I' R A E ECTI0N T h i; o l o <; i c a e QU A S IN R 0 M. J. HABEBAT JOANNES PERRONE E SOCIETATE JESU C·-. ’ IN EOD. COLL. THEOLOGIAE PROFESSOR. EDITIO XXI. RATISBONENSIS I. fcV. ■ NOVISSIMIS CL. AUCTORIS CURIS AC NOTIS ORNATA ET AUCTA. VOLUMEN RATISBONAE MDCCCLIV. SUMPTUS FECIT G. JOSEPHUS M A N Z. TRACTATUS C II E A T O II E. h E0 I) E Chn >i.î>F4X P R Ο Ο E Μ I ü Μ. I 1. Deuni Optimum Maximum in se ac in suis operationibus ad intra, qui scholarum est sermo, hactenus dignoscere studuimus; quatenus autem libere et exterius, suam bonitatem largiendo, in creaturis operatur atque se manifestat, ipsum posthac spectabimus, atque admirari contendemus. Tria porro sunt creatarum a Deo genera rerum; aliae nempe spiritales tantum­ modo, cujusmodi angeli sunt, aliae corporeae, quas orbis hic adspectabilis complectitur, aliae denique ex utraque, corporea nempe ac spiritali sub­ stantia constant, quales sunt homines. Ex his facilis quodammodo dimanat totius tractatus in tres partes divisio; in quarum prima de angelis, in altera de mundo, de homine in ultima disseremus. 1 ro Minii ime? .'· / i it ’) Hunc eundem ordinem sibi pro­ ponit s. Thomas in Summa, atque hunc •‘Hliwit ® -i ' tu, H /M .h o.o u £ nftfl sectamur; cf. idem Cbnlra gent. lib. IL cap. 1. ui. rdfvj r t-fi ;ΠΟ’ di u ntfâB? ιη’ΐι « il 'v · i DE ANGELIS. 2. Qnae de angelis ex Scripturae ac traditionis auctoritate certo statui ac definiri possunt, pauca profecto sunt, ac ad septem potissimum capita revocantur; existentia videlicet, natura, officia, gratia, plurimorum lapsus, poena, machinationes. Atque haec fere sunt, quae sive ab heterodoxis sive ab incredulis recentioribusque biblicis ac rationalistis non solum impugnantur, sed contemptui atque irrisui habentur. Quare, missis, quae longis nimium disputationibus a veteribus potissimum scholasticis disserebantur, memoratos catholicae doctrinae articulos distinctis capitibus adversus effrenes hosce criticos vindicandos suscipimus. ’ CAPUT I. DE ANGELORUM EXISTENTIA. ■ ιβ· * ni 3. Angelus nomen est officii, non naturae, ut ss. Augustinus et Gre­ gorius M. observant. Ille enim sic loquitur: Quaeris nomen hujus naturae? spiritus est: quaeris officium? angelus est; ex eo quod est, spiritus est: ex eo ') Plura profecto sunt, quae veteres scholastici inquirunt, quum de angelis dis­ putant, e. gr. dc natura angelica absolute, de ipsorum numero, specifica natura, de intellectiva ipsorum potentia et naturali co­ gnitione, voluntate etc., de eorum compa­ ratione ad locum, ad tempus, aliisque pene innumeris. Suarezius integrum volumen in folio de angelis scripsit; item reliqui plus minus. Haec scitu quidem jucunda essent, minus tamen necessaria, praesertim quod quamplurima probabilitate tantummodo in­ nituntur. Qui suam ad hosce fontes sitim explere cupit, eos adeat; ea vero, quae ad angelorum ordines et hierarchies perlinent, videri possunt apud Petavium, De angelis lib. II. cap. 2 et seqq. quod agit, angelus est. 2 His «imiliii habet 3. Gregorins. 3 Quos itaque graeci angelos, latini nuncios dicunt, hebraei vel □,Π*7Κ. ethnici passim genios vel δαίμονας vocant. * Angelorum existentiam infieiati sunt sadducaei5, atque ex Christianis anabnptistae, David Georgius6, Balthassar7, Bekkerus8, sociniani passim, neoterici bihlici ac rationalistae. Adversus quos sit PROPOSITIO. Tum ex Scriptura tum ex universa Traditione angelos existere constat. 4. Vix credibile sane videri debet, potuisse veteres sadducaeos infieiari angelorum existentiam, licet solum, ut plures autumant, Pentateuchum veluti divinum recognoverint. 1 In libris enim Mosis frequens est ac manifesta an­ gelorum mentio: ut Gen. XVI. ubi angelus Domini Agarem compellat, eamque, ut ad heri domum redeat, adhortatur: tum ib. XIX. ubi duo angeli Sodomam veniunt, dirutoque oppido Lothum inde liberant; tum ib. XXIV. 7. ubi Abraham, famulum suum in Mesopotamiam mittens, ait: Dominus Deus coeli 2) Serin. I. in Ps. CIll. n. 15. ’) Homil. XXXIV. in Evang. n. 8. tom. I. opp. coi. 1604. edit, maurin. 4) Alb. Fabricius in Bibliograph. anliquar cap. 8. §. 27. plures ethnicos recen­ set, qui eosdem spiritus angelos nuncupa­ runt, ut Alex. Aphrodiseus in Top. pag. 186; Aristides, tom. I. pag. 19; Labeus, apud s. August. De civitate Dei, cap. IX. 19; Ammonius in Porphyrii Isagoge, Porphyrius, Jamblichus De mysteriis Aeyypt., Sim­ plicius Marcianus Capella, et praecipue Hierocles, qui pag. 37. αγγελικόν StÛ>v γίvo! memorat. 5J Cf. Luc. Act. XXIII, 8. 6) Dc instabili hoc nulliusque fidei ho­ mine ac tantum non insaniente cf. Feller, Diet, histor. ’) Ibidem. 8) In opere cui titulus: Orbis incan­ tatus, Leuward. 1690. edit. auct. Amsl. 1693. ') Sadducaeos unum Pentateuchum ut divinum admisisse, communis fere veterum sententia est. Non salis tamen certam esse ejusmodi opinionem ostendere nisi sunt Slâudtlin, Geschichte der Sittenlehre Jesu, seu Historia doctrinae moralis Jesu, tom. 1. pag. 421 et soqq. et pag. 446, et Guldenapfcl in diss. Josephi archneolngia de sadducaeorum canone exhibente. . . . Jenae 1804. His praeiverant Scaliger in Elencho trihaereseon, cap. 76, et Bruckcrus in Hist, philos tom. IL pag. 723, qui id primi subodorait sunt. Ex islorum igi­ tur criticorum sensu certum esse videtur, sadducaeos, orlos a Zadoko, degeneri Anti­ goni Sochaei discipulo, qui sub Ptolomaeo primo Aegypti rege tribus ante Christum natum saeculis vixit, praeter Pentateuchum reliquos etiam judaeorum libros admisisse. Ortum huic opinioni praebuit superstitiosus veluli cultus, quo Mosis libros venerabantur. Etenim Flavius Josephus, Antiquitatum judaicarum, lib. XIII. num. 10. non scri­ bit, solum Pentateuchum sadducaeos susce­ pisse reliquosque rejecisse libros, sed le­ gem tantum hoc loco opponit traditionibus non scriptis, quas sadducaei rejiciebant, non autem reliquis libris. Hinc in Thalmude ex aliis libris non solum oppugnantur, sed etiam ipsi pro suis sententiis argumenta depromunt, ut patet ex Sanhedrin, pag. 90. 2. Cholin. pag. 87. 1. Cf. Jahn, Archaeolog. §.322. 8 mittet angelum suum coram te; et alibi passim.2 In ceteris Scripturae libris, tam historicis quam propheticis, multo etiam frequentiora sunt testimonia, quae supervacaneum esset hic referre, utpote ignota nemini. 3 In novo denique Testamento de iisdem angelis perspicua pariter et crebra fit mentio. Ceteris missis, illud potissimum urgemus, quod apostolus in Ep. ad Hebr. cap. I. instituit argumentum ad Christi prae angelis excel­ lentiam ostendendam, quod nempe Christus Filius Dei, angeli vero ministri Dei tantum in Scripturis perhibentur. Quare merito dixit s. Augustinus: Esse angelos novimus ex fide . . . nec inde dubitare fas nobis est. 4 5. Apud omnes fere gentes vulgatam fuisse fidem de angelorum existentia, indubia monumenta testantur. Tertullianus inter alios ait: Dicimus esse substantias quasdam spiritales; nec nomen novum est. Sciunt daemonas philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium expectante . . . dat monas sciunt poëlae; et jam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat. . . Angelos quoque diam Plato non negavit ; utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. 5 Sic Cyprianus eos a magis antiquissimis, in primis ab Hostane memoratos esse affirmat his verbis : Quorum tamen praecipuus Hostanes et formam veri Dei negat conspici posse, et angelos veros sedi ejus dicit assistere. Jn quo et Plato pari ratione consentit, d unum Deum servans, ceteros angelos vel daemonas dicit. 6 Thales, ut refert Athenagoras, trifariam superiores substantias omnes dividit: In Deum, in daemones, in heroes.1 Hierocles, Ad aurea Pythagorae carmina, angelos ab ipso Pythagora immortales deos, a summo tamen Deo conditos, appellatos fuisse testatur, quos colendos praecipit. Orphei et Hesiodi carmina inferius dabimus. 8 6. Indos existentiam angelorum certam habuisse explorata modo res est.9 Sic doctrina de angelorum sive bonorum sive malorum existenria, est veluti fundamentum totius theologiae veterum ac recentiorum orientalium’°; nec desunt hujus doctrinae vestigia apud ipsos silvestres americanos. 11 7. Sive igitur Scripturam sive constantem atque universalem omnium ferme populorum traditionem consulamus, constat angelos existere. ’) Cf. Gen. III. 24; XXVIII. 12; Exod. VIIL 12 etc. •i ’) Cf. Job. IV. 18; Dan. VL 22; Tob. IlL 25 etc. 4) Loc. cît s) Apolog. cap. 22. pag. 21. edit. Rigallii. ·) De idolorum vanitate, pag. 226. edit. maur. Paris. 1726. ’) In Legat, pro Christ. num. 23. tom. II. Bihl. Patrum, edit. Vend. pag. 24. *) Cf. Petav. De Angel, lib. I. cap. 1. ’) Ita fatetur impius auctor operis Ré­ sumé de ίhistoire des traditions morales et religieuses chez, divers peuples, Paris 1825. ,0) Cf. Ramsay, Voyages de Cyrus, ac Discours sur la mythologie etc. '*) Carli Rubbi, Lettere americane. 9 DIFFICULTATES. i ‘ 8. I. Obj. 1. Moses angelos a Deo procreatos nullibi tradit. 12 2. No­ mina praeterea Michael, Gabriel, Raphael chaldaica sunt; a Chaldaeis igitur vel persis ad hebraeos transiit de angelis opinio. w 9. Resp. ad 1. Tr. Ant. N. cons. Moses enim, ut vidimus, saepe de angelis eorumque apparitionibus loquitur, et illos saepius ut Dei ministros exhibet. Perperam igitur ex eo, quod peculiariter creationis angelorum non meminerit, concluditur vel angelos a Deo minime fuisse conditos, vel illos non existere. Ideo autem juxta s. Basilium angelorum creationem Moses praeteriit, quod adspectabilium tantum rerum originem praecipue nobis revelare, voluerit. 14 Juxta s. Augustinum lucis nomine, angelorum creatio a Mose significata est. 15 De hac autem opinione ac de variis sententiis circa tempus, quo angeli conditi sunt, utrum scilicet ante hujus mundi adspectabilis creationem, ut plerisque patribus graecis placet, an vero post, quod tenent plerique ex patribus latinis, an demum simul, quod pariter non nemo sentit, consulatur Petavius. 16 ”) Ita Julianus, apud s. Cyrillum, lib. II. tom. VL operum pag. 49. edit. Paris. 1638, tum lib. III. ib. pag. 96. *3) Ila fere Voltaire, Fragmens sur di­ vers sujets, par ordre alphabétique, art. Ange, tom. XXVIII. de la collection com­ plète des oeuvres etc. Genève 1777. H) Lib. de Spiritu Sancto, cap. 16. num. 38. s. Cyrillus alex. lib. III. cit. aliam affert causam adversus Julianum, quare Moses praetermiserit narrationem creationis angelorum, eo quod scilicet nimis mentis nostrae captum excedat. Quam quidem causam quoad judaeos carnales vehemen­ ter confirmat Hom. II. in Genes, pag. 7. edit. Sav. ,s) Lib. imperf. de Gen. ad lit. cap. 11. num. 21, et De civitate Dei, lib. XI. cap. 11. Alii autem censent angelorum creationem per Mosem designari nomine coeli, utOrigenes, Hom. II. in Gen., Beda, Strabus apud Petav. loc. cit. cap. 15. Quidquid vero id sit, de quo nihil certi, verisimilius vi­ detur juxta priorém sententiam de hac Mo­ sem penitus siluisse. Illud tamen fixum demonslralumque est, angelos a Deo crea­ tos esse; de horum enim creatione non obscure loquuntur Daniel cap. 13. in hymno trium puerorum, et David Ps. CII; sed ma­ gis aperte apostolus (Col. L 16.) scribens : In ipso (Verbo divino) condita sunt universa in coelis et in terra,' visibilia et invisibi­ lia, sive throni , sive dominationes, sive principatus , sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt. 16J Loc. cit. ubi, postquam recensuit pa­ trum testimonia, qui alterutram sententiam tuentur, concludit §. 11. nihil certi statui posse, cum neutra sententia certa vel auctoritale Scripturae vel ratione praevaleat. Deinde disjicit quae afferri solent ex illo Eccli. loco (cap. 18.), in quo dicitur: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul, ut evincatur saltem cum adspectabili hoc universo angelos conditos esse; cum de iis solis crealuris loquatur Ecclesiasticus, quorum meminit Moses initio Geneseos, ita ut vox simul, κοινρ, idem hic valeat ac ex aequo, prout eodem sensu occurrit Sap. VI. 8. Item profert lateranetisis cone. IV. el Innocenti! III. Decretum, quo Deus crea­ tor omnium visibilium et invisibilium, spi­ ritualium et corporalium dicitur, qui sua omnipotente virtute simul ab initio tem­ poris utramque de nihilo condidit creatu­ ram , spiritalem et corporalem, angeli­ cam videlicet et mundanam; quae verba ex libro Soliloquiorum, qui perperam Au- 10 10. Ad 2. Resp. I. AT. cons.: cum nonnisi pravus sit transitus a nomine ad rem. Didicerunt hebraei ea angelorum nomina a chaldaeis vel persis; ergo ab eis didicerunt angelorum existentiam ! Pentateuchus sane luerat longe ante scriptus, quam judaei in captivitatem babylonicam abducerentur; atque in eo Moses, ut ex dictis patet, de frequentibus angelorum appari­ tionibus et officiis disserit. 11. Reap. II. xV. A. Licet enim ante captivitatem babylonicam nullum occurrat in sacris litteris angelorum nomen, negamus tamen tum nomina illa esse chaldaica. cum ct radicem et formam hebraicam habeant, ut patet ex voce fortis, quae Deo tribuitur, et ex similibus nominibus passim apud hebraeos receptis, SjH), etc.17, tum ex chaldaeis ea ad hebraoos immigrasse, cum, ut adnotat Origenes, constet, indita illis (angelis) fuisse nomina convenientia rebus, quas Dei summi voluntate in universo mundo administrant. 12. Π. Obj. 1. Angelus nomen est officii. Nihil igitur prohibet, quo­ minus nomen istud, quoties in sacris litteris occurrit, vel de hominibus intelligatur, qui angeli passim dicuntur ob varia munia, quae Dei nomine obierunt, ut Maiach. III. 1, Matth. XI. 10, vel de interno instinctu inspira­ tionibusque, quibus nos Deus ad aliquid agendum excitat. 18 Et re quidem vera 2. quae in libris sacris de angelorum apparitionibus leguntur, nonnisi metaphorice, vel ex vulgi opinione intelligi debent, vel de sola Dei potentia, vel de efficientia naturali, quam vulgus ignorabat et supernaturalibus causis tribuebat- 19 Ergo. 13. Resp. ad 1. C. .4. neg. cons. Plura enim sunt in Scripturis, quae de angelis traduntur, quaeque nonnisi de hypostasibus ab hominibus omnino diversis intelligi possunt. Ut cum Christus (Matth. XXII. 30.) sadducaeis guslino tribuitur, cap. 32. sumpta sunt. maur. De nominibus Uriel et Jeremiel, Praesertim cum s.Thomas in opusculo, quo quae occurrunt in libro EsdracIV.36; V. 20, decretalem illam exposuit, censeat ita de­ nec non de cultu exhibito a graecis et orien­ crevisse synodum adversus Origenis erro­ talibus, cf. Renaudolius in notis ad Liturg. rem, qui spiritales creaturas solas ac per orient, tom. II. pag. 298, et Nie. Serarius se ab initio conditas asserebat, corporeas Soc. Jesu, in caput 12. Tobiae; cf. etiam vero ex casu, non autem ex praecedenti Blanchinius in dissertatione, Romae edita proposito, ut eo velut carcere spirituum de­ anno 1753, De septem angelis, qui olim licta plecteret. Contra quos Innocentius ita depicti Romae extant, quique nomina sanxit, utramque simul, hoc est, pari con­ praeferunt Uriel . Seathiel, Gehudiel et silio ac praecipuo constitutam a Deo, idque liarachiel. In quibusdam litaniis tempore ab initio temporis, hoc est, non ex omni Caroli M. invocabantur Uriel, Raguel, Tuaeternitate. Hinc temeritatis Pelavius ar­ buel. **) Ita Bekker, op. cit. guit theologos illos, qui contrariam senten­ tiam baeresis damnant ob ejusmodi decre­ *’) Sic Georg. Rosenmuller, Schol. in N. T. in cap. 1. Maith, el cap. 2. Luc. et tum. Cf. §. 13. *') Coiit. Celsum, lib. i. num. 25. edit. alibi passim. I I respondens affirmat, homines in resurrectione futuros sicut angelos Dei in coelo; vel cum (ibid. XVIII. 10.) de parvulis loquens, affirmat, quod angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris; vel cum apostolus, ut vidimus, comparationem instituit inter Christum et angelos; vel cum (in eadem epist. cap. Π.) aperte tradit, Filium Dei, non angelicam, sed humanam naturam sibi ex semine Abrahae sumpsisse; tum ex eo quod (ib. cap. ΧΠΙ.) dicit de praemio, quod nactus est Abraham, quum dignus est habitus qui angelis hospitium praeberet. Pleraque pro instituto praeterimus, quibus violentae neotericorum interpretationes omnino refelluntur. 14. Ad 2. A7. Si enim vel de virtute, ένεογεία ac potentia et ex vulgi opinione loquuntur sacrae litterae, vel etiam metaphorice, cum angelos com­ memorant, nihil certi amplius in sacris litteris exstaret. Quomodo enim vera essent, quae Christus citatis verbis significat? Quaenam comparatio apostoli foret? Nonne ridicula sunt, quae Rosenmüller tradit de tentatione Christi in deserto, dum ab homine judaeo Christum fuisse tentatum dicit, vel cum Gabrielis adventum amens insinuat fuisse somnium, a Deo b. Virgini im­ missum? Quae quidem aliaque innumera inepta prorsus et inficeta, quibus scatent ipsius scholia, satis ostendunt, in quas angustias sese conjiciant novi isti doctores, ut angelorum existentiam rejiciant. Ejusmodi tamen sunt oracula, quae protestantes suspiciunt. 20 15. Inst. Saltem Michaelis nomine intelligendns est ipse Filius Dei, qui sub variis figuris seu symbolis in V. T. se se visibilem praebuit; quem­ admodum Gabriel ipsa est Spiritus Sancti persona. 21 Quid igitur vetat, 20) Cf. etiam Kuinoel, Comment, in li­ bros N. T. historicos in Luc. I. 26 et 27. Ex·quo deprehendimus nonnullos biblicos neotericos eo progressos esse, ut totam hanc historiam angeli Gabrielis colloquentis cum Maria referant ad viylhum philosophicum, alii ad mylhum historicum, non secus ac apparitionem ejusdem angeli, quae Zachariae in templo contigit, de qua item suo­ rum protestanlium biblicorum expositiones Kuinoel fuse refert. Mirum est quam sese atrociter torqueant ad excludendam veram angeli apparitionem. Paulusius in Philologisch-krit. Komment. seu in Commentario philologico-critico contendit, Zachariae vi­ sam fuisse versari ante oculos quamdam genii coelestis veluti speciem; eum varii generis sensa, quae illi tunc in animo sub­ oriebantur, putasse ipsius genii voces esse, in extasin raptum, ac sibi imposuisse si­ lentium, eo quod plus justo intra se locu­ tus esset, usque ad partum Elisabethae. Gablerus in Journal fur theol. Literal, seu in Ephemer. litteraturae theologicae, vol.L pag. 403. eadem ferme ratione historiam hanc totam enarrat. Juxta Witsium in Miscell. sac. tom. II. pag. 338. per lusum phan­ tasiae commotae exponi debet, hemiplexia Zachariam captum, qui idcirco loqui non •+ potuit. Item Rosenmüller. Alii demum de­ posita larva ingenue tradunt hic a Luca fa­ bulam enarrari. Quis non suspiciat doctos hosce sacrarum litterarum interpretes? prae­ sertim quum ignorare ipsi omnino videan­ tur, deliras anus de sublimioribus ejusmodi doctrinis sapientius disputare, si velint, fa­ cile posse. ai) Cf. Hier. Maria Buzius Ord. s. Aug. in Synopsi theol. tliscipl. P. lierli, lib. X, in appendice, ubi Michaelem et Gabriclem archangelos esse creatos spiritus demon­ strat, tom. I. pag. 404 et seqq. edit. 1769. Cf. etiam Bossuet, Réflexions sur C Apo­ calypse. J ». τ 12 quominus de Deo vel Filio Dei cetera intelligamus Scripturarum loca, in quibus angelorum fit mentio? Certe (Exod III. 2.) flamma ignis, ex qua Moses vocem audivit, vocatur angelus Dei. Ergo. 16. Resp. Λ’. ant. Hoc paradoxum sero nimie excogitarunt adversarii ad cultum tollendum angelis a fidelibus exhibitum. Evertit enim illud caput XII. Apocalvpseos, in quo Michael cum dracone pugnans differt ab Agno, id est, Filio Dei, ob cujus sanguinem vicit. Quoad Gabrielein satis est Luc. I. 26. verba expendere: Missus est angelus Gabriel a Deo ad Virginem . . . et in­ gressus angelus ad eam, dixit : Spiritus Sanctus superveniet in te; Spiritus igitur, qui superventurus erat in Mariam, dissimilis fuit a Gabriele nunciante. 17. Falsum denique est quod assumit Rosenmiiller, flammam nempe ignis vocari angelum Dei; etenim in Exod. loc. cit. aperte a flamma ignis distinguitur Dominus, qui Mosi apparuit in flamma ignis de medio rubi; et Act. VII. 30. pariter dicitur: Apparuit illi (Mosi) in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi. Hac ratione neoterici biblici, quidquid stulti in buccam venit, prout libet, effutiunt, bonamque lectorum fidem in pravos errores abducunt. DE NATURA ANGELORUM. 18. Definiri angeli solent substantiae immateriales completae, ut certum intersit discrimen nos inter et ipsos; nostrae enim animae substantiae spiritales incompletae vocantur, cum ad corpus informandum snapte natura or­ dinatae sint, quibus propterea corpore solutis aliquid deesse videtur, non quidem ad substantiam, sed ad suum, nt dicimus, complementum. Ex patribus tum graecis tum latinis non defuerunt, qui angelos corpore quodam aëreo et subtili praeditos consuerunt; illorum catalogum exhibet eruditissimus Petavius. ’ Post definitionem concilii lateranensis IV. quam inferius dabimus, obsolevit haec opinio inter catholicos; si enim paucos excipias2, vix est, qui eidem adhaeserit. Attamen inter heterodoxos et philosophos haec sententia plures patronos nacta est; etenim praeter Leibnitzium et Bonnet, qui hanc ‘) De Angel, lib. I. cap. 2. ’) Falluntur propterea qui tradunt post concilii lateranensis decretum neminem ca­ tholicorum impune contrariam tenuisse sen­ tentiam. Contrariae enim sententiae adhae­ serunt inter cacteros card. Cajetanus, in cap. 2. Ep. ad Ephes., Eugubinus. De pe­ renni philosophia, lib. VIII. cap. 27. D. tom. III. opp. edit. Paris. 1578; de quo qui- dem auctore recte pronunciavit Petavius, De opific. lib. I. cap. 8. §- 2 : Auctor ma­ gis ad speciem quam eruditionem solidam commentarios suos instituens, quos raro cum fructu, numquam sine fastidio legi­ mus. Pariter Sixtus senensis, Biblioth. Sanet, lib. V. adn. 8, Bartholomaeus Caranza et Domin. Bannez. 13 sententiam propugnarunt, Cudworth, Tricorius, Wolfing, Bbhmius, Lorsius, Kantius aliique non pauci 4 eamdern sectati sunt, rati, non posse dari spiri­ tum activum sine corpore. Nos communi sententiae adhaerentes de spiri­ talitate angelorum, (piae hic et nunc salva fide in dubium vix revocari posse videtur, sequentem statuimus propositionem. . Jnl * ··!“·’<*<* Γ* i 'H μ PROPOSITIO. Angeli sunt meri spiritus, omnis corporis expertes. 19. Haec propositio certa est ex cone, lateranensi IV. quod cap. Firmiter definivit adversus manichaeos: Unum esse universorum principium, creatorem omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, qui sua omni­ potente virtute simul ab initio temporis utramque condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam, quasi com­ munem ex corpore et spiritu constitutam.1 Ergo ex hoc concilio angelica natura spiritalis est et omnis corporis expers, qualis anima hominis est; alioquin humana natura media non esset inter angelicam et mundanam substantiam. 20. Hanc autem doctrinam Scripturarum auctoritate fulciri exinde patet, quod in sacris eloquiis angeli constanter spiritus dicantur. Apostolus enim (Hebr. I. 14.) de angelis inquit: Nonne omnes sunt administratorii spiritus? et s. Joannes ait (Apoc. I. 4.) : Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt: et de daemonibus pariter dicitur (Luc. X. 20.): Spiritus vobis subjiciuntur·, et alibi passim spiritus nequam, spiritus immundi vocantur, innuo apostolus (Eph. VI. 12.) eos vocat: spiritalia nequitiae. Atqui vox spiritus non aliud proprie nisi substantiam simplicem et incor­ poream significat, cum Deo (Joann. IV. 24.) et animae humanae (I. Cor. II. 11.) tribuatur; nec ulla sufficiens ratio sit, cur vocem hanc ad alienam signifi­ cationem detorqueamus, cum de angelis usurpatur. Ergo. 21. Et sane insolens omnino esset, si angeli corpore et spiritu con­ starent sicut homines, quod ratio numquam haberetur corporis et spiritus ipsorum in Scripturis, quae ubilibet mentionem faciunt corporis et spiritus hominum; aut saltem quod homines non aliquando spiritus in eisdem appel3) Cf. Muzzarclli, opusc. XXTII. Del buon uso delta logica, ediz. V. lom. VU. Firenze 1823. ’) Per hoc tamen decretum doctrina de spiritali angelorum natura definita dici ne­ quit, adeo ut ad fidei dogmata eam perli­ nere pronunciare possimus, conirariaeque doctrinae haeresis notam inurere. Quippe lateranense concilium ex instituto partem eam definire noluit, inquit Petavius; sed in hoc unum intenta fuit synodus, ut utriusque conditorem naturae Deum esse contra manichaeos statueret ; cetera vero ex rece­ pta per id tempus opinione obiter sub­ texuit. 14 lajrentur, quemadmodum passim angeli appellantur spiritus. Nempe homines, etiamsi o praecipua sua parte spiritus sunt, quia tamen simul corporei sunt, numquam absoluto spiritus dicuntur ; contra vero angeli, quia corporei non sunt, saepe spiritus, numquam vero absolute dicuntur corpus aut corporei. 22. Fnlciri praeterea hanc eamdem doctrinam auctoritate patrum tum graecorum tum latinorum facile ostenditur. Etsi enim plerique ex ipsis, nt superius innuimus, videantur corpus aliquod angelis tribuere, longe plures tamen spiritales prorsus et incorporeos angelos praedicant. 2 Ne tamen longiores simus in proferendis testimoniis, ad quaedam veluti capita revo­ cabimus ipsorum dicta, ex quibus certa deprehenditur eorum sententia. Ac I. angelos spiritales praedicant, qui eos dicunt incorporeos, sive άσωμάτουζ. Tales porro sunt ex graecis Gregorius thaumaturgus, sive vetus auctor Homiliae cujusdam in Theophania, qui eos dicit incorporeas virtutes3; Gregorius nyssenus, qui angelos incorpoream creaturam nominat4; Gregorius item nazianz., qui eamdem naturam intelligibilem et incorpoream laudat 5 ; Eusebius caesar., qui eam commemorat substantiam incorpoream, et comparat Deo ipsi0: Epiphanius, qui daemonem declarat spiritum corporis expertem1 ; s. Joann. Chrysostomus, qui Deum commendat, quod fecerit angelos et archangelos, ac reliquas incorporeorum substantias3; Theodoretus eos jactat ’) Thomas Aletinus seu potius Joann. Clericus in not. 64. ad cap. 3. lib. I. De ang. §. 12. Petavii, ut suis faveat, haec scribere non dubitavit ad eripiendum nobis omnia patrum testimonia, quae angelos spi­ ritales praedicant: Diligenter observan­ dum corpus et materi am duplici sensu sumi apud veteres. Aliquando ita vocant quidquid non est per se intelligentia prae­ ditum, quantaevis sil tenuitatis; sed saepe etiam his vocibus intelligunl crassiorem tantum materiam, quo sensu negant an­ gelos esse corporeos aut materiales. Nam ceteroqui plerique existimant ange­ los esse tenuissimo corpore indutos. Vide indicem pltilologium philosoph. orientalis Th. Stanlei, de voce materia, et de sententia veterum de angelorum natura Pet. Dan. Huetium, episc. abrinc. in exi­ mio Origenianoru m opere, lib. 11. qu. 5. et in notis ad Origenem, pag.üâ. Nisi haec probe observentur, vix poterit intelligi quid velint veteres, et secum etiam saepe tum videbuntur pugnare, cum sibi quam maxime constant. At praeterquam quod Huetius de omnibus universim patri­ bus minime loquitur, plerosqne patres vo­ cem spiritus, cum de angelorum natura disserunt, stricto sensu usurpasse, ex iis, quae hic in medium protulimus, eorum te­ stimoniis apertissime constat, praesertim ex iis, qui eos intelligentias vocant, mentes, substantias intelligentes, simplices, sine materia etc. Poterant ne apertius proprie dictam spiritalem naturam angelorum ex­ ponere? Eo vel magis quod iisdem vo­ cibus utantur, cum de spiritali divina sub­ stantia loquuntur? 3) Cf. Petav. De Angelis, lib. I. cap. 3. Λσώματον κτΐσιν. Coni. Eunomium, lib. XII. et alibi ib. 4) Νοητήν και άσώματον. Ib. 6) Demonstr. evang lib. I. cap. 1. ’Λσωμάτου; τινά; νοιρά;, καί θιία; δυνάμιι;, αγ­ γέλου; τι, καί αρχαγγέλου;, άϋλά τι, καί πάντη καθαρά πνεύματα. 7) Haer. XXVL num. 13: Πνιΰμα ακά­ θαρτον , καί άσώματον. ’) Ad Slagirium, lib. I. pag.86. ΈποίηΟιν αγγέλου;, αρχαγγέλου; καί τα; άλλα; των άβωμάτων ουσία;, et alibi ib. < • ‘J .tV·., 4 . L J M· 15 incorporeas naturas1*; Procopius substantias penitus incorporeas'0; item Joannes Climacus, Dionysius vulgo areopagita, Nilus, Joann, damascenus etc. 11 Ex latinis vero Marius Victorious, qui vocat angelos incorporeos'9*2*; Lactantius incorporales; Leo papa, qui veram fidem, ait, quae est catholica, omnium, creaturarum sive spiritalium sive corporearum bonam confiteri substantiam.ίΛ Sic Julius africanus incorporeos pariter eosdem constituit, nec non Fulgen­ tius14, Gregorius M., qui interrogat: Quis sanum sapiens, esse spiritus cor­ poreos dixerit? 15 aliique. II. Eamdem veritatem docent ii patres, qui angelos non solum incorporeos, sed praeterea mentes, νους, seu substantias intelli­ gentes vocant; tales vero sunt Gregorius nazianz., Eusebius, Dionysius, areo­ pagita nuncupatus, Gregorius nyssenus etc. III. Qui eosdem dicunt simplices et sine materia άυλους, ut Gregorius naz. atque nyssenus, Marius Victorinus, Lactantius etc. 16 23. Quum igitur laudati patres tum graeci tum latini ingenti veluti agmine angelos non solum incorporeos, verum etiam substantias materiae expertes, spiritales, simplices, intelligentias passim vocent, nihil dubii subesse potest, quin doctrina de spiritalitate angelorum non solum Scripturis, sed et Traditioni innitatur. 17 Angelicus doctor rationibus etiam theologicis » eamdem confirmat, quae apud eum recoli possunt. 18 DIFFICULTATES. 24. I. Obj. 1. Ex sacris litteris angeli foeminis permiscentur; ergo aut sunt, aut habent corpora. Etenim Gen. VI. 2. legitur: Videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchrae acceperunt sibi uxores. Quae quidem 9) Ouaest. XX. in Genes, probaturus imaginem Dei non in eo consistere, quod in anima sub adspectum non cadit, inquit: Μάλλον εΙκόνες τον 3εον κληθείεν άγγελοί τε, καί αρχάγγελοι, καί πασαι αί άσώααται καί άγίαι φύσεις, άτε δή παντάπασι σω­ μάτων άπηλλ,αγμίναι, καί αμιγές τό αόρα­ τον ίχουσαι. Id est: Alioquin potius ima­ gines Dei vocarentur angeli et archangeli, et omnes incorporeae sanctaeque naturae, ulpote corporibus vacuae et sine mixtione minime aspectabiles. Alibi eadem habet, quae ad corpus vel materiam quamcumque trahi nulla ratione possunt. '°) Comment, in Gen. cap. 16 et seq. Tàf νοερός ούσίας, καί παντελώς άσωμάτους. ") Apud Petav. loc. cit. Inter graecos patres minime recensuimus s. Ignatium, cujus proferuntur verba ex Epist. ad Trail. quibus angelos dicit άσωμάτονς φύσεις, na­ turas incorporeas, siquidem ea reperire minime potuimus neque in edit. Cotelerii, neq. in Biblioth. Pulrum Gall, neque alibi; sed occurrunt tantummodo in hujus s. mar­ tyris litteris interpolatis apud Coteler. Ep. ad Trail. §. 9. torn. IL pag. 67. l2) Lib. IV. Adv. Arium. Ep. ad Turib. cap. 6. Lib. de Fid. cap. 5. Dial. lib. IV. cap. 29- Cf. Petav. loc. cit. Ifl) Apud Petav. loc. cit. ,7) Cf. ib. ubi §. 10. ostendit judaeis pa­ riter inhaesisse sententiam de spiritali an­ gelorum natura. ,8J Part. I. quaest. 50. art. 1. nec non Cont. gent. lib. II. cap. 46. et in opusc. De spirit. creaturis, art 5. tom. VIII. opp. edit. Rom. 1570. 17 ί6 verba 2. versio alexandrin» sic refert: Videntes angeli Dei. . . acceperunt sibi uxores. 19 Haec autem versio 3. ex libro Henoch confirmatur, Augustino teste20: tum 4. ex patribus Justino, Clemen te alex., Tertulliano, Ambrosio, Sulpicio Severo, Lactantio aliisque non paucis apud Petavium2’, qui refert pro eadem sententia Philonem et Josephum. 5. Contextus ipse videtur rem hujusmodi significare, ubi habetur, ex ejusmodi connubiis ortos fuisse gigantes. 6. quemadmodum pro üliabus hominum Addit vero Carol. Rosenmüller veniunt foeminae in proprio sensu ab hominibus oriundae, sic pro filiis Elohim sensu proprio ita dicti intelligendi sunt angeli, seu naturae supernales. Ergo. 25. Resp. AT. .4. Ad 1. probat, ex Genesi, D. Filii Dei, id est, filii Seth, vel principes, quos majores gentium dicimus, C. filii Dei, id est, angeli. A'. Exodi enim XXI. 6. et XXH, et alibi, per vocabulum hebraicum • · ·· elohim, principes designantur; Symmachus ipse vertit filii potentum23: sic etiam Onkelos et Saadias exponunt; arabs Erpenii pariter habet filii magnatum24 ; interpres Samaritanus filii dominatorum. 25 De filiis Seth hunc locum ipse Clericus exponit, qui praeterea observat hoc nomine passim in Scripturis designari veros Dei cultores. 26 Haec posterior interpretatio communis est inter patres. Non posse autem allatum textum sumi de angelis proprie dictis, evidens est; vel enim fuissent boni vel mali: neutrum porro dici potest; non boni, quia cum Dei visione jam fruerentur, non potuerunt illecebris carnalibus allici, praesertim cum de his dicat Christus : Non nubent neque nubentur: non mali, alioquin daemones dicendi essent filii Dei, quod est absurdum, et nullibi sane in Scripturis hoc nomine compellantur. 27 ”) EHovrii 5« ot’ άγγιλοι τον Siov . .. ίλαβον éavroîf γυναίκα; 20 ) De civit. Dei. lib. XV. cap. 24. n. 4. ’*) De Angel, lib. III. cap. 2. In schol. ad hunc locum. g. } ιοί των δυναΐτίυόντων. Cf. S. Hier. Quaest. Hebr. in Genes, lib. I; tom. HL opp. edit. Vallars. Ita enim Onkelos in Targum expo- Plant. Anlv. 1569. Arabs Erpenii Saad. u) Cf. Polygl. Walton, et Biblia Regia, Paris. Sic enim scribit in Paraphrasi in hunc locum : Interea Caini aucta sobole, puellarum numero cainitas abundare con­ tigit ; quae cum praeterea forma praesta­ rent, Enosi posterorum, quorum majores consortium et affinitatem cainitarum adspernati fuerunt, amorem sibi concilia­ runt, et cum iis matrimonia miscuerunt ; cainitae enim enosidas generos habere honori ducebant. Haud multo post cai­ nitarum, quibuscum vitam agitabant, pra­ vis exemplis uxorumque illecebris corru­ pti, enosidae iisdem se vitiis inquina­ runt , vitiosioremque sobolem progenerarunt. Eamdem interpretationem sequuntur Munsterus, Fagius, Vatablus, Castalio, Cla­ rius, Drusius, Amama, Cardwrightus in Criticis sacris. Hanc vero eamdem inter­ pretationem confirmant exempla ex Deut. XIV. i; Ps. LXXII. 15; Prov. XIV. 26. ”) Certum est numquam in Scripturis angelos daemones vocari; contra vero in­ terdum, secus ac Fabricius autumat in sua Bibliographia antiquaria, cap. 8. §. 27. 26. Ad 2. D. Et versio alexandrina per angelos Dei homines religiosos designat, quod infrequens in .Scripturis non est28, C. angelos proprie dictos, subdist. in hoc casu, ut cx dictis patet, deserenda est, C. tenenda, A'. Addo non omnes codices habere, angelos Dei, sed teste Augustino29, non­ nullos habere filios Dei, prout in Bibliis complutensibus versio haec LXX nuncupata habet: filii Dei. 30 27. Ad 3. Tr. Omnium enim criticorum judicio, immo et ipsius ecclesiae catholicae, liber Henoch inter apocryphos recensetur. 3i 28. Ad 4. D. Vel ex versione alexandrina, vel libro ITenoch deceptis. C. ex sensu ecclesiae aut traditionis, N. Plcrique enim ex versionis alexandrinae lectione decepti in hanc, sententiam concesserunt, alii ex libro Henoch, quem tamquam sacrum nonnulli patres habuerunt, ut de Tertulliano constat aliisque paucis. 32 Ex hoc fonte fabulam istam veteres omnes hausisse arbitratur daemones non solum cum aliquo addita­ mento, sed absolute angeli dicuntur ut I. Cor. VI. 3. M) Sic s. Joann. Bapt. Marc. I. 2, coli. Malach. III. 1. vocatur; I. Cor. XI. 10. sa­ cerdotes; Apoc. I. 20, et IL 1 ctc. episcopi compellantur. *) De civitate Dei, lib. XV. cap. 23. num. 3. Immo vero ex hoc ipso s. Augu­ stini loco patet versionem LXX sua aetate utrumque habuisse: Filii Dei et angeli Dei; ita enim scribit: Et septuaginta qui­ dem interpretes et angelos Dei dixerunt istos, et filios Dei. Quod quidem non omnes codices habent, nam quidam nisi filios Dei non habent. Ex quo facile est conjicere, verba angeli Dei non fuisse nisi glossema nonnullorum, quibus persuasum erat, juxta dicenda, angelos reipsa foeminas adamasse, iisque junctos connubio fuisse, quod postea irrepsit in textum. 