportet; ac proinde aut erit Deus, aut certe ex causarum nexu ad pri­ mam necessariam causam, nempe Deum omnino nos ducet. Quod si kantianus ideam illam a mente ipsa profluere, ejusque quasi formam ac legem esse contendet, profecto mentem ipsam, ejusdem ratiocinationis ope, ab aliqua causa provenire debere probabitur, et cum contingens ac finita sit, tandem ad primam causam necessariam atque infinitam inde nobis erit assurgendum; itaque etsi non constaret, seu nullum daretur medium, quo demonstrari pos­ set huic ideae respondere res atque objecta externa, non minus firma sub­ sisteret existen-tiae Dei demonstratio, in hypothesi etiam adversarii. Dei porro existentia constituta progredimur ad ejus proprietates rimandas, inter quas deprehendimus ipsius bonitatem ac veracitatem, ex quibus rursum con­ cludimus reipsa existere objecta externa; quia repugnat summae Dei veracitati ac bonitati nobis ingerere invincibilem illam, quam experimur, inclina­ tionem ad admittendam realitatem objectorum, quae in sensus nostros agunt, si haec objecta revera non existant; deciperemur enim perpetuo, in errorem necessarium incideremus, nec unquam de deceptione et errore moneremur. Hinc etiam inferas, nos ex principio quod kantiani, nisi desiperc velint, ne­ cessario admittere debent, directe Dei existentiam evincere, indirecte autem realem conformitatem inter ideas subjectivas et objectivas. 33 ”) Everso autem systemate fundamen­ tali philosophiae kantianae, necessario ruunt quae ipse deduxit; jam vero hoc praesti­ tum a pluribus est, qui apertas contradi­ ctiones in philosophia kantiana ostenderunt. Consuli inter ceteros potest Galluppi, Ele­ menti di filosofia, tom. III. Dell' ideoloyia, Messina 1827, lettr. XI et XII; prae- 26 54- ΠΙ. Obj. 1. Praecipua vis argumenti ad ostendendam saltem exi­ stentiam supremi cujusdam ordinatoris sapientissimi innititur systemati cau­ sarum finalium: ast causae finales nullae dantur: ignorantia enim connexionis eventuum particularium cum systemate totius universi eas peperit; quae proinde in dies magis evanescunt, quo scientia physica in dies proficit magis. Sana philosophia non videt in istis causis linalibus nisi expressionem igno­ rantiae in qua versamur causarum verarum, quae nempe inhaerent rebus ipsis.34 2. Sane deductio existentiae Dei ex causis finalibus supponit, one supremum agere juxta praestitutos fines, prout agere nos consuevimus in actionibus nostris liberis ac deliberatis, quod est statuere Deum homini similem, seu anthropomorphismum; ergo.35 55. Resp. ad 1. Cone. maj. neg. min. Adductam vero probationem ignorantia nostra verarum causarum, D. Sana philosophia excludit principium perperam dictum causarum finalium, ex quo nonnulli philosophi sibi arroga­ runt explicationem tot naturae phaenomenorum, C. excludit veras causas finales, /V. Respui debet a sana philosophia illorum agendi ratio, qui per errorem excogitarunt causas finales ad explicanda nonnulla phaenomena, quo­ rum veram causam ignorabant, e. gr. cum per horrorem a vacuo exponebant ascensum aquae per antlias aspirantes; et sic de ceteris ejusmodi dicatur, quae utique evanuerunt, quo majores progressus physica assecuta est; de his porro hic non loquimur. Sed si sermo instituitur de causis, quae producunt aliquos effectus ob determinatos fines, quasque propterea finales vocamus, serlim vero in suo Saggio filosofico sulta critica della conoscenza, vol. V. Nos enim haec philosophis relinquimus. Cl. autem Rosmini (Opuse oli filosofici, Milano 1827, vol. I. pag. 108 — 109) ostendit Kantium ipsum ademisse suae demonstrationi, seu potius postulato ex ratione practica d<· exi­ stentia Dei, omnem vim, eo ipso quod non admiserit hominis naturam fuisse sa­ pienter constitutam, et convenientiam, quam inter felicitatem ct virtutem deprehendimus, non esse nisi apparentem, et hinc nihil posse juxta rationem theoreticam, in hujus auctoris systemate, jure concludi. Etenim, ut posset affirmari quidquid nobis videtur, seu se se offert ut conveniens, debere ali­ quando evenire, necessc esset, juxta Kanlium, transcendere fines omnes ct limites humani intellectus. Inductiones igitur ra­ tionis practicae ac sua postulata talem ne­ xum habent cum ratione theoretica, ut ab ipsa declarentur gratuita. «Ricogliamo almeno di buono, juvat concludere verbis cl. auctoris, da cosi desolante âlosofia questa preziosa confessione, che Fesistenza di Dio ê pur cio, che riempic il vuoto della umana natura, cio, che questa natura sente a se medesima necessario, cio, a cui incessantemente e irrepugnabilmente sospira: confessione che fa il maggiore encomio aile fîlosofic, le quali insegnano essere questa esistenza dimoslrabile, e che fa la maggior condanna del criticismo. Potrà Fuomo abbracciare un sistcma che dichiara impos­ sibile dimostrare cio, che alla sua natura ê assolutamcnlc necessario di ammcttere? . . . Adunque la prova morale, onde Kant vuole dimostrare la divina esistenza, o non prova nulla, o se prova, prova insieme colla divina esistenza anche la falsîtâ e Γ impossibilité dei kantiano sistema. * 31) Ita La Place, Essai philosophique sur les probabilités, Paris I8l6. 3. edit, pag. 2. “) Hume, Inquiry concern, human understanding, sect. XI. pag. 150, 160. f 27 tantum abest ut sana philosophia eas excludat, ut negare illas nemo possit, quin neget aliquas causas producere realiter eos effectus, quos producunt. Non solum proinde nulla habetur contradictio inter causas physicas et causas finales, sed potius causae physicae finalibus inserviunt. Quaenam sane con­ tradictio invenitur inter hanc expressionem: cor est potentia principalis, quae impellit sanguinem in vasa; ct aliam: cor est potentia principalis, quae impellit sanguinem in vasa, ut per totam machinam animalem diffundatur? Propterea qui rejicit causas finales, statuere debet nec oculum ad videndum, nec aures ad audiendum, nec solem ad illuminandum, nec ignem ad calefa­ ciendum , etc. facta esse, quae quidem assertiones omnes sensui naturae communi evidenter adversantur. Ut hoc magis patefiat, ponatur exemplum oculi. Nimirum oculus ita constructus est, ut ab ipso producantur illae mo­ dificationes lucis, ex quibus visio consurgit; ergo cum ejusmodi modificationes velut causam propriam agnoscant dictam structuram oculi, quarum quidem consecutio seu finis est visio, sequitur talem structuram seu oculum ita con­ structum causam realem esse cujusdam effectus ducentis ad quemdam finem, ac propterea causam finalem. 56. Dices: Fieri posset ut talis structura sic effecta fuerit, non ut inserviret lucis modificationi, sed ex accidentali rerum eventu seu casu. 57. Resp. N. Quia ea, quae casu fiunt, non sunt constantia et uni­ formia, prout cernimus tum in oculo tum in ceteris corporis nostri organis esse. Secus qui horologium spectaret horas indicans, dicere posset sphaeru­ lam, quae constanter et uniformiter movetur ad horas indicandas, id casu praestare, quod esset omnino absonum.36 58. Ad 2. D. Id est, esset ex liberis ac deliberatis hominis actionibus, quae ad certum finem ponuntur, analogice assurgere ad Deum, C. esset Deum similem prorsus homini efficere, N. Nempe cum tot mirabiles effectus homo cernat in hac rerum universitate, qui praestitutos fines habent, atque intelligat ejusmodi fines non posse adseribi rebus ipsis materialibus, sed dis­ positioni alicui ipsis extrinsecae , infert mentem aliquam infinita sapientia praeditam, quae res ipsas ita disposuerit, seu fines illos peculiares ipsis prae­ stituerit , et quidem libere , quum nihil repugnet diversum ordinem Deum potuisse statuere. Physici jam fatentur per se nullam esse intrinsecam ratio­ nem, cur corpora potius tellurem versus descendant, (juam ascendant. 37 |T M) Cons. Ruffini, Riflessioni critiche sopra il saggio filosofico intorno allé probabilitù, etc. Modena 1821. Pari. II. pag. 35 ct 54. De causis finalibus eliain fuse agit Bergicr, Traité hist, et dogmat. de la vraie relig. tom. II. chap. 4. art. 9. §. 1 seq. r) Cons, inter ceteros D. Hauy, Traité élémentaire de physique, 3. edit. Paris 1821, tom. I. Introduction, pag. 4. ubi ci­ tat Newtonis opus Opticae lucis, lib. III. quacst. 28. Cons, etiam §. 4. De la divi­ sibilité, n. 28. art. 2. De Γ attraction, n. 29. Hoc ipsum clariori in lumine ponit J. B. Pianciani S. J. Instituz. fisico-chimiche, Roma 1833, vol. I. Introduzione, pag. 16 - It 28 59. I n s t. Ex effectu tota causae essentia cognosci non potest. Nam ex effectu non possumus nec plures nec alias proprietates vel qualitates causae tribuere quam eas, quas in effectu deprehendimus. Quare essentiam divinitatis ex finita rerum natura cognoscere non possumus. 38 60. Resp. I. Dato toto argumento, negamus aliquid inde contra nos deduci. Non enim hic agitur de essentia Dei cognoscenda, sed de existentia. Resp. II. D. Ex effectu non possumus essentiam infinitam divinitatis cognoecere adaequate. C. inadaequate, A’ 39 61. In st. 1. Ex hoc argumento physico-theologico non exurgit nisi probabilis conjectura vel praesumptio existentiae Dei; deberet proinde istud argumentum ab institutionibus theologicis expungi.40 Et sane 2* si nulla certitudo haberi potest, nisi supposita Dei existentia, quae tamen non habe­ tur 3. nisi per fidem, et quae est prima veritas, numquam poterit ex ratione individual] confici demonstratio Dei existentiae, cum nec de ipsa rationis individualis existentia, nondum supposita existentia Dei, certus quis esse possit; ac proinde ordinem inverteret, qui sic argumentaretur: Ego existe, ergo existit Deus: vel: Mundus existit, ergo existit Deus.41 et seq. Sed legendus Newton ipse in op. Phi­ losophiae naturalis principia mathematica, edit. 2. pag. 284 et seqq. voL in 4- Cantabrigiae 1713, ubi plura magnifice scribit de Dei consilio, dominio, majestate, virtute, providentia, immensitate ceterisque ejus­ dem attributis. Attamen Leibnitzius accu­ sat Newton, quod non satis alte de Deo senserit. Cf. Pensées de Leibnitz sur la religion et sur la morale, Paris 1819. Cu­ jus quidem censurae causam suo loco ex­ pendemus. M) Hume, loc. ciL pag. 151. M) Quomodo ex ordine hujus universi pervenire possimus ad cognitionem existentiae non solum ordinatoris sapientissimi, sed etiam conditoris, ostendit Suarez, Metaph. tom. II. disp. 29. sect. 2. §. 9. ’°) Sic Ziegler, Beitrdge zur Geschichte etc. nempe Collationes ad^hist. fidei exist. Dei in theol.: et Schleiermacher, Der christl. Glaube, etc. seu Fides Christiana, etc. part. I. pag. 170 seqq. ■") Ila in vol. II. op. Essai sur l'indif­ férence en matière de religion, edit. 4. Paris. 1822. Juvat hic nonnulla in medium afferre ex iis quae auctor hujus libri sparsim scribit de hoc argumento, ut melius ipsius principia cognoscantur: ..Tout ce qu' af- firme comme vrai une raison, qui peut se tromper, peut ètre faux; tout ce qu’elie af­ firme comme faux, peut ètre vrai. Donc rien de ce qu'affirme une raison faillible, n’est certain. (Préf. pag. VIL) Qu’est l’au­ torité à la quelle tous les esprits doivent obéir? Est-ce Γautorité d'un ou dc quelques hommes? Non; mais la raison générale manifestée par la témoignage ou par la pa­ role. Ibid. pag. CXII. (Ast nonne uni vel aliquot hominibus Christus dixit: Euntes do­ cete? Numquid omnes non tenebantur ipsis obedire?) Suis-je certain que je sens? Quelle autre preuve en ai-je que ma sen­ sation même, ou plutôt je ne sais quelle croyance souvent trompeuse, etc. (Pag. 7 et 8.) Toute certitude repose sur la con­ naissance de Dieu. (Pag. 41. note.) Oubli­ ons un instant que Dieu est, comment pourrez vous être certain d'une existence impossible, si Dieu n'est pas? (Pag. 45.) Il suffit que la raison individuelle puisse se tromper sur un seul principe, snr une seule conséquence, sur un seul point quel­ conque, pour que tout ce qui lui parait évident, devienne douteux. (Pag. 106.) Cher­ cher la certitude de notre existence, c’est en chercher la raison qui n’est pas en nous. Ibid. (Hic auctor, ut in pluribus aliis locis, '--'i 29 62. Resp. Ad 1. Neg. Cum scripturae perpetuo ad istud argumenti genus homines provocent. Sic in lib. Job (XII. 7 seqq.) legitur: Interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia coeli, et indicabunt tibi. Loquere terrae, d respondebit tibi; et narrabunt pisces maris. Quis ignorat, quod omnia haec manus Domini fecerit? Tum in lib. Sapientiae (XIII. 1 et seq.): Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attenden­ tes agnoverunt, quis esset artifex. Et alibi passim; adeo ut apostolus philo­ sophos inexcusabiles vocet, eo quod Deum, ab ipsis lumine rationis cognitum ex iis, quae facta sunt, non glorificaverint (Rom. I. 20.). Itaque non agitur tantum de probabilitate vel conjectura, sed de certitudine, qua homo ex his, quae facta sunt, Dei cognitionem habere potest; alioquin nec vani neque inexcusabiles dicerentur, qui eum ignorant. Quare hoc argumentum a theo­ logia amoveri non debet, quin imnio est maxime theologi proprium, ut patres ipsi facto suo ostenderunt. * 2 63. Ad 2. Neg. Hoc enim est commentum non minus antiquitati quam sanae philosophiae contrarium. Nam nisi logice saltem prius constaret de mei ipsius seu, ut fertur, mei ego existentia. nulla omnino esset via, nullum suppeteret medium sive ad cognoscendum testimonium generis humani, ex quo juxta adversarios pendet certitudo existentiae tum Dei tum meae, quod est vere paradoxum, sive ad deprehendendam existentiam revelationis. Nec enim possum cognoscere ea, quae sunt extra me, nisi per media, quae sunt in me; sed si ista media fallacia et incerta sunt, quomodo potero mihi com­ parare certitudinem eorum, quae extra me sita sunt? Addo Scripturam con­ trarium omnino supponere, ut ex allatis testimoniis aliisque prope innumeris, quae afferri possent, compertum fit. Idem dicendum de patribus et theologis, praesertim s. Thoma, qui quinque affert argumenta physico-theologica ad Dei existentiam evincendam. * 3 confundit causam existentiae cum certitu­ dine hypothetica existentiae. Haud dubie sensus intimus nobis praebet certitudinem completam existentiae nosirae.) Aucun être créé, s’il ne commençait pas â dire: Je crois, ne pourrait jamais dire: Je suis. Pag. 223. (Ego credo perinde valet ac ego sum credens; ergo affirmatio: Ego sum, praecedit illam: Ego credo.} Dieu pour­ rait-il tromper F homme, ou lui révéler l’erreur? Il y a contradiction dans les termes, car on ne révèle que ce qui est, et l'er­ reur n’est pas.» Pag. 128. not. (Auctor po­ tuisset discere ex s. Thoma distinctionem inter errorem in rebus, et errorem qui est in mente. Error in rebus non est seu non existit, ut fertur, a parte rei; ast error saepe existit in mente; etenim judicium falsum est operatio mentis, ac proinde in ipsa est.) Et haec speciminis gratia attu­ lisse sufficiat. Ex his tamen quilibet sibi potest ideam efformare vani et erronei il­ lius philosophici systematis ac novae ejus­ modi philosophandi methodi, quam merito Gregor. XVI. in sua encyclica data sub die 26. Junii 1834 reprobavit. Ejus verba inferius referemus. Cons. Rozaven S. J. in op. Exa­ men (V un ouvrage intitule : Des doctrines philosophiques, etc. Avignon 1831. chap. 4. *’) Cf. Pelavius, De Deo, lib. I. cap. 1 et seqq. n) I. part. qu. II. art. 3. ■ 30 64. Ad 3. D. Ut auctor ordinis supernaturalis, C. ut auctor naturae, Λ’. Nam, ut supra animadvertimus, tum per Iidem, tum per rationem, Dei cognitio haberi potest. 44 Ad id quod subditur de Deo, quod sit prima veritas, D. Est prima veritas metaphysics, C. logica. A’. Hinc neg. conseq. quae prae­ terea innititur falso principio, quod scilicet individualis ratio semper et in omnibus casibus fallax sit, quod pariter a sana philosophia respuitur, ut logici suo loco docent; sic ex dictis ruunt cetera omnia, quae subjiciuntur. DIFFICULTATES adversus argumentum morale. ·'· < ;· 65. I. Obj. Incertum est factum, cui innititur argumentum morale. 1. Plures veteres populi ab antiquis scriptoribus athei perhibentur. 2. Plu­ res recentiores viatores idem testantur de populis sylvestribus recens de­ tectis. 3. Plures adhuc populi nobis incogniti sunt, nihil propterea de istis affirmari potest. Sed quod maximi faciendum est, 4. plures sive antiqui sive recentiores philosophi atheismum professi sunt; 5. porro philosophorum au­ ctoritas praeferenda est opinioni populorum, rudium praesertim ac barbaro­ rum 45 ; ergo. 66. Resp. A' A. Ad 1. D. Athei perhibentur, at immerito, C. vere ac merito, A”. Nemo enim ex antiquis illis scriptoribus, qui diversos populos velut atheos traducunt, eos invisit, sed falsis rumoribus decipi potuerunt, ex eo quod vel idola non colerent, vel numina diversa ab iis, quae illi colebant, adorarent. Hac de causa judaeos, Christianos, gallos atheos proclamarunt. Praeterea in eam ire sententiam potuerunt ex projectis moribus illorum po­ pulorum, ut saepe etiam contigit. Ceterum adeo constans erat apud veteres factum istud, quod propugnamus, ut praestantissimi philosophi Plato, Aristoteles, Cicero, Plutarchus, Maximus tyrius, Epictetus aliique eo usi fuerint ad Dei existentiam adstruendam. Epicurus ipse illud admittebat.46S. * S. Thomas, Contra gentes, lib. 1. cap. 3: -Esi autem, inquit, in his, quae de Deo confitemur, duplex veritatis modus. Quaedam namque vera sunt de Deo, quae omnem facultatem humanae rationis exce­ dunt, ut Deum esse trinum et unum. Quae­ dam vero sunt, ad quae etiam ratio natu­ ralis pertingere potest, sicut est Deum esse, Deum esse unum, et alia hujusmodi, quae etiam philosophi demonstrative de Deo pro­ baverunt, duch naturalis lumine rationis.Ex his pariter refellitur Bautain, qui negat fieri posse, ut homo sola ratione possit sibi comparare Dei ejusque attributorum cogni­ tionem. Cons. Avertissement, pag. 5, -quae assertio periculi plena est et contraria patri­ bus, theologis, immo vel ipsi Scripturae, ut ex dictis constat. Recolantur tamen quae paulo ante de Baulainio scripsimus. 4s) Bayle, Cont in. des Pensées div. — 31 ; item Rép. aux quest. (Γ un prov. cap. 95— 113; Voltaire, Essai sur l'Hi­ stoire générale, tom. I. chap. 6. pag. 91. w) Cicero, De natura Deorum, lib. I. cap. 16: ..Solus enim, inquit, vidit, primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natura. Quae est enim gens, aut quod genus hominum, quod non habet sine doctrina anticipatio- 67. Ad 2. D. Absque ratione ac nimia animi levitate ducti, C. rei ve­ ritate, A. Etenim postea compertum est eos ipsos populos, quos nulla reli­ gione detineri antea dixerunt nonnulli, et divinitatem coluisse, et suos ha­ buisse ritus, etc. 47 Nunc extra omnis dubitationis aleam factum istud habent increduli ipsi, nec athei illud amplius inficiantur. Fatentur enim populum, quo magis rudis est ac Sylvester, eo magis propensum esse ad deos sibi fin­ gendos48; difficile omnino esse populum invenire, qui quamdam immortalitatis speciem animabus nostris non tribuat. 49 Ex quo concludunt deorum imperium inexterminabile esse. 68. Ad 3. Resp. I. Ergo nihil ex ipsis adversus Dei existentiam con­ cludi potest. Resp. II. D. Ita tamen ut ex analogia concludere jure possi­ mus eos a ceteris non dissentire, eo ipso quod ceteris populis similes sint, C. secus, N. Cum isti homines ab eadem origine proveniant, ac eadem na­ turae propensione donati sint, nullum dubium subesse potest eos divinitatis ideam pariter habere, prout semper compertum est illam habuisse omnes, quotquot detecti sunt. Quod si aliqui athei reipsa reperirentur, velut generis Immani monstra spectari deberent, neque ex iis de humani generis sensu judicium effingi posset.50 69. Ad 4. D. Qui fuerint vel sint athei practici, plures enumerantur, C. dogmatici sive speculativi, N. Pauci omnino isti recensentur, neque unquam sectam constituerunt. 51 70. Ad 5. D. Philosophorum re nempe et nomine, C. nomine, et quidem immerito sibi assumpto, N. Auctoritas philosophorum in iis, quae ad sensum naturae communem spectant, nec doctrinam exigunt, sunt minoris auctoritatis, quam populus ipse, si extrinsecum, ut ita dicam, nomen quoddam excipias. Quis enim philosophos dicat cos, quorum philosophia in sola impietatis pro­ fessione consistit? His igitur naturae monstris merito praeferuntur rudes atque inculti populi, qui naturae ductum, communem sensum et antiquam traditio­ nem quamdam deorum ? quam appellat πρόλρψιν Epicurus, etc. *· Et alibi. *■ 7) Cons. Bergier, op. cit. tom. II chap. 4. art. 12. §. 1 et seqq.; Feller, Catéchisme philosophique, liv. I. chap. 1. §. 7; Tournemine, Réflexions sur l'athéisme, ad cal­ cem operis, quod inscribitur Démonstration de l'existence de Dieu par Fénélon, édit. Lyon 1805. ■”) Syst. de la nat. part. Π. chap. 10 et 11. 19) Ibid. tom. I. chap. 13. pag. 260, 275, 279; Lettre de Trasibule, pag. 285. M) Certe Cotta apud Ciceronem, De nat. dear. lib. I. cap. 23. nullum gentium exem­ plum protulit atheorum, sed contentus fuit vagum ingerere dubium, equidem arbitror, inquiens, multas esse gentes sic immani­ tate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit. 5I) Observat comes de Maistre in opere quod inscribitur: De Γéglise gallicane, lib. I. chap. 9 : Pour Γ honneur du genre humain Γ athéisme jusqu' à nos jours, peutêtre, n' a jamais été une secte. Immo plu­ res sunt, qui absolute negant exstitisse ve­ ros atheos positivos et ex vera persuasione. Cons. Tournemine loc. cil. et Feller pariter loc. cit. 32 I nem sequuti, veritatem conservarunt, quam illi nulla convictione ducti, immo reluctante conscientia obstinate rejiciunt. Nego praeterea suppositum ex dictis. 71. II. Obj. Dato etiam facto, nihil inde deducitur, quia haec Dei notio repeti potest 1. ex timore, juxta illud Petronii dictum: Primus in orbe deos fecit limor, ardua cocio Fulmina cum caderent vel 2. ex ignorantia legum physicarum, qua factum est, ut Deo tribuerentur phaenomena, quorum causa ignorabatur: 3. ex domestica institutione; 4. ex sacerdotum fraude; 5. ex legislatorum auctoritate; vel 6. ex quadam propen­ sione homini naturali; ergo. 72. Resp. ad 1. A’. cum videamus apud omnes populos divinitatem coli conviviis, ludis, spectaculis, diebus festis, etc. Prima sacrificia, quorum mentio fit in historia, sunt illa, quae obtulerunt Cain et Abel, quae tamen pro objecto non habebant nisi gratiarum actionem pro acceptis beneficiis et testimonium erga Dei majestatem ac bonitatem. Addatur timorem potius causam esse, cur athei quaerant sibi persuadere Deum non esse; constat enim quo scelestiores homines sunt, eo magis illos dubitare de Dei existentia nb conceptum poenarum metum. Ex quibus merito concludimus timorem potius atheismi originem esse, quam inductae persuasionis de Dei existentia. Profecto non timeretur Deus, nisi prius ejus existentia crederetur.53 Dogma r In fragmentis, pag. 676. edit. Burmann. Petronius merito dictas est auctor purissimae impuritatis. Ex hoc autem au­ ctore mutuatus est Raynal, sive auctor ope­ ris quod inscribitur Histoire philosophique et politique des deux Indes, liv.VIL pag. 1, suam religionis definitionem: «La religion est l'effet du sentiment de nos maux et de la crainte des puissances invisibles. M) Cl. Gerdilius agnoscit fontem et ori­ ginem universalis consensionis omnium ho­ minum circa divinitatis cultum in praeno­ tione quadam anteriori justi et injusti, quae includit praenotionem Dei supremi legisla­ toris. Praestat ipsius verba afferre: >.Cantisi pure, ait ipse, quanto si vuole il ce­ lebre verso: Primus in orbe deos fecit timor; il timor non avrebbe giammai po­ tato creare gli dei nella fantasia degli no­ mini, se non avesse giâ trovala la mente loro imbevuta delle nozioni del giusto e delP ingiusto, per le quali conoscendo essi le loro scelleraggini, e condannandole internamente, e degne stimandole di vitupero e di castigo, cominciassero a provare i cru­ deli rimordimenti della macchiata coscienza. Nè questo timore eccitato dalla coscienza dei delilto più oltre sarebbe proceduto, nè ad altro avrebbe potuto indurre gli uomini, che a cercare un compenso contro la ven­ detta degli altri uomini, nè mai avrebbe avuto forza di fare idcare un punitore in cielo, se credulo non avessero, che Piniquità è rea in se slessa, non solo da fuggirsi, perché viene dagli altri uomini casti­ gata per lo male, che ne ricevono, e se a questa nozione morale del giusto e dell’ ingiusto non andasse naturalmenle unila la prenozione alnieno confusa del supremo legislatore, il quale prima delP areopago e prima degli editti del pretore ha segnato ed impresso con elemi caratteri e vivaci la legge, che vieta Pomicidio e il tradimento, c rende odiosa allo scdlerato stesso la pro­ pria malvagita." Cons, in Discorso preliminare delle dispositioni dello spirito , nello studio della religione, pag. 77 el ! seqq. opp. edit. Rom. tom. EX. Cons, etiam Cicero, lib. I. De legibus. 33 existentiae Dei opponitur omnibus cupiditatibus; hinc oritur illa, quam recte comes De Maistre vocavit theophobian seu Dei horrorem, qua non parum la­ borant philosophi matorialistae. 73. Ad 2. pariter N. Alioquin quo populi cultiores fierent, minus in Deum crederent, attamen experientia contrarium evincit. Physici ac philo­ sophi qui peritiores, iidem· et religiosiores quoque fuerunt, ut exempla Newtoni, Euleri, Galilaei aliorumque confirmant. Hinc celebre illud Baconis a Verulamio dictum : Leves gustus in philosophia movere fortasse posse ad atheismum} sed pleniores haustus ad religionem, reducere. 54 74. Ad 3. N. In primis enim quaeri posset, qui factum fuerit, ut do­ mestica institutio, quae in reliquis omnibus apud diversas nationes adeo varia est, in hoc solum fuerit adeo constans ac uniformis? Deinde dicimus non potuisse hujusmodi institutionem induci, nisi praecessisset cognitio existen­ tiae Dei. 75. Ad 4. N, Aliter deberent prius supponi sacerdotes quam Deus, ad cujus cultum sacerdotes instituti sunt, quod est absurdum. Sublata enim idea Dei nullum jam locum habere potest sacerdotium, quod ad Deum honoran­ dum assumitur. 76. Ad 5. Eadem ratione negatur, nisi enim prius in populis viguisset persuasio existentiae Dei, numquam potuissent legislatores eo medio uti ad populos in officio continendos, cum idea Dei et religionis anterior sit qualibet societate.55 Facta insuper ac monumenta historica adversariis refragantur. Non desunt ex atheorum antesignanis, qui effutiant divinitatem maximum esse regum hostem s6, nec potuisse propterea ab ipsis excogitari. 77. Ad 6. D. Ex propensione homini naturali una cum persuasione, C. ex sola propensione in sensu adversarii, AT. Nullum utique dubium est homi­ nem in se experiri veram indigentiam religionis, ac proinde existentiae Dei; non minus enim Deus cordi nostro necessarius est, quam cibus nostrae conservationi. Attamen haec propensio non excludit, immo supponit intimam persuasionem Dei existentis, quem omni hominum classi et ordini caeli ac terra atque omnia et singula objecta perpetuo praedicant; siquidem fieri nequit, ut homo identidem extra se veluti raptus, naturae contemplatione secum non reputet conditam eam esse a suprema, omnipotenti ac sapientissima causa, quae se prodit in maximis et in minimis objectis eorumque mirabili relatione, motu, legibus, etc. 78. HI. Obj. 1. Errores non pauci universales fuerunt, uti eclipseon et meteorarum timor opinio motus solis circa tellurem, astrologia judiciaria, M) De augm. scient. lib. I. w) Cons. opusculum Origine des lois, des arts et des sciences, part. I. liv. I. Perrone, Praelectione» theolog. IV. chap. 1. Cons, etiam Feller op. cit. n. 9t et seqq. 5β) Sic auctor libri cui nomen Essai sur les préjugés, pag. 387. * ■ ·) 5 1· t 34 polytheisnius atque idololatria, aliaque non pauca; ex unanimi igitur populorum consensione frustra Dei existentia adstruitur; praesertim 2. cum nullus populus fuerit, qui rectam de Deo notionem habuerit; 3. ipsis judaeis non exceptis57, qui neque ejus spiritualitatem, neque immensitatem agnoverunt, sed nationalem existimarunt, ut ceterae gentes suos habebant. 4. Cum vero perinde sit male de Deo sentire ac Deum ipsum destruere, ex generali poIvtheismo jure iterum concluditur nullum esse argumentum, quod ex humano consensu deducitur. 79. Resp. Ad 1. D. Universales et constantes, iV. universales, subditi. ita tamen ut eorum causa et origo cognoscatur, C. ita ut ignoretur, A' In primis igitur adnoto ejusmodi errores non fuisse adeo universales, prout uni­ versalis est persuasio existentiae Dei, multo minus constantes prout constans est sententia de Dei existentia, ut patet ex facto. Praeterea novimus origi­ nem ejusmodi errorum. Sensuum illusio induxit opinionem de solis motu. Ignoratio causarum eclipseon earum timorem injecit, ut cometarum improvisa apparitio, subitique aliarum meteorarum casus astrorumque opinata animatio ortum fortasse dederunt astrologiae. Neque philosophi hac in parte sapientiores populo fuerunt. 59 Polytheismus atque idololatria, ut suo loco osten­ dimus, nonnisi serius inducta sunt, neque ita obtinuerunt, ut vestigia ubique non occurrant ideae seu notionis cujusdam supremi numinis, quae semper conservata est ac nullibi penitus extincta. 60 80. Ad 2. D. Ita ut omnis vera Dei notio ab ipsis exulaverit, xV. ut novis fuerit processu temporis superstitionibus foedata, C. ut patet ex dictis. Addo hic agi de existentia Dei, non autem de recta vel erronea ipsius divi­ nitatis notione. 81. Ad 3- A. Grandiores enim Dei ideae, sensus sublimiores divinitatis in judaeorum scriptis reperiuntur : ea nostri poëtae adeunt atque oratores, ut 5T) Ralionalistae in hac sententia sunt, judaeis minime rectam Dei ideam fuisse, neque talem exhiberi in Veteris Testamenti libris. Quod ut pateat, operae pretium du­ cimus aliquod ex ipsorum libris testimonium promere. Sic enim scribit Wegschcider, op. cit. §. 9. n. a: .Omnino modus, inquit, quo idea numinis a diversis populis effecta est, magnopere pependit a reipublicae forma, quae apud alios populos alia exteret Sic regimen patriarchale, quod apud Israelites primo obtinuit, facillime ad monotheismum eos perduxit, nisi hanc numinis notionem ab aegypliis repetere malueris. Ceterum rarissime monotheismum existere omni modo purum, vel judaeorum docet exemplum, qui Deum tamquam sibi ίγχώριον (localem), aliarum gentium diis longe polentiorem (quod suo loco confutabimus); el ipsorum Christianorum incultiorum, qui partim tritheismum el cullum hominum sanctorum prae se ferunt, partim satanam ejusque an­ gelos tamquam Deo hominibusque infensis­ simos metuunt. * Soli tandem rationalisée purum in mundum monotheismum intule­ runt. Sic etiam Kâfer, Bibi, theol. L 58. M) Ita ipse La Place in suo Essai phi­ losophique, etc. pag. 4 et seqq. qui his abutitur ad suum finem. *·) Cf. Cicero, De natura deorum, lib. I. cap. 13 et seqq. edit. Taur. <7. ex duplici capite: 1. quidem, quia falso supponit Cal­ vinus. qui hoc asserit, judaeos vel gentiles reipsa plures non coluisse deos; quod tamen, ut ex dictis patet, perspicue falsum est; 2. quia pro certo su­ mit sive judaeos sive ethnicos per illa simulacra non intendisse nisi veri Dei imagines sibi fingere, quod pariter est aperte falsum; alioquin non de­ disset Elias (ΙΠ. Reg. XVI11. 21.) optionem israëlitis Deum sequendi, quem ipsi maluissent, dicens: Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum; si Baal est Deus, sequimini illum; quae prorsus inepta fuisset, si aeque verus Deus esset sive Deus Israelis sive idolum Baal. Con­ fer praeterea Deut. ΧΧΧΠ. 17; Jud. X. 6. Neque dicerentur israelitae ser­ viisse diis alienis, si in simulacris verum Deum coluissent. 33 ”) Integrum textum superius dedimus. Alia plura recolantur apud Bellarminum, loc. cil. cap. 13. “) Sic enim loc. ciL libri Judicum legi­ tur: «Filii Israël . . . fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis Baa­ lim et Aslarolh, et diis Syriae ac Sidonis, et Moab filiorum Ammon et Philislhiim; dimiseruntque Dominum et non coluerunt * eum.' Caecus sil oportet, qui non videat hic non agi de effigie unius veri Dei, ut autumant adversarii. Sic III. Reg. XV. 13. Asa rex Juda .Maacham matrem suam amo­ vit, ne esset princeps in sacris Priapi . . . et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron.·· Non puto dicturos esse adversarios ejusmodi simula­ crum Priapi fuisse effigiem veri Dei. Quare vel ipse Jahn qui tamen hac etiam in parte neotericorum biblicorum protestanlium vestigiis insistit, fatetur duplicis generis occurrere in bibliis simulacra, alia Jeho- vae et alia deorum, praesertim in histo­ ria regni Israël, Π. Reg· (nobis IV. Reg.) X. 29; XHL 2, Π; XIV. 24. Quod ta­ men falsum est, cum in citatis locis tan­ tum sermo sit de vitulis aureis erectis a Jeroboamo, quos Jahn pro certo sumit non fuisse nisi simulacra unius veri Dei, sci­ licet Jehovae, contra expressum testimo­ nium libri III. Regum XIV. 9. ubi pro­ pheta ex Dei nomine graviter objurgat Je­ roboam ob vitulos ab illo erectos, vocatque eos non, ut autumat Jahn, simulacra veri Dei, sed deos alienos et con/latiles; sic enim ait: ..Operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad ira­ cundiam provocares ....·· Nunc quaerere praestat, num Jahn potius quain Scriptu­ rae contrarium asserenti, fidem adhibere debeamus. Idola, proprie sic dicta, diver­ sis nominibus occurrunt, quae interdum permutantur. Communia omnibus nomina 136. Ad 4. Ζλ Hoc respondebant nonnulli, ut vidimus ex Athenagora, et quidem ut a Christianorum argumentis se subducerent, C'. omnes, ac indcpendenter ab ejusmodi exprobrationibus, N. Rubore utique suffusi, non­ nulli ethnici hanc evadendi rationem invenerunt, ac mythologiam exponere diversimode nisi sunt, sive de diversis Dei attributis, sive de mundi partibus; ast sero nimis. Interim multitudo pergebat idola sua colere sive ut numina, sive ut numinum sedes; hinc loc. cit. prosequitur Arnobius: Non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quivis tardus nec non et prudentissimus credere deos, relictis sedibus propriis, id est caelo, non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quin immo jure dedicationis impulsos, simulacrorum coalescere junctioni. In gypso ergo mansitant, atque in testulis dii vestri·, quin immo te­ stularum et gypsi mentes spiritus atque dii sunt. En semper polytheismum et idololatriam proprie dictam.34 propositio m. Absurdum est dualistarum systema, ac malorum origini explicandae impar. 137. A remotissima antiquitate et apud plures orientales populos, persas praesertim, obtinuisse dualismi systema, historica monumenta evincunt. ’ Ab orientali theologia ejusmodi doctrinam in Christianam religionem derivare conati sunt basilidiani, Valentiniani, carpocratiani, cerdoniani ac marcionitae, qui totidem erant gnosticorum surculi. Manes, a quo manichaei, in Zoroastri schola enutritus, tertio saeculo in finem labente 4, persarum dogmata ample­ xus est, ac magorum instituta cum religione Christiana conciliare est aggressus. sunt boD et ΓΰΊΟΠ effigies et simulacrum·, vel S'OD proprie est sculptile, etc. ast ·.· “ · T Jahn, Archaeol. bibl. part. III. Sacra· Arch. §. 127. pag. 481. edit. Vien. 1805. 34) In actis mari, saepissime mentio oc­ currit pluralitatis deorum, quos christiani colere recusabant, atque idcirco morte mulclabantur; inter cetera unum seligo exem­ plum, ex Hist. eccl. Eusebii, lib. VII. cap. 11. edit. Valesii, ubi refert ex publi­ cis actis martyrium ss. Dionysii, Fausti, Maximi, Marcelli et Chaeremonis. Cum Acmilianus praefectus adhortatus esset Chri­ stianos ad deos colendos, Dionysius re­ spondit: „Non omnes ab omnibus colun­ tur dii; eos singuli colunt, quos arbitran­ tur deos. Nos quidem unum Deum omnium rerum opificem, qui Valeriano et Gallieno sacratissimis Augustis imperium tradidit, colimus et adoramus. . . Acmilianus iterum dixit: Quis vero vos prohibet, quominus et hunc, si quidem Deus est, eum iis, qui natura sunt dii, adoretis? Deos enim co­ lere jussi estis, eosque, quos cuncti no­ runt deos." Textus habet: γάρ ύμάί κωλϋίί καί τούτον, tixtp Ιβτί 3tôi, μετά των κατά φύβιν &ιύν προμίυνίΐν ; Sfovr γάρ ΟΪβιιν · καί Sfoùj ovf πάντα inacti. Et en, quomodo plures et quidem natura dii ex communi sententia admitte­ rentur et colerentur. ‘) Plutarchus in tract. De Iside et Osir. pag. 190. 2) Cf. Bcrgier, Diction- théol. art. Ma­ nichéisme. 56 At cito ab ecclesia pulsus fuit. Manichaeismus diu perduravit3; non tamen omnes Manetis discipuli ipsius principiis adhaeserunt, sed, ut fieri consuevit inter haereticos, in diversas sententias abierunt. 4 138. Etsi vero duorum principiorum dogma error fundamentalis fuerit harum sectarum, aliter tamen ab aliis exponebatur; ac mira semper extitit inter eas sectas discrepantia, tum circa naturam, tum circa originem et ope­ rationes entium istorum. Alii enim ex his sectariis contendebant esse iniproducta ambo, ac proinde aeterna atque independentia ab invicem; alii au­ tem principium mali productum asserebant.5 3) Ibid. Notum est, in occidentales etiam partes medio aevo longe lateque diffusos manichaeos fuisse, qui deinceps sub albigensium, el postea henricianorum. petrobrussianorum, poplicanorum, catharorum, etc.nomine rursum prodierunt; qui, etsi fun­ damentalem articulum de duobus principiis visi sunt deseruisse, attamen semper proprios ejusdem sectae errores sive circa incarnatio­ nem. sive circa sacramenta, tum quoad aver­ sionem a cultu Sanctorum. Crucis el imagi­ num, odium adversus ecclesiae catholicae doctores servaverunt. Cum vero ex iisdem se­ ctariis prodierint postea protestantes, qui gloriantur ejusmodi parentibus, ratio patet, quare plures ex ipsis manichaeorum susce­ perint patrocinium, inter quos eminet Beausobre in sua Histoire critique de Jfanichêe. Indidem etiam apparet, quaenam sil genea­ logia protestanlismi. Cf. Bergier loc. cit.; cons. Alticotius S. J. in opere De antiquis novisque manichaeis, cap. 11. pag. 81. Theodoretus refert errores Manetis, Hae­ reticarum fabularum, lib. L haer. XXVI; el s. Epiphanius, Adversus haereses, lib. II. haeresi LXVI. edit. Petavii: ubi n. 25. re­ fert Manichaei impia dogmata ex Archelai episc. Mesopotamiae scriptis, qui eum co­ ram ita confutavit, ut veterator debuerit fugam arripere. Cons, notas Petavii in haer. LXVL Laur. Zacagni disputationem Archelai cum Manete protulit in sua Col­ lect. monument, part. I. Vera dogmata inanichaeorum tradit etiam s. August, in libris adversus manichaeos editis, praesertim vero in libris Adversus Faustum ; Titus bostrensis in libris tribus, qui inveniuntur in Bibi. Patrum, tom. IV. pag. 443- edit. Lugdu­ nensis. 4) Theodoretus apud Bergier ari. cit. supra LXXII sectas manichaeorum recen­ suit, quae sibi invicem adversabantur. 5) Certuin videtur, omnibus perpensis, plerumque veteres dualistas, manichaeis non exceptis, saltem nomine tenus unum Deum admisisse, non autem duos, ut vulgo traditur; id constat tum ex ipsorum professione, tum ex antiquorum auctoritate. Etenim Faustus apud s. Augustinum {Con­ tra Faustum, lib. XX. cap. 2.) protesta­ tur manichaeos unum Deum colere : ..Nos.9 inquit, Patris quidem omnipotentis, et Chri­ sti Filii ejus, et Spiritus Sancti unum idemque, sub triplici appellatione, colimus nu­ men·' Titus bostrensis in Biblioth. Pa­ trum , tom. IV. pag. 297. fatetur mani­ chaeos odisse principium malum, etsi par Deo facerent. Sic enim scribit : «Non solum Malum collocat (Manes) in ordine aequali Deo, tamquam hoc honorare velit, quod scilicet odit» Hinc neque s. Augustinus unquam exprobrat manichaeis quod adora­ rent principium malum, quamvis ipsis ex­ probraret quod de principio malo Deum fa­ cerent, ei tribuendo potestatem quae soli Deo competit; at hoc ex consequenti, ut ajunt. Immo videntur veteres dualistae ex alta divinitatis idea, quam animo concepe­ rant, eo devenisse, ut duo constituerent principia. Nempe ipsis horrori erat Deo, sive mediate sive immediate, mali origi­ nem adseribere, excogitarunt propterea prin­ cipium, diversura a Deo, cui mala tribue­ rent. Id testatur s. Epiphanius, Haeresi LXVI. nec non s. Hieronymus in Com­ mentariis in Nahum, cap. 5- cujus verba haec sunt: «Inde Manichaeus, ut Deum a conditione malorum liberet, alienum mali I 139. Verum quaecumque demum fuerit germana illorum doctrina, quae obscuris tenebris involuta est; in utraque hypothesi facile est ejusmodi sy­ stema evertere. 140. Etenim, ex dictis in I. propositione: 1. Dei notio necessario poscit, ut unicus sit et singularis; si autem duo principia ponerentur increata et independentia, necessaria proinde ac aeterna, quorum unum esset omnium bonorum principium, alterum autem malorum, jam duo dii essent, ideoque ipsa Dei notio destrueretur. Praeterea 2. pugnat cum eadem Dei notione, ut duo ponantur principia independentia quorum videlicet unum non pendeat ab altero, duo enim dii darentur aequales, neuter summus esset, ac proinde neuter Deus. 3. Si ambo necessaria et at oluta essent haec principia, et aequali potestate praedita, in pari conflictu n. il operarentur. Atque ut alia absurda praeteream, quae ex tali hypothesi seqt °ntur, quaeque veteres ec­ clesiae patres * urgebant adversus diversos recensii · ectarios 6, ex revelatione scimus, unum Deum esse rerum omnium conditore n et principium, cui au­ ctori Scripturae tribuunt omnia mala physica, ut leg ir Dent. ΧΧΧΠ. 39. Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praei -ne; ego occidam et ego vivere faciampercutiam et ego sanabo; et Isaiae XV. β. 7. Ego Do­ minus, et non alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego Dominus faciens omnia haec; Tob. XHI. 2. Quoniam tu flagel­ las et salvas, deducis ad inferos et reducis. Malum autem morale oritur ah ipsa creatura deficiente a lege seu regula morum. 141. Quod si ponatur dependens ac productum mali principium, jam Deo bono subcst, nec quidpiam moliri potest, nisi quatenus a Deo ipsi per­ mittitur, ipsumque dualistarum systema hoc ipso evertitur. Addo ex igno­ rantia bonae philosophiae, ac praesertim physices, absurdam hanc doctr.nam esse ortam. 142. Ex his porro rationum momentis altera etiam propositionis pars necessario colligitur, inutile nempe ac impar prorsus esse dualistarum sy­ stema malorum origini explicandae. Etenim, eo semel constituto, cum utrum­ que principium ex naturae necessitate ageret, nulla ratio assignari posset, cur tot numero et gradu bona ac mala essent, si pari virtute seu vi agerent ejusmodi sibi adversantia principia; quod si alterum alteri praevaleret, vel sola bona vel sola mala reperirentur; nisi velimus ex condicto ac inito foe­ dere sic temperari bonorum malorumque distributionem, ut paria haec induxit auctorem.“ Eadem habet Titus bostrensis loc. cit.: idipsum colligitur, relate ad valcnlinianos el marcionitas ex scriptis, quae s. Irenaeus el Tertullianus adversus hos haereticos ediderunt. Ex quo colligi­ mus recentiores novatores deteriores esse gnoslicis el manichaeis, dum veriti non sunt Deum mali auclorern praedicare. 6) Cons. s. Epiph. loc. cit. el s. Aug. tom. VIII. opp. edit. maur. V· . 4 J 58 effluant et exsurgant, quod absonum omnino est et absurdum in iis, quae ne­ cessitate naturae agere supponuntur. 143- Ast praeterea in tanto, quo versamur scientiarum physicarum pro­ gressu, inutile deprehenditur ejusmodi commentum, quod nonnisi ex earum ignoratione profluxit; nemo enim in praesentia est. modo vel a limine phy­ sicos disciplinas salutaverit, qui nesciat ex earumdem legum physicarum sim­ plicitate ac unitate oriri phaenomena, quae inter se videntur contraria, ita ut ejusdem legis vi, qua producuntur effectus nobis salutares, prodeant ii, qui nobis nocent. ' Hinc non duplex, sed unum idemque est proximum prin­ cipium, et quidem physicum, boni ac mali, seu illorum phaenomenorum, quae nos relative bona ac mala vocamus. ~ 144. Et haec quoad bona vel mala physica. Quod enim attinet ad bona vel mala moralia, ut jam adnotatum est, haec nonnisi a bono vel malo usu libertatis proveniunt; et si de malo speciatim sermo sit, hoc oritur ex crea­ turae insito malo metaphysico, quod in limitatione consistit, quo fit ut errare et deficere a regula possit. 8 145. Cum igitur undequaque repugnet dualistarum systema, cum impar omnino sit explicandae malorum origini ac prorsus inutile, sequitur, omnes difficultates, quae ab adversariis, Bayle praesertim, urgentur adversus mali permissionem, ad summum non nisi mentis nostrae angustias evincere, quae assequi nequit, quomodo Deus infinite bonus voluerit sic universum consti­ tuere, in quo tot mala, sive physica, sive moralia dominantur. Nos ex facto colligimus sic Deum potuisse se gerere, salva sua bonitate, justitia et san7) E. gT. calor, vitae animantium ct stir­ pium necessarius, non raro et molestas sensationes et alia parit incommoda. Ca­ loris effectus est evaporatio, et ex hac pro­ cedunt pluviae, rores, fontes, etc. Sed ex hac etiam grandines, inundationes, etc.; id ipsum dicatur de effectibus electricitalis, chimicarum affinitatum, etc. s) Malum metaphysicum significat carenliatn perfectionis illius, quae non est debita naturae entis, ex Suarez Metaph. disp. XI. sect. IV. n. 3. qui ibid, observat acceptio­ nem istam mali impropriissimam esse, nec malum istud patres et philosophos us­ que ad ipsius tempora considerasse, quia observarunt, in communi usu loquendi non appellari malam rem aliquam per hoc dum­ taxat, quod careat perfectione aliqua: haec enim est conditio naturae cujuscumque crea­ tae; sed per hoc quod careat perfectione sibi debita. «Quis, inquit s. Thom. (L parL qu. 48. art. 3.), dicat, rem aliquam esse malam, quia non habet bonum alterius rei, ut hominem esse malum, quia non habet fortitudinem leonis ?“ Wolfius fuse ostendit ex illo malo nihil inferri posse contra bo­ nitatem Dei {Munich, sect. III. η. 16. pag. 379). Cf. Leibnitzius {Essai de Théo­ dicée, part. L n. 21. pag·. 132.), quem se­ cutus est Ant. Genuensis {Elem. metaph. part. III. cap. 4- prop. 25.) Wolfius loc. cit. hujusmodi malum vocavit malum meiaphysicum; Kingius vero {De origine Mali, cap. 2. n. 20.) et Moshemius (jn notis ad Cudworth, cap. 4. §. 13.) vocant malum imperfectionis ; Hooke (Prine, relig. na­ tur. tom. I. sect. L art. 2.)· malum defe­ ctus, alii demum imperfectionem negati­ vam. Cf. Spagni in opere De bono, malo et pulchro, Romae 1766. De malo, sect.I. art. 3. I 59 ctitate. Etenim ex una parte notio nobis insita Dei velut entis sanctissimi, perfectissimi et optimi destrueretur, si supponeremus quidpiam ipsum potuisse aut posse velle ac permittere, quod repugnaret summae bonitati ac sanctitati ; ex altera, tot mala, tum moralia tum physica, quibus premimur, experimur. Concludendum igitur est non repugnare Deum optimum atque sanctissimum ista velle aut permittere, etsi rationem minime assequamur, qua duo haec componi inter se possint. 146. Duo praeterea prae oculis semper habenda sunt ad dissolvenda Baylii sophismata: 1. Deum non teneri ad optimum, alioquin tolleretur ipsius libertas, et omnes pariter creaturas suas rationales ac intelligentes in summo beatitudinis seu felicitatis apice constituere debuisset, quod absurdum est. Quod si ad summum istum perfectionis ac felicitatis gradum evehere creatu­ ras suas non tenetur, nulla ratio sufficiens assignari potest, propter quam in hoc potius, quam alio perfectionis gradu sistere debeat: cum et ipse, quo­ cumque tandem sistat, altiorem tenere perpetuo queat, et creatura, quem­ cumque assecuta fuerit, eminentiorem quem non obtinuit optare semper possit. 9 Hinc eo ipso, quod gradus isti indefiniti sint, et Deus ad summum non teneatur, ita liber est, ut aeque possit in quolibet istius scalae, ut ita dicam, gradu consistere. 9) Hanc theoriam clarissimo in lumine posuit Alex. Zorzi in suo Prodromo della nuova encyclopedia italiana, Siena 1779, art. Liberta, η. 20, 21, 22, 23. Sic enim loquitur n. 20: »lo convengo che Dio sia necessariamerite determinato al migliore, o vogliam dire all’ ottimo, dove 1’ottimismo v' è ed c possibile. Ma dove 1’ottimo non ν’ è, o non è possibile, allora è che Dio puô sceglicrc qualunque de1 due o più termini, rappresentali ncccssariamente dal di­ vino intelletto con un perfetto equilibrio. A maggior chiarczza io dislinguero due casi diversi. Il primo quando i termini della scella sieno rappresentali corne perfettamente simili. Qui Γottimo non vi è: c questo caso da alcuni filosofi chiamasi pa­ rallelo. Il sccondo quando i termini compongono una serie infinita, in cui il ter­ mine che siegue sia sempre migliore di qucllo, che lo procede. Qui Γ ottimo non i· possibile: e questo lo chiameru appunto il caso della serie infinita. Deinde expo­ sito primo casti pergit ad secundum, di­ cens: Iddio vuol creare il mondo. Ma un mondo assolulamenle ollimo, e vale a dire un mondo infinita mente perfetto, è impos- sibile. Basta dunque che Dio dia al mondo, che vnol creare, un grado di perfezione finita. . . Presentasi dunque questa serie positiva infinita ali’ intelletto divino. E poichè i due limiti di essa, il zero e Γΐηfinito sono impossibili, resta che la volonlà divina scelga Γυηο de’ termini medj, che noi spiegheremo appunto coi numeri natu­ rali. Ma quale ne sceglierâ? Sia per esempio il cinquante. E perche non il cinquanluno, che certamente è migliore? E se il cinquanluno, perché non il cinquanladue, che d’un grado io supera? e sc questo, perche non il cinquautalrê, anzi il cento, il mille, c cosi ail’ infinito? Quindi è chiaro, che quantunque tutti i termini della serie sieno Ira lor disuguali, nondimeno corne non è possibile sceglierne un tanlo huono, che non ve n’abbia sempre un migliore, cosi ugualmenle, tranne perô i due limiti, divengono indifferenti di una indifferenza perfettissima d’equilibrio, del pari che se tutti fossero uguali. Iddio perô potea sccglierc qualsisia degli universi possibili : e che uno ne abbia scelto, l’esistenza del mondo lo manifesta.M c * MHBB 60 i-h « 147. II. Animadvertere debemus, nos neque posse neque debere, ut judicemus de iis, ad quae Deus tenetur, mensuram ac normam capere ab eu, quod praestare tenetur creatura iinibus circumscripta. Haec enim bona quandoque ‘° censeri nequit, si quidquid potest boni, in alteram creaturam, non conferat, praesertim si vel peculiari lege vel obligatione naturali ad id obstringatur; cujusmodi sunt ii omnes, quibus aliorum cura demandata est vel a natura ipsa, vel ab aliqua lege positiva, ut omnes provisores particulares. Dens enim utpote infinite bonus ac potens, hoc ipso non adstringitur ad bonum omne, quod tribuere potest, conferendum, nisi velimus admittere absurdum illud jam expositum, absolutum nempe optimismum, qui limites figeret ejus omnipotentiae, ultra quos ipse progredi non posset; Deus prae­ terea cum sit provisor universalis, potest permittere defectus in partibus sui operis propter bonum totius universi. 11 148. Huc accedit discrimen ingens inter Deum et creaturas, quum Deus possit ex malis bona eruere, quod assequi nequit simplex creatura; hinc illud Augustini effatum : Melius enim Deus judicavit de malis bene facere, quam mala nulla esse permittere.12 149. Quae si probe teneantur, difficile jam non erit, per eorum appli­ cationem adversariorum objectis occurrere, eaque singillatim disjicere. DIFFICULTATES. 150. I. Obj. a veteribus dualistis: Aeternum ac summum aliquod mali principium divinae ipsae Scripturae agnoscunt: 1. sic Amos ΙΠ. 6. Si erit malum in civitate, quod Domintis non fecerit: 2. Ecclesiastici ΧΧΧΙΠ. 15. Contra malum bonum est .. . duo et duo, et unum contra unum; et rursum ibid. XLII. 25. Omnia duplicia, unum contra unum: quare 3. Christus Joann. XII. 31. Nunc. princeps hujus mundi ejicietur foras: et apostolus H. Cor. IV. 4. Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium; ergo. 151. Resp. Λ’. A. .Scriptura enim tota in eo est, ut inculcet absolutum monotheismum. Ad 1. Dico hic Amos loqui de malo poenae, ut exponit s. Augustinus13, et patet ex contextu et scopo prophetae, qui est arguere ΨΪ1 « ,0) Dixi quandoque : nam non videtur admitti posse principium absolutum Bergier, qui statuit, seu pro certo sumit, bonam non censeri creaturam, quae in alteram to­ tum bonum quod potest, non conferat. Cum enim nulla lege vel obligatione, sive natu­ rali vel positiva, quispiam teneatur totum quod potest bonum in alterum conferre, non video, quomodo aliquis dici non pos­ sit bonus, si omne bonum quod potest, al­ teri non praestat. Quod si homo non te- netor ad optimum, multo minus tenetur Deus. ") Quo sensu mundus praesens possit dici optimus, fuse exponit Andr. Spagni in Diss. de mundo, prop. £U. sect. I. in 4. Romae 1770. Cf. s. Thom. part. I. qu. 22. art. 2. *’) Enchiridii, cap. 27. 13) Lib. contra Adimantum manich, cap. 26. ..Malum, inquit, hoc loco non peccatum, sed poena intelligenda est. Du- i·» 61 hobraeos de patratis sceleribus, propter quae Deus in eos animadversurus praedicitur illis afflictionibus et calamitatibus, quibus premebantur. 152. Ad 2. Resp. in allatis Ecclesiastici textibus sermonem esse de bonis ac calamitatibus, quibus universa haec terra nostra, immo et hominum vita quadam veluti permixtione constituitur, quaeque proveniunt ex ipsa rerum natura seu conditione creaturarum, quae suis limitibus circumscribun­ tur, ac proinde relative, ut expositum est, possunt esse vel bonae vel malae. 153. Ad 3. D. Nempe diabolus, ad quem debellandum venit Christus, quique mentes infidelium excaccat, seu suasionibus suis eos male dispositos a veritate retrahit, C. princeps ac Deus proprie dictus, N. Dicitur autem diabolus, inquit s. Thomas15, esse deus hujus saeculi, non creatione, sed quia saeculariter viventes ei serviunt; eo modo loquendi, quo apostolus utitur (Phi­ lipp. III.) : Quorum deus venter est. 154. II. Obj. Si unicus et quidem bonus Deus admittatur, jam ex­ plicari non potest existentia mali moralis. Si enim 1. Deus bonus est, vel non debuisset concedere suis creaturis libertatem, qua abusuras ipsas prae­ viderat, cum tanta ipsarum pernicie temporali et aeterna, ac tanto dedecore suo, quum culpa sit maximum ipsius dehonestamentum ; vel ipsas iis 2. sal­ tem debuisset munire gratiae praesidiis, quibus creaturae rationales instru­ ctae, tum liberae essent, tum a peccato immunes. Ea 3. nobis insidet Dei boni immo optimi idea, ut intelligi a nobis nequeat, quomodo, cum possit a creaturis suis mala omnia avertere, non solum non avertat, sed malis omni­ bus temporalibus et aeternis eas penitus obrui permittat. 4. Quod si dicatur Deus non sibi proposuisse ut finem, in condendis creaturis liberis, bonum peculiare ipsarum creaturarum, sed gloriam suam, quae major exurgit ex mali moralis permissione ob exercitium suorum attributorum, praecipue vero misericordiae atque justitiae, ejusmodi effugium multiplici ratione intercipi­ tur: tum a) quia indignum Deo bono est quaerere gloriam suam tanto crea­ turarum suarum detrimento: tum 5) quia eamdem, immo longe majorem ob­ tinere ac consequi posset gloriam ex felicitate earumdem creaturarum, pate­ faciendo quid ipsis contingere potuisset, si in alio rerum ordine eas collocasset; tum c) quia denique nullomodo admitti potest Deus conferens libertatem cum praeviso ipsius abusu, quin ipse particeps censeatur et auctor saltem remotus ejus mali, cujus ipse causam, licet deficientem, posuit; quemadpliciter enim appellatur malum, unum quod homo facit, alterum quod patitur; quod fa­ cit, peccatum est; quod patitur, poena, . . . . ita homo male facit quod vult, ut male pa­ tiatur, quod non vult. ° '*) Cf. Tertull. Adv. Marcion. lib. II. cap. XIV. «Quae quidem (poenae) illis, inquit, mala sunt quibus rependuntur; ce­ terum suo nomine bona, qua justa et bo­ norum defensoria, et delictorum inimica, atque in hoc ordine Deo digna. *■ Energice idem prosequitur capitibus sequentibus. *5) 1. part. qu. 65. art. 1. 4'J ’ U» T > modum auctor et particeps necis filii censeretur pater, qui dedisset ei ensem eunt praevisione, immo sola probabilitate ipsius abusus; quemadmodum ma­ ter. quae ad choreas filiam duceret, ex quibus vel suspicari potuisset ejus­ dem filiae seductionem, et ita porro 16 ; ergo. 155. Resp. A’ A. ut patet ex dictis in probationibus. Satis est enim ad mali moralis existentiam explicandam defectibilem creaturae intelligente conditionem supponere; porro eo ipso, quod nulla creatura esse possit infi­ nite perfecta, ei malum metaphysicum jam necessario adhaeret, quod in ipsa limitatione consistit. Ex hac autem limitatione sequitur omnem creaturam rationalem ignorantiae et errori obnoxiam esse posse ex parte intellectus, et deficientiae ab honestate ex parte voluntatis: quo fit ut certa regula morali indigeat, qua possit tuto finem suum assequi. Jam vero creaturae rationales, ut sunt essentialiter intelligentes, ita sunt essentialiter liberae, adeoque etiam adversus vitae regulam, benignissime eis a Deo datam, agere possunt. Hoc vero malum morale est. Malum igitur morale non est nisi per creaturam liberam, nec exigit nisi causam deficientem seu defectibilem et limitatam. Hic igitur totus controversiae cardo volvitur, utrum nempe Deus potuerit creaturam inteUigentem ac limitatam condere, et utrum bonitate sua adiga­ tur ad eam exteriori aliquo praesidio ita muniendam, ut deficere illa non possit. Nos primum affirmamus, alterum negamus. Affirmamus primum, quia nihil impedit, quominus Deus optimus possit efficere, quod non repugnat, et in se bonum est, et quod exposcit ipsa creaturae notio atque conditio. Alterum negamus, quia nulla lege Deus optimus adstringitur ad largiendum bonum aliquod extrinsecum, quod scilicet non exposcit ipsa creaturae notio atque conditio. Quod si Deus ejusmodi bonum addit, id ex mera liberalitate facit, quae proinde nullam importat obligationem, et diversos gradus habere potest, ut ipsa liberalitatis idea evincit. Sed jam ad singulas probationes. 156. Ad 1. Neg. ob allatas rationes; cum agatur de re in se bona, et qua bene utens creatura, potest semper ulteriorem felicitatem acquirere. Nec Deus tenetur ob abusum accidentalem, licet praevisum, ac praevisam inde provenientem perniciem, abstinere a donis suis conferendis. Dedecus vero ac debonestamentum se tenent ex parte creaturae, ad quae propterea repa­ randa Deus decrevit poenas, sive temporales sive aeternas, pro offensae seu dehonestamenti modo. 157. Ad 2. Neg. ut pariter patet ex dictis. Potuisset quidem Deus id praestare, sed non debuit, ut adversarii affirmant et non probant; alioquin evincerent Deum debuisse creaturas omnes intelligentes statim condere in gradu supremo felicitatis ac beatitudinis. nec potuisse alia ratione e nihilo ,δ) Bayle, Dictionnaire, art. Politiciens ; eadem refricat in aliis art. Manichéens Origène, Marcionites. eas educere quod eet absurdum/ Dixi debuisse in tali supremo beatitatis gradu collocare; quia, cum malum metaphysicum sit defectio ulterioris boni ut vidimus, quicumque inferior gradus felicitatis supponatur, semper erit malum respectu ulterioris gradus, quem creaturae illae assequi potuissent. 158. Ad 3. Neg. Haec enim non est nisi idea praepostera atque άυ&οωποπα&ιχή, a nobis nempe desumpta, ex nimio nostri amore (φιλαυτία) pro­ veniens, quam ad Deum transferimus, et qua fit ut nos ipsos velut centrum spectemus, ad quod omnia referri debeant. Nihil vero nostra refert, si intelligere nequeamus quomodo Deus, quem natura seu essentia bonum esse ratio ipsa dictat, possit permittere, nec a nobis avertat tot mala, quibus obruimur; nobis sufficit ostendere id non repugnare, quod evincimus sive a priori sive a posteriori, ut aiunt. Si nunc quae partium nostrarum sunt, exeeuti fueri­ mus, divina gratia adjuti, olim videbimus aperte, quod nunc nonnisi in spe­ culo et in aenigmate videmus. 159. Ad 4. Respondeo nos minime adstringi ad hanc potius quam aliam assignandam rationem, qua Deus permotus sit ad hunc providentiae ordinem prae alio amplectendum; potest haec esse, possunt esse aliae, quas ignoramus: possunt etiam plures esse. Hoc certum ac ratum apud omnes osse debet, Deum, utpote sapientissimum atque sanctissimum, fines habuisse dignos se, dum prae tot aliis innumeris qui ipsi praesto esse potuerunt, hunc potius ordinem eligere statuit ; quinam autem praecise sint illi fines, nonnisi conjecturaliter, atque, ut dicitur, ex congruentia, determinare valemus, licet omnes demum in gloriam ejus cedant, a qua ipse praescindere nequit, quum omnium supremus finis sit.17 I7) Diversas vias inierunt, qui Bayle impugnare aggressi sunt, inter quos eminet King archiepiscopus dublinensis, Jacquelot, La Place, Leibnitzius, Le Clerc, P. Malebranche; quorum varia systemata seu principia videri possunt apud Bergier, Diet, théol. art. Manichéisme. Apposite obser­ vat And. Spagni op. cit. De Malo, diss. Π. sect. VII. η. 129. non posse determinatam vel determinatas detegi in particulari rationes adaequatas, per quas Deus rectissime per­ mittit peccata; certe vel ipse s. Augustinus cum in hanc rationem inquirendam me­ ditatus fuisset, illam esse supra captum suum professus est, dicens: Altitudinem consilii ejus penetrare non possum, et longe supra vires meas hoc esse confiteor (De Genesi ad lit. lib. XL cap. 4. n. 6.); et alibi passim (Epist. ad Paulin. CXLIX. alias XXXIX. n. 18; De Genesi ad lit. lib. XI. cap. 10; De dono perseverantiae, cap. 10.) Hoc ipsum fassi sunt non pauci heterodoxi, quos citat et sequitur Joann. Christoph. Wolfius, Manich. sect. III. η. 20; et ex nostris Michaël de Elizalde S. J. Forma verae religionis, qu. XXXIX. n. 727 et seqq.; Alphonsus de Sarasa S. J. Ars semper gaudendi, tom. I. tract. VI. aliique. Quare nihil melius in hac re quam illud Scaligeri usurpare: Nescire velle, quae magister optimus docere non vult, erudita inscitia est. Quod si proferri tam­ quam determinatae nonnullae rationes pos­ sunt, ut etiam solent, illae adaequatae dici nequeunt, sed partiales, atque, ut eas vo­ cat card. Bellarminus (De amiss, gratiae. lib. III. cap. 2.), probabiles. Has expen­ dit singillatim Spagni, libro cit. n. 130 et seqq., ostenditque omnes inadaequalas esse, sive quae prolatae sunt ab antiquis, sive quae afferuntur a recentioribus. 64 160. Nec tamen sequitur, quod primo loco n) inferebatur, indignum Dto esse quaerere gloriam suam tanto creaturarum suarum detrimento. Deus enim in hypothesi non quaerit seu intendit simpliciter gloriam suam ex creaturarum suarum detrimento, sed supposita istarnm malitia, quam impe­ dire non tenetur, eruit inde gloriam suam. 161. Non secundum 6), quia quid magis conferat ad gloriam Dei, nostrum non est dijudicare, quia prorsus ignoramus an in hoc scilicet potius quam in altero systemate majorem gloriam esset consecutus. Hoc autem Deus longe melius quam nos novit 162. Non tertium c) denique, quia particeps criminis non est, nisi qui, cum possit et debeat praevisum abusum impedire, non impedit, cujusmodi esset provisor particularis, non autem Deus, qui ex dictis non tenetur, utpote provisor generalis, qui potest in particularibus defectus aliquot pati ob totius universi bonum, ut bene jam adverterat post s. Augustinum s. Tho­ mas18; et sic responsio patet ad exempla patris, matris, magistri etc., alia­ que non pauca, quae lasciviens Baylii ingenium excogitavit, in quibus idem semper latet sophisma, in eo positum, quod concludat ab eo, ad quod tenetur provisor particularis et limitibus circumscriptus obstrictusque moralibus legi­ bus, ad provisorem generalem, infinita potentia ac bonitate praeditum, qui non tenetur ad totum illud quod potest. 19 163. In st. Deus non potuit condere creaturas rationales nisi ad feli­ citatem; ergo, licet absolute non teneatur totum malum ab ipsis avertere, tenetur tamen hypothetice, cum alias finem suum obtinere non possit. 164. Resp. D. A. Id est, ad felicitatem per bonum usum illorum do­ norum, quibus illas cumulavit, C. quacumque ratione obtinendam, N. Sane Deus creaturas rationales non potuit condere nisi ad felicitatem ex intentione sua, ac proinde eas instruxit mediis tum naturalibus tum supernaturalibus, 19) L part. qu. 22. art. 2: >.Aliter, inquit, de eo est, qui habet curam alicujus parti­ cularis, et de provisore universali, quia provisor particularis excludit defectum ab eo, quod ejus curae subditur, quantum potest; sed provisor universalis permittit aliquem defectum in aliquo particulari ac­ cidere, ne impediatur bonum totius ;« et plibi passim. *9) Pictetus Cont. l'Indifférent, chap. 10. pag. 134. adnotat permissiones allatas illius patris, et regis, etc. sistere tandem in ul­ timo quodam et praecipuo motive certe vi­ tioso, in praepostero affectu; tum esse im­ prudentes, cum neuter certus esse possit de felici exitu remedii, de quo cogitat; rex au­ tem ille, qui permitteret scelera, ut habe- ret in quibus exerceret justitiam, crudelis animi esset. At in Deum perfectissimum non cadunt nisi fines sanctissimi ct ipso digni, et licet puniat malos, non tamen permittit esse malos ad finem puniendi, et omnia habet in sua potestate, ut etiam de malis bona possit elicere. Quod est fateri, ut observat Spagni n. 135. illas non esse adaequatas rationes permissionis peccati, sed. tamen esse aliquas, quae saltem satis opportunae sunt ad revocandum in mentem, inter attributa Dei non esse solam bonita­ tem, nec a Deo mundum conditum esse, ut hanc tantummodo creaturis intelligentibus manifestaret, quod tamen praeter ra­ tionem videtur saepius supponere adversa­ rius. I d 65 quibus ipsae bene utendo possint felicitatem adipisci, si velint; sed si istae illis abutuntur ad suam perniciem, sibi solis, non autem Deo, infelicitatem quam sibi consciscunt, adscriberc debent. Sed de hoc postea. 165. III. Obj. 1. Contrariorum eadem est ratio, ergo si bonum summum existit omnis boni causa, existit etiam summum malum omnis mali causa. Sane 2. effectus malus non potest produci a causa bona eadem ra­ tione, qua effectus bonus produci non potest a causa mala. Hinc 3. cum bonum et melius dicantur relate ad optimum, malum et pejus dici debent relate ad pessimum. Demum 4. cum tam bona quam mala talia sint per participationem, debent utraque reduci ad illud, quod est per essentiam tale, cujus naturam ipsa participant; ergo. 166. Resp. Ad 1. D. In iis quae contraria sunt per oppositionem po­ sitivam, C. quae contraria sunt per oppositionem negativam seu privativam, N. Ex eo enim quod sol necessarius sit ad aërem illuminandum, non efficitur aliquam similem et oppositam causam requiri ad tenebras producendas, quae offunduntur sola lucis absentia et privatione. Hinc cum malum sit boni privatio, quae negativa est, nonnisi causam finitam et imperfectam, quae a recto ordine deflectere possit, expostulat, et malum ita bono inhaeret, ut sine ipso bono nec esse, nec intelligi queat. 167. Ad 2. D. Non potest produci a causa bona quatenus bona est, C. quatenus a bono deficit, ut expositum est, N. et nego paritatem, cum effe­ ctus bonus sit positivus. 168. Ad 3. D. Sed diversa ratione, C. eadem ratione, N. Bonum enim et melius dicuntur relative ad optimum per accessum, malum autem et pejus per recessum, nempe a bono vel optimo. 169. Ad 4. D. Bonum tale est per participationem, C. malum, N. Ne­ que enim malum dicitur per participationem, sed per privationem vel nega­ tionem boni, ut diximus.20 r U T III. DE ESSENTIA DEI EJUSQUE PERFECTIONIBUS GENERATUM. 170. Deum existere ac unicum esse, ostendere operosum non est; quid vero Deus sit, et cujusmodi ipsius natura in se sit, sive quae essentia pro­ priaque ejus conditio, definiri omnino explicarique non potest. Hinc receptum illud s. Augustini dictum, cui patres reliqui consonant: Deus ineffabilis est. Facilius dicimus quid Deus non sit, quam quid sit. 1 î0) Cons. s. Thom. I. part. qu. 49. art. 3. ad 3. nBonum, inquit, per accessum ad terminum perfectum attenditur; privatio au­ tem per recessum a termino. Unde non di- > V A citur malum per accessum ad summum ma­ lum; sicut dicitur bonum et melius per ac­ cessum ad summum bonum." *) In Psalm. LXXXV. n. 12. Cons. Pe- Perrone, Praelectiones theolog. IV. ! · 66 171. Dum igitur theologi inquirere solent in Dei essentiam ejusque perfectiones, pro intelligentiae humanae modulo id faciunt, quatenus nempe ab humana mente Dens concipi potest, non autem omnino quatenus re ipsa est. 172. Perfectiones autem, nomina, attributa dicuntur illae dotes, quae Deo necessario insunt, atque ab ejus essentia profluere quodammodo mente nostra concipiuntur, eamque jam constitutam veluti perficere ac modificare. 173. Cum vero Deus sit perfectionum infinitum pelagus, ac simplicis­ simus in se ipso, nec. ut videbimus, apprehendi a mente linita possit nisi per conceptus peculiares, dum instituitur quaestio a theologis, quodnam sit constitutivum Dei metaphysicum, id debet intelligi de ratione et ordine, qno progredi mens debet in serie divinarum perfectionum vel attributorum, et de perfectione ejusmodi investiganda, quae spectari possit ut ceterarum ve­ luti fons et origo, vel etiam, si placet, basis et fundamentum, quod ceteras regat atque sustentet, qua ab aliis entibus Deus maxime secernatur, quaeque propterea constituat ipsam Dei essentiam. 174. Essentiae enim nomine intelligitur id, quod primum in ente concipitur, et est ejusdem proprietatum fons et origo, atque per quod ens a reliquis entibus omnino distinguitur, seu in suo esse proprie constituitur. 175. Circa hanc quaestionem quatuor praecipuae sunt theologorum sen­ tentiae. Prima illorum est, qui nominales nuncupantur, juxta quos Dei essentia consistit in cumulo omnium perfectionum2; altera est illorum, qui contendunt eam ponendam esse in infinitate radicati, seu in exigentia omnium tavius, De Deo, lib. 1 cap. 5. ubi refert a s. Edmundo canluariensi in Speculo, cap. 27. quatuor tradi modos, qui arripien­ dae Dei notitiae nobis usui esse possunt, quorum duo sunt interiores, alii exteriores. Prioris generis sunt revelatio atque ratio: revelatio tum fit, cum vel arcanis instin­ ctibus vel miraculis docentur homines; ra­ tione vero cognoscitur, cum argumentis ad id utimur. Exteriores modi duo sunt, scri­ ptura et creatura. Rursum ab antiquis pas­ sim duplicem distingui theologiam, hoc est, disputationem, quae de divinitate ipsa instituitur: unam symbolicam et mysticam sive arcanam, alteram demonstrativam. Prior est, quae sub figuratis quibusdam descri­ ptionibus ac similitudinibus, quae symbola vocantur, abstrusarum rerum significationes continet; ut cum uterus, et cor, et manus, et oculus affinguntur Deo. Posterior, quae de Deo revera, non figurate affirmat ali­ quid aut negat, ut cum eum bonum ac sa­ pientem dicimus, aut infinitum vel invisi­ bilem. Haec notare constitui juxta vete­ rum placita, ut magis innotescat, quam ab ipsis deflexerint 1. neoterici illi, qui con­ tendunt non aliter posse nos ad Dei existentiae cognitionem pervenire, quam per revelationem: illos superius recensuimus; 2. illi qui autumant in statu purae naturae, seu seclusa revelatione, homines numquam perventuros in Dei existentis notitiam, quod passim in Germania traditur; 3. quam ab­ utantur nonnulli revelationis voce, quae in­ terdum apud veteres occurrit, quando de Dei cognitione sermo est, cum alio omnino sensu ab eo, quem neoterici eidem voci affingunt, illam usurpaverint. 4. Id ipsum dici debet de symbolica Dei notitia, quae a veteribus accipitur significatione diversa ab ea, quae nunc temporis obtinet apud nonnullos, qui hoc pallio se tegere nitun­ tur. Cons. Estius in Sententiarum, lib. L dist. 5. §. 6. *) Horum auctor est Guillelmus Occa­ mus, de quo cf. Feller, Diet. hist. 67 perfectionum3* ; tertia nonnullorum thomistarum est, qui opinantur eam sitam esse in intellectione actuali vel, ut aliis placet, radicali’*\ quarta demum, quam sectantur thomistae reliqui, ac communis est inter theologos, statuit Dei essentiam in esse a se (aseitatem vocant), vel clarius in existentia a se, in existentia necessaria seu necessitate essendi. 176. Cum instituti nostri non sit in quaestionibus scholasticis diutius immorari, contenti erimus communiorem, quamque veriorem existimamus, adstruere sententiam, de ceteris non solliciti. Quod quidem praestabimus, quum Deo vindicaverimus, prout ordo postulat, omnes prorsus perfectiones, ut inde ex his illa ordine prior statuatur, quae spectari possit nostro cogi­ tandi modo velut ceterarum fons et origo, ac constitutivum, ut vocant, me­ taphysicum Dei, seu Dei essentia metaphysica. 177. Notandum porro est perfectiones generatim bifariam dividi. Prima pars complectitur eas, quas veteres scholastici vocabant simpliciter simplices, quasque nos absolute simplices vocabimus; altera vere complectitur perfectio­ nes secundum quid, quas nos dicemus mixtas. Perfectio simplex ea est, quae nullam in suo conceptu involvit imperfectionem, ac melior est sua opposita et quacumque alia cum qua est incompossibilis in eodem subjecto; perfectio mixta ea est, quae vel aliquam in suo conceptu importat imperfectionem, nec est perfecta nisi in aliquo genere tantum, non autem absolute, vel sal­ tem talis est, ut sit· incompossibilis in eodem subjecto cum alia perfectione sive meliore sive aequali. Quod ut aliquo exemplo clarius fiat, ducto ab ipso s. Anselmo, hujus distinctionis auctore, in Monologio (cap. 15. alias 14.): esse sapientem melius est suo opposito, quia absolute melior est sapiens quam non sapiens; quod pariter dici debet de bonitate, justitia etc.; contra, esse aurum non est perfectio nisi in auro, non autem in omni genere, quia esset imperfectio in homine, qui si aureus esset, vita et sensu careret. Ad­ vertit autem idem s. Doctor (cap. 5.) hanc distinctionem non habere locum nisi in substantiis.5 178. Inesse autem possunt alicui subjecto perfectiones duplici potissi­ mum modo, nempe vel formaliter vel eminenter (quatenus sub hoc vocabulo 3) Hanc passim scotistae tuentur. ’) Cons. card. Gotti, Tract. De Deo. lom. IL qu. 3. dub. 3. s) Praemiserat enim initio capitis: >.De relativis quidem nulli dubium, quia nul­ lum eorum substantiale est illi, de quo re­ lative dicitur. Quare si quid de summa natura dicitur relative, non est ejus signi­ ficativum substantiae. Unde hoc ipsum, quod est summa omnium, sive major omni­ bus, quae ab illa facta sunt, vel aliquid aliud quod similiter relative dici potest, manifestum est, quoniam non ejus natura­ lem designet essentiam. Si enim nulla ea­ rum rerum unquam esset, quarum relatione summa et major dicitur, ipsa nec summa nec major intelligeretur; nec tamen idcirco minus bona esset, aut essentialis suae ma­ gnitudinis in aliquo detrimentum pateretur. Quod ex eo manifeste cognoscitur, quo­ niam ipsa quidquid boni vel magni est, non est per alium quam per se ipsam." 5* 68 I comprehenditur etiam quod dicitur uirtualiter et aequi valenter). Tunc aliquae perfectiones censentur inesse alicui subjecto formaliter, cum proprio et se­ cundum suum conceptum ac definitionem do eo enuntiantur; ut cum dico: Deus est bonus, sapiens, etc. vel in Deu est bonitas, sapientia, etc. Emi­ nenter autem, quando nonnisi improprio de illo enuntiari possunt, quum non inveniantur in subjecto prout sunt, sed modo longe perfectiori, seu cum subjectum, cui inesse aliqua ejusmodi perfectio dicitur, potest aut illam pro­ ducere aut idem praestare per altioris ordinis perfectionem; sic e. gr. ange­ lus eminenter dicitur continere rationem, quia longe meliori modo assequi potest per suam intelligentiam, quod homo per rationem assequitur. 179. ilis ita declaratis, tria hic praestare debemus: nempe ostendere 1. Deo inesse omnes perfectiones; 2. quanam ratione Deo perfectiones inesse dicantur; 3. quae demum ex perfectionibus, quae in Deo sunt, censeri de­ beat Dei metaphysicum constitutivum, seu per quam censendum sit constitui Dei essentiam. Quod enim spectat ad modum, quo se habeant divinae per­ fectiones ad divinam essentiam, disseremus cum de attributis in particulari, ac praecise cum agemus de Dei simplicitate. Sit igitur PROPOSITIO I. In Deo sunt omnes perfectiones. 180. Deus enim de se ipso loquens (Exodi XXXIII. 19.), dicit Moysi: Ostendam omne bonum tibi. Jam vero omne bonum Deus dici absolute non posset, nisi perfectiones omnes in se contineret. Huc quoque spectant, quae de Deo passim Scripturae praedicant, Psalm. CXLIV. 3. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis; tum Baruch III. 25. Magnus est et non habet finem. Cum autem Scriptura magnitudinem Deo tribuit, non in sensu magnitudinis extensae per omnia spatia tribuit, sed cujuslibet perfectionis, ut sapientiae, potentiae, majestatis, naturae, etc. Quare optime s. Joannes damascenus, De fide orthod. lib. I. cap. 9. de Deo loquens: Nam tofam~esse, ait, velut immensum quoddam et nullis terminis definitum essentiae pelagus complexu suo ipse continet.1 Hoc ipsum jampridem affirma­ verat s. Greg. naz. Orat, in Natatilia, iisdem pene verbis dicens: Univer­ sum esse in se ipso, numquam inceptum, numquam desiturum, complexus con­ tinet, tamquam infinitum quoddam et interminatum essentiae pelagus.2 Sic patres reliqui. *) "Ολον γάρ lv iavrqi συλλαβών Ιχιι τό lirai, οιόν τι πίλαγοι ουσίας άπιιρον καί αόριστον. Pag. 142. edit. P. Le Quien, Paris 1712’) Ολον γάρ lv ίαντ<[> συλλαβών ?χιι τό ΐιναι, μήτι άρίάμινον, μήτι πανσάμι· νον οιόν τι πίλαγοι ούσϊαι άπιιρον καί αόριστον. Edit. Billii Orat. XXXVIIL η. 11. pag. 615. Μ 69 18ί. Sod et ratio ipsa hoc suadet: Deus enim eat one quo nihil me­ lius excogitari potest. Ergo necessario omnes omnino perfectiones in se con­ tineat necosse est; alioquin jam aliud eo majus excogitari posset, nimirum quod omnes possideret. PROPOSITIO II. Deus habet omnes perfectiones simplices formaliter, mixtas autem eminenter. 1 ' I k 1 182. Talis enim Dei est idea, ut ipsi tribui debeant omnes perfectio­ nes, quae cum ejus natura componi possunt, ac removeri ab eo debeat, quid­ quid imperfectionem in suo conceptu involvit, et cum simplicissima ipsius natura consistere nequit. Quum autem ex praecedenti propositione Deus in se contineat perfectiones omnes, dicendus est diversa ratione possidere per­ fectiones simplices, diversa perfectiones mixtas, priores nempe formaliter, posteriores eminentiori quodam modo, prout naturae divinae congruit. 183. Ac primo quidem Deum vere et proprie seu formaliter illas con­ tinere perfectiones simplices, patet ex ipsius perfectionis simplicis notione, quam dedimus. Simplex enim perfectio ea dicitur, quae et sua opposita et omni alia incompossibili melior existit. Ergo omnes perfectiones simplices vere et proprie Deus in se continet; secus enim non esset quidquid optimum cogitari potest. Hinc omnes perfectiones simplices Deum denominant, et Deus dicitur substantia, spiritus, sapiens, justus, etc. 184. Quod autem nonnisi eminenter contineat perfectiones mixtas, ex carum ipsa notione pariter eruitur; mixta enim perfectio ea est, quae involvit aliquam imperfectionem, vel saltem est incompossibilis cum perfectione meliori sive aequali; hinc si Deus vere et proprie perfectiones istas in se contineret, jam possideret perfectiones simplices, cum quibus in eodem sub­ jecto perfectiones mixtae consistere nequeunt. Sic si Deus esset corpus, non esset spiritus; si vero spiritus non est, jam nec est quidquid optimum cogitari potest. Hinc perfectiones mixtae Deurn non denominant; quare Deus non dicitur corpus, animal, rationalis, etc. 185. Cum tamen omnes perfectiones, quae in creaturis elucent, Deo insint, sequitur eas non alia ratione in eo esse, nisi quatenus potest illas producere, ideoque eminenter seu virtualiter continere; sive quia nulla est, cui Deus non aequivaleat tum in essendo, ut dicunt, tum in operando. Quare eas continet aequivalenter, quia potest illud producere et praestare, quod illae praestant, per altioris ordinis perfectionem, producit enim illas per suam omnipotentiam; et quod illae pro modulo suo nec sine multis imper­ fectionibus praestant, praestat ipse absque ullo defectu et cum singulari 70 excellentia; ac propterea, quod illae possunt, ipse potest per perfectionem longe eminentiorem; hoc est autem continere eminenter. 186- Dens igitur perfectiones simplices formaliter, mixtas vero continet eminenter, quatenus, ut dictum est, istae aliquam imperfectionem in suo con­ ceptu involvunt. Ex dictis autem pronum est unicuique colligere, Deum esse infinitam omnis perfectionis et entitatis simplicissimam et eminentissimam com­ plexionem. Omnis, inquam, perfectionis non solum increatae, sed etiam creatae, quia quidquid est bonitatis, pulchritudinis, perfectionis, entitatis, non solum existentis, sed etiam possibilis in creaturis, id totum infinite perfectius et co­ piosius continetur in Deo, et quidem per unam simplicissimam rationem suae deitatis, per quam est omnia formaliter vel eminenter. Hinc merito s. Anselmus loc. cit. infert omnia illa, quae divinitati tribuuntur, significare non qualitatem vel modum, sed substantiam ejus, et ab ipsa omnia summo modo concludi: Quidquid igitur eorum, inquit, de illa dicatur, non qualis vel quanta, sed magis quid sit monstratur. Sed palam est, quia quodlibet bo­ num summa natura sit, summe illud est. Illa igitur est summa essentia, summa vita, summa ratio, summa salus, summa justitia, summa sapientia, summa veritas, summa bonitas, summa magnitudo, summa pulchritudo, summa im­ mortalitas, summa incorruptibilitas, summa immutabilitas, summa beatitudo, summa aeternitas, summa potestas, summa unitas. Quem propterea summe revereri summeque diligere debemus. * DIFFICULTATES. 187. Obj. 1. Relationes divinae non sunt perfectiones simplices, sed mixtae seu secundum quid; atqui in Deo formaliter sunt. Falsum igitur est ’) Cf. Less. De divinis perfect, lib. I. cap. 6. Praeter summam in dicendo clari­ tatem id sibi peculiare vindicat piissimus hic auctor, ut lectorum corda mire accen­ dat ac in Deum moveat; praesertim in suis recollectionibus prccatoriis, in quibus, dum summam colligit eorum omnium, de qui­ bus praecedentibus capitibus late disserue­ rat, egregias precationum formulas exhibet. Ut hujus rei specimen habeant auditores nostri, partem hic referre placet recolleclionis, quam materiae, de qua agimus, sub­ jicit: «Vilescant mihi omnia transitoria pro­ pter te, et cara sint mihi omnia tua, et tu Deus meus plus quam omnia. Quid enim sunt cetera omnia ad excellentiam bonorum tuorum? Fumus sunt, umbra sunt et vani­ tas omnes divitiae et deliciae, omnisque gloria hqjus mundi, quae misere oculos mortalium fascinant, ne vera illa bona, quae in te sunt, cognoscere et persequi valeant Et sicut qui dormiunt, inani imagine di­ vitiarum, voluptatum et honorum delusi, nihil horum inveniunt cum excitantur, sed cum dolore animi vident se misere dece­ ptos, ita accidit omnibus hujus mundi ama­ toribus, vitae istius per mortem corporis discusso somno, mente in lucem alterius saeculi expergiscente. Nihil igitur illorum amem aut aestimem, sed te solum ct bona tua, quae in te recondita, quae tu ipse es, quibus fruèntur aeternum qui, hisce cadu­ cis contemptis, tibi inhaeserint. Amem te super omnia, et semper serviam tibi: quia infinite melior es omnibus, ct dignus, ut omnis amor, omnis benevolentia, omnis benedictio, omnis gratulatio, omnis gloria, omnis servitus tibi ab omni creatura in 71 perfectiones mixtas non esso in Deo nisi eminenter. Praeterea 2. ex dictis perfectiones divinae profluere intelliguntur ab essentia; ergo in illa formaliter non continentur. 188. Resp. ad 1. D. Λ. Quatenus in eodem subjecto consistere simul nequeunt, C. quatenus imperfectionem involvunt in suo conceptu. N. Dixi­ mus autem perfectionem mixtam esse, quae vel imperfectionem in suo con­ ceptu importat, vel saltem in eodem subjecto cum alia consistere nequit; hoc porro tantum posteriori sensu inter perfectiones mixtas recensentur divi­ nae relationes; eadem enim persona non potest habere paternitatem et filia­ tionem, quae duae proprietates se invicem excludunt. Non desunt qui rela­ tiones perfectiones esse negant, cum relatio non dicat neque perfectionem neque imperfectionem, sed modum seu habitudinem unius ad aliud, sed de hoc in tract, de Trinitate. 189. Ad 2. D Profluere intelliguntur, si distincte considerentur, C. si generatim, N. Hoc enim sensu sunt formaliter ipsa divina essentia. » PROPOSITIO ΙΠ. Essentia Dei metaphysica videtur constituenda in eo quod sit ens a se ac independent, seu in existentia a se. 190. Essentia enim metaphysica seu metaphysicum Dei constitutivum, ex communi doctrina, quatuor debet in se conditiones complecti: nempe 1. ut sit quidpiam intrinsecum enti, 2. ut ipsum ab aliis omnibus secernat, 3- quod primo concipiatur, 4. demum ut ceterarum omnium perfectionum spectari possit veluti fons et origo. Atqui in aseitate, seu in existentia a se, qua­ tuor ejusmodi conditiones reperiuntur, quae ad essentiam metaphysicam con­ stituendam requiruntur et sufficiunt. Nam ratio entis a se est quidem in­ trinsecum Deo, ut patet; nihil enim ea prius cogitari potest; nihil praeterea est quod Deum magis a creaturis distinguat, quae esse acceperunt ab alio; omnia demum attributa ex hoc quasi principio dimanare concipiuntur. Ex eo enim quod Deus intelligitur esse ens a se statim necesse est, ut omni­ bus perfectionibus cumulatissimus nullisque terminis circumscriptus intelligatur. Quarc s. Thomas, cum docuisset Deum esse ipsum esse per se sub­ sistens , ex hoc colligit, eum omnes perfectiones continere, quia omnis per­ fectio pertinet ad rationem esscndil\ ae postea cum s. Joann. Damasceno statuit ex omnibus Dei nominibus, quae de Deo dicuntur, praecipuum et omnem aeternitatem deferatur ct impendalur.« ') I. part. qu. 4. art. 2- Cf. Suarez Metaph. tom. II. disp. XXX. sect. I et seqq. - I 12 Deo maxime proprium esse ftüt est, totum enim in se ipso comprehendens, habet ipsum esse vehit quoddam pelagus substantiae infinitum. 2 191.· Haec sane sententia magis consentanea videtur tum sacrae Scri­ pturae tum sanctorum patrum doctrinae. Deus enim ipse suam naturam nomenque sibi proprium expositurus (Exodi III. 14.) ait Moysi: Ego sum qui sum: sic dices filiis Jsraêl: Qui est misit me ad vos. 3 Quae verba ex­ pendens s. Hilarius, De Trinitate, lib. I. Admiratus sum, inquit, piatu: tam absolutam de Deo significationem, quae naturae divinae incomprehensibilem cognitionem aptissimo ad intel ligentiam humanam sermone loqueretur. Non enim aliud proprium magis Deo quam esse intelligitur, quia ad ipsum quod est, neque desinentis est aliquando, neque coepti; ac s. Bernardus, De Con­ sideratione, lib. VI. c. 6. Si bonum, si magnum, si beatum, si sapientem, vel quidquid tale de Deo dixeris, in hoc verbo instauratur, quod est est. Nempe hoc est d esse, quod haec omnia esse. Sic patres reliqui, sive graeci sive latini, quorum testimonia profert Petavius4, qui praeterea ostendit hanc ipsam inhaesisse sententiam philosophis ipsis ac judaeorum doctoribus.5 *) I. part. qu. 13. art 2- Adeo Dei proprinm ewe a se Tertullianus pro certo ha­ bet, ut inde arguat adversus Hermogenem materiam aeternam non esse. En quomodo ipse ratiocinetur cap. 4. .Hinc denique in­ cipiam retractare, ait, de materia, quod eam Deus sibi comparet, proinde non na­ tam , proinde non factam, proinde aeter­ nam, sine initio, sine fine propositam. Quis enim alius Dei census, quam aeter­ nitas? Quis alius aeternitatis status, quam semper fuisse et futurum esse, ex praero­ gativa nullius initii et nullius finis? Hoc si Dei est proprium, solius Dei erit, cujus est proprium, quia et si alii adseribatur (nempe si et alii adseribatur), jam non erit Dei proprium, sed commune cum eo cui et adscribilur. . . Quod si Deus est, uni­ cum sit necesse est, ut unius sit. Aut quid erit unicum et singulare, nisi cum nihil adaequabitur? Quid principale, nisi quod super omnia? nisi quod ante omnia, et ex quo omnia? Haec Deus solus habendo est, et solus habendo unus est. Si et alius ha­ buerit, tot jam erunt dei, quot habuerint quae Dei sunt. ..“ Et ita prosequitur capp. 5, 6, 7. edit. Rigaltii. 3) Hebraice vero legitur ad litteram terunt: Έγώ ιίμι ό ’ilv, et Vulgatus noster -Γ-r * 7 reddidit: Ego sum qui sum. Aquila et Theodotion hebraea ad verbum reddiderunt: Έπομαι Sf ΐβομαι. Onkelos, Syrus et Persa textus hebraei verba retinent. Arabs uter­ que habent: Ego sum aeternus, qui non desinit. Paraphrastes Jonathan nempe et Targum hierosolymitanum liberius verba illa exposuerunt. Sensus semper idem est. Cf. Rosenmfiller. 4) De Deo, lib. I. cap. 6. s) Ibid. Mirum proinde est Beausobre, Histoire de Manic hée, etc. livr. III. chap. 3. §. 4. scribere potuisse : .Supposé que De­ nys d'Alexandrie ait connu cette vérité (aseitatem nempe proprietatem esse divi­ nitatis propriam et incommunicabilem), il est néanmoins constant que les philosophes l'ont ignorée, et qu'elle a échappée à la pénétration du plus subtil de tous les Pères. Je veux parler de s. Augustin." Ergo juxta hunc criticum hanc veritatem metaphysicam ignorarunt philosophi omnes antiqui­ tatis et patres omnes, sive graeci sive latini. Petavius tamen loc. cit. in medium profert hujus veritatis assertores Platonem in Timaeo, Plotinum, Numenium, Plutarchum; ex judaeis Philonem; ex patri­ bus laudat Clementem alex., Gregorium nazianzenum, Dionysium alex., Hierony­ mum, Hilarium, Dionysium Areopagitam 73 192- Et haec quidem pro instituti nostri ratione dicta sufficiant; qui enim plura de hoc argumento cupit, adeat ipsos scholasticos. nuncupatum, Maximum mari., Damascenum, aliosque, quorum ibidem testimonia et ar­ gumentandi ratio videri possunt. Quoniam vero Beausobre commemorat s. Augustinum, ex eo afferemus testimonium. In Tract, in Psahn. CXXi. interrogat: ..Quid est quod est? Quod aeternum est. Nam quod sem­ per aliter atque aliter est, non est, quia non manet. Non omnino non est, sed non summe est.“ Fuse etiam de hoc disserit s. Doctor Tract. XXXVIII. in Joann, tum alibi saepe. Recolantur verba adducta ex Tertulliano He PARS II. DE DIVINIS ATTRIBUTIS SINGILLATIM. 193. Divina attributa alia sunt absoluta, quae ad divinam referuntur naturam, alia relativa, quae referuntur ad personas. De his suo loco. Ex attributis autem absolutis alia dicuntur negativa, non quasi reipsa negativa sint, sed quia vocibus exprimuntur negativis, ut infinitas, immensitas, immu­ tabilitas, etc. Quae tamen notionem positivam praeseferunt, alia affirmativa vocantur, quod vocibus affirmantibus praedicantur, ut bonitas, justitia etc.; alia demum respectiva dicta fuere, utpote quae ad operationes referantur, cujusmodi sunt scientia, omnipotentia, providentia, etc. Hae sunt praecipuae divinorum attributorum divisiones, quibus alii alias addiderunt plus minus imperfectas.1 Nobis hic satis erunt, ne ex copia ejusmodi divisionum con­ fusio potius quam claritas oriatur. 194. Nimis longum esset de singulis attributis instituere sermonem, et quaestiones agitare: illa propterea tantum expendemus, in quibus maxime erratum est, simplicitatem nempe, immutabilitatem, libertatem, infinitatem, immensitatem, aeternitatem. CAPUT DE SIMPLICITATE DEI.' 195. Simplex dicitur quod caret omni compositione, quae est distincto­ rum unio: potest autem esse haec compositio vel physica, vel metaphysica, vel ’) Praeter positiva attributa ac nega­ tiva, etc. recensentur quiescentia, seu im­ manentia (awlpygrai, et operativa seu transeuntia (Μρχρπκά) ; primitiva, ex qui­ bus alia scilicet deducuntur, et derivata; metaphysica, quae ad Dei substantiam in­ finitam spectant, et moralia, quae ad ejus intelligentiam et voluntatem referuntur; communicabilia. quae, licet diverso gradu, creaturis communicari possunt, ut sapien­ tia, bonitas etc., et incommunicabilia , ut omnipotentia; propria, ut aeternitas, metaphorica, ut misericordia, ira; moralia, ut sanctitas, justitia etc. I I I 75 logica. Compositio physica est ea, quae constat partibus realiter distinctis, cujuemodi e. gr. sunt corpora omnia; metaphysica compositio ea est, quae exsurgit ex potentia et actu, essentia et existentia, natura ac personalitate; loyica demum, quae coalescit ex genere et differentia. 196. Circa Dei simplicitatem non pauci quovis tempore errarunt. Ac 1. quidem ex ethnicis illi omnes, qui idola ut deos habuerunt, quos plerosque fuisse ostendimus, vel qui numina corporea admiserunt. 2. Ex Christianis, qui humanam formam Deo tribuerunt, anthrapomorphitae propterea dicti; quam quidem quaestionem indifferentem ad fidem esse contendunt sociniani et arminiani.2 3. Cum veteribus stoicis recentiores pantheistae, Spinoza duce, qui in sua Ethica pantheismum geometrica methodo exponere ac demonstrare aggressus est, et nihil adstruit nisi materiam aeternam, improductam et im­ mensam, quam Deum vocat, cui paucis ab hinc annis judaeus Salvador adstipulatus est.3 4. Ii qui realem distinctionem commenti sunt inter divinam essentiam et attributa, qui quidem error vulgo Gilberto porretano tribuitur, nonnullis * reclamantibus. Hunc eumdem errorem adoptarunt graeci schismal) Beausobre, Histoire de Manichée etc., livr. ΓΠ. chap. 2. pag. 484. censet, non esse haeresim perniciosam concipere natu­ ram divinam velut lucem extensam. Sic enim ait: -Tout ce qui peut me convenir, c'est de peser à la balance de l’équité et de la religion la question, si c’est une hé­ résie dangereuse de concevoir la nature di­ vine comme une lumière étendue. Voici ce qui peut en faire douter, etc." 3) Histoire des Institutions de Moïse, tom. III. seconde partie, chap. 1. Jehovah. Hic auctor tamen negat se admittere pan­ theismum, sed contendit non esse admit­ tendum nisi infinitheismum, sive existen­ tiam universalem. Sic enim propriam sen­ tentiam promit loc. cit. pag. 180. ..Main­ tenant réunissons tous les ètres et toutes les intelligences secondaires connues et in­ connues; ajoutons un même accord, une même tendance, une même harmonie, voilà l’existence universelle. Mais n'est-ce point le panthéisme? Mais alors chaque chose n'est-elle pas Dieu? Le mot pan signifie tout, et l'expression un tout indique une oeuvre faite, terminée, bornée. Or Γéire universel n'a pas de bornes dans notre esprit; ... au lieu du mol pan plaçons le mol infini, faisons, si 1 on veut, Γ infinithéisme, et soudain la première objection (du panthéisme) disparaîl.u Ast parum re­ fert denominatio, cum agatur de re, utrum nempe Deus ab universo distinctus sit nec ne, seu an ipsa rerum universitas Deus sil. Sane ipsemet in nota fatetur, ad rei summam quod spectat, in unum convenire pantheismum et infinitheismum, humo et spinozismum. D Critici inter se divisi sunt circa veros Gilberti errores (quos ipse tamen revoca­ vit in concilio rhemensi); alii enim, ut Vasquez, Frassen, etc. longe probabilius esse arbitrantur, Gilbertum non distinxisse inter Dei essentiam atque attributa, sed solum essentiam et proprietates a persona realiter distinctas esse contendisse. Atque hi inni­ tuntur tum auctoritate Othonis frisingensis tum actorum concilii rhemensis, quae ex co­ dice vaticano vulgavit Vasquez. Alii au­ tem communiter cum Petavio, Nat. Alex, censent, Gilbertum utramque distinctionem propugnasse, tum inter essentiam et at­ tributa, tum inter essentiam ct proprie­ tates atque personam; hi autem citant auctoritatem s. Bernardi et Gaufredi mo­ nachi. Cons. Petavius, De Deo, lib. I. cap. 8. §. 4 et seqq. el Nat. Alex. Synopsis in saec. XI et XII. cap. 4. art. 9. pro po­ steriori hac sententia; pro priori cf. Vas­ quez, qui tamen disp. CXVI. in I. pari. 76 tici passim, agente potissimum Gregorio Palama episcopo thessalonicensi, qui virtutem Dei, fregyeiav, operationesque a divina essentia realiter distingue, bat, ac commentus est quamdam lucem ab ea promanentem, qualis Christo af. fulsit in monte Thabor.5 Sic abbas Joachim realem distinctionem invehere visus est inter divinam naturam divinasque personas, cujus proinde libellus in concilio lateranensi IV. anno 1215 proscriptus est. 5. In oppositum sco­ pulum inciderant anomaei, qui saeculo quarto Eunomium et Aëtium seqnuti, nullam, nec rationis quidem, distinctionem inter Dei essentiam ejusque attri­ buta, atque inter attributa ipsa admittebant, ut sic facilius aditum sibi ape­ rirent ad impugnandam Verbi divinitatem. 197. Hi sunt praecipui errores circa Dei simplicitatem ab ecclesia da­ mnati. In hac tamen Dei proprietate adstruenda variae sunt theologorum sententiae sibi invicem adversantes. Nam alii quibusdam visi sunt accessisse ad sententiam Gilbert! porretani. alii autem ad anomaeorum errorem; quod ut intelligatur, juvat breviter exponere istorum theorias ac opiniones. •ί U..' 198. Distinctio est negatio identitatis; ea enim distinguuntur, quae non sunt idem. Aliquid autem potest non esse idem cum alio, vel in se, vel in conceptu nostro. Si in se aliquid unum seu idem cum alio non sit, tunc di­ stinctio, quae intercedit inter duo vel plura, dicitur realis; si autem aliquid unum cum alio non sit nisi in conceptu nostro, tunc dicitur distinctio rationis, seu mentalis cogitationis. · 199- Rursum aliquid potest non idem esse cum alio in se, vel quia separata sunt, ut Petrus et Paulus, vel saltem separari possunt, ut anima et corpus; vel relative opponuntur, ut pater et filius; Pt haec est quae dicitur distinctio realis major: aliquid praeterea in se potest non esse idem cum alio solum ratione modi, quatenus modus distinguitur a re, qualis intercedit inter animam ejusque cogitationem, corpus ejusque figuram; et haec distinctio di­ citur modalis, seu distinctio realis minor. Praeter duas has Joann. Duns Scotus tertiam invexit, nempe inter duas vel plures ejusdem rei proprietates, quarum una non est alia, saltem in sua ratione formali, ut ajunt; e. gr. in homine animalitas et rationalitas; in Deo essentia et attributa, atque attributa sancti Thomae, cap. 2. errorem de discri­ mine inter essentiam et attributa adseribit Gualtero, contenditque Gilbertum solum dixisse «concretum, Deus, aliquando poni pro persona, aliquando pro natura: cum ponitur pro natura, concedebat (Gilbertus) Deum esse ipsam deitatem et unitatem; cum vero ponitur pro persona, dicebat, non esse concedendam illam propositionem, Deus est natura divina, in casu nominandi. Similiter veritatem et alia attributa abstra­ cta non praedicabat de persona, nec de Deo quando pro persona ponebatur; ex quo ille solam distinctionem realem, seu ex na­ tura rei inter personam ex una parte, et essentiam atque attributa ex alia constitue­ bat.·’ Deinde disp. CXX. cap. 2. refert acta concilii rhemensis, quae ibid, legi possunt. s) Cf. Petavius loc. cit. cap. 12 et 13. ubi fuse exponit illius errores, et quae circa ipsos gesta sunt 1 77 alia ab aliis, ut misericordia, justitia etc., et haec dicta fuit distinctio realis minima, vel etiam formalis aut scotistica. 200. Distinctio mentalis bifariam dividitur, quarum nempe una sit pure arbitraria, ut cum quis distinguit inter Petrum et Cepham, et est sine fun­ damento in re, et vocatur distinctio rationis ratiocinanlis; altera est quae a sola quidem mente fit, sed cum fundamento in re, quae licet in se una sit ac summe simplex, aequivalet tamen pluribus in se distinctis, nobisque fun­ damentum distinctionis suppeditat propter varios effectus, quos producere po­ test: e. gr. granum potest spectari ut semen, ut alimentum, ut corpus etc., et si de Deo sermo sit, cum ipse diversa possit efficere, cumque eminenter, ut dictum est, simplicissima ratione in se contineat perfectiones, quae di­ stinguuntur in creaturis, ansam dat menti nostrae eas seorsum considerandi per distinctionem, quam scholastici vocarunt rationis ratiocinatae, vel etiam virtualem. 201. Hi vero cum inter se divisi fuerint, et alii, ut scotistae, voluerint in Deo admittendam esse inter essentiam et attributa, et inter attributa ipsa distinctionem realem formalem, ideo accusati sunt, quod in sententiam con­ cesserint Gilbert! porretani; alii vero ex adverso, ut nominales, cum volue­ rint in Deo negare distinctionem inter divinam essentiam et attributa, atque inter ipsa attributa, quae dicitur virtualis, et rationis ratiocinatae, in suspi­ cionem venerunt erroris anomaeorum. Attamen omnis erroris suspicio ab utrisque a praestantissimis theologis sublata est.6 Sed de his satis multa, et ne theologiae candidati illarum quaestionum jejuni omnino sint, et ad doctrinam catholicam pro re, quam agimus, vindicandam. 202. Quam quidem doctrinam tuentes adversus recensitos errores hoc ordine progrediemur: 1. ad§truemus summam in Deo simplicitatem; 2. adoriemur eos, qui Deum corporeum esse docuerunt, et eos, qui velut adiaphorum habent ejusmodi articulum; 3. refellemus pantheismum vel spinozismum; 4. errorem impugnabimus Gilberti et socinianorum; 5. errorem eunomianoruro, ita tamen ut ab erroribus jamdiu obsoletis breviter nos expediamus, insista­ mus autem in iis refellendis qui adhuc aetate nostra vigent. PROPOSITIO I. Deus est omnino simplex. 203. Haec propositio est de fide, ut patet ex definitione concilii lateranensis IV. cap. Firmiter, ubi profitetur, quod in Deo sit: Vna essentia, sub­ stantia, seu natura simplex omnino. e) Cons. Frassen, Scotus academicus, tract. L disp. III. art. 1. quaesL 3. 1744. Veneliis &L 78 204. Hoc sensu omnimoda simplicitas adstruitur, ut omnes recensitae compositiones, quae se tenent a parte rei, excludantur a divina natura. 205. Sic autem ejus veritatem in primis evincimus : Deo competji summa simplicitas, si nulla in ipsum cadat compositio sive physica, sive me· taphysica, sive logica; atqui nulla prorsus ejusmodi compositio in Deo est vel esse potest; ergo. 206. Ac I. qnidem omnem physicam compositionem quae exsurgit et partibus realiter distinctis, cujusmodi in corporibus habetur removet Scriptura a Deo. Christns enim de Deo loquens ait: Spiritus est Deus.1 Spiritus autem vocem Christum usurpasse stricto sensu, quatenus ea opponitur cujusvis generis corpori, patet ex ipsius scopo, nempe instruendi mulierem Sama­ ritanam circa cultum Deo exhibendum ubique locorum, et quidem in spiritu, ut ibidem addit, et veritate, quasi diceret, ut observat Maldonatus, cum Deus nullum prorsus habeat corpus, ideo non corpore, sed spiritu adorari Deum oportere. 2 Quo sensu etiam apostolus ait : Dominus autem spiritus est3; et alibi passim.4 207. Scriptura praeterea eas proprietates de Deo praedicat, quae cum physica compositione consistere nulla ratione possunt: cujusmodi sunt infini­ tas. immensitas, aeternitas. 208. II. Omnem aliam compositionem metaphysicam ac logicam a Deo pariter Scriptura abigit, dum nomina abstracta sic Deo tribuit, ut ipsum de­ nominent; ita passim Deus dicitur sapientia, justitia, bonitas, via, veritas, vita, aliaque ejusmodi: jam vero nisi esset omnimode simplex omnisque prorsus compositionis expers. Deus sapientia, justitia, etc. subsistens dici minime posset, sed ille potius qui habet sapientiam, justitiam etc.; ergo. 209. Hanc autem doctrinam confirmant patres et ratio multiplex, quae ab ipsis assignatur. Ac 1. patres colligunt Deum omni compositione carere ex eo, quod juxta communem omnium sensum sit id, quo nihil ne fingi qui­ dem potest cogitarique perfectius; atqui Deus talis non esset, nisi simplex omnino existeret, compositio enim semper arguit aliquam imperfectionem. Ita s. Ambrosius 5, s. Augustinus 6, s. Bernardns 7, aliique. 2. Id ipsum inferunt •Tl f ') ΙΙνιύμα à &tàf, JoMin. IV. 24. 2) -Hoc enim, inquit, agebat Christus, ut probaret Deum nullum prorsus habere corpus, ideoque non corpore, sed spiritu adorari oportere. Quae Christi ratio nihil efficeret, si Deus aliquod, quamvis subtile, quamvis tenue haberet corpus.· Quam qui­ dem rationem mutuatus est ab Origene, De principiis, lib. I. cap. 1. num. 4. 3) 'O δί κύριος τό πνιΰμα Ιστιν. IL Cor. .4) Sap. I. 5, 6: et VIL 23 etc. s) De fide, lib. I. cap. 16. num. 106. «Deus, inquit, naturae simplicis est, non conjunctae atque compositae.·' 6) De Trinitate, lib. V. ..Intelligit omnia et sentit mente, non corpore, quia spiritus est Deus;·· atque ibid, summam simplicitatem Dei fuse commendat 7) De consideratione, lib. V. cap. 7. num. 16. Ouaeris quid Deus sit? Summa simplicitas. Et ibid. num. 17. Non est com­ positus Deus, merum simplex est. i 79 ex eo quod Deus sit primum ens, necessarium, aeternum, a se existons, quia omni composito componentem priorem esse necesse est; Deus autem quid­ quid est, natura est. Ita inter ceteros Tertullianus8* , s. Cyri Ilus alexandrinus, s. Gregorius nyssenus, Richardus Victorinus. 3. Ex eo quod id quod habet, est, ut loquitur s. Augustinus, et cum eo ss. Hilarius, Cyrillus, Ambro­ sius, aliiquo. y 4. Ex eo quod Deus sit infinitus et immutabilis. Quidquid enim Deus est, infinitum est, ideoque partibus constare nequit; sic, quod immutabile est, nullum subire potest modificationum fluxum aut vicissitudi­ nem, quae in compositis necessario inest, ut argumentantur ss. Maximus mar­ tyr, Athanasius, Greg, nyssenus, Cyrillus.10 Hae autem fere rationes sunt, quibus s. Thomas, Contra gentes lib. I. cap. 18. ostendit nullam in Deo esse compositionem. 210. Ex quibus sic concluditur: In Deum nulla compositio cadere po­ test; ergo est omnino simplex, et quod consequens est, Deus est sua essen­ tia, suum esse, actus purissimus, seu totus actus, atque ita simplicissimus, ut nihil cum eo comparari possit, cum quidquid Deus non est, aliqua compo­ sitione metaphysica saltem ac logica constet. Quae argumentandi ratio non­ nullorum etiam patrum est. 211. Hoc posito fundamento jam pronum est refellere errores omnes, quotquot assertae veritati adversantur. PROPOSITIO H. Absurda el haereticalis est sententia eorum, qui Deum corporeum esse censent. 212. Absnrdain dicimus eam sententiam, primo quidem adversus anthropomorphitas, et quotquot Deo corpus quodcumque tribuerunt; haereticalem praeterea adversus socinianos illos, qui illam veluti indifferentem habent, vel saltem veluti talem olim habitam fuisse arbitrantur. 213. Primum vero sic adstruimus: Dei natura seu essentia ex dictis est omnino simplex, prout non solum auctoritas, sed et ratio ipsa suadet; ergo absurdum est Deum corporeum asserere, prout etiam repugnat Deum infinitum, aeternum, immensum atque absolute perfectum partibus realiter distinctis constare, ac partibus necessario finitis compositum esse. Hinc Scri­ ptura objurgans eos, qui simulacris Deum sibi effingebant, ait: Cui ergo si­ milem fecistis Deum? Aut quam imaginem ponetis ei? (Isaiae XL. 18.) Optime propterea Origenes, Peri Archon, lib. I. cap. 1. n. 6. scripsit: Non ergo aut 8) Contra Marcionem, lib. Π. cap. 6. „Nam bonus natura Deus solus. Qui enim quod esi sine initio habet, non institutione habet illud sed natura.·· *) Apud Petavium, lib. IL cap. 2. §. 2 et seqq. ‘°] Ibid. §. 9 el seqq. 80 corpus aliquod, aut in corpore esse putandus est Deus, sed intellectualis natura simplex, nihil omnino in se adjunctionis admittens, uti ne majus aliquid cl in­ ferius esse credatur ; sed ut sit ex omni parte ιωνάς et, ut ita dicam, évdç, et mens ac fons, ex quo initium totius intellectualis naturae vel mentis est. 214. Alterum pariter sic ostendimus: Ad fidem indifferens error ille censeri nequit, qui inter haereses recensitus est, cujusque fautores ecclesia constanter velut haereticos habuit; atqui. Etenim dum prodiit quarto eccle­ siae saeculo labente anthropomorphismus, illico velut absurda hacresis a pa­ tribus, qui ecclesiae sensum exprimebant, proclamatus est. Ita s. Hieronymus, lib. Contra Joann. Jeros. n. 11. eum vocat stultissimam haeresin ; Theodoretus, Haeretic. fabul. lib. IV. cap. X. stultam sententiam 1 : Cassianus, Collatione X. cap. II et seq. ineptam haeresin appellat, gravem errorem, qui in perpetuae mortis discrimen injiciat, et gentilem blasphemiam ab omnibus detestandam. Hinc factum est, ut anthropomorphitas, qui pervicaci sententia huic errori adhaerere voluerunt, inter haereticos recensuerint; ita quidem s. Augustinus2, s. Philastrius ’, s. Epiphanius *, s. Joann, damascenus5, Isidorus pariter ac Rabanus in suis haereticorum catalogis audianos, quo nomine anthropomor­ phitas designabant, inter haereticos numerarunt. Theophilus alexandrinus an­ tistes iis fortiter restitit ac paschalibus suis epistolis universae ecclesiae eos denunciavit; ita vero profligati sunt, ut vix eorum reliquiae superfuerint.6 Exploratum igitur est errorem anthropomorphism! semper ab ecclesia ut pu­ tidam haeresin spectatum fuisse, non minus rationi quam fidei adversantem, adeo ut s. Augustinus, epist. CXX. (alias CXXII.) cap. Π. n. 7. non dubita­ verit eum vocare quamdam idololatriam: qui propterea, libro de Fide et Sym­ bolo cap. VII. verba illa symboli: Sedet ad dexteram Patris, explanans scribit: Fee ideo, quasi humana forma circumscriptum esse Deum Patrem arbitrandum est ... ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exeeratur apostolus eos, qui *) Loquens enim de Audaeo, qui Deum humana forma esse docuit, ait stulte (/χωρία) ipsum intellexisse, quae in Scripturis per accommodationem de Deo dicta sunt: et paulo infra eumdem rationis inopia labo­ rantem traducit, καί αλογιβτιϊνοβών: eum­ dem tamen ab hoc errore alii pnrgant. ’) Haeresi LXXVI. et haer. LXXXVL 3) Lib. De haeres, in Biblioth. Patrum De la Vigne, tom. V. col. 50. De ima­ gine et similitudine Dei in homine hae­ retis. 4) Advers. haer. lib. ΓΠ. haer. LXX. n. 2 et seqq. edit. Pelav. 5) De haeresibus, n. 70. eos tantum schismaticos vocat, ut s. Epiphanius, eo- Li rumque vivendi rationem commendat; at Petavius in notis ad citatam haeresim cura Theodoreto observat eos postea defecisse. Cur vero s. Epiphanius schismaticos tan­ tum dixerit audianos, ex s. Augustino ha­ bemus, cujus auctoritas inferius adducetur. e) Saeculo V. Faustum regiensem, et saec. X. Ratherium monachum adversus anthropomorphitas scripsisse refert Trithcmius; sane ex sermone I. de quadragesi­ ma ubi Ratherius refellit anthropomorphi­ tas, colligitur saeculo X. nonnullos presby­ teros vicentinae dioeceseos ejusmodi erro­ rem instaurasse. Cf. Zaccaria S. J. in adnot. ad loc. cit. Petavii De Deo, lib. Π. cap. 1. I ^»λ£ 81 commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis ho­ minis. 7 Quod vero diximus de corpore humano debet pariter intelligi de quacumque alia substantia corporea, cujusmodi e. gr. esset lux, quam manichaei velut partem constitutivam Dei dixerunt, immo ipsum Deum. DIFFICULTATES. 215. I. Obj. adversus primam propositionis partem: 1. Scriptura homi­ nem exhibet conditum ad imaginem et similitudinem Dei; porro homo non solum anima, sed et corpore constat, igitur ad totum compositum haec Dei similitudo referri debet; quod 2. non pauci ecclesiae patres admiserunt. 3. Scriptura tribuit praeterea Deo humana membra, os, oculos etc.; tribuit corporis proprietates, magnitudinem et extensionem ; etenim Job. XI. 8. Deus dicitur excelsior coelo . . . profundior inferno . . . longior terra mensura ejus, et latior mari- tribuit affectiones humanas, irae, poenitentiae, zeli, patientiae, vindictae etc.; ergo. 216. Resp. ad 1. D. Quoad animam, C. quoad corpus seu integrum hominem, subdist. Respectu potestatis et dominii, quod ad instar regis super omnia animantia ac super universam terram exercet, in quo homo praefert imaginem Dei supremi Domini, C. respectu lineamentorum corporeorum, V. Apposite Philo judaeus de iis, qui abjecte adeo de Deo sentiunt, scripsit: Cochlearum more in id, quod mortale est, subeuntes, vel ut herinaceos in sese conglobatos et circumvolutos, de beato et incorruptibili Deo talia sentire, cujus­ modi de se ipsis judicant. 8 217. Ad 2. D. In sensu nuper exposito, aliove cum catholica doctrina consentaneo, C. in sensu anthropomorphitarum, A; Patres igitur, qui etiam quoad totum hominem Dei similitudinem agnoverunt, vel 1. ea ratione loquendi intellexerunt potestatem, qua homo regis cujusdam more in naturae creatae res pollet, ut diximus9; vel 2. opinati sunt Deum in creatione seu formatione hominis humanam formam assumpsisse tamquam typum et exemplar, ad quod opus suum exigeret10; vel denique 3. putarunt etiam quoad corpus hominem Deo esse similem respectu habito ad futuram divini Verbi incarnationem. ” Hac ratione quae apud patres obscure dicta, vel dure, quae­ que non consentanea reperiri possunt iis, quae alibi iidem patres de summa T) Cf. Petav. loc. cil. ubi innumera prope aflerl patrum sive graecorum sive latinorum testimonia ad eamdem adstruendam doctri­ nam, seu juxta patrum fidem, ut loqui­ tur Gennadius, libro De Viris illust. in Theoph. de Dei nempe incorporea na­ tura. ·) ’z/λΛ' di το θνητόν ίίςδυόμινοι, καSdxtp oc κοχλίαι, καί πιρί αυτούς ωςπερ Perrone, Praelectiones theolog. IV. Ικιΐνοι ΰγαιρηδάν ίίλούμινοι, καί jztpl του μακαρίου καί άφθαρτου, καί περί αυτών δοΕάζομιν. De sacrificiis Caini et Abêtis, pag. 146. edit. Paris. 1640. ’) Cf. Petavius, De opific. se.r dier. lib. IL cap. 3 et seq. Io) Ibid. cap. 4. “) Ibid. Hinc Prudentius in Apotheosi ■ 82 Dei simplicitate praedicant, et explicantur et emolliuntur et cum reliquis optime componuntur. 218. Ad 3. D. Improprie seu metaphorice sensu, C. proprie, Λ’. Deus enim homines alloquens ·:· horum imbecillitati se quodammodo accommodavit, iis verborum formulis utens, quae vel humana membra, vel corporum proprie­ tates, vel affectiones exprimerent, ut intelligerent Deum solo nutu ac volun­ tate praestare, quae homines utpote corporei suis membris, affectionibus, proprietatibnsque operantur. Ceterum ne quis humanae menti subesset error, ea de se praedicat, quae cum ejusmodi affectionibus vel proprietatibus con­ sistere nequeunt; ut cum dicit Jerem. XXIII. 24. Numquid non caelum et terram ego impleo, dicit Dominus? et Sap. I. 7. Spiritus Domini replevit or­ bem terrarum, et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis ; et his simi­ lia, quibus referti sunt sacri libri. Quare merito s. Epiphanius: Affectiones, inquiebat, in Deo esse aliquas dicere, summae esse impietatis, eo quod divinum numen nullis affectionibus est obnoxium, et his omnibus superius est, quae pe­ culiari cognitione ac cogitatione comprehendimus. 12 219. II. Obj. adversus alteram propositionis partem: Quod revelationi non opponitur, immo eidem potius congruit, de haeresi damnari non potest. Jam vero 1. Scriptura, ut ipse observat Origenes 13, contrarium non definivit, incorporei seu άοωματου vox, ut idem adnotat, in Scripturis non reperitur. 2. Scripturarum loca, in quibus Deus spiritus dicitur, non solum Dei substan­ tiam incorpoream non evincunt, sed evincunt potius contrarium. 3. Explora­ tum enim est, hanc vocem apud veteres aliam significationem habuisse, quam apud nos, ut eruitur ex pluribus exemplis scriptorum, sive ecclesiasticorum sive profanorum, qui per spiritum non aliud intelligebant nisi corpus subti­ lius. Alioquin, si ratum habuissent veteres incorporeitatem proprietatem spi­ ritus esse, numquam in eam devenissent sententiam, ut sibi persuaderent spiritus esse corporeos ergo. 220. Resp. Cone. maj. neg. min. Ad 1. D. Expresse, Tr. aequivalenter, N. Nam eo ipso quod Scriptura Deo tribuat proprietates, quae cum cor­ pore componi nequeunt, cujusmodi sunt immensitas, infinitas etc., patet ab ea tribui Deo simplicitatem summam. Origenes autem loc. cit. nihil aliud edi­ cit nisi conceptis terminis Deum in Scripturis minime vocari άαώματον, quod non abnuimus.15 contra Unionilas, id est, sabcllianos hae­ reticos : Christus forma PatrU; nos Christi forma et imago. Condimur in faciem Domini bonitate paterna. Venturo in nostram faciem post saecula Christo. π) Haer esi LXXVI. in conful. cap. 14. Aelii pag. 953. edit Petav. Πα&η δλω> lv 3ιω St^yuaSat ά<5ιβί<3τατον ιΐ<3ω γάρ πα- «i*V '·*’-*■· fit/ ‘ 5ώρ ovi ο Λακ πζριίχεται τό Shop- άνωτάτω H ον των το ιόντων, των Ιν ήμΐν, ui μιριβτικάς Ιννοίας υπο-ιπτοντων. ,3) De Principiis, lib. I. cap. 1. l<) Ila Beausobre loc. cit. I5) El bic juvat specimen exhibere ma­ lae fidei, qua religionis catholicae hostes 83 221. Ad 2. A Si Scriptura de Deo loquene praeterea non'adderet ea, quae spiritum proprie dictum, seu prout nos hanc vocem accipimus, deno­ tant, Tr. secus, N. Jam vero non ex sola ac nuda spiritus voce colligimus Deum incorporeum ac simplicem praedicari, sed ex ceteris proprietatibus modo recensitis, quae nonnisi substantiae simplici ac. vere spirituali conveniunt, atque ex scopo et contextu. 222. Ad 3. D. prout exploratum pariter est, veteres non eadem signi­ ficatione usurpasse vocem corporis ac nos usurpamus. C. in eodem sensu, AT. Non inficiamur latiori sensu interdum a veteribus vocem spiritus acceptam fuisse, at non minus certum est diverso etiam sensu ab iisdem vocem cor­ poris adhibitam esse. Aliquando per hanc vocem exprimebant quod nos sub­ stantiam vocamus 16, aliquando designabant naturam non omnimode simplicem, cujusmodi Deus est omnis compositionis tum metaphysicae tum logicae ex­ pers17, quo sensu interdum veteres dixerunt corporeum quidquid Deus non est, ideoque non absolute, sed comparative, quo sensu spiritus corporeos di­ xerunt. Quare haec dissimulavit Beausobre ? 223. Inst. Eo majori indulgentia digni sunt, qui Deum corporeum ae lucem extensam crediderunt, 1. quod nullam ideam substantiae spiritualis habeamus; 2. quod ex ejusmodi errore Dei corporei nullum detrimentum re­ ligio patiatur; cultus enim, amor Dei, obedientia ei debita integra subsistunt; 3. quod ii, qui divinam naturam lucem esse extensam sibi persuasum habe­ bant, nec eam minus sanctam, aut'puram, aut invisibilem crediderunt; nec idcirco minus perfecti Christiani fuerunt Tertullianus, Melito etc., etsi Deum corporeum esse crediderint; 4. quod vel subtilissimus inter antiquos theolo­ gus, cujusmodi profecto communi omnium suffragio fuit s. Gregorius nazianzenus, aperte fateatur, Orat. XXXIV. naturam divinam esse prorsus incom­ prehensibilem atque ineffabilem, cum attributa negativa nullam nobis divinae essentiae ideam praebeant, et dicant quid Deus non sit, minime vero quid proferunt veterum auctoritates. Beausobre effert auctoritatem Origenis, nec advertit 1. hic Origencm non ex propria sententia ea affirmare, sed proferre objectiones ad­ versariorum. 2. Origenem fuse ea refellere quae sibi objiciuntur. 3. Ostendere vocem spiritus in Scripturis opponi corporalibus. En ejus verba loc. cit. n. 2: «Consuetudo est Scripturae sanctae, cum aliquid contra­ rium corpori huic crassiori et solidiori de­ signari vult, spiritum nominare, sicut di­ cit: Littera occidit, spiritus autem vivi­ ficat. In quo sine dubio per litteram cor­ poralia significat, per spiritum intellectua­ lia, quae et spiritualia dicimus;" et ita num. 4. prosequitur. 4. Ex professo osten­ dit in verbis Christi Deus spiritus est, nomen spiritus ita usurpari a Christo Domino, ut iliud opponat corpori, ut jam a nobis superius observatum est. *6) Ut de Tertulliano exploratum est. Cf. Natalis Alex. Hist. Eccles, saec. II. diss. IX. art. 71; Witasse, Tract. De Deo. quaest. VI. sect. II. pag. 452. edit Paris. 1718; Boucat, De Deo, diss. III. art. 3; Vasquez in I. part. disp. XXI. cap. 1. ,T) Ut Methodius, Gcnnadius, Theophi­ lus alex., Cassianus, Hilarius apud Petav. De Deo, lib. II. cap. 1. §· 14. 84 sit; voces autem quibus utimur ad aliquid de Deo significandum, semper menti nostrae ideam offerunt alicujus rei sensibilis, adeo ut impossibile sit enti corpore praedito entia simplicia cogitare, nullo adhibito rerum corporea­ rum adminiculo 18 ; ergo. 224. Resp. Ad 1. D. Nullam habemus substantiae spiritualis ideam adaequatam, Tr. inadaequatam, X Nos enim juxta aliquos philosophos, prae­ sertim antiquiores, devenimus in cognitionem entis seu substantiae spiritualis et simplicis per remotionem partium ac modificationum, eorumque omnium, quae in compositionem, quaecumque demum ea sit, confluunt, et diversos gradus simplicitatis hac via concipimus, donec perveniamus ad simplicitatem summam, quae nonnisi in Deo est. Cum igitur ideam satis claram habeamus compositi, nihil prohibet quominus per eam abstrahendo efformemus nobis ideam saltem inadaequatam ejus substantiae, quae simplex omnino sit, quae­ que praeterea sit spiritualis, si ejus actus sint ejusmodi, ut nullo modo pos­ sint competere entibus materialibus. Juxta philosophos recentiores idea entis simplicis, qualis est idea nostri egOj est prima idea, et est velut fundamentum recentioris philosophiae. 19 225. Ad 2. Xeg. Illud enim religio ex falsa ejusmodi opinione detrimentum patitur, quod patitur a quocumque alio errore, qui adversatur veri­ tati, cujus religio expressio est. Si valeret Beausobrii ratio, consequeretur inter haereses minime esse recensendos arianismum, eutychianismum, nestorianismum, aliasque sexcentas monstrosas· ejusmodi sententias, quae fidei do­ gmatibus, seu veritatibus speculativis a Deo revelatis adversantur. 226. Ad 3. Tr. Numquid propterea haeresis talis esse cessabit, si, qui illam profitentur, in ceteris fidei articulis a veritatis tramite non abscedant? Quod spectat ad illos, qui erroneae ejusmodi opinioni adhaesisse dicuntur, et nihilo tamen secius perfecti Christiani extiterunt, distinctione opus est; si enim ita de Deo senserunt rustica simplicitate ducti, cujusmodi nonnullos mo­ nachos fuisse affirmavit s. Hieronymus, Epist. XI. ad Pammachium, tunc uti­ que materialis hic error nihil officiebat ipsorum sanctitati ; ast si ita sensis­ sent postquam illis patefacta est contraria ecclesiae doctrina, profecto nec sancti nec perfecti Christiani esse potuissent, sed formales haeretici. Nulla enim est vera sanctitas sine vera fide. 227. Quod attinet ad Melitonem, Tertullianum etc., quos Beausobre pro certo habet credidisse in Deum corporeum, res adhuc incerta est. Sunt qui eos hujus erroris accusant, et sunt qui eosdem ab hac macula longe proba­ bilius liberant; ad ulteriora nos properantes, non est quod in critica hac dis­ quisitione immoremur, cum fidei nostrae dogmata ab unius alteriusve privata 19J Sic Beausobre loc. cit. pag. 458 et seqq. ’·) Cf. Galluppi, Elementi di ftlosofia. tora. III. DelC ideologia, Messina 1824. cap. 1 et seqq. I opinione non pendeant, praeeertim cum in hypothesi adversarii (quam non admittimus) citati auctores errore potius mentis quam voluntatis in ea sen­ tentia versati fuissent.20 228. Ad 4. Dicimus Gregorium nazianzenum in adductis locis nihil aliud docuisse, quam quod ceteri omnes patres ante et post ipsum docuerunt, ac omnes etiamnum theologi docent, naturam nempe divinam esse incompre­ hensibilem atque ineffabilem, nec nos posse ad invisibilia ejus, ut loquitur apostolus, nisi per visibilia, ac per ea, quae ab ipso Deo facta sunt21, ad ipsum assurgere. Quid inde colligi possit pro adversarii sententia non video, quin potius ex iis, quae difficilia nostro intellectui sunt, colligi debet abso­ luta necessitas, quae omnibus incumbit, acquiescendi infallibili ecclesiae ma­ gisterio. 229. Dices: Anthropomorphitae tolerati sunt, neque inter haereticos recensiti a s. Epiphanio, teste s. Augustino, Haeresi L.; ergo. 230. Resp. D. Quamdiu ignorantia ac simplicitate errarunt, C. post­ quam eis ecclesiae contraria doctrina innotuit, N. Alioquin in catalogo haeresum et haereticorum illi patres atque scriptores ecclesiastici anthropomorphismum ej usque sectatores minime recensuissent. Rudiores porro illi mo­ nachi tolerati ad tempus sunt, quod, ut ibidem peribit s. Augustinus: Rusti­ citati eorum tribuit Epiphanius, parcens eis, ne dicantur haeretici. Sic Cassianus, Coll. X. cap. 2. simplicitatis errorem vocat illorum monachorum opinionem. 22 PROPOSITIO ΙΠ. Systemata pantheismi atque autotheismi absurda sunt. \ 231. Majoris perspicuitatis gratia nonnulla ad dicendorum intelligentiam praemittenda censuimus. 232. I. Pantheismus veterum Stoicorum confundi non debet cum spino,0) Cons, auctores a nobis citati supra in nota 16. num. 222. qui eruditissime ab hac criminatione eosdem vindicant. ’*) Rom. I. 20. Ceterum salis est vel leviter percurrere OrationemXXXN. s. Grcgorii nazianzeni, quae est secunda de theo­ logia, a n. 10 ad 24, ut quisquam intelligat non alienum esse sensum s. Docloris ab eo quem indicavimus. Addit autem fieri prorsus non posse ut ii, qui corporibus inclusi sunt, sine corporearum rerum ac sensilium adminiculo, rebus iis, quae ani­ mo ac ratione inlelliguntur seu percipiun­ tur, omnino conjungantur. Semper enim, inquit, obiter sensile aliquid incidit, quan­ tumvis maxime nostra mens ab iis rebus, quae in aspectum cadunt, se se surripiat et in seipsam collecta, cum rebus cognatis atque oculorum aciem fugientibus commer­ cium habere conetur. Ast per hoc non in­ ficiatur nos non posse habere ideam rerum abstractarum, vel substantiarum simplicium, sed loquitur tantum de eo quod evenire con­ suevit. Ibidem enim Deum omnino sim­ plicem, et cujusvis compositionis expertem esse, ex professo demonstrat. n) S. August. De haeresibus, ubi de Vadianis. 86 zismo proprie dicto. Veteres enim stoici etsi mundam hunc, quem aeternum cum plerisque philosophicis sectis supponebant. Deum dicerent, distinguebant tamen duas substantias in Deo, spiritualem atque intolligontem, quae esset ad instar animae, quae molem intus pervaderet, regeret, vitam motuinque prae­ beret, tamquam pariem constitutivam totius esse divini, nempe Dei, et sub­ stantiam corpoream velut partem alteram constitutivam ipsius Dei exteriorem atque passivam. * Spinoza vero non adstruit in Deo, quem identificatum supponit cum hac rerum universitate, nisi unam substantiam, cujus proprietates 4 et attributa ac modificationes sunt intelligentia, immensitas, infinitas etc.: ideoque intelligentiam concipit non ut partem constitutivam ipsius Dei, sed solum ut ejusdem attributum. 2 233· Π. Pantheistae recentiores plus minus accedunt ad Spinozae sy­ stema circa unicam substantiam, quam activam et passivam simul adstruunt: diversa tamen ratione ac diversa via pro ratione diversa philosophandi in idem conspirant. 234. Etenim qui sectantur philosophiam realisticam, ut vocant, affirmant Deum esse universum 7« absolutum, chaos, indifferentiam puram inter objectivitatem et subjectivitatem. complexum naturae totius et animal universale, quod hoc universo empirico se quasi vestivit, ex quo omnia, ceu transeuntes appa­ ritiones, vibrationes et totidem bullae in universalis vitae oceano promanant. Ita Schelling ejusque sequaces. 3 235. Qui vero philosophiam idealisticam profitentur, docent Deum esse illud ego universale, quod ex intuitu nostri ipsius ego deducitur, quodve nec substantia potest dici, quia conceptus substantialis est finitus, nec existent, quia existentiae forma spatii et temporis semper adhaeret: utrum vero illud ego universale sit ordo mundi moralis, an ideale purum, determinari non posse autumant. Ita Fichte cum suis asseclis. 4 Ex hoc principio exurgit auto’) In hoc consentiebant stoici, ut prin­ cipium aliquod primum rerum omnium po­ nerent, etsi dissentirent inter se in hoc principio determinando; siquidem alii illud ignem vel aquam, etc. esse dicebant; con­ sentiebant praeterea in eo quod assererent principium illud, quodeumque demum fue­ rit, a ratione regi in operando, et divinam rationem, ut loquitur Seneca, loti mundo ac partibus ejus insertam, vel ut ajebat Zeno Stôv tirai πνεύμα όιήκον δι ολου τού κόσμου , id est, Deum esse spiritum uni­ versum mundum permeantem. Cf. Cudworth, Sgst. intell. cap. 4. §. 25. ’) Ex antiquis praeiverant Spinozae eleatici, qui, duce Xenophane, quidquid existit, aeternum dixere, infinitum atque unum esse, nempe mundum, quem Deum vocabant. 3) Vid. Joann. Imre, Amicum foedus rationis cum experientia, Peslini 1827. pari. L Cosmologia, cap. 1. §. 6. et part. III. Theol. cap. 1. §. 1. ’) Ibid. part. III. tom. cit. Fichte assentiuntur Jacobi el Koppen. Cum ab his quaereretur, num ego illud sit creator ex nihilo, rex adorandus etc., reposuerunt: Cum illius non ego (scilicet mundi, nam sic ipsi distinguere solent, et vocant ego proprium seu individuale animam; vocant vero non ego mundum et ea quae in mundo sunt, in quae impingens tô ego proprium limi­ tatur a non ego) et individualis ego (ani­ mae nostrae) aliter conscii non simus. theismus acu suilhdsmuB, cum Deus non sit nisi ego absolutum et individuate, seu personale sublimatum. 236. HI. Tum ex transcendentali realism o et rationalisms, tum ex idealismo et intuitismo transcendcntali originem suam habuit sansimonianismus, cujus doctrinae summa consistit in neganda seu destruenda omni divinitate ac religione, in quarum locum substituit pantheismum atque autotheismum universalem totius generis humani 5, quod sansimoniani unire satagunt in unam familiam aequalium personarum, exclusa omni inaequalitate vel privi­ legio orto ex nativitate. lidem praeterea sansimoniani omnia moralitatis prin­ cipia evertunt, et id demum respective bonum vel malum statuunt, quod eo­ rum fini confert, vel respective adversatur. Uxores in familiis aequales sta­ tuunt maritis, ideoquo quaerunt mulierem emancipatam vel emancipandam.6 Continuum praedicant progressum et perfectibilitatem: quivis singillatim pas­ sus, ut ajunt, humani generis et progressus, est aliquis gradus ad perfectio­ nem; atque ita velut progressus habentur e. gr. praetensa Lutheri reformatio, rebelles motus Galliae ante annos XL, recentia seditiosorum tentamina ad omnem ordinem evertendum.7 Sed haec juxta ipsos non erant nisi opera in­ nisi praeexistente τώ ego universali, quod illa ponat producatque, consequens est illud creatorem omnino esse. Id est, po­ nunt creationem non ex nihilo, sed tam­ quam emanationem τοΰ ego universalis. Admittunt quoque illud ego universale do­ minum esse, ast detestantur ejusdem do­ minium in ro ego nostrum velut tyrannidem, despotismum, superstitionemque pa­ ganam et judaicam, qua Deus deorum creditus cultusque est. Ecquis risum teneat dum haec perlegit? Systemata Kantii, Fichte, Schelling et Hegel inter recenliores prae ceteris accu­ rate exponit Oli in op. inscripto: Hegel et la philosophie allemande, ou exposé et examen critique des principeaux systèmes de la philosophie allemande depuis Kant, et spécialement de celui de Hegel. Paris 1844. vol. un. in 8. ά) Inferius afferemus textus ex ipsis li­ bris sansimonianorum ad haec ostendenda. Secta sansimoniana ob nimias fatuitates, quas praedicabat, ab initio vix digna attentione videbatur; cum vero latius latiusque serpat (anno 1835), et emissarios effuderit in dissitas regiones, Syriam, Ae­ gyptum, etc. ad virus suum diffundendum, ideo operae pretium duxi ejusdem systema ob oculos lectorum ponere. 6) Ita in libello cui tit. Religion saint simonienne, Communion générale, pag. 32. Paris 1831. .Parmi nous plus de privilèges de sexe et de naissance : l’inférieur n’ est plus C esclave du supérieur, ils sont asso­ ciés; l’homme n’est plus le maître de la femme, ils sont mariés; un peuple n'est plus le tributaire d’un autre peuple, ils forment une seule famille; car Dieu est tout ce qui est." Isla est ratio quare ca­ put seu princeps sectae patris nomine do­ netur, qui nunc est quidam Enfantin nun­ cupatus. Etsi vero secta cooperatrices ha­ beat, ut palet ex libro Religion saint-simonienne, La Presse, pag. 26, nondum ta­ men communem matrem invenit. 7) Inter cetera in libro cui titulus: Religion saint - simonienne, Enseignement central, pag. 34. haec leguntur: «Saint-Si­ mon sentit Γinspiration progressive, et dit: toute l’humanité est là, lorsque j’aurai ré­ concilié le catholicisme et le libéralisme (qui videtur pariter scopus auctoris: Pa­ roles (Tun croyant) el que j’aurai fait dis­ paraître ces deux formes exclusives, j’aurai réconcilié l’humanité avec Dieu, c’esl-a-dire avec elle-même, avec le monde (en Deum completa, perfectio rerum Sansimoni reservata fuit ejusque discipulis! Ex eo­ dem progressu vel perfectibilitate non desperant, fore ut homines aliquando aeternum vivant in his terris. Christi religio juxta eos bona fuit; pro illa Christi aetate fuit progressus, quia tunc necesse erat hominibus praedicari mortificationem, coelumque promitti; nunc autem genus humanum altius pro­ vectum est, et homines abstinentia non amplius opus habent, cum omnes vo­ centur ad felicitatem. 8 237. Cum sansimoniani Deum ac religionem omnem rejiciant, simulacrum tamen divinitatis per autotheismum retinent ac religionis, quam cum politica confundunt, seu identificatam cum politica autumant. Quod apprime notan­ dum est, ut detegatur eorum loquendi ratio, quae sub involucris et ambagi­ bus verborum latet. Usitato nempe dicendi modo plerumque utuntur, saepe enim disserunt de revelatione, religione, Deo, Trinitate, Messia, etc. Miracula admittunt, sacerdotes etc., at longe diverso sensu ab eo, quo nos iisdem vo­ cabulis utimur9, ut ex expositione illius systematis quisque percipere potest. sansimonianorum societatem et mundam), j’aurai trouvé la vraie religion. * Cf. etiam Organisateur, 19. Maji 1830. Sur la oie et le caractère de Saint-Simon, ubi di­ citur, quod Moyses promiserit hominibus fraternitatem, Christus praeparaverit, SanSimon perfecerit (réalisée). Hinc est quod ipsius discipuli, qui Christo Domino ne­ gant appellationem hominis Dei, Filii di­ lecti aeterni Patris etc., has denominatio­ nes transtulerint in San-Simonem. Et in op. cit. Enseignement central, pag. 27. di­ citur: Chaque pas de C humanité qu elle parcourt, est un progrès. s) Enseignement central, Paris 1831. loc. cit. ..L’abnégation n’était plus néces­ saire, parce que les temps étaient venus, où tous sâns exception devaient être appe­ lés au bonheur. * ’) QuodDeum objectivum rejiciant, pa­ let ex eorum confessione: ..Nous ne crai­ gnons donc pas de le dire avec vous, que tout ce qui n’est pas athéisme anjourd’hui, est ignorance et superstition; que toutes les doctrines, qui ont dirigé les peuples, ont successivement pris et quitté·.· et ta­ men perpetuo sansimoniani loquantur dc Deo ac de religione; sed Dei nomine si­ gnificant hominem et societatem, et voce religionis et dogmatis intelligunt scientiam ; loquuntur de Trinitate, ast ea voce signi­ ficant activitatem externam, intellectum et imaginationem, quarum prima praeest industriae, secunda scientiis, tertia bonis artibus, inter quas collocant religionem sansimonianam, quam filiam vocant ima­ ginationis, filiam augustam veri, etc. et triplicem manifestationem nuncupant: -Celte triple manifestation de l'activité humaine (Doct. de Saint-Simon, 1. année, 3. séance, et alibi, 55. séance): Beaux-arts, sciences, industrie; voilà donc la trinité philosophique de Saint-Simon. * Loquuntur dc Messia, sed sub Messiae nomine designant quem­ libet humanae libertatis assertorem et propagatorem; sic enim scribunt in art. ciL (Commun, génér. pag. 37.): ..O jeunes filles, vous le savez, la vierge Juive (Virgo judaea, sic enim impii hujus aetatis san­ ctissimam Virginem Mariam appellant) était belle, heureuse et bénie, parce que d’elle pouvait (poterat, non negant ipsi Christum natum esse de Maria Virgine; ast Christus poterat quidem esse Salvator mundi, sed Λ juxta ipsos non fuit nisi pro quodam in­ coepto progressu solum ulteriori; San-Si­ moni ejusque sequacibus perfectio operis, ut vidimus, reservata fuit) naître le Sau­ veur du monde, vous aussi, vous êtes bé­ nies, heureuses et belles, car, peut-être, serez vous les mères des chefs aimans, qui réuniront un jour tous les peuples dans une même communion.·· Hinc desperan­ dum non est aliquando gnosticorum et Mon- * 89 238. IV. J. Salvador judaeo-philosophus eeu incredulus in sua historia institutionum Mosis spinoziemum, pantheismum transcendentalem et absolu­ tum, sive ex Germaniae et Angliae philosophis, sive ex sansimonianis com­ plexus est. Incredulitati adjecit perfidiam judaicam, dum recensita paradoxa cohonestare nisus est doctrina mosaica. Contendit enim Mosem docuisse alium 9 Deum non esso nisi esse absolutum, ego universale, autotheismum societatis, religionem politicam. Impius propterea hic auctor ceu organum sansimonianismi spectari potest. 239. Longa res esset aberrationes istas humani intemperantis ingenii persequi velle: ut igitur statutam propositionem evincamus, quae complecti­ tur recensita systemata omnia, partim ex idealismo anglico profluentia, partim ex criticismo germanico atque ex sensismo, in quo Deus statuitur idea subje­ ctiva et idealis, minime vero objectiva et realis, nisi ad summum ut postu­ latum rationis practicae, quaeque recte cum cl. Rosmini formas impietatis vocaveris hujus saeculi 10, sic ex generalibus principiis jam vindicatis rem conficimus. tani deliria fore resuscitanda. Loquuntur de sacerdotibus et theurgis; sed quinam sunt? En nexum doctrinae sansimonianae (ex art. Enseignement central, Paris 1831. pag. 27.) : ..Beaux-arts, science el industrie, el qui constituent dans l’ordre Saint-Simonien la religion, le dogme et le culte; et alors l’association sera composée exclusive­ ment d’artistes, de savans et d’industriels, ou plutôt de prêtres, de théologiens et de théurgiens." Itaque artes liberales sunt re­ ligio, scientia est dogma, et industria cul­ tus; artifices sunt hujus novae religionis sacerdotes vel presbyteri, sapientes vero theologi; physici el chemici, theurgi etc.; foeminas etiam ad sacerdotium evehunt; pudet omnia referre quae de natura novi hujus sacerdotii tradunt; inter cetera: ..Pres­ byter , ajunt , et presbylerissa exercent suum ministerium cum omni vi seu attra­ ctione pulchritudinis propriae; etenim fu­ turum sacerdotium non mortificat carnem suam, nec velo obtendit faciem suam, non se operit cinere, nec corpus lacerat, ncc discerpit flagelli ictibus, ipsum pulchrum est, sapiens est." Vid. Le Globe. Sane omnes obscoenilalcs renovant veterum hae­ reticorum seu carpocratianorum et gnosticorum, piccardorum medii aevi sive pseudomysticorum. Reliqua expedit praeterire, praesertim cum ex his jam salis pateat, quaenam indoles sit novae religionis, qui­ nam fructus quos peperit philosophia sensistica, idealistica et critica protestantium, quaenam consectaria demum pantheismi et autotheismi. Definiri propterea sansimonianismus posset: ..Secla quae pantheismum ct autotheismum seu verius atheismum pro­ fitetur sub larva terminologiae catholicae.’· IO) In op. Frammenti di una storia deW empietii, Milano 1834. pag. 115; qui praeterea pag. 110. haec praeclare scribit: ..Un sentimento religioso e ribellante sta nel fondo dei cuore umano, e questo sen­ timento senza rislare si dispiega e si disviluppa, e or prende forme di una nuda superstizione, or di una nuda e nauseante incredulità, e queste forme si corrompono, e si rigenerano in un continuo movimento, chc le aflatica, e le fa cangiare senza riposo." Quibus paucis verbis cl. auctor com­ plexus est originem et progressus omnium impietatum, quae sub diversis formis et nominibus a mundi exordio hactenus obti­ nuerant, ac deinceps obtinebunt usque ad mundi finem. Prius polytheismus, postea scepticismus et alheismus, sive apertus sive larvatus, ac post religionis christianae exor­ dium tot haereticorum sectae usque ad lutheranos, ac deinceps usque ad rationalistas ct sansimonianos. Aliis verbis at eo­ dem sensu magnus Augustinus hoc ipsum WW 90 240. I. Deus ex demonstratis in prop. I. est ens objectivant, reale, extramundanum; 2. Deus praeterea ex dictis est ens infinito perfectum ah omni corporea concretione remotum, et omnino simplex; 3. Deus est ens a se, necessarium, independent. Hinc inferimus 1. ergo Deus non est idea mere subjectiva; 2. ergo Deus confundi nulla ratione potest cum hac rerum universitate finita, limitibusque undique circumscripta ac pluribus scatente imperfectionibus, corporea, partibus extra partes positis constante; 3. ergo Deus non est homo infirmus, non solum physicis, sed et moralibus defectibus undique obnoxius. Absurdus proinde est sive pantheismus sive autotheismus, tum idealis tum materialis. 241. Π. Ad spinozismum speciatim quod attinet, cum nitatur definitione ambigua et contradictorius sibi sit, hoc ipso ejusdem falsitas deprehenditur. Spinoza enim sic definit substantiam : Per substantiam intelligo id quod in se est, et per se concipitur; hoc est, id cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat (defin. III.). Jam vero sub verbis illis : Id quod in se est, duplex latet sensas; vel enim significant id quod per se est, quemadmodum scholastici dicunt substantiam esse per se, quia non indiget subjecto cui inhaereat, quam sic ab accidente et modificatione distinguunt, quorum proprium est alteri inhaerere subjecto, ut rotunditas e. gr. in cera est; vel significant id quod est a se. Si primo sensu accipit Spinoza vocem illam in se, optima est ejus definitio, sed ex ea nulla ratione colligere potest conclusiones suas: quod si eam intelligit altero sensu, ejus definitio falsa est, et hac sublata definitione fatiscit fundamentum illius systematis, ac proinde tota superstructa moles ruit. Hoc autem posteriori sensu accipit Spinoza illud in se, ut ex ejus deductionibus patet. Idipsum dicatur de explicatione quam subdit datae definitioni, in qua eadem latet aequivocatio : Cujus con­ ceptus non indiget conceptu alterius rà, a quo formari debeat. Vel enim accipit Spinoza conceptum illum absolute, vel relative; si accipit absolute, ita ut conceptus unius substantiae formaliter non includat conceptum alterius rei, e. gr. ut conceptus horologii formaliter haberi possit absque conceptu artificis, recta est; sin vero velit excludere conceptum relativum ad artifi­ cem, a quo elaboratum est horologium, est falsa; et tamen hoc posteriori longe ante expressit, in lib. XIV. De civ. Dei, cap. 28. dicens: -Fecerunt civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui. Denique illa in seipsa, haec in Domino gloriatur . . . ideoque in illa sapientes ejus, secundum hominem viventes, aut corporis aut animi sui bona, aut ulriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum, non ut Deum honoraverunt, vel gratias ege­ runt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, di­ centes se esse sapientes, id est, dominante superbia sua se extollentes, stulti facti sunt etc," », 91 sensu illum accipit Spinoza. Idipsum dicatur de ejus axiomatibus, quae perpetua aequivocatione laborant. 11 242. Dixi praeterea sibi esse contradictorium ejusmodi systema: etenim juxta Spinozam non est nisi una substantia infinita, in qua tamen inesse fatetur plura attributa infinita, inter quae recenset cogitationem et exten­ sionem. Sic porro definit attributum (prop. X.): Attributum per se concipi debet, seu, ut clarius mentem suam aperit in epist. IL et IV. ad Oldenburgum: Notandum, ait, me per attributum intelligere omne id, quod con­ cipitur per se et in se, adeo ut ipsius conceptus non involvat conceptum alte­ rius rei·, sed ex ejus propositione III. quam modo expendimus (Per substan­ tiam intelligo id, quod in se est, et per se concipitur; hoc est, cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat), eadem est notio sub­ stantiae ac attributorum ejusdem substantiae; ergo cum ipso fatente plura dentur attributa, hoc ipso plures dantur substantiae, ideoque, quod conse­ quens est, substantia una est et multiplex, quod involvit contradictionem. Spinozae demum systema alindve pantheisticum et autotheisticum quodeumque absurdum esse inde patet, quod per illa fatum impium, falsum perniciosumque inducatur; ex iis enim sequitur Deum actionum quarumvis, etsi scelestissimarum, auctorem esse, immo et patratorem; quod quidem impium esse nemo non videt; falsum insuper propterea, quod dimanat ex falsis con­ ceptionibus de substantia, Deo et mundo, ut suo loco philosophi seu metaphysici ostendunt; eo autem nomine perniciosum, quod libertatem humanam et cum ea moralitatem ac religionem penitus labefactet ac subruat.12 Qui­ bus si addatur repugnare Deum simul esse activum et passivum, voluptati­ bus simul et doloribus obnoxium, stupidum simul esse et ingeniosum, oriri ac interire, aliaque innumera, quae persequi longum esset, eo magis cuique . ejusmodi systematum absurditas atque stultitia patebit. 243. Post haec inutile videretur, absurda et impia haec deliramenta hominum, qui evanuerunt in cogitationibus suis, in tanta, ut plenis buccis crepant, scientiarum luce, Scripturarum auctoritate refellere; quoniam vero, ut vidimus, non desunt, qui impietates istas Moysi adseribere non verentur. ”) Cf. Gerdii, Delta esistenza di Dio e delta iinmaterialità dette nature inteUigenti, tom. II. opp. edit. Rom. pag. 285 ct seqq. ”) Sic enim disserit in sua ethica: ..In natura nullum datur contingens, omnia sunt per necessitatem naturae divinae determi­ nata, ita quidem, ut certo modo existere et agere debeant; omne enim quod est, in Deo est, Deus autem contingens esse non potest, quia necessario existit. Debent ita­ que etiam modi naturae divinae inde ne­ cessario oriri; hi vero modi sunt substan­ tiae extensae et cogitantes, utpole Dei at­ tributa; hinc Deus non tantum causa earum activitatis est, quae necessario esse debent. . . . Homines sunt in relatione ad Deum id, quod argilla in manu figuli, qui eadem ex materia tum vasa pretiosa tum vilia for­ *· mat. En quomodo hic impius Dei nomine abutatur, et loquendi ratione delectetur scri­ ptural! ! 92 coronidis gratia nonnulla addere placet, ad postremum hoc effugium ipsis praecludendum. . . 244. Porro, qui Deum exhibet aeternum atque in tempore hoc univer­ sum e nihilo educentem, rebus his mundanis atque homini praesertim provi­ dentem ac prospicientem, bonorum ac malorum justum retributorem, cordium inspectorem, mirabilium effectorem atque futurorum liberorum eventuum praemonitorem : qui Deum exhibet legislatorem sapientissimum et auctorem religionis sanctissimae, precumque ac sacrificiorum ad se placandum aut ad beneficia obtinenda etc., non solum fatalem pantheismum vel autotheismum non docet, sed illos plane destruit atque evertit; atqui ejusmodi est Deus, quem Moyses in suo Pentateucho perpetuo exhibet. Enimvero satis est mosaicos aperire codices, ut illico quivis Deum inveniat, qui in principio crea­ vit coelum et terram: vocem vero eductionem ex nihilo significare, T x tum ex vi ipsius vocis eruitur, ut suo loco ostendemus13, tum ex sensu cienti perfectione praeditus, res quidem co­ gnoscetur, sed tamen non efficietur, nec producetur ab intellectu, et cognoscibilitas semper ratione prior erit ipsa cognitione; objectum cognitionis praesupponendum erit logice ante actualem cognitionem. Sicut bonum, inquit s. Thomas I. part. qu. 16. art. 1, nominat id in quod tendit appetitus, ita verum nominat id in quod tendit intelle­ ctus. Secus si cognoscibilitas et possibilitas producerentur ab intellectu, si intellectus est infinite perfectus, objecta producta quoque infinite perfecta esse deberent, ut patet in Verbo, quod procedit per intellectum. Nec est quod quis regerat: intellectus cognoscit omnia juxta exigentiam suae naturae, co­ gnitione infinita quidem ex parte subjecti cognoscentis, sed finita ex parte objecti co­ gniti. Hoc sane optime dicitur, inde enim sequitur objectum non pendere ab intelle­ ctu, qui illud praesupponit. Deus intel­ lectu ad intra nihil producit (seu gignit) nisi Verbum, ad extra non producit nisi voluntate libera, Deus autem noster in caelo, omnia quaecumque voluit, fecit, Psalm. CXIII. non. omnia quae intelle­ xit. 3. Principium contradictionis, quod est fundamentum rerum possibilium, debet saltem in ordine cognitionis et disputatio­ nis, seu logice et ratione prius supponi ante existentiam Dei; nam secus quid prod­ esset adversus atheum evincere existen- ) rw ,J) In tractatu de Deo creatore. Quo­ niam vero ut plurimum panlheislae recentiores abusi sunt notionibus essentiae et possibilitatis, perinde ac si istae non so­ lum modo eminentiore (ut superius a no­ bis dictum est, cum ageretur de perfectio­ nibus divinis et Dei simplicitate), sed reali existèrent in Deo, adeo ut cum essentiae reales, quae Deo inesse supponuntur, trans­ eunt ad existentiam, non sint nisi Deus ipse foras se prodens, vel Dei ipsius mo­ dificationes, in quo fundatur systema ema­ nationis, ex quo profluit pantheismus; ju­ vabit notiones subjicere claras et distinctas essentiae et possibilitatis. Atque ut inci­ piamus a possibilitate, 1. illud dicitur pos­ sibile, quod esse potest, seu quod non re­ pugnat. Haec possibilitas, quae consistit in non repugnantia notarum, interna voca­ tur et immediate fundatur in principio con­ tradictionis: illud est possibile quod con­ tradictionem non involvit. 2. Quod possi­ bile est, sirnui est cognoscibile; sed omnino distinguenda est cognoscibilitas a cogni­ tione, vel cognoscibile a cognito; cogni­ tum supponit intellectum, cognoscibilitas vero non item. Nam cognoscibile illud est, quod cognosci potest, si existât intellectus praeditus sufficienti perfectionis gradu ad rem hujusmodi intelligendam ; an autem talis intellectus existât, sola cognoscibilitas non dicit. Si vero adsit intellectus suffi­ 93 traditional! totius judaicae gentis (II. Machab. VII. 28.). Justis praemia, malis poenas decernit (Gen. Ill, IV, etc.), legem sancit (Exodi XX et seqq.). Tota Josephi historia, ut de reliquis taceam, non est nisi historia, ut ita dicam, tiam Dei, cum Deus, non supposito prin­ cipio contradictionis, idem non potest si­ mul esse et non esse, posset adhuc non existere, tametsi demonstretur ejus existen­ tia? Deus esset etiam in ordine ad nos prima veritas quae certo cognoscitur, quod est falsum, etsi nonnulli hoc dixerint, ut vidimus superius (n. 61.). 4. Pejus adhuc esset, si possibilitas illa rerum formaliter acceptarum, seu prout sunt in se, confun­ deretur cum intellectu divino vel cum es­ sentia divina; tunc enim, ut ex dicendis inferius clare patebit, dolabimur in pantheismum. 5. Possibilitas, de qua hactenus diximus, est possibilitas interna; sed praeter eam consideranda est etiam possi­ bilitas externa. Haec nihil aliud est nisi virtus causae producendi id quod est in­ terne seu intrinsece possibile; et haec causa nihil aliud est, nisi omnipotentia Dei. 6. Ex­ terna possibilitas supponit internam; nam Deus producere non potest id quod repu­ gnat, e. gr. circulum quadratum. Atque hinc s. Thomas, I. part. qu. 25. art. 3. ail: «Relinquitur igitur quod Deus dicatur omnipotens, quia potest omnia possibilia absolute . . . possibile quidem, quia prae­ dicatum non repugnat subjecto . . . impos­ sibile vero absolute, quia praedicatum re­ pugnat subjecto.·· 7. Sed jam de essentiis rerum. Possibilitas latius porrigitur quam rerum essentiae, seu quod idem est, essen­ tiae rerum debent esse possibiles, sed non omnia possibilia pertinent ad rerum essen­ tias; possibilis est homo procerae staturae, sed proceritas non perlinet ad essentiam hominis: Numquid homines non sunt par­ vuli? inquit s. Augustinus. 8. Essentiae rerum duplici modo considerari possunt, nempe, ut scholae loquuntur, formaliter et eminenter; hoc posteriori modo sunt ipsae infinitae perfectiones divinae, et sunt identificatae cum Deo; formaliter sunt qua­ les in ipsis inveniuntur, seu sunt id per quod unaquaeque res in suo esse consti­ tuitur; si essentias rerum hoc modo con­ sideratas confundamus cum essentia Dei, en iterum nos in pantheismo! Reipsa es­ sentia hominis existentis una est eademque; homo in utroque statu est animal rationale, nam per existentiam non destruitur essen­ tia, sed essentia per existentiam ex mera possibilitate transit in actum, ac propterea existentia dicitur ultimum possibilitatis com­ plementum. Haec autem quae hic dicta sunt de eadem essentia in duplici statu con­ siderata, possibilitatis nempe et existentiae, confundi non debent cum quaestione a phi­ losophis agitata, num essentia actualis distinguatur realiter ab existentia, quod recentiores negant; haec enim inter se toto caelo distant. 9. Sicut possibilia et essen­ tiae rerum duplici modo considerari possunt, ita et duplici modo cognosci possunt. Si­ cut Deus eminenter essentias rerum omnesque possibiles perfectiones continet, ita omnes cognoscit in se ipso, sive in sua essentia. Sed eas cognoscit etiam in seipsis, quia in seipsis sunt cognoscibiles; posito enim objecto cognoscibili et intelli­ gentia infinite perfecta, cerie nihil aliud requiritur ad aliquid cognoscendum; spe­ cies enim intelligibiles, quae olim a scho­ lasticis requirebantur ad aliquid videndum seu cognoscendum, a recentiori philoso­ phia expunguntur. Ex harum notionum con­ fusione plures hac nostra aetate, in Ger­ mania praesertim, errores, nec leves, pro­ dierunt. Cf. Storchenau S. J. Iristit. mephys. lib. 1. sect. I. cap. 1. et sect. III. cap. 4. n. 165. scholion 2. Cum vero s. Tho­ mas loc. cit. I. part. qu. 16. art. 1. affir­ mat veritatem esse in intellectu non autem in rebus, id affirmat in ordine ad causam exemplarem, cujusmodi sunt ideae, ut vo­ cant, archetypae in Deo, et arlelacta in mente artificis, ut ibidem explicat; quo sensu etiam alibi docet scientiam esse cau­ sam rerum, quod et nos tuebimur; seu ut aliis placet, loquitur s. Doctor de veritate loyica, quae profecto non est in rebus sed in intellectu, non autem de veritate metaphysica. Hinc Vasquez in HI. part. s. Tho­ mae, tom. IL qu. LXH. ari. 4. disp. CXXXH. H 94 divinae providentiae, quae mirifice ducet in variis sanctissimi hujus patriar­ chae eventibus. Ne singula vaticinia persequar, quid significant vaticinia Abrahamo ejusque posteritati facta, quae plenum exitum sortita sunt? Licet profecto asserere, tot esse in Pentateucho mosaico argumenta adversus monstrosum et impium Salvador systema, quot capita, immo pene dixerim quot verba. Mirum est, in tanta tot saeculorum serie, neminem ex tot tantisque veteris synagogae viris, et sanctitate et doctrina praestantibus deprehendisse, quod demum Salvador, ut suis gratificaretur sansimonianis, reperit; immo nec Philonem nec Flavium Josephum quidquam tale unquam suspicatos esse. 245. Concludamus igitur pantheism!, cujuscumque demum formae, atque autotheismi systemata absurda omnino esse atque a mosaicorum librorum do­ cumentis prorsus aliena. DIFFICULTATES. 246. I. Obj. Si una substantia non potest produci ab alia, si non potest dari nisi una substantia infinita, si denique ad naturam substantiae pertinet existerez planum est non posse dari nisi unam substantiam, eamque infinitam, ac necessario existentem, quae non potest esse nisi Deus. Atqui rem ita se habere patet ex eo quod si una substantia posset ab alia pro­ duci, ejus cognitio a cognitione causae suae deberet pendere, et eamdem in­ volvere, adeoque non esset substantia, quae non aliud est nisi quod in se est, et per se concipitur, seu cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat. Ita si haec substantia non esset infinita, ideo ·, esset, quia ab alia ejusdem naturae terminaretur: cum autem non possint dari duae substantiae ejusdem generis, patet non posse aliquam substantiam ab alia ejusdem generis substantia terminari, ac propterea esse unicam sub­ stantiam eamque infinitam. Quod demum ad naturam substantiae pertineat existere, ex dictis sequitur: si enim substantia non potest produci ab alia, erit itaque substantia causa sui, id est, ipsius essentia involvet necessario existentiam, sive ad ejus naturam pertinet existere *, ergo. 247. R e s p. Neg. min. Ad probationem. . . . Quae non aliud est nisi quod in se est, etc. D. Id est, quod per se est, seu quod non indiget subjecto, cui inhaereat, C. id est, quod a se est, seu a seipso existentiam habet, N. Cum vero tota vis subsequentium probationum ab hac aequivocatione pendeat, hac sublata sponte sua ruit totum argumentum. Ideo vero hic contexuimus seriem demonstrationis Spinozae, ut clariori in lumine poneremus sophisticam ipsius argumentandi rationem. cap. 6. pag. 208. edit Lugdun. 1620. coi. 2. circa initium haec habet: .Essentiae rerum ordine rationis sunt ante omnem Dei scien­ tiam et voluntatem: quare licet possit cui­ - - r libet rei tribuere aut non tribuere existentiam, non potest illius naturam intrinsecus immutare.·1 | 95 248. Eadem latet ambiguitas in definitione infiniti. Etenim cum per infinitum intelligi possit illud, quod ab alia substantia ejusdem naturae limi­ tari non potest, cujusmodi a pluribus concipitur spatium, Spinoza huic notioni callide substituit aliam , nempe infinitum illud esse, quod ab alia natura ejusdem generis terminari non potest, quo sensu aeque infinita esset atomus Epicuri, quae sola existcret etsi exiguissima, eo ipso quod sola in hypothesi oxisteret: nam si sola atomus esset, vel solus existeret pulvisculus, ab alia substantia ejusdem generis non limitaretur seu terminaretur, esset tamen limitatus a se et in se.14 249. In st. Si praeter Deum alia admitteretur substantia, ideo esset, 1. quia divina substantia non omnes existendi modos praeseferret, quod est absurdum, cum divina substantia perfectissima sit, seu omnes perfectiones in se contineat·, 2. finita insuper esset divina substantia, quia ab alia diversa circumscriberetur, ac 3. deberet ab alia differre; in divina autem substantia, quae simplicissima est, nulla ejusmodi differentia concipi potest, per quam ab alia realiter distinguatur. Quibus omnibus 4. robur accedit tum ex eo, quod si praeter Deum alia existèrent, jam Deus perfectior esset una cum iisdem substantiis, quam si esset solus seu sine illis; tum ex eo quod tunc Deus, utpote aliarum substantiarum causa, deberet in se continere bas substantias formaliter, prout causa continet in se effectum cujus causa est; quae omnia sunt absurda. 250. Resp. ad 1. D. Vel formaliter vel eminenter, ut suo loco expositum est, C. formaliter, N. Et sic ceterae difficultates sponte sua evanescunt. 251. Ad 2. N. Tunc enim circumscriberetur, si cum substantia divina alia ejusdem naturae coëxisteret, non autem si diversae naturae sit et a Deo omnino pendeat tum in existentia, tum in omnibus suis attributis et perfectionibus, ac in Deo ipso subsistat. 252. Ad 3. Com. antec. neg. com. Etenim differunt profecto a Deo creaturae omnes, eo quod limitatae, circumscriptae ac ab alio sint, Deus autem simplicissima infinita essentia est atque a se existens. 253· Ad 4. Xeg. Cum enim omnia, quae a Deo sunt, quod habent, ha­ beant ex eo, qui perfectiones omnes, quae in creaturis sunt, ipsis communicat per participationem, ut loquitur s. Thomas, ideoque in se Deus longe nobi­ liore modo et has perfectiones aliasque omnes possibiles continet. 15 254. Quod postremo loco additur de causa continente in se effectum, jam disjectum est ex iis, quae diximus de ratione formali ac virtual! seu eminenti, qua Deus in se omnia continet. H) Cf. Gerdil. diss. cit. loc. cit. ,s) I. part. qu. 4. art. 2. -Cum Deus, inquit, sit prima causa effectiva rerum, oportet omnium rerum perfectiones praeexi­ stere in Deo secundum eminenliorem mo­ dum." I •'H Ai II Λ J ; I t £ 96 255. Π. Obj. cum Salvador: 1. Ex consideratione hujus universi gignitur in humana mente idea cujusdam existentiae infinitae; et 2. quidem infiniti positivi, quod omnes includit characteres, quos theologi in Deo re­ censent, cujusmodi sunt unitas, aeternitas, invisibilitas. 3. Hoc autem Eat universale ac aeternum, activum simul et passivum, Abraham et Moses vo­ carunt Jehovah.16 4. Idea entis absoluti, quod dici posset infinitheismns, fundatur in facto, analogia, historia et convictione.17 Sane 5. Moses id expressit per vocem Jehovah, quae a radice haia jTH, seu hava Π1Π deTT TT ducitur, quaeque significat esse, seu illum qui est, aut existentiam essentialem. Praeter hoc 6. plura alia nomina secundaria habentur ad Deum designandum, inter quae Schaddai Ή'ΰ? sufficiens sibi ipsi, et El · · forΛe tis, Adonai principium Elion |ΐήψ excelsus. D'Til7N, quod est ab Eloah • ··· w —· < ·· Nomen 7. Elohim v^, licet ’n plurali adhibeatur, semper inservit singulari, ita ut indicet omnes vires in unam collectas, et exacte referat ideam Dei, intelligentiae generalis, opificis, magni aedificatoris, quum distinguantur in hac rerum universitate natura ac Deus, vires seu potius vi­ rium unio fecit terram, inquit Genesis 18 ; quemadmodum vero Elohim poli­ ticum reducitur ad esse generale, quod est populus, sic Elohim theologicum desinit in unitatem Jehovah. Deus igitur ex Moyse non est nisi esse abso­ lutum, cujus creaturae non sunt nisi tempora et modi; ergo. 256. Resp. ad 1. D. Gignitur idea existentiae infinitae distinctae ab ipsa rerum universitate, C. identificatae cum ipsa, A’ Nemo enim, qui sa­ nae mentis sit, nec velit cum pantheistis ac spinozistis insanire, sibi hanc ideam cudit, quae rectae rationi adversatur, cum ejusmodi existentia uni­ versalis in sensu auctoris sit foecunda parens omnium deliriorum, quae re­ censuimus in Spinozae confutatione; sed ratio, spectando hanc rerum univer­ sitatem velut effectum, assurgit ad causam necessariam, a se existentem etc., quae cum suis effectibus contingentibus, limitatis, mutabilibus confundi non debet. 257. Ad 2. D. Quod est ipse Deus, et in quem propterea solum re­ censiti characteres unitatis, aeternitatis, indivisibilitatis conveniunt, C. quod constituatur a rerum omnium congerie, ut auctor noster autumat, N. Alioquin oriretur unitas absoluta ex tot unitatibus, seu partibus et elementis, quibus hoc universum coalescit, aeternitas in entibus successivis, cujusmodi sunt homines, bruta, plantae etc., in divisibili tas tandem ex ipsa di visibilitate ; quae omnia absurda sunt et repugnant. 258- Ad 3. N. Hoc enim non est nisi deliramentum adversarii. Abra,6) Hist. des Institutions de Moïse tom. ILI. part. II. livr. L chap. 1. pag. 177. n) Ibid. pag. 184. ”) Ibid. pag. 185. ♦ I s .1 97 ham non cognovit nomen Jehovah, quod prima vice Deus Moysi manifestavit, etsi divinus hic scriptor hac voce utatur in conscribenda Genesi; Moyses autem Deo isti fictitio tribuisset omnia mirabilia ac mundi ipsius creationem in hypothesi Salvador, etsi nemo alius hoc deprehenderit praeter incredulum istum. 259. Ad 4. A7. Hoc enim monstrum potius excluditur tum facto ipso, tum analogia, tum historia ac convictione. Haec enim omnia nos ducunt ad Deum distinctum ab omnibus objectis, quae nos circumstant, admittendum et cognoscendum: et pauci dumtaxat athei larvati hac idea entis absoluti in sensu auctoris convinci potuerunt, omnibus gentibus reclamantibus.19 260. Ad 5. A7e^. prorsus. Licet enim vox Jehovah denotet eum qui est, seu qui erit, ut patet ex sensu, quo Moses seu potius Deus ipse eam usur­ pavit, non aliud tamen exprimit nisi eum qui necessitate naturae existit, quique distinctus est ab iis omnibus, quae non habent nisi existentiam com­ municatam, accidentalem atque, ut ita dicam, precariam; quae, quidquid sunt, illud ab eo habent, qui essentialiter est, nempe Deo, qui haec omnia ex nihilo condidit, ipso referente Moyse, ut mox dicemus. 261. Ad 6. D. Ad designanda diversa ejusdem supremi Numinis attri­ buta, C. ad designandum portentum ab auctore excogitatum, iV. Cum vi­ deat Salvador causae suae officere nomen Adonai, quod dominum significat et hominibus etiam passim tribuitur, ipse vertit principium: at hac signifi­ catione ex centum triginta quatuor locis, in quibus juxta masorethas Deo tribuitur, numquam invenitur. 20 262. Ad 7. Neg. Elohim indicare, ut adversarius contendit, virium col­ lectionem ; sed Deum ipsum designat, cui promiscue tribuitur tum singulari numero tum plurali, juxta indolem hebraicae linguae. Sane in plurali adhi­ betur passim ad designandam rem prorsus singularem; ita scilicet affirmatur de unico angelo, Judith. XIII. 22; de uno vitulo quem ut Deum hebraei venerati sunt, Exod. XXXII. 31; dc uno idolo, ut Dagone, Jud. XVI. 23; de uno Moyse, quando Deus eum constituit Deum Pharaonis, Exod. IV. 16; VII. 1; de arca, I. Reg. IV. 7; et alibi; quae cum res singulares sint, plu­ rali tamen numero per hanc vocem efferuntur. Quod si demus adversario Elohim reipsa indicare collectionem virium, tunc reponimus non indicare collectionem abstractam, sed ens quod unum est, et est collectio virium omnium in summo gradu, nempe intelligendi, volendi, creandi, movendi, de­ struendi etc. Ridiculam pariter se prodit ejus versio seu potius commen”) Qu' ou ouvre l' histoire de Γ Inde, inquit Salvador (loc. cit. pag. 177.), on re­ trouvera par tout cette conception mais accompagnée des plus fausses consé­ quences. Haec quidem ipse asserit, altaPerrone , Praelectiones theolog. IV. men nullo documento probat assertionem suam. Ex historia religiosa omnium po­ pulorum contrarium potius evincitur. 20) Cf. Buxtorfius ad vocem i 98 tatio primi Geneseos versiculi: T7res seu potius virium unio fecit caelum et terram. Quaenam vires fecissent caelum et terram? An hujus universi attractio universalis aut affinitas chimica? Ast nondum erat juxta Sal­ vador. Adde verbum ΝΊ2 ut suo loco ostendemus, vere et proprie significare -T eductionem ex nihilo. Restat igitur ut Moyses descripserit mundi creationem factam a Deo, qui ab hoc universo distinctus sit. Hoc vero sublato funda­ mento ex se concidunt, quae Salvador nugatur circa Elohim politicum et theologicum, ac ejus me substantivum cum suis modis et temporibus. Non est igitur cur diutius in his refellendis immoremur.2’ ,l) Haec mutuatus est, ut diximus. Sal­ vador partim ex Schelling, qui in Epist. philosoph. de dogmatisme et criticismo aperte docet pantheismum, affirmans: ..Ίο Ego includit omnem existentiam et realitalem ; quia si extra ipsum aliquid daretur, hoc esset absolutum: quod est absurdum. Hoc igitur Ego est infinitum, indivisibile et immutabile. Si substantia est aliquid absolutum, τό Ego est unica substantia, vel si darentur plures substantiae, daretur Ego extra Ego, quod esset contradictorium; quod est, in r.E conspectu Jehova , id est, ad detrectandum munus propheticum sibi a Deo impositum; sperabat enim ex tam remotis regionibus (Tartesso colonia Phoenicum in Hispania boetica) se a Deo non revocatum, nec remissum iri in Nini­ ven». (Sanctius) ... Ex his, et ex vv. 9 ad 12 patet, quam contorta sil eorum in­ terpretatio, qui statuunt, Jonam putasse, se fuga in regionem peregrinam mandatum hoc eludere posse, quum Jehova tantum in Israëlitarum terra, tamquam ejus numeu lutelare praesens sit. Hoc errore si imbu­ tus fuisset, existimasset quoque eum non adesse in Assyria; ita quamprimum ex Joppe portu solvisset, ejus suffugisset territorium. Quare in Hispaniam cogitavit? Fugere a facie Domini Jonam nihil aliud esse pu­ tant Chaldaeus, Theodorelus, Theophylactus etc. quam impositum prophetandi munus ef­ fugere (Christianus Castrus); et recte, nam, ut observat Drusius : Stare coram Domino 120 330- Π. Obj. 1. Patres non pauci negant Deum ubique esse, ut Cle­ mens alex. Stromatumy lib. II et V Tatianus. Urat, contra graecos, qui Dei essentiam materiam permeare inficiati sunt; s. Joann. Chrysost. homil. V. in epist. ad Coloss, et Lactantius, lib. De opificio Dei, cap. 16. — 2. Vel Deum nullibi esse pronunciant, vel in caelo sedem habere, quibus consonat s. Au­ gustinus, qui et ipse in libro LXXXIH Quaestionum, quaest. X. Deum nuspiam esse dicit11 ; ergo. 331. Besp. ad 1. D. Negant Deum ubique esse extensione aut diffu­ sione sensu Stoicorum, quos oppugnabant. C. immensitate, locum ei definitum circumscribendo, A'. Stoici enim, adversus quos patres illi disputabant, arbi­ trabantur Deum esse animam mundi, quae pervadit materiam, agitatque mo­ lem, quaeque mundum ipsum informat; alii autem existimabant Deum veluti spatiosa quadam magnitudine per multa diffundi: hinc citati patres Deum hac ratione consistere negabant, cum Deus ita sit per cuncta diffusus, ut non sit quantitas, sed substantia creatrix mundi, sine labore regens et continens mundum, non tamen per spatia locorum, ut in dimidia mundi parte dimidia­ tus, ut ita dicam, sit, sed in caelo totus, et in terra totus, et nullo arctatus loco, sed in se ipso ubique totus. Quod exprimunt scholastici, dum ajunt Deum esse inextensum formaliter, extensum autem virtualiter, quatenus Deus, qui in se ipso indivisibilis est, et nullo modo extensus, suae tamen immen­ sitate virtutis, a sua substantia indistinctae, attingit omnia, quae sunt in loco, et est in omnibus rebus causons omnium esse, ut loquitur s. Thomas. Cete­ rum idem Clemens alex. Stromatum lib. VII. ait 12 : Persuasum est ubique Deum adesse, non autem certis et definitis locis esse conclusum; et Chrysostomus horn. XXXVUI. in Acta Apost. n. 3. affirmat, Deum propinquum esse his, qui sunt ubique terrarum'3; ac demum Lactantius, Institutionum divinarum, lib. VT[. cap. HI. affirmat divinum Spiritum esse ubique diffusum, coque omnia contineri. 14 332. Ad 2- D. Circumscriptive, ut ajunt, quasi in loco contineretur aut dimetiretur a loco, C. ad exclusionem immensitatis, N. Cum igitur patres dicunt Deum nusquam esse, nil aliud intelligunt, quam Deum a nullo loco comprehendi, sed esse supra res omnes, easque continere, et sibi ipsi lo­ cum esse. 15 ministerium significat dominicum, quod qui obire detrectat, is fugere dicitur a conspe­ ctu Domini.**) Apud Petav. lib. III. cap. 8 et seqq. n) Totoûros <5 κοντή παριΐναι τον Séop πυζίΐδμίνοί, ούχί δΐ Ιν τόποι; ritfcy ώρισμΐνοκ κ. τ. λ. Mirum sane est potuisse Clementi alex, absurdam ejusmodi senten­ tiam affingi, qui loc. cit. Strom. a num. 4 ad 8. perpetuo hoc utitur principio petilo ab immensitate Dei ad oppugnandam eth­ nicorum stultitiam, qui formam humanam Deo tribuebant. u) Iladiv Ιγγνί tivai roif πανταχον ryf οίκουμΐνηι ovtfi. Tom. IX. op. pag. 290, *4) Cf. Petav. loc. cit. cap. 7. ,s) Cf. ibid. cap. 9. n. 12 et seqq. 333. ΠΙ. Obj. Si Deus ubique esset, omniaque substantia sua per­ mearet, in fandioribus locis inveniretur, atque in daemonibus ipsis, nec non in spatiis, ut vocant, imaginariis, quod dicere nefas est; ergo. 334. Resp. D. ma). Si quae loca faeda essent respectu Dei, C. si haec faeda non sint nisi in apprehensione nostra, N. Omnia enim quae aunt, in se bona sunt; sic in daemonibus, prout res sunt. Deus invenitur, eo ipso quod existant, adest praeterea ut puniat, prout loquitur s. Augu­ stinus. Quod vero additur de spatiis imaginariis vulgo dictis, si quem sen­ sum habet, nihil aliud significat nisi Deum totum esse in seipso, cujusmodi pariter erat, antequam mundus esset, et si mille mundi conderentur, omnes in Dei immensitate essent, qui ut veteres nonnulli loquuntur, est omnium locorum locus16, locusque sibi ipsi, nostra cogitandi ratione, qui his adju­ mentis indigemus. propositio i m. Deus est aeternus. 335. Haec propositio de fide est; sic enim definitum fuit a conc. lateran. IV. in toties laudato cap. Firmiter, in quo Deus aeternus dicitur, quod pariter habetur in symbolo dicto athanasiano, aeternus Pater, etc. 336. Praemittendum est I. aeternitatem multiplici sensu sumi: 1. la­ tissime, pro longa duratione, utrimque tamen terminata; quo sensu saepe in sacris litteris usurpatur, ut cum possessio aeterna terrae Palaestinae pro­ mittitur hebraeis etc. 2. Minus ampla significatione aeternum dicitur, quod licet initium habuerit, fine tamen caret; cujusmodi duratio est angelorum, animae rationalis etc. ; aemim a scholasticis nuncupatur. 3. Minus late, quod principio et fine caret, etsi non habeat absolutam necessitatem: quo sensu aeterni sunt omnes ac soli actus contingentes et liberi intellectus ac volun­ tatis divinae. 4. Denique accipitur pro duratione absolute necessaria, quae principio et fine caret, quae quidem rigoroso sensu ac proprio aeterna dici­ tur, et ea est de qua hic agitur. 337. II. Aeternitatem proprie dictam passim definiri durationem sine principio, sine fine, sine mutabilitate. Licet autem in suo conceptu aeternitas atque immutabilitas inter se distinguantur, sic tamen inter se connexae sunt, ut una ex altera necessario sequatur. Quare merito a s. Thoma, p. I. quaest. 10. art. 1. aeternitas cum Boetio definitur: Interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio 1, quam definitionem per partes singulas enuclea­ tam quisque in citato articulo videre poterit. **) Cf. Petav. ibid. cap. 8. ') Aeternitas autem dupliciter potest considerari, prout nempe est absoluta, ac prout est relativa. Absoluta est, cum spe- 122 338. ΙΠ. Quod, licet aeternitas formali, ut ajunt, careat amplitudine, posita in fluxu partium sibi succedentium, habeat tamen amplitudinem, ut vocant, virtualom infinitam, quatenus nempe ob carentium principii ac finis aequivalet tempori infinito habenti partes ab aeterno et in aeternum sibi succedentes; aequivalet proinde in ordine ad coëxistendum tempusculis et rebus creatis omnibus sibi succedentibus in infinitum. Quare res creatae, ex eo quod eidem aeternitati coexistant, non possunt dici simul existere in aeternitate, ac simul, prout cxistunt, esse Deo realiter praesentes ab aeterno, etsi semper eidem objective, ut dicitur, praesentes sint; quia non coexistant aeternitati secundum totam ejus victualem amplitudinem, sed solum secun­ dum aliquam hujus amplitudinis partem, quae respondeat tali differentiae temporis, quam aeternitas secundum alias ejusdem amplitudinis partes vir­ tualité! elapsas infinite praecessit, et infinite excedit secundum alias virtua­ lité! elapsuras. Si eorum, quae hic adnotavimus adumbrationem quaeras, circuli centrum concipe, quod, etsi indivisibile, partibus tamen divisibilibus, seu potius punctis circuli, seu peripheriae respondet, et manet immotum, quamvis circulus circumagatur. Exemplum est s. Thomae. 2 339. His positis operosum non est enunciatae propositionis veritatem ostendere, sive ex Scriptura et patribus, sive ex ratione. Nam Psalm. LXXXIX. 2. dicitur: Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sacculo et usque in saeculum tu es Deus : et apostolus I. Timoth. VI. 16. de Deo expresse dicit: Qui solus habet immortalitatem. Quae verba expendens s. Augustinus, tract. XXIII. n. 9. in Joann. Quid est, interrogat, quod ait apostolus de Deo, qui solus habet immortalitatem, nisi quia hoc aperte dixit, solus habet incommutabilitatem, quia solus habet veram aeterni­ tatem? 3 Tertullianus, libro Contra Hermogenem cap. IV. aeternitatem vocat ctatur citra respectum ad tempus ei res creatas; relativa vero est, dum spectatur cum respectu ad tempus. Ab absoluta ab­ leganda non solum sunt praeteritum ac fu­ turum sed ei praesens, quatenus relatio­ nem dicit ad praeteritum ac futurum; nec potest in illa concipi pars ulla, estque Dei ipsius vita unica et in eodem statu manens, seu simplicitas infinita, aut infinitude sim­ plicissima unius Dei viventis. Relativa au­ tem aequat ac superat tempora omnia, et juxta hanc dicitur: 'in principio erat Ver­ bum etc. prout dicit relationem non ad Deum, sed ad homines, atque hoc sensu tota simul dicitur, cum non possit in parte temporis pars aeternitatis effluere ac pars in altera, et huc respicit definitio Boetii; Interminabilis vitae tota simul et perfe­ cta possessio. Hinc totum in aeternitate objective saltem praesens est, cum sit tota simul. 3) Çontra gentes, lib. I. cap. 66. n. 6. Ibid. s. Doctor fuse ostendit quomodo Deq soli competat aeternitas eo ipso, quod fluxu temporis careat et successionis : nQuid­ quid, inquit, et a meliore in deterius, et a deteriore in melius movetur, non est hoc Deus : quia neque in melius ire potest summa bonitas, neque in deterius vera ae­ ternitas. Vera enim aeternitas est, ubi tem­ poris nihil est. Erat autem modo hoc, et modo illud? Jam tempus admissum est, aeternum non est etc.u 123 censum Dei, dicons: Quis enim alius Dei census quam aeternitas? et Contra Marcionem lib. I. cap. VIII. Non habet tempus aeternitas; et ibidem: Deus tam alienus est ab initio et fine, quam a tempore. Deus, inquit s. Gregorius nazianz. Oratione XXXVIII. num. 11. Deus semper erat, et est., et erit, vel potius semper est: nam erat et erit hujus temporis fluxae caducaeque naturae segmenta sunt4·, sic ceteri patres apud Petavium, lib. Ili. cap. IV. 340. Quod confirmatur ex ratione, quam adducit s. Thomas loc. cit. art. 2. inquiens: Ratio aeternitatis consequitur immutabilitatem, sicut ratio temporis consequitur motum, unde cum Deus sit maxime immutabilis, ei ma­ xime competit esse aeternum. Ex quo principio infert art. 3. solius Dei propriam esse aeternitatem, quia aeternitas immutabilitatem consequitur: et solus Deus est omnino immutabilis. Id ipsum evincitur ex necessitate essendi, quae Deo inest. 341. Sive igitur Scripturam consulamus et patres, sive rationem ipsam, patet Deum et quidem solum, vera proprieque dicta aeternitate praeditum esse, quae nempe sit sine principio, sine fine, sine mutabilitate. Quin immo s. Thomas loc. cit. pergit ostendere Deum esse suam ipsam aeternitatem. De quo argumento consuli praeterea potest Petavius loc. cit.5 | ! - | DIFFICULTATES. 342. Obj. 1. Deo interdum Scripturae tribuunt temporis successionem; sic Daniel. VII. 9, Deus dicitur Antiquus dierum: Apocalyps. I. 8. Qui est, qui erat, qui venturus est. Sic pariter 2. Deo tribuunt actiones vel praeteri­ tas vel futuras; ergo non ita Deus aeternus est, ut omni successione tem­ poris careat, quod concipi nulla ratione potest. 343. Resp. ad 1. D. Improprie ac juxta intelligentiam nostram, C. proprie ac prout Deus in se est, N. Ejusmodi enim locutiones in. Scriptura semper impropriae et captui nostro accommodatae adhibentur, qui in aeterni­ tate virtualem quamdam successionis amplitudinem apprehendimus, ut de ceteris attributis diximus. 344. Ad 2. D. Respectu termini ad quem referuntur, et relate ad nos, C. respectu Dei, et relate atL ipsum, N. Itaque et haec improprie de Deo dicuntur habita ratione nostrae tenuitatis et infirmitatis, qua fit, ut ob­ servat s. Augustinus, ut non possimus de aeternitate cogitare et loqui nisi per ordinem ad tempus. Ceterum in Deo una semper est, eaque aeterna ') Θίόί ήν μίν αεί, και ίστι, καί ϊσταιμάλλον δε Ιΰτιν άεί· το γάρ ήν, καί ΐσται. τον κοιτά ήμά, χρόνον τιιήματα καί τήί ρευστοί φνβεωί. Quod ibidem pluribus ver­ bis prosequitur. ') Plura hic invenientur notatu dignis­ sima, atque ad enodandas difficultates ma­ xime idonea juxta veterum sententias. Cf. etiam Lessius, f)e. Perfectionibus divinis, lib. IV. i 124 actio, quae cum dicit effectum in tempore vel producendum vel productum, temporis vicissitudines subit non respectu sui, sed respectu termini seu effectus in tempore producti vel producendi. Ut enim superius dictum est, dum ageretur de Dei immutabilitate, Deus voluntate sua ab aeterno et pro aeterno, ut cum schola loquamur, tendit actu unico, simplici, invariabili ac realiter indivisibili in omnia objecta secundum omnes suos modos seu respe­ ctus, secundum quos fertur in illos.6 *) Cf. Suarez, Met. disp. I. sect. 3 et 4. PARS III. DE SCIENTIA ET VOLUNTATE DEI. 345. Expletis quae ad divinam substantiam ac praecipua summi Numi­ nis attributa spectant, nativo ipso ordine ducimur ad investigandam divinae hujus substantiae operationem, quae intelligere et velle complectitur. 1 Prius igitur de divina intelligentia seu scientia, deinceps vero de Dei voluntate disseremus. • •· ·· * f j ' H 1i ί M CAPUT L DE SCIENTIA DEI. À’ 346. Agentes de divina scientia duo potissime ob oculos habere debe­ mus, ac 1. quidem ut certa ab incertis accurate secernamus, seu ea quae penes omnes catholicos explorata sunt, ab iis, quae in disputationem veniunt; 2. vero ut omnem declinemus domesticam controversiam, ut sic facilius con­ junctis viribus unanimi consensione dimicare possimus adversus veros reli­ gionis hostes, qui subruere nituntur fidei ipsius fundamenta. Absonum pro­ fecto esset inter nos vires consumere, ac interea permittere, ut illi impune possint omnia moliri adversus catholicam fidem, et eo magis quod pleraeque ejusmodi concertationes obsoletae sint, nec praestet eas denuo excitare non absque aliquo unionis et caritatis detrimento. Ut propositum finem obtinea­ mus, nitemur quae certa sunt suis argumentis confirmare, quae vero olim ') Ita s. Thom. I. part. qu. 14. Sic eliatn vocantur perfectiones positivae, ac 1res vulgo numerantur, scientia, voluntas, potentia. Cum tamen potentia sola r^spicial opera, quae ad extra dicuntur, de hac propterea sermo erit in tract. De Deo creatore. In­ telligere el velle facultates duae illae sunt, quae entibus omnibus intelligentibus insunt, ac facultates immanentes nuncupantur, qui­ bus internae vitae actus proprii eliciuntur. 126 inter theologos agitabantur. in nonnulla scholia rejicere, quae postea subji­ ciemus duobus distinctis articulis. 347- Quae de Dei scientia dici certo possunt, revocantur ad haec prae­ cipua capita, existentiam nempe et proprietates seu dotes, atque ad ejusdem objectum. Quae autem in controversiam vocantur, respiciunt magna ex parte ejusdem scientiae medium atque divisionem. Ut igitur perspicuitati consu­ lamus. distinctis articulis enunciata prima illa catholicae doctrinae capita prius complectemur, de reliquis postea dicturi. DE DIVINAE SCIENTIAE EXISTENTIA ATQUE PROPRIETATIBUS. 348. Circa divinae scientiae exis tendam non est quod valde laboremus ad eam adstruendam, cum vix sit qui eam in dubium revocaverit, omnibus ea siquidem insita est Dei notio, ut Deus summe intelligens, immo intelligentia ipsa, ac totus mens per excellentiam concipiatur. Quod attinet autem ad ejusmodi scientiae dotes ac proprietates. Scriptura ac patribus ducibus hae esse intelliguntur, ut nimirum sit simplex, immutabilis, infinita et efficax. Sic porro breviter sequentibus propositionibus eas adstruimus. PROPOSITIO L Est in Deo veri nominis scientia ea que perfectissima. 349. Haec propositio ad fidem pertinet. Nam apertissime in utriusque foederis libris Dei scientia commendatur. Etenim I. Reg. II. 3. dicitur: Deus scientiarum Dominus est; Esther. XIV. 14. Domine, qui haltes omnium scientiam; Rom. XI. 33- apostolus exclamat: 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Non vacat plura congerere. 350- Nec minus clare id ipsum ratio evincit. Deus enim est id, quo nihil melius excogitari et concipi potest; jam vero scientia eximia perfectio est, quam melius est habere quam non habere; ergo in Deo est scientia, ac talis quae Deum deceat, id est, omni imperfectione semota et in summo gradu.1 *) Notandum porro est scientiam duplici ratione sumi: 1. late pro omni cognitione intellectus seu mentis certa et evidenti; 2. improprie pro cognitione certa et evidenti rerum per causas. Propositio autem est de prima cognoscendi ratione, quam Deo in­ esse nemo est qui dubitet, aut jure aliquo dubitare possit, atque hanc in Deo agno- scare ad fidem pertinere diximus. Ast non adeo res explorata est, si de altera sermo sit; non desunt enim qui eam Deo inesse regent, atque inter ceteros A'asquez in I. part. disp. LXXXVL n. 48. quia ejus­ modi cognoscendi ratio quamdam in se in­ cludere videtur imperfectionem. 127 PROPOSITIO II. Scientia Dei est simplex, immutabilis et infinita. 351. Haec propositio pariter ad fidem pertinet. Eo autem sensu sim­ plex dicitur Dei scientia, quatenus non est in Deo per modum habitus aut qualitatis ei supervenientis, sed est actus et quidem purissimus, ipsaque di­ vina substantia 1 simplicissima, quae statim omnia pervadit absque ulla mentis compositione per plures conceptus aut ratiocinatione. 352. Ejusmodi porro esse divinam scientiam Scriptura in primis te­ statur. Sap. VII. 22. dicitur: JEst in illa (sapientia) spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex. Unicus nempe in se, multiplex respectu termini seu objectorum. Idipsum patet tum ex eo, quod in Deo scientia nec acci­ dens sit nec qualitas aliqua superveniens Deo, quod abhorret a summa Dei simplicitate, sed ipsa divina substantia; tritumque est illud s. Augustini dictum, lib. XV. De Trinitate: Nosse et esse illi unum est; tum ex eo. quod Deus unica cognitione ac simplici intuitu omnia et quidem infinita percipiat, quare ibid. s. Augustinus: Simul omnia videt, inquit, quorum nullum est, quod non semper videt. 2 353. Quod autem divina scientia sit immutabilis, in primis ex Scri­ pturis evincitur; nam Jac. 1. 17. universim de Deo dicitur: Apud quem non est mutatio, nec vicissitudinis obumbratio ; quod verum non esset, si Dei scientia non esset actus simplicissimus, sed novas posset acquirere cognitio­ nes aut aliquas amittere. Hinc optime s. Augustinus, Confession, lib. XIH. cap. 16. inquit: Sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Quod confirmatur ex ipsa ratione, quia, si actus intelligendi ab ipsa divina essentia minime distin­ guitur, cum ista immutabilis sit, immutabilis intelligendi actus pariter sit necesse est, qui id omne ab aeterno complectitur, quod cognosci potest, et omni quo potest modo cognosci, amota quacumque imperfectione. 354. Divinam denique scientiam infinitam esse testatur Psalmista. Ps. CXLVI. 5. dicens: Sapientiae ejus non est numerus, et apostolus ad ') Simonnet observat, quod dum ipsa scientia Dei dicitur esse substantia divina, id non esse inlclligendum absolute, ac prout dicitur, simpliciter, sed cum addito, ut sit nempe divina substantia se ipsa vi­ taliter tendens sic. ’) Cap. 14. his verbis, cujusmodi sit haec scientia, aperit s. Doctor: ..Sciunt ergo invicem Pater et Filius; sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia, quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eo­ rum essentia, unusquisque eorum simul videt; non parliculatim, aut singillatim, velut alternante conspectu hinc illuc, et inde huc, et rursus inde vel inde in aliud at­ que aliud, ut aliqua videre non possit nisi non videns aliud; sed, ut dixi, simul omnia videt, quorum nullum est, quod non sem­ per videt. *· Hebr. IV. 13. Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Sane omni finita scientia aliquid melius excogitari potest in ratione scientiae, nempe infinita: Deus est autem ens quo nihil melius excogitari potest, ei igitur competit scientia, quae sit absolute seu intensive, ut ajuut, atque extensive infinita. 355. Scientia igitur Dei tum simplex est, tum immutabilis atque infinita. 1 propositio m. Scientia Dei est efficax et causa rerum. 356. Prout jacet propositio, ad fidem spectat, nec ulla est in ea difficultas; si qua est controversia, haec non attingit nisi rationem, qua Dei scientia causa rerum dicatur et sit 357. Quod ut intelligatur, praenotandum est scientiam Dei posse dici causam rerum sive adaequatam sive inadaequatam; adaequatam quatenus esset principium immediatum, proximum ac totale productionis rerum omnium, tum nempe earum, quae necessariae sunt, tum earum, quae liberae, seu a libera creaturarum intelligentium determinatione pendent, adeo ut intelle­ ctus divinus a voluntate applicatus omnia immediate operetur: inadaequatam, quatenus praeluceat voluntati divinae, applicanti potentiam executivam, ipsamque dirigat. Hoc vero sensu ideo efficax et causa rerum Dei scientia diceretur, quia concurrit ad rerum effectionem per modum prudentiae et per modum artis; per modum quidem prudentiae respectu ipsiusmet voluntatis divinae quoad actus ejusdem liberos, seu quoad determinationes eorum; per modum artis quoad modum, quo res fieri debent. Theologi thomistae nun­ cupati primo sensu affirmant Dei scientiam esse causam rerum et efficacem, nempe principium immediatum, adaequatum, vel etiam, ut dicunt, formale; ceteri autem, qui profitentur se assequi non posse, quomodo scientia res ali­ quas producat, tuentur nonnisi posteriori sensu scientiam dici efficacem et causam rerum, nempe ut principium inadaequatum, partiale, mediatum, prout nempe directrix est voluntatis atque omnipotentiae. 1 358. Rursum quaestio fit in scholis catholicis, utrum scientia ista, quae est efficax et causa rerum, quaeque etiam practica dicitur, spectet ad illam scientiae divinae speciem (nostro concipiendi modo), quae simplicis intelligentiae vocatur, quaeque anterior concipitur omni decreto seu actu volunta­ tis, an vero ad illam, quae visionis nuncupatur, quaeque ejusmodi decretum seu voluntatis actum subsequitur aut approbat. Thomistae hanc secundam 3) Divinae scientiae excellentiam expo­ nit Suarez De Deo, lib. 1Π. cap. 1. n. 3; Lessius, De perfectionibus divinis, lib. VI. a cap. 1 ad 3. '· · - ’) Cons. Suarez, loc. cit. cap. 9. n. 7, 8 et 9; card. Gotti, cap. 3. qu. 1 et seqq. 129 sententiam amplectuntur, quia existimant scientiam Dei, ut diximus, esse rerum causam, non directricem, sed effectricem immediate; ex quorum sen­ tentia non ideo cognoscuntur res futurae, quia futurae sunt, sed ideo futu­ rae sunt, quia cognoscuntur, scilicet in divinis decretis. Alii autem theologi contendunt scientiam efficacem esse scientiam simplicis intelligentiae, qua­ tenus, ut dictum est, dirigit decretum voluntatis ad res efficiendas, quia, ut aiunt, scientia visionis jam supponit res, seu objectum quod videt, non autem producit; hinc, juxta hos ideo res cognoscuntur a Deo, quia futurae sunt, non autem futurae sunt, quia cognoscuntur; nam logice prius est aliquid esse quam cognosci, et notitia practica in aliqua semper veritate speculativa fundatur vel secundum rem, ut in nobis, vel secundum rationem, ut in Deo, nec concipi potest aliter scientiam divinam posse esse rerum effectricem nisi per modum directionis et artis, cum proprium sit scientiae cognoscere, non efficere. Ars enim divina est actus , quo Deus , ratione, prius quam velit operari aliquid ad extra, sibi repraesentat exemplaria omnia, ad quorum imi­ tationem potest ad extra aliquid moliri; jam vero talis actus est simplicis intelligentiae, seu pertinet ad simplicem intelligentiam necessariam, et independentem ab omni decreto actuali. 2 r * $3 w Ir 4* 359. In his porro salebris haerere nolumus; satius ducimus propositio­ nem nostram generaliter sumptam evincere, atque ostendere scientiam Dei efficacem esse, et rerum aliquo sensu effectricem, sive mediate per modum artis et directionis, sive immediate per modum causae formalis. 360. Etenim Psalm. CIII. 24. legitur: Omnia in sapientia fecisti; ac Sap. VII. 21. Sapientia omnium artifex dicitur; et Jeremias X. 12. de Deo dicit: Praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos; deni­ que Prov. VIII. 27. Sapientia de se ipsa ait: Quando praeparabat caelos, aderam, l) Cons. Suarez, loc. cit. num. 12. ubi inquit: «Addo igitur scientiam simplicis in­ telligentiae creaturarum, licet sub una ra­ tione speculativa sit, sub alia optime dici praclicam. . . Nam, ut scientia sit practica, necesse non est ut a sciente applicetur ad opus, sed satis est, quod de se direcliva sil operis, quatenus est de re operabili, ut talis est, modo operabili, seu ostendendo modum, quo res facienda est, si artifex voluerit;» et n. 15. prosequitur: »At vero scientia visionis per se non est pra­ ctica, sed est quaedam intuitio, seu quasi experimcntalis visio. Unde si consideretur in Deo, quatenus terminatur ad res actu „ existentes, supponit effectionem earum, unde, ut sic, non facit eas. Si vero consideretur, Perrone, Praelectiones theolog. IV. <.K ul de fuluris est, etiam supponit fulurilionem earum, et ex parte Dei supponit vo­ luntatem aliquam, sine qua illae res non possunt esse absolute futurae." Sic etiam Petavius, De Deo, lib. IV. cap. 7. n. 10: «Quarum duarum cognitionum, scribit, priorem nominant in scholis scientiam sim­ plicis intelligentiae, posteriorem visionis. Illius est ordinare res ac disponere, ac vo­ luntatem divinam et efficientiam quodam­ modo gubernare, quemadmodum archite­ ctandi usum et operis institutionem ars illa, quae est in artificis mente, moderatur ac dirigit. Posterior autem res easdem volun­ tate jam divina designatas et constitutas, et in aliqua temporis parte producendas, quasi existentes ac praesentes intuetur." L ♦ ' 130 quando certa lege et gyro vallabat abyssos.... cum eo eram cuncta com­ ponens. Haec edoctus s. Augustinus, De Trinitate lib. XV. cap. ΧΙΠ. scri­ bebat: Universas creatteras suas, et spirituales et corporales , non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia novit; non enim nescivit, quae fuerat creaturus, nec aliter scivit creata, quam creanda. Xon enim ejus sapientiae aliquid ac­ cessit ex eis, sed illis existentibus sicut oportebat et quando oportebat, illa mansit ut erat; et alibi passim: cui consonant patres alii apud Petavium, lib. IV. cap. 11. num. 10 et seqq. 361. Demum rationem theologicam suppeditat s. Thomas p. I. qu. 14. art. 8. dicens, ita se habere Dei scientiam ad omnes res creatas, sicut scien­ tia artificis ad ea, quae arte facta sunt vel fiunt; scientia artificis est causa rerum, quae arte fiunt, ergo scientia Dei est causa rerum creatarum. Quae quidem congruunt cum iis, quae scribit s. Augustinus (tract. I. In Jo annem): Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia. DIFFICULTATES. 362. Obj. 1. Deus per suam omnipotentiam cuncta creavit; ergo scientia non est causa rerum. 2. Nemo sane unquam dicet scientiam, cujus officium est cognoscere atque intueri res faciendas vel factas, res ipsas effi­ cere. Addatur 3. Dei scientiam esse aeternam, ideo si ipsa esset rerum causa, res productae ab aeterno essent, quod falsum est; ergo. 363. Resp. ad 1. D. A. Quoad executionem, C. quoad artem et di­ rectionem, X. Tria enim ad rerum productionem concurrunt: scientia nempe, quae praelucet voluntati, eamque per modum artis et prudentiae determinat ac dirigit, et omnipotentia, quae exequitur; quae tria sic distincte ac elegan­ ter complexus est Tertullianus in Apologetico, cap. XVH. dicens: Deus to­ tam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua disposuit, virtute, qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum majestatis suae. 364. Ad 2. D. Sensu exposito, A', alio sensu, Tr. Ad veritatem pro­ positionis satis est, si aliquo vero sensu constet Dei scientiam esse efficacem et rerum causam, seu omnium artificem, ut Scriptura loquitur. Quod spectat ad peculiarem ratioi em determinandam, illud diversarum opinionum patronis dimittimus. 3 365. Ad 3. Dist. maj. Si scientia Dei, prout effectrix causa rerum est, esset causa necessaria, C. si libera, X. Talis porro est scientia Dei, qua3) Ceterum Suarez, lue. cil. η. 10. con­ cludit : »Ιη divina scientia nullus actus co­ gitari potest, nisi per modum cognitionis, et quidquid aliud fingitur, sine fundamento est et explicari non potest.·· tenus efiicax et causa rerum dicitur; quare sic respondet s. Thomas, loc. cit. ad 2. Scientia Dei est causa rerum, secundum quod res sunt in scientia. Non fuit autem in scientia Dei, quod res essent ab aeterno; unde, quamvis scientia Dei sit aeterna, non sequitur tamen, quod creaturae sint ab aeterno. ARTICULUS IL DE OBJECTO SCIENTIAE DIVINAE. 366. Id omne est objectum scientiae divinae, circa quod ipsa versatur, seu quod Deus cognoscit. Cognoscit autem se et alia extra se. Quae vero extra Deum sunt, vel sunt possibilia vel existentia, vel praeterita vel futura, sive absolute ac necessario, sive libere et contingenter, sive saltem conditionate. De bis ex ordine agemus: tum nempe de primario scientiae divinae objecto, quod est Deus ipse, tum de secundario, cujusmodi sunt cetera a Deo distincta. PROPOSITIO I. Deus se ipsum perfecte cognoscit et comprehendit. 367. Ac primo quidem Deum seipsum perfecte cognoscere apostolus expresse declarat, dum (I. Cor. Π. 10.) scribit: Spiritus omnia scrutatur » etiam profunda Dei·, tum : Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Sed et ratio idipsum suadet, ut enim pulchre ipse ethnicus Alcinous argu­ mentabatur: Quoniam prima mens praestantissima est, necesse est praestantissimum ei intelligibile propositum esse: nihil autem se ipso praestantius habet; quare semetipsum notionesque suas semper intelliget.1 Sane nihil obstat, quo­ minus Deus semetipsum perfecte cognoscat: non objectum, cum intrinseca cognoscibilitas sit affectio entis in actu, et Deus sit maxime ens in actu; non potentia sive facultas, quum vim habeat intelligendi infinitam, divinusque intellectus identificetur cum ipsa divina essentia; ergo. 368. Quod autem seipsum comprehendat, ut secundo loco propositum est, sic ostendit s. Thomas, p. I. qu. 14. art. 3. Deus se ipsum comprehen­ dit, si seipsum cognoscit, quantum cognoscibilis est; atqui sic Deus cogno­ scit se ipsum, quia tanta est virtus Dei in cognoscendo, quanta est actualitas ejus in existendo, utraque enim infinita est; ergo. 369. Dices: Ex s. Augustino (lib. LXXXII1. Quaestionum, qu. XIV.) : >) ’jExtl δέ ό πρωτο{ νοϋ; κάλλιβτο;, δΰ καί χάλΛίστον αύτώ νοητόν ύποκπσαι· ούδίν δί ϊαυτον κάλλιον · /αυτόν αν ονν καί τα Ιαντον νοήματα tx.it νοοίη. Apud Petav. De Deo, lib. IV. cap. 3. §. 1. 132 Quod comprehendit se, finitum est sibi; atqui Deus nec sibi finitus dici po­ test, cmn sit modis omnibus infinitus; ergo. 370. Resp. cum s. Thoma, loc. cit. Dist. min. Deus non potest dici finitus sibi hoc sensu, quod intelligat se aliquid finitum esse, C. eo sensu quod facultas intelligendi non adaequet objectum intelligentiae, N. Finitus itaque Deus est sibi, quatenus ita cognoscit se ipsum, ut perveniat ad ple­ nam cognitionem sui et nihil supersit ipsi cognoscendum. PROPOSITIO II. Deus cognoscit omnia possibilia. 371. Etenim Deus, ut loquitur apostolus, Rom. TV. 17. vocat ea, quae non sunt, tamquam ea, quae sunt. Quod si Deus tam vocat ea, quae non sunt, quam ea quae sunt; tam novit ea, quae non sunt, quam ea quae sunt; ea enim, quae non cognoscuntur, vocari non possunt. Sed si Deus, quae aliquando futura sunt, cognoscit ut possibilia, cognoscit cetera omnia, quae numquam futura erunt, sed esse possent, si ipse vellet. 372. Quod confirmatur ratione cum s. Thoma, qu. 14. art. 3. Deus semetipsum perfectissime comprehendit, ideoque et omnipotentiam suam; ergo distincte attingit omnia, ad quae illa se extendit: non enim potest vir­ tus aliqua perfecte cognosci, nisi distincte attingantur ea omnia, ad quae virtus illa extenditur; ergo Deus distincte per intellectionem suam attingit’ omnia possibilia. Nam divina omnipotentia se extendit ad omnia, quibus esse non repugnat. Ergo Deus cognoscit omnia possibilia, et quidem secun­ dum esse proprium, quod haberent, si producerentur; alioquin ea distincte minime cognosceret.1 Praeterea ad scientiam infinite perfectam pertinet cognoscere quidquid cognoscibile est; atqui possibilia sunt cognoscibilia; ergo. *) Tum Contra gentes, lib. I. cap. 50. Ium part. I. qu. 19. ari. 6. ad 2. ubi docet omnia possibilia- esse in Deo virtualiter, scribens: Quidquid potest habere ratio­ nem entis et veri, totum est virtualiter in Deo. S. Thomae praecesserat s. Augu­ stinus , De Civitate Dei, lib. XL cap. 10. num. 5. ubi de sapientia Dei haec habet : ..In qua sunt immensi quidam atque infiniti thesauri rerum inlelligibilium, in quibus sunt omnes invisibiles atque incommuta­ biles rationes rerum, etiam visibilium et mutabilium, quae per ipsam factae sunt. Quoniam Deus non aliquid nesciens fecit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici potest; porro si sciens fecit omnia, ea utique fecit, quae noverat. Ex quo occur­ rit animo quiddam mirum, sed tamen ve­ rum, quod iste mundus nobis notus esse non posset, nisi esset; Deo autem nisi notus esset, esse non posset·· Cons, etiam Petav. De Deo, lib. IV. cap. 2. num. 4. propositio m. Detis distincte cognoscit omnia praeterita, praesentia et futura, sive necessaria sive contingentia et libera. 373. Haec pariter propositio ad fidem spectat. Sic autem eam per partes ostendimus: Primo quidem quod attinet ad praeterita, nota sunt Dei verba, quibus exprobrat hebraeis praevaricationes, de quibus olim vin­ dictam se sumpturum profitetur Deut. XXXII. 84. Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? Si tamen respectu Dei aliquid dici potest sive praeteritum sive futurum ct non potius praesens. Praeterea generatim de omnibus sub quacumque temporis differentia, atque utut ab­ scondita sint, sic pronunciat apostolus Hebr. IV. 13. Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus; sic Psalm. CXXXVIII. 3. Intellexisti cogitationes meas de longe . . . . omnes vias meas praevidisti . . . cognovisti omnia, novissima et antiqua; et Psalm. XXXH. 15. Qui finxit singillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum; nec non Sap. VIII. 8. de sapientia dicitur: Scit praeterita, et de futuris aestimat . . . signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum; et alibi passim. 374. Haec vero omnia Deum distincte cognoscere ita evincit ratione ipsa s. Thomas, loc. cit. art. 5. Deus perfecte se suamque virtutem cogno­ scit; virtus autem non potest perfecte cognosci nisi cognoscantur omnia, ad quae se extendit; jam vero virtus divina se extendit ad omnia alia a Deo distincta, non solum quoad rationem communem entis, sed et quoad esse eorum formale, ut aiunt, et singulare usque ad ultimas differentias, cum sit plenitudo essendi et causa effectiva et exemplaris omnium et singulorum en­ tium, et omnis differentiae et perfectionis eorum; ergo.1 375. Quod demum speciatim attinet ad futura contingentia, seu actio­ nes libere futuras, de quibus potissimum est controversia cum socinianis, praeter allata Scripturarum testimonia, quae per se rem plane conficiunt, *) Cons, etiam art. 6. Cf. Petav. lib. IV. cap. 3. §. 3. ubi affert plura patrum in hanc sententiam testimonia, inter quos Cle­ mens alex. lib. VI. Stromatum sub finem, ejusmodi Dei scientiam pulchra theatri si­ militudine illustrat, dicens : Kal οπιρίχϊτμίν 3ιάτρων γίνιται. καί έπί τιον ΐκάβτου μιρων, κατά τήν Ινόραβίν re, καί πιριόραΟΟν, καί Ουνόραβιν, τούτο ΙπΙ τον Stoû γίνιται · ά^ρόωί re γάρ πάντα, καί ΐκαβτον Ιν μΐριι, μία προίβολη προίβλΰτιι: id est: «Et quod in theatris usuvenit et in partibus ciyusque, inspiciendo, circumspiciendo et simul aspi­ ciendo, hoc ipsum et in Deo evenit. Nam simul confertimque omnia, et parliculatim singula applicatione una contemplatur." Ea­ dem similitudine utitur s. Petrus Damianus in Opusc. XXXVIL cap. 7. earaque per­ ficit. «i 134 addi possunt verba quibus Susanna (Dan. XIII. 42.) Deum deprecabatur: Dftzi aeterne, qui absconditorum cs cognitor, qui nosti omnia, antequam flant; nec non Eccli. XXIII. 28. Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo antequam crearen­ tur, omnia sunt agnita. Innumerae insuper praedictiones, quae in utroque foedere leguntur, totidem sunt invictissima argumenta istius divinae prae­ scientiae, adeo ut vere dixerit Tertullianus, Contra Marcionem, lib. II. cap. V. Praescientiam Dd tantos habere testes, quantos fecit prophetas; et s. Augusti­ nus, De Civitate Dei lib. V. cap. IX. Confiteri esse Deum, et negare praescium futurorum, apertissima insania est. Hinc supervacaneum ducimus cetera pa­ trum testimonia proferre, quae videri possunt apud Petavium, lib. IV. cap. VI. 376. His ratio pariter apertissime suffragatur: si enim aliquid vel mini­ mum futurorum Deus a tota aeternitate ignorasset, aliqua ejus scientiae fieret in tempore perfectionis accessio, cognosceret siquidem aliquid de novo, quod antea ignorabat; atqui Deo nulla fieri potest accessio perfectionis, cum ipsius natura sit infinite perfecta; ergo. DIFFICULTATES. ÏK 377. I. Obj. adversus primam et secundam conclusionis partem. Non­ nulli patres Deo denegare videntur ejusmodi distinctam rerum vilissimarum scientiam; etenim 1. s. Hieronymus, in cap. I. Habacuc ait: Absurdum esse ad hoc Dd deducere majestatem, ut sciat per momenta singula, quot 'nascan­ tur culices, quotve moriantur. 2. S. Joannes Chrysost. U o mil. XXXIV. alias XXXV. in Matth. n. 2- asserit Deum capillos humano more non numerare; ergo. 378. Resp. iV. A. Ad 1. D. S. Doctor loquitur de divina providentia et quidem comparative, C. loquitur de scientia Dei et absolute, N. Con­ tendit nempe Hieronymus, ut ex contextu colligitur, non eamdem specialem Deo subesse curam et providentiam de minutissimis, quas recenset, rebus, ac de hominibus, quos absque dubio speciali benevolentia ac cura prosequi­ tur; subdit enim: Non simus tam fatui adulatores Dd, ut dum potentiam ejus ad ima detrahimus, in nos ipsos injuriosi simus, eamdem rationabilium, quam irrationabilium providentiam esse dicentes. 379. Ad 2. Eadem est distinctio. Eamdem esse sancti Joann. Chrysostomi mentem, ejus pariter ostendit contextus; siquidem post relata verba ait: Quid vilius illis passeribus? Attamen numquam ignorante Deo ca­ pientur. 2 -) Ti γάρ εΰτελϊΰτιρον ίκεΐνων; φηαϊν αλλ’ όμως ονδε εκείνα άλώβεται αγνοούν­ το! τον θίοΰ. 135 380. Inst. Saltem internos animi motus ac secretas cordium cogita­ tiones videtur Doue ignorare; alioquin 1. nec tentasset Abraham, ut dicitur Gen. XXII. 1 ; et post experimentum de eo captum non subdidisset Deus, ibid. v. 12. A’unc cognovi, quod limen Deum. Sic neque ibid. XVIII. 21. diceretur de Deo: Descendam ct videbo, utrum clamorem, qui venïl ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam. 2. Quod a fortiori dicendum est de peccatis, deque iis, quae entia rationis vocantur, quorum Deus esse non potest neque causa effectrix neque exemplaris; ergo. 381. Resp. ad 1. IV. A. Ad allatas autem probationes ex Scriptura, D. No­ stro cogitandi ac loquendi modo, cui Deus passim se accommodat, C. in se, N. Voluit scilicet Deus in primo textu omnibus patefacere fidem et obedientiain Abrahae; in altero autem horrorem peccatorum, quibus se Sodomitae inquinabant, justamque de ipsis vindictam. Si enim cortici litterae insistere vellemus, non solum cogitationes hominum Deum laterent, sed opera ipsa, quod nec adversarii contendunt. 382. Ad 2. D. Si Deus peccata et entia rationis cognosceret in se ipsis, Tr. si in bono opposito, cujus privationes sunt peccata, vel in eorum causis, ut entia rationis, iV. Peccata enim, prout peccata sunt, non dicunt nisi privationem seu negationem debitae rectitudinis, qua receditur a regula, ut suo loco exponunt theologi; hinc Deus eorum malitiam videt in bono opposito; entia autem rationis videt in eorum causa immediata, nempe in ratione nostra, cujus ipse auctor est, quaeque ejusmodi sibi cudit cogitatio­ nes aut Jictiones. -J 383. II. Obj. adversus tertiam propositionis partem: Scriptura passim exhibet Deum futura libera nonnisi conjecturaliter ac dubie praenunciantem, prout evincunt particulae illae dubitativae forte, forsitan etc. Sic Jerem. XXVI. 2 et 3. Noli subtrahere verbum, si forte audiant et convertantur ; et, aliis omissis, Christus Joann. IV. 10. sic Samaritanam mulierem alloquitur: Si scires donum Dei ... tu forsitan petiisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam; et cap. V. 46. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ergo. 384. Resp. D. A. Humana loquendi ratione utens atque ad contingen­ tem ac liberam rei enunciatae naturam exprimendam, C. ad significandam incertam rei enunciatae cognitionem, A’. Sic patres eas locutiones exponunt, ut Hieronymus Comment, in caput XXVI. Jeremiae, et Augustinus Enarr. in Ps. 11. Alioquin Deus nihil omnino ejusmodi ut certum praenunciasset, quod est contra factum. 385- HI. Obj. Non pauca ut futura praenunciata sunt in sacris lit­ teris, quae tamen non evenerunt; exemplo sint mors Ezechiae denunciata illis verbis: Dispone domui tuae, quia morieris (Is. XXXVIII. 1.); subversio Ninives post quadraginta dies (Jon. III. 4.), aliaque hujus generis; ergo. 386. Resp. D. A. Praenunciata sunt ut futura sub aliqua conditione _ ». - · ' -4 136 sive expressa sive tacita, C. ut futura absolute, N. Quod patet ex ipsis adductis exemplis. Certo enim Ezechias vi morbi extinctus esset, et Ninive subversa, nisi ille lacrymis suis impetrasset sanitatem, et ista egisset poe­ nitentiam. 387. IV. Obj. 1. Nonnulli patres apud Petavium, lib. VI. De Deo cap. VI. negarunt in Deo praescientiam futurorum, ut Augustinus, Grego­ rius M., aliique, quibus Boetius assentitur; quin 2. et ipse s. Thomas p. I. qu. 14. art. 13. docet: Contingens consideratum ut futurum, et nondum de­ terminatum ad unum a propria causa , non subdi per certitudinem alicui co~ gnitioni. Unde quicumque cognoscit effectum contingentem in causa sua, non habet de eo nisi conjecturalem cognitionem; ergo. 388. Resp. ad 1. D. Negarunt in Deo praescientiam quoad nomen et respectu modi cognitionis divinae, C. quoad rem et respectu objecti cogniti, N. Ex eo enim quod Deo omnia praesentia sint, ejusque cognitio uno ac sim­ plicissimo intuitu in omnia objecta feratur, prout in se sunt cum suis diffe­ rentiis, intulerunt proprie in Deo ejusmodi cognitionem scientiam, non autem praescientiam esse vocandam. Sic enim inter ceteros loquitur s. Augustinus, lib. Π. Ad Simplic. qu. 2.: Quid est praescientia, nisi scientia futur orum ? Quid autem futurum est Deo, qui omnia supergreditur tempora? Si enim scientia Dei res ipsas habet, non sunt ei futurae, sed praesentes; ac per hoc non jam praescientia, sed tantum scientia dici potest. 389. Ad 2. D. Non subdi per certitudinem alicui cognitioni creatae, C. divinae, cui omnia contingentia in aeternitate praesentia sunt, non solum prout sunt in causis suis, ut ipse loquitur, et successive, sed etiam prout sunt actu in seipsis simul, N. Talem esse mentem s. Doctoris contextus ostendit. 390. V. Obj. Futura contingentia possunt non evenire, ideoque nulla eorum est determinata veritas: sed quod non habet determinatam veritatem, non potest cognosci; ergo. 391. Resp. Dist. maj. Possunt non evenire absolute et antecedenter ad eorum praevisionem, C. hypothetice et consequenter ad eorum praevisionem, 2V. Fuissent enim et non fuissent praevisa, quod implicat. Sic Dist. min. Quod non habet determinatam veritatem, non potest cognosci pro eo tempore, quo nondum determinatum est, Tr. pro eo tempore, quo deter­ minatum est, N. Nulla autem determinata veritas pro eo tempore, quo de­ terminata est, divinum intellectum fugere potest, qui totam complectitur aeternitatem^ proindeque et omne tempus.3 3) Cons. Bellarm. De gratia et libero arbitrio, lib. IV. cap. 15. §. 19 et seqq. ubi fatetur difficile esse determinare ratio­ nem, qua Deus futura praenoscat, immo et in hac vita fortasse incomprehensibile; et adducta auctoritate ex s. Augustino, Con­ fession. lib. XL cap. 18. probabile censet Deum futuras actiones liberas non videre nisi in humana voluntate: ..Id enim signi­ ficat, inquit, in primis Scriptura, cum 43Ïi , ; 392. VI. Obj. Posita praescientia Dei actum est de humana liber­ tate; nam quod Deus praescivit, id omnino eventurum est, cum falli non possit ipsius praescientia; ergo. 393· Resp. N. A. Ad prob. D. Quod Deus praescivit, id omnino eventurum est vel necessario vel libere pro natura rei praevisae, C secus, N. Praescientia enim Dei attingit res, ut sunt in sua natura. Res autem, quae a libera voluntate pendent, natura sua sunt contingentes; eas igitur ut con­ tingentes attingit divina scientia. Apposite s. Augustinus De libero arbitrio, lib. HL cap. IV. Sicut tu, inquit, memoria tua non cogis facta esse, quae praeterierunt, sic Deus praescientia sua non cogit facienda, quae futura sunt; animadvertit praeterea idem s. Doctor, praeteriti, praesentis et futuri differen­ tias penes creaturas esse, non penes Deum, cui totum praesens est in actu: Apud quem Deum, inquit De Trinitate lib. V. cap. 16, nec praeterita- trans­ ierunt, et futura jam facta sunt; igitur concludit Jn Genes, ad lit. lib. V. cap. 18. Antequam res ferent, et erant et non erant. Erant in Dei scientia, non erant in sua natura.4 At erant in Dei scientia, ut futura erant in sua natura; humana autem nostra futura Λ erant in sua natura libera; ea igitur ut libera praenovit, nec praescientia sua Deus necessitatem iis intulit, per­ inde ac si numquam ab eo praevisa fuissent. 394. Atque huc refertur vulgata apud patres doctrina, quod non ideo res futurae sunt, quia Deus eas praescivit, quasi ipsius praescientia sit ratio et causa liberorum futurorum, sed ideo Deus praescivit, quia futurae sunt; ergo Dei praescientia ex doctrina patrum res libere futuras supponit, non facit. Ita auctor Quaestion. ad orthodoxos inter opera Justini, Origenes, Eusebius, Theodoretus, Joann. Chrysostomus, Joann, damascenus, Hierony­ mus, Augustinus apud Tournely, De Deo qu. 18. art. 4. conci, unica, quibus addi potest s. Anselmus, qui in lib. Concordiae praescientiae Dei cum liber­ tate: Non enim, inquit, nisi quod futurum est praescitur, quia scientia non est nisi veritatis. Quare cum dico: quia si praescivit aliquid, necessc est illud esse futurum, idem est ac si dicam: si erit, ex necessitate erit; atque postea, exponens cujusmodi sit ista necessitas, subdit: Non enim aliud significat hic necessitas, nisi quia quod erit, non poterit simul non esse, nempe intelligit ne­ cessitatem consequentem. Quamobrem juxta hanc doctrinam sic pariter ad propositum argumentum responderi potest: Quod praevisum est, non potest dicit Deum scrutari renes et corda, Deum investigare omnes semitas nostras. Nam si videret eas in sua voluntate determinante omnia, non diceretur scrutari corda nostra, et investigare semitas, sed intueri volunta­ tem suam." 4) Ex quibus verbis patet non aliam s. Doclorem rerum praesentiam in aeterni­ tate agnovisse praeter eam, quam scholastici vocant objectivant . non autem eam. quam dicunt realem et formalem, et apertissime id docet s. Augustinus toto hoc capite, et alibi passim. 