10) Praeter editionem complutcnsem ce­ terae editiones omnes habent υιοί τοΰ 3toû, ut videri potest in Bibliis Plant., in Po­ lygl. Walton., Bibi. reg. Paris, etc. :l) De libro Henoch ita scribit s. Aug. loc. cit. num. 4: Omittamus igitur earum Scripturarum fabulas, quae apocryphae nuncupantur, eo quod earum occulta ori­ go non claruit patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium Scripturarum certissima et notissima successione per­ venit. Ex quibus discere possunt prote­ stantes, quo consilio prudentiave patres utcPerrone, Praetectiones theolog. V. rentur ad germanas ab apocryphis Scriptu­ ras discernendas. 31) Dixi de Tertulliano aliisque paucis constare, eos librum Henoch tamquam sa­ crum recepisse. De Tertulliano enim nul­ lum dubium esse potest; nam (De cultu fem. lib. I. cap. 3.), etsi fateatur hunc li­ brum ab aliis rejici, dicens: Scio Seri pturam Henoch nec recipi a quibusdam, ejus tamen auctoritatem quoad fieri potest ibidem propugnat; ex coque libro angelos, lib. De idol. cap. 9. vocal foeminarum amatores, qui, ut loquitur in libro De ha­ bitu muliebri, cap. 2. ad filias hominum de coelo ruerunt. Auctor lib. De singular. Cleric, inter opera s. Cypr. ait: Novimus et angelos cum foeminis cecidisse. Eam­ dem opinionem ex eodem libro mutuati sunt Justinus, Apol. I. num. 5; Laciant. Divin. Inst. lib. II. cap. 15, Sulpicius Severus, Sac. hist. lib. L Quum tamen nemo isto­ rum, praeter Tertullianum, libri Henoch singillalim meminerit, nihil vetat, quominus dicamus eos deceptos esse ex loco adducto Genescos praesertim juxta graeeam LXX versionem. Sane s. Ambrosius Serm. VHL in Ps. CXVIII. num. 58: Denique, inquit, scriptum est, quia angeli amaverunt filias hominum etc., quamvis fluctuans Seem. IV. num. 8. innuat angelorum nomine intelligi posse homines, qui vitae probitate angelo­ rum gratiam imitarentur. S. Hilarius pictav. Tract, in Ps. CXXXHI. num. 6. sup­ presso nomine, de libro Henoch non abs- 2 18 19 Petavius.33 Ceterum his patribus plures alios opponimus, qui data opera illam fabulam refellerunt. Certe Philastrius brixiensis in lib. De haeresibus eam opinionem, quae asserit, angelos se miscuisse cum /emittis ante diluvium, et inde esse natos gigantes. inter haereses refert. 34 Ex quibus deprehendimus hanc sententiam numquam fuisse universalem in ecclesia, sed prorsus singu­ larem illorum patrum, quos recensuimus, nihilque inde inferri detrimenti ad­ versus sacras traditiones, ut protestantes plerique autumant. 29. Ad 5. A'. Tum 1°. quia nondum exploratum est voce • · · horni- 30. Ad G. A’. Nimie enim probaret, angelos nempe fore filios Dei na­ turales, quod est absurdum. 31. L In st. 1. In Scripturis talia angelis tribuuntur, quae substantiis mere spiritualibus convenire non possunt. Sic Ps. CII. 20. potentes virtute dicuntur, seu fortes robore, ut vertit s. Hieronymus; s. Paulus: Si linguis, inquit, hominum loquar et angelorum (I. Cor. XIII. 1.): Christus vero prae­ dixit, in novissimo die mittendos angelos cum tuba et voce magna; haec profecto aliaque similia, quae passim in Scripturis angelis tribuuntur, absque corpore praestari nullatenus possunt. Quibus addas, 2. Christum sadducaeis interrogantibus, cujusnam in resurrectione futura esset mulier, quae septem fratribus nupserat, respondisse, aequales angelis justos fore; haec autem aequalitas nulla esset, nisi angelos corporeos admitteremus. 37 Ergo. 32. Resp. ad 1. D. A. Si Scripturae materialiter ac prout sonant intelligantur, C. si spiritualis et metaphoricus earum sensus dispiciatur, A’ Nec enim aliter accipi possunt, cum eum sensum, ut ex dictis patet, sub­ jecta materia minime ferat. Quod si quis tamen contenderet nonnullas ex dictis operationibus reipsa ab angelis perfici, tunc reponimus angelos in corpore assumpto eas operationes praestare ; quo pariter sensu potentes virtute angeli sunt, quia corpus assumunt. Atque ita dissolvuntur ceterae difficul­ tates, quae peti possent ex diversis angelorum apparitionibus, esu, potu etc. Tobiae enim XIT. 18. dixit angelus: Cum essem vobiscuni, videbar quidem manducare et bibere, sed ego potu invisibili et cibo utor etc. 38 33. Ad 2. D. Aequales angelis fore quoad modum vivendi, C. quoad modum existendi, A’. Hic enim similitudo non afficit corpus, sed modum sive rationem vivendi; quemadmodum enim angeli natura sua nuptias non ineunt, quia carent corpore, ita neque resurgentes instaurabunt nuptias, quia, etsi corpora sint habituri, angelorum instar nuptiis abstinebunt. 34. II. Inst. Saltem daemones in Scripturis modo perhibentur igne torqueri (Matth. XXV. 41 ; II. Petr. II. 4; Judae v. 6.), modo sono citharae compesci (I. Reg. XVI. 23.), modo fellis fumo fugari (Tob. VI. 8.). Hisce cohaerent quae passim traduntur a patribus, eos nempe allici cibis, nidore, suffimentis etc. 39 Ergo. nes designari extraordinariae proceritatis; etenim Job. I. 15. vertitur ir­ ruentes, id est, praedones, latrones, qui fortasse equis latrocinia exercerent, ut arabum hodie bene inulti, ex quo genere etiam centauri graecorum fuerunt. Aquila et Symmachus videntur latrones intellexisse; Onkelos vertit fortes ; ita insuper uterque arabicus interpres35; alii sumunt vocem nephilim quasi significet defectores, apostatas, a deficiendi significatu, quem verbum saepe obtinet, et congruit syriaca vox fbvi nopholoh, quae apostata ver­ titur. Patet igitur gigantum nomine hic non inverisimiliter designari ho­ mines impios, praepotentes, qui omnia pro arbitrio sibi licere existimabant; et confirmatur ex contextu, versu enim 4. subditur: Isti sunt potentes a saeculo viri famosi, id est. fortes, violenti etc. Tum 2°. quia si nolumus a communi interpretatione discedere, ut observat s. Augustinus, ex naturalibus causis fieri potest, quod ex communis generis parentibus gigantes oriantur, ut pluribus exemplis ex historia tnm sacra tum profana petitis, ostendi facile posset, quin ad angelorum nuptias confugere debeamus. 36 I L· .i que contemptu loquitur: Fertur autem, inquit, id, de quo etiam nescio cujus li­ ber extat, quod angeli concupiscentes filias hominum etc. . . . Duae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debe­ mus. Sic alii passim. Prolixum libri He­ noch fragmentum refert Georg. Syncellus in Chronograph, part. II. quod una cum aliis legi potest apud Joann. Alb. Fabricium in op. Codex pseudepigraphus Γ. T. Hamb. 1722, vol. I. pag. 160 et seqq. ubi pariter refert de ea judicium ac censuram sive ve­ terum sive recentiorum. 33 ) De Angel, lib. III. cap. 2. §. 4. J<) In Bihlioth Patrum De la Vigne, tom. V. pag. 34. S. Joann. Chrys. Hom. XXII. in cap. VI. Gen. has historias vocat μυ^ιλογίαί, immo τα βλάσφημα. fabulas et blasphfmias. Cf. ib. num. 2. edit, maurin. tom. IV. Sic Hieronvmus passim; et ante istos auctor Recognit. sub nomine Clem. rom. Origenes, tum alibi, tum Cont. Celsum lib. V. etc. *) Conf. Targum loc. cil. ubi habet JC122, Arab, vcrsio praepoten- tes, superbi, contumaces etc. quod est a singulari Praepotens, validus etc. M) De civitate Dei, loc. cit., ubi ob­ servât jam exstitisse gigantes, antequam filii Dei congrederentur cum filiabus homi­ num, ut patet ex contextu, insuper exsti­ tisse etiam post diluvium, ut ex pluribus Scripturarum locis compertum est. Conf. Deut. II. 20; III. 11, 13; II. Reg. XXL 18 etc. Ceterum cum vox E'1TE • · j* vicissim in Scriptura usurpetur tum ad homines pro­ cerae staturae designandos, tum ad signi­ • t · ficandos praedones, violentos etc., pronum est colligere, potuisse hoc loco poni hanc vocem in utroque sensu, ut Is. XIV. 9, Ba­ ruch. III. 26· Hinc est quod Aquila ver­ terit Ιπί,ητοντκ, cadentes, irruentes, Sym­ machus vero βίαιοι, violenti, LXX γίγαν­ τα, gigantes, perinde ac Theodolion, ut vi­ dere est in Hexaplis Origcnis, edit. Montfaucon, tom. I. J1) Cf. Muzzarelli, op. cit. 39) Vid. card. Gotti, De natura Angel. Quaest. 2. dub. I. §. 4. num. 26 et seqq. et S. Thomas part. I. qu. 51, art. 3. Cf. etiaiu Nicolai, Soc. Jesu, In Tobiam, dissert. 6 et 13. 39) A Minuc. Felice, in Octavio, dae­ mones perhibentur nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, §. 17. Bibi Pa­ trum edit. Ven. tom. IL S. Joann. Chrysostomus, /iom. IL in s. Babylum, num. 13 2* 20 35. Resp. Ad i. D. Daemones torquentur, compescuntur, fugantur vir­ tute divina, C. propria ac naturali, A. Plane, ut sacramenta sanctificant ani­ mam. ut ait s. Augustinus. 36. Ad 2. D. pariter cum eodem s. Doctor©; alliciuntur ut spiritus signis, divini scilicet honoris, quem affectant 40, C. ut animalia cibis, N. 37. II. Obj. Justinus mart., Clemens alex., Tertullianus, Lactantius, aliique patres bene multi apud Petavium 41 angelos corporeos dixerunt; sancti Augustinus et Bernardus ancipites ac dubii haeserunt 4: ; ergo. 38. Resp. D. A. Quorum tamen plerique ut de corpore improprie dicto loquentes intelligendi sunt, C. omnes id affirmarunt de corpore proprie dicto, A; Plures enim patres angelos corporeos dixerunt, non quod eos materiali cor­ pore praeditos arbitrarentur, sed 1°. quod hypostases veras germanasque esse propugnarent: corpus quippe veteribus patribus idem erat ac substantia, et ideo interdum Deum ipsum corporeum dixerunt, prout de Tertulliano monet Augustinus, et nos suo loco vidimus. 43 2°. Alii angelos dixerunt corporeos, non absolute, sed comparative ad Deum, nempe ut omnimodam simplicitatem uni Deo vindicarent. 3°. Alii, quia corporeum existimabant, quidquid definito in loco continetur, motumque ibidem habet, ut Cassianus et Hilarius. 44 Si qui patres satis accommodate intelligi non possunt, sunt deserendi ; quum ipsis plurium auctoritas ac praesertim ecclesiae sensus obstet, ut ex adducto de­ creto concilii lateran. patet. Ss. Augustinus et Bernardus in quaestione non­ dum definita maluerunt prudenter dubitare, quam aliquid certi proferre. 45 39. III. Obj. Synodus VII. oecumenica seu nicaena II. approbavit diaedit. maurin. tom. II: Όταν μιν ry nviaay, καί τ<7> καπνώ , καί τοκ αιμα^ιν ovtovs Seραπιύωΰι, κα^άχιρ ν.ννις α'μοβόροι καί λίχνοι παραγίνονται λάψοντί»· · όταν δι μηδιίι ταϋτα παρίχων ρ, καΒατιρ τινί λι­ μό» SiapStipovrai. Id est: Cum homines nidore, inquit, fumo sanguineque ipsos co­ lunt, tamquam canes sanguinarii et cora­ ces lambendi causa adsunt: cum autem rursus nemo quidquam praebeat hujus­ modi, quasi fame pereunt. Ita etiam non­ nulli alii patres loquuntur, immo ethnici ipsi, ut patet ex Porphyrio, cujus verba refert Euseb. De praeparat, evany. lib. IV. cap. 22. edit. Franc. Vigeri Soc. Jesu, p. 173. ubi iit mentio de sustentatione spirituum corporumque daemonum.... it* v αυ­ τών το πνιυματιι,όν, καί σωματικόν πιαινιται. 40) De civitate Dei, lib. XXI. cap. 6. 4Ι) **) ”) 4‘) De Any. lib. I. cap. 2. Ibidem. Tract, de Deo, num. 227. CLPetav. op. cit. lib. I. cap. 3. §. 12. 1â) Notandum bic est cum cl. Gerdilio, Sayyio d'istruz. teol. de Angelis, in er­ rorem incredulos labi, dum tribuunt anti­ quis ecclesiae patribus indiscriminalim sen­ tentiam de substantia materiali cogitante, eo quod nonnulli inter ipsos visi sunt ad­ mittere angelos corporeos. Questi, ait ipse, dubitarono bensi che siccome nelC uomo Γ anima è unita ad un corpo oryanizzato, cost negli angeli fosse unita ad un corpo etereo; ma da cib non segue in alcun modo, che abhiano credulo materiale il principio della intelliyenza negli angeli. Quod verissimum esse aperte evincit eorumdem patrum loquendi ratio. iCl 21 logum Joannis thessalonicensis, in quo angeli dicebantur corporei, si non omnino, saltem ex parte; ergo. 40. Reap. N. A. Ut patet tum ex verhis Tarasii, qui, cum dixisset: Ostendit pater Joannes, quod et angelos oporteat pingi, quoniam circumscripti sunt, et veluti homines apparuerunt; tunc sacra synodus dixit: Etiam, Do­ mine, silicet angelos pingi oportere; tum ex fidei professione, in qua dicitur : Veneramur imagines sanctorum ct incorporeorum angelorum, qui tamquam homines figura humana hominibus apparuerunt. 46 Igitur synodus his verbis eingillatim Joannis thessalonicensis opinionem rejecit. 41. Ex dictis sequitur I. angelos esse natura sua incorruptibiles. An pariter dicendi sint natura sua immortales, disceptarunt antiqui scholastici: at spectato sensu, quo illa quaestio intelligitur nunc a probatis philosophis, cum agitur de animae humanae immortalitate, procul dubio angeli natura sua immortales dicendi sunt. 47 42. Sequitur Π. angelos valde hominibus praestare tum substantia, tum intelligente virtute, tum denique exequendi potentia. 48 46) Negare haud possumus Joanni epi­ scopo thessalonicensi hanc fuisse opinio­ nem de angelis corporeis, ut totus con­ textus evincit illius sermonis, qui recitatus est in conc. nicaeno II. act. 5. edit. Hard, tom. IV. col. 294. Sed haec fuit privata il­ lius sententia. Dum vero Tarasius ibid. ait: Ostendit pater, quod angelos opor­ teat pingi, quoniam circumscripti sunt, et veluti homines apparuerunt multis, non aliud attingit nisi quod spectabat ad sco­ pum concilii, evincendi scilicet, veterum sententiam fuisse, imagines Christi, Deipa­ rae, angelorum et sanctorum licite pingi posse. Hinc synodus cohaerenter respon­ dit: Etiam Domine, nihili faciens causam memoratam, propter quam putavit Joannes, disputans, adversus gentilem, angelos pingi posse. Haec autem confirmantur ex eo, quod videmus synodum aliorum sanctorum patrum et doctorum dicta pariter appro­ basse, etsi in his angeli incorporei dice­ rentur, et quoad naturam spiritualem con­ ferrentur cum Deo ipso. Cf. Act. IV. col. 162. edit. cit. Sed mens hujus synodi me­ lius dignosci non potest quam ex ipso fidei decreto, edito act. IV. col. 266. ubi synodus profitetur se honorare, et salutare, ac ado­ rare imagines sanctorum etiam et incor­ poreorum angelorum, των re αγίων καί αΟωμάτων άγγ(λων. Ex his colligitur, inique prorsus Cudworthum (Syst. inteU. cap. 5- sect. 3· §. 37.) traducere concilium lateran. IV. (quod ipse perperam tertium dicit) contrarium et pu­ gnans cum conc. nie. II. dum scribere non veretur: Sed quod omnium maxime mul­ torum adduxit animos, ut nil dubitarent, nihil prorsus corporei adjunctum esse ge­ niis (angelis), id tertii lat er an ensis concilii auctoritatem et dignitatem esse arbitror, quod inter decreta sua hanc retulit sententiam. Quasi vero minor es­ set septimi oecumenici, ut vocant, aut secundi nicaeni concilii, quod contra­ riam sententiam stabilivit, fides et aucto­ ritas, quam ut cum illo committi aut gra­ vitatem legum ejus aequare saltem queat. In quibus graviter ac multiplici ratione labitur: 1°. dum asserit multos adductos esse in sententiam de spirituali angelorum na­ tura ob auctoritatem conc. lateran. quum longe ante haec doctrina communis fuerit inter catholicos; 2°. in eo quod affirmat nicaenum conc. IL contrariam sententiam sta­ bilivisse, quod ex dictis est aperte falsum; 3°. in conflictu, quem supponit inter utrum­ que concilium. ,7) Cf. Petav. de Angel, lib. I. cap. 5. 9 et seqq. 4S) Vid. Suarez in quatuor prioribus 'f 'S 22 C A PUT III. DE ANGELORUM OFFICIIS. 43. Plura certe sunt angelorum officia, ast praecipuum est Deum lau­ dare, juxta illud Apocal. VII. 11 : Et omnes angeli stabant in circuitu throni... et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: amen etc. Alterum ipsorum officium est Dei jussis obtemperare, in iis praesertim, quae spectant ad hominum salutem, siquidem omnes sunt admi­ nistratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hacreditalem capiunt salutis, ut loquitur apostolus (Ilebr. I. 14.). Ex quo patet regna, provincias, regiones, homines denique singulos angelorum tutelae committi, quod paulo post ostendimus. Nonnulli patres, ut Hermas, Methodius, Origenes, Athena­ goras, Epiphanius, Theodoretus. non solum hominibus, sed et bestiis ipsis et plantis, rebusque fere omnibus angelos praefectos osse opinati sunt. ' Quam quidem opinionem numquam ecclesia sua auctoritate probavit; antiquata proinde est. Attamen Joannes Bodinus 2 et Le Maître3, uterque calvinista, hanc sententiam instaurare conati sunt. Eos nos dimittimus, et adversus eornm magistrum Calvinum dogma catholicum propugnare aggredimur de an­ gelorum tutela. Etsi enim hic interdum fateatur angelos vigiles esse in ho­ minum salutem, ac dubitare tantummodo videatur, num singulis hominibus singuli angeli deputentur, attamen ubi scribit in Ps. XC. omne dubium excutiens, confidenter pronunciat: Falsum est illud commentum, suum cuique sin­ gularem angelum esse; et satanae astu, ut fiduciam nostram in Christum me­ diatorem minuat, illud punctum in ecclesiam invectum asserit. Rationalists© aevi incultioris ac rudioris ingenio hanc doctrinam adseribunt. 4 Adversus quos sit PROPOSITIO. Dogma catholicum est, Scripturae et patrum auctoritate firmatum, angelos in hominum custodiam deputari. 44. Propositio, ut patet, generalis est nec alind statuit, nisi angelos hominum tutelae praefici, quod de fide esse passim theologi docent: singulis libris de angelis, ubi praestantiam naturae angelicae fuse prosequitur. *) Cf. Cotelerius ad lib L Hermae Pa storis visionem IV. ubi plura velcrum te­ stimonia pro bac sententia collegit. S. Hie- ronymus, Comment, in Habacuc, lib. L non sine slomacfio hanc sententiam rejicit. In opere cui titulus: Universum na­ turae theatrum, lib. V. 3) In JEpist. ad Jac. Lensunt. *) Wegscheider, §. 103. J - e -λ4 23 vero hominibus singulos angelos delegari, non solum justis et praedestinatis, sed etiam peccatoribus ac reprobis, singulis praeterea regionibus, provinciis, regnis, ecclesiis angelos praeesse, certa quidem et communis sententia est, ad fidem tamen minime spectat, ut pene omnes fatentur. 45. Assertionem nostram evincunt verba illa, quae Ps. XC. leguntur: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, quae de omnibus justis patres unanimes interpretantur; nec non verba Christi (Matth. XVIII. 10.): Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis, quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei. Testimonium apostoli ex Ilebr. I. jam dedimus. 46. Hinc Ori genes: Ipsi (angeli), inquit, procurationem animarum nostrarum tenent, quibus, dum adhuc parvuli sumus, velut tutoribus et actori­ bus committimur. 1 S. Basilius: Quemadmodum enim urbium muri in cir­ cuitu amni ex parte circumducti, undecumque hostium assaltus arcent; ita etiam angelus et praemunit a fronte et a tergo custodit, nec quidquam utrinque in­ custoditum relinquit.2 S. Ambrosius: Mittit Dominus, inquit, angelos SUOS ad defensionem eorum, qui haeredes futuri sunt promissorum coelestium. 3 s. Augustinus pro certo statuit, angelos adjuvare nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere. 4 Ita passim ceteri patres loquuntur. 47. Singulis porro hominibus singulos angelos deputari, aperte colligitur ex verbis Christi laudatis: Angeli eorum (parvulorum) . . . vident faciem Patris. Ubi duo notanda: 1°. dici a Christo non angelus, sed angeli; 2°. eo­ rum, id est, proprii seu cuilibet adscript!. Pervulgatam vero hanc fuisse persuasionem apud judaeos et primos Christianos, constat ex Actis apostol. XII. 15. ubi Rhode puellae, asserenti Petrum adesse ac pulsare, responderunt fideles, qui intra domesticos parietes convenerant ad orationem: Angelus ejus est. De angelo custode Petri haec verba intelligenda esse patres concorditer affirmant. Jure proinde exclamabat s. Hieronymus: Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum de­ legatum0; et s. Basilius: Quod autem, inquit, unicuique fidelium adsit *) Hom. VIII. in Genes, num. 8 et alrbi passim, ut Hom. XX. in Num. num. 3; in Ps. XXXVIII. num. 2. edit, maurin. 2) "Ofntp γαρ οί των πόλεων περίβο­ λοι, κνκλφ πάΰαΐί περικείμενοι, πάντο3εν rctf των πολεμίων προίβολάί άπείργουΰιν, οΰτω καί ό dy/ϊλοί καί προτειχίζει ίκ των έμπροσθεν, καί όπισ3οφυλακεΐ,· καί ούδε τά ίκατέρω3·εν αφύλακτα καταλείπει. Hom. in Ps. XXXIII. num. 5. t. 1. pag. 148. edit. Bened. 3) Serrn. I. in Ps. CXXIIL num. 9. edit, maurin. et alibi passim, ul in lib. De viduis, cap. 9. num. 55: Obsecrandi sunt angeli pro nobis, qui nobis ad praesidium dati sunt. *)· Lib. de octoginta tribus quaestion. qu. 67. num. 7. $) Comment, in Maith. lib. III. in hunc locum. • ·1 24 angelus tamquam paedagogus aliquis et pastor vitam gubernans, nemo contradicet, qui verborum Domini meminerit, dicentis: Ne contemnatis etc. 6 Hinc ceteris prae te nuisais, concludebat s. Bernardus: In quovis diversorio, ia quovis angulo angelo tuo reverentiam habe. . . . Si /idem consulas, ea tibi angelicain probat praesentiam non deesse.7 48. Peccatoribus insuper et reprobis quoque proprium angelum custodem adesse, communis est theologorum sententia; qui hoc deducunt tum ex beni­ gna Dei erga omnes voluntate, tum ex eo quod multi patres, qui loquuntur de angelorum custodia, nullum discrimen instituunt inter fideles et infideles, inter justos et peccatores, reprobos vel electos8; tum denique, ut observat s. Thomas, angelorum custodia peccatores etiam et reprobi juvantur quantum ad hoc, quod ab aliquibus malis retrahuntur, quibus et sibi et aliis nocere possunt.9 49. Communis denique ac certa doctrina est, singulis communitatibus, regnis et provinciis speciales angelos a Deo deputatos esse. Nititur autem haec sententia diversis Scripturarum locis: sic Exod. XIV. 19. memoratur angelus Dei, qui praecedebat castra Israel ; Jos. V. 14. apparuit princeps exer­ citus Domini: Dan. X. commendantur principes, id est, angeli regni persarum. graecorum et judaeorum. Qui plura cupit, consulat Petavium ac Trombellium. 10 DIFFICULTATES. 50. 1. Obj. In universa de angelis doctrina dijudicanda sedulo respi­ ciendum est 1. tum ad mancas et imperfectas aevi incultioris de voluntate divina omnia gubernante notiones (Gen. XVIII. 21.) ; 2. tum ad consuetudi­ nem hominum rudiorum, qui eventus naturales insolitos maximeque cogita­ tiones menti repente occurrentes ad ministerium naturarum coelestium homine superiorum revocant11. et imagines a regum nostrorum aedibus ad coelestem ·) Cont. Ennom. lib. III. Το δί συνιίναι ΐκάβτω τών πιοτών άγγιλον, οίον παι­ δαγωγόν τινα καί νομία την ζωήν διιυ^ϋνοντα, οΐδιίί αντιριΐ. μιμνημίνοϊ των τον κυρίου λόγων, ι'ιπόντο;· μή καταφρονήΰητε κ. τ. Λ. op. t. I. pag. 272. 7) Serin. XII. in Ps. XC. num. 6. edit maurin. ”) Conf. Petav. op. cit. lib. IL cap. 7. num. 6. Part. I. qu. 113. art. 4. ad 3. In hac autem quaestione pleraeque discussae et disjectae difficultates reperiunlur, quibus postea protestantes angelorum tutelam ag­ gressi sunt ,n) Petav. loc. cit. cap. 6, et Trombell. De Anget, custod. Bonon. 1747. Haec ea­ dem sententia inhaesit ipsis ethnicis: sane Orpheus canit in hymn, ad musas: daiuovà τ' ήγά^ίον καί δαίμονα πήμοια θνη­ τών. Daemonemque divinum et daemo­ nem noxium mortalibus; et Hesiodus I. op. : Τοί μ'ιν δαίμονέί tlai . . . ούλακκ θνητών àvè-ρώπων. Ii guident daemones facti sunt . . . custodes mortalium hominum. u) Eichhorn, Von den Engelerscheinuugen etc. seu De apparitionibus Angel, in Act. Apo.il. fn Bibl. de bibl. lit. II(. 381 et srqq. Stahl, Ueber die Erscbeimingen etc. seu De apparitionibus Jehora et angelo­ rum ipsius, ibid. VU. 156 et seqq. En******· 25 fero Del aulam transferunt. 3. Neque dissimulare licet quod, ei ex sensu lit­ terali illa intelligitur doctrina, pugnat contra ipsius Dei dignitatem, siquidem in istis de ct/ytjotfctvticiig, apparitionibus angelorum, narrationibus plurimis nodus tali vindice dignus omnino desideratur (vehit Gen. XXI. 19; XXXII. 1 et 2; Num. XXII. 22 et seqq.; III. Reg. XIX; Act. XII. 23; coll. Josephi Antiquitat. Jud. cap. XIX. 8·); 4. eademque perniciosae superstitioni occasionem praebet, neque a Christo ipso unquam data opera illustrata est vel commen­ data. Quae vero 5. in libris sacris de angelorum ministerio et apparitioni­ bus passim mythice narrantur, ea ulterius non sunt promovenda; sed in usum popularem ita convertenda, ut, missis quaestionibus quibusque subtilioribus, providentiae divinae auxilia hac doctrina quasi ob oculos poni demonstren­ tur. 12 Ergo. 51. Resp. ad 1. N. Sed doctrina haec dijudicanda omnino est ex iis, quae in Scripturis traduntur, juxta sensum traditionalem et ecclesiae doctri­ nam; alioquin nihil amplius firmum certumque consisteret. Aliud porro est Scripturam interdum metaphoricis seu improprie loquendi formulis uti, ut nostrae imbecillitati consulat, ut loco e Genesi citato fit; aliud falsam nobis de Deo ingerere ideam, ut in hypothesi adversariorum contingeret, si Deus ministerio angelorum numquara uteretur. Prius enim congruum Dei bonitati est, alterum vero divinae veracitati adversatur. 52. Ad 2. D. Non supposita existentia angelorum, Tr. hac suppo­ sita, N. Supposita enim et demonstrata existentia angelorum, quos ex sacris eloquiis discimus a Deo mitti ad nostrum praesidium, in iis praesertim quae ad salutem conferunt, non rudiores tantum, sed et doctiores merito angelis adseribunt pias cogitationes, et interdum etiam insolitos effectus, qui a cau­ sis naturalibus produci omnino non possunt. Quod si errore vel rerum phy­ sicarum ignorantia factum aliquando est, ut angelis tribuerentur effectus na­ turales, id non officit universali sententiae de angelorum ministerio, quae in Scripturis ac perpetua traditione consistit. Quod attinet ad imagines a regum nostrorum aedibus translatas ad aulam coelestem, hoc relinquimus Grotio, qui forte omnium primus talia commentus est, ac suis etiam sectatoribus. 53. Ad 3. A*. Hujus enim quaestionis summa in hoc posita est, utrum nempe sacri scriptores in referendis illis angelorum apparitionibus nos deceperint, an non. Dato enim quod istae apparitiones verae sint, quod nemo sobrius nega­ verit, pronum est inferre, illas cum dignitate divini Numinis minime pugnare. 54. Ad 4. D. Id est angelorum cultui, C. superstitioni proprie dictae, ”) Ita Wegscheidcr, §. 103. cui adslipnlantur Eckennann, Comperni. Theol. christ. 87; Niemeyer, Populare mid prakt. Theol. id est: Popularis et practice theologia, 6. edit. pag. 135 et seqq.; Slaudlin, Dog- mat. mid Dogmengesch. scilicet : Dogma­ tica et historia dogmatum, pag. 230; Am­ mon, Summa Theol. christ. 138; Sclilcierinacher, Der christl. Glaube, seu Fides Christiana, I. §. 54. apud eundem. 26 I > r‘ Ί ■ <.<<*· ί subd. ex parte privatorum quorumdam, Tr. per se, A’. Angelorum vero cul­ tum suo loco vindicabimus. Absurdum porro et impium est praedicare, Deum angelorum apparitionibus superstitionem vel inducere vel fovero. Ex dictis praeterea constat, falsum esse quod adversarii docent, Christum numquam data opera angelorum tutelarium notitiam illustrasse aut commendasse. Con­ tra factum nihil omnino ejusmodi clamorum vis valet. 55. Ad 5. A’. suppositum de narrationibus mythicis, quae nullum aliud habent fundamentum nisi incredulitatem et impietatem rationalistarum et neotericorum biblicorum, ut saepe alias observavimus. 56. II. Obj. 1. Angelorum custodia supervacanea est, quam Deus ipse per se praestat, dicente David (Ps. CXX.) : Son dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. Et sane 2. si angeli nostri sunt custodes, cur a nobis tot non arcent calamitates, quibus torquemur? 3. Cur nos a patrandis sce­ leribus non removent? Adde 4. nec posse angelos praecipuis nostris neces­ sitatibus opitulari quae internae sunt; ipsi vero intimos cordium nostrorum motus minime agnoscunt. 5. Ethnicorum igitur fabulae de geniis cuilibet homini assistentibus originem dederunt opinioni de angelorum tutela. 57. Reap. Ad 1. A’. Sicut enim Deus summa sapientia sua immediate gubernat ecclesiam, et mediate per pontificem· et episcopos, ac regna per principes, sic per angelos peculiari ratione et ecclesiam et homines singulos mediate custodit, et immediate per gratiam suam. 13 58- Ad 2 et 3. Reponimus, has difficultates etiam eos urgere, qui Deum immediate omnia regere contendunt. Itaque non omnia a nobis incommoda angeli avertunt, vel quia haec nohis utilia fore praevident, vel quia, ne haec avertant, a Dei providentia impediuntur; atque ideo aliquando permittunt homines in peccata labi, ne libero ipsi arbitrio carere videantur. Interim tamen non cessant hominibus a Deo sibi concreditis praesentissimam exhibere opem ; qua vitae totius et praesertim salutis aeternae curam gerant, insidias daemonum et imminentia undique mala propulsent, animosiores ad virtutem faciant, timidos confirment, moerentes recreent, laborantes adjuvent, lapsos erigant, opportuna monita insinuent, orantibus assistant, ac eorum preces Deo offerant, hujus vitae casibus perfunctos post obitum excipiant, et in beato­ rum societatem transferant. 59. Ad 4. D. Suae naturae virtute, C. ex manifestatione divina1*, A7. 60. Ad 5· A*. Licet angelos ad hominum praesidium datos ethnici ipsi cognoverint, ut ex pluribus monumentis, quae proferunt Petavius et Huetius 15, certo constat; non inde simul erui fas est, Christianos ab ethnicis ejusmodi *’) Cf. S. Thomas qu. ci I. art. 1. u) lb. art. 6. ,s) Petav. De Angel, lib. IL cap. Huet, Quaest, alnetan. lib. II. cap. 4. §. 3. Cf. etiam Albert. Fabric, iiibliograph. antiquar. cap. 8. §. 28. i 27 fidem mutuatos esse, sed potius jure conjici debet ethnicos tum ex antiqua traditione, tum ex sacris litteris eam hausisse. Sane, ut vidimus, de angelorum tutela in Pentateucho, librorum omnium vetustissimo, multa occnrrunt. Sic (Gen. XLV1II. 16.) meminit Jaeob peculiaris angeli sui, inquiens: Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis. 16 61. Inst. Ex hac doctrina plura absurda sequuntur: aci. angelos ho­ minibus inferiores esso, quippe hominibus serviunt ac ministrant: 2. angelos ob hoc ministerium erga homines in terris degentes visione beatifica privari; 3. moerore vel laetitia aflici, prout hominibus ipsorum tutelae commissis ad­ versa vel secunda eveniunt; praesertim cum angelis imputari possent mala, quae hominibus accidunt, quaeque ipsi sua virtute impedire possent juxta illud (III. Reg. XX. 39.): Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus. Ergo. 62. Resp. N. Æ Ad 1. D. Si angeli, dum nos tuentur, nobis inservi­ rent et quidem propter nos, ar. si inserviunt Deo, vel nobis propter Deum, A'. Perinde ac dici non potest opilionem, qui oves custodit, ipsis inservire, et non potius illarum domino, qui oves ipsi custodiendas tradidit. Ceterum s. Bernardus non dubitavit angelos ministros nostros appellare, non dominos nostros, non quod inferioris naturae sint, sed quia in hoc Unigeniti formam imitantur, qui non venit ministrari sed ministrare. 17 63. Ad 2. A; Ut patet ex allatis Christi verbis: Angeli eorum semper vident faciem Patris. Ratio est, quia ut ait s. Thomas: Angelus per solam intellectualem operationem regulat suas actiones exteriores, unde actiones exte­ riores in nullo impediunt ejus contemplationem: quia duarum actionum, qua­ rum una est regula et ratio alterius, una non impedit, sed juvat aliam : secus ac eveniat in nobis, quia actioni insistimus secundum sensitivas vires, quarum actiones cum intenduntur, retardantur actiones intellectivae virtutis. 18 64. Ad 3. D. cum eodem s. Doctore. Si haec adversa contra ipsorum voluntatem acciderent, C. secus, N. Tristitia enim et dolor, ait ipse, non est nisi de his, quae contrariantur voluntati ; nihil autem accedit in mundo, quod sit contrarium voluntati angelorum et beatorum, quae voluntati divinae est prorsus conformis. 19 • · . . . * 16) Car. Hein. Frid. Rosenmuller ad hunc locum animadvertit, Jacobum citatis verbis indigilare illum eumdem angelum, qui lu­ ctatus cum eo est (cap. 32. 2.) et quem ipse suum angelum tutelarem putabat. Non de­ sunt ex protestantibus, qui per hunc ange­ lum existiment designari Messiam sive an­ gelum increatum, eo quod ei tribuatur, quod unius Dei est proprium. Messiam sub angeli specie patribus apparuisse non­ nulli contendunt. Hanc sententiam contra t * Grolium et Clericum defendit Delyng in Observat. SS. part. II. obs. 7. pag. 98 et seqq. Codex Samaritanus male legit rex. Ceterum communis patrum sententia est, illis verbis a Jacob proprium angelum tutelarem fuisse designatum. *7) Loc. cil. in Ps. XC. I8) Part. II. qu. 112. art. 1. ad 3. ··) Ibid. qu. 113. ari. 7. 28 65. Ad confirm. D. pariter ennt eodem angelico praeceptore. Si ho­ minum mala ab angelorum negligentia repeti possent, C. si ab una hominum malitia, qui sicut a naturali rectitudine, ita a bonorum angelorum instinctu discedunt. xV.20 C A P U T IV. DE ANGELORUM GRATLï, LAPSU ET POENA. 1 66. Ea, quae in hoc capite complectimur, vix in controversiam veniunt. Si qua tamen quaestio est, haec inter theologos fervet, nec quidpiam hic certi statui posse videtur. Hinc nullam peculiarem statuentes propositionem, breviter et ex ordine certa ab incertis secernentes, quid circa singulos pro­ positos articulos sentiendum sit, enarrabimus. 67. I. Ad gratiam quod attinet, statim ac conditi fuere, tamquam praestantissimnm angelicae naturae ornamentum gratiam sanctificantem angelis omnibus Deum contulisse, patrum communis sententia est ac theologorum, quibus Augustini effatum familiare est: Deus erat simul in eis et condens naturam et largiens gratiam: unde sine bona voluntate, hoc est, Dei amore, num quam sanctos angelos fuisse credendum est. 1 Et sane Christus de diabolo inquit : In veritate non stetit (Joann. VIIL). Quae verba s. Joannes Chrysost. et s. Leo M. de sanctitate et justitia explicant, a qua ille decidit. 2 Illud quoque accedit, quod s. Judas scribit: Angelos, qui non servaverunt suum principatum. 3 Denique Ezechielis verba XXVIII. 15: Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te, in persona regis Tyri prolata, mystice de luciferi gratia et gloria s. Gregorius M.4 aliique patres passim exponunt, 5 68. Dixi hanc esse communem patrum et theologorum sententiam; non enim defuerunt, teste s. Augustino6 qui existimaverint angelos in puris naturalibus conditos fuisse. Ilugo a s. Victore et Petrus Lombardus inter scholasticos, quos plerique usque ad s. Thomam theologi sunt secuti, opinati pariter sunt, angelos omnes per aliquod tempus ab ipso creationis tempore in ”) Part. II. qu. 112. art. 1. ad 3. *) De civitate Dei, lib. XII. cap. 9. . num. 2. * ’) S. Joann. ChrysosL Hom. LIV. alias LIU. in Joann, n. 3. cilala Christi verba sic exponit: Tout' ϊστιν Iv τφ opScJ 0ΰ·), id est, in vitae probitate. S. Leo M. Serm. XLVHI. alias XLVIL ac De quadrag. X. cap. 2: El quia ipse (diabolus) in veritate non stetit, totamqtte naturae suae gloriam, dum superbit, amisit, dolet hominem Dei misericordia reparari, et in bona, quae ipse perdidit, introduci. Vid. edit. Brdlerinii, tom. 1. pag. 182. 3) Cf. Maldonat. in Joann. VIII. 44. ·) Moral, lib. XXXIV. cap. 17; turn lib. IV. cap. 9; item lih. XIX. cap. 3. 5) Apud Petav. De Angelis, lib. III. cap. 2. §. 40 et seqq. Vid. etiam P. de Rubeis, Dissert. XXVI. De gestis etc. S. Thomae Aquinatis, cap. 7. n. 1. 6) De civitate Dei, lib. XL 13. 