138 non esse, D. Necessitate consequenti, nempe ad praevisionem, seu praescien­ tiam. C. necessitate antecedenti, scilicet ad praescientiam aut praevisionem, A. 395. I. Dices: Interdum patres docent, res ideo futuras esse, quia praesciuntur a Deo, non autem ideo praesciri, quia futurae sunt, ut s. Augu­ stinus et s. Gregorius M. locis in propositione II. allatis: ergo. 396. Resp. D. A. In iis, quae a Deo tamquam causa immediata pen­ dent. quatenus Deus, ut iidem patres loquuntur, nihil ignorans fecit, 0. in iis, quae a voluntate libera tamquam causa proxima et immediata efficiun­ tur, -V. Itaque citati patres in adductis locis loquuntur de iis, quae a Deo produci debent, cui res producenti scientia necessario praelucere debet, cum ipsius sit ordinare res ac disponere, et divinam voluntatem et efficientiam quodammodo gubernare, ut inquit Petavius 5, quemadmodum architectandi usum et operis institutionem ars illa, quae est in artificis mente, moderatur ac dirigit, quae a scholasticis vocatur scientia simplicis intelligentiae, quatenus res absolute, ac prout in se sunt, neque ut certo exstantes tempore cogno­ scit, ut discernatur ab illa scientia, quae nostro concipiendi modo posterior est, ac res easdem jam voluntate divina designatas et constitutas, et in aliqua temporis parte producendas, quasi existentes ac praesentes intuetur, quaeque scientia visionis ab iisdem scholasticis appellari consuevit. Quare cum patres affirmant res ideo futuras esse, quia Deus eas praescivit, intelligendi sunt de scientia simplicis intelligentiae; cum vero docent ideo Deum res futuras prae­ scire, quia futurae sunt, intelligi debent de scientia visionis; quo postremo sensu s. Augustinus, tum alibi passim, tum praesertim tractatu LIU. in Joann. sic loquitur: Si non malum, sed bonum facere voluissent judaei, non prohi­ berentur, et hoc facturi praeviderentur ab eo, qui novit quid sit quisque factu­ rus: sic alibi, ut vidimus, utitur s. Doctor comparatione memoriae et prae­ scientiae humanae ad exponendam praescientiam divinam, quae nullam inferat necessitatem rebus praecognitis, prout nec memoria nec praescientia nostra sunt causa eorum, quae reminiscimur vel praevidemus, ac multo minus iis inferunt necessitatem. 6 397. II. Dices 1. Ergo libera nostra futura sunt causa scientiae divinae, 2. ac datur in Deo scientia contingens, qua scilicet carere posset. 398. Resp. ad 1. D. Improprie, quatenus futurae res ipsa sua cognosci4) Lib. IV. cap. 7. num. 10 et scq. ubi Boëtii dictum explanat. 6) Concinunt s. Augustino reliqui pa­ tres, apud Petavium. lib. IV. cap. 7. quo­ rum sententia est, nullam idcirco vim re­ bus inferre Dei praescientiam, quod futura tamquam praesentia contempletur; idem ho­ minis exemplo declarant, qui alterum ex alto prospicit in lubrico labentem, cujus quidem lapsus causa in eo non est, quod gradientem illum intuetur. Non enim, in­ ter ceteros scribit s. Hieronymus in cap. XXVI. Jerem., ex eo, quod Deus scit fu­ turum aliquid, idcirco futurum est ; sed quia futurum est, Deus novit, quasi praescius futurorum. Hinc pariter receptum est ut passim non praescientia, sed absolute scien­ tia dicatur, prout superius notavimus. 139 bilitate tamquam objecto definiunt ac determinant notitiam Dei, C. proprie, quasi rcipsa essent causa scientiae divinae, atque, ut ajunt, subjective, N. Eatenus igitur futura libera dici possunt causa scientiae divinae, nempe vi­ sionis, quatenus Deus aliter praevidere non potest, nisi prout sunt futura; cognitio enim ut vera sit, debet esse consentanea ipsis rebus cognitis; quo­ niam, ut ait s. Augustinus, si non contigisset id quod contingit, nullo modo id Deus pracscisset futurum, quia non erat futurum. Unde necesse est logice seu ratione, ut ajunt, prius rem cogitari futuram, quam futura prae­ videatur. 7 399. Ad 2. D. Contingentia objectiva seu ex parte rei praevisae, C. subjectiva seu ex parte Dei ipsius, N. Distinctio patet ex dictis; exeo enim quod objectum aliquod adesse possit vel abesse a lumine, quod illud irradiat, non sequitur lumen ipsum per se non irradiare objecta, quae illud circumstant. 400. VII. Obj. Illud praenosci a Deo non potest, quod nullo modo determinatum est, neque in se, neque in suis causis; atqui talia sunt libera futura, quae neque sunt determinata in se, cum nondum existant, neque in suis causis, quae indifferentes sunt ad quodlibet; ergo. 401. Resp. Dist. maj. Quod nullo modo determinatum est, neque antecedenter neque consequenter, a Deo praenosci non potest, C. quod saltem consequenter determinatum est, V. In hypothesi scilicet quod res futurae sint, eo ipso quod futurae sint, Deus eas videre debet, consequenter nempe ad liberam determinationem, quia omnia, quae in tempore iiunt, Deo prae­ sentia sunt in aeternitate, ut dictum est; cum igitur verum sit hominem se determinaturum ad talem vel talem actionem, hoc ipso divinae notitiae subest. Quare licet objecta propositionum seu enuntiationum de futuris con­ tingentibus in causis suis non sint determinata, utpote nondum existentia et a causa libera dependentia, ac possint esse vel non esse, prout tamen ad Deum referuntur, necesse est illa esse, seu in Dei scientia vera sunt, si­ quidem sunt futura. Haec autem placet confirmare auctoritate s. Augustini, qui in lib. XXVI. Contra Faustum Manich. cap. V. tum de praeteritis tum de futuris eorumque veritate sic scribit: Non ergo est, quod vere dicimus fuisse; sed ideo verum est illud fuisse, quod in nostra sententia verum est, non in ea re, quae jam non est. Sententia quippe, qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud, de quo dicimus, jam non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati. Quod si quaeras, ubi sit haec vera sententia, prius invenitur in animo nostro, cum id verum J) «Neque enim (verba sunt s. Augu­ stini) ideo peccat homo, quia Deus illum peccaturum esse praescivit; iinmo ideo non dubitatur ipsum peccare, cum peccat, quia ille cujus praescientia falli non potest, non fatum, non fortunam f non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum esse praescivit. Qui si nolit, utique non peccat; sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praescivit. De Ci­ vitate Dei, lib. V. cap. ίθ. et alibi passim. ■ 140 scimus, et dicitur. Sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id, quod scimus, obliti fuerimus, manet in ipsa veritate. Semper enim verum erit jam fuisse, quod, ubi verum erat, antequam feret, futurum esse, quod non erat. * PROPOSITIO IV. Deus certo et infallibiliter cognoscit futura contingentia conditionata. 402. Ad pleniorem propositionis perspicuitatem juvat praemonere : L ea dici conditionata futura seu hypothetice futura, quae licet reipsa futura non sint, futura tamen essent, si aliqua poneretur conditio, a qua pendent; haec autem medium veluti locum tenent inter mere possibilia et absolute fu­ tura. Talis erat conversio tyriorum et Sidoniorum, si Christus talia apud eos patravisset portenta, qualia apud corozaitas patravit ac bethzaiditas. Haec enim conversio non erat mere possibilis, nec absolute futura, cum con­ ditio, ex qua illa conversio pendebat, non esset implenda; ergo futura erat sub conditione. 403. II. Licet ab aliquibus theologis olim negata fuerit haec praescientia divina futurorum conditionatorum, hodie vix ullam de ea controversiam esse. Catholici enim theologi, inquit doctissimus card. Gotti, Ordinis Praedicatorum, uno vel altero excepto qui vult praefata conditionata solum conjecturaliter a Deo cognosci, asserunt ea a Deo certo et infallibiliter cognosci. 1 Et sane vix salva fide negari id posse videtur. Tota itaque controversia, quae catholicas aliquando scholas divisit, versatur seu, ut verius dicam, versabatur circa modum eam exponendi, et circa medium in quo Deus ista futura con­ ditionata videt. 404. III. Ilanc scientiam in Deo propugnamus ut omnino certam atque r r· »* ·) Cf. s. Thomas, part. L qu. 14. art. 13. ad 2. ubi rejectis aliis responsionibus concludit: «Et ideo dicendum est, quod quando in antecedente ponitur aliquid per­ tinens ad actum animae, consequens est accipiendum non secundum esse, quod in se est, sed secundum quod est in anima. Ut puta, si dicam, si anima intelligit ali­ quid, illud est immateriale; intelligendum est, quod illud est immateriale secundum quod est in intellectu, non secundum quod est in seipso. Et similiter si dicam, si Deus scivit aliquid, illud erit, consequens est intelligendum prout subesi divinae scien­ tiae, scilicet prout est in sua praesentialitate. Et sic necessarium est sicut et antece­ dens; quia omne quod est, dum est, necesse est esse;° seu necessitate consequenti et hy­ pothetica seu, ut dicitur, suppositionis, quia implicat aliquid fuisse praevisum ut certo futurum, et futurum non esse, etsi in se futurum sil contingenter et libere. Quum vero, ut expositum est, logice seu ratione aliquid prius concipiatur esse quam videri, hinc ex unoquoque, hoc sensu, pendet ut actionem suam Deus ab aeterno viderit ut bonam vel ut malam. *) Tom. III. in part. I. qu. 6. dub. L §. 1. n. 5. et rursum ibid. dub. III. §. 2. loquens de hac condilionatorum scientia dicit: -De hac non controvertimus, sed omnes (thomistae) concorditer statuimus, eam dari in Deo, et quidem certam, non pure con­ ** jecturalem. ris■ T· ’ ♦ 141 infallibilem adversus eos, qui nonnisi conjecturalem ejusmodi futurorum conditionatorum notitiam in beo esse affirmare ausi sunt. 405. His positis cum laudato Gotti enunciatam propositionem ita proba­ mus: I. In Scripturis Deus plura revelavit sub conditione futura, quae ta­ men facta non sunt, quia illa defuit conditio; ergo Deus ea certo cognovit. Nisi enim certo cognovisset talia sub conditione futura, ejus infinita veritas in cognoscendo et veracitas in praenunciando detrimentum passae fuissent. 406. Jam vero antecedens, omissis innumeris aliis Scripturae locis evin­ citur 1. ex I. Reg. XXIII. 11 et seqq. ubi David consuluit Dominum, an, si mansisset Ceilae, Saul ad eam expugnandam descensurus esset? et respon­ dit Dominus: Descendet. Interrogavit iterum, num descendente Saule viri ceilitae tradituri eum essent in manus Saulis, responditque Dominus: Tradent. Ibi non agitur de re mere possibili, nec de absolute futura; sed tantum de eo quod evenisset posita conditione. 2 2. Id ipsum patet ex III. Reg. XI. 2. ubi repetit Deus praeceptum, quod jam dederat Exodi XXXIV. 16. de non jun­ gendis connubiis cum alienigenis, quia certissime avertent corda vestra, ut se­ quamini deos earum: quae quidem praedictio veritatem sortita est in Salo­ mone aliisque, in quibus adimpleta fuit conditio, non autem respectu eorum, qui libere hanc conditionem non posuerunt, seu in quibus verificata non fuit conditio. 3. Id pariter constat ex lib. Sap. IV. H. ubi de justo immature ex hac vita praerepto dicitur: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. Certe igitur noverat Deus, justum illum fore in malum mutandum ac illecebris irretiendum, si diutius vixisset; alio­ quin inconsulto praematura morte ipsum e vivis rapuisset. 4. Denique osten­ ditur ex celebri illo Christi dicto (Matth. XI. 21; Luc. X. *13 ) quo ex­ probrans corozaitis et bethzaiditis cordis duritiem: Vae tibi, inquit, Corozain, ’) Non defuit, qui observaret in para­ phrasi chaldaica sic David interrogare Do­ minum: «Cogitant me tradere viri ceilitac? Respondit autem Dominus: cogitant tradere. Cogitat descendere Saul? Et dixit Deus: cogitat descendere;·' et glossam ordinariam dicere: in voluntate habent ut tradant. Ita quidem observat hic auctor ad tollendum hoc testimonium de liberorum conditionate futurorum praescientia in Deo. Esto; sed debuisset pariter observare Hebraicam veri­ tatem habere futurum : YÎK» numquid tradent domini Ceila me? Et dixit Dominus ’HW • ·• *’ tradent; sic versionem LXX: El άποκλει<&ήCirca; num­ quid concludetur? καί rûr tl καταβήσεται 2,'αούλ; el nunc numquid descendet Saul? et dixit Dominus: καταβήαιται, descendet· tum versionem syriacam: çProdilurinc sunt me cives urbis? Dixit Dominus: prodituri sunt te;·· et arabicam : .. It H ‘uri sunt?· - C1VCS urbis Dom,nus: “<■> rpsi ‘c tradi. SMio’ h·'08 142 rac tibi Bcthsaida, quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quot factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Quibus verbis Christus ty riorum et Sidoniorum poenitentiam praedicit, si quidem apud illos praedicasset, ac signa fecisset, qualia in Galilaea fecit; illam ergo Chri­ stus sub tali conditione, quae tamen adimpleta non est, futuram cognovit; alioquin neque tam acriter corozaitas atque bethzaiditas objurgasset, nec tam certo et asseveranter tyriorum et Sidoniorum poenitentiam prae illis futuram affirmasset; ergo. a*» 407. II. Patres tum graeci tum latini unanimes in hac Dei cognitione adstruenda sunt, indidem enim argumenta deprompserunt sive ad vindicandam divinam providentiam in infortuniis, quibus passim premuntur justi; sive ad parentes solandos de immatura filiorum morte, aliaque id genus multa, ut videre est apud Petavium. 3 Nos brevitatis gratia non nisi unum vel alterum testimonium promemus ex s. Augustino ac s. Prospero ad rem conficiendam. Primus igitur, De Correptione et Gratia cap. VIII. non solum eam adstruit, sed praeterea nonnisi insanissime negari eajn posse affirmat; sic enim lo­ quitur: Respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et pie viverent, non tunc de hujus vitae periculis rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum. Utrum hoc in potestate non habuit? an eorum mala futura nescivit? Nempe nihil horum nisi perversissime et insa­ nissime dicitur; et alibi saepe. Alter vero, Resp. VIII. ad excerpta Genuensium ait: De tyriis vero et sidoniis quid aliud possumus dicere, quam non esse eis datum ut crederent, quos etiam crediturus fuisse ipsa Veritas dicit, si talia, qualia apud non credentes facta sunt, virtutum signa vidissent. Si ita­ que sub conditione fuisse credituros Veritas dixit, et verissime dixit, sentit igitur s. Prosper Deum certo praescivisse eos sub talibus signis credituros. Atque ut pateat hos patres non obiter tantum ea dixisse, observandum est eos tali Dei praescientia uti tamquam argumento validissimo ad adstruendam adversus pelagianos ac semipelagianos gratuitam gratiae naturam ac distribu­ tionem. 408. III. Demum ejusmodi Deo inesse scientiam infallibilem futurorum 'sub conditione, ratio ipsa suadet. Haec enim scientia summa perfectio est, quam melius est habere, ut scholae loquuntur; ergo Deo necessario inesse debet, cum nulla simplici perfectione carere possit. Adeo vero insitum est Christianorum omnium mentibus Deum ejusmodi conditionata praenoscere, ut in vulgari quotidie sermone sit positum : Deus ita fecit, quia praevidit id in bonum cessurum huic, cui talia permisit, seu de quo ita disposuit; et hinc uberem capiunt consolationem. Quare tot dici possunt hujus scientiae divinae testes quot Christiani, immo pene dixerim, quot homines sunt, qui Deum esse non negant. 4) Lib. IV. cap. 8. n. 19. 143 409. L Obj. i. Quae in Scriptura sub conditione praenunciata dicuntur, nonnisi improprie seu metaphorice sunt intelligenda, cum conditio praeseferat suspensionem atque haesitationem, quae in Deo admitti non potest. 2. Quod si quis contendat proprie illa esse admittenda, nihil vetat quominus de scientia conjecturali ea accipiamus, prout innuunt particulae forte, forsi­ tan etc., quibus ejusmodi futura praenunciantur; ut cum de Adam (Gen. ΠΙ. 22.) Deus ait: Ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae; et Christus (Matth. XI. 23.): Si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem: quo pariter re­ ferri possunt, quae Exodi IV. 8 et seq. leguntur: Si non crediderint tibi, inquit Deus Moysi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Quod si nec duobus quidem his signis crediderint . . . sume aquam fluminis, etc. Quae quidem apertissime ostendunt Deum certa scientia ne­ scivisse , utrum hebraei credituri essent nec ne primo aut secundo aut ter­ tio signo; ergo. 410. Resp. ad 1. Neg. Ad prob. D. Conditio praesefert suspensionem ex parte objecti, C. ex parte divinae scientiae, quae unico intuitu omnia at­ tingit, V. Responsio patet ex dictis in superiori propositione. 411. Ad 2. 1V. Si quid enim evincerent particulae dubitativae forte, forsitan etc., deberet pariter negari cum socinianis qui eadem opponunt. scientia certa futurorum liberorum ; humano proinde loquendi usui in his, aliisque similibus Deus sese accommodasse dicendus est, ut superius vidi­ mus, cum adversus socinianos disputaremus. Humana sane loquendi ratione Deum usum esse elucet ex ipso Exodi cap. IV. nobis objecto, ubi v. 2. Deus Moysen interrogat: Quid est, quod tenes in manu tua? Respondit: virga. Quis porro sanus ac prudens dicat Deum nescivisse, quid Moyses manu teneret? Sane s. Thomas II. 2. qu. 171. art. 6. ad 2. haec aliaque ejusmodi testimonia explicat de revelatione secundum esse, quod res habent in causis y suis, non autem secundum scientiam, quam Deus de iis habet. 4 412. II. Obj. Ejusmodi praescientia rerum sub conditione futurarum prorsus rejicitur a ss. Augùstino, Fulgentio et Prospero disceptantibus ad­ versus pelagianos ac semipelagianos. Etenim s. Augustinus, De anima lib. L *) En ejus verba: ..Divina praescientia respicit futura secundum duo, scilicet se­ cundum quod sunt in se ipsis, in quantum scilicet ipsa praesentialiter intuetur, et se­ cundum quod sunt in suis causis, in quan­ tum scilicet videt ordinem causarum ad effectus. Et quamvis contingentia futura, prout sunt in se ipsis, sint determinata ad unum, tamen, prout sunt in suis causis, non sunt determinata, quin possint aliter evenire. Et quamvis ista duplex cognitio semper in intellectu divino conjungatur, non tamen conjungitur semper in revela­ tione prophetica." cap. XII. Ipsa, inquit, exinanitur omnino praescientia, si quod praescitur, non erit. Quom io enim rede dicitur praesciri futurum, quod non est fulu rum? Et lib. De praedestinatione Sanctorum, cap. XIV. exponens illud: Kaptus est etc.: Didum est, inquit, secundum pericula hujus vitae; non se­ cundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit, quod futurum erat, non quod futurum non erat; id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tcntationum subtraheretur incerto; non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. Quo sensu s. Fulgentius, De vera praedestinatione lib. 1. cap. VII. Absurde dicitur, scribit, Deum praescivisse parvuli futura peccata, quae futura non erant. Neque enim Dominus rerum omnium conditor faci­ enda praescivisset, quae facienda non essent. Denique s. Prosper in Epist. ad August, n. 5. loquens de semipelagianis, ait: In tantum quibuscumque com­ mentitiis meritis electionem Dei subjiciunt, ut quia praeterita non extant, fu­ tura, quae: non sint futura, confingant, novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda praescita sint, d praescita non acta sint; ergo. 413. Resp. D. A. Rejicitur ut norma gratiae et praedestinationis aut reprobationis, ut contendebant pelagiani ac semipelagiani, C. rejicitur in se, Δ. Hi enim ad dandam rationem, cur ex infantibus potissimum alii raperentur, antequam baptizarentur, alii vero ad baptismum pervenirent et eo accepto morerentur; confugiebant ad praevisa futura naturalia illorum merita, si diutius vixissent. Si autem sermo esset de adultis, quorum alii vocati erant, alii vero non. reponebant pariter ita Deum se se gessisse erga illos, quos non vocavit, ex praevisa eorum infidelitate ac demeritis; immo adeo progressi sunt, ut affirmarent Deum ex ejusmodi prae visione meritorum aut demerito­ rum decrevisse vel praemia vel poenas. Quae quidem omnia, utpote falsa et absurda, laudati patres rejiciebant, atque tamquam commentitiam traducebant normam hujus discretionis desumptam ex divina praescientia illorum sive meritorum sive demeritorum, quae numquam futura essent, quaeque proinde nec a Deo praevideri poterant, cum non implenda esset conditio, ac multo minus ex iis Deus decernere praemia vel poenas potuisset. Praescindendo autem ab ejusmodi abusu, scientiam sub conditione futurorum in se specta­ tam et agnovisse citatos patres et admisisse evidenter patet ex perpetuo usu, quem ipsi faciunt hujus praescientiae ad constabiliendam gratuitatem gratiae et vocationis divinam largitionem adversus eosdem haereticos, ut superius no­ tavimus: atque hac ratione componi facile possunt, quae hi patres, in specie contraria, dicere de hac praescientia visi sunt. 414. Jnst. Saltem s. Thomas huic praescientiae contrarius est. Docet enim 1. rem contingentem non posse certo cognosci, nisi prout est actu in seipsa, et sic consideratur, inquit, ut praesens. Porro futurum sub condi­ tione non est actu in seipso, cum pendeat a conditione: nequit igitur a Deo cognosci. 2. Docet praeterea s. Thomas futurum contingens videri a Deo, quia 145 est divinae aeternitati praesens; atqui futurum sub conditione non est aeter­ nitati praesens; ergo. 415. Resp. N. Λ. Ad 1. D. M. Res contingens non potest cognosci nisi prout est actu in se ipsa, sive absolute sive conditionate, C. absolute tantum, N. Sic dint. min. Res contingens sub conditione futura non est actu in se ipsa absolute, C. sub conditione, N. Existeret enim, si poneretur con­ ditio, ac proinde a Deo cognosci debet, quem nihil veri latet. 416. Ad 2. D. Futurum sub conditione non est divinae aeternitati prae­ sens ut absolute futurum, C. ut futurum sub conditione, N. Divinae enim aeternitati aliquid subest prout est, nempe sive absolute sive sub conditione. 417. III. Obj. 1. Scientia futurorum sub conditione nullam habet veritatem objectivant ; futura enim istiusmodi pendent a conditione, quae non erit. Immo 2. nec habent ullam determinatam veritatem vel falsitatem; nam veritas futurorum sub conditione consistit in illatione quae a conditione pen­ det. quaeque nullum habet necessarium ac infallibilem nexum cum eventu: supposita siquidem quacumque conditione potest semper actio libera poni vel non poni; ergo vel non datur in Deo talis scientia, vel si datur, conjecturalis est, eo magis quod Deus non possit dignoscere futura, nisi in suis decretis, quae in futuris conditionatis nulla sunt; ergo. 418. Resp. ad i. D. in se, Tr. prout subsunt scientiae Dei, N. Non enim vera sunt, prout sunt futura contingentia libera, quae, ut diximus cum Petavio, eo ipso quod natura sua possint esse et non esse, non possunt dici nec vera nec falsa; at prout referuntur ad Dei scientiam, vera sunt. Id ipsum dic de conditionatis5, quae posita conditione certo essent, si Deus ea certo fore praenovit. 419. Ad 2. Eadem esto distinctio, eadem enim est ratio. Hinc neg. cons. Ad confirmat, autem : eo magis, etc. D. Quae subsunt scientiae visio­ nis, Tr. quae subsunt scientiae simplicis intelligentiae, cujusmodi ex Petavio sunt futura sub conditione, N. Dei enim decreta respiciunt ea solum, quae Deus immediate vel per causas necessarias facere statuit ex iis, quae ipsi per scientiam, ut dicitur, simplicis intelligentiae objiciuntur, velutars, quae mentem artificis dirigit, ut ea amplectatur vel rejiciat, prout ad opus, quod intendit moliri, conferunt vel obsunt, juxta praestitutum sibi finem, ut supra animadversum est. 6 s) Cf. Petav. lib. IV. cap. 7. §. 2. 6) Hac sunt praecipuae difficultates quas urget Typhanius, anonymus passim nun­ cupatus; ad reliquas autem quod attinet mi­ noris momenti desumptas ex imperfectioni­ bus, quas juxta ipsum includit ejusmodi scientia, tum ex eo quod particula si nota Perrone, Praetectiones theolog. IV. sit compositionis, conditionis nempe cum condilionato, tum etiam ex eo quod discur­ sum, ut ipse loquitur, involvat, tum etiam quod dicat suspensionem, haesitationem, otiositatem etc., non vacat eas diutius ex­ pendere, quia haec in nobis quidem locum habere possunt, non autem in Deo; nam, 10 146 ARTICULUS III. DE MEDIO SCIENTIAE DIVINAE. ■120. Medium scientiae vocant philosophi ac theologi causam cognitionis, seu illud quod prius cognitum ducit in alterius cognitionem; inde prodierunt voces cognitionis immediatae vel mediatae. Ita speculum est medium, per quod imaginem nostram conspicimus, et in philosophicis prima principia seu axio­ mata sunt media, quibus devenitur in conclusionis notitiam. 421. Deus autem ex dictis videt se et alia a se distincta. Ea autem quae extra Deum sunt, vel possibilia dicuntur, vel existentia cum suis dif­ ferentiis praeteriti, praesentis aut futuri; haec rursum vel sunt necessaria vel libera; denique futura talia sunt vel absolute vel sub aliqua conditione tantum. 422. Itaque circa rationem, qua Deus diversa haec intuetur, alia penes omnes aut fere omnes certa sunt atque explorata, alia vero magnam dissensio­ num segetem ac disputationum praebuerunt, ita ut ingentia hinc inde volu­ mina prodierint. Xos igitur principiis nostris insistentes de nulla miscenda do­ mestica concertatione, qua fieri poterit brevitate, incerta ab incertis secerne­ mus; deinde ne theologiae candidati hospites omnino sint in his controversiis quae olim catholicas scholas agitabant, historica ratione diversas opiniones ex­ ponemus, liberum unicuique permittentes arbitrium eam sectandi, quae magis arriserit, eamque adhibendi contra incredulos aut heterodoxos, prout nos quo­ que praestitimus, et praestabimus etiam deinceps, quae ad eorum difficultates disjiciendas expeditior et opportunior visa fuerit, praesertim quum validius quisque iis armis pugnet, quibus assuevit. 423. I. Igitur illud certum apud omnes est, Deum absque ullo medio seipsum cognoscere seu essentiam suam; cum in Deo, utpote ente a se, nihil prius essentia sua sit vel concipi possit, quod habeatur veluti causa vel me­ dium cognitionis essentiae divinae. 424. Π. Illud pariter pro certo habetur, Deum juxta nostrum cogitandi modum in essentia sua veluti in medio sua attributa cognoscere, quia essentia divina a nobis concipitur tamquam radix, a qua ejus attributa dimanant. 425. HI. Certum est Deum alia a se in seipso tamquam in objecto, ra­ tione prius cognito, cognoscere, tum nempe quae possibilia tantum sunt, tum existentia pro ea temporis ac status differentia pro qua existunt, scilicet ut futura pro eo tempore, quo nondum sunt, ut praeterita, pro eo tempore, quo amplius non sunt; et hoc quidem de illorum existentium classe, quae vel ut loquitur s. Thomas, part. I. qu. 14. art. 14. ad 3. -Esset scientia Dei variabilis, si enunciabilia cognosceret per modum enun- ciabilium componendo et dividendo, sicut accidit in intellectu nostro;” quod in Deo esse non potest. Cons. card. Gotti, loc. cil. 147 immediate producuntur a Deo vd a causis secundis necessario seu naturaliter agentibus. Haec autem a Deo in se ipso, seu in propria essentia, tamquam in medio ratione prius cognito, sub triplici respectu cognosci possunt: aci. qui­ dem ut rorum omnium sive possibilium sive existentium causa productiva; 2. ut illarum causa exemplari, seu idea objectiva omnium quae sunt vel esse possunt; 3. ut in se continente secundum modum quemdam excellentem omnes et singulas perfectiones omnium creaturarum. Vid. s. Thomam, Contra •I gentes lib. I. cap. XLIX. nec non p. I. qu. 14. art. 3 et 6. 426. Et haec quidem certa ac rata penes omnes aut fere omnes sunt. Sed illico oritur controversia, num Deus possibilia in se praecise videat tam­ quam in causa aut tamquam in speculo ea omnia repraesentante, prout expo­ situm est circa diversas rationes, quibus Deus ea, quae sunt a se distincta, videre potest. Thomistae contendunt omnia possibilia Deum cognoscere in se ut in causa; Vasquez cum aliis arbitratur Deum ea videre in Verbo ut in speculo. Quoad existentia vero cum suis respectivis differentiis1, rursum thomistae censent ea a Deo videri in essentia sua ut eorum causa effectrice et in decretis; alii veluti in causa exemplari et supereminenti; plures vero contendunt Deum ista cognoscere, non solum in se ipso tamquam in medio ratione prius cognito, sed etiam in se ipsis immediate seu absque medio, non quasi res sic cognitae sint causae cognitionis divinae, sed terminus et objectum ipsius cognitionis. Verum de his hactenus satis. 427. Majoris momenti sunt controversiae, quae versantur circa contin*) Cons. Petav. lib. IV. cap. 2. num. 10 et seqq. ubi ostendit patres in ea esse sen­ tentia, ut omnium rerum efficiendarum ra­ tiones et exemplaria in Deo a tota aeterni­ tate fuerint, adeo ut jam illa quodammodo in sua aeternitate condiderit. ..Quidquid enim, inquit Augustinus, facturus erat Deus in creatura, jam in Verbo erat; nec esset in rebus, nisi esset in Verbo; quomodo et in te non esset in fabrica, , nisi esset in consilio. Sicut in Evangelic dicitur: quod facium est, in ipso vita erat. Erat ergo quod factum est; sed in Verbo erat; et omnia opera Dei ibi erant, et opera nondum erant." (Enarr. in Ps. XLV. n. 5.) Clarius adhuc alibi idem s. Doctor id ipsum docet: ..Faber, inquit, facit arcam. Primo in arte habet arcam; si enim in arte arcam non haberet, unde illam fabricando proferret? Sed arca sic est in arte, ut non ipsa arca sil, quae videtur oculis. In arte invisibiliter est, in opere visibiliter erit; . . · attendite ergo ar­ cam in arte, et arcam in opere. Arca in opere non est vita, arca in arte vita est; quia vivit anima artificis, ubi sunt ista omnia, antequam proferantur. Sic ergo, fratres carissimi, quia sapientia Dei. per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia; hinc quae fiunt per ipsam artem, non con­ tinuo vita sunt, sed quidquid factum est, vita in illo est. Terram vides, est in arte terra; coelum vides, est in arte coelum; solem et lunam vides, sunt et ista in arte. Sed foris corpora sunt, in arte vita sunt." (Tract. I. in Joann, n. 17.) Ex quibus di­ scimus omnium rerum exemplaria in Deo esse, ac Deum in se res omnes vclut in exemplari conspicere, non solum quae sunt, sed etiam quae esse possent; quibus si ac­ cedat decretum eas condendi, videt, nostru concipiendi modo, et in se tamquam causa exemplari, et insuper in se tamquam in causa formali per subsequens decretum, quod a scientia distingui debet. 10 * 148 gentia, sive absolute sive sub conditione futura, ob connexionem, quam istae habent cum controversiis de efficacia gratiae. 428. Ut ea, qua par est claritate, quaestiones istae exponantur, debemus distinguere duplicem ordinem istorum futurorum contingentium, ac duplicem hominis statum. Nempe 1. libere futura alia sunt ordinis naturalia, alia vero ordinis supernaturalis seu gratiae. Rursum alia sunt bona ac meritorianalia vero mala, ut peccata. 2. Homo vel considerari potest in statu innocentiae ante peccatum vel in statu naturae lapsae post peccatum, per quod a primaevo ilTcTinnocentiae ac felicitatis statu decidit. 429. Itaque thomistae, qui gratiam a se efficacem admittunt, contendunt Deum omnia futura contingentia sive ordinis naturalis sive supernaturalis co­ gnoscere in suis decretis physice praedeterminantibus, tum pro statu naturae innocentis, tum pro statu naturae lapsae; cum Deus sit prima .causa, causa universalissima, primum movens et agens, et supremus dominus; creatura autem dependeat a Deo sicut causa secunda a causa prima, non solum ut sit, verum etiam ut agat et operetur; quo fit, ut in nullum actum erumpere pos­ sit, nisi Deus ejus voluntatem praemoveat et physice praedeterminet ad agen­ dum. Quoad peccata vero, plerique ex ipsis contendunt Deum ea videre in decreto pennissivo quoad malitiam, in decreto vero praemovente ac physice praedeterminante quoad entitatem, seu actum materialem et physicum. 430. Jansenii discipuli et augustiniani conveniunt cum thomistis pro statu naturae lapsae, non autem pro statu naturae innocentis quoad actus supernaturalis ordinis; quia juxta s. Augustinum homo in statu naturae inte­ grae non indigebat ad actus supernaturales nisi adjutorio sine quo non, in statu naturae infirmae jam indiget mljutorio quo, seu eo auxilio quo voluntas de­ terminetur ad operandum, per delectationem caelestem relative et necessario victricem juxta jansenianos, et per delectationem relative ac moraliter vi­ ctricem juxta augustinianos. 2 Hinc est quod utrique perfecte conveniant cum molinistis et congruistis pro statû naturae innocentis, sive quoad naturam gratiae sive quoad scientiam mediam seu directricem, utramque vero tamquam summopere Deo injuriosam rejiciant pro statu naturae lapsae. 431. Ceteri omnes theologi, qui non admittunt gratiam a se efficacem, et rejiciunt decreta absoluta praemoventia et physice praedeterminantia, utpote quae sibi videantuç humanae libertati contraria, contendunt Deum vi­ dere actiones libere futuras ordinis naturalis in essentia sua, tamquam specie intelligibili in repraesentando infinita, seu tamquam in speculo, eodem modo ac. videt omnia possibilia; quia ea videt in se seu in essentia sua velut per­ fectissima similitudine omnium intelligibilium secundum esse proprium quod habent, sive possibile tantum, sive etiam actuale et exercitum pro quacumque *) De liis ex professo loquemur in tractatu de gratia. 149 temporis differentia, nee non ea, quae creaturae sive necessario sive libere acturae essent in quacumque hypothesi possibili. Nisi enim hoc modo, inquiunt, Deus creaturas cognosceret, nec perfecte nec comprehensive eas cognosceret, quia juxta s. Thomam p. I. qu. 12. art. 7. Jllud comprehenditur, quod perfecte cognoscitur ; perfecte autem cognoscitur, quod tantum cognoscitur, quantum est cognoscibile; atque, ut addit ibid. q. 14. art. 5. Si perfecte aliquid cognoscitur, necesse est, quod virtus ejus cognoscatur : virtus autem alicujus rei perfecte co­ gnosci non potest, nisi cognoscantur ea, ad quae virtus se extendit. Sed non cognosceret perfecte virtutem creaturae rationalis, nisi cognosceret ea omnia, quae potest haec agere, et quae libere actura est pro quacumque temporis differentia, et quae in quacumque hypothesi constituta actura esset: hinc concludunt Deum contingentia libere futura in se seu essentia sua modo ex­ posito cognoscere. 432. Sic quoad actus supernaturales illi ipsi theologi censent, Deum hos videre in decretis dandi gratiam praevisam efficacem per scientiam futurorum conditionatorum. Quae gratia, ut praevisa efficax sub tali conditione, si eam dare Deus decernat, distinguitur in istorum sententia a gratia pure sufficienti ratione doni et beneficii; cum non obstante hac praevisione posset Deus eam non dare, prout reipsa eam non dedit tyriis atque sidoniis. Peccata vero in istorum opinione Deus videt in forma opposita, id est, in bono, in quan­ tum scilicet, bono cognito, ipsius privationem, nempe malum, praenoscit, ut ipse etiam loquitur s. Thomas. 433. Tota ratio dissensionis, quae viget inter thomistas illosque omnes qui gratiam a se efficacem admittunt, et alios theologos, qui gratiam hanc a se efficacem rejiciunt, sed solum efficacem esse contendunt ex praevisione con­ sensus et decreto subsequenti, consistit in eo, quod thomistae nullum discri­ men agnoscant neque agnoscendum esse velint inter scientiam visionis et de­ cretum Dei, quia juxta ipsos unum idemque sunt scientia visionis et decretum; nec praeter istam scientiam aliam agnoscant, nisi illam, quae est mere possi­ bilium, et quam simplicis intelligentiae dicimus. Congruistae e contrario et augustiniani recentiores in his, quae a causis liberis pendent, distinguendos esse actus volunt, qui efficaci Dei gratia indigent ut fiant, ab aliis, qui vel a sola humana libertate prodeunt, cujusmodi sunt actus moralis honestatis, vel quos solo gratiae sufficientis auxilio fieri posse propugnant; distinguunt praeterea Dei decretum a scientia visionis. 3 434. Hinc thomistae docent Deum, si sermo sit de actibus moralis ho­ nestatis, hos praenoscere in decretis praemotionis, immo et praedeterminationis physicae; si vero sermo sit de actibus ordinis supernaturalis, in decretis dandae vel negandae gratiae a se efficacis, quam pariter comitatur praedeter’) Cf. card. Gotti, tom. III. qu. 4. dub. 1 el seqq. 150 minatio physica eamque includit. Ceteri, si sermo sit. de actibus moralis ho­ nestatis, passim contendunt hos a Deo praenosci in altissima voluntatis hu­ manae comprehensione: si vero agatur de actibus supornaturalibus, existimant Denm hos praenoscere in decreto, quod subsequitur praevisionem Dei do iis, quae libere voluntates acturae essent sub tali gratia, quam Deus dare de­ crevit. Hi praeterea bifariam distinguunt scientiam, nempe eam, quae in sim­ plici rei futurae cognitione posita est, et eam, quae, subsequitur decretum. Scientiam quae praecedit decretum illudque dirigit, veteres vocarunt scientiam futurorum cxpl&ratricem. Molina vocavit mediam; de hac in articulo sequente. 430. Thomistae ad suam sententiam adstruendam afferunt ex Scripturis illa omnia testimonia, in quibus quidquid mali vel boni naturalis ac supernaturalis homines libere faciunt, totum praeparatum a Deo dicitur, in decretis, viis, judiciis, ac providentia ejus positum, ut id tantum factum sit, quod ipse cogitavit, ac fieri voluit, hominum voluntate sive bona sive mala sapientissime usus ad rectissimos fines consequendos. Talia sunt inter cetera Act. IV. 27. iversus sanctum puerum tuum Jesum, quem Convenerunt enim vere . . unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel, facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri; Ephes. II. 10. ubi creati dici­ mur in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis am­ bulemus. Ex patribus laudant s. Augustinum et s. Gregorium M., qui docent, ut superius vidimus, non ideo Deum res futuras praevidere, quia futurae, sed ideo res futuras esse, quia Deus praevidit. 436. Congruistae e contrario, augustiniani etc. ex Scriptura ea profe­ runt loca, in quibus opera nostra cognita, investigata dicuntur, in viis et in semitis nostris praevisa, non in decreto Dei praefinita. Sic Ps. CXXXVIH. 1 et seqq. legitur: Domine probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessio­ nem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe, semitam meam et funiculum meum investigasti, et omnes vias meas praevidisti. His addunt futura conditionata, quorum conditio ponenda non erat: ut immutandum justum, si diutius vixisset (Sap. IV.); capiendum David a Saule, si Ceilae constitisset (L Reg. ΧΧΙΠ.); poenitentiam acturos tyrios et sidonios, si Christi miracula vidissent (Luc. X.). In his et similibus, ajunt. solam Dei praescientiam spectare licet de eo, quod in iis circumstantiis futurum erat: nam si decretum aliquod Deus fecisset, jam impletum esset. Ex patribus laudant auctorem Quaestionum ad Orthodoxos, qu. LV111. : Origenem, in cap. VHI. epist. ad Rom.; Hiero­ nymum in cap. XXVI. Jeremiae. qui expresse tradunt res non ideo futuras, quia Deus eas praescivit, sed ideo Deum eas praescivisse, quia futurae erant. Cum his concordat s. Augustinus in locis supra allegatis, tum etiam in libro De praedestinatione sanctorum, cap. X. ubi ait : Praedestinatio seu decretum sine praescientia esse non potest, potest autem esse.sine praedestinatione prae­ scientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus; unde, dictum est: fecit quae futura sunt. Praescire autem potens est, quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata. Sic 3. Joann, damasc. adversus manichaeos: Est quidem, inquit, praescientia Dei vera et inviolabilis; verum ipsa nequaquam est causa, cur omnino flat, quod futurum est; quin potius, quia hoc vel illud facturi sumus, ideo praenoscit. Sic patres reliqui, nec non Ricliardus, Halensis, Bonaventura, et innumeri ex veteribus scholasticis. * 437. In tanta sententiarum diversitate nos quid dicemus ? Illud ipsum quod dixit s. Augustinus, Enarr. in Ps. NLIX. n. 18· cujus haec sunt verba: Ne forte hoc a me, fratres, expectetis, ut explicem vobis, quomodo cognoscat Deus: hoc solum dico, non sic cognoscit ut homo, non sic cognoscit ut angelus; d quomodo cognoscit, dicere non audeo, quoniam et scire non possum. Unum tamen scio, quia et antequam essent, omnia noverat Deus. ARTICULUS IV. DE DIVISIONE SCIENTIAE DEI. 438. Scientia divina reipsa unica est ac simplicissima, utpote quae est ipsa divina substantia hoc modo se habens. Quatenus autem, semotis imper­ fectionibus, multis scientiis seu cognitionibus realiter inter se distinctis aequivalet, est virtualiter multiplex. Hinc solent theologi eam per inadaequatos conceptus in plures scientias seu cognitiones extrinsece discernere. 439. Dividitur itaque ratione objecti I. in scientiam necessariam et li­ beram. Necessaria est cognitio objecti independentis a liberis Dei decretis; tale autem objectum est Deus ipse et res omnes possibiles. Libera est co­ gnitio objecti dependentis a libero Dei decreto; objectum propterea istius scientiae sunt res omnes vel existentes vel aliquando extiturae. 440- II. Dividitur in scientiam speculativam et practicam. Speculativa est, quae versatur circa objectum, ut vocant, non operabile, cujusmodi est Deus ipse Pt sunt res mere possibiles. Practica est cognitio objecti operabilis, r prout sunt res omnes conditae seu condendae. 441. ΠΊ. In scientiam approbationis et improbationis. Scientia appro­ bationis est cognitio objecti, quod Deus approbat et quod ipsi placet; impro­ bationis est scientia objecti, quod Deus reprobat quodque ipsi displicet. Ob­ jectum prioris scientiae sunt omnia existentia ac bonae creaturarum liberarum actiones; posterioris vero sunt peccata. 442. IV. In scientiam simplicis intelligentiae et visionis. Simplicis in­ telligentiae est cognitio rerum mere possibilium, quae nec extitere nec exti­ turae sunt, quo fit ut scientia ista antecedat quodeumque Dei decretum; sci­ entia visionis est cognitio tum ipsius Dei, tum rerum existentium in aliqua <) Cf. Tourneiy, Tracl.de Deo. qu. 16. art. 4· 152 o* temporis differentia, sive actu existant, sivo extiterint, sive e.xtiturao sint; hinc scientia visionis partim necessaria est respectu sui objecti, partim con­ tingens et libera. 1 443. Circa has divisiones vix est inter theologos controversia; at gravis est circa postremam, utrum scilicet ea sit adaequata an vero inadaequata. Thomistae contendunt eam esse adaequatam, quia praeter scientiam simpli­ cis inteUigentiac et visionis juxta ipsos nulla alia datur; augustiniani autem recentiores, ut card. Norisius, Berti, Juvenin aliique magno numero, cum congruistis aliisque omnibus, qui negant omnia Deum praescire in decreto suo physice praedeterminante, affirmant esse inadaequatam, quia praeter eam scientiam, qua Deus videt res mere possibiles, et illam, qua videt res absolute futuras, datur media quaedam scientia, qua Deus videt res sub conditione futuras, et quidem independenter ab omni suo decreto, atque eas in se videt, prout videt in se res omnes possibiles. Hinc scientia media delinitur cognitio divina rerum sub conditione futurarum independens ab omni Dei decreto revocatur autem haec scientia ad scientiam simplicis inieUigentiae velut species ejusdem. 444- Quum nunc, ut superius vidimus, omnes fere theologi catholici con­ veniant in admittenda in Deo scientia futurorum conditionatorum, tota quae­ stio arctatur ad medium, quo Deus haec futura conditionata cognoscit: si enim ea videt in se seu essentia sua, ut cognoscit res possibiles in omni ipsarum hypothesi antecedenter ad omne ipsius decretum, jam necessario fluit dari ejus') Atque hic obiter notetur perperam Doctorem Henricum Klee, profess, ordin. theolog. Bonnae, in sua Katholische Dogmatik seu Dogmatica catholica, Moguntiae 1835, vol. L irridere theologos ob di­ stinctionem scientiae Dei in scientiam sim­ plicis inieUigentiae, in scientiam visionis, atque in scientiam mediam. Etenim pag. 54 et seqq. loquens de modo divinae co­ gnitionis, ostendere pluribus nisus est. Dei cognitionem utpote perfectissimam esse sim­ plicissimam ac prorsus immediatam, seu Deum cognoscere omnia immediate ; qui­ bus absolutis pag.57. ita concludit: -Ex ha­ ctenus dictis patet αφιλοσοφ/α distinctionis inter scientiam visionis, scientiam mediam, et simplicis inieUigentiae, quae restitui de­ bet suis auctoribus ad ipsorum proprium ornatum, nomine ac sensu aliquantum mu­ tato, scilicet visionariae (visionarc), dimi­ diae scientiae (balbe "Wissenschait), et intelligentiae cujusdam simplicioris (Wissenschaft der einfaltigen Einsicht)." At do- ctus professor debuisset animadvertere, hanc divisionem a theologis peti non a modo cognitionis, sed ab objecto cognitionis di­ vinae, quae confundi a viro theologo inter se minime possunt. Neque illud praeter­ eundum sine animadversione est, passim in Germania theologiam lingua vernacula tradi non absque ingenii linguae lalinae jactura in clero’catholico instituendo, quae tamen ecclesiasticis viris cordi summopere esse deberet. Georgius Hermes ad hanc scribendi rationem suos inducere conatus est appo­ sita dissertatione. Sed hujus viri conatus potius inducere recte sentientes debuisset ad contrariam viam ineundam. ’) Sic loc. cit. qu. 6. dub. III. 2. n.8. card. Gotti definit scientiam mediam: ..Scien­ tiam, qua Deus ante omne suae voluntatis decretum certo novit, quid voluntas factura esset, si decerneret eam ponere in talibus circumstantiis, vel tali rerum ordine, et sub tali auxilio." (irHurn) modi scientiam mediam; quod si Deus ea non videat nisi in positivo suo de­ creto ac dependonter ab ipso, non datur scientia media. 445. Thomistae contendunt Deum videre futura conditionata in decreto suo subjective absoluto, et conditionato ex parte objecti. Λ Quod ut intelligatur, notandum est duplici ratione aliquod decretum posse dici conditionatum : uno modo ex parte subjecti, ut si quis diceret: vellem dare Petro centum num­ mos, si venderem domum meam; ast cum decreverim eam non vendere, ideo nolo dare Petro centum nummos. Alio modo potest aliquod decretum esse con­ ditionatum ex parte objecti, ut si quis diceret: vellem dare Petro centum au­ reos, si die crastina Petrus ad me veniret. Jam vero dari in Deo decreta objective conditionata, certum est apud theologos ,omnes. Tale est decretum sive voluntas salvandi omnes homines, si recte utantur mediis sibi a Deo dandis; non delendi Sodomam, si in ipsa reperti fuerint triginta viri justi; exhibendi Christo plusquam duodecim legiones angelorum, si Christus eum rogasset etc. Hinc quaestio solum est circa decreta subjective conditionata. Thomistae acriter pro ipsis pugnant, contendentes scientiam conditionatorum ab illis tamquam a causa futurae existentiac actuum liberorum, circa quam haec scientia occupatur, pendere. Sed non minus nervose ceteri theologi ista decreta subjective conditionata rejiciunt, quod videantur humanae liber­ tati contraria, immo et illusoria, cum in thomistarum hypothesi etiam condi­ tio objectiva pendeat ab ipsius Dei decreto physice praedeterminante, ut patet ex allato exemplo: vellem dare Petro centum aureos, si Petrus veniret ad me crastina die; cum autem venire ad me non possit absque curru meo, quem decrevi ei non dare (quo sensu decretum subjective absolutum con­ cipitur), ideo decerno non dare Petro centum aureos. Reducitur proinde con­ ditio ad haec verba: nolo dare Petro absolute centum aureos. 446. Nostrum non est hanc litem dirimere, immo nec eam attingere con­ stituimus, cum aetas nostra alias habeat majoris momenti quaestiones, quibus serio animum adjiciat, nec divisos nunc temporis praesertim theologos esse ex­ pediat, sed potius invicem consentientes, quo validius tot Christianae seu ca­ tholicae fidei hostibus resistant; licet enim salva pace et caritate unaquaeque schola propria placita tueri possit, attamen experientia compertum est, ex di­ versitate sententiarum, ut plurimum, animorum etiam sinceram mutuam bene­ volentiam non parum, etiam nobis invitis, tepescere. Optandum utique esset, ut vel extrema ipsa lineamenta antiquae illius disceptationis, quae tantopere jam insonuit, penitus delerentur. Ecclesia nihil decernere statuit, utraque sententia salva fide teneri potest. Itaque cum ad aptius tuenda fidei do­ gmata utraque sententia excogitata sit, quilibet, ut superius jam a nobis ani­ madversum est, adoptet illam, quae magis conducere videtur ad fidem sartam J) Cf. Gotti, loc. cit. lib. VI. dub. II. §. 1 et seqq. 154 tectamque tuendam, tum adversus protestantes, tum adversus jansenianos, quos nunc constat ex factis non fuisse nec esse nisi deistas larvatos *, ac lupos sub ovina pelle latentes. 447. Qui pugnant contra scientiam mediam, affirmant eam esse novam, nec notam fuisse nisi ad summum arianis et semipelagianis, insuper repu­ gnare sanae rationi. 5 448. Qui vero eam propugnant, ita disserunt: dato semel, prout thomistae omnes in praesens dant, Deo inesse scientiam infallibilem futurorum conditionatorum, quaestio reducitur tota ad medium, in quo Deus ea cogno­ scit, dependenter scilicet vel independenter a decretis subjective absolutis ot objective conditionatis. Hinc excutiendum restat, utrum istud talium decre­ torum inventum recens an antiquum sit; utrum in sacris litteris et in sanctis patribus occurrat vestigium horum decretorum nec ne. Si in sacris litteris vel in sanctis patribus inveniantur ejusmodi decreta, et ita constituta, ut sine illis Deo nullum aliud suppetat medium, quo futura conditionata cognoscat, fatentur scientiam mediam novam esse; si vero nulla horum decretorum mentio sive in Scripturis sive in tota antiquitate occurrat, et quidem ut unici medii, quod Deo insit ad futura libera conditionata cognoscenda, tunc e contra patroni scientiae mediae novitatis notam inurunt adstipulatoribus de­ cretorum. 449. Jam vero, pergunt, primus qui perhibeatur auctor seu inventor ejusmodi decretorum, est Didacus Alvarez, qui sic componere nisus est scien­ tiam divinam certam et infallibilem futurorum conditionatorum cum generali thomistica doctrina de scientia visionis dependente a decretis Dei tamquam rerum omnium effectrice, non exclusis liberis hominum actionibus sive natu­ ralibus sive supematuralibus. Et reipsa, inquiunt, ab eo tempore tam com­ munis esse coepit inter thomistas doctrina de scientia certa et infallibili fu­ turorum conditionatorum, quam ante ipsi vel penitus respuebant vel nonnisi ut conjecturalem admittebant.6 Cum vero doctrina de scientia certa et in­ fallibili futurorum conditionatorum, ipsis thomistis nunc fatentibus, fundetur in Scriptura et patribus, in qua sola absque decretis scientia media ex dictis consistit, patet, ajunt, scientiam mediam antiquam esse, prout antiqua est *) Cf. Réalité du projet de BourgFontaine, et Continuazione della realtà del proget to di Borgo- Fontana, op. dell1 abbate Gusta; nec non opusculum commen­ datum a Pio VL in opere super Nunciaturas, cap. 8; La lega della teologia mo­ derna colla filosofia a' d anni della chi esa di G. C- a P. Rocca Bonola Societatis Jesu, editum anno 1789 ac saepe postea recusum. 5) Cf. Card. Gotti, tom. ΙΠ. in part. I. qu. 6. a dub. I ad VIII. β) Cf. Theodorus Eleutherius seu Livinus de Meyer, Historia congreg. de au­ xiliis, lib. V. cap. 44. nec non ipse Didacus Alvarez Ord. Praed. in Responsionum lib. L cap. IV. n. 9. ubi profitetur se haec decreta propugnasse Romae in collegio san­ cti Thomae super Minervam ab anno 1596 155 doctrina Scripturarum et patrum; ac proinde nonnisi ad labem ei aspergen­ dam tribuitur vel arianis vel semipelagianis, a qua omnino eam purgant augustiniani, contendentes s. Augustinum eam docuisse, saltem pro statu innocentiae hominis et angelorum.7 450. Demum non repugnare rationi scientiam mediam, ex eo evincere satagunt, quod nihil magis consonet sanae rationi quam dicere, Deum, quin tot ac pene infinita decreta inducantur, quibus indigeret ad ejusmodi futura cognoscenda, posse per se et in se ipsis illa cognoscere: quod nihil magis extollat vim divinae ejusmodi scientiae, dura e contra nil mirum sit a Deo futura cognosci in eo, quod ipse decrevit facere. Quis praeterea potest certo statuere decreta unicum medium esse, quo Deus futura videat? Sic illi. 451. Ceterum neque in hoc quidquam per ecclesiam hactenus est de­ finitum, ut cuique integrum maneat in suo sensu abundare, qui conformior Scripturae videatur et patribus, quique melius conferat ad conciliandam hominis libertatem cum efficacia divinae gratiae. ad annum 1607, cum Regentis fungeretur officio. Ό Cf. Georg. Mariae Albertini Ord. Praed. Acroases de Deo, Venet. 1809, ac praesertim Acroasis XIII. inscripta: A/olinistarujn scientia media a calumniis vin­ dicata; ubi ostendit sententiam istam apud priscos ecclesiae patres pervagatam esse; tum allata Molinae scientiae mediae defini­ tione, ex lib. Concord, quaest. XIV. art. 14. disp. 52. pag. 227. edit. Antwerp. 1595. qua nempe dicitur illa, ..qua ex allissima et inscrutabili comprehensione cujusque li­ beri arbitrii in sua essentia intuitus est Deus, quid pro sua innata libertate, si in hoc vel illo vel etiam infinitis rerum ordi­ nibus collocaretur, acturum esset, cum ta­ men posset, si vellet, facere reipsa oppo­ * situm;' eam confert cum sententia s. Bonaventurae, qui in lib. I. S entent. dist. 4. art. 2. qu. 2. iisdem pene verbis eam docuit; scribit enim: ..Talis est aspectus divinae praescientiae; quia ab aeterno cogno­ vit, quid cogitare poteramus vel velle, si­ mul cum hoc vidit, in quam partem no­ stra voluntas et operatio inclinaretur; et quia divina praescientia totum posse et velle et agere complectitur, ideo non potest falli. Et quia praedestinatio concludit praescien­ tiam, hinc est quod concordat cum libero arbitrio, et non potest discordare." Post haec subdit citatus auctor: ..Confer verba haec cum Molinae sententia, tum dicito mihi in quo differant?" Cons, praeterea ejusdem Albertini orationes duae ad bannezianos et lemosianos (Bannez siquidem et De Lemos primi perjiibentur auctores sy­ stematis praedeterminationis physicae, ap­ plicatae praesertim ad efficaciam divinae gratiae et hominis libertatem). Ipsi vide­ rint; interea nos, qui volumus omnino his disceptationibus extranei esse, remittimus auditores nostros ad auctores, qui vel pro ulraque sententia pugnarunt, vel pro al­ terutra. Inter ceteros, qui pro utraque sen­ tentia scripserunt, cf. Tournely tract. De Deo, quaesL XVIII. art. 10; Boucat Theoloy. Patrum, de Deo, tractat. III. diss. III. Ex impugnatoribus sunt omnes thomislae; ex propugnatoribus omnes congruistae ; in­ utilis proinde res.videtur peculiares aucto­ res indicare, ulpote notissimos, v .ί 156 CAPUT IL 452- Ut brevitati consulamus, multa ex iis praetermittimus, quae scho­ lastici, agentes de divina voluntate, in utramque partem agitare solent, quae­ que minus scitu necessaria sunt. Interea hic breviter subjicimus notiones, quae conferre possint ad eorum, quae pertractanda erunt, claritatem. 453. Voluntas definitur facultas appetendi bonum et aversandi malum intellectualiter cognitum. Voluntas in Deo realiter idem est ac divina essen­ tia. a qua nonnisi virtualiter distinguitur, ideoque una est, simplicissima, immutabilis ac perfectissima. 454. Objective tamen, seu ratione rei volitae, ut ajunt, et pro diversa ratione, qua in objectum tendit, divina voluntas virtualiter multiplex est, seu plures actus habet virtualiter distinctos. 455. Ac I. quidem voluntas divina distinguitur in voluntatem benepla­ citi et in voluntatem signi. Prior est voluntas proprie dicta, inquit s. Tho­ mas, p. I. qu. 19. art. 2- quae nempe vere et proprie in Deo est. Posterior T' est signum voluntatis, et nonnisi metaphorice sive improprie voluntas dicitur. Signum autem, ut verum sit et non falsum, semper supponit veram volun­ tatem in eo, qui illam per signum manifestat; ex eodem ibid. Ea scilicet ratione dicitur voluntas, ac testamentum dicitur ultima voluntas testatoris. Varia autem signa divinae voluntatis numerantur, ex quibus quinque prae­ cipua sunt, ad quae cetera facile revocari possunt, et hoc versu compret' henduntur : Praecipit aut prohibet, permittit, consulit, implet. 1 456. II. Rursum voluntas beneplaciti ex eodem angelico Doctore, De verit. qu. 33· art. 3- in antecedentem et consequentem distinguitur. Antecedens, ex s. Joann, damasc. De fide orthodoxa, lib. II. cap. XXIX. est ea quam habet Deus ex se ipso, seu cujus ipse causa sit, non expectata occasione vel causa ex parte creaturae. Talis est voluntas salvandi reprobos. Voluntas consequens est ea, quam Deus non habet ex se solo, sed data occa­ sione seu causa ex parte creaturae, ex nostra causa ortum habens, ut idem sanctus loquitur; seu ut ait s. Thomas, in lib. I. Sent. dist. 46. qu. 1. art. 1. voluntas consequens dicitur eo quod praesupponit praescientiam operum, non tamquam causam voluntatis, sed quasi rationem voliti. Talis est volun­ tas damnandi reprobos propter impoenitentiam finalem. Idem s. Doctor, p. L *) Id est: praeceptum, prohibitio, per­ missio, consilium, operatio; prohibitio et permissio respectu mali, praeceptum, con­ silium et operatio respectu boni, inquit s. Thomas ibid. art. 12. 157 qu. 19. art. 6. ad 1. utitur exemplo judicia ad hoc declarandum. Judex enim antecedenter vult omnem hominem vivere, sed consequenter vult homicidam suspendi. S. Joann. Chrysostomus, horn. I. in Epist. ad Ephes. has volunta­ tes vocat primam et secundam. 2 457. HI· Voluntas divina dividitur in efficacem et inefficacem. Efficax ea est, qua Deus sic intendit aliquid efficere, ut fixum ei sit omnia superare impedimenta. Haec propterea voluntas semper habet effectum suum. De hac voluntate dicitur (Rom. IX. 19.): Voluntati ejus quis resistit? et (Esther. XHI. 9.): Non est, qui possit tuae resistere voluntati. Inefficax est illa, qua Deus sic intendit aliquid, ut minime ei propositum sit superare quodlibet impedimentum. De hac dicitur (Matth. ΧΧΙΠ. 37.) : Jerusalem .... quo­ ties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti; et alibi. Hinc actus efficax voluntatis est incompossibilis cum opposito illius, quod Deus intendit; actus vero voluntatis ineffica­ cis est compossibilis cum opposito illius, quod intendit Deus. 458. IV. Dei voluntas distinguitur in absolutam et conditionatam. Absoluta est illa, quae nullam involvit conditionem ex parte objecti, seu quae a nulla conditione pendet. Talis est voluntas, qua Deus vult mandata sua ab hominibus servari. Conditionata est illa, quae aliquam includit con­ ditionem ex parte objecti, seu est illa, quae ab aliqua conditione pendet. 2) Sic enim s. Joann. Chrys. in cit. hom. velle omnes salvari, et regni sui compotes I. in ep. ad Ephes, verba illa enarrans: fieri. Non enim, ut nos puniret, condidit, Secundum beneplacitum voluntatis suae, quia bonus est; . . . peccantes porro puniri ait: 7/αμταχοΰ γάρ ευδοκία το Μλημά έστι vult tamquam justus. Itaque prima illa vo­ το προηγούμενον · έστι γάρ καί αΛλο Μίγ­ luntas antecedens dicitur et beneplacitum, μα· οίον θέλημα χρωτον, το μή απο- quod ex ipso est. Secunda autem conse­ λίσ^αι ήμαρτηκότας · θέλημα δεύτερον, quens voluntas, et permissio, ex nostra causa τό γενομένους κακούς απολέσάαι. Id est: ortum habens.” Observat autem doctus Le­ «Ubique enim beneplacitum est voluntas quien, in notis ad hunc locum s. Joann, antecedens. Nam est alia voluntas. Vehit damasceni, ab ipsis ethnicis cognitam jam voluntas prima est, ne qui peccaverunt per­ pridem fuisse duplicem hanc Dei volunta­ eant. Voluntas secunda, ut qui mali sunt tem. Hierocles enim, apud Photiuni cod. 251. facti, pereant.» Quem secutus Joann, da- refert Platonem de legibus docuisse, Deum ..voluntate quidem antecedente bona conve­ masc. De fide orthodoxa, lib. IL cap. XXIX. scribit, tom. I. pag·. 198. edit. Lequien: Χρη nientia hominibus impertiri eaque conser­ τών αγαθών προηγού­ δε ειδίναι, ώί ό προηγουμένως βέλει vare, ftfrc γάρ ή πάντας σω^ηναι, και της βασιλείας αυτού μενη δόσις, καί ή τών κατά φύσιν προςιόντυχεΐν. Ού γάρ Ιπί το κολάσαι έπλασεν των τήρησις, Ίδιον ίργον της καθαρός πρό­ ήαάς ... ιός αγαθός· άμαρτάνοντας δε Μ- νοιας· altera, έΕ ύποΜσεως της τών προβελκ κολά2εσ3αι ωί δίκαιος. Λέγεται ούν βιωμένων αΕίας, seu consequente, admisso­ το μεν πρώτον προηγούμενον Μλημα, καί rum scelerum poenas infligere, et bonos ad ευδοκία, ΙΕ αυτού όν. Το δΐ δεύτερον επό­ beatam vitam transferre." Vid. Photii bi­ μενον θέλημα, καί παραχώρησες, έΕ ήμετί- bliotheca, coi. 1390. edit. A. Scbotti, Roρας αίτιας. Id est: ..Sciendum est, inquit, thomag. 1653. Deum praecipua et antecedente voluntate 158 Talis est voluntas, qua Deus voluit israelitas defendere ab hostibus, si man­ data ejus observarent, nec deos alienos colerent. Notandum autem sedulo est voluntatem absolutam non converti cum efficaci. Omnis enim voluntas efficax est absoluta; at non omnis voluntas absoluta est efficax, ut patet ex adducto exemplo voluntatis, qua Deus vult mandata sua ab hominibus ser­ vari. Saepe tamen, quod observandum est, voluntas absoluta cum efficaci confunditur. 459. Hae sunt praecipuae divinae voluntatis divisiones, circa quas nulla fere controversia est inter theologos. Tantum res est cum jansenistis, qui contendunt voluntatem beneplaciti semper impleri; ex quo concludunt Deum non habere veram et proprie dictam voluntatem salvandi omnes homines, sed solummodo signi et metaphoricam; ex eodem pariter principio inferunt, nonnisi voluntate metaphorica Deum velle mandatorum suorum observantiam. Contendunt praeterea, voluntatem distingui in antecedentem et consequentem quoad hominum salutem, ratione habita ad peccatum originale praevisum vel non praevisum; ac docent Deum voluntate antecedente voluisse omnium ho­ minum salutem ante praevisionem peccati originalis; sed hoc supposito et praeviso Deum jam nolle salutem omnium hominum. sed electorum tantum, ac reproborum non velle salutem nisi improprie ac metaphorice, atque ex eadem voluntate metaphorica et improprie dicta Christum pro iis mortuum esse ac sanguinem fudisse, Adversus quam execrabilem doctrinam sequentes statuimus propositiones. PROPOSITIO I. Deus, supposito etiam peccato originali, voluntate beneplaciti seria et antece­ dente vult alios salvos feri quam praedestinatos, et Christus non pro solis praedestinatis mortuus est ac sanguinis sui pretium Deo Patri obtulit, sed etiam pro aliis, saltem fidelibus. 460. Haec propositio de fide est quoad utramque partem, ut ex dicen­ dis patebit. Duas vero istas propositionis partes conjunximus ob maximam inter se relationem ac connexionem. Christus enim ex eodem affectu et vo­ luntate applicationis meritorum suorum^ passus et mortuus est pro hominibus, quo Deus vult ipsorum salutem, teste ipso Christo (Joann. VI. 38.) de se ipso dicente : Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed volun­ tatem ejus, qui misit me; et (Joann. VIII. 29.): Ego quae placita sunt ei, facio semper. Eadem igitur certitudine constat Deum velle hominum salutem, qua certum est Christum pro iis mortuum esse ; atqui certum est, certitudine fidei, Christum non pro solis praedestinatis mortuum esse, sed etiam pro aliis, saltem fidelibus·, certum igitur est, certitudine fidei, Deum velle salu- .1 159 tcm non praedestinatorum tantum, sed etiam aliorum, saltem fidelium. Minor patet ex damnatione prop. V. Jansenii, quae ita se habet: Semipelqgianum est dicere Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sangui­ nem fudisse; falsam, temerariam, scandalosam, et intellectam eo sensu, ut Chri­ stus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus sit, impiam, blasphemam, contumeliosam, divinae pietati derogantem et haereticam declaramus, et uti talem damnamus. 1 Ex qua censura sic colligimus: Haec propositio: Chri­ stus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus est, est haeretica; ergo contradictoria : Christus mortuus non est pro salute dumtaxat praedestinato­ rum, catholica ac de fide est. Seu quod idem est, Christum mortuum esse pro salute aliquorum non praedestinatorum, ac proinde Deum habere since­ ram voluntatem salvandi aliquos non praedestinatos, de fide est. 461. Christum autem pro non praedestinatis saltem fidelibus mortuum esse, constat primo ex symbolo constantinopolitano, in quo dicitur: Qui propter nos hommes et propter nostram salutem descendit de coelis ... cruci­ fixus etiam pro nobis; tum ex symbolo athanasiano, in quo de Christo pariter dicitur: Qui passus est pro salute nostra. Unde sic ratiocinamur: de fide sunt omnes articuli in utroque symbolo contenti; ergo de fide est, Filium Dei de coelo descendisse et crucifixum fuisse pro salute illorum omnium, pro quibus haec vocabula nostrum et nobis supponunt, ut per se patet; jam vero haec vocabula supponunt pro omnibus saltem fidelibus, licet non prae­ destinatis : cum omnes fideles indiscriminatim teneantur eos articulos de fide credere: Uaec est enim fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit, ut concludit symbolum athanasianum; ergo de fide est, Christum non pro solis praedestinatis mortuum esse, sed etiam pro aliis, saltem fidelibus, ac Deum proinde voluntate sincera et beneplaciti velle alios salvos fieri quam praedestinatos, saltem fideles. 462. Ex iisdem fontibus patet de fide esse, Deum velle reproborum saltem fidelium salutem, etiam supposito peccato originali; fideles enim illa, quae modo protulimus, credere tenentur supposito originali peccato. Demum de fide esse, hanc voluntatem Dei non esse signi tantum ac metaphoricam, sed beneplaciti, seu esse voluntatem sinceram ac proprie dictam, constat 1. ex verbis citatis utriusque symboli, quibus dicitur Christus descendisse de coelo propter nostram salutem, passus pro salute nostra, crucifixus pro nobis, quae profecto non denotant signum voluntatis, sed finem ipsum a Christo inten­ tum; 2. ex verbis Christi, qui expresse hanc divinam Patris sui voluntatem nobis manifestavit (Joann. VI. 38—40.): Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me. Haec est autem voluntas ’) Haec censura est Innocentii X. et Alexandri VII., ab universa ecclesia rece- pta, et quidem damnata est haec propositio in sensu Jansenii. L 1I •■r·** I 160 ejus, qui misit me, Patris, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex, co...... Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam. 463. Quibus sic expositis, operosum non est utramque propositionis partem tum ex Scriptura tum ex traditione ostendere. Ac 1. quidem quoad primam partem, Christus (Joann. VI.), ut patet ex verbis quae modo attuli­ mus, declaravit Patris voluntatem esse, ut omne quod ipsi dederat, non per­ iret, sed resuscitaretur seu salvaretur; atqui inter ceteros, quos Pater Filio dederat, dedit etiam reprobum, nempe Judam, ut constat ex verbis Christi (Joann. XVII. 12.) sic Patrem alloquentis: Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Ergo 2 voluntas Dei est, ut non solum salventur praedestinati, sed etiam reprobi, praesertim fideles, cujus­ modi Judas fuit. Hoc ipsum aliis Scripturae testimoniis confirmatur, atque praecipue illis apertissimis Christi verbis (Joann. III. 16.) dicentis: Sic Deus dil-exit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam; atqui mundi nomine non ve­ niunt soli praedestinati, sed Christo ipso interprete veniunt omnes, qui cre­ dunt in eum, qui profecto non omnes praedestinati sunt; ergo Deus sincero dilectionis affectu alios quam praedestinatos, saltem fideles, vult salvos fieri. 464. 2. Ex patribus unius urgeo Augustini auctoritatem, quo patrono janseniani per summam impudentiam gloriantur. Igitur s. Doctor, Tract, in Joann. CVI. num. 2. verba Christi exponens in medium nuper allata: Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur; ait: Judam significans, qui tradidit eum; ex isto quippe duode­ nario numero apostolorum solus periit. Ergo juxta s. Augustinum Judas erat ex numero eorum, quos Pater Filio dederat, ex numero scilicet eorum, quos Pater Filio dederat ut ipsos salvaret, resuscitaret, non perderet. Ex sancto Augustino propterea certum est Deum vere salutem velle reproborum saltem fidelium.3 465. Quoad secundam partem, seu Christum mortuum esse pro reprobis saltem fidelibus, id evincunt 1. Christi verba (Joann. XVII. 20.), quibus ait: Non pro eis (apostolis) rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per ver­ bum eorum in me. Pro iis igitur mortuus est Christus ex sincera voluntate applicationis meritorum suorum, pro quibus oravit, ipsis jansenistis faten2) Vim hujus argumenti senserunt jansenistae, qui proplerea nullum non move­ runt lapidem ad eam elevandam. Inter ce­ tera in versione montensi particulam nisi verterunt in particulam adversativam sed: ..J’ai conserve ceux que vous m’avez don­ nés; et nul d’eux ne s’est perdu, mais celui-là seulement qui était enfant de perdi- tion;· perinde ac si sensus esset: Nemo ex iis quos dedisti mihi, periit, sed tantum fllius perditionis, qui ex illis non eraL Sed per­ peram ita interpretantur. 3) Plura alia testimonia quisque reperire poterit tum apud Pctavium, De Deo, lib. X. cap. 4 et 5; tum apud Tournely, tract. De Deo, qu. 19. art. 10. conci. 2. I 161 tibus; atqui Christus oravit pro omnibus fidelibus, qui omnes certe praedestinati non sunt; ergo. Rursum apostolus (Rorn. VIII. 31 et seqq.) : Si Deus pro nobis, inquit, quis contra nos? Qui diam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Ibi apostolus de omnibus saltem fidelibus loquitur; ergo. Sed absque omni ambago id ipsum constat ex iis, quae scribit idem Paulus (Rom. XIV. 15.) dicens: Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mor­ tuus est; et (I. Cor. VIII. 11.): Peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est? Unde sic argumentamur: fidelis ille, qui ex propria infirmitate scandalum passus ob aliorum vel imprudentiam vel mali­ tiam perditur et perit, profecto non est praedestinatus; atqui teste apostolo et pro isto, sicut et pro aliis, qui reipsa salvantur, Christus mortuus est: ergo. 466. 2. S. Augustinus inter alia innumera, quae pro re nostra scribit, Enarr. in Psalm. X.CVL num. 17. sic universum populum pro concione allo­ quitur: Filius Dei pro nobis mortuus est; securus esto accepturum te vitam ipsius, qui pignus habes mortem ipsius. Cetera ejusdem dicta non minus lu­ culenta recolantur apud Tournely, loc. cit. 467. 3. Utraque demum conclusionis pars confirmatur ex conc. trid. sess. Λ7!, cap. 6 et 7. docente omnes, qui baptizantur, teneri sperare sibi Deum per Christum propitium fore, et consecuturos vitam aeternam, quae est causa finalis justificationis per eumdem Jesum Christum, qui est causa meri­ toria vitae aeternae, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt; atqui spes ista haberi non posset? si de fide omnes credere non tene­ rentur Deum velle omnium, saltem credentium, salutem, et pro ipsis Chri­ stum mortuum esse ac sanguinem fudisse ad merendum pro iisdem gratias necessarias ad salutem, cum spei fundamentum fides sit; ergo ex concilio trid. certa fide ab omnihus tenendum est Deum sincera voluntate, praeter salutem praedestinatorum, velle aliorum etiam saltem fidelium salutem, et ex eadem intentione Christum pro iisdem mortuum esse et sanguinem suum fudisse. 4 DIFFICULTATES. 468. ficultates Ne eandem repetere crambem debeamus, illas praetermittimus difquae immediate afficiunt ipsam Dei voluntatem circa salutem «) Praestat et alia ejusdem concilii verba in medium afferre ex eadem sess. VI. cap. 13. ubi inter cetera haec habet: «Nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine pollicea­ tur; tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defue­ rint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere.· Ex quibus paPerrone, Praelectiones theolog. IV. let fidelibus omnibus gratiam praesto esse, ac proinde pro iis omnibus Christum mor­ tuum esse; inde enim infert spem, quam omnes firmissimam in Deo collocare de­ bent. Jam vero nemo spem ejusmodi ha­ bere posset, nisi certus esset, ex parte Dei et mortis Christi pro unoquoque fideli sibi gratiam conferri. Cons. Suarez, De Deo, lib. UL cap. 8. et lib. V. cap. 2. il 162 reproborum saltem fidelium et Christi mortem in oumdem finem; eas propterêa solum urgemus, quae afferri solent adversus qualificationem, ut schola loquitur, certitudinis assertae propositionis. Itaque 469. I. Obj. Ex censura quintae propositionis Jansenii inferri non potest, de fide esse Christum pro aliis quam pro praedestinatis mortuum esse, Deum­ que vera et proprie dicta voluntate velle aliorum etiam non praedestinatorum saltem fidelium salutem, si censura praecise cadat in verbum dumtaxat, quasi nempe Christus nullam temporalem saltem gratiam reprobis obtinuerit; atqui; ergo. 470. Resp. Neg. min. Quia propositio damnata fuit in sensu Jansenii; jam vero sensus Jansenii in hac propositione fuit, Christum pro salute tantum electorum mortuum fuisse, non autem Christum non obtinuisse pro reprobis aliquas gratias temporales, quum Jansenius id aperte professus fuerit. En ipsius verba: Pro his reprobis, inquit, in tantum mortuus est Christus . . . . in quantum temporalibus quibusdam divinae gratiae effectibus exornandi sunt (De gratia Christi, lib. HI. cap. XXI. tom. III. p. 164.); et paulo infra: Eatenus igitur et non aliter pro illis Christus mortuus est .... ut videlicet illos temporales effectus propitiationis, hoc est, mortis, et sanguinis, et orationis consequantur; ergo. 471. In st. Non desunt catholici theologi, qui, salva fide, hanc eamdem thesim propugnaverint; ergo. 472. Resp. Dist. antec. Non desunt theologi catholici, iique perpauci, qui thesin istam propugnaverint ante censuram propositionis jansenianae, Tr. post eamdem censuram, quique eamdem propugnaverint in sensu Jansenii, Subdist. Qui catholici fuerint nomine-tenus, C. reipsa catholici, iV. Nam post censuram nonnisi jansenistae, qui catholici non sunt, nisi quatenus catholicos se vocare pergunt, sed reipsa sunt lupi ovina pelle contecti, hanc doctrinam propugnarunt atque propugnant. 5 473. II. Obj. Nullum saltem argumentum est, quod ex concilio trid. de­ sumitur. Ad hoc enim, ut quis teneatur sperare salutem et media ad ipsam obtinendam necessaria, sufficit nescire se positive exclusum esse e salvandorum numero, seu sufficit probabilitas, quam quisque habere potest, quod continea­ tur in numero electorum ; ergo. 474. Resp. A' A. Nam nemo firmiter sperare potest, multo minus te­ netur, aeternam vitam, nisi certus sit certitudine fidei Deum, quantum ex se 5) Ex antiquioribus recensentur Grego­ rius ariminensis et Estius qui vir certe do­ ctus est, sed suspectus hac in parte, utpote Baji discipulus, qui tamen, ut obser­ vat Tournely, postea sententias suas nimis duras temperat et emollit, ut ad commu­ nem theologorum sententiam accedere vi­ deatur. Inter eos, qui post damnatas Jan senii propositiones eamdem doctrinam te nuerunl, eminent auctores theologiae lugdu nensis nuncupatae. 163 est, velle, et quidem voluntate affective efficaci, sic sperantem salvare, quia alioquin spes ipsa destrueretur, utpoto carens solido fundamento seu motivo, quod constituitur ex Dei fidelitate in promissis suis adimplendis. Et sane quomodo possum sperare salutem vel media salutis ex Christi meritis, quo­ modo possum haec ipsa media in oratione petere, si dubius haeream, an Chri­ stus pro me passus ac mortuus sit?6 Patet autem nos hic loqui non de spe generice sumpta seu humana, quae consistere potest cum incertitudine, sive ex parte hominum, in quibus fiducia collocatur, sive ex parte eventuum, quo­ rum plerumque exitus incertus est, sed de spe specifice sumpta seu theolo­ gica, quae, debet esse tamquam anchora firma, ut loquitur apostolus, scilicet ex parte Dei, et tota incertitudo pendere debet unice ex parte nostra. PROPOSITIO Π. Vera, pia, catholica et fidei proxima est sententia, Deum, supposito etiam peccato originali, velle vere et sincere omnes et singulos homines, saltem adultos, salvos fieri, et Christum ex eadem sincera voluntate applicationis meritorum suorum pro iisdem mortuum esse, et sanguinem fudisse. 475. Illa enim sententia vera, pia, catholica ac fidei proxima censenda est, quae in Scriptura, traditione, et theologorum consensu fundatur; atqui talis est sententia nostra quoad utramque suam partem; ergo. 476. Id I. quoad primam partem, eruitur ex innumeris prope Scri­ pturarum testimoniis, quae in medium adduci possent ex utroque foedere, e. gr. Ezech. ΧΧΧΠΙ. 11. Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem impii, sed ut convertatur a via sua et vivat: Is. V. 4. Quid est, quod debui xdtra facere vineae meae, et non feci ei? Matth. XVIII. 11. Venit Filius hominis saleare} yuod perierat; aliaque ejusmodi; quae certe, si illusoria non sunt, veram ex parte Dei voluntatem salvandi omnes supponunt. Unum urgemus apostoli testimonium ex I. Timotli. Π. 1 et seqq. quod ita se habet: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus......... hoc enim bonum est, et acceptum coram Sal­ vatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veri­ tatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Chri­ stus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Atqui cum hic e) Hic sedulo distingui debet spes a de­ speratione. Incertitudo utrum ipse inclusus sim in salvandorum numero, an ab eodem sim exclusus, sufficit tantum ad hoc, ut non desperem; ast non sufficit, ut sperem, quia ad eliciendum firmissimae spei actum requiritur praeterea positivum spei funda­ mentum, seu motivum, quod omnino deesl in sententia hic rejecta eorum, qui negant Deum velle omnium saltem fidelium salu­ tem, et quidem sincere, et Christum pro his omnibus mortuum esse, ut patet. 164 apostolus dicit Deum vello, ut omnes homines salvi liant, intelligit omnes et singulos, nemine excepto; ergo. 477. Etenim 1°. si accurate loquitur apostolus, sique recte probat, in dubium revocari nequit ipsum tam late ac universim in v. 4. omnes homines sumere, quam in v. I. pro omnibus hominibus late et universim sumpsit; ideo enim vult apostolus pro omnibus hominibus orari a fidelibus, quia Deus vult omnes homines salvos fieri : sicut ergo pro omnibus prorsus hominibus, nemine excepto, nobis orandum esse asseruit v. 1. ut patet ex praxi ecclesiae apo­ stolum sic intelligentis, et fatetur ipso Estius *, ita et in v. 4. affirmat Deum velle omnes prorsus homines, nemine excepto, salvos fieri. 478- 2°. Id ipsum evincitur ex rationibus, quas adducit apostolus vv. 5 et 6. ad probandum Deum velle omnium hominum salutem. Nimirum, quia unus est Deus omnium, et quia Jesus Christus omnium hominum mediator est, et hic mediator noster dedit semetipsum redemptionem pro omnibus·, atqui Deus est omnium hominum, nemine excepto, creator; Jesus Christus est omnium hominum, nemine excluso, mediator; pro omnibus hominibus redi­ mendis, nemine excepto, semetipsum obtulit hic mediator Dei et hominum; ergo Deus vult omnes homines, nemine excepto, salvare. 479. 3°. Idem evincitur ex generali Scripturas interpretandi regula a s. Augustino tradita, juxta quam sensu proprio et secundum totam latitudinem suam Scripturae verba intelligenda sunt, nisi alia Scripturae loca, aut evi­ dens aliqua ratio vel potius traditio aliter exposcant; atqui tantum abest ut in casu nostro vel Scripturae vel ratio vel traditio exigant, ut voces univer­ salissimae apostoli omnes et omnibus restringantur ac coarctentur sive ad paucos, sive ad plurimos, ac voluntas Dei, de qua loquitur apostolus, meta­ phorice accipiatur, ut contrarium potius exposcant, sicuti patet tum ex dictis tum ex dicendis, et propositum ipsum apostoli, scilicet inducendi fideles ad orandum pro omnibus, necessario supponit; ergo 2 . . . . Sane apost. Petrus *) In hunc locum: .Neque sensus est, inquit, orandum esse pro omni genere ho­ minum, ut quidam intelligunt, quia non tantum ad genera hominum respicit intentio ecclesiae pro omnibus orantis, sed etiam ad singulos; cupit enim unumquemque salvum fieri, et non tantum ex singulis hominum generibus aliquos." 2) Dignus est qui legatur Bernardinus a Piconio, ex quo probationes nostras desum­ psimus in Triplici expositione ad hunc lo­ cum, ubi clare el mirifice totam hanc apo­ stoli sententiam evolvit. Sic inter cetera ex sermonis contextu mentem apostoli et sententiam evolvit : ..Attendo, ait, ad apo- sloli scopum el sermonis contextum. Primo, asseruit pro omnibus orandum esse. Haec propositio universalis est, et nullam prorsus suscipit exceptionem; nec enim nobis fas est quemquam ab orationibus nostris exclu­ dere; hoc fatetur etiam Estius. Secundo, ut hanc propositionem universalem probet apostolus, seu ut nos ad illam in praxi redigendam excitet, id est, ut nos excitet ad orandum pro omnibus, affirmat talem orationem bonam esse et Deo gratam. Ter­ tio, hoc ipsum, scilicet orari pro omnibus, pulchrum el gratum esse Deo, probat ex eo quod Deus Salvator noster vult omnes homines salvos fieri, et propterea vult ut 165 omnem excludendam exceptionem ah hac sincera (Ep. II. cap Dei voluntate salvandi omnes, ait: Nolms aliquos perire,, sed omnes ad poeni­ tentiam reverti. 480. II. Haec eadem veritas probatur ex constanti ecclesiae universae traditione, cujus testes sunt patres, concilia ac ipsa ecclesiae praxis. Jam vero patres graecos sibi esse contrarios ultro fatetur Jansenius; hinc super­ vacaneum ducimus eos commemorare. Quoad latinos 8. Augustinus, s. Prosper, auctor celebratissimus operis De vocatione gentium, qui creditur ipse s. Prosper aut, sicut magis placet, s. Leo M. consonant patribus graecis. Nam s. Augu­ stinus, lib. De spiritu et littera, cap. XXXIII. haec habet: Vult autem Deus omnes homines salvos fleri, et in cognitionem veritatis venire; non sic tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo vel bene vel male utentes, justissime ju­ dicentur. Ex quibus verbis hoc invictissimum exurgit argumentum: Deus ex s. Augustino sincere vult salvos fieri illos homines, quos judicaturus est; at­ qui Deus omnes prorsus homines, nullo excepto, judicaturus est; ergo Deus ex s. Augustino sincere vult omnes et singulos homines, nemine excepto, salvos fieri, et apostoli verba, ad quae manifeste alludit s. Doctor, debent accipi et intelligi absque ulla arctatione et exceptione. Vim argumenti sensit Jansenius; propterea ad ipsum eludendum asserit citata verba non doctrinam Augustini, sed objectionem pelagianam continere; sed frustra, ut patet ex ad veritatis cognitionem veniant. Affirmans autem apostolus, quod Deus vult omnes homines fieri salvos, nobis concludendum re­ liquit, quod cum Deum oramus pro omnium hominum salute, divinae tunc conforma­ mur voluntati; quod Deo gratum el ac­ ceptum csl. His omnibus serio et sincere attentis, sic ratiocinor : Si accurate loquitur apostolus, sique recte probat (quod in du­ bium revocare nefas), tam late et universa­ liter sumit in v. 4. omnes homines, quam in v. 1. late el universaliter sumpsit pro omnibus hominibus. Ideo enim vult apo­ stolus pro omnibus hominibus orari a fide­ libus, quia Deus vult omnes homines sal­ vari. Sicut ergo pro omnibus prorsus ho­ minibus, nemine excepto, nobis orandum esse asseruit v. 1., ila el in v. 4. affirmat Deum velle omnes prorsus homines, ne­ mine excepto, salvos fieri." Deinde, re­ jectis tribus contrariis interpretationibus, concludit: ..Cum omnes supradictac in­ terpretationes (nisi nostra vera suppona­ tur) sint a d. Pauli mente alienae, illiusque infringant argumentum, quod a sim­ plici et litterali verborum sensu totam vim suam habet, concludo simpliciter et ad lit­ teram credendum esse d. Paulo, gentium apostolo, verilatisque doctori, formaliter et expresse dicenti : Deus vult omnes homi­ nes salvos fieri; credendum et d. Petro, apostolorum principi, ecclesiae fundamento et veritatis columnae, confirmanti Paulum et quasi explicanti. Deus vult omnes ho­ mines salvos fieri, -ait Paulus; Nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti, ait d. Petrus, IL epist. cap. IU. 9. Ecce veritatem eamdem propositionibus ae­ que universalibus, tum affirmativis tum ne­ gativis, a duobus praecipuis apostolis formalitcr expressam, et multis a d. Paulo ra­ tionibus probatam v. 5, 6. Agnoscamus ita­ que veritatem etc." Deinde ostendit hanc voluntatem non signi tantum esse, sed be­ neplaciti, et in Deo, qua scilicet Deus vere, sincere et serio vult et cupit omnium sa­ lutem, immo et ex parte sua efficaciter, etsi non absolute, sed conditionale, si ipsi ve­ lint ope gratiae cooperari, JT *17 166 toto contextu et ex verbis, quibus s. Doctor orsus est caput immediate suhsequens; Haec disputatio, si quaestioni illi solvendae (quare nempe non omnes salventur si tamen Deus vult omnes sahos fieri) sufficit, sufficiat. Certe s. Doctor de doctrina haeretica non dixisset : sufficit quaestioni solvendae, sufficiat. 481. Patet insuper ex s. Prospero fidelissimos. Augustini interprete, qui in responsione ad secundam objectionem vincentianam, germanam s. Au­ gustini mentem circa praesentem controversiam breviter et accurate exponit, dicens: Remota hac discretione quam divina scientia intra secretum justitiae suae continet, sincerissime credendum ac profitendum est Deum velle, ut omnes homines salvi fiant. Si quidem apostolus, cujus ista sententia est, sollicitis­ sime praecipit, quod in omnibus ecclesiis piissime custoditur, ut Deo pro omni­ bus hominibus supplicetur; ex quibus quod multi pereunt, pereuntium est me­ ritum; quod multi salvantur, salvantis est donum. Ergo s. Prosper 1. agno­ scit in Deo sinceram voluntatem salvandi omnes homines; 2. hanc volunta­ tem deducit ex praecepto apostoli orandi pro omnibus, et ex praxi ecclesiae pro omnibus orantis, et hanc divinam voluntatem sincerissima fide credendam et profitendam affirmat, quin latens Dei consilium quoad gratuitam aliquorum praedestinationem aliquid detrimenti capiat; 3. ex duabus his veritatibus duo eruit corollaria, primum: quod multi pereunt, pereuntium esse meritum, quia Deus, quantum ex parte sua est, sincere voluit eos salvari, et illis media ad salutem consequendam idonea contulit; alterum vero: quod multi salvantur, salvantis esse donum, quia Deus gratuito discrevit et praedestinavit omnes, qui salvantur, ita ut nulli salvarentur, si nullos Deus misericorditer praedestinasset. 482. His addimus citatum auctorem librorum De vocatione gentium, qui lib. I. cap. XII. probat ex sensu et praxi ecclesiae haec apostoli verba: Deus vult omnes homines salvos fieri, intelligenda esse de omnibus omnino hominibus, et lib. Π. cap. XXX. sic loquitur: Tribus saluberrimis et veracissi­ mis definitionibus simus innixi, quarum una profitetur aeternum et proprium divinae esse bonitatis, ut omnes homines salvos fieri velit. 483. Patres concilii carisiaci contra Gotescalcum monachum praedesti­ nationum, capitulo ΙΠ. pronunciant : Deus omnipotens omnes homines sine exce­ ptione vult salvos fieri, licet non omnes salventur. 3 Quod attinet ad alia pa­ trum et theologorum testimonia, quae nos hic brevitatis gratia praetermittimus, praesertim vero Magistri Sententiarum, s. Thomae, Scoti, s. Bonaventurae aliorumque, asserentium apertissime Deum, quantum ex se est, velle omnes homines, nemine excepto, salvos fieri, dummodo et ipsi velint, per voluntatem nempe a Dei gratia praeventam; consulatur Tournely.4 — 3) Apud Labbaeum, tom. VIII. coi. 57. cum observ. Philippi Labbaei. «) Tie conci. 3. Deo, quaest. XVII. artic. 10. 484. Alteram conclusionis partem, quae est de morte Christi pro omnibus, quaeque magis ac magis primam confirmat, invictissime ostendimus ex apo­ stolo, qui (Rom. V. 18.) scribit: Sicut per unius elelictum in omnes homi­ nes reatus peccati pertransiit in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines redemptio pertransiit, quantum est ex parte Christi in justificationem vitae; et clarius (IL Cor. V. 14.): Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Unde sic ratiocinamur: Ex apostolo pro iis omnibus mortuus est Christus, qui mortui sunt in Adam; atqui omnes homines (B. V. Maria ex singulari privilegio excepta) et singuli in Adam mortui sunt; ergo pro omnibus et singulis mortuus est Christus. 485. Quod confirmatur tum ex aliis s. Scripturae locis, e. gr. I. Joann. II. 2. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris id est omnium fidelium ; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi, et alibi passim; tum ex patribus. Sic s. Leo M. Serm. I. de natio, cap. I. Sicut nullum a reatu libe­ rum reperit, ita liberandis omnibus venit. 5 S. Ambrosius, Serm. VIII. in Psalm. ÇXI1I. num. 57. Sol ille justitiae, inquit, omnibus ortus est, omnibus venit, omnibus passus est et omnibus resurrexit........... Si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse se fraudat; ut si quis clausis fenestris radios solis excludat, non ideo sol non ortus est omnibus, quia calore ejus se fraudavit. 6 S. Augustinus, Enarr. in Psalm. XCV. num. 15. Ju­ dicabit, inquit, orbem terrarum in aequitate, non partem, quia non partem emit: totum judicare debet, quia pro toto pretium dedit; et alibi passim, praesertim contra Julianum, lib. XI. cap. IV. ubi, ut ostendat omnes con­ traxisse peccatum originale, morte Christi pro omnibus utitur tamquam me­ dio demonstrationis, dicens : Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit apostolus, iit intelligantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat ut in peccato esse mortuos omnes, si pro omnibus Christus mortuus, nemo neget., nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse Christianum. Nisi ergo cer­ tum exploratumque fuisset tunc temporis apud omnes, Christum reipsa pro omnibus, nemine excepto, mortuum esse, nullius roboris fuisset argumentum s. Augustini ad adstruendam in omnes et singulos, nemine excepto, peccati originalis propagationem. Neque aliter sentit ejus discipulus s. Prosper, qui in Responsione ad IX Capit. Gallorum, ait: .,Cum rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanae naturae su­ sceptionem, et propter communem in primo homine omnium perditionem; po­ test tamen dici pro his tantum crucifixus, quibus mors ipsius profuit......... Dedit pro mundo sanguinem suum, et mundus redimi noluit?' Ergo ex s. Doctore Christus pro omnibus crucifixus est, et omnes, nemine excepto, quantum s) Edit. Ballerin. sermon. XXI. 6) Dignus esi, ut integer hic textus legatur. . *y w ' .· y 1 *' r. , · ’ ,4 >· *·/-»!? '<·£ ' Λ#' : : 168 est ex seipso, salvavit, licet de facto non salventur, nisi qui sibi per bona opera, gratia praeveniente facta, applicant communem istum redemptionis fructum. Quod consentaneum est doctrinae concilii tridentini, dicentis SPSS. VI. cap. Ill: Verum, etsi ille Christus pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii dumta.rat, quibus meritum passionis ejus communicatur. Certe, si qui sunt, pro quorum saluto Chtistus non est mortuus, sunt ii. quibus meritum passionis ejus non communicatur; atqui ex Tridentino otiam pro istis mortuus est Christus; ergo quum Tridentinum ait Christum pro omnibus mortuum esse, manifeste intelligit omnes omnino nemine prorsus excepto. DIFFICULTATES adversus voluntatem Dei salvandi omnes. 486. I. Obj. 1. Si ex Scriptura constaret Deum velle omnium omnino salutem, ideo esset, quia interdum legitur Deum velle omnes salvos fieri; atqui 2. haec ratio nulla est, quia vox omnis non omnes reipsa significat, sed multos, ut Gen. VI. 12. Omnis caro corruperat viam suam; et alibi passim. 3. Ex eo omne dubium prorsus tollitur, quod Scriptura ipsa aperte contrarium supponat, cum antecedenter ad omne meritum dicatur (Malach. L 2, 3.): Jacob dilexij Esau autem odio habui; et (Exod. X. 27·): Induravit Dominus cor Pharaonis; ergo. 487. Resp. ad 1. Dist. maj. Ideo etiam esset, C. ideo tantum esset, N. Nam id evicimus praesertim ex antithesi inter Christum et Adam , quam apo­ stolus instituit, nec non ex eo quod s. Petrus aperte tradat quo sensu velit Deus omnes salvos fieri, quia scilicet non vult aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti; ac demum quia sic ecclesiae patres, immo et ecclesia ipsa citata a nobis testimonia interpretantur juxta genuinam ipsorum vim. 488. Ad 2. Neg. Ad prob. D. Aliquando, C. semper ac praecise in casu nostro, N. 489. Ad 3. Ney. Ad 1. autem prob. D. Deus Esau odio habuit, comparate ad majorem dilectionem suam erga Jacob, et quidem in ordine ad bona temporalia. C. absolute et in ordine ad aeternam salutem, N.7 Quod si apostolus (Rom. IX. 13.) Malachiae verba refert ad ostendendam gratuitam Dei vocationem ad fidem, refert tantum ut typum, quemadmodum patet ex contextu. 8 490. Ad 2. prob. D. Induravit negative, speciales gratias non concedendo, vel indirecte, C. positive et directe, A’ Induravit enim, ut inquit 7) Cf. Corn, a Lapide ad hunc locum num. 54 et seqq. et ex ipso Tirinus. 8) Cf. Bernard, a Piconio in Tripi, expos. ad hunc locum. 169 s. Augustinus, non cor illorum aegyptiorum malum faciendo sed populo suo benefaciendo cor illorum sponte malum convertit ad odium. 9 491. I. Inst. S. Augustinus apostoli testimonium : Qui vult omnes homines salvos fieri, cum arctatione et limitatione interpretatur, et quidem triplici ratione: 1. in lib. De praedestinatione Sanctorum., cap. VIII. ubi ait Deum velle omnes homines salvos fieri, quatenus vult omnes salvari, qui reipsa salvantur, id est omnes electos; 2. in Enchirid. cap. CV. ubi tradit illud omnes in textu apostoli sumi de generibus singulorum, non de singulis generum seu distributive ; 3. in lib. De corrept. et grat. cap. XV. ubi apostolum intelligit de voluntate salvandi omnes homines non formali, sed causali, in quantum Deus facit nos velle salutem omnium hominum; ergo. 492. Resp. Dist. antec. Ut excludat expositionem pelagianorum et semipelagianorum, C. ut excludat nostram interpretationem de voluntate generali et antecedente, N. Voluntatem enim Dei generalem ac antecedentem salvandi omnes homines s. Augustinus numquam inficiatus est, immo perpetuo eam sup­ ponit, ubi agit de morte Christi pro omnibus, de gratia sufficienti omnibus collata, et in locis a nobis superius citatis ; sed reprobavit abusum istius textus sive ex parte pelagianorum, qui ex eo concludebant Deum velle omnium salutem, si homines velint salvari, at propriis viribus, non viribus gratiae, cujus necessitatem illi negabant; sive ex parte semipelagianorum, qui admittebant quidem necessitatem gratiae ad opus bonum ponendum, sed non ad desiderandum, volendum, inchoandum; sive ex eo, quod nullam pe­ culiarem Dei praedilectionem erga electos praedicti haeretici agnoscerent, docentes Deum aeque velle omnes homines salvos fieri, et quidem voluntate absolute efficaci ex parte sua. Quare merito reponebat s. Augustinus Deum voluntate absoluta, efficaci ac consequenti velle salvos fieri solos electos. 493. II. Inst. S. Augustinus constanter tamquam pelagianam rejecit et confutavit hanc generalem Dei voluntatem salvandi omnes homines. 494. Resp. Dist. antec. Istorum sensu intellectam, C. sensu catholico, N. 495. ΙΠ. Inst. Ergo hoc ipso, quod voluntas ista generalis pelagianis ac semipelagianis perplacuerit, suspecta est, ideoque rejicienda. 496. Resp. neg. sequelam. Nam constat non omnia, quae haeretici do­ cent, inquit ipse Jansenius, de grat. Chr. lib. VIII. cap. 21. esse haeretica; mos enim solemnis omnium haereticorum est, ut falsis vera misceant, miscendoque perturbent omnia, quo venenum quasi meile circumlitum ab incautis cum securitate hauriatur. 10 Hinc, prout erronea est, juxta pelagianorum placita 9) Enarr. in Psal. XIV. num. 17; vide Dissert, erit, in s. Thom. P. de Rubeis Ord. Praed. Diss. VI. cap. 7. ’°} Sic etiam Bossuet, Préface sur ϊ explic. de l' Apocalypse. fatetur omnem errorem fundari in veritate, qua quis ab­ utitur. Sic Massillon, Disc, sur la vérité de la Relig. I. point, addit non esse er­ rorem nisi vitiosam veritatis imitationem; hinc comes de Maistre in op. Ecclaircissth 2 I L· J 9 IV] » ί® 170 est rejicienda ejusmodi generalis voluntas: prout catholica est, juxta catho­ licorum principia retineri debet. 497. IV. Inst. Tam stupidi pelagiani non erant, ut admitterent in Deo voluntatem efficacem salvandi omnes homines quantum in ipso est, quae tamen non impleatur; non enim ignorabant efficacem voluntatem Doi semper impleri; ergo in eo errabant, quod admitterent generalem illam voluntatem antece­ dentem salvandi omnes homines, si ipsi voluerint. 498. Resp. Trans, antea. Dist. conseq. Ergo in eo errabant, quod admit­ terent generalem illam voluntatem salvandi omnes homines, si ipsi voluerint viribus naturae, C. viribus gratiae, N. Hic enim est primarius ipsorum error, quem perpetuo impugnat s. Augustinus. 499. V. Inst. Voluntas antecedens et conditionata non semper impletur; atqui s. Augustinus nullam in Deo agnovit veram voluntatem, quae non im­ pleatur. Nam in Enchiridio, cap. XCV. ait: In clarissima sapientiae luce vi­ debitur ............ quam certa, immutabilis, efficadssima sit voluntas Dei; quam multa possit et non velit, nihil autem velit, quod non possit : quamque sit verum, un quod in Psalmo canitur: Omnia quaecumque voluit, fecit. Quod utique non est verum, si aliqua voluit et non fecit; et quod est indignius, ideo non fecit, quoniam, ne feret, quod volebat omnipotens, voluntas hominis impedivit. Quod nisi credamus, subdit (cap. XCVL) periclitatur ipsum nostrae con­ fessionis initium, qua nos in Deum Patrem omnipotentem credere confitemur. Quod cap. XCVII. confirmat exemplo parvulorum, qui sine baptismo decedunt, de quibus dici non potest, quod salvi facti non fuerint, eo quod noluerint: et adductis Christi verbis: Quoties volui congregare filios tuos.......... et noluisti, interrogat: Et ubi est illa omnipotentia, quae in coelo et in terra omnia, quaecumque voluit, fecit, si colligere filios Jerusalem voluit et non fecit? Demum (cap. CIII.) expositis tribus superius memoratis interpretationibus apostolici textus, Deus vult etc. addit aliam quamcumque eorum verborum expositionem admitti posse, dum tamen credere non cogamur, aliquid Deum omnipotentem voluisse fieri, factumque non esse; ergo. 500. Resp. Dist. min. S. Augustinus nullam agnovit in Deo veram voluntatem, quae simpliciter absoluta sit, consequens et efficax, quaeque non impleatur, C. nullam veram voluntatem, quaeque ex parte Dei sit efficax, et conditionata ex parte creaturae, zV. Id patet ex proposito s. Augustini in objectis locis refellendi pelagianos, qui nullam voluntatem absolutam, effica­ cem et consequentem salvandi electos admittebant, sed omnem Dei volun­ tatem conditionatam posuerant, conditione se tenente ex parte creaturae, et ment sur les sacrifices, chap. 3- in annotalione: «L’erreur, inquit, ne peut être que la vérité corrompue, c’est-à-dire une pen- - <·?* Λ sée procédante d'un principe intelligent plus ou moins dégradé.·’ 171 < ' quidem ox solis viribus liberi arbitrii, addentes Deum non posse hominem salvare sine his naturalibus conditionibus, ad hunc autem errorem confir­ mandum abutebantur textu apostoli et verbis Christi: Quoties volui ... et noluisti. Ceterum s. Augustinum hanc generalem voluntatem antecedentem et efficacem ex parte Dei, conditionatam autem ex parte hominis, omnes salvandi, agnovisse patet ex eodem Enchiridio, cap. CII. ubi eodem modo lo­ quitur s. Doctor de voluntate Dei salvandi homines ac de voluntate salvandi omnes angelos; atqui Jansenio ipso fatente, De grat. Chr. lib. X. cap. I. Deus habuit generalem voluntatem benevolentiae erga omnes angelos, ex qua, quantum in se est, omnium beatitudinem aeternam voluit, omnibusque pro­ pterea bcatitudinis consequendae media sufficientissima largitus est·, qui tamen non omnes salvati sunt, neque in omnibus impleta fuit haec Dei volun­ tas; ergo. 501. VI. Inst. Ille censendus non est velle omnium salutem volun­ tate etiam conditionata, qui cum per ipsum stet ponere conditionem, per collationem nempe gratiae efficacis, eam non ponit; atqui; ergo. 502. Resp. Dist. maj. Si conditio ab ipso solo pendeat, C. si ab alio simul, N. Sic dist. min. Deus potest ponere conditionem largiendo gratiam efficacem, quae nempe talis sit in actu secundo, ut dicitur, seu ex libero hominis consensu, C. quae talis sit in actu primo, seu a se efficax in sensu Jansenii, quaeque necessitatem inferat voluntati, N. Sufficit proinde ex parte Dei, ut ipse dici possit veram habere voluntatem antecedentem salvandi omnes homines, si omnibus hominibus largiatur gratias vere sufficientes, qui­ bus si homines consenserint, de facto salutem consequantur; quod Deus uti­ que praestat, ut suo loco ostendemus, prout Jansenio ipso fatente praestitit relate ad omnes angelos. 503. VII. Inst. Voluntas illa Dei antecedens et voluntas altera con­ sequens pugnaro inter se videntur; sic enim Deus vellet et non vellet omnes homines salvare; ergo. 504. Resp. D. A, Pugnare inter se viderentur, si versarentur circa idem objectum, et sub eodem respectu spectatum, C. si sub diverso respectu, N. Addatur Deum, juxta Jansenium, utramque voluntatem habuisse circa ange­ los ac primum hominem. 505. II. Obj. 1. Ex s. Thoma voluntas antecedens ea est, quae prae­ scindit a circumstantiis omnibus creaturae, et 2. qualem habet judex salvandi hominem homicidam; quaeque 3- non habet eilectum, nisi voluntas conse­ quens adjungatur, ut ipse loquitur in Lib. I. Sentent, dist. XLVU. qu. 1. art. 2; et 4. juxta eumdem doctorem p. I. qu. 19. art. 6. ad 1. appellanda est potius velleitas, seu voluntas secundum quid, quam vera voluntas; ergo ex s. Thoma haec Dei voluntas, quae antecedit peccatum originale, sterilis 172 est et otiosa velleitas, et 5. morae complacentiae, qualis est Illa, qua Deus vult etiam daemonum ac damnatorum salutem. 506. Resp. adi. D. Praescindit a circumstantiis creaturae persona­ libus meriti vel demeriti, consensus vel dissensus gratiae, et particularibus, C. a circumstantiis naturae communibus, nempe peccati originalis, N. Nam s. Doctor in priore ex duobus laudatis locis aperte docet voluntatem Dei consequentem esse eam, quae supponit praescientiam operum; ergo antece­ dens Dei voluntas juxta ipsum ea est, quae praescindit ab hac praescientia operum, et. ut ibidem loquitur, quae praescindit ab eo utrum aliquis consen­ tiat an resistat gratiae divinae. 507. Ad 2- D. Si esset adaequata similitudo, C. si inadaequata, N, Jam vero, prout exponit ipse Gonet, haec similitudo adaequata non est quan­ tum ad omnia, sed solum quantum ad aliquid. Hinc judex ut provisor par­ ticularis nulla media praeparat reo, quibus ipse capitis poenam evadere possit; e contrario Deus ut provisor generalis per voluntatem antecedentem, qua vult omnes homines salvos fieri, dat omnibus media sufficientia ac ne­ cessaria ad salutem.11 508. Ad 3. D. Principalem, nempe salutem, C. collationem scilicet gratiae necessariae ad salutem, iV. ' i- minus principalem, 509. Ad 4. D. Comparate ad voluntatem consequentem, consideratis, ut ipse ibidem loquitur, omnibus circumstantiis particularibus, C. in se, N. Quod adeo verum est ex mente s. Doctoris, ut juxta ipsum voluntas bene­ placiti, licet antecedens, actuosa sit, et cujus effectus, inquit loc. cit., est ipse ordo naturae in finem salutis et promoventia in finem omnibus communiter proposita, tam naturalia, quam gratuita. Quare semper sibi cohaerens s. Doctor, tum alibi, tum Cont. gent. lib. III. cap. CLIX. subdit: „Deus quantum in se est, paratus est omnibus gratiam dare; vult enim omnes homines salvos fieri, et ad cognitionem veritatis venire, ut dicitur L ad Tim. Π. Sed illi soli gratia privantur, qui in se ipsis gratiae impedimen­ tum praestant; sicut, sole mundum illuminante, in culpam imputatur ei, qui oculos claudit, si ex hoc aliquod malum sequatur; licet videre non possit, nisi lumine solis praeveniatur.1' Ex quibus obiter observamus non esse dumu) Gonel tom. I. disp. 4. De volunt. Dei, art. 3. §. 2. n. 83. ubi cum sibi opposuisset exemplum, seu paritatem mercatoris qui non censetur habere voluntatem sinceram con­ servandi merces, dum eas projicit in mare ad naufragium vitandum, respondet: nego paritatem. «Quia mercator, inquit, est ali­ qua persona particularis quae solum inten­ dit bonum particulare et utile, non vero bo­ num commune et generale totius universi; unde si ille posset adhibere media efficacia ad conservationem mercium, imminente tem­ pestate, et ea tamen respueret, vel neglige­ nt, non censeretur habere voluntatem veram et sinceram de illarum conservatione. Deus autem est causa generalis et univer­ salis provisor etc.· * Cf. ibid. 173 taxat molinistarum , ut quidam dixerunt, larga manu auxilia sufficientia omnibus conferre. 510. Ad 5. D. Id est, qualem vere habuit ante ipsorum damnationem, C. post damnationem, A. 511. In st. 1. Voluntas conditionata est Deo indigna. Sane 2. si Deus reipsa vellet omnium omnino salutem, inutile foret ipsum orare pro omnium salute; jam vero ex apostolo debemus pro omnibus orare; ergo. 512. Resp. ad 1. D. Conditione se tenente ex parte ipsius Dei, Tr. vel O'. ex parte objecti, A7. 513. Ad 2. Neg. maj. Deus enim potest velle omnium salutem sub conditione orationis nostrae. Addo, nos orare pro ecclesia, pro pane quotidiano, licet Deus et ecclesiae firmitatem et panem promiserit.12 DIFFICULTATES adversus mortem Christi pro omnibus. 514. I. Obj. Si constaret Christum pro omnibus reipsa mortuum esse, ideo esset, quia passim in Scripturis legitur pro omnibus Christum passum esse, dedisse semetipsum redemptionem pro omnibus, aliaque ejusmodi. Atqui ex his vocibus omnes, omnibus etc. nihil confici potest; cum explora­ tum sit ejusmodi voces vel ad paucos restringi vel ad multos; sic Joann. XH. 32. dicitur: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum', Joann. I. 9. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum - I. Cor. XV. 22. Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; licet de facto Christus nec ad se omnes traxerit, nec omnes illuminet, nec omnes vivificet; ergo. 515. Resp. Dist. maj. Etiam, C. tantum, N. Recolantur dicta in probationibus. Neg. min. Ad prob. D. Scriptura has voces saepe restringit ac limitat, Tr. semper et in casu nostro, N. Absurdum enim est conclu­ dere numquam in vera sua significatione ac latitudine accipi voces omnes etc., ex eo quod eaedem voces interdum limitentur. 516. I. In st. Scriptura in casu nostro hanc vocem limitat, si ex­ presse affirmat Christum pro multis dumtaxat mortuum esse; atqui. . . . Ete­ nim Matth. XX. 28. Christus testatur se venisse animam suam dare redem­ ptionem pro multis; et cap. XXVI. 28. Hic est sanguis Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum, seu prout legitur apud s. Lucam cap. XXII. 20. Qui pro vobis fundetur; et Hebr. IX. 28. Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; ergo. 517. Resp. Dist. maj. Si expresse affirmet Christum pro multis mor­ tuum esse, ita ut vox multis supponat pro omnibus, C. pro multis tantum Cons. Tournely, De Deo, qu. XLX. art. 10. concl. 3. A 174 guMist. effective, C. affective, A’ Dist. pariter minorem. Itaque observat ipsemet Augustinus, Op. imperf. lib. H. cap. CLXXV. Non repugnare omnes multos significare, quia ipsi omnes non pauci, sed multi sunt. Deinde conce­ dimus Christum reipsa quoad effectum, scu salutem in actu secundo, non mortuum esse nisi pro multis, quia do facto non omnes salvantur; sed con­ tendimus eum quoad affectum, seu intentionem suam in ordine ad media salutis omnibus obtinenda et applicanda, pro omnibus, nemine excepto, mor­ tuum esse. Quod si non omnes salvantur, id ex culpa solum reproborum est. 13 Nec praetereundum est, ex collatione textus s. Matthaei cum textu s. Lucae evidenter constare, Christum etiam pro reprobis sanguinem fudisse; siquidem Judas reprobus, prout fert communis sententia, erat unus ex com­ municantibus, et tamen Christus dicit: Pro vobis fundetur; ergo. 518- Π. Inst. Atqui Scriptura restringit vocem omnes ad multos, ut multorum nomine non veniant nisi electi; nam Apoc. V. 9. dicitur: Rede­ misti nos Deo in sanguine tuo ac omni tribu et lingua etc. et Joann. X. 15: Animam meam pono pro avibus meis14 ; et aliis omissis, Mattii. XV. 24. Christus aperte declarat se non esse missum, nisi ad oves, quae perierunt domus Israel; ergo. 519. Resp. Dist. antec. Nisi electi quoad efficaciam in actu secundo, seu quoad effectum, C. quoad efficaciam in actu primo, seu quoad affectum et gratiae necessariae largitionem, A’ Responsio patet ex dictis. Quum igitur Scriptura redemptionis beneficium restringere videtur, sive cum dicit Chri­ stum mortuum esse pro electis, vel pro ovibus suis, ut in locis citatis, sive ' quum alibi dicit eum mortuum esse pro credentibus, ut omnis, qui credit in cum, non pereat, vel pro iis, qui sunt in ecclesia : Tradidit semetipsum pro ea: haec dicuntur non in sensu exclusivo, sed praecisivo, id est, praecise affirmat Scriptura Christum mortuum esse pro electis in sensu a nobis ex­ posito, nec tamen negat ipsum mortuum etiam esse pro ceteris, sed solum ibi de illis reticet, quod alibi non semel, ut vidimus, clare inculcat. Chri­ stus proinde redemit omnes, vocavit multos, salvavit paucos, quia omnes suo modo vocantur, multi credunt, et pauci perseverare volunt. ”) Atque hic illorum solutio, quam plures tamen dare solent, non videtur satis accurata, quum dicunt Christum mortuum esse pro omnibus quoad sufficientiam, non tamen quoad efficientiam sive effectum. Si enim sermo esset tantum de sufficientia pretii a Christo soluti, jam nulla superesset controversia cum jansenistis. Ipsi enim ultro dant, pretium sanguinis Christi suf­ ficiens esse ad omnium solvenda peccata, immo et damnatorum et daemonum etiam. Sed controversia est, utrum Christus tale pretium solverit ad promerendum omnibus gratias necessarias ad salutem, necne; et praeterea an eas ita promeruerit ex inten­ tione eas reipsa omnibus conferendi, et non solum offerendi, quin reipsa tribuat, ut nonnulli autumant. ,4) Τήν ψυχρν μου τί3ημι ΰπίρ τών προβάτων, ubi observandum in graeco textu non haberi meis. 17,5 520. III. Inst. Pro illis solis mortuus est Christus, pro quibus oravit; atqui oravit pro solis praedestinatis; narn Joann. XVII. θ. Christus sic Pa­ trem orat : Aon pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi; ergo. 521. Resp. Dist. min. Oravit pro solis apostolis, seu pro solis praede­ stinatis, hac singulari oratione, Tr. numquam oravit pro omnibus, N. Hinc dato etiam, quod in citatis locis Christus oraverit pro omnibus et solis prae­ destinatis, nihil inde concludi potest, nisi probetur Christum numquam pro aliis orasse. At vero tantum abest, ut hoc probetur, ut potius contrarium constet: nam in hac eadem oratione v. 20. orat pro omnibus credituris, di­ cens: Aon pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum earum in me; v. 21. orat, ut mundus credat, quia tu me mi~ sisti; Luc. XXIII. 34. orat pro suis tortoribus; Pater dimitte illis; et alibi legimus: Erat pernoctans in oratione Dei (Luc. VI. 12.); ergo. 522. IV. Inst. 1. Si Christus orasset pro omnibus, omnibus de facto obtinuisset salutem, cum Christi oratio semper exaudita fuerit a Patre: Ego sciebam, ait ipse Christus, Joann. XI. 42. quia semper me audis, et Hebr. V. 7. de Christo dicitur: Exauditus est pro sua reverentia; atqui non omnes salvantur; 2. concludendum est igitur cum Jansenio Christum orasse pro quibusdam, ut salvarentur, pro aliis, ut justificarentur, pro aliis, ut crederent sine caritate, et eodem modo pro his tribus classibus passum et mortuum fuisse15; et sic omnia cohaerent. 523. Resp. Ad 1. Dist. maj. Si Christus non semper orasset con­ sentanee cum voluntate Patris, C. si semper oravit consentanee cum Patris voluntate, N. Jam vero quum in Patre seu in Deo duplex distinguatur vo­ luntas, antecedens et consequens, juxta dicta, relate ad hominum salutem, hinc Christus pro duplici illa divina voluntate semper oravit, semperque exauditus est. Id manifestum fit ex ipsius oratione, quam fudit in horto dicens : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu; quae oratio erat conditionata et conformis voluntati Patris. Quum igitur voluntas Dei antecedens sit, ut omnes salventur, con­ sequens vero praevisionem meritorum, ut non salventur, nisi qui gratiis usque ad mortem bene usi fuerint; hinc Christus eodem sensu oravit et exauditus est, etsi non omnes de facto salventur. 524. Ad 2. D. In ordine tamen ad salutem ab ipso intentam, quam credentes et justificati, bene utendo gratiis sibi concessis, possint obtinere, C. ut non consequerentur nisi gratias temporales fidei et justificationis per ex­ clusionem salutis, N. Hoc enim abhorret a Dei idea, qui non alio fine ejus­ modi gratias largiretur, nisi ut homines deterius damnarentur. 525. V. In st. Juxta s. August. De civitate Dei, lib. XXJ. cap. XXIV. |J) De yratia Christi, lib. III. cap. 21 > pag. 164. coi. 2. 176 ♦* : 11 5/ de aliquibus certa esset ecclesia, quod praedestinati sint in aeternum ignem ire cum diabolo, 1. tam pra eis non oraret quam nec pro ipso. Atqui Chri­ stus noverat reprobos ad aeternum ignem destinatos. Ergo pro eis non oravit; 2. immo nec mortuus est; alioquin poenas luisset peccatis reprobo­ rum debitas, qui proinde jam damnari non possent. 526. Resp. ad 1. Dist. maj. Non oraret consequenter ad praevisam eorum damnationem, C. non oraret antecedenter ad ejusmodi prae visi on em, xY. Sic dist. conseq. Christus pro eis non oravit consequenter ad praevisam eorum damnationem, C. antecedenter ac praecisione facta ab usu vel non usu gratiarum, quas ipsis promeritus est, A'. Reprobatio enim non est nisi effectus abusus seu non usus gratiarum; gratias autem ad salutem necessa­ rias Deus, ex s. Thoma loc. cit. et ut nos suo loco ostendemus, omnibus concedit, quia vult omnes homines salvos fieri, misitque Filium suum, ut daret semetipsum pro omnibus: proprio enim filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ut ait s. Paulus (Rom. VELI. 32.), ut quemad­ modum omnes in Adam mortui sunt, sic in Christo, quantum ex se erat, vivificarentur. 527. Ad 2. D. Poenas peccatis reproborum debitas luisset conditionate, C. absolute. xV. Nempe Christus passione sua meruit pro omnibus gratias, quibus homines bene utentes applicarent sibi merita mortis suae: quae conditio si ab hominibus impletur, remissionem peccatorum consequun­ tur et salvantur; si non impletur, damnantur et pereunt, prout damnantur reprobi, qui conditionem istam non implent, et ideo non implent, quia nolunt implere, ita ut nemo dicere possit: Per Deum abest (Eccli. XV. 11.), quo­ minus salvus sit. 528. II. Obj. Ex ss. patribus. S. August. Tract. J. in epist. Joann. num. 8. expendens verba illa: Ipse est propitiatio . . . . pro totius mundi, intelligit mundi nomine ecclesiam, pro qua sola Christus mortuus est; Tract. autem L1I. in Joann, expendens illud Christi: Omnia traham ad me ipsum, exponit de omnibus praedestinatis, sic lib. XXI. De civitate Dei, cap. XXIV. exponens verba apostoli Rom. XI. Conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur, ait: Omnium itaque miseretur vasorum misericordiae.... eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos er judaeis praedestinavit, vo­ cavit , justificavit, glorificavit, non omnium hominum, sed istorum omnium neminem damnaturus: quia, ut scribit ad Evodium, lèpist. CLXIX. alias CII. Non perit unus er illis, pro quibus mortuus est Christus; atque ut habet De adult, conjugiis, lib. I. cap. XV. Omnis, qui sanguine Christi redemptus est; non tamen omnis, qui homo est, etiam sanguine Christi redemptus est. Ergo juxta s. Augustinum Christus pro solis credentibus, seu pro solis potius praedestinatis mortuus est. Addi possunt Prudentius episcopus trecensis in Tractatoria; nec non s. Remigius episcopus lugdunensis in lib. De —____ L tribus epistolis, et in lib. De tuenda veritate Scripturae, ubi capitulum TV,, carisiacum, de Christi morte pro omnibus, velut absurdum et erroneum repre­ hendit; item concilium va lenti num III. damnans eundem canonem carisiacum, deiiniensque Christum pro solis credentibus mortuum esse; synodi lingo n ensis et tuli ensis, quarum capitula confirmavit Nico­ laus 1.16 ; ergo. 529. Resp. I. Ergo juxta citatos auctores Christus saltem mortuus est etiam pro reprobis fidelibus, ac proinde non pro solis praedestinatis, ut cum praedestinatianis contendit Jansenius. 530. Resp. II. Dist. cons. Ergo juxta allatas patrum et conciliorum auctoritates Christus pro solis credentibus mortuus est, immo pro electis, ad oblinendum eis de facto fidem vel salutem cohaerenter ad voluntatem Dei consequentem, C. pro solis credentibus vel electis mortuus est ad exceptio­ nem infidelium et reproborum, ita ut eis non promeruerit media sive gratias necessarias ad fidem ac salutem cohaerenter ad voluntatem Dei anteceden­ tem, N. Dummodo haec principia probe teneantur, difficile non est illas patrum ac conciliorum sententias, quae specie sibi contrariae videntur, con­ ciliare. 531. Neque omittendum est: I. propositum patrum et conciliorum, quae nobis opponuntur, esse pelagianorum ac semipelagianorum erroneam et hae­ reticam evertere doctrinam de aequali Dei et Christi affectu erga omnes sive praedestinatos sive reprobos, adeo ut utrorumque discretio, ut saepius dixi­ mus, a solis pendeat naturae viribus. 532. Π. Has auctoritates, si ad vivum resecari deberent, aeque pre­ mere adversarios, qui concedunt Christum obtinuisse reprobis gratias saltem temporales. 533. ΙΠ. Capitulum IV. carisiacum damnatum fuisse tum a synodis valentina ac tullensi tum a s. Remigio higdunensi errore facti deceptis, eo quod putaverint eo sensu concilium carisiacum definivisse Christum pro omnibus mortuum esse, ut mortuus pariter fuerit pro daemonibus ac damnatis.17 Prudentius autem trecensis nullius hac in parte auctoritatis est, utpote qui ad errores praedestinatianorum declinaverit. IÉ) Jans. tom. III. lib. III. cap. 21. pag. 103. col. 2. A.; item pag. 165. col. 2. C. *7) Patet ex ipsis verbis can. IV. cone, valent. ΙΠ. apud Labbaeum, tom. VUL col. 136. el can. IV. cone, lullens. iisdem ver­ bis concepti ac can. IV. syn. valent, ibid. Perrone, Praelectiones theolog. IV. fol. 690. Cf. de hoc arg. Petav. lib. XVUI. De incarnat, cap. 8 et seqq.; el Caroli du Plessis d1 Argentré soc. sorbon. Commen­ tarium historicum de praedestinat, ad glo­ riam et reprobat, capp. 7 et 8. Lut. Pa­ ris. 1709. 178 PROPOSITIO in. Deus voluntate seria et antecedente vult etiam infantes decedentes sine baptismate salvos fieri, et Christus pro iisdem mortuus est. 534. Haec propositio pia est et communis inter theologos; nam eadem argumenta, quae militant pro generali Dei voluntate salvandi omnes prorsus adultos, aeque militant pro voluntate Dei salvandi omnes infantes, quacum­ que demum ratione ex hac vita sine baptismo eripiantur; immo majorem quodammodo vim pro infantium salute praeseferrc videntur, quatenus infan­ tes ea impedimenta divinae gratiae non opponunt, ac illi quorum tamen salutem Deum, quantum ex se est. vere exoptare ac velle ostendimus. 535. Quare generali hoc solo argumento hanc propositionem evincimus: Deus sincere vult etiam istorum infantium salutem, si Christus et pro his infantibus sanguinem suum fudit ac mortuus est, ut ipsi pariter in eo vivifica­ rentur, atqui.......... 536. Jam vero minor evidenter patet ex auctoritate Apostoli, II. Cor. V. 14, 15. Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est Christus. In quae verba haec habet s. Augustinus, Op. imp. contra Julianum lib. I. cap. LXIV. Unus pro omnibus mortuus: ergo omnes mortui sunt. Conclusio haec apostoli invicta est, ac per hoc, quia et pro parvulis mortuus est, profecto etiam parvuli mortui sunt. Et ibid, lib. II. cap. CLXIII. Clamat apostolus: ergo omnes mortui sunt, et pro omni­ bus mortuus est; et vos reclamatis: non sunt mortui parvuli; clamate et quod sequitur: ergo non pro ipsis mortuus est; ergo. 537. Ad praeoccupandas adversariorum difficultates notandum est, hanc Dei voluntatem antecedentem sub duplici respectu conditionatam dici posse: tum scilicet ex parte parentum, tum ex parte ordinarii naturae cursus; qua­ tenus Deus, quantum ex se est, velit quidem et hos salvos fieri, et applicari ipsis media illa generalia, quae et pro ipsis praeparavit, dummodo tamen non obsistat reali istorum applicationi aut perversa parentum voluntas aut aliqua ipsorum culpa ac negligentia, vel dummodo non obstet ordinarius na­ turae cursus, quem ipse utpote provisor universalis non vult perturbare et impedire, ut istis infantibus in particulari salutis media de facto applicen­ tur; alioquin perpetuo ad miracula confugere deberet. Hinc antecedens haec Dei voluntas juxta nostrum concipiendi modum ratione prior est praevisione istorum impedimentorum; e contrario voluntas Dei consequens circa effecti­ vam infantium salutem et perditionem ea est, quae eorumdem impedimen­ torum praevisionem subsequitur. 179 D I F F1 C U L T Λ T E S. 538. I. 0 b j. Dons non vult salutem illorum, quibus nulla praeparavit aut confert media ad salutem consequendam idonea; atqui tales saltem in­ fantes sunt in utero matris morientes; ergo. 539. Resp. I. Dist. maj. Quibus nulla praeparavit aut confert media ad salutem consequendam idonea nec immediate neque mediate, Tr. saltem mediate, N. Tales sunt infantes isti, quorum parentibus Deus auxilium suf­ ficiens et idoneum confert pro loco et tempore, quo non solum propriae, sed etiam saluti filiorum prospiciunt. Ita auctor librorum De vocat, gentium, Hb. II. cap. XXIII. Non irreligiose arbitror credi, inquit, neque inconvenien­ ter intcUigi, quod isti paucorum dierum homines ad illam pertineant gratiae partem, quae universis semper est impensa nationibus, qua utique, si bene uterentur eorum parentes, etiam ipsi per eosdem juvarentur. Semper propterea supponitur aliqua culpa ex parte parentum aliorumve quorum curae com­ missi sunt, ob quam infantes decedunt sine regenerationis lavacro. 540. Resp. IL Dist. maj. Non praeparavit media ad salutem idonea ex defectu parentum, vel naturalis causarum secundarum ordinis quem Deus ut provisor universalis impedire non vult, C. ex defectu conferentis, nempe Dei, N. S. Thomas in lib. IV. Sent. dist. A7!, qu. 1. art. 1. ad 1 : Dicendum, inquit, quod non ex defectu divinae misericordiae infantibus in maternis uteris existentibus remedium non exhibetur; sed quia non sunt capaces illius reme­ dii .... quia non possunt subjici operationi ministrorum ecclesiae, per quos talia remedia ministrantur. Quia scilicet, ut observat Suarez, De providen­ tia gratiae circa reprobos lib. IV. cap. IV. num. 10. divinae voluntatis affectus circa aeternam salutem horum parvulorum habet rationem cujusdam inten­ tionis illius finis, quatenus per media comparari potest, seu, ut loquitur n. 12. per quae salus applicari solet.1 Utraque responsio bona est; eam quilibet seligat, quae magis sibi arriserit. ') Cf. De providentia yral. lib. IV. cap. 4. ubi fuse haec evolvitur materia, ct rejecta illorum theologorum sententia, qui voluntatem Dei circa horum infantium sa­ lutem exponunt de mera quadam compla­ centia, quae reperiri in Deo potest etiam quoad damnatos, pergit eximius doctor ostendero, quomodo vera ac proprie dicta sit in Deo voluntas circa salutem talium infantium, et quomodo vere ac proprie pro iisdem Christus mortuus fuerit, etsi salu­ tem et * fructum Christi mortis de facto non consequantur ob impedimenta recensita, quae Deus vincere ac superare non inten­ dit generali illa voluntate; vocatque hanc sententiam communiorem inter theologos. Ibiqüe argumenta Vasquezii in 1. part, s. Thomae, disput. XCVI. cap. II. soluta inveniuntur. Profecto, si Vasquez praevi­ disset quo pacto Jansenius sua erat sen­ tentia abusurus, in eam minime concessisset. Id ipsum de nonnullis aliis recte pronunciare licet. Addo Vasquezium fortasse non­ nisi verbis a communi theologorum senten­ tia recedere; sic enim scribit i» 1- part, s. Thomae qu. CVL cap. 3. ..Ceterum tri­ bus de causis dicere possumus Christum pro omnibus parvulis mortuum esse, qui 180 541. Π. Obj. S. Augustinus sensit Deum nullo modo velle istorum infantium salutem; ceteris enim locis praetermissis, Ep. CCXVI1. ad Vita­ lem, num. 17. ita loquitur s. Doctor: Quomodo dicitur omnes homines eam gratiam fuisse accepturos .... cum multis non detur parvulis, et sine illa plerique moriantur? et aliquando cupientibus festinantibusque parentibus, mini­ stris quoque volentibus ac paratis, Deo nolente, non detur, cum repente, ante­ quam detur, expirât, pro quo, ut acciperet, currebatur; ergo. 542. Resp. Xeg. antec. Ad prob. D. Deo nolente voluntate conse­ quente. C. voluntate antecedente, vel Λ. vel subdist. voluntate negativa, non tollendi scilicet illa impedimenta, C. voluntate positiva, seu ex directa ordinatione impedimentorum. A. Excludit s. Doctor voluntatem solam effi­ cacem et absolutam, non autem conditionatam, qualem nos propugnamus. Id patet ex eo, quod s. Augustinus locis supra adductis habuerit mortem Christi, pro istorum parvulorum salute oblatam, ut principium inconcussum, quo uti­ tur ad demonstrandam in omnes peccati originalis propagationem. Manife­ stum est autem Christum mortem suam non obtulisse pro salute illorum, quorum salutis ne quidem antecedentem et conditionatam in Deo voluntatem existere sciebat. 543. In st. Non desunt catholici theologi, qui negent Deum velle par­ vulorum istorum salutem, qnique propterea negent Christum pro illis pro­ prie mortuum esse, eumque solum quoad causae communitatem et sufficien­ tiam pretii mortuum esse contendant; ergo. 544. Resp. D. A. Sed immerito, quique manifeste contradicant apo­ stolo, C. jure ac juxta apostoli doctrinam, A’ Manifeste enim istorum theo­ logorum sententia adversatur apostolo docenti : Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; quorum verborum hic sensus est: si unus mor­ tuus est ad liberandos omnes a morte, ergo omnes per peccatum mortui sunt; alioquin, ut per se patet, nulla esset illatio ab apostolo facta. Prae­ terea haec verba: Unus pro omnibus mortuus est, sumi debent sensu obvio et proprio; atqui sumpta sensu obvio et proprio significant Christum mortem suam Patri obtulisse ex sincera voluntate, ut omnibus prodesset ad salutem. Ipso enim Jansenio fatente (qui certe hac in parte suspectus esse non debet), tamen pro daemonibus nullo modo mortuus dicitur: primo, quia communis erat causa parvulorum et omnium hominum, ob quam venerat, et pro qua oravit, extra quam dae­ mones omnino erant. Secundo, quia juste et pie credimus Christum non expresse de­ negasse ullis parvulis meritum suum, et a fructu suae passionis apud Patrem eos exclusisse, sicut daemones rejecit. Tertio, quia non minus pie afflmare possumus Christum voluntate simplicis affectus omni­ bus parvulis, nemine excepto, etiam post peccatum primi parentis, salutem deside­ rasse, sicut sibi ipsi vitam concupivit, at­ que ita pro omnibus orasse, ut salutem consequerentur, sicut pro se, ut liberaretur a morte, sed cum ea conditione, quam pro se facta adjecit: 'Verumtamen non mea, sed tua voluntas fiat.- Deinde dicta con­ firmat auctoritate s. Prosperi. 181 » Christum esse passum, crucifixum, mortuum, se redemptionem dedisse, vel pro­ pitiatorem esse pro omnibus, plus aliquid dicit, quam nude pretium sufficiens obtulisse, quod iis applicari nolit. Illud enim indicat, intentione morientis pre­ tium pro illis oblatum esse, ut ejus oblatione placatus Pater eos reipsa de ser­ vitute liberaret.2 Hic est fidelium sensus, et sensus ipsius s. Augustini, ut superius ostendimus. Ad haec porro si attendissent doctores, qui nobis opponuntur, numquam profecto inconsiderate in illam descendissent senten­ tiam. At rursum de hoc argumento in tract. De gratia. ’) Tom. ΙΠ. lib. III. cap. 21. pag. 164. col. 1. B. .n ha i . A, . , q jj. \ 6) Apud Livin. MeyeV,^//isf. Congreg. de auxiliis, lib. I. capj^-Jn qua inter ce­ tera scribit: «Obiter vi 'd* in bibliotheca collegii lugdunensis, tractatum de praedeslinatione; et, quamvis nonnisi sparsim, ut fit, oculos in eum injicere contigerit, co­ gnovi tamen, paternitatem vestram senten­ tiam illam, antiquitate, suavitate ac Scri­ pturarum nativa auctoritate nobilissimam, de praedestinatione ad gloriam post prae­ visa merita, amplecti ac tueri. Quod sane mihi gratissimum fuit, qui nimirum eam semper ut Dei misericordiae ac gratiae ma­ gis consentaneam, veriorem ac amabiliorem existimavi; quod etiam tantisper in libello De amore Dei indicavi." T) Pro utraque sententia videri inter alios possunt Boucat Ord. Minim. Theolo­ gia Patrum, vol. I. tract. 4. diss. 3. con­ clus. 3; Pelav. De Deo, lib. IX. et X; Du Perrone, Praelectiones theolog. JV. Plessis d1 Argentrè, Commentarius historieus de praedestin. vol. unie, in 4. Turn pro sententia de praedestinatione ante praevisa merita, card. Gotti, tom. IV. In prim. part. s. Thomae , qu. 3. dub. 3; Suarez, De praedest. lib. I. cap. 8 et seqq. ; Bellarm. De grat. et lib. arb. lib. Π. resol. XV. Pro sententia de praedestinatione post praevisa merita gratiae, Lessius, Disp, de praed. et reprob, angel, et hom. sect. II et seqq.; Vasquez, disp. 89. In I. part, s. Thom. cap. 1 et seqq.; Frassen, Min. Observ. Scotus Academ. tom. L tract. 2. sect. i. qu. 2; Tournely, De Deo, quaesi. 14. art. 2. conci. 5. Prae ceteris vero circa men­ tem ss. Augustini et Thomae, card. Jos. Tricassinus, Ord. Cap. De praedestinatione hominum ad gloriam, vol. un. in 4. Pa­ ris. 1619; et card. Sfondratus, Nodus prae­ destinationis dissolutus, vol. un. in 4. Ro­ mae 1696. 13 194 siderandas praedestinationis proprietates, quae sunt ejus certitudo et immuta­ bilitas ex parte Dei, et incertitudo ex parte nostra. Divinae praedestinationis existentiam inficiati sunt pelagiani: certitudinem et immutabilitatem rursum negarunt pelagiani ac semipelagiani; Calvinus unumquemque fidelem certum esse debere, et quidem certitudine fidei, de sua propria praedestinatione affirmavit. Adversus quos insequentes statuimus propositiones. PROPOSITIO I. Datur ex parte Dei veri nominis praedestinatio, eaque certa est el immutabilis. 588. Utraque propositionis pars est de fide, et tamquam de fide propugna­ tur a s. Augustino, tum in lib. De praedest. Sanctorum , tum in lib. De dono perseverantiae, et alibi passim: cujus judicium universa approbavit ecclesia adversus pelagianos et semipelagianos. * 589. Prior itaque propositionis pars sic evincitur ex Scriptura: Matth. XXV. 34. Christus electos sic alloquitur: Venite benedicti Patris mei, possidete • ·paratum vobis regnum a constitutione mundi; sic etiam (Rom. VIII. 29 et seq.) de praedestinatione ad fidem et gratiam loquens apostolus, ait: Quos praescivit et praedestinavit, . . . quos autem praedestinavit, hos et vocavit; 1 et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorifica vit2·. et (Eph. I. 4.): Elegit nos in ipso, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti . . . praedestinavit nos . . . secundum propositum voluntatis suae. Si igitur nemo venit in tempore ad fidem et gratiam, nisi qui praedestinatus est ab aeterno a Deo, a fortiori nemo venit ad gloriam, quae fructus est gratiae, nisi ab aeterno praedestinatus a Deo. * ζ' 590. Hinc s. Augustinus, lib. De dono persev. cap. XXIII. num. 65. scribit: Veritatem praedestinationis hujus et gratiae, quae nunc contra novos haereticos cura diligentiore defenditur, numquam ecclesia Christi non habuit; et s. Prosper in Resp. 1. ad objectiones Gallorum, ait: Praedestinationem Dei nullus catholicus negat. 591. Rationem porro theologicam nobis suppeditat s. Thomas, p. I. l) Cf. Collect. Cone. Labbaei tom. IV. col. 1673. adnoL Sirmondi, De confirm. Sy­ nodi , ubi refertur approbatio synodi arausicanae II. facta a Bonifacio rom. pont., ex duobus codicibus fossalensi et laudon., bis verbis contenta: .In hoc loco continetur synodus arausicana, quam per auctoritatem sanctus papa Bonifacius confirmavit. Et ideo quicumque aliter de gratia et libero arbitrio crediderit, quam vel ista auctoritas continet, vel in illa synodo constitutum est, contrarium sedi apostolicae et universae per totum mundum ecclesiae se esse co­ gnoscat." Reliqua ibi vide. ’) Si tamen hic textus, ut notatum est, intelligendus est de praedestinatione ad gloriam, quod plures inficiantur. Eum ta­ men attulimus, ut mori obtemperaremus. 195 qu. 23. art. 1. hoc eno ratiocinio: Cum aeterna vita sit finis naturae crea­ tae modum et proportionem excedens, adeoque nullus hominum virtute pro­ pria pertingere ad illam possit, necesse est, ut ad ipsam homo, quemadmo­ dum a sagittario sagitta mittitur in signum, a Deo dirigatur, qui solus et naturae, quae dirigitur, et finis, ad quem ille ordinatur, et mediorum, quibus ordinatur, est auctor. Hujus autem ordinis ratio, quae in tempore perficitur, cum nihil fiat a Deo, quod ante ab aeternitate non definierit, ex aeternitate fuit in mente Dei; atqui ratio haec est praedestinatio; igitur in Deo est, eaque ita est ad salutem necessaria, ut hanc obtinere nemo possit, qui non fuerit praedestinatus. 592. Exinde jam sequitur veritas alterius partis nostrae propositionis, de certitudine scilicet et immutabilitate praedestinationis, ita ut electorum numerus nec augeri nec minui possit; quod quidem Christus ipse testatus est (Joann. X. 27 et 28.), dicens: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis ; et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Horum, ait Augu­ stinus (lib. De corrept. et grat. cap. VII. 14.), «i quisquam perit, fallitur Deus : sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus; horum si quisquam perit, vitio humano vincitur Deus; sed nemo eorum perit, quia nulla re vincitur Deus; et 8. Fulgentius (lib. De fide, cap. XXXV.): Firmissime tene, inquit, et nul­ latenus dubites, omnes, quos vasa misericordiae gratuita bonitate Deus facit, ante constitutionem mundi in adoptionem filiorum Dei praedestinatos a Deo. Firmissime tene, neque perire posse aliquem eorum, quos Deus praedestinavit ad regnum caelorum, nec quemquam eorum, quos non praedestinavit ad vitam, ulla ratione posse salvari. 593. Et ratio ex dictis manifesta est: cum enim praedestinatio sit actus intellectus et voluntatis, quemadmodum intellectus divinus in sua prae­ scientia falli non potest, sic nec superari potest ejus voluntas, cum quidpiam absolute et efficaciter vult; vult autem Deus efficaciter et absolute solam electorum salutem; ergo. Inpervium sane mysterium, quod nos venerari quidem debemus, sed tamen scrutari absque periculo nequimus. Concludi­ mus propterea cum s. Augustino (lib. De Spir. et litt. cap. XXXIV.) : Jam si ad illam profunditatem scrutandam quisquam nos coarctet, cur illi ita sua­ deatur ut persuadeatur, illi autem non ita, duo sola occurrunt interim, quae respondere mihi placeat: O altitudo divitiarum! et: Num quid ini­ quitas apud Deum? Cui responsio ista displicet, quaerat doctiores, sed caveat, ne inveniat praesumptores. DIFFICULTATES. 594. I· Obj. adversus priorem partem. Si veri nominis praedestinatio ex parte Dei daretur, plura sequerentur absurda: ac 1. quidem Deum in- * 13 MMMi .4 196 ■ : justum personarum acceptorem esse, cum alios ab aeterno praedestinaverit, alios reprobaverit absque ullo merito vel demerito electi vol reprobati; 2. hominem sic posse ratiocinari: vel electus seu praedestinatus sum, vol non; quidquid egero, salutem consequar si praedestinatus sum, et peribo 81 non sum praedestinatus: aut desperabit ergo, aut aget quidquid lubet; 3. lapsis curam adimi, ac sanctis occasionem teporis afferri, cum in utra­ que parte superfluus sit labor, si neque rejectus ulla industria possit in­ trare, neque electus ulla negligentia possit excidere. Merito 4. propterea monachus ille adrumetinus, de quo loquitur s. Augustinus (lib. De dono per­ severantiae } cap. XV.), monasterium suum deseruit, ut saeculi deliciis indulgeret. 095. Resp. A'. A. Ad primam sequelam, D. Si Deus aliquid homini­ bus deberet, C. si nihil hominibus debet, subdist. si aliquos prae aliis eli­ geret vel praedestinaret ante praevisa merita gratiae, Tr.3 si post praevisa merita gratiae, A' In hac enim sententia Deus neminem vel eligeret vel reprobaret, nisi post praevisum bonum usum vel contemptum gratiae, quae supponitur omnibus praesto esse, ex allata s. Thomae doctrina; quod et nos suo loco ostendemus. Et tunc cessat omnis difficultas, quae nulla alia superesse potest, quam illa, quae oritur ex praescientia liberarum hominis actio­ num, quaeque solvenda est juxta ea, quae superius dicta sunt, ubi de scien­ tia Dei egimus. 596. Ad 2. Pariter D. Si praedestinatio supponatur ante praevisa merita gratiae, Tr. si post praevisa merita gratiae, N. In hac enim hypothesi ad propositum dilemma respondetur: eris praedestinatus, si bene vixeris juxta gratiam tibi collatam, et perseveraveris cum eadem usque in finem; si male vixeris et voluntarie gratiam respueris, damnaberis; sicut si aegrotus diceret: vel valetudinem sum recuperaturus, vel non; si primum, sive sumam sive non sumam amaram hanc potionem, convalescam; si alterum, sive sumam sive non, tamen moriar; ipsi enim responderemus: convalesces, si acceperis potionem seu pharmacum; morieris, si recuses. 597. Atque hinc jam responsio patet ad tertiam et quartam sequelam, quae opponebantur; omnes enim ejusmodi argumentationes peccant eo vitio, quod logici vocant a falso supponente, aut ab ignorantia elenchi. 598. I. Inst. Praedicta incommoda urgeri aeque possunt quoad prae­ destinationem in causa; unusquisque enim sic posset argumentari: vel sum 3) Etsi a nobis non improbetur senten­ tia illorum theologorum, qui inadaequatam praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita gratiae tueniur, attamen cum longe commodior solvendis novatorum difficulta­ tibus altera sententia nobis videatur, hinc est quod hac utamur ad rem nostram: cum utraque catholica sil, ideoque liberum sit alterutram in subsidium adhibere. Qui vero putat se posse priori sententia difficultates aeque solvere ac enodare, eadem utique uti poterit. : 197 praedestinatus ad gratiam, praesertim efficacem, et perseverantiam, vel non; si primum, quidquid egero, tandem consequar illam, et salvus ero; si secun­ dum, quidquid egero, damnabor; ergo. 599. Resp. *A. A. Ad propositum dilemma, D. Si efficacia gratiae et perseverantia repetenda esset a praedeterminatione physica, seu ab intrin­ seco, Tr. si a praeviso tantum hominis consensu, seu ab extrinseco, N. In hac siquidem sententia, ut diximus, supponitur Deum omnibus dare vel offerre gratias sive proxime sive remote sufficientes tum ad fidem tum ad salutem; si homo proinde his consenserit et oraverit, alias obtinebit, ipsamqne consequetur perseverantiam ; quod si secus fecerit, sibi soli imputare debet, si perierit. En verba s. Augustini, qui in lib. De corrept. et grat. inter cetera haec habet: O hamo, in praeceptione cognosce, quid debeas ha­ bere·, in correptione cognosce, tuo te vitio non habere; in oratione cognosce, unde accipias, quod vis habere. 600. II. Inst. Saltem quod aliquis accipiat a Deo gratiam, ut prae­ visam efficacem, provenit ex peculiari Dei erga ipsum electum praedilectione, cujus praedilectionis defectu tali gratia caret reprobus; ergo. 601. Resp. D. A. Sed absque aliorum praejudicio, C. cum aliorum praejudicio, N. Fatemur quidem ex peculiari Dei praedilectione effici, ut electus talem gratiam, praesertim finalis perseverantiae, consequatur; cum tamen Deus nihil cuipiam debeat, si alicui non dat gratiam ut praevisam efficacem, quid inde adversus Dei justitiam aut misericordiam sequitur, si gratia, a Deo reprobo concessa, sufficientissima ex se sit ad opus bonum obtinendum et ad perseverandum, et ex pura malitia recipientis, seu potius respuentis, effectum non habeat? Profecto non Deo, sed sibi reprobus im­ putare debet, quod restiterit eidem gratiae, quae praevisa est inefficax ex solo abusu ejus, cui confertur.4 Hinc rursum optime s. Augustinus: Dese­ runt et deseruntur, deseruit et desertus est.5 " 602. II. Obj. adversus alteram conclusionis partem. Quod potest amitti et recuperari, non est certum et immutabile ; atqui talis est praede­ stinatio: dicitur enim 1. de corona, quae est effectus praedestinationis6: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam; 2. sane homo praedesti­ natus potest mori in statu peccati; ergo. 603. Resp. Neg. min. Ad 1. D. cum s. Thoma, p. I. qu. 23. art. 6. ad 1. Si corona alicui destinata sit ex merito gratiae, et in actu primo, C. ‘) Si quid efficeret adversariorum diffi­ cultas, evinceret Deum semper ad maximum beneficium conferendum teneri, scilicet in­ duceret oplimismum; quod est absurdum. 5) De nat. et grat. cap. 26. «Non de­ serit, inquit, nisi deseratur, ut pie semper justeque vivatur;- et Enarr. in Ps. CXLV. num. 29: ..Non enim deseret, inquit, opus suum, nisi ab opere suo deseratur;· * et in lib. De corrept. et gratia, cap. 13: -Dese­ runt et deseruntur.·· 1’ 6) Apoc. III. 11. j * r 198 si ex praedestinatione divina, et in actu secundo, iV. Primo enim sensu tantum corona potest vel acquiri vel amitti. 604. Ad 2. Neg. Implicat enim quempiam ad gloriam praedestinatum esse ac mori in statu peccati; esset enim, et non esset praedestinatus. 605. Inst. 1. Possunt aliqui saltem de libro vitae, seu de praede­ stinatorum numero deleri; sic Moyses (Exod. XXXII. 34 et 32.): Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti; et David (Ps. LXXVIU. 29.): Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur; Joann. XVII. 12. Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ac eit periit, nisi filius perditionis; demum s. Petrus (Ep. II. cap. I. v. 10.): Sata­ gite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Ergo praedestinatio nec certa nec immutabilis est; prout 2. ratio ipsa con­ firmat; si enim talis esset, inferret necessitatem; ergo. 606. Resp. ad 1. cum s. Thoma, qu. 24. art. 1 et 3. Dist. antec. Si per librum vitae veniat notitia eorum, qui ordinantur ad vitam aeternam, C. si veniat notitia salvandorum in actu secundo, N. Et sic omnia Scriptura­ rum testimonia de libro vitae primo sensu accepto exponi debent; si tamen in omnibus adductis testimoniis sermo est de praedestinatione, quod plures negant; sermo enim potius est vel de vita praesenti, ut in Exodo, vel de censu verorum israelitarum, ut in Psalmo etc. 607. Ad 2. D. Inferret necessitatem consequentem, C. antecedentem, A’ Ut enim ratiocinatur s. Thomas qu. 23. art. 6., praedestinatio est pars provi­ dentiae, quae non easdem omnibus effectibus causas praeparavit, sed aliis necessarias, ut ex necessitate fierent, aliis vero contingentes et liberas, ut non fierent ex necessitate, sed contingenter et libere; et tamen providentiae ordo est infallibilis. Sic igitur, concludit, et ordo praedestinationis est certus, et tamen libertas arbitrii non tollitur, ex qua contingenter provenit praede­ stinationis effectus. PROPOSITIO Π. Nemo absque speciali revelatione certus esse potest de sua praedestinatione. 608. Propositio de fide est. His enim verbis concilium tridentinum sees. VI. can. 16. eam definivit: Si quis m num illud usque in finem per­ severantiae donum se certo habiturum absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc speciali revelatione didicerit, anathema sit; et cap. XII. ejusdem ses­ sionis jam docuerat: Nisi ex speciali revelatione sciri non potest, quos Deus sibi elegerit. 609. Probatur autem tum ex Scriptura, tum ex patribus. Apostolus enim ait (Rom. XI. 20.): Tu fide stas, noli altum sapere, sed time; et (I. Cor. 199 X. 12.): Qui se existimat stare, videat ne cadat. Hinc concludit (Philipp. II. 12.): Cum metu et tremore salutem vestram operamini. 610. S. Augustinus, ut excitet fideles ad orandum, et sic obtinendum perseverantiae donum, ita in lib. De correpi, et gral. cap. XIII. loquitur: Quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate vivitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat? 611. Ratio demum theologica id ipsum confirmat. Cum enim praede­ stinatio actus sit libor divinae voluntatis, nemo eum cognoscere potest independenter a divina manifestatione ; ergo. DIFFICULTATES. 612. Obj. Scriptura ubique supponit, nos certos esse posse de prae­ destinatione nostra; Christus enim 1. (Marc. XI. 24.) Omnia quaecumque orantes petitis, inquit, credite, quia accipietis: ergo et ipsam perseverantiam. Quod 2. magis aperte adhuc tradit apostolus (Rom. VIII. 16.), dicens: Spi­ ritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, d haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; 3- ac (I. Thess. I. 4.): Scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram. 4. Nil mirum proinde, si de se ipso scribere potuerit (II. Tim. IV. 8·): Reposita est mihi corona justitiae. 5. Apostolo Paulo consonat s. Joannes (Epist. I. cap. V. 13.), dicens: Haec scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei; ergo. 613. Resp. A' A. Ad 1. D. Si certi essemus nos bene orare ac per­ severaturos in eadem oratione, C. si et hoc incertum sit, N. Jam vero quid oremus, sicut oportet, nescimus, inquit apostolus (Rom. A7111. 26.). 614. Ad 2. D. Si filii et haeredes, quoad jus actuale, C. quoad perse­ verantiam finalem in tali jure, Ar. Addatur nos minime certo scire, utrum hic et nunc simus filii Dei, seu gratia sanctificante praediti. 615. Ad 3. D. Electionem vestram ad vocationem fidei, C. ad gloriam, subdist. in spe, C. in re, A7. 616. Ad 4. D. Reposita est corona bene certantibus usque in finem, prout de se sperabat apostolus, C. absolute, N. 617. Ad 5. D. Inchoative, per vocationem ad fidem, et fortasse etiam per gratiam, quam supponebat Joannes inesse fidelibus, C. in re, V. Et sane quot sunt, qui ad tempus credunt et diligunt, et tempore tentationis recedunt et pereunt? 200 ,’ι-. I' 1 > j.lil *.» ..l-Au iï'VUl 'V *. -Λ A R T I C U LUS U«Ç J Π. DE CAUSIS ET EFFECTU PRAEDESTINATIONIS. 618. Breviter nos ah his expediemus, cum magna ex parte, quae di­ cenda hic essent, praeoccupata jam fuerint. Haec autem addimus ad plenio­ rem argumenti, de quo actum est, cognitionem. 619. Dum inquiritur in causas praedestinationis, sensus hujus quae­ stionis non est de causa physica, ac de ea quao dicitur a priori; ut enim observat s. Thomas, p. L qu. 23. art. 5. ..Nullus fuit ita insanae mentis, qui diceret, merita esse causa divinae praedestinationis ex parte actus praede­ stinantis; sed hoc sub quaestione vertitur, utrum ex parte effectus praede­ stinatio habeat aliquam causam; et hoc est quaerere, utrum Deus praeordi­ naverit se daturum effectum praedestinationis alicui propter merita aliqua.· De sola propterea causa morali ac meritoria agitur. 620. Jam recensuimus circa ejusmodi causam errores pelagianorum ac semipelagianorum, nec non diversa scholasticorum placita circa praedestina­ tionem inadaequate sumptam in ordine intentionis. Superest propterea, ut addamus causam finalem praedestinationis esse gloriam Dei, efficientem esse aeternum Dei decretum, meritoriam externam seu principalem esse merita Christi, meritoriam internam seu secundariam, saltem quoad exeeutionem, esse merita supernaturalia ipsius praedestinati. 621. Quod vero attinet ad praedestinationis effectus, notandum est, duas conditiones requiri ad hoc, ut aliquid inter praedestinationis effectus recenseri possit: 1. ut sit a Deo tamquam causa praedestinante; nisi enim oriatur a praedestinatione tamquam a causa, non potest esse ejus effectus; 2. ut cum gloria caelesti connexionem habeat, et ad eam actu de facto per­ ducat. Hinc, praedestinationis effectus sunt vocatio, justificatio et glorificatio, juxta illud apostoli (Rom. VHL): Quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Inter praedestinationis effectus recensentur deinde naturalia illa bona, quae ex speciali Dei providentia et amore ad vitam aeternam ordinantur, cujusmodi sunt ingenium, bona indoles etc. dicente eodem apostolo (loc. cit.): Dili­ gentibus Deum omnia cooperantur in bonum iis, qui secundum propositum vocati sunt sanctù Recensentur demum mala poenae, et juxta aliquos ipsa mala culpae seu peccata, non quidem per se et ratione sui, sed, ut ajunt, per accidens, ratione nempe subsequentium bonorum, quae Deus sua miseri­ cordia ac virtute ex illis novit eruere, juxta illud s. Augustini (De civ. Dei. lib. XIV. cap. XIII.) : Audeo dicere, superbis esse utile cadere in aliquod aper­ tum manifestumque peccatum , unde sibi displiceant, qui jam sibi placendo ce­ ciderant. Salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando flevit, quam sibi pia- 201 cirtï, quando praesumpsit. Hoo dicit et sacer Psalmus: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine; id est, ut tu eis placeas, quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerunt, quaerendo suum. Qui plura cupit, consulat Suarez, De effectibus praedestinationis lib. III. CAPUT REPROBATIONE. DE , ^· 4 r I III. . * | » * ' . · *. 4 ' ’ ’ · * * * * i I t · · 622. Reprobatio idem est ac rejectio; definitur autem a Magistro Sen­ tent. lib. I. dist. XI. Praescientia iniquitatis quorumdam, et praeparatio damnationis eorumdcm. Haec autem definitio soli competit reprobationi po­ sitivae, quae tres actus complectitur: permissionem culpae, negationem gra­ tiae efficacis ad resurgendum ab eadem culpa, decretum damnationis. Ex quibus patet reprobationis causam proximam aliam non esse nisi peccatum; in quo magna est catholicorum omnium consensio adversus calvinistas et praedestinatianos. . ; n ! t ' r ,· * 623· Verum magna lis fervet inter theologos relate ad reprobationem negativam, num scilicet in primis detur haec negativa reprobatio, quae juxta aliquos consistit in Dei decreto excludendi aliquos a gloria, tamquam a benefi­ cio indebito, ex sola sua voluntate, ante praevisum quodcumque eorum peccatum, sive originale, sive actuale; quin tamen positive addicat vel destinet quempiam ad poenas, nisi ex praeviso peccato; in quo differunt a praedestinatianis, 1 Juxta alios vero consistit in sola exclusione a gloria absque de­ creto aliquo positivo; et solum negative se habet, quatenus Deus aliquos non praedestinat ad gloriam. 2 Harum opinionum fundamentum pendet ex sen­ tentia, quam isti theologi tuentur, de gratuita electione ad gloriam, seu ante praevisa merita gratiae. 624. Qui vero adstruunt praedestinationem inadaequatam post praevisa ejusmodi merita, nullam agnoscunt negativam reprobationem, quae consistat in exclusione a gloria, sive ista fiat actu positivo sive negativo ; sed conten­ dunt neminem excludi a gloria nisi ex praeviso aliquo peccato, originali qui­ dem in infantibus decedentibus absque baptismo, actuali autem in fidelibus adultis, originali simul et actuali in infidelibus. Adeo ut unum idemque sit excludere a gloria, et poenis addicere ex pracvisione culpae. 3 *) De erroribus praedestinatianorum cons. Petavius, De Incam. lib. XIII. cap. 6 et seqq. a) Haec sententia communis est omni­ bus theologis, qui propugnant gratuitam praedestinationem ad gloriam: quam alii repetunt a peccato originali vel in sé, vel saltem in radice, seu causa remota; alii a sola voluntate Dei, negative se habentis respectu non electorum, ob rationes seu motiva nobis ignota etc. CI. Suarez, De reprob. lib. V. cap. 5. num. 1 ct seqq. prae­ sertim num. 2. 3) Cf. Petav. De Deo, lib. X. cap. 3 t i~ 202 625· Attamen sive admittatur sive rejiciatur haec negativa reprobatio, cum reprobatio positiva quae supponit peccatum ut causam proximam, exigat causam remotam et, ut vocant, radicalem, quae consistit tum in decreto permissivo peccati, seu non dandi gratiam efficacem ad ipsum impediendum, nec concedendi gratiam ad resurgendum a tali peccato; hic rursum disceptant theologi, unde repetenda sit haec Dei circa reprobos agendi ratio: num sci­ licet a sola ejus voluntate, num a defectu gratiae, num etiam a peccato ori­ ginali, licet deleto, influente tamen ut causa remota. Ac demum, admissis etiam tribus his causis, disputant circa causam principalem, quaenam scilicet ex his causis censenda sit radix, ex qua ceterae profluant. 626. Nos, hisce domesticis concertationibus dimissis, unice incumbimus in adstruenda veritate catholica adversus pracdestinatianos, tum veteres tum recentiores, qui impie contendunt Deum pro arbitrio suo homines ante quamcumque culpae praevisionem praedestinasse ad aeternum interitum. Ex quo inferunt, Deum his denegare fidem et omnem gratiam, eosque necessitate ad peccandum compellere, decipere et iis illudere; sacramenti relate ad hos reprobos sterilia ac nuda signa esse. Ita Calvinus passim, apud Bellarminum, tom IV. Controv. lib. Π. De statu peccati cap. ΠΙ. ; nec non apud Petavium, De Deo lib X. cap. VI et seqq. 627. Non tamen sibi semper constitit Calvinus, prout haereticis omnibus mos est; alibi enim videtur in peccatum originale tamquam in causam reji­ cere hominum, etiam fidelium, reprobationem, peccandi necessitatem, alia­ que nuper recensita. Huic posteriori sententiae Jansenius subscribit; sub­ scribunt pariter recentiores calvinistae, gomaristae nuncupati, ut patet ex actis synodi dordrechtanae. 4 Qui primae sententiae Calvini adhaerent, antelapsarii vocantur; qui posteriorem sequuntur, postlapsarii seu superlapsarii audiunt. PROPOSITIO. Impium est asserere Deum ex solo beneplacite) aliquos homines positive repro­ basse, atque aeternis suppliciis destinasse absque praevii peccati praevisione. 628. Impia enim censeri debet sententia, quae aperte repugnat Scripturae, traditioni universae, ipsique sanae rationi. Talem vero esse Calvini et 4. ubi ex Scriptura atque ex patrum graecorum et latinorum communi doctrina osten­ dit, Deum velle omnes homines salvos fieri voluntate efficaci, licet conditionala; Deum omnes diligere, odisse neminem; omnibus gratiam dare, nullam esse repro­ bationem mere negativam; amorem et odium Dei intelligendum esse de praesenti homi­ num statu; non posse baptizatos propter massae vitium et peccatum originale repro­ bari. ’) Part I. sess. 99. pag. 268. apud Petav. De praed. lib. X. cap. 2. §. 15. ac praedeetinatianorum sententiam, sic ostendimus : Scriptura in primis haec tradit: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum, ut Sap. L 13.; ac ibid. XI. 25. rationem addit, sic Deum alloquens: Diligis omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti. Docet praeterea Scriptura, Deum nolle aliquos perire (II. Petr. III. 9.); nolle, mortem impii, sed ut magis con­ vertatur et vivat (Ezech. XVIII. 23.); ergo a fortiori Deus neminem reprobat ac poenis aeternis destinat absque praevisione peccati. Tertio denique Scri­ ptura nullam unquam aliam causam assignat tum irae et indignationis Dei, tum aeternae damnationis, praeter peccatum. Apostolus enim ait ( Rom. II. 8 et 9.): Iis, qui sunt ex contentione, et non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam homi­ nis operantis malum; et Christus (Matth. XXV. 41.): Discedite a me male- · dicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; ergo ex verbis Christi unica ratio, cur in istos reprobos damnationis feratur sententia, est neglectus bonorum operum, ad quae ipsi tenebantur. 629. Patres unanimi consensu reprobationis causam non in voluntatem Dei, sed in hominum peccata praevisa rejiciunt; nos unum laudamus Au­ gustinum, qui lib. III. Contra Julianum scribit: Bonus est Deus, justus est Deus, potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quempiam sine malis meritis damnare, quia justus est. 1 630. Ratio demum theologica multiplex est. Ac 1. quidem petitur ex voluntate Dei salvandi omnes, et omnes ad aeternam felicitatem perducendi, quantum in ipso est, si homines illud vitio ac malitia sua non impedirent, prout superius ostendimus. Petitur 2. ex divina misericordia et justitia, quae sunt universae viae Domini; ex neutrius enim vi potuit Deus hominem sem­ piterno exitio devovere absque ipsius culpa: non ex misericordia, ut patet; non ex justitia, quae poenam non decernit nisi ex culpa. 3- Demum petitur ex ejus agendi ratione in tempore. Deus neminem in tempore damnat, nisi aliqua praecesserit culpa; ergo neque ab aeterno ad poenam quempiam prae­ destinavit, nisi supposita culpa. 631. Quod autem Deus neminem praedestinaverit ad peccatum, ideoque non sit auctor peccati, et homo libero polleat arbitrio, etiam supposito pec­ cato originali, id a nobis suo loco ostendetur. DIFFICULTATES. 632. Ohj. Scriptura nullam aliam assignat causam hominum reprobatio­ nis praeter unam Dei voluntatem. Apostolus enim Rom. IX. 11 et seqq. De Deo, I. c. cap. 2, 3 et 4 ; Manuale Controv. lib. III. cap. 3. *) Cons. Petav. Becanus, qu. 1 ; Tournely, conclus. 5. De Deo, qu. XXIII. art. 2. ία· 204 ! ■ •i. haec aperte habet: Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui; tum v. 16. Igitur non est volentis, neque currentis; sed miserentis est Dei; ac propterea de Pharaone v. 17. er nomine ipsius Dei scribit: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in fe virtutem meam; et clarius adhuc v. 18· Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat: ac demum concludit v. 21. rationem reddens: An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Ergo ab una Dei voluntate reprobatio repeti debet. 633- Resp. D. A. Reprobationis a gratia vocationis ac fidei, C, a * gloria, iV. Scopus enim apostoli in tota hac epistola est, ostendere vocationem ad gratiam esse prorsus gratuitam, non autem ex praecedentibus ineritis, quae neque in gentilibus, neque in judaeis ulla erant, vel si quae erant, mala erant. Hinc, cum omnes pariter sub peccato essent, et egerent gloria Dei, Deus, qui liber omnino est in dispensatione bonorum suorum, gentilium misertus est, et vocavit eos misericorditer; judaeos, generatim saltem, juste reprobavit ob ipsorum incredulitatem; sicut in temporali benedictione et patriarcharum serie, in pari conditione, praetulit Jacob fratri suo Esau; sicut Pharaonem illum in propria induratione reliquit, Nabuchodonosoris autem misertus est; prout demum ex duobus peccatoribus, qui luto viliores sunt, alterum assumit ad gratiam ex misericordia, alterum relinquit in peccato ex justitia; ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. 634. Ex his duo nobis colligenda sunt. Ac 1. si comparative quae­ ratur, cur e duobus peccatoribus, vel solo originali vel etiam actuali pec­ cato infectis, Deus uni majorem exhibeat misericordiam quam alteri, non aliam esse causam quam Dei voluntatem. Huc spectat illud apostoli: 0 altitudo! 2. Si seorsum quaeratur, cur Deus hunc vel illum repellat a justitia vel gloria, veram causam esse, quia peccator est et impius. Hinc s. Augustinus hanc rationem assignat, cur Deus Esau odio habuerit, lib. I. Ad Simplicianum cap. II. scribens: Deus non odit Esau hominem: sed odit Esau peccatorem. Sic, ad hoc ut respondeat, cur Deus hujus aut illius non misereatur. haec habet Epist. CXCIV. n. 14. Quae­ rimus meritum obdurationis et invenimus .... Quibus non impertitur misericordiam nec digni sunt; nec merentur; et potius ut. non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. 1 635. In st. 1. Legitur Prov. XVI. 4. Universa propter semetipsum ope­ ratus est Dominus, impium quoque ad diem malum; et 2. Sap. XIV. 11. Creaturae Dei in odium factae sunt. Et sane 3· qui sine baptismo decedunt, ac tot intideles, qui de Christo non audiunt, cur creantur, nisi ut da­ mnentur ? ergo. 205 636. Reep, ad 1. D. Praesupposito peccato impius servatur ad diem malum, C. eo non praesupposito, N. 637. Ad 2. pariter D. Ex culpa hominum, C. ex intentione Dei, N. Omnes enim Dei creaturae bonae sunt; sed si homines iis ad peccandum ab­ utuntur, sibi solis imputare debent, si indidem ruinae occasionem inveniunt. 638. Ad 3. Responsio patet ex dictis circa voluntatem Dei salvandi omnes. Nunc addimus cum s. Prospero, in Responsione ad objectionem ter­ tiam vincentianam : „Nemo a Deo ita creatus est, ut pereat; quia alia est causa nascendi, alia pereundi. Ut enim nascantur homines, conditoris est beneficium; ut autem pereant, praevaricationis est meritum?' 639. Huc spectant, quae acute observat s. Augustinus in lib. De vera rdig. cap. XXV. num. 46. de duplici providentiae ordine, cum privatis nempe individuis, et cum integris nationibus, circa hominum salutem; ex qnibus discimus, neminem nisi de seipso conqueri posse, si ab ea excidat: „Quoniam divina providentia, inquitj non solum singulis hominibus quasi privatim, sed universo generi humano tamquam publice consulit, quid cum singulis agatur, Deus, qui agit, atque ipsi cum quibus agitur, sciunt; quid autem agatur cum genere humano. per historiam commendari voluit et per pro­ phetiam?' fl TRACTATUS DE SS. TRINITATE. fi?' Γ|ΙΗΗ^·Ι Qj 01 tJ GI TRACTATUS V/p MJMW UTto J >< » ftfcl > 'Γΐί η ,<^·; ■· ι> UJ | wν P R Ο Ο Ε Μ I U Μ. 1. Hactenus de Deo ejusque attributis, sin minus pro rei amplitudine et gravitate, at pro necessitate et utilitate adolescentium, quibus praelectiones hae conscriptae sunt, sane quantum satis est. Tempus jam est, ut gradum animumque convertamus ad augustissimum Trinitatis mysterium, quod est totius, qua christiani sumus, fidei basis ac fundamentum ; quo posito, cetera religionis nostrae mysteria subsistunt; quo sublato, cetera pariter corruant necesse est. 2. Fidem mysterii hujus totam summatim amplexus est auctor symboli, quod athanasianum dicitur, illis verbis: Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur : neque confun­ dentes personas, neque substantiam separantes, seu, ut canit ecclesia in prae­ fatione de Trinitate, eo reducitur fidei nostrae professio: Ut in personis pro­ prietas, in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas. 3. Quum igitur catholicae fidei confessio de Trinitate consistat in agno­ scenda numerica trium personarum distinctione in una et individua essentia divina, quo fit, ut tres istae personae consubstantiales sint et coaequales, ita tamen ut una ab alia procedat, Filius quidem a Patre per aeternam generationem, Spiritus Sanctus a Patre et Filio tamquam ab uno principio per simplicem processionem, in tres classes dividi possunt errores, qui huic mysterio adversantur. 4. Prima est eorum, qui nullam agnoscunt in Deo personarum distin­ ctionem; cujusmodi in ecclesiae exordio fuerunt sabelliani et omnes surculi, qui ab iis enati sunt. Perrone, Pradeetïonrs theolog. IV. jA FMJC 210 5. Altera eorum est, qui consubstantialitatem et aequalitatem persona­ rum in divinis sustulerunt; quales fuerunt ariani, anomaei et macedoniani, cum suis omnibus variationibus et sectis ab iis profluentibus. 6. Tertia demum complectitur eos, qui inficiati sunt Spiritum Sanctum a Patre et Filio, tamquam ab uno principio, procedere, ut graeci schismatici. 7. Aetate hac nostra omnes hosce errores renovarunt sociniani, seu unitarii, ac demum rationalistae, qui non agnoscunt in Deo nisi unicam per­ sonam, cetera vero omnia respuunt, veluti sanae rationi contraria, atque a platonicis doctrinis exorta commenta. His accesserunt non pauci sive ex Germania sive ex Gallia, qui mysterium sanctissimae Trinitatis ita expo­ nunt, ut penitus evanescat. Sic ex neo-eclecticis alii autumarunt Trini­ tatem non esse nisi ideam infiniti, finiti eorumqw relationis, uti Cousin 2: vel Trinitatem non esse nisi triplicem manifestationem Dei, seu unius ejusdemque personae in lege, in evangelio et in ecclesia 35 alii docuerunt eam esse unitatem, quae implicat potentiam, amorem et spiritum. 4 Et ita porro alii non pauci, qui augustissimi hujus mysterii doctrinam ita temerarunt, ut a catholica ejus fide plane abhorreant, quorum nimis longum esset erronea placita recensere. 8. Ut omnibus his erroribus, quibus funditus evertitur tota Christiana religio, catholicam doctrinam, methodo adhibita, opponamus, praemissis ne­ cessariis notionibus ad pleniorem dicendorum intelligentiam, 1. generatim adstrueraus existentiam et veritatem trium personarum subsistentium in uni­ tate divinae naturae, ex fontibus nobis propriis, Scriptura scilicet et Tradi­ tione, prout eas semper intellexit ecclesia; simulque ostendemus impervium ejusmodi mysterium rectae rationi minime adversari. Demum ex demonstrata ac vindicata generali hac veritate, velut per modum corollariorum, singillatim deducemus divinitatem Filii atque Spiritus Sancti. 2. Ostendemus juxta easdem regulas, Spiritum Sanctum non minus a Patre quam a Filio proce­ dere. 3. His addemus nonnulla scholia, ad ea uberius explananda, quae de hoc mysterio auditoribus nostris magis opportuna ac scitu utilia videbuntur, · ut eas cognitiones hauriant, quae conferunt ad pleniorem ejusdem veritatis notitiam. Haec autem omnia sex omnino capitibus complectemur. ') Omnium haereticorum, qui quoquomodo contra rectam fidem de Trinitate pec­ carunt, historiam exhibet Petavius, De Trin. lib. I. cap. 6 et seqq. ’) Methode à suivre pour C histoire de la philosophie. Fragments philosophiques ? I et introduction à l'histoire de la philo­ sophie. 3) Idem ibid. I 4) Michelet, Histoire de France, tom. L pag. 433. CAPUT I. DE VOCIBUS, QUAE IN DISSERENDO DE AUGUSTISSIMO TRINITATIS MYSTERIO USURPANTUR. 9. Recte monuit s. Hilarius: Ut, quia malignitas, instinctu diabolicae fraudulentiae excitata, veritatem rerum per naturae nomina eludit, nos naturas nominum proferamus. 1 Horum autem nominum seu vocabulorum accurata expositio duobus potissimum commodis inservit, primo quidem dicendorum perspicuitati, deinde vero explanandis quaestionibus, ex diversa, quae inter­ dum apud veteres obtinuit, earumdem vocum notione ac vi exortis, quibus non semel haeretici abusi sunt. 10. Quum autem ad duo praecipua capita revocari possint, quae myste­ rium, de quo agimus, spectant, unitatem scilicet ac distinctionem ; hinc vo­ cabula theologorum usu trita, cum de eo disserunt, bifariam dividuntur, quorum alia afficiunt unitatem divinae naturae, et personis tribus sunt com•♦ munia, alia respiciunt personas seorsum sumptas et eas proprietates, quae l personales vocantur. De utrisque propterea, prout ad rem praesentem per­ tinet, disserendum. 11. Ejusmodi igitur vocabula in primis sunt essentia, natura, substantia, existentia, subsistentia, suppositum atque persona. His accedunt ea quae spectant ad origines ac relationes. 12. Essentia, quae ab esse nomen habet, est id, quo res quaelibet est id quod est. Sic essentia hominis est id, per quod homo, homo est. Cum vero in re nihil sit prius eo, per quod res ipsa est id quod est, nihil in re est prius essentia. Tria ad notionem essentiae metaphysicae consti­ tuendam concurrunt: 1. ut sit id, quod primum in re concipitur; 2. ut sit eorum omnium, quae in re sunt, aut ab ea dimanant, radix ac fundamentum; ') De Triti, lib. II. num. 5. * 14 212 3. nt sit id, per quod res ipsa ab alia qualibet secernitur; id enim rei cujuslibet est essentia, inquit Petavius, quod in ea primum est, et a quo reliqua deinceps, quae sunt, derivantur. 2 Hinc hominis essentia in eo est, quod sit animal rationale; trianguli, ut tribus angulis ac lateribus constet etc. 3 13. Naturae vox est a nascor 4w adeo ut. ejusdem naturae esse parti­ cipem. si vocis etymon spectes, tanti valeat, quanti fuisse aliquem parenti­ bus iisdem satum vel editum in lucem. 5 At progressu temporis deflexit naturae vox a primaeva hac notione, ac saepe pro essentia usurpata est.6 Prout tamen ab essentia distinguitur, natura definiri solet principium actionis ac operationum rei intime inhaerens. 7 Quatenus autem Deo accommodatur, dici potest principium actionis divinae, ab ipsa tamen actione interiori minime sejunctum. Istius significationis naturae usus receptissimus est apud patres, sive graecos sive latinos, qui considerant operationes et actiones velut notam et characterem vel indicem naturae. Hinc probant in Christo duas fuisse naturas ex diversis operationibus. Actionem enim veteres communi consensu dixerunt substantialem naturae motionem, id est, interiorem et pro* priam, non extrinsecus advenientem. 8 14. Substantia ab accuratioribus philosophis definitur id quod nullo alio indiget, cui inhaereat ad existendum. Hoc proinde sensu substantia in suo conceptu, seu, ut dicitur, in recto, non importat nisi meram negatio­ nem essentialis dependentiae a subjecto in existendo; quemadmodum notio entis meram tantummodo intrinsecae contradictionis negationem designat. a) Cf. Petav. De Deo, lib. I. cap. 6. §. 3. Ita etiam philosophi: ut Christ. Wolf, Philosophia prima, sive Ontolog. part. I. sect. 2. cap. 3. §- 143 et seqq. edit. Veron. 1736; Fortunatus a Brixia, Metaph. part. L prop. L corol. I; Storchenau, Ontol. sect. 2. cap. 2. §. 45. 3) Notandum vero est, cum de Trinitate disseritur, nomen essentiae usurpari de essentia physica. 4) Cf. Lactant. Divin. Instit. lib. III. cap. 28. edit. Paris. 1748: s. Thomas part. I. qu. 29. art. 1. ad 4; Petav. De Trin. lib. II. cap. 5 et seqq. Veteres haeretici a germano hoc et veteri naturae significatu occasionem arri­ piebant, nc dici paterentur personam Tri­ nitatis vel secundam vel tertiam ejusdem esse naturae cum prima, eo quod reliquae duae a prima, prima vero a nulla originem duxerit. s) Si quidem ipso latinitatis anreo sae­ culo vox naturae usurpata est ad designan­ dam rem quamlibet cxislentem, ac saepe posita est pro essentia. Sic Horat. lib. Π. Sat. VIII. v. 91. , Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes; Suaves res, si non causas narraret carum et Naturas dominas. T) Post Aristotelem recentiores philoso­ phi definire solent naturam corporum, tam­ quam ea sil principium actionis et passio­ num, quae in corpore contingunt. Cf. Stor­ chenau, Cosmol. §. 85 et seqq.; Christ. Wolf, Cosm. §. 145 et 503. Quum in spi­ ritibus et praesertim in Deo nulla passio possit habere locum, ideo natura sic in ge­ nere definita est, ut queat Deo ac spiriti­ bus aptari. ’) Cf. Wolf, Ontol. §. 713 et seqq.: Pe­ tav. De Incarnat, lib- VIII. cap. 2. §. 4 et seq. 213 Triplici autem sensu substantia accipi potest: 1. pro essentia9: 2. pro eo quod subest accidentibus ac modificationibus, quo sensu a substando (acci­ dentibus) dicta fuit; 3. pro re per se existente. Et hoc postremo sensu tam de Deo, quam de creaturis praedicari potest. ‘° 15. Existentia est essentia in actu; seu exietere res aliqua dicitur, cum in rerum natura posita,est, et extra merum possibilitatis statum reperitur. Ex qua definitione patet existentiam ab essentia in eo differre, quod essentia, nempe metaphysica, sit prorsus necessaria, non item, generatim saltem, existentia, quae insuper aliquid amplius dicit praeter simplicem pos­ sibilitatem; hinc a nonnullis dicitur existentia possibilitatis complementum. Existere per essentiam dicitur ens, quod ita existit, ut ipsa ejus essentia sit ratio, cur existât, seu quod ideo existit, quia est id quod est. Sic Deus dicitur existere per suam essentiam, quia ratio cur existât, in ipsius essentia comprehen­ ditur. Contra vero id non existit per suam essentiam, cujus ratio existendi in ip­ sius essentia minime comprehenditur. Sic per suam essentiam non existit homo, quandoquidem non existit, quia homo est. Hinc primum dicitur ens a se, alterum vero ens ab alio. Et indidem patet discrimen inter essentiam et existentiam. 11 16. Subsistentia juxta vocabuli vim nihil aliud importat quam mo­ dum, quo substantia quaelibet, sive completa ut homo, sive incompleta ut pars hominis, bracilium, pes, existit. Attamen hic speciatim sumitur prout est modus, quo substantia quaedam singularis tota et ultimo completa sub­ sistit, suique juris efficitur; quare passim definitur ultimum substantiae com­ plementum, eam reddens sui juris sive incommunicabilem alteri tamquam sup­ posito sive personae. Per subsistentiam igitur substantia ita completur suique juris efficitur, ut independenter ab alio tamquam a persona vel supposito operetur, suasque proprietates declaret.12 ’) Quo sensu s. August. De Trinit. lib. VII. cap. 4. num. 7. scribit: Quia, sicut jam diximus, non aliter in sermone nostro, id est, latino, essentia quam substantia so­ let intelligi. Quod pluribus confirmat Pelav. De Deo, lib. I. cap. 6. num. 15 et seq. ,0) Dc diversis his substantiae acceptio­ nibus cf. Fortunatus a Brixia, Metaph. part. I. diss. 3. sect. 1; nec non Wolf, On­ tol. §.768 et seqq. ubi, cum definivisset substantiam : subjectum perdurabile et modiftcabile, nititur componere hanc suam de­ finitionem cum notione substantiae com­ muni, et cum notione cartesianorum etc. Fatetur tamen substantiae nomen Deo non convenire, nisi eminenter, non vero for­ maliter. Si loquatur de sua definitione, recte id quidem, non vero si in communi aliorum acceptione, ut patet ex ea, quae a nobis prolata est. Hinc optime Damasce­ nus, Dialect, cap. 4. Ουσία μίν ούρ ίστι πράγμα ανύπαρκτον, μι) δεόμενον ίτίριο πρόί ϋύΰταΟιν' ηγουν το ίν ϊαυτο) ον, καί μη ίν Ιτίρφ ϊχον τήν υπαρζαν. Id est : ..Substantia est res per se existens, nec alia indigens ad subsistendum; sive, id quod ita in se est, ut non existât in altero.° Vid. pag. 11. edit. Le Quien, Paris. 1712. Quae quidem definitio tam convenit Deo quam creaturis, quae dependent utique a Deo, at non inhaerent Deo tamquam sub­ jecto. 11 ) Cf. Slorchenau, Ontol. sect. III. cap. 3. §. 134. ,2) Cf. Fortun. a Brixia, ibid. part. L 214 17. Suppositum convenit cum subsistentia, atque inter utrumque hoc unum discrimen intercedit, quod subsistentia sumitur abstracte, supposi­ tum in concreto, ita ut suppositum sit ipsa substantia cum suo existendi modo, qui tamen potest esse vel proprius vel alienus, ut patet ex Incarna­ tione. in qua humanitas subsistit subsistentia propria divini Verbi. Suppo­ situm igitur definiri solet substantia ultimo completa suique juris. Ex qua definitione liquet suppositum non solum substantiam esse debere, et quidem individuam ac singularem, sed praeterea debere in eo esse principium inte­ grum suarum afiectionum seu operationum. Nec manus idcirco, nec ramus sunt supposita, cum non sint sui juris, sed manus a corpore et ramus ab arbore pendeat. Nec mens humana, nec corpus seorsum sumpta pariter sup­ posita sunt, cum anima pendeat a corpore atque corpus ab anima in suis exercendis operationibus, modumque existendi habeant non peculiarem et proprium, sed compositi totius. 13 IS. Persona idem est ac suppositum, sed rationale; post Boetium communi calculo definitur naturae rationalis individua substantia. Nonnullis haud satis arridet ejusmodi definitio; verentur enim, ne admissa hac defini­ tione tres in Deo habeantur, eaeque numero discretae et individuae substan­ tiae; sed immerito; cum in boëtiana definitione, ut observat Suarez 14, vox individua eumdem sensum habet, quam habere solet vox incommunicabilis. Si quis tamen vellet loqui brevius, et ambiguitatem omnem intercludere, posset personam dicere suppositum, vel subsistentiam rationalem. 19. Quod nos vocamus naturam, essentiam, personam, graeci vocant cpvaiv, ουσίαν, ύηόστασιν. Non tamen his vocabulis, ut observat Petavius 15, eadem perpetuo haesit significatio. Unde ortae contentiones et dis­ sidia in ecclesiis. Hac autem vocum confusione abusi pariter sunt refractarii sabelliani et ariani.16 sect. 3. definit. 3 et seqq., nec non Wolf, Ontol. §. 174 et seq. ,4J Cf. ibid. §. 135. Plura de hoc argu­ mento vid. apud Suarez, Metaph. disp. XXXIV. tom. II; cf. etiam Diss. posthuma Christ. Lupi Ord. s. Aug. de vocibus sub­ stantia, essentia, persona etc. tom. II. opp. edit. Ven. 1724. ’*) Ibid. sect. 1, li) De Trin. lib. IV. cap. 1. §.2. ubi ostendit diverso plane sensu vocem οιχτύ» adhibuisse philosophos gentiles ac ecclesiae doctores. Illi enim hoc nomine designa­ runt singularem individuamque substantiam, quam idcirco primam nominarunt. Verum chrisliani scriptores aliter fere utuntur hoc no­ mine, et ουσίαν appellant non singularem in­ dividuamque, sed communem individuis sub­ stantiam; primam vero seu singularem sub­ stantiam ύπόΰταβιν vocant, pauci eamdem οΰσίαν dicunt. Capite autem II. ostendit Petavius, eamdem viguisse acceptionis discrepan­ tiam circa vocem φύσιν, quam alii pro natura, ulpote a φΰναι, quod est nasci, alii pro sub­ stantia promiscue interdum etiam accepe­ runt. Sic pariter aliquando vox in sensu personae usurpata est seu hypostasis. Eamdem etiam viguisse apud veteres con­ fusam acceptionem vocis ΰποστάσιως, quae pro natura vel essentia adhibebatur, com­ pertum est; persona enim a graecis προ'ίωχον dicebatur. Ιβ) Ex promiscua illa, atque nondum de­ terminata vocum acceptione non parva con- — * ■ 215 20. Praeterea notandum est hactenus dicta nonnisi imperfecta ratione Deo convenire posse. In Deo enim natura, existentia et essentia unum sunt; quum ipse sit sua essentia, existentia, aeternitas etc. Sic nonnisi imper­ fecta ratione et ob sermonis inopiam de Deo personae praedicantur. Per­ sonae onim in creatis non solum subsistentiam, sed etiam entitatem distin­ ctam separatamque habent, quae limitatione sua unum tantum suppositum perficere potest; in Deo autem personae solum subsistendi modum distin­ ctum dicunt, totam vero divinam essentiam communem et indistinctam ha­ bent. Hi autem modi nostra cogitandi ratione supervenire concipiuntur ipsi divinae substantiae, quam afficiunt, et quam reddunt singularem in unaqua­ que persona. 17 Ex hac observatione corruit argumentum, quod jactant ad­ versus catholicam doctrinam de Trinitate hebraei et sociniani ex nomine personae: Non enim, inquit Jacquelot, alio nititur fundamento quam nominis hujus ad res creatas accommodati idea, atque definitione, quae alia prorsus est ab ea, quam in divinis habemus ; neque enim praeter subsistendi modum aliud ibi significat.18 Hinc tres personas dicimus in Deo esse, non tria in­ dividua; cum haec distinctas naturas connotent, quod alienum est a divinis fusio orta est, qua tum sabelliani, tum ariani abusi sunt, siquidem numquam haeretici bona fide utuntur. Patres enim illi, qui ούίίαν pro persona sumebant, et ΰπόΰταόιν pro essentia, dicebant 1res esse in Deo usias et unam hypostasim; e contra illi, qui usiam pro essentia usurpabant, ct hy­ postasim pro persona, dicebant 1res esse hypostases et unam usiam. Hinc sabelliani, qui contepdebanl unam ac simplicissimam esse in Deo personam, dicebant unam esse in Deo hyposlasin, et rejiciebant hanc sen­ tentiam in illos patres, qui unam hypostasin in Deo asseruerunt. Ariani vero, qui tres substantias separatas et diversi ordinis admittebant, affirmabant in Deo tres esse usias, et patrum illorum auctoritate fulcie­ bantur, qui, sumentes usiam pro persona, ires in Deo asserebant usias esse. Brevi dolus detectus est, sed cum haeretici illi mala fide id facerent, in errore perstiterunt. Contra vero, cum inter catholicos mota pa­ riter haec quaestio esset, praesertim inter Melctium et Paulinum, detecta logomachia, quaestio cessavit. Cf. Pet. ib. ,7) Hinc optime Petavius, De Ineam. lib. HL cap. 13. §. 3. «Cum dicimus, in­ quit, Filium unam esse hyposlasim divini­ tatis, vel Patrem, Filium et Spiritum S. tres esse divinitatis personas aut hypostases, naturam ipsam in singulis cogitamus, ve­ rum non absolute, ac per se; sed quatenus personali proprietate affecta, et quodam­ modo determinata est in unoquoqueet cap. 14. §. 3. ..Ea proprietas relativa cum natura communi conjuncta, prout animo ista percipimus, personam Trinitatis secundam constituit, quae (natura) hac affecta proprie­ tate tamquam forma subsistens efficitur, et hypostasis, ac persona.0 Ex his patet quod persona, vel hypostasis, seu suppositum, prout abstracte sumitur, quaedam sit natu­ rae modificatio, prout vero accipitur in con­ creto, ipsa est natura modificata, seu subsi­ stens ut tali affecta modo, proprietate, forma, nostra scilicet concipiendi ratione. Cum au­ tem in solo Deo detur substantia infinita, hinc fit, ut per formam, sive modum, sive proprietatem personalem substantiae finitae ac creatae, fiant substantiae finitae ac crea­ tae, non solum ratione modi, sed ipsius substantiae, non item in Deo. Mysterium propterea istud per nullum exemplum adae­ quate exprimi potest. ,8) Deuxième dissertation sur le Mes­ sie, chap. 6. pag. 512. edit. Amstelod. 1752. ■' - > i ’Λ’· 216 hypostasibus, in quibus una essentia est atque natura, ideoquo una naturalis seu essentialis mens, voluntas et operatio. 21. Juvat nonnulla addere emanatio unius ab alio. Emanare a principio vel tamquam a causa; cessione. Singulae hae voces sunt de originibus et relationibus. Origo esi autem potest unum ab alio vel tamquam rursus vel generatione vel simplici proexponendae. 22. Principium est id, quod rationem continet, cur illud sit, cujus dicitur principium, quodque principiatum nuncupatur; seu brevius: est illud quod habet in se rationem principiati : e. gr. pater est principium, filius principiatum, quia pater in se continet rationem, cur filius existât. Ex quo sequitur 1. principium debere aliquo modo distingui a principiato. Contine­ tur enim in principio ratio cur sit principiatum. Dixi aliquo modo distin­ gui: non enim necesse est, ut quoad essentiam distinguatur. Sic Pater in divinis vere est recteque dicitur principium Filii, licet eadem numero essentia in utroque habeatur. Sequitur 2- adesse necessariam connexionem inter principium et principiatum: ita namque se habent et mutuo se respiciunt, ut unum ex altero colligatur. Sequitur 3. principiatum esse suo principio aliquo modo posterius; ideo namque habetur principiatum, quia datur prin­ cipium. Dictum est pariter aliquo modo esse posterius principiatum suo principio, ab eoque pendere, quia satis est, ut haec posterioritas sit ordinis non autem temporis, atque haec dependentia sit solius relationis, prout in divinis contingit.19 23. Causa in genere dicitur principium influens esse in aliud; seu clarius: causa generatim sumpta est id quod rationem continet cur aliquo modo habetur aliud, natura distinctum. Quod autem a causa suum esse recepit, effectus nuncupatur, Causa itaque dicitur principium, quod stat loco generis. Omnis enim causa principium est, cum rationem contineat, cur sit effectus; at vero non omne principium est causa, cum non sit de ratione principii, ut a suo principiato natura distinguatur. Pater proinde in creatis est vere causa filii, at in divinis non est nisi principium; quia in creatis essentia seu substantia patris ab essentia seu substantia filii prorsus distinguitur, non autem in divinis. Notandum porro est graecos interdum vocare patrem causam filii, at causae nomine intelligunt principium, sensu a nobis exposito, id est, intrinsecum, non autem extrinsecum. 24. Generatio post s. Thomam , p. I. qu. 27. art. 2. passim definitur origo viventis a principio vivente conjuncto in similitudinem naturae. Haec autem similitudo debet esse speciei, non vero generis tantum, ut ibidem l9) Plura cf- apud Fortun. a Brixia Philon, mentis, tom. II. pag. 1. diss. 4. sect. 1. definit. 1 et seqq. IM - * 11 " 1 —— r- ... -T-- . -H , -* ffM^MMn. 1 217 exponit s. Doctor. Plura de generatione videri possunt apud Suarez, De Trinit. lib. IX. cap. 1 et seqq.20 25. Processio est origo unius ab alio; potest autem esse vel ad intra, ut dicitur, vel ad extra, et quidem, ut docet s. Thomas loc. cit., semper debet esse per aliquam actionem, vel immanentem vel transeuntem. Hinc magis patet processio quam generatio: omnis enim generatio est pro­ cessio, at non omnis processio generatio est. 26. Relatio est ordo seu habitudo unius ad alterum. Duo proinde extrema relatio poscit, unum quod se refert, aliud ad quod refertur. Iste autem ordo vel mutuus est in utroque extremorum, vel non est mutuus, sed tantum ex parte unius extremi; sic tectum refertur ad domum, etsi haec non referatur ad tectum. Si mutuus est, ut creator et creatura, dominus et servus, pater et filius etc., qui referuntur ad se invicem, perfecta datur oppositio relativa, qua sola mutuo se distinguunt; si vero mutuus hic ordo non sit, oppositio relativa erit imperfecta. Notandum est autem ad veram relationem constituendam necesse. non esse, ut oppositio intercedat inter sub­ stantias, sed satis esse, ut intercedat oppositio modi, quo termini sive ex­ trema ad se invicem referantur.21 27. Si oppositio sit inter substantias, dicitur ad aliud; talis est oppo20) Juvat hic in medium afferre defini­ tionem generationis, quam dedit Aristoteles; siquidem ab ipsa magna ex parte ortae sunt contentiones arianorum. Generatio itaque ab Aristotele definitur: »Ex eo, quod omni­ no non est, in substantiam facta mutatio, per quam res simpliciter fieri, non aliquid fieri dicitur.'· Ex hac porro definitione, quemadmodum patet, sequitur, ut ea quae generantur, sic se habeant, ut antea non existeront, neque in substantiis numeraren­ tur, transferantur in classem substantiarum, ac progressum faciant ad existentiam. Hauc vero definitionem adoptantes ariani, et trans­ ferentes ad divina, inscite ac impie simul dixerunt de non exlantibus venisse filium, et fuisse aliquando tempus, quando non erat. Quod cum saepe recantarent, neque ad officium redire vellent, ecclesia eos pro­ scripsit, ut cum suo Aristotele saperont, ne­ que rem catholicam perturbarent. Errabant etiam maxime, quod in hac definitione ni­ hil differat generatio a creatione. Res enim per creationem ad existentiam transeunt ex non existenlibus, et ex non substantiis trans­ eunt in numerum substantiarum. El tamen ipso lumine rationis et communi sentiendi et loquendi usu certissimum est, haec duo differre. Ad generationem sufficiunt crea­ turae, quibus est impossibile vel atomum ad existentiam producere per creationem, quae uni Deo competit. 2l) Fundamentum relativae denominatio­ nis est id per quod termini sunt proxime relative denominabiles; sic actio, qua Pe­ trus Paulum generat, est fundamentum re­ lativae denominationis patris, quae Petro tribuitur; est enim id in Petro, ex quo co­ gnito determinatur mens, ut Petro relati­ vam patris denominationem tribuat, utpote id, per quod Petrus est proxime capax, ut pater Pauli dicatur. Scholastici hoc vo­ cant rationem fundandi sive fundamentum proximum relationis. Rigidiores schola­ stici praeterea contendunt, praeter funda­ mentum proximum relationis, formam ne­ scio quam superaddendam rebus esse, ut ipsae relativae dicantur, alii vero id negant. Nos absque dispendio, inimo fortasse ma­ gno temporis lucro, possumus ipsis dimit­ tere has quaestiones; quas si agitare pla­ ceat, cf. Fortunatus a Brixia, loc. cit. i, "ιίύ 218 sitio, quae in creatis intervenit. Si tantum sit circa modum, relatio dicitur ad alterum; talis est oppositio, quae habetur in divinis. In his enim, inquit concilinm lateran. IV. cap. 2. quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina. Et illa res non est generans, nec ge­ nita, nec procedens; sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spi­ ritus Sanctus, qui procedit. Es his intelligimus naturam divinam rem illam esse, qnae sub triplici respectu a qualibet persona peculiari modo ex integro participatur seu afficitur. 28- Ob materiae necessitudinem nonnulla adhuc subjicienda sunt de voce ingeniti, qua adeo abusi sunt veteres eu nom i ani.22 Triplici sensu vox ista accipi potest, vel quatenus significat non factum seu non creatum23; vel quatenus significat non generatum2*, vel demum prout exprimit non emanatum, sive creatione, sive generatione, sive productionis alio genere quocumque. Primo sensu communis est tribus personis, aeque enim nec factae, nec creatae sunt; immo et ipsi convenit divinae essentiae. Secundo sensu communis est Patri et Spiritui Sancto, neuter quippe generatus est. Postremo sensu solius Patris propria est, utpote qui solus sit principii cujus­ cumque expers et originis. 29. Verum ingeniti vox. hoc tertio sensu explicata, bifariam accipi po­ test, negative scilicet ac privative. Negativa vocabula ea sunt, quibus remo­ vemus a subjecto affectionem aliquam, quae nequeat prorsus illi convenire, ut cum Deum dicimus immortalem, incorruptum etc.; privativa vocabula ea dicuntur, quibus significamus non adesse in subjecto aliquo proprietates, quae cum illo possunt cohaerere, e. gr. caecitas, amentia in hominibus. Hinc si vox ingeniti divinae essentiae tribuitur, negative sumitur; si Patri tribuatur, qua persona divina tantum est, privative accipitur ; si vero de Patre dicatur, quatenus Pater est, tunc negative sumitur, et exprimit notionem quamdam primae personae propriam , qua negatur in Patre productio quaecumque. Notio enim est id, quo personas valemus alteram ab altera secernere atque internoscere. 30. Patet igitur ex dictis ingenitum nec substantiam significare, nec qualitatem, nec relationem, nec positivum quidquam, sed relationis potius K) Inferius horum vafriliem in abusu vocis ingeniti aperiemus. 23) Quo sensu graece άγίνητον scribitur unica v. 34) Et hoc sensu, graece scribitur άγίννητον, duplici v interjecta. Haeretici, qui numquam bona fide pugnant, utramque olim significationem permutabant, ut deciperent incautos. Cf. s. Joann, damasc. De fide orthod. lib. 1. cap. 8. cum nota 1. Le Quien. qui observat veteres hanc distinctionem agnovisse, inter quos repetitur auctor Dia­ logorum adv. arianos, qui Athanasio ad­ judicantur; et jam primum s. Greg. nazianzenum praelusisse, Orat. XXIIL, et s. Epiphanium, Haeres. LXIV. aperte observasse omnino differre γινητάν et γεννητόν, ut hoc genitum, illud creatum et conditum signi­ ficet. Nam prima vox a γίνομαι, fio pro­ venit, altera vero a γιννάω, gigno. s».· . _ a-: h 219 negationem; seu exprimere Patrem non osse a principio, ut a principio sunt aliae duae personae. 31. Observandum denique est veri longe similius vocem personae esse relativam in divinis, et non absolutam, ac primario et directe relationem exprimere, secundario et in obliquo, seu indirecte, designare substantiam.25 Relativa pariter sunt nomina Patris, Filii ct Spiritus Sancti, quae primario proprietates, secundario substantiam significant; secus ac evenit in voce Dei, quae primario naturam, secundario personas significat. 32. Et haec de his vocibus ac denominationibus hic in tractatus limine delibasse sufficiat, ad tricas praecavendas haereticorum, eorumque facilius suo loco fallacias detegendas. CAPUT 11. DE NUMERICA DIVINAE ESSENTIAE UNITATE IN TRIBUS PERSONIS. 33. Fidei nostrae dogmata non ex ratione, sed ex revelatione probari debent; id est, debet inquiri, utrum Deus revelaverit nobis nec ne hoc vel illud dogma seu mysterium. Si constet de hoc facto, Deum nempe reipsa aliquod dogma revelasse, credendumque nobis proposuisse, homo firmiter assentiri ei tenetur. Non aliunde autem nobis constare potest Deum revelasse, nisi ex Scripturis sacris ac Traditione, quarum custos et interpres ecclesia est, juxta ea quae a nobis constituta sunt in tractatu De vera reli­ gione, part. Π. propositionum serie, quas illic evolvimus ac vindicavimus. 34. Hac via propterea incedentes, dimittimus quaestionem utrum, sup“) Magna ferbuit inter theologos concer­ tatio, utrum personae vox directe substan­ tiam significaret, indirecte vero relationem, an contra. Videri potest Vasquez, in I. part, s. Thomae tom. IL disp. CXXVII. cap. 1 et seqq., praesertim cap. 2. ubi statuit cum s. Thoma nomen personae significare formaliter et directe substantiam; materiali­ ter sed directe relationem; essentiam autem consequenter; qui sic mediam quamdam viam amplexus est. ad primas duas opiniones conciliandas. Attamen Petavius.* De Trinit. lib. IV. cap. 11. §. 1. primum animadvertit •personae vocem ex eorum esse nominum genere, quae concreta dicuntur, hoc est, e duobus complexa, quorum alterum subjecti instar est, alterum formae, quae subjectum afficit; quamvis reipsa in Deo nihil sit ejus­ modi, nec ulla pars aut compositio, nos ta­ men sic eum cogitatione describimus, quasi quiddam insit in illo, quod subjecti vicem habeat, quiddam alterum formae. Quare persona divina ex natura sive essentia, ve­ lut subjecto et proprietate, quae tamquam forma est relativa, componitur. Sed ambi­ gitur utram partem proprie ac per se directaque notione persona significet." Deinde, excussis diversis veterum et recentiorum sententiis, concludit §. 9. juxta graecorum latinorumquc patrum nec non conciliorum auctoritatem, personae vocabulum directa et, ut loqui solent, formali significatione non essentiam, sed proprietatem relativam in Deo notare, indirecte ac subobscure es­ sentiam sive substantiam. Aperit praeterea originem hujus disceptationis, ortae ex di­ versa acceptione apud veteres vocis sub­ stantiae, quae interdum personae nomine designabatur. Cons. loc. cit. 220 posita etiam revelatione, demonstrari ratione possit nec ne existentia san­ ctissimae Trinitatis; quod aliqui affirmant, alii negant.’ Rationis munus proprium est ostendero nullam in hoc, quemadmodum nec in alio quocumque religionis nostrae mysterio repugnantiam inveniri; quod quidem praestabimus solvendo difficultates, quae ab ejus impugnatoribus ex ratione proferuntur. 35. Ex duplici proinde fonte revelationem mysterii ss. Trinitatis ostendemus, ex Scriptura et ex perpetua Traditione, seu ecclesiae fide ac professione. Rursum cum ejusmodi revelatio nobis duplici ratione constare possit, tum directc, per ea scilicet testimonia, quae loquuntur de tribus divinis personis in essentiae unitate, tum indirecte, per ea, quae divinitatem perso­ narum singularum adstruunt; hinc ea omnia, quae proferemus ad evincen­ dam existentiam Trinitatis in unitate essentiae, pariter evincent divinitatem uniuscujusque personae, et ea. quae exhibebimus ad probandam divinitatem harum singularum personarum, probabunt pariter mysterium Trinitatis in essentiae divinae unitate; non enim in partes scindi divinitas potest. 36. Etsi autem prius ex testimoniis biblicis ostendamus mysterii pro­ positi veritatem, ac postea ex sensu traditional!, non propterea has disjun­ gimus probationes, quae mutuo se complectuntur; sed solum, ut ordini et perspicuitati consuleremus, id a nobis praestitum est. PROPOSITIO L Tres sunt in una divina essentia personae realiter distinctae, quod probatur primo ac sacris litteris generatim. i I 37. Haec propositio est de fide, ut constat tum ex superius recitatis symboli athanasiani verbis, tum ex omnibus catholicae fidei professioni­ bus, atque ex conc. later. IV. cap. Firmiter, cujus verba superius pariter retulimus. 38. Licet neque pauca neque obscura occurrant in Veteri Testamento ‘) Inter ceteros, qui perhibentur, sup­ posita revelatione voluisse ostendere existenliam ss. Trinitatis, eminet Hugo Victo­ rinas s. Bernardo coaevus, De Sacram. lib. L cap. 11; Richardus item Victorinas, in operc De tribus appropriatis personis in Trinitat. ad d. B emar dum : ac prae­ sertim celeberrimus card. De Cusa, tum in opere De docta ignorantia, lib. IL cap. 24. tum in lib. Possest. cap. 7; lib. De Beryllo, càp. 22 et seq.; lib. De cenatione sapien­ tiae, cap. 24; lib. IV. Eiercitation. serm. ult.; item in lib. De pace fidei, cap. 7 et seq. ubi suggerit methodum ratiocinandi, quae indis et chaldaeis persuadeat; in Cribralione alcorani, lib. II. cap. 3, 4. 5. (Vid. haec in duobus prioribus tom. opp. edit. Basii. 1565.) Ipsi praeiverat s. Anselmus, lib. De fide Trin. cap. 2. Ex recentioribus laudantur Hermeneg. Pini, ex congr. s. Pauli, in Protologia ; cl. Mastrofini, in opere cui titulus: JIetaphysica sublimior, cujus non­ nisi vol. I. typis excusum est, Romae 1816; demum Tb. Vincentius Falletti, Canon, regul. in opere: Lo studio analitico della religione, vol. U. capp. 8 et 9. Roma 1827. ----------------- -------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------- -------------------- —----------------- -- --·* ■ 221 testimonia, in quibus pluralitas praedicatur personarum, ut Gen. I. 26. F^ τον όφ&έντα κοινώ; ονομάΣοντι;. Λιήρηται αυτοί; ό πιρι τή; ύποβτάΰιω; λόγο;, αδιαιρέτου μένοντο; Ιν αϊτοί; τού xtpi Ινό; 3τον φρονήματο;. ’) δ· 79 — 80. Hic adnolo me libentissime animo rationalistarum argumenta proferre, tum quia quidquid ab ipsorum antesignanis, socinianis, et a veteribus arianis prolatum est, perinde ac si catholici nihil unquam contra hiscere ausi fuerint, confidenter cor­ rogant congeruntque, una superaddita exqui- 'sitioris cujusdam impietatis ac malitiae ap­ pendice; quare dum recentiores isti profli­ gantur, antiquiores illos etiam, quorum ar­ mis utuntur, profligari necesse est: tum quia apertissime exinde patebit, quam tan­ dem exigui rationalistae.jsint, qui sibimel imperitisque tanti videri solent, quique pe­ nitiorem quamdam, nusquam alias excogi­ tatam, tricando scientiam ostendere sata­ gunt; tum demum, quia eos a nemine ha­ ctenus ex professo confutatos video. 224 dogma; ut patet etiam αχ probationibus a nobis adductis, ex quibus tum trium personarum distinctio tum earumdem in divina essentia unitas pate­ factae sunt, ideoque et όιιοοναια seu consubstantialitas. Quid vero refert, si non occurrat in Scripturis vel personae vel trinitatis nomen, si constet ex iisdem de re? Non enim de nominis, sed de rei existentia agitur9; hac enim constituta, nomina per se profluunt. 45- Ad 2. sive ad 1. prob. Neg. Nam non solum speciem videtur con­ ciliasse huic sententiae seu dogmati mandatum baptismale, sed fundamentum exhibet dogmatis catholici. Etenim observatum est Filium dici et appellari per comparationem ad Patrem, et Spiritum Sanctum per comparationem ad Patrem et Filium, ideoque tres distingui personas; cum autem in baptismo agatur de regenerationis gratia, quae in nomine harum trium personarum confertur, et quibus propterea dedicamur, merito infertur ex voce illa in nomine aequalitas ac unitas trium personarum in natura divina. 46. Sic neg. per baptismi formulam non aliud praescribi, nisi ut Chri­ stiani ea religione obstringantur, quae Deum patrem hominum, Jesum Mes­ siam, et Spiritum Sanctum ut singularem Dei vim exhibeat: 1. quia haec interpretatio nova est, et ante socinianos et rationalistas inaudita, et cui ob­ stat sensus traditionalis totius antiquitatis 10; 2. quia est absurda, baptizare­ mur enim in nomine seu auctoritate et efficientia vis et efficientiae Spiritus Sancti; 3. quia est violenta, quis enim verba Christi, prout sonant in sensu obvio, audiens, intelligat patrem hominum, Messiam et efficaciam? 4. quia *) Quod si existèrent haec nomina in Scripturis, nonne ea pariter rationalistae eluderent juxta principia a se posita? Certe in Scripturis Christus passim Deus et Fi­ lius Dei nominatur, ut inferius videbimus, Spiritus Sancti frequens pariter mentio fit: numquid propterea ipsi Christum Deum confitentur, et Spiritum Sanctum ut perso­ nam subsistentem habent? Ad eludendam potius omnium horum testimoniorum biblicorum vim, quae distinctionem personarum in unitate naturae exhibent, sic scribit Wegscheider §. 79: . Exstant in libris Novi Te­ stamenti Pauli maxime et Joannis dicta, quibus Filius Dei et Spiritus Sanctus in aliquam divini honoris societatem admitti videantur; quorum duplex classis distingui solet, altera eorum, quibus Pater, Filius et Spiritus Sanctus simul commemorantur, al­ tera eorum quibus singillatim de illis ex­ ponitur. Ad recte inlelligenda utriusque generis dicta probe tenendum est, non pro­ pria Jesu Christi verba illic referri, sed partim ejus effata, prout ab aliis aliter in­ tellecta et per traditionem varie exornata fuerint (quasi Joannes Christi effata ab ipsius ore non exceperit, tanta est rationalistarum impudentia!), partim singulorum scriptorum sacrorum judicia (quibus pro­ fecto anteferendum est judicium rationali­ starum), nec ubivis sibi consentanea (en quid sentiant de scriptoribus sacris isti novi protestantes!), nec satis perspicue enunciala.*°) Ubi notanda est parum sibi cohae­ rens neotericorum biblicorum agendi ratio. Ipsi adeo extollunt in hcrmeneutica regu­ lam usus loquendi, uti vocant, quem sta­ tuunt velut primarium critérium interpre­ tationis exclusa interpretatione ecclesiae. Quando vero provocantur ad sensum truditionalem perpetuum antiquitatis, quae pro­ fecto est testis legitimus hujus loquendi usus, nihili illam faciunt, et sensui antiqui­ tatis privatam interpretationem opponunt. est contraria aliis Scripturae textibus, praesertim Joann. XV. 26; XIV. 16. superius adductis, in quibus Christus exhibet Spiritum Sanctum ut personam subsistentem, quae procedit, operatur, et eum vocat alium respectu sui ipsius; nisi igitur impie dicamus vel Christum non esse personam, sed pro­ sopopoeiam et vim, vel improprie immo et insulse esse locutum, Spiritus Sanctus neque prosopopoeia est, nec simplex vis et efficientia. 11 47. Dices, I. Cor. X. 2. israelitae perhibentur baptizati in Moyse, in nube et in mari\ et ipsa ecclesia romana in animae commendatione precatur: In nomine Patris, in nomine Filii, in nomine Spiritus Sancti, in nomine an­ gelorum etc. Ergo formula in nomine Patris etc. neque importat per se di­ stinctionem et subsistentiam personarum, ut liquet ex primo textu, neque aequalitatem dignitatis et naturae, ut patet ex ecclesiae oratione. 48. Resp. Neg. conseq. et paritatem. Nam in primo textu dicuntur israelitae baptizati in Moyse, in nube etc., non autem in nomine Moysis, et nubis, et maris. In oratione ecclesiae, eo ipso quod dicatur distincte in nomine angelorum et archangeloruin etc., distinguitur dignitas ac natura an­ gelorum et sanctorum, qui invocantur, ut intercedant apud Deum, a Deo ipso, seu a Patre, et Filio, et Spiritu Sancto. 49. Ad 3. seu 2. prob. Dist. Si solitarie accipiatur dictum apostoli, non est prorsus demonstrativum, Tr. una cum ceteris, N. 50. Ad 4. seu 3. prob. Neg. Etenim tres ibi distinctae personae aperte commemorantur, persona Filii baptizati, persona Spiritus Sancti, quem Chri­ stus vidit descendentem sicut columbam et venientem super se (Matth. ΙΠ. 16.), sive ut dicitur apud Lucam : Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum (Luc. ΠΙ. 22.), et apud Joann. I. Vidi Spiritum de­ scendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum; et persona Patris dicentis: llic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui12, et majori etiam vi in graeco textu per articulum d, ut hic distingueretur a justis, qui non sunt filii Dei nisi per adoptionem. Quod si filius Dei naturalis Chri­ stus est, hoc ipso est consubstantialis Patri, ut inferius apposite ostendetur, sicuti et de Spiritu Sancto. 51. Quod vero additur de inauguratione sub velo mythico, cum totum gratuitum sit atque ex penu rationalism! unice depromptum, quod consistere nequit sive cum scriptorum sacrorum veracitate, sive cum inspiratione di­ vina, rejicimus ut impium et falsum ac toti antiquitati contrarium.13 **) Hos textus, in quibus maxima vis est, dissimulant adversarii nostri, quasi ne­ que existèrent, ut sic impune possint de­ torquere in alienum sensum formulam ba­ ptismatis. Ceterum quae ipsi effutiunt de Spiritu Sancto, nempe ipsum esse efficienPerrone, PraelectionM theolog. IV tiam etc., idoneo loco redarguemus, ubi de persona Spiritus Sancti sermo nobis erit. 12) Οϋτός Ιστιν ό υιός μου ό άγαπητός, Ιν ω ιύδόκησα. Matth. 1. C. ”) Quando ralionalistae aliquid inve­ niunt in Scripturis, quod in alienum sensum 15 I ■ ■ Igrw 1 Æ - 226 52. Ad 5. seu 4. prob. D. Seorsum sumpta, Tr. una cum aliis quae adducta sunt, xV. Nempe haec scribebant apostoli in citatis locis cohaeren­ ter ad fidei doctrinam, quam ecclesiis a se institutis praedicaverant, qua supposita illis formulis apertissime alludunt ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum a se praedicatos, et in quorum nomine initiaverant fideles. Nisi enim hoc constituatur fundamentum, locutiones illae fiunt prorsus aenigmaticae, eo constituto, aperte intelliguntur‘+; sunt igitur ea loca totidem in­ eluctabilia testimonia fidei traditae ab apostolis, ac proinde existentiae do­ gmatis nostri. 53. I. Inst. Sunt quidem varia dogmatis semina in ipsis libris sacris, ab interprete candido haud negligenda, sed 1. eadem explicari debent partim e philosophematibus quibusdam judaicis et platonicis, quae quidem aevi in­ cultioris indolem redolentia jam ante religionis Christianae originem divulgata erant; 2. partim ex pio quodam in magistrum divinum reverentiae sensu, quo imbuti librorum sacrorum auctores vel Jesu ipsius de messiana sua di­ gnitate sententias vel narrationes de singulis Jesu factis fatisque mythicas, quarum multae satis mature jam prodierant (cf. Luc. I. 1.), pro suo quisque ingenio atque judicio varie intellectas conceptasque, litteris tradiderunt et amplificarunt.15 54. Resp. adi. Neg. antec. Revelatio enim divina, seu veritates divi­ nitus revelatae non per philosophemata, sive judaica sive platonica aut aristotelica, explicari aut exponi debent, sed per sensum traditionalem, per auctoritatem ecclesiae columnae et firmamenti veritatis, ut suo loco ostendi­ mus16; alioquin de nulla veritate nobis constare posset. Hoc est inventum sero nimis inductum a rationalistis omnem revelationem et fidem rejicienti­ bus, qui majori reverentiae sensu feruntur erga Ciceronem et Tacitum aliosque profanos scriptores, quam erga scriptores sacros, ut mox videbimus. Negamus praeterea doctrinam judaeorum, prout eruitur ex sacris litteris, vocari posse aut esse philosophema ; judaeos porro non omnino latuisse Trinitatis dogma, vel saltem personarum in Deo pluralitatem, non pauca sua•jj detorquere nequeunt, confugiunt tamquam ad extremam in naufragio tabulam ad my­ thos. H) Etenim I. Cor. XLL 4 — 6- aperta fit mentio trium personarum, ubi dicitur idem Spiritus, idem Dominus, idem Deus auctor divisionum gratiarum; nisi supponatur co­ gnitum corinlhiis mysterium Trinitatis ipsis ab apostolo praedicatdm, haec verba nullum sensum praesefcrrent; sed illo posito pote­ rat apostolus ad illam fidei formulam allu­ dere, et certus erat se ab ipsis intelligi. Sic Rom. XV. 30. ubi idem apostolus scri­ bit: «Obsecro vos, fratres, per Dominum N. J. C. et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum ; ubi rursum tres personae distinctae recensentur. Eadem occurrunt Tit. HL 4 — 6. aliisque in locis ab adver­ sario indicatis, in quibus perpetuo fit allusio ad receptam apud Christianos fidem circa Dei unitatem et Trinitatem perso­ narum. ,5) Wegscheider ib. §. 92. ’·) Tract. De vera relig. part.Π. prop.3. 227 dent documenta, turn ox sacris litteris17, tum ex aliis eorum scriptis eruta.18 Quod vero attinet ad philosophema platonicum, dicimus tantum abesse, ut originem dederit huic dogmati, ut haeretici, qui istud temerare ausi sunt, vol ex illa schola platonica prodierint, vel saltem ex platonicis placitis com­ menta sua hauserint, ut inferius dicemus.19 ”) Innumera prope sunt testimonia in V. T. in quibus de pluralitate personarum in Deo, ac praesertim de divinitate Verbi seu Filii aperta mentio fit, quae collegii et expendit cl. Maran, op. cit. lib. I. cap. 1 — 17. Sane doctrinam hanc judaeos minime latuisse, ex iis, quae habentur in N. T. cer­ tissime constat. Cum enim angelus b. Vir­ ginem alloqueretur (Luc. I. 31 et seqq.), lo­ quitur de Filio Dei ac de Spiritu Sancto. Sic etiam (Matth. I. 20.), alloquens s. Josephum; item (Marci 1.8.) Joannes Bapt. dis­ serit de baptismo conferendo a Messia in Spiritu Sancto; et alibi passim habentur similia, quin tamquam de novitate -1 miraretur quispiam. *8) Plura judaeorum rabbinorum testi­ monia aliaque eruta ex antiquis judaeorum scriptis, in quibus sermo fit de ss. Trinitate ab ipsis cognita, vid. apud Raymundum Martini in Pugione fidei, cum notis et ob­ servationibus Jos. Du Voisin, edit. Carpzovii, Lipsiae 1687. pag. 144, 396 et seqq., 417 et 439, prout nempe notantur in margine juxta primam edit, parisiensem 1651. Hoc ipsum copiosius praestitit, et clarissimo in lumine postea collocavit omni documento­ rum genere cl. Drach, Deuxième lettre d'un Rabbin converti, Paris 1817. tolo cap. 1 Immo nec dcfuil, qui ex recenlioribus pro­ testantibus hoc argumentum illustraverit; cf. E. W. Hengstenberg, Christologie des allen Testaments etc. seu Christologia Veteris Testamenti etc. Berolini 1824, prae­ sertim pag. 216 et seqq., qui id etiam tue­ tur adversus absurdas hypotheses et expo­ sitiones Clerici, Sack (qui edidit suum Com­ ment. theol. Bonn. 1821), Pustkuchen (in Untersuch. der bibl. Vrgesch. seu Inqui­ sitio biblicae historiae primitivae, Hall. 1823), Rosenmûlleri (in suis Scholiis in Genes.), De Wette (in Dogm. I. §. 108.), Ewald (in Gram. pag. 245.), Koster (in suis Meletematis criticis et exeget. inZachar.), Gcsenii (in Isai. LXIII. 9.), aliorumque non paucorum; sed de hoc auctore ac de hoc argumento iterum sermo erit suo loco. ,0) Ex protestantibus, seu potius socinianis, qui excelluerunt in hac calumnia disseminanda, de plalonicismo sanctorum ecclesiae patrum primis praesertim ecclesiae saeculis, primas obtinet Clericus, ut patet ex ipsius Bibliothèque universelle, tom. X. pag. 181. Bibliothèque choisie, tom. XU. pag. 213; Ars critica, pag. 11. §.2. cap. 11. pag. 536 ; Epist. VIII·. critica, pag. 268; et auctor Platonismi detecti. Hos auctores veluti servum pecus secuti sunt ralionalislae, qui in dogmate de Trinitate, de divi­ nitate Verbi non aliud vident nisi platonica placita, in patribus vero nonnisi totidem platonicos. Hos inferius recensebimus. In­ terea praestat afferre textum Clerici, ex quo recenliores hauserunt suas ideas ; sic porro scribit Clericus in sua Arte critica, vol. L pag. 536: «Veteres christiani, qui per ali­ quot saecula platonici fuerunt, cum lege­ rent Scripturam, ut ex ea religionis Christia­ nae systema quoddam colligerent, platonicas suas notiones Scripturae notionibus ubique miscuerunt; et quod in Scripturis non legebatur, quodque credi volebant, deduxerunt consectariis, non ex uno fon­ te derivatis, sed ex Platone aeque ac ex prophetis.“ Huic in omnibus subscribit au­ ctor Platonismi detecti. Ast istorum auda­ ciam fregit doctissimus P. Baltus in opere quod inscribitur: Defense des ss. Pères accuses de Platonisme, vol. unie, in 4. Pa­ ris 1711. Quod quidem opus divisum est in IV. libros, in quorum I. ostendit cl. au­ ctor patres minime institutos fuisse in phi­ losophia platonica, falsumque esse philoso­ phiam istam regnasse in ecclesia primis saeculis; in II. numquam patres sectatos fuisse platonica placita; in III. patres re­ jecisse, immo et refellisse circa omnia pun­ cta Platonem ejusque philosophiam ; in IV. disjicit rationes, quibus leviter permoti sunt ii, qui patres platonicismi accusarunt. 228 55. Ad 2. Xeg. 1. Quia alioquin actum esset de scriptorum sacrorum veracitate et inspiratione. 2. Quia sequeretur auctores sacros ex pio affectu, seu potius ex assentatione in magistrum suum graviter mentitos fuisse ac universum terrarum orbem necessario in errorem induxisse, donec venerint rationalistae ad errorem hunc detegendum. Quod quam absurdum et impium dictu sit, nemo non videt. 3. Quia falsum est, mythicas narrationes jam prodiisse ab ipso evangelicae praedicationis exordio. Neque hoc evincit locus citatus ex Luc. I. Si enim bene attendatur Lucae textus, patebit ipsum contrarium dicere; ait enim evangelista: Quoniam quidem multi co­ nati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum; sicut tradiderunt nobis, qui ab initio viderunt, ct ministri fuerunt sermonis, visum est et mihi etc.; quibus postremis verbis ostendit se non solum non impro­ bare eos, qui ante ipsum litteris res a Christo gestas consignarunt, verum et se cum illis conferre; quod non fecisset profecto, si falsas ac mythicas nar­ rationes illi congessissent.-° 4. Sed dato etiam, quod illi ita se gesserint, numquid sequitur eadem ratione sese gessisse scriptores sacros ? Digna rationalistis dialectica. 21 56- II. In st. In libris sacris, sub illo Trinitatis velamine, alius qui­ dam doctrinae typus aperte est traditus, ab illo quidem dogmate alienus, sed cum sana ratione optime congruens: quo jubemur 1. agnoscere unum verum Deum, qui numen sit absolute perfectum (Matth. XIX. 17. coli. Marc. X. 18 et Luc. XVIII. 19.), ac solus adorandus (Matth. IV. 10; Marc. XH. 29 et 30. coli. 34; Joann. IV. 23.), ab ipsoque Jesu adoratur (Matth. XXVI. 39 et 42; M) Neque iis assentiendum putamus qui his verbis s. Lucam hic cerinthianorum, basilidianorum, aliorumque haereticorum scripta notare putant, siquidem nondum illa prodierant; neque, si cum haereticis impiisque hominibus rem sibi esse Lucas intel­ lexisset, haud leviter adeo illos perstrinxis­ set, aut in eorum ferme numerum semetipsum adscripsisset, dicens: Visum est et mihi. Sed neque Maldonato acquiescimus, qui putat s. Lucam respexisse ad Evangelia Matthaei et Marci, cum plura sint quae obstent, ac, ceteris omissis, quod illis, de quibus loquitur evangelista, aliquam notam inurat negligentiae. Dicendum propterea eum loqui de iis tantum, qui, cum fando solum eventa, de quibus scribebant, ab apo­ stolis accepissent, nihilominus audacter ani­ mum ad scribendum appulerant, antequam omnia diligenter a principio assecuti es­ sent ; cum quibus ita se comparat, ut non solum eorum exemplo se tueatur, sed ut aliquod praeterea sibi praesidium adesse innuat, quo illi caruerunt; ut constat ex v. 4. ubi addit: Ut cognoscas eorum, de quibus eruditus es, veritatem, ασφάλειαν, tutissi­ mam nempe, atque, ut ita dicam, indubiam certitudinem; quam minime assecuturus esset Theophilus, si in memoratas tantum narrationes incidisset Non est igitur nisi absurdum rationalistarum commentum, quod ipsi oggerunt de mythicis narrationibus ac falsis mature, ut ipsi ajunt, ex hoc Lucae textu in medium emissis. *') Certum est s. Joannem legisse atque probasse tria Evangelia, antequam suum conscriberet, ut fidem faciunt Euseb. Hist, eccles. lib. III. cap. 24. edit. Valesii; Cle­ mens alex, apud eumdem, lib. VI. cap. 14; Hieronymus, De viris illust. cap. 9; ut po­ steriores scriptores et patres mittam, qui idem testantur. I t » Luc. XXIII. 