29 puris naturalibus fuisse. 7 lielata autem verba b. Augustini, fatente ipsomet Berti, commode possunt de gratia actuali, ex qua esset in angelis actus amoris casti, exponi 8; quod et Estius confirmat. 9 Hoc obiter dictum sit adversus jansenianos, qui, ut facilius impugnare possint possibilitatem status naturae purae, sive in angelis sive in homine, ad fidem spectare praedicant angelos in gratia fuisse conditos. 69. Praeter gratiam sanctificantem actuale pariter auxilium, sine quo perseveraro haud potuissent, angelos omnes sive bonos sive malos consecutos esse, communis est omnium fere theologorum sententia, inter quos disceptatur tantummodo circa naturam istius actualis gratiae, qua praediti angeli fuerunt; utrum scilicet ejusdem speciei ac. entitatis fuerit in omnibus, tum qui perse­ verarunt, tum qui non perseverarunt, prout augustiniani et congruistae affir­ mant, quibus et adstipulantur janscnistae; an vero diversae speciei et entita­ tis, sufficiens nempe in angelis reprobis et a se efficax in electis, quod ex suo systemate contendunt thomistae. Cum nobis autem propositum sit, nul­ las cum theologis domesticas miscere quaestiones, ideo qui plura cupit, poterit pro sententia augustinianensium et congruistarum consulere inter ceteros Berti et Suarez 10, pro sententia thomistaruin card. Gotti. 11 Com­ munis item theologorum sententia est, angelos independenter a meritis Christi gratiam fuisse consecutos. 12 70. Π. His tamen gratiis instructi angeli non omnes in fide officioque constiterunt; cum non pauci ex ipsis per peccatum defecerint, ut ex allatis superius Scripturarum testimoniis liquet. Sed cujusmodi fuit eorum peccatum? 71. Jamdudum illorum obsolevit opinio, qui existimarunt ob impudi7) Apud Petav. De Angel, lib. I. cap. 16. ubi inter veteres recenset pro negativa sen­ tentia Didymum et s. Basilium, qui tamen alibi in contrariam ivit sententiam. Inter scholasticos refert Guillelmum parisiensem, Rupertum, Hugonem, Petrum Lombarduiu. In eamdein pariter sententiam concesserunt Aegidius, una cum ejus schola augustiniana, Alexander alensis, s. Bonaventura, Scotiis, Gabriel, aliique frequenti agmine, adeo ut ipse s. Thomas in II. Sent. dist. 4. qu. 1. art. 2. fateatur, hanc opinionem suo tempore communiorem fuisse. En ejus verba: Circa hoc est duplex opinio; quidam enim di­ cunt, quod angeli non in gratia, sed in naturalibus tantum creati sunt, et haec opinio est communior. Alii vero dicunt, angelos in gratia creatos esse. Harum autem opinionum, ψ/ae verior sit, non potest efficaci ratione deprehendi. Alla- men janscnistae, omni deposito pudore, tam­ quam fidei articulum affirmantem senten­ tiam propugnant ! 8) Lib. X. cap. 8. 9) In //. Sent. dist. 3. §. 7. ubi ulriusque sententiae argumenta expendit, et quae­ stionem hanc inter scholasticos jactari af­ firmat. Ipse vero non secus ac Berii sen­ tentiae affirmativae ulpote probabiliori assenlitur. ,0) Berii, lib. XII. cap. 8. prop. 2; Sua­ rez, De Angelis, lib. V. cap. 12. num. 11 et seqq. “) Tom. III. in I. part. s. Thomae, qu. 6. dub. 8. §. 2 et seqq. Cf. etiam Boucat, Theologia SS. Patrum, vol. II. dissert. 4. De horn. creat, art. 2. concl. 2. ια) Conf. Petav. De Incarn. lib. XII. cap. 10. §. 9 et seqq. ubi hanc sententiam multis argumentis couârmat. citinc flagitium e coelo ac Dei consortio ejectos angelos fuisse. Quapropter alii putarunt propter invidiam angelos cecidisse; sed ut loquitur s. Augustinus, invidia sequitur superbiam, non praecedit. Verum et hanc ipsam diaboli in­ vidiam alii aliter exponunt; quidam enim arbitrantur ipsum iniquo animo tulisse hominem factum ad imaginem Dei; quidam vero censent aegre dae­ monem tulisse quod humana natura ad consortium divinitatis extolleretur. At unde constat jam antea angelis patefactum Incarnationis mysterium fuisse? Hinc verba, qnae in libro Sapientiae habentur: Invidia diaboli mors intravit in mundum, sic accipienda sunt, ut per invidiam quidem mors irrepserit in genus humanum, sed ita tamen, ut agnoscat superbiam tamquam sui originem et radicem. 72. Quocirca diabolum ejusque satellites non alio prius quam superbiae peccato corruisse, communis fere est patrum sententia, quibus praeivit ipsa Scriptura, Eccli. X. 15: Initium omnis peccati superbia: I. Tira. III. 6: Aon neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli; et alibi passim. 73. At quo superbiae genere peccavit? S. Thomas, quem plerique se­ quuntur, docet snperbiam Luciferi in eo fuisse, quod beatitudinem, ad quam factus fuerat, vi sua et non aliena voluerit assequi, in eoque expetiverit heri similis Altissimo.13 Dignus est qui legatur s. Doctor part. I. qu. 63. in primis tribus articulis, in quibus ostendit, quomodo spiritus sapientia et na­ tura nobilissimus, peccare potuerit, non ex ignorantia aut oscitantia, sed ex sola superbia et invidia. Sunt qui cum Petavio tenent id evenisse ex Luci­ feri summa absolutae dominationis in creatas res omnes cupiditate, tum quod subesse aut obtemperare noluisset, si eam consequi potuisset,- prout ipse s. Bonaventura tenet. 14 Haec autem opinio non contemnendis argumentis nititur. 74. ΠΙ. An multum vel parum temporis ab angelorum creatione ad eo­ rum lapsum fluxerit, tum quotnam corruerint, omnino non liquet. 15 In du­ bium tamen revocari nequit, quin post admissum qualecumque et quodeumque peccatum, statim majestatis rei, omnes mulctati fuerint et e coelestibus sedibus ejecti. ”) Part. I. qu. 63. ari. 3. Petavius ta­ men op. cit. lib. III. cap. 3. §. 25. exposita hac s. Thomae sententia, quae haud scio, scribit, an veterum patrum placitis perinde ' consentanea sit atque illa Guillelmi parisiensis. Guillelmus autem verisimile ar­ bitratur. diabolum et angelos ejus divinum sibi honorem voluisse tribui, hoc est, pro diis haberi se et adorari, quod a gentibus obtinere magno deinde studio conati sunt. Non defuerunt theologi, qui idcirco lapsos angelos dixerint, quod, patefacto ipsis fu­ turo incarnationis mysterio, invidia et su­ perbia tumentes, renuerint Deum, hominem facium, adorare. Verum de hac opinione cf. Petav. lib. III. cap. 2. §. 10. ubi explo­ ditur. u) Loc. cit. §. 26. 1S) Ci. Petavius ibidem. 31 Multiplex autem est daemonum poena. Prima est justitiae ac gratiae sanctificantis amissio; altera est supernaturalis beatitudinis, quae in intuitlva Dei visione ac fruitione consistit, et ad quam conditi fuerant, privatio; tertia est obtenebratio quaedam intellectus, et voluntatis in malo obfirmatio sive pertinacia; licet haec utraque animi virtus in essentialibus neque ablata ipsis, neque imminuta fuerit. 75. Haec sunt probata apud omnes. Non idem tamen consensus est circa poenam, quam vocant, sensus. Nam 1°. plures ex veteribus consuerunt, non statim inflictam daemonibus hanc poenam fuisse. Horum testimonia col­ legit Petavius 16; e quibus eruimus nonnullos censuisse, daemones sempiterna ignis poena nonnisi post extremum judicii diem fore plectendos. Estius tamen existimat, patres loqui de poena quadam secundaria, quae tota sit in probris, ignominiisque ac rabie, quam subire debebunt in universali judicio. 17 Quod tamen dubito an verum sit. 2U. Plures pariter ex veteribus tradiderunt, non omnes in tartara nefarios hosce spiritus detrusos fuisse, sed partim in aere proximisque locis sedem quamdam habere. 3°. Alii voluerunt ex daemonibus, cos, qui in tartareas regiones fuere compulsi, vicissim quodammodo inter se mutare sedem, et qui in inferis sunt illinc emergere atque ultro citroque commeare. Nec defuerunt denique, qui affirmarent non vero eos igne tor­ queri. 18 Nunc tamen constans communisque sententia est, tum statim dae­ mones omnes poena sensus mu letatos fuisse; tum eos, qui per aëra discur­ runt ac volitant, infernales spiritus suarum secum ferre tormenta flammarum, ut loquitur Beda 19, veroque proinde igne cremari. 76. De his hactenus. Qui plura cupit, poterit copiosius haec, ubi opor­ teat, ex s. Thoma atque ex Petavio haurire. 20 Non enim tanti momenti sunt, ut a potioribus consectandis nos diutius detineant. CAPUT V. DE DAEMONUM CUM HOMINIBUS COMMERCIO. 77. Ad hoc daemonum cum hominibus commercium revocamus omnia eorumdem malorum spirituum molimina, sive ad nocendum hominibus eosque *’) Cf. Petavius ibid. cap. 4. ”) In //. Sent. diet. 4. §. 14. u) Cf. Pelav. op. cit. lib. III. cap. 5. ubi praetor Origenem pro hac sententia ad­ ducit s. Ambrosium, Joann, damascenum et Theophylactum. Observat autem Vasquez in part. I. disput. 243. cap. 1. nullam adhuc haberi hac de re ecclesiae defini­ tionem. 19J In Connu, in cap. 3. epistolae s. Ja­ cobi. Vid. opp. edit. Basil, tom. V. pag. 947. 20) S. Thorn, part. I. qu. 64; Pelav. lib. III. De Angel, cap. 2 et seqq.; Calmet, Diss, in bonos et malos angelos. art. 2. quae est secunda ex iis quas praemisit com­ mentariis in Evang. s. Lucae. 32 vexandos, sive ad eos ad extremum exitium perducendos. Ad primum potis­ sime spectant corporum obsessiones, ad alterum mala omnia, ad quae daemo­ nes solent homines impellere, sive, id demum fiat pacto qualicumque interpo­ sito, sive non. 78. Libenter et nos fatemur non omnia, quae de energumenis, pytho­ nibus, sagis, lamiis ac arte magica passim traduntur, indiscriminatim admit­ tenda esse ; ast nec omnia, quae daemoniacos spectant vel superstitiones dae­ moniacas, in sola vulgi opinione ponenda esse contendimus. Talis enim opi­ nio secundum s. Thomam proctdit cjc radiet infidelitatis sive incredulitatis, quia non credunt esse daemones nisi in aestimatione vulgi tantum. 1 79. Ex hac radice exoritur pariter recentiorum protpstantium passim 2 ac neotericorum biblicorum, multo magis rationalistarum sententia, qui tum daemonum obsessiones, tum reliquas daemonum molitiones omnino esse negant. Novis his sapientibus ex catholicis accessit Jahn, qui, quum simularet expo­ nere problematice quaestionem de daemoniacis, quaecumque afferri solent ad confirmandam obsessionum veritatem tum ex sacris litteris tum ex patribus elevare satagit, ut statuat daemoniacorum nomine nonnisi aegrotos designari, Christum vero et apostolos sacrosque scriptores reliquos vulgi opinioni se se accommodasse 3, dum daemoniacos commemorant. Quod attinet ad reliquos daemonum effectus neque cum prudentiori philosophia, neque cum ipsa Dei natura eos conciliari posse pronunciant. 4 *) In IV. Sentent, dist. 34- qu.l.art.3Ipsemet Cudworlh, Syst. intell. cap.5. §.82. minime dubitat eos, qui illa quae vel de divinationibus, vel de magiis, a fortiori vero quae de obsessionibus dicuntur, inficiantur, impietatis in Deuin arguere ac traducere vehit de alheismo suspectos. a) Cf. Christ. Thomasius, Dissert, de crimine magiae, 1701; Mayer, f/ütoria diaboli, edit. 2. Tubingae 1780; Meiners, Ally. krit. Gesch. aller Religionen, seu Universalis critica historia amnhim reli­ gionum, tom. I. pag. 398 et seqq. Daemo­ niacos omnes non a diabolo aut a daemo­ nibus vexatos, sed certis morbis afflictos fuisse, Semlerus primus in Germania libere professus est, in Dissert, de daemoniacis, quorum in Evanyeliis (it mentio, Halae 1760, edit. 4. 1779. De hoc autem Scmlero. qui est prolestantium biblicorum, et prae­ sertim rationalistarum tamquam oraculum, vide Hugs' James Rose opus: On the state of religion protestant etc. Cambridge, 1825, seu De statu religionis protest ant is in Germania. Fuit ipse a pietistis institutus, ; 1 τ a quibus dein recedens statuit principium accommodationis. quem non pauci sequuli sunt protestantes in sacrorum bibliorum exegesi. Postquam vero recensuit haud paucos errores, seu potius errorum monstra hujus auctoris, sic demum concludit Hugs' James Rose, licet et ipse protestans: En nonnullas opiniones auctoris, qui in Anyliu ipsa sibi promeritus est nomen im­ mortalis Sender. Ah si homo errorem vitare nullo modo potest, millies melius foret nimis credere, quam parum nimis! Admittet forsitan errores aliquot 9 sed principium 3 cui fides innititur, purum et intactum perstabit. Extendet forsitan suum veluti cultum ad doctrinas, quae ad reve­ lationem non spectant, at observantiam servabit et affectum illum humilem suaremque fidelitatem erga Dei verbum, sine quibus impossibile est venire ad Christum. Haec tamen omnia accepta referre debemus proteslantismi principio. ') Arrhacologia biblica, §. 194 et seqq. ♦) Fatendum est. inquit Wegscheider, 106. singula daemonologiae biblico-eccle- I 33 80. Quare duo a nobis constituenda sunt, tum veros daemoniacos dari, turn sapienter leges latas esse ac poenas constitutas adversus superstitiones aut maleficia exercentes. PROPOSITIO Tum I. Scriptura tum ex patrum et catholicae ecclesiae sensu constat, veros dari daemoniacos seu a daemone obsessos. 81. Daemoniacorum sive obsessorum vel possessorum nomine eos intelligiinus, quos daemon ita invadit, ut in eorum corporibus insideat, eadem moveat, variisque modis pro concessa sibi a Deo facultate vexet. Veteres patres latiori quandoque significatione obsessi et energumeni voces usurpabant, ad peccatores et infideles designandos, tamquam diaboli potestate detentos et vinculis obstrictos. 1 82. Jam vero evangelica historia nos dubitare non sinit, plures extitisse a daemone correptos; exhibet siquidem 1°. Christum e corporibus obsessis passim daemones expellentem 2; 2°. praecipientem daemonibus, ut exeant : Surde et mute spiritus, ego •praecipio tibi, exi ab eo, et ne amplius in­ troeas in eum. 3 Interrogantibus vero discipulis, cur hominem illum sanare nequiverint, respondit Jesus: Hoc genus daemoniorum in nullo potest exire nisi in oratione et jejunio. 4 3°. Exhibet Christum interrogantem daemonem de ipsius nomine coram multitudine, daemonem vero ad interrogationem re­ spondentem·, rogantemque ne in abyssum mittatur, sed ut sibi permittatur in porcos ingredi, proilt factum est5; 4°. exeuntia daemonia et clamantia. 6 3°. Sacri scriptores daemoniacos ab aegrotis, et ejectionem daemonum a sana­ tione aegrotorum distinguunt. 7 6°. lidem narrant septuaginta discipulis re­ vertentibus ac prae gaudio gestientibus, quod in nomine Jesu sibi subjice­ rentur daemones, respondisse Jesum : Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem . . . verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciunsiasticae placita, ea praesertim, quae ad effectus daemonum spectant, ita esse com­ parata, ut neque cum vera philosophia ullo modo conciliari possint .... neque cum aliis quibusdam Scripturae sacrae praeceptis, quae numinis divini naturam optime declarant. *) Juxta latiorem hanc significationem receptus antiquissimus mos est, qui eliamnum viget, praemittendi in collatione ba­ ptismi exorcismos, insufflationes, renunciationem satanae etc., de quo ritu suo loco Pcttohc, Praelectiones theolog. V. agemus. Cf. Clem. alex. Strom, lib. II. pag. 176 —177, edit, oxoniensis. а) Mat th. IV. 24; VIU. 15; Marc. I. 32, 34, 393) Marc. IX. 24, in graeco textu, v. 25 : To πνιΰμα rd άλαλοί καί κωφόν, ίγώ Οοι Ιπιτάσβω · TEDSt Ιζ, αυτού, καί μηκίτι dféA3ps th αυτόν. 4) Ibid. ν. 28, in graeco 29. 5) Luc. VIII. 27 et seqq. б) Ibid. IV. 41. ’) Marc. 1.32; XVI. 17,18; Luc. VI. 18; VII. 21; VIII. 2; XIII. 32. 3 34 * tur. 8 7°. Cum Christum pharisaei calumniarentur, quod in Beelzebub prin­ cipe daemoniorum ejiceret daemonia, ipsum respondisse : Omne regnum in se divisum desolabitur. 9 8°. Referunt Christum dicentem, spiritum ab homine egressum ambulare per loca arida, quaerentem requiem et non invenientem, cogitantemque de reditu, assumptis septem spiritibus se nequioribus. ‘° 9°. Exhibent tradentem potestatem apostolis daemones ejicendi. 11 10°. In Actis apostolicis Paulus spiritum Pythonem divinantem a puella ejicit. 12 83. Ilis positis, sic rem conficimus: Haec Scripturarum loca, in obvio ac nativo sensu accepta, non possunt nisi de obsessis intelligi; atqui omnia adjuncta suadent ea sic accipienda esse; etenim nihil obstat quominus sic intelligamus; si vero vel figurato sensu vel ex vulgi opinione ea exponere deberemus, multa orirentur incommoda; ac primo vis inferretur textui, omnia exponendo de aegrotis vel insanis, ubi nuspiam horum morborum indicium apparet; deinde Christus, si perpetua sua agendi ac loquendi ratione falsam hanc persuasionem confirmasset, nocuisset potius quam profuisset homini­ bus, qui ea opinione imbuti facile sibi persuadere poterant, se obsessos esse, et vera proinde insania laborassent. Neque omittendum, ejusmodi agendi rationem summae Christi veracitati esse prorsus contrariam; cum praesertim in hypothesi adversariorum apostolos induxisset positive in errorem, eis con­ ferendo potestatem ejiciendi daemones, si obsessi non existèrent. Demum, quod maximi momenti apud adversarios esse debet, si sibi cohaerere velint, nullibi reperiuntur aegroti aut insani quos ex recepto loquendi usu a sacro vel profano auctore daemoniacos appellari probent adversarii; dempta enim gratuita adversariorum jactantia, nullum documentum profertur, quo constet sive ex sacris sive ex profanis scriptoribus, ante aut post Christum consue­ tudinem viguisse aegrotos aut insanos daemoniacos vocandi. Quare igitur sine documentis et testibus, immo documentis obsistentibus, ac reclamantibus omnibus critices et exegeseos legibus, nomine obsessorum intelligemus aegro­ tos et insanos? 84. Patres ecclesiae antiquissimi et apostolis proximi, quique eos secuti sunt, tum communia facta, quae neminem latere poterant, novae huic exegesi apertissime adversantur. Patres enim antiquissimi unanimiter omnes, tum veros daemoniacos dari, tum inesse in ecclesia potestatem a Christo concessam daemones expellendi ex obsessorum corporibus ac passim eos reipsa expulsos esse, non solum tradunt, sed praeterea provocant paganos, ut expe­ rientia confirment, utrum reipsa Christiani valeant id efficere. Ita passim Justinus, Minucius Felix, Irenaeus, Tertullianus, Cyprianus aliique. 13 Nos ®) Luc. X. 18 seqq. 9) Maith. XII. 25 - 28; Mare. ILI. 22 seqq.; Luc. XI. 17 — 19. ««) Matlh. X. 1 ; Marc. XVI. 17. ”) Act. XVI. 16. n) Longa res est singulorum patrum documenta proferre, quibus ipsi testantur, 35 brevitatis gratia unius Tertulliani verba afferimus. Sic porro ipse in Apologetico tldenter ac publice ethnicos provocabat: Edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem daenione agi constet; jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, non morbus aut insania, tam se daemonem confitebitur de vero, quam alibi Deum de falso; postea concludebat: Jam ergo subjecta Chri­ stianis divinitas vestra^; quo sensu pariter dicebat Cyprianus: Videbis nos rogari ab eis, quos tu rogas. 15 Accedit confessio ipsorum paganorum, qui numquam ausi sunt hanc potestatem daemones expellendi ex obsessis denegare Christianis, siquidem agebatur de factis publicis obviisque ; verumtamen his factis admissis, ea tribuebant vel magiae, vel daemonum simulationi etc.; ita Celsus apud Origenem 16, Porphyrins17, Julianus apo­ stata. 18 85. Nemo insuper ex patribus est, qui in potestate Christianis tributa, liberandi obsessos ad Jesu nominis invocationem, non agnoverit ineluctabile argumentum divinitatis Christi Jesu et veritatis Christianae religionis 19; immo s. Epiphanius refert quemdam hominem judaeum expulisse daemones in no­ mine Jesu20; idem de Juliano apostata referunt Gregorius nazianz. et Theo- christianos ab obsessis daemones passim ejicere, atque ita testantur ut de re notis­ sima, constanti, et sub oculis ipsorum ethni­ corum patrata; unanimes autem omnes sunt, neque unus proferri potest ex tota antiqui­ tate, qui minimam falsitalis suspicionem huc ingerat. Quare satis mihi erit loca non­ nulla indicare, in quibus de hac facultate, Christianis a Christo ipso tributa et in praxim deducia, loquantur. Cf. igitur s. Ju­ stin. Apol. II. n. 6. pag. 93. edit. maur.; Minue. Felix in Octavio, n. 27. Bibi. Pa­ trum Galland. pag. 897. col. 1; Irenaeus, lib. II. Adv. haeres, cap. 32. edit. Màssuet. alias 57; Cyprian, lib. De idolorum vani­ tate, pag. 227. edit. maur. etc. H) Cap. 23. edit. Rigaltii, ita quidem Tertullianus provocabat paganos. Huic prae­ stat Hieronymum addere, qui confidenter lacessit haereticum Vigilantium, nostrorum protestantium praeformatorem : Nisi forte, inquit, in morem gentilium impiorumque Porphyrii et Eunomii, has praestigias daemonum esse confingas, et non vere clamare daemones, et sua simulare tor­ menta. Do consilium, ingredere basilicas martyrum, et aliquando purgaberis; inve­ nies ibi mullos socios tuos, et nequaquam cereis martyrum, qui sibi displicent, sed flammis invisibilibus combureris. Vid. li­ brum Adversus Vigilantium, n. 11. edit. Vallarsii. Cf. idem, in Vita s. Hilarionis, n. 20 et seqq. 15) Contra Demetrian. edit. cit. pag. 221. 16) Contra Celsum, lib. I. n. 6. tom. I. pag. 324. edit. maur. ubi hanc potestatem expellendi daemones habere christianos effu­ tiebat ex quorumdam daemonum nomini­ bus et incantationibus, δαιμόνων τινών όνόμασι καί κατακηλήσεβι δοκίΐν ιβχύιιν χριστιανούς. 17) Apud Hier, in testimonio adducto. *8) Apud Cyrillum, lib. VI. Adversus Julian, qui hanc potestatem ejiciendi dae­ mones in Christo fatetur. Vid. edit. Joann. Auberti, tom. VI. pag. 191. ,9) Cf. Baltus, Suite de la réponse à V /list, des Oracles, I. part. chap. 18 et seqq. 20) Haeresi XXX. Ebionaeor. edit. Petavii. Videsis s. Iren. Adv. haeres, lib. II. cap. 6. edit. cit. cum notis Feuardenlii, in­ ter variorum annot. pag. 85. 3* 36 doretus21. nec non s. Augustinus de nonnullis haereticis et schismaticis, qui interdum ad Christi Jesu invocationem idem praestiterunt. 286. Hinc ab ipsa aetate apostolica institutus in ecclesia catholica ordo exorcista tus, etsi, patribus iisdem testantibus, commune fere esset hoc donum primis ecclesiae temporibus, ipsique parvuli illud exercerent, et prae­ scriptae fuerunt regulae et orationes ad exorcismos faciendos. 87. Quibus ita constitutis, sic rursum instituimus argumentum: Nullae habendae sunt, immo vero tamquam falsae sunt respuendae conjecturae, quibus contradicunt facta publica, obvia, constantia, quorum testes sunt non modo scriptores omnes oculati, doctrina, sanctitate, prudentia spectatissimi, verum etiam hostes licet invicti et acerrimi, quorum publica monumenta supersunt; atqui, ut ex dictis liquet, tales sunt conjecturae, quae opponuntur ab adver­ sariis verae ac realis obsessionis daemonum. 23 Ergo. DIFFICULTATES. •■•i* 88. I. Obj. Omnes, qui in Scripturis daemoniaci perhibentur, non fue­ runt nisi aegroti vel insani. Aegrotos quidem plures ex iis fuisse, evincunt 1. indicia epilepsiae furoris etc. quae in iis conspiciebantur, e. gr. in juvene, qui Marc. IX. habuisse dicitur spiritum immundum, per quem exclamans modo in terram, in aquam modo aut in ignem detrudebatur, ex ore spumam emittebat, frendebat dentibus. 2. Evangelistae ipsi, qui inter genera aegro­ torum saepe commemorant daemoniacos tamqnam singulare aegrotorum genus, Matth. IV. 23, 24; X. 18; Marc. I. 32: Luc. IV. 40, 41 ; V. 15; VIII. 2; IX. 1; XHI. 32. Immo Act. apost. X. 38. omnes aegroti, quorum plerique in Evangeliis non vocantur daemoniaci, dicuntur oppressi a diabolo; unde apparet apud sacros scriptores idem significare aegrotum et daemoniacum esse, vel vexari a diabolo. Comprehendunt e contrario daemoniacos nomine aegroto­ rum, ideoque daemoniacos omittunt, quando generatim omnes, quibus Jesus opem tulit, commemorant Luc. VII. 21, 22: Matth. XI. 5. Hinc saepe dicunt daemoniacos fuisse sanatos, quo ipso aegrotos fuisse innuunt Matth. VIII. 16; XII. 22; Luc. VH. 21 ; VIII. 2: IX. 42. inprimis Lucas XI. 14. spiritum mu­ tum, et XHI. 11. spiritum infirmitatis seu infirmum commemorans, profecto non de spiritu, sed de homine muto et infirmo intelligi voluit ; si porro 21) Greg. naz. Orat. I. adv. Julian. n. 19. edit. Bilii; Theodorei. Hist, eccles. lib. III. cap. 1. M) Lib. LXXXIH Quaestionum, quactione 79. a) Juverit coronidis gratia in medium afferre animadversionem viri neotericis no­ stris minime suspecti, scilicet Isaaci Vossii, qui in Dissert, de Sibyllis, haec scribit : Desinant hodierni Christiani veteribus il­ ludere christianis eorumque suggillare cre­ dulitatem ... profecto nullos religio Chri­ stiana infensiores habet hostes quajn ipsos Christianos; cum vix ullum apud antiquos de Christo aut vaticinium aut testimonium invenias, quod non complures etiam do­ ctissimi viri labefactare aut etiam penitus evertere sint conati. 37 Lucas,·qui orat medicus, oamdem banc vocem adhibet: sanare et sanari a spi­ ritibus et sanare oppressos a diabolo, VIL 21 ; VIII. 2; et Act. apost. X. 38, manifestum est, spiritus vicissim pro morbis sumi.2* Ergo. 89. Resp. N. zl. Obstant enim gravissima argumenta a nobis adducta in probationibus. Sed interea directe. 90. Ad probat. N. vel D. Quae tamen non occurrunt nisi in casu ad­ ducto, et optime componi possunt cum daemonis obsessione. C. quae ad ca­ sus omnes referantur, neque cum vera obsessione componi possint, N. Du­ pliciter enim errant adversarii, tum scilicet in eo, quod ad omnes velint ca­ sus extendere, quod singulare est; tum in eo, quod putent non posse obses­ sionem sive cum hoc sive cum alio quovis morbo conjungi, quod tamen aper­ tissime falsum est. Quid enim impedit, quominus dicamus cum communi patrum et interpretum expositione, a daemone ipso invectum morbum, sic Deo permittente? 25 vel si magis lubet, juvenem illum tum naturali morbo laborasse, tum a daemone fuisse vexatum? maxime quod omnia adjuncta, quae in evangelica historia recensentur, daemonis obsessionem necessario expo­ scant. 26 91. Haec vero eadem responsio accommodari debet casibus singulis, qui objiciuntur; eadem enim ratio pro omnibus militat. 92. Ad id vero, quod additur de voce sanationis, animadvertendum est: 1°. falsum esse, vocem istam occurrere, ubi de daemoniacis tantum agitur27; 2°. interdum morbos tribui diabolo seu satanae, quatenus ipse incentor pec­ catorum sit, et a peccatis seu malis moralibus ut plurimum morbi aliaque mala physica tamquam justae peccatorum poenae aut sequelae repeti debeant: hinc est, quod communi dictione oppressi a diabolo appellentur, qui morbis afflictantur. 28 3°. Accurate passim evangelistas distinguere aegrotos a dae­ moniacis; quod non fecissent, si aegroti iidem essent ac daemoniaci. 4°. Fal­ sum esse inter sanatos a Christo in adductis locis non recenseri daemonia­ cos; quod si Matth. XI. 5. non commemorantur, ratio est quia id non patie**) ItaJahn, Archaeologia biblica §. 194. **) Cf. Maldonatue in Matth. XVII. 5. ’D Cnjusmodi profecto sunt tum expro­ bratio incredulitatis a Christo apostolis facta, tum necessitas orationis et jejunii ad ejus generis daemonia expellenda, quae naturali morbo minime congruunt; numquam enim medicos novimus, qui oratione se et jeju­ nio ad epilepticos curandos comparent. n) Sane non occurrit Matth. IX. 33, 34; X. 8. ubi potius de industria distinguuntur daemoniaci ab aegrotis, seu distinguitur potestas collata a Christo apostolis suis eji­ ciendi daemonia et sanandi infirmos; sic distinguuntur ibid. IV. 24 et VII. 22. Fru­ stra pariter hanc vocem quaeres Marc. I. 34. ubi etiam secernuntur vexati languoribus a daemonia habentibus, ibid. v. 39 et III. 15; eademque occurrit distinctio ibid. VI. 13; VII. 26-30; XVI. 9,17; Luc.IV. 33-35, 41; XI. 14 — 19. Quod si Matth. XII. 22; XVII. 15; Luc. VI. 18; VIH. 2, curati ex­ hibentur daemoniaci, patet ex toto contextu vocem illam in sensu translato sumi de li­ beratione. 2S) Cf. Maldon. in cap. VIII. Matth. v. 17; S. Joann. Chrvsosl. //om.XXVILal. XXVIII. V in Matth. nn. 1, 2. 38 batur relatio ad Isaiao vaticinium XXXV. 5, et LXI. 1; cetorum silentium Matthaei supplevit Lucas VU. 21. 93. I. Inst. 1. Non raro daemoniaci, qui aetate Christi et apostolorum inter alias gentes occurrunt, medicinis amissam recuperarunt valetudinem. Hinc 2. licet Joannes judaeos inducat usui loquendi insistentes de daemonia­ cis, cap. VH. 19, 20; VIII. 48 — 52; X. 20, tamen ipse, etsi de aegrotis a Jesu sanatis saepe loquitur, daemoniacorum tamen numquam meminit, cap. IV. 46; V. 3; VI. 2. Ita 3. etiam Paulus I. Cor. XII. 14. omnia dona miraculorum commemorans, de dono ejiciendi daemones, quo ipse praeditus erat, Act. apost. XVL 16, et quod Jesus Marc. XVI. 17; Matth. X. 8; Luc. X. 16, promiserat, altum servat silentium. 4. Hi duo apostoli itaque daemoniacos aegrotis accensuerunt, quia in minori Asia, ubi Joannes evangolium et Paulus primam ad Corinthios epistolam scripsit, ars medica tunc temporis florebat, unde in vulgus quoque innotuerat, hos morbos, daemonibus tributos, esse naturales. Quod si 5. passim scriptores sacri daemoniacos ad Jesum venisse dicunt vel adductos fuisse, et Jesus ipse dicit: Ejicio dae­ monia, si Jesus praeterea daemones alloquitur, illis minatur, eos tacere aut egredi jubet, atque regredi vetat, haec non evincunt, nisi eos usum loquendi secutos fuisse ac se vulgi opinioni accommodasse, vel nonnisi tropice esse locutos. 29 Ergo. 94. Resp. ad 1. D. Qui tales putarentur, Tr. vel C. qui tales vere essent, N. Quod numquam evincent adversarii. 95. Ad 2. D. Quia propositum Joannis id non exposcebat, C. quia veros non admittebat daemoniacos vel eos aegrotos censebat, A'. Etenim, ut omnes norunt, Joannis in conscribendo Evangelio propositum non fuit nisi ea com­ memorare, quae a ceteris evangelistis omissa fnerant, in iis praesertim, quae conferrent ad Christi divinitatem confirmandam ; multa propterea praetermisit, quae reliqui evangelistae retulerant. 40 Nihil propterea exinde concluditur. ”) Jahn, loc. cit. 196. Mirum porro est auctorem catholicum adoptasse systema accommodationis invectum a rationalisas si­ ve potius incredulis. Hoc ipsum systema se­ ctantur nunc passim protestantes, qui ma­ gna ex parte in rationalismum dilapsi sunL Et sane ad rem nostram ita scribit genevensis professor Céllerier in suo Manuel d'herméneutique pag. 335: .J’ai la con­ viction, qu’on trouvera dans les enseigne­ ments de Jésus-Christ des concessions faites par un temps aux erreurs vulgaires.·* Ad quod comprobandum affert exemplum daemoniacorum, qui juxta ipsum non erant nisi infirmi, qui laborabant morbis nervosis, quique a j udae is ex ignorantia tribuebantur daemonibus, quorum anticipatis judiciis Christus sese accommodabat, fingens dae­ mones expellere, dum reipsa tantummodo sanaret. 30) Mirum nemini videri debet, plurima a Joanne fuisse praetermissa, quae a cete­ ris evangelistis referuntur, si ratio habea­ tur scopi, quem sibi proposuit. Priores enim Christi annos obiter percurrit, non­ nulla tantum referens, quae ab aliis evangelii scriptoribus omissa fuerant, puta con­ vivium in Cana, colloquium cum Nicodemo et muliere samarilide, paralytico ad proba­ ticam piscinam restitutam sanitatem; immo 39 96. Ad 3. D. Expresse, Tr. implicite, N. Comprehendit enim pote­ statem ejiciendi daemones sub generica voce operatio virtutum; quomodo enim apostolus potuisset excludere donum istud, quo ipsemet non semel usus est, praesertim Act. XVI. 16, et XIX. 12, ipsis adversariis fatentibus? 97. Ad 4. A7. suppositum, quod tamquam certum assumunt adversarii, cum tamen falsum sit. In minori enim Asia, Ephesi scilicet, perhibentur expulsi spiritus nequam, opera Pauli, et vani conatus filiorum Scevae exor­ cistarum; Philippis praeterea spiritus Pythonis a puella Pauli jussu discessit. Tantum vero abest, ut ibidem daemoniaci pro aegrotis sumantur, ut potius peculiariter spiritus nequam a languoribus secernantur Act. XIX. 12. 98. Ad 5. A7. Hae siquidem omnes assertiones gratuitae sunt, cum nullo fundamento nitantur, nisi praeposteris adversariorum judiciis. Nam gratis supponunt 1°. usum loquendi invaluisse, quo aegroti dicerentur dae­ moniaci; immo documenta deprompta sive ex sacris sive ex profanis auctoribus contrarium evincunt31; 2°. Christum se se accommodasse vulgi opinioni eamque multiplicati panis prodigium, utpole jam ab sit ei (Salomoni) etiam Deus, ut disceret aliis commemoratum, ideo solum attingere artem contra malos daemones ad utilita­ videtur, ut tertii paschatis periodum, unde tem et curationem hominum. Et cum in- ’ praecipuam historiae suae partem orditur, cantationes composuisset, quibus leniantur insignis miraculi nota quadam et charactere morbi, etiam formas adjurationum reli­ illustret, atque ut instituendae euchari­ quit, quibus vincta daemonia ita ejiciunt, stiae doctrinam latius exponat; clarissimum ut numquam revertantur.. . Vidi enim ex utrumque postremo anno perpetratum mira­ popularibus meis quemdam Eleazarum culum, quo Christus caeco a nativitate vi­ coram Vespasiano et filiis ejus et tribu­ sum indidit, ac Lazarum a mortuis excitavit, nis reliquisque militibus ex daemonum po­ ab aliis omissum fuse prosequitur. Cele­ testate ab eis obsessos liberantem. Porro rum vix alicubi mentionem injecit eorum, volens Eleazarus illis, qui aderant, per­ quae memorabilia Christi dicta vel facta illi suadere manifestumque facere, quod hanc recoluerant; idcirco in prodigiis recensen­ vim habuerit, non longe ibi collocabat aut dis parcissimus est; contra vero prolixio­ poculum aqua plenum aut polubrum; dae­ res ejus sermones ac minus breves oratio­ monique imperabat, ut homine egrediens nes plurima nobis servavit. Hinc factum illa evertat, atque faciat, ut spectantes est, ut alia plane docendi methodus apud intelliyant quod hominem reliquisset. Hoc autem revera facto, palam erat Salomo­ Joannem a Salvatore servata esse videatur quam apud reliquos evangelislas. Cum nis sapientia et scientia. Vid. pag. 419. vero ab his frequens mentio facta sit libe­ edit. Havercamp. rationis obsessorum, hanc penitus silentio Quidquid porro sit de veritate facti, praetermisit Joannes non secus atque ae­ quod Josephus refert, cujus fides penes grotorum recuperatam incolumitatem. ipsum sit, nihilominus per haec verba, quae ”) Quoniam neoterici biblici solent pro­ auctoris coaevi sunt, destruuntur omnia ar­ vocare ad usum loquendi, abs re non erit gumenta, sive negativa sive conjecturalia, afferre auctoritatem Flavii Josephi ad osten­ quibus innixi neoterici biblici contendunt, dendum nuspiam apud judacos hunc lo­ daemoniacorum nomine nonnisi aegrotos in quendi usum obtinuisse, ut daemoniaci di­ Scripturis significari. Nara 1°. est auctor cerentur aegroti. Haec porro ejus sunt verba, coaevus, qui loquitur de daemoniacis tam­ Archaeol. lib. VHI. cap. 2. §. 5: Conces­ quam de re vulgatissima, ac de exorcismis 40 factis et dictis confirmasse, quod pugnat cum ejus voracitate; 3°. apostolos Christum non aliter intellexisse, quum de contrario potius constet, ipsis fatentibns rationalistis. 32 99. Atque hinc intelligitur, quod ex commentario s. Hieronymi in cap. XXVHI. Jeremiae opponi solet: Quasi non multa in Scripturis sanctis dicantur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non juxta quod rei veritas continebat. Aliud enim est pleraque ad falsam vulgi opinioneiri historice referri, aliud vero falsam vulgi opinionem dogmatice figmentis firmari. Primum ad historiae veritatem spectat, alterum ad historici vel operantis nequitiam, nec talis profecto Hieronymi sensus est. 33 r 100. II. In st. Saltem pleriqne cx iis, qui in novo foedere daemoniaci dicuntur, 1. nonnisi amentia laborarunt; quum pertinaciter fixum in ipsis esset, se fuisse a daemone correptos. Insaniae omnia indicia occurrunt in duobus illis Gadarenis seu Gerasenis, quos Matthaeus VIII. 28 et seqq. Marcus V. 2, et Lucas MIL 27. referunt in sepulcris commoratos esse in­ domitos, ita ut nude incederent, clamarent, se ipsos caederent, et aggre­ derentur iter facientes, quae omnia sunt furiosorum. Hinc ipse Marcus V. 15, . et Lucas VIII. 35. adnotant incolas Gadarae invenisse demum daemoniacum, postquam a Jesu sanatus fuisset, σωφρονοϋντα, id est, sanae mentis: unde innuitur, ipsum amentem prius fuisse. Sic 2. mutus, Matth. IX. 32; Luc. XI. 14. atque caecus et mutus, Matth. XII. 22. amentes fuerunt, aut saltem melancholici; amens fuit puella, quae Act. XVI. 16. spiritum Pythonis habuisse dicitur; amens Maria Magdalena, ex qua Jesus Luc. VIII. 2. septem daemonia ejecit; sic ceteri do quibus nulla symptomata narrant. Ergo. 101. Resp. X. A. quod nullo idoneo documento fulcitur. Ad 1. probat. D. passim ab antiquissimis temporibus in usum daemoni, ne amplius in obsessum liberatum receptis ad liberandos vere a daemone ob­ reverteretur. Quando igitur Christus impe­ sessos. 2°. Scribit inter graecos ad grae­ rabat daemoni, non simulabat. 7°. Denique cos et romanos. Evanescit proinde difficul­ daemones collectivo ac plurali numero vo­ tas e Joannis silentio petita, eo quod scri­ cat ad significandam eorum multitudinem, beret inter graecos. 3°. Testem sese exhi­ τών δαιμόνιων. Commemorat hominem col­ bet de visu ejus, quod de Eleazaro exorci­ lapsum, adjurationem exorcistarum etc. sta litteris consignavit. 4°. Exhibet omnia 31) Etenim Wcgscheider 106. verisisigna, quibus verus daemoniacus dignosci­ tur. Nam ut signum de exitu daemonis e millimum esse putat, magistrum sapientissicorpore obsessi refert, daemonem exeuntem mum Christum rectius quidem de daemodebuisse evertere poculum aqua plenum nologiajudaeorum cogitasse; discipulos vero non procul coram omnibus positum, ideo- istam doctrinam non satis intellexisse•, et que non agebatur de insanis, epilepticis, ipsam providentiam divinam posteris eamfuriosis, aegrotis. 5°. Expulsionem daemo­ dem emendandam tradi voluisse. Hanc nis vocat passim curationem, Sepanriav. porro emendationis curam sibi rationalistae Eadem propterea voce uti poterant evange- demandatam a divina providentia autumant! listae. 6°. Exorcistam inducit imperantem M) Cf. edit. Vallarsii, tom. IV. pag. 1040. . 2 Quae tamen ab ipsa daemonis praesentia profluerent, Tr. vel C. amentiae indicia tantum naturalis, N. Obstat enim, quominus id dicamus, tum Christi agendi ratio, tum apertus evangelistarum loquendi modus; tum denique ob­ stant adjuncta cetera, quae loc. cit. referuntur. Nescio an tantum roboris inesse potuerit furiosis illis, ut compedes et catenas, quibus vinciebantur, disrumperent ; vel ut grex bis mille circiter porcorum unanimi veluti impetu in mare ita seso praecipitaret, ut suffocaretur. 31 Nihil porro officit, quod dicitur do sana mente, nam hujusmodi voce non exprimitur, nisi reditus hominis istius ad statum pristinum, ut patet ex contextu. 102. Ad 2. N. Mirum sane est et prodigio simile, quod omnes prorsus ea aetate eadem laborarint amentia, ut omnes sibi persuaderent se esse a daemone obsessos, seu ut placet Jahnio, a defunctorum animabus exagitatos. 35 Sine tabulis et testibus, refragante praesertim Scriptura, horum nihil admittimus. 34 ) Ridicula plane est hujus loci exposi­ tio, quam tradit Frid. Rosenmüller in Scholiis suis, in hunc locum. Quidquid sit, in­ quit (de abysso), semper tenendum est hoc, hominem illum putasse se ipsum esse malum quemdam genium, et rogasse, ne Jesus eum impediat, quominus porro ope­ raretur. Audiverat homo miser commo­ rationem daemonum esse in tartaro, ro­ gat igitur Jesum, ne eum in tartarum mittat. Cupit homo hoc morbo correptus in gregem ferri, et stragem edere inter porcos. . . unde velut aestro agitatus agros percurrit, gregemque praecipitem dat. Si hoc non sit Scripturam pervertere lecloremque ludificare, quid sit, plane me ignorare fateor. Unde 1°. didicit Rosenmiiller putasse hominem illum se malum genium esse? Hoc ipse de suo addidit. 2°. Unde didicit eumdem hominem cupivisse in gregem ferri et stragem edere, cum 1res evangelistae unani­ miter id referant de spiritibus, qui depre­ cabantur Jesum, ut immitterentur in porcos et in eos introirent ? 3°. Unde denique di­ dicit eumdem hominem aestro agros per­ currisse et praecipitem gregem dedisse, cum e converso iidem evangelistae referant, spiritus introisse in porcos, unde grex uni­ versus in mare periit, homo autem consedit ad pedes Jesu suis vestibus indutus suacque mentis compos? 4°. Nonne a vero ad­ modum distat, quod ad unius vel, si placet, dnorum hominum incursum bis mille porci in mare sese praecipites dederint, cum vix de paucis id credibile esse posset? Tales porro sunt sapientissimi isti critici, qui ne praeconcepta judicia abjiciant, ejusmodi ab­ surda proferre non verentur; et Jahn ipse eos alacer ac morigerus exscribit! 35) Ita plane arbitratur Jahn, auctoritate ductus Josephi, qui De bello judaico, lib. VII. cap. 6. §· 3. scribit: Τα γάρ καλού­ μενα δαιμόνια, ταϋτα δε πονηρών Ιΰτιν αν­ θρώπων πνεύματα, τομ 2ώσιν εμδυόμενα. Id est: Nam quae daemonia vocantur, haec malorum hominum spiritus sunt. Hu­ jus quidem opinionis meminit s. Joann. Chrysost. Hom. cil. in cap. 8. s. Matth. Sed haec nonnisi privata et paucorum opinio fuit, neque unquam universalis aut popu­ laris facta est. Quare vel ab ipsis rationalistis rejicitur. Sane AYegscheider §. 104. n. a scribit: Sed ea sententia quam nu­ per denuo protulit J. Jahn, daemones in N. T. commemoratos ab angelis malis et a diabolo esse probe distinguendos, ac fuisse pro animis mortuorum hominum improborum habitos, vel uno quidem N. T. dicto probari nequit. Vid. H. A. Schott. Pr. Sententia, quae nuper fuit propugnata de iis naturis, quae in lib. N. T. δαίμονα audiunt, ab angelis malis et satana pror­ sus distinguendis, examinatur , 4. Jenae 1821. Attamen Dr. Paulus in opere Das Leben Jesu seu Vita Jesu Christi, lib. I. pag.217. similem illius sententiam professus est. Cf. Maldonat. in cap. 8. s. Matthaei. 42 '5 1 ■ 103. Π. Obj. Jesus, apostoli, et sacri scriptores non potuerunt voces, quae de daemoniacis sunt, in sensu proprio usurparo. Etenim 1. Jesus et apostoli docent, omnia ac peculiaria quaeque, quae ad homines referuntur, ab ipso Deo gubernari; non potuerunt itaque ejus osso sententiae, ut crederent daemones (sive animae defunctorum sive alii mali spiritus intelligantur) hominibus tot tantaque mala inferre, ant Deum talia permittere; quia 2. haec de daemoniacis opinio ex idololatria orta est, in qua dii coelestes mundi administrationem spiritibus inferioris ordinis et defunctis quoque animabus reliquisse dicebantur. 3. Quod si Jesus non diserte edixit, daemoniacos non affligi a daemonibus, sed morbo laborare, item nec diserte edixit daemoniacos non laborare morbo naturali, prout sadducaci contendebant, aut non a dae­ monibus, id est, ab improbis animabus defunctis ut pharisaei praedicabant, sed a diabolo vexari, prout contendunt, qui nostra hac aetate asserunt dae­ moniacos fuisse a diabolo obsessos. Jesus autem 4. neutrum diserte edixit, quia quaestio haec ad pathologiam spectat, quam enucleare medicorum est. Apostoli vestigiis magistri institerunt, nisi mutatis adjunctis, quibus Joannes et Paulus in minori Asia permoti sunt, ut a verbis, quae alias de daemoniacis usitata erant, abstinerent; 5. quamquam hujus opinionis oppugnatio in illis regionibus, in quibus adhuc vigebat, vix quidquam profuisset, aut saltem Jesum et apostolos in prolixas disputationes detraxisset, et a praedicatione eos avocasset. î6 Ergo. 104. Resp. A'. A. Ad 1. probat. D. Si daemonum obsessio cum divina providentia conciliari non possit, C. si possit conciliari, N. Posse autem apprime conciliari, evincimus 1°. ex facta. Dantur enim ex dictis in pro­ bationibus veri daemoniaci; ergo daemoniaci conciliari possunt cum divina providentia. 2U. A simili. Divinae providentiae non repugnat permittere, ut daemones hominibus noceant in bonis corporis ac bonis externis, ut patet ex historia Job, immo ut homines inducant per tentationes ad peccatum; ergo non repugnat, immo multo minus repugnat divinae providentiae per­ mittere, ut hominum corpora pervadant. 3°. A jure. Vel enim homines illi, quorum corpora daemones invadunt, justi sunt aut peccatores. Si peccatores sint, potest Deus id permittere in poenam; si justi, ad ipsorum exercitationem et meritum. 105. Ad 2. sive ad confirm. N. Sed provenit ex facto ipso, ut patct ex iis, quae in Scripturis referuntur sive veteris sive novi Testamenti, Hebraei profecto ex idololatria hanc opinionem non hauserunt. Quod additur de defunctis animabus, si quidem aliquando viguit ejusmodi opinio, non fuit nisi paucorum. 106. Ad 3. iV. Satis enim diserte Christus edixit daemoniacos affligi a 36) Jahn, Archaeol. biblica, 197. H __ 43 daemonibus, sive cum ipsis praecepit, ut exirent a corporibus, quae obside­ bant, eisque praecepit, ne amplius in ea ingrederentur37; sive cum praecepit eis, ut tacerent38; sive cum eis comminatus est39; sive demum, ne singula prosequamur, cum eis permisit, ut ingrederentur in porcos40; quo quidem uno facto evidentius ostendit sadducaeis, dari reipsa spiritus, a quibus homines exagitarentur, quam alio qualicumque argumento. 41 Quod si his non cedunt neoterici biblici, nescio quibus demum cedant. 107. In eo vero quod adversarii subjiciunt: qui nostra aetate contendunt a diabolo vexari daemoniacos, sese admodum imperitos ostendunt; quum numquam ad haec ferme tempora quispiam negaverit, daemoniacos a diabolo vexari; ipsi tamen hanc universalem et constantem sententiam traducunt velut pecu­ liarem temporis nostri opinionem. 108. Ad 4. N. gratuitum et falsum suppositum, ut constat ex dictis; item negamus, ut ex dictis liquet, Joannem et Paulum in Asia minori viam iniissc ab ea longe diversam, quam Christus et apostoli tenuerunt. Haec enim figmenta ac somnia sunt adversariorum, qui reipsa hac semper oberrant chorda, quod nempe daemoniaci ab aegrotis aut insanis non discrepent. 109. Ad 5. N. congeriem harum assertionum, quae nullum aliud funda­ mentum habent praeter praeposteram adversariorum opinionem. Jesus prae­ terea et apostoli num quam disputarunt, sed divinam proposuerunt doctrinam omnibus credendam, quam signis confirmabant. Si qui essent qui non ac­ quiescerent, illos prorsus dimittebant. Perviam enim auctoritatis incedebant, non autem disputationum; has quippe haereticis reliquerunt. 110. III. Obj. 1. Nullum occurrit symptoma in daemoniacis, quod medici non animadvertant in melancholicis, epilepticis, furiosis et amentibus.42 2. Petrus de Abano ex fide cujusdam medici refert, mulierem quamdam illiteratam melancholicam latino locutam fuisse, et quidem concinne; at simul ac mentis compos iterum est facta, dicendi facultatem omnino amisit.43 Idem refert Pomponatius de alia foemina eodem morbo laborante, quaeque diversa idiomata loquebatur. 44 Hinc 3. fit, nulla dari certa signa ad secernendos veros daemoniacos ab imaginariis, et 4. frequens proinde deceptio contingit. ”) Marc. IX. 24. Ibid. 1.34; Luc. IV. 4L ”) Marc. I. 25, 43; III. 12 etc. <’) Maith. VIII. 32; Marc. V. 13; Luc. VIII. 32. 4|) Cf. Maldon. in cap. 8. Maith, v. 31. 4I) Ila quidem Joann. Bapt. Sylvaticus iu opere: institutio medica de iis, qui morbum simulant, deprehendendis, cap. 17. Francof. ad Moenum, 1671, qui, etsi aperte ac directe non inficietur * daemonum obses- siones, attamen sub obtenta exaggerandi difficultatem, quae inesl in detegendis si­ mulatis daemoniacis, omnia, quotquot po­ test, congerit argumenta, ut demonstret nul­ lum signum certum dari, quo veri daemo­ niaci a simulatis, seu morbo laborantibus dignoscantur. Quod quidem argumentum fuse prosequitur, nec quidquam intentatum reliquit, ut finem suum obtineret. 43J Arist. Probi. 30 select, probi. 1. De ineant, cap. 10. τ. 44 5. Experientia ipsa docet daemonum ^ccursationea ibi plerumque contingere, seu praedicari, ubi major hominum ignorantia majorque viget superstitio; et ubi fervidiores exorcistae sunt, ibi frequentiores inveniuntur obsessi. 6. Nec aliter fieri potest, cum Christus per passionem suam omnem daemonibus potestatem ademerit, prout ipse testatur, Joann. XII. 31. dicens: Nunc prin­ ceps hujus mundi ejicietur furas. Ergo. 111. Resp. ad 1. X Siquidem plura occurrunt in veris daemoniacis signa, quae in suis lunaticis, melancholicis aut epilepticis haud reperient medici utut peritissimi, quaeque indicantur in Rituali romano4’, ac fusius recensentur a theologis, e. gr. si non unum aut alterum verbum proferant, sed diu sapienterque ignotis linguis loquantur, aut ignota lingua loquentem perite intelligant ; si occulta et remotissima pandant, quae ab ipsis sciri nulla ratione naturali potuerint: si vires supra naturam ostendant, ut ingen­ tia pondera attollere, per aërem volitare, praecepta tacita ac praesertim men- . talia intelligere, etsi distantibus in locis sit exorcista, ut nec videri a dae­ moniacis possit vel audiri etc. 45 Addendum praeterea est: 1°. quod, etiamsi nullum signum seorsim sumptum per se sit omnino certum, tamen cum plura concurrunt, haberi possit certitudo moralis. 2°. Etsi, quae signa habentur in obsessis Evangelii, non essent per se certissima, eos tamen obsessos fuisse credendum esset ex auctoritate scriptoris sacri. 3°. Quod signa solide pro­ babilia sufficiant, ut quis exorcizetur, prout contingit in morborum cura. 112. Ad 2. D. Qui tamen ex aliorum fide nec tamen satis firma ea referat, C. idonea auctoritate innixus, _V. Quod si Pomponatius se oculatum w) Tit. De exorcizandis obsessis, ubi inter cetera documenta istud habetur: In primis ue facile credat exorcista, aliquem a daemone obsessum esse; sed nota ha­ beat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis, qui vel atra bile, rei morbo ali­ quo laborant. Signa autem obsidentis dae­ monis sunt: ignota lingua loqui pluribus verbis, vel loquentem intelligere; distan­ tia et occulta patefacere ; vires supra ae­ tatis seu conditionis naturam ostendere ; et id genus alia, quae cum plurima oc­ currunt, majora sunt indicia etc. ,e) Curtius Sprcngel, profess, in univers. Hall, in opere: Storia prammatica della medicina, tradotta dal tedesco, tom. VI. 23 et seqq. Venet. 1815, plures recenset medicos, qui adversus Wierum insurrexe­ runt ad adstruendam veritatem obsessionum daemoniacarum, cujusmodi inter ceteros sunt Georg. Piltorius, Guill. Adolphus Schribo- nius, Thomas Erastas, Joann. Matth. Duraslante maceratensis, ipse Paulus Zacchia primus auctor seu parens Medicinae lega­ lis, Hieronym. Cardanus, Ambros. Paré, Joann. Langius, Livin. Lemnius, Joann. Bondinus, aliique perquam multi etiam in­ ter recentiorcs cum catholicos Ium prote­ stantes. Etsi vero Sprengel tum ibi tum tom. X. §. 157 et seqq. rideat spernalque omnes daemoniacas operationes, non est tamen cur propterea moveamur; hic enim incredulus auctor, ut plurimum eas narra­ tiunculas, quae ad hanc quaestionem spe­ ctant, mutuatur ex Bibliotheca univers, germanic a, quam alibi diximus non fuisse sub finem saeculi superioris nisi instrumentum ad incredulitatem omuisque generis impie­ tatem convehendam; cf. idem op. cit. tom.X. §. 157. ubi sententiam suam significat circa curationes prodigiosas, omnia vera ac falsa permiscet, ut miracula omnia e medio tollat. 45 1 I· testem exhibet, nihil tamen determinati refert, quomodo scilicet, per quan­ tum tempus, cum quanta grammaticarum legum integritate id ab illa rnuliere factum fuerit, et an praeter naturalia, supernaturalia remedia in subsidium vocata fuerint. 47 Fieri enim potest, ut aliquis possit eodem tempore obsessus esse a daemone, et morbo melancholico laborare. Nam melancholia dici­ tur balneum diaboli. 113. Ad 3. N. Recolantur nuper dicta in resp. ad primam difficultatem. 114. Ad 4. D. Ex defectu prudentiae ac peritiae in signis certis ac dubiis distinguendis, C. debita peritia adhibita ac necessaria prudentia, quali opus est in re tanti momenti, AT.48 Attamen non ita facilis est deceptio; et si interdum etiam prudentes decepti sunt, quid inde? Debemus ne ideo negare, quod Scriptura testatur? An, quia spuriis nummis et cauti homines quandoque decipiuntur, ideo veri nummi nulli sunt? 115. Ad 5. AT. Nam quovis tempore ejusmodi infestationes contingunt, ut ex certissimis documentis constat, quaeque in dubium revocari nequeunt, quin omnes sanioris critices regulae abjiciantur. 49 116. Ad 6. A7. Ad probat. D. Princeps hujus mundi ejicietur foras per fidem e credentium animis, ut exponit s. Augustinus 50, vel per destructio­ nem idololatriae, C. per daemoniacorum cessationem, A7. Alioquin quomodo idem Christus de discipulis post resurrectionem suam dixisset: In nomine meo daemonia ejicient? Quomodo per apostolum Petrum, Act. V. 16. vexati a spiritibus immundis liberati perhiberentur? Quomodo ibid. XIX. 12. spiritus nequam egrediebantur, cum deferrentur sudaria et semicinctia Pauli? Ubi narratur pariter, quod cum quidam exorcistae judaei expellere vellent daemones in nomine Domini Jesu, quem Paulus praedicabat, respondens autem spiritus nequam, dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum . . . invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent. Quorsus demum in ecclesia exorcistatus institutus? 117. Dices: 1. Exorcismi perniciosi sunt, eo quod superstitionem et credulitatem fovent. Quod 2. si rcipsa daemones possent hominum corpora invadere, vix aliquis immunis esset ab ejusmodi infestatione. Demum 3. intelligi nequit, qua ratione daemones possint ita corpus invadere, ut adinstar animae illud moveant et ad operandum impellant. Ergo. 47) En verba Pomponatii, loc. cit. : Ve­ rus sum testis quod Gdlgerandus, medi­ cus tempestate nostra celeberrimus in urbe nostra Mantuae, uxorem cujusdam Francisco Mayreti sutoris tali morbo (atrae bilis) laborantem (loquebatur enim secun­ dum diversa idiomata) curavit, et per­ fecte. Sed cf. de his Tartarotti, Del con­ gresso notturno delle Lammie, lib. II. cap. 9. §. 6. 4SJ Cf. Bcrgier, Diet. Th eoi. art. Démo­ niaque. 49) Vid. Eduard. Corsini, Instit. philos. tom. IV. disp. 2. cap. 1. η. 3. so) Tract. LIL in Joann, n. 7 el seqq. 46 118. Resp. Ad 1. A’ Quin potius, etiam in adversariorum hypothesi de laesa phantasia, valde conferunt ad eam corrigendam.51 119. Ad 2. D. Si daemones non subjicerentur divinae providentiae, Tr. secus, A Scimus enim absque, divino nutu eos ncc potuisse in porcos ingredi. 120. Ad 3. Resp. I. Tr. Etsi enim id daremus adversariis, coutra •facta· · ignorantia nostra nihil efficit. Resp. II. Negamus adinstar animae daemones agere in corpora· anima enim est principium intrinsecum nostrarum operationum, daemon extrinsecum.52 PROPOSITIO IL Jure merito leges sancitae sunt adversus superstitiosa cum daemone commercia. 121. Nonnulli inter ipsos catholicos contenderunt, omnino non dari realis magiae existentiam aliaque superstitiosa cum daemone commercia, e. gr. divinationes, sortilegia, incantationes, philtra, aliaque ejusmodi, quae fuse ac late persequuntur, qui de daemonologia pertractarunt alii inter eosdem It/ 1 n) Cf. Bcrgier, Diet. Theol. art Dé­ moniaque. 41 ) Cf. Calmet, Dissert, de obsidentibus et possidentibus corpora daemonibus, prae­ missa ejus comment, in Evang. s. Lucae. Nec omittendus s. Thomas qui part. I. qu.3. art. 2- ostendit daemones in animam obsessi directe non agere, sed solum indirecte; ob­ servat enim non posse angelum (ideoque et daemonem) movere voluntatem nisi ab ex­ teriori, per modum suadentis, et per conci­ tationem passionum, ut ipse loquitur, tum ibid, in corp, tum in resp. ad 2. Sed nec omittendum est, non ita pridem opus prodiisse, cui titulus: Geschichte der Besessenen etc. seu Historia de obsessis recen­ tiorum temporum, Justini Kerner, cum animadversionibus L. A. Eschenmayer circa possessionem et magiam, Karlsruh 1835, cum privilegio regis würlembergensis, in quo auctores isti protestantes, cer­ tissimis eventis seu factis recenliorum tem­ porum productis, ostendunt possibilitatem et realitatem obsessionum, efficaciam exor­ cismorum et invocationis ss. nominis Jesu, orationis et fidei, et (quod magis mireris in auctoribus protestantibus) necessitatem con­ fessionis peccatorum ad eorumdem veniam obtinendam. Moderna philosophia, inquit Eschenmayer, huic sententiae de molimine et machinationibus spirituum in mundo humano et de efficacia orationis et fidei adversus eos propitia non est; et sub praetextu quod obsessiones cessaverint, et debeat modus imponi abusibus, tollit bonum usum. Deinde pergit argumentis ex intima philosophia petitis ostendere earumdem obsessionum veritatem, omnesque dis­ jicit difficultates, quas opponunt adversarii ex idea fixa, simulatione, nervorum anoma­ lia etc., acumine philosophico-christiano. Aliud praeterea opusculum in lucem emis­ sum est eodem anno 1835, cui titulus : La­ psus et redemptio, seu opera satanae et ecclesiae potestas; in quo thema Kerneri et Eschenmayeri ad sensum catholicum evolvitur argumentis theologico-dogmalicis; cf. Schweaerische Zeitung etc. seu Hel­ veticae ephem. eccles. 5. Decemb. 1835, pag. 859. *) Diversas magiae species enumerat inter alios Bergier, Diet. Theol. art. Ma­ gie. Plura de his congesta repcries in opere Malleus maleficorum, Henrici Insti­ toris et Jac. Sprenger, Ord. Praed. In ea­ dem collectione continentur plures aliorum auctorum tractatus de eodem argumento vol. III. in 4. Lugd. 1669. i 47 catholicos saltern in dubium haec superstitiosa commercia revocarunt. Ex isto­ rum sententia, cui increduli accesserunt, quaecumqne de superstitiosis ejus­ modi commerciis dicuntur, repeti debent vel ab ignorantia rerum physicarum, vel ex facinorosorum hominum quorumdam vafritie vel phantasiae ludibrio, praesertim quae de congressu cum daemone, de sagis ct lamiis vulgo circum­ feruntur, vel demum a scelestis quorumdam conatibus. 2 122. Communis tamen sententia, quaeque, spectatis ipsius fundamentis, certa videtur, ita ut absque aliqua temeritatis nota in dubium revocari ne­ queat, docet talem dari commercii cxistentiam, quae nitatur pacto sive ex­ presso sive tacito cum daemone. 3 Ceterum antequam hujus sententiae fun­ damenta exhibeamus, notandum est nos non defendere artem magicam proprie dictam, nec congressus Sabati cum Diana (quorum fides a canonibus potius reprobatur), nec negare nos plurimas hac in re illusiones fuisse, immo ut noxiam reprobaro nimiam in his credulitatem. Jam vero in dubium vocari non posse, quin sic expositae communi sententiae solida fundamenta sint, facile evincimus. 123. Etenim ipsi favent argumenta intrinseca et extrinseca validissima. 2) Inter ceteros cf. March. Scipio Maf­ masii opus De orig. processus inquisitorii fei in duobus operibus, quorum priori titu­ contra sagas, §.81. nec non De crimine lum fecit Arte magica dileguata, alterum magiae, §. 21, 45, 49. Deinde adversarios vero inscripsit Arte magica annichilata, quamplures tum inter catholicos tum inter de quo auctore vid. Nicolai, Soc. Jesu, protestantes nactum est. Nunc vero cum Dissert, e lezioni di sacra Scrittura, pluribus aliis ejusdem argumenti scriptis tom. VIIL lez. VII. sui libro dell’ Esodo, jacet. Cf. praeterea Joann. Bapt. Thiers, Eirenze 1763. Sic Tartarolti, Del congresso Traité des superstit. Paris 1712, tom. I. nuliurno delle Lammie, Roveredo 1749; liv. II. chap. 4 cl suiv. et liv. III. chap. 1 et qui tamen non videntur impugnasse nisi suiv.; P. Le Brun, Hist, critiq. des pratiques artem magicam proprie dictam, aut noctur­ superst. Paris 1702, tom. IL liv. VI etc. qui nos lamiarum congressus; alii vero ulterius tamen non semper satis criticum se exhibet. progressi sunt. Prolestanlibus multo magis quam catholicis, 3) Cf. Marlin. Delrio, Disquisil. magic. ul faietur Wierus, persuasum erat de hoc lib. II. qu. 1 et seqq. Quod quidem opus hominum cum daemonibus commercio. Cf. variam plane diversis temporibus subiit in Apologetico, §. 4. pag. 5S2. Nec desunt fortunam. Quum in lucem prodiit, adeo ex recentioribus qui eidem sententiae ad­ sibi eruditorum suffragia conciliavit, ut non haereant, inter ceteros Eschenmayer, in solum catholici, sed ipsi protestantes ipsum opere cui titulus Beligionsphilosophie, seu adseiverint tamquam normam processuum De philosophia religionis, Tubingae 1822, contra sagas, ita ul amare conquereretur §. 86 et seqq. ; Meyer, Blatter fur hohere Christ. Thomasius circa annum 1712, et Wahr/ieit, id est, Folia pro sublimiori ve­ scribere non dubitaverit: Pene omnes ju­ ritate, Sammlung (collectio) VII. pag. 208 risconsulti protestantes hunc auctorem ex­ ct seqq. Frankf. 1826; Knapp, Vorlesung scribere solent; quae res maxime damnan­ Uber den evangelischen Glauben, id est, da illi videtur, quod Delrio Lutherum et Praelectiones de fide euangelica, pag. 395 lutheranos ac reformatos cum impudentia ct seqq. Ilulae 1827. et virulentia maxima traducit ; vid. Tho- 48 ♦•J Ac primo quidem argumenta intrinseca sunt ipsa rei, de qua agitur, possibilitas; data enim semel daemonum existentia eorumque malefica indole, quid impedit, quominus ipsi, Deo sic permittente, pacta ineant cum pessimis hominibus ad eorum perniciem, ac mirabilia operentur? Tum ejusdem veri­ similitudo. spectata cupiditatum vi ac in malum proclivitate, ex quibus tales superstitiones originem suam capiunt. Argumenta vero extrinseca sunt: 1. quae in Scripturis leguntur de magis, veneficis, pythonibus etc., e. gr. Exod. VII. et VIII. ubi referuntur mira patrata a sapientibus et maleficis Pharaonis, qui per incantationes aegyptiacas et arcana quaedam fecerunt similiter ac fecerant Moyses et Aaron *; tum I. Reg. XX.VIH. ubi Endorea pythonissa exhibetur exercens necromantiam.5 Sic in novo foedere. Act. VIII. mentio iit de Simone mago Samari­ tano, qui multo tempore magiis suis urbes integras ludificaverat, ut prae­ termittam Elymam magum, quem Act. XIII. Paulus excaecavit; ibid. XVI. 16. sermo est de puella habente, spiritum Pythonem, quaeque ejus ope artem divinatoriam exercebat, quae species magiae est. 6 IL Consensus universalis, qui apud omnes populos viguit, cui non solum vulgus imperitum, sed et ipsi philosophi fidem adhibebant. 7 4) Clericus in Comm, in hunc loc.; Leng, Defense de la relig. lorn. V. pag. 141; Clark, in opere ejusd. tituli, tom. III. pag. 390. el tom. III. operis: De Γ exist, et des attributs de Dieu, pag. 137; Slack­ house, Traité complet de Théologie spe­ cui. etc. lom. I. pag. 391. pro certo habent ibi agi de vero daemonum commercio el diabolica operatione, innixi potissimum ver­ bis Deui. XIII. 1 et seqq. et Matth. XXIV. 24, qui profeclo superstitiosae credulitatis argui non possunt. Hanc pariter diabolicam operationem admittit Car. Rosenmüller in Scholiis ad hunc loc., ubi non solum re­ jicit Michaelis aliorumque interpretationem, qui arti magorum hic relata adseribunt, sed confutat Eichhorn, qui in Comment, de Aegypti anno mirabili, in Commentât. So­ ciet. reg. scient. Gottingae recent, vol. IV. impudenter veritus non est eamdem artem circulatoriam Mosi adseribere, dum coram Pharaonc virgam projecit, quae in serpen­ tem conversa est. Quod accurate notavit ipsemet Van­ dale, qui lib. De divinationibus idololatricis, cap. 9· scribit: Non solum ita fuit ista Ιγγαστρίμυ^οί, dum respondebat scilicet; verum et magi ex illorum nu­ mero, qui se mortuos ex sepulcris exci­ tare atque in lucem reducere praetendunt. *) Cf. Ballus, Suite de la réponse à l'histoire des oracles, Lpart. chap. 14. ubi ostendit certissimis documentis, tum ex sa­ cris tum ex profanis auctoribps depromptis, vocem Pythonem designare eos, qui spiritu diabolico edocti dicuntur, et artem divitiatoriam, quae magiae species est, exercebant. Sane vocem hebraicam qua utitur Mo­ ses Lev. XX. 27; DeuL XVIII. 11, nec non Isaias XIX. 3- constanter LXX verterunt Ιγγα^τριμύ^ουζ seu ventriloquos, at signi­ ficatione diversa ab ea, qua nos eamdem vocem usurpamus, sed ad designandos ho­ mines daemoniaco spiritu agitatos; ut patet ex Plutarcho, lib. De defect, oracul. et Hesychio, qui vocem r.ùè-ων, in suo Di­ ction. reddit Ιγγαίτρίμυ^οί ; sic pariter Suidas : Έγγα<5τρίαυ3οΐ, ον νΰν πύθωνα καΛούβϊ. Nullum proinde dubium esse po­ test, quin per illam puellam in Actis signi­ ficetur persona spiritu daemoniaco correpla seu agitata. *) Cf. Bergier, Diet. art. cit. ; Baltus, Défense des SS. Pères, lib. III. chap. 2. etsuiv.; Cudworth. Syst. intell. cap. 5. §. 1. pag. 82 et seqq. 49 III. Auctoritas gravissimorum scriptorum, qui non tantum artis magicae mentionem faciunt, sed insuper ejusdem originem aperiunt. Eusebius, Praep. evang. lib. V. capp. X. et XI. haec scribit: Jam vero non alios ab initio maleficae artis magistros quam ipsamet egregia numina fuisse constat. Qui enim isthaec homines aliter nosse potuissent, nisi daemones iis res ipsi suas aperuissent, et quibus quisque vinculis constringantur, indicassent? Quod confirmat testimonio Porphyrii, qui in opere De oraculis haec scribit: Neque tantum instituti sui rationes, aut cetera, quae a nobis commemorata sunt, verum etiam, quibus ipsi (dii) rebus aut delectentur, aut vinciantur, immo qui­ bus etiam cogantur, indicarunt etc. 8 Ita pariter s. Augustinus, De do­ ctrina christ, commemorat consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium9, et alibi passim. S. Hieronymus praeterea in vita 8. Hilarionis refert vir­ ginem a philtro liberatam. 10 124. His praemissis, quibus opponi non potest nisi insipiens pyrrhonismus aut ellrenis impudentia, gradum facimus ad breviter adstruendam veri­ tatem nostrae propositionis adversus incredulos et ecclesiae catholicae hostes. 125. Leges illae jure meritoque sancitae dicendae sunt, quae homines coercent ab immani ac nefario scelere, seu potius perenni scelerum ac flagitiorum fonte; tales porro sunt leges latae sive in Scripturis a Deo ipso, sive ab ecclesia adversus magos, maleficos aliosque diversas superstitiones exer­ centes. In Scripturis enim, Exod. ΧΧΠ. 18. Deus ipse praecepit populo suo: Maleficos non patieris vivere; ac rursum, Lev. XIX. 31: Non declinetis qd magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini; item ibid. XX. 27 : Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; et apertius etiam Deut. XVIII. 10 seqq.: Nec inveniatur in te, qui lustret filium suum aut filiam, ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, et obser­ vet somnia atque auguria, nec sit maleficus nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem. Consonat ecclesia, ut patet tum ex diversis legibus, quae in jure canonico occurrunt, inter quas celebris est Constitutio Innocenti i VIII. data anno 1484 I11, tum ex 1 I 8) Lib. cit. sub finem cap. 10: Καί μήν bt δώάϋκαλοι ττ)ί κακότεχνου γοητείας, αυτοί ye πρώτοι oî γενναίοι $εοί κατέστη­ σαν yàp άν^ρώποις ταΰτα παρήν ιΐδΐναι. η τών δαιμόνων αυτών τά περί ΐαυτών έζειπόντων, καί τού? καταδέσμους κατ' άλλήλων έίηγο ριυκότων ; Et cap. 11. initio: Où μόνον δί την πολιτείαν αυτών αυτοί μεμηνύκασι, καί τά αλΛα τά άνω εΐρημίνα · αλλα καί τίΰι χαίρουδι, και κρα­ τούνται, ΰπηγόρευδαν, καί τίοιν άναγκάPerrone, Praelectiones theolog. V. Ζονται. Aliaque plura in eamdem rem tum capitibus cilt. tum in seqq. congerit Euse­ bius ex antiquorum testimoniis, quae ibi­ dem recoli possunt. 9) Cap. 20. n. 30 et seqq. edit. maur. ‘°) Num. 21. edit. Vallarsii. Ibid, vero plures alias maleficiorum dissolutiones com­ memorat. Cf. s. Thom. II. 2. qu. 95. art. 4. el ibid. qu. 122. art. 2. ad 3. **) Cf. Bullar. roman. Caroli Cocquelines, tom. III. pag. 190. Romae 1743. 4 — 50 Constitutione Sixt i V. Coeli et terrae creator; in qua eos damnat, qui sortilegiis d superstitionibus non sine daemonum saltern occulta societate aut tacita pactione operam dare non cerentur; et paulo infra vehementius illos urget, qui etiam expressa cum diabolo pactione nefarias magicae artis incan­ tationes adhibent. Hanc artem damnavit etiam Gregorius XV. in Consti­ tutione Omnipotentis Dei. 126. Si enim admittitur, quae undique patet, veritas seu realis existentia istius diabolici commercii, tunc nulla dubitatio superesse potest de justitia ejusmodi legum, quibus atrox adeo crimen compescitur. Si vero su­ perstitiones istae in sola vulgari opinione, in emotae phantasiae ludibriis existere censentur, rursum inde apparet earumdem aequitas legum, quibus nefarii ausus et conatus compescuntur facinorosorum hominum, qui tale dia­ bolicum commercium pertentant, vel sibi arrogant cum ingenti tum religionis tum societatis pernicie. Dixi religionis, quia ut plurimum polytheismo atque idololatria se polluunt, qui ejusmodi superstitionibus dant operam, a quibus magia cum suis surculis originem primam habuit; dixi societatis, quia pariter ut plurimum ad malum finem, seu ut noceant, qui ejusmodi artem exercent, seu potius exercebant, eam adhibent: tum etiam quia ignorantia, credulitate, terroribus popularibus abutuntur seu abutebantur ad populos in re gravissima decipiendos ac perturbandos. Inde profluxerunt etiam leges civiles tum apud ethnicos tum apud Christianos, quas protestantes ipsi retinuerunt ad ejusmodi delicta plectenda.12 Quacumque proinde ex parte spectentur ejusmodi leges et in qualibet hypothesi, constat nonnisi sapienter ac jure eas fuisse constitutas. DIFFICULTATES. 127. Obj. 1. Leges, quae nullum objectum reale habent, inanes pror­ sus sunt ac perniciosae. Tales vero sunt leges latae adversus magiam ac varias ejus species, tum praesertim adversus sagas ac lamias, quibus 2. factum est, ut per tot saecula superstitiones alerentur ac insania, turpissimis nefariis­ que facinoribus ansa et occasio praeberetur. 3. Innumeras prope innocentes n) Quin singulas leges contra ejusmodi delicta olim latas recenseamus, satis sil af­ ferre quae Caj. Filangieri in op. La scienza della legislazione tom. IV. c. 45. circa finem declamantis in modum, ul solet, scribit: .Io non pario delle pene, che si trovano minacciate contro la magia ed il sorlilegio. 11 comune diritto ci offre su quest’ oggetto leggi di sangue e di fuoco. Le leggi principali della maggior parte delle nazioni europec non hauno di che invidiare riguardo a que­ sto punto la ferocia di quelle del moribondo impero.“ Has omnes leges contra magos, veneficos etc. collegit Jos. Maria Maraviglia in sua Pseudomantia veterum et recentiorum explosa; Tarlarotli in app. ad opus suum, Congresso nottumo delle lainmie, in respons. ad Reginaldum Carli prof, patavinum ostendit leges ejusmodi in ma­ leficos latas ab aegyptiis, graecis atque ro­ manis fuisse, idque evincit auctoritate Ern. Flôrkii, De crimine conjurationis spiri­ tuum c. IX. §. 2, 3. et Justi Lipsii in Ta­ citi Annal, lib. II. §. 