46 J Joann. XVII. 1 et seqq.); 2. et Jesum Christum (qui vel di­ gressus e terris homo simpliciter appellatur Act. IL 22 et XVII. 31; Rom. V. 15; L Tim. IL 5. cf. I. Cor. XV. 21.), ut legatum Dei (Matth. VIL 21 ; Joann. XVII. 3. cf. XI. 42.), Deoque quidem eum legante, a quo ipse Jesus sese aperte discernit (Joann. XVII. 3; et XX. 17 et 21.) longe inferiorem (Matth. XIX. 17; XX. 23; Luc. XXIII. 46; Joann. XIV. 28 et X. 29 et aeqq.; XVII. 22 et 24; L Cor. III. 23; et XL 3; XV. 27 ct 28.). Hune ipsum pu­ rioris doctrinae christianae typum sequamur. . . Sic Trinitatis dogma ad hanc formulam revocare licet: Deus Pater ut Spiritum Sanctum sese per Jesum Christum hominibus manifestavit. 22 57. Resp. Ad 1. N. A. Non enim typum, sed ipsum Trinitatis dogma sacrae litterae tradunt, ut ex adductis probationibus ostendimus, ac magis confirmabitur ex dicendis. Neque enim cum hoc dogmate pugnant, quae de Dei unitate indicata loca ab adversario praedicant. Namque per mysterium ss. Trinitatis nec inducitur deorum pluralitas, nec quidpiam detrahitur summae simplicitati Dei ejusque omnimodae perfectioni, quam catholica doctrina profitetur, secus ac supponere videtur adversarius. Utique Deus solus ado­ randus est, ipsum coluit et adoravit Christus in terris, sed prout homo est. In doctrina catholica haec omnia bene cohaerent, nec quidpiam difficultatis praeseferunt. 58. Ad 2. D. A. Jesum Christum ut Deum simul et Filium Dei jube­ mur agnoscere, C. ut purum hominem ac simplicem Dei legatum, AT. Si adversarius commemorat Scripturae loca, in quibus Christus simplex homo, ut ipse ait, appellatur; cur illa dissimulat, in quibus idem Christus Deus et ”) Ita rursum Wegscheider 93. ubi notanda sunt duo monita, quae ibi appingit, dicens: ..Simul vero hocce utrumque, tum opinionem super hoc dogmate quamvis summa cum indulgentia esse tolerandam, modo ne virtutis nervos infringat, tum doctoribus publicis in pertractanda ista do­ ctrina caute esse versandum, ne vel con­ scientia oneretur Christianorum per intelli­ gentiam provectiorum (vide impudentiam non ferendam, loquuntur isti de conscientia, cum ipsi nullam habeant, et se provectio­ res vocare audent quasi vero omnes, qui a Christo ad nos usque crediderunt dogma Trinitatis ac strenue propugnarunt, totidem essent infantes cum ipsis comparati!) vel imbecilliorum religio offensionis aliquid capiat.- Adeo fidunt se rem totam confe­ cisse tumidi hi insipientes! Hinc Schleiermacher, Der christl. Glaube, seu Fides Christiana, vol. II. pag. 694. inquit : »Ex rei natura est, quod, quo diutius Trinitatis doctrina immutata in suis hodiernis deter­ minationibus consistit, illi, qui cum diffi­ cultatibus ac imperfectionibus quarumdam formularum reconciliari nequeunt, asserant cuncta se in hac Trinitatis doctrina negare, quamvis ipsorum pietati minime desit ex eo, quod proprie christianum constituit. Qua­ propter nobis cavendum est, ne, quidquid antilrinitarium est, tamquam haereticum et antichristianum rejiciamus. Sed quo magis hocf excrescere cernitur, eo magis excitemur ad ecclesiasticam hac de re expositionem novo examini subjiciendam; et nisi nos ipsi praeparemus, saltem posteritati, dimisso antiquato, reformationem, quae praesenti affinium idearum statui conveniens sit, li­ beram relinquamus, “ 230 Filius Dei dicitur, quae innumera prorsus sunt? Si testimonia recenset, in quibus Christus se distinguit a Deo, id est, a Patre, cur non etiam recenset ea, in quibus se unum dicit cum Patre suo (Joann. X. 30; et XVII. 11 et 22.), in quibus profitetur se in Patre esse et Patrem in se (ibid. X. 38; XIV. 10 et 20; XVII. 21-)? Id ipsum dicatur do Deo eum legante, ita enim legatus est, ut exiverit a Patre (ibid. XVI. 28.), ut processerit a Patre, seu a Deo (ibid. VIII. 42; VII. 29.), qui sit Unigenitus a Patre (ibid. I. 14.), et in sinu Patris (ibid. v. 18.), qui sibi aequalem potestatem tribuerit cum Patre suo (ibid. V. 17, 18 et 26.), qui esset in caelis, dum loqueretur in terra (ibid. ΠΙ. 13.). qui demum longe inferiorem Deo legante, (quae glossa est adversarii, nuspiam enim hoc in Scripturis occurrit) se dixerit, ita tamen ut aequalem pariter se Patri esse profiteatur (ibid. V. 18.) et Deum (ibid. X. 30. coll. 33·)· Quae quidem testimonia suo loco expendemus. Interea hic -habetur specimen malae fidei rationalistarum, qui ut sua effutiant ac venditent, quae convellunt haec sua figmenta, vel dissimulant vel, prorsus omni abjecto pudore, passim accusant scriptores sacros assentationis, insci­ tiae23, contradictionis, seu pugnae, aliave ejusmodi blasphemando pronunciant. 24 59. Ex falsis ejusmodi praemissis pronum est rejicere impias consecu­ tiones, tum de typo purioris doctrinae Christianae, qui est per antiphrasin intelligendus, nempe doctrinae antichristianae, tum de formula dogmatis Tri­ nitatis, quae non est nisi formula dogmatis antitrinitarii, cujus nullum vesti­ gium occurrit in antiquitate ante socinianos, si excipias exeerabiles haereses ebionitarum, Pauli samosateni ac photinianorum, quae obsoleverant, donec e cineribus suis excitatae denuo fuerint ab his novis gnosticis, qui assentatio­ nis, erroris et imperitiae arguunt apostolos et evangelistas, ad lumina sua substituenda ac diffundenda, profecto longe puriora, per subversionem totius revelationis divinae ac supernaturalis. 60. Π. Obj. 1. Idem Christus (Joann. XVII. 3.) sic Patrem alloquitur: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem M) Exemplo sint ea quae habet Bohme, Bibi. theol. I. 192 et seqq.; idem opuscula Die Religion Jesu Christi . . . seu Religio theologica, Gott. 1803; Comment. I. de pro­ Jesu Christi a sua origine repetita, Hali. logi Joannis euangelistae fontibus et sensu; 1827. pag. 49 et seqq. edit. 2. nempe scri­ idem Summ. theol. christ, pag. 150 et seqq. ptores sacros pro manca, quae est aevi in­ Plura de consensu scriptorum sacrorum, in cultioris, scientia sibi ipsis non constitisse primis Pauli apostoli cum doctrina Philonis in iis, quae de ideis et notionibus suis ex­ commentus est Stahl apud Eichhorn, Bibi. posuerunt. Sic Wegscheider §.83: Jerusa­ Litter. IV. 826 et seqq. etc., qui omnes de lem, Nachgel. Schriften, seu Opera post­ praerogativa impietatis certare inter se vi­ huma, I. pag. 137 et seqq.; Münscher, Dog- dentur. men-Geschichte etc., seu Historia dogma­ ’*) Exempla non pauca in decursu hu­ tum, vol. L pag. 416 et seqq.; Ammon, jus tractatus exhibebimus. i 231 misisti J. 0. Ex quibus ita Crellius : Deus verus, de quo hic loquitur Chri­ stus, est Deus summus; atqui ex Christi verbis hic est solus Pater; ergo reliquae personae non sunt Deus ille summus. 2. Ilis consonat apostolus, qui (1. Cor. VIII. 5 et seqq.) scribit: Nani. etsi sunt, qui dicantur dii, sive in coelo sive in terra (siquidem sunt dii inulti et domini multi)·, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus J, C. per quem omnia, et nos per ipsum. Ubi Paulus, explicans quis sit ille unus Deus, simpliciter dicit eum esse Patrem, non Patrem, Filium et Spiritum Sanctum. Atqui nulla ratione Heri potuisset, ut Paulus, explicaturus quis sit ille unus Deus, Patris tantum mentionem faceret omissis personis aliis, si Deus ille unus non tantum Pater esset, sed et Filius et Spiritus San­ ctus. 25 Ergo. 61. Resp. Ad 1. Neg. Maj. Vox enim solus non exprimit subjectum, sed attributum perinde ac vox verus; prout exposcit constructio graeci textus : 'Iva γινώΰ/.ωΰΐ, et τον μόνον άληΝtvbv &εόν. Id est: Ut cognoscant te solum verum Deum. Hinc Christus illa sententia a consortio divinitatis non ex­ cludit nisi falsos deos et vana idola gentium, ita ut sensus sit, sitam esse vitam aeternam in cognitione unius Dei et Incarnationis Filii ejus, nempe Jesu Christi. 26 Quinam autem sit solus verus Deus, alibi Christus declarat, praedicans divinitatem suam ac divinitatem Spiritus Sancti. Recolantur dicta in probationibus. 62. Ad 2. Dist. maj. Explicans, seu potius declarans, quis sit ille unus Deus ut excludat deos gentium, C. ut excludat divinas personas, N. Hanc enim expositionem postulat integra Pauli sententia, etsi expresse solum Pa­ trem Deum nominet. Instituit enim apostolus anti thesin inter deos et do­ minos, quos colebant ethnici, et Deum ac Dominum quem colunt christiani; quoniam vero dominos illos ut deos habebant, apostolus opponendo illis unum Dominum Jesum Christum, aperte ostendit, se Christum Jesum non exclu­ dere a consortio divinitatis. Alioquin si velit Crellius insistere in vocibus illis: Unum Deum Patrem, quasi excluderetur Filius a divinitate, deberet pariter insistere in aliis: Unum Dominum J. C., quibus Pater excluderetur a dominatione, quod est absurdum. Hinc sua disputatione Crellius non labe­ factat catholicam doctrinam, sed suam potius evertit. Nego autem min. quia “) Hanc eamdem difficultatem jamdiu ariani promoverant, et abunde a patribus vere sociniani, praesertim Crellius, Deo Patre, De De fide De uno lib. I. sect. 1. soluta ea fuit, praesertim a s. Hilario, Trin. lib. IV, V et IX ; Ambrosio, lib. V. cap. 3; Epiphanio, Huer. LXIX; 26) Cf. Maldonatus eum fuse evolvit, Orat. IV; theologo Basilio, Cont. Eunomium lib. V; Cyrillo alex. The­ sauri lib. X. cap. 6; Augustino, De Trin. stitit Petavius, lib. VI. cap. 9 etc. ubi Greg, nazianz. Hanc postea instaura­ in hunc locum qui et ostendit invictissime, his verbis non excludi nisi sola idola gen­ tium a consortio divinitatis. plura habet De Trin. Id ipsum prae­ lib. III. observatione cap. 1. digna. Cf. 232 plures potuerunt esse causae, ob quas illam loquendi rationem Paulus usur­ paverit, quas recenset Petavius.27 63. Eadem ratione explicari debet, quod tertio loco urget idem Crellius ex Ephes. IV. 6. ubi dicitur: Unus Deus et Pater omnium, gui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis; dixit enim proxime ante: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Dominum autem hic Christum esse fatetur Crellius, hinc eadem adaptanda responsio huic textui, quae modo al­ teri data est. Eadem enim est ratio. 28 PROPOSITIO Π. Tres sunt, in una divina essentia personae realiter distinctae, quod probatur speciatim ex I. Joann. V. 7. utpote authentico et genuino. 1 64. Veritatem catholicam mysterii ss. Trinitatis ex sacris litteris prae­ cedenti propositione abunde ostendimus; remque totam confecimus absque subsidio celeberrimi commatis, I. Joann. V. 7. Tres sunt qui testimonium dant in coelis, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt 2, ut pateat, independentem omnino esse veritatem, quam propugnavimus, ab illa pericope. Potuissemus propterea tuto eam discutiendam ac vindicandam dimittere sacra­ rum litterarum professioribus; ne tamen quis apud se reputet, difficultate nos deterritos fuisse ab hac discussione, eam lubentiori animo aggredimur, eo quod recentiores biblici ac rationalistae fidenter pronuncient causam fini­ tam esse, post Michaelis praesertim ac Griesbachii biblica molimina. 3 <■. " etiam Maran, op. cit. lib. I. part. II. cap. 21. ' §. 1 et 2. ’7) Loc. cit. §. 4 et seqq. Item Maran, loc. cit. §· 3. ”) Observat autem s. Joannes Chrysost. Hom. XX. in I. Cor. num. 3. edit, maurin., Paulum neque voluisse illo loco appellare Jcsum Christum Deum, neque Patrem Do­ minum, ne cum Deum ac Deum, Dominum ac Dominum audirent corinthii, plures esse deos suspicarentur ac dominos, et in anti­ quam superstitionem relaberentur, in qua plures dii erant ac domini. Hanc eamdem esse causam addit, cur neque Spiritus San­ cti meminerit, ut illorum imbecillitati con­ suleret. ’) Haec propositio spectari potest velut appendix propositionis praecedentis, quae cum prolixior sit, poterit pro opportunitate adhiberi. *·/ Mi. *·' ■·· 1 *) Versus autem 8. qui in pluribus co­ dicibus praeponitur versui 7- ut ostendit Sabatier, in Itala ant. in hunc loc. ita se habet: Et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis ; et hi 1res in unum sunt. 3) En quomodo de hoc versu loquatur Cellérier in opere: Essai dune introduction critique au N. T. Genève Î823, pag. 483· .On a beaucoup discuté sur Γ authenticité du fameux passage des trois témoins cé­ lestes, I. Jean V. 7. Il ne vaut phis la peine maintenant de revenir sur ce sujet, qui est décidé depuis long-temps aux yeux de tons ceux qui croient à la critique et qui l’étu­ dient. Je me contenterai de renvoyer ceux qui désireraient des détails, à Michaëlis, et surtout à Griesbach." Atque in nota 1. in­ ter cetera scribit: .Ce passage est démon­ tré faux par toutes les régies de la critique 233 65. Duo igitur a nobis praestanda sunt: L vindicanda veritas joanneae pericopes ; II. ostendenda ex ea, seu potius confirmanda doctrina catholica, qnam in praesentia propugnamus. 66. I- Ut autem primum illud praestemus, notandnm est, nos cogi a via hactenus trita discedere post receptum seu proclamatum, ut loqui amant, in criticismo biblico familiarum, ut vocant, seu recensionum principium *, ex quo statuitur canon seu lex : Codices seorsum sumpti testem non constituunt, sed ut instrumenta habendi sunt, ad fidem faciendam veritatis illius testis seu autographi, quem repraesentant; et propterea, quod consequens est, non amplius numerandi codices, sed in classem redigendi. 5 67. Nos igitur admisso principio familiarum, etsi admodum adhuc in­ certo, atque in pluribus suis partibus nutante 6, duo statuimus: primo qui­ dem, principium familiarum mirifice conferre ad γνησιότητα seu genuinitatem hujus versiculi constabiliendam; deinde hoc ipsum principium probabiliorem nobis suppeditare rationem omissionis, quae in nonnullis familiis reperitur. et par toutes les consequences qu’elle a pu tirer des faits recueillis à ce sujet. Cela est tellement clair que, si la critique trompe dans ce cas-ci, elle peut, elle doit tromper toujours; il faut alors de toute nécessité oublier les faits, jeter au feu les manuscrits, et abandonner la science, qui n’est plus qu’une chimère." Sed non minus audacter pronuncial Wegscheitjer, op. cit. §.80: »Ad dictum illud, quod olim pro classico ha­ buere (I. Joann. V. 7.), jam minime licet provocare, quia spurium id esse argumentis et externis et internis satis validis demon­ stratum est;" et in nola « haec habet: «Vide, quae post Millium, Welslenium, Semlerum, De Matthaei aliosque scripsit Griesbacbius de hoc loco accurate et prolixe, in editionis suae N. T. appendice {Diatribe in locum I. Joann. V. 7.), quibus tota res videtur esse confecta." Cum hic auctor provocet ad Mil­ lium, aeque ac ad ceteros, quis non putaret Millium locum memoratum rejecisse tam­ quam spurium? Attamen Millius eumdem acriter propugnat. Sed rationalistae scru­ pulis in mentiendo non anguntur. Bengel omnium primus ex protestantibus vidit conformilatem, quae in diversis codicibus circa variantes lectiones reperitur, et redegit instrumenta in duas classes, asialicam et africanam. seu statuit prin­ cipium criticum familiarum. Sed nonnisi post publicationem recensionum Griesbachii istud principium proclamatum fuit, et tres numeratae familiae. Hoc ipsum denique principium perfecerunt duo catholici, Hug professor in universit. friburgensi, ejusque discipulus Scholz prof, in universit. bonnensi, qui quatuor familiarum existentiam annunciarunt, ad quas instrumenta, ad hoc tempus cognita, retulerunt. Cf. Cellérier, op. cit. sect. IV. Histoire du texte. 5) Alii autem paulo aliter hunc canonem enunciant, nempe: testimonia in favo­ rem cujusdam variantis non habent individualem vim seu valorem independentem a recensione seu familia, ad quam illa spe­ ctant; et lectio quaehbel definiri debet, non a numero distinctarum auctoritatum, sed ex pondere seu auctoritate recensionis, quae eas continet. Lectionis nomine desi­ gnatur modus legendi, variantes vero le­ ctiones vocantur parvae illae diversitates, quae inveniuntur in editionibus, seu MSS. codicibus, vel patrum citationibus circa eum­ dem textum ejusdem auctoris. 6) Sane adhuc disputatur circa numerum familiarum, circa earum originem, patriam, textum uniuscujusque... Hinc Scholz in suo N. T. graeco, vol. I. in 4. Lips. 1830, non solum Griesbachio, sed etiam profes­ sori suo Hug contradicit, ut inferius vide­ bimus. In Bibi. unitu de Genève, tom. XX. pag. 112. legitur: Ce système ingénieux a des parties très- faibles, 234 68- Et sane, constituto semel familiarum principio, illa familia ceteris praeferri debet, quae antiquitate, dignitate, auctoritate reliquis praestat. Talis enim vero est familia, ex qua versiculus controversus ad nos pervenit, seu quae eumdem nobis conservavit. 69. Ejusmodi est familia africana. 7 Antequam vero progrediamur, existentia hujus familiae in tuto ponenda est, seu statuendum est factum existentiae hujus familiae, cujus testes locupletissimi sunt patres antiquissimi ejusdem ecclesiae, Tertullianus8, Cyprianus9, Marcus celedensis l0, s. Ful­ gentius 11, Victor vitensis 12, quadringenti illi episcopi, africani omnes, qui Carthagine Hunnerico fidei confessionem una cum Eugenio episcopo Car­ thaginiensi obtulerunt13, et tandem Cerealis. 14 Et exinde idem testimonium desumpserunt Maximus confessor, Eucherius, Phoebadius, Idacius Clarus, et alter Idacius, aliique non pauci. His nunc addendus codex ms. operis, quod inscribitur Speculum, et quod s. Augustini esse creditur, nuper repertus in bibliotheca sessoriana: qui quidem codex antiquissimus est, atque, ut credi­ tur, saec. VU., africanus pariter. 15 Jam vero hi scriptores non solum ut auctores africani spectari debent, vel pertinentes ad africanam ecclesiam, prout hactenus factum est, sed tamquam repraesentantes recensionem africanam, seu potius tamquam testes vocis ac textus magnae criticae familiae, quae in dubium revocari nequit, quaeque a ceteris omnino distinguitur. 70- Hujus familiae existentia ita constituta videndum superest, qui­ nam sit ejusdem valor, etiam comparative ad familias reliquas, asiaticas 7) Familia, de qua hic disserimus, con­ Paris. 1684. Quod si auctor libri adversus fundi non debet cum africanis duabus, seu Pintam diversus est a s. Fulgentio, ut plu­ potius aegyptiacis, quas admittit Scholz, ribus criticis placet, novum habemus scri­ quarum altera respondet familiae alexan- ptorem africanum pro nostro textu. drinae, altera occidentali Griesbachii. n) De Trinit. lib. I. et lib. VII. Textum 8) Cont. Prax. cap. 31. inferius dabimus. ’) Ep. ad Jubajan. edit. maur. Paris. u) De Persee, vandalica, lib. ΙΠ. p. 54. 1726. ep. LXXIII. pag 133; tum. in lib. edit. Ruinart, Paris. 1694. ubi haec leguntur: De unit. Eccles, pag. 195 et 196. nEt ut adhuc luce clarius unius divinitatis 10) Expositio fidei ad CyriU. inter opp. esse cum Patre et Filio Spiritum Sanctum s. Hieron. edit. Vallarsii, tit. XII. cap. 3- doceamus, Joannis evangelistae testimonio circa finem habet: Et hi tres unum sunt, comprobatur. Ait namque: Tres sunt qui una divinitas et potentia et regnum. Cui testimonium perhibent in coelo, Pater, Ver­ addi debet ex Africa Marcus Victorious in bum el Spiritus Sanctus, et hi tres unum Hymnis sacris passim, sed praesertim hy­ sunt.· * mno III. in Bibi. Patrum min. Gallandi, ”) Ita quidem Bengel. tom. VIII. ,s) Cf. cl. AViseman, Ttco letters on n) Libro De Trin. ad Felicem nota­ some controversy concerning I. Joann. V. rium, cap- 4: tum in Respons. contra 7. etc. Rom. 1835. ubi hunc codicem illu­ Arian, in resp. ad X. object, circa finem, strat, et plura habet, quae ad nostram fa­ ubi etiam laudat textum s. Cypriani ex li­ miliam africanam constabiliendam inserviunt, bro De unit. Eccl·, et in libro Pro fide et antiquam italam versionem novae criti­ catholica adversus Pintam, num. 8. edit. cae subjecit pag. 1, 3 et seqq. ’ ■ JF j ■ WM· U 235 nempe sive orientales, et occidentales, alexandrinam scilicet et constantinopolitanarn. Quod ut assequamur, observandum est, textum africanum verum esse repraesentantem versionis originalis latinae, quae longe verosimilius pri­ mum in Africa facta est, antequam vel ipsa versio itala prodiret, seu potius modificatio ejusdem latinae versionis, quae primum in Africa adornata est Constat enim, tribus prioribus ecclesiae saeculis familiarem fuisse in ecclesia romana tum in universo fere imperio usum linguae graecae ,e; nec sollicitos propterea romanos fuisse de versione latina adornanda; et priores patres graece scripsisse etiam in occidentali ecclesia. E contra vero in ecclesia africana nemo graece scripsit, sed omnes latine; hinc Tertullianus antiquis­ simus patrum latinorum est, quorum opera ad nos pervenerint; et eum pro­ xime secuti sunt Cyprianus, Minucius Felix, Commodianus, Arnobius. 17 Tertullianus vero, ipso fatente L M. A. Scholl, plerumque cum textu ver­ sionis alicujus antiquae consentit. 18 Ergo ante Tertullianum jam existebat haec antiqua versio. Neque argumenta interna eaque validissima desunt, ex quibus conficitur, versionem latinam originariam ex Africa esse. Talia sunt arcliaismi, et praeterea, si ita loqui fas est, africanismi, quibus haec versio scatet, quique non occurrunt nisi apud scriptores afros. 19 Eichhorn omnium primus suspicatus est, versionem latinam esse originariam ex Africa, sed mera conjectura ductus. Nunc vero post accuratum examen illud vix in dubium revocari posse videtur. 71. His praejactis, sic iter nostrum insistimus: Versio latina prima et originaria sacrarum Scripturarum ex Africa est, et ex Africa cum nonnullis modificationibus ad ceteras occidentales ecclesias pervenit ac primum in Italia magno in usu fuit, et Itala propterea nuncupata. 20 Patres atque 16) Certe omnes vel fere omnes scripto­ res et patres, qui tribus priqribus saeculis floruerunt in ecclesia romana, graece scri­ pserunt: ut Clemens romanus, Hermas, Ju­ stinus, Modestus, Irenaeus, Cajus, Asterius, Urbanus, Hippolytus portuensis, Felix I. etc. Omnes nunc critici consentiunt, s. Marcum graece Evangelium suum Romae scripsisse; el ad Romanos graece scripsit apostolus, graece Ignatius, graece scripta sunt supposililia Clementis opera. Hinc Romae non solum honestiori loco nati omnes, sed quot­ quot aut mercaturam faciebant, aut stipen­ dia ferebant, aut litteris imbuti erant, pau­ cissimis forte exceptis, graece sciebant; graeci scientias Romae profitebantur, graecutos scitulos servos quilibet domi habebat, graeca multa romani suis libris, suis com­ mentariis, suis domesticis tabulis illinebant; quare vel ipse Juvenalis testatur, Satyr. VI. v. 187 et seq. edit. Taur. 1830. .... Omnia graece, Quum sit turpe magis nostris nescire latine. Hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas. Hoc cuncta effundunt animi secreta. ”) S. Hieronymus, De Viris iUustr. cap. 53. inquit: Tertullianus presbyter nunc demum primus post Victorem et Apollonium latinorum ponitur (tom. II. edit. Vallarsii). I8) Notntm Testamentum graece, vol. I. Lips. 1830, Proleg. cap. 8. pag. 155. *9) Cf. Wiseman loc. cit. a pag. 50 -55; item a pag. 55 — 67. 20) S. Augustinus solus csl ex antiquis, qui meminerit hujus italae versionis, lib. II. De doctr. christ, cap. 15. scribens: In ipsis autem interpretationibus Itala ceteris r Λ 236 scriptores africani, nec non codices nuper reperti, totidem sunt instrumenta ejusdem originariae versionis latinae, seu recensionis ac familiae africanae, quae nobis exhibet typum primitivum, ex quo versio lacta est. Cum vero exploratum sit. ex ecclesia romana fidem, et una cum fide Scripturas in Africam pervenisse JI, consequens est, africanam recensionem nobis repraesen­ tare typum primitivum Scripturae graecae, qualis nempe primum obtinuit in ecclesia romana. r’ 72. Versio latina, quae ex dictis longe ante ipsum Tertullianum jam existebat, ad minus ascendit ad saeculum Π. seu. quod idem est, recensio africana, ac proinde ejusdem typus primitivus anterior est omnibus aliis re­ censionibus seu familiis orientalibus et occidentalibus, quae in quocumque systemate bibliconim criticorum non perveniunt nisi ad saeculum IV. vel ad finem saeculi HI. ac pertinet ad nobiliorem et primam ecclesiam, id est, ad ecclesiam romanam. Hinc valor familiae africanae tum antiquitate tum dignitate familiis reliquis longe praestat, quorum instrumenta longe recentiora sunt. Sed haec familia, hic typus continet ex dictis versiculum nostrum. Ergo tantum abest ut principium proclamatum familiarum imminuat veritatem seu authenticitatem nostrae pericopes, ut potius eamdem mirifice confirmet. 73. Restat ut alteram nostrae assumptionis partem evincamus, proba­ biliorem nempe ex eodem principio rationem erui omissionis, quae reperitur in certis familiis. Quaecumque admittatur hypothesis circa originem trium vel quatuor familiarum, sive nempe Griesbachii, qui eas nominat ex regio­ nibus, in quibus recensiones primum factae perhibentur, occidentalem scilicet, alexandrinam et constantinopolitanam 22 ; sive Hugii, qui eas ab auctoribus nuncupat, siquidem praeter χοινην &δοσιν seu vulgatam graecam, hesychianam recenset, lucianaeam et origenianam ; sive Scholzii, qui quindecim pri­ mis ecclesiae saeculis factam aliquam recensionem negat23 ; semper demum praeferatur ; nam est verborum tenacior cum perspicuitate sententiae. Quod si quis contendat ob haec Augustini verba, non so­ lum recensione et modificationibus acciden­ talibus, sed etiam origine versionem italam diversam fuisse ab africana, per me licet. Idem enim semper recurrit argumentum; siquidem haec versio latina primum Romae facta esset, et ex ea africani accepissent. Millius versionem latinam nonnisi sub s. Pio I. qui ab anno 127 ad annum circi­ ter 142 aerae vulgaris pontificatum tenuit, adornatam fuisse autumat, Proleg. pag. 41. edit. Oxon. 1707. «) Tertull. De praescript. cap. 36, Au­ gust. in Brevic. Carlhaginens. collation.; tum in lib. De unico ba.pt.; Epist. hinoc. I. ad Decentium Episcop. Eugubin. apud Constant. Cf. Joann. Jac. Griesbachii Comment. Critic, in textum graecum N. T. parti­ cula II. Jenae 1811; Meletemata de vetu­ stis textus N. T. recensionibus §. 2. pag. 40 et seqq. 13) Op. cit. cap. 4. Proleg. pag. 25 ct seqq. ubi recedit a principio, etiam a se alias posito, de recensionibus et de 4 fa­ miliis; nam nonnisi duas agnoscit, constan­ tinopolitanam puriorem, et alexandrinam, in pluribus a grammaticis foedatam et inter­ polatam. Fatetur priores codices familiae constantinopolitanae periisse, et interpola- 237 deveniendum est ad primum aliquem typum, quem ejusmodi familiae reprae­ sentant. Quid autem vetat supponere, hunc primitivum typum vel haereti­ corum, ebionitarum praesertim et cerinthianorum, fraude vitiatum24, vel casu omissum ob duorum commatum septirni et octavi όμοιοτάΚεϋτον, idest similem terminationem, et, si ita loqui fas est, όμοίαοχον, seu simile ini­ tium; quo Iit, ut oculos librariorum facile effugiant, quemadmodum plura exempla nos docent? 25 Cum vero versiones, ut antiquissimae Syriacae et Peschito 26, multo vero magis posteriores, ut altera syriaca philoxena, aethiopica et arabica, ex eodem corrupto fonte prodierint, patet, qua de causa in iis comma istud desideretur. 74. Ceterum cum exploratum nunc ferme sit ex dictis versionem, quae itala nuncupatur, eamdem, ad substantiam quod spectat, fuisse cum vnlgata antiqua, quae origine africana est, etsi in nonnullis modificata, liquet hinc, quare et in plerisque codicibus latinis reperiatur versiculus noster, in aliis vero desideretur. 27 Codices scilicet exacti ad typum communem asiaticum, lionem codicum primis duobus ecclesiae saeculis contigisse. Cf. Germonius, De veteribus hae­ reticis ecclesiastic, codic. corruptoribus, Paris. 1713. part. I. cap. 5 et seqq. “) Hujus rei plura exempla suppeditat De Rubeis in Dissert, de tribus in coelo testibus, cap. 13. §. 2. Nos hic unum vel alterum exemplum indicabimus: Martianaeus, disserens de auctore Prologi in Epist. canonicas, observat in lib. Josue cap. XXI. juxta vulgatam commatum divi­ sionem verba illa: Civitates quatuor cum suburbanis suis, quae leguntur vv. 35, 36 et 37, ansam tribuisse librariis ea praeter­ mittendi. Sic Vallarsius, tom. X. operum s. Hier, partem alteram Bibliothecae divi­ nae complectente, in nota ad v. 7. de quo agimus, haec scribit: >.In uno codice Ve­ ronensis canonicorum bibliothecae majuscu­ lis, ut vocant, litteris maximam partem ex­ arato, et, quod est alterum probae vetusta­ tis indicium, nulla capitum aut versuum partitione distincto, non coelestia, quae tan­ topere urgentur, sed terrena testimonia, sive prius illud isocolon, Tres sunt qui testi­ monium dant in terra etc. desiderantur. Puto autem hic novo argumento plenissime demonstrari, nonnisi librariorum festinationi ac tam saepe obvio errori, ubi eadem re­ currunt verba, tribuendum eorum quoque codicum defectum, in quibus coelestia... sunt praetermissa;" cf. ibid. Exemplum item exhibet codex cavensis monasterii, de quo infra, ubi v. 4. sic legitur: Quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum, fides nostra, ubi omittuntur verba: Et haec est victoria quae vincit mundum, abs­ que dubio ob homoioteleuton, cum postre­ mus versiculus desinat in verba vincit mundum. Bengel vero contendit omissum versiculum 7. a veteribus data opera, nempe ob doctrinam arcani. Cf. ejusdem Appa­ ratus criticus, §. 25. in hunc locum. *) Versio Peschito purior habetur. Cf. Biblia polyglotta waltoniana, nec non Cellcrier, op. cit. sect. 8. §. i. Versions syriaques. Circa versionem armenam res est dubia; vid. Bengel, loc. cit. §.22; in editione communi reperitur; in recenlissima editione veneta Zohrabi ann. 1805. fuit omissus. Galanus clericus regular, in opere Conciliationis Ecclesiae Armenae cum Ro­ mana, Romae 1650, tom. I. profert acta concilior, aisensis et adanensis lingua armena anno 1307 celebrata; jam vero com­ mata 7 et 8 leguntur prolata in his actis pag. 461 el 478; his tamen conciliis plures interfuerunt schismati addicti, nec tamen ullus reclamavit adversus haec prolata com­ mata. ”) Horinc. a Bukentop, De Vuly. p. 307. scribit: ..Versus ille septimus legitur tum in epistola dominicae, in albis dictae, tum WH 238 alexandrinum et constantinopolitanum hanc peri copen non continent, qui veru ad familiam africanam exacti sunt, eamdem retinuerunt; ratio ex his prae­ terea redditur, quare s. Augustinus nonnullique alii patres latinl de hoc commate sileant, etsi illud non ignoraverint 28, quia scilicet Augustinus, etsi afer, non africana recensione, sed potius itala utebatur, quam secum in Africam ex Italia detulerat, ut patet ex ejus citationibus 29; quod a fortiori de ceteris dici debet. Contra vero in Hispania versiculus noster obtinuit, ut liquet ex codice hispalensi, gothicis litteris exarato versionis hieronymianae. 30 75. Si his addantur voces, ut vocant, individuates seu anomalae, MSS. nempe codices, qui ad nullam determinatam familiam pertinent, sive gracci sive latini, deinde voces omnes, quas consuluit Cassiodorus in suis comin octavo responsorio in omnibus dominicis a festo ss. Trinitatis usque ad adventum; reperilur etiam in optimis quibusque ac ve­ tustissimis vulgatae codicibus; ita ut pau­ cissimi sint, in quibus deest.· Quod fassus est vel ipse Richardus Simon, qui gloriam inventionis eripuit protestanlibus in reji­ ciendo hoc commate; nam in sua Histoire critique du N. T. Rotterdam 1699. part. II. chap. 9. scribit: «Pour ce qui est de Γau­ teur du Correctorium de la Sorbonne, il n'est pas surprenant qu'il l’ail lu dans son édition latine avec le passage dont il est question, puisque il ne peut avoir compilé sun ouvrage que vers le dixième siècle. Or il est certain qu’en ce temps-là il y avait peu d'exemplaires latins du N. T. où la Préface (seu Prologus sub nomine s. Hie­ ronymi) et ce passage ne se trouvassent, puisqu'on les y avait insérés dès le temps de Charlemagne.e His addi debent codices omnes, quos Cassiodorus saec. VI. diligen­ tissime conquisierat, et quidem selectis si­ mos, ex quibus suas Complexiones in Epi­ stolas et Acta Apostolorum et Apocalypsim confecit; sic vero in his legitur: »Cui rei testificantur in terra tria mysteria, aqua, sanguis et spiritus, quae in passione Do­ mini leguntur impleta; in caelo autem Pa­ ter, et Filius, et Spiritus Sanctus, et hi tres unus est Deus.· De his complexionibus cf. praefat. cl. marchionis Scipionis Mafleii, pag. 43, et pag. 124, 125 edit Florent 1721Certe s. Hieronymus, De viris illustr. opera Tertulliani pluribus nota, Cypriani sole clariora dicit; quare omittit istorum operum catalogum. Legit igitur in horum operibus versus 7. citationem. Sic Cypriani librum De unitate Ecclesiae citat Augu­ stinus Contra Cresconium, lib. II. cap. 33, epistolamque ad Jubajanum, immo ea verba, quae allegatum illud, quum tres unum sint, et praecedunt et sequuntur, refutavit De baptismo contra donatistas, lib. IV. cap. 4. Non potuerunt igitur laudati patres illud tres unum non videre. Cf. Bengel, loc. cit. §.20. ubi ostendit s. Augustinum assuetum italicae recensioni, in qua v. 7. deerat, illum omisisse in suis disputationibus; cum ta‘men in africana legisset, dubium haesisse, et sane ad illum aperte alludit tum in lib. III. Contra Maximinum, cap. 22. ubi proponit allegoricam interpretationem v. 8., tum ad locum de spiritu et aqua et san­ guine, in epist. L s. Joannis. ®) Cf. Wiseman epist. cit. pag. 28 et seqq. Certe id liquet ex Confess, lib. III. cap. 5. edit. maur. tom. I. pag. 91 —97; item lib. IV. cap. 13. pag. 118; lib. VI. cap. 4. pag. 122; cap. 11. pag. 129; item lib. IX. cap. 4. pag. 160 et seqq.; Contra litteras Petiliani, lib. Π. cap. 6. tom. VIII. pag. 219 etc. Sed satis est percurrere per sin­ gula volumina indices locorum sacrae Scri­ pturae. 30) Cf. Josephi Blanchinii Vindiciae Ca­ nonicarum Script, vulgatae latinae edi­ tionis vol. unicum in fol. Romae 1740. pag. 203; vid. ibid. Praefat. Christoph. Palomares in exemplar gothicum, pag. 49 et seqq. Mi S & 239 plexionibiis conficiendis 31, eae, ad quas appellat antiquus auctor prologi sub nomines. Hieronymi editi32, codices graeci tandem, qui adhuc supersunt, et eam pericopen retinent, ususque publicus ejusdem commatis vetustissimus utriusque ecclesiae, lectio vulgata utriusque pariter ecclesiae latinae et graccae, si addantur apertissimae ad hunc textum allusiones antiquissimorum patrum utriusque ecclesiae33, evidenter colligitur tantum abesse, ut causa finita dici possit circa authenticitatem hujus commatis, prout rationalistae plenis buccis crepant, ut contra nullum dubium supersit de ejusdem γνηΰΐότητι, sola etiam critica biblica spectata. Dixi sola etiam critica biblica spectata, nam vera custos bibliorum non est critica, sed ecclesia catholica. 76. Plura nunc addi possent ex argumentis internis ad ejusdem veri­ tatis confirmationem; nos vero brevitatis gratia potiora tantum attingimus; ac 1°. quidem cohaerentiam hujus versus cum illis, quae alibi scribit idem s. Joannes; ut cum Filium vocat Verbum (Joann. I. et Apoc. XIX. 13·), cum refert testimonia Patris et ipsius Verbi incarnati (Joann. VIII. 18·), et Spi­ ritus Sancti (ibid. XV. 26. et I. 33·). 2°. Necessitudinem seu relationem inter utrumque versiculum septimum et octavum, ut patet ex verbis in terra, quae leguntur in v. 8, et dicunt necessariam relationem ad illa in coelo, quae habentur in v. 7. 34 3°. Dempto v. 7. nulla ratio amplius dari potest illius clausulae v. 8. Et hi tres unum sunt, seu in unum sunt, ut graece legitur, sive accipiantur de Spiritu Sancto, aqua et sanguine, sive de spi­ ritu, quem Christus moriens emisit, et aqua et sanguine, quae ex ejus la­ tere effluxerunt; contra bene cohaerent, supposito quod de tribus testibus caelestibus dixerit: Et hi tres unum sunt, id est, natura et essentia tres te­ stes terreni suo modo pariter unum sunt, utpote ejusdem ponderis et momenti. 35 Sane jam observaverat s. Gregorius nazianzenus Joannem minus accommodate ad grammaticae regulas dixisse v. 8. Tres qui testimonium dant; et hi tres unum sunt, cum neutrum genus expostulassent voces graecae spi31) Nuper verba dedimus, quae in Cassiodori complexionibus habentur. ’*) Auctor hujus prologi videtur vixisse ex communi eruditorum calculo saeculo VITI. Sic vero scribit: .,Quae si ut ab eis digestae sunt, ita quoque ab interpretibus fidelibus in latinum eloquium verterentur, nec ambi­ guitatem legentibus facerent, nec sermonum se se veritas impugnaret, illo praecipue loco, ubi de unitate Trinitatis in prima Joannis epistola positum legimus. In qua etiam ab infidelibus translatoribus erratum esse, fidei veritate comperimus, trium tan­ tum vocabula, hoc est, aquae, sanguinis et spiritus, in sua editione ponentes, et Patris, Verbique ac Spiritus testimonium omitten­ tes; in quo maxime et fides catholica ro­ boratur, et Patris, et Filii ac Spiritus San­ cti una divinitatis substantia comprobatur. * Plures hic criticae animadversiones insti­ tuendae essent, quas brevitatis causa prae­ termittimus. Interea cf. edit. Vallarsii opp. s. Hieron. tom. X. pag. 1057. in nota a, tum ejusd. s. Doctoris opp. edit. maur. tom. L pag. 1670 et seqq. 33) Cf. Bengel, op. cit. §. 23. 34) Vid. Maran, De divinitate J. C. lib. I. pag. 2. cap. 19. §. 1 et seqq. ”) Cf. ibid. cap. 18. §. 2 et 3. 240 ritus, aqua et sanguis 36; instituta ergo comparatio cum personis v. 7, s. Joannem incitavit, ut vocum similitudinem in versu 8. retineret. 4°. Hic versus necessariam praeterea habet connexionem cum versibus 6, 9 ct seqq.; quorsum enim spectant illa verba versus 9. -Si testimonium hominum acci­ pimus} testimonium Dei majus est, nisi ad testimonium Patris, Verbi et Spiritus Sancti de quibus agitur in versu 7.? In versu G. duplex habetur testimohium, nempe Spiritus Sancti et aquae et sanguinis: Hic est qui venit per aquam et sanguinem, J. C.; non in aqua solum , sed in aqua et sanguine: et Spiritus est qui testificatur etc. ; ubi aperte distinguitur testimonium Spiri­ tus Sancti a testimonio aquae et sanguinis. Posito autem versu 7. qui ex­ plicationem habet testimonii Spiritus Sancti cum Patre et Verbo conjuncti, quemadmodum versus 8. explicationem continet testimonii aquae et sanguinis, omnia plana sunt: versu autem47. sublato, testimonium Spiritus Sancti vel penitus omittetur, vel confundetur cum testimonio aquae et sanguinis, cum quibus Spiritus Sanctus unum dicetur, quod plane absurdum est. Si igitur in emendanda alicujus textus lectione lex illa a criticis statuta alte retinenda est, ut scilicet illa lectio retineatur, qua posita omnia cohaerent et omnia apte conveniunt, qua mutata omnia confusa et inextricabilia evadunt, nullum dubium subesse potest, praeferendam lectionem esse in casu nostro, in qua versus 7. retinetur, ut omnia interna argumenta postulant. 37 Orat. XXXVII. n. 47. tom. I. opp. edit. Paris. 1630; graecae enim voces το πνενμα, τό ϋδωρ, τό αίμα neutrius gene­ ris sunt. 3Τ) Cf. Maran, loc. cit. Etiam observan­ dum est hiatum reperiri manifestissimum, si haec verba tollantur; contra vero graeco textui supplementum hiatus praebet versio, quam magni faciendam esse in his casibus eruditi critici norunt. Non enim alia ra­ tione supplentur hiatus graeci textus Matth. XVI. 2, 3; Luc. XXII. 43, 44; Joann. V. 3,4; VIL 53; Vin. 11 ; Act. VIII. 37. quam per versionem latinam, atque interdum aliis in locis per collationem versionum reliquarum, quae ubi textus nutat, magno semper ad­ jumento sunt textui emendando. Merito propterea nonnullorum reprehensionem in­ currit Scholz, eo quod in opere, quod in­ scripsit Biblisch-krilische Reise etc. seu Iter critico - biblicum in Gallias, Helve­ tiam etc. Lipsiae et Sorav. 1823, excluserit e censu instrumentorum criticorum antiquas versiones. Cf. Bibliothèque unir, de Ge­ nève 1823, tom.XXIV. art. Critique sacrée pag. 354 et seq. Videtur tamen hic auctor aliquantisper attemperasse hoc suum placi­ tum in editione Novi Testamenti. Cf. Proleg. cap. 7. §. 46 et seq. Ceterum pro nostra africana familia illud animadversione dignum est, eo fideliorem censendam eam esse, quod Tertullianus graece sciverit, et noverit graeca apographa, ad quae provocal, lib. De Praescript, cap. 36. illis verbis : Percurre ec­ clesias apostolicas, apud quas........... ipsae authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem etc. Hinc pro certo ha­ bendum joanneum comma in ipsis eum vi­ disse; sane in lib. De monogamia, cap.il. expressius adhuc provocat ad graecum tex­ tum, inquiens: «Sciamus plane non sic esse in graeco authentico, quomodo in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem eversionem.u Ex quibus de­ prehendimus : 1. eum manibus graeca exem­ plaria trivisse; 2. discrepantias adnotasse inter textum et versionem latinam, quae in usum exierat ; 3. hanc versionem esse africanam, ut patet ex testimoniis adductis in hoc ipso capite, quae tamen pervenerat etiam ad ecclesiam romanam, quam hic vel­ licat Tertullianus. Hinc magis confirmatur 241 77. Π. Vindicata igitur, argumentis extrinsecis et intrinsecis, authenticitate joanneae pcricopes, alteram jam assumptionis partem probare oporet, qua statuimus hoc commate veritatem catholicam mirifice confirmari. Hoc autem, quamquam breviter, praestabimus directe et indirecte. 78. Directe quidem hinc confirmatur veritas catholica de ss. Trinitatis mysterio, si tres distinctae in eo commate praedicentur personae et earumdem unitas essentiae; res vero ita se habet; nam aperte s. Joannes de Patre, Verbo et Spiritu Sancto affirmat: Tres sunt, qui testimonium dant. Si itaque tres sunt, qui testimonium dant, seu si tres sunt testes, ergo distinguuntur inter se; ergo Verbum et Spiritus Sanctus, qui conferuntur in testimonio dando cum Patre, non sunt duae efficientiae aut duo attributa, ut unitarii autu­ mant. Rursum de his testibus dicitur: Et hi tres unum sunt; quae verba, Clerico ipso fatente, eodem sensu posita sunt ac illa: Ego et Pater unum sumus. Jam vero his verbis, nemine diffitente, Christus se distinxit a Pa­ tre; ergo et illa: Et hi tres unum sunt, distinctionem important. Item vero praedicari citatis verbis unitatem essentiae in divinis personis, patet ex eo, quod si una eademque non esset in Verbo et Spiritu Sancto essentia ac na­ tura, Filius et Spiritus Sanctus infinito intervallo distarent a Patre, num­ quam propterea de iis, quae inter se infinite distant, dici posset: Unum sunt, quemadmodum absque summae impietatis nota de Deo et duobus angelis dici non posset: Et hi tres unum sunt. Patet igitur propositum. 79. Indirecte autem id ipsum evincitur ex agendi ratione unitariorum et rationalistarum; etenim, nisi vehementer percellerentur hoc testimonio, solliciti adeo non essent in ejusdem rejicienda authenticitate, nec totum stu­ dium suum et industriam huc conferrent, prout faciunt 38; ergo. DIFFICULTATES. 80. I. Obj. adversus priorem partem. 1. Argumentum dedu­ ctum ex familia africana nititur gratuita hypothesi; 2. nemo enim adhuc hanc sententia nostra, quod in authentico graeco textu Tertulliani aetate reperiretur comma 7. ab ipso laudatum ; demum jam a sacculo II. non omnes authentici textus editiones ac­ curatissimas fuisse. Cf. Rigaltius hic not. b, c ; Scholz vero in Proleg. pag. 130. vi­ detur confundere recensionem africanam cum recensione itala antiqua, quae tamen ex dictis distingui debent, etsi una ob ori­ ginem versio africana sit. ,4J Aliquando anti trini tarii se ab hoc dicto admittendo, inquit Bengel loc. cit. 2. non abhorrere ostenderunt. Quamquam nonnulli hodie nimium sunt fastidiosi, et quo longius sese a tali oraculo removent, Perrone, Praelectiones theolog. IV. eo sibi prudentiores videntur. Atque utinam nulli essent ex catholicis, in Germania praesertim, qui posthabito decreto concilii tridentini de recipienda Scriptura, prout le­ gitur in vulgata editione cum omnibus suis partibus, malunt proteslantium vestigiis in­ haerere ! Dolet profecto quod inter eos de­ beamus Scholz ipsum recensere, qui illud comma in suo II. volumine, quod non ita pridem edidit, graeci N. T. omnino sustulit. Quod quidem erat exspectandum a viro, qui a criticismo biblico antiquas versiones removet, vel saltem parvi ponderis eas esse autumat. Hic auctor audaciorem ipsis pro­ testantibus hac in parte se exhibuit. 16 242 novam recensionem agnovit. 3. Tertulliani auctoritas nimis dubia est, cum adhuc incertum sit, num citato loco, capite nempe XXV. libri Adversu» Praxtam alludat ad versum 7- an vero ad Christi verba: Ego d Pater unum sumus, ut patet ex sermonis contextu; subdit enim: Quomodo dictum est: Ego et Pater unum sumus. 4. Incertum est utrum s. Cyprianus, tum in epist. Ad Jubajan. tum in libro De unitate Ecclesiae, allegoricam potius ver­ sus 8. expositionem, an vero 7. versum citaverit 5. Cum vero posteriores scriptores africani summo honore Tertullianum et Cyprianum prosequerentur, hanc allusionem primo receperunt, deinde in novum textum converterunt. Ruit propterea totum fundamentum novae istius africanae recensionis seu familiae; ergo. 81- Resp. ad i. Neg. Attulimus enim documenta seu, ut vocant, in­ strumenta certissima, quae illius existentiam evincunt. 82. Ad 2- autem, seu 1. probationem, Tr. Hic siquidem non agitur nisi de applicatione principii; cum igitur eadem elementa, quae ad constituen­ das tres vel quatuor familias insinuatas, primum a Bengel proclamatas, deinde a protestante Griesbachio, ac postea ad perfectionem adductas a catholicis Hug et Scholz, concurrant ad familiam africanam constabiliendam, vel nuncius remittendus est principio familiarum, vel inter familias, velint nolint unitarii et rationalistae, africana accenseri debet; quae ceteris, ut dictum est, antiquitate, integritate ac dignitate antecellit, et qua ipsi penitus jugulantur.39 83. Ad 3. Neg. Vetat enim, quominus admittamus adversariorum con­ jecturam, scopus Tertulliani, qui est ostendere unam trium personarum, ac praesertim Spiritus Sancti, cum personis reliquis substantiam esse; ad quod -A ”) Profecto si, ipsis criticis biblicis fatentibus, praecipua alicujus familiae instru­ menta sunt MSS., versiones, patrum citatio­ nes, editiones criticae, loca parallela, va­ riantium collectio etc.,’ cum haec omnia con­ currant ad familiam africanam constituendam, nullo modo ejus existentia in dubium re­ vocari potest. Etenim nos seriem habemus patrum africanorum, incipiendo a Tertulliano, qui vix 80 aut 90 annis a morte s. Joannis floruit, usque ad saeculum X; habemus co­ dices MSS. antiquissimos ejusdem ecclesiae, cujusmodi esse vidimus codicem bibliothe­ cae sessorianae, seu s. Crucis in Hierusalem in Urbe, qui provenit ex bibliotheca nonantulana. Porro in hoc codice haec leguntur : Item illic tres sunt, qui testimonium di­ cunt in coelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. Habemus et codices et patres, qui ex eadem familia hunc textum derivarunt in proprium suum usum; cujusmodi sunt omnes, qui ad eam familiam quidem stricte sumptam non spe­ ctant, sed eam tamen mirifice confirmant, ut patres hispani, galli, itali, et codices ano­ mali et individuates latini, qui subsequentibus temporibus periocham joanneam ha­ bent, quorum, falente etiam Rosenmüller, major est pars·, id ipsum fatetur Griesbachius edit cit. pag. 640. qui perperam ad eorumdem elevandam auctoritatem urget variantes lectiones, quae pariter occurrunt in omnibus pene verbis sui textus graeci, ut ex ejus editione compertum fit. Insuper vero in notis ad v. 25. Epist. s. Judac fa­ tetur in nonnullis codicibus verba: σωτ^ρι ήμών Χριστή, τ<7 κυρίω ήμών, deesse pro­ pter repetitum ήμών, seu homoioteleuton; quare eadem ratio non militat pro versu 7? 243 evincendum affert Joannie periocham, in qua dicitur: Et hi tres unum sunt, quae nuspiam alibi reperitur; et sane hoc sensu intellexerunt scriptores sub­ séquentes reliqui, qui iisdem pene Tertulliani verbis utuntur, et memorant periocham nostram. “° Neque obstat quod idem addat: Quomodo dictum est: Ego et Pater unum sumus; haec enim verba non adduxit Tertullianus nisi ad majorem confirmationem, seu potius declarationem sensus formulae ad­ ductae: Tres unum sunt, cum haec loca parallela sint, et textus evangelicus in persona prima sit positus, alter vero in persona tertia. Quare, ut obser­ vat Bengel, quo brevior est Tertullianus in citando epistolae dicto, eo notius tum celebriusque apophthegma ipsum fuisse ostendit. 41 84. Ad 4. Eeg. Satis enim est ad omne dubium tollendum conferre duo testimonia, in quibus s. Doctor commatis nostri mentionem facit. Porro primum desumitur ex epistola Ad Jubajan. ubi.scribit: Si templum Dei factus at, quaero cujus Dei? Si Creatoris, non potuit, quia in eum non credidit. Si Christi, nec hujus fieri potuit templum, qui negat Deum Christum. Si Spi­ ritus Sancti, cum tres unum sint, quomodo Spiritus Sanctus placatus esse ei potest, quia aut Filii aut Patris inimicus est? 42 Alterum vero exstat in lib. De unit. Ecclesiae, ubi ait: Dicit Dominus: Ego et Pater unum sumus. Et iterum de Patre et Filio et Spiritu Sancto scriptum est: Et hi tres unum sunt. Et quisquam credit hanc unitatem, de divina firmitate venientem, sacramentis caelestibus cohaerentem, scindi in ecclesia posse et voluntatum collidentium di­ vortio separari?1*3 Quis porro haec legens, animo anticipatis judiciis vacuo, aperte non videat hic a s. Cypriano adduci versum 7., nec ab ipso fieri a longe petitam allusionem ad versum 8.? Cum praeterea dicat: Divina fir<0) Ad eumdem textum refertur locus insignis ejusdem Tertulliani in lib. De pu­ dicitia. cap. 21. scribentis: «Nam et ec­ clesia proprie et principaliter ipse est Spi­ ritus, in quo est Trinitas unius divinitatis, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Illam ecclesiam congregat, quam Dominus in tri­ bus posuit. Atque ita exinde etiam nume­ rus omnis, qui in hanc fidem conspiraverint, ecclesia ab auctore et consecratore censetur.·' Vid. edit. Rigallii, pag. 574. Sic s. Cypria­ nus in utroque textu a nobis adducto aperte alludit ad locum Tertulliani, quem magi­ strum suum appellabat, teste Hieronymo in Catalogo, et patet eliam ex unione duorum testimoniorum Joann. X. el I. Joann. V. 7. Quod si Tertullianus loc. cit. locum paral­ lelum allegat ex Joann. X. 30. non ad con­ firmandum, sed ad interpretandum illud tres unum sunt, eum adducit. Celerum observat Scholz, Proleg. pag. 155. Tertul­ lianum neyligentius ex memoria contractim ad sensum hand sine mutatione tex­ tus citare. 4I) Loc. cit. §. 11. Cf. eliam de hac Tertulliani citatione Millius, Proleg. ad N. T. Grace, pag. LX. edit. Oxonii 1707. Integer vero Tertulliani textus ita se habet: nCelerum dc meo sumet, inquit, sicut ipse dc Patris. Ita connexus Patris in Filio, et Filii in Paracleto, tres efficit cohaerentes, alterum ex allero, qui tres unum sint, non unus; quomodo dictum est, ego et Pater unum sumus, ad substantiae uni­ tatem, non ad numeri singularitatem.*' Edit. Pamelii et B. Rhenani, Basileae 1562. 41) Epist. LXXIH. edit. maur. 1726. pag. 133. **) Pag. 195, 196, ejusd. edit. * 16 Paris. 244 mitate, sacramentis caelestibus, nonne digito commonstrat verba Joannis: Tra sunt qui testimonium dant in caelis, et illa: «Sï testimonium hominum acci­ pimus, testimonium Dei majus est ? 44 85. Ad 5. Neg. assertionem, et npgo praeterea quod supponitur, Ter­ tullianum nempe et Cyprianum allusisse ad Joann. X. ut patet ex modo dictis. Non minori profecto erga Tertullianum, et s. Cyprianum praesertim, reve­ rentia afficiebantur patres itali et galli, quam africani; nulla igitur est ratio, cur dicantur Tertullianus et s. Cyprianus majorem influxum exercuisse super scriptores africanos quam super ceteros, qui tamen eam clausulam non cita­ runt, eo quod nempe uterentur recensione itala, prout ea usus est Augusti­ nus. qui propterea nec ipse apophthegma Joannis laudavit. 45 Si igitur illud citarunt scriptores africani, unica ratio est. quod isti recensione africana uterentur; et exinde magis confirmatur sententia nostra, ac ruit adversario­ rum conjectura et conelbsio. 86. Π. Obj. 1. Si in familia africana Joannis periocha reperitur, qui factum est, ut in recensione ilala non reperiretur, cum tamen ex dictis ea­ dem esset utriusque recensionis seu familiae versio originalis? 2. Qnt fieri potuit, ut ab omnibus codicibus graecis reliquisque familiis exularet? 3. Nonne absurdum est supponere primum typum, quem familiae asiaticae et occiden­ tales repraesqntant, corruptum fuisse, nec unquam patres seu codicum emen­ I datores, qui recensuerunt codices in utraque ecclesia, ejusmodi corruptionem subodorâtes fuisse? neque Lucianum, neque Hesychium, neque Origenem, neque Hieronymum ? Ergo. 87. Resp. ad 1. Quia vel casu vel haereticorum fraude excidit, ut dictum est, cum sermo esset de primitivo reliquarum familiarum typo. 46 88. Ad 2. Neg. suppositum, deesse scilicet vel defuisse illam periocham in omnibus graecis exemplaribus. Contrarium evincunt omnes voces anomalae, seu codices MSS., qui ad nullam familiam determinatam pertinent, neque pauci sunt, quos Scholz recenset. 47 facit. Sed legalur auctor ipse, loc. cit., et 89. Ad 3. Neg. Cum de facto evidentia historica constet, quod spectat rursum in Proleg. pag. 97. col. 1. Attamen Griesbachius non veretur ad haec con­ ► àd reddendam rationem silentii aliorum documentorum, satis est ut ratio probabilis assignetur. Ea porro, quam assignavimus, quum et exemplis et fugere. documentis firmetur, non est quod ulterius inquiramus, cum ea abunde ad 1i) Quod si quis contendat opus, quod rem nostram sufficiat. Ex horum porro, qui nobis objiciuntur, censu s. Hie­ sub speculi nomine praefert codex sessoronymus eximendus est, qui v. 7. continet, ut patet ex ejus Bibliotheca di­ rianus seu nonanlulanus, esse speculum genuinum s. Docloris, ut nonnulla suadere vina edit. Vallarsii, et ex codice gothico quem supra attulimus. Progressu I videntur, quod diversum est a duobus aliis temporis aliae fortasse invenientur. 48 *)« Notat autem Millius, Prol. loc. cit., mysticam expositionem de tribus terrenis aqua, spiritu et sanguine, quibus ex mente veterum significata est Trinitas personarum, non obtinuisse in ecclesia tempore Tertul­ liani, immo ne auditum quidem fuisse de ea quidquam ante annum Christi 428. quo nempe libros suos contra Maximinum edi­ dit Augustinus. Eadem repetit in prolixa nola, quam attexuit cap. 5. epist. L Joann, pag. 743; ubi, cum retulisset textum s. Ful- operibus, sub eodem titulo vulgatis a maugentii ex Responsione contra arianos, sub rinis, in appendice ad tomum VL opp. s. Do­ finem, qui ita se habet: Æ. Joannes apo­ don's (de quibus cf. editorum admonitiones stolus testatur, dicens: Tres sunt qui te­ eisdem praefixae); tunc dicendus s. Augu­ stimonium perhibent in caelo, Pater, Ver­ stinus in ordinariis suis operibus usus re­ bum et Spiritus Sanctus; et tres unum censione ilala, e qua versus 7. exciderat; sunt. Quod etiam beatissimus martyr Cy­ cum vero speculum rogalu Possidii scri­ prianus in epistola De unitate Ecclesiae pserit, adhibuisse recensionem africanam, confitetur, dicens elc.;H subdit: Levis plane in qua hoc comma habebatur. Hoc vero momenti esse quod ex Facundo notatur, eo verisimilius videtur, quod ipse Griesbachius fateatur ipsum Origenem modo Cyprianum scilicet haec ex versu octavo allegasse. Unde facium enim ut b. marty­ Marci codicem occidentalem, modo alexanris mentem melius novit Facundus qui 300 drinam recensionem in usum adseivisse, post Cyprianum annis floruit, quam Ful­ immo Origenem non semper unum tantum gentius, qui Cypriano aliquanto propior? eumdemque Novi Testamenti codicem usur­ Unde etiam constat aetate Cypriani quem­ passe. Cf. ejus Comment, critic. in textum quam aquam, spiritum et sanguinem my­ graec. partie. IL pag. 30 — 37. Quidni igi­ stico sensu accepisse pro personis Trini­ tur idem potuerit praestare Augustinus? tatis? Certe sicut apud graecos, qui ver­ Quod spectat ad Facundum hermianensem, sum 7- non legerant, nusquam occurrit ex­ qui versum 7. omittit, observandum est eum plicatio illa mystica, ita nec latinorum quis­ magnam vitae suae partem Constantinopoli quam, ut opinor, per annos a Cypriano plus transegisse, ideoque africanam recensionem 100 spiritualis hujus sensus mentionem minime adhibuisse. I * ; l6) Cf. Millius loc. cit. pag. 747. qui pro­ pterea observat vix potuisse tota illa per­ secutionis periodo codicibus recensendis operam impendi. ”) Cf. op. cit. Proleg. cap. 6. Satis hic sit commemorare codicem cyprium, quem ad nullam ex cognitis familiis perlinere post accuratum examen Scholz ipse pronunciavil, sed ad summum tum ex familia alexandrina, tum ex conslantinopolilana coa­ lescere existimat. Cf. ejusdem Curae cri­ ticae in historiam textus etc. Heidelberg 1826. diss. 2. Vid. Bibliothèque universelle de Genève. 1822. Tom. XX. pag. 109 et seqq. ,s) Placet hic in medium adducere verba Bengel, qui loc. cit. §. 28. scribit: nGraeca antiqua hujus dicti documenta, si ab iis, quae §. 23. aegre corrogavimus, discesseris, nulla adhuc cernimus; sed non vanum est praesagium, fore ut plura aliquando ex­ oriantur. Historia lectionis χωρίί, Hebr. II. 9. sive lectio placet cuiquam, sive dis­ plicet, huc pulchre quadrat. Citat eam Hie­ ronymus; sed Hieronymi editor, Erasmus, eam annotationibus suis ad N. T. non in­ seruit; deinde mentio ejus apud graecos patres est eruta, nunc demum etiam graecus accedit codex, et accedent fortasse com­ plures. Quid vetat, similes in dicto joanneo sperare suppetias, praesertim cum grae­ cos patres, latino interpreti propiores, hoc dicto caruisse nondum constet?" Ut aliud exemplum proferamus, notum est Clericum ejusque symmistas non paucos ex recenlioribus biblicis criticis protestantibus, Semlerum, Morum, Haenstenium, Bretschneiderum etc. qui Scripturam, ut libet, truncant, rejiciunt, tollunt, evertunt, admittunt pro summo jure, quo gaudent, rejecta nempe ecclesiae auctoritate, historiam mulieris ad­ ulterae, quae legitur Joann. VIII. 1 et seqq. 246 90- ΠΙ. Obj. Saltem nulla est ratio, quae ex argumentis intrinsecis adducitur. Haec enim justissimum nititur 1. connexione ac relatione duorum commatum, ac praecise illorum verborum in terra; jam voro nemo est, qui nesciat et haec verba excludi a familiis codicum; quo fit ut in roccntioribus N. T. graeci editionibus intra parenthesin includantur verba omnia, quae habentur post tres sunt qui testimonium dant, versu 8. usque ad alia: Spiri­ tus etc., ita ut legi debeat integer textus hoc modo: Tres sunt, qui testimonium dant, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum vel in unum sunt, prout concordes legunt versiones syriaca, arabica, polyglottae atque Erpenii, et aethiopica. 49 2- Nititur verbis illis: 8» testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: ast si bene perpendantur, haec non dicunt rela­ tionem nisi ad ea, quae habentur in versu 6. Et Spiritus est, qui testifica­ tur, quoniam Christus est veritas: vel ut in aliis lectionibus habetur: Et Spiri­ tus esi veritas'30: vel etiam si placet, relationem dicunt ad versum 8. ubi nomine spiritus Spiritus Sanctus, prout veteres non pauci intellexerunt, designatur. Quae cum praecipua sint argumenta interna, reliqua per se cadunt; ergo. 91- Resp. Neg. antec. Quae enim attulimus, integram omnino peri­ ocham exposcunt. Ad 1. itaque argumentum quod spectat, fatemur ab auda­ culis criticis recentioribus privata auctoritate intra parenthesin laudata verba constringi; quonam autem jure id ipsi praestent, ignoramus. 51 Ceterum Bengel codices affert, in quibus deest versus 7., et qui tamen exhibent voces illas in terra; affert alios, in quibus verba in coelo et in terra desunt, etsi rejecisse, argumentis, ut clamabant, extrin- dem sensum refert ac vulgata latina. Walsecis ductos. Nunc vero eadem ab ipsis tonus in variantibus Novi Testamenti citat criticis biblicis admittitur ob nova docu­ codd. 9, in quibus legitur Christus. Cf. menta, inter quae satis sit recensere codi­ tom. IV. Sabatier ad hunc locum alios citat. cem cyprium, de quo superius verba feci­ mus, qui totam hanc pericopen continet. Id 5l) Sed neque in hoc critici protestantes ipsum dicatur de historia probaticae pisci­ habent meritum inventionis, siquidem Ri­ nae, Joann. V. 4. quem versum adulterinum chard Simon in sua Histoire critique du esse suspicatus est Millius, Proleg. §. 433, Nouveau Testament, part. IL chap. 9. pag. atque fortassis ex hebraeorum evangelic 110. edit. Rotterdam 1690, id ipsum jam intranslatum, et turba criticorum, quae eum- · nuerat, ubi conqueritur de eo, quod Roberdem secuta est; attamen nunc admittitur tus Stephanus in sua editione posuerit se­ hic versus ut genuinus, et eum exhibet micirculam post verba lv -ω ovpavdj, cum idem codex. Cf. Uiblioth. univ. de Genève juxta ipsum ponere debuisset immediate loc. cit. pag. 118. Id ipsum de pluribus ante verba lv rrj γη. Quam audaciam mi­ aliis locis dicatur, vel plane rejectis, vel in ratur ipse Millius. Griesbachius in sua edi­ dubium revocatis, prout est e. gr. Marci tione graeca Novi Testamenti, celeris audaXVL 9 et seqq. et aliis, quae brevitatis causa cior, omnino verba illa suppressit, qui de­ praetermittimus; quaeque omnia expungi inde initio diatribes suae tamquam ex tri­ deberent, juxta istorum criticam, ut plures pode pronunciat: Quae uncis inclusimus reipsa illa expungunt. Cex integro textu eidem praemisso) spu­ ”) Cf. Polyglotta Waltoni. ria sunt, ideoque e sacro contextu elimi­ >0) Ibid. Versio tamen aethiopica eumnanda. Quanta securitate! « I 247 , habeant duo commata integra, illis vocibus exceptis. 52 Plures sunt codices a quibus oxulant voces ex octavo versu: Et hi 1res unum, vel in unum sunt. Millius censet voces in terra ab emendatoribus codicum, a quibus testes coelestes absunt, fuisse sublatas utpote superfluas. 53 Si sibi propterea con­ stare vellent critici hi biblicl, deberent vel utrumque versum, 7. nempe et 8. eradere, vel utrumque retinere, prout jacent. 92. Ad 2. A>f/. In hypothesi enim adversariorum sensus mutilus pror­ sus oriretur et truncus; cum enim versu 6. meminisset aquae et sanguinis et spiritus, apostolus Joannes consecrasset integrum versiculum 8. testimo­ nio aquae, sanguinis et spiritus, et nihil addidisset de Spiritu Sancto, et pari tamen ratione concluderet: Si testimonium hominum accipimus, testimo­ nium Dei majus est, immo se se extendens circa hoc Dei testimonium, dum addit : Quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo; bene quidem, admisso versu 7.; at hoc sublato vix haec cohaerere possunt. Multo minus admittendum est alterum effugium de Spi­ ritu Sancto in versu 8. ; nam haec non est nisi paucorum codicum lectio, ex­ clusa a censu familiarum. Si his praeterea addantur, quae adduximus in probationibus, patebit quam vere dixerit ipse Bengel : Adamantina versiculo­ rum cohaerentia omnem codicum penuriam compensat. 5* In recensione variantium ad versus 7 el 8. Latini enim aliqui codices, etsi pericope hac carentes apud Erasmum, Hentenium, Lucam brugensem, Dorscheum, vo­ ces tamen in terra habent. Legerunt has easdem voces Facundus hermian. in lib. I. Defensionis trium capitulorum, c. 3. pag. 7. edit. Sirmondi, ubi versum 8. bis profert: Tres sunt, qui’testimonium dant in terra, Spiritus etc.; et rursum: Tres sunt qui testificantur in terra, Spiritus etc., et Beda in Comment, in hunc locum : Quoniam 1res sunt, qui testimonium dant in terra, Spiritus etc.; neuter tamen in suo exem­ plari habebat versum 7. Voculas item in coelo el in terra non videtur legisse au­ ctor Prologi in ep. canonicas. Cod. schelhornianus non habet voces in terra, habet tamen in coelo. Plures codices carent vo­ cibus et hi tres unum sunt, plures legunt in nobis sunt, vel etiam unum sunt in Chri­ sto Jesu etc. Cf. etiam Sabatier in hunc locum. S3) Loc. cit. Cf. etiam Maran loc. cit. 14) Loc. cit. §. 28. Ex dictis etiam pa­ tet pessima agendi ratio Joann. Georgii Rosenmüller, qui ad hunc locum mala omnino fide refert argumenta contra γνη­ σιότητα seu genuinitatem hujus commatis, dum tradit hunc versiculum primo graece prolalum fuisse in graeca translatione acto­ rum concilii laleranensis, quod anno 1215 celebratum est; codices latinos ante saec.X. exaratos plane eum non habere; a patribus latinis non citari, ubi vel maxime ad rem perlineret, atque omnino expectari posset; Vigilium lapsenscm primum videri, qui cxeunle saeculo V. clare ad testes caelestes provocant, etsi tamen non conveniat ejus allegatio cum textu nostro, nec in verbis, nec in sensu etc. In quibus omnibus tot pene sunt mendacia quot verba. Etenim 1. concilium lateranense loqui­ tur de pericope joannea tamquam de re omnibus tunc temporis explorata; ait enim: «Quemadmodum in canonica Joannis epi­ stola legitur: Quia 1res sunt qui testimo­ nium dant etc.;·· statimque subjungit: »El 1res sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua el sanguis, et hi tres unum sunt, sicut in codicibus quibusdam inveni­ tur;·· quae postrema verba referuntur, ut patet, ad postremam clausulam de testibus terrenis: Et hi tres unum sunt, de quo- 248 93. IV. Obj. contra alteram propositionis partem. Data etiam gentrinitate joannei commatis, nihil tamen inde eruitur ad distinctio­ nem personarum in unitate essentiae adstruendam : etenim 1. Pater, Verbum nim authenticitate etiam dubitavit s. Tho­ mas, ut notum est. Ex hac porro observa­ tione de clausula modo dicta, patet vulga­ tissimam fuisse tunc temporis lectionem de testibus coelestibus, eo maxime quod con­ cilio lateranensi interfuerint non pauci graeci, qui tamen de hoc non mussitaverunt. Vid. Collectio Conciliorum, edit. Harduini, tom. XL pag. 1. Addatur auctor Dialogi seu disputationis contra Arium, s. Athanasio tributae, qui Maximus M. vulgo cre­ ditur; cum enim in Africam venisset, ibi nactus codices familiae africanae, invenit textum nostrum; redux in orientem ansam sumpsit dialogum scribendi; hic igitur, qui­ cumque demum sit, certe antiquus auctor, sub finem n. 1—5, cum locutus esset de baptismo, qui in ter beatissima nomencla­ tura fidelibus datur; adde, inquit, his omnibus, quod ait Joannes: Et hi tres unum sunt : Οίκ tv τρ τριςμακαρία ονομα­ σία δϊδοται τοΐί niffroif; προ; δί τοϋτοις παΟιν, Ιωάννης φάβκίΐ, καί ο’ rptîf ro ίν tltJiv. (Cf. inter ορρ. s. Athanasü edit. maur. vol. ΙΠ. pag. 229.) 2. Falsum est, quod dicit: patres lati­ nos hunc textum non citasse; nos docu­ mentis adductis contrarium ostendimus. 3. Falsum est Vigilium tapsensem omni­ um primum videri, qui exeunte saec. V. clare etc., ut patet ex dictis, quibus addi­ mus Eucherium, qui floruit anno 434, id est, 50 annis ante Vigilium tapsensem, et qui in libro Formularum spiritualis intelligentiae, cap. 11. n. 3, scribit: .Numerus ternarius refertur ad Trinitatem in Joannis epistola: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus; et 1res sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis.- Numquid cla­ rius aliquid proferri poterat? 4. Falsum est allegationem Vigilii cum textu nostro, nec in verbis, nec in sensu convenire; nam lib. I. De Trinit. inquit: ..Sicut et in hoc exemplo veritatis, in quo nomina personarum evidenter sunt ostensa, et unitum nomen divinitatis clause est de­ claratum, dicente Joanne evangelista in epi­ stola sua: Tres sunt qui testimonium di­ cunt in coelo, Pater et Verbum t*l Spiritus; et in Jesu Christo unum sunt; non tamen unus est, quia non est in his una persona." Judicet lector, an in sensu conveniat ct in verbis nec ne cum textu nostro. Rursum sub finem ejusdem libri idem testimonium profert, addendo Sanctus nomini Spiritus. Et lib. VII. sine vocibus in Christo Jesu absolute scriptum dicit a Joanne: Et hi tres unum sunt (Biblioth. PP. edit. Lugdun. tom. VIII. pag. 771 et seqq.). Quam bene critici protestantes! 5. Falsum est, quod affirmat de codici­ bus latinis ante saeculum X. scriptis. Con­ trarium nos ostendimus ex ipso Richardo Simonio aliisque adductis, nec abnuit Griesbachius, in N. T. edit. Lond. 1818. vol. IL pag. 640. His addimus codicem nuper re­ pertum in monasterio Benediclinorum cacensi, Neapolim inter et Salernum, quem ante annos abbas Rozan scriptum censet, cl. vero card. Angelus Mai saltem ad saec. VIL pertinere judicavit; legitur vero in hoc codice: .Quia tres sunt, qui testimonium dant in terra etc. et hi 1res unum sunt in Xpo. Ihu. et 1res sunt, qui testimonium dicunt in coelo, Paler, Ver­ bum et Sps, et hi tres unum sunt.·' Cf. Wiseman, loc. cit. pag. 10 et seqq. Hunc autem codicem perinde ac alium sessorianum Scholz non vidit. Cf. Prol. §. 44, 47. Sed nec minus aperte mentitur Rosen­ muller, dum profert argumenta, quae favent nostro textui; suppressis enim ex industria validioribus argumentis, profert tantum de­ biliora, quae rursum extenuare nititur. Demum confugit ad locum nunc com­ munem inter rationalistas biblicos, ad hi­ storiam nempe Hezelii convicti a Griesbachio, qua causa finita est. Sed nos liben­ ter ipsis concedimus suos Hezelios et Gricsbachios et Semleros et Eichhornios etc. Vae nobis, si Christus Dominus his criticis scri­ pturam custodiendam dimisisset ! Vix fru­ stula aliquot intacta superessent. Attamen * b· Ur m, 249 et Spiritus Sanctus unum esse dicuntur non essentia, sed unitate seu con­ sensu testimonii; prout 2. exposuerunt doctissimi interpretes. 3. Sane id po­ stulat contextus et connexio duorum versiculorum 7 et 8; jam vero etiam de spiritu, aqua et sanguine pariter dicitur: Et hi tres unum sunt, nec tamen aliquis adeo desipit ut dicat, haec unum esse essentia, sed unum dicuntur unitate testimonii; eodem igitur sensu de testibus coelestibus dictum est, eos unum esse, nempe unitate testimonii. Ita fere Clericus. 94. Resp. A’. A. Alioquin, ut superius notavimus, non adeo solliciti essent unitarii in hoc nobis eripiendo testimonio. Nam nonnisi odio veritatis tanto molimine frustra laborant; recolantur dicta in probationibus. 95. Ad 1. probat. A. Nam I. absurdum est Patrem, Verbum et Spiri­ tum Sanctum unum dici, etiam in testimonio ferendo, si infinito intervallo inter se distarent, ut distare perhibentur in hypothesi unitariorum. .Solus enim Pater Deus esset, Verbum autem et Spiritus Sanctus vel creaturae forent, vel efficientiae; prout absurdum esset dicere de Deo, et duobus an­ gelis aliquid testantibus: Et hi tres unum sunt. 96. II. Quia eadem ratione disserere hoc loco debemus de testimonio Patris, Verbi et Spiritus Sancti ac de testimonio Patris, Verbi et Spiritus Sancti, de quo saepe Joannes in evangelio disseruit; jam vero Joann. XV. 26. et XVI. 14. Christus commendat testimonium Spiritus Sancti, ex eo quod a Patre procedit, et ex eo, quod de suo accipiet, nempe ex unitate naturae et essentiae cum Patre et Filio; tum etiam suum proprium commendat testi­ monium, ex eo quod ipse unum sit cum Patre suo, dicens Joann. X. 30. Ego et Pater unum sumus. Non alio igitur sensu hic scribere potuit idem apostolus : Et hi tres unum sunt. 97. III. Quia hic innuit se magnum proponere mysterium, cum tamen accurate tres distinguat personas et conjungat, immo unum tres esse dicat; Rosenmuller non attulit nisi argumenta, quandoque etiam nonnisi ipsa verba Griesbachii; ea proinde quae dicta sunt contra Rosenmüller, aeque valent adversus Griesbachium, in quo praeterea livor deprehen­ ditur, ut patet ex ratione, qua excandescit adversus Manuel. Calceatu, quem vocat yraeculum latinizantem, pseudo-yraecum ; et hoc ob duplex ab eodem patratum cri­ men: 1. quod excitaverit versum 7.; 2. quod ecclesiam graccam orthodoxam (nempe schi­ smaticum}, priscam patrum suorum fidem tuentem (id est, ut inferius ostendemus, a prisca patrum suorum fide desciscentem), acriter oppugnaverit, eique pontificis romani primatum obtrudere, ac decantatum illud Filioque, nicacno symbolo a latinis adje­ ctum, defendere conatus sit. Gravia haec profecto crimina sunt ac irremissibilia in oculis tolerant issimi pro­ testants, qui alioquin paratus esset eum· dem ut magnum virum proclamare, si schisma et haeresin fovisset, et non excitasset hunc versum ipsi adeo in eo in­ visum. Ex his specimen habetur moderationis, quam adeo decantant protestantes, et liber­ tatis, qua iidem frumitur in rejiciendis fidei articulis pro lubito; siquidem primi prote­ stantes cum catholica ecclesia dogma de Spiritus Sancti processione etiam a Filio profitebantur. 250 sed si «na non esset in tribus personis essentia, opus non fuisset tanta con­ tentione et diligentia in distinguendis rebus disjunctissimis; sic nihil mira­ bile esset, quod tres consentiant in ferendo testimonio. Itaque quaqua ver­ sus spectetur Joannis apophthegm», non alium sensum admittit praeter illum, quem in eo tota agnovit antiquitas. Omnes enim patres, qui illud citarunt, constanter ad adstruendam unitatem essentiae in tribus personis eo usi sunt.55 98. Ad 2. D. Id est, Calvinus aliiquo ejusdem furfuris, C. alii, N. 99. Ad 3. D. Eadem ratione de testibus coelestibus et terrenis pronunciatur: unum sunt, quoad pondus et auctoritatem testimonii, relate ad id, quod testantur, C. quoad testes inter se, *A. Nempe ejusdem ponderis sunt testes terreni ad veram Christi humanitatem testandam, ac testes coe­ lestes ad testandam ejusdem divinitatem. Adde ex dictis, in graeco textu de testibus terrenis dici: Et hi tres in unum sunt, quod non dicitur de testi­ bus coelestibus, atque ex hac ipsa lectionis diversitate discrimen patet quo­ ad naturam testium inter se. 56 100. Et haec de gravissimo hoc argumento in praesentia dicta sufficiant. Si autem Deus dederit, peculiarem opportuno tempore edemus forsan disser­ tationem, in qua latius proferemus, quae hic nonnisi contracta oratione, ut fert institutionum indoles, congessimus. /\z·V PROPOSITIO ΠΙ. Unitas divinae essentiae in tribus personis distinctis ex perpetuo ac constanti ecclesiae sensu traditionali confirmatur. 101. Ipsa recta ratio et ars critices docent aptissimam regulam, ad verum dignoscendum tum legis tum cujusquam antiqui scriptoris sensum, esse usum ipsum et intelligentiam eorum, qui ipsi coaevi fuerunt, vel eos proxime secuti sunt, ac multo magis si ab auctoribus ipsis hunc eumdem M) Cum Rosenmüller retried argumenta Clerici de consensu voluntatis etc., addit de suo, hanc interpretationem, si admitti posset, cum contextu et consilio apostoli non posse conciliari, quod jam nonnulli veterum perspexerunt ; in margine vero editionis complutcnsis narrari Abbatem Jo­ achim negasse quod verba commatis 7. hi 1res unum sunt, ad unitatem personarum spectent, ac traxisse haec verba ad unita­ tem consensus, atque provocasse ad com­ ma 8. etc. Quod attinet ad marginem edi­ tionis complutensis, non abnuimus adnotationem illam ibi reperiri; sed falsum omni­ no est, quempiam veterum perspexisse, age­ re Joannem de consensu voluntatis, vel interpretationem de unitate essentiae non posse conciliari cum contextu ac consilio apostoli; quotquot enim textum illum ad­ ducunt ex veteribus, nemine excepto, cum proferunt ad evincendam unitatem essentiae in tribus personis. Provocamus omnes cri­ ticos biblicos ac rationalisms, ut vel unum afferant, qui verba illa acceperit de consensu voluntatis, vel affirmaverit cum consilio et contextu apostoli hunc textum conciliari non posse. Cf. Maran op. et loc. cit. i 251 germanum sensum fuerunt edocti, quem deinceps posteritati transmiserunt. Jam vero sensum doctrinae Christi Domini circa mysterium sanctissimae Tri­ nitatis et apostolorum, qui tum viva voce tum scriptis eam praedicarunt ac promulgarunt, eum esse, quem tenet ecclesia catholica, certissimis docu­ mentis adstruitur, deductis ab aetate apostolica usque ad Justinum M., et a Justino usque ad concilium nicaenum et constantinopolitanum I. Ab hac enim epochs et deinceps hanc fidem in ecclesia universa obtinuisse unitarii et rationalistae ultro fatentur. 102. Ut vero ad certas classes haec documenta revocemus, ne confu­ sionem ingerant, sic ea distribuimus: 1. Sit praxis ecclesiae ejusque agendi ratio cum novatoribus circa hoc mysterium: 2. sint fidei professiones; 3. con­ fessiones martyrum; 4. haeretici; 5. judaei et pagani; 6. patres singillatim sumpti; 7. socinianorum ac rationalistarum impugnandi ratio. 103. I. Itaque quod attinet ad * lesiae ecc praxim ejusque agendi rationem cum novatoribus, insigne documentum est perpetuitatis fidei nostrae baptismi collatio in nomine ss. Trinitatis. Ecclesia autem numquam intendit baptismum conferre in nomine Patris omnium, filii Messiae, et vis divinae; hunc enim sensum, quem recentiores unitarii autumant formulae baptismatis inessc, nullo prolato novae suae interpretationis documento, num­ quam agnovit ecclesia; immo ex hac formula refellere consueverat sabellianos, qui divinas personas confundebant.1 Aliud documentum hujus praxis est recepta a primis ipsis ecclesiae saeculis doxologia, his fere verbis concepta: Gloria Patri per Filium in Spiritu Sancto2, qua aperte et aequa­ ‘) Cf. s. Joann. Chrys. loc. cit.; et ante ipsum Justinus M. Apol. I. n. 61, referens modum regenerationis seu baptismi, scribit: En' ονόματος yàp τον πατρός των όλων κηΐ δισπότου Βίου . καί τον βωτγρος ημών Ιηΰοΰ Χρκίτον, καί πνεύματος άγιου rd Ιν τω ΰδατι τότε λουτρόν ποιούνται. Id est: «Nam in nomine Parentis universorum ac Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi el Spiritus Sancti lavacrum in aqua tunc suscipiunt;" et Terlull. Contra Marcion. lib. I. cap. 28. » Baptismus, inquit, rege­ neratio est hominis; quomodo regenerat, ’ qui non generavit? iteratio enim non com­ petit ei, a quo quid nec semel factum est. Si consequutio est Spiritus Sancti, quomodo Spiritum attribuet, qui animam prius non contulit?" Ex qua argumentatione constat Tertullianum pro certo sumere adversus Marcionem, Filium et Spiritum Sanctum, in quorum nomine confertur baptisma, Deum esse, eo quod nemo possit regenerari ab eo, a quo conditus non est. Sed quod frangit audaciam ralionalistarum, est usus antiquissimus, in primitiva ecclesia receptus, conferendi baptisma per trinam immersio­ nem cum distincta trium personarum invo­ catione; de quo usu loquuntur canones apostolici antiquissimi, ac praecise canon quin­ quagesimus. Trinam autem hanc immer­ sionem, quam patres passim ab apostolica traditione repetunt, usurpatam esse ad di­ stinctionem trium personarum clarius signi­ ficandam , tradit idem Tertullianus, libro Adv. Praveam, cap. 27. ubi sic eum per­ stringit: ..Novissime mandans (Christus), ut tinguerent in Patrem et Filium et Spi­ ritum Sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed 1er, ad singula nomina in sin­ gulas personas tinguimur." Cf. Guillelm. Beveregius in Annol. ad can. quinquagesi­ mum apost. nec non in Cod. canonum Eccl. primit. lib. II. cap. 9. 2) Cf. s. Basilius lib. De Spiritu San- 252 litas simul ot distinctio personarum exprimitur. Vix autem novatores aliqui impugnare aggressi sunt sive divinitatem alicujus personae sive earum di­ stinctionem, cum ecclesia illico eos damnavit, atque e sinu suo velut haere­ tica impietate infectos expulit; ita se gessit cum ebionitis et cerinthianis, qui ipso primo ecclesiae saeculo exorti sunt, et Filii, seu Christi, divinita­ tem negarunt ; ita postea cum Artemone ac Paulo samosateno, eadem impie­ tate obstrictisJ; eadem ratione restitit Theodoto coriario, Norto, Sabellio, patripassianis, reliquis denique omnibus.4 Quod quidem argumentum est indubium verae fidei, quam ecclesia semper professa est. 104. II. Fidei professiones, quae ab apostolicis temporibus obti­ nuerunt, ineluctabile aliud suppeditant hujus dogmatis documentum. Harum in censum primo venit ipsum apostolicum symbolum, quod tironibus tradebatur; in hoc autem habetur pariter expressa fides in Deum Patrem, et in Jesum Christum unicum FilAim ejus, et in Spiritum Sanctum, ut per­ sonas tres distinctae in eadem divina natura5, eo sensu, quem etiamnum tenet ecclesia; secundo venit alia fidei professio, quae edita est a patribus alexandrinis, in epistola synodica ad Paulum samosatenum, in qua, ex­ posito fidei dogmate cum hodierna fide consentaneo, de Filii divinitate ac cto, cap. 29. qui testatur se doxologiam, scu glorificationem hac formula: Τω xorrpt, καί vAp r<;" XvpA» ήμΰν ΊηΖοΰ Xpttfrc.î άγϊω xvfvuari, δόία καί ορα­ τοί tli τους αϊώνης τών αΙώνων. αμήν : id est: Deo Patri et Filio D. N. J. C. cum Sancto Spiritu gloria et imperium in sae­ cula saeculorum, amem accepisse frequen­ tatam in omnibus orationibus ac libris suis a s. Gregorio ncocaesaricnsi, thaumaturge nuncupato, et a Firmiliano. Eamdem prae­ terea doxologiam frequentatam fuisse primis duobus ecclesiae saeculis, patet ex Consti­ tutionibus apostolicis, lib. VIII. cap. 12: et rursum i bid. cap. 13, et alibi passim; cf. apud Colcieriuin Scripta ss. Patrum, qui temporibus apostolicis floruerunt etc. tom. I. pag. 199 et seq. edit. Anlverpiac 1698. Joann. Bingham, Origines sire antiq. eccles. vol. V. lib. XIII. cap. 2. §. 1 et seqq. innumera exempla profert ex remotissima antiquitate istius universalis usus apud christianos; cf. s. Joann, damasc. in epist. ad Jordan. De hymno Tris agio, η. 6. ubi plura lectu digna habentur de recepta in ecclesia doxologia. ’> Vid. epistola Alexandri episcopi ale­ xandrin! ad Alexandrum episcopum constantiuopolilanum, apud Theodoretum Hist. eccles. lib. I. cap. 3; Euseb. Hist, eccles. lib. III. cap. 27 , 28; Hieronym. Proleg. in Matth. edit. Vallarsii, tom. VII. pag. 5. Cf. Petavius, De Triait, praef. cap. 2. §. 1. *) Cf. Petavius ibid. 4) Unitarii omnia symbola antiqua re­ jiciunt, ac praesidium suum omne consti­ tuunt in symbolo romano, quod sua simpli­ citate se commendet et unice proponat fidem in Deum Patrem, et Filium ejus unicum Dominum nostrum, conceptum de Spiritu Sancto: cum celera, quae huic symbolo ad­ dita sunt, non apostolis, sed patribus platonicis sint tribuenda; ita quidem Simon Episcopius, lib. IV. Instit. cap. 23 et seqq. At perperam; symbolum enim apostolicum, etiam prout jacet, evertit omnem impietatem unitariorum. Quid est enim credere in Deum Patrem, in unicum ejus Filium, et in Spi­ ritum Sanctum, nisi credere in 1res perso­ nas distinctas? Cum Deus dicatur Paler, et Jesus Christus ejus Filius, nonne prae­ dicatur unitas naturae in Patre et Filio, si accipiantur, ut accipi debent, in sensu ob­ vio cl absque glossis et explicationibus uni­ tariorum ? Addo fideles prius bene instru­ ctos fuisse circa verum sensum symboli, antequam ad baptismum admitterentur. 253 do Trinitate testantur, ita et praedicasse se. patres, et sibi confitendum profitondumque tradidisse0; venit deinde synodus prior antiochena, ad­ versus eumdem Paulum coacta, in qua emittitur verbis his de ss. Trinitate fidei professio : Decrevimus fidem scripto edere, et exponere, quam a principio accepimus, et habemus traditam ct servatam in catholica ecclesia usque in ho­ diernum diem a beatis apostolis............ esse unum Deum ingenitum............... et Filium genitum, unigenitum, sapientiam et verbum ac virtutem Dei ante saecula, non praecognitione, sed substantia, et hypostasi Deum, Dei Filium etc. Concluditur autem : Ft omnes ecclesiae catholicae nobiscum consentiunt.7 Huc demum refertur ûdei professio s. Gregorii thaumaturgi, quam re­ fert in ejus vita s. Gregorius nyssenus, quae ita se habet: Unus Dominus, solus ex solo, Deus ex Deo . . . Filius verus veri Patris .... invisibilis ejus, qui est invisibilis, et incorruptibilis ejus, qui corruptioni non est obnoxius . . . . 1'nus Spiritus Sanctus .... imago Filii, perfecti perfecta; Trinitas perfecta, quae gloria, aeternitate ac regno nec divisa est nec alienata. 8 Et haec suffi­ ciant; ex quibus discimus 1. quaenam fuerit germana fides ecclesiae tribus prioribus ecclesiae saeculis circa mysterium ss. Trinitatis; 2. hanc fidem ab apostolis ad ecclesias traditione pervenisse. 105. ΙΠ. Martyrum confessiones non minus illustre documentum suppeditant fidei de ss. Trinitate receptae in universa ecclesia. Omissis Epist. s. Dionys. episcopi ale­ adversus Paulum samosatenum. s) Vid. xandrin! Sic vero sitam se habent ejus verba post expo­ doctrinam Trinitatis ac divinitatis Καί οϋτω; ώμολόγησαν αΰτόμ οί άγιοι πατέρες, καί παρΙδωκαν ήμΐν όμολογεΐν, καί πιστεύειν. Et sic confessi sunt eum (Verbum) sancti Patres, et ut confiteremur ac credere­ mus nobis tradiderunt (in Biblioth. ve­ terum Patrum, grace, lai. tom. I. p. 275.). Et in fragm. adv. sabellianos, n. 3. con­ cludit: Οντω γάρ αν καί ή βεία τριάς καί rd άγιον κήρυγμα τής μοναρχίας διασώΣοιτο: id est: Ita scilicet dirina Trinitas et sancta monarchiae praedicatio integra servabitur. Apud Athanas. De decretis, Verbi et Spiritus Sancti: n. 26. part. I. Paris. 1698; τον δε υιόν γεννητόν, μονογενή υιόν, εικόνα του αοράτου βεού .... σοφίαν καί λόγον καί δϋναμιν βεού, προ αιώνων όντα, ου προγνώσει, άλλ' ούσία καί ΰποστάσει βεόν, βεού υιόν. . . Καί πάσαι αι καβολικαί Ικκλησίαι συμφωνοΰσιν ήμΐν. Collect. Concil. Labbaei, tom. I. col. 844. edit. Paris. 1671. 8) Εΐς κύριος, μόνος ίκ μόνου , βεός έκ βεού. . .' Yios άληβινός άληβινού πατρός · αόρατος αοράτου, καί άφβαρτος άφβάρτου. . . Καί εν πνεύμα άγιον . . . είκών τού υιού, τελείου τελεία. . . Τριάς τελεία, δόζρ καί άίδιότητι, καί βασιλεία μή μερι­ ασμένη, μηδε άπαλλοτριουμένη. Vid. S. Greg, nyssen. in Vita s. Gregorii thaumaturgi, pag. 546. tom. III. opp. edit. Morelli, Paris. opp. tom. I. pag. 231- edit. 1638, qui refert hoc symbolum, manu ipsius Biblioth. Patrum exaratum, in ecclesia ncocaesariensi asser­ atque in Gallandi, tom. III. pag. 540. vari, et ad plebis instructionem quotidiano 7) *ΕδοΕεν ήμΐν έγγράφειν τήν πίστιν ήν ΙΕ αρχής παρελάβομεν, καί Ιχομιν παραδοβεΐσαν, καί τηρουμένην έ'ν τή καβολική καί άγια Ικκλησία, μέχρι τής σήμερον ημέ­ ρας, Ικ διαδοχής υπό των μακαρίων απο­ στόλων .... ort ό βεός αγέννητος εις · . . usu celebrari. Cf. annot. Ernesti Grabe ad Defens. fidei nicaenae sect. 2. cap. 12. §. 4. Gcorgii Bulli, in Huic addi potest sym­ bolum, quod extat in Constitutionibus apo­ stolicis, loc. cit. lib. VII. cap. 41. apud Coleleriura, 254 igitur quae expresse et directe spectant ad divinitatem Filii, de qua inferius, in actis martyrum lugdunensiuni, qui passi sunt anno XV1JL. Marci Aurelii, legimus s. Epipodium haec verba protulisse coram praeside, qui os martyris elidi pugnorum ictibus jusserat: Christum cum Patre ac Spiritu Sancto Deum esse confiteor. Similia leguntur in actis s. Polycarpi, de quo a. Irenaeus ait; Son solum ab apostolis edoctus et conversatus cum multis ex eis, qui Dominum viderunt, sed etiam ab apostolis in Asia, in ea, quae est Smyrnis, ecclesia con­ stitutus episcopus. Hic docuit semper, quae ab apostolis didicerat, quae et ecclesia tradidit, et sola sunt vera; hic, inquam, in oratione, quam ante mar­ tyrium fudit, haec habet: Propterea et de omnibus te laudo, te benedico, te glorifico per sempiternum Pontificem Jesum Christum dilectum filium tuum, per quem tibi cum ipso in Spiritu Sancto gloria nunc et in futura saecula saeculorum, amen. 9 In his profecto absque ambagibus absoluta confessio habetur et trium personarum distincta commemoratio in una divina essentia subsistentium. Quid ad haec unitarii et rationalistae cum suis metaphoris et platonicismo? 106. IV. Testes praeterea sunt fidei nostrae ipsi ecclesiae infensissimi hostes; haereticos in primis dico, qui tribus prioribus religionis Christia­ nae saeculis ab ecclesia expulsi sunt. Hos in duas classes dispertior: in eos nempe, qui intemeratam cum ecclesia catholica fidem de Trinitate serva­ runt, et in eos, qui eam adorti sunt. Jam vero in priorum censum veniunt nazaraei, quorum secta antiquissima est et apostolis coaeva, nec non docetae et phantasiastae ac gnosticorum quamplures sectae. Ad alteram classem refero ebionitas, cerinthianos, Theodotum coriarium, carpocratianos, gnosticos reliquos, Pauli samosateni asseclas, sabellianos. 107. Jam vero primae classis haereticos recte sensisse de Trinitate ac divinitate Filii produnt omnes antiqui scriptores, qui eorum errores recen­ sent. De nazaraeis praeter Justinum, Hieronymum et Augustinum, qui te­ stantur eos recte de divinitate Christi sensisse, et hoc nomine praesertim distingui ab ebionitis10, testis est locupletissimus auctor Recognitionum et Homiliarum, quae sub nomine Clementis romani proferuntur et quarum jam meminit Origenes. 11 Hic igitur auctor, qui erat ex nazaraeis12, his verbis 9) Αιά τούτο καί πιρί πάντων Gt αίνω, Gt ίύλογώ, Gt δοΕάίω, διά τοΰ αιωνίου άρχιιριως 'Itjsoi, ΝριΟτου, τοΰ αγαπητού σου jrcuôdf δι ου σοι αυν αντώ Ιν πνιύματι ίίχίφ δόί,α, καί νυν, καί «,· τούί μέλλοντας αιώνας, αμήν. Apud Euseb. Hist, eccles. lib. IV. cap. 15. Cf. Maran, op. cit. lib. Π. cap. 4; et Ruinart Acta martyrum sincera, pag. 43. edit, ikmstelod. 1713. 10) Cf. Dissertatio VII. damascenica do­ ctissimi P. Le Quien, qui copiosissime prae ceteris egit de nazaraeis, ubi in antecessum confutatus est Moshemius, qui in Institu­ tionibus historiae christianae antiquioris, Helmstadii 1737, nonnisi ante saeculum IV eos extitisse autumat. ”) Tom. III. in Genes., Philocaliae cap. 22 ; et in Matth. XXVL 6., quod qui­ dem eorum antiquitatem demonstrat. Scripti censentur hi libri saeculo II. exeunle, ac post annum 170. “) Cf. Maran, lib. II. cap. 7. §. 4· 255 docet unum et eumdem cultum ss. Trinitati adhibendum esse: Ad te enim perlinet aeterna gloria, laus Patri et Filio et Spiritui Sancto in omnia sae­ cula, amenai item baptismum conferri ter beata invocatione, nempe trium divinarum personarum, ut liquet ex verbis nuper citatis; tum ex iis, quae alibi idem auctor scribit; Ad ultimum autem, inquit Petrus, admonui eos, ut, priusquam progrederemur ad gentes praedicare eis agnitionem Dei Patris, ipsi reconciliarentur Deo, suscipientes Filium ejus. Aliter enim nullo modo eos ostendi posse salvari, nisi per Spiritus Sancti gratiam trinae invocationis dilui baptismate properarent.14 Docetas autem et phantasiastas ac alias gnosticorum sectas solam detraxisse Christo humanam naturam, quod hanc Deo indignam putarent, testes sunt Irenaeus15, Clemens alex.16, Tertullianus17, Origenes18, Pamphilus in apologia ipsius Origenis19, Novatianus20, ut ce­ teros recentiores praetermittam; ergo haeretici isti omnes praeter Patrem aliam agnoscebant in Deo personam. Sed eos praeterea Trinitatem agnovisse et admisisse nobis concedunt ipsi unitarii, qui viderunt hos haereticos sibi non favere, et qui principes esse volunt nescio cujus Trinitatis allegorice fingendae. 21 Cum autem, ut alibi a nobis observatum est22, haeretici illa, in quibus nobiscum consentiunt, nonnisi ab ecclesia, a qua vel discesserunt vel expulsi sunt, mutuati fuerint, tc tidem testes sunt fidei, quae obtinebat in ecclesia ea aetate, in qua ab ea divisi sunt. Divisi porro sunt plerique • i * I> l3) Hom.ID.. cap. 72. —.ον γάρ Ιδτι δόζ,α αιώνιος, νμνος -ατρί και υάρ καί άγάρ πνεύματι di τούς ΰνμπαντας αιώνας, αμήν. Apud Cotelerium, loc. cit. u) Ibid, cum dissertatione cit. Guillelmi Beveregii De trina immersione. ,5) Adv. haeres, lib. III. capp. 17 et 18. edit. Massueti. ie) Paedag. lib. II. cap. 8. ’7) In lib. Cont. Marcionem. I8) In Joann, pag. 165. toni. IV. edit. Delarue, Paris. 1759. ”) In Bibi. Patrum Gallandi, tom. IV. pag. 23 et seqq. 20) Libro De Trin. cap. 18. ”) Cf. Maran, lib. II. cap. 8. Etenim auctor Irenici irenicorum Simonis nugas Justino fucum fecisse declarat. Sic auctor Plalonismi retecti fatetur gnoslicis Verbum praeexistens placuisse (pag. 25.), alibi vero (nempe pag. 74.) cerinthianis hunc platonicismum adseribit, postea vero (pag. 379.) eum adseribit Marco, ajens : nValentinianus Marcus, ut discimus ex lib. I. Irenaei cap. 12. auctor est allegoricae de Jesu Christi con- • ·9 ·B * ' n # · i f <· · I · · ceptione interpretationis, id est, primus eam ad sensum contemplationis et mysterii ex­ * tulit.· Si quidem isti nesciunt, ubi pedem figant atque consistant. Ceterum haereti­ cos istos omnes, non secus ac valentinianos, ipsosque manichacos, ostendit Maran loc. cit. recte de divinitate Verbi sensisse, ac solum circa humanitatem Christi errasse. His si addatur, Praxeam ejusque asseclas ac­ cusasse catholicos tritheismi, eo quod ipsi tres personas distinctas colerent, teste Ter­ tulliano Contra ipsum Praxeam, cap. 3. scribente: ..Duos et tres jam jactitant a nobis (catholicis) praedicari, se vero unius Dei cultores praesumunt; quasi non et uni­ tas etc.;" habetur ineluctabile testimonium receptae apud catholicos fidei de unitate naturae divinae et trinitate personarum; ut enim ibidem explicat Tertullianus cap. 2. ..Très sunt unius substantiae, et unius sta­ tus, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo (tres) in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti deputantur.** °2) Tract. De vera relig. part. IL proposit. V. η. 96. Tom. L pag. 188. 256 ex recensitis haereticis ah ecclesia catholica vel sub ipsis apostolis vel paulo post; ergo. 108. Nunc facile est idem concludere ex illis haereticis, qui apostolicam fidem de Trinitate labefactare ac corrumpere nisi sunt. Ex his tria habemus: 1. quod eam adorti fidem fuerint, quae in ecclesia obtinebat; alias eam minime impugnassent, neque ut haeretici et novatores fuissent ab eadem expulsi; 2. quod adeo firma esset et universalis antiqua illa fides, ut nullos ferme sectatores nacti fuerint harum haereseon architecti, et vix natae defecerint, vel in tenebris delituerint:,i; 3. quod eorum impugnatores ipsis opposuerint perpetuam contrariam traditionem et consensum omnium eccle­ siarum, ita ut, ne detegerentur ipsorum errores, ipsi nonnisi clanculum et inter verborum ambages eos proponerent. 24 Sectae igitur omnes antiquae, sive illae, quae intactam ss. Trinitatis fidem retinuerunt, sive illae, quae contra ipsam insurrexerunt, totidem testes sunt fidei, quam a Christo et ab apostolis ecclesia catholica incolumem servavit usque ad nicaenam synodum, quaeque a nicaena synodo ad nos usque pervenit de tribus divinis ac di­ stinctis personis in eadem essentiae unitate. 109. V. Sed testes praeterea sunt ipsi judaei et pagani. Etenim semper in eo controversiae cardo fuit inter Christianos et inter judaeos et paganos, quod judaeis fuerit scandalum praedicatio Dei crucifixi, gentibus autem stultitia, ut patet ex epistola, quam adversus judaeos scripsit Barna­ bas, seu saltem antiquissimus auctor sub ejus nomine: ex dialogo s. Justini cum Tryphone, qui hoc perpetuo objicit: ex difficultatibus, quas promovet Soli enim ebionaei ab initio ex hae­ reticis divinitatem Christi negarunt, pauci omnino, quique numerari poterant, et sic permansissent, nisi identidem eamdem im­ pietatem instaurassent Paulus samosatenus aliique obscuri haeretici, qui vix noti essent, nisi Àrius, ut videbimus, cum asseclis suis lotum iterum turbasset Christianum orbem. Certe cum Paulus samosatenus novitates suas obtruderet, patres concilii antiocheni, ut testatur Eusebius Hist, eccles. lib. VI. cap. 30. scripserunt ad omnes provincias, ct antequam damnaretur, sex episcopi co­ nati sunt litteris missis eum ab errore re­ vocare. In hac epistola sic de omnium ec­ clesiarum consensu gloriantur: Omnes ec­ clesiae catholicae nobiscum consentiunt. Et haec quidem saeculo III. 2I) Exploratum est haereticos et novato­ res omnes quovis tempore, etsi novitatem in doctrina inducere tentarent vel lentent, affectasse tamen atque affectare similitudi­ nem sermonis, qui obtinet in ecclesia ca­ tholica, ne, si aperte traderent novitates suas, statim in ipso exordio catholicorum impetu opprimerentur. Hoc vero factum praecise etiam novimus ab haereticis anti­ quis, doctrinam de divinitate Christi vel Spiritus Sancti labefactare lentantibus. Er­ rores enim suos quibusdam veluti integu­ mentis obvolvebant, tum ut episcopos ct presbyteros laterent, tum ut imperitis ve­ nenum suum callide propinarent : £t pro­ pter hoc, inquit presbyter apostolorum discipulus, apud Irenaeum, lib. IV. cap. 32. hi, qui alienas doctrinas inferunt, abs­ condunt a nobis, quam habent de Deo sententiam, ne ricti salvari periclitentur. Quamobrem recte concludit Maran, lib. II. cap. 5. §. 4. testes sunt ipsi hae­ retici doctrinam apostolicam, quae ab eis nefarie violata fuerat, omnibus catholicis, sive doctis sive indoctis, ratam et explora­ tam esse. 257 in persona Judaei Celsus apud Origencm lib. II. contra ipsum. Quod spectat ad ethnicos, patet ex disputationibus Arnobii, Cypriani, Tertulliani, Lactan­ tii etc. adversus eosdem : ex irrisionibus et exprobrationibus praesidum, dum martyres ab hac. insania, ut ipsi vocabant, retrahere adniterentur. Sed prae­ clarissimum documentum communis hujus fidei inter Christianos illud est, quod exhibet Lucianus, seu quivis alius est auctor dialogi, qui Philopatris inscribitur 25 ; hic enim Christianorum mysteria et catechumenorum instituen­ dorum rationem satis apte describit. In hoc porro inducitur Critias jurans pervarios ethnicorum deos, quos respuens Triephon, vult ut Critias juret per Deum alte regnantem, magnum, immortalem, Filium Patris, Spiritum ex Patre procedentem, unum ex tribus et ex uno tria.26 Haec tu Jovem puta, hunc existima Deum.27 Quibus verbis apertissime continetur Christianorum fides de tribus personis distinctis, in eadem divina essentia subsistentibus, et per quam ab ethnicis ipsi discrepabant. 110. VI. Testes sunt, patres singillatira sumpti. Cum vero conten­ dant unitarii Justinum martyrem, utpote Platonis institutis enutritum, omnium primum hanc personarum Trinitatem in ecclesiam intulisse ac omnes infe­ cisse28, ut ostendamus eos impudentissime esse mentitos, patres et scriptores in medium afferemus Justino anteriores. Anterior itaque Justino est auctor epistolae s. Barnabae inscriptae; hic porro Christum vocat Dominum orbis terrarum, cui dicit Deus ante constitutionem mundi: Faciamus hominem etc.29; et rursum affirmat: Deum non venisse vocare secundum personam, sed super quos Spiritum praeparaverat30; en igitur tres personas: Patrem, qui dixit “) De auctore hujus dialogi magna est inter eruditos controversia. Sunt enim qui eum Luciano anteriorem faciunt; alii eum protrahunt usque ad aetatem Juliani impe­ ratoris, futilibus, ut nobis videtur, conjectu­ ris ducti, sicut Gesnerus in dissertatione mox citanda. Alii volunt auctorem hujus dialogi esse ipsum Lucianum. Cf. Dissertatio Matthiae Gesneri, de aetate et auctore dialogi Luci ana ei, qui Philo patris, inscribitur, ad calcem vol. IX. opp. Luciani, edit Joann. Theoph. Lehmann, Lipsiae 1831. 1S) Ethnico homini haec permittenda et irrisori Christianorum. Ceterum catholici non dicunt tria, sed tres. ”) Ύψιμίδοντα 3tov, μίγαν, αμβροτον, ούρανίωνα, Yîôv πατρόί, πνιϋμα Ικ πατρόί Ικπορευόμενον, 'Εν Ικ τριών, καί ΙΕ tvôf τρία · Ταντα νόμιζε Ζηνα, τόν& ήγον β·εόν. Perrone, Pradeetionee theolog. IV. N. 12. pag. 232. cit. edit. Alia testimonia judaeorum et ethnicorum vid. apud Maran, lib. II. cap. 2. ω) Ita quidem auctor Platonismi rete­ cti; Steph. Curcellaeus in Quatern. diss.; Clericus, op. cit. aliique passim sociniani, quibus assentiuntur rationalisiae, ut Wegscheider, §. 88. Capite 5. Cf. de hoc testimonio Georgii Bulli Defensio fidei nicaenae, sect. I. cap. 2. §. 2. vol. in fol. Lond. 1703, cum annotatis Joann. Ernesti Grabe, ubi plura alia ex eadem epistola in rem nostram te­ stimonia proferuntur. •■’°) Capite 19. Sic in graeco textu haec verba sonant: "Οτι tjXSev ούκ επί πρόςωπον καλί'σαι, αλλ’ ου» τό πνεύμα ήτοίμαΟε. In nonnullis enim hujus epistolae partibus originalis textus desideratur, nec superest nisi versio. 17 Filio faciamus, et Filium, vocantem eos, super quos Spiritum Sanctum prae­ paraverat, et quidem consubstantiales, cum Filium Dominum seu Deum vo­ cet subsistentem in sinu Patris, et Spiritum Sanctum praeparatum seu mis­ sum a Filio. Anterior Justino est Hermas, qui dicit; Filium Dei omni creatura antiquiorem esse, ita ut in consilio Patri suo adfuerit ad condendam creaturam; et paulo infra meminit Spiritus Sancti, subdens: Qui crediderunt Deo per Filium ejus, induti sunt Spiritum hunc.31 Anteivit Justinum s. Cle­ mens romanus, qui vivit, inquit, Deus et Dominus J. C. et Spiritus Sanctus32 ; tum: Beatus vir, qui cognoscit Patris donum per processionem sanctissimi Spiritus33; qui rursum in epistola I. ad Corinthios, cap. II. meminit passio­ nis Dei et effusionis Spiritus Sancti. Praecessit s. Justinum s. Polycarpus, cujus luculentissimum testimonium de ss. Trinitate superius posuimus; prae­ cessit s. Ignatius martyr, qui iu epistola ad Magnesianos scribit: StudeU igitur, ut confirmemini in dogmatibus Domini et apostolorum ... in Filio et Patre et Spiritu Sancto34; et rursum: Subjecti estote episcopo et vobis mutuo, ut Jesus Christus Patri secundum carnem, et apostoli Christo et Patri et Spi­ ritui. 35 Anteriora sunt s. Justino acta martyrii ipsius s. Ignatii, quae clau­ duntur hac ratione: Cursum perfecit Ignatius in Christo Jesu D. N., per quem et cum quo Patri gloria et potentia cum Sancto Spiritu in saecula. Arnen.36 Quibus profecto non poterat clarius dogma adstrui ss. Trinitatis. 111. His accedit auctor carminum Sibyllinorum, quae citantur a s. Ju­ stino. Porro vetustissimus ille scriptor lib. VU. haec scribit : Potens genitus est Verbum Patri, et Spiritu Sancio Carnem indutus; cito evolavit in Patris domos. 37 112. Demum, ceteris omissis, impudentiam unitariorum frangit ipse s. Justinus, qui narrat se a sene presbytero, cui acceptam refert conversio­ nem suam, didicisse Spiritum Sanctum regiam mentem esse, qua anima ”) Lib. III. simii. IX. cap. 12 et 13. in αλλήλοιι. ώί ’Ιησοΰί Χριστοί τώ πατρί κατά σάρκα, καί οΐ απόστολοι τώ Χριστώ καί τ<·· Biblioth. Patrum min. Gallandi tom. I. 3I) Zÿ ό 3tôf, και d κύριοί Ίησοΰί Χρι­ πατρί, καί τώ πνίύματι. 36) Cap, 7. Τίλιιώσαντι δρόμον Ιν Χρι­ στοί, καί το πνιϋμα τό άγιον. S. Basil, lib. De Spiritu Sancto, cap. 29. η. 72. στώ ’Ιησού τώ κυρίΐΛ ημών, δι' ού καί μώ' ον τώ πατρί ή δόία καί το κρότοι σΰν τώ pag. 61. tom. III. opp. edit, maurin. 33J Μακάριοί άνήρ ό γινώΰκων την τον άγίιρ πνιύματι df αϊώναι. αμήν. 37) Αύ^ίντηί γϊνιτο λόγω πατρόί, πνιύπατρόί δόσιν δι' Ικποριύύιωί τοΰ παναγίου πνίύμάτοί. Inter fragmenta in Biblioth. Pa­ Σώμα τι δυσάμινοί ταγϋί ίπτατο trum min. Galland. tom. L pag. 44. πατρόί A oÎKOVf. 34J Cap. 13. ΧπουδάΖιτι ούν βιβαιω^ήναι Ιν τοΐί δόγμασιν τον κυρίου, καί τών Maran corrigit γιννάτο λόγοί πατρί. αποστόλων ... Ιν υ!ω καί πατρί καί Ιν Plura alia ibidem videantur testimonia, quae in eamdem doctrinam conspirant, lib. Π. πνινματι. 3S) Ibid. Υποτάγητι τώ άτισκόπφ , καί cap. 1. §. 5. humana non exornata Domn videre non potest, tum Christum verum et aeter­ num esse Dei Filium a prophetis denunciatum una cum Patre invocandum.38 113. VII. Demum testes hujus veritatis, vel inviti, sunt ipsi un i t ar i i ac rationa 1 is t ae sua ipsa agendi ratione·, nam in primis nobis dant a nicaenae synodi aetate universam ecclesiam pervasisse doctrinam de ss. Tri­ nitate; cum autem perspicua a catholicis adducta essent documenta fidei nostrae synodo nicacna anteriora, confugerunt ad Justinum martyrem, eumque primum hujus dogmatis auctorem ex praeconcepto platonismo affirma­ runt; cum tamen adhuc luculenta sint documenta Justino antiquiora, recur­ rerunt ad nescio quam Trinitatem ab ebionitis âllegorice excogitatam; sed neque hic consistere potuerunt, opponentibus catholicis documenta virorum apostolicorum, qui maxime ebionitas exagitarunt: tandem deposita larva tra­ dere non erubuerunt apostolum Joannem aliosque scriptores sacros ex Pla­ tone vel saltem ex hebraica cabalistica doctrina didicisse dogma istud, ac praeconceptas opiniones suas Christi effatis affinxisse.39 Ergo nobis dant ab apostolis usque ad Justinum martyrem, a Justino usque ad nicaenam syno­ dum, a nicaena synodo usque ad nos profluxisse doctrinam de una divina essentia ac Trinitate personarum. Nunc restat inquirendum, an socinianorum ”) Vid. Dial, cum Tryph. a num. IV ad VIL 3’) Ne haec exaggerata atque amplificata videantur, proferam nonnulla testimonia, ex quibus perversa istorum ralionalistarum sen­ tiendi ratio omnibus palam fiat. Sic igitur scribit Wegscheider, §. 83. «Joannes qui­ dem, postquam alexandrinorum judaeorum quibusdam philosophematibus, quorum ve­ stigia in ipso Veteri Testamento atque apo­ cryphis exstant, imbutus erat, magistri sum­ me admirandi virtutem ex oculis sublatam sublimioribus phantasiae imaginibus sic ex­ ornavit etc." Huic praeiverat Gottlob Pau­ lus, Comment. IV. pag. 8 et seqq.; Eich­ horn, Eiiileilung in das N. T. seu Intro­ ductio in libros N. T. tom. II. pag. 158 et seqq.; Berthold, Christologia Judaeo­ rum pag. 104 et seqq.; et Kuinoel in Com­ ment. in lib. N. T. hist. tom. III. pag. 63 et seqq., quibus ideae λόγου a Philone et a Joanne adumbratae, si non plane easdenq simillimas tamen, substratas fuisse notio­ nes, ex eodemque Veteri Testamento et li­ brorum apocryphorum fonte profectas, plu­ rimis jam probatum est Rursum Wegscheider, §. 85. «Luce clarius patescit, scriptores sacros sancta quadam magistri reverentia commotos esse, ut ad summam ejus virtu­ tem atque excellentiam commendandam, ex judaeorum et alexandrinorum et palaeslinensium de virtutibus, seu viribus quibusdam divinis, sub personarum specie cogitatis.... in Jesum transferrent, quaeque pro suo quisque ingenii scientiae et phantasiae mo­ dulo aptissima duxisset etc. ** Sic Baum­ garten - Crusius, Bibi, theol. pag. 382. in­ quit: «Diversitas notionis seu ideae (quae nempe in apostolis reperitur), dum tamen eadem in ipsis viguerit persuasio excellen­ tiae Christi, jam ostendit, apostolos nec in­ tendisse, nec potestate fuisse donatos hac in re dogma aliquod proponendi." Dum haec leguntur in profanis istis hominibus, slalim mentem subeunt, quae s. Irenaeus, Cent, haeres. lib. III. cap. 12. n. 12. de an­ tiquis haereticis scribit, quaeque apprime quadrant in haereticos nostri temporis, si­ quidem idem spiritus omnium haereticorum est, ac praesertim in eos, quos recensuimus, ralionalistas: ..Putaverunt, inquit s. Doctor, semetipsos plus invenisse, quam apostoli.... et apostolos quidem adhuc quae sunt ju­ daeorum sentientes annuntiasse evangelium, se autem sinceriores et prudentiores apo­ stolis esse." 260 ac rationalistarum commentis majorem Iidem adhibere debeamus quam uni­ versae ecclesiae, quam toti antiquitati sacrae et profanae, juxta dicta, quam ipsis apostolis et evangelistis. Ferant ipsi sententiam. DIFFICULTATES. •f 114. I. Obj. 1. Patribus apostolicis, qui quidem sicut plerique prioris aevi Christiani Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum profitebantur, dogma illud de Trinitate plane ignotum fuit. 2. Sed jam inde ab ipsis rei Christianae primordiis alii Jesum pro homine tantum eximio habuere, quorum in numero sunt ebionitae, eosque secuti Theodotus Byzantius et Artemon: alii, docetismum praeseferentes (cf. Joann. IV. 2; II. Joann, v. 7.), uti gnostici, qui quum ad cabalistarum de emanatione quadam virium divinarum sententias accessissent, aeonem, scilicet vim quamdam, quae a divina natura promanasset, cum Jesu conjunctam fuisse statuere.40 Ergo. 115. Resp. ad 1. D. Ignota erat tcrminologia hujus dogmatis, Tr. dogma ipsum, iV. Voces naturae, personae, Trinitatis etc. serius fortasse in­ ductae sunt, quod non abnuimus: neque adhibitae ab ecclesia, neque in usum adscitae a patribus, nisi cogentibus haereticis, qui confusione verborum summopere delectantur ad facilius suas novitates ac impietates propinandas; ast ex hoc inferre non licet incognitum fuisse dogma ipsum. cum, ut adver­ sarius fatetur, patres apostolici ac plerique prioris aevi Christiani professi fuerint Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quos certo ut Deum habuerunt, distinxerunt tamen Filium a Patre, et Spiritum Sanctum ab utroque, non multiplicando divinitatem ; in hoc vero praecise dogma consistit. Ex ignoratione autem terminorum seu vocum, concludere ignorationem rei, perinde esset ac concludere quempiam ignorare existentiam Petri e. gr. ac Pauli, ex eo quod eorum nomina ignoret. En dialecticam rationalistarum, qui apicem sapientiae attigerunt, prae quibus ceteri omnes plebs ac popu­ lus sunt. 41 116. Ad 2. D. Et ideo quia recederent a recepta ecclesiae fide damnati sunt et ab ecclesia expulsi, C. quasi dubia esset vera ecclesiae fides, A’. Eadem nempe ratione peccat adversarii nostri ratiocinium, qua peccaret argu40) Ila Wegscheider §.88. 41) Apposite s. August. De Trin. lib. VIL cap. 4. n. 7. «Loquendi causa, inquit, de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, quod effari nullo modo possumus, dictum est a nostris graecis una essentia, 1res sub­ sistentiae; a latinis autem una essentia vel substantia, tres personae... et dum intelligatur, saltem in aenigmate, quod dicitur, placuit ita dici, ut diceretur aliquid, cum quaererelnr, quid tria sint, quae tria esse fides vera pronunciat, cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum Sanctum, quod est donum Dei, nec Patrem dicit esse nec Filium;- et num. 9. „Quid igitur restat, nisi ut fateamur loquendi necessitate parta haec vocabula, cum opus esset copiosa dis­ putatione adversus insidias vel errores hae­ reticorum?" Quod quidem ibidem et cap. 6. n. 11. pluribus exemplis confirmat. 261 mentatio illius, qui inferret incertum in ecclesia esse, utrum adulteria aliaI quo infanda facinora honesta sint nec ne, ex eo, quod aliqui methodistae et fanatici negaverint ea esse inhonesta. Addo praeterea memoratos haereticos non errasse directe contra Trinitatis dogma, sed potius contra divinitatem Christi Jesu, eo quod negarent Filium Dei assumpsisse in unitate personae humanitatem, et contenderent illum huic non fuisse conjunctum nisi in baptismate, vel quacumque alia ratione sua commenta exponerent. Id patet ex patribus, qui eos impugnarunt4 42, et ex iis quae nos exposuimus in pro­ bationibus; neque adversarius diffitetur, ut ex allatis ejus verbis non ob­ scure deprehenditur, etsi illorum theoriam non satis apte ac fideliter ex­ ponat. 43 117. II. Obj. i. Sententia vindicans Filio et Spiritui Sancto hypostasin, qui 1amen Patri subessent, praeeuntibus Justino martyre et Theophilo antiocheno, qui Verbum seu λόχον ένδιά&ετον et nootfoor/.ôv (immanens et prolatitium) distinguit, Irenaeo, Clemente alex., doctrinae de emanatione Verbi et Spiritus Sancti auctore, praevaluit. 2. Hae namque duae senten­ tiae praecipue aevo ante-nicaeno per ecclesiam maxime propagatae cernuntur. Doctrina autem de Trinitate hypostaseon a Tertulliano potissimum amplifi­ cata atque exornata est, et ab Origene, qui notionem generationis aeternae proposuit,, itemque a Dionysio, episcopo romano, qui consubstantialitatem Filii, scilicet substantiam Filii eamdem esse cum substantia Patris, ejusque subsistentiam in Patre defendisse, proximeque ad sententiam formulae ortho­ doxae postea definitae accessisse perhibentur. 44 3. Ceterum formulam hanc publice receptam neque scriptores sacri diserte tradiderunt, neque ecclesiae doctores affinxerunt ante saeculi ΙΠ. exitum, 4. quo quidem tempore ad paganismi errores suscipiendos procliviorem fuisse ecclesiam constat. 45 Ergo. 118. Resp. ad 1. Xeg. Hoc est gratuitum mendacium. Nos contrarium ostendimus in probationibus, quas ab aetate apostolica deduximus usque ad ss. Justinum et Theophilum.46 Restat praeterea explicandum adversariis, 4I) Cf. Petav. De Incarnatione, lib. VII. capp. 2 ct 3. 43) Cf. Maran, op. cit. lib. II. a cap. 7. ad cap. 13. ubi fuse ostendit sectas omnes totidem testes esse receptae in universa ecclesia catholica fidei de mysterio ss. Tri­ nitatis. 4<) Wegscheider, loc. cit. «) Ibid. §. 97. 4β) Placet, ad pleniorem rationalistarum confutationem, verba hic subjicere, quibus s. Irenaeus testatur doctrinam Trinitatis ab universa ecclesia receptam sacculis eccle­ siae IL et III. ab apostolis : Ή μέν ίκκλη- σία, καίπερ xftS’ ολι;ί τής οικουμένης ΐως περάτων τής γής διεσπαρμένη, παρά δε των αποστόλων, καί των έκείνων μαθητών παραλαβούΰα την εις tva S-εόν , πατέρα παντο­ κράτορα, .... καί εις ενα Χριστόν ΊηΟούν, τόν ν'όν του 3-εού, τόν σαρκω^έντα ύπέρ τής ήμετέρας σωτηρίας · καί εις πνεύμα άγιον, τό διά των προφητών κεκηρυκός τάς οικο­ νομίας. καί τάς έλεΰσεις. . . . Τούτο τό κή­ ρυγμα παρειληφυϊα, καί ταύτην την πίστιν, ώς προέφαμεν, ή έκκλησία, καίπερ έν δλφ τώ κόσμιρ διεσπαρμένη, έπιμελώς φυλάσσει, ώς ένα οίκον οίκούσα · καί ομοίως πκίτεϋει τούτοις, ώς μίαν ψυχήν καί τήν αΰτην 262 qui factum fuerit, ut nemo catholicorum restiterit Justino et Theophilo, re­ stiterint autem Praxeae, Noëto, Sabellio, Paulo samosateno et Beryllo bostrensi personas confundentibus. Nos facile id explicamus, quod nempe primi tradiderint doctrinam in ecclesia receptam, alii innovaverint. 119. Irenaeus autem, Clemens alex, ac Tertullianus ideo clarius et novis formulis expresserunt vetus dogma, quod impugnaverint novatores ejusdem dogmatis hostes, ut fit. Idem dicatur de Dionysio romano, qui se opposuit Paulo samosateno, eumque damnavit, prout jam damnatus fuerat a synodo alexandrina, aliisque duabus synodis antiochenis, adversus alias impietates ac novitates coactis. 47 120. Ad 2. Neg. doctrinam, seu sententiam patripassianorum unquam per ecclesiam propagatam cerni. Vix exorta est ac vix innotuit haec haeresis. quum undique contra ipsam conclamatum est. Et en fraudem delicati nostri rationalistae, qui in eodem censu collocat doctrinam catholicam et doctrinam illorum nebulonum, quasi eadem utriusque ratio fuerit. 121. Ad 3. D. Scriptores sacri formulam Trinitatis diserte non tradi­ derunt, neque ecclesiae doctores affinxerunt ante saeculi III. exitum quoad sonum materialem, si sermo sit de scripturis sacris, C. si de ecclesiae doctoribus. Tn48; non tradiderunt rem postea formula illa expressam, N. ConΓγουσα καρδίαν, καί 3υμφώνω( ταΰτα κη­ ρύσσει, καί διδάσκει, καί παραδίδωΰιν, ωί 7ν στόμα κεκτημενη. Haï γάρ αί κατά τον κόσμον διάλεκτοι ανόμοιοι. αλλ.' ή δΰναμιί τή( rrapaôôtJtbJf μία καί ή αυτή. Καί ούτε et' ίν Ι'ερμανίακ ιδρυμένοι Ικκλησίαι ~ί.τ<στίΰκΰ5’<»', ή αΑΛωί παραδιδόασιν, ούτε Ιν τ<»κ Ίβηρίακ, ούτε Ιν Κελτοίε. ούτε κατά τά( Άνατολάι, ούτε Ιν ΑΙγύπτι.ρ. ουτί Ιν Λιβύη, οντε αΐ κατά μέσα τού κόσμου ιδρυ­ μένοι · û.W ωίπερ ό ηλιοί. τό κτίσμα τον Βίου, Ιν οΛφ ΤΜ κόσμι.ρ εμ καί ό αύτόί· οΰτω καί τό κήρυγμα τήι αΆρΒίήκ πανταγρ (ραίνει, καί φωτίζει πάνταί άν^ρώπουι τού; βουλομένους εί{ έπίγνωσιν άλη$·είαι έλ$είν. Id est: «Etenim ecclesia, tametsi per uni­ versum orbem usque ad extremos terrae fines dispersa, fidem eam ab apostolis eorumque discipulis acceptam, quae est in unum Deum Patrem omnipotentem... et in unum Jesum Christum Filium Dei, nostrae sallitis causa incarnatum, et in Spiritum Sanciam, qui per prophetas Dei dispensa­ tiones et adventus praedicavit.. Hanc prae­ dicationem cum acceperit, et hanc fidem, quemadmodum praediximus, ecclesia, et quidem in universum mundum disseminata, diligenter custodit, quasi unam domum in­ habitans; et similiter credit iis, videlicet quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat, et docet, et tradit, quasi unum possidens os. Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed ta­ men virtus traditionis una et eadem est. Et neque hae, quae in Germania sunt funda­ tae ecclesiae aliter credunt, aut aliter tra­ dunt, neque hae, quae in Hiberis, neque hae, quae in Cellis, neque hae, quae in Oriente, neque hae, quae in Aegypto, ne­ que hae, quae in Libya, neque hae, quae in medio mundi constitutae (hierosolymilana scilicet aliacque in Palaestina constitutae, juxta veterem Christianorum opinionem); sed sicut sol, creatura Dei, in universo mundo unus et idem est, sic praedicatio ve­ ritatis ubique lucet, et illuminat omnes ho­ mines, qui volunt ad cognitionem veritatis venire.« Sic contra veteres haereticos Ire­ naeus, lib. I. cap. 10- pag. 48. edit. cit. *7) Vid. Collect, concit. Labbaei, tom. L coi. 827. tum etiam coi. 831 et 832. 4S) Transmisimus quod dicitur vocem Trinitatis non ante saeculum III. usurpa­ tam fuisse. Verum quidem est hanc vocem 263 trovereia autem non est de verbis, nec verba materialiter in se spectata sunt objectum fidei nostrae, sed res per verba expressa; dum igitur constat de re et sensu, quid refert si formula serius inducta fuerit? 122. Ad 4. Neg. suppositum. Ridiculum sane est dicere ecclesiam pro­ cliviorem fuisse ad paganismi errores suscipiendos ad finem saeculi ΙΠ. quando innumeri ex ipsius filiis, ne se contaminarent paganismi erroribus, inter acerbissimos cruciatus sanguinem et vitam profundebant. 49 Ridiculum praeterea est ex eo, quod nova formula introducta fuerit ad rem antiquam magis expresse enunciandam, concludere id factum esse ex proclivitate ad errores paganismi. Hoc est transire de genere in genus. 123. III. Obj. Plura suadent ab ecclesiae primordiis incognita fuisse non solum formulam, sed et dogma ipsum Trinitatis. Nam 1. Tertullia­ nus, saeculo Π. exeunte, de Dei Trinitate quamdam doctrinam plurimis novam et heterodoxam visam esse profitetur (Adversus Praxeam, lib. I. cap. 3.): Simplices quique, scribit, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae major semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et verum Deum transfert, .... expavescunt ad oeco­ nomiam, numerum et dispositionem Trinitatis . . . itaque duos et tres jam jactitant a nobis praedicari’, se vero unius Dei cultores praesumunt. Hinc 2. fa­ ctum est, ut alii Verbum ipsam Dei rationem dixerint, seu sapientiam in ipso existentem, prout Athenagoras in Legatione pro Christianis, Ta­ ti anus in Oratione contra Graecos, et Theophilus antioch. lib. Π. Ad Autolycum: 3. nec nisi paulatim de Christi seu Verbi natura subtilius quaeri coeptum est, rarius vero de Spiritu Sancto, quem plurimi aut vim divinam aut hypostasin judicabant, a Filioque Dei non satis distinguebant, primum occurrere apud Theophilum antiochenum saeculi III. scriptorem; sed non inde inferri potest vel debet hanc vocem illum omnium primum induxisse, eo magis quod ipse eam non ut novam proferat, sed tamquam usu receptam ac tritam. Ex hoc ad summum deduci posset, primum docu­ mentum, in quo haec vox occurrit, perlinere ad saeculum HL Dixi, ad summum; nemo enim est qui nesciat, hanc vocem occurrere in actis s. Andreae apostoli conscriptis, ut fertur, a presbyteris Achaiae saec. I. vel II. In his vero, cap. 2. legitur: Ειρήνη ύμΐν καί -άσιν το K πιβτιΰουΤιν tlf ΐνα 3·εόν τέ­ λειον έν τριάδι, αλ&ή πατέρα, γεννήτορα, άλη3ή υιόν μονογενή, άλη3'ες πνεύμα άγιον έκπορευόμενον έκ πατρόί, καί ίν υά.» διααίνον. Id est: »Pax vobis et omnibus, qui credunt in unum Deum perfectum in Tri­ nitate, verum Patrem qui genuit, verum Filium unigenitum, verum Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et in Filio perma­ nentem." Haud ignoro ejusmodi acta pas­ sim rejici ab eruditis tamquam supposititia; verum et illud scio, ea ab aliis eruditis ad­ huc ut sincera defendi, nec solum a catho­ licis, sed et ab ipsis protestantibus. Cf. Galland. Biblioth. Patrum, tom. I. proleg. cap. 4. Illud certum est, ea esse monumentum an­ tiquissimum, pertingens saltem ad saecu­ lum IV. <9) Spectat huc quod Faustus manichaeus objiciebat catholicis, eos vertisse idola gen­ tium in martyres, quos votis similibus co­ lerent. Sed de hac accusatione, ex qua lu­ culenter patet antiquitas cultus sanctorum in ecclesia catholica, nempe sacculo III., suo loco agemus. 264 ut in primis Hermas, Sinui. V. 4 et seqq.; Justinus martyr. Apolog.L n. 36; Theophilus, loc. cit. pag. 335; Lactantius, Inst. divin, lib. IV. cap. 6—9, coll. Hieronymi epist. 49 et 65. Quod si Origen es Patrem, Filium et Spiritum Sanctum tres singulares censet esse hypostases, monet tamen opportune Guerike50, Origenem diversae eas posuisse dignitatis, ejus­ dem vero naturae divinae. Hanc autem naturae unitatem innuit tantum, inprimis de Spiritu Sancto, obscurius. Quare veram precationem (ποοςιυχϊρ) Christo non deberi ipse Origenes fusius docet libro De oratione. 51 Ergo. 124. Resp. xV. .1. Nos enim contrarium ostendimus. Ad 1. itaque prob. D. Doctrina de Trinitate nova visa est et heterodoxa plurimis haere­ ticis. C. catholicis, A. Praefatus enim est Tertullianus cap. IL doctri­ nam catholicam de Trinitate ex Scriptura et traditione praescribere novitatibus haereticorum, et loc. cit. affert argumenta patripassianorum, qui ea ratione dicebant novam esse de Trinitate doctrinam, qua postea protestantes novam dixerunt ecclesiae catholicae doctrinam de septem sacramentis, de necessitate bonorum operum, ceterorumque articulorum, quos ipsi utpote emendatores sacrorum sustulerunt.52 Una semper eademque extitit vafrities haereticorum. Et hic novum habetur specimen candoris rationalistarum in seligendis aucto­ ritatibus, quas proferunt. 125. Ad 2. D. Rationem dixerunt Dei, at hypostaticam et subsistentem in Patre, C. absque hypostasi propria, N. Nam ipse Tertullianus in libro citato λόχον vocat rationem Patris, sed praecise adnotat eam a Patre distin­ gui, etsi natura idem sit cum Patre; nec alio sensu loquuntur A then a“) /)e scholae alexandrinae catechelicae theologia, Halae 1825. pag. 211. Sl) Sic Wegseh. §. 88. n. a. “) Sic enim loquitur Tertull. cap. 2. Adv. Prax. »A Patre Spiritum Sanctum paracletum, sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Hanc regulam ab initio evangelii decurrisse, etiam ante priores quosdam haereticos, nedum ante Praxeam hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haere­ ticorum, quam ipsa novellitas Praxeae he­ sterni etc.· * Poterant ne rationalisée impu­ dentius mentiri? Ut autem magis pateat eos bona fide lectorum abuti, juvat proferre ea, quae post citata ab adversario verba immediate Tertullianus subdit: .Se vero (haeretici qui haec nobis opponunt) unius Dei cultores praesumunt, quasi vero non et unitas irrationaliter collecta (prout colli­ gebatur a Praxea, Sabellio eorumque asse­ clis, qui distinctionem personarum tollebant) haeresim faciat, et Trinitas rationaliter ex­ pensa veritatem constituat: monarchiam, in­ quiunt, tenemus etc.·' Hinc pergit dispu­ tare adversus hos, quos vocat monarchia­ nos, ct quidem vanissimos, cap. 10; et po­ stea semper de iisdem loquens, sub finem capitis subdit: «Potuit (Deusj Praxeam cl omnes haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. Oportebat enim et milvos esse et haereticos.·' Sed notetur praeterea ralionalistarum incohaerentia: pau­ lo ante, ut vidimus ex objectione 2. loco po­ sita, opponebant nonnisi sub saeculi HI. exitum inductam formulam Trinitatis, nunc nobis opponunt sub finem saeculi IL Ter­ tullianum accusatum fuisse novitatis, eo quod Trinitatem induxerit. Quomodo haec inter se componantur, ipsi viderint. 7 265 goras, Tati an U8 et Theophilus, alioqnin non posuissent in Deo Tri­ nitatem, quam expresse nominat Theophilus.53 126. Ad 3. I). Propter novas insurgentes haereses, Tr. quasi ignora­ rent veram Christi seu Verbi naturam, N. Nempe in clariori lumine po­ suerunt, quod ex Scriptura ac traditione ecclesiarumque consensu acceperant. Cujus rei veritatem factum ipsum ostendit; ut enim quaelibet haeresis ad­ versus aliquod dogma prodibat in lucem, statim in illam omnes insurgebant. Cum vero serius divinitatem Spiritus Sancti directe aliqui impugnaverint, hinc nonnisi serius eadem ratione, qua factum est de divinitate Verbi seu Christi, in tuto seu in propatulo posuerunt divinitatem Spiritus Sancti, in quam universa semper credidit ecclesia, ut ex adductis documentis patet, et clarius adhuc ex dicendis manifestum fiet. 127. Ad 4. Neg. Immo nemo unus ex patribus unquam confudit Spiri­ tus Sancti hypostasin cum hypostasi Filii. Non inprimis Hermas, qui in objecto loco non dicit Filium Dei secundum hypostasin esse Spiritum San­ ctum, sed filium fundi, cujus explicatur similitudo, declarat esse Spiritum Sanctum; servum vero, seu Verbum servili forma indutum, esse Filium Dei.54 Atque hoc ipso in loco Hermas distinguit tres personas, Patrem, possessorem et dominum fundi: Filium, cultorem fundi: et Spiritum San­ ctum , filii familias personam sustinentem in fundo seu in ecclesia. Non Justinus, qui loc. cit. solum affirmat, Verbo Dei movente, sacros scri­ ptores plura locutos fuisse, non ex persona sua, sed ex persona vel Patris, vel Christi, vel populorum etc. Passim vero Spiritum Sanctum a Verbo s. Justinus distinguit.55 Non Lactantius; siquidem Lactantius in citatis capitibus nec verbum nec syllabam habet de Spiritu Sancto, de quo ibi non agit, sed solum de Filio Dei, quem spiritum vocat, quia Deus spiritus est, et Verbum seu sermo aut λόγος de Patre procedit,, ut ibi exponit idem Comment, in Matth. tomo XV. n. 31. edit, 53) Ad Autolycum, lib. II. §. 15. scribens : 'ίΐςαύτωί καί a! τρείί ήμέραι των (ρωΰτήρων maur. opp. vol. HI. pag. 698, et a Clemente γεγονυϊαι, τύηοι ιιΰίυ της τριάδος του SéoG, alex., qui Origene vetustior est, Stromatum. καί τοΰ λόγου αύτοΰ, καί τηί ffotoiaf αύτοΰ. lib. V. pag. 710. edit. Oxon. 1715. s4) Cf. Cotelerius Scripta Patrum ApoId est: Similiter tres illi dies, qui aut e luminare fuerunt, imago sunt Trinitatis, stolicorum, tom. I. pag. 105. Sed de hoc Dei, ejus Verbi, ejusque Sapientiae. Et argumento iterum sermo erit, cum agemus hic obiter notetur, quod infra uberius osten­ de persona Spiritus Sancti. 5S) Attamen cf. Apolog. 1. n. 6 et ite­ demus, a veteribus Spiritum Sanctum voca­ tum interdum fuisse Sapientiam. Trinitatis rum n. 13. ubi ait: Υιόν αύτοΰ τοΰ όντοί vocem post Theophilum usurpatam videmus 3εοΰ μα3όντε{, καί ίν δεύτερα χώρα Ιχονa Dionysio alex, apud Atbanasium, De sent. τεί, τενεΰμά τε προφητικόν Ιν τρίτη τάίει. Dionysii tom. I. pag. 255, et apud Basilium • Id est : Ou em ipsius Dei Filium esse edocti secundo loco habemus, et tertio or­ De Spiritu Sancto, cap. 29. opp. tom. III. dine Spiritum propheticum. Iterum ibid, pag. 61, atque a Gregorio thaumat. eidem Dionysio coaevo in Expositione fidei, et n. 61 et n. 65 et alibi. En rursum since­ ab Origene, qui utroque antiquior est, ram agendi rationem adversariorum ! 266 Lactantius.55 56 Multo minus s. Hieronymus, qui in Epist. 49. edit. maur. nihil aliud dicit, nisi Deum spiritum esse, et quod spiritus ubi vult spirat; in quo nihil est quod innuat confusionem Spiritus Sancti cum persona Filii; in alio autem loco nihil pariter ad rem, cum illa sit epistola s. Augustini ad Hieronymum de alio argumento.57 Ex his omnibus palam fit, quam in­ fideles sint rationalistae sub illo eruditionis velamine, et quam falsa affingant antiquis scriptoribus contra expressam illorum mentem. 128. Ad Origenem quod spectat, ipse posuit tres hypostases distin­ ctas, non dignitate, ut vult Guerike, sed ordine sive origine, ut omnes catho­ lici sentiunt: nec alio sensu potuit eas hypostases distinctas ponere, eo ipso quod ejusdem eas esse naturae et essentiae affirmet, ipso Guerike fatente; non enim adeo rudis Origenes erat ut vellet ejusdem esse naturae divinas hypostases, et tamen eas diversae dignitatis assereret eo sensu quo adver­ sarii autumant. 58 129. Ad id quod additur: Origenes naturae unitatem innuit tantum, D. Quia res ipsi erat adversus Noctum, confundentem tres hypostases unamque asserentem. Tr. quasi dubitaret, an una esset trium personarum natura, AT. Perpetuo insistebat Origenes in distinctione personarum ob haeresim tunc exortam, numquam tamen dubitavit, an una trium personarum natura esset; sic inter cetera scribit Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unam esse nu­ bem, quae justos obumbrat: Quaenam, inquit, lucida ea nubes et justos obum­ brans ? ... . An paterna forte virtus est, a qua Patris vox exit ? ... . Forsi­ tan vero et Spiritus Sanctus nubes lucida est? .... Quin et audacter Salva­ torem nostrum lucidam esse nubem pronunciabo .. . lucida quippe Patris ei Filii et Spiritus Sancti nubes veros Jesu discipulos obumbrat. 59 *)' Deus, inquit, . . . sanctum et incor­ ruptibilem spiritum genuit, quem Filium nuncuparet, initio cap. 4. Judicent vero lectores, num hoc sit confundere Filium cum Spiritu Sancto. w) In edit. Vallarsii epist LXX. Tem­ pus tereremus afferendo s. Hieronymi testi­ monia, quae ostendant agnitam a s. Doctore in Deo trium personarum distinctionem. Celebris est ipsius epistola ad Damasum, in qua petit, utrum unam an tres hyposta­ ses in Deo dicere deberet. Orta nempe Antiochiae contentio erat ex ambiguitate et vario sensu vocis υποστάσεων, ut suo loco dicemus. De hac controversia vid. Natalis Alexander, diss. XXXV. in saecu­ lum IV. 48J Ad ostendendum Origenem aequali­ tatem divinarum personarum agnovisse, sa­ tis sit in medium adducere quae scribit In Matth. tom. XU. η. 20. pag. 539. de bene­ ficio quod per Christum consequuntur qui baptizantur: E-b όνομα τοΰ πατρό», και τοΰ υιόν, καί τοΰ άγιου χνιύαατοί. απερ τρείν ήμίραι tlaiv âua ίνιίτηκυϊαι αΐωνΐωί roif δι' αΰταί υίοΐ, τοΰ φωτο;. Id est: In no­ mine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, qui quidem tres dies sunt, aeternum si­ mul existentes his, qui per eas filii sunt lucis; et tom. XV. n. 51. vocat αρχικήν τρίαδα, imperatricem Trinitatem; ado­ randam Trinitatem, tom. VI. In Joann. pag. 124. et alibi passim. 55) Tom. XII. In Matth. num. 42. p. 565. φωτίινή γάρ πατρόϊ, υ/οΰ, καί τοΰ άγιου πνεύματος νινιλή LxiOKiâSti rouf γνηΰίουί Ιηβοΰ μχ&ητάϊ. Cf. etiam tom. VL In 1 t 267 130. Similiter respondeo ad illud quod subjungitur: veram precationem Christo non deberi Origenes docet, D. Quatenus contendebat fideles debere in precibus suis conformari praxi ecclesiae, C. quatenus in Christo veram non agnoverit divinitatem, 2V. Ecclesia enim consuevit tum in publica litur­ gia tum in aliis publicis precibus orationem et sacrificium offerre Patri, ut fonti totius divinitatis, per Pontificem summum animarum nostrarum ac me­ diatorem Christum. Hoc ipsum contendit Origenes praestandum esse a fide­ libus omnibus ad unam eandemque orandi rationem servandam. Ceterum cum ibidem doceat Origenes fieri Filio obsecrationem, postulationes et gratia^ rum actiones, quae profecto uni Deo debentur, patet quaenam fuerit ejus mens. 60 PROPOSITIO IV. Mysterium sanctissimae Trinitatis rectae rationi adversari nullo modo ostendi potest. 131- Hanc propositionem adstruimus tum adversus incredulos tum ad­ versus socinianos et rationalistas , qui cum illis causam communem faciunt, et eo nervos omnes intendunt, ut evincant Trinitatis dogma repugnantiam involvere, ideoque rectae rationi adversari. Ast perperam. Quod sic evincimus: 132. I. Indirecte: Ex dictis certum est dogma Trinitatis a Deo reve­ latum esse; ergo, concludimus, impossibile est, ut rectae rationi adversetur. Deus enim sibi adversari non potest, nec proinde tradere per revelationem contrarium ei, quod nos docet per rationem, cum utriusque auctor sit. 133. H. Directe: Nullam possunt adversarii evincere repugnantiam in dogmate Trinitatis, nisi ostendant unitati essentiae repugnare distinctos existendi modos, cujusmodi esse diximus divinas hypostases seu personas; sed hoc numquam ostendere poterunt: 1. quia repugnantia ostendi non potest nisi per comparationem duarum idearum, quae sese invicem excludant, e. gr. cir­ culi ct quadrati ; atqui ipsi adaequatam divinae essentiae ideam non habent, neque adaequatam ideam modorum seu personalitatum, quae afficiunt divinam essentiam ; ergo ... 2. quia ipsi judicium ferre non possunt nisi de iis, quae subsunt naturali rationi; atqui dogma ss. Trinitatis est supra naturalem ra­ tionem; ergo impossibile unitariis est ostendere mysterium ss. Trinitatis re­ ctae rationi aliquo modo adversari. DIFFICULTATES. ' ' 1 134. Obj. 1. Dogmate Trinitatis ad sanae rationis principia revocato, neminem fugit primo omnem in Deo pluralitatem rationi aperte repugnare, Joann, Jerern. n.23. pag. 138, ct Hom. XVIII. In n. 9. pag. 251. edit. Delarue. i0) Cf. Maran, op. cit. lib. IV. cap. 16. n. 8. Verum dc hoc argumento iterum in- stiluelur sermo ex occasione canonis cujusdam africani, qui pariter objicitur. 268 ( 2. deinde quamlibet Trinitatis explicationem philosophicam, 3. sive unum sub­ jectum et triplicem ejus rationem aut operationem, sive tria subjecta intelligendi et volendi (cf. Matth. XXVI. 39.) facultate praedita defendat, 4. ne­ cessario abire vel in sabellianismi ( modalismi) vel in tritheismi aut arianwni decreta, ab ecclesiis olim damnata. 5- Semina propterea varia hujus dogma­ tis, quae in libris sacris reperiuntur, explicari debent partim e philosophematibus quibusdam judaicis et platonicis, quae, quidem aevi incultioris indolem redolentia jam ante religionis christianae originem divulgata erant: 6. partim ex pio quodam in magistrum divinum reverentiae sensu, quo imbuti sacri scriptores Jesu ipsius de messiana sua dignitate sententias exornarunt et amplificarunt. 1 Ergo. 135- Ad 1. D. Neminem fugit omnem in Deo pluralitatem rationi aperte repugnare in divina natura vel essentia, C. in personis, N. Hoc postremum ostendere deberent adversarii, quod tamen non praestant, sed mera assertione contenti sunt. 2 Monotheismus, non obstante dogmate Trinitatis, semper fuit doctrinae christianae fundamentum. 136. Ad 2- Neg. suppositum, hic nempe inquirendam esse explicationem philosophicam, quae locum nullum habet in hoc dogmate, ubi non agitur nisi de sola fide, qua credere jubemur tres distingui personas subsistentes in ea­ dem numerica essentia divina. Explicatio philosophica non adsciscitur nisi ad ostendendum in dogmate nullam inveniri repugnantiam. 3 137. Ad 3. Resp. Si pro subjecto habetur essentia divina, utique unum est, cujus una naturalis est operatio, voluntas etc. et triplex, seu potius trina ratio subsistendi; sin vero pro subjecto habeantur personae, tunc tria subjecta in Deo inesse dicimus, et in quolibet eorum propriam esse personalem intel­ lectionem et volitionem, quae notionales etiam dicuntur. Locus autem cita­ tus ex Matth. XXVI. 39. Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, solum evincit duas esse in Christo voluntates, divinam et humanam, pro utraque ipsius natura. 138· Ad 4. Neg. Ecclesia enim catholica, quae semper professa est do­ gma Trinitatis, neque in sabellianismi aut modalismi, neque in tritheismi aut arianismi decreta abivit; sed et antiquitus et nunc etiam ejusmodi decreta damnavit ac damnat. Quin potius dogma catholicum de Trinitate est sola ratio, qua possimus illis scopulis non impingi. 4 ; : 'Λ ’) Wegsch. §. 92 ct 98. ’) Sane adversarius, quem confutamus, ut evincat hanc inesse apertam repugnan­ tiam eum sana ratione, remittit ad ea, quae scripsit §.59: at illic ne verbum quidem habet, quo ejusmodi repugnantia adstruatur. Hac ratione abutitur lectoris credulitate. J) Recolantur superius dicta cap. 2. Cons. Petav. De Deo, lib. II. capp. 3 et 4; in hoc posteriori capite §.8 et seqq. illustrat nonnullorum patrum doctrinam, qua ex distinctione divinarum personarum iidem ita deducunt summam Dei simplici­ tatem, ut Deus non esset summe simplex, nisi 1res rcaliter in eo distinguerentur per­ sonae. 269 139. Ad 5. ATq/. Sed ex doctrina ipsina Christi ejusque sensu * tradi tlonali, qualis semper in ecclesia viguit, semina Illa explicari debent, si tamen semina et non potius expressae et apertae sententiae vocandae sunt. Neque patres neque ecclesia, multo minus scriptores sacri quidpiam e philosophematibus judaicis aut platonicis mutuati sunt. Non est satis haec affirmare, sed praeterea ostendere factum istud deberent rationalistae ad efficiendum quod intendunt, nec tamen probant. Contra vero haec tria explorata sunt: 1. non aliunde veteres haereses circa hoc mysterium ortas esse, quam ex eo quod voluerint earum auctores ad philosophorum placita revocare simplicitatem fidei ’ ; 2. veteres patres, qui passim platonismi ab adversariis nostris accus) Cf. Petav. De Trin. lib. L capp. 1, 2; ac rursum cap. 8. ubi fuse ostendit ni­ hil plane habere commune Platonis doctri­ nam in illa fucata Trinitate, quam insinuat, cum dogmate christianae religionis, ac toto coelo differre; quinimmo merito adstruit omnes errores, qui circa dogma Trinitatis in ecclesia profluxerunt, ex Platonis et Ari­ stotelis commentis profluxisse, quibus ma­ gis addicti erant illi haeretici quam doctri­ nae a Christo traditae. Id ipsum praestitit D. Prud. Maran, in Praef. editionis opp. s. Justini, part. I. cap. 1. ubi ostendit nec Platonem neque ejus discipulos quidpiam de Verbo, Dei Filio, suspicatos fuisse. Cf. etiam idem auctor in opere De Divinitate Christi, lib. IV. cap. 1. §.8. Frustra Cudworth, System, intellect, cap. 4. §. 36. ni­ titur vindicare Platoni germanam de Trini­ tate sententiam. Quoniam vero incidimus in Trinitatem platonicam, juvat observare, adversarios nostros, qui neque in Scripturis neque in primaeva traditione inveniunt do­ gma de Trinitate, idem postea offendere fere apud omnes populos. Sane Ammon, Biblioth. Theol. tom. I. pag. 160. ejusdem semina antiquis populis haud ignota esse perhibet. Pfanner, Syst. theol. gent. cap. 3. fuse disserit dc Trinitate aegyptiorum, per­ inde ac Jablonsky in Pantheo Aegypt. Sic Vogel, Leber die Religion der alien Aegypter etc., seu De religione veterum Aegyptiorum et Graecorum, Norimb. 1793De Trinitate indorum scripsit Anquelil du Perron, Oupnekhat, hoc est, Decretum te­ gendum, 2 vol. Argent. 1801. in 4. tom. I. pag. 8 et seqq. Sic pariter Schlegel, Weisheit der Indier, seu Sapientia Indorum, pag. 108; Mayer, Brahma oder die Reli­ gion der Indier, id est, Brahma sen rcUgio Indorum, quae est brahmaismus, Lipsiae 1818. pag. 37. De Trinitate platonica vidimus egisse Cudworth loc. cit. Scripse­ runt praeterea Tiedemann, Geist der speculativen Philosophie, seu Spiritus specu­ lativae philosophiae, cap. 2. pag. 118 et seqq.; Tennemann, De divina mente ex platonica philosophia; in Paulus Memo­ rabit. part. I; Wundemann, Geschichte der christlichen Glaubenslehre, id est, Histo­ ria doctrinae christianae fidei etc. tom. I. pag. 186 et seqq. De Trinitate cabalistarum plura habet Eichhorn, hoc titulo: Secreta doctrina veterum Orientalium et Hebraeo­ rum, Lipsiae 1805. pag. 93 et seqq. el pag. 165 et seqq. Biblioth. biblicae litterat. HI. part. Π. (Hallenberg.) Wundemann vero lib. L pag. 194 et seqq., et Stahl apud Eich­ horn, Biblioth. bibl. Utt. tom. IV. pag. 814 el seqq. scripserunt super originem, quam (juxta ipsos) Christianum de Trinitate do­ gma et Philonis de Beq» Aoyq» καί πνεύματι Sfiip, seu De Deo Verbo et Spiritu divino doctrina duxerit ; apud Wegscheid. 1. c. Plura alia de Trinitate, quam quidam visi sunt sibi deprehendere apud ethnicos, vide in Joann. Alberti Fabricii Bibliographia anti­ quaria, cap. 8. n. 10. pag.337. edit. 3. Ham­ burg. 1760. Ceterum cl. Dr. Joann. A. Môhler, in opere quod inscribitur Athanasius der Grosse etc., seu Athanasius Magnus et ec­ clesia sui temporis etc. Moguntiue 1827. pag. 56 et seqq. praeclare observat: 1. di­ stinguendam esse fidem ecclesiae circa Tri­ nitatem ab explicationibus individuorum. 270 sanhir, summopere abhorruisse in rebus iidei ab illis placitis 6; 3. eos do­ ctrinam de Trinitate constanter repetere ex traditione divina in sacris litte­ ris fundata.7 140. Ad 6. Neff. Haec pariter gratuita assertio est, immo et blasphema atque injuriosa sacrorum scriptorum veracitati, quasi nempe ipsi voluerint omnes in gravissimum errorem et idololatriam inducere ob pium suum affe­ ctum erga Christi personam. Hoc tamen lucri habemus ex hac adversariorum confessione, doctrinam Trinitatis in Scripturis contineri: quibus tamen ipsi fidem adhibere detrectant, licet profiteantur se Scripturas assumere tamquam unicam fidei regulam, ut indulgeant privato suo sensui. Videant hinc pro­ testantes, quo ducat ipsorum principium fundamentale. 141. I. Inst. 1. Axioma philosophicum est: Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se. Huic vero principio directe opponitur mysterium Trini­ tatis; etenim Deus et persona realiter inter se minime distinguuntur; ergo si unaquaeque persona idem est cum natura divina, divinae personae eaedem erunt inter se. 2. Hinc sic licet argumentari ex illo axiomate: Pater est Deus, Fides est a Scriptura et traditione, et in eam omnes unanimiter conveniunt. Quo­ modo vero fides componatur cum rationis ideis, id non spectat ad ecclesiae fidem. Discrepantia opinionum, immo et errores individuorum in hac concordia instituenda non officiunt fidei. Si apologetae Christia­ nae religionis fidem in Trinitatem vel divi­ nitatem Filii invexissent, ipsimet sibi créas­ sent difficultatem adversus religionis fidem, quam defendendam susceperant. Nemo vero, qui alieni causae palrocinetur, eamdem sibi difficiliorem efficit. Si igitur luebantur di­ vinitatem Christi, ideo tuebantur, quia hanc fidem invenerunt. 2. Observat distinguen­ dam fidem Trinitatis ab animi notione seu mentis conceptu de eadem. Illa semper firma et inconcussa manet; at si obscurus sit mentis conceptus circa eamdem, oriuntur obscuritates in ejus expressione ac vacil­ latio. Hic conceptus evolvi adbuc debebat, et ad hoc opus erat contradictione haeretica, et sane ex haeretica contradictione ejusdem fidei notio seu conceptus evasit magis fir­ mus et determinatus. 3. Ad has explana­ tiones speculativas speciatim quod attinet, patres juxta ipsum interdum se duci passi sunt ideis platonicis. Sibi visi sunt ali­ quam mysterii Trinitatis explicationem de­ prehendisse in ideis platonicis, etsi obscu­ riora sunt, quae Plato de his protulit, ipso dogmate christiano, adeo ut dissenserint ipsi platonici in magistri mente exponenda (Petav. De Trin. lib. I. cap. 1.). Quod in­ nocenter a patribus factum esse quisque fatebitur, qui recordetur, non ita pridem gravissimos theologos gavisos esse philo­ sophia naturali ac gloriatos se in ejus non­ nullis considerationibus invenisse argumenta evidentissima Trinitatis, Incarnationis etc. Male tamen quispiam contenderet univer­ sam ecclesiam catholicam fuisse philoso­ phiae naturali innixam. Ejusmodi ideae in paucis inveniebantur, et ecclesia ipsis extranea omnino erat. Id ipsum dicatur de patrum aetate. Ecclesia profitebatur in sim­ plicitate ac fide Redemptorem, ut Deum, ac beata erat in hac fide. Quod sane patet ex confessione martyrum. Hinc patrum sensus in hac parte erat individualis. Haec dis­ cussio pro catholico exhibet quidem valo­ rem historicum, non autem ecclesiasticum. Eo magis quod ipsorum discrepantia in ejusmodi conceptu, Irenaeo teste, molestiam ipsa aetate sua ingesserit. e) Cf. Baltus, Défense des saints Pères accuses de Platonisme, liv. II. chap. 3. 7) Vid. Petav. in Praef. ad libros De Trinit. 271 Filius est Deus; ergo Pater est Filius, et vicissim; et en nos in sabellianismum delapsos. 3- Quod si dicatur personas realiter distingui inter se, con­ cludi pariter debet, jam realiter distingui divinam naturam, ut patet ex ipsa personae definitione tradita a Boetio et ab omnibus theologis admissa, quae est rationalis naturae individua substantia. 4. Itaque, qua ratione valet haec inductio: Pater est persona divina, Filius est persona divina, Spiritus San­ ctus est persona divina, ergo tres sunt personae divinae; eadem ratione valet et ista : Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, ergo sunt tres dii; 5. immo et alia non minus absurda: Deus est trinus in per­ sona; atqui quaelibet persona divina est Deus; ergo quaelibet persona divina trina est in personis. 6. Confirmatur ex eo, quod nomen personae in se sub­ stantiam includit, ergo, multiplicatis personis, multiplicatur divina substantia: et en nos in tritheismum delapsos. 7. Restat igitur ut unicam admittamus in Deo personam, prout unicam in ipso agnoscimus naturam. quod exprimit ipsa vox et notio Dei, quae indicat naturam subsistentem, ideoque personam unicam et singularem, 8. utpote infinitam et indivisibilem, 9- ac omnino sim­ plicem, quae nec patitur compositionem, quae ex numero personarum exsur­ git, 10. nec aggregationem ex pluribus entibus perfectis diversa existentia donatis, cujusmodi sunt personae; 11. et sic illud evitatur incommodum, quod una persona divina careat ea perfectione, qua ab altera distinguitur. Ita fere nugatur Crellius. 142. Resp. ad 1. Dist. maj. In quo sunt eadem, C. in quo non sunt eadem, A'. Hinc neg. min. Personae enim divinae idem sunt cum natura di­ vina, et sub hoc respectu sunt pariter idem inter se, eadem siquidem in omnibus est divina natura; at idem non sunt in modo subsistendi, seu in per­ sonalitate, qua inter se relative distinguuntur. Nam paternitas non est filiatio; et idem dicatur de spiratione. Sic e. gr. longitudo idem est cum spatio quod afficit, altitudo pariter idem est cum spatio, id ipsum dic de magnitudine, quae ex utraque exsurgit; longitudo tamen non est latitudo, nec vicissim ; quod aeque valet in magnitudine, quae praecise neque altitudo est neque longitudo, sed ex utraque coalescit. Ac propterea negatur consequentia.8 143. Ad 2. Neg. Sed solum ex dictis inferri potest: ergo Pater et Fi­ lius sunt Deus; cum in natura tantum divina unum sint, non in modo sub­ sistendi; et en quomodo evadamus sabellianismum. 144. Ad 3. Neg. Ad probat, autem D. Persona est rationalis naturae indi­ vidua substantia, id est, subsistentia, C. substantia simpliciter, N. Nec alium sensum patitur boëtiana definitio, neque alio sensu admittitur a theologis. 9 8) Cons. card. Albanis Cienfuegos S. J. Aenigma theologicum, 2 vol. in fol. Vien. 1717. cujus scopus est ostendere dogma Trinitatis nullatenus contradicere huic vul- gato principio per se noto: Quae sunt ea· dem uni tertio, sunt eadem inter se. 9) Cf. Suarez, tom. II. Metaph. disp. i 272 145. Ad 4. Nep. et nego paritatem illationis; in prima enim argumen­ tatione vox persona denotat modum subsistendi, qui distinctus et proprius in unaquaque persona est. ac proinde multiplicatis personis multiplicatur et modus subsistendi proprius; at in altera argumentatione vox Dei denotat natu­ ram. quae eadem in unaquaque persona est, ideoque multiplicatis personis seu modis subsistendi non multiplicatur natura, quae eadem semper est, licet diversis modis affecta. 146. Ad 5. Nep. Haec enim argumentatio non est nisi merus paralogismus: diverso enim sensu vox Deus sumitur in majori propositione ab eo, quo sumitur in minori; in majori enim usurpatur ad naturam significandam in concreto, prout in tribus personis subsistit; in minori autem, prout con­ tracta ejusmodi vox est ad unam subsistentiam seu personam designandam. 147. Ad 6. D. Nomen personae substantiam includit indirecte, C. di­ recte , K. Nam directe nonnisi subsistentiam significat illius ejusdemque naturae, quae in divinis a ceteris personis possidetur per propriam subsisten­ tiam; ac proinde negatur consequentia. Et en rursum quam facile catholici se a labe tritheismi mundos servent. 148. Ad 7. Nep. Vox autem et notio Dei indicat naturam subsisten­ tem, D. Una vel multiplici, id est, trina subsistentia, C. unica tantum ac singulari, N. Ex divina enim revelatione novimus naturam divinam trina subsistentia affici. 149. Ad 8. D. Et hoc ipso, quod infinita sit natura divina, plures ad­ mittit subsistentias, quarum capax non est natura finita. C. obstat personarum pluralitati, N. Hinc est quod in creatis pro multiplicitate personarum multi­ plicentur naturae et individua, non autem in Deo, qui utpote infinitus potest sub diverso respectu affici, et plures subsistendi modos admittere. Ex eo autem quod natura divina indivisibilis sit, sequitur tantum personas esse in­ divisas, non autem indistinctas. 150. Ad 9. D. Si numerus qui exsurgeret ex partibus divinae naturae, induceret compositionem, C. si ex diverso tantum modo subsistendi ejusdem naturae, iV. Eo magis quod modi isti non distinguantur inter se nisi rela­ tive, et identificentur cum ipsa natura divina. 151. Ad 10. Nep. juxta nuper dicta; divinae enim personae, non diversa, sed eadem existentia fruuntur, etsi modus existendi distinctus sit in qualibet persona10, ut saepe diximus, nec tres personae, proprie loquendo, sunt tria entia, sed idem ens divinum trina subsistentia donatum. 152. Ad 11. Neg. suppositum, tum quia adhuc quaestio est, num pro­ prietas personalis possit dici perfectio ; ad summum enim dici potest eam esse XXXIV. n. 13, et in s. Thomae, Comment, in III. part, disp. XIII· sect. 2. ’·) Cf. Petav. 5 et seqq. De Trin. lib. IV. cap. 1. pprfectionem relativam ac mixtam, eo eenau quo expositum est in tractatu de Deo11, tum quia ex identitate hujus proprietatis cum natura, quam una­ quaeque persona totam possidet, mediate saltem perfectiones et proprietates aliarum personarum secum habet. 153. Π· In st. Quo prosperiore successu aetas recentior historiae, phi­ losophiae et philologiae studiis operam dedit, eo difficilius sibi persuadere potuit de veritate dogmatis Trinitatis. Itaque factum est, ut et philosophi et ipsi theologi plus minusve ab eo deflecterent. Immo eorum, qui formulam publicani tueri volebant, haud pauci variis modis eam sic explicare studebant, ut natura et usus dogmatis intelligerentur. Demum alii doctrinam istam nec cum libris sacris, nec cum sana ratione conciliari posse libere professi sunt. Cum igitur omnino dogmatis de Trinitate historia doceat, quicumque fuerint subtilius illud explicandi conatus, his vel ad arianismum vel ad tritheismum vel ad sabcllianismum theologos abductos fuisse, praestat eo dimisso ad saniora nos convertere. 12 ' ‘ 154. Resp. Neg. cons. Nam historia dogmatis de Trinitate, prout a rationalistis traditur, non evincit nisi 1. absolutam necessitatem subjiciendi rationem nostram in obsequium fidei; 2. protestantismum suo fundamentali JMHOH U lill» ‘ ") Num. 187. hujus voluminis. ”) Wegsch. §. 91. Quid sentiant sansimoniani de Trinitate, expositum a nobis est in tractatu de Deo, quid vero sentiant ipso­ rum fratres nuperi templarii, placet hic ex­ ponere ex ipsorum codice, cui titulus Levit icon, ou Exposé des principes fonda­ mentaux de la doctrine des chrétiens ca­ tholiques primitifs, Paris 1831, sic enim impii hi homines se vocant, non contenti profiteri cum sansimonianis panthcismum et autotheismum. Pag. 65. legitur: .«Dieu est composé de trois puissances, savoir: Perd, Fils et Esprit. Dieu Père est Tetre infini, composé de tout ce qui est. Dieu Fils est l'action, produit de la puissance éternelle du Père ou de tout ce qui est, produit infini, qui se manifeste sans cesse en tout, pour tout et par tout, et dans l’en­ semble de tout ce qui est, et dans les mo­ difications infinies et perpétuelles que sub­ issent les parties de tout ce qui est. Dieu Esprit est T intelligence, produit de la puis­ sance du Père et de la puissance du Fils, produit infini, qm' constitue T intelligence de l’ensemble ou réunion dé tout, et les modifications infinies d’intelligence de l’inPerrone, Praetectiones theolog. IV. finilé des parties dont se compose cet en­ semble ou grand tout etc. Les trois puis­ sances dont je viens de parler, ne pouvant pas exister l’une sans T autre, forment dans leur trinité une puissance infinie, une et indivisible, qui est la puissance universelle ou Dieu. Conséquence: chaque portion du grand tout, ou Dieu, devant nécessairement participer aux puissances de ce même grand tout, ou Dieu, chacune des portions in­ finies du grand tout doit nécessairement jouir d’une portion de son existence, de son action et de son intelligence infinie, quelles que soient d’ailleurs les modifica­ tions auxquelles peut être soumise à l’infini, chaque portion du tout, tant par rapport à sa manière (état ou puissance) d’être, que par rapport à son état ou sa puissance d’action ou d’intelligence. Je crois à la vérité de la religion catholique, qui nous a été trans­ mise par Jésus etc." En novum philosophema, quod valde arridere debet nostris rationalistis, si quidem et templarii prote­ stantur se credere in Deum et Jesum Chri­ stum, sed ad saniora se converterunt, nempe pantheismum, et in hoc agnoscunt Trini­ tatem. En quo deveniat humana ratio sibi relicta ! 18 274 principio de omnimoda independentia rationis a legitima auctoritate divinitus constituta viam aperuisse omnibus recensitis aberrationibus; 3. theologos, quorum adversarius meminit, non esse nisi protestantes, qui hac in parte ipsorum emendatorum sacrorum vestigia secuti sunt, et facto ipso ostenderunt, unicam viam ad tuendam fidem esse ecclesiae auctoritatem: 4. omnes plus minus errasse, quo longius a tali auctoritate deflexerunt, ut spiritus privati commenta sectarentur; nec posse nisi per reditum ad eam ecclesiam, quam eorum majores reliquere, fidem, quam amiserunt, recuperare; 5. non studium historiae, philosophiae ac philologiae aetatem recentiorem ( protestantismi) ad incredulitatem circa hoc mysterium aliaque Christianae religionis dogmata deduxisse, sed abusum ejusmodi studii, et malam fidem eorum, qui eam histo­ riam consectati sunt, prout ostendimus. CAPUT DE III. VERBI SEU FILII DIVINITATE ET CUM SUBSTANTLAL ITATE. PATRE CÜN- 155. Etsi valde affines sint errores veterum arianorum et socinianorum, aliquod tamen inter eos discrimen est. Etenim veteres ariani directe im­ pugnarunt divinitatem Verbi seu Filii, ejusque cum Patre consubstantialitatem, ideoque indirecte divinitatem Christi; recentiores autem sociniani directe im­ pugnant divinitatem Christi, indirecte autem divinitatem Verbi. 156. Rursum ariani, prout omnibus haereticis contigit, numquam sibi constiterunt; ab initio enim Verbum creaturam dixerunt, et in tempore con­ ditum; postea vero creaturam quidem, sed ab aeterno procreatum ex non extantibus autumarunt; magis deinde magisque a primaevo errore deflectentes, divinitatem etiam ei tribuerunt, sed inferioris dignitatis, et diversam ab ea, quam Pater habet; sed numquam adducti sunt, ut ipsum Patri consubstan­ tiale profiterentur. 1 157. Semiariani juxta recentiores criticos veram fidem circa Filii divi­ nitatem tenuerunt; sed in eo peccabant, quod abhorrerent a voce όμοονσίον seu consubstantialis ; ceterum circa dogma recte sentiebant. Hinc est quod inter orthodoxos passim jam recenseantur 2, etsi a pervicacia excusari nequeant ’) Cf. Petav. De Trin. lib. L cap. 7 et seqq. Vide etiam Cbr. Lupi dissertationem prooemialem ad Syn. Nicaen. tom. I. opp. cap. 12 et seqq. -) Cf. Nat. Alex. diss. 14. in saec. IV. De voce όμοιούβιον, ubi exponit diversum sensum, quo vox ista accepta est; tum ad­ dit, per eam exprimi fidem nicaenam aeque ac voce όμοούδιον quosdam episcopos con­ tendisse, ac semiarianos dictos hac de causa, quod vocem όμοούσιον respuerent Hos ait recte de fide sensisse, ac proinde catho­ licos fuisse. Cons, etiam Maran, op. cit. lib. IL cap. 6. num. 5; et lib. IV. cap. 32. ubi ostendit falso cognomine semiarianos dictos fuisse episcopos illos, qui vocem m· ' * 275 ' ' '’ " ' in rejicienda lidei tessera, ab ecclesia consecrata ad secernendos catholicos ab haereticis. 3 158. Rationalistae et biblici neoterici omnem arianam impietatem et socinianismum non solum amplexati sunt, sed extenderunt, ita ut ariani et sociniani prae istis pii ac religiosi videri aliqua ratione possint. Nam non solum Christum ut purum hominem cum photinianis et samosatenis traducunt, sed eo progressi sunt, ut dicant, Verbum seu Dei Filium non aliud esse nisi quoddam Dei attributum, non autem personam subsistentem : Christum vero ut theurgum passim habent, qui se accommodavit praeconceptis populi sui ideis, nec valuit ab omnibus erroribus popularibus contribules suos abducere ; aliaque his similia blasphemantes effutiunt. 159. Quae directe spectant ad Christum ejusque divinitatem reservantes ad tractatum de dominica Incarnatione, hic nos tuendam tantum suscipimus Verbi seu Filii divinitatem, ejusque cum Patre consubstantialitatem, etsi ob materiae necessitudinem nonnulla dicere cogamur, quae directe ad Christi divinitatem pertinent. 160. Ne vero propositiones absque necessitate multiplicemus in tuto posita veritate fundamentali divinitatis et consubstantialitatis Verbi seu Filii, sive ex Scriptura sive ex sensu traditional!, per modum corollariorum dedu­ cemus ipsius peculiarem subsistentiam, et veritatem ac rectitudinem nicaenae definitionis. Sit igitur PROPOSITIO I. Verbum est vere ac proprie Deus et Filius Dei ac Patri consubstantiale. 161. Haec propositio de fide est, ut patet ex symbolo nicaeno, quo jubemur credere in Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saeόμοούδιον rejiciebant, quum in dogmate catholico adstruendo cum ceteris omnino convenirent. Hic ipse doctissimus auctor jam pridem, nempe anno 1722, dissertatio­ nem ediderat Sur les semiariens, in qua novam editionem operum s. Cyrilli hierosolymitani, a P. Toutté adornatam, defendit adversus censuram PP. Trevoltiensium, in iis quae ille scripserat in diss. HL prae­ missa operibus s. Cyrilli, praesertim cap. 3. 3) Res semper periculi plena est, velle a recepta et consecrata ab ecclesia loquendi formula recedere. Haec enim unica fuit ra­ tio, quare in suspicionem arianae haereseos venerint apud non paucos patres episcopi illi, qui numquam vocem homousion ad­ optare voluerunt, etsi dogma per vocem il­ lam expressum, ut dictum est, profiterentur. Quamquam enim verum sit, quod s. Hiero­ nymus scribit in Dialogo adversus Luciferianos, num. 34. Non erat curae episcopis de vocabulo, cum res esset in tuto, quia ut optime animadvertit s. Gregorius naz. Epist. XXVI. non in verborum sono, sed in sententiis veritas est; attamen certum est, ecclesiam semper sollicitam fuisse in sartis teclisque custodiendis nonnullis formulis, juxta apostoli monitum, II. ad Tim. I. 13: Formam habe sanorum verborum ; eo vel maxime, quod haeretici et novatores omnes sub ambiguitate quarumdam vocum, quae optimum sensum praeseferunt, soleant se tegere, et sic incautis venenum propinare. * 18 276 cula, consubstantialem Patri. Sic vero ejus veritatem evincimus: I. Ex demonstratis, in praecedentibus propositionibus tres sunt in una eademque divina essentia personae distinctae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Ergo, concludimus, Verbum est vere et proprie Deus et Filius Dei ac Patri consubstantiale. Hinc illa omnia, quae illic adduximus, tum ex Scriptura, tum ex Traditione ad demonstrandum dogma ss. Trinitatis, Verbi pariter seu Filii divinitatem, ejusque cum Patre consubstantialitatem pariter demonstrant. 162. Π. Directe praeterea id evincimus ex iis, quae Filium peculia­ riter afficiunt, quibus jam allata majus robur accipiunt ac firmitatem. Ac primo quidem huc spectat initium Evangelii s. Joann. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in prin­ cipio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt. Ex his habemus quatuor: Verbi aeternitatem, erat enim in principio seu ante omne tempus; habemus Verbum distinctum a Patre, siquidem erat apud Deum; habemus ejus divini­ tatem, nam Deus erat Verbum; habemus denique virtutem ejus creatricem, etenim omnia per ipsum facta sunt. "" 163. Huic evangelii initio congruunt omnia, quae in ipsius evangelii decursu de eodem Verbo carne facto dicuntur et ita connexa inter se sunt, ut illo posito in nativa sua significatione, omnibusque metaphoris remotis, omnia cohaereant, illo sublato, cetera inintelligibilia fiant; ut cum dicitur: Filius unigenitus, qui est in sinu Patris (ib. v. 18.), unigenitus Filius Dei (HI. 16.), qui est in coelo, dum loquitur in terra (ib. v. 13.), qui faciat quae­ cumque Pater suus facit (V. 19.), qui Patrem suum dicat Deum, aequalem se faciens Deo (ib. v. 18·), qui sibi tribuat potestatem homines ad vitam resu­ scitandi (VI. 40 et alibi passim), qui aperte profiteatur, se e coelo descendisse, (ib. v. 38.), exivisse a Deo (XIH. 3; XVI. 27.), exivisse a Patre (ib. v. 28.), unum esse cum Patre (X. 30.), se in Patre esse et Patrem in se (ib. v. 38.), se praeextitisse non solum Abrahamo ( VHI. 58. ), sed et mundi creationi (XVH. 5.), qui praedicet se esse viam, veritatem et vitam (XIV. 6.), qui fidem in se tamquam in Filium Dei exigat (IX. 35; XI. 26 et 27.), et ad­ orationem admittat (ib. v. 32.); qui ut credatur Filius Dei, totum Evangelium ' scriptum est (XX. 31.)· Unde sic ratiocinamur: Ille vere et proprie Filius Dei est, ac Patri consubstantialis, qui Deus, Filius Dei, aequalis Deo dici­ tur, et creditur, et adoratur; qui eadem aeternitate et potestate praeditus perhibetur cum Patre suo; qui a Deo procedere aut exire dicitur, et ita > tamen ut cum eo sit, unum sit, in eo sit etc.; atqui ex allatis tale est Verbum seu Filius; ergo. 164. His consonant quae idem apostolus et evangelistae atque scripto­ res reliqui sacri de eodem scribunt. Joannes quidem (I. Ep. I. 1 et seqq.) eum vocat Verbum vitae et vitam manifestatam, nempe in carne, vitam aeter­ nam, quae erat apud Patrem et apparuit nobis, et cap. V. 20. rursum eum I 217 vocat verum Deum et vitam aeternam; reliqui tres evangelistae referunt, eum fuisse morti adjudicatum, eo quod se dixerit Filium Dei (Matth. XXVI. 64; Marc. XIV. 62; Luc. XXII. 70.), et eo quidem sensu, nt blasphemiae reus fuerit habitus, et juxta legem mosaicam, prout earn pharisaei intelligebant, debuerit mori (Joann. XIX. 7.). Quare apostolus Paulus non solum eum vocat Filium Dei proprium- ( Rom. VIII. 32. ), Filium suum, nempe Dei (Gal. IV. 4.), Deum (Rom. IX. 5.), Dominum gloriae (I. Cor. Π. 8.), magnum Deum (Tit. 11. 13.), Deum Salvatorem (ib. III. 4 et alibi passim); sed prae­ terea (Hebr. I. 2 et seqq.) eum Filium dicit, per quem Deus fecit et saecula; qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Quibus verbis tum aeternitatem ac omnipotentiam, seu omnimodam potestatem, tum divinam naturam hujus Filii Dei apertissime praedicat. 165. Quae quidem aliaque permulta, quae brevitatis gratia praetermitto, adeo perspicua sunt, ut rationalistae ipsi iniiciari non potuerint, tum Christum sibi, tum apostolos et evangelistas Christo denominationem Filii Dei una cum divinis attributis vindicasse. 1 Ex quibus rursum concludimus: vel Christus et scriptores sacri deceperunt nos, vel fatendum est Verbum seu Filium Dei vere et proprie Deum esse ac Patri consubstantialem. At primum dici non­ nisi impie ac absurde potest; quia Deus ipse auctor esset deceptionis nostrae, et Christus spectari non posset ut veritatis magister et veritas ipsa et illu­ minator mundi, sed esset pessimus veterator, qui nos in turpem idololatriam conjecisset; cui, ut a pluribus observatum est, longe praeferendus esset Manumetes ipse, qui nonnisi Deum singularem aperte docuit, seque ejus pro­ phetam. onmemquc prorsus idololatriam sustulit. Restat igitur, ut Verbum vere et proprie Dei Filium, Deum, Patrique consubstantiale profiteamur. DIFFICULTATES. 166. I. Obj. Λόγος seu Verbum, de quo Joannes primus et solus locutus est, quasi carnem induisset, non est nisi philosophema, quo ipse usus est ad summe admirandi magistri virtutem, oculis hominum sublatam, subli­ mioribus phantasiae imaginibus exornandam. Hoc autem philosophemate in­ dicat λόγον, hoc est, Dei vim spiritualem, scilicet rationalem, sapienter ope­ rantem, ante mundum conditum e Deo quasi progressam, et sub personae seu substantiae singularis specie saepissime cogitatam, quae a Spiritu Dei, ') Verum enim vero, scribit Wegscheider §. 83, quin attributa divinis simillima (quare non eadem?), cum denominatione ista Filii Dei conjuncta, et dignitatem di­ vinae proximam (dicere debuisset eamdem) Christus et ipse sibi ut Dei filio, in dictis nonnullis ei attributis (notetur istud attri­ butis juxta perversam rationalislarum intelligenliam), et apostoli Christo vindicave­ rint, dubitari nequit. Pretiosa certo est ista confessio ex ore adeo impiorum homi­ num elicita. 278 scilicet Sando judaeorum palaestinensiuin (Joann. L 33.) priorumque evangelistarum (Matth. III. 16; Luc. I. 35 et alibi), et a aotfict seu sapientia in Pro­ verbiis (I. 20 et seqq. VIII. 22.) et apocryphis (Sap. IN. 1 —4; XVIII. 14 —18., Siracidis seu Ecclesiastici I. 6— 9; XXIV. 4 et seqq.) commemorata, haud longe abest. immo interdum eadem videtur. Similem imaginandi normam secuti Paulus et auctor Epistolae ad Hebraeos haud obscure tradiderunt, Deum condidisse mundum per naturam Messiae sublimiorem ( Coloss. I. Ί 6 : Hebr. I. 2 et seqq. ), quae ipsa ante omnia creata sit ( Coloss. I. 15, collât. 18; Prov. VIII. 22: Eccli. XXIV. 14. ) : et posteaquam tempore constituto ad conditio­ nem Jesu servilem sese demisisset, peracta hominum expeditione (Hebr. I. 5), in coelum suscepta ac Patri quidem subjecta (I. Cor. III. 23: XI. 3; XV. 25 et seqq. ; Ephes. L 22: Hebr. HI. 2.). sed summa prae omnibus spiritibus creatis dignitate a Patre sit exornata (Eph. I. 20—23; Philipp. II. 9; Coloss. I. 15 et seqq.; I. Tim. III. 16; Hebr. I. 2 et 4).2 Ergo. 167. Resp. I. Ergo scriptores sacri, ut indulgerent phantasiae et imaginationi, nos deceperunt; et universa ecclesia per XVIII. saecula in turpissimo errore versata est, donec orirentur Germaniae sidera Paulus, Siiskindius, Eichhorn, Semlerus, Bertholdus, Rosenmuller, Kuinoel, Wegscheider aliique, qui demum sensum nobis reserarent, quo Joannes, apostolus Paulus ceterique scriptores sacri eas voces usurparunt. Atqui tamen doctores isti mirifice etiam inter se dissentiunt, et ab aliis ejusdem scholae im­ pugnantur. 3 2) Wegscheider §. 83. 3) Ut habeatur aliquod specimen sum­ mae discrepantiae, quae inter neotericos biblicos rationalislas viget circa interpretatio­ nem vocis λόγου, quae initio evangelii Joannis occurrit; placet nonnullas sententias pro­ mere ex Georgio Rosenmüller, tom. II. in cap. 1- Joann. Juxta Clericum aliosque cum ipso, Joannes voce λόγο; usus est, ut se opponeret iis, qui eo tempore voces non­ nullas platonicas e Philonis sumptas com­ mentariis, et nominatim τόν λόγον christia­ nae ac judaicae religioni inferrent, et phra­ ses a Philone usurpatas ad orthodoxum sensum revocarent. Quod vero attinet ad hujus nominis significationem, nonnulli pu­ tant top λόγον dici rationem eo modo, quo dicitur lux} vita, veritas; et laudant pro hac sententia Origcnem et Epiphanium. il­ lum in Comment, in Joann, pag. 40 et 41, istum Haer. LXXIII. qui asserit Christum dici τόν λόγον, quod sit Patris interpres. Alii censent, Christum dictum esse λόγον. co quod sit auètor rationalium creaturarum, et quod hominibus decreta Patris revelave­ rit; vel etiam, quod sit auctor doctrinae melioris, summus verae sapientiae auctor et doctor: prout placet Doderlein, Storrio, Eckermanno. Id alii rejiciunt, eo quod nuspiam in tali sensu repcrialur. Alii con­ tendunt, Joannem ex paraphrasibus cbaldaicis λόγον desumpsisse, ubi saepissime ί·> ΚΊΟ’Ε pro "VT1 dicitur Verbum Doτ: t : mini. In hac voce, qua Chaldaeus utitur, praeter descriptionem et periphrasin Dei summi nihil inesse plcrisque videtur. Sed judaeos per suum ΝΊΟ'Ό significare vot: t : ·* luisse divinam quamdam ύ.τόστασιρ quam a Deo genitam, eique proximam atque si­ millimam judicarunt, exV.T. chaldaicis pa­ raphrasibus demonstravit Car. Aug. Theoph. Keil, De doctoribus veteris ecclesiae culpa corruptae per platonicas sententias theo­ logiae liberandis. comment. IL in opus, quod inscribitur: Acad. tom. II. pag. 483 et . m ? 279 168. Resp. IL Neg. antecedens, 1 °. quia ejusmodi excogitatio est valde injuriosa auctoribus sacris, ut patet; 2°. quia sero nimis inducta est, et toti antiquitati contraria, quae ejusmodi commenta ne somniavit quidem ; 3°. quia est violenta et contraria toti orationis seriei. Numquam enim potest dici de prosopopoeia vel symbolica notione, quod caro facta sit et habitaverit in nobis, ut de Verbo scribit Joannes v. 14; quod sit Filius Dei, Unigenitus Dei, aequalis Patri etc. Adde cetera omnia, quae in probationibus allata sunt, quaeque nusquam in sensu proprio, sed semper in sensu figurato acci­ pienda essent. Hujus autem sensus perpetuo figurati non solum nullum apparet vestigium in citatis testimoniis, sed aperte excluditur, si in sensu obvio accipiantur. Itaque philosophema non est scriptorum sacrorum, sed rationalistarum, qui contra omnes sanae exegeseos canones illud per nefas invexerunt. Profecto ipsos puderet illo uti in cujuscumque profani scriptoris interpretatione. Cum vero cetera, quae ipsi persequuntur, huic falso funda­ mento superstructa sint, hoc sublato, sua mole ruunt. Hinc non est cur ea singillatim disjiciamus. Quis vero ferat a privatis hominibus libros, quos nos deutero-canonicos dicimus, apocryphis accenseri? Ast ipsi inter prote­ stantes dictaturam sibi arrogant. seqq. Sic etiam Langius, Die Schriften Johannis, id est, Scripta Johannis, tom. Π. pag. 47. Scripsit etiam De cabbalisticis ju­ daeorum opinionibus ad Messiam spectan­ tibus, quae ad Christianos transisse vi­ dentur, Frid. Münter; Bandbuch der al­ ien christl. etc. seu Manuale antiquiorum christ, dogmatum historiae, 1802, part. I. pag. 349 et seqq. Contra vero Titlmannus, Crameras et Ernestius in Neue Theol. Bibi. seu in Nova theolog. bibi. tom. ILL pag. 129 el seqq. ita explicant, ut λόγος hoc quidem loco (abstractum pro concreto) sil promissio el per melonymiam promissus, quo sensu apud Hebraeos et λόγος apud LXX T T haud raro occurrit. Inter recenliorcs plerique intellexerunt Sapientiam sive rationem Dei, eamque personificatam, ut Joann. Frid. Guill. Jerusalem, Nachgelassene Schriften etc. seu Scripta posthuma, part. I. app. ad 3. consid. pag. 618; Jos. Fr. Christ. Lôffler, Ky'ze Darstellung etc. seu Brevis ex­ positio modi, quo orta est doctrina de Trinitate etc., aliique passim. Sic apprime inter se conveniunt sublimes isti doctores in re tanti momenti. Cf. etiam Kuinoel, Comm, in libros N. T. historicos, vol. III. in prolegomenis, §. 7. De λο’/φ Joannis, ubi adhuc fusius et copiosius recensentur istorum doctorum placita, quae sese invicem destruunt, adeo ut nullibi consistere liceat; omnes tamen in eo unice conveniunt, ut veram ac proprie dictam divinitatem hujus Aoyou, ac proinde Christi, denegent. Sic enim fert progressus apud hos scriptores. Quod attinet ad antiquiores unitarios, non magis inter se uniformes sunt in exposi­ tione hujus initii evangelii s. Joannis. In­ terpretatio Socini absurdis figuris et asseve­ rationibus luxuriat; interpretatio remonstrantium unionem moralem cum hypostatica, Deum Patrem cum Filio confundit: iisdem incommodis urgetur expositio Clerici. Cf. Maran, part. II. cap. 7 et 8. Crellius, qui sub Artcmonii nomine librum edidit, cui titulus: Initium Evangelii Joannis ex antiquitate ecclesiastica restitutum, eo us­ que progressus est, ut mutaverit verba Sîoî ην ό λόγος, seu Deus erat Verbum, in Beoû ήν ό λόγος, seu Dei erat Verbum. At vero omnes codices, versiones, patres graeci et latini constanter legunt Βίόί Deus. Vapulat proinde Crellius a Bengelio et Wetslenio aliisque criticis biblicis. ’ÿ 280 169· Π. Obj. Neque aliquid proliciunt theologi in vindicanda natura divina Verbo, seu Christo, ex nomine Dei aut Filii Dei, Unigeniti etc. 1. Notum est enim appellationi Filii Dei multiplicem notionem substratam esse. Tribuitur primo angelis, deinde israelitis (immo et filiae Dei counnomorantur), praesertim justis, tertio magistratibus et regibus quasi vicariis Jehovae. Sic Ps. D. 7, collât. Act. NUI. 33; Hebr. I. 5; II. Reg. VII. 14: Ps. LXXXVHI. 28, ubi Davides filius primogenitus, id est, unice dilectus appellatur: qui usus invaluit etiam apud 'reliquos antiquos populos. 4 2. In Novi autem Testamenti libris tribuitur hominibus piis. 3. Christo autem sensu ideali et metaphorico, ita ut hoc nomen non diserte ad naturam refe­ rendum sit, sed ad virtutem ejus eximiam, et Dei specialem amorem erga ipsum, et ad messianam dignitatem. 4. Neque aliud significant epitheta addita Filio Dei unigeniti, dilecti, propriij 5- generationis enim notio nonnisi ratione quadam symbolica et analogica in summum numen transferri po­ test. 5 Ergo. 170. Resp. Neg. Antec. Ad 1. D. Ad exclusionem notionis proprie dictae, N. secus, Tr. Nec enim contendunt catholici, semper propria signi­ ficatione accipi in Scripturis denominationem Filii Dei; verum ex eo, quod interdum improprie accipiatur, inferri nequit, eam numquam proprie usur­ pari; alioquin idem inferre liceret de vocibus agni, leonis etc. quin et Dei ipsius. Id ipsum dicatur de voce primogeniti Davidi attributa, cujus sensus clare patet ex contextu, cum dicatur: Primogenitum ponam filium, excelsum prae regibus terrae. Itaque relative sumitur ad ceteros reges; si tamen de David, et non potius de Christo, cujus figuram David gerebat, haec dicuntur. 171. Ad 2. D. Tribuitur etiam hominibus piis, sed diversa ratione ab ea, qua tribuitur Christo, C. eadem ratione, A’. Numquam enim de homi4) Et hic magno eruditionis apparatu id ostenditur de graecis apud Homerum, Iliad. lib. L 279 ; 1Π. 196 et seqq. Odyss. XI. 567, epitheta regum διογινής, διοτριοή;. Αιός vîàf seu Dei genitus, Deo altus, Dei Fi­ lius; de aegyptiis, apud quos reges deorum nomine ornati sunt, teste Diodoro siculo. lib. I. cap. 90; qui de aethiopibus lib. III. ibid. cap. 3, 5. similia refert. Do persis ostendit Brissonius, De regio Persarum principatu. Et ad hoc ostendendum cer­ tant inter se Gesenius, Comment, fiber den Jesaia etc. seu Comm, super Isaiam, Lips. 1821 : ct De Wette, Comment, uber die Psalmen, seu Comment, in Psal. Edit. 2. ad IV. 1. Sed frustra defatigantur in his congerendis, quum notissima haec sint, neque solum apud memoratas gentes in usu illud fuerit, verum etiam apud romanos; ita ut impera­ tores etiam post promulgatam religionem Christianam passim dici dicerentur. Sic apud judaeos magistratus el principes dii interdum vocati sint. At quid inde? Apud nonnullos populos reges ct principes vel as­ sentatione vel analogia quadam ob auctori­ tatem, quam super ceteros obtinebant, aliave quacumque ratione dii vel filii Dei etc. vo­ cali sint; ergo eodem sensu iisdemque ra­ tionibus Christus seu Verbum dicitur el Filius Dei? Quis ferat hanc argumen­ tandi rationem? Jam vero talis csl, qua utuntur rationalistae sub magnifico erudi­ tionis indigestae apparatu. s) Wegsch. ibid. §. 82. 281 l' nibus piis praedicantur, quae praedicantur de Christo, ut ex probationibus constat. 172. Ad 3. Neg- Haec est enim gratuita rationalistarum assertio, quam ipsi a socinianis mutuati sunt, nec tamen solidius probant, et omnino vio­ lenta. Quaecumque enim fuerit Christi virtus aut munus, si natura Deus iion esset, neque Deus neque Filius Dei diceretur, neque divinae ipsi tri­ buerentur proprietates, quae uni Deo competunt. Adde, saepius in libris N. T. distingui appellationes Christi, et Filii Dei; ceteris omissis, Joannes XX. 31.) ait: Haec scripta sunt, ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei. Deinde, si synonyma haec sunt, quare tamquam blasphemum Christum lapidare voluerunt judaei, eo quod se dixerit Filium Dei? et quare eum juxta legem morti addixerunt, eo quod Filium Dei se fecerit?6 173. Ad 4. Neg. ob eamdem causam. Responsio patet ex modo dictis. 174. Ad 5. N. vel D. Id est, quoad modum, C. quoad rem, seu ori­ ginem viventis a vivente principio conjuncto in similitudinem naturae, N. *) Hic duo notanda sunt: 1. Fere sem­ per in N. T. distingui has vocesj Christus et Filius Dei (ut loc. cit. ex Joanne; Matth. XVL 16; XXVI. 63; Marc. L 1; XIV. 61; Joann. VI. 70; XL 27. Act. VIH. 37 etc.), ut pateat has voces minime esse synonymas; sed perhiberi Messiam ut ve­ rum Dei Filium. 2. Judaeos hodiernos hac I de causa adhuc contendere blasphemum, et jure propterea morti addictum fuisse Chri­ stum Dominum a patribus suis. Ad cujus assertionis probationem satis sit, duos afferre testes, qui rejici ab adversariis non pos­ sunt. Prior est Orobius in Amica collatione cum Limborchio; in tertio enim scripto eum accusat, quod Jesus affectaverit deitatem vel cum Deo aequalitatem. . . er, servo se fecerit Dominum, ex creatura creato­ rem, et verba sua praedicaverit. non a Deo jussa (§. 8. pag. 109 et seqq. et pag. 291.). Hinc concludebat (ib. §. 3.): Dato impossibili, quod Messius, quem expectamus, eam doctrinam Israelem doceret, jure foret ut pseudo propheta lapidandus. Alter vero est,Salvador, qui in opere, quod inscripsit Histoire des institutions de Moïse, Paris 1828, torn. IL lib. IV. ch. 3. Jugement et condamnation de Jésus, pag. 82. haec scribit: . Jésus... parie de lui-même comme d'un Dieu; ses disciples le répètent, et la suite des événements prouve avec la der­ nière évidence qu'ils l’entendaient ainsi. C’était un horrible blasphème aux yeux des citoyens etc.“ Et ibid, in nota. nL' ex­ pression Fils de Dieu était d'un usage or­ dinaire chez les Hébreux pour marquer l'homme d’une haute sagesse, d’une haute piété. Ce n’est point dans ce sens que s en servait Jésus-Christ; elle n’aurait pas causé une si vive sensation.“ Et clarius adhuc pag. 87. ..Enfin le grand-pontife s’adresse à l’accusé et lui dit: Est-il vrai que tu sois Christ, que tu sois Fils de Dieu? Je le suis, répond Jésus.... A ces mots, Caïphe déchire ses vetemens en signe de dé­ solation; vous l’avez entendu, on délibère. La question, déjà soulevée parmi le peuple, était celle-ci, Jésus s" est-il fait Dieu? or le sénat jugeant que Jésus, fils de Joseph, né à Bethléem, avait profané le nom de Dieu, en l'usurpant pour lui-même simple citoyen, lui fit l’application de la loi sur le blasphème, et de la loi ch. 13. du Deut. et art. 20. ch. 18.. .. la peine capitale prononcée.“ Hos quidem suo loco refellemus; sed in­ terea ex his patet, quonam sensu judaei antiquiores et recentiores semper acceperint verba Christi, cum se dixit Filium Dei; et ex istorum agendi ratione invictum et in­ eluctabile exsurgit adversus impietatem, sub­ tilitates, metaphoras, figuras etc. unitariorum et rationalistarum argumentum. Ludunt propterea adversarii in ambiguo, dum asserunt nonnisi analogica ac symbolic# ratione enunciari posse generationem in divinis; et confundunt rei substantiam cum modo, quo generatio in creatis perficitur, qui certe in Deo seu in personis divinis non reperitur, nec reperiri potest. 175. I. Inst. 1. Dei nomen (Joann. I. 1.) non Jesu Christo, sed λόγω tribuitur. 2. Praeterea Dei nomen in N. T. extenditur etiam ad homines, reges ac potiori jure ad Regem Messiam, 3. Jesus nusquam ipse se Deum aut λόγον divinum nominavit. 4. Atque ipse filius diserte discernitur ab uno vero Deo (Joann. XVII. 3; cf. XI. 42; Matth. XIX. 16 et 17; Mare. X. 18; XII. 32, coll. 34; Luc. XVIII. 19; Matth. XX. 23). 5. Discernitur etiam a Patre (Joann. XIV. 28.), ab illo, qui dedit ei omnem claritatem (ibid. XVII. 22 et 24.), qui dedit ei habere vitam in seinetipso (ibid. V. 26.), 6. quem itidem suum ipsius et suorum Deum appellat (ibid. XX. 17; cf. I. Tim. Π. 6; VI. 13 — 18.), 7. et nulla quidem duplicis cujusquam in Christo naturae meutione injecta. 8. Discipuli Jesum numquam Deum salutaverunt; effata vero, quae in subsidium dogmatis probandi afferuntur, vel dubiae sunt lectionis (Act. XX. 28; I. Tim. ΠΙ. 16.). vel incertae saltem interpretationis (Luc. I. 16 et 17: Joann. XX. 28; I. Joann. V. 20; Rom. IX. 5; Philipp. IL 6; Tit. Π. 13: Π. Petr. I. 1 et 2.). Nihil igitur inde extundi potest.7 ■ D' ί » 176. Resp. Adi. D. Λόγοι tribuitur ut personae subsistenti, quae carnem induit ex eodem Joann. I. 14, C. λόγογ ut vi divinae, N. Recolantur superius dicta. 8 e 177. Ad 2. D. Sed significatione ac ratione diversa ab ea, qua Verbo seu Christo tribuitur, Tr. eadem ratione, N. Hoc probare debuisset adver­ sarius, ut aliquid concluderet; quod cum non praestet, nihil conficit. 178. Ad 3. D. Expresse, Tr. aequivalenter, N. 179. Ad 4. D. Persona, C. natura, N. cap. praec. n. 58. Recolantur probationes. Jam occurrimus huic difficultati 180. Ad 5. Idem responsum esto. Hoc ipso autem, quod eum Pater genuerit ex sua substantia, dedit ei omnem claritatem et vitam in semetipso. ’) Wegsch. §. 85. s) His addatur etiam confusio eorum neotericorum biblicorum, qui fatentur ex seriorum judaeorum sensu λόγον non so­ lum vim, mentem et sapientiam, sed etiam naturam qnamdam aut subjectum quoddam esse, ut ex Philone ostendunt Keil in cit. Comment, pag. 89. tum pag. 77 et seq.; Kleukcr, Veber die Natur etc. seu De na­ tura et de origine doctrinae emanationis apud kabbalistas, pag. 7 seqq.; Berthold, De Christ ologia Judaeorum Jesu aposto­ lorumque aetate, Erlang. 1811, pag. 104 et seqq., nec non Langius, loc. cit. pag. 49 et seq.; Ziegler in Gableri ephemeridibus, tom. IX. pag. 15 et seqq.; Ammon progr. De prologi Jominis euangelistae fontibus et sensu, Goell- 1800. Cf. Rosenmuller, Schol. in Joann, tom. II. in cap. 1 ; Kuinoel, op. cit. proleg. pag. 96 et seqq., vol. ILL edit. 4. Lips. 1825- F 283’ flaec enim plano cohaerent cum doctrina catholica, juxta quam quidquid Filius habet, a Patro per generationem habet. 181. Ad 6. D. Sed diversa ratione, C. eadem, N. Neque enim dixit i Christus Patrem nostrum et Deum nostrum; sed Ascendo ad Patrem meum d Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Cetera loca, quae adducit adversarius, non sunt ad rem, ut ea percurrentibus patebit. 182. Ad 7. Vel N. vel D. Conceptis verbis, C. aequivalenter, N. Si enim Joannes vocat Verbum Deum, et de hoc ipso Verbo scribit, quod caro factum sit, luculenter duas naturas exprimit. Immo hic fuit verus scopus s. Joannis in conscribendo suo Evangelio, duplicem nempe asserere Christo naturam, ut veteres testantur (ac. suo loco ostendemus) 1 et apparet sive ex ipso Evangelio, sive ex I. Epistola ejusdem apostoli. 183. Ad 8. Resp. I. Quid si discipuli Jesum Deum salutassent, nonne rationalistae exploderent ejusmodi salutationem ut reliqua omnia, quae ipsis non arrident? Nonne vanis phantasiae et imaginationis commentis tribuerunt, quae de Christo scriptores sacri litteris consignarunt? Nonne eosdem traduxerunt ut imperitos ac deceptos philosophematibus judaeorum alexandrinorum ? 184. Resp. Π. Neg. assertum. Nam 1°. salutavit expresse Deum s. Thomas apostolus (Joann. XX. 28.): Dixit ei: Dominus meus et Deus meus. Et en malam fidem nostri adversarii. 2°. Salutarunt ceteri in omni­ bus iis locis, quae adversarius gratis traducit velut dubiae lectionis et inter­ pretationis, quia nempe perstringunt ipsius oculos.9 II. In st. Neque demum rem conficiunt perfectiones divinae, quae, Christo adseribuntur, nec opera divina eidem attributa nec honor divinus. Non perfectiones illae scientiae e. gr. absolutae, omnipotentiae etc. Quia .27; XXVIII. 18; 1. partim a Patre illi communicatae dicuntur (Matth. Joann. HI. 35; V. 26; XVH. 2 et 7.); 2. partim divinae naturae consortium haud necessario probant. Etiamsi enim Filius Dei primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII. 29.), imago et forma Dei appelletur (Philipp. Π. 6.), Christiani tamen conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII. 29.) dicuntur, et illa plenitudo divinitatis (Coloss. II. 9.) in «ipsos Christianos transire docetur: Et estis in illo repleti (ibid. v. 10·). 3. Non opera divina, cujusmodi sunt creatio, conservatio etc. quia ea Jesu Christo tamquam λό/ω vel Messiae, i ,185· 'k G ’•ί: r· 9) Sic enim ad nauseam usque regerit §.85. "Ex hac tanta effatorum de Filio Dei diversitate et ambiguitate luce clarius patescit, scriptores sacros sancta quadam magistri reverentia commotos osse, ut ad summam ejus virtutem atque excellentiam describendam aequalibusque commendan- dam, ex judaeorum el alexandrinorum ct palaeslincnsium de virtutibus seu viribus quibusdam divinis, sub personarum specie cogitatis, deque λό/ω et sublimiori Mes­ siae naturae opinionibus in Jesum trans­ ferrent.·· 1 284 quasi summo Dei administro, non tamquam summo Deo assignata sunt (cf. Joann. XVII. 3 et 4.). 4. Non denique honor divinus, quo colendus Dei Fi­ lius praecipi videtur. Omnia enim ejusmodi dicta dubiae sunt interpreta­ tionis; neque Christus unquam adorationem divinam sibi poposcit, quippe qui Deo Patri eamdem ipse praestiterit (Mattii. XXVI. 39; Joann. XVII.), et discipulos ad Patrem tantum preces convertere jusserit (Matth. VI. 9.), neque ullius exstat apostoli exemplum, Jesum tamquam Deum vere adoran­ tis; quae enim dicunt apostoli, gratiam Christianis et a Christo et a Patre apprecantes, nihil repugnant. Ergo. 186. Resp. Neg. .4. Ad 1. D. Tamquam Filio, quem genuit, ut supra dictum est, C. ut creaturae, A'. Hoc rationalistae non ostendunt; nam etiam catholici docent Verbo seu Filio omnia communicata esse, non exclusa ipsa substantia divina, quam Filius per generationem a Patre accepit, ideoque haec ne attingunt quidem catholicam doctrinam. 187. Ad 2. Neg. Neque obstat, quod participatae et communicatae per­ hibeantur ipsis creaturis; cum longe diversa ratione Filius dicatur imago et forma Dei, et ille, in quo plenitudo divinitatis inhabitat corporaliter, ab illa, qua Christiani dicuntur conformas imaginis Filii sui, aliaque ejusmodi. Filius enim ita dicitur imago, ut sit etiam splendor gloriae Dei, per quem Deus omnia creavit, qui portat omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens etc.; sic dicitur in forma Dei, ut non rapinam arbitratus sit esse se aequalem Deo, quae numquam de creaturis dicuntur; neque unquam Chri­ stiani dicuntur repleti divinitate, aut innuitur in ipsis inhabitare divinitatem corporaliter, ut de Christo dicitur, sed divitiis pleni spiritualibus et gratia per Christum. 188. Ad 3- Neg. Nam haec omnia Christo seu Verbo ut summo Deo ita tribuuntur, ut Deus expresse dicatur Joann. I. 1. Adde creationem et conservationem non posse simplici creaturae communicari, quae potentiam in­ finitam postulant. Ad textum cit. Joann. XVII. 3, qui ad rem non est, jam respondimus. 189. Ad 4. Neg. Certe omnia, quae adversariis non favent, semper sunt dubiae interpretationis, nec ullam hujus assertionis rationem afferunt; falsa vero, violenta et absurda, quae ipsi comminiscuntur, certa omnia et evidentia sunt. Falsum est Christum non sibi poposcisse divinos honores; ex formula baptismi contrarium constat, ut superius diximus; admisit adorationem caeci nati (Joann. IX. 38.) ac apostolorum omnium (Matth. XXVIII. 17 et alibi). Quod si ipse adorationem Patri praestitit, praestitit in forma servi seu in natura humana. Et en quomodo semper in doctrina catholica omnia apprime cohaereant, ac secum, quae videntur contrarie dicta de Christo, apte conci­ lientur! Nulla vero ratione cohaerere possunt in systemate socinianorum et rational is tarum. 190. Sic discipulos suos docuit orare Patrem veluti fontem totius di­ vinitatis, vel Deum, prout pater communis omnium hominum est, quo sensu preces ad tres personas simul diriguntur. Addatur Christum docuisse disci­ pulos suos etiam seipsum orare (Joann. XIV. 14.). Ergo falsa est adversarii assertio, prout falsa ea est, qua affirmat, apostolos numquam Christum vere adorasse; nos contrarium evicimus in resp. ad 4. Apostolus praeterea (Rom. XIV. 11.) ex persona Christi dicit: Mihi flectetur omne genu; et (Philipp. II. 10.) : In nomine Jcsu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infer­ norum. Quid haec sibi volunt nisi veram et propriam adorationem? 191. Non repugnat autem gratiam postulari a Christo sicut et a Patre, quia una est Patris et Filii divinitas, ideoque unus gratiarum fons; repu­ gnaret autem, si Filius non esset nisi creatura, ut patet. 192. III. Obj. ex veteribus arianis. 1. Sapientia creata dicitur Prov. VIII. 22, et iterum Eccli. XXIV. 14; 2. Christum propterea vocat apostolus primogenitum omnis creaturae (Col. I. 15.). Qui 3. de se testatur (Joann. XIV. 28.) : Pater major me est. i. Se negat bonum esse, bonitate nempe essentiali, quae uni competit Deo (Matth. XIX. 17.). 5. Ignorare se fatetur judicii diem (Mare. ΧΙΠ. 32.). Et sane 6. Pater secundum substantiam in­ genitus dicitur ; ergo Filius, qui genitus est, diversae est substantiae a Patre. 7. Quod si dicatur Pater gignere Filium, gignit ne voluntate an necessitate? Si necessitate, valde, miser est; si voluntate, ergo potuit non gignere. 8. Adde, nec posse Filium dici aeternum, quia antequam nasceretur, non erat. Nativitas praeterea 9. denotat dependentiam, quae Deo non competit, 10. nec esset a se. Ergo. 193. Resp. Ad 1. D. Creatione improprie dicta seu generatione, proprie dicta, A'. Fortes creantur fortibus et bonis, inquiebat Horatius; et Virgilius, Aeneid. X. Sylvicolae Fauno Driope quem nympha crearat; in hebraica autem veritate in priori textu legitur possedit.i0 194. Ad 2. D. Causalitate et dignitate, vel in natura assumpta, C. ordine ad creaturas, A7. ,0) '^R Deus possedit me, ut legitur Gen. IV. 1. ΓΓίΓι^ΠΚ T : v · TO · · lT possedi hominem per Deum. Plures pa­ tres, legentes hoc loco condidit vel creavit, collegit in vetere Itala Sabatier, Ord. s. Ben. vol. II. Attamen Eusebius Caesariensis, vir non suspectus, lib. III. De eccles. theol. cap. 2. in quo fuse de toto illo capite dis­ putat, admonet, neminem aliorum interpre­ tum ftcritfe, hoc est, condidit aut creavit adhibuisse, sed omnes constanter Ιν.τήσατο, possedit. Multum autem interest, inquit, inter creare et possidere, quod creatio ex communiori notione transitum siynificet ab eo quod non est ad id quod est ; possessio vero rei jam existentis pro­ prietatem in eo, qui possidet. Πλέχτη ύ’ άν γενοιτο του ίκτισε, καί τού Ικτή&ατο διαφοράς τ<5 την μΐρ κτίβιν κατά την κοινο * τέραν διάνοιαν την /κ του μη ovtoç εις το είναι πάροδον Οημαίνειν· την δε κτί&ιν τον προυπάρ-χοντοί /διά^ουσαν οικειότητα προς τον κτώμενον. 195. Ad 3. D. Ratione originis, ut exponunt patres granei, vel ratione humanae naturae, ut patres latini explicant, C. ratione divinae naturae, N. 196. Ad 4. D. Ad mentem juvenis, cui respondit, C. simpliciter, iV. 197. Ad 5. D. Ad manifestandum, C. absolute, Ar. 198. Ad 6. Neg. Patrem dici ingenitum secundum substantiam; sed ita vocatur per negationem originis ab alio, ut suo loco expositum est. 11 199. Ad 7. IHco Patrem gignere necessitate et voluntate; gignit enim necessitate naturae et voluntate consequente, ait passim dicitur, quae tota fertur in hanc generationem; sic nos voluntate et necessitate prosequimur felicitatem in genere, nec tamen hac de causa miseri sumus. « 200. Ad 8- Neg. Quia natus est in aeternitate, in qua non est prius ac posterius nisi ratione et ordine. 201. Ad 9. D. In processione, C. in natura, iV. 202. Ad 10. D. Secundum personalitatem, C. secundum essentiam, N. 203. Uaec autem vix attigimus, utpote obsoleta et antiquata, ne nimii essemus. Ceterum qui ea evoluta videre cupit, adeat Petavium, Tournelium etc.12 PROPOSITIO Π. Verbum esse proprie Deum, Filium Dei et Patri consubstantiale ex traditione invictissime ostenditur. 204. Suppositis omnibus, quae ex traditione retulimus ad ostendendam perpetuam fidem de Trinitate, nunc ex iisdem fontibus haec speciatim adji­ cimus, quae directe divinitatem Verbi seu Filii afficiunt. 205- Ac I. quidem universalis ecclesiae fidei circa divinitatem Verbi seu Filii et quidem primis duobus saeculis, nempe usque ad Justinum mar­ tyrem, quem unitarii per summam impudentiam dicunt primum hoc dogma invexisse, testes sunt Irenaeus et Hegesippus, qui haereticos sui temporis, negantes Filii divinitatem, provocant ad contrarium ecclesiae consensum. Irenaeus enim Contra haereses, lib. I. cap. 10. Ecclesia enim, inquit, per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab apostolis et a discipulis eorum accepit eam fidem, quae est in Deum Patrem omnipotentem............ et n) Cap. I. num. 29. Pelavius, De Trin. lib. II. cap. 1. §· 10 et 11. Salomonem hoc loco sapientiam exhibere censet per proso­ popoeiam poeticam virginis instar ac regi­ nae, a Deo ante omnia genitae ac procrea­ tae, et ea productione acquisitae ac pos­ sessae. Haec expositio etiam a Natali Ale­ xandro in Hiator, ecclesiast. saec. IV. dis­ sertat 42. admittitur; immo et a nonnullis veteribus patribus probatur. Attamen pro­ pter rationalistarum abusum non eam facile admitterem, eo vel magis, quod contraria expositio communis inter veteres patres sit, ”) Petav. De Trin. lib III. cap. 9 et seqq.; Tournely, De Trin. quaesi.IV. art.2. sect. 3. 281 in unum Jesum Christum, Filium Dei, incarnatum pro nostra salute. * Hegesippus testatur, apud Eusebium, se, cum Romam proficisceretur, plurimos episcopus adiisse, et ab omnibus unam eamdemque audivisse doctrinam. Jn singulis autem episcoporum successionibus et per singulas civitates eadem ma­ nent, quae per legem ac prophetas et a Domino ipso praedicata sunt.2 Hegesippus autem loquitur de eadem tide, de qua Irenaeus; aequales enim erant. 206. Π. Testes sunt symbola seu fidei professiones. Celebre est illud, quod exhibent Constitutiones Apostolicae, lib. VII. cap. IV. in quo sic fides in Christum exprimitur: Et in unum Dominum J. C. unigenitum ejus Filium, qui ante saecula beneplacito Patris genitus est, non creatus; per quem omnia facta sunt in coelis et in terra, visibilia et invisibilia·. 3 Symbo­ lum s. Greg, thaumaturgi jam dedimus. I 207. III. Testes sunt martyres. In actis s. Ignatii, cum interrogasset Trajanus : Quis est Theophorus? Ignatius respondit: Qui Christum habet in pectore. . . . Unus est Deus .... atque unus est Christus Jesus, Fi­ lius Dei unigenitus.^ In actis s. Symphorosae, respondet ipsa Hadriano: Si pro nomine Christi Dei mei incensa fuero, illos daemones tuos magis exuro5, et in actis ss. Felicitatis et filiorum ejus, Martialis inter eos natu minimus sic respondet Publio: Omnes, qui non confitentur Christum verum Deum esse, in ignem aeternum mittentur. 6 Nescio an hoc philosophema rationalistis placeat. In actis s. Achatii, haec notatu digna sunt ad confun­ dendos unitarios. Quod discere semper optabam, inquit praeses, confessus es, errorem vestrae persuasionis et legis. Habet ergo, ut dicis, Filium Deus? Re­ spondit Achatius: Habet. Martianus ait: Quis est Filius Dei? Respondit Achatius: Verbum veritatis et gratiae. . . . Nomen explana. Respondit san­ ctus Achatius: Jesus Christus vocatur. Martianus ait: Ex qua, dic, uxore conceptus est? Respondit s. Achatius. . . Filius Dei Verbum veritatis ex Dei corde processit. Ideo scriptum est: Eructavit cor meum verbum *) Cf. etiam lib. IIT. cap. 4. num. 2; et alibi saepe haereticos provocat s. martyr ad consensum ecclesiarum, ut lib. IV. cap. 33. num. 8; lib. V. cap. 20. 2) Lib. IV. cap. 22. Έν Ικά7τ>) δε δια­ δοχή καί ίν Ικάθτ$ πόλει ούτως ΐχει, ώς ό νόμος κηρύττει καί οί -ρογήται καί ο* κύριοι. 3) Καί είς τον κύριον Ίησούν Χριστόν τον μονογενή αύτοϋ υιόν, τον πρωτότοκον πάβης κτίσεως, τον πρό αΙώνων ευδοκία πατρός γενη^έντα , ού κτιΟ&έντα. όι’ ου τα πάντα ΙγΙνετο τά Ιν ούρανοίς καί Ιπ! γης, ορατά τε καί αόρατα. Notandum vero Co- telerium, levi nimis ratione ductum, existi­ masse adjectam fuisse vocem, ού κτισ^έντα, non creatum, eo quod ibid. cap.36. pag. 319, Sapientia a Deo condita dicatur; cum ta­ men certum sit, ab Athenagora, Origene aliisque Filium conceptis verbis increatum dici, dum alibi tradunt Sapientiam condi­ tam juxta lectionem graecam Prov. VIII. Cf. Maran, tom. II. cap. 3. num. 2. 4) Apud Ruinart, Aeta Martyrum sin­ cera, pag. 15. edit. Amstelod. 1713. 5) Ibid. pag. 24. 6) Ibid. pag. 27. 15Λ1-. 288 bonum.: Et ista sufficiant, in quibus profecto nullae metaphorae, nulla philosophemata inveniuntur, sed fides quam edocti ab ecclesia erant. 208. IV. Haeretici, judaei et pagani testes pariter sunt receptae fidei .'in universa ecclesia duobus prioribus saeculis circa Filii divinitatem. IIae­ cum ipsis objiceretur publica apostolorum doctrina de Filio Dei carnem induto non negabant, sed, ut faciunt nostri rationalistae, se apostolis ipsis adaequabant, immo praeferebant, aut eos alia publico, alia ' secreto dicebant praedicasse ; publicam illam et communem traditionem eccle­ siis relinquebant, arcanam sibi arrogabant. Sic testantur Irenaeus et Ter­ tullianus: Irenaeus enim lib. HI. cap. II. inquit: Cum autem ad eam iterum traditionem, quae est ab apostolis, quae per successionem presbyterorum in ecclesiis custoditur, provocamus eos, adversantur traditioni, dicentes se non solum presbyteris, sed etiam apostolis existentes sapientiores, sinceram invenisse fidem; et Tertullianus De praesc. cap. XXII. Solent dicere, inquit, non omnia apostolos scisse; eadem agitati dementia, qua rursus convertunt, omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus tradidisse. 8 Eadem semper impiorum et haereticorum agendi ratio. Huc etiam referri debent sectae omnes antiquissimae nazaraeorum, docetarum etc. quae omnes miro consensu K I. professae sunt Filii divinitatem, si obscuros excipias eosque paucos ebionitas, ' de quibus superius diximus. 209. Quod spectat ad j uda eos, ut antiquiores praetermittamus, de quibus in propositione II. 9, recentiores etiam nobis suffragantur. Orobius II·· 1 1 7) Ibid. pag. 154. Alia non pautfa exem­ pla in actis martyrum occurrunt hujus fidei in divinitatem Christi; quae ibid, videri pos­ sunt, praesertim in actis martyrum scillitanorum ex MS. colberlino, pag. 88, ubi Do­ nata hoc praeclarum dedit Christo testimo­ nium: Honorem caesuri reddimus; timo­ rem autem aut cultum Christo Deo vero praestamus. Haec autem aliaque similia ingenua testimonia ad figuras aut metapho­ ras detorqueri nullo modo possunt. Haec propterea responsa publica, data coram ty­ rannis, monumenta sunt ineluctabilia fidei ecclesiae circa praecipuum hunc articulum. ·) Legi meretur integrum caput 22. Praescript., in quo eloquentissime Tertul­ lianus haereticos illos confundit. Ex hac porro haereticorum responsione duo colli­ guntur maximi momenti: ac 1. quidem eamdem de Verbi divini incarnatione fidem in omnibus ecclesiis viguisse; 2. hanc fidem a Christo et apostolis traditam; cum enim aliter non possent se subducere a pondere hujus argumenti de universa ct constanti ac publica traditione atque universa et un­ animi totius ecclesiae professione,, cogeban­ tur recurrere ad aliam secretam traditionem, sibi solis cognitam. Nimirum nondum in­ venerant effugium figurae et metaphorae ceterasque subtili Lites nostrorum haeretico­ rum seu incredulorum. ·) Superius eorum verba attulimus. Prae­ stat nonnulla hic afferre ex iis, quae vete­ res judaei opponebant christianae doctrinae circa hunc articulum, quaeque habentur in duobus primis libris ab Origene scriptis contra Celsum, siquidem ibi judaeum loquenlem inducit, in cujus persona judacorum dicteria promit. Inter cetera hic per­ sonatus judaeus lib. I. num. 57. sic Chri­ stum compellat: Si quisquis singulari Dei providentia genitus est. hunc Filium Dei esse dicis, qua in re praestas ceteris? Num. 66. quaerit per jocum judaeus, cur Christus in Aegyptum fugerit, cum Deum mortem timere noh deceat, ait enim: At 289 enim et ex ipso novissimo Salvador tueri nituntur synagogam, quod Chri­ stum morti addixerit, quia ipso contra legem se naturalem Filium Dei prae­ dicaverat, ut suo loco pariter ostendemus. 210. Idem dicatur de paganis; Celsus enim passim exagitat Chri­ stianos, quod dicere solerent, Deum humanae salutis causa in hunc mundum venisse10, quod Deum crucifixum et natum admitterent; contendit ex Chri­ stianorum doctrina de Incarnatione sequi Deum esse mutatum. Sic ceteri ethnici eadem absurda objiciunt apud Arnobium et apud Tertullianum. 11 Ex quibus patet agi de re exploratissima. Si his addantur acta Pilati, sal­ tem ante Justinum et Tertullianum exarata (admissa ipsorum suppositione), quae Christum ut Deum exhibent12: epistola Plinii ad Trajanum testantes se deprehendisse, quod Christiani soliti essent stato die Christo quasi Deo carmen dicere secum invicem13: epistola Hadriani ad Severianum, exprobran­ tis alexandrinis, ab aliis Serapidem, ab aliis adorari Christum1* ; evidentiam historicam factum istud assequitur, quod numquam evertent rationalistae suis subtilitatibus. t 211. VT. Nunc coronidis gratia subjicimus testes particulares ex duometus mortis in Deum non cadit (Stôv γάρ οΰκ êtKÔf ijv περί Sqpqfou δεδιέναι). . . At non potuit magnus ille Deus, qui jam duos propter te angelos miserat, te proprium Filium suum domi tutum praestare (φυλάβΰειν ο μέγας S-εοί τον ίδιον υιόν ούκ Ιδύνατο)? Et num. 67: Quamvis in templo te provocaverint judaei, ut manifesto ali­ quo signo te Dei Filium esse declarares (ό του Sîoû παίί), et ita passim. Num ad haec respondet Origenes, male a judaeo ex­ poni doctrinam de divinitate Christi? Absit. Sed quo magis ille quaerebat impugnare hanc divinitatem proprie dictam, ipse magis confirmare satagebat, distinguens duas in Christo naturas, divinam et humanam. Limborchius non ita respondit Orobio, eo quod luerit socinianus. Et en novum ar­ gumentum antiquae ecclesiae fidei, et quam vulgata haec esset apud judaeos et ethnicos ! His addantur, quae in actis leguntur mar­ tyrii s. Polycarpi : Suggerentibus atque instantibus judaeis (καί ταύτα είπον, ύποβαλλόντων καί ΙνιΟχυόντων Ιουδαίων) ; scilicet ut Dalces proconsulem adiret moneretque ne cadaver illius (Polycarpi) do­ naret, ne forte, ut ajebant, relicto Crucifixo, hunc deinceps christiani colere inciperent, τούτον άρΕωνται σέβεσ$·αι (apud Euseb. Perrone, Praelectione» theolog. IV. lib. IV. cap. 15.). Adeo notum erat ju­ daeis, Christum ut Deum a Christianis ad­ orari ! 10) Cf. Origenes Cont. Cels. lib. IV. num. 7, 8, 10 et 14; item num. 5 et 7; nec non lib. VU. num. 13; lib. VUI. num. 41. **) Terlull. Adv. Jud. cap. 7, 9 et 11. Arnob. Disput. adv. gent. lib. I. num. 23 et seqq. in Bibliotheca Patrum, edit. Ve­ nd. tom. IV. ,2) Apud Euseb. lib. Π. cap. 2; et apud Tertull. Apol. cap. 5; apud Just. Apol. I. num. 48. u) Lib. I. ep. 97. Frustra auctor Platonismi retecti, part. II. cap. 1. nititur osten­ dere, illis verbis Christum ut Deum mi­ nime designari, qui natura Deus sit. Sic frustra Wegscheider §. 85. n. b. ex tripode pronunciat: >.Hoc testimonium Plinii per se nullius momenti est, neque cultum re­ ligiosum Christo ut summo Deo a Christia­ nis exhibitum esse demonstrat.' * Cum hoc testimonium mire torqueat unitarios, dicen­ dum est potius illud maximi esse momenti, praesertim si cum ceteris documentis con­ feratur. u) Cf. Lamprid. in Vita Alexandri Se­ veri. 19 290 p.·: bus primis saeculis. sen alios addimus jam allatis proposit. Π. cap. II. S. Ignatius in epist. ad Ephes, cap. 18. vocat Christum Deum in utero ge­ statum1*, et ad Magnes. cap. 8. Verbum aeternum a Patre prodiens.16 Pres­ byter ille apostolorum discipulus, apud Irenaeum lib. IV. cap. 27. de Christo ait: Christus Filius Deiet Dominus Salomonis. Et ex eodem inquit Irenaeus ibid. cap. IV. Et bene qui dixit ipsum immensum Patrem in Filio mensuratum : mensura enim Patris Filius, qui et capit eum. Auctor, qui XII patriarcharum testamenta supposuit, passim vocat Christum Deum; ut in Test. Simeonis, num. 8. Deus, corpus assumens et comedens cum ho­ minibus, salvabit eo»17, et alibi. Auctor librorum sibyll. eadem tradit ex recepta ecclesiae doctrina: sic lib. VI. pag. 652. 0 lignum beatum, in quo Deus extensus est! Et lib. VII. pag. 659. Ipse genitus magnus Deus.'3 Et ista delibasse sufficiat ut jam concludamus: Factum, quod constat ex pu­ blica professione, ex confessionibus publicis coram persecutoribus pro tribu­ nali interrogantibus, ex consensu sectarum omnium antiquissimarum (una dempta ab omnibus spreta vel impugnata), ex impugnatione et irrisione pu­ blica judaeorum et ethnicorum, ex testibus omnibus singularibus, qui ea aetate scripserunt, omnia veritatis immo evidentiae historicae praesefert argumenta, ut nonnisi a pvrrhonista in dubium revocari possit; atqui tale est factum fidei universalis quoad divinitatem Verbi, quae primis duobus ecclesiae saeculis obtinuit, ut ex allatis constat; ergo. 212. Ex his inferimus: 1°. Ergo nugae sunt argumenta quaecumque excogitarunt unitarii et rationalistae ad eludendas Scripturarum auctoritates, testantes veram divinitatem Verbi. 213. 2°. Ergo Verbum sive λόγος est persona divina subsistens, et non ratio, vis aut sapientia ipsius Dei, ut iidem autumant, sed verus Deus et Filius Dei, Patri consubstantialis. 214. 3°. Ergo cum in Deo dari non possit diversitas naturae, eo ipso quod Verbum sit Filius Dei et Patri consubstantialis, merito patres nicaeni ad tollenda omnia arianorum effugia, vocem όμοούσιον ut fidei tesseram con­ secrarunt, prout demonstrandum assumpsimus. li) θ Sto? ήαών Ίησοό; ο Χριστοί Ιγκυοφορή^η ΰπό Μαρίας. *6) "Ος ίστιν αι-τοϋ λόγο; άίδιοί ούκ από σιγής προιλ^ών, κ. Γ, λ. 17) Ό 3ίόί σώμα λαβών, καί συνίσ9·ιων αν&ρώποις ίσωσιν αυτούς. Plura huic similia ibid, videri possunt in Biblioth. Patrum, edit. Venet. tom. I. Grabe in annot. ad Georg. Bulli Defens. fidei nicaenae, sect. II. pag. 64. potiora in unum collegit. Quod attinet ad aetatem hujus scriptoris, communis sententia est a Dodwello, Woifio, Ruchato aliisque criticis admissa, saeculo L desinente eum floruisse. Cf. Gallandi, Prolegom. cap. 6. n. 2. *9) Q Lvkav ώ μακαριστόν, Ιφ' ώ Stof Ιζ.ιτανϋσ3ΐ). Αυτό; à γινη^ύί, ό μιγάς 3ίόί. Alia plura refert Maran, lib. Π. cap. 1. num. 5. » 291 DIFFICULTATES. 215. I. Obj. Inconstantia in Filii Dei notione constituenda conspicua indo videtur repetenda, quod ab initio rei cbristianao pro Christianis habe­ bantur quicumque Jesuin Messiam esse existimarent; nulla sive data sive postulata hujus nominis explicatione. Ita factum est, ut, quae apud judaeos obtinerent ideae populares, ad Christianos propagarentur, nec novarum opinio­ num fingendarum libertas tolleretur, modo natura Jesu humana Deoque summo subjecta (quod N. T. libri vetabant) in dubitationem non voca­ retur. 19 Ergo. 216. Resp. Neg. suppositum. Omnia documenta historica contrarium evincunt, et gratuitam adversarii assertionem evertunt. Qui ad Christianam religionem ab initio accedebant, ex iis erant, quibus Jesus Christus crucifi­ xus aut scandalum aut stultitia fuerat, ideoque, antequam admitterentur in ecclesiam per baptismum, diligenter instrui debebant, ut anticipata judicia deponerent, et firme, crederent in Trinitatem personarum divinarum atque in mysterium incarnationis et redemptionis. Quare symbolum edocebantur atque ipsis idem diligenter explanabatur. Recepta proinde erat apud Chri­ stianos illa docendi formula, quam nobis servavit Celsus, acerrimus Christia­ nae religionis impugnator. Hic se profitebatur apprime instructum circa modum erudiendi catechumenos; ait enim: Omnia novi; deinde sic eorum magistros loquentes inducit: Crede hunc, de quo te doceo, esse Filium Dei, quamvis inhonestissime vinctus et turpissime cruciatus fuerit, quamvis heri et nudius tertius in omnium oculis maxima ignominia jactatus et volutatus sit; tanto magis crede.20 Hinc etiam ibidem commune illud effatum Christianis omnibus tribuit: Crede, si vis salvus esse, aut abi.21 In systemate rationalistarum nihil facilius fuisset, quam credere purum hominem crucifixum fuisse ; ast longe difficilius est credere in Deum crucifixum. Insulsissimum autem est, quod subdit acutus criticus noster de popularibus ideis judaeorum propagatis inter Christianos ad invehendam fidem de Christi divinitate; cum judaei hac ipsa de causa Jesum saepius tamquam blasphemum lapidare vo­ luerint , ac demum morti addixerint, eo quod se aequalem Deo ac Filium Dei fecerit, et Patrem suum diceret Deum. 217. Quod postremo loco addit, partim falsum est, partim ipsius hypothesin destruit. Falsum est sollicitos fidei praecones unice fuisse de adstruenda humana Christi natura; nam, ut ostendimus, Joannis in suo Evangelio conscribendo duplex scopus fuit, tum se opponendi haeresi ebionitarum, qui Christi divinitatem negabant, tum simonianorum ac docetarum, qui ejusi®) Wegsch. §. 83. 2®) Orig. Cont. Celsum lib. VI. num. 10. ai) lb. num. 11. 19* 292 dem impugnabant humanam naturam. Diximus praeterea destrui ipsius hypothesin in eo. quod dicit de studio adstruendi humanam Christi naturam, quia in hanc nefariam haeresin inciderant docetae, quod indignum ipsis vi­ deretur Deum iis subjici, quae humana sunt, praesertim voro pati et mori. Ex hoc patet quam altas radices egerit sub ipso rei Christianae initio dogma divinitatis Christi , quum potius negaretur ipsius humanitas quam divinitas. Quod confirmatur ex eo. quod ebionitae paucos et obscuros habuerint fauto­ res, innumeros vero docetae. 22 218. I. Inst. 1. Nazaraei, ipso non excluso Ilegesippo, qui erat unus ex ipsis, Christi divinitatem inficiabantur, teste Epiphanio, Haeres. XXIX. cap. 2, et Theodoreto, Haer. fabul. lib. II. cap. 2; 2. immo ipso Origene, qui docet omnes judaico-Christianos ebionitas fuisse. 3. Cum praeterea Hegesippus apud Eusebium. lib. IV. cap. 22. inter haereticos minime recenseat cerinthianos et ebionitas, immo 4. ibid. cap. 21. testetur, se, cum Romam pro­ fectus esset, ubique eamdem fidem invenisse, patet Christi divinitatis dogma duobus primis saeculis minime obtinuisse, et contrariam potius ubique vi­ guisse sententiam. 23 5. Quod vel ipse fatetur Justinus, dum in Dialogo cum Tryphone num. 48- ait : Sunt quidam, amici, ex genere nostro, qui Chri­ stum (Messiam) esse confitentur, quamvis hominem ex hominibus genitum pro­ nuntient, quibus ego non assentior, nec assentirer, etiamsi maxima pars, quae mecum consentit, idem diceret.2* Ex quibus habemus 1°. satis esse, ad religionem Christianam profitendam, credere in Christum Messiam; 2°. eos, qui negabant Christi divinitatem, minime inter haereticos fuisse recensitos, sed ad ecclesiam pertinuisse ; 3°. hanc non fuisse nisi sententiam privatam Justini aliorumque, qui cum eo idipsum sentiebant. Ergo falsum est anti­ quam traditionem huic dogmati suffragari; sed dicendum, illud a Justini platonica philosophia in ecclesiam sensim sine sensu disseminari coepisse.2’ 219. Resp. Ad 1. Neg. Justinus et Hieronymus, qui nazaraeos bene noverant et cum illis conversati sunt, aperte eos distinguunt ab ebionitis, ex eo quod illi crederent in Filium Dei, seu Christi divinitatem, isti autem purum hominem dicerent Christum. Justinus enim cum tamquam dogma ad salutem necessarium adstruxisset Christi divinitatem, loquens de iis, qui religioni Christianae admiscebant legis mosaicae observantiam, nempe nazaraeos, putat eos salvari posse, dummodo ejusmodi observantiam ceteris 2·) Cf. Maran, lib. II. cap. 8. ”) Ita auctor libri, cui titulus Judicium Patrum, apud Bullum De primitiva et apost. trad. cap. 3. liai γάρ iloi τινκ, ώ φίλοι, ελεγον, από τοΰ ήμετέρου γίνους, όμολογουντκ αυ­ τόν Χριστόν είναι, άνθρωπον δε Ιέ ανθρώ­ πων γενόμενον αποφαινόμενοι, ois οΰ συν­ τίθεμαι, ουδ' αν πλείστοι ταΰτά μοι δοΕάΰαντεί είποιεν. “) Hoc argumentum urgent Steph. Curcellaeus in Quaternione diss. I. num. 66; et auctor Platonismi retecti, part. II. cap. 4. • Λ—2 293 ad salutem neceasariam esse non defenderent. Quod profecto de ebionitis, negantibus Christi divinitatem, non dixisset contra sua principia. S. Hiero­ nymus autem saepissime id ipsum testatur; nobis satis erit recitare ipsius I verba ex Ep. 80. ad August. Quos vulgo nazaraeos nuncupant, qui credunt in Filium Dei, natum de Virgine Maria.26 Hieronymo assentitur Augusti­ nus, qui in libro De haeres, ait: Nazaraei cum Filium Dei Christum fate­ antur . . . ebionaei Christum etiam tantummodo hominem dicunt. 220. Quod si Epiphanius dubitat, an idem senserint nazaraei cum cerinthianis, et Theodoretus affirmat Christum ab eis ut hominem justum honorari, ratio est, quia agebatur de secta obscura ac parum cognita. 27 221. Ex his responsio patet ad id, quod subdunt per summam injuriam de Hegesippo, viro ob integritatem fidei ab omnibus antiquis commendato28, qui propterea, etsi de circumcisione fuerit, nuspiam inter nazaraeos recensetur. 222. Ad 2. D. Id est, quoad legis mosaicae observantiam, Tr. in ne­ ganda Christi divinitate, Ar. Hoc numquam dixit Origenes, et contrarium constat de judaeo - Christianis, tum ex auctoribus antiquissimis, Irenaeo, lib. IV. cap. II. num. 4, Tertulliano, Cant. Marc. lib. ΠΙ. cap. ΧΠ. et lib. Adv. Jud. cap. IX, tum ex ipsorum scriptis. Auctor enim Homiliarum et Recognitionum, quae vulgatae sunt sub nomine s. Clementis, qui citatur ab Origenc, tom. III. in Genes. Philocaliae cap. XXH, et in Mattb. ΧΧλΠΕ. 6, et qui erat ex circumcisione, passim praedicat Filii divinitatem, aeternitatem, omnipotentiam etc.; quae profecto valde discrepant a sententia ebionitarum.29 223. Ad 3. D. Non recensuit ob ipsorum obscuritatem et paucitatem, Tr. eo quod haereticos eos non habuerit, N. Transmisimus autem primam par­ tem, cum longe probabilius sit Hegesippum perinde ac Justinum eos com­ prehendisse, dum pseudo-christos, pseudo-prophetas, pseudo-apostolos com­ memorat. 30 Cum praeterea notum sit ejusmodi haeresin admodum obscuram et ad paucissimos redactam fuisse, mirum esse non debet, si de ea expres­ sam mentionem non fecerit. Erant enim his saeculis de Christi carne longe acriores controversiae. 224. Ad 4. D. In adstruenda Christi divinitate, C. in ebionitarum M) Cf. Le Quien, Diss. VII. Damasc. 27 ) Hoc adeo verum est, utMosheinius, prout superius vidimus, consuerit ad saec. IV. vel V. istorum ortum referendum esse. Cf. Bullus ioc. cit. Cf. Maran, lib. II. cap. 7. Sed nul­ lum dubium relinquit Sulpicius Severus, qui, Hist, sacrae lib. II. cap. 45. scribens de primitiva ecclesia Hierosolymitana, quae nonnisi ex circumcisione habuit episcopos suos usque ad Hadriani tempora, diserte testatur, eam Christum Deum sub legis observatione credidisse. 30) Loquens Hegesippus apud Euseb. lib. IV. cap. 22. de haereticis simonianis, cleobianis aliisque pluribus, concludit: ..Ex iis orti sunt pseudo-chrisli, pseudo-prophetae, pseudo-apostoli, qui, adulterinam invehentes doctrinam adversus Deum et adversus Chri­ stum ejus, unitatem ecclesiae disciderunt, από τούτων ύ>(υδοχρι3τοί, ψίνδοπροφήται, κ. τ. λ. • * 294 295 dogmate, A’ Opponit nempo Hegesippus ecclesiarum consensum haereticis marcionitis, valentinianis etc., negantibus mundum a Dei Filio creatum, eumque descendisse in Virginis uterum, veramque carnem assumpsisse ; quae quidem aperta fronte pugnant cum ebionitarum commentis.31 En quam im­ pudenter unitarii in re tam gravi mentiantur! doctrinae, eosque propterea, quod consequens est, extra ecclesiam ac salutis viam fuisse. 33 227. II. Inst. Si talis fides et constans traditio obtinuisset: 1. tanta non reperiretur in patribus antenicaenis circa hoc dogma discrepantia, ipso fatente Petavio, lib. I. De Trin. capp. Ill, IV et V. Hinc patres antenicaenos antiquissimos jam fidem nicaenam strenue professos esse, frustra pro­ bare conatus est Georg. Bullus in sua Defensione fidei nicaenae. 2. Senten­ tiam contrariam prae ceteris bene defendit Dan. Whitby in opere, quod in­ scribitur Disquisitiones modestae in Bulli defens. fidei nic. edit. 2. Lond. 1720. Ergo. 228. Resp. ad 1. D. Non reperiretur discrepantia circa dogma, C. circa modum seu loquendi formulas in dogmate ipso vel ejus consectariis exponen­ dis, N. In dogmate enim divinitatis Filii patres antenicaeni concordes et unanimes sunt, neque unus ex ipsis afferri potest, qui contrarium aperte do­ ceat, neque hucusque ab unitariis prolatus est. Ast nondum certa loquendi forma, seu, ut cum recentioribus loquar, terminologia universim constituta, minus interdum accurate aliqui ex ipsis juxta Petavium locuti sunt. Non aliud porro voluisse Petavium, patet luculentissime ex iis, quae ipse scripsit in erudita praefatione, quam adtexuit libris de Trinitate, in qua ostendere aggressus est, primum, ut ipse loquitur, universe et infinite traditionem in ecclesia versatam esse de Trinitatis vera et catholica fide; tum singillatim ex trium saeculorum scriptoribus. Sane Bullus ceterique omnes Petavii insecta­ tores illis ipsis usi sunt patrum textibus ad vindicandos patres antenicaenos, quos in eadem praefatione delegit ac illustravit vir summus, et quo nemo me­ lius adversus Crellium aliosque unitarios dimicavit, quique eos plane con­ trivit. 34 225. Ad 5. y^g. Totum enim hoc argumentum, in quo triumphum ca­ nunt unitarii, non est nisi mendaciorum contextus. Ac 1°. falsum est s. Ju­ stinum verbis illis: ex genere nostro, significasse sive Christianos sive judaeos. Etenim si textus graecus bene perpendatur, sic verti debet: Sunt quidam, o amici, dicunt, ex genere nostro, confitentes ipsum Christum esse ho­ minem, ex hominibus genitum pronuntiantes, quibus ego non assentior etc.; exinde patet, verba ex genere nostro non referri nisi ad Christum, quem quidam dicebant ceterorum hominum more genitum esse, scilicet hominem ex hominibus, ut ipse Justinus subdit, adeoque tota evanescit difficultas. 2°. Falsum est s. Justinum per illam maximam partem denotasse catholicos, quos (num. 35 et 80.) omnes inter se consentire asseverat, sed maximam partem sectarum, quae (ex eodem Justino, num. 35.) conveniebant cum eccle­ sia catholica in confitendo Jesum et Christum et Dominum esse. Et sane nonnisi ebionitas, qui pauci et numerabiles erant, Christi divinitati per ea tempora detraxisse, historica monumenta testantur. 3°. Falsum proinde est Justinum inter haereticos minime eos recensuisse, qui in Christi divinitatem non crederent; cum hanc sententiam velut humanae doctrinae commentum, contrarium doctrinae praedicatae a prophetis et Christo ipso, rejiciat; subdit enim : Seque enim humanis doctrinis jussi sumus ab ipso Christo credere, sed iis, quae et a beatis prophetis praedicata, et ab ipso tradita sunt. 32 4°. De­ mum falsum est, Justinum ut privatam suam aliorumque cum ipso sentien­ tium dedisse sententiam de Christi divinitate; sed e contra adeo firmiter profitetur se adhaerere huic fidei, ut si non solum sectae, sed, facta impos­ sibili hypothesi, vel ipsi catholici hoc dogma desererent, se tamen semper eidem adhaesurum protestetur, qua loquendi ratione etiam usus est Tertul­ lianus disserens de Scripturis (Contra Praxeam cap. XVI.), quod certe de libera opinione minime dixisset s. Justinus. 226. Ex his proinde inferimus: 1°. traditionem de Christi divinitate adeo fuisse vulgatam, ut eam non solum catholici omnes, sed omnes sectae, ab ecclesia separatae, admitterent, si paucos excipias ebionitas; 2°. eos, qui contrariam doctrinam tenebant, adversatos esse prophetarum et Christi ipsius n’ f fcl SI) Cf. Euseb. loc. Cit. 3") ’ Επειδή ούκ αν^ρωπείομ διδάγμασι κεκελεύίμε^α ύπ' αύτοΰ τοΰ Χριστού πει- fl 3·εθ3αι, αΛΛο τοκ διά των μακαρίων προ/ρητών κηρυχ3εΐ7ι. καί δί1 αύτοΰ διδα-^$εΐ<ϊι. j I 33 ) Cf. Maran, lib. IV. cap. 5. Et hic notetur, quomodo mentita sit iniquitas sibi; juxta unitarios Justinus omnium primus in­ duxit in ecclesiam suum plalonismum, et proinde doctrinam de divinitate Christi, ac ita profecit, ut in universam ecclesiam ir­ ruperit; attamen juxta eosdem auctores, te­ ste Hcgesippo, qui annis quadraginta post Justinum scripsit, nempe sub Eleutherio, universa ecclesia profitebatur doctrinam ebionitarum contra divinitatem Christi. Quam bene ! 34) Mirum est quot latratus in se exci­ taverit Petavius tribus recensitis capitibus; ut enim omittam Clericum, Jurieu, Faydit, qui summum virum ac acerrimum socinianorum impugnalorcm socinianis accensent, Bullus in Praef. ad defensionem fidei ni­ caenae eum acriter insectatur, et omnigena haeretico homine digna somnia sibi fingit. Attamen summum virum Franc. Oudinus, Petrus Lazzeri, Bossuetus in Admonitione ad protestantes prima num. 28, Maran in opere saepe a nobis citato, De dioinit. D. N. J. C., P. Raymundus Adami in Fioren­ tino doctorum hominum diario , tom. V. part. ILI. ari. 7. pag. 112 et seqq., aliique non pauci ab omni suspicionis labe vindi­ carunt. Sed ante hos omnes apologiarn suam Petavius ipse contexuit in eruditis­ sima praefatione, in qua totius antiquitatis patres illustravit, ostenditque unam semper viguisse catholicam apud patres antenicae­ nos sententiam; et ex ea, qui post eum scripserunt, Bullo ipso non excepto Petavii insectatore, potiora documenta sua desum- 296 229. Ad 2. Δ<<7. Nequo enim Whithby vel quilibet alius id unquam efficiet; agitur enim de documentis, quae omnium manibus teruntur, quae, nisi in alienum sensum detorqueantur vel mutilentur, non possunt unitariis favere. Omissis patribus apostolicis (quorum luculenta testimonia dedimns in probationibus), qui dimicarunt adversus ebionitas, pbotinianos, samosatenos, aliasque ejus generis pestes, quique feliciter adeo rem confecerunt, ut arianam haeresim ante ipsius ortum penitus contriverint, nobis satis sit in medium adducere verba, quibus Irenaeus ebionitas refellit, lib. III. cap. 19, ubi inter cetera haec habet; Ingrati existentes Verbo Dei, qui incarnatus est propter ipsos. Propter hoc enim Verbum Dei homo, et qui Filius Dei est, filius hominis factus est commixtus Verbo Dei. 35 230. Hinc patres nicaeni ad arguendos arianos impietatis eos provocant ad perpetuam et constantem ecclesiae patrum traditionem. Sed de Whitby, patrum contemptore et irrisore, consolatur Feller Dictionarium historicum. )/ 231. m. Inst Atqui non in sola loquendi ratione, sed in ratione prae­ terea sentiendi patres antenicaeni discrepabant ab hoc dogmate: 1. enim alii docueruni, Dei Filium seu Verbum non ab aeterno, sed ante res ceteras fuisse prolatum vel genitum, ut Deus eo tamquam administro ad res conden­ das uteretur; ut Tertullianus, lib. Contra Praxeam, Teophilus antiochenus, lib. Π. n. 19, Tatianus in Orat, contra Graecos n. 5, Athenagoras in Apolog. n. 10, Hippolytus, lib. De antichristo n. 30. Alii 2. docuerunt Filium etiam quoad naturam divinam esse Patri inferiorem; ita diserte Hippolytus, qui ibid. n. 15. tradit Verbum non fuisse perfecte Filium nisi post incarnationem, et Tertull. libro citato, cap. IX. Filium modulum dicit divinae substantiae, cujus plenitudo in solo Patre est, et Filium proprie factum esse docet, nec Deum semper fuisse Patrem, tum cap. XH. tum in lib. Contra Hermogenem. quibus in hac sententia praeiverant Ignatius, Justinus, Irenaeus. 3. Alii solum Filium a prophetis visum docent, eo quod nec invisibilis ut Pater, nec immensus sit; ita rursum Justinus, Theophilus, Tertullianus. Quae quidem pserunt. Sed digna est quae legatur petavianae doctrinae apologia, quam doctissi­ mus P. Zaccaria praemisit Dbris de Trini­ tate, in editione veneta, nolis ab ipso illu­ strata ann. 1757. Certe b. card. Thomasius ita suspiciebat aurea scripta Petavii, ut pro­ fiteretur se unica eorum pagella magis eru­ diri, quam si spissa multorum volumina diurna ac etiam nocturna manu versaret, ut refert cl. P. Vezzosius, clericus regul., in nolis ad primum vol. operum card. Thomas ii, pag. 155. Me dies deficeret, si omnia vellem eruditorum ac doctorum hominum testimonia adferre, certatim extollentium Pe­ tavii nomen, non solum ex catholicis, sed el ex ipsis protestantibus, qui unanimiter eum vocant virum incomparabilem ac de theologia patrum optime meritum. Horum specimen videsis in edit. cit. Zaccariae vol. L part. XXI. ω) liai άχαριοτονντας r<Ô υπέρ αντών βαρκω^ίντι τον Sroû· fit τούτο γάρ ό Aoyof άνθρωπο; . . . ira ο ανΒρωποί τον λόγον χωρήσας. Sed praestat integrum ca­ put legere. 297 omnia aliaque his affinia eatis ostendunt patres antenicaenos longissime ab­ fuisse a novitate inducta per concilii ni caeni patres, quae vel ex eo depre­ henditur, quod 4. nonnisi post altercationes plurimas ipsi, ut refert Eusebius, De vita Constantini, lib. ULI. cap. 13. in eamdem demum sententiam conve­ nerint. Ergo 5. merito concludit Jurieu, Arii doctrinam omnium theologiam, nemine excepto, ante nicaenam synodum fuisse. 232. Resp. Neg. aritec. Ad 1. D. Et haec dixerunt de sola generatione, seu verius de sola Verbi manifestatione ad extra, C. de generatione ad intra et proprie dicta, A’. Ut vero distinctio intelligatur, haec prae oculis princi­ pia ex veterum theologia habenda sunt: 1°. Existentia Verbi coaeterna Patri ; 2°. Verbi ipsius manifestatio in rorum creatione, quae Verbo tribuitur36; 3°. Verbi ipsius manifestatio in carne, cum scilicet homo factum est et habi­ tavit in nobis. Primam aliquando supponunt, cum de alterutra vel de utra­ que posteriori manifestatione loquuntur, tametsi utramque comparare videntur, quasi ad hanc tantum contrahant ipsam Verbi existentiam. Atque hinc etiam est quod, in alterutra ex hisce manifestationibus haerentes, Verbum interdum exhibere videntur quasi ita inexistens, ut neque a Patre distinguatur. 233. Talem esse mentem Tertulliani patet ex iis, quae scribit Contra Praxeam; ait enim cap. VIII. Sermo seu Verbum et in Patre semper, sicut dicit: Ego in Patre, et apud Deum semper, sicut scriptum est: Et Sermo erat ap ud Deum: et numquam separatus a Patre, aut alius a Patre, quia Ego et Pater unum sumus. Quid ergo sibi voluit, dum cap. VEI. dixit tunc genitum perfecte Filiurn, cum dixit Deus: Fiat lux, nisi tunc externe manifestatum? Athenagorae praeterea, Tatiani, Theophili et Hippolyti hanc fuisse mentem, explicat ipse Hippolytus, Contra haeres. Foeti, cap. 10. dicens, quod ante mundi constitutionem nihil erat praeter ipsum Deum, ipse solus multus erat, nec erat sine ratione (τω λόχω), sine sapientia, sine potentia, sine consilio; omnia erant ineo, ipse erat omnia. Quando voluit et. quomodo voluit, ostendit Verbum suum temporibus apud eum definitis, per quod omnia fecit .... quod Verbum cum in se haberet, essetque mundo creato inadspectabile, fecit adspectabilc, emittens priorem vocem, et lumen ex lumine generans. 37 Adnotat porro Georg. Bullus, sect. VI. cap. 9. hanc secundani nativitatem melaphoricam> per operationem scilicet ad extra, praedicatam etiam ab Athanasio aliis3ό) Rationalistae rernm creationem, prout in Scripturis traditur, mythum esse autu­ mant. 37) Ούδεν πλην αυτός ήν · αυτός δε μό­ νος ων. πόλυς ήν· ούτε γάρ άλογος, ούτε άσοφος. ούτε αδύνατος. ούτε άβούλευτος ρν· πάντα δε ην Ιν αύτ$, αυτός δε ψν τό παν ότε $Μλι?σεν, xaScôç η^ελρσεν. ϊδειΖε τον λόγον αυτόν καιροϊς ώρισμενοις παρ' αυτί·», δι ού τά πάντα ίποίησεν......... τόν λόγον εχων Ιν /αυηρ, αόρατόν τε ίντα το * κτιΖομεν(^ κόσμο), ορατον ποιεί, προτίραν φω­ νήν φ&εγγομενος, καί φώς εκ φωτός γεννών. Bihl. ΡαΐΐΊπη Gallandi» tom. Π. pay. 460. edit. Vend. 298 que patribus fuisse, qui tamen aeternam naturalemque Verbi nativitatem pro­ pugnabant. 38 234. Ad. 2. D. Ratione originis, C. ratione naturae, N. Hoc sensu Hippolytus alium docet esse Filium a Patro, non aliud; statim enim subdit: Cum alium diro, non duos deos dico, sed tamquam lumen ex lumine, aut aquam er fonte, aut radium a sole. 39 Eodem sensu Tertullianus, Contra Praxeam, cap. IX. totam substantiam Patri tribuit, Filium autem portionem Patris nominat; portionis enim nomen pro derivatione vel emanatione, quant nos processionem dicimus, usurpat, quae derivatio totius sit substantiae in Filio. Nec enim ignorare poterat vir doctissimus, quod et rudes sciunt, divinam substantiam simplicissimam esse et indivisibilem, ex qua portio nulla rescindi possit, sed quae aut tota communicetur aut nullo modo. 40 235. Eodem sensu intelligendi sunt Ignatius, Irenaeus, Justinus aliique, dum Filium vocant Patris administrum, Patris subditum dicunt, ejusque vo­ luntati servientem, consilio ac voluntate Patris genitum; quia nempe Pater per ipsum omnia condidit, et quia non invite etsi necessario, summa tamen volu­ ptate ipsum genuit, dum e contra creaturae sola ipsius voluntate ex nihilo prodierunt. Sic Justinus alibi Filium secundam post Patrem potestatem appellat, id est, personam ; aliquando Patrem causam Filii dicit, id est prin­ cipium. Ceterum et ipsi s. Athanasius Orat. ΠΙ. contra Arianos, Hieronymus Apolog. I. cont. Ruffinum, Augustinus Adversus Maximinum, et Cyrillus alex. Dial. HI. de Trin. iisdem vocibus saepe usi sunt; quia scilicet totum quod habet Filius, accipit a Patre, et quia Patris ratio excellentiam quamdam ex­ primit, qua major aliquo modo sit Filio. 236. Ad 3. D. Solum Patrem invisibilem et immensum dixerunt, ratione nempe missionis ac derivationis ad extra, quam utique nullam habuit Pater, C. ratione praestantioris naturae, *A. Itaque non de derivatione ad inlra, sed de sola derivatione ad extra sermonem habent patres citati, et praesertim Ter­ tullianus, dum Contra Praxeam cap. XIV. dicit: Patrem invisibilem pro ple­ nitudine majestatis, visibilem vero Filium pro modulo derivationis ; quod solis similitudine explicat, quem nobis intueri non licet, radium autem ejus tole­ ramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. Sci­ licet quidam veteres patres in ea fuerunt sententia, quod Deus, cum loque­ retur prophetis et patriarchis, Filium suum miserit in ea humana figura, ”1 Quod quidem evincit tum ex ipso anathemalismo symboli nicacni, tum ex verbis episto­ lae imperatoris Constantini, s. Zenonis, ac praecipue, ut diximus, s. Athanasii. Verum cavendum est ab hujus auctoris lectione, ju­ venibus praesertim, quia ubique fere odium suum in ecclesiam catholicam patefacit. 39) “Ετερον δί λίγων ού δύο 3εούς λίγω, αλλ' ώί ρώί ίκ φωτοί, rj d>f ύδωρ Ικ πηγί)ί, ή ώί ακτίνα ά~ό ήλιον. 40) Bullas loc. cit. pag. 10. fuse exponit mentem Tertulliani, sed melius Maran, lib. IV. cap. 11 et 12- I 299 quam assumpturus erat in incarnatione. Ceterum privata haec fuit veterum illorum opinio. Augustinus aliique patres apud Petavium, De Trin. lib. Vin. cap. IL modo Patrem, modo Filium, modo Spiritum Sanctum, modo Trinita­ tem totam visam a prophetis in symbolis ac schematibus docent. Certe invisibilem et immensum etiam Filium dixerunt veteres, qui ne animo quidem comprehendi possit4', ut ait auctor antiquissimus Epistolae ad Diognetum, inter opera s. Justini 41 42 ; superius protulimus s. Irenaei in hanc sententiam testimonium. 237. Ad 4. D. Ex parte eusebianorum vel Arii fautorum, C. ex parte catholicorum, N. In ea siquidem synodo Ario favebant Eusebius nicomediensis, Theognis Nicaeae, Maris Chalcedonis, Theonas Marmaricae et Secundinus Ptolemaidis episcopi, viri subdoli, eloquentes, acuti, qui subtilitatibus suis turbare simpliciores ac minus eruditos poterant; subdit tamen Eusebius, De vita Constantini lib. III. cap. XIV. Vnius fidei consonantiam apud omnes obtinuisse. 43 238. Ad 5. Neg. Pessimam enim ac falsam ejusmodi Jurieu consequen­ tiam prorsus evertit s. Athanasius, dum in opere de Synodi nicaenae decretis pag. 233. sic arianos alloquebatur : En igitur nos quidem demonstravimus istiusmodi sententiam de Filii cum Patre consubstantialitate a patribus ad patres quasi per manus esse traditam. Vos autem, o novi judaei et Caiphae discipuli, quos demum assertionum vestrarum patres ostendere valetis? Ne unum quidem ex prudentibus et cordatis nominare potestis ; cuncti vos aversantur, praeter unum diabolum, qui solus hujus defectionis vobis auctor fuit. 44 239. IV. Inst. 4. Si ita est, qui igitur est factum, ut ariana doctrina totum fere orbem pervaserit? Cur 2. in baptismi administratione nulla fiebat expressa divinitatis Filii et Spiritus Sancti mentio, ut patet ex compendiosa fidei professione, quam baptizandus emittere debebat: Credo in Deum Pa­ trem, Filium et Spiritum Sanctum? Cur 3. denique ejusdem harum perso­ narum divinitatis nulla mentio occurrit in symboli expositionibus apud Irenaeum et Tertullianum? 240. Resp. ad 1. Neg. factum, quod falso supponitur. 1. Ariani enim proprie dicti semper pauci fuerunt; 2. ut se tegerent, formulas suas catho­ licae fidei conformes, saltem in cortice litterae, ediderunt; 3. populi alieni 41 ) Τον λόγον τον άγιον, καί άπρονόητον. Verbum sanctum ac incomprehensibile. •*2) Hunc auctorem plures eruditi ipso Justino anteriorem aetate censent. 43) Όμογνώμονας καί όμοδόζους επί άμφιΰβητουμένοις άπαβιν. •Η) Ιδού ημείς μεν έκ πατέρων εις πα­ τέρας διαβεβηκέναι την τοιαύτην διάνοιαν άποδεικνύομεν υμείς Je, ω νέοι Ιουδαίοι, * καί τού Καϊάφα μα&ηταί, τίνας άρα ρη­ μάτων υμών έχετε δείζαι πατέρας; άλλ' ούδένα των φρονίμων. καί Οοφών αν εί* ποιτε παντες γάρ υμάς άποβτρέφονται, πλην μόνου τού διαβόλου * μόνος γάρ υμίν ούτος της τοιαύτης άποΟταΟιας πατήρ, χ, r. λ. num. 27. edit. maur. 300 semper ab hac impietate fuerunt; 4. fraudibus interdum, ut mos est haere­ ticorum hominum, venenum ac subdole propinare, interdum vi et aperta violentia illud ingerere ariani moliti sunt; 5. tides nicaena, magno plausu ab omnibus catholicis ecclesiis excepta, triumphum cecinit. 241. Ad 2. Feff. pariter, quod nimia confidentia Episcopius obtrudit. Superius ex Celso rationem ostendimus, qua catechumeni instruerentur. Con­ firmatur responsio ex fidei professione emissa ab Eunucho reginae Candacis, antequam ad baptismum admitteretur, dicente: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Vix in tantulo verborum circuitu, quem nobis objicit Episcopius, clarius Filii et Spiritus Sancti divinitas exprimi potuit, accedente praeser­ tim hujus formulae expositione. 242. Ad 3. Nullam reperiri, ut ait Episcopius, apud Tertullianum et Irenaeum divinitatis Christi mentionem, tam aperte falsum est, ut plane nesciam, inquit Bullus, quo judicio, qua fide, quave conscientia illud tam fidenter affirmare potuerit. Sed ita est; nisi haeretici et increduli mentian­ tur, nihil proficiunt. Plura exempla dedimus. 243. II. Obj. Saltem nicaena synodus vocem consecravit obscuram et ambiguam. 1. Vox enim όιιοονσιος sponte sua non ad unitatem numericam} sed specificam refertur. Aristoteles vocat stellas όμοουσίας, homines όμοονσιοι sunt, quia ad eamdem speciem pertinentes substantiae. Quare 2. merito hanc vocem proscripserat, longe ante nicaenum concilium, synodos antiochena, contra Paulum samosatenum anno 269 vel 270 congregata. Di­ cendum propterea 3. patres nicaenos fuisse tritheismi labe infectos, ut patres alii non pauci per ea tempora. Ergo.45 tt) Ita Clericus in Epist. erit III. pag. 91, qui exinde infert patres nicaenos fnisse trilhcistas. Credebant enim, inquit (in no­ tis ad illud Joannis : Et hi 1res unum sunt), substantiae unitatem, non numeri singulari­ tatem, ut loquitur Tertullianus, hoc est, uni­ cam esse specie substantiam Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed numero triplicem; et vades tam iniqui judicii dat Petaviura, Curcellaeum, Cudworthum etc. Eadem repetit pluribus in locis, praesertim tom. III. Biblioth. pag. 507; tom. X. pag. 29,30,434 etc. Quem imitatus Gibbon in Hist, casus Im­ perii Rom.. loquens de voce homousion, spectat eam tamquam vocabulum mysteriosum, quod unusquisque ad suam exprimen­ dam opinionem poterat contorquere; et ideo, inquit, illud admisit major pars episcoporum qui concilio nicaeno interfuerunt, quorum nounulli Trinitatem nominalem tantum ad­ mittere visi sunt, alii vero, inter quos do­ ctissimus Gregorius nazianzenus, et intre­ pidus Athanasius tritheismo favebant etc. Vid. cap. 21. pag. 22. tom. III. edit. Londini 1823. At 1. inique prorsus Clericus et Curcellaeus Petavium inter palrocinatores suos recensent, quo (ut loquitur Maran, lib. IV. cap. 29. n. 1.), nemo melius unita­ tem essentiae numericam ex graecis lalinisque patribus demonstravit. Sane Pctavius, De Trin. lib. IV. cap. 13. unicam esse numericam essentiam in tribus personis ex doctrina patrum, quinque argumentis invicte demonstravit. Haec apud Petavium Clericus legere debuit, praesertim cum ipse sub ementito nomine Thomae Alethini notulas apposuerit petaviano operi editionis Mntverpiensis, quae revera Amslelodami excusa est anno 17 Kl , et ad loc. cit. not. 26. juxta praeconceptam suam sententiam scripserit: JW». ■— 301 244. Resp. ad 1. Nf.g. in sensu, quo a nicaena synodo usurpata fuit. Nam adeo explorata res erat, per vocern consubstantialem patres nicaenos in­ tellexisse unitatem numericam, ut nullum lapidem non moverint ariani eorumque fautores, ut illos ab hac voce consecranda dimoverent: sed frustra, quia patres deprehenderunt aptissimam hanc vocem esse ad omnes versutias et fraudes eusebianorum praecavendas. Post nicaenam synodum nihil intenta­ tum illi haeretici reliquerunt ad eam formulam supprimendam aliamque ipsis minus incommodam substituendam, ut patet ex tot formulis ab ipsis editis, atque ex ipso concilio ariminensi. Catholicos per contemptum homousianos vocabant. Porro de voce obscura et ambigua vaferrimi haeretici adeo solli­ citi minime fuissent. 245. Ad 2. Neg. Exploratum jam est apud melioris notae criticos, supposititiam esse illam synodi antiochenae damnationem vocis όμοονσιος; quod patet 1°. ex eo quod nonnisi post 90 annos a celebratione illius synodi a semiarianis in concilio ancyrano anno 358 mentio hujus damnationis facta fuit; 2°. ex silentio arianorum, quos profecto illa damnatio, si extitisset, non »Ut hodierno more responderemus, unam rationem unitatis diceremus singularitatem unius numero essentiae; qua posita, ceterae memoratu dignae non sunt. Sed aliter olim philosophabantur. ** Sed maluit Curcellaeum sequi, qui in Appendice ad suam disser­ tationem accisum et detruncatum Petavii locum descripsit. Curcellaeum et Clericum imitatus est Faydit in Apol. system. SS. PP. pag. 89. Num melius quidquam ex­ pertes ab iis, quos neque fides neque con­ scientia urget? 2. Quod attinet ad tritheismum patrum juxta Gibbonium aliosque ejusdem farinae homines, qui accusant po­ tissimum de hoc errore s. Athanasium, ce­ teris praetermissis, satis nobis sit iis oppo­ nere alium heroem, cujus auctoritatem ipsi recusare non possunt. Wegscheider enim §.89. in not. a sic fidenter scribit: ..Voca­ bulum όμοούσιοί a patribus nicacnis non eodem, quo postea ad normam doctrinae orthodoxae definitum est, sensu, hoc est, de identitate naturae et substantiae dictum fuisse, negari nequit (miraminor intrepidi judicis definitivam sententiam): patres nicaeni hac vocc potius substantiam divinam omnino όμογινή el unitatem quamdam spe­ cificam, arctissimam quidem et perfectissi­ mam, cujusmodi in nullis aliis ejusdem speciei naturis deprehenditur, significasse videntur, ita ut Patri et Filio singulas vir­ tutes divinas, velul aeternitatem, immutabi­ litatem, eodem sensu attribuerent, hoc tan­ tum inter Patrem Filiumque discrimen sta­ tuentes, ut ille άγίννητο! sit, hic Ik rijs φύσίω$ τον πατρόί ab aeterno genitus. Atha­ nasius autem postea huic vocabulo, a sy­ nodo nicaena non accuratius definito, suam ipsius de Filio, τφ Aoy<;>, scilicet sapientia Dei ab aeterno subsistente, sententiam sub­ struxit, qua et ipse unitatem Patris et Filii numericam, Ινότητα καί ταυτότητα ryf ovOiaf. τριάδα Ιν μονάδι (unitatem et identitatem naturae, Trinitatem in uni­ tate), non ternionem quemdam, sed trinunitatem, ab Augustino demum strictius de­ finitam, indicabat... Qua trinunitate accepta, ομοουσίου (consubstantialitatis) notio ad do­ ctrinam orthodoxam accommodate sic consti­ tuitur, ut 1res esse personas αντο^ίονς in una eademque essentia divina solo chara­ ctere hypostatico a se invicem distinguendas existimetur.« Juxta Clericum, Curcellaeum, Gibbon etc. Athanasius fuit coriphaeus tritheislarum ; juxta Wegscheider, Fuchs, Münscher, seu rationalistas idem Athana­ sius fuit auctor unitatis numericae! Sed cf. ipse Athanasius in libro De decret. Aie. Syn. n. 19 et 20, et apparebit quanta sit impiorum omnium impudentia. 302 potuisset latere; 3°. ex silentio eruditissimi Eusebii Caesariensis addictissimi ariani?, et cui semper illa vox displicuit; qui non solum tacet suppositam illam damnationem, sed ultro fatetur vocem illam ab antiquis patribus fuisse usurpatam, quemque constat eidem in conc. nicaeno subscripsisse; 4°. ex eo quod ss. Athanasius, Hilarius, Basilius decepti in hoc facto a semiarianis fatentur se acta illius synodi non vidisse46; 5°. ex accusatione data Diony­ sio alex, apud Dionysium rom. pont, quod Filium rem creatam nec Patri consubstantialem, όμοουβιοτ. diceret; 6°. ex apologia s. Pamphili pro Origene paucis annis post illud decretum exarata, in qua ostendit Filium consubstan­ tialem Patri; 7°. ex eo quod in damnatione Pauli samosateni saepius eadem voce utitur eadem synodus.47 246. Ad 3. Resp. hanc non esse nisi infamem calumniam prolatam in illos sanctissimos patres a nostris unitariis, quibus patres nicaeni nimis odiosi sunt et invisi. Quod veteres ariani ne suspicati quidem sunt, id nunc rationalistae, quibus in asserendo perfricta frons est, pro certo ac indubitato habent.48 DE DIVINITATE SPIRITUS SANCTI. 247. Divinitatem Spiritus Sancti praeter obscuros nonnullos haereticos, quorum meminit s. Ignatius in Epist. ad Trallianos, directe impugnarunt macedoniani, sic dicti ab auctore sectae Macedonio ariano constantinopolitano antistite intruso sub imperatore Constantio. Hic docuit Spiritum Sanctum creaturam esse, ac proinde natura et dignitate Deo longe inferiorem. A plu­ ribus synodis, tunc temporis celebratis, proscriptus ejusmodi error statim fuit, ac praesertim in oecumenica constantînopolitana I. anno 381. 248. Sociniani ulterius progressi, inficiati sunt Spiritum Sanctum per­ sonam esse subsistentem; sed contendunt eo nomine non designari nisi Dei virtutem seu vim et efficaciam. 249. Rationalistae eamdem instaurarunt impietatem, ac nusquam in Scripturis hypostaseos verae notionem Spiritui Sancto tribui contendunt.1 4e) Cf. Maran, lib. IV. cap. 29. §. 2. 47) Cf. Maran, Dissertat, sur les semiariens, Paris 1722; nec non Diss. de l'oce Bomousion, auct. P. Liberato Fassonio, congr. schol. piarum, Promae 1753, quam suo Thesauro Theologico inseruit P. Zaccaria, vol. III. pag. 211. 4B) Cf. Maran, lib. IV. cap. 30. ubi usque ad evidentiam ex publicis et notoriis factis evincit, numeralem essentiae unitatem a pa- : ·>’ tribus nicaenis et subsequentibus propugna­ tam fuisse. ') Henke, lib. I. pag. 104 et seq.; Am­ mon, Bibl. Theol. pag. 252 et seqq.; Ei, Summa Theol. Christ, pag. 92 et seq.; Schmid, Die chrisll. Religion als IF/.wcnschaft, seu Christiana religio tamquam scientia, Jenae 1797, pag. 317 et seqq.; Leffler zu Souverain fiber den Platonis 303 250. Hi omnes in Spiritum S. blasphemi, reique propterea aeterni de­ licti, communi pneumatomachorum nomine censentur. Quibus armis dogma ss. Trinitatis ac divinitatis Verbi propugnavimus, iisdem Spiritus Sancti di­ vinitatem adversus eos defendere nunc aggredimur. Quum vero illa argu­ menta, quae ex ss. litteris et universa traditione promemus, non modo Spi­ ritum Sanctum vere proprieque Deum esse evincant, sed et peculiarem bypostasin seu personam subsistentem, hinc postremum istud instar corolla­ rii, prout nempe praestitimus de Verbo agentes, ex asserta ipsius divinitatis veritate deducemus. Sit itaque PROPOSITIO L I Spiritus Sanctus vere ac proprie Deus est, ut in primis ex Scripturis constat. 251. Est haec propositio de fide, prout ex omnibus fidei nostrae professionibus ac symbolis patefit. 252. Sic vero ejus veritatem ostendimus ex sacris litteris: Scri­ pturae Spiritui Sancto Dei nomen tribuunt ac divinas proprietates et operationes; ergo ex Scripturis Spiritus Sanctus vere ac proprie Deus est. 253. Ac I. quidem Dei nomen et appellationem Spiritui Sancto tri­ buunt Actus apost. V. 3, 4. Sic enim Petrus Ananiam objurgat: Cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto?.......... Non es mentitus hominibus, sed Deo. Ille enim, cui mentitus est Ananias, Deus dicitur; at­ qui hic est Spiritus Sanctus; ergo Spiritus Sanctus Deus vocatur. Rursum Hebr. ΠΙ. 7. ait apostolus: Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis; hunc autem Spiritum S. versu 12. Deum vocat, di­ cens: Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulita­ tis, discedendi a Deo vivo. Ex quibus idem exsurgit argumentum. Quod pariter conficitur ex Is. VI. 9- ubi Dominus Deus Sabaoth locutub esse di­ citur: Audite audientes et nolite intelligere. Atqui haec verba tamquam pro­ lata a Spiritu Sancto refert apostolus, Act. cap. ult. v. 25. dicens : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam . . . dicens: Vade ad populum istum etc. Ergo ex apostolo idem est Dominus Sabaoth ac Spiritus Sanctus. Idem praeterea apostolus I. Cor. ΙΠ. 16. fideles templum Dei vocat: Nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? ac postea (ibid. VI. 19.) eosdem Spiritus Sancti templum esse confirmat, dicens: An nesci­ tis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? Deum propterea Spiritum Sanctum expresse nominat hic et alibi passim. mus etc., seu L Offler ad Souverain, de Platonismo Ecclesiae Patrum, pag.426 et seqq. apud Wcisch. ’.1 304 254. Π. Nec solum nomen, sed et proprietates, quae uni Deo competunt, passim Scripturae Spiritui Sancto tribuunt. Cujusmodi sunt omni sci entia, 1. Cor. Π. 10 et seqq.: Spiritus omnia scrutatur, etiam pro­ funda Dei . . . quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei; et Joann. XVI. 13: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; item omnipraesentia, Sap. I. 7 : Spiritus Domini replevit orbem terra­ rum : et Psalm. CXXXVIII. 7 : Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fu­ giam? Omnipotentia, Psalm. XXXII. 6: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum; ac Luc. I. 35: Virtus Altissimi dicitur; nec non vivificandi vim, Rom. VIII. 11. apostolus ci tribuit, scribens: Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in nobis . . . . vivificabit et mortalia corpora vestra. 255. III. Scripturae Spiritui Sancto tribuunt praeterea operationem et efficientiam divinam. Talis est inspiratio prophetarum, I. Petr. L 11. qui futura praenunciarunt. prout significavit eis Spiritus Christi; ac rursum II. Petr. I. 21 : Spiritu Sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines; creatio et rerum conservatio, Psalm. GUI. 30: Emittes Spiri­ tum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae; operatio miraculo­ rum, Matth. XII. 28: In Spiritu Dei ejicio daemones; et I. Cor. XH. 4: opera gratiae, cujusmodi sunt Christi conceptio, Luc. I. 35; unctio et missio, Is. LXI. 1 : peccatorum remissio et regeneratio, I. Cor. VI. 11; regimen ecclesiae, Act. XIII. 2; collatio donor um, I. Cor. XII. 4 seqq.: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, divisiones ministrationum sunt, idem vero Dominus, et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus; sanctificatio, IL Thess. Π. 12, et I. Petr. I. 2; diffusio caritatis, Rom. V. 5; resurrectio mortuo­ rum, ibid. VIII. 11. 256. IV. Idem cultus et honor tribuitur Spiritui Sancto qui Patri et Filio; ut patet ex forma baptismi, de qua superius diximus; et rursum II. Cor. XIII. 13. sic apostolus tres personas conjungit dicens: Gratia D. X. J. C. et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. 257. V. Ita Spiritus Sanctus Filio comparatur, ut dicatur (Joann. XIV. 16.) alius Paraclitus, per comparationem ad Christum; eadem origo divina ipsi adseribitur, ibid. XV. 26, vocante eum Christo Spiritum veritatis, qui a Patre procedit; eadem ratione ac de Filio dicitur, quod exierit a Deo. 258. Ex quibus omnibus sic instruimus argumentum : Ille vere et proprie Deus dicendus est, cui Dei appellatio divina, divinae operationes, divinus cultus, honor et dignitas, divina demum processio et origo tribuun­ tur; atqui ex dictis talis est Spiritus Sanctus juxta Scripturas; ergo. 259. Rursum: Ille non sola vis, attributum et efficientia, sed vera hypostasis seu persona subsistens dicendus est, qui perhibetur vivens et 305 operans eadoin ratione ac illae personae quibus comparatur; quique mitti perhibetur, et alius dicitur, et dicitur procedere, perinde ac Filius Dei, qui certe est persona subsistens; atqui ex demonstratis talis est Spiritus San­ ctus; ergo Spiritus Sanctus et Deus et divina peculiaris subsistens per­ sona est. DIFFICULTATES. 260. I. Obj. 1. Nusquam substantia quaedam corporea, scilicet mate­ rialis, hujus Spiritus divini commemoratur; 2. neque modus, quo procedat a Deo, ostenditur. Quod si 3. praedicata divina Spiritui Sancto tribuuntur, recte id fit, quatenus vel ipse Deus hoc Spiritus Sancti nomine significatur (Joann. IV. 24 et seqq.; I. Cor. HI. 16; XII. 6—11.), vel 4. vis quaedam Dei in animis hominum efficax, quae pro rudioris aevi ingenio ac dicendi genere tamquam peculiaris natura a Deo procedens cogitatur, ideoque proprietatibus divinis potest ornari. Attamen 5. in ipsis libris sacris nec verae hypostaseos nec processus a Filio notio satis perspicue declaratur. 1 Ergo. 261. Resp. ad 1. D. Id est, subsistens, N. alio sensu, C. Toties enim in Scripturis substantia proprie dicta et subsistens Spiritus Sanctus praedi­ catur, quoties Deus dicitur vivens et operans, et distinguitur expresse a per­ sona Patris et Filii; quod fit, ubi a Patre procedere dicitur ac mitti, item accipere de eo quod est Filii, ut Joann. XVI. 15. et inferius expendemus, item ubi mittitur a Filio, ibid. XV. 26; tum Luc. IU. 22: Et descendit Spi­ ritus S. corporali specie sicut columba in ipsum (Christum), et vox de coelo facta est: Tu es Filius meus dilectus; quibus verbis tres personae subsisten­ tes et distinctae commemorantur. Quod pariter constat ex I. Joann. V. 7. juxta superius demonstrata cap. Π. prop. Π. 2 Falsum igitur est, quod assu­ munt adversarii. *) Wegsch. §. 86. 2) Ut specimen sumant lectores exegeseos neotericorum biblicorum protestantium, placet hic subjicere, quae in cap. III. s. Matth. v. 17. adnotavit Georg. Rosenmüller ad illa verba: >.Et ecce vox e coelo etc. ΠίΓΡ saepe, inquit, est tonitru, Ps. XXIX. 3 t : et seqq.; XVIII. 14; et sic φωνή legitur etiam Apocal. VI. 1. Hebraei autem aeque ac Graeci et Romani fulmina et tonitrua an­ numerabant signis praesentiae Dei et prodi­ giis divinitus factis, quorum significationem ex rerum circumstantiis dijudicabant. Vid. L Reg. VIII. 10; XVIII. 38, 39; Ovid. Fa­ storum IV . 834; V irgil. Aeneid. II. 693. loPerrone, Praelectiones theolog. IV. nitru igitur Joanni erat publica declaratio Dei Jesum esse Messiam. .. Sed illa filia vocis (vox de coelo φωνή Ικ τών ουρανών') plerumque nihil aliud fuit quam vox aut echo temere aliunde auribus illapsa, ex qua, divina ei origine adseripta, auguria capta­ runt homines superstitiosi, vel etiam vox hominum aliorum, quam ominis loco arri­ puerunt, et in rem suam interpretati sunt.“ Ex his patet nihil aliud intervenisse in bapti­ smate Christi quam tonitru et ignea spe­ cies, ut in versu praecedenti exponit, ex quibus Joannes Baptista ac reliqui praesen­ tes omen sumpserunt de Jesu Messia etc. Si hoc non sit verbum Dei pervertere, quid sit nescio. 20 306 V 262. Ad 2. Trans. et net). cons. Ex eo eniin, quod modus alicujus rel expresse non tradatur, concludi nequit non existere rem ipsam. Modum igno­ ramus, quo anima agat in corpus, et vicissim; ergo non existit anima? digna rationalistarum dialecticae consecutio. 263. Ad 3. D. Ratione naturae, C. ratione personae, quatenus scilicet Pater antonomastice Spiritus vel Spiritus Sanctus dicatur, AT. Nuspiam enim Pater, prout persona peculiaris est a reliquis distincta, Spiritus, multo minus Spiritus Sanctus vocatur. Primus autem locus (Joann. IV. 24.) qui nobis objicitur: Spiritus est Deus, refertur ut patet, ad divinam naturam in concreto; reliqua autem duo de Spiritu Sancto sunt, qui Deus dicitur et dono­ rum auctor et distributor. Dicitur enim idem Deus, idem Spiritus, dividens prout vult. 264. Ad 4. Dist. antec. A Spiritu S. immissa seu producta, C. exclusa Spiritus Sancti persona, A. Spiritus Sancti persona cum ipsius operationibus ac donis seu effectibus confundi nequit, prout unitarii ac rationalistae passim faciunt. Falsum praeterea est a rudioris aevi ingenio (nondum a rationalistis exculto) tamquam peculiarem naturam (catholici dicunt personam) proceden­ tem a Deo excogitatam esse; sed a Christo ipso, ut vidimus, et sacris scri­ ptoribus originem habet dogma istud. 265. Ad 5. Neg. Contrarium enim ostendimus, et clarius adhuc fiet ex iis, quae adversus graecos disseremus. 266. L In st Spiritus Sancti in columbae specie apparitionem non esse nisi mythum, inde patet quod 1. fieri nullo modo possit, ut natura in­ finita finitae speciem et formam induat, et ut Deus corpore qualicumque in oculos sensusque incurrat, id quod in Novi Testamenti libris diserte nega­ tur (Joann. L 18; I. Tim. VI. 16.). Sic 2. narratio, quae Act. Apost. Π. 1 et seqq. legitur de dono peregrinis linguis loquendi, primum apostolis tributo, conferre licet cum mytho de confusione linguarum, qui Gen. XI. 1 et seqq. exponitur.3 3. Cuttus autem divinus, qui Spiritui Sancto tribui dicitur, non innititur nisi argumentis dubiis ex Matth. XXVUI. 19; II. Cor. XIII. 13; Rom IX. 1. petitis; ergo ex his nihil confici potest ad adstruendam pecu­ liarem Spiritus Sancti hypostasin, ejusque divinitatem. 267. Resp. Neg. A. Ad 1. prob. Neg. pariter, nihil enim vetat quomi­ nus natura infinita finitae speciem et formam induat. Tunc solum haberetur repugnantia , si diceretur natura infinita simul finita esse ; minime vero si dicatur haec infinita natura seu Deus adsciscere speciem et formam naturae finitae, sive realem, ut factum est in incarnatione, sive symbolicam, ut ex veterum patrum sententia factum legitur in tot apparitionibus, quas exhibet V. T., et per quas utique Deus potest in oculos sensusque incurrere. Ast 3) Ibidem. 307 hoc non arridet rationalises. Quid inde? Insanientes corrigere supervaca­ neum est. Responsioni autem non repugnant objecta Scripturarum loca, in quibus dicitur: Deum nemo vidit, unquam; (piem nullus hominum vidit, sed nec videre potest; quae intelligi debent dc natura divina, prout in se est, non autem prout apparet in assumpta specie, vel forma, sive reali sive symbolica. 268. Ad 2. Neg. Jam alias adnotavimus hoc mythorum inventum non esse nisi somnium rationalistarum ad eludendam Scripturarum auctoritatem in iis omnibus, quae naturae vires excedunt, quaeque ipsi detrectant admit­ tere. Quis ferat mythum dici factum illud, quo commota est universa Soly­ morum civitas, ac multa hominum millia Christi fidem amplexa sunt; quod repetitur Act. X. 44. in Cornelio ejusque familia, et ibid. XIX. 6; insuper de dono loquendi linguis peregrinis disserit apostolus I. Cor. XIV. tamquam de re notissima atque inter primos fideles communi. In hypothesi adversa­ riorum Scriptura inscribi deberet mythologia sacra. 269. Ad 3. Neg. Ea enim argumenta ad haec usque tempora pro certis habita sunt. Quotiescumque rationalistae nesciunt argumentis catholicorum respondere, ea vocant dubia, nec talis dubii aliquam rationem afferunt. 270. II. Inst.-l. Eodem jure, quo ex locis Joannis alium Paraclitum pollicentibus personae notionem exsculpunt veteres, postulari poterat, ut vere novum quemdam post Jesum doctorem, qualis ipse Jesus, prodiisse atque in susceptum ab Jesu opus successisse probarent. 4 Verum 2. ejusmodi perso­ nam apostoli neque expectarunt, neque ipsi adfuisse unquam professi sunt; quippe 3. Spiritum illum in alia quadam natura, sive Deo, sive Christo, sive homine, versantem et operantem plerumque inducunt, quemadmodum mortem (Rom. V. 12; Jac. I. 15.), peccatum (Rom. VI. 12 et seqq.; VII. 14 et seqq.), legem (ibid. VII. 23 ; Gal. HI. 24.) et Scripturam sacram (Gal. ΠΙ. 8.) per­ sonae forma induunt, nec usquam tamquam naturam quamdam individuam exhibent. Ergo. 271. Resp. ad 1. D. Si Jesus alium hunc Paraclitum pollicitus esset visibilem ac sibi similem in natura assumpta, C. si tota orationis ejus series invisibilem ac in propria divina natura subsistentem eum indicabat, N. Omnes vero notae, quibus Christus promissum Paraclitum designavit, tales sunt, ut decipi apostoli non potuerint circa modum, quo esset ipsis ille alius Paracli­ tus adfuturus. Nam Joann. XIV. 17. eum vocat Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Sicut et de Patre suo et de se dixit v. 23: Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum (justum) faciemus; et ibid. v. 26: Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre <) Ita Henke, Lin. fid. christ, pag. 106. 20* » 308 procedit, ille testimonium perhibebit de me; et rursum Act. I. 4 et seqq. iis characteribus Spiritum Sanctum, in quo baptizari debebant, exposuit, ut ne suspicarentur quidem apostoli, se visuros veluti alterum Jesum promissum sibi Paraclitum. Qui igitur vocatur Spiritus veritatis, qui venturus esset ad apo­ stolos, et cum iis eorumque successoribus mansurus in aeternum ea ratione, qua Pater et Filius habitaturi erant in anima justi, non poterat ab apostolis expectari ut persona adspectabilis atque ut alter Jesus; atqui talis est alius Paraclitus a se distinctus, quem ipsis pollicitus est Christus; ergo immerito rationalistae asserunt, a veteribus postulari potuisse, quod non est nisi ipsorum rationis figmentum. Addo veteres etiam ex traditione scire potuisse, cujusmodi esset promissus ille Paraclitus. 272. Ad 2. D. In sensu adversariorum, C. alio sensu, A’ Acta aposto­ lorum nobis eos exhibent expectantes sibi promissum Spiritum S., et aposto­ lum Petrum pro concione exposuisse quid acceperint; et rursum cap. XL 15. et alibi passim. Mentiuntur propterea rationalistae, dum talia obtrudunt. 273. Ad 3. Nea. Etsi enim frequenter apostolus delectetur ejusmodi prosopopoeiis, ex subjecta materia figura facile intelligitur; at eum per proso­ popoeiam designasse pariter Spiritum S. numquam evincent adversarii. Talia enim in Scripturis occurrunt, quae illam omnino excludant, ut ex dictis constat. 274. III. In st. 1. Ipsa appellatio Spiritus Dei} Spiritus Christi > quae passim in Scripturis Spiritui S. tribuitur, ostendit peculiarem personam eum non esse, prout non est persona spiritus hominis, qui in ipso est, nec ab eo distinguitur. 2. Baptizamur praeterea in Spiritu Sancto; at ille in quo ba­ ptizamur, persona esse non potest, siquidem baptizamur pariter in aqua. Addatur 3. Spiritum S. saepe dici Dei donum; et 4. in multos effusum, ut die Pentecostes (Act. IL). Rursum 5. Spiritus S. mentibus quasi inhaerens excitari perhibetur (Ps. L. 13, 14; Is. LXIIL 10, 11.); sic pariter homini cui­ dam tribuitur et aufertur vel mediorum externorum ope (I. Reg. X. 6, 11; XVI. 14.) v. g. unguento (ibid. XVI. 13; Judic. XV. 14; XVI. 20.); et quasi particulae ejusdem ab uno viro, qui eo imbutus est, ad alios multos trans­ feruntur (Num. XI. 17, 20·). Quae quidem aliaque his similia personae sub­ sistenti convenire non possunt. Ergo. 275. Resp. ad 1. D. Si haec denominatio referretur ad essentiam seu essentiae partem, cujus spiritus dicitur, C. si ad personam, et quidem rela­ tive ac notionaliter, A”. Hinc patet discrimen quod intercedit inter hanc denominationem, quando usurpatur de homine, et quando usurpatur de per­ sona divina. De homine vox spiritus non potest sumi nisi quoad ipsius par­ tem essentialem; at quoad Deum si sumatur relative, non potest accipi nisi de persona; contra vero si absolute accipiatur, denotat ipsam divinam essen­ tiam seu naturam. Ex subjecta proinde materia dignosci debet, quando vox spiritus relative, quando vero absolute accipiatur, tum etiam quando pro essentia 309 aut parte essentiali, quando autem pro persona. Quod si apostolus (I. Cor. 11.11.) comparare videtur Spiritum, qui in Deo est, cum spiritu, qui est in homine, liquet ex contextu comparationem referri ad modum cognoscendi, non autem ad modum subsistendi, eo magis quod in divinis praesertim una per­ sona in altera esse possit juxta illud Christi dictum Joann. X. 38: Pater in me est, et Ego in Patre, 276. Ad 2. D. Improprie, C. proprie, N. Dicimur autem baptizari in Spiritu Sancto, sicut dicimur baptizari in Christo, qui utique persona est, ipsis fatentibus unitariis; improprie tamen, nempe in virtute Christi ut causae meritoriae justificationis, quam per baptismum adipiscimur; in virtute autem Spiritus S. ut causae efficientis ejusdem justificationis, et baptizamur inaqua ut causa instrumentali. 277. Ad 3. D. Donum Dei personale et subsistens, C. accidentale, N. Eadem scilicet ratione Spiritus S. interdum in Scripturis sic vocatur, qua ipse Filius pariter donum Dei dicitur, ut Joann. ΙΠ. 16: Sic Deus dilexit mundum) ut Filium suum unigenitum daret, et alibi passim: quatenus Deus ex sua in nos gratuita misericordia Spiritum S. misit, prout miserat Filium. 278. Ad 4. D. Effusum novo effectu in apostolos atque credentes, C, divisum, A. Sed idem potius Spiritus est, qui dona sua dividit singulis, prout vult, ut dicitur I. Cor. XII. 11 ; ideoque active, non passive effunditur Spiritus Sanctus, quemadmodum dicimur Christum induere, aliaque ejusmodi. 279. Ad 5. D. Excitari perhibetur in suis effectibus seu in gratia, C. in se, A. Eadem ratione dicitur tribui et auferri. Falsum vero est ac purum putidumque mendacium mediorum externorum ope id fieri, neque id asserunt loca ab adversario citata; quod si I. Reg. XVI. 13. Samuel cornu olei inun­ git David in regem, non dicitur tamen ope unguenti directum esse Spiritum Domini in David, quod de suo adjecit rationalista; sed tantum refertur, quod, uncto David in regem Spiritus Domini directus in eum sit et recesserit a Saul, quod intelligendum est de speciali Dei benevolentia et dilectione. Multo minus id dicitur in aliis locis ab adversario nostro adductis, in quibus nec syllaba est de unguento aliisve mediis externis. 5 280. IL 0 b j. Dato etiam Spiritum S. esse personam subsistentem, non sequitur inde ipsum Deum esse. Nam 1. nusquam expresse in Scripturis Deus appellatur; nusquam 2. adorandus vel invocandus proponitur. 3. Dei dona et beneficia enumerans apostolus I. Cor. VIII. 6. ea Patri ac Filio tri­ buit, nulla injecta de Spiritu S. mentione; quem 4. vel primi Christi fideles penitus ignorabant (Act. XIX. 2.) ; siquidem a Paulo duodecim discipuli in­ terrogati, num Spiritum S. accepissent credentes, responderunt: Sed neque, # ____ I \ » ' ** * __ ■ s) Habes novum specimen malae fidei ralionalislarum, dum adeo aperte mentiri non verentur. 310 « Spiritus S. est, audivimus. Quin potius 5. a Filio non obscure factus per­ hibetur illis verbis (Joann. I. 3.) : Omnia per ipsum facta sunt. Ergo. 281- Resp. Neg. ant. Ad 1. probationem: Resp. I. Etsi expresse dice­ retur Deus, num putandum esset unitarios in eum fore credituros? Non puto. Verbum seu Filius Dei saepissime, ut vidimus, expresse Deus, et verus Deus, et magnus Deus, et super omnia Deus vocatur; num propterea credunt in ejus divinitatem? Eadem ratione se gererent relate ad Spiritum Sanctum, si expresse, ut ipsi contendunt, Deus in Scripturis ipse vocaretur, cum non Scripturae sed sibi tantum fidem adhibeant. 282. Resp. Π. Neg. Nam expresse Spiritus S. Deus dicitur in iis omni­ bus locis, quae in probationibus adduximus. 283. Ad 2. Neg. Nam in forma baptismi vera invocatio et cultus Spi­ ritus Sancti praescribitur; item cum apostolus Π. Cor. XIH. 13. scribit: Gratia D. N. J. C. et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. 6 284. Ad 3. D. Ut excludatur Spiritus Sanctus, N. ex peculiari causa, Tr. Nec enim, quando una vel altera nominatur persona, alia exclu­ ditur, ut saepe fit in Scripturis; alioquin e censu divinarum personarum Pater ipse esset excludendus, quod adversarii profecto non admittunt. Ceterum idem apostolus tum alibi, tum praesertim ibid. cap. XII. divina charismata Spiritui S. tribuit. 285- Ad 4. D. Solo baptismate Joannis tincti. C. baptismate. Christi, N. Porro ipsis judaeis ignotum non fuisse Spiritum S. patet ex pluribus locis Novi Testamenti, in quibus de Spiritu S. sermo est tamquam de re notissima. Lue. enim I. 35. angelus sic Mariam Virginem affatur: Spiritus Sanctus super­ veniet in te; v. 15. pariter dicit idem angelus Zachariae : Spiritu Sancto re­ plebitur etc. Sic Matth. I. 20. dicitur Joseph : Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est; ut alia omittam. 286. Ad 5. Neg. Etenim post allata verba subdit evangelista: Et sine ipso factum est nihil, quod factum est; itaque omnia per Verbum facta sunt, quae nempe facta sunt. At Spiritus Sanctus non est factus, sed a Patre procedit, ut dicitur Joann. XV. 26. et a Filio accipit, ibid. XVI. 14. 287. I. Inst. Quae in Scripturis Spiritui S. tribuuntur, Deo conve­ nire non possunt. Talis 1. est oratio, de qua apostolus Rom. VIII. 26: Spi­ ritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Nec 2. dici potest efficienter id praestare, quatenus nos postulare faciat; nam tunc aeque Patri ac Filio adscriberetur hujusmodi efficientia, quae utpote actio ad extra communis est ®) Quum ista testimonia ab adversariis inter dubia numerentur, argumentum est apertissimum, validissima haec esse, nec illos habere quidpiam ad illorum vim elu dendam. 311 tribus personis. 3. Negatur ipsi scientia, dicente Christo (Joann. XVI. 13.): Son loquetur a sdmetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. 4. In eamdem sententiam apostolus (I. Cor. II. 10.) inquit: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei; jam vero scrutari est inquirere in aliquam rem, quae perfecte non agnoscitur, quod de divina scientia dici non potest. Hinc 5. est, quod ab hac scrutatione reliquae personae excludantur. 6. Demum idem apostolus (ibid. XIV. 32.) universim pronunciat: Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. Spiritus autem prophetarum ipse Spiritus Sanctus est, qui propterca Deus esse non potest; ergo. 288. Resp. Neg. ant. Ad 1. D. Quae sit oratio improprie, ut dicitur, et efficienter, C. proprie et formaliter, N. Responsio patet ex contextu : Spiri­ tus, inquit apostolus, adjuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus postulat (id est, postulare nos facit) gemi­ tibus inenarrabilibus.7 Cf. Matth. X. 20. 289. Ad 2. D. seq. Per se, C. per appropriâtionem, N. Nempe ea ratione tribuuntur Spiritui Sancto gratia aliaque subsidia omnia, quae ad nostram sanctificationem conferunt qua Patri opera omnipotentiae, Filio quae ad sapientiam spectant, etsi haec omnia totius Trinitatis per se atque abso­ lute propria sint. 290. Ad 3. Neg. vel D. Scientiam mutuatur a Filio, quia ab eodem aeque ac a Patre habet essentiam per processionem ab utroque, ut inferius ostendemus, C. ipsi proprie dicta scientia negatur, N. 291. Ad 4. D. Scrutari interdum idem est ac inquirere, C. semper et in sensu apostoli, N. Idem enim hic valet scrutari ac plene perfecteque cognoscere, ut de Deo usurpatur Psalm. VII. 10, dum dicitur: Scrutans corda et renes Deus, et alibi passim. Et sane, nonne ipsi unitarii haec verba ex­ ponunt do Deo ipso, cui imperfecta scientia convenire nullatenus potest? 292. Ad 5. Neg. Sed, ut contextus postulat, creatae intelligentiae solum excluduntur. 293- Ad 6. D. Prout in prophetis est, C. prout est in se, AT. Spiritus autem prophetarum subjectos esse dicit apostolus ob deceptionis periculum; cum fieri facile possit, ut quis falso putet se moveri a Spiritu Sancto, vel etiam fingat se Spiritu Sancto moveri, ac proinde fallatur et fallat. Quare apostolus Joannes I. Ep. IV. 1: Carissimi, scribit, nolite omni spiritui cre­ dere, sed probate spiritus, si ex Deo sint. 294. II· In st, 1. Spiritus Sanctus non est vox relativa. Deinde 2. vel genitus est vel ingenitus; si genitus, Filius est; si ingenitus, Pater. Rur­ sum 3- si a Patre procedit sicut et Filius, fratres igitur erunt Filius et Spi7) Vide s. August. XCVII, alias CV. 312 ritus Sanctus; quod si procedat per Filium, Pater avus ipsius erit, quae omnia absurda sunt. Sic veteres pneumatomachi apud s. Athanasium. 8 295. Resp. ad 1. D. Per se, Tr. 9 relative non usurpatur, A’. Ad 2. vero respondeo. Spiritum Sanctum nec genitum, nec ingenitum esse, sed procedere, ut fidei formulae et Scripturae nos docent. Ad 3. dico, ipsum proce­ dere a Patre et Filio tamquam ab unico principio, ut ostendemus. Sicque evanescunt frigidae ejusmodi cavillationes, in quibus diu immorari nefas puto. PROPOSITIO II. Spiritum Sanctum vere ac proprie Deum esse ex sensu ecclesiae traditionali confirmatur. l: A 296. Iis omnibus suppositis, quae ex traditione attulimus ad veritatem adstruendam Trinitatis personarum, quaeque pro persona divina Spiritus Sancti pariter militant, addere placet peculiaria documenta, quae tertiam hanc divi­ nae Trinitatis personam propius attingunt. 297. Ac I. quidem Spiritum Sanctum tamquam peculiarem personam, eamque divinam ac subsistentem exhibent patres apostolici; atque inter ceteros Hermas, seu vetus auctor libri dicti Pastoris, qui floruit sub finem saeculi I, vel sub initium saeculi Π, quique lib. III. cap. V. ubi angelus ex­ planat parabolam patrisfamilias. de qua supra egimus, aperte distinguit Spi­ ritum Sanctum a Patre et Filio, dicens: Orbem terrarum fundus ille significat, qui in similitudinem est positus. Dominus autem fundi demonstratur esse is, qui creavit cuncta . . . . Filius autem fundi Spiritus Sanctus est. Servus vero ille Filius Dei est1: et infra.· Quare autem Dominus in consilio adhibuerit filium (fundi, id est, Spiritum Sanctum) de haereditate et bonos angelos? Quia nuncius audit Spiritum Sanctum, qui infusus est omnium primus in cor­ pore, in quo habitaret Deus. Ex quibus habemus 1°. Spiritum Sanctum aper­ tissime. distingui a Patre (secus ac placet socinianis et rationalistis), a quo in consilium adsciscitur; 2°. Spiritum Sanctum ejusdem esse naturae cum Patre, eo ipso quod dicatur filius ad exprimendam intimam cum Patre con­ junctionem eamdemque utriusque naturam2; 3°. corpus servo (fundi, nempe Filio) a Spiritu Sancto conformatum doceri, ut dignum et idoneum esset in quo Deus habitaret. 3 Quae omnia evincunt Hermam aperta fronte rationa®) Epist. 1. ad Serapionem. 9) S. Thomas part I. qu. 36. art. 1. *) Vocat Hermas Filium servum, eo quod, ut ibidem exponit, etsi omnium Do­ minus sit, servilem formam induit in In­ carnatione, quibus verbis alludit ad illud Pauli: Otii cum in forma Dei esset etc. 4) Vox enim amici non exprimebat quod Hermas intendebat, idcoque eam angelis servavit. 3) Ex quo patet, quam longe abfuerit Hermas a socinianis, qui contendunt, Chri­ stum dici Filium Dei, eo quod conceptus fuerit de Spiritu Sancto; dum e contrario 313 listis adversari. Vidimus praeterea Spiritum Sanctum glorificari a s. Polycarpo una cum Patre ct Filio, et ah utroque distingui. 298· S· Clemens ro manus: Jlle ergof inquit, Spiritus Sanctus est ct rectus, qui ab ipso (Patre) procedit. ‘ Ergo rursum et Deus et distinctus a Patre Spiritus S. perhibetur: si enim procedit a Patre, Deus est et a Patre distinctus. 299. Item s. Ignatius martyr, in Epist. ad Trallian. num. IV. inter haereticos recenset eos, qui Spiritum Sanctum nec esse confitentur, quique dicunt cumdem esse Patrem, Filium et Spiritum Sanctum 5 * et en rursum Spiritum Sanctum ut personam subsistentem, et distinctam a Patre et Filio, et quidem divinam, utpote qui confertur cum Patre et Filio, quem ibidem s. martyr Deum dicit. 6 300. II. Patribus apostolicis subséquentes patres concinunt, eamdemque fidem praedicant. Cum enim atheismi accusarentur Christiani ab ethnicis, apologetae religionis nostrae repellebant impactam Christianis calum­ niam, profitentes Christianos credere in Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, eosque adorare. Ita s. Justinus7, et Athenagoras8, qui fidem et praxim ex­ ponebant totius ecclesiae. His addendi ceteri ejusdem aetatis patres, quorum alii vocarunt Spiritum S. perfectum Deum, ut Tatianus, qui etiam eum Dei portionem esse, eique Patris et Filii substantiam traditam docet9; alii eum % Hermas affirmat, ideo Christum conceptum esse de Spiritu Sancto, quia est Filius Dei, et quia Spiritus Sanctus ipsi Filio Dei di­ gnum seu idoneum aptavit corpus. 4) ”Εατιν ούν τούτο, άγιον καί εΰ3έ{, τό απ' αυτού προελ^όν. Apud s. Basil, lib. De Spiritu S. cap. 29. η. 72. tom. IIL pag. 61. edit. Paris. 1730. Cf. integrum textum etiam in Bibl. Patrum Gall. tom. L pag. 44. s) To πνεύμα, ουδέ οτι έβτίν, όμολογοϋΰι... ταύτόν δί είναι πατέρα, καί υιόν, καί πνεύμα άγιον. Apud Cotelcrium Scri­ pta Patrum apost. tom. Π. pag. 65. e) Plura alia testimonia de Spiritu San­ cto inveniuntur apud eumdem Colelerium, op. cit. 7) Apol. I. num. 6 : ΆλΧ έκεΐνον καί τον παρ' αύτοΰ υιόν... πνεύμα τε τό προ­ φητικόν αεβόμε^α, καί προίκυνοΰμεν. Id est : Sed eum (Patrem) et Filium ... et Spiritum propheticum colimus et ado­ ramus. 8) Legat, pro Christ', n. 10: Tif ουν ούκ αν άπορήΰαι λίγονταί Sitii/ πατέρα καί υ'όν S-εόν, καί πνεύμα άγιον, δεικνύντας αυτών καί την ίν τη ένώβει δύναμιν, καί την Ιν τη τα&ι διαίρεϋιν , ακούβας àS-iovf καλουαένουί; Id est: Ouis non mi­ retur, cum atheos vocari audiat eos, qui Deum Patrem et Filium Deum et Spiri­ tum Sanctum asserunt, ac eorum et in unione potentiam, et in ordine distinctio­ nem demonstrant? Et rursum num. 12: Ή των τοΰούτων ίνωΰμ, καί διαΐρεΟιί ενουμίνων, τοϋ πνεύματοί, του παιδόί, τοΰ πατρό(. Id est: Ouae trium unio, et in uni­ tate distinctio. Spiritus, Filii, Patris. 9) In Orat. Contra graecos, n. 4: ΙΙνεύμα γάρ τό διά rijf νληί διηκον, fλ απ­ τόν υπάρχει τον ^ειοτέρου πνεύματος όπερ δε παρωμοιωμένον ον τιμητέον Ιπί<ίης τ<.» τίλίίφ 3ιβφ. Id esi: Est diviniore Spi­ ritu inferior ille spiritus, qui materiam pervadit: qui quidem cum animae assitnilatus est, non eodem ac perfectus Deus honore colendus est; et n. 7. dicit cum Seoû μοίραν, Dei portionem, juxta loquendi usum tunc temporis receptum, ad dcsignan- 1 b 314 Sapientiam Patris vocarunt; Creatorem, ac cum Patro et Verbo solum verum Deum, Spiritum Dei, Spiritum Patris, aeternum, omnipotentem, ut 8. Ire­ naeus ‘°; sic etiam s. Theophilus andochenus eumdem Spiritum Sanctum vocai Sapientiam, eumque distinguit a Patre et a Verbo, et in eadem essentia prae­ dicat cum Patre et Filio11; ita etiam Clemens alex., Tertullianus, s. Bip* polvtus, Origenes, antiquus auctor Constitutionum apostolicarum, Minutias Felix, s. Cyprianus, Novatianus; qui omnes, ut subséquentes praeteream, unanimiter conveniunt in asserenda divina Spiritus Sancti persona a Patre et Filio distineta, eique tribuenda eadem divina essentia cum Patre et Filio, aeternitate, omnipotentia, aliisque divinis perfectionibus. 12 301. ΓΠ. His accedunt testimonia martyrum. Jam superius attuli­ mus verba s. Epipodii, coram judice exclamantis: Christum cum Patre et Spiritu Sancto Deum esse confiteor. Spiritus Sancti virtus atque omnipotentia et consilium celebrantur etiam in actis sanctae Felicitatis et septem filiorum ejus, et in epistola ecclesiarum viennensis et lugdunensis, apud Ruinart. 13 dam consubstantialitatem personarum. Cf. Maran, op. cit. lib. IV. cap. 7. n. 7. ,0) Lib. IV. Atio, haeres, cap. 20. n. 1. edit. Mossueti: „ Adest, inquit, ei semper Verbum ct Sapientia, Filius et Spiritus, per quos et in quibus omnia libere et sponte fecit, ad quos et loquitur, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; ipse asemetipso substantiam creaturarum et exem­ plum factorum et figuram in mundo orna­ mentorum accipiens; * et lib. IIL cap. 24: ..Verbo suo confirmans, et Sapientia com­ pingens omnia, hic esi solus verus Deus;· et lib. V. cap. 12. n. 2. vocat Spiritum sem­ piternum dicens: "Ετερον hi Ιστι τό ποιηSèe τού ποιήσαντος · ή ούν πνοή πρύςκαιρος, τό δε πνεύμα àlwaov. Id est: Aliud autem est, quod faction est, ab eo, qui fecit. Afflatus igitur temporalis, Spiritus autem sempiternus. ") Lib. II. Ad Autolyc., n. 15: Ai τρεις ήμέραι ai πρό των φωστήρων γεγονυίαι, τύποι είσ'ιν τής τριάδας, τοΰ Ηίοΰ, καί τού λόγου αυτού, καί της σοφίας αυτού. Id est: Tres dies, qui ante laminaria fuerunt, imago sunt triadis, Dei, ejus Verbi, ejus­ que Sapientiae. Et lib. I. n. 7 : Τίς ίστιν <5 Ιατρός; ό 3εός, ό 3εραπεύων, καί Ζωο­ ποιών διά τοΰ λόγου καί τής σοφίας. Ό 3εός διά τοΰ λόγου αυτού και τής σοφίας Ιποίησε τα πάντα· το" γάρ Aoyq» αυτού Ιστερ εώΒ· η C αν οι' ουρανοί, κα ί τώ πνεΰματι αυτού πάσα ή δόνα μις αύτών. Id est: Ouis est iste medicus? Deus, qui per Verbum et Sapientiam sanat et vivi­ ficat. Deus per Verbum et Sapientiam condidit universa; nam Verbo ejus fir­ mati coeli, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Labitur proinde Pelavius, dum in primo textu duas tantum a Théophile admitti autumat personas, Fi­ liumque cum Spiritu Sancto confundi. Lu­ culenter enim ex his textibus patet Theophilum Spiritum Sanctum quem Sapientiam appellat, distinguere a Verbo. Mirum vero nemini esse debet Spiritum S. dici Sapien­ tiam, quo nomine plures alii patres cum vocarunt, ut Irenaeus, loc, cit., Origenes, Marius Victorinus; ut Bullus ipse ac Petavius observant (Bullus, sect. IV. cap. 3; Petavius, De Trin. lib. VII. cap. 12.). Didymus in libro De Spiritu Sancto hanc affert causam, cur ita vocetur, quod Spiri­ tus sapientiae in Scripturis recenseatur. Cf. Maran, loc. cit. cap. 8lI) Cf. Maran, loc. cit. capp. 10 —19, qui singulorum patrum dicta expendit ac vin­ dicat. ,3) Pag. 22, 60, edit. Veronensis 1731; pag. 25 et 62, edit. Amstel, ann. 1714- 315 302. IV. Monumenta antiquissima idem probant. Cujusmodi sunt inscriptiones sepulcrales, tabulae musivae, in quibus sub columbae specie Spiritus Sanctus a Patro et Filio distinctus exhibetur animas in baptismo gratia sanctificans, vel b. Virgini ab angelo salutatae obumbrans, vel Christi in Jordane baptismum a s. Praecursore suscipientis divinitatem contestans, quas collegit et illustravit Gener 14, nec non Arringhius et Boldettus, alii­ que non pauci. 15 Quibus addi debent tabulae diptycae graeco-moschae, quas protulit et illustravit Papebrochius. 16 303. Quae omnia sic unico perstringimus argumento: Ille ex sensu ecclesiae traditional! perpetuo Deus dicendus est, et persona divina subsistens, a Patre et Filio distincta, quem patres apostolici eorumque immediati suc­ cessores usque ad tertium saeculum Deum vocant, adorandumque praedicant ut Deum, quem unum cum Patre et Filio dicunt, ac ordine ab iisdem distin­ ctum, eadem tamen aeternitate, potestate ceterisque divinis perfectionibus praeditum, quem martyres Deum pariter unum cum Patre et Filio confiten­ tur, quem antiquissima monumenta una cum Patre et Filio distinctum exhi­ bent. Atqui ex dictis talis est Spiritus Sanctus; ergo. DIFFICULTATES. 304. I. Obj. 1. Cum scriptores sacri, pro manca quae est aevi incul­ tioris scientia, sibi ipsis non constiterint in iis, quae de ideis et notionibus exposuerunt 17, et 2. hellenistae plurima, quae judaei palaestinenses Spiritui Dei πνεύματι &eov tribuerunt, de Λ6γ<ρ seu Verbo visi sint praedicasse, nil mirum esse debet, si eadem confusio apud veteres reperiatur. Nam 3. varie disputatum est, num Spiritus Sanctus et Λόγος seu Verbum idem sint. Quod 4. post Justinum M. Dial. ΊΤ.} Irenaeum Advers. haer. I. 19, et Joannem damascenum, De fide orth. lib. ΙΠ. cap. 2, theologi nonnulli 5. recentio­ res, Bauer, Jib. I. 268 et seqq., auctor comment, in Henke Magaz. (Reper­ torio ) IV. 126 et seqq. demonstrare conati sunt. 18 Sane 6. Tertullianus H) Joann. Bapt. Gener S. J. Theologia dogmatico-scholastica, tom. II. pag. 494 et seqq. Romae 1768. ,s) Apud eumdem ibid. ,ε) In Apparatu ad acta Sanctorum, tom. I. Maji, ubi versat ephemeridas graecomoschas, pag. 11. *7) Ita Wegsch. §. 83. ubi inter hellenistas, qui plurima, quae judaei palaestinenscs Spiritui Dei tribuerunt et de Verbo praedicarunt, recenset s. Joannem, qui di­ stinguit Spiritum S. a Verbo, cum tamen creationem, quam Verbo tribuit evangelista, tribuat Joannes Baptista singulari cuidam τοΰ πνεύματος άγιου efficaciae, seu effica­ ciae Spiritus Sancti (Joann. I. 32 et seq., cf. III. 34.); quasi Praecursor contradiceret Joanni evangelistae. Asl et in hoc mira elucet rationalistae impudentia, nam in lo­ cis citatis nec verbum habet s. Praecursor de creatione, quam Wegscheider tributam asserit a Joanne Baptista Spiritus Sancti ef­ ficaciae. Ista est potissima ratio, quare ipsi contenti sint loca indicare, nec testimonia afferant, ut securius illudant et mentiantur. ,s) Wegsch. §. 83. not. a. » 316 Adversus Pros', cap. XXVI. * Spiritu Dei, inquit, et sermone et virtute collatis m virginem, quod de eo nascitur, Filius Dei est. Quaro 7. Eichhorn19 vocabula Verbum, λόχος, *12T· Ί et Spiritus, πνεύμα, ΠΊΊ in eo convenire T* — observat, quod vim seu voluntatem Dei efficacem modo quodam symbolico describunt, ita quidem ut λόγος eam sub specie verbi, spiritus, πνεύμα eamdem sub specie halitus ex ore Dei emissi adumbret. 8. Hanc τον λόγον notionem bene significavit Athenagoras {Legat, cap. X.) vocibus ideae et operationis, ιδέας χα'ι έηργείας20', et 9. aevo antenicaeno rarius substan­ tiae unitas cum Patre et Filio vindicata fuit Spiritui Sancto; 10. Patri Filio­ que quodammodo subesse Spiritum Sanctum docuerunt veteres illi; 11. ncc nisi ante mundum conditum Spiritum S. peculiarem hypostasin prodiisse con­ tenderunt. 21 Ergo. 305. Resp. ad 1. D. Si scriptores sacri non fuissent divina inspiratione afflati, Tr. 22 supposita divina inspiratione, -V. Jam vero apostolus de se scribebat: Loquimur Dei sapientiam (I. Cor. II. 7.); an experimentum quae­ ritis ejus, qui in me loquitur, Christus (II. Cor. ΧΙΠ. 3·)? et b. Petrus: Spi­ ritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines (Π. Petr. I. 21.), ac apo­ stolum Paulum testatur, scripsisse secundum datam sibi sapientiam {\\Ad. III. 15.). Ut alia praetermittam. quae rationalistarum impium systema prorsus ever­ tunt qui nihil nisi humanum in Scripturis agnoscunt. Cum igitur, non juxta aevi incultioris scientiam, sed juxta scientiam sibi divinitus communicatam sacri scriptores litteris consignaverint, quae a Christo didicerunt, negamus eos sibi non constitisse. Unica vero ratio, cur autument adversarii nostri, scriptores sacros sibi non constitisse, est, quia cohaerere non possunt ea, quae hi litteris exararunt et viva praeterea voce transmiserunt, cum illis ideis, quas ipsi sibi serius nimis cuderunt ex sapientia et prudentia humana, quae inimica est Deo> 306. Ad 2. Feg. ex data responsione; ac nego praeterea illationem ex falso supposito, nimirum confusionem, quam sibi rationalistae confingunt, apud veteres reperiri, qui, ut ex probationibus constat, perpetuo tres distinxerunt in Deo personas, nec unquam alteram cum altera confuderunt; itaque ejus confusionis nullum vestigium apud ipsos occurrit, nec ullam adversarii ejus- IW1 ■' ”) Ln Einleituny in lias N. T. sen Introd, in N. T. tom. IL pag·. 160 et seqq. 30) "Wegsch. §. 83. 31 ) Idem §. 88. 3Î) Transmisimus in falsa hypothesi ad­ versarii. Ceterum etiam in hac hypothesi absonum est admittere, melius novisse rationalistas veritates a Christo traditas, quam 7.2- noverint ipsi sacri scriptores, qui eas ex Christi ore acceperunt, etiam juxta solas critices regulas. Nonne tumidi isti sapien­ tes imitantur, immo vincunt arrogantiam veterum gnosticorum et haereticorum, qui apostolos ut simplices ac rudes traducebant, seseque illis praeferebant? Adeo verum est, unum eumdemque semper esse haeretico­ rum omnium spiritum et sentiendi rationem et impietatem! 317 dem confusionis probationem adducunt. rum non acquiescimus. Nos vero meris verbis rationalisfe- 307. Ad 3. Neg. Siquidem numquam de hoc disputatum est; sed semper Logos distinctus exhibetur a Spiritu Sancto, ut ex dictis patet. 308. Ad 4. Feg. Nemo enim ex adductis patribus Verbum idem esse dixit cum Spiritu Sancto; sed semper unum ab altero distinxerunt. 309. Non in primis s. Justinus, qui loco citato ab adversario nec syllabam de his habet. Quod si in Apolog. I. num. 33. de ipsa Verbi persona exponit, quod apud s. Lucam dicitur: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque, quod nascetur ex te sanctum, voca­ latur Filius Dei, ita ut Verbum quoad carnem in utero b. Mariae Virginis sit ille Spiritus Sanctus et virtus Altissimi, quae obumbravit Mariae, non inde sequitur s. martyrem confudisse simul Spiritus Sancti personam cum persona Verbi; sed solum hoc loco idem ipsum designari Verbum nomine Spiritus Sancti et virtutis Altissimi; in quo nihil est quod reprehendi debeat. S. Justinus Spiritum Sanctum solet vocare Spiritum propheticum, ut patet ex hoc eodem numero sub initium tum ex n. 6. et n. 13. ubi eum dicit tertiam Trinitatis personam 23, seu tertiam ordine. Ex hac interpretatione potius evertitur principium socinianorum, qui contendunt, ideo Christum dictum esse Filium Dei, quod conceptus sit Spiritus Sancti virtute. 310. Non s. Irenaeus, qui lib. I. cap. XIX. (in edit. Massueti XXII.) non solum Verbum cum Spiritu Sancto non confundit, sed contrarium prae­ cise statuit illius, quod dicit Wegscheider. En ejus verba: Pater... per ♦ “) Num. XV. edit. Maran. inter cetera haec habet: Ιη^ουν Χριβτόν τον υταυροΒί’ιτα . . . υιόν αύτοΰ τού όντω( $ίθΰ μαSôrrtç, καί Ιν διυτίρα χώρα ϊχοντις. πνιΰμά τι προφητικόν Ιν τρίτη τάίιι, ότι κατά λό­ γου τιμώμιν, άποδε£ομιν. Id est: Jesum Christum crucifixum . .. veri Dei Filium esse edocti, ipsumque secundo loco, Spi­ ritum autem propheticum tertio habemus ordine, non sine ratione a nobis coli de­ monstrabimus. Quis vero nisi insanus post adeo luculentum testimonium asserere au­ deat s. Justinum confudisse Spiritum San­ ctum cum Verbo? Quod vero per Spiritum Sanctum, qui Lucac I. dicitur descendisse in Mariam Virginem, et per virtutem Altissimi a nonnullis veteribus patribus intelle­ ctus est ipse Dei Filius, nemo mirari de­ bet, qui observet ideo ab ipsis id factum esse, quod veteres interdum nomen Spiri- tus Sancti tum naturae divinae universim, tum singulis personis aptaverint, atque etiam ex eo quod apostolus vocaverit Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Celerum hanc expositionem pracler s. Justinum, Her­ mam (lib. III. simii. V.), Tertullianum, Cy­ prianum, Lactantium, adoptarunt etiam post concilium nicaenum s. Hilarius pictaviensis (De Tria. lib. X. el lib. II. n. 26.) saltem juxta interpretationem Couslantii, editoris operum s. Hilarii, illis verbis: Spiritus Sanctus desuper veniens . . . naturae se humanae carnis immiscuit, et alibi; tum s. Athanasius (libro De /neam. pag. 72. edit, maur.), nec non Ruffinus (in Expo­ sitione symboli), ac demum, aliis omissis, s. Joann, damascenus, in loco nobis objecto. Cf. praefatio operum s. Hilarii, edit, rnauriu. pag. 18. §. 2. n. 57 et seqq. 318 Verbum it Spiritum suum omnia faciens et disponens et gubernans, et omnibus esse praestans. Habes iterum specimen bonae lidei rationalistarum. 311. Non s. Joannes damascenus, utpote qui loc. cit. nomine virtutis intelligit ipsum Filium Dei, qui, ut ibidem subdit, Conspersionis nostrae primi­ tias ipse sibi compegit. . . conditoris more per Spiritum Sanctum. 25 Ubi, quaeso, confusio Verbi seu Filii Dei cum Spiritu Sancto? Mira praeterea apparet rationalistarum impudentia, dum audent pro se afferre auctoritatem s. Joannis damasceni, qui lib. L non solum data opera agit de ss. Trinitate (cap. VIII.), sed distincte de persona Verbi et de persona Spiritus Sancti ( cap. VI. et VII.). 312. Ad 5- D. Id est, profani et impii ex rationalistarum grege id de­ monstrare conati sunt, sed perperam, ut ex dictis constat, C. ostenderunt, N. Numquam enim id efficient, obsistente sibi tota antiquitate; nec nisi perver­ tendo sensum veterum, possunt sibi blandiri imperitis fucum se esse facturos. 313. Ad 6. Neg. Hic pariter Tertullianus de Filio Dei exponens angeli verba: Spiritus Sanctus etc., ac unum idemque significari asserens sive per Spiritum Sanctum sive per virtutem Altissimi, quae virtus juxta ipsum non est nisi proprietas Sermonis seu Logi, contendit adversus Praxeam, qui di­ vinas confundebat personas, non Patrem, sed solum Filium seu, ut ipse vocat, Sermonem in uterum Virginis descendisse. Ceterum hoc ipso in capite Ter­ tullianus tres expresse distinguit personas divinas, dicens : Navissime man­ dans Christus, ut Unguerent in Patrem ct Filium et Spiritum Sanctum, nozi in unum. Nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas Unguimur. 26 314. Ad 7. D. Pro lubito suo vim Scripturae inferendo et contra sen­ sum totius antiquitatis, C. jure merito, N. Responsio patet ex dictis. 315. Ad 8. Vel Neg. vel D. Confundens Verbum cum Spiritu Sancto, N. de solo Verbo seu Logo id dicit Athenagoras, subdist. per oppositionem ad falsorum deorum genealogias, C. ad solam Patris adstruendam ideam et operationem, qua negaret λόγον esse personam subsistentem distinctam a Patre, N. Athenagoras igitur, ad repellendam a Christianis atheismi calum­ niam de qua superius diximus, asserit eos colere Patrem et Filium et Spi­ ritum Sanctum; ne vero putarent ethnici per hoc vel tolli unitatem Dei vel induci deorum sobolem, ut ipsi faciebant, Athenagoras utramque suspicionem sustulit, affirmans, Patrem mente Filium genuisse, et Patrem ac Filium unum esse, nempe natura; item Spiritum affluentiam Dei esse, emanantem ac re2‘) Ac veterum more affert verba Psalmi Verbo Domini coeli firmati sunt. et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum; XXXII: ω) Απαρχήν τού ήμιτϊρου φυράμα­ τος . . . δημιουργικά»!, διά του άγιου πνιύματο{. quibus per ipsos designatam esse persona­ rum Trinitatem, res notissima est 1δ) Pag. 516. edit. Rigaltii. Paris. 1664. 319 deuntem, veluti radium solis. Postea concludit: Quis igitur non miretur, cum atheos vocari audiat cos, qui Deum Patrem, et Filium Deum et Spiritum Sanctum asserunt, ac eorum in unione potentiam et in ordine distinctio­ nem demonstrant™? Quod ei quis haec conferat cum sensu Wegscheider et Eichhorn, videbit tam inter se distare sensum Athenagorae, ab eo quem isti ei affingunt, quam inter se distant lux et tenebrae. 316. Ad 9. Feg. Quoties enim sese obtulit occasio, patres illi eamdem substantiae unitatem tum Patri tum Filio tum Spiritui Sancto vindicarunt, ut ex probationibus constat. Addatur praeterea tunc nondum fuisse exortas baereses, quae directe divinitatem Spiritus Sancti ejusque subsistentiam im­ peterent. Ceterum strenue patres illi distinctionem divinarum personarum adversus sabellianos seu patripassianos propugnarunt. Divina enim provi­ dentia permisit, ut sub ipsum christianae ecclesiae exordium ejusmodi erro­ res exorirentur, ut sic in antecessum arianorum, macedonianorum, ac postea socinianorum et rationalistarum et damnatio in propatulo poneretur et impietas. ’ · . i S 317. Ad 10. D. Subesse dependentia improprie dicta, seu ordine in processione, C. proprie dicta, N. Hoc numquam patres docuerunt. 318. Ad H. D. Prodiisse externa manifestatione, ut dictum est de per­ sona Verbi, C. processione interna, A7. Recolantur superius dicta. 319. Π. Obj. 1. Etsi ariani inficiati essent divinitatem Spiritus Sancti, numquam tamen a patribus hac de causa impugnati sunt, vel 2. dogma istud assertum est a nicaena synodo. 3. Quod si concilium constantinopolitanum I. divinitatem Spiritus Sancti asseruit adversus macedonianos, nusquam tamen Deum ipsum appellavit ; quam agendi rationem 4. tenuerunt patres ipsi, qui vel Trinitatem propugnaverunt, ut s. Hilarius, qui in 12 libris de hoc argu­ mento conscriptis, nullibi Spiritum Sanctum Deum dicit, vel qui data opera scripserunt de Spiritu Sancto, ut s. Basilius, qui praeterea auctor fuit presby­ teris tharsensibus, ut contenti professione nicaena, nihil aliud a macedonianis exigerent, nisi ut faterentur Spiritum Sanctum creaturam dici non opor­ tere.'23 Quod quidem argumento est, satis firmam per ea tempora non fuisse fidem in divinitatem Spiritus Sancti, prout magis confirmatur ex objurgatione s. Basilii in s. Dionysium alexandrinum, quod Spiritum Sanctum ab adorata deitate sejungens, et inferioribus una cum creata ac ministra natura nume­ rans20, ei detraxerit. Ergo. 320. Resp. Ad i. D. Directe et primario, C. indirecte et ex consea7) Textum graecum superius dedimus, num. 300. not. 8. mj Το μη btîv λίγισ^αι χτίσμα το πνίνμα τό άγιον. Sententia haec pluries occurrit in tom· EU. operum edit, maurin. 20) Ep. IX. Ad Maximum philosophum, alias XLI. n. 2. pag. 91. tom. III. operum. 7’ρί προικυνουμίνης αύτό 3τότητο{ Ιζ,ορίζων, καί κατωπον τή κτιστή, καί λίιτουργιή φύ­ σει συναρι3μων. 320 quenti. A'. Itaque patres, ne novas lites sererent, contenti fuerunt ipsos arianos adoriri in praecipuo et primario eorum errore, qui versabatur circa Verbi divinitatem; siquidem existimabant, destructo errore primario alterum sua sponte casurum. Interea non destiterunt in eos invehere etiam ob ne­ gatam ab ipsis divinitatem Spiritus Sancti.30 321. Ad 2. D. Directe et expresse, Tr. indirecte et aequivalenter, xV. Quippe de his, inquit s. Epiphanius, quae singulis temporibus occurrunt, ca­ vere synodi ac decernere solent.31 Cum propterea ariani directe saltem, ut diximus, nonnisi Verbi divinitatem impugnaverint. hinc satis fuit nicaenae synodo contrariam veritatem directe adstruere; nec tamen omnino divinita­ tem Spiritus Sancti dimisit, teste s. Athanasio, qui in Epistola synodica ad Jovianum imperat, inquit : Neque etiam Spiritum Sanctum a Patre et Filio disjunxere, sed illum potius una cum Patre et Filio glorificavere PP. nicaeni, in una sanctae Trinitatis fide, quia nempe una est in sancta Trinitate diviΛ9 nitas. 32 322. Ad 3. D. Conceptis verbis juxta illius temporis oeconomiam. C. aequi valentibus, N. Eo ipso quod synodus Dominum et vivificantem, er Patre procedentem, et cum Patre et Filia adorandum et conglorificandum de­ finivit Spiritum Sanctum, ipsum verum Deum Patri ac Filio consubstantia­ lem esse docuit. Abstinuit autem a voce Dei, quia sic ferebat usus loquendi per illa tempora receptus, quem synodus servare constituit. 323. Ad 4. D. Plerique ex prudenti oeconomia usu consecrata, Tr. ΜΠ nes et ex dubio super hoc articulo fidei nostrae, iV. Itaque in primis observo non omnes abstinuisse ab appellatione Dei dum agerent de Spiritu Sancto; cum eum Deum expresse vocaverit s. Dionysius alex. 33, Tatianus34, aliique. Deinde, ut modo dictum est, id ex quadam religione ac reverentia erga receptum loquendi usum ab ipsis apostolis inductum, ne Christianis adhuc teneris ac pene musteis ex gentilitate conversis nomen Dei multipli­ catum in Filio et Spiritu Sancto esset offendiculo, quasi plures dii admitte­ rentur, prout advertit Petavius35, de simili argumento disputans. Ceterum 30) Cf. s. Athanas. Orat. II. in arianos; . tum epist. I. Ad Serapion, n. 2- opp. s. Alhanas. tom. I. part. II. pag. 649. edit, maurin. 3l$ πατρί, και τιΰ υίιΰ Ιν τη μια τής άγιας τριάδος πίΰτει, διά τό καί μίαν είναι Ιν τή άγια τριάδι θεότητα. Epist. ad Jorianum de fide, η. 4. edit maurin. ”) Cf. textum inferius allatum. In Orat. cont. Graecos, n. 4. Ejus verba jam dedimus in probat. ”) De Trim lib. III. cap. 1. §. 4. Ex auctoritates. Joann.Chrysost. qui Horn. A’X in epist. 1. ad Cor. observai neque Deum appellare Jesum Christum illo loco voluisse 321 omnes unanimiter patres in eamdem fidem conveniebant, sive in professione unitatis divinae naturae in Trinitate personarum, sive in divinis attribntis unicuique personae asserendis, aeternitate e. gr., omnipotentia, sapientia etc., sive demum in cultu divino eisdem decernendo, ut suo loco ostendimus. 324. Atque hinc responsio patet ad id, quod objicitur ex agendi ratione tum s. Basilii in libro De Spiritu Sancto, qui postea non veritus est hanc appellationem eidem tribuere in epist. ΥΠ1. alias CXLL scribens: Cum con­ fiteri oporteat Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum ; ut eloquia divina, et qui ea sublimius intellexere, docuerunt36, tum s. Hilarii, cujus luculenta verba sunt in Commentariis ad illud Mat th. ult.: Euntes ergo in mundum etc. Ut, quorum est una divinitas, sit una largitio, nomenque Trinitatis unus Deus est. 37 325. Quod demum attinet ad objurgationem s. Basilii in Dionysium alex., vel haec non respicit nisi verba non satis caute in aestu disputationis •usurpata adversus Sabellium, ut Garnerio placet38, vel dicendum eam factam fuisse, priusquam in Basilii manus pervenerit apologia, quam ad ejusdem nominis romanum pontiiicem miserat Dionysius, ut suspicatur Tillemont. Certum enim est Dionysium recte de Spiritus Sancti divinitate sensisse, cum in responsione ad propositiones Pauli samosateni scripserit: Non im­ pune fert is, qui adversus benignum Spiritum Sanctum blasphemus est. Spi­ ritus autem est Deus; et alibi passim. Hinc idem s. Basilius in libro De Paulum, neque Pairem Dominum, ne, cum Deum ac Deum, Dominum ac Dominum audirent Corinthii, plures esse deos suspi­ carentur ac dominos, seque ad antiquam superstitionem relapsos, in qua plures dii erant ac domini. Hanc eamdem fuisse cau­ sam addit, cur neque Spiritus Sancti me­ minerit, ut illorum imbecillitati consuleret. Idem observant Basilius, Theodoretus, Oecumenius et Theophylactus, ibidem. 3β) Θεορ όμολογεΐν, Stov τον πατέρα, 5·εόν τον υιόν, 3εόν τό πνεύμα τό άγιον ιός ο' 3εΐοι λόγοι, καί οι τούτους ύψ^λότΕρον νενοηκότες έδίδαΕαν. Num. 2. pag. 81tom. III. edit, maurin. 3T) Tom. I. opp. edit, maurin. n. 3. M) In not. ad hunc locum, ubi observat s. Basilium feleiri Dionysium non pravitate sententiae peccasse, sed studio oppugnandi Sabellii, atque ut plenam et redundantem victoriam obtineret. Hinc consubstantialita­ tem ab eo admitti dicit in apologia ad Dio­ nysium romanum; in aliis autem libris non alio consilio rejici, nisi ut adversetur Sa- bellio hac voce abutenti. Etsi vero rejiciat conjecturam Tillemonlii, dat tamen s. Basilium paulo acerbius vellicasse s. Dionysium, deceptum fortasse testimoniis ab arianis confictis ac s. Dionysio perperam attributis. Haeretici enim semper fraudibus ac dolis utuntur ad impugnandam catholicam veri­ tatem. Ceterum de sincera fide s. Dionysii legatur s. Athanasius, ejus in ale.xandrina sede successor, in epistola De sententia Dionysii, ubi illustria illius patris testimo­ nia in medium affert, tum de Filii, tum de Spiritus S. divinitate, praesertim n. 17. ubi * facta mentione Patris, Filii et Spiritus S. ita concludit Dionysius: ΟυΤω μεν ημείς εις τε την τριάδα την μονάδα πλατύνομεν αδιαίρετον, καί τήν τριαδα πάλιν άαείωτον εις την μονάδα συγκεραλαιούμε^α. Id est: «Sic quidem nos indivisibilem unitatem in Tri­ nitatem dilatamus, et Trinitatem iterum, quae imminui nequit, in unitatem contra hitnus. Quibus nihil praeclarius afferri po­ test. Vid. opp. s. Athanas. tom. I. cap. 1. pag. 12. edit, maurin. 21 322 Spiritu Sancto inter eos, qui divinitatem Spiritus Sancti praedicarunt, Dio­ nysium recenset, ejusque testimonia profert.39 326. Inst. 1. Ecclesia numquam preces ad Spiritum Sanctum diri­ gere consuevit. 2. Quin potius in cone, carthag. 111. cap. 23. sancivit, ut, cum ad altare assistitur, semper ad Patrem dirigatur oratio. Atque 3- in veteri doxologia recepta illa formula erat Gloria Patri et Filio in Spiritu Sancto. Quibus omnibus luculenter probatur Spiritum Sanctum nec Deum nec personam divinam, saltem reliquis duabus personis aequalem credi­ tum fuisse. 327. Resp. Ad 1. D. In publica liturgia ob peculiarem rationem, alias allatam, cum de Verbi divinitate loqueremur, C. quasi ecclesia in divinita­ tem Spiritus Sancti minime crediderit, N. Ecclesiae enim catholicae fides eadem semper est; quapropter id, quod nunc credit de augustissimo Trini­ tatis mysterio et singularum personarum divinitate, semper credidit, ut omnia allata documenta ostendunt. In sacra liturgia autem consueverat orationes suas dirigere ad Patrem per Filium, in vel cum Spiritu Sancto, non quasi discernens gradus, sed originum statuens distinctionem. 40 328. Ad 2. D. Ad uniformitatem in publica praesertim liturgia servan­ dam, et ad privatorum errores praecavendos, C. aliter, N. juxta dicta. Sen­ sum verum capituli XXIII. concilii Carthaginiensis talem esse, eruitur ex ipsis capituli verbis, quae ita se habent: Ut nemo in precibus vel Patrem pro Filio, vel Filium pro Patre nominet. Et cum altari assistitur, semper ad Patrem dirigatur oratio. Et quicumque sibi preces aliunde describit, non eis utatur, nisi prius eas cum instr udioribus fratribus contulerit. 41 329. Ad 3- Resp. I. Neg. antec. Contrarium enim non pauca antiqua documenta evincunt, quae collegit s. Basilius in libro De Spiritu Sancto cap. XXIX. n. 71 et seqq.42 330. Resp. Π. Dato antec. neg. conseq. Eodem quippe sensu ejusmodi doxologiam usurpatam antiquitus fuisse ac cum Spiritu Sancto, vel Spiritui Sancto, fuse ostendit citato loco s. Basilius, eo ipso quod promiscue utraque ”) Τοτη. ΙΠ. cap. 29. η. 72. pag·. 60. <0) Noto antiquissimam esse in liturgia orationem illam: Suscipe Sanctu Trini­ tas etc. in utraque ecclesia, tum latina tum graeca. Cf. Benedictus XIV. De sacrificio Missae. lib. II. cap. 2. n. 7. Addatur usus doxologiae in publica liturgia, de qua su­ perius diximus, ad 1res personas distinctas directae. 41) Apud Labb. Collect. Condi. tom. II. col. 1170. Ceterum s. Fulgentius africanus sic canonis africani sensum exponit, inter cetera scribens: «Dura ad solius Patris personam sermo dirigitur, bene credentis fide tota Trinitas honoratur, et quum ad Patrem litantis destinatur intentio sacrificii, munus omni Trinitati uno eodemque offer­ tur litantis officio." Ad Monim. lib. III. cap. 5. Cf. Bingham, Origines et antiq. christ, vol. V. lib. XIII. cap. 2. §■ 5. w) Modum glorificandi Patrem et Filium cum Spiritu Sancto s. Dionysius ibid, vocat formam ac regulam a presbyteris, qui ante ipsum vixerunt, acceptam. 323 it ir —.1 P ·. — particula in et cum veteres uterentur; sic s. Dionysius alex. ibid, suam apologiam concludit: Deo autem Patri et Filio D. N. J. C. cum Sancto Spi­ ritu gloria et imperium in saecula saeculorum. Arnen.** Populus ex antiqua traditione aetate ipsius s. Basilii solebat canere: Laudamus Patrem, Filium et Spiritum S. Dei.1*4 Africanus historicus'gratias agit Patri, qui praebuit suis creaturis universorum Servatorem ac Jesum Christum, cui gloria, maje­ stas cum Sancto Spiritu in saecula. 45 iSU J C■/ CAPUT V. DE SPIRITUS SANCTI Λ PATRE ET FILIO PROCESSIONE. 331. Duplex quaestio agitatur circa processionem Spiritus Sancti inter latinos et graecos schismaticos. Altera, quae praecipua est, respicit dogma ipsum; altera, quae est secundaria, habet pro objecto additamentum, seu fidei expositionem ac declarationem adjectam symbolo constantinopolitano per particulam Filioque. 332. Utrumque enim graeci latinis crimini vertunt, tum quod doceant Spiritum Sanctum a Patre et Filio tamquam unico principio procedere, tum quod contra concilii ephesini vetitum particulam Filioque inseruerint symbolo. 333. Incertum est, quo tempore coeperit prima controversia, et quo potissimum auctore. Verisimile tamen est, eam ab arianis ac macedonianis originem habuisse , seu verius eorum occasione 1, tumque occasione sancti l3) Τω δε 3εώ πατριέ καί υΖω τω κυρίω ημών "Ιησού Χριστώ, σύν τω oytG) πνεύ­ ματά ύόζα καί κράτο; εις τούς αιώνας τών αιώνων, αμήν· Pag. 60. 41 ) Λίνοΰμεν πατέρα, καί υιόν καί άγιον πνεύμα 3εού. Num. 73. pag. 61. 45) Συν άγίω πνευματι εις τούς αιώνας· Ibid. Integrum hoc caput esset legendum. Cf. Pelav. De Trin. lib. II. c. 6. ubi ex­ pendit vim particularum lv, σύν, διά, IE, in, cum, per, ex, juxta veterum sensum et usum. ’) Cf. s. Hilar. De Trin. lib. V1H. §. 20. cujus verba haec sunt: Neque in hoc nunc calumnior libertati intelligentiae, utrum ex Patre an ex Filio Spiritum Paracle­ tum putent esse. Non enim in incerto Dominus reliquit] nam sub iisdem dictis haec ita locutus est : Adhuc m ult a h ab e o vobis dicere, sed non p o t e stis p or tare illa modo. C u m venerit ille Spiritus veritatis , diri g et vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso... ille me clar i fi c ubit ; q u on ia m d e meo ac c ip i et . . . omnia qua ecu m que habet Pater, mea sunt: propterea dixi, de meo accipiet et a η n u n c i a b i t vobis. A Filio igitur accipit, qui et ab eo mittitur, et a Patre procedit. Et in­ terrogo, utrum id ipsum sit a Filio ac­ cipere, quod a Patre procedere ; certe id ipsum atque unum esse existimabitur a Filio accipere, quod sit accipere a Patre (seu ut MS. Vaticani habet: Quod sit a Patre procedere). Ex his patet non so­ lum veterum patrum doctrina, sed patet praeterea iisdem argumentis patres usos esse ad ostendendam Spiritus Sancti pro­ cessionem a Patre ac Filio, quibus nos uti­ mur. Liquet praeterea veteres nonnullos arianos ideo negasse Spiritum Sanctum a Filio procedere, quia exinde patres collige­ bant Filii divinitatem. 21* d L 324 Cyrilli anathematismi noni ex duodecim, quos ipse opposuerat Nestorio, in quo asseruit Spiritum Sanctum esse proprium Christi, quem quidem anathematismum eo sensu perstrinxit Theodoretus, quo postea videbimus. Jurgium de. hac processione pariter excitarunt monothelitao ex occasione epistolae synodicae s. Martini I., teste s. Maximo homologeta, cujus auctoritatem affert Le Quien in dissertatione prima damascenica §. X. Iterum vero litem movit de ipsa hac processione Spiritus Sancti a Filio Constantinus Copronymus cum suis iconomachis, eo quod se proscriptum audiverit ab apostolica sede2; et saeculi IX. initio exagitati a quodam Joanne monacho fuerunt monachi in monte Oliveto degentes.3 Demum sopitam fere hanc controversiam impo­ tenti furore Photins excitavit, ut suum cohonestaret schisma ulciscereturque damnationem a Nicolao I. contra se prolatam. Ex his habemus usque ad Photium neminem ex graecis impugnasse processionem Spiritus Sancti a Patre et Filio, praeter Nestorii fautores, monothelitas et iconoclastas hae­ reticos. 334. Quod spectat ad alteram quaestionem de additamento symboli constantinopolitani, res pariter incerta est, sive quoad auctorem, sive quoad tempus. In occidentalibus ecclesiis, ac praesertim hispanica, usum invaluisse canendi in Missa symbolum cum additamento Filioque quo tempore gothi, ejurata haeresi ariana, catholicam fidem professi sunt anno 589. in synodo Toletana III, certum omnino videtur4; ex Hispania idem usus dilatatus est in (rallias; deinde vero in Germaniam et Italiam.5 Romani pontifices circa receptum hunc usum passive, ut ita dicam, se habuerunt usque ad Photii aetatem: nec nisi eo temporis intervallo, quod a Photio ad Michaelem Cerularium schismatis graeci instauratorem effluxit, adjectam in romana ecclesia symbolo fuisse particulam Filioque verosimilius videtur, cum nempe Bene­ dictus ΛΊΠ. adnitente Henrico imperatore, aegre tamen induisit, ut Romae in missarum solemniis symbolum constantinopolitanum caneretur.5 Certe neque Photius neque alii ante id temporis insertae hujus particulae romanam ecclesiam accusarunt: quod profecto non omisissent, si mos iste Romae 2) Cf. Le Quicn Dissert. I. damasc. §•11. 3) Cf. ibid. §. 16. ubi ostendit cx irre­ fragabili chronologia perperam Pithoenm el Vossiuin existimasse hunc Joan nem mo­ nachum, auctorem tumultuum adversus mo­ nachos de monte Oliveti, esse s. Joannem damascenum; etenim tumultus ob proces­ sionem, quam monachi profitebantur Spiri­ tus S. a Patre et Filio- excitati sunt anno 808. el seqq. sub Leone III. postremis Ca­ roli Magni temporibus; s. Joannes vero damascenus obierat ante septimam synodum generalem seu nicaenam IL quae anno 787. celebrata est sub Hadriano rom. pontifice. 9 Ibid. §. 26. *) Ibidem. 5) Ibid. §. 27. Quum hortatu Henrici imperatoris rom. pontifex, aegre tamen fe­ rente clero, eo quod numquam romana se­ des in errorem lapsa fuerit, induisent, ut in ecclesia romana intra missarum solemnia symbolum constantinopolitanum caneretur, cani coepit prout canebatur in ecclesiis omnibus occidentalibus, id est, cum addita­ mento Filioque. I 325 jam obtinuisset; quaro Michael Ccriilarius omnium primus hac de causa re­ prehendit romanam ecclesiam, deinde Leo Acridanus ac Nicetas cognomento Pectoratus.7 335. In oecumenicis conciliis lugdunensi ct ferrariensi seu florentino ad unionem cum ecclesia latina redierunt graeci, approbantes ac profitentes dogma de processione Spiritus Sancti a Patre et Filio, una cum additamento symbolo inserto; donec, agente potissimum Marco ephesino, rursum ad pri­ stinum schisma a florentina synodo vix digressi plerique relapsi sunt.8 336. Theophanes Procopowicz archiepiscopus novogradensis, quondam collegii graeci in hac alma Urbe alumnus, honorum ac divitiarum spe ille­ ctus, ut interdum ab iis fit, in patriam redux, ad schisma se dedit, atque adversus ecclesiam illam, in qua altus fuerat, > arma contulit, quae ad ejus defensionem ipsi data fuerant. Hic propterea, in suo tractatu De processione Spiritus Sancti9 sordes omnes verrere non dubitavit atque in unum colli­ gere, quae jamdiu disjectae atque dissipatae erant a tot eruditis viris, sive contra processionem Spiritus Sancti a Patre ac Filio, sive contra particulam symbolo adjectam. 10 337. Hinc duo ostendere debemus adversus graecos schismaticos, 1. ve­ ritatem catholicam; 2. jus, quo ecclesia pollet, inserendi symbolo justis de causis fidei suae professionem. Sit igitur 7) Le Quien Diss. L damasc. §. 27. 8) Non formali schismatis declaratione, sed potius facto ipso graeci se iterum se­ pararunt ab ecclesia romana. Quod obser­ vatione dignum est. Celerum de nova hac graecorum defectione cf. Georg. Pachymeris Andronicus Palaeologus, interprete P. Possino S. J. Romae 1669, praesertim lib. I. capp. 2, 3, 9, 10, 34, 35; et lib. II. capp. 1, 2, 3. Licet enim hic auctor schismaticus sit, satis tamen aperte patefecit artes el vafriliem suorum in hac defectione exordienda el consummanda. °) Edit. Gothae, anno 1772. *°) Novissime excusum denUo fuil de hoc argumento lingua polonica opus, cui titulus: Rosmowy etc. seu Dialogi inter dubitantem et persuasum de orthodoxia orientalis graeco-russae ecclesiae·, Petropoli 1829. Auctor horum dialogorum est celeber apud suos Filaret, in praesenti Moscoviac metropolita et membrum sanctis­ simae synodi permanentis peiropolitanae, ut referi ejusdem operis interpres, archimandrita Innocentius in sua praefatione. Scopus horum dialogorum est, tollere a catholicis spiritum, quem vocant intoleran­ tiae (soli enim catholici, ubique oppressi, sunt intolerantes, oppressores vero liberales nominantur), ac vincere horrorem, quem ipsi experiuntur erga schismaticos. Incipit vero ab ecclesia, et contendit ecclesiam graeco-russicam tolerantissimam esse, cum in sinum suum admittat innumeras prope familias seu secias protestantes. Deinde pergit ad articulum de processione Spiritus Sancti, el ostendere nititur purum dogma conservari apud ecclesiam graeco-russicam, non autem apud catholicam (siquidem pro­ testantes, qui idem dogma cum catholicis profitentur, ut moris est omnium haereti­ corum et schismaticorum, dimittit). Nihil vero profert, quod millies contritum a ca­ tholicis non fuerit, ut videbimus. 326 PROPOSITIO I. Spiritus Sanctus a Patre Filioque procedit. •I 338. Propositio haec est de tide, ut constat ex definitione duorum con­ ciliorum oecumenicorum, lugdunensis II. sub b. Gregorio X. et florentini sub Eugenio IV., in quorum primo haec edita est fidei professio: Credimus et Spiritum Sanction ... ex Patre Filioque procedentem 1 ; in altero : Defini­ mus . . . quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit. 2 339. Quod quidem fidei dogma sic primo ex Scripturis probamus: Christus Joann. XVI. 13 et seqq. haec de Spiritu S. ait: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ple me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Unde sic ratiocinamur: Ille in divinis non minus a Patre quam a Filio tamquam fonte et origine procedere dicendus est, qui de eo accipit, et ideo de eo accipere dicitur, quia omnia cum Patre communi fonte et origine communia habet; atqui ex verbis Christi talis est Spiritus Sanctus; ergo Spiritus Sanctus aeque a Patre et a Filio originem habet, seu quod idem est, aeque a Patre et a Filio tamquam ex uno eodemque princi­ pio procedit. 340. Minor etiam confirmatur ex antiquis versionibus ante excitatam de hac processione controversiam adornatis. Etenim versio syriaca, omnium antiquissima, sic refert verba Christi: Ipse glorificabit me, quippe de meo accipiet . . . quidquid habet Pater meus, meum est : propterea dixi vobis ex meo accipiet. Versio persica: Et ille est, qui me glorificabit, propterea quod a me accipiet. Arabica vero: Et ille me glorificabit; nam accipiet de eo quod meum est.3 Quae quidem versiones, ut patet, manifeste declarant δε καί το πνεύμα τό άγιον... εκ πατρός^ νίού τε εκπορευομενον. Collect. ConciL Labbaci, tom. XI. part. I. ‘) ZfttfreuoLuy y ’) Syriae. Δα]? col. 963. *) Οριζομεν......... .... Tq πνεύμα to άγιον εκ τον πατρός καί τον νίον άϊδιως εΰτι. καί την εαυτού ούοίαν καί τό υπαρ­ κτικόν αυτού είναι εχειν ίκ τού πατρός άμα καί τού υιού, καί εξ άμφοτίρων άϊδιως ως άπό μιας άρχης καί μοναδικής προβολής εκπορεύεται. Ibid. tom. XILL col. 514. «.□m i Pers. 327 Spiritum Sanctum accipere de eo quod est Filii, et ex eo quod Filii est, quia quod habet Filius, a Patre habet; jam vero Filius a Patre propriam substan­ tiam per generationem habet; ergo Spiritus Sanctus accipit ex substantia Filii communi seu potius identica cum substantia Patris procedendo ab ipso, seu originem a Patre ac Filio trahendo. 341. Hinc est quod Spiritus Sanctus in iisdem sacris litteris missus perhibeatur a Filio (Joann. XVI. 7.); quae quidem missio indicat dependen­ tiam ejus qui mittitur; atqui haec dependentia nequit esse naturae divinae in se spectatae, neque imperii, quod in divinam personam cadere non potest, ergo dependentia originis dicenda est seu processionis, ut de Filio pariter dicitur respectu Patris. Spiritus Sanctus propterea vocatur Spiritus veri­ tatis (ibid.), quae Filius est, Spiritus Christi (Rom. VIU. 9·), Spiritus Filii (Gal. TV. 6.). 342. Atque haec semper fuit utriusque ecclesiae, orientalis nempe atque occidentalis, doctrina, ut ex certissimis utriusque ecclesiae documentis patet. De ecclesia occidentali seu latina nullum dubium esse potest; abunde enim constat, quod quoties haeretici graeci a romana ecclesia damnati sunt, aliter nequeuntes de ipsa vindictam sumere, ipsos eidem crimini ver­ tisse, quod doceret Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere. Ita se gesserunt monothelitae, testé"spMaximo, qui in Epist. ad Marinum, Cypri presbyterum, scribit, non aliud reprehendisse graecos monothelitas in epistola synodica s. Martini, quam duo: Quorum alterum est, inquit, de divinitatis ratione; quia dixit, ajunt, procedere etiam ex Filio Spiritum Sanctum. 4 Ita rursum iconomachi, teste Adone viennensi, in chronico scribente: Facta est nunc temporis synodus, et quaestio ventilata est inter graecos et romanos de Trinitate, et utrum Spiritus Sanctus, sicut procedit a Patre, ita procedat a Filio; et de sanctorum imaginibus.5 Hos imitatus est Photius, ejusque dein­ ceps in impietate successores. Id ipsum constat ex conciliis hispanicis, gal­ licis, germanicis, italicis, a quibus longe ante schisma photianum non solum retenta avita fides de Spiritus Sancti a Filio quoque processione, sed prae­ terea, ut jam innuimus, adjecta est symbolo constantinopolitano particula Filioque. 343. Sed non minus certis documentis constat perpetua fides eccle­ siae orientalis. Ecclesia enim orientalis non ignorabat profecto fidem ecclesiae occidentalis circa eumdem articulum. Nota ipsi erat epistUla HorVid. Polyglotte Waltonii, tom. V. pag. 488 Arabic. Ο cl 489. 4) Cf. Le Quien, diss. cit. §. 10. 5) Ibid. §. 11. 328 misdae romani pontificis ad imperatorem Justinum anno 521. conscripta, in qua divinitatis et incarnationis fidem exponit, ubi de processione haoc habet: Notum est quia proprium est Patris, ut generaret Filium: proprium Filii, ut ij· Patre Patri nasceretur aequalis: proprium Spiritus Sancti, ut dt Patre c Filio procederet sub una substantia deitatis6* ] nec tamen quispiam graecorum occidentalibus movit querelam. Sane qua ratione scribere potuisset s. Ilormisdas adeo asseveranter: Notum est etc., nisi constitisset de eadem lide circa hunc articulum in utraque ecclesia, et quidem in fidei expositione, io qua vel ipsi apices expenduntur? Sic ephesina synodus oecumenica non solum improbavit symbolum nestorianum a Charisio presbytero oblatum, in quo de Spiritu Sancto dicebatur: Sed nec Filium illum putamus, neque per Filium existentiam habentem’’, sed praeterea expresse approbavit anatheinatismos s. Cyrilli una cum ipsius declarationibus, et epistolam synodicam suo et totius ecclesiae aegyptiacae nomine conscriptam ad Nestorium, in qua haec habet: Nam etsi Spiritus in propria persona subsistat, catenas in seipso consideretur, quatenus Spiritus est et non Filius; sed tamen non est alienus ai) eo, Spiritus enim veritatis nominatur, et Christus est veritas, et proinde quoque ab illo atque a Deo Patre procedit6', et anathematismo IX. Spiritum Sanctum proprium Filii vocat: atque in declaratione ejusdem anathematismi non solum Filium Spiritum Sanctum proprium habere profitetur, sed aperte asserit: Qui ex ipso est, ipsique essentialiter inest. 9 344. Plenus propterea semper extitit utriusque ecclesiae consensus in profitenda Spiritus Sancti processione a Patre et Filio; et nemo unquam huic articulo reclamavit ex catholicis, sed solum aliqui haeretici obscuri ho­ mines, ut vidimus, absque ullo successu. 345- Hinc deprehendimus sensum patrum utriusque ecclesiae circa hunc articulum. Quod attinet ad patres latinos, res extra dubitationis aleam est. Hilarius enim pictaviensis non solum vocat Filium largitorem Spiritus Sancti, sed etiam auctorem : Spiritum Sanctum esse ex Patre et Filio auctoribus 10, tamquam scilicet ab uno principio ob unam amborum na­ turam; sed De Trin. lib. VIII. §. 20· recitatis Christi verbis superius relatis, concludit: A Filio igitur Spiritus accipi! qui ab eo mittitur, et a Patre pro­ cedit; deinde ostendit perinde esse accipere ac procedere, ut superius in nota 6) Ep. LXXIX. in CoUeet. baci, tom. IV. coi. 1553. ’) . . . καί ovre ours διά υιού η;ν ύπαρξίν Concit. Lab- νίόν νομίζομεν, είληφος* Ibid, γάρ αλητεία; ο>νόμαΟται, καί ε6τι Χριστός η άλη9εια' και προχείται παρ' αυτού, κα9άπερ αμελεί καί εκ τού 9εού καί πατρός. Ibid. col. 406. §. 10. tom. III. col. 677. s) Ε·ί γάρ καί εΰτιν ev υ.χοΟταΟει το πνεύμα ΐ-δικη, xai δη καί νοείται κα9' εαυ­ τό κα9ό πνεύμα εβτι χ<*ί ονχ υιό;, άλλ' ουν εΟτίν ούκ άλλότριον αυτού· πνεύμα 9) liai ίδιον εχων τό εζ αυτού, καί ούΰιωδώς εμπεφυκός αυτω πνεύμα άγιον. Ibid. col. 823. dedar. 9. ι<>) De Trin. lib. IL n. 4. retulimus; domum concludit: Non permittenda itaque ad impiae inieUigentiae libertatem haeretica perversitas est; ut dictum hoc Domini, quod, quia omnia, quae Patris sunt, sua sunt, idcirco a se accipiet Spiritus veritatis, non ad uni­ tatem confiteatur referendum esse naturae. u Sic ceteri latini patres, quorum una sententia est, Spiritum S. a Patre ac Filio procedere; ut conceptis ver­ bis docent s. Ambrosius’2, Marius Victorious 1 \ s. Augustinus14, s. Leo M. n, * Gennadius 6, s. Fulgentius’7, auctor symboli athanasiani’8, s. Gregorius M.’9, ut subséquentes praetermittamus. • » 346. Nec minus concors est patrum graecorum sententia circa eumdem articulum. Etenim s. Athanasius, libro De Trin. n. 19. ait: Spirationem Filii in propria vita et substantia manentis Spiritum esse do­ ceamur ; rursum ibid. : Est Filius fons Spiritus Sancti: et Orat. JJJ. Contra arianos, n. 25: Jpse (Filius) dat Spiritui, et quaecumque Spiritus habet, haec a Verbo habet.20 S. Athanasio consonat s. Basilius qui libro De Spiritu Sancto, cap. XVII. sic loquitur: Quemadmodum se habet Filius ad Patrem, ita ad Filium se habet Spiritus, secundum traditum in baptismo verborum ordinem 21 : et ibid. cap. XVIII: Quia et Spiritus Christi dicitur . . . denique tamquam Paracletus in se ipso exprimit Paracleti, a quo missus est, bonitatem, et in sua propria dignitate ejus, a quo processit, majestatem exhibet.22 Con”) Cf. ibid. η. 26. ubi principii loco su­ mit processionem Spiritus Sancti a Filio ad evincendam Filii divinitatem adversus arianos. Adeo res explorata erat! *2) Lib. I. De Spiritu Sancto, cap. 11. n. 120: Spiritus quoque Sanctus cum pro­ cedit a Patre et Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio; et alibi passim ; vid. opp. lom. il. coi. 625. edit. maur. *3) Adv. Arium, lib. I : Ex Filio Spi­ ritus Sanctus, sicut ex Deo Filius, er Spiritus S. ex Patre. Nempe et ipse ex processione Spiritus Sancti a Filio arguit adversus Arium, et inde ostendit divinita­ tem Filii. Iu Bibi. Patrum De la Vigne, tom. V. pag. 282. H) Tum alibi tum lib. XV. De Trin. cap. 17; ubi n. 27. de Spiritu Sancto ait: Oui Spiritus Sanctus secundum Scripturas sancias nec Patris solius est, nec Filii so­ lius, sed amborum; ct n. 29: De quo (Pa­ tre) procedit principaliter Spiritus S. . . . ideo autem addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus S. procedere reperilur. ,s) Epist. XV. Ad Tnrribium asturic. episc. cap. 1 : Nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit. Vid. tom. L coi. 697. edit. Ballcrini. 16) Libro De eccl. dogin. cap. 1. ”) De fide, cap. 11. n. 52. *8) De cujus auctore cf. Le Quien, diss. cit. n. 17, et Cajelan. Merati, diss. De au­ ctore et tempore symboli, quod s. Atlianasii dicitur, in Thesauro theol. P. Zaccariac, torn. Ill; item Jos. Antelmi Nova de symbolo athanasiano disquisitio, in 8. Paris. 1693. 19) Horn. XXVI. in Engng, n. 2. 20) Αυτός γάρ (υίός~) τώ πνεύμαη δίδωΟι, και όοα εχει τό πνεύμα, ταύτα παρά τού λόγου εχει. 21 ) Ως τοίνυν εχει ό υιός πρός τόν πα­ τέρα, ούτω πρός τόν υιόν τό πνεύμα κατά τήν εν τώ βαπτίοματι παραδεδομένην τού λόγου ούνταζιν. Ν. 43· 22) Αλλά καί πνεύμα ΧριΟτού λέγεται... καί ώς παράκλητος δ'ί εν έαυτώ χαρακτη­ ρίζει τού άποΰτείλαντος αυτόν παρακλήτου την αγαθότητα" καί έν τώ εαυτού άζιώματι τήν μεγαλωΰύνην εμφαίνει τήν του όθεν προήλθεν. Ν. 46- 330 sonat s. Joann. Ch rysos tom us, qui comparans Spiritum Sanctum aquae, quae procedit de fonte, qui Filius et Pater est, concludit: Ob id etiam at Patre procedit 23 ; consonat s. Epiphanius, in Ancorato n. 67. dicens: Cum Christus a Patre profectus, Deus videlicet a Deo credatur ; et Dei Spiri­ tus a Christo, utpote qui ab utroque procedit, id quod Christus ipse testatur: Qui a Patre procedit, inquit, et hic de meo accipiet 24 ; consonat Did y mus alexandrinus, nobilis saeculi IV. Scripturae interpres25, qui libro De Spiritu Sancto, n. 34. prolatis Christi Domini verbis: Non enim loquetur a semetipso, sic prosequitur, inducens Christum loquentem: ...Quia non ex se est, sed ex Patre et me est; hoc enim ipsum quod subsistit et loqui­ tur, a Patre et me illi est.26 Demum aliis omissis, auctore nempe antiquis­ simo homiliae de incarnatione inter opera s. Joann. Chrysostomi, et testi­ moniis Anastasii Sinaitae, Simeonis Metaphrastis, qui apud Petavium videri possunt27, sic placet rem ipsam conficere ex ipsa haereticorum agendi 347. Ariani et macedoniani 1°. ex receptissima in ecclesia doctrina de processione Spiritus Sancti a Filio, occasionem nacti sunt asserendi Spiritum Sanctum a Filio procreatum esse. 2°. Macedoniani ex eodem principio sic argumentum instruebant adversus doctrinam catholicam, apud s. Athanasium in Epistola ad Serapionem, n. 15: Si Filii dicatur esse Spiritus, Pater ergo avus est Spiritus Sancti. 28 3°. Eunomius sic arguebat apud s. Basilium, Λ ia τούτο καί Ικ τού πατρός εκπο­ ρεύεται. Apud Petav. De Trin. lib. VIH. cap. 4. §. 4; ex quibus patet s. Joann. Chrysostomum pro explorato habere Spiritum S. procedere a Filio. Duo alia ejusdem patris testimonia, quae ex Homil. in symh. citari solent, consulto omisimus, eo quod duae illae homiliae non reperiantur neque in editione Morelii, neque maurinorum, nec graece ullibi exstent sed solum tom. V. edi­ tionis parisiensis Chevallon, anni 1536, in­ serantur. **) EI δε Χριστός εχ τού πατρός πιΟιεύεται 9εός εχ 9εού, καί τό πνεύμα εχ τού ΧριΟτού, η παρά άμφοτέρων, ώς φηΟιν ο Χριδτός, ô παρά τού πατρός εκπορεύεται, χαι ουτος εχ τού εμού λήψεται: et alibi passim; vid. edit. Pctavii. “) Obiit anno 399. nonagenario major, ut ex Hieron. libro De Viris illustribus, cap. 59, et ex Palladio simul collalis di­ scimus. 26) In Bibl. Patrum Gallandi, tom. VL pag. 276. ”) Lib. ciL cap. 3 et seqq. Εί δε τον υιού τό πνεύμα, ονχούν πάππος εΰτίν ό πατήρ τού πνεύματος. Εχ hac doctrina perversa inacedonianorum fa­ ctum est, ut patres institerint in asserenda Spiritus Sancti processione a Patre. Mirum proinde non est, si Adam Ternikaw ac Theo­ phanes Prokopowicz, ut refert Filaret, op. cit. pag·. 49, collegerint quinquaginta patrum testimonia, in quibus haec veritas reperitur. Sed mala fides horum auctorum in hoc est, quod dissimulaverint omnia testimonia, quae certe pauciora non sunt, in quibus iidem patres asserunt Spiritum S. procedere a Pa­ tre et a Filio, vel a Patre per Filium. Quis unquam catholicorum negavit Spiritum S. procedere a Patre? Verum dum hoc adstruitur, aliud non negatur; ideoque aerem verberat Filaret, dum cum suis Adam et Theophane opponit quinquaginta testimo­ nia patrum; ut aliquid proficeret, deberet afferre vel unum testimonium, in quo Spi­ ritus S. dicatur a solo Patre procedere, ut 331 lib. III. n. 1 : Ut jam de Paracleto quoque dicamus, non vulgi opiniones teme­ rarias sequuti, sed sanctorum in omnibus doctrinam servantes, a quibus dum didicerimus eum dignitate ct ordine tertium, tertium quoque natura esse cre­ dimus. Cui adhaerens s. Basilius quoad sanctorum doctrinam de tertio ordine processionis, negat illatam inde Eunomii consecutionem, dicens: Nam digni­ tate secundum esse a Filio, ut qui esse ab illo habeat, et ab ipso accipiat, et annuntiet nobis, et omnino ex illa causa pendeat, pietatis sermo tradit·, verum tertiam usurpare naturam neque ab sacris litteris edocti sumus, neque ex supradictis consequenter potest colligi. 29 348. Ut igitur paucis quae hucusque disputavimus, contrahamus, sic poni­ mus argumentum: Ex indubiis monumentis constat 1°. ecclesiam latinam sem­ per dogma tenuisse de Spiritus Sancti a Patre Filioque processione; 2°. eccle­ siam graecam, cui id innotuit, in communione semper fuisse cum ecclesia latina, nemine unquam, exceptis haereticis, ullam de hoc querelam movente, immo in quinque oecumenicis conciliis eamdem fidem approbasse, confirmando s. Cyrilli epistolam ad Nestorium; 3°. patres utriusque ecclesiae in eamdem sententiam convenisse; 4°. ipsos haereticos antiquissimos, licet invitos, testes esse ejusdem fidei sua ipsa agendi ratione. Ergo vel dicendum universam ecclesiam per plura saecula veram amisisse fidem, vel graecos schismaticos in turpi haeresi versari; at primum, ipsis fatentibus, repugnat; posterius igi­ tur unice remanet. DIFFICULTATES. 349. I. Obj. 1. Quoties de Spiritu S. Christus loquitur, eum procedere a Patre testatur, ac praesertim expresse (Joann. XV. 26.) dicens: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre ipse cum suis graecis contendit, quod pro­ fecto numquam efficiet. M) Αξιώματι μεν γάρ δευτερεύειν τού υιού, παρ' αυτού τό είναι εχον χαί παρ' αυτού λαμβάνον, χαί άναγγέλλον ήμίν, χαί άλως εχείνης τής αίτιας έξημμένον παραδΐδωΰιν ό τής εύΰεβείας λόγος ’ φύοει δε τή τρίτη χρήΰ&αι, ούτε παρά των άγιων γρα­ φών δεδιδάγμε&α, ούτε εχ προειρημένων χατά τό άχόλου&ον δυνατόν ΟυλλογίΟαΰΟαι. Sic porro legendum esse hunc s. Basilii textum, tum ex serie orationis tum ex parallelis sancti hujus patris sententiis, tum ex aucto­ ritate codicum invicte ostendit Petavius, De Trin. lib. VII. cap. 3. Miror proinde, quo­ modo lectionem graecorum ex paucorum MSS. auctoritate praeferre lectioni latino­ _ . rum, adeo in concilio florenlino excussae atque strenue vindicatae, maurinus editor maluerit. Certe Manuel Calecas, strenuus catholicae fidei propugnator, haec scribere non dubitavit, cap. 10: rQuod si quis ad­ ditamentum hoc esse dicit (verba παρ' αυ­ τού etc. id est, ut qui, usque ad ilia: causa pendeat inclusive), calumniatur. Primum enim in antiquissimis libris ista lectio de­ prehenditur, quorum tanta est vetustas, ut eos ante schisma perscriptos esse quivis fateatur, quorum aliqui lituras etiam exhi­ bent, cum quidam doctoris sententiam tam­ quam spuriam calumniati essent, ob idque ferro in scripturam grassati, ut contradicere possent. Sed et consequentia sermonis, et phrasis ipsa valde cohaerens est, et docloris proposito consentanea. * 332 . Γ' procedit. 30 Nec 2. quidqnam adversus hanc veritatem prolatae a latinis Scri­ pturarum auctoritates conficiunt. Nam verba illa: Mittam vobis Spiritum Sanctum, quo sensu accipi debeant, Christus ipso patefacit, dicens: Ego ro­ gabo Patrem et alium Paraclitum dabit robis. Mittit igitur Spiritum S. Filius moraliier. rogando, non physice, eum spirando. 3. Ea quoque verba: Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis, palam de suis dogmatibus esse intelligent, tota contextus ratio postulat. Dixerat enim : Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem... Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid porro accipere de Christo poterat, ut discipulis nunciaret? Certe scientium illam, quam intelligere tunc discipuli non poterant31: quod confirmatur ex ipso Maldonato, qui illud : De meo accipiet, exponit de mea doctrina, eo ipso quod in futuro sit dictum. 4. Demum etiam illud: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt, nihil evincit; alioquin cum omnia, quae habet Pater, ubi non intercedit relativa oppositio, habeat pariter Spiritus Sanctus, cumin generatione Filii nulla interveniat oppositio relativa inter Patrem et Spiritum Sanctum, sequeretur Filium pariter a Spiritu Sancto gigni, quod absonum a fide est. Ergo. 350. Resp. ad 1. \’el Neg. ut ex probationibus patet, vel D. Eum procedere a Patre testatur in sensu inclusivo Filii, C. in sensu exclusive, A’ Ut enim observat s. Augustinus : Cum de illo (Spiritu S.) Filius loqueretur, ait: De Patre procedit: quoniam Pater processionis ejus est auctor, qui talem l'ilium genuit, et gignendo dedit, ut etiam de ipso procederet Spiritus Sanctus. Nam nisi procederet et de ipso, non diceret discipulis: Accipite Spiritum San­ ctum. 32 Vel etiam, ut ait s. Cyrillus alex, in Joann. XV., ideo a Patre procedere Spiritum Sanctum dixit Christus, ut identitatem substantiae Filii et Patris ostenderet: Ecce enim, inquit, ecce cum Spiritum veritatis, id est, suum Paracletum dixerit, a Patre ipso ait procedere. Sicut enim proptius est Filii Spiritus, naturaliter et in ipso existens, et per ipsum procedens, ita etiam Patris. Demum concludit: In unam deitatis rationem sancta Trinitas con­ stringitur. 33 Et sane neque Athanasius, nec ceteri patres graeci, licet et ipsi legerint in Evangelio: Qui cx Patre procedit, a latinorum propterca sententia so) Quod quidem Christi dictum graeci acutum telum vocare consueverunt adver­ sus latinos. 31 ) Has easdem difficultates repetit Fila­ ret, op. cit. pag. 47. 32 ) Contra Maximinum arian. lib. II. cap. 14. n. 1, quod totum fere est de hoc argumento. M) /doi> γάρ, ιδού πνεύμα της άλη9είας τούτ' εδτιν, εαυτού τόν παράκλητον, είπών παρά τού πατούς αυτόν πορεύεδ&αϊ φηδιν' ώςπερ γάρ εδτιν ίδιον πνεύμα τού υιού φυδικώς, έν αύτώ τε ύπαρχον , καί δι' αυτού προϊόν, ούτω καί τού πατρός. . . εις ίια ■θεότητας λόγον η άγια τριάς άναδφΐγγεται. Hanc vero doctrinam profitetur se accepisse ex sanctorum patrum fide, των άγιων Πατέ­ ρων ίχνηλατούντες πίδτιν, sanctorum pa­ trum fidei vestigiis insistentes, lib. X. in Joann, in v. 26, 27, cap. 15. 333 recesserunt, cum minime ignorarent in Evangelio pariter legi: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt; ex quo intellexerunt non posse Spiritum S. a Patre procedere, quin procedat a Filio, propter ipsam inseparabilitatem, ut loquitur s. Augustinus divinae substantiae. Addatur patres minime illum Scripturarum morem ignorasse quaedam attribuendi certis personis, quae omni­ bus ex aequo conveniunt, ut cum dicitur de Filio: Erat lux vera, cum Pater et Spiritus Sanctus lux vera similiter sint. 35 J4) De Trin. lib. I. cap. 7. n. 17. immo in toto hoc capite fuse istud argumentum prosequitur. **) Cf. s. August, loc. cit. cap. 9. n. 19. ubi usitatam ejusmodi Scripturae loquendi rationem his verbis exponit: ..Propter in­ sinuationem Trinitatis, personis etiam sin­ gulis nominalis, dicuntur quaedam separatim, non tamen aliis separatis intelliguntur, propter ejusdem Trinitatis unitatem unamque substantiam, atque deitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti." Post clara adeo s. Augustini testimonia aliaquc non pauca, quae afferri possent, in quibus toties incul­ cat Spiritum S. a Patre et Filio procedere, esse Spiritum amborum, ab ambobus tam­ quam unico principio procedere etc., quis suspicari potuisset Filaret nobis objecturum fuisse auctoritatem s. Augustini, et latinos accusaturum, quod in novis editionibus ausu temerario corruperint s. Doctoris textum lib. XV. De Trin. cap. 27. n. 50, ut suae causae patrocinarentur? Causa accusationis est, quod bis ibi mutaverint vocem cogni­ tionis in vocem cogitationis contra omnium prope MSS. fidem. Jam vero observo I. me non propugnare agendi rationem editorum maurinorum, quin potius superius notavi, cum ageretur de textu s. Basilii, in quo contra omnium fere MSS. fidem faverunt potius causae graecorum quam latinorum, caeca ratione semper eorum lectioni standum non esse. II. Si fraude ac dolo atque ad patroci­ nandum causae latinorum dictam mutatio­ nem induxissent graeca fide, non admo­ nuissent omnes prope MSS. habere cogni­ tionis ejus. Adde fraudem cl dolum dotem esse propriam eorum, qui errorem tuentur, haereticorum scilicet cl schismaticorum. III. Nego suppositum, nempe hic s. Au- Justinum favere hacresi schismaticorum, sive legatur cognitionis sive cogitationis ; quod ut pateat, afferam argumentum, quod recitatis, non absque aliqua infidelitate, s.Doctoris verbis confectum est a Filaret, pag. 47: Eruamus, ait ipse, praecipuas ideas, quae sibi mutuo respondent: Scientia sive co­ gnitio — Pater, Verbum sive cogitatio — Filius, voluntas sive amor — Spiritus; vo­ luntas procedit a cognitione, ergo Spiritus procedit a Patre. Ast 1°. S. Doctor ex­ presse docet voluntatem seu dilectionem a cognitione seu cogitatione, quae est Ver­ bum, genitum a scientia, quae adumbrat Patrem, procedere, idcoque Spiritum S. pro­ cedere a Patre et Filio. 2°. Congruit sco­ pus s. Augustini, qui hic est ostendere dis­ crimen, quod intercedit inter generationem Filii et processionem Spiritus Sancti; quare nempe processio Filii sit generatio, non autem processio Spiritus Sancti. Utitur au­ tem similitudine animae nostrae, in qua ver­ bum, quod a scientia producitur, praeseferl imaginem et similitudinem scientiae seu conceptus, qui in mente est et a qua pro­ cedit; ex quo infert processionem Verbi esse generationem; contra vero voluntas, quae de cogitatione (seu cognitione) pro­ cedit, cujus officium est appetere, non praesefert cogitationis (seu cognitionis) imagi­ nem et similitudinem; ex quo concludit processionem Spiritus S. non esse genera­ tionem, etsi voluntas in sua processione de­ pendeat et a scientia et a cogitatione seu verbo. Legatur totus contextus, et hunc genuinum esse sensum hujus loci quisque percipiet. Et haec quidem juxta illud, quod dixerat in hoc ipso capite; nam n. 38. scri­ bit: ..Inter celera enim cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere Spiritum Sanctum, si ergo, in­ quam, et de Patre et de Filio procedit Spi- 334 351. Ad 2. Avi?. Ad probat. autem, D. Christus de morali loquitur mis­ sione simul et physica, C. de morali tantum, N. Loquitur enim Christus ut Deus, cum dicit: Mittam vobis Spiritum Sanctum; loquitur ut homo, cum addit: Epo rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis. Sic utramque missionem complectitur, quam simul graeci confundunt, dum ad solam mora­ lem reducunt 352. Ad 3. Dato etiam, quod Christus de scientia loquatur, cum dicit: Ille de meo accipiet, Neg. cons. Etenim, si Spiritus Sanctus, qui Deus est, de Filii scientia accipit, ergo non a se, sed a Filio hanc scientiam habet, adeoque a Filio emanat; scientia enim et essentia in Deo idem sunt, et qui unum a Filio accipit, alterum pariter accipiat necesse est. Ceterum quomi­ nus praecise de scientia, non autem de essentia sua, Christum locutum esse dicamus, secus ac Theophylactus, Maldonatus aliique autumant, obstant non solum allatae patrum sive graecorum sive latinorum interpretationes, sed etiam ipsae antiquissimae versiones, quas pariter protulimus, et quae hujusmodi effugium excludunt. 353- Ad Maldonatum quod spectat, energice respondet Petavius, osten­ dendo expositionem veterum, perinde esse illud: De meo accipiet, ac a me procedit, non solum probabilem, sed plane necessariam esse ex ipso contextu. Si enim, assentiente Maldonato, haec verba: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt, essentiam significant, cum Christus dixerit, ideo Spiritus Sanctus de meo accipiet, quia quaecumque habet Pater, mea sunt, hoc ipso patet, quod cum dixit Christus de Spiritu Sancto: De meo accipiet, de sua essentia ipsum locutum esse; non aliter autem Spiritus Sanctus de essentia Filii accipere potest quam procedendo. 354. Nec obstat quod loquatur in futuro, de meo accipiet; tum quia in aeternitate nulla successio est, ideoque vere potest dici accepit, accipit et ; i accipiet; tum quia Christus his verbis alludit potissimum ad externam pro­ cessionem Spiritus Sancti, quae in interiori fundatur, quaeque externae cujusdam efficientiae gratia fieri dicitur; quare cum Christus de hac externa mis- · sione loquatur, quae futura adhuc erat, futuri itidem verbo temporis eam exprimit. 36 1 355. Ad 4. D. Si Spiritus Sanctus non esset in processionis ordine secundus, C. secus, N. Jam vero, ut patet ex ipsa formula baptismi, Spini tus Sanctus ordine tertius est in ratione personae, ac proinde processionis ordine secundus; fieri proinde nequit, ut Spiritus S. gignat Filium, qui ordine ac processione anterior est ipso, etsi in activa generatione Patris nulla sit oppositio relativa cum Spiritu Sancto. ritus Sanctus, cur Filius dixit: de Patre procedit? M) Cf. Petav. §.7 et seqq. ubi frangit audaciam Crellii auctoritate Maldonati abutentis. De Trin. lib. IU. cap. 8. 356. Inflt. Sed si Spiritus Sanctus reipsa a Filio quoque procedit, quare Christus id aperte non tradidit? Quin potius, cum eum a Patre pro­ cedere affirmet, nonne in errorem nos induxisset, si res aliter se haberet? 357. Resp. 1°. Nostrum non esse in rationem inquirere, quare Chri­ stus his potius quam aliis verborum formulis usus sit in doctrina sua tradenda; 2U. Christum aperte satis et aequivalenter id docuisse in ipsis capitibus, ubi Spiritum Sanctum a se mitti affirmat, de suo accipere, et‘ se unum esse cum Patre, omniaque se habere cum Patre communia; 3°. ex hoc evinci necessi­ tatem magisterii semper viventis pro Scripturarum explanatione, verique earum sensus assecutione, ut graeci ipsi admittunt adversus haereticos omnes, qui auctoritate Scripturarum abutuntur ad suos errores cohonestandos. 37 358. II. Obj. 1. Per symbolum constantinopolitanum jubemur profiteri Spiritum Sanctum, qui a Patre procedit. Quod quidem evidens argumentum est veterem ecclesiam sic credidisse. Sane 2. cum s. Cyrillus posuisset in suis anathematismis Spiritum Sanctum proprium Filii esse, acriter vapulat a Theodoreto, nec tamen doctus et pius hic antistes in suspicionem hac de causa erroris venit, nec Cyrillus huic objurgationi quidquam respondit, sed 3· paulatim a persuasione hac sua recessit, et 4. ille perrexit avitam doctri­ nam tueri, sive in Epist. ad monasteria, sive in cap. VIII. epist. ad Rom. tum in I. ad Corinth. II. 12, ac in lib. ult. Haeret, fabul. cap. III. Atque hinc 5. factura est ut reliqui patres passim doceant Spiritum Sanctum a Patre procedere per Filium, 6. inter quos s. Athanasius, qui praeterea tum in Refutatione hypocrisis Meletii et Eusebii, tum in Quaest. sacris, Spiritum S. a solo Patre procedere testatur; sic etiam s. Basilius, Epist. XLI1I, s. Greg. nazianz. Orat. XXIV, ac ipse Cyrillus alex. lib. Π. in Joann, cap. III. Quorum 7. principiis imbutus s. Joann, damascenus non solum perpetuo Spi­ ritum Sanctum a Patre procedere docet per Filium, sed ad omnem tollendam aequivocationem, De fide orthod. lib. I. cap. VIH. aperte scribit: Spiritum Sanctum et ex Patre esse dicimus, et Patris Spiritum nominamus. At vero eum ex Filio esse non dicimus, Filii tamen Spiritum vocitamus. 38 Nec tamen 8. illi, aut ipse Photius ob hanc doctrinam damnati sunt, sicut ante ipsos nec Theodorus mopsuestenus nec Theodoretus. 9. Quare ecclesia graeca, 37) Quoniam vero nonnulli Maldonati verbis abutuntur, praestat ex eodem ratio­ nem afferre, quare Christus Dominus loc. cit. dicat Spiritum S. a Patre procedere, et non etiam a se: »Quia id, 'inquit, apud ho­ mines magis minuere quam commendare poterat ejus (Spiritus Sancti) testimonium. Cum enim de ipsomet ageretur, suspectum Spiritus Sancti testimonium videretur, si dixisset a se procedere, praeterquam quod, ut modo diximus, modestius ita loquitur." 38) Τό δέ πνεύμα τό άγιον, χαί έχ τού πατρός λέγομεν, χαί πνεύμα πατρός όνομάζομεν · έχ τού υιού δε τό πνεύμα ον λέ­ γομεν' πνεύμα δέ νίού όνομάζομεν. Frustra Hugo Etherianus spuria haec verba esse contendit, cum in omnibus MSS. repe­ riantur. 336 antiqnitntis tenacior quam latina, vnram et receptam a patribus doctrinam professa est, a qua per summum nefas recessit ecclesia latina. 49 3Ô9. Resp. ad 1. D. Ad excludendum maeedonianorum errorem, qui Spiritum Sanctum a Filio procedere docebant, sed non a Patre, C. ad ex­ cludendam processionem a Filio, A. Macedonian] enim, utpote arianorum surculi, cum tres gradus in personis divinis ponerent, autumabant Spiritum S. a Filio procreatum esse; ut igitur patres constantinopolitani directe huic impietati se se opponerent, adjecerunt in symbolo citata verba. Atque hinc est quod subséquentes patres solliciti semper in eo fuerunt, ut adstruerent Spiritum Sanctum ex Patre per Filium procedere, ut mox dicemus. ‘° A Filio vero illum procedere cum pro certo haberetur, synodus illa nihil de hoc decrevit. 360. Ad 2. D. Ex falsa suppositione quod Cyrillus his verbis Apolli­ naris et Macedonii impietates exprimeret, C. sensu catholico. A'. Hanc veram esse causam reprehensionis Theodoreti, liquet ex ejus Epist. ad mona­ steria, scripta adversus anathematismos s. Cyrilli quaeque lecta est in quinta synodo, cujus haec verba sunt: Blasphemat vero Cyrillus et Spiritum San­ ctum non ex Patre ipso procedere dicens, secundum Domini vocem, sed ex Filio esse. Iste vero Apollinaris seminum fructus est: propinquat vero et Ilis addit moschus metropolita Fila­ ret, op. cit. pag. 49. ex auctoritate s. Au­ gustini, Serm. CXXLX. de Tempore, ct Theodoreti Hist, eccles. lib. V. cap. 11, quorum alter gracce in Asia, alter in Africa latino eodem ferme tempore, ita ut neuter de allero sciret, scripserunt, decretum Dainasi ac totius concilii romani : ..Si quis non dixerit Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie sicut Filium de divina sub­ stantia, et Deum Verum, Dei Verbum, ana­ thema sit.“ Hinc exultai adversus catho­ licos. At bonus vir multipliciter labitur, ac 1°. in eo quod tribuat s. Augustino sermo­ nem CXXIX, qui spurius est et conflatus ex diversis operibus Nestorio faventibus; 2°. in eo quod assecuius non sit sensum decreti Dainasi in citato anathematismo, qui aperte eruitur, sive a Theodoreto, sive a consarcinatore sermonis Augustino tributi. Sic vero apud Theodoretum incipit confes­ sio fidei catholicae, quam Damasus papa in Macedoniam misit adPauliuum: Quoniam post concilium nicuenum hic error emer­ sit . ut quidam ore profano dicere au­ deant, Spiritum Sanctum per Filium fa­ ctum esse (το πνενμα τό άγιον γίγονεΐσ$αι διά τοΰ v'oû), anathematizamus eos ; atque eodem sensu postea subjungit anathemalismum modo prolatum, et alium: Si quis dixerit Spiritum S. facturam (ποίημα) ac per Filium factum, anathema sit. Auctor vero citati sermonis incipit: Credimus quoque sanctum Paracletum, qui nec Pa­ ter sit ipse, nec Filius, sed a Patre Fi­ lioque procedit; post quam confessionem et juxta hanc fidei confessionem adjicit anathematismos. Non igitur dictum est a Damaso, Spiritum S. ita a Patre procedere ul excludat ejus processionem a Filio, sed ad profitendam ejusdem cum Patre divinitatem, adversus errorem maeedonianorum. 4e) Compertum etiam est, arianos docuisse Spiritum Sanctum immediate a solo Filio tamquam per instrumentum esse pro­ ductum a Paire, cui errori refellendo pa­ tres insistebant. Inferius hujus assertionis, quae magnam affert iuccm ad dictiones pa­ trum explanandas, documenta dabimus. · j 1 337 Macedonii malignae culturae. 41 Ergo eatenus improbata est a Theodoreto Cy­ rilli sententia, quatenus ex ejus mente Cyrillus errorem Apollinaris et Mace­ donii praesefcrebat, non improbaturus, si alio sensu dixisset. Aliam vero esse mentem s. Cyrilli inutile est ostendere, cum id plane compertum sit 42 Exinde ratio habetur, cur nec Theodoretus ob hanc causam in suspicionem heterodoxae doctrinae venerit, et s. Cyrillus non institerit. 361. Ad 3- Neg. Tlaec gratuita calumnia graecorum est, quae ex omni­ bus operibus a s. Cyrillo post anathematismos conscriptis refellitur. Etenim Spiritum Sanctum procedere a Filio docet in Thesauro, assertione XXXIV, in Dialogis de Trinitate, ac praesertim dial. VII, ubi scribens in illa Joan­ nis verba: In hoc cognoscimus etc.43, infert Spiritum Sanctum non esse alie­ num substantive et sejunctum a Filio, quippe qui ex ipso, et in ipso, et ipsius proprius sit. Alibi saepe eadem repetit. 44 362. Ad 4. D. Sensu exposito, C. sensu graecorum schismaticorum, Ar. In omnibus siquidem citatis locis constanter docet, Spiritum Sanctum a Patre procedere, et ex Deo esse, ad respuendam haereticorum insaniam, qui eum Filii facturam existimabant. Hic satis sit ejus verba proferre ex lib. V. Haeret. Fab. cap. III. ubi prolatis apostoli verbis ex I. Cor. II: Nos enim non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, addit: Hac ratione cum Patre et. Fi\io eum semper conjungit (apostolus), cum creatura autem numquam conjunxit. Non enim creaturae partem illum esse novit, nec pri­ mam facturam nominat secundum Arii et Eunomii et Macedonii blasphemiam. 45 363. Ad 5. D. Id est, a Filio, particulam per loco a usurpantes, C. alio sensu, N. Quamcumque cavillationem diluerunt florentini patres, declarantes: Quod id quod sancti patres et doctores dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum Sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur Filium quoque esse secundum graecos quidem causam, secundum latinos vero princi­ pium subsistentiae Spiritus Sancti, sicut et Patrem. 46 Enim vero Nazianzenus, 4I) Collect. Concit. Labbaci, tom. V. coi. 505. *’) Apollinaris enim, adducto exemplo solis, radii ct splendoris, qui a sole per radium emittitur, Spiritum S. magnum, Fi­ lium majorem, Patrem maximum, diversos gradus in Trinitate statuendo, effutiebat, ut sicut Filius minor esset Patre, utpote na­ tus ex Patre, ita quoque Spiritus Sanctus esset Filio minor, quia procreatus ex Filio. Hunc vero sensum propositioni s. Cyrilli affingebat Theodoretus, ut eum carperet, pro livoris aestu quo erga praestantissimum doclorem agebatur. At omnem apollinarismi suspicionem s. Cyrillus, tam circa hoc quam Perrone, Praelectiones theolog. IV. circa alia doctrinae capita, a se repulit in secunda praesertim epistola, quam scripsit ad Successum, quae prostat tom. V. pag. 11. edit. Paris. 1638. 43) Epist. I. Joann. IV. 1344 ) Cf. Le Quicn, diss. cit. §. 4. 45) Ταύτητοι πατρί καί υίώ auro δια­ τελεί Ουντάττων, τή κτίοει δε où ΰννϊταίε πώποτε’ ού γάρ οϋδέν αυτό τής κτίΰεως μοριον, ουδέ πρώτον ποίημα ονομάζει, κατά τήν 'Λρείου, καί Εύνομίου, καί Μακεδονίαν βλαΟφημίαν, 4β) Apud Labb. Collect. Concit, loin. XIII. col. 1166. 22 338 Cyrillus, Epiphanius modo voces Filio sumunt, modo per Filium ; pro­ miscuas pariter in Scripturis has voces esse, exploratum est; ac demum ex­ plicavit orientalis ecclesia ecclesiae russorum anno 1752, ut refert Frantz.48 364. Ad 6. Feg. Siquidem primum opusculum nunc critici inter dubia, alterum Aero inter apocrypha ejusdem s. Doctoris opera recensent. 49 365. Ad 7. D. Et per illud ex Filio (έχ τον viov) s. Joannes damage, exclusit a Filio principalem causam divinarum processionum, quam graeci τήν προκαταρκτικήν αιτίαν (procatarcticam causam) appellant, C. processio­ nem ipsam, X. Nempe citatis verbis id unum vult s. Doctor, Filium non esse principium absque origine, sed solum esse principium Spiritus Sancti cum origine, eo quod solus Pater tale principium sine origine sit, cum omnia quae Filius habet, a Patre acceperit, et ideo confestim addit s. Joannes damascenus: Solus Pater principium est. Ita explicant hunc locum graeci ipsi doctores, Manuel Calecas, cap. XXXIX, Demetrius, De process. Spiritus S. cap. XI, Bessarion, in Orat. dogm. cap. VI. Sane noluisse per citata verba Joannem damascenum excludere processionem Spiritus Sancti a Filio, patet ex pluribus locis, in quibus expresse tradit. Spiritum S. a Patre per Filium produci vel procedere; sic in cap. De divinis nominibus, Pater dicitur per Filium producens manifestantem Spiritum 50; et rursum : Spiritum autem Filii, non tamquam ex ipso, sed tamquam per ipsum ex Patre procedentem 51 ; et in {De Trin. 47) Cf. Petav. qui 49) lib. VIII. Consulatur Maurinos editor ορρ. cap. 17. §. 2 et seqq.) fuse ostendit, innu­ s. Athanasii tora. IL seu vol. III. in admo­ meris prope, sive ex sacris litteris, sive ex nitione graecis patribus num. 2. productis exemplis, pro­ ad Refutationem hypocrisis etc. ubi tum ex materia ipsa, tum ex £, ex, styli varietate, tum ex tractandi ratione scri­ ideoque, quod consequens est, tantumdem ptoris hujus opusculi, quae orthodoxae piae- miscue sumi particulas ôter, esse, Spiritum dicere procedere, atque ex per per. et Filium a Patre Filio. que sententiae argutiis atque cavillis im­ pugnantur, ac demum ex veteribus codici­ 4S) V. P. Ignatii Frantz, S. J. in pra- bus ostendit hujus opusculi auctorem s. Atha- Super formulis graecorum et latinorum de confitenda Spi­ ritus Sancti processione, quae habetur in Thesauro Theologico Zaccariae tom. III. nasium non esse. Vid. pariter ib. monitum Jam vero hic auctor sub finem §. 3. haec rum nugarum, quot in eo reperiuntur, pa­ Solemnis ομολογία (confessio) ec­ clesiae orientalis pro ecclesia russorum quam graeci s oror em appellant suam, re­ centibus typis edita anno 1751. pag. 81. haec continet : θ,· φτμΐιν (Ίωανν. ά. ΐ.) ή γραφή · Ιν r<ô κόσμοι ήι>, καί ό κόσμο; ύι’ αύτοΰ Ιγίνετο, τοΰτ’ ttJtiv, Ιξ. αύτοΰ. Do­ cente Scriptura (Joann. I. io.) ,n mundo fuit, et per ipsum (Verbum) mundus factus est, hoc est: ab ipso. Lbi jam ante ocu­ los est, quemadmodum graeci bià et Ic. pro eodem sumere non vereantur. trem esse, suspicari possit; censet vero ha­ gena univers. Prof, dissert. habet: praemissura alteri tributo, cui titulus, opusculo, s. Athanasio Quaestiones aliae; ubi ait, neminem esse, qui Athanasium tanta­ rum quaestionum auctorem vixisse post ex­ orta certamina inter latinam et graecam ec­ clesiam. Idque sane luculenter evincitur 50) dià λόγου προβολεύς εκφαντορικού πνεύματος. 51 ) Jiat υιού όε πνεύμα, ούχ ως εξ αυ­ τού, άλλ' ώς όι αυτού εκ τού πατρός εχ· πορευόαενον. 339 fine Epist. ad Jordanem, aeternam Spiritus S. processionem diserte enuntiat his verbis : Spiritus Sanctus est ex Patre, siquidem per Filium procedit, non tamen filiationis more32; ct alibi passim. 53 366. Ad 8. Resp. quoad Joannem damascenum falso laborare supposito graecorum exceptionem, ut ex modo dictis patet. 367. Theodori vero mopsuesteni symbolum, quod exhibuit Charisins presbyter concilio ephesino, ac Theodoreti scripta, adversus s. Cyrillum ex­ arata, reipsa repudiata fuerunt; symbolum quidem Theodori a concilio ipso ephesino Theodoreti vero scripta partira rejecta sunt et retractata ab ipsomet Theodoreto, cum Cyrilli synodicas epistolas suscepit, ut animadvertit card. Norisius 55, ac demum in concilio oecumenico V. proscripta fuerunt 56 368. Photius damnatus non fuit, sive a romanis pontificibus sive a conc. VHI, etsi processionem Spiritus Sancti a Filio negaverit, quia ad evertendum ejus schisma synodus VIII. celebrata est, et in hoc principale factum incu­ buerunt romani pontifices, non quasi approbaverint ipsius errores. 369. Ad 9. Neg. antec. Ab iis enim 1°. quae ad fidem pertinent, eccle­ sia latina, seu potius ecclesia catholica deficere ne latum quidem unguem 52) Το πνεύμα το άγιον εκ τού πατρός γάρ, διά τον νίου καί λόγου προϊόν, οΰκ υίϊκώς δε . . . quae est epistola De hymno irisagio η. 28. 53 ) Ut in Dial, contra Manichaeos etc. Cf. Le Quien in nota ult. ad cap. 8. libri I. De fide orthod. ubi ostendit 1°. s. Joannem daniasc. ceteris patribus graecis apprime consentire in profitenda Spiritus Sancti pro­ cessione a Patre per Filium; 2°. non alio sensu eumdem negare Spiritum S. a Filio seu er. Filio esse, quam quo s. Maximus in Epistola ad Marinum presbyterum Cy­ pri scribit, latinos patres interpretandos esse, ubi Spiritum Sanctum ex Filio procedere asserunt, ut Filium esse Spiritus S. cau­ sam senserint ; οΰκ αιτίαν τον υιόν ποιούν­ ται τον πνεύματος. Unam enim noverunt cum Filii tum Spiritus Sancti causam, Patrem scilicet ; sed ut significent eum St’ αύτοΰ προίέναι, per ipsum prodire, atque hoc pacto substantiae cognationem et in­ differentiam exprimant ; id est, ad deno­ tandum Filium non esse causam principa­ lem (procatarcticam) Spiritus Sancti, cujusmodi solus Pater est. Cum hac ratione ca­ verent veteres, ne more ariano Spiritus Sancti productio in Filium praesertim re­ funderetur, et quidem actione quae a pa­ terna distincta sit. 3°. Ostendit, tum s. Joannem damascenum, tum reliquos antiquos patres docere, Spiritum S. a Patre per Fi­ lium progredi, ut illius actionis naturalis, qua Pater profundit Spiritum, nequaquam exsors sit Filius, quantumlibet Pater solus fons, oculus, scatebra, principium et auctor Spiritus habeatur; quin immo divina na­ tura, ut inlelligilur a Patre prius secundum ordinem originis communicari Filio quam Spiritui S.; illam in Filio quoque foecunditatem suam servare, quae incepit in Patre, prout eleganter expressit s. Gregorius naz. celebri illo effato: Unitas, a principio in dyada seu binarium progressa, in triade seu Trinitate constitit, μονάς απ’ αρχ^ί di δυάδα κινη^εΐβα μέχρι τριάδας ίΰτί, seu, ut ait s. Gregorius nyssenus, una Deitatis substantia, unus voluntatis optimae motus « Patre proficiscitur, per Filium progre­ ditur, et in Spiritu completur, duo πατράς παρορμώται, καί Sta του νΓοΰ πρόειβι, καί έν τω πνεύματι τελειοΰται. Μ) Cf. acta hujus concilii apud Labb. torn. ILI. coi. 690. ”) In Diss. De Synodo V. cap. 11. tom. I. opp. edit. Veron. 1729. col. 793. “) Actione VIII. can. XIH; apud Labb. tom. V. col. 578. 340 1 potuit nisi Christus promissis suis defuerit. Addo 2°. nec potuisse deficere ecclesiam latinam, quin cum ipsa ecclesia etiam orientalis defecerit, quae semper usque ad Photium cum ipsa in perpetua communione fuit; exploratum autem est, ecclesiam latinam. ut ex omnibus allatis monumentis constat, profes­ sam fuisse processionem Spiritus Sancti a Patre ac Filio; 3°. non potuisse eam recedere ab antiqua tide, quin ejusdem praevaricationis rea extiterit ecclesia graeca, quae solemniter in duobus conciliis oecumenicis lugdunensi II. et florentino eamdem doctrinam professa est: 4U. patres graecos nonnisi loquendi ratione, neque id constanter, a patribus latinis dissentire, quia quod latini exprimebant per verba a Filio, graeci dixerunt per Filium: sed quoad rem ipsam, per diversa verba significatam, apprime inter se convenire. Dixi neque id constanter, quia interdum patres graeci dixerunt Spiritum Sanctum proce­ dere a Filio, et patres latini interdum et ipsi dixerunt eumdem procedere per Filium. 3 5°. Graecos non posse, ad adstruendam suam sententiam, pro­ ferre aliquem ex graecis patribus, qui aperte neget Spiritum Sanctum a Filio procedere, nisi unum s. Joannem damascenum, qui non floruit nisi saec. IX; quo autem sensu id negaverit, ostendimus tum ex contextu ipso, tum ex aliis ejusdem patris parallelis locis, in quibus et ipse cum ceteris patribus docet. Spiritum Sanctum procedere a Patre per Filium: 6°. quod proinde conse­ quens est, graecos hallucinatos esse in vocibus illis per Filium, dum impu­ gnarunt latinos; et latenter, ut ita dicam, apud ipsos semper quosdam tenuisse errorem, qui antiquitus apud factiosos nonnullos obtinuit; quia, licet sectae extinguantur et transeant. apud pertinaciores aliquos semper aliquid sectae extinctae conservatur, donec data occasione foras erumpat, ut patet ex crimi­ nationibus objectis, ut vidimus, circa hunc articulum ecclesiae romanae, tum a monothelitis, turn ab iconomachis. ac demum a Photio ejusque fautoribus; et sic ratio redditur ejusmodi doctrinae, quae sensim sine sensu in ecclesia graeca invaluit. 58 Quod cum viderint graeci pii et docti, qui sincero animo 57) Ita passim s. Epiphanius et s. Cyrillus alexandr. qui aperte processionem Spiritus S. ex Patre et Filio repetunt. Ille quidem in Ancorato, cujus superius locum citavimus ex n. 67. ubi Spiritum S. tum a Christo Ικ τοϋ Χριστόν, tum num. 71. ab ambobus παρ' αμφοτίρωρ, Patre nempe el Filio procedere, bis in eadem pagina repe­ tit, et iterum Haer. LXIV. num. 8; tum Haer. LXII. num. 2 et 4 etc. Alter vero tum alibi tum in Dial. VIL De Trin. ubi Spiritum S. ex ipso Filio ίζ αϋτοϋ esse affirmat; et cap. 34. Thesauri, ex Patre et Filio procedere pro certo sumit, Ικ πατρόί, χαΐ υίοΰ. His addendus Didymus, cujus verba pariter retulimus. His addatur s. Gregorius nyssenus, qui Hom. III. in orationem dominicam inquit: Spiritus S. et ex Patre dicitur, et ex Filio esse per­ hibetur, ro &'e άγιον πνεύμα και ίκ τοϋ πατρό{ λίγεται, καί Ικ τοϋ υι’οΰ είναι προσ­ μαρτυρείται etc. Ε contra ex latinis patri­ bus non desunt, qui doceant Spiritum San­ ctum procedere per Filium. Sic Tertull. lib. Cont. Praxeam cap. 4. inquit: Spiri­ tum non aliunde puto, quam a Patre per Filium. 5S) Ubi obiter notandum, juges simulta­ tes graecorum adversus latinos fuisse exer­ citas, ex quadam aemulatione ob imperia- 341 t i I veritatem quaerebant, non dubitarunt errorem dimittere, et in ecclesiae catho­ licae unitatem redire.59 370. ΠΙ. Obj. Nisi Spiritus Sanctus a solo Patre procedere dicatur, plura sequerentur absurda: ac 1. quidem quod a duplici spiratione dimanet. 2. Quod Patris appellari possit nepos. 3. Quod magis distet a Patre quam Filius. 4. Quod prius hic sit genitus quam ille spiratus. 5. Quod Filius esset supervacaneum Spiritus Sancti principium, cum Pater per se sufficiens sit ejusdem principium·, ergo. 371. Resp. I. generatim. Cum de facto revelationis constet, frustra rationis falsa commenta objiciuntur. Quare, ne videremur ratione theologica, quae non omnibus probatur, dogma fidei adstruere, consulto abstinuimus ab afferenda illa, quae petitur ex eo quod, si Spiritus S. a Filio quoque non procederet, non distingueretur amplius realiter a Filio ipso, cum in divinis, juxta tritum scholarum effatum, omnia sint unum, ubi non intercedit relatio­ num oppositio : etsi haec ratio solidissima sit, et non solum a s. Anselmo et a s. Thoma, sed a nonnullis etiam patribus graecis afferatur. 00 Multo minus attendi debent, quae a graecis urgentur, quaeque magna ex parte a patribus ipsis jamdiu disjecta sunt. Ne tamen ea absque solutione dimittamus: 372. Resp. II. ad singula. Ad 1. Neg. Cum enim nulla sit inter Pa­ tris ac Filii spirationem realis oppositio, una est utriusque spiratio. Non duo proinde sunt Spiritus Sancti principia sed unum, quemadmodum Pater, Filius et Spiritus S. una sunt rerum creatarum causa, ratione unius ejusdemque omnipotentiae. 61 leni ipsorum urbem, quarum non pauca ipse Leo Allatius de suo scripsit De. eccle­ suppetunt exempla in antiquitatis monu­ siae occidentalis atque orientalis perpetua mentis. Nil mirum proinde, si amarulento consensione libros 1res, vol. I. in 4. Colon. animo causas dissensionis nectere numquam Agripp. 1648. Laudandum praeter eos sese exhibet Nic. Comnenus Papadopoli Creten­ fere destiterint. 59) Inter hos celebriores sunt Joannes sis, qui anno 1699. Patavii, ubi sacrorum Veccus seu Beccus, Gennadius, Bessarion, canonum erat interpres, vulgavit suas Prae­ Cydonius Demetrius, Niceph. Blemmyda notiones mystagogicas ex jure canonico; aliique bene mulli, quorum praeterea scri­ in quibus energice schismaticos impugnat. pta adversus graecorum errores partim ex­ Cf. Resp. V. sect. 3. §. 9 et seqq. ubi, quae hibet Leo AI latius in sua Graecia ortho­ spectant ad argumentum nostrum, compen­ doxa, duobus vol. in 4. Romae 1652 el 1659, dio collegit, el graecorum tricas dissolvit. 60) Cf. Petav. lib. VII. De Trin. cap. 3. partim Petrus Arcudius vol. I. in 4. Romae 1630, in op. cui titulus Opuscula aurea §.4; tum ibid. cap. 9. §. 11. ct seqq. A scotheologica. Inter eos, qui celeris palmam listis tamen ratio illa non admittitur, qui facile praeripuerunt in hoc argumento, emi­ contendunt distingui Spiritum Sanctum a net Manuel Calecas, Ord. Pracd. cujus li­ Filio, etsi ille ab hoc non procederet, eo bros IV contra errores graecorum ex graeco quod Filius ab intellectu, Spiritus Sanctus in latinum vertit Ambrosius camaldulensis; a voluntate procedat. Sed non video, utrum post alias editiones novam adornavit ex bi­ hoc solidius sit. bliotheca bavarica ac nolis illustravit Petrus 61 ) Cf. Petav. ibid. cap. 15. §. 12 et Stevartius vol. I. in 4· Ingolstadii 1608. Sic seqq. ubi ostendit non minus ex substantia J d H | 342 373. Ad 2. 3. et 4. Neg. pariter. Etenim, ut observat s. Thomae62, sicut generatio Filii generanti coaeterna est, sic processio Spiritus S. coae­ terna est suo principio; quare non prius fuit genitus Filius, quam Spiritus S. procederet, sed utrumque aeternum est. Hinc negamus Spiritum Sanctum Patris appellari posse nepotem, tum quia nepos filius est lilii, et Spiritus S. Filii seu Verbi filius non est, tum quia nepos non procedit immediate ab avo, prout Spiritus S. procedit a Patre 63; solo quippe ordine tertius est, qui qui­ dem ordo nihil in re aut tempore ponit. 64 374- Ad 5. Neg. denique sequelam et suppositum. Etenim quemadmo­ dum non valet haec argumentatio : Pater est sufficiens creationis causa; ergo neque Filius, neque Spiritus S. causa sunt creationis; sed potius dicen­ dum: Paterest creator: ergo et Filius et Spiritus Sanctus, qui eamdem habent cum Patre omnipotentiam ; ita non valet ratiocinatio : Pater est sufficiens Spi­ ritus S. principium; ergo Filius non est principium Spiritus Sancti, sed po­ tius concludi debet: Spiritus S. procedit etiam a Filio, cui omnia quae Pater habet, communia sunt, una excepta paternitate. 65 PROPOSITIO Π. Immerito graeci ecclesiam latinam corrupti symboli insimulant ob additamentum particulae Filio q ue. 375. Its in primis statutum fuit in concilio florentino graecis consen­ tientibus: Explicationem verborum illorum, Filio que, veritatis declarandae I ü1 μ liU’ » ! Filii Spiritum Sanctum procedere; el sic damasc. ; Nat. Alex. diss. 18. in saec. IX el X, adversus Photium aliosque graecos schi­ dissolvitur argutula graecorum objectio. smaticos; Bernard, de Rubeis Ord. Praed. i2) Part. L qu. 36. art. 3- ad 3. “) Petav. ibid. cap. 11. ostendit, quo Diss. hist. et dogut. de process. Spiritus sensu processio Spiritus Sancti mediata di­ S. etc. in opere, quod inscribitur Georgii catur ab aliquibus patribus, quod quidem seu Gregorii Cyprii cita, vol. I. in 4. Ven. 1753; aliae dissertationes inveniuntur in a nonnullis aliis videtur negari, cum tamen Thesauro theologico Zaccariae, tom. Ill; utroque modo dici possit Spiritum Sanctum sed praestat adire acta ipsa concilii florena Patre procedere. &’) Superius vidimus a macedonianis tini, apud Labb. tom. XIII. in quibus omnia, hanc prolatam esse difficultatem; eam vero quae ad quaestionem praesentem faciunt, repetere ac suam facere graeci recenliores plene discussa sunt, donec tandem veritate agnita graeci subscripserunt editae fidei de­ non verentur. to) Praeter graecos auctores, quos re­ finitioni, ibid. col. 1170. Vide etiam aureqm censuimus, consuli poterunt circa gravissi­ librum s. Anselmi, De processione Spiri­ mam hanc controversiam inter ceteros s.An- tus Sancti. Cf. etiam Galani clerici regul. selmus, in Monologio cap. 50 et seqq. ed. Conciliationes Eccl. Arm ena e cum Ro­ maur.; s. Thom. Contra gentes, lib. IV. mana, Romae 1658, tom. I. pari. II. quaesi. 9. cap. 24 el seqq., et in Summa quaest. cit. de Christo Filio Dei producente una cum superius; Bellarminus, lib. II. De Christo, Patre Spiritum Sanctum, ubi ex Scriptura cap. 20 et seqq.; Petavius, lib. VII. de ac patribus graecis ac latin is fuse ostendit Tritu; Le Quien, diss. I. in opp. s. Joann. hanc veritatem adversus armenos dissidentes. gratia, imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter symbolo fuisse appo­ sitam. 1 Jam que antea in concilio lugdunensi IL anno 1274. celebrato, latini et graeci simul intra missarum solemnia ad publice profitendam utriusque ecclesiae concordiam cecinere symbolum una cum declaratione: Qui ex Patre Filioque procedit. 376. His praemissis sic adstruimus enunciatam propositionem: Si qua ratio foret culpandi ecclesiam latinam ob insertam symbolo particulam Filioque, haec esse decretum concilii epliesini id prohibentis; atqui haec ratio nulla est; ergo. 377. Major hujus argumenti unanimiter a graecis admittitur, qui bene norunt, morem hunc, quidpiam , majoris declarationis gratia et ingruentibus haeresibus, adjiciendi symbolo apostolico, viguisse in ecclesiis, sive orienta­ libus sive occidentalibus, usque ad ephesinam synodum; ut ex certis histo­ ricis monumentis constat. 2 Eadem praeterea assertio patet ex eo, quod graeci nullam aliam objurgandi ecclesiam latinam causam proferant praeter ephesinum decretum. ‘) Sess. XXV. apud Labb. coi. 515. in­ tegra verba haec sunt: 'Eri 3ιοριζόμε9α την τών ρημάτων εκείνων άνάπτυ^ιν την καί εκ τού υιού χάριν τού την άλή9ειαν Οαφηνιθ9ήναι, ανάγκης τε τότε επικείμενης, 9εμιτώς τε καί ενλόγως εν τώ Ονμβόλω προςτε9ήναι. 2) Etenim symbolum apostolicum bre­ vius et simplicius, quam hodie, tribus pri­ mis ecclesiae saeculis, in omnibus eccle­ siis, iisdem pene verbis conceptum, viguit, sive in oriente, sive in occidente. Erat au­ tem ejusmodi: «Credo in Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum, uni­ cum Filium ejus, Dominum nostrum. Qui natus est de Spiritu Sancio ex Maria Vir­ gine. Crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus. Tertia dic resurrexit a mortuis. Ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mor­ tuos. Et in Spiritum Sanctum. Sanctam ecclesiam. Remissionem peccatorum. Carnis * resurrectionem.· Quod quidem in sua sim­ plicitate, seu nulla auctum declaratione, ad plura saecula servavit ecclesia romana. Ec­ clesia ravennatensis, teste s. Petro Chrysologo, in Sermonibus in symb. Apost. addébat vitam aeternam. Absque his postremis verbis retinebat ecclesia taurinensis, ut testatur s. Maximus, Hom. in traditione symboli. Ecclesia aquilejensis, teste Rufino in Exposit. symboli, inter opera s. Cy­ priani, addebat ad primum articulum: invi­ sibilem et impassibilem, ac postea: descen­ dit in inferna, in fine: hujus carnis re­ surrectionem. Sic in ecclesia africana au­ ctum quinque verbis exhibet s. Augustinus Serm. CCXII et seqq., et in ecclesiis hispanicis, ut illud recitat Elherius, episc. uxamensis, lib. I. Adversus Elipandum, arch, toletanuin, anno 785. ad secundum ar­ ticulum videmus adjectum: Deum; ad quar­ tum: passus; sic postea inveniuntur verba: descendit in inferna, resurrexit vivus, ad dexteram Dei Patris omnipotentis, eccle­ siam catholicam, remissionem omnium pec­ catorum, et vitam aeternam. Eadem viguit quoad verba varietas in symbolis ecclesiarum orientalium. Symbo­ lum commune non differebat a symbolo communi recepto in occidente superius re­ citato, nisi in duabus voculis: Credo in unum Deum ct in unum Dominum etc. Ceterum in formula ecclesiae alexandrinae et ecclesiae hierosolymitanae plura sunt ad­ jecta; prima videri potest apud Socratem Hist, eccles. lib. I. cap. 22; et Sozom. lib. II. cap. 27. altera apud Touttëe in edit. Opp. s. Cyrilli hieros. post catechcsim V. Hac vero varietate nihil obstante numquam in­ ter ecclesias interrupta pax est. Cf. De Ru­ beis op. cit. diss. II. cap. 1. V u 344 378. Minorem vero ut evincamus, juverit afferre tum motivum tum verba ipsius memorati decreti. Motivum edendi ejusmodi decretum fuit symbolum a nestorianis interpolatum, quodque ephesiuae synodo obtulit Charisius presby­ ter, et quo plures incaute decepti fuerant. Quo recitato, ad omnem ejus­ modi deceptionis occasionem in posterum tollendam ephesina synodus decre­ tum emisit liis verbis conceptum: Statuit sancta synodus, alteram fidem nemini licere proferre, aut conscribere, aut componere, praeter definitam a sanctis pa­ tribus, qui in Nicaea cum Spiritu S. congregati fuerunt. Qui vero ausi fue­ rint aut componere fidem alteram, aut proferre, vel offerre converti volentibus ad agnitionem veritatis, sive ex gentilitate, sive ex judaismo, sive ex qualicum­ que haeresi; hos quidem, si sunt episcopi aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clericatu decrevit: si vero laid fuerint, anathemati subjici.3 379. Vel igitur per alteram fidem, ut plures contendunt, concilium in­ tellexit fidem contrariam, aut diversam a fide tradita in symbolo nicaeno, et tunc evidens est ipsum non vetuisse illud additamentum, quo solum expres­ sius declaretur eadem fides, in eodem nicaeno symbolo contenta, cujusmodi profecto est illud propter quod nobis graeci litem movent. Vel per alteram fidem intellexere patres ephesini presse quamcumque ulteriorem declarationem symbolo addendam, et tunc ex facto ipso patet, decretum non afficere, nisi peculiares ac privatas personas sive individua; alioquin orientales et graeci ipsi primi fuissent hujus decreti violatores. 380. Etenim I. concilium chalcedonense, quod post ephesinum celebra­ tum est, etsi renovaverit sanctionem ephesinam, attamen propter illos, qui Spiritui Sancto repugnabant, commendat additamenta facta a centum quinqua­ ginta patribus constantinopolitanis, et ipsum symbolum ab iisdem auctum recepit, et in usum communem totius ecclesiae deduxit. 4 ’) Act. VI. ap. Labb. tom. III. coi. 689. Sic porro sc habet graecus textus: ώριοεν ή αγία ΰύνοδος, έτεραν .-τίΰτιν μηδενί εξίΐναι προςφίρειν ηγουν Ουγγράφειν, η Gvvrt■9ϊναι παρά τήν όριΰΰεϊΰαν παρα τών άγιων πατέρων τών ίν rjj Ρ»ιχαίων ΟυνελΘ όντων 6υν άγίω πνευματι' τού·; δε τολμώντας η Ovvriÿtvai ΛιΟτιν έτέραν, ήγουν προχομίζειν, η προςφερεεν τοΐς ε&έλονΰιν επιΰτρέφειν εις έπίγνωΰιν τής αλήθειας, ή έζ ίλληνιΟμού, ή ίονδαίΟμοΰ, η έξ αίρέΰεως οίαςδηποτούν, χ. τ. λ. *) Eutychiani enim, sab praetextu ad­ haerendi formulae seu symbolo nicaeno, re­ jiciebant additamenta huic symbolo facta a concilio constantinopolitano I. ut sic facilius suos errores tegerent. Hinc patres synodi chalcedonensis, celebratae anno 451. nempe post concilium ephesinum, machinationem omnem haereticorum contra veritatem claudere volentes, ut ibid. legitur, actione V. decreverunt: -Ante omnia, fidem integram et intemeratam permanere trecentorum de­ cem et octo sauctorum patrum (nicaenorum) doctrinam confirmantes, quae de substantia Spiritus Sancti a patribus centum quinqua­ ginta postea congregatis in regia civitate (Constantinopoli) tradita est propter illos, qui Spiritui Sancto repugnabant. ' * Apud Labb. tom. IV. coi. 565. Integrum decretum legi meretur. Et ex eo tempore facium est commune ecclesiae orientali universae sym- 345 381. Π. Ecclesiae orientales non solum symbolum constantinopolitanum susceperunt, quod etiam nicaenum dictum est, sed praeterea ipsum inserue­ runt fidei formulae. 382. III. Non obstante lege epheSina, peculiares vigebant fidei formulae antiochena, hierosolymitana, philadclphiensis, ab utraque sive nicaena, sive constantinopolitana formula discrepantes, quin tamen violatae logis ecclesiae accu­ satae fuerint, sive ab ecclesiis ceteris orientalibus, sive ab ecclesiis occidenta­ libus, quae semper retinuerunt in sua simplicitate symbolum apostolicum pro instructione catechumenorum atque in ritu baptismatis, neque inseruerunt symbolum liturgiae. 383. IV. Eadem lege non obstante licitum sibi duxerunt orientales novis ingruentibus haeresibus, monothelitarum praesertim et iconomachorum, pro­ lixioribus verbis formulas nicaenam et constantinopolitanam exponere ad rectam fidem profitendam, atque se ab omni erroris suspicione purgandos, ut patet ex actis synodorum generalium VI. et VU. immo a Tharasio episcopo constantinopolitano fidei formula ad patriarchas transmissa est hoc addita­ mento: Et in Spiritum Sanctum Dominum vivificantem, qui ex Patre per Filium procedit. 6 384. V. In ordinatione episcoporum graeci tres fidei professiones ad instar symboli emittunt, seu ipsum constantinopolitanum symbolum adjectio­ nibus pluribus locupletatum recitant. 385. Si igitur orientalibus et graecis licuit, inconsulta sede apostolica praefatas declarationes symbolo nicaeno adjicere, et in usum communem dedu­ cere, diversas fidei professiones componere nicaenae fidei consentaneas justis de causis, non obstante decreto ephesino; argumentum ineluctabile est, ipsos vel legem ephesinam interpretatos esse de additamentis fidei nicaenae conbolum constantinopolitanum, quod nondum lio, prout postea idem factum est in conci­ receptum universim erat in usum praeser­ lio chalccdoncnsi una cum recitatione sym­ tim lilurgicum. Quae quidem agendi ratio boli constantinopolitani; ibid. patrum chalcedonensium ineluctabile suppe­ ditat argumentum ecclesiae occidentali ad s) Quod idem est, ut ex dictis patet, defendendam declarationem eidem symbolo ac dicere: ex Patre FUioque procedere. insertam per verba Filioque. Dixi eccle­ Cf. act. IV. et act. X. conc. conslantinoposiae universae orientali commune effectum lilani III. apud Labb. tom. VI. col. 6S1 et symbolum constantinopolitanum; nam ec­ seqq. et col. 841 et seqq. nec nou act. IIL clesiae occidentales, praesertim romana, ad­ •conc. nicaeni IL ibid. tom. VII. col. 163. huc perstiterunt in simplicitate symboli apo- Verba autem seu fidei professio ad rem slolici per plura saecula. Concilium autem nostram quod attinet haec sunt: Καί εις το ephesinum per symbolum nicaenum intel­ πνεύμα τό άγιον, rd κύριον και Ζωοποιούν, lexisse symbolum illud presse sumptum το Ικ τοΰ πατρός, δι υιού Ικπορευόμενον. absque additamentis symboli constanlino- Eadem ratione haec ipsa verba leguntur in politani, compertum fit ex recitatione ejus­ collatione Harduini, quae omnium accura­ dem symboli nicaeni facta in eodem conci­ tissima censetur, tom. IV. coi. 132. 347 346 trariis, vel eam spectasse ut sanctionem disciplinarem, a qua, gravi urgente necessitate licitum esset sin privatis personis, saltem ecclesiis, ubi haec vige­ bat necessitas, recedere. Frustra igitur crimini vertunt ecclesiae latinat», quod eadem libertate, qua usa est ecclesia graeca, ipsa utens, urgente eadem necessitate, hanc declarationem admiserit in symbolo constantinopolitano; mnlto vero minus accusari poterat ecclesia romana, quae, utpote omnium ecclesiarum mater et magistra, ut declaratur in concilio florentino, suprema pollet in ecclesias omnes potestate. 386. Deinde compertum est, a saec. VI. ecclesias hispanicas, ex occa­ sione conversionis gotborum ad catholicam iidem, qui secum ex oriente erro­ res detulerant arianorum, macedonianorum et eunomianorum, Filium minorem Patre, ac Filio minorem Spiritum Sanctum, factumque a Filio profitendum, qui praeterea negabant Spiritum Sanctum a Filio procedere, statuisse, ut caneretur ad exemplum graecorum intra missarum solemnia symbolum fidei, particula Filioque adauctum, quo et fides vera manifestum testimonium habeat.56 Nec tamen vel accusatae sunt ecclesiae hispanicae a graecis violati decreti, neque se ab illis separarunt. Compertum pariter est ecclesias gallicanas saec. VHJ. ex occasione iconomachorum, qui accusabant latinos haereseos, eo quod profiterentur Spiritum S. a Patre et Filio procedere, hoc additamentum adoptasse una cum ritu liturgico Hispaniarum, ac sensim dein sine sensu ecclesias Germaniae et Italiae idem exemplum secutas esse 7, quin propterea a graecis catholicis accusatae sint ecclesiae istae tanta saeculorum intercape­ dine. Cur igitur Michael Cerularius inde ansam arripuit schisma faciendi ab ecclesia romana. eo quod ipsa, nonnisi ante paucos annos symbolum tan­ dem admiserit cum additamento, et canere coeperit in missa uniformitatis gratia cum ceteris occidentalibus ecclesiis? 8 Soline ecclesiae romanae non licuit, quod et orientalibus et occidentalibus ecclesiis semper licitum fuit? 5) Haec synodus toletana ΙΠ. celebrata est anno 589. sub Reccaredo rege; in hujus can. III. anathemate percellitur qufcumque Spiritum Sanctum non credit, aut non crediderit a Patre et Filio procedere ; cumque non dixerit coaeternum esse Pa­ tri et Filio et coaequalem. Ex quibus palet Gothos ante suam conversionem professos esse processionem Spiritus Sancti a solo Patre. Hinc eadem synodus, capitulo 2." haec statuit: »Pro reverentia sanctissimae fidei, el propter corroborandas hominum in­ validas mentes, consultu piissimi et glorio­ sissimi domini nostri Reccaredi regis, san­ cta constituit synodus, ut per omnes eccle­ sias Hispaniae vel Galleciae secundum for­ mam orientalium ecclesiarum concilii con- stantinopolitani, hoc est, 150 episcoporum symbolum fidei recitetur; ut, priusquam dominica dicatur oratio, voce clara a populo decantetur, quo et fides vera etc.“ Cf. Labb. tom. V. coi. 10 et 1009. Hanc additionem retinuerunt et propagarunt subséquentes synodi hispanicae. 7) Cf. De Rubeis diss. cit. cap. 4. §. 2 el seqq. 8) Certum est Leonem III. aegre tulisse additionem symbolo appositam, et indicasse legalis Francorum modum eamdem tollendi asymbolo; sed nihil profecit. Consuli pos­ sunt acta collationis istius apud Baronium ad annum 809. n. 54 el seqq. Romana enim ecclesia tenacissima semper fuit antiquila- Violati praecepti solane rea erit ecclesia romana, eo quod inconsultis graecis particulam illam admiserit, et immunes erunt ab hoc crimine ecclesiae orien­ tales, quae, inconsulta ecclesia romana, tot admiserant additamenta? 387. Concludendum igitur est nullam prorsus rationem esse criminandi ecclesiam latinam ob adjectam declarationem symbolo nicaeno, deductam ex decreto ephesino, tum quia, ut longe probabilius est ex dictis, decretum non afficit nisi solas formulas fidei nicaenae professioni contrarias aut diversas; tum quia si respicit etiam declarationes nicaenae professioni consentaneas, non afficit nisi privata individua seu peculiares personas, non autem ecclesias ipsas, urgente praesertim gravi causa, ut ex factorum ineluctabilium serie colligitur, et ex perpetua ipsa agendi ratione eorumdem graecorum; multo vero minus nunc ob ejusmodi declarationem culpanda ecclesia latina est; cum a duobus oecumenicis conciliis admissa atque approbata sit, quae eadem ac ephesinum potestate et auctoritate gaudent. 388. Seu quod idem est, immerito graeci ecclesiam latinam corrupti symboli insimulant ob additamentum particulae Filioque. DIFFICULTATES. 389. Obj. 1. Lex ephesina lex generalis fuit ab universa ecclesia, in concilio congregata, statuta, et communis universae ecclesiae ; ergo nonnisi ab eadem ecclesia universali abrogari seu mutari poterat. 2. Frustra propterea vel exemplum concilii chalcedonensis vel alterius cujuscumque oecumenici concilii adducitur, eo enim ipso quod oecumenica essent ejusmodi concilia, poterant legem ephesinam tum interpretari, tum. eidem derogare. 3. Frustra pariter ceterarum formularum exempla urgentur, cum istae non essent fidei professiones universae ecclesiae communes, sed particulares. 4. Ilinc patet, quare ecclesia graeca toleraverit factum additamentum ab ecclesiis sive hispanicis, sive gallicis, vel germanicis, reclamaverit vero tamquam de violato praecepto adversus ecclesiam latinam, cum romanus pontifex illud commune ecclesiae occidentali fecit. 390. Resp. ad 1. D. Quae haberet pro objecto formulas fidei, nicaenae fidei contrarias vel diversas, C. formulas declarativas ejusdem fidei in sym­ bolo nicaeno contentae, vel N. vel subdist. quae afficeret privata indivi­ dua, C. ecclesiam vel ecclesias, legitima causa urgente, N. Responsio con­ stat ex dictis in probationibus, quibus edocemur non alio sensu ecclesias orientalem et occidentalem decretum illud intellexisse. Sane oecumenica recensita concilia admiserunt et approbarunt fidei professiones ab episcopis confectas et conciliis oblatas, quod non fecissent, si stricto illo sensu quo graeci recentiores intelligendum contendunt, intellexissent decretum ephesinum. lis, ncc nisi, ut plures volunt, sub Benedicto VIII. anno 1014, ut initio hujus capi- lis diximus, adoptatum symbolum cum ad­ ditamentb esi. 348 349 391. Ad 2. AV/;. Ex his enim conciliis quae renovarunt et confirmarunt ephesinum statutum, semper magis patefit sensus illius legis, alioquin concilia illa non derogassem eidem legi in ipso facto confirmationis. Si his addantur ex­ pressae declarationes duorum conciliorum oecumenicorum, lugdunensis Π. et flo­ remini. res plane confecta est; nec quidpiam ulterius graeci habent quod reponant. 392. Ad 3. ΑΓφ. Quia cx his pariter elucet sensus in quo majores nostri acceperunt decretum concilii ephesini ; si enim ad verbum, ut praefertur, seu ad litteram vellemus illud resecare, istae quoque formulae particulares a quo­ vis confectae et ab ecclesiis particularibus admissae, totidem fuissent viola­ tiones ejusdem decreti; cum vero et istae confectae fuerint atque in usum deductae a particularibus ecclesiis, quae postea a conciliis occumenicis san­ citae sum et approbatae, evidens est, alio omnino sensu ab eo quem graeci autumant, decretum illud confectum fuisse. Adde, quod si lex illa in sensu graecorum communis fuisset toti ecclesiae, seu universae ecclesiae imposita et constituta, multo minus ecclesiis particularibus licitum fuisset ab illa recedere. 393. Ad 4. A>«7. conseq. Verum motivum hujus reclamationis fuit tum denegatlo tituli patriarchae oecumenici ex parte romani pontificis, quem frustra Michael Cerularius ab eodem sibi concedi expetierat, tum latum in se per­ vicaciae nomine anathema a legatis pontificis. His commotus Cerularius schisma instauravit, ad quod cohonestandum post plures alias causas, et hanc intexuit de corruptione symboli; nullum vero ipse cum contribulibus suis delictum reperisset, si titulum exoptatum obtinuisset. 9 394. In st. 1. Illicitam esse in symbolo adjectionem et legi ephesinac contrariam agnovit ipse Leo III. rom. pontifex, qui. referente Anastasio bibliothecario in ejus vita, num. 410- pro amore et cautela orthodoxae fidei, fecit scuta argentea duo, descripto in utrisque symbolo, in uno quidem litteris graecis, in altero vero latinis w, nec tamen adjectionem Filioque apposuit; censuit igitur orthodoxae fidei cautelam id exposcere. 2. Idque merito, tum quia bene noverat patres constantinopolitanos verba qui ex Patre procedit accepisse ex ipsismet Domini verbis, quae in Evangelio leguntur, Joann.XV.26. ’) Cf. De Rubeis diss. cil. cap. 5. num.2; et De Feller, Dictionnaire historique, art. Michael Cerularius. Io) Edit. Franc. Blanchinii, cf. Baron, ad ann. 809. num. 62. Frustra hinc collibebat Pholius Lcouem III. sensisse, Spiritum S. a solo Patre procedere. Hanc enim ca­ lumniam dispellunt verba ejusdem pontifi­ cis, quae in collatione cum synodi aquisgranensis legalis protulit. Da sentio, inquiebat loquens de processione Spiritus S. a Patre ac Filio, ita teneo cum omnibus au­ ctoribus et sacrae Scripturae auctorita­ tibus. Si quis aliter de hac re sentire vel docere voluerit, defendo (inhibeo). Et. nisi conversus fuerit et secundum hunc sensum tenere voluerit, contraria sentien­ tem funditus abjicio. Quid clarius? Ita­ que nonnisi cujusdam temperamenti gratia nolebat prudentissimus pontifex, ut sym­ bolo tunc temporis insereretur particula Filioque. ’ I nec proinde debuisse Christi vocibus aliquid interseri 11 ; tum 3- quia sciebat romanum pontificem non potuisse, aut saltem non debuisse praetermisso con­ silio ceterorum patriarcharum, qui cum ipso divinum habent regimen eccle­ siae, communi symbolo quidpiam adjicere. Ergo. 395. Resp. Ad 1. D. Id est, pacis et oeconomiae gratia adjectionem Filioque in symbolo, sua cura descripto, Leo III. inserere noluit, C. quasi illicitam putaret, N. Quod si, referente Anastasio, pro amore et cautela orthodoxae fidei Leo III. voluit describi symbolum in tabulis argenteis, id cavit, ne liberum cuique esset symbolo addere quidpiam, vel quidpiam ex eo minuere, ne hujusmodi additionibus aut imminutionibus aliquid aut irreperet aut tolleretur, quod fidem orthodoxam laederet atque corrumperet. 12 396. Ad 2. Neg. Ad priorem probationem, neg. patres constantinopoli­ tanos ipsa verba Christi Domini, prout ea in Evangelio leguntur, usurpasse; sed solum sensum retinentes verba alia ipsi adhibuerunt. Sane verba Christi, prout jacent in Evangelio, haec sunt: Qui a (τιαοά) Patre procedit13, in symbolo autem : Ex Patre procedentem. 14 Quod si patribus constantinopolitanis licuit Christi verba in alia mutare, quidni licebit ecclesiae romanae voculam unam interpretationis ergo subjicere? Eo vel maxime quod synodus VII. ac totus Oriens permiserit Tharasio haec ipsa verba Domini duabus vocibus δι viov, per Filium, interpolari? Et ante ipsum Epiphanio absque corruptionis peri­ culo licuit, tum in Panario tum in Ancorato, de Spiritu Sancto profiteri: Qui ex Patre Filioque procedit?13 397. Ad 3. seu ad alteram probationem resp. I. Neg. suppositum, sci­ visse nempe romanum pontificem, a se non posse, in iis praesertim quae ad disciplinam pertinent, aliquid decerni pro universa ecclesia, eo vel maxime quod concilia ipsa oecumenica totam vim suam habeant, ac robur acquirant a confirmatione romani pontificis, cujus rei luculentum exemplum suppeditat canon XXVIII. concilii chalcedonensis, qui per plura saecula nullam vim habuit, resistentibus romanis pontificibus; de quo suo quidem loco dicemus. Sed et hoc dato resp. II. Diet. Et cx hoc ad summum conficeretur, incon­ sultis patriarchis non decuisse romanum pontificem sancire, ut adjectio illa admitteretur ab universa ecclesia, Tr. ab ecclesia occidentali, cujus ipse patriarcha est, Λ’. Numquam vero romanus pontifex, etsi, utpote totius ecclesiae caput, id praecipere potuisset, coëgit ecclesiam orientalem ad admit·') Et hoc ipsum opponit Filaret, op. cit. pag. 33. at quam inepte, patebit ex re­ sponsione. **) Cf. De Rubeis loc. cit. *3) Ο παρά τού πατρός εκπορεύεται. Η) 7ό εκ πατρός εκπορευόμενο?, οχ quibus liquet mutatam a patribus constan- tinopolitanis particulam παρά in ex, tum tempus εκπορεύεται in participium exπορευόμενον. *5) 7o παρά τού πατρός, καί τού υιού έκπορευόμε?ο?. Cf. Le Quien, diss. cit. num. 38. 350 tendam hanc declarationem, sed solum annuit votis episcoporum occidentalium in ea permittenda, ac postea adoptanda. Ceterum tum in concilio lugdunensi, tnm in concilio tlorentino orientales liberi declarati sunt circa admissionem hujus particulae; quod denuo confirmavit Clemens VIII. 16 Addendum prae­ terea est, orientales, inconsulta romana ecclesia et episcopis occidentalibus, in concilio constantinopolitano I. plura adjecisse symbolo nicaeno; iisdemque inconsultis, in usum communem ac in liturgiam invexisse. Eodem itaque jure usi sunt occidentales episcopi, ac praesertim romanus pontifex, ad­ optando additamentum, inconsultis orientalibus, et in usum deducendo in liturgia. 17 AD EA QUAE DICTA SUNT SCHOLLI COMPLECTENS. fi n 398- Ne in re tanti momenti, cujusmodi est ineffabile et augustum Tri­ nitatis mysterium, alicui subesse possit ex ignorantia ac defectu rectae notio­ nis, errandi periculum, tum ut nonnulla enucleatius exponantur, quae in tractatus decursu vix attigimus, operae pretium duximus nonnulla adjicere scholia, quibus ea, quae dicta sunt de processionibus, relationibus aliisque id generis, illustrentur juxta catholicam doctrinam et communem doctorum sensum. SCHOLION I. 399. Binae processiones admittendae sunt ac binae origines, generatio et processio: et quod consequens est quatuor relationes, paternitas, filiatio, spiratio activa et spiratio passiva. Duas namque dari origines ex Scripturis constat. Nam Filius genitus dicitur a Patre (Ps. II. 7.), et Spiritus Sanctus ,e) In concilio lugdunensi imperator Mi­ chael Palaeologus postulavit, ut ecclesia sua symbolum semper dicat. prout dice­ bat illud ante schisma usque in hodiernum diem, quod tum a pontifice, tum ab episco­ pis ipsi concessum est. Sic in concilio florentino, nemine ex latinis repugnante, graeci dixerunt: Additionem nequaquam omnino nos recipimus; sed concedimus vobis, ut eam habeatis in ecclesiis vestris. Clemens vero VIII. Bulla XXXIV. §. 6- de­ crevit, ut graeci credere teneantur Spiri­ tum S. ex Filio procedere: sed non tenean­ tur pronunciare, nisi subesset scandalum. Cf. Le Quien, diss. cit. num. 38. Ex dictis palet, frustra Marcum Anton, de Dominis, lib. VIL De Republ. Christiana, cap. ίθ. affirmare periculosum quidem esse, non ta­ men haereticum, illam processionem negare. Quod mirum esse non debet in homine apostata, infallibilitatem oecumenicorumcon­ ciliorum minime agnoscente. IT) Circa hoc additamentum praeter au­ ctores superius citatos consuli potest Franc. Xaver. Piaccvich S. J. in Controversia seu colloquio Latinum inter et Graecum de additione particulae Fi lio que ad sym­ bolum fidei, quae exstat in Thesauro theol. Zaccariae, torn. ΠΙ; nec non erudita Dis­ sertatio Christiani Lupi Ord. s. August, tom. I. Synodorum generalium, edit. Vcnet. 1724. 35 ί 1 procedere (Joann. XV. 26.). Patris nulla est origo. Ipse enim divinarum omnium originum fons est seu, ut graeci loquuntur, causa procatarctica, ut suo loco adnotatum est, quam nos principium summum vocamus; ingenitus proinde Pater dicitur, improductus et innascibilis. 1 400. Has autem processiones fieri debere per actiones, ut vocant, im­ manentes, intimas nimirum Deo, seu intra Deum manentes, nemo est qui dubitet, ac per hoc distinguuntur ac differunt ab actionibus transeuntibus ad extra seu externis, cujusmodi sunt res creatae omnes, quae exterius a Deo producuntur. Actiones item immanentes ex theologorum doctrina non sunt nisi duae, intclligere et velle, propter summam Dei perfectionem , qua omnia, quae a Deo cognoscuntur, unico ipse actu comprehendit; omnia, quae ab eo probantur, unico pariter ipse voluntatis actu complectitur. 401. Ex quo theologi plerique inferunt, principium proximum processio­ num neque divinitatem esse per se spectatam, neque hypostasim aut relatio­ nem, quae divinas potius processiones supponunt; sed intellectum et volun­ tatem, quatenus facultates notionales sunt. Scripturae enim et patres passim Filium Verbum et Sapientiam vocant, quae spectant ad intellectum; Spiritum Sanctum vero Amorem, Caritatem, Gratiam ut plurimum dicunt, quae quidem voluntatis sunt. Cum insuper Filius terminus adaequatus sit intellectus, utpote qui eum exhauriat quemadmodum et Spiritus Sanctus, qui totam exhau­ rit voluntatis foecunditatem, divinae voluntatis terminus est adaequatus, quamobrem clare colligitur, quare nec plures nec pauciores divinae processiones sint quam duae commemoratae.2 ’) Immerito prorsus Joann. Nepom. Paul. Oischinger in libro edito conira philosophi­ am Gûntheri inscripto: Philosophia Giintheriana, 1852. pag. 263. habet : ..Descen­ dentia (id est, origo unius personae ab al­ tera) conceptum immanendae ac proinde unitatem excluderet, quia genita persona propriam existentiam acquireret. Propter coexislentiam potest constructio (Trinitatis) inchoari a quavis persona, et propter perichoresin semper binae personae agunt in tertiam, sive potius Pater in Spiritu Sancto agit in Filium, et Filius in Spiritu Sancto agit in Patrem, Spiritus Sanctus agit in utroque sicut uterque agit in ipso. Hinc ait Scriptura (Eccli. I. 9.) Ipse (Allissimus) creavit illam (sapientiam) in Spiritu San­ cto. Ubi sapientia est ipsa secunda persona, Spiritus vero Sanctus tertia persona Trini­ tatis.· At hoc vere est notionem doctrinae sanctissimae Trinitatis evertere. ·) Nemo est qui nesciat rationem, qua divinae personae produci dicuntur (utrum scilicet immediate a natura, an mediate tan­ tum ab intellectu et voluntate), quatenus cogitatione distinguuntur a divina essentia, non attingere dogma ipsum, sed diversas in scholis obtinuisse ac oblinere sententias; etsi alia aliis probabilior sit ac magis com­ munis. Quod quidem observo, ne sociniani vel rationalislae, quibus hae sententiae non probantur, ansam sumant, ut passim ab ipsis fit, indidem impugnandi dogma ipsum, quod integrum semper subsistit, etsi modus exponendi has productiones seu processio­ nes, qui apud theologos obtinet, rejiceretur. Cf. Suarez, Ile Trin. lib. I. cap. 5. Sic non desunt, qui negent Filium seu Verbum a Patre produci, seu generari per intelle­ ctum, et destruere moliuntur principia, qui­ bus haec sententia innititur. Qui enim hanc sententiam luentur : 352 402. Sunt qui cum d. Thoma, part. 1. qu. 27. art. 4. generationis Fill! et processionis Spiritus S. diversitatem derivant ex originum modo. Cum enim generatio sit origo viventis a vivente principio conjuncto in similitudi­ nem naturae, propterea ad generationem proprie dictam requiritur, ut geniti origo sit a gignente per actionem ad communicandam naturae similitudinem suapte natura ordinatam, ut patet in idea mentis, quae rem exprimit; cum vero processio non dicat nisi emanationem unius ex altero, et voluntas sen I. Hoc principio tamquam axiomate nitun­ tur.· Omne verbum mentis expressa est imago ct similitudo rei cogitatae (cf. Petav. lib. VI. cap. 2. §. 2.); atqui, subsumunt impugnatores, hoc principium est falsum; nam quae per tactum, gustum etc. percipimus, sunt affectiones mentis, et tamen istae non prae­ scierunt imaginem et similitudinem rei per­ ceptae; ergo. IL Alterum principium horum theolo­ gorum est, quod mens intelligendo sibi pa­ riat ideam, quae sit mentis imago; atqui, insurgunt alii, *hoc pariter falsum est; nam mens, dum reflectit super se ipsam seu cogitat mentem suam, sine dubio habet ideam sui, nimirum cogitat seipsam, haec autem cogitatio non est imago mentis, quam nemo vidit, et adhuc ignoratur mentis es­ sentia, qua ignorata deest imago ejusdem, saltem in omni cogitatione. LIL Ut sensu fit oculorum, imagines rerum experimur, positis jam rebus diver­ sis, a mente; ergo si Pater conciperet intelligendo imaginem, quae Filius esset, oporteret concludere, illum concipere ima­ ginem, quia Filius jam existeret, non autem Filium existere, quia Pater conciperet ima­ ginem, quae Filius esset. IV. Hoc magis patebit analysi instituta cogitationis seu intellectionis sui ipsius. Intelligerc seipsum est voluti convertere et contrahere se ad se ipsum, immo recipere se tandem, ut ita loquar, intra se ipsum. Atqui gignere est profundere aliam hypostasim, est veluti extra se progredi etc.; ergo. V. Actus intellectionis exercitae sic con­ cipitur a theologis; Pater intelligendo se concipit, exprimit, generat alium se ipsum; porro inlelligere se totum est veluti rece­ pisse se totum contemplandum intra se ipsum contemplantem, est seipsum per se­ ipsum dimetiri, ac interiori persuasione ju­ dicem ac testem sibi esse factae hujus con­ templationis ac dimensionis; atqui judicium intimum non est imago ulla, ut quisque intelligit; ergo. VI. Si Paler per intellectionem suam Filium gigneret, hunc tota sua intellectione gigneret: et quoniam intellectio haec tota, qua gigneret, Filium respicit ut gignendum, hinc lota Patris intellectio cognosceret Fi­ lium ut gignendum, nec unquam cognosce­ ret ut genitum, id est, cognosceret certissime semper habiturum se Filium, nec habuisse tamen a tota aeternitate cognosceret. VIL Non est persona sine intelligentia et voluntate; quod si eo Filius actu prodi­ ret, quo se Pater inlelligit, prodiret ante consideratam voluntatem; nimirum cum nondum respici undique ut persona posset; seu quod idem est, Filius minime ex per­ sona Patris nasci dicendus esset, si per in­ tellectum, ut explicant, germinaret, maxime quod per omnes theologos tertius e Tri­ nitate ut voluntatis terminus respiciatur; ergo. Haec aliaque similia non pauca urgent patroni contrariae sententiae, quae eo con­ silio protuli, non ut probem, sed ut pateat quot difficultatibus obnoxia sit opinio, quae tamen inter theologos communior est. Quod a fortiori de ceteris dicendum, ita ut satius sit dogma ab opinionibus secernere, cum illud ab his nullo modo pendeat. Celerum communis theologorum sententia satis soli­ dum fundamentum habet in Scriptura et patribus, sive graecis sive latinis. Propo­ sitae autem difficultates, a psychologia ut plurimum petitae, non possunt applicari operationibus divinis, quae longe nimis a nostris distant. 353 caritas, quae est voluntatis operatio ad amandam rem, non ad inducendam rei similitudinem, sit ordinata, hinc in Verbo vera generatio est, et ideo Filius dicitur ; at in Spiritu Sancto, qui est caritas et est ex voluntate, sola processio est, et ideo ipse Filius non est. Exemplo Evae id illustrant, quae licet esset vivens, et a vivente Adamo originem duceret, eique similis in natura esset, Adae tamen filia nec fuit nec dici potuit; quia non Adae actione, sed sola Dei voluntate eidem similis facta est. Sunt qui cum s. Augustino sentiunt, solum Filium esse genitum, quia solus ab uno procedit; nullus quippe Filius duos patres habere potest; Augustino assentitur s. Bonaventura et alii cum ipso.34 S. Anselmus diversas sententias conciliare nititur in Monologio lib. I. cap. LVII. α Fatendum vero est, hujus rei nullam eviden­ tem rationem proferri posse; unde monebat s. Gregorius nazianzenus tam generationem Filii quam Spiritus S. processionem honorandas potius silentio quam investigandas. 5 403. Etsi vero juxta superiorem sententiam generatio intellectu, spiratio autem voluntate fiat, ob miram tamen simplicitatem Dei, in quo intellectus et voluntas unum sunt, etiam ipsa generatio et spiratio non duplici, sed uno eodemque actu fiunt; originesque illae duae in duobus terminis distinctae idem sunt in suo principio6? · * _ · . SCHOLION Π. 404. Proprietates peculiares, quibus divinae hypostases gaudent, notio­ nes a theologis dicuntur. Notio idcirco, prout ab initio tractatus diximus, est character, tessera seu nota singularis, qua divinae personae internoscuntur. Proprietas tamen, ut relatio et notio, una eademque res divina sunt. Pro­ prietas, e. gr. dicitur paternitas, quatenus soli Patri competit; relatio, quatenus respicit Filium; notio, quatenus Patrem constituit et a Filio discernit No3) S. Aug. Contra Maximin, lib. IL cap. 14. num. 1; s. Bonavent. in librum I. sententiarum, dist. XIII. qu. 3. 4) Qui tamen cap. 64. fatetur hoc in­ comprehensibile esse, prout etiam fatetur s. August, loc. cit. scribens : nAmborum est ergo Spiritus, procedendo de ambobus. Quid autem inter nasci et procedere inter­ sit, de illa excellentissima natura loquens, explicare quis potest?... distinguere inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio." Petavius decem rationes enumerat, cur processio Spiritus Sancti non sit generatio, lib. VII. cap. 13. Perrone, Praelectiones theoloE. IV. 5) Orat. XXXVII. num. 21. Cf. Albari Cienfuegos S. J. op. cit. vol. II. disp. 9. sect. 4. §. 2. num. 1 et seqq. c) Apposite s. Anselmus libro De pro­ cessione Spiritus S. cap. 17. alias 16. in­ quit: ..Quemadmodum lacus non est de hoc, unde diversi sunt ab invicem fons et rivus, sed de aqua in qua unum sunt; ita Spiritus Sanctus non est de hoc, unde alii sunt ab invicem Pater et Filius, sed de divina essentia, in qua unum sunt.» Uti­ tur nempe s. Doctor similitudine graecis familiari. 23 ,Η 354 tiones quinque vulgo numerant theologi. Sunt autem paternitas, filiatio, spiratio activa, spiratio passiva et innascibilitas. Priores quatuor etiam rela­ tiones sunt, eum mutuo se respiciunt; at innascibilitas per se relationem non dicit; ad relationum tamen genus reduci potest, ut negatio ad affirmationem. In Deo igitur recensentur natura una, processiones sive origines duae, per­ sonae tres, relationes quatuor, notiones quinque.7 405. Inter theologos non convenit, an praefatae relationes divinae per­ fectiones verae sint, nec ne; ancipites in utramque partem sententiae sunt. Juxta Petavium de voce potius quam de re ipsa videtur orta conflictio.8 Illud plerosque torquet catholicos, quod, si ex una parte dicatur, relationes originis in unaquaque persona esse perfectiones, sequeretur inde in qualibet persona desiderari aliquam perfectionem; si vero non censentur verae per­ fectiones, dicendum foret perfectionem non esse in divina persona, id quod eam constituit, distinguit, atque, ut ita dicam, specificat. Jam vero si ob­ servetur personam divinam, prout persona est, peculiarem quidem habere perfectionem, qua immediate carent aliae divinae personae, earum tamen quamlibet mediate perfectiones omnes habere, quibus personae reliquae in­ structae sunt ob identitatem naturae, plane intelligitur personis singulis easdem perfectiones inesse debere. Sic Pater e. gr. quatenus talis est, filia­ tione destituitur, atque vicissim Filius paternitate; uterque tamen, cum unam eamdemque naturam habeat, quae a relativis proprietatibus realiter non di­ stinguitur, illas proprietates seu perfectiones habet. Idcirco Pater, mediante natura divina, omnibus donatur Filii et Spiritus Sancti proprietatibus; id ipsum dicatur de personis aliis. 406. Hujusmodi relationes sunt in Deo verae ac reales. Ex dictis enim constat in Deo tres esse personas realiter distinctas, Patrem, Filium et Spiritum S. Atqui nomina ista relativa sunt, non absoluta; neque perso­ nae realiter distinguuntur per id. quod est in Deo absolutum, sed per id, quod relativum est et unicuique personae proprium. Deinde illud reale est, quod existit nemine cogitante; paternitas enim e. gr. non solum cogitatur aut fingitur in Patre, sed vere residet tamquam proprietas personalis et sub­ sistens in Patre, qua Pater est. 9 T) Quoad notiones, sunt qui sex enu­ merant. Cf. Vasqucz, in 1. part. s. Tho­ mae, disp. CXXXVIL s) De Deo, lib. VL cap. 7. §. 12 et seqq. ’) Cf. S. Thomas part. L qu. 40. art. 1. Observat tamen Petavius, loc. cit. §. 13. tametsi relationes istae naturam perficere et complere dicantur, quemadmodum per­ sonalis proprietas quaelibet, quam scholae hodie subsistentiam vocant, naturam in completo et absoluto statu substantiae con­ stituit; non tamen perfectiones ipsas esse aliquas, quarum accessione natura fiat ipsa perfectior. Sed quia naturam ultimo in statu complent ac terminant, ideo perficere di­ cuntur, cum eam velut circumscribunt ac definiunt ita, ut longius atque extra se pro­ gredi eam non sinant, sed per se subsi­ stentem faciant. Hinc sunt graves theologi, 355 SC HOL· ΙΟ Ν 1Π. 407. Circuminsessio, seu ut ab aliis etiam dicitur, circumincessio, seu circummeatio, qua voce designatur proprietas illa, seu ille existendi modus, qui tribus personis communis est, definiri solet: Intima existentia unius per­ sonae in altera sine confusione personae.10 Quo sensu s. Fulgentius, lib. De Fide, cap. I. num. 4: Totus Pater, inquit, in Filio et Spiritu Sancto est, et totus Filius in Patre et Spiritu Sancto est, to tusque Spiritus Sanctus in Patre ct Filio est. Adeo ut mutuo tres divinae personae existant in se et, ut lo­ quitur Petavius, inter se immeent, atque se invicem penetrent, quemadmodum Christus testatur Joann. XIV. 11 : Ego in Patre, et Pater in me est. Quod juxta s. Thomatn triplici ratione fit: essentia, relatione et origine; essentia, quae una et eadem est in singulis; relatione, quia relativa simul coexistunt; origine, quia una persona ab altera emanat per processionem ad intra.11 Circuminsessionis magna utilitas in eo est, quod ad personarum distinctionem earumque consubstantialitatem adstruendam valde conferat. SCHOLION IV. 408. Missio definiri potest: Processio divinae personae ab alia cum. ordine ad terminum. Missio haec, si origo spectetur, aeterna est et neces­ saria, quippe nec motu aut successione fit sed immutabili actione ad intra; si vero terminus spectetur, temporalis esse potest, gratuita et libera. De utraque hac missione Christus loquitur Joann. VIII. 42 : Ego ex Deo pro­ cessi et veni: neque enim a me ipso veni: sed ille me misit. Porro in eo quod se a Deo processisse testatur, aeternam tangit generationem; in eo vero, quod se a Deo missum affirmat, temporalem et gratuitam missionem suam in mundum ostendit. Prout vero observat s. Augustinus, De Trin. lib. II. cap. V. num. 8: Pater solus nusquam legitur missus12, quia scilicet a nullo procedit. Notandum praeterea est cum s. Thoma, si mittentis nomine desi­ gnetur principium personae quae mittitur, non quamlibet personam mittere, sed illam solum, cui competit esse principium illius personae; et sic Filius mittitur tantum a Patre; Spiritus Sanctus autem a Patre et Filio; si vero mittentis nomine veniat principium effectus secundum quem attenditur mis­ sio, a tota Trinitate mitti personam missam.13 Hinc Filius dicitur (Isaiae qui hypostaticam ejusmodi proprietatem ni­ hil aliud esse contendunt praeter nega­ tionem. ,0) Circuminsessio graece χιριχώρηακ dicitur, dc cujus vocis vi, ac sensu quo usurpata a veteribus est, fuse agit Petavius, De Trin. lib. IV. cap. 16. 11 ) Part. I. qu. 42. art. 5. ”) Expedit legere integrum caput, in quo inveniuntur plura observatione digna. ”) Part. I. qu. 43. art. 8. * 23 356 XLVUI. 16.) missus a Patre et Spiritu Sancto: Spiritus ejus.14 Dominus Deus misit me, et SC HOL 10N V. If I ·· 1 * •ΜΓ 1 ιίπ.Ι I 409. Attendenda demum est accurata loquendi ratio cum de Trinitate disseritur. Ex pluribus autem regulis, quae a theologis exhiberi solent, bre­ vitatis gratia nos potiores seligemus. Itaque unius et unitatis vocabula cum sermo est de Trinitate, unum Deum exprimunt seu unicam trium personarum essentiam. 410. Quum vero vox unius masculino genere ponitur, singularitatem non naturae, sed personae significat. Fas non est ita loqui: Trinitas est unus, nisi adjungatur substantivum nomen Deus, vel saltem nisi subintelligatur15; aliter propositio sabelliana esset. Contra vero affirmare non licet aliud atque aliud esse Patrem ac Filium, sed alium atque alium-, quippe in neutro genere praenomina significare solent naturam, non personam. Malunt nonnulli patres Trinitatem appellare unitatem potius quam unionem, ne com­ posita videatur simplicissima Dei natura. E contra dicere magis expedit unum Deum quam unicum, solitarium, singularem: cum his vocibus abutan­ tur sociniani ad excludendam personarum pluralitatem , unitarii propterea nuncupati. Si vero res sit cum poly theistis, unicum possumus tuto vocare Deum; cum ad exclusionem pluralitatis substantiarum divinarum usurpetur ejusmodi vox. Ex hac perfectissima unitate manavit, ut illae personae, re a se invicem distinctae, unum esse dicantur, nec non unus Deus, sicuti et Tri­ nitas unus Deus. Quare quum dicitur: Trinitas est Deus, idem est ac: Tres personae sunt Deus; vel Deus est Trinitas, vel Deus est personae tres.16 M) Ex dictis colligitur duo ad missio­ nem proprie dictam concurrere: alterum, sempiternam processionem personae, quae mittitur; alterum, externam aliquam efficien­ tiam, sive sub sensus incidat, ut cum, ho­ mine suscepto, Verbum hominibus appa­ ruit, aut sub columbae specie Spiritus San­ ctus, sive interius sil nec aspectabile quod agitur, ut cum Spiritus S. ad fidelium quem­ que demittitur. Ceterum produci unam ab altera necesse esse, ut ab ea mitti proprie dicatur, ex ea missione, quae minus proprie usurpatur, ostendi potest. Nam Filius, cum carnem assumpsit, ideo non a Patre solum, sed etiam a Spiritu S. missus esse dicitur, quod hic una cum Patre externum illud opus elaboravit, cujus nisi efficiens causa fuisset Spiritus Sanctus, ab ipso missus non diceretur Filius. Ita Petavius, De Trin. lib. VIII. cap. 1. §.9. Et exinde novum argumentum exsurgit adversus graecos, ad processionem adstruendam Spiritus Sancti a Patre ac Filio. Cf. s. Fulgentius in fragmento libri VIII. Contra Fabianum, pag. 613 et seqq. opp. edit Paris. 1684. De sensu, quo in symbolo, quod alhanasianum nuncupatur, dicatur unus omni­ potens etc. cf. Petav. De Trin. lib. IIL cap. 9. §. 9; tum lib. VIII. cap. 9. §. 14 et seqq. ,e) Inepte prorsus Calvinus et Dallaeus carpunt loquendi formulam, apud catholicos usitatam, Trinitatem esse unum Deum. Quam quidem objurgationem ex istorum errore profluere, qui proprietates ab essen­ tia divellunt, putantes Filium, qua Deus est, a se ipso esse, ostendit Petavius, lib. VIII. cap. 9. §. 3. 357 411. Trinitas nihil aliud est, quam ternarius vel ternio. Numeralis et collectiva dictio ejusmodi est, quae proprie ac per ae non unitatem naturae significat, sed tres personas.17 Usu autem receptum est, ut trinum Deum, non triplicem dicamus; quamquam, scribit Petavius, triplicem personam non minus fsurpari posse quam personas trinas. Tournely censet sano et catho­ lico sensu dici posse, esse in Deo tres res, tria entia, tres existentias, tres unitates, tres veritates etc., dummodo tamen adjiciatur terminus relativus, nempe dici posse, tres res relativas etc., non autem tria individua: quia in­ dividua dicuntur in ordine ad unam specie naturam, diversam tamen nu­ mero, cum tamen in Deo unica sit natura, non tantum specifica, sed etiam numerica.18 412. Observandum praeterea est, nomina essentialia in abstracto non posse supponere pro personis divinis, ideoque dici non posse : essentia generat aut generatur, prout suo loco diximus definitum esse a concilio lateran. IV. Nomina vero essentialia concreta, si non restringantur per aliquod attributum sive proprietatem notionalem, supponunt pro natura subsistente in tribus per­ sonis, ut cum dicitur: Deus creat etc. Si vero adjiciatur aliqua notionalis proprietas, tunc nomina essentialia concreta possunt supponere modo pro una, modo pro duabus personis, ut cum dicitur: Deus generat, Deus spirat, etc. 413. Cum de accuratis loquendi formulis hucusque disseruerimus, libet verba in medium proferre quibus in Constitutione dogmatica, Auctorem fidei, Pius VI. synodum pistoriensem perstringit, dicens : Duo speciatim notanda censemus, quae de augustissimo ss. Trinitatis mysterio §. 2. decreti de fide, si non pravo animo, imprudentius certe synodo exciderunt. . . . Primum, dum posteaquam rite praemisit, Deum in suo esse unum et simplicissimum perma­ nere, continuo subjungens, ipsum Deum in tribus personis distingui, perperam ’7) Trinitas idem est ac graece ή τριάί. Frustra propterea Wegscheider affectat vo­ care eam (§.89. not. rt) trinunitalem. *8) Num trina deitas dici possit necne, Hincmarum inter et Gotescalchum atque Ratramnum, monachum corbejensem, magna saec. IX. controversia exarsit, negante illo, his contra affirmantibus, catholice formu­ lam illam usurpari posse. Eam referunt Natalis Alexander in Distor. ecclesiast. saec. IX. et X. diss. 5. §. 14; et Mabillonius, praef. in saec. IV. Benedict, cap. 2. num. 146. Cf. Germonius S. J. De haereticis eccle­ siasticorum codicum corruptoribus, vol. I. in 8. Parisiis 1713, pag. 504 et seqq., ubi pugnat adversus Couslant. Hic obiter no­ to, Suarez (De Trin. lib. I. cap. 3. et alibi) cum nonnullis aliis scholasticis contendere, praeler tres subsistentias relativas aliam ad­ mittendam esse absolutam, communem per­ sonis tribus. Verum Petavius, De Trin. lib. IV. cap. 12. ex veterum unanimi con­ sensu, quartam ejusmodi subsistentiam ad­ mitti non posse, sed 1res tantum relativas, evincere nititur. Ostendit praeterea ex eorumdem sententia nonnisi unicam admitten­ dam esse in tribus distinctis personis exi­ stentiam. Cf. etiam Vasquez, in I. part, s. Thom. tom. II. disp. CXXV et CXXVL J 358 discedit a communi et probata in christianae doctrinae institutionibus formula, qua Deus unus quidem in tribus personis distinctis dicitur, non in tribus per­ sonis distinctus.......... Alterum, quod de ipsismet tribus divinis personis tradit, eas secundum earum proprietates personales et incommunicabiles exactius lo­ quendo exprimi seu appellari Patrem, Verbum et Spiritum Sanctum, quasi minus propria et exacta foret appellatio Filii, tot Scripturae locis consecrata, voce ipsa Patris e coelis et e nube delapsa, cum formula baptismi a Christo praescripta, tum et praeclara illa confessione, qua beatus ab ipsomet Christo Petrus est pronuntiatus : ac non potius retinendum esset quod, edoctus ab Au­ gustino, Angelicus praeceptor 19 vicissim ipse docuit, in nomine Verbi eamdem proprietatem importari, quae in nomine Filii, dicente nimirum Augustino30: co dicitur Verbum quo Filius. 414. Ast deterius multo erravit Georg. Hermes in expositione doctri­ nae de ss. Trinitate, ubi scribit: Nonnulli patres, ad quos etiam s. Augu­ stinus spectat, videntur putasse, per Filium et Spiritum S. significari duas Dei proprietates ; ast obliti sunt in hoc, quod tenebantur credere et reapse crede­ bant, nempe Patrem Deum, Filium Deum, et Spiritum S. Deum, et unum­ quemque per se ut personam. Pater, Filius et Spiritus S. igitur debent signi­ ficare effectus Dei vel divinde essentiae, et si etiam hoc significare non possent, pro hominibus nihil omnino possent significare, et consequenter pro nobis do­ ctrina de Trinitate divina absque ullo sensu foret.21 Tot pene errores hic numerantur, quot verba. Numquam enim sive s. Augustinus, sive alius ecclesiae pater putavit per Filium et Spiritum S. significari duas Dâ pro­ prietates. Hoc enim falsum est, sed in Filio et Spiritu S. non secus ac in Patre, illi spectarunt proprietates personales seu notiones, quibus unaquaeque Persona ab alia distinguitur et constituitur in esse, ut ajunt, personae. Has proprietates seu notiones scholastici vocarunt paternitatem, filiationem, spi­ rationem, ut ex dictis patet. Ecquis vero aequo animo hoc ferat, ut Her­ mesius praedicet Patrem, Filium et Spiritum S. non aliud significare nisi effectus Dei? Hoc prorsus novum ac inauditum est in scholis catholicis. Fides enim docet Patrem a nemine procedere, Filium vero et Spiritum S. procedere a Patre, Filium quidem per generationem, Spiritum S. etiam a Filio per processionem, sed tamquam a principio intrinseco, non autem tam­ quam a principio extrinseco, alioquin effectus sane essent, et merae creaturae. Attamen, nisi doctrina de Trinitate ita exponatur, juxta auctorem nostrum absque ullo sensu foret! 22 ,e) Part. L qu. 34. art. 2. ad 3. ») De Trin. lib. VII. cap. 2. num. 3 «) Christ, cath. Dogm. Monasterii 1834, pag. 470. 77) Qaae quidem speciminis gratia de­ dimus. Ceterum permolestum opus esset, omnia persequi quae tradit hic auctor, qui tamen jactat se novam invenisse theologiae 359 tradendae rationem, ac magistrum se exhi­ sona .... per coëfflcicnliam Patris et Filii bere eorum, qui hactenus in tenebris ver­ oriri debet reactio divinae essentiae suti sunt. Ut insistamus in iis, quae ibi­ dem scribit de Trinitate, docet essentiam divinam, prout efficiens est, esse Patrem, Filium vero efficientiam Patris, sentiae divinae, quae id est, es­ ipsum producit per in se- ipsam, et hinc haberi una divina essentia iterum tamquam individuum, et quidem di­ stinctum a Patre conscium, et Filio, et insuper sui igitur ut persona." Quam per­ spicua ac mirifica haec sunt omnia! Spiri­ repraesentationem sui ipsius in suo effectu, tus S. procedit per modum reactionis divi­ et dum divina essentia ab aeterno agit seu nae essentiae in seipsam! efficit, inquit, sese exhibet, prouti est effi­ Gregorius XVI. ciens, tamquam individuum, et quia efficit scripsit, cum conscientia sui, exhibetur tamquam per­ 1835. decreto Merito propterea hujus auctoris dato sub opera pro­ die 26. Sepi. IfilB1E 362 I’Hg· I ’jl.n < tr* il· ΙΠ »<;!*■· tJiei’ ' Prop. 11L Systemata puntheismi atque autotheismi absurda sunt ... i ..................................... 85 l’rup. IV. Admitti nequit ulla realia distinctio inter Deum ejusque attributa sive absoluta sive relativa, neque inter attributa absolnta ipsa.............................. 101 Prop. V. Admitti debet rationis seu cogitationis distinctio inter divinam essentiam ejusque attributa sive abso­ luta sive relativa, et inter attributa absoluta ipsa 105 . I Λ· * CAPUT II. M · · De Dei immutabilitate ac libertate . Prop. Deus est immutabilis et liber . . . . . . . . . ♦ ip Prop. II. Deus est immensus, rebusque omnibus et locis intime praesens essentia sua . pag. 116 .if* Prooemium........................................................................................................... 5 Prop, III. Deus est aeternus .... 121 • · PARS I. De Dei existentia, unitate, essentia et attri­ PARS 111. De scientia 125 butis geueratim.................................. CAPUT I. De scientia entia E uei...............................................- . . . 125 CAPUT : otis ARTICULUS I. De divinae scientiae existentia atque proprieta­ Prop. I. Deus existit 11 tibus ·. . . 9............................... . . . 126 toe CAPUT 36 Prop. I. Est in Deo veri nominis scientia eaque perfeProp. L Deus unus est................................................................ 39 ctissima............. ..................................... 126 Prop. IL Ethnici vel polytheismo proprie dicto vel idolola. <. Prop. II. Scientia Dei est simplex, immutabilis et infinita 127 trico cultu absoluto vel passim utroque simul se com­ Prop. III. Scientia Dei est efficax et causa rerum 128 macularunt .............................................................. ARTICULUS II. Dc objecto scientiae divinae .... 131 Prop. ΙΠ. Absurdum est dualistarum systema, ac malorum Prop. I. Deus se ipsum perfecte cognoscit et comprehendit 131 origini explicandae impar................................... 55 Prop. IT. Deus cognoscit omnia possibilia .·..... 132 CAPUT III. De essentia Dei ejusque perfectionibus geProp. III. Deus distincte cognoscit omnia praeterita, prae• t ti ' 11’ ’ I ' I ' ' ' , . B , sentia et futura, sive necessaria sive contingentia et 65 neratim.................................................................... libera '. . ...... 133 Prop. I. In Deo sunt omnes perfectiones................................ 68 Prop. IV. Deus certo et infallibiliter cognoscit futura con­ nt Prop. II. Deus habet omnes perfectiones simplices formatingentia conditionata .......................... .............. 140 69 liter, mixtas autem eminenter......................... OIS ARTICULUS III. De medio scientiae divinae................................ Prop. III. Essentia Dei metaphysica videtur constituenda 146 in eo, quod sit ens a se ac independens, seu in exi­ ARTICULUS IV. De divisione scientiae . Dei..................................... * ί; tyi * · 71 stentia a se . . ................................... ..... . CAPUT II. D e vol un ta te D e i........................................................ 156 74 PARS II. De divinis attributis singillatim..................... Prop. I. Deus, supposito etiam peccato originali, voluntate beneplaciti seria et antecedente vult alios salvos fieri 74 CAPUT I. De simplicitate Dei.................................................... quam praedestinatos, et Christus non pro solis prae­ Prop. I. Deus est omnino simplex........................................... 77 destinatis mortuus est ac sanguinis sui pretium Deo Prop. IL Absurda et haereticalis est sententia eorum, qui Patri obtulit, sed etiam pro aliis, saltem fidelibus . 158 Deum corporeum esse censent............................... , . 79 ·* I · *·♦ < .4. I Perrone, Praelectionem theolog. . ·· vO 363 Ρ*8· Prop. Π. Vera, pia, catholica et fidei proxima est sententia, Deum, supposito etiam peccato originali, velle vere et sincere omnes et singulos homines, saltem adultos, salvos fieri, et Christum ex eadem sincera voluntate applicationis meritorum suorum pro iisdem mortuum esse, et sanguinem fudisse............. 163 Prop,. III. Deus voluntate seria et antecedente vult etiam infantes decedentes sine baptismate salvos fieri, et Christus pro iisdem mortuus est........................ 178 De providentia ac de praedestinatione . CAPUT I. De providentia................................... . ; . Prop. Datur in Deo providentia, quae ad omnia et singula sese extendit............................................................. 183 CAPUT II. De praedestinatione . 182 182 ......................................... 188 ARTICULUS I. De natura et proprietatibus praedestinationis . . Prop. I. Datur ex parte Dei veri nominis praedestinatio, eaque certa est et immutabilis................. 194 Prop. II. Nemo absque speciali revelatione certus esse po­ test de sua praedestinatione ..... ............................. 198 188 De causis et effectu praedestinationis .... 200 ARTICULUS II. CAPUT III. Dereprobatione............................................................. 201 Prop. Impium est asserere Deum ex solo beneplacito ali­ quos homines positive reprobasse, atque aeternis sup­ pliciis destinasse absque praevii peccati praevisione 202 ■ · TRACTATUS DE SS. TRINITATE. Prooemium ............................................................................................................... 209 CAPUT I. De vocibus, quae in disserendo de augustis­ simo Trinitatis mysterio usurpantur . . . 211 CAPUT II. De numerica divinae essentiae unitate in '.UÎ ÎM tribus personis............................................................ 219 Prop. I· Tres sunt in una divina essentia personae realiter distinctae, quod probatur primo ex sacris litteris generatim................................................................. . 220 Prop. II. Tres sunt in una divina essentia personae realiter distinctae, quod probatur speciatim ex I. Joann. V. 7. utpote authentico et genuino ....................... 232 prop· ΠΙ. Unitas divinae essentiae in tribus personis di­ stinctis ex perpetuo ac constanti ecclesiae sensu tra­ ditional! confirmatur................................. , . 250 364 I0 ' UVj .λ» i *7 .d;J ’ i ii P*S· Prop. IV. Mysterium sanctissimae Trinitatis rectae rationi adversari nullo modo ostendi potest 267 CAPUT HI. De Verbi seu Filii divinitate et cum patre 274 consubstantialitate.................................... Prop. I. Verbum est vere ac proprie Deus et Filius Dei ac Patri consubstantiale........................................ 275 Prop. II. Verbum esse proprie Deum, Filium Dei et Patri consubstantiale ex traditione invictissime ostenditur . 286 41 i* ·£ ■> CAPUT IV. De divinitate Spiritus Sancti.......................... 302 iuâ 11’1 w>. «.·! .fr. ■’4 CAPUT Prop. I. Spiritus sanctus vere ac proprie Deus est, ut in primis ex Scripturis constat.......................................... Prop. II. Spiritum Sanctum vere ac proprie Deum esse ex sensu ecclesiae traditional! confirmatur..................... 303 312 Spiritus Sancti a Patre et Filio pro­ cessione ............................................................................ 323 Prop. I. Spiritus Sanctus a Patre Filioque procedit . . . 326 Prop. II. Immerito graeci ecclesiam latinam corrupti sym­ boli insimulant ob additamentum particulae Filioque 342 ta CAPUT VI. Ad ea quae dicta sunt scholia complectens 350 Z) ‘;7 • f<» I iit t d' - aJ· 3m Mûgc von ®. 3ofepl; ÎDhutj in ft eg enύbuvg ijl erfc^ientn unb burib aile Sucbbunblungeii pi bejieben : I ’assaglia (e soc. Jesu in rom. colleg. theolog. profess.) Caroli, de aeternitate poenarum deque igne inferno commentarii Lex. 8. geh. 30 kr. od. 10 8gr. ^cnrnmclit b. ®. 3·/ -lu lei tun g jur SÎêcefe. ?ίηύ bent 3tolienifd)eu, ir îbl. gr. 8. gel). 2 fl. 12 ft. ob. 1 X^lr. 10 fgr. ------ bnffelbc. 2r îbL gr. 8. geb. 2 fl. ob. 1 ilblr. 7} Îflï. Sorftebenbeo ®erf ift cine Jlnleitung, inn Seeieu auf bem geivobnlidien SBege bet ©naît jur ibriitlKhen Sollfommenljeii ju ffibren, nnb es ift feiuer betaunteu S or trefflidjteit wegen nicbt bioe eintacben S eelforger π jn emvfeblen, [onbern audj jeudi tpricnern, roeldien bu Dbforge fiber flô|ierlid>e ^nftitute anvenraut ift, nnb iprebigern, beiien binreidienber Stofi ju âleben nnb Sortràgen geboten ifr, uoju fie nameutlid) burd) bas belli IV. Sanbe beijufügtnït îHegifrer auf aile Sona· unb ftefttage be$ 3a&reé unterftûgt werbcn. Sepp, Dr. 3· 31·/ be# £>eibentj)Uin uuV bejfen 23 eb eut un g fur baô 6br0 fient b uni. 3 23Ve. (I. ^oômifdje Ibeologie obcr bie ftùturreligiou unb ber Ipolptberôinuô. II. $)er Cpferbicnfi unb bie_ !î)?p|îerieiilebre. (Spfleni beà ijtantbetènnrô. III. 2)er ^eroenfiilt u. bie 2Re| *fiûben ber tôlier. 2)ualiômuô.) (86 23ogen.) gr. 8. geb. 8 fl. 48 fr. ob. 5 îtylr, 10 fgr. Wctto: M®tr »ir& *un Me QRçtbcltfjie oon ter Seite crfiâren, tas in ibr aile (bnitiidjen ®at?rbcucn vorbilMicb erfûilt whdnen'·· te SRaiftre, (h ift Mannt, bafi [eu .ben iagen bes Drigenes bie djriftlidje îBiffenfdjaft von ber betbnifdien Kpîbologie Hmgang genommen, unb inbem fie ejflufiv au bas ^ubentbum anfnûpfte, eine efafeitige tRiduung gemonneu nnb eine fûbibare ÿfiÆe gelaffen bat. Xu neucre 3eit bat gleidoam jur Strafe bafùr, bafi man niât (ângft jene ocrbilblidjcii tRcligioncn bed $eiben» tourne ffir bie âtiftliàe ©eltanfibauung eroberte, bie (jvangelieii felbft in ben Üreiê ber 'IRijtbe binûbergejogen. 1er Serf. bemfibt fi$, in bem tcmvlct vorliegenben SBctfe ηίφι nur ben innenn (introidlungsgang ober ben freatfirlicben, geiftigen unb etbif^en Moment ber Ttytbologie, fonbern jùglcicb bie eonfequente, biftorifd?e (intwirtlung ber Semiten, dbamiten unb 3ûvb«tiben inbaltlid? natbjurceifen, fc bafi biemit bie beitnifebe <5d)ôpfungs«, griôfungô» unb Jpeiiignngèiebre, unb ber religiôfc îbeil ber gefammten ®ί[φίφΐε bee- Slltertbuiné gebeten, folgiidj fùr bie φπΐίίιφε ideologic ein mebr univerfaler êtanbruiift gcivonnen, faftifd? abcr audi bie 'Jiotbweubigteit ber in jùngucr 3eit vielfad» angefcdjtenen fia|fi|’djeii Stnbicn bei ben fo ergiebigen Oiefuitaten bargeiegt i|t. — — ba5 £eben 3efu 21tit einer fpetulatioen 2lb^anbiuug von 3of. v. ©ôrreS. Ir ®V. lie u. 2tc îlbtbcilung. G-brouoIogic Veê 2ebenê 3efu. — Uranofogie M SebcnS 3efu. — 2te 2lufl. gr. 8. gel). 3 fi. 45 fr. ob’. 2 îf)lr. 10 fgr. îla^bein bie eriten ®ânbe ber I· ‘Mufiage beretté feit mefyreren 3ûbten vergriffen finb, bat ben £rit. S|erfafier nur bie .perauegabe feines ireitern æerteè: ,,Ταβ epeibentbinn unb befien éSebeutung fur baë Gijnftentbum, brei ’Sànbe" in ber fofortigen neueit ’Bcarbeitung aufgebalten. Diefe llmarbeining ift bei ber üteidibaitigfeit beê Stones eine griinblidie ge<= worben, unb es bûrfte bie aite çrage fiber 3abr unb lag ber ®eburt, Xaitfe unb £inri<$ * tnng 6brifti fût immer ibre (nlebigung gefunben baben. SiUfeman, Œarbinal, SlbfjunMungen ùber verfdjtcbcne (SegenfiànVc. 2luê Vem ®ngl. Ir 231 *. (2lbbûnMungen ûber Vic bciiige . 3 fl. 30 fr. ob. 2 Xl)(r. 7‘- fgr. ------ baffeibe. 2r 23ï>. (SlbfyanMungeu ùber Ven îlnglicaniêmuê unb bnrnuf bcjûglidic Êoutrovcrôfdiriften.) gr. 8. geb. 3 fl. 30 fr. ob. 2 lljlr. 7| fgr. 1er Serf, wrêffentiidjte biefe Jleibe jerftreuter Slâtter unb Sluffâhe nur auf bie Suffop berung viefer ^reunbe unb bie vieifeitigen Sitten ftrember, ba fie fritter nieift in vieien Dtunu ment beb Dublin Review, tfyeiiô mit, tbeils obne 9lamen beê Serf, erfdjienen. Sie bilben eine reidic o’unbgnibe grofier ®elebrfarafeit unb finb eine 3'?rï?c fatijclifd^er SBifienfrfiaft.