32. in excurs. i 51 victimas ferrum aut rogus ubique fere locorum ad plura saecula absumpsit u, 4. quae quidem mala ulterius prolata fuissent, nisi philosophica lux affulsis­ set, quae demum regnum illud diabolicum, cujus formam historiamque omnes fere gentes invicem inter sese communicaverant, destruxit, ac 5. revocavit ad quandam malorum et physicorum et moralium congeriem , quibus virtus no­ stra varie tentatur atque exercetur, 6. monuitque, ut quivis Christianus non malum genium extra se positum quaerat, sed in suo animo, id est, in suis pravis cupiditatibus, quae rectae rationis imperio non obtemperent, illum agnoscere haud dubitet. Ergo. 128. Reep. ad 1. D. Id est, verum aut saltem apprehensum seu reali aequivalens, C. verum tantum, N. Interdum enim, ut experimento constat, erroneae opiniones innumera prorsus mala pariunt aeque ac verae et reales. Quot mala non peperit anabaptistarum, e. gr. antinomianorum aliarumque sectarum fanatismus conceptus sive ex praepostera Scripturarum interpre­ tatione, sive ex apprehensis falsis revelationibus aut inspirationibus? Nemo est, qui laudibus non commendet leges datas ad ejusmodi perniciosos fanati­ cos coercendos. Cum igitur eadem occurrant in casu nostro, jure arguimus sapienter pariter constitutas leges fuisse ad facinora, quae exinde oriebantur, compescenda: et haec quidem in hypothesi adversariorum, quam tamen re­ jicimus. 129. Ad 2. A’. Non enim ex legibus ejusmodi superstitiones originem duxerunt, sed cum jam longe lateque propagatae essent ac publica privataque res gravissimum detrimentum caperet, leges supervenerunt ad haec mala aut delenda penitus aut saltem compescenda, alioquin stulte omnino concludere deberemus, homicidia, furta, adulteria ac vitia cetera ex legibus contra eadem prolatis orta aut alta fuisse, iisve ansam aut occasionem praebuisse. 130. Ad 3. D. Ex pravo legum usu, Tr. ex legibus ipsis, N. Nec enim duo haec inter se commisceri possunt. Leges quidem optimae interdum sunt, ast prave omnino in usum deducuntur sive ex judicum immoderato ardore ac praejudicio, sive ex perversa earum intelligentia, sive ex quaestionum aut processuum, ut ajunt, defectu, sive quacumque alia de causa ex cujusque ,3) Si fides habetur Moshemio in hist, scient, in Marea brandeburg. pag. 436. in solo electoratu trevir. paucis annis accusati maleficae superst. et mulctali sunt 6500 ho­ mines. Christ. Thommasius in op. De cri­ mine muyiae §. 2, 6, 46, 47. fatetur longe communiores fuisse penes protestantes pro­ cessus adversus sagas confectos. Attamen Romae, in hoc scilicet, ut ipsi dicunt, su­ perstitionis et crudelitatis amplissimo do­ micilio, Romae, inquam, ut observat Spe- dalieri in sua Analisi dell' esame critico det signor Nic. Freret cap. X. ari. IX. §.5. ne unus quidem morte mulctatus est ob ejusmodi delicta." In Roma, inquit, non si è mai brucialo alcuno per accusa di stregoneria, come più volte è accaduto in Francia." Quod confirmat Bergier Diet, theot. art. Inquisition scribens: »Γοη n'en connoît aucun exemple à Rome," scilicet capitalis poenae adversus hujusmodi reos. 52 aetatis praesertim moribus. Fieri proinde potuit, ut invalescente timore aut majoris mali formidine innoxii quandoque cum reis permiscerentur. Ut plu­ rimum tamen, quod animadversione dignum est, qui ad supplicium traheban­ tur, etsi solo imaginationis aestu laborarent, gravibus criminibus obstringe­ bantur, de quibus longe facilius constare poterat. 131. Ad 4. A*. Frustra gloriatur philosophia, seu potius incredulitas, se lucem attulisse ad tenebras fugandas. His enim malis nonnisi vera religio occurrere potuit per divinas suas institutiones, quibus has paganismi veluti reliquias omnino delevit, quae altas radices in populis egerant. Hos ipsa edocuit nihil daemones posse absque Dei nutu. Sane ecclesiastici viri primi fuerunt, qui rudiores populos ab ejusmodi superstitionibus abduxerint. Fridericus Spee S. J. omnium primus in Germaniae regionibus, ubi processus potissimum instituebantur adversus sagas, facem attulit, atque hunc non so­ lum catholici, sed ipsi protestantes et philosophi secuti sunt. 14 Sane anti­ quiores philosophos ceteris superstitiosiores ac magicis artibus maxime ad­ dictos juxta dicta fuisse novimus. Quare uni religioni Christianae philosophi recentiores acceptam referre debent rectam judicandi formam, quam sibi tribuunt. 132. Ad 5. D. Per integram veritatis testatissimae destructionem, C. per moderatam discussionem. A'. Nempe philosophi isti et rationalistae obten­ dentes delere se prorsus velle regnum diabolicum, ut ipsi loquuntur, ipsam daemonum existentiam negarunt contra biblica omnia documenta ac totius H) Cum Leibniizius in Theodicea P. I. §. 96. (opp. edit. Dutens tom. L Genev. 1768) vocasset: ..Fridericum Spee, jesuitam, unum e praeslantissimis suae societatis... qui ex nobili 'weslpbalici circuli stirpe oriundus erat, inque odore sanctitatis obiit;- subdit §. 97: ..Excellentis hujus viri memoria eru­ ditis etiam et sapientibus in pretio esse debet ob conscriptum librum, cui titulum dedit: Cautio criminalis circa processus contra sagas, qui fuit magnopere celebra­ tus, inque varias linguas translatus. A ma­ gno electore moguntino, Joanne Philippo Sehünhornio, eminenlissimi electoris ho­ dierni ... patruo, didici, hunc patrem, cum in Franconia esset, quando in magiae dia­ bolicae reos habitos igne saeviebatur, et complures ad rogum comitatus fuisset, quos ex confessionibus et perquisitionibus a se factis insontes omnes agnoscebat, adeo com­ motum fuisse, ut periculo, quod veritas pa­ tefacta tum temporis pariebal, nihil territus, opus hoc conscribere statuerit (tacito tamen nomine), quod ingens fructus excepit, quod­ que in hoc argumento ilium ipsum Electo­ rem ... ab errore populari ad mitiorem verioremque sententiam traduxit, cum is, si­ mul atque regimen auspicatus est, exustio­ nes istas compescuisset, in quo sequaces habuit duces brunsvicenses, ac denique potentissimam aliorum Germaniae principum slatuumque partem.·' Frid. Bicrlingius al­ ter lutheranus de eodem P. Spec disserens : .Inter singularia, inquit, sane referendum circa ista tempora virum pontificiae religioni addictum talia scribere ausum fuisse, quae hodie vix inter protestantes, ubique proferre licet homini candido et veritatis amanti, nisi illepidas murmurationes adversus se excitare velit.■ {De pyrrhonismo historico cap. 4. §. 5- not. 2·) Dixi primum fuisse P. Spee, licet enim ante ipsum P. Tannerus ejusd. soc. in sua Theologia scholast. co­ natus fuerit aliquod remedium tanto malo afferre; at vix aliquid profecerat. 53 humani generis consensum, atque contra traditiones non rndiornm tantum sed et cultiorum populorum. Id fecerunt quod alius quilibet, qui volens domum purgare eam incendit. 133. Ad G. D. At perperam, C. jure, N. Longe melius, quam rationalistae praestiterint, divina revelatio quemvis hominem admonuit, ut in se agnosceret omnium cupiditatum pravitatem ex culpa progenitorum inductam, quae omnium malorum voluti fons et radix nefaria est; ast simul eundem hominem docuit, diabolum tamquam leonem rugientem circuire quaerentem, quem devoret 15, se habere colluctationem non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harunij contra spiritualia nequitiae in coelestibusiô, docuitque modum ejusmodi hostibus resistendi eosque vincendi. Neutra proinde veritas in du­ bium, nisi per summum nefas, revocari potest. 134. In st. Usus saltem exorcismorum, qui in ecclesia catholica adver­ sus incantationes viget, haud parum confert ad diabolicas superstitiones apud populos fovendas; ergo. 135. Resp. N. Sed confert potius ad hoc, ut populi sibi persuadeant, Dei omnipotentia et Christi meritis diabolica molimina coerceri. In hypothesi autem adversariorum, juxta quam daemoniacae operationes non dantur, inser­ viunt exorcismi saltem ad corrigendam phantasiae perturbationem tranquillitatemque in animos inducendam. Sane apud protestantes, qui profecto exor­ cismos non solum non adhibent, sed contemnunt, multo magis invaluit opinio maleficiorum aliarumque daemoniacarum operationum, quam apud catholicos17; ») I. Petr. V.8. ,6) Eph. VI. 12. ”) Placet hic alferre, quae Sprengel op. cit. tom. VI. pag. 68 et 69 his verbis scribit: «Verso ii fine dei sedicesimo secolo si trovarono a Friedeberg nel Brandeburghese, piü di 150 indemoniali, e dilatossi si rapidam ente e si universalmen te questo male, che il concisloro (protestante) ordinô a tai uopo delle preci per tulle le chiese. L'egre­ gio signor Mohsen, da cui ho desunto que­ ste notizie, fece vedcre, chc la riforma, anzichè impedire, dovette promovere la pro­ pensione a simili assurdità. Lutero slcsso non andô scevro da si vani pregiudizi dei suo secolo, di modo che ripeteva da’ diavoli quasi tulle le malatlie, e s’ adirava contro quei medici, che osavano derivarle dalle cause naturali.·* (Luth. opp. P. XXII. pag. 1171. 4. Hal. 1743.) ..Asseri inoltre, che il diavolo gli apparve in figura di mo- naco colle mani falle a guisa degli artigli dei volatili, e che gli propose varii sillogismi (quibus nempe inductus est ad elimi­ nandas missas privatas). Anche Melantone collivava la superstizione e si diverliva in racconlarc le storie delle strcghe e de’ fantasmi (Cardan De subtilitate, lib. XIX. pag. 657. Melanchth. Declamat, vol. IV. pag. 646·). Colesta tcndenza a si vana credulilà non potè a meno, subito dopo la riforma introdotla da Lutero, d’accomunarsi fra’ predicatori, tratti d' ordinario dalla classe infima de’ ciltadini o dagli artigiani ignoranti. Finalmenle, come rifletle saggiamente il signor Mohsen, la riforma contri­ bui a inoltiplicare i sortilegii, le malatlie demoniache, le streghe, i fanlasmi coli’ abolizione de’ pellegrinaggi, che presso i cattolici guarivano melanconie cd isterismi con prodigioso successo.'* (Môhsen, Storia delle scienze nella Marea di Branded. pag. 503.) 54 idem dicatur de antiquioribus haereticis, apud quos magia, incantationes, ma­ leficia frequentissima reperiuntur.18 136. De angelis hactenus. Jam ad ulteriora magisque necessaria progredimur. Plures in haec verba animadversiones in­ stitui possent; satis interea sit testimonium ipsorum protestandum circa daemoniacae superstitionis progressura apud ipsos, ac remedia, quae in catholicis institutis reperiunlur, etiam si abstrahamus ab omni ope supernaturali. Peregrinationes enim, de qui­ bus loquitur ciL Mohsen, institutae erant ad auxilium sanctorum implorandum. Adeo apud protestantes invaluerat ejusmodi cre- i ji IfJ • ·. dulitas, ut non obstante doctissimo opere P. Spec, quamplurimi ex ipsis eam doctrinam et agendi rationem tueri conati sint, inter quos eminent Ben. Carpzovius, Dan. Sennertus, Christ. Crosius, Mericus Casaubonus, Henr. Mauritius, Theoph. Spizelius, Jos. Glanvilius, Joann. Bapt. Van Helmonlius, Conr. Hartzius, aliique bene mulli. I9) Conf. Bergier, Dici, de Theol. art. Maffie. PARS H. DE MUNDO. 137. Theologi dogmatici instituta consectantes, sacrarum Scripturarum ac philosophiae tractatoribus eas relinquimus quaestiones, quae ad ipsos pro­ pius spectant. Cosmogoniam mosaicam unice nobis propugnandam suscepimus, tum a neotericis potissimum biblicis, tum a recentioribus nonnullis physicis, geologis, astronomis et criticis oppugnatam. Illi enim creationis historiam, qualis a Mose describitur, ut mythum biblicum traducunt; isti vero geologicis observationibus, supputationibus astronomicis, maxime vero chronologiae stu­ diis mosaicam historiam diruere penitus contendunt. Frustra vero in his vindicandis nostram operam impenderemus, nisi prius creationem ex nihilo velut dicendorum fundamentum statueremus. Ab hoc proinde auspicantes, cetera ex ordine prosequemur. CAPUT I. DE MUNDI CREATIONE EX NIHILO. 138. Plus minus errarunt ii omnes, qui vel revelatione destituti, eam contemnentes, de cosmogonia disseruerunt, seu de creatarum rerum gine quaestiones instituerunt. Plerique veterum vel aeternae materiae stentiae fidem praestiterunt 1 vel hylozoismo, vel emanationis doctrinae, *) Cf. Cudworlh. lib. I. §. 72 et seqq. et §.831; Buddaei, Theses de atheismo, pag. 236; Plufner, Aphorismen, Aphorismi 2. edit. 1. §. 1044; cf. Cicero De nat. deor. lib. II. ubi haec habet: Anaxagoras pri­ mus omnium rerum descriptionem et mo­ vel ori­ exiqua dum mentis infinitae vi ac ratione desi­ gnari et confici voluit; Virg. Aeneid. lib. VI. 724 et seqq., item Heyne, Exeurs. XIII; Buhle, Lehrbuch der Geschichte der Philosophie, seu Liber doctrinae historiae philosophiae, c. 4. pag. 156 et seqq. Apud 56 rerum omnium congeriem per actionem Dei immanentem explicarunt2, vel per divinae naturae radiationes ’, vel per pantheismum 4, vel denique per dualismum. s Recentiores autem non pauci philosophi aut veterum commenta veluti e rogo ac cineribus excitarunt, aut gravioribus erroribus mundi origi­ nem ejusque existentiam infecerunt. Alii enim corpora ex mundi notione rejecerunt, solas substantias spirituales statuentes, ut idealistat; alii, materialistac nuncupati, exclusis spiritualibus substantiis, mundum solis corpori­ bus constare arbitrantur: alii eo dementiae progressi sunt, ut praeter animam suam omnia e mundo tollant, cgoistae theoretici appellati. 6 Kantius, posita distinctione inter noumena et phaenomena, seu inter objecta intelligibilia sive subjectiva, et apparentia sive externa, statuit notionem mundi seu totius ab­ soluti esse meram ideam rationis purae ultra phaenomena nitentis, et ad ab­ solutum natura sua tendentis, cujus existentia probari non potest, et si quis eam probare voluerit, rationem puram antinomiis seu repugnantiis implican­ dam fore, eo quod de mundo non possit ex principiis rationis theoreticae certo decerni, nisi quatenus est complexus phaenomenorum sensus externi. 7 philosophos graecos ita praevaluit de ae­ ternitate materiae sententia, ut cum Platone Deum non creatorem sive auctorem ma­ teriae, sed opificem mundi seu auctorem formae esse plerique judicarent. *) Doctrina emanat ismi bifariam divi­ ditur, scilicet in emanatismum immanen­ tem seu per actionem, quae manet in Deo ipso, et in transeuntem. Primus statuit mundum esse Deum ipsum et convenit cum spinozismo; alter, scilicet transiens, con­ sistit in eo, quod putetur materiam ex ipsa Dei substantia promanasse, non secus ac radii a sole evibrantur, aut siculi ex ara­ nea telae, ex bombyce filamenta produci solent. ’) Quae ex sententia cabbalistarum ori­ ginem habuit, si fidem adhibemus Kleukero in opere: Ueber die Natur der Ema luilionslehre etc. seu De natura doctrinae emanationis, et Tiedemann, Geist der speculativen Philosophie, id est, Spiritus phi­ losophiae speculativae, tom. ILI. pag. 156 et seqq. 4) De quo in tractatu de Deo disse­ ruimus. s) Ibid. n. 138 et seqq. ·) Cf. Imre, Philosophia seu amicum foedus rationis aim experientia, part. ILI. cap. 1. §. 3, Festini 1827· 7) Ib. Ex hac theoria factum est, ut kantiani solam melaphysicam mundi sen­ sibilis pertractent, sub titulo philosophiae naturae aut somaloloyiae melaphysicae ; eam vero, quae de mundo quatenus toto absoluto et complexu non tam phaenome­ norum sed et noumenorum omnium ageret, cujusmodi ea pars philosophiae est, quae vulgo cosmologia nuncupatur, ne quidem scientiae nomine dignentur. Kantius di­ stinctionem inter phaenomena et noumena., immo et voces has ipsas mutuatus est ex Sexto Empirico Hypot. lib. I. c. 4. pag. 2. edit. Aurelianae 1621, ubi agens de see pli­ cis haec habet: Έστ» δέ σκεπτική δύναμιι, άντ&ετική φαινομένων τε καί νοούμενων. Est autem seeptica δύναμιι seu vis et fa­ cultas, quae ea quae sunt φαινόμενα seu sub sensum cadunt, iis quae sunt νοού­ μενα, id est, quae mente et intellectu per­ cipiuntur, opponat. Nemo autem recentiorum has voces adseiverat, ideo vero eas Kantius adoptavit, ut scholae elealicae seu Xenophanis sceplicismum et idealismum iterum inveheret. Critici kantiani universim quatuor de mundo antinomias totidem thesibus et anlithesibus expressas ponunt, quas quisque recolere potest apud Galuppi, Letlere filosofiche. Messina 1827. lett. XII. pag. 270 et seqq. 5Ί 139. Nos itaque mundi nomine intelligimus seriem unam absolutam en­ tium finitorum, contingentium, mutabilium et inter se connexorum, seu uni­ versitatem rerum omnium quaecumque praeter Deum sunt, sive animatae sint, sive inanimatae, sive intelligentes. Cum vero de intelligentiis puris satis disseruerimus in superiori tractatus parte, ubi sermo fuit de angelis, de ho­ mine autem acturi simus in parte tertia, hic mundum adspectabilem et cor­ poreum tantum seu rerum molem, quae nos circumstat, ex nihilo conditam esse, propugnandum suscipimus. 140. Ita dum mundum ex nihilo eductum adstruimus, per nihilum in­ telligimus statum possibilitatis merae, internae, logicae a nonnullis nuncupatae, seu non existentiae, prout opponitur statui actualitatis et existentiae, atque ut punctum et terminum, a quo actualitas esse coepit, et quidem, ut aj tum ex nihilo sui, tum ex nihilo subjecti. 8 K ; ♦ > * i it $ f p. ’ 1 V. I» 5 PROPOSITIO. Deus, prout ex divina revelatione constat, mundum ex nihilo in tempore seu cum tempore condidit. 141. Haec propositio est de fide, ut patet ex symbolo apostolico: Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae, visibilium scilicet et invisibilium, ut exponit symbolum nicaeno-constantinopolitanum, et apertius etiam ex concilio lateran. IV. quod speciatim sancivit unum esse creatorem omnium .... qui simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit crea­ turam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam.1 t 142. Praefatam doctrinam Moyses satis aperte tradidit per ea verba, quibus librum Geneseos exorsus est: In principio creavit Deus coelum et ter­ ram; in principio scilicet temporum creaturas omnes enasci ex nihilo jussit. Etsi vero Hebraica vox quam alexandrini verterunt &ιοιηΰε, fecit, vul­ Γ» à gatus autem latinus interpres creavit, tum ex nihilo aliquid educere, tum ex subjecta ac praeexistente materia opus conficere ac effonnare per se signi8) Alii distinguunt inter nihilum posi­ tivum et nihilum negativum. Nihilum po­ sitivum vocant illud, quod actu non est, sed solum in potentia; nihilum negativum, quod neque in actu neque in potentia, sal­ tem proxima, est. Alii discrimen posue­ rant inter nihilum negativum, quod signi­ ficat dyaipeaiv vel negationem omnis entitatis, et inter nihilum privativum, quod existons quidem aliquid, scilicet materiem, supponit, sed ad aliquid producendum pror- sus ineptarii cl informem. Deum, ajunl hi, primum produxisse ex nihilo negativo, sci­ licet IZ. ovK ovrof, ex non ente, nihilum privativum seu materiem informem (creatio prima dicitur) seu primi ordinis, deinde ex materia informi res creatas omnes (creatio secunda nuncupatur). Ad tollendam proinde omnem aequivocationem, quae in varia ni­ hili notione inest, .'diis verbis usi sumus. ·’ r f ϊ o; *) In cap. Firmiter superius adducto. . ficare possit, quod plura exempla demonstrant2; in priori tamen significatione 5) Γογ XZZ proprie significat eae- r▼ dere, ait Rosenmüller, ut i Jos. XVII. 15. □Bt "7 'd Ascende in sglvani et succide libi illuc, et rursum ib. v. 18. Ezech. ΧΧΙΓΙ. 47: ΝΊ2Ί ΟΠύΤΏ >d est, Et succident eas in τ :· : gladiis suis. Porro }<"ï2î ut observai ΎT Scholtens ad excerpta Hamasae, pag. 384. denotat praecidere, praecidendo asciare, ac dedolare, adhibitis nempe instrumentis fabrilibus, atque adeo ex­ asciare, mox fabricari, ut Ezech. XXI. 19; ita etiam Scheidius in libro Geneseos ad fidem codd. MSS. etc. tum verbum omnino eadem significatione sumitur TT qua Hti’V et fecit, finxit. Ita quidem Car. Rosenmüller; asl fallitur. ^2 enim in TT prima conjugatione kal proprie significat creavit, nec nisi in conjugatione pihel usur­ patur in sensu succidendi, caedendi etc., etenim nuspiam in sacris litteris eo sensu accipitur nisi in pihel. Porro vim vocis ΚΊ3, quam Vulgata vertit creavit, in primitiva sua significa­ tione tantumdem valere ac ex nihilo alic/iiid educere, facere ex nihilo, constat L ex sensu traditional! totius synagogae, ut ex adductis testimoniis patet, praesertim ex pia Machabaeorum matre, cujus verba majorem adhuc prae se ferunt claritatem in textu graeco : Γνΰναι ότι ίζ ούκ οντωχ InoiqCt αυτά ό 3ιό{. Id est: Agnoscas quod Deus ea fecerit ex non esse, seu ex eo quod non est. MS. alexandrinum londinense habet: Ούκ ΙΕ οντιον, quod nempe Deus ea non fecerit ex aliquo jam existente. Constat II. ex versione arabica, quae perfecte reddit sensum trium priorum vo­ cum Geneseos, ex hebraico textu vertens: Quod primum Deus creavit (fuit coelum et terra). aJjf Jiis. U Constat III. ex rabbinorum expositione. David Kimchi in suis /indicibus hebraicis, art. ΧΌ, scribit: Vera significatio HWD (Heriah, substantivum roù JCQ) est in­ novatio alicujus rei et sua egressio ex nihilo ad esse: JCH *?□] ϋ’ύ ιγχι,ί ίζίπ ennnn. Et sic etiam dicit versiculus (Isaiae XLIII. 7.): In honorem meum creari eum ΡΠΝΊ2; formavi eum, feci eum, ’lYPIPJl· « · Primo ego creavi eum, ex nihilo eduxi ad esse, deinde formavi eum, constitui per formae dispositionem, et post haec feci eum, quod significat con­ finxi eum: nam vox significat formam, figuram, configurationem alicujus rei ejusque postremam confectionem (seu perfectionem). Moses Nachmanides (Ramban), Comment. in Gen. fol. 8. verso, edit. Wilmesdorfii: Sanctissimus, sit benedi­ ctus! inquit, creavit omnes creaturas ex nihilo absoluto. Nos non habemus in lingua sancta nisi vocem ad significandum educere substantiam ex nihilo. R. Obadias Sephorno, Comment. editis in Biblia magna rabbinica, Amstelodami, ait: JO2, fecit quod non existebat. In Comment. Mendelssohn ac Sa­ lem Dubna: eJ',ÿ significatio pri­ mitiva est educere ex nihilo ad esse, fecit quod non existebat. Tropice postea usurpata est ad significandam ad­ ditionem ad esse, augmentum substantiae ejusque vis. Ex hac postrema animadver­ sione Mcndelssohnii discimus, per solam extensionem adhiberi interdum >n s*' gnificalione "βρ, formare, et facere? efficere. Cf. Gen. I. 26 et 27, coll. cap. II. 7. Hic demum adnoto, protestantem Schultens (cujus auctoritate utitur Rosenmüller), dum ex proprio nomine observat adesse pa- ritalem inter conjug. Pihel, et Arabum (conjug. secundae), sibi attribuisse, quod suum non erat. (Vid. Excerpta et Anthologia veterum poetarum, quae in­ scribuntur: Hamasa Abi temmam, ex MS. edit. Alb. Schultens, Lugd. Batav. 1767, pag. 383 — 84. in nola ad v. 3. Abii Ikebyr). Nam David Kimchi, op. et loc. cil. expresse 59 in adducto Geneseos loco accipi debere, mundumque proinde ex nihilo tum sui tum subjecti, atque in tempore seu cum tempore conditum esse, ex ejus collatione cum aliis Scripturae textibus et ex sensu traditional! aperte colligitur. 143. Etenim praeter ea, quae Psalmo CI. habentur: Initio tu. Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli, Christus Joann. XVII. 5. sic Patrem orabat: Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habui, priusquam mundus esset, apud te. 3 Verum omnium apertissima verba sunt, quibus IL Machab. VII. 28. sic mater filium suum natu minimum ad martyrium vehementer hortabatur: Peto, nate, ut aspidas ad coelum et terram, l omnia, quae in eis sunt, et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus. 144. Hinc, si paucos excipias sive incredulos sive haereticos4, tum universa hebraeorum gens tum Christiani omnes conspirarunt in hoc adstruendo dogmate. Immo patres omnes istud tamquam principium certum habuerunt adversus gnosticorum et manichaeorum errores, ut adstruerent scilicet, Deum unum esse rerum omnium creatorem materiam vero ejusdem Dei condito­ ris esse opus. affirmat, patrem suum, Josephum Kimchi, comparasse (hoc verbum cum daghesch) cum lingua arabica, quae exprimit asciare, caedere, seu 3) Idem docetur Rom. IV. 17. 4) Ex haereticis omnium antiquissimus, qui negaverit creationem cx nihilo, est Her­ mogenes, quem tamquam stolidum dispu­ tatorem Tertullianus impugnavit in libro adversus eumdem. Marcion jecit potius fundamenta manichaeismi de duobus prin­ cipiis. Non defuerunt tamen sequioribus temporibus etiam in Christianorum coetu, qui simplicitati fidei et oraculis divinis hu­ mana deliramenta praeponerent. Tales illi fuerunt, de quibus scribit Procopius Gazaeus, non ignobilis sacrorum librorum saeculi VI. interpres, qui dicerent aetate sua, Moysem ab aegyptiis edoctum tradi­ disse, mundum a Deo ex materia quadam aeterna conditum eaque de causa in graeca versione capitis I. Geneseos vocabulum bioiijat, fecil, adhibitum esse, quod de re­ bus etiam usurpari soleat, quae ex materia quadam praeexistente conficiuntur. En verba Procopii translata ex graeco exemplari, quod omnium primus dedit Steph. Souciet S. J. in Observat, ad lib. posth. Rich. Simonii, Paris. 1730, IV. vol. in 8., cujus auctor ha­ bitus antea fuerat P. Tourneminius, erudi­ tus alter eSoc. Jesu scriptor: ..Cum voca­ bulum Ιποίηΰζ de illis etiam rebus adhi­ beatur, quae ex materia quadam fiunt, de falce v. g. quae paratur ex ferro, et aliis rebus ejus generis, quae conficiuntur ab artificibus, nata hinc est nonnullis occasio dicendi Mosen, quam ab aegyptiis edoctus esset, accommodate ad hanc sententiam ver­ bum Ιποϊηβι usurpasse; quorum hominum fallaciam cum nescirent graeci interpretes, Mosis verbum hebraeum verterunt Ιποίηβε, at quovis tempore strenui fidei defensores non defuerunt, qui ita eos refellerunt, ut numquam assurgere potuerint, ac proplerea obscuri jacuerunt." Ex his patet, qua fronte ausi fuerint, Jac. Windetus in libro De statu vita functorum, lect. H. pag. 48; Burnetus, Archaeol. philosoph. lib. II. cap. 9. pag. 453. aliique apud eosdem arguere scho­ lasticos, quasi illi omnium primi creationem ex nihilo ex male accepta significatione vo­ cis ΚΊ3 confixerint, antiquioribus chrisliaTT nis prorsus incognitam. 5) Cf. Iren. Adv. haer. lib. L cap. 22; lib. II. cap. 2 el cap. 27; lib. III. cap. 8. edit. MassueL; Tcrtull. De praescript. cap. 13. ac lib. I. Adv. Marcion. cap. 10 et seqq. ; Origenes, De principiis, in proocni. n. 4. edit. maur. ; August. De Genesi coni. Munich. lib. I. cap. 2· 60 145. Ex ratione sic thesis confirmatur. Mundus est finitus, constat enim partibus finitis; ergo est contingens, mutabilis et dependens; ergo ab alio est tum quoad materiem tum quoad formam, et causam efficientem habet, ac proinde improductus non est; quod improductum non est, aliquando non fuit; quod aliquando non fuit, habuit initium existendi; quod aliquando non extitit, ex statu mere logico seu possibili perductum est ad statum existentiae; quod autem sic producitur, ex nihilo oritur, et quidem tum sui tum subjecti, ac proinde in tempore. 146. Quae quum ita sint, corruunt per se iniquiora omnia systemata irreligiosa tum antiquorum tum recentiorum philosophorum. Ex dictis enim sequitur, absurdum esse hylozoismum, autotheismum, panthdsmum, manichadsmum, emanatismum tum transeuntem tum permanentem 6, ac solam proinde mosaicam cosmogoniam admittendam esse; seu quod idem est: Deus, uti ex revelatione constat, mundum ex nihilo in tempore seu cum tempore condidit. DIFFICULTATES. 147. I. Obj. 1. Recentioris aetatis homines dubitarunt, an vere affir­ metur in libris sacris mundum ex nihilo esse creatum; 2. siquidem ambi­ gua sunt verba Gen. I. 1, itemque formulae II. Mach. VU. 28; Hebr. ΙΓ. 3; Rom. IV. 17; et Sap. II. 15. 7 Verum, 3- quum miracula jam ab antiquis­ simis temporibus cognita fuerint, haud longe abfuit mens humana a cogita­ tione ista creationis ex nihilo8, 4. quae argumentis etiam philosophicis po­ steriori tempore demonstrata est. Hinc recte vocaveris dogma creationis ex nihilo ideam philosophicam ac recens natam, perperam Moysi adseriptam. 148. Resp. ad 1. D. Sociniani, deistae ac rationalistae, Tr. vel C. alii,N. Ecquid non in dubium revocarunt ejusmodi haeretici vel increduli? Hinc nulla prorsus ratio habenda est ejusmodi hominum, qui a traditione recedentes atque ab ecclesiae auctoritate et quacumque germanae exegeseos regula, evanescunt in cogitationibus suis. 149. Ad 2. Juxta dicta, N. 150. Ad 3. Neg. suppositum, tum quia notio miraculi in creatione seu eductione rerum ex nihilo non includitur 9, tum quia non ab humanae mentis cogitatione prodiit idea creationis ex nihilo, sed ex primaeva traditione seu revelatione divina. 151. Ad 4. D. Facem praebente revelatione, C. independenter ab ea, N. ■ ( uil I fi . Hi 4 I · •J· I || 6) Cf. Imre, op. cit. cap. 2. §. 1 et seqq. ’) Wegscheider, §. 95. not. d, et Baum­ garten-Crusius, Bibi. theol. pag. 257 et seqq. Slaudlin, Dogmatik und Dogmen- ** * gesehichte, sen Dogmatica et historia do­ gmatum. pag. 212. ’) Cf. S. Thom. part. I. qu. 105. art. 7. ad 1. et I. 2. qu. 113. art. 10. 61 Ut patet ox veteribus philosophis, quorum plerique saltem ex principiis phi­ losophicis contrarium quidquam ex nihilo ad existentiam produci traduxe­ runt10; nec minus procul a vero abierunt philosophi recentiores, revelatione neglecta, ut ex dictis constat. Negamus propterea illationem, creationem vi­ delicet ex nihilo esse ideam philosophicam, ac proinde a Moyse doceri non potuisse. Quin potius accedit, dogma et ideam creationis ex nihilo antiquis­ simam esse profectam ex traditione populorum, ac praecessisse ipsam graecorum philosophiam, cujus rei testes sunt cosmogoniae poetarum, quae omnes incipiunt a Χάος, Chaos, quod proprie significat vacuum, vastum, hiatum, inane seu nihilum 11 ; testes praeterea sunt cosmogoniae aegyptiorum et phoe­ nicum, quas exhibet Philo Biblius, quasque plane consentire cum mosaica cosmogonia eruditis compertum est. 12 10) Hinc Cicero, De div. lib. II. cap. 16: Erit aliquid, inquit, quod aut ex nihilo oriatur, aut in nihilum subito occidat, quis hoc physicus dixit unquam? Tom. XIII. opp. edit. Taurin. Cf. Moshemu Diss. de creat, mundi ex nihilo, ad cap. 5. System, intell. Cudworthi, quae tamen caute legi debet. Via. cl. Gerdilii Introduz. alio studio della religione, lib. I. §. 2. tum lib. II. §. 9 et seqq. “) Χάος enim est a χάω, hio, vacuus sum, capio; vide Scapulam et Ernestum. Hinc Joann. Dan. a Lennep in Etymolo­ gico linguae graecae cum animadvert. Scheidii, Trajecti 1808. ad hanc vocem scribit: /1 χάω remansit proxime deri­ vatum χάος, sic vocabant vastum illud inane rerum condendarum capax... a χάω, sive χά2ω, χάσμα μέγα (Luc. XVI. 26·), intercapedo magna. Hesiodus porro in Theogonia, v. 123. scribit: Έκ χάεος b' 'έρεβός τε μίλαινά τε Νύζ, ΙγΙνοντο. Ex Chao vero Erebusque nigraque Nox editi sunt. ct v. 116: "Ητοι μίν πρώτιστα Χάος γένετ', αύτάρ ϊπειτα Γ'αΐΊ ευρύστερνος. Primo omnium quidem Chaos fuit, et deinde Tellus lato pectore praedita. Ex his Ovidius, Metamorph, lib. I. v. 5 et seqq. etsi diversa significatione; Dioge­ nes Laertius in proocm. Segm. 10. hanc tradit fuisse aegyptiorum de rerum origine philosophiam, άρχήν είναι τήν ϋλην, εϊτα τά τέσσαρα στοιχεία ÏL αυτής 5ιακρι3ήναι, καί <Ξωά τινα άποτεΑεσ9·ήναι. Id est: ..Ma­ teriam principium fuisse rerum, ex ea dein­ ceps quatuor elementa discreta perfectasque quasdam animantes.*' Joann. Clericus in Commentariis ad cap. 1. Geneseos inquit: ..Fragmenta doctrinae veterum Chaldaeorum, phoenicum et aegyptiorum apud eas gentes mundi initium ostendunt. Ea collecta sunt a doctissimis viris T. Stanleio Philosoph. orient, lib. I., Hugone Grotio, lib. I. De verit. relig. christ, et Joann. Marshamo, initio aegyptiaci canonis." *2) H. Grotius loc. cit. ostendit conve­ nientiam cosmogoniae phoeniciae, quam re­ fert apud Eusebium, lib. I. cap. 10. Praep. evangel. Philo Biblius, seu potius Manethon aegyptius antiquissimus scriptor, cum cosmogonia mosaica. Porro et cum cosmo­ gonia hebraica convenit aegyptiorum cosmo­ gonia, quam refert Diodorus Siculus, iiiblioth. lib. I. cap. 13. Cum tanta sit harum omnium cosmogoniarum convenientia, Hezel atque Hasse aliique critici protestantes arbitrali sunt ex communi aliquo fonte eas repetendas, nempe ex aegyptiorum libris sacris, Thaulo tributis, e quibus Sanchuniathon, Berytus et Plato in Timaeo suam deprompserant. His adstipulatur Rosen­ müller. Sed quaeri potest, unde aegyptii hauserint suam? Profecto nonnisi ex an­ tiqua traditione. Moyses hanc traditionem integram servavit, ut patet ex ipsius narra­ tionis simplicitate; contra ceterae gentes illam plus minus corruperunt. Cf. Nicolai, 152. Inst. 1. Ex quorumdam interpretum sententia sic verba Gen. I. 1. reddi debent: Cum Deus fecit coelum et terram, materia erat informis; 2. quam expositionem confirmat versio alexandrina, quae sic habet: In principio Deus fecit coelum et terram, id est, formavit ex praejacento materia, 3. juxta illud Sap. XI. 18: Fecit Deus mundum er informi materia. 13 Profecto 4. Tertullianus aliique patres, ac nonnulli etiam theologi fatentur creationem ex nihilo ratione potius quam Scripturae auctoritate comprobari. Immo 5. Beausobre censet dogma creationis alienum esse ab antiqua judaeorum theologia. 14 Ergo. 153. Resp. ad 1. D. Socinianornm, C. orthodoxorum, A' Cum sociniani juxta protestantismi principia, ubi pedem figant non habeant in sacrarum litterarum expositione, eas contra nativum ac traditionalem sensum ad pro­ pria placita detorquent. 154- Ad 2. Neg. Ideo enim LXX vocem reddiderunt fecit, έτιοίησε, quia id quaerit graecae linguae indoles, ut patet ex ipso symbolo constantinopolitano Credo in unum Deum factorem coeli etc., ποιητην, ubi vocem facto­ rem significare creatorem nullum dubium est. 155. Ad 3. Neg. Non aliud quippe exprimit Sapientiae auctor, quam Deum non solum materiam condidisse (quod aliqui creationem primam vocant), sed ipsam praeterea sapienter disposuisse (creationem secundam dicunt), ut patet ex contextu et ex auctoris scopo commendandi Dei sapientiam. 15 156. Ad 4. Neg. Tbrtullianus enim tum Scripturarum auctoritate tum ratione ipsa ostendit adversus Hermogenem materiam non esse aeternam. 16 Ceterum Bergier provocat adversarios, ut vel unum ex patribus vel theolo­ gis catholicis proferant, qui affirmaverit, aut saltem innuerit, creationem ex nihilo Scripturae auctoritate probari non posse. 1J) Ου γάρ ηπόρμ ή παντοδύναμοί Οου Disseri, e lezioni di sacra Scrittura ; diss. 5. praemiale, et Iczione 1. sui Genesi, χιίρ, καί κτϊΟαΰα τον κόσμον ΙΕ άμορφου ubi ingenti eruditione veterum et recentio- ΰληί. rum usque ad aetatem suam placita expen­ Μ) Hist, du manich. tom. IL pag. 182. dit. Ceterum Gesenius, Commentai, de theol. samarit. cap. 4. ostendit, Samarita­ ,s) Huic Sapientiae loco explanando nos docere mundum ex nihilo conditum conferunt, quae scribit s. Joann, damasc. esse. Ab his non discrepant ipsi sinenses, De fide orthod. lib. IL cap. 5. edit Le qui ex antiquissima traditione docent, mun­ Quien. dum seu coelum et terram non secus ac hominem principium a Deo conditore ha­ ,e) Cf. cap. 18 et seqq. et patebit, quot buisse. Cf. cl. Windischmann in erudito Scripturarum testimoniis Tertullianus evin­ opere: Die Philosophie etc. seu Philoso­ cat creationem materiae ex nihilo. Quam­ phia iu progressu historiae mundi, vol. L quam et ipsum librum orditur ab argumento part. I. sect. 1. pag. 142 et seqq. Bonnae praescriptionis fidei catholicae adversus re­ centem Hermogenis haeresim. 1828. 63 * I 157. Ad 5. Esto. At irriti sunt omnes impii istius scriptoris conatus ad propugnandos et manichaeos et incredulos; singulis enim fere Scripturarum paginis refellitur. Ipsum praeterea judaeorum institutum de sanctificatione sabbati, atque usus, qâi apud omnes fere gentes antiquas obtinuit, supputandi tempus per septem dierum circulum’7, seu per hebdomadarum periodum, non obscuro traditionem innuunt de creatione, prout ipsam Moyses enarrat. 158- II. Obj. Justinus martyr, Origenes, Clemens alex, nullam agno­ verunt creationem ex nihilo, sed materiam aeternam professi sunt. 18 Ergo. 159. Resfh Neg. antec. Etenim s. Justinum aeque ac Athenagoram ab hac criminatione praeclare defendit cl. Maran in praefatione ad istorum opera 19; et sane s. Justinus in Exhort, ad graecos hoc asserit: Creator enim, nulla re alia indigens, sua virtute et potestate id, quod fit, efficit. Opifex vero accepta ex materia condendi facultate opus suum construit.70 Hinc Platonem arguit, quod Deum non creatorem, sed opificem fecerit. 160. Origenes autem in Genesim et alibi non solum materiam creatam aperte affirmat, sed et impietatis eos arguit, qui eamdem Deo coaeternam esse effutierunt.21 161. Clemens denique alex, in Exhort, ad gentes speciatim docet, volun­ tatem Dei solam causam esse efficientem creati hujus orbis. 22 162. III. Obj. 1. Notio creationis ex nihilo contradictionem involvit. ,7) Henkc, Lineam, fid. christ. pag. 81. dierum in hebdomades divisionem aegyptiis jampridem cognitam fuisse contendit, etiam­ si Dio Cassius primus hujus rei mentionem fecerit. Ideler, Handbuch der Mathemat. etc. seu Manuale mathematices et chronologiae technicae ex originalibus elabo­ ratum, II. vol. Bresi. 1825 —26, 1. pag. 178 et seqq. et Veber die siebentagige Woche, id est, De hebdomada septem dierum, eamdem supputationem ex rationibus astronomicis secundum ordinem, quem aegyplii planetis tribuerunt, repetitam esse vult. Ast perperam. Marsharous enim cl Spenccrus, qui ei praeiverunt in hoc commento, vali­ dissime refutati sunt a Meyero, De tempor. sacr. hebr. Part. I. cap. 9. Quare rectius Grotius, De verit. relig. chr. cap. 16. et Jurieu, Hist, des dogmes, censent, usum in Oriente obtinuisse dividendi tempus in hebdomadas ab ipso mundi exordio, esseque residuum antiquae traditionis de mundi creatione; recentior tamen usus invaluit de­ nominandi dies a nomine planctarum. Videsis Nicolai, op. cit. lez. XVI. dei Genesi. 1S) Sic auctor Epistolae à Mr. de Beau­ mont, pag. 50. 19) Praef. in opp. s. Justini part. II. cap. 2. ubi apertissima tum Justini tum Athenagorae testimonia profert, quibus ipsi docent mundum et materiam e nihilo fuisse a Deo productam. αο) '0 μίν γάρ ποιητής, ούδενός ϊτίρου προςδεόμενος Ικ της εαυτοΰ δυνάμεως καί Ιζ,ουΰίας ποιεί το ποιούμενον · ό δε δημιουρ­ γοί, τήν τής δημιουργίας δϋναμιν Ικ τής ύλης είληφώς κατασκευάζει τό γινόμενον. Vid. opp. s. Justini, pag. 23. edit. D. Ma­ ran. a‘) In cap. I. Gen. tom. IL pag. 2 et seq. edit. maur. ubi sententiam eorum, qui Deo materiam origine carentem elaboran­ dam, artificum nostrorum more, dandam esse putant, errorem vocat, et late refutat; tum in Joann, tom. I. η. 18. w) Cf. Bergier, Traité histor. et do­ gmat. loro. V. part. II. chap. 3. art. 1. §. 1. n. 3 et seqq. ■ 64 2. Hinc receptum illud apud veteres axioma: Ea' nihilo nihil fit. Et sane 3. creari est mutari a non esse ad esse. Subjectum ergo postulat in quo mutatio fiat; cum vero ejusmodi subjectum in nihilo nequeat esse, creationem possibilem esse arguit. Rursum 4. materia, qufie a Deo creata suppon Si/ nitur, ante creationem vel fuisset in Deo vel extra Deum; at in Deo esse non potuit, qui purus spiritus est ; non extra Deum, alioquin fuisset antequam crearetur. 23 Ergo. 163. Resp. ad 1. X Nulla enim contradictio reperiri potest in eo, quod ex statu simplicis possibilitatis transit ad statum realis existentiae. 24 164. Ad 2. D. Ex nihilo tamquam termino positivo, quo sensu veteres vocem illam usurparunt25, C. ex nihilo tamquam termino negativo, subdist. per se, C. accedente infinita Dei potentia, X 165. Ad 3. D. Improprie, C. proprie, X. Mutatio enim proprie dicta in generatione fit, in qua subjectum seu materia, quae semper eadem rema­ net, ad aliam formam se transfert; in creatione autem, cum tota substantia e nihilo sui et subjecti ad esse transferatur, subjectum saltem actu existons, in quo mutatio fiat, non requiritur. Quare creari, ut docet s. Thomas, ma­ gis proprie dicitur fieri quam mutari 26 ; nihil enim in creatione mutatur, sed quod antea non erat esse integrum perfectumque adipiscitur. 166. Ad 4. Resp. materiam fuisse in Deo virtualiter, ut scholae loquun­ tur, atque eminenter, non autem formaliter, qua ratione in Deo, qui Spiritus est, materiam inesse utique repugnat; etsi non repugnet eam in Deo inesse virtualiter, quatenus scilicet Dens omnipotente virtute eam ad existentiam ex non esse vocare poterat. 27 167. Inst. 1. Modus, quo aliquid ex nihilo eruitur, est prorsus incom­ prehensibilis, nec ulla experientia fulcitur; ergo est impossibilis. 2. Verum data ejusdem possibilitate, sequitur ab aeterno mundum creari debuisse, quia causa ejus efficiens necessaria et aeterna esset; 3. effectus vero causae pro­ prietates participare debet, ac proinde aeternitatem. Sane 4. cur Deus di­ stulisset potentiam suam promere ab hesterno die tantum? An quia noluit? An quia non potuit? Atqui si uno tempore non potuit, ne alio quidem po­ tuit. Si noluit, cum in Deo nulla sit successio, numquam voluit; si demus Deum aliquid voluisse, jam inde ab aeterno voluit. Ergo. Ita auctor operis Système de la na ture. Cf. Locke, De l'entendement humain, lib. IV. cap. 10. cum observationibus Petri Coste, in versione gallica. w) Cf. Cudworlh, Syst. intellect, cap. 5. §■ 14 cl scqq. ubi prolixe effatum istud ex­ pendit, et quo sensu illud veleres usurpa­ verint, quo sensu vero accipiant recentio- res; siinulque creationem ex e. gT. animis etiam Huctius cap. 5. ostendit non omnes veteres nihilo, saltem in aliquibus, nostris inficiatos esse. Cf. in Quaesi, alnetan. lib. II. ’*) Part. L qn. 45. art 1. ad 2. ”) Cf. s. Thom. loc. cit. qu. 44. art. 1 et seqq. ') ■vu 1 • 65 168. R eep. nd 1. Tr. vel cône. antec. et neg. conseq. Innumera fere sunt, de quorum existentia dubitare minime possumus, etsi modus nos lateat, quo sc habeant, agant et operentur. Quot enim sunt naturae phaenomena, quae ob oculos nostros obversantur, quaeque non comprehendimus? De natura, non dicam spirituum, sed corporum ipsorum, quid intelligunt adversarii nostri? Quid de modo, quo anima in corpus, corpus vero in animam agat? Etsi igitur fateamur, nos adaequatam ideam creationis ex nihilo nobis efibrmare non posse, non desunt tamen exempla, quae cunctis obvia sunt, quaeque sal­ tem rem hanc illustrent, qualia sunt cogitationum efformatio atque successio motus, quem anima corpori imprimit, aliaque ejusmodi. 28 169. Sic ex eo, quod nulla experientia constet, aliquid ex nihilo oriri, inferri nequit impossibilitas originis ex nihilo. Nec enim finis seu terminus cognoscibilium, ac proinde possibilium solis objectis experientiae definiri po­ test, ut kantianis placet. Ceterum illud solum impossibile est, quod contra­ dictionem in suo conceptu involvit. Haec vero neque ex incomprehensibilitate neque ex defectu experientiae ostendi potest. Contra vero positiva con­ tradictio ostenditur in hypothesibus adversariorum de materia a se existente, de emanatione, de reflexu divinae apparitionis, aliisque ejusmodi, quae ipsi excogitarunt. 170. Ad 2. Neg. sequelam; ad probat, autem, D. Si causa efficiens aeterna et necessaria agat necessario, C. si libere agat, A7. Optime s. Tho­ mas: Deus voluit, inquit, ab aeterno, ut mundus esset, sed non est ab aeterno, sed quando ipse ab aeterno disposuit. 29 171. Ad 3. D. Qui a causa necessaria et naturaliter agente produci­ tur, Tr. qui a causa libera et ad nutum voluntatis provenit, N. Responsio patet ex dictis. Transmisimus primum membrum, quod necessarium minime sit, ut causa attributum suae naturae semper communicet effectui, ut in sa­ gitta et vulnere ab illa inflicto palam fit. 172. Ad 4. Responsio ad impudentem aeque ac absurdam ejusmodi ex­ postulationem ac dilemma, quod subsequitur, patet ex responsione ad 2.30 “) Bayle ipse, auctor profecto non su­ spectus, in Did. art. Ovide, Remarque G, gravissimis rationum momentis ostendit, ne­ minem sana ratione utentem dubitare pos­ se, quin ipsa materia producta a Deo sil: .11 faut, pour bien raisonner sur la produ­ ction, inquit, considérer Dieu comme Γ Au­ teur de la matière, et comme le premier et le seul principe du mouvement. Si l’on ne peut pas s’élever jusqu’à l’idée d’une création proprement dite, on ne saurait éviter tous les écueils, et il faut de quelque côté qu’on se tourne débiter des choses Perrmie, Praelectiones theolog. V. dont notre raison ne saurait s’ accommoder etc." Cf. Boned. Pererius S. J. in opere : De communibus omnium rerum naturalium principiis etc. in 4. lib. V. cap. 7. pag. 190. Romae 1585. ubi octo af­ fert argumenta, quibus ostendit sola ratione, mundum non modo quoad formam, sed etiam quoad materiam ex nihilo conditum esse. 29) Contra gent. lib. II. cap. 30 et seqq. 30) Vid. Tassoni, La religione dii/iostrata e difesa, tom. I. lib. I. pag. 39. edit. Rom. 66 173. Dices: Posito mundi initio, tempus, quod mundi creationem prae­ cesserit, omnino vacuum admittere oporteret, quod est plane absurdum. 174. Rosp. Id est, imaginarium, Tr. reale, X Cum enim tempus suc­ cessionem involvat, tunc primo incipit, dum entia contingentia existant, qui­ bus non existentibus, nullum datur tempus, sed sola ejusdem possibilitas; quo iit ut, dum entia existere incipiunt, proprie non in tempore, sed cum tempore incipiant. DE MOSAICA COSMO GONIA. I 175. Etsi theologi munus non est. reconditiora scientiarum naturalium, ut vocant, penetralia pervadere, atque maturiori examini subjicere; ubi tamen necessitas postulat, cum religionis Christianae hostes scientiis naturali­ bus abutuntur in ipsius religionis perniciem, nihil vetat quominus Christianae fidei propugnatores et vindices, ea qua par est temperantia, seu quatenus opus est ad religionem ab impiorum conatibus tuendam, iisdem utantur. 176. Jam vero increduli nullum non movent lapidem, ut mosaicam nar­ rationem de mundi creatione evertant. Quod ut perficiant, ad physicam, ad telluris historiam confugiunt, nec non ad astronomicas leges, ex quibus con­ stare affirmant perquam tardam montium constructionem, situs maris muta­ tionem, vulcanorum extinctorum pervetustam antiquitatem, fossilia in terrae visceribus delitescentia, eclipticae inclinationem, aliaque non pauca necessario exposcere saeculorum seriem, quae cum mosaica historia haud queat conciliari. 177. His porro disjiciendis, ut faciliorem nobis viam sternamus, quae­ dam accurate praemittenda ducimus; quibus constitutis, veluti sua sponte concidunt quaecumque magno illi molimine ac inutili labore adversus mosai­ cam cosmogoniam vel, si magis placet, geogoniam congesserunt. 178. I. Quidem notandum est, si strictins loqui velimus, mosaicam chronologiam initium ducere ab hominis creatione. Moyses enim annos tantum enumerat Adam ceterorumque patriarcharum. II. Nondum exploratum apud omnes esse, utrum sex dies, de quibus Gen. I. est sermo in enarranda rerum creatione, sint revera sex dies naturales, an potius sex indeterminatae atque indefinitae plurium aut die­ rum aut annorum periodi. 180. Hujus enim sententiae patroni animadvertunt, vocem dies in libris sacris non prae se ferre notionem certam ac invariabilem, sed interdum tem­ pus lucis (appellavitque diem lucem), interdum indeterminatum temporis spa­ tium, ut Gen. II. 4. ubi Moyses ipse scripsit: Istae sunt generationes coeli et terrae .... in die, quo fecit Dominus coelum et terram et omne virgultum 67 agri etc. id est, in tempore quod apud graecos latinosquo non minus quam apud hebraeos, inquit Pctavius, usitatum est 1 ; animadvertunt praeterea, tres dies priores similes nostris haud esse potuisse, quum nonnisi die quarta facta fuerint luminaria, ut diei ac nocti praeessent, quod multo magis valere debet de dio septima, in qua Deus ab omni opere, quod patrarat, quievisse perhibetur, qui adhuc perdurat2·, et sane, addunt, si non solum Philoni judaco3, sed et Clementi alex.4, Origeni5, Procopio gazensi 6, ac praesertim s. Augu­ stino7 licuit, salva fide, sex dies creationis a vulgari sex dierum interpreta­ tione recedere, ac totum creationis opus momento temporis expletum asse­ rere: si absque temeritatis nota s. Eucherius lugdunensis8, Tonti, Serry, Macedo, Berti aliique eamdem sententiam tueri potuerunt 9 : si non admodum dissimilem expositionem primi Geneseos capitis Cajetanus et Melchior Canus10 impune dederunt; aperte consequitur, nihil obesse, quominus expositio de sex periodis indeterminatis admittatur, eo magis quod s. Augustinus tum in lib. IV. De Gen. ad lit. cap. I. tum in lib. XI. De civ. Dei, cap. VII. speciatim doceat, nil temere pronunciandum circa naturam dierum creationis ; sic enim loquitur, De civ. Dei, lib. I. cap. IV: Qui dies cujusmodi sint, aut perdifficile nobis aut etiam impossibile est cogitare, quanto magis dicere? Animadvertunt denique, eidem interpretationi suffragari antiquissimas tum per*) Lib. I. De opificio sex dierum, cap. 14. §. 1. ubi exemplum adducit ex Ci­ cerone, qui lib. II. in Verrem inquit: Ita­ que, cum ego diem in Siciliam inqui­ rendi perexigua m postulavissem, in­ venit iste, qui sibi in Achaiam biduo brevior em diem postularet. 2) Dies septimus; inquit apposite s. Au­ gust. Conf. lib. XIII. cap. 36. sine vespere est, nec habet occasum. 3) De opificio mundi, tom. I. opp. edit. Mangey. Londin. 1742. 4) Strom. lib. VI. pag.813. edit. Polleri, Venet. 1757. 5) De princip. lib. III. cap. 5. e) Procopii Gazaei sophistae Octateuchum, comm, in Gen. cap. I. ') Lib. II. De Gen. contra Alanich. cap. 3. De Gen. ad lit. imperf. capp. 2, 9, 15; De Gen. ad lit. II. IV. V. VI. Vid. s. Thom, in II. Sent. dist. 12. qu. 1. art. 6. ct in Summa, part. I. qu. 58. art. 6. Faure S. J. in Enchirid. s. Aug. pag. 18. Animad­ vertendum porro hic sedulo est, Augusti­ num non omnem temporum successionem negare, sed in op. De Genesi ad liter. eu;' 1 opinari in instanti qnidem evenisse quae Moyses narrat cap. I, verum illo momento mulla facta fuisse tantum causaliter, invi­ sibiliter, potentialiter, quomodo fiunt fu­ tura non facta, e. gr. tum produxisse ter­ ram herbam et lignum, id est producendi accepisse virtutem, postea vero non illis arcanis diebus sed per istos notissimos lucis corporalis dies qui circuitu solis fiunt, in lucem prodiisse. Cf. praesertim et VI. * J5Ï vpv ■ Sive auctor doctus et catbol. Comment. in Genes, quod ejus nomine circumferlur. 9) Berti De theol. discipl. lib. XI. cap.2. prop. 1. ubi plures sive antiquos sive recentiores pro eadem sententia recenset. Cf. etiam Petav. De opif. sex dier. loc. cit. cap. 5, nec non card. Noris, Vind. Augu­ stin. cap. 4. §. 9, Natalis Alex. Hist, eccles. Vet. Test. tom. I. diss. 1. art. 8. prop. 1, Nicolai, Lezione VI. sui Genesi. ,0) Cajet, in Comment, ad cap. I. Gen. v. 5; Melch. Canus apud Bannez, part. I. qu. 74. art. 2. n. 1. .1 I‘ V :i fJ A «M r 68 earum tum hetnweorum cosmogonias; in persica enim, prout legitur in Zendavesta, perhibetur Oromazdes, summi numinis primogenitus, hunc mundum «er temporibus creavisse, initio facto a lumine, et postquam omnia absolvis­ set, festa celebravisse. 11 In hetrusca autem, ut habet anonymus quidam auctor apud Suidam, traditur Deus sex mille annos rebus universis conden­ dis impendisse. 12 Ab his autem non valde abhorrent aegyptiorum et phoe­ nicum cosmogoniae superius commemoratae. 13 181. Non desunt qui aliam viam ineant ad conciliandas observationes geologicas cum historia creationis mosaica. Ili igitur quibus expositio sex dierum ceu totidem indefinitarum periodorum non probatur, dispescunt duos priores versiculos cap. I. Geneseos a reliquis, contenduntquo inter creatio­ nem coeli et terrae, quam veluti in compendio complexus est Aloyses v. 1. et formationem lucis, de qua in v. 3. fluxisse periodum temporis indetermi­ natam, opus vero primae diei successisse tenebris et ruinae mundi anterioris: existimant mundum hunc anteriorem, cujus duratio indeterminata est, perinde ac tenebrarum tempus, habuisse incolas suos, spectare vero ad ruinas hujus­ modi anterioris mundi rudera et fossilia quae nunc in diversis globi strati­ bus reperiuntur. 14 ”) Cf. Aloshemii dissert, citata, qui ta­ men censet ea, quae leguntur in Zendavesta dc creatione mundi, ubi sex temporibus intra anni unius spatium ex dispari dierum numero constantibus peracta, eodem tamen ordine, quo cap. I. Geneseos refertur, ex Christianorum aut judacoruin libris desum­ pta potius, quam apud persas nata esse. Non pauca tamen sunt, quae nos prohibent, quominus ipsi assentiamur. *’) In Lexico, tom. III. ad vocem τυ/iρρρ<α χώρσ, seu tyrrhenia regio, ubi re­ fert ex fide cujusdam anonymi tyrrhenios seu luscos accepisse Deum illum, a quo condita sunt omnia, duodecim mille annos consumpsisse in fabricandis operibus suis: mille primis coelum et terram comparata ab eo esse; post haec coelum illud esse constructum, quod oculis nostris patet; tum mare et aquam etc. sex igitur annorum millia effluxisse, antequam homo fingeretur a Deo; reliquos sex mille annos humano generi esse tributos, ut in his terris vitam degat 1S) Philo Biblius ex Sanchunialhone, quem ipse ex lingua phocnica sub Hadria­ no imperatore in graccam transtulit (apud Eusebium, De praep. evang. lib. I. cap. 10.), refert phoenicum theologiam ponere princi­ pium hujus universi aerem tenebrosum et spiritalem, sive spatium aeris tenebrosi et Chaos caligine involutum : Ταϋτα δι είναι άπειρα καί διά πολύρ αιώνα μή εχειν πέ­ ρα,· ότι δέ, οητίν. ήράσ&η τό πνεύμα τών ιδίων αρχών, καί lylvtro αύγκραΟις, ή πλοκή ίκείνφ Ικλή$η πόΒοί, κ. τ. λ. Id est: «Haec porro infinita esse, nullumque nisi longo saeculorum intervallo terminum habere. Verum, ubi spiritus amore prin­ cipiorum suorum flagrare coepisset, cumque simul esset mixtio consequuta, nexum hunc mutuum cupidinem appellarunt etc." Fuse enim hanc descriptionem persequitur, quam quisque ibid, videre poterit. Interea ex his palet istarum cosmogoniarum in iis, quae ad substantiam spectant, mira consensio. u) Ita quidem Buckeland in op. La géologie et le minéralogie dans leurs rap­ ports avec la théologie naturelle, II. vol. in 8. trad, ex angl. Paris 1840. Cf. tamen circa hoc systema duos doctos articulos P. Pianciani S. J. in Annali delle Scienze religiose, vol. VL n. 17. et vol. VIL η. 20. Cf. pariter: Les soirées de Montlhéry, entretiens sur les origines bibliques par JL Desdouits. Paris 1836. 69 Μ 182. Has vero expositiones, quas non pauci ex recentioribns theologis atque interpretibus catholicis tuentur, nos neque amplectimur neque respuimus; hoc unum nobis in praesentia satis est animadvertere, ejusmodi sententiam non esso ab ecclesia proscriptam, ac non sohim salva fide, sed etiam absque temeritatis nota defendi posse, si graves ipsi rationes suffragentur. I I I | I Quare, si evidentes observationes nos cogant a communi interpretatione recedore, nullum detrimentum patitur mosaica cosmogonia, quae in hac hypothesi optime cum iisdem cohaerere potest; sin vero ejusmodi observationes non habeantur, perperam adversarii eas mosaicae cosmogoniae opponunt, quae, etiam admissa communiori interpretatione, nulla ratione convellitur. 15 I | I | I » 183. Demum animadvertendum est, nos ininime debere judicium ferre de origine mundi ejusque formatione ex actione lenta et progressiva causarum secundarum, quae mundum semel constitutum regunt; quum Deus omnipotenti virtute sua vim, δνναμιν, agentium naturalium augere poterit ac rapidiorem evolutionem entium efficere, et, quemadmodum animantes et hominem aetate jam adulta condidit, eadem ratione mundum ipsum ejusque partes singulas, montes praesertim, quos primitivos vocant, uno temporis puncto potuit efficere. Quibus praemissis sit ’*) Quare merito D. Frayssinous, De­ fense du Ckrist} ou conférences sur la re­ ligion, tom. II. confer. VI. circa medium scripsit: «Dès lors nous sommes en droit de dire aux géologues: Fouillez tant que vous voudrez dans les entrailles de la terre, si vos observations ne demandent pas que les jours de la création soient plus longs que nos jours ordinaires, nous continuerons de suivre le sentiment commun sur la du­ rée de ces jours; si au contraire vous dé­ couvrez d’une manière évidente, que le globe terrestre avec ses plantes et ses ani­ maux doit être de beaucoup plus ancien que le genre humain, la Genèse n'aura rien de contraire à celle découverte; car il nous est permis de voir dans chacun des six jours autant de périodes de temps in­ déterminées, et alors vos découvertes se­ raient le commentaire explicatif d’un pas­ sage, dont le sens n’est pas entièrement fixé." In hoc porro aliisque similibus argu­ mentis, in quibus aut cum astronomie aut cum physicis, chymicis, gcologis agendum est, numquam theologus praetereat praeclara monita ss. Augustini et Thomae Aquinatis. Ille enim lib. II. De Genes, ad lit. cap. 1. n. 4: »Hic, inquit, occurrit admonere ca­ vendum errorem ... ne arbitretur aliquis nostrum adversus istos ... subtiliter disse­ rentes., isto testimonio Scripturarum esse ♦ nitendum; quia illi, non retenti auctoritate litterarum nostrarum, et nescientes, quem­ admodum dictum sit, fibros sanctos facilius irridebunt, quam illud repudiabunt, quod vel certis rationibus, vel experimentis ma­ nifestissimis probaverunt.·· Hic autem part. I. qu. 68. de opere sextae diei, art. 1. scribit: Sicut Augustinus docet, in hujusmodi quaestionibus duo sunt observanda. Primo quidem ut veritas Scripturae inconcusse te­ neatur. Secundo, cum Scriptura divina mul­ tipliciter exponi possit, quod nulli exposi­ tioni aliquis ita praecise inhaereat, quod si certa ratione constiterit hoc esse falsum, quod aliquis sensum Scripturae esse asse­ rere praesumat; ne Scriptura ex hoc verbo ab infidelibus derideatur, et ne eis via cre­ dendi praecludatur.“ Hoc prudenti consilio, quo hac aetate nostra potissimum opus est, utentes, theologi nec sese nec religionem ipsam incredulorum ictibus committent. | | | I I I I 70 ! PROPOSITIO. Neque ex geoiogieis aut physicis, neque ex astronomicis observationibus quidpiam eruitur, unde cosmogonia mosaica infirmari possit. 184. Post ea, quae hactenus praemissa a nobis sunt, vix probatione in­ diget enuntiata propositio. Vel enim, quao ex geologia, ex physica atque astronomia proferuntur, talia sunt, ut cum communiori expositione componi possint, vel non. Si primum, perperam igitur traducitur mosaica cosmogonia velut contraria novis ejusmodi observationibus; si alterum dicatur, hoc unum sequeretur, recedendum esse a communiori ilia interpretatione, quae privato­ rum est, non autem ecclesiae; haec autem nullo unquam solemni judicio eam santivit; neque unanimis est circa eam patrum consensus; sarta proinde tecta­ que semper mosaicae cosmogoniae veritas perstabit. 185. Nonnulla tamen hic animadvertere juverit. Et 1°. omnia fere ob­ soleverunt systemata illa geologica, quae ad haec fere tempora invect^sunt, ex quibus plusquam octoginta cosmogoniae adversari mosaicae videbantur. 1 2°. Plures iique doctissimi physici et geologi, inter quos Wallerius 2, Kirivan 3, Pallas, Hermenegildus Pini 4, Henslerus 5, De Luc6, André 7, Bucke­ land 8 aliique, contendunt mosaicam cosmogoniam apprime convenire cum ob­ servationibus suis (plures ex his non recedendo a communi illa interpreta­ tione 9), ideoque velut somniatores traducunt, quotquot ausi fuerunt mosaicam '1 I: *) Cf. Discorsi apologetici di Fr. Dun­ can, corredati di note da Monsig. Gio. Fortunato Zamboni, Firenze 1820. disc. II. not. 15 et seqq. ubi plura systemata recen­ sentur, quae sibi invicem successerunt. Cf. etiam Frayssinous, loc. cit. nec non Cuvier, Rapport de l'institut national, edit, ad calcem operis, de quo mox dicemus, scili­ cet: Theorie de la surface actuelle de la terre par M. André, connu ci-devant sous le nom du Père de Gy, Capucin, 1806. pag. 322 et seqq. 2) In opere in Italicum idioma ex suc­ co, seu potius ex gallico translato, cni titu­ lus est : Della origine del mondo e della terra in particolare, del sig. can. Wallerio etc. Napoli 1783. tom. II. in 8. edito ab auctore anno 1779. Hujus autem aucto­ ris systema dissertatione exposuit et illu­ stravit cl. Cost. Battini, Ordin. Serv. Ma­ riae, non ita pridem theologiae professor in pisano Athenaeo, in opere Cosmogonia mo­ saica commentario illustrata, Florentiae 1817. Hoc vero Wallerii systema nunc ob­ soletum est. ’) In Geological essay, pag. 35. 4) Nuova teoria della terra, opusc. di Milano, tom. XIII et XV. s) In observationibus in Geneseos loca selecta. s) Lettres sur V histoire physique de la terre, adressées à Ai. Blumenbach, Pa­ ris 1798. 7) Théorie de la surface actuelle de la terre, Paris 1806. 8) Vindiciae geolo^icae, Oxonii 1821 ; et De la géologie et de la minéralogie dans leurs rapports avec la théologie na­ turelle, Paris 1838’) Dixi plures ex his non recedendo 71 creationis historiam faleltatls arguero vel ex interiori telluris constructione vol ex ejusdem telluris superficie. 3°. Magnam affinitatem inter seriem ope­ rationum, quae Gen. I. exponuntur, et eam, quam e naturalibus observatio­ nibus deducere credunt, animadverterunt docti geologi Brocchi ’°, Demerson ”, Boubée.12 4°. Quaedam ex his, quae vulgari interpretationi objiciuntur, nul­ lius momenti esse doctiores naturalistae fatentur. 13 5°. Nonnulla phaenomena, quae magnam saeculorum seriem exposcere visa sunt, vel satis commode re­ petuntur a noëtico cataclysmo, cui probabiliter debemus non pauca ex ossi­ bus elephantum, rhinocerotum etc., quae pluribus in locis sub ipsa prima telluris superficie reperiuntur, vel satis explicantur, si admittimus cum J. A. Do Luc et aliis doctis viris terras minus elevatas, quae modo habitantur, aquis maris usque ad diluvii tempus coopertas fuisse.14 186. Ad astronomiam porro quod attinet, post Euler, Laplace, Lagrange, Frisium aliosque peritissimos astronomos compertum est, motum eclipticae, a communi interpretatione; neque enim omnes, quos recensuimus mosaicae cosmo­ goniae propugnatores, sex dierum spatio vulgari sensu accepto mundum confectum esse contendunt. Satis sit inter eos recen­ sere J. A. De Luc, qui tamen passim lau­ datur tamquam acerrimus assertor cosmo­ goniae mosaicae, quasi communiori inter­ pretationi dierum cap. I. Gen. adslipularehir; quod quam falsum sit, liquido patet ex ejus verbis, quae hic subjicimus ex op. cit. lett. 3. pag. 95 et 96: »Les opérations, qui eurent lieu depuis cette grande époque (creationis lucis) jusque à la naissance de l’homme, récitées dans le premier cha­ pitre de la Genèse, y sont divisées en six périodes, nommées j ou rs dans nos tra­ ductions; et c’est sur l’interprétation com­ mune de ce mot que les incrédules ont fondé leurs attaques les plus spécieuses contre la révélation. Car quoiqu’ ils n’eussent que fort peu de connaissances en géologie, il était aisé d’opposer bien des phéno­ mènes a une succession de tels évène­ ments qui n’aurait embrassé que six de nos jours de vingt-quatre heures. Mais il est évident par le texte même que celte interpretation est erronée etc." Haec ea­ dem repetit in suis epistolis physicis et moralibus, De historia telluris et hominis, tom. IL pag. 356. in suis Principiis theo­ logiae theodiceae et moralis, pag. 23. et speciation in epistola quadam sua, quam inseruit relationi cum Tellero ministro berolinensi. Sic alii, a quorum testimoniis afferendis, ne longiores simus, supersede­ mus. Rccentiores vero unanimes fere in eam sententiam seu interpretationem abie­ runt. •°) Conchiologia fossile subapennina, tom. I. pag. 217, Milano 1814. ubi scribit: »Del rimanenle le proposizioni recate innanzi in questo discorso non si oppongono per nulla ail’ autorité della bibbia, anzi mirabilmente vi si confermano, purchè si voglia ammeltere, come gravi autori hanno sostenuto, che i giorni della creazione non sono altrimenti giorni solari, ma che rappresentano periodi d’ indeterminata lunghezza. Aggiungo di piû: la successiva produzione degli esseri viventi, quale fu esposta da noi, giustamente quadra con quanto viene dichiarato in quel libro.· Quod deinde fuse persequitur. 11 ) Géologie, pag. 408, 461, Paris. 1829. ”) Géologie élémentaire, Paris 1833, pag. 63, cujus textum inferius afferemus. ,3) Apposite Demerson op. cit. Avert, pag. 6: «Le temps, inquit, qui fait justice de tout ce qui n’est pas vérité, appésanlit ses mains de fer sur ces ingénieuses et brillantes cosmogonies." H) De Luc, op. cit. lettr. 6; H. Pini, Esame analitico deII' opera : Institutions géologiques par Scipion Breislak. 72 ex quo difficultas petebatur, non esse progressivum sed oscillatorium, et qui­ dem intra angustum unius gradus spatium 15; idipsum pariter dicatur de phaenomenis praecessionis aequinoctiorum 16 et nutationis axis telluris, lunae ac planetarum, ex quibus increduli non ita pridem tot argumenta ineluctabi­ lia adversus mosaicam cosmogoniam se eruere jactabant.17 n) Euler fortasse omnium primus vel suspicatus est vel significavit motum ecli­ pticae esse undulatorium, quod postea a subsequentibus astronomis Lagrange et La­ place aliisque demonstratum est. Nobis sa­ tis sit verba afferre cl. Laplace, qui in op. Exposition du système du monde, Paris an. VII. liv.II. chap. 4. haec habet: -L'axe du monde n’étant que le prolongement de l'axe de rotation de la terre, on doit rap­ porter à ce dernier axe le mouvement des pôles de l'équateur céleste, indiqué par les phénomènes de la précession et de la nu­ tation... ainsi, en même temps que la terre se meut sur elle-même et autour du soleil, son axe de rotation se ment très-lentement autour des pôles de l'écliptique, en fai­ sant de petites oscillations, dont la période est la même que celle du mouvement des noeuds de l’orbe lunaire. Au reste, ce mouvement n’est point particulier à la ter­ re, etc." Hoc ipsum vero calculis ostendit in Traite de la mécanique céleste, tom. III. liv. VI. chap. 10. Paris 1802. ,e) Placet etiam id exponere verbis ejus­ dem auctoris, qui op. cit. live. L chap. 11. pag. 50. ait: .Π n’a fallu que peu d'an­ nées pour reconnaître les variations des étoiles en ascension droite et en déclinai­ son. Bientôt on remarqua qu’ en changeant de position relativement à l'équateur, elles conservaient la même latitude sur Γ écli­ ptique, cl l'on en conclut que leurs varia­ tions en ascension droite ct en déclinaison ne sont dues qu’à un mouvement commun de ces astres, autour des pôles de Γécli­ ptique... Dans ce mouvement, l'inclination de réqualcur à l’écliptique reste la même, et ses noeuds ou les équinoxes rétrogradent uniformément de 154" 63. par année. On a vu précédemment que cette rétrogradation des équinoxes rend l'année tropique un peu plus courte que Γ année sydérale: ainsi, la différence des deux années sydérale et * tropique et les variations des étoiles en ascension droite et en déclinaison dépen­ dent de ce mouvement par lequel le pôle de l’équateur décrit annuellement un arc de 154 ' 63. d’un petit cercle de la sphère céleste, parallèle à l'écliptique. C’est en cela que consiste le phénomène connu sous le nom de précession des équinoxes." Qui ibid, pergit ostendere parvas irregularitates, quae in aequinoctiorum praecessione cer­ nuntur, non provenire nisi ex motu poli, qui dicitur nutationis, ac pariter reperitur in ceteris astris. ,T) Quod ul facilius intelligatur, animad­ vertendum est eclipticam ab astronomis vo­ cari lineam illam seu orbitam, quam sol annuo suo cursu apparenti percurrit. Verum ecliptica est obliqua aequatori; hac autem obliquitate constituit una cum acquatore angulum graduum viginti trium cum viginti. octo fere minutis; aequator enim est circu­ lus maximus aeque distans a polis, ac pro­ inde secans terram in duas partes aequales. Jam vero tempore Arati, seu potius Hip­ parchi angulus eclipticae cum acquatore erat viginti quatuor circiter graduum, si istorum tamen observationibus acquiescere possumus. Ex diversa porro hac eclipticae inclinatione, seu rectius inclinatione axis telluris, concludebant non ita pridem in­ creduli eclipticam seu telluris axem olim fuisse aut verticalem, aut parallelam aequa­ tori seu potius coincidentem cum acquatore ipso, ac paulatim ad eam inclinationem per­ venisse, quam obtinebat aetate Arati aut Hipparchi ac deinde ad eam, quae nunc habelnr. Cum vero ingentes annorum my­ riades ad hoc requirantur, inferebant, mun­ dum longe anteriorem mosaica chronologia esse. Ast dupliciter errabant increduli isti. Primo in eo, quod nullam admittebant men­ dam in Arati observationibus, quas tamen constat fuisse imperfectissimas; recens enim nata in schola alexandrina erat astronomia; J jC 73 187. Adeo certum est, scientiarum progressus, nedum religioni christianao noceant, novum semper eidem firmamentum ac robur adjicere; nec quidpiam sive ex geologicis aut physicis, sive ex astronomicis observationibus erui posse, quo mosaica cosmogonia vel minimum laedatur aut infirmetur, prout ostendere nobis erat propositum. 188. Ex dictis patet vix ullum difficultatibus locum esse, cum objectio­ nibus ex naturalium scientiarum studiis depromptis vel depromendis satisfa­ ctum sit. Perscrutentur geologi quantum libet diligentissime montes primi­ tivos, secundarios, tertiarios, ipsaque vulcanorum viscera; distribuant per species et genera conchas et buccina, quae peregrinantur in montibus, ut cum Tertulliano loquar; dicant cum Pythagora apud Ovidium: Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, Esse fretum; vidi factas ex aequore terras; Et procul a pelago conchae jacuere marinae’*; » vel cum Manilio: Emersere fretis montes, orbisque per undas Exiliit, vasto clausus tamen undique ponto’9; ostendant immania belluarum ossa e terrae sinu educta; digladientur, si pla­ cet, geologi neptunistae cum vulcanistis aut plutonistis20 ; id numquam attingent, quod vehementer adeo quaerunt, ut nempe demonstrent Moysem falsam epocham mundi creationi assignasse. His propterea dimissis, superest ut ra­ tionalis tarum difficultates proponamus. DIFFICULTATES. 189. 1. Obj. 1. Duplex illa cosmogoniae species, quae in lib. Gen. (I. 1. et II. 4.) tradita ac reliquarum gentium priscarum mythis simillima qui­ dem, sed iis simplicior est atque praestantior, e philosophematibus et tradisalis autem est ad hoc cognoscendum per­ currere tres libros Hipparchi apud Petavium, De doct. temp. tom. III. Ex his enim patet Hipparchum perpetuo Aratum erroris arguere. Sed neque erroribus ca­ rent observationes ipsius Hipparchi et Ptolomaei, defectu praesertim instrumentorum. Quod facile, si opus esset, ostendi posset. Secundo in eo errabant, quod arbitrati sunt hunc eclipticae seu axis telluris motum esse progressivum, quod tamen est falsum. Rccentiores enim astronomi, ut vidimus, ex theoria gravitationis universalis ostenderunt, ejusmodi motum non esse nisi oscillatorium. Hinc omnes incredulorum difficultates pe­ nitus evanescunt. 1B) Metamorph. lib. XV. v. 262 ct seqq. *9) Astronomicon. 20) Hypotheses neplunislarum et vulcanislarum supponunt orbem hunc a princi­ pio fuisse fluidum, in quo scilicet dissoluta erant principia seu elementa corporum, quae solidam hanc constituunt terrae massam; ast lis viget inter utriusque hypothesis fau­ tores in constituendo, quod a chymicis vo­ catur solvens. Juxta neptunistas hoc dis­ solvens est aqua; juxta vulcanistas est ignis. Hi a nonnullis plutonistae dicuntur; ct vulcanistae appellantur, qui ab igne re­ petunt quasdam rupes (rocce) ct quaedam mineralia, quae alii contra ab aqua repe­ tunt. Theoria plutonistarum fere obsole­ verat; at nunc iterum revocatur, ut palet ex citatis operibus Demerson et Boubée. tionibus antiquissimis videtur esse conflata. 2. Hujus auctorem recte monue­ runt (critici biblici) hoc in primis utrumquo sibi proposuisse : Primum ut Dei unius, rerum omnium creatoris, notionem, tamquam religionis et civitatis isracliticae fundamentum, hoc documento confirmaret; deinde, ut legem do septimo quoque die consecrando tamquam aptissimum obsequii Deo hujus civitatis regi praestandi testimonium illustraret et commendaret. 3. Quum vero in ea narratione pleraque contineantur, quae neque inter se, neque cum vera numinis idea, neque cum historia telluris, quantum nunc quidem per­ spicimus, bene conciliari possunt; facile intelligitur, quaestionum de tempore et modo, quo mundus fuit conditus. metaphysjcarum solutionem, quippe quae omnem mentis humanae captum superare videantur, in mytho illo minime reperiri.21 190. Resp. ad 1. Neg. suppositum de duplici illa cosmogoniae specie in citatis locis a Moyse tradita; sed quod ipse contraxerat in primo capite circa hominis praesertim creationem, ne intermitteret narrationis seriem, quam sibi proposuerat, latius prosequitur in cap. H. 191. Quod vero additur de similitudine mosaicae narrationis cum mythis priscarum gentium atque ex antiquissimis philosophematibus erutae, non aliunde provenit nisi a mythico rationalistarum ingenio. Moyses historiam suam de mundi origine per traditionem accepit ex antiquioribus patriarchis.22 ”) Ilie observare juvat nonnullos con­ tendero praetor traditionem oralem praesto fuisse Moysi nonnulla antiquiora monu­ menta, quae postea interciderunt, immo cum ex diversis fragmentis inter se dispositis et ordinatis priscam historiam assuere po­ tuisse nonnulli existimant, quod colligere sibi videntur ex diversa ratione, qua nomen Dei in nonnullis capitibus continuo nun­ cupatur, ex certis loquendi formulis atque dictionibus propriis et peculiaribus etc. Alii eo progressi sunt, ut, inspectis diligenter istis variorum monumentorum notis, defi­ nire studuerint singulas libri particulas. Ast mirifice inter se dissentiunt in veteribus his monumentis determinandis. Astrue enim in opere, cui titulum fecit: Conjectures sur les mémoires originaux dont il pa­ rait que Moise s' est servi pour compo­ ser le livre de la Genèse, avec des re­ marques etc. in 8. Bruxelles 1753; duode­ cim recenset; Eichhorn in Einleit. in das A. T. seu Introductio in V. T. part. II. pag. 274. edit. tert, et alibi, duo haec potissi­ mum fuisse contendit; Ilgen, Urkunden des ersten etc. id est, Documenta primi Moy­ sis libri in ipsorum forma originaria ex hebraeo etc. Halae 1798, e tribus monu­ mentis antiquioribus librum Geneseos con­ textum autumat. Sed hae nonnisi conjectu­ rae sunt. Rosenmuller in Proleg. in Ge­ nes. §. 3- putat Moysen quae de populi hebraci majoribus refert, partim a priscis narrationibus carminibusque hebraeorum ore propagatis, partim e scriptis tribuum stem­ matibus et familiarum genealogiis hausisse. Quod quidem a vero abscedere non vi­ detur. ”) In hae parte Roscnmfillero assenliri nequeo, qui suis biblicis indulged, dum cap. 1. ait: „Ula autem quod attinet, quae de rerum ortu, deque generis humani ini­ tiis et primis saeculis, progressibus et fa­ tis apud eum (Moysem) leguntur, videtur quae cultiores hebraeis populi vicini, phoe­ nicii atque aegyptii de illis rebus tradide­ runt, in suos usus ita convertisse, ut illa iis, quae ipse de uno Deo, conditore et moderatore omnium, colendo doceret, ac­ commodaret.* Cur non potius a majoribus 1 *■ 75 I , ) Cum vero gentes omnes ex Noe posteris prognatae sint, eamdcm traditionem servarunt ac posteritati transmiserunt, non uno tamen in loco, ut fit, latius amplificatam ac variam; maxime quod nonnisi post aliquot a Moysis obitu saecula litteris consignata fuerit a fabulosis praesertim graecis scriptoribus. Philosopliemata autem rudi illa aetate nondum excogitata fuerant: ex ipsis propterea historiam suam conflare seu fingere Moyses omnino non potuit. 192. Ad 2. D. Posita historica veritate, C. hac sublata et per quamdam fictionem sive accommodationem, ut vocant, A7. IIoc enim non modo divinae revelationis veracitati adversatur, sed praeterea sublata traditione illa ac populi praesertim, cui hanc Moyses legem dabat, fide ac praxi, impossibile ipsi fuisset haec eidem persuadere, ut cuilibet rem hanc perpendenti patet. 193. Ad 3. A7. Haec enim pariter non sunt riisi fictilia adversariorum commenta. Sex enim dierum spatium in hujus universi molitione potest ex intentione Dei morale documentum illudque multiplex exhibere. 23 194. Quod attinet ad historiam telluris, quae juxta adversarios conciliari non potest cum mosaica narratione, ex dictis falsum omnino est, ita ut nec difficultatibus solvendis locus supersit. 195. Demum divinae revelationi injuriosum esse, quod additur de mytho impari solvendis metaphysicis quaestionibus, de modo et tempore creationis, quilibet deprehendere poterit, qui vel leviter perpendat, Moysem non my(hum, ut adversarii autumant, sed historiam creationis nobis dedisse, cum qua observationes recentiores nuper institutae apprime collimant, quasque recte vocaveris cosmogoniae mosaicae commentaria. 24 Quod si subtiles quaesuis haec ipsa Moyses accepisse dicendus .est, quam a phoeniciis, cum quibus ipse numquam conversatus est, et ab aegyptiis, qui tot annorum myriades antiquitatis sibi tribuebant, quibusque recentem mundi or­ tum opponit? Apposite De Luc, op. cil. 6. lettre, confutat hanc incredulorum senten­ tiam, deductam ex similitudine, quae inter­ cedit inter mosaicam cosmogoniam et mythologiam veterum populorum: »Ces my­ thologies des païens, concludit, étaient toutes liées, quoique diversement, à l'idée d’une antiquité immémoriale de leurs na­ tions... Cependant Moise s’adressant à sa nation nouvellement sortie d’un pays, où régnaient ces idées, et traçant Γ histoire de la nouvelle race des hommes, depuis la même époque physique, commune à toutes les mythologies des païens, associe cette histoire à celle d’ un petit nombre de gé­ nérations désignées par des hommes remar­ quables, descendants les uns des autres. Quel écart de celte prétendue imitation avec les modèles qu’on lui assigne! etc." Pag.289 et seqq u) Conf. Pelav. De opif. lib. I. cap. 5. §. 4. 2‘) Superius verba cl. Brocchii jam de­ dimus, his jam subjicimus alterius recentioris adhuc gcologi confessionem, scilicet Nerei Boubée, qui op. cit. pag. 66 et 67. haec scribit: »Ici se présente une consi­ dération dont il serait difficile de ne pas être frappé: puisqu’un livre, écrit à une époque où les sciences naturelles étaient si peu éclairées, renferme cependant, en quelques lignes, le sommaire des consé­ quences les plus remarquables, auxquelles il ne pouvait être possible d’arriver qu’ après les immenses progrès amenés dans la science par le dix-huitième et le dix-neu­ vième siècle; puisque ces conclusions se trouvent en rapport avec des faits qui n’é­ taient ni connus ni même supçonnés â cette '| I N | I I | | || | I II || I 1 i| | | 3 | | I JJ ·. ) ' 76 stiones metaphysicae instituuntur, quae curiositatem magis prodant et intem­ perantis ingenii indolem quam solidas inquisitiones, hoc non historiae mosaicae, qnae vel ipsa sua simplicitate maxime se commendat, sed hominibus vitio verti debet. 196. Π. Obj. 1. Quae a Moyse traduntur de rorum omnium origine, ita sunt comparata, ut nemo non agnoscat prisci aevi simplicitatem discipli­ naeque omnis physicae et astronomicae infantiam. 2. Terram universi car­ dinem credit, cujus commodis sol ac luna cum reliqua siderum multitudine inserviant, astra vero splendentia corpora in coelo expanso firmata. 3. Unde etiam factum est, quod, cum corporibus coelestibus fabricandis unus tantum­ modo dies sufficiat, in formanda instruendaque terra quinque dies consu­ mantur. Porro 4. quas nubes nos vocamus, nostro (scii, auctori) solidum quoddam diductum est, quo aquae superiores distinerentur ab inferioribus. Quum 5. sol nondum existeret, dierum tamen noctiumque sunt vicissitu­ dines. Animalia denique 6. ex terra pronascuntur. Quae quum ita sint, jam 7. sponte patebit, quam recte hoc veteris opinionis commentum revocetur at­ que examinetur ad accuratam rerum physicarum scientiam, qua nostra aetas gaudet. 25 Ergo. 197. Resp. ad 1. D. Id est, nemo non agnoscit Moysem non hunc sibi finem praestituisse, ut nempe nos doceret physicam et astronomiam, C. in Moysis mente falsas physicae et astronomiae notiones haesisse, quas fin­ gunt adversarii, N. Alterum enim ab altero dispescendum est. Primum liben­ ter damus, alterum prorsus negamus, quum sine causa id sibi adversarii fingant. 198- Ad 2. X Hoc enim numquam credidit Moyses, neque ex ipsis ver­ bis conjicitur. Quod si exhibet solem, lunam et sidera terrae commodis in­ servientia, ratio in promptu est, quia scilicet sibi geogoniam potissimum de­ scribendam assumpsit, ac de coelo nonnisi obiter loquitur, quatenus nempe systema coeleste cum telluris systemate conjungitur; neque umquam innuit unicum coelestium corporum finem esse, ut terrae commodis inservirent; multo minus asserit, quod ei affingitur, ea corpora esse in coeli fornice veluti infixa, quod non est nisi adversariorum interpretatio. 199. Ad 3- D. Ob rationem nuper allatam, C. secus, N. Addenda prae­ terea sunt, quae de dierum horum natura superius significavimus. époque, qui ne l'avaient jamais été jusqu’â nos jours, et que les philosophes de tous les tems ont toujours considérés contra­ dictoirement et sous des points de vue tou­ jours erronés; puisqu’enfin ce livre, si su­ périeur â son siècle sous le rapport de la science, lui est également supérieur sous le rapport de la morale et de la philoso- phie naturelle, on est obligé d1 admettre qu’il y a dans ce livre quelque chose de supérieur à l’homme, quelque chose qu'il ne voit pas, qu’il ne conçoit pas, mais qui le presse irrésistiblement!·* Rosenmuller, Scholia in V. T. tom. I. in cap. 1. Gen. Lips.; 1821. 77 200. Ad 4. Neg- pariter; quum iterum hoc non Bit niai gratuitum ho­ rum biblicorum glossëma. Nusquam Moyses nubes exhibet ut solidum quod­ dam diductum, quo aquae superiores distinerentur ab inferioribus; sed firma­ mentum, id est, atinosphaeram exhibet detinentem aquas superiores, easque dividentem ab inferioribus, quod quidem atmosphaerae officium esse ipsa re­ cens physica docet. 26 201. Ad 5. Resp. Nostrum non est litem componere inter interpretes circa hanc lucem primigeniam. Sufficit animadvertere scriptorem, qui vulga­ res rudium temporum opiniones amplecteretur et referret, numquam dicturum lucem illustrasse terram, et dierum noctiumque fuisse vicissitudines, antequam sol existeret; si autem certum esset (quod nos tamen minime affirmamus), Moysis doctrinam cum systemate Newtoni de lucis emissione componi non posse, sed supponere materiam lucis seu aetherem per orbem universum diffusum, nihil detrimenti doctrina illa pateretur, quin immo mirabilior evaderet. Recentiorum enim experimentis factum est, ut systema vibrationum aetherearum a doctissimis physicis praeferatur systemati emissionis, quod cum experimen­ tis illis conciliari nequit. Verum haec ad theologos non pertinent. 27 2i) Nescio quare Rosenmüller vocem verterit solidum expansum; illud enim solidum de suo adjecit, cum vox ista, quae est a expandit, extendit etc. de se minime postulet ejusmodi solidi notionem, sed hac voce Moyses, ut patet ex contextu, designavit atmosphaeram, quae globum no­ strum circumambit, cujus potissime duplex officium est, impediendi nempe pressione sua super telluris superficiem, ne aquae inferiores sursum ferantur et per evapora­ tionem diffluant, et ne aquae superiores seu vapores in terram decidant, quod propterea accuratissime expressit Moyses etiam juxta recenliorum physicorum placita, dum fa­ ctum a Deo tradit firmamentum, quo divi­ derentur aquae ab aquis. Congruit arabica vox stipavit rem aliquam veluli puteum ne corrueret. Quid ad nos, si Homerus, Empedocles, Artemidorus cclerique graeci sive poëlae sive philosophi, ru­ diori qua utebantur physica, censuerint coe­ lum solidum esse? Quae conventio Moysis ad philosophos? Ita tamen se res habet: isti neoterici consueverunt ad profanos au­ ctores biblia exigere, ut iis affingant, quae nusquam docuerunt, et hac ratione incre­ dulorum oppugnationibus Scripturam obji­ ciant. Dolendum verum est D. Calmet, in dissert. De mundi creatione, praeivisse recentioribus biblicis protestantibus in tri­ buendis Moysi erroribus contra physicam; de quo auctore apposite Feller ait: »C’est surtout l’histoire de la création que ce cé­ lèbre commentateur s’est plu à embrouiller, en attribuant à Moise des opinions fausses sur la physique du monde; mais quand on examine le texte, on est surpris de n’y pas trouver ce que le savant Bénédictin a cru y voir. La physique de Moise est la plus simple, la plus modeste, la plus sûre, qui ait jamais été écrite ... le monde de Moise, je veux dire, son récit de la créa­ tion, est en considération même chez les infidèles depuis 5000 ans tandis que les systèmes les plus ingénieux se sont évanouis en se dévoraut les uns les autres." Vid. Catèch. philos, tom. II. §. 299. n. a. ”) Patet hic insulse prorsus pronunciasse Voltaire more suo in Bible enfin expliquée, Moysis systema de luce a sole independent falsum a Newtono ostensum esse; imprudenter vero se gerere nuperos biblicos, qui non tantum non satagunt Bi­ blia cum scientia conciliare, sed omnes suos conatus eo dirigunt, ut ea velut secum pu­ gnantia perhibeant. 1 — 78 202. Ad 6. D. Verumtamen non absque Dei jubentis imperio, C. per se, N. 203. Ad 7. Resp. Fundamentis de medio sublatis, necessario corruere conclusionem, quae inde deducitur, quaeque non prodit nisi ingentem libidi­ nem carpendi biblicam doctrinam, eamque exponendi incredulorum oppugna­ tionibus. Ast inanes semper erunt omnes conatus, cum non humani, sed di­ vini Spiritus ductu Scriptura fuerit exarata, ac proinde fluctus omnes intu­ mescentes humanae scientiae, quoties ad hunc scopulum perveniunt, confrin­ guntur penitus ac illiduntur. Poterunt impiorum molimina ad tempus illu­ dere; at citius seriusve naturales ipsae scientiae, quo perfectiorem gradum attingent, eo libentiores fasces religioni submittent, eique famulabuntur.28 I ,J CAPUT III. DE MOSAICA EPOCHA IN QUANTUM SPECTAT HUMANUM GENUS. 204. Mosaica chronologia, ut superius innuimus, ab hominis creatione initium capit. Juxta Hebraicam veritatem et latinam Pentateuchi versionem, sex circiter annorum millia a primi hominis creatione ad nos usque effluxis­ sent; septem vero et amplius juxta graecam alexandrinam seu LXX versio­ nem ; Samaritanus codex mediam epocham indicat.1 205. Increduli, qui undique corrogant quidquid divinae revelationi ad­ versari ipsis videtur, ex aegyptiorum, Chaldaeorum, indorum atque sinensium annalibus et historicis documentis arma sibi compararunt ad arguendam falsitatis mosaicam historiam. Infelici porro exitu eos pugnasse in tanta histo­ riarum et rei criticae luce nunc ita compertum est, ut vix nos non pigeat eorum argumenta proferre. In iis tamen congerendis id lucri habemus, ut inde pateat, quam infirma sint eorum tela, qui adversus religionem assurgunt, ac praeterea ut ex analogia istorum argumentorum cum ceteris ejusmodi dif­ ficultatibus palam fiat, nihil esse quod pertimescat Christiana religio ab im­ piorum cujuscumque aetatis et indolis conatibus. Sit propterea M) Quae hactenus prosecuti sumus in duobus hisce capitibus, egregie illustravit doctus vir Joann. Bapt. Pianciani S. J. in op. cui titulum fecit: In historiam crea­ tionis mosaicam commentatio, Neapoli 1851. vol. un. in 8. Quae quidem commentatio legi meretur, tum ob doctrinam in physicis doctrinis et geologicis, tum ob miram erudi­ tionem, quae in ea elucet, et qua Christiana doctrina ab ejus impugnatoribus vindicatur. Textus hebraeus a creatione ad di­ luvium enumerat annos 1656, versio LXX annos 2242; a diluvio autem usque ad vo­ cationem Abraham juxta textum hebraeum fluxerunt anni 367, juxta LXX anni 1143. Contra vero codex samarilanus a creatione mundi ad diluvium numerat dumtaxat an­ nos 1307, a diluvio autem usque ad voca­ tionem Abraham annos 1017. PROPOSITIO. Frustra increduli ex historicis documentis affirmant humanum genus antiquius esse epocha, quam Moyses constituit. 20G. Et sane I. nullae priorum temporum narrationes, quae historiae nomen sibi promereantur, et quae accurate consideranti non sese fabulosas pandant, huic epochac adversantur. Nulla chronologia occidentalium gentium per continuam seriem assurgit ultra tria annorum millia. Non est cur sermo fiat de septentrionalibus Europae populis, vel de anglis, gallis, hispanis et italis, praesertim septentrionalibus. Graeca historia antiquissima mythologica omnino est. Antiquissimus profanus historicus, cujus extent opera, est Herodotus, qui florebat annis 440 ante Christum; historici, quos ipse consu­ lere potuit, annis vix centum eum praecesserant. Berosus et Manetho per­ tinent, hic ad tertium ante Christum saeculum, ille ad tertium vel quartum. Hebraei tantum habent soluta oratione conscriptos annales Cyri epocha an­ teriores. Quae narrantur de migrationibus Cecropis, Deucalionis, Cadmi, Danai et Dardani, referri videntur fere ad Moysis aetatem. 2 Ab americanis vel a mauris Africae incolis antiquissimas historias expectare ridiculum esset. 3 207. II. Verum ad particularia descendamus. Si qua historica docu­ menta humanum genus antiquius esse evincerent epocha a Moyse in Genesi constituta, haec profecto essent aeg^ptia, chaldaica, indica atque sinensia, quae nobis increduli perpetuo obtrudunt. Atqui haec minime id evincunt. 208. Objecta enim babylonensia et aegyptiaca chronica tamquam omni historica fide destituta repulerunt viri antiquitatis scientissimi. Ea aspernatur Tullius, profligat Plutarchus *; Varro autem, qui inter romanos archaeologos peritissimus habebatur, annos bis mille ante aeram Christianam aegyptiacis rebus assignat. 209. Quae quidem confirmantur ex ipsa Moysis doctrina et agendi ra­ tione; potuisset enim Moyses (in Aegypto natus et eruditus) humano generi originem longe antiquiorem tribuere, eidem tamen aeram recentissimam bis mille circiter annorum, quingentorum vero a noachica alluvione assignavit coram ipsa aegyptiorum gente universoque orbe. Evidens igitur argumentum est, nullum monumentum tunc extitisse, quo ipse falsitatis argui posset. Moyses praeterea praevidet ac vaticinatur dispersionem populi sui per uniVjd. Usserius, Annales V. et N. T. edit. Gencv. 1722. aetas mundi III. pag. 12 et seqq. 3) Cf. Klaproth in Annali di scienze religiose, Roma 1835, n. 3. pag. 386. 4) Cf. Gerdii, Saggio d’ istruz. teol. De Deo creatore. 80 versas gentes; certns igitur erat nullum unquam monumentum in universo terrarum orbe repertum iri ad libros suos mendacii arguendos idoneum. 210. III. Firmius etiam argumento nostro robur accedit ex veterum pa­ riter agendi ratione. Flavius Josephus in sua Archaeologia, ut probabiliora romanis mosaica instituta exhibeat, non semel imminuit eventa sive facta prodigiosa, numquam tamen aliquid immutat de mosaica chronologia, immo eam ex professo tuetur in libris contra Appionem. Celsus inter Christianae reli­ gionis impugnatores satis eruditus, quique data opera creationis epocham ag­ greditur, post plures irritos conatus, tandem vel invitus, αχών, ut loqui­ tur Origenes 5, fateri debuit mundi novitatem, neque gentem ullam aut mo­ numentum aut factum reperiri, quod epocham a Moyse definitam praetergre­ deretur. Demum Democritus, peragratis Aegypti, Chaldaeae, Persidis, Aethio­ piae ac indorum regionibus, prout refert Diogenes Laertius 6, omnibus docu­ mentis sedulo excussis, in Graeciam tandem se recipiens, mundum recens ortum proclamavit, nec ullum monumentum Thebarum bello aut Trojae ex­ cidio antiquius reperiri affirmavit. Hinc ex ejus nomine Lucretius interrogat: .... Si nulla fuit genitalis origo Terrai et coeli, semperque aeterna fuere, Cur supra belluju thebanum et funera Trojae Non alias alii quoque res cecinere poetae? Quo tot facta virûm toties cecidere? Respondet autem: ......... Habet novitatem summa, recensque Natura est mundi, neque pridem exordia cepit. ' 211. IV. Nec magis firmum fundamentum constitui potest in sinensium annalibus, quos non ita pridem certatim increduli proferebant. 8 Tres enim in epoebas eos dispertiunt Goguct et card. Gerdii. 9 Prima universim et ex integro mythologica est; fabulis anilibus altera plane scatet; postrema aliquam historiae speciem prae se ferre videtur, quae tamen vix ab Abrahami voca­ tione originem ducit. 212. Ad indicas vero antiquitates quod spectat, quibus tantopere fidunt Voltaire ejusque asseclae, ac eis profecto plus aequo studuit Guillelmus Jo­ nes, a ceteris sodalibus anglorum societatis Calecutii demonstratum est, eas non assurgere ultra sinensium atque aegyptiorum monumenta. 10 Ezour s) Contra Celsum, lib. L n. 20. tom. I. pag. 338. edit. maur. Paris. 1733. ·) Lib. IX. segm. 35. ’) De renun natura, lib. V. vers. 325 el seqq. ·) Uli Voltaire passim, praesertim in opere Questions sur Γ Encyclopédie. ’) Saggio d' istruzione teologica, De Deo creat, tom. X. opp. edit. rom. ,0) Biblioth. britannique, tom.XVL pag·. 347 et seqq. Genevae 1801, ubi invenies compendium Vedae ex diss. Wil. Jones in­ serta in Asiatic researches, or transactions of the society instituted in Bengal etc. 1788—1816. Cf. etiam Cuvier, Discours sur les revolutions du globe, §. 257 — 280, et 306-319. 81 Vedae autem codicem, cui tanta antiquitas et auctoritas tribuebatur, librum esse spurium nuper critici deprehenderunt. “ Quae igitur sinenses, babylonenses, aegyptii, indi, ut gentis suae primordia augustiora redderent, adornarunt certatim, splendidae sunt fabulae, quae sacrarum Scripturarum testimonium laedere nulla ratione valent. 213. V. Cum mosaica iiistoria mirum in modum profana historia con­ sonat. Historicus sacer narrat filios Noe in campo Sennaar prope Euphratem versatos primitus esse, seu Chaldaeam primum incoluisse; atqui babylonenses. assyrii, quibuscum commiscentur chaldaei, primae nationes sunt, quas Herodotus et Diodorus siculus commemorant, quarum, ut vidimus, nullum monumentum affertur, quod nedum ultra mundi originem Gen. I. descriptam, sed nec ultra diluvii catastrophen progrediatur. 214. Scientiarum praeterea atque artium initia et progressus infantiam mundi invicte demonstrant. Ante hebraeorum legislatorem quis nobis ger­ manae qualiscumque scientiae indigitet vestigium? Cadmus quippe ex Phoe­ nicia omnium primus perhibetur, saltem ex communiori sententia12, qui lit­ teras in Graeciam detulerit XII. aut XVI. saeculo ante aeram Christianam. Ante Thaletem et Pythagoram vix audita philosophiae notio. 13 Pingendi atque sculpendi artes felicioribus dumtaxat temporibus apud graecos excelluerunt, earumque auctores fere omnes noti sunt. Quod si recentioribus archaeologis fidem adhibemus, Italia jam sua habebat politioris cultus monuJl) Voltaire summam antiquitatem Ezour Vedam tribuit tum in opere Philosophie de ί histoire, cap. 17. tum in Défense de mon oncle, cap. 12. adeo ut scribere non dubi­ tet : On ne peut pas douter qu' il n ait été écrit avant ΐ expédition (T Alexandre dans les Indes. Cf. etiam Ezour Vedam ou ancien commentaire du Vedam traduit du sanscretan par un brame. Yverdun 1788. tom. I. Observations préliminaires, pag. 152 et seqq. Nuper vero demonstravit Ellis, sodalis collegii Madras, Ezour Vedam opus esse conscriptum a Patre Roberto De No­ bilibus Soc. Jesu anno 1621; cujus auto­ graphum ipsemet diligenter evolvit in Indiis, ubi asservabatur in antiquo jesuitarum collegio. Exaratum autem est lingua sanscritica, quam P. De Nobilibus optime callebat, ut viam sterneret Indis faciliorem ad’ chrislianam fidem amplectendam. Dis­ sertatio D. Eliis inserta est vol. XIV. Re­ searches astatic. Cf. The brilish catho­ lic colonial quarterly intelligencer, n. 2. pag. 161. art. Robertas De Nobilibus and Perrone, Praelectiones theolog. V. his Ezour Vedam, London 1834. Animad­ vertendum tamen est, longe ante ejusmodi anglorum perlustrationem notum fuisse ca­ tholicis Ezour Vedam apocryphum opus fuisse. In opere enim: Codices mss. indicis bibliothecae de Propaganda, dicitur : Hoc opus est apocryphum. Sonne rat, vol. Π. pag. 41. liv. 3. jam suo tempore scribebat: nL1 Ezour Vedam est un livre de contro­ verse, écrit à Manilipatain par un missionaire. . . C’est à tort que M. de Voltaire cl quelques autres donnèrent à ce livre une importance qu’il ne mérite pas.“ n) Dixi juxta communiorem sententiam, nam Frerel in Mémoires des inscriptions etc. tom. V. pag. 311 et seqq. contendit 1°. Cadmum Moyse annis 103 antiquiorem esse; 2°. graecos characteres seu litteras proprias habuisse, quum Cadmus ad eos detulit characteres phoenicios, quos suis substituerunt. (Vid. ibid. pag. 615.) 13) Vid. Diogenes Laért. in prooemio, seg. 12 et 13. tî fl tl I SHF c .. Λ z it K j j . t il Hj ll w I ' t 82 menta, cum vix e barbariei sinu Graecia emergere incipiebat. u Unde fa­ ctum est, ut procul missis mythologicis omnibus antiquis narrationibus, qui historiam veterem scribere aggrediuntur, a detectis nuper in Etruria praeser­ tim monumentis initia ducant, in iisque fundamenta jaciant. Haec autem mo­ numenta longe recentiora sunt, et in eam epocbam incidunt, qua homines post phalegicam dispersionem in exiguas primum societates coaluerunt. ,s Jam vero si hominis creatio per tot annorum myriades, quot fabulabantur in­ creduli, supra Moysem altius conscenderet, undenam factum est, ut hominum ingenium incultum prorsus tanto temporis spatio contra ipsius naturam per­ stiterit? 215. VI. Consonant demum ipsae observationes geologicae, prout osten­ dunt commemorati Cuvier, De Luc, Brocchi etc., ex quibus constat vel nuspiam hactenus reperta ossa fossilia humana, vel si quae novissimis tempori­ bus reperta perhibentur l6, si vere fossilia dici debent, certe rarissima esse. Sic neque instrumenta vel metallica vel lapidea vel alterius cujuscumque na­ turae ab hominibus fabrefacta et elaborata reperiuntur in locis et adjunctis, quae nimiam antiquitatem ostendant. Unde sequi videtur, non modo huma­ num genus epocha a Moyse indicata antiquius non esse, sed fortasse etiam tempore diluvii noëtici non ita dispersum fuisse, nec ita multiplicatum, ut multi putant.17 216. Reliqua praetermitto, ne in re non dubia argumentis uti videar non necessariis, cum ex dictis facile constet, frustra incredulos laborasse ad ostendendum genus humanum ex historicis documentis antiquius esse epocha a Moyse constituta.18 ”) Sic inter ceteros sentiant Clavier, Histoire des premiers temps de la Grèce, .Discours prélimin. ac inter nostros i talos, Melch. Deifico, DelC antica numismatica della cittù di Atri etc. pag. 11. Napoli 1826 ; quae opinio magis invaluit ex quo tot mo­ numenta eiibdiuntur ex Etruriae regalis ve­ teri provincia apud Vetulonienses, populonienses, tarquinienses, vuleienses ac caeretes praesertim. Haec tamen omnia nondum ita sunt certa, ut non de ipsis inter se cer­ tent archaeologi. ”) Deifico, op. cit. ,6) Cf. Discours sur les révolutions du Globe, Paris, vel ejusdem operis versio Italica cum nolis Ignatii Paradisi, Floren­ tiae 1S28, tom. I- §- 201 et seqq. ; De Luc, Lettres physiques; Brocchi, op. cit. Introduzione, pag. 36 et seqq. Fossile porro dicitur, quod sub terrestribus, ut vocant, stratis fossum est. Circa haec fossilia hu­ mana, seu ut vocant anthropolitas, vide quae cl. Cam. Ranzani, Elementi di Zoolotjia, tom. IL Bologna 1821, scripsit in prolixa adnotatione addenda ad hominis ar­ ticulum, pag. "20 et seqq., ubi accurate ex­ pendit, quae a geologis de ejusmodi ossi­ bus fossilibus reperta dicuntur, et judicia, quae ab ipsis lata sunt. ”) Inter ceteros ita censent auctores angli Historiae universalis, tom. I. 1S) Etsi, ut ex dictis patet, vix quidquam omnino his indigeamus, animadvertendum tamen est, posse etiam quemque catholicum sequi chronologiam LXX vel textus Sama­ ritani; adeoque tam licet, salva fide, ponere circiter 4000 annos inter Adamum et aeram christianam, quam 4891 cum P.Tourneminc, vel 5199 cum Eusebio caes., Beda et martyrologio romano, vel etiam 5504 cum ec- 83 DIFFICULTATES. 217. I. Obj. 1. Chaldaei jam ab Alexandri aetate, teste Diodoro siculo19, astronomicas observationes servabant quadringentorum septuaginta duorum annorum millium. 2. Herodotus praeterea refert, se accepisse a sacerdotibus aegypliis, a primo ipsorum rege Vulcano 330 reges regnasse usque ad Moerim, qui juxta illos regnabat anno 1350. ante natum Christum et usque ad Setum alios 341 regnasse per annos 11,340; eosdemque ei ostendisse 345 lignea simulacra, imagines prae se ferentia totidem pontificum, qui a patre in filium alter alteri successerant; addebant tanto illo temporis spatio bis solem ortum esse ad occidentem, bis invicem ad orientem occidisse20; qui­ bus si accedant observationes astronomicae indorum atque sinensium, tantum non confecta res erit. 21 Haec autem confirmantur ex zodiacis et planisphaerio non ita pridem detectis in templis Tentyrae atque Latopolis (Esne), ex quibus patet juxta regulas praecessionis aequinoctiorum a. duodecim ferme an­ norum millibus ea exsculpta fuisse. 22 Ergo. 218. Resp. ad 1. et 2. D. Ea referunt memorati historici mendacibus narratiunculis decepti, C. veridicis ducti, AT. Ad observationes enim astro­ nomicas Chaldaeorum quod spectat, quaeque ad nos pervenerunt, Laplace ostendit, eas octingentis annis non excedere aeram Christianam23, neque an­ tiquiorem esse astronomiam aegyptiorum. Quae de ortu et occasu solis ipsi retulerunt, satis ostendunt, quanta fuerit veterum aegyptiorum scientia. In­ dorum vero tabulas recentiores adhuc esse, ac ipso Ptolomaeo posteriores idem cl. astronomus evincit. 21 Delambre autem longe probabilius censet clesia alexandrina, 5508 cum Theophilo antiocheno et Chron. alex., 5510 cum ecclesia constantinopolitana, 5604 cum Clem. alex., 5800 cum Lactantio, 6972 cum P. Pezron, 6000 cum s. Cypriano, 6004 cum Isaaco Vossio, 6011 cum s. Juliano Toletano, vel 6311 cum Onuphrio Panvinio, adeoque, si revera tantam humani generis antiquitatem certa monumenta demonstrarent, nil *inde religio et sacrorum codicum auctoritas de­ trimenti caperet. ”) Hiblioth. lib. II. pag. 118. edit. Laur. Rhodmani, Hanov. 1604. w) Hcrodot. lib. II. pag. 55 et pag. 64. edit. Henr. Slephani 1566. ”) Glirum est quantum tribuat aslronomicis observationibus indorum, sinensium etc. Bailly in suo Traité de Γ astronomie indienne et orientale, in 4. Paris 1787. Cf. Discours préliminaire, pag. 110 et suiv., 129 et suiv., 140 etc.; ast non leviter va­ pulat a Delambre, quem inferius proferemus. 22) Nomine praecessionis aequinoctio­ rum venit motus pene insensibilis, quem habent stellae fixae ex oriente in occiden­ tem , cujusque circulus completur spatio 25,960 annorum. 23) Exposition du système du monde, liv. V. chap. 1. pag. 291; cf. Cuvier, Dis­ cours sur les révolutions du globe, §. 281 -293, §. 320-326. 24 ) Ibid. pag. 294. ubi rejicit assertiones Bailly, suppresso tamen ejus nomine. Sic Delambre, Histoire de Γ astronomie an­ cienne, Paris. 1817, liv. 1. chap. 1. pag. 11 et suiv., ubi, prolatis ineptissimis astronoinicisaegyptiorumdoctrinis, concludit: Tout ce que nous avons ιΐ ailleurs de V astro­ nomie des Egyptiens ne prouve que V igno­ rance de ces prêtres si vantés. Quod con­ firmât cap. 6. ubi agit de Manethone, et ri- il ;v I Ί 84 L I c · I ■ sinenses mutuatos esse suam doctrinam astronomicam ab indis primo, deinde vero a mahumedanis. 25 Hoc porro certum est, omnes antiquas observationes, ipsis latentibus, periisse, ncc nisi anno 104. ante Christum Sse - Ma-Tssien nonnulla documenta ac praecepta collegisse ad metiendum planetarum motum et ad eclipses determinandas. 26 Unde nec demonstratur necessitas confu­ giendi cum Montucla vel cum P. Tournemine ad diversas clironologias versionis alexandrinae aut codicis Samaritani, ut rationem reddamus observatio­ num sinensium, quae factae perhibentur tum sub Fo-IIi, anno 2858 ante Chr., tum anno 2608. sub Iloang-Ti, ac praesertim eclipsis, quae contigisse fertur anno 2159. juxta P. Mailla vel anno 2155. juxta P. Gaubil, quae cum ab astronomis oscitantibus vel indoctis Hi et Ilo praenunciata non fuerit, ipsi ab imperatore Tchong-Kang, misso contra eos exercitu, capite damnati di­ cuntur. Quae certe omnia vel fabulosa vel saltem valde incerta sunt. 27 Idem praeterea Delambre ostendit, omnes recensitos populos adhuc in infantia scien­ tiae astronomicae versari, nec nisi dementares aliquot atque imperfectas illius notiones habuisse, vel etiam adhuc habere, quae nec scientiae nomen merentur.28 219. Ilis positis, ad testimonium Diodori siculi reponimus, ipsum fortasse numeris illis designasse quosdam Chaldaeorum cyclos, quos Saros, N&ros et Sossos vocabant. 29 220. Observationes Chaldaeorum, prolatae a Ptolomaeo, sunt decem observationes eclipsium satis ineptae, nec antiquiores anno 271. ante Christum.30 221. De aenigmatica mysterioque plena narratione sibi invicem contra­ dicentium aegyptiorum dicimus, nondum liquido inter doctos constare, quid sibi per illam voluerint; alii enim aliter eam interpretantur, seu potius divi­ nare contendunt. Aliqui suspicantur, eam non fuisse nisi sacerdotum illorum sycophantiam, quod quidem mihi omnibus perpensis vehementer probatur. 31 Saltem ex parte fabulosa est. del de conatibus Bailly. Cf. cliam Cuvier, lib. cit. §.257 — 280, §.306—319. dû sans doute apercevoir lui-même." Cf. quoque Discours prélim. pag. 17. *) Cf. Laplace, Exposition etc. liv. V. “) Dclambre, op. cit. liv. II. chap. 1. chap. 1. pag. 291. pag. 398. Laplace, ibid. Quarum tres lunae «) Cf. Gerdil, Saggio d' istruz,. teolog- eclipses praecipuae sunt, quaeque a babyDe Deo creatore. Cinesi. lonensibus observatae sunt anno 619. et 720. arde aeram Christianam. Cf. etiam DcM) Delambre, loc. cit. pag. 350 et suiv. lambre, op. cit. lib. L chap. 1. pag. 4. ■**) Sic enim loquitur Delambre, loc. cit. M) Ibid. chap. 2 et suiv. ubi pag. 400, loquens de historia astronomiae indorum pag. 11 :· «Hérodote avait appris d’eux (des Bailly, sic scribit de hoc auctore: «Quelque­ prêtres égyptiens) que le soleil avait changé fois, et surtout dans ce dernier ouvrage, quatre fois les points de son lever, qui il s’appuie sur une masse imposante de étaient devenus ceux de son coucher; ou calculs, dissimulant avec soin tout ce qui Hérodote ne les a pas compris, ou ils pourrait nuire à sa cause, ainsi que les ob­ étaient des hâbleurs ignorants, ou bien ils jections qu' on pourrait lui faire et qu' il a se sont moqués d'Hérodote." I r 85 222. Inter eos, qui definire conati sunt epocham zodiacorum et planisphaerii tentyrensis, tot sententiae quot capita. Planisphaeriurn Lutetiam de­ latum accurato examinavit Delambre, qui decernere non dubitavit illud Ale­ xandro M. posterius esse, et praesertim cl. Biot, qui ex accuratis mensuris et calculis deduxit, illud exhibere coeli formam seu statum, prout erat a septingentis ante Christum annis, addit tamen illud post aeram Christianam constructum esse. Et revera, quaecumque coeli forma seu status ab his mo­ numentis referatur, non ideo sequitur ea tempore statui illi respondente con­ structa esse; uti, si picta tabula referat antiquum alicujus urbis vel regionis statum, non idcirco illo tempore picta fuit. Verum hae disquisitiones fere inutiles sunt. Architectura enim et sculpta vel picta signa ostendunt ad epocham non valde remotam pertinere templa Tentyrae et Latopolis. Tem­ pli Tentyrae, ubi erat planisphaeriurn, porticus in qua adhuc zodiacus super­ est, sacra erat Saluti Tiberii, ut docet graeca inscriptio. In minori templo Latopolis (quod jactabant aedificatum saltem anno 2700. vel 3000. ante Chri­ stum) adest columna sculpta et picta (et quidem eo stylo, quo proximus zo­ diacus) anno X. Antonini, seu anno 140. aerae Christianae. Praeterea divisio illa zodiaci, quam putabant solstitium indicaro, nullam cum eo relationem habet. Arca cadaveris juvenis defuncti anno XIX. Trajani seu 126. aerae nostrae, prae se fert zodiacum cum distributione signorum ut in templo Ten­ tyrae. 32 Quae omnia argumento sunt invictissimo inepta prorsus esse, quae increduli non ita pridem exinde contra revelationem intorquebant, classicum3î) Cf. Biol, Recherches sur plusieurs points de Γ astronomie égyptienne , Paris 1823. Avant-propos, pag. 36 cl suiv., ubi inter cetera scribit : ..Pendant l’impression de 1’ ouvrage que je soumets ici au public, deux savants distingués, M. Champollion le jeune et M. Letronne, ont, par des dé­ couvertes fort diverses, jeté une lumière toute nouvelle sur l’époque véritable à la­ quelle ont été faites les sculptures astrono­ miques de Denderah et de Latopolis. . . . M. Champollion.... a trouvé qu’il (C al­ phabet hiéroglyphique) reproduisait les ti­ tres et les noms de plusieurs empereurs romains, tels que César, Tibère, Domitien, Claude etc. Il a cru même reconnaître sur le contour extérieur du zodiaque circulaire de Denderah, le mot autocrator, exprimé dans ce genre de caractères; ce qui établi­ rait que ce monument a été sculpté sous la domination romaine. Le travail de M. Letronne, quoique conduisant â des résul­ tats équivalents, est fondé sur des preuves d'une nature toute différente. Il repose sur la discussion des inscriptions grecques trou­ vées en Egypte, et dont quelques-unes étaient sculptées sur les temples mêmes de Denderah et de Latopolis.u Ast praestat consulere integrum opus, in quo confutat praesertim Fourier, qui antiquissimam epo­ cham his monumentis assignat. Cf. insu­ per Letronne, Recherches etc. pag. 180 et in Observations etc. pag. 30; Cuvier loc. cit. §. 335 — 385. Legi etiam possunt D. Tesla dissertatio, cui titulus: 11 zodiaco di Dendera illustrato, Roma et Genova 1822; Gusman S. J., Stigli antichi zodiaci d' Eyitto, traduz. dal tedesco, Venez. 1802. cum addition, traductoris; Polzobul S. J., Recherches sur Γ antiquité du zodiaque de Denderah etc.; Brocchi, Biblioteca italiana, tom. XVIII. pag. 338; Correspond, asironom. du baron de Zach, vol. VI. n. 5. ubi legitur epistola D. Riccardi cum notis ejusdem baronis de Zach. 86 que canebant, quasi triumphum adversus mosaicam historiam retulissent. Quam miseri sunt, ingeminare prorsus juvat, incredulorum conatus ! 33 223. Π. Obj. Impossibile est tam angusto temporis spatio, quale ab Adam seu potius a Noe ad nos usque fluxisse supponitur, adeo multiplicari homines potuisse, ut universum terrarum orbem occupaverint; ergo. 224. Resp. Seg. Etenim Eulerus inito calculo ostendit, quod si homi­ nes a diluvio vel a creatione singulis annis (prout tunc temporis fieri pote­ rat) per decimam sextam partem multiplicati fuissent, sola quadringentorum annorum periodo integer eorum numerus excedere debuisset ingentem sum­ mam centum sexaginta sex mille, sexcentum sex decies centena millium, ad quam multitudinem continendam alendamque non sufficeret totius terraquei orbis amplitudo34; cujus quidem calculi veritas confirmatur ex facto multi­ plicationis israelitarum in Aegypto. 35 225. III. Obj. Nullum saltem est argumentum, quod ex artium et scientiarum ortu et progressu eruitur ad adstruendam generis humani novi­ tatem. Fieri enim potuit, ut ob diversas nobisque incognitas vicissitudines vel generales cataclysmos oblivione penitus obrutae fuerint, ac denuo postea ac pluries inventae36; ergo. 226. Resp. Neg. antec. Ad probat, vero animadverto: 1°. hic non agi Aegyptiaca monumenta, quae hac potissimum aetate eruditi viri illustrarunt, chronologiae mosaicae non modo non ad­ versari, sed mirum in modum cum eadem conspirare, novissime ostendit ct Hippoly­ tus Rosellini, in ingenti opere, cui titulum inscripsit: .>1 monumenti delT Egi Ito e della Nubia, disegnali dalla spedizione scienliiico-leUeraria toscana in Egilio, distribuiti in ordine di materia, interpretati ed illustrati parte L Monumenti storici, tom. I. Pisa 1832; tom. II. Pisa 1833. Omissis porro, quae eruditus archacologus scribit tom. I. capp. 4, 5, 7. etc. hanc ejus conclusionem legimus, tom. II. cap. 4. §. 2- pag. 83 : »Sarebbe in vero diflicile desiderare un migliorc accordo fra la cronologia sacra e quella della storia di Egiito.·* Hoc opus, quod nondum absolutum est, plurimam lu­ cem in omnibus, quae ad religionem spe­ ctant, aifundit remotissimae illi antiquitati. »‘) Euler, tom. I. Introduci, exempt 3. cap. 4. De qualitatibus exponentibus et loyarithmis, tum exempt 4. Ducentos quindecim annos in Acgy- pto degit Jacobi familia juxta eruditiores chronologos; ita tamen propagata est, ut in exitu israelitarum ex Aegypto sexcenta et amplius hominum millia fuisse referantur, et ea quidem bellicae tantum juventutis, demptis nempe mulieribus, pueris et seni­ bus, quibas per sexum aut per aetatem arma tractare minime licebat, immo et Levitarum viginti duobus millibus, ad mini­ sterium custodiamque excubantium. Dixi 215 annos; nam annos 430 peregrinationis hcbracorum, de quibus Galat. III. 17. eru­ ditiores chronologi non ad servitutem illo­ rum in Aegypto referunt, sed a promissione repetunt facta Abrahamo Gen. XII. secun­ dum quam slalim a Charan egressus in Chananaeam commigravit. Cf. Joann. Bapl. Ricciolii S. J. Chronoloyia reformata, Bo­ noniae 1669. tom. I. lib. VI. cap. 6. conci. 6. pag. 259 et seqq.; vid. etiam Petav. De doctrina temp. tom. II. lib. IX. cap. 25. An tv. 1703. M) Bailly, Hist. etc. Celsus apud Origenem, lib. I. n. 20. •I 87 •I de possibilitate, sed de facto; ostendant proinde adversarii monumentis certis tum illas vicissitudines, tum generales illos cataclysmos reipsa locum habuisse, alioquin nullam vim habet proposita difficultas. Porro nonnisi unum univer­ salem cataclysmum memorant omnium gentium annales, quem nec antiquissi­ mum jactant. Animadverto 2°. nonnullas artes tantae necessitatis esse ac in usu quotidiano positas, ut data etiam qualicumque vicissitudine, numquam possint obliterari. In quacumque propterea hypothesi, nisi universum huma­ num genus perierit, non amplius opus esset ejus, qui vel aratrum inveniret, vel qui nos artem fabrilem doceret, vel qui vitem ostenderet; neque amplius in deorum album referretur, qui nos de litterarum usu instrueret37 Sed haec satis sunto. 37) Cf. Brocchi, Conchiolotjia fossile etc. Introduzione, pag. 39 et seq., ubi ab- ♦ <4 surdam adversariorum hypothesim abunde confutat. J V <’·.Ί > I ; Wf PARS III D E 227. Perfecerat operis sui partes omnes, quum sese Deus ad hominem condendum convertit, perinde ac si antea domum exstruere atque exornare voluisset; illius enim causa facta sunt omnia, ut scilicet eorum omnium et usu et contemplatione frueretur; atque hic voluti per gradus ad Dei noti­ tiam, admirationem, amorem denique ac praedicationem assurgeret.1 ’) Communis ac recepta catholicorum sententia e sacris litteris deprompta haec est, Deum hoc universum ad gloriae suae manifestationem condidisse. Dicitur enim Prov. XVI. 4: Universa propter semetipsum operatus est Dominus.... Attamen ex rccentioribus Kantius autumat Deum, in constituendo summo mundi creati fine, na­ turarum tantum intelligcntium habuisse ratio­ nem. Vid. Krilik der prakt. Vernunft seu Critica rationis practicae, pag. 235 et seqq.·, Jirit. der Urtheilskr. seu Critica facultatis judicandi, pag. 338 et seqq., 421 et seqq. In eandem sententiam concesserunt Chr. Wil. Snell, Drei Ab handlung en etc. seu Tractatus 1res de materia philoso­ phiae, tract. 2. De optimism», Lips. 1796; Jacobi, Allg. Religion, seu Religio gene­ ralis, pag. 416 et seqq.; Ammon, Summa theol. christ, pag. 231 et seqq.; Wcgscheider, Inst. theol. §. 96Horum potius protestandum et rationa­ listarum vestigiis quam catholicorum insi­ stere maluit Georg. Hermes, qui praeser­ tim in Introduci, philosophica, Monast. 1819. qu. 2. §. 71. pag. 470. repudiata uti absurda communi theologorum sententia, qui affirmant Deum gloriam suam in crea­ tione rerum veluti finem ultimum habuisse, post plura salis obscure disputata concludit: . Deus itaque creavit hominem propter ho­ minem, et quidem ad ejus felicitatem; nam Deus, ut ens moraliler perfectum et bonum non potuit ei male, sed unice bene velle. Dixi: et quidem ad ejus felicitatem, hoc est, non ad sensibilem felicitatem, nam frui­ tio sensibilis non habet valorem immutabi­ lem pro ente rationali-sensibili, et numquam erit eo digna, sed ad felicitatem, quae ori­ tur ex convenientia moraliter libere acqui­ sita. Cetera omnia super terram non pos­ sumus admittere nisi propter hominem facta esse. Homo igitur erit inter omnes creatu­ ras unicum ens, propter quod Deus hunc mundum condidit.*· Verum haec doctrina, praeterquam quod idcntica est cum Kantii ceterorumque rationalistarum placitis, quae ducunt ad oplimismum. ut patet ex Wegscheider loc. cit. exinde oritur, quod non bene dignoscuntur 228. Quidquid ad philosophiae ac sacrarum litterarum professores spe­ ctat, omnino omittimus ; quidquid est theologi, in postrema hac tractatus parte, diversi lines, qui simul confunduntur. In­ terdum enim finis nomine intclligilur id, cujus obtinendi gratia eligitur medium, cl a scholasticis dicitur finis cujus; interdum venit causa finalis, eo quod participet ra­ tionem causae, quae importat influxum in existentiam alterius (vid. Suarez, Metaph. disp. 12. sed. 3. n. 3.); rursus finis usurpa­ tur pro ea ratione aliquid volendi, quae no­ men finis habet, quatenus est aliquod bo­ num per se appetibile, sed praescindit ab eo, quod hoc bonum possideatur vel desi­ deretur, et passim dicitur finis quia. Prae­ terea finis usurpatur pro subjecto, cui vo­ lumus aliquod sive bonum sive malum; at­ que hic dicitur finis cui; qui rursum in duos distinguitur, ultimum et non ultimum sive proximum. Insuper finis id etiam di­ citur, quod alicui volumus; atque hic ap­ pellatur finis qui. Tandem finis vocatur possessio boni, quod intendebatur; atque hic audit finis quo. His positis: 1°. Finis creationis mundi per modum causae a Deo, vel rcalitcr vel per nostrum cogitandi modum a Deo di­ stinctae, nullus esse potest (Cf. s. August. De Genes, coni. Munich. cap. 2· pag. 316. et in libro Ouaest. 83. qu. 28. pag. 211, el s. Thom. part. I. qu. 19. a. 5.). 2°. Finis creationis mundi per modum rationis, qua Deus ex nostro intelligendi modo illam voluit; est divina bonitas (cf. s. Aug. De Gen. ad lit. lib. I. cap. 7. n. 13. coi. 121, el De civ. Dei, lib. XI. cap. 21. col. 288; nec non s. Thom. part. I. qu. 44. art. 4, et Contra gentes, lib. II. cap. 35. et alibi passim; Vasqucz in I. part, disp.82. cap. 2 et seqq.). 3°. Deus in creatione mundi ha­ buit pro fine cui omnium ultimo gloriam suam, id est, cognitionem divinarum per­ fectionum, ex qua creaturae intelligentes in Dei laudem assurgunt, quae est notio pro­ pria hujus nominis, juxta s. Thom. II. 2. qu. 132. art. 1. Quod expresse declaratur Isai. XLIII. 7: Deui. XXVI. 19; Ezech. XXVIII. 22; Prov. loc. cil. Ps. XVIII; Ba­ ruch. III. 35; Apoc. I. 8 etc. 4°. Deus in constructione hujus terrae et omnium bru­ torum animalium, quae, in ipsa sunt, habuit homines pro fine immediato, ut Scripturae aperte declarant, Psal. CXIII; Psal. VIII; Gen. I. 26, 28. (Cf. Suarez, De oper. sex dier. lib. III. cap. 17. n. 13 et seqq.; Pallavicini, Del bene, lib. II. cap. 2 et seqq.) Haec enucleatius exponenda erant ad­ versus eos, quos omnia permiscere juvat, ut absurda quaeque obtrudant, ex quibus deinde pessimae consecutiones deducuntur, ut videbimus disserendo adversus Bayle, ubi de aeternitate poenarum, quae neces­ sariam habet cum hic dictis connexionem. Videsis Andr. Spagni. S. J. Diss. de mun­ do, prop. 9. sect. 1 et seqq. Romae 1770. Celerum, cum agatur de re summi mo­ menti, nempe de ultimo fine hominis ct totius universi, praestat unum vel alterum ex s. Thoma depromere argumentum, quo ostendatur adversus G. Hermes, Deum de­ buisse omnino hominem propter se creare, nec alium in hoc sibi finem praestituere potuisse, sic tamen ut in hoc ipso non commodum proprium, sed bonum nostrum respexerit. Sic igitur loquitur s. Doctor, Contra gentes, lib. II. cap. 25: «Finis di­ vinae voluntatis non potest esse nisi ejus bonitas; non autem agit propter hunc finem producendum in esse ... cum bonitas ejus sit aeterna et immutabilis, ita quod ei ni­ hil accrescere potest; nec etiam potest dici, quod propter ejus meliorationem Deus agat; nec etiam agit propter hunc finem acqui­ rendum sibi; ipse enim est sua bonitas. Restat igitur, quod agat propter finem, in quantum effectum producit ad participatio­ nem finis." Nempe quia in hoc ipso Dei bonitas cactcraeque perfectiones exterius ma­ nifestantur atque extrinseca ejus gloria elu­ cescit. Rursum ib. 1. I. c. 93. Deus nobis non benefacit, »ut sibi exinde aliquid ac­ crescat, sed quia ipsum communicare est sibi conveniens, ut fonti bonitatis. Dare autem, non propter aliquod commodum ex datione cxpeclalum, sed propter ipsam bo­ nitatem et convenientiam dationis, est actus liberalilatis." Cf. praeterea in locis cit. Sane, ut inquit P. Rogaccius S. J. in 90 H ubi de homine disserimus, nos consectabimur, no longius, quam par est, di­ sputatio discurrat. Ut igitur praestitutis finibus contineantur, quae de ho­ mine disceptari solent, de ejusdem in primis creatione, felicitate et gratia, seu gratuita elevatione; de ipsius deinceps lapsu, et peccati originalis pro­ pagatione et effectibus: de futura demum pro meritis hominis sorte ac resur­ rectione ex ordine agemus. Atque hac porro ratione, quae potiora sunt ac scitu maxime necessaria, complectimur pro diverso hominis statu ac multiplici conditione. DE HOMINIS CREATIONE. 229. Du o potissimum errores adversantur mosaicae creationis historiae. Alter eorum est, qui hominem a Deo, saltem immediate, creatum negant, sed vel ab terrae ipsius foecunditate, vel ab ovo, vel limo sicut ranae ex Nilo eum prodiisse affirmant. 1 Nullum fere argumentum est, quo magis increduli opere Unius necessarii, part. I. cap. 25.: /Ullane liberalior esse potest ac beneficen­ tior voluntas, seu lucis erga hominem coc­ cum, quam si illum spectatorem suae pul­ chritudinis cupiat, seu fontis erga siti con­ fectum, quam si ad gustandos suos latices eum provocet?· Pessime igitur philosophatur Hermes dum ex communi hac theologorum saniorumque philosophorum doctrina philautiam et vanam gloriam in Deo consequi affirmat. Nam quod Deus opera sua ultimo atque absolute ad suam gloriam debeat referre, id ab intrinseco et ex natura rei dimanat, propter infinitam perfectionem et eminen­ tiam Dei qui ipse sibi finis esse debet, et in quem omnia ut in finem necessario de­ bet ordinare. Cum summum bonum no­ strum in hac ipsa summa Dei gloria silum sit, nimirum in eo cognoscendo, laudando atque amando, hinc gloria Dei et commo­ dum nostrum amice simul consistunt. Cf. Lcssium, De perfectionibus divinis, lib. XIV. De ultimo fine, praesertim cap. 3. rem totam fuse ac solide enucleantem. ‘) Neeldham et BulTon negant, saltem immediate a Deo hominem conditum esse, sed prudiisse affirmant ex particulis vel es­ sentiis, ut vocant, organisatricibus aut vi vegetativa, quibus Deus naturam ditavit. Cf. Spalanzani, Osserva-zioni microscopiche etc. tom. II. Milano 1826. Aristoteles modo emittit hypothesin de humano genere numquam coopto; modu eam vocat πίσηρ, per­ suasionem. Denique lib. ΙΠ. De generat, anim. concludit: » Quare et de hominum ac quadrupedum ortu non absurde quis con­ jiciat, si olim ex terra editi sunt, id duorum modorum altero evenisse, aut ut ex verme, ω» Ιζ ακώληκοί, primum existeront, aut ex ovis, in ώώρ, ederentur.* Expositis autem his modis, ait: -Quare, si quid initium exislendi animantibus fuit, in altero de duo­ bus istis modis contigisse manifestum est.* Ori uiv ούν ibr«p ήν τκ αρχή τήί γενέπάσι roi? Siàoit, εύλογον δυεΐν τούτων είναι τήν iripav, φανερόν. Vid. edit. Pa­ ris. 1629. tom. I. part. all. pag. 1113. Ali­ qua tamen venia dignus est, utpotc revela­ tione destitutus, si ita desipuit. At nulla venia digni sunt recentiores illi, qui, ut re­ velationem abjicerent, nihilo minus desipue­ runt circa hominis originem, quorum alii ex ovo, vel putredine, vel mari, vel pisci­ bus ortum eum autumarunt; alii infinitam successionem admiserunt, quos vel recen­ sere inane omnino opus esset. 91 et athei distineantur, quam istud de antbropogonia seu hominis origine: circa quam, quidquid absurdi ac ridiculi aegri somniis excogitari potest, commenti sunt. His accedunt rationalistae ac neoterici biblici, qni in mosaic* anthro­ pogonia non agnoscunt nisi mythum, ac Moysem propterca primum mytho· yraphum appellare non verentur. 2 Alter error eorum est, qui autumant ante Adam alios homines fuisse conditos, qui propterca praeadamitae audiunt. Hujus erroris instaurator fuit Isaacus La Peyrere 3 c Calvini disciplina, qui tamen ad meliorem postea frugem revocatus errorem hunc una cum haeresi calviniana ejeravit. Parum ab hoc errore abludunt ii, qui censent non omnes homines ab eodem parente progenitos esse, sed contendunt in qualibet mundi plaga suos fuisse aborigènes, qui specie distinguerentur, a quibus diversae hominum gentes prodierunt. 4 Ad ejusmodi errores convellendos sit 41 l rt l· i'rt PROPOSITIO I. Primi parentes immediate a Deo conditi sunt. 230. Dum immediate a Deo conditos progenitores asserimus, non solum de anima, sed etiam de corpore propositionem hujusmodi intelligi volumus, seu de toto homine. Rursum, dum dicimus hominem etiam quoad corpus, id affirmamus ad excludendum memoratum incredulorum errorem, qui hominem repetunt ex causa immediata naturali; nec enim propositum nobis est manus miscere cum scholasticis illis, qui opinati sunt, Deum ministerio angelorum usum esse ad protoparentis corpus e terrae limo plasmandum 1, cui ipse po­ stea vitam et animam communicavit2 atque indidit. Itaque primo sensu 2) Ila Wcgsch. §. 98. n. a. pag. 321. 3) In op. Praeadamitae, vet exerci­ tatio exegetica in Epist. ad Rom. V. 12 el seqq. in 4. Lugd. 1655, quem nonnulli alii in eadem sententia praecesserunt, quos recenset Calovius in System, locor, theol. tom. III. pag. 1041, nec non von Irwing, Heber den Ursprung etc. seu De origine cognitionis veritatis et scientiarum, Berolim 1781. 4) Telliamed seu de Maillet in op. De origine mundi, pag. 201. affirmat aegyptios, indos etc. seu viginti populos docere ho­ mines indigenas et aborigènes fungorum adinstar e terra prodiisse. Alibi asserit pi­ sces in homines mutatos, praesertim in re­ gionibus seplemlrionalibus. Sublimis sane philosophia! Alio sensu aborigènes admi­ serunt Carli, Fabroni et Aloys. Bossi, Dell' istoria d' Italia antica e moderna, Milano 1819. Sed de his postea. *) Cf. Cornel, a Lapide in hunc locum. Similia habet Philo, De opif. mundi. Ast s. Basil, liexaem. hom.IX, Ambr. Hexaëm. lib. VI. cap. 7. n. 40, s. Aug. De Genesi ad lit. lib. IX. cap. 15, Theodoret. In Gen. qu. 19. angelos excludunt. Nonnulli contendunt distinguendum esse principium vitale ab anima, atque ab apostolo tres homini paries tribui σώμα corpus, ψυχρ»' vitam animalem, et rtvtvya vitam spiritualem, rationem, I. Cor. XV, 44 cl seqq. Coll. II. 14; I. Thess. V. 23; Hebr. IV. 12. Veteres philosophos distinctionem instituisse inter animum et animam certum esi, ut testatur Cicero, tum alibi, tum Tuseul. IV. 5, quos imitatus Josephus, Archaeol. lib. I. cap. 1/num. 2: 'EnAaotv, in- 11 * i* fi •il If) • i' F ii I ΐΓϊ*> i 2' 1 1 » ■:? 92 sumpta propositio ad fidem spectat, ut patet ex superius recitato docroto con­ cilii lateranensis IV. 231. En autem quomodo ejusmodi veritatem evincimus revelatione duce: Gen. II. 7. aperte traditur, jam conditis omnibus animalibus, Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Deus proinde totum hominem condidit, por sc enim corpus e limo terrae formavit, animam vero per inspirationem indidit. 232. Et haec quidem de mare. De feminae autem formatione et ortu legimus ibid. II. 21: Immisit Dominus soporem in Adam ; cumque obdormissct, tulit unam de costis ejus et aedificavit eam in mulierem. Si haec porro in sensu historico ac litterali intelligantur, satis superque perhibent utrum­ que protoplastam a Deo ipso formatum et conditum fuisse; jam vero prout jacent, accipienda ea verba esse, ipse contextus, sensus traditionalis hebraeorum et ceterorum librorum sacrorum irrefragabilis auctoritas ostendunt. 233. Ac in primis contextus id postulat. Nisi enim litteralis sensus < ratio habeatur, cum iis verbis nullo pacto cohaerent quae sequuntur; vix enim Adam expergefactus a sopore suo Devam conspexerat, dum in illas voces erupit: Hoc nunc os cx ossibus meis et caro de carne mea: haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. 3 Ad haec porro verba alludit apertis­ sime apostolus I. Cor. XI. 8. ubi ait: Non enim vir e.r muliere est, sed mu­ lier ex viro.4 Cf. I. Tim. II. 13. Neque judaei, si fabulatores nonnullos excipias rabbinos, ab eodem sensu umquam recesserunt. 5 Quod spectat ad veteres ecclesiae patres, supervacaneum est ipsos singillatim recensere, cum una omnium sententia sit, formationem Hevae ex latere Adam dormientis fuisse typum ecclesiae ex latere Christi Domini in cruce mortui efformatae. 234. Hinc, ipsis adversariis fatentibus, ex hoc veluti fonte pervulgati . sunt ac recepti apud orientales mythi de feminae formatione, mosaicac histo­ riae affines, praesertim apud populos Asiae superioris6; nec desunt hujus i i I 1 < 1 r ’ opp. Paris. 1748; ubi plura in hanc rem conseruntur. Lucretius fuse discrimen in­ ter animum et animam prosequitur, lib. III. v. 138—161. ’) Gcn. Π. 23. «) Cf. etiam Tob. VIII. 8. 4) Philo jud. allcgorice exponit, lib. II. L ey is alley, pag. 109 et seqq. apud Calmet, nonnullique rabbini; ceterum Josephus loc. cit- judaeique passim universi, sensu litterali accipiunt. ®) Ita Wcgsch. §. 98. n. a. Sic Einleit. Art. Adam, in Ersch and Grubers EncyDei, cap. 18. cum notis Joann. Bapt. Le klopadie, seu introductio art. Adam, in Brun et Nie. Lenglet Dufresnois, Encyclopaedia in Ersch et Gruber. Sane quit, ό Sfô, τον ανβρω-ον, χοϋν à~ô τηί yifi λαβών, καί πνίΰμα Ινήκιν αντ<·* καί Id est: Ein rit Deus hominem, accepto ex terra limo; immisilque in eum spiritum et animam. S. Irenaeus, Adver­ sus haer. lib. λ’, cap. G: Anima autem, ail, et spiritus pars hominis esse possunt, homo autem nequaquam. Origcnes, De principiis, lib. III. cap. 4; Ncmisius, De natura hominis, cap. i. Usus tamen obti­ nuit vocabula ψυχ? et πνινμα promiscue usurpari non secus atque hebraicae voces et Π1*Ί· Cf. Lactantius, De opificio - . 93 traditionis documenta apud populos recens detectos. 7 Quae quidem omnia aperto evincunt mosaicam anthropogoniam nativo sensu accipiendam esse: ac propterea, quod inde sequitur, primos parentes immediate a Deo conditos fuisse. DIFFICULTATES. 235. I. Obj. 1. Homo e terra suapte natura oriri potuit per fortuitam motus ac materiae, conjunctionem. Plura enim corpora organis instructa a natura ipsa quotidie produci nemo non videt. 8 2. Quod vero refert Moyses Gen. II. 7, ostendit hominem, humili nimirum origine sua minime contentum, sibi a Deo eam accersivisse. 3. Sane commentarii mosaici duplicem exhibent hujus originis historiam : alterant (Gen. I. 26.), qua Deus uno actu, alteram minus puram atque perfectam (Gen. II. 7, 21, 22.), qua primo marem e pul­ vere terrae, deinde feminam e costa illius deductam formasse traditur. 4. Quae quidem ex incultioris aetatis ingenio et aliarum gentium de anthropogonia mythis accommodata sunt. 9 Ergo. 236. Resp. Ad 1. A7. Satis est enim vel leviter anatomiae principia degustare, ut quisque sibi persuadeat, absurdam esse hypothesin materiali­ starum, comminiscentium casu hominem e terra prodire potuisse. Tam affa­ bre enim in humano corpore membra singula disposita sunt, ut nonnisi opus plane divinum ipsum esse quisque intelligat et altissimae sapientiae consilium in eo elucere. Quod autem de hac hypothesi dictum est, idipsum tuto qui­ vis pronunciare poterit de aliis similibus somniis incredulorum, qui dummodo possint sibi persuadere se a Deo conditore non prodiisse, absurda quaeque devorant multo facilius libentiusque, quam infantes fabulas ac historiolas adejus traditionis documenta apud sinenses non pauca profert Windischmann, loc. cit. et apud indos ibid. part. I. sect. 2. pag·. 386 et seqq. 7) Cf. Annales de Philosophie chré­ tienne, Paris 1834. année V. η. 43. tom. VIII. Janvier, art. Voyages el traditions, croyances, superstitions et reste des tra­ ditions primitives observées par M. Du­ mont D' Orville dans son voyage autour du monde à bord de Γ Astrolabe, dans la Nouvelle-Zélande et les îles de Tonga; ubi inter ceteras servata est traditio mulie­ ris ex latere viri productae. 8) Sic auctor operis Re/lexions philo­ sophiques sur le système de la nature. Nec valde abludit Neeldliam, qui omnia fere corpora organis instructa repetit a vi vegetativa, ut ipse eam vocat, a qua repe­ tit corpus Adam, iirimo et Hevae formatio­ nem, quae adinstar populi junioris ab alio dissecti prodiit ex corpore Adam. Cf. Spal­ lanzani, Opuscoli di fisica animale, Milano 1826- Opusc. I. part. I. pag. 17, 18. 9) Ita Wegsch. §. 98. ubi concludit: »Ei vero, qui narrationes istas mosaieas ad institutionem vitae communis trans­ ferre studet, maxime cavendum est, ne homines nostri, puriore numinis idea im­ buti, quam quae in libris illis passim si­ gnificata est, singula nimium premendo, of­ fendantur, neve a pio in Deum creatorem amore et reverentia abducantur debita." Ex quibus quanta sit hominis impudentia satis elucet. 94 mittunt; attamen obducto supercilio sibi philosophi ambitiosum nomon adsciscunt10 237. Ad 2. Acp. pariter: et addo nullam aliam originem, si recta ra­ tione quis uti velit, posse sibi quemquam confingere. Atque hinc fit, ut homo, velit nolit, ineluctabile semper secum ferat argumentum existentiae Dei. 238. Ad 3. Ncg. Sed una eademque mosaicis commentariis historia tra­ ditur; in primo quidem capite mundi ortum in universum ac summatim, in altero vero modus ac ratio exponitur, qua telluris recens creatae nuda et in­ compta facies instructa sit plantarum ornatu, tum de maris et feminae ori­ gine, atque de primorum parentum sede et conditione latius disseritur 11 ac per partes describitur. Evanescit propterea, quod a rationalises additur de altera originis historia minus pura atque perfecta Gen. II. 7, 21, 22. quae non alio nititur fundamento nisi cuncta carpendi cacoethe. 12 239. Ad 4. Neg. Tum quia in simplici ac ingenua Moysis narratione nihil est, quod mythum suboleat; tum quia aliarum gentium, qui dicuntur de anthropogonia mythi, non sunt nisi primaevae traditionis corruptiones, quae plus ”) Quaeri etiam posset, quare illa for­ tunatissima tellus, quae homines ultro e sinu suo producebat, foecunditatem suam amiserit? Forsan respondebunt, quod olim epicnreus Lucretius, De natura rerum, lib. V. v. 824 et seqq. edit. Taurin. 1831: Sed, quia finctn aliquem pari end i debet habere. Destitit t ut mulier spatio defessa vetusto, Mutat eultn mundi naturam totius aeti»; mento, quod secundo Geneseos capite extat, Gutting. 1790. unde eadem recentiori aetati assignat. Quam probe inter se cohaerent hi philologi protestantes! Gesenius vero in opere: Aedificium doctrinae linguae hebr. p. hist. ling. hebr. ex eo quod in primo capite Geneseos sermo tantum sit de CT7X diis, in capitibus vero duobus ΓϊίΓΡ • ~ τ : Deus Deorum in compositione aequivalens τι~' ΓιΊΓί1’ Deus Sabaoth; in reli•: τ : quis demum appareat solus ΠΪΓΡ Deus, τ : deducit progressum a polytheismo ad ideam unitatis Dei. Miseri fabulatores! Hoc enim Gesenii commentum explodit vel levis to­ tius libri inspectio; etenim ter in ipso Gen. HI. 2—5. legitur solum nomen Elohim abs­ que additamento Jehova; sic Gen. XXVII. 16 et seqq. nomina Jehova et Elohim pro­ miscue usurpantur. Eadem dicendi ratio in ceteris omnibus V. T. libris observatur. Cf. speciminis gratia Jon. IV. 1, 4, 6, 7, 8, 9,10. in quibus modo Jehova solum, modo Jehova Elohim, modo denique rursum so­ lum Jehova reperiuntur. “) Cf. Lettres de quelques Juifs à Ai. de Voltaire, tom. I. Petit commentaire etc. tom. IV. Extrait d> Adam et de son hi­ stoire. subsequentibus factus sit Sic igitur mundi naturam totius aetas Mutat, et ex alio terram status «accipit alter, Quod potuit, nequeat; pos&it quod non tulit ante. Cf. Cudworlh, Syst. intell. cap. 5. §. 68, 69. pag. 125. tom. II. edit. Lugd. Bat. 1773. ! ' t 11 ) Sic fere Rosenmuller, auctor adver­ sariis non suspectus, in Seholiis in V. T. in hunc loc. ubi solvit omnia argumenta corum, qui contendunt capita primum et secundum Geneseos, non ab eodem, sed a diverso auctore esse conscripta. Praestat vero adnotare, Eichhorn inferre antiquioris aetatis et scriptoris esse, quae capp. 2 et 3. Gen. habentur, cx dicendi genere, quod ibi deprehendere sibi visus est, impolito atque indocto, quod vetustissimi aevi sim­ plicitatem referat. Contra vero in his ipsis capitibus stylum inulto ornatiorem, quam in iis, quae praecesserant, nec pauca ex­ quisitioris doctrinae indicia agnoscit Hein­ richs, Commentatio de antiquo illo docu- 4 Μ ■ 95 minus recesserunt a veritate pro diversitate Indolis eorum, qui eam servarunt13, quique omnes, cum posteriores sint mosaicis commentariis, eosdem in omni­ bus suis partibus mirifice confirmant. 240. II. Obj. 1. Nemo sobrius inficiari saltem poterit feminae e viri latere formationem, prout a Moyse describitur, rnythum esse seu philosophema ad mutuum illud atque vehementissimum viri et feminae desiderium adumbrandum, quo sese mutuo prosequuntur, ab ipso rerum omnium auctore utrique sexui alte infixum et ingeneratum. 2. Simili mytho de viro ac fe­ mina uno olim corpore conjunctis, sed a Jove postea diremtis, amoris mu­ tui vim Plato declaravit. 14 3. Quod vero Deus Adamo, quum somno erat obrutus, ne dolorem sentiret, costam exemisse narratur; homo autem exper­ gefactus, conspecta femina, exclamasse dicitur, hoc demum esse animal sibi simile, id aperte est additum fabulae adornandae causa. 15 4. Ab hac vero expositione non abhorrent catholici ipsi theologi, quorum aliqui allegorice verba Moysis interpretati sunt, ut Cajetanus 16, alii primum hominem vel androgynum vel hermaphroditum a Deo conditum autumarunt. 17 5. Ipsa quodammodo rei natura aliquam ex his expositionibus exposcere videtur, nisi primum hominem aut monstrosum ante Hevae formationem, costa scilicet re­ dundantem, aut imperfectum post ejusdem ortum, costa videlicet destitutum, extitisse contendamus. Ergo. • L · 241. Resp. ad 1. D. Supposita historica veritate, C. si illa excludi­ tur, N. Ipsi ecclesiae patres atque Scripturarum catholici expositores depre­ henderunt moralem sensum mutui conjugum amoris in feminae procreatione, prout a Moyse describitur18; sed hic moralis sensus in litterali fundatur, quo sublato actum est de sacri historici veracitate. Nonnisi recentiores biblici w) Cf. Banier, La mythologie et les fables expliquées par Γ histoire, tom. III. lib. I. cap. 4. ubi crudi le ostendit graecos defectu historicorum ignorasse suam pro­ priam originem ac propterea seipsos vo­ casse αύτόχ^ονας seu ex ipsa terra ortos, quod pariter praestiterunt pelasgi, cellae, hiberi, scythi etc. eadem vanitate ducti ac nonnulli i tali nos Iri, quos inferius recense­ bimus, qui ut stultae huic antiquitati fave­ rent, minime veriti sunt Scripturae auctori­ tati refragari. H) In Timaeo, tom. III. pag. 41 et seqq. op. edit. Steph. Paris. 1578, et in Sympo­ sio, ibid. pag. 189 et seqq. ex impuri Ari­ stophanis persona fuse persequitur fabulam de homine ανδρογύνου in duas paries disseclo etc. Lucret, loc. cit. v. 837. *5) Ila Rosenmuller, ad v. 21. cap. 2. Geneseos. 16) Comment, in hunc loc. *7) Mirum est Michaelem in disseri, pag. 72 et suiv. potuisse serio contendere auctoritate Platonis ac rabbinorum Adamum reipsa androgynum fuisse a Deo procrea­ tum. Absurda rabbinorum commenta re­ ferunt Heidegger in llistor. patriarch. excrc. IV. tom. I. pag. 35, et Fabricius in Codice Pseud. Vet. Test. loin. I. Voltaire veritus non est, tum in opere Baison par alphabet, art. Adam, tum in Bible enfin expliquée, Moysi tribuere historiam de homine androgyno; sed conf. Lettres de quelques Juifs, loc. cit. §. 12. *8) Cf. Cornel, a Lapide, in hunc locum. Vid. s. Thom. part. I. qu. 92. art. 2 et 3. ιγι 96 protestantes purum mythum in Moysis verbis exprimi commenti sunt contra sensum traditionalcm et invitis omnibus germanno exegeseos legibus. 242. Ad 2. suppositum ut ex dictis liquet. Plato autem phanta­ siae suae indulgens exornavit plus aequo, quod apud orientales gentes, qua­ rum provincias peragraverat, traditum invenit. 19 243. Ad 3. A’. Sublato enim fundamento, cetera quae illi superstruun­ tur, corruant necesse est; maxime quod reliqua Scripturarum loca, juxta ex­ posita, arbitrariam biblicorum et rationalistarum hypothesim evertant. 244. Ad 4. D. Id est, nonnulli contra communem patrum et interpre­ tum sensum, C. alias, A’. Ideo autem quod singulares isti expositores plus aequo suo ingenio indulserint in Scripturarum explanatione contra sensum totius antiquitatis, sapientiorum omnium reprehensionem invidiamque subie­ runt. Exinde discimus, aleae opus plenum esse, velle a recepta et communi in Bibliis exponendis sententia recedere. In eos scopulos inciderunt, in quos passim protestantes ex suis principiis navem suam impingunt.20 245. Ad 5- A". Ad allatam vero probationem reponimus, neque monstrosum nec deficientem parte aliqua integral! primum hominem sive ante sive post feminae formationem extitisse, Deo providente ac disponente sapientia sua, ne in alterutrum defectum incideret. Sacer textus id aperte innuit.21 Deceptio illorum, qui his nugis detinentur, in eo est, quod velint judicium ferre de rebus longe a se positis, et quarum adjuncta omnia penitus ignorant. PROPOSITIO Π. ' Μ» Γ/1 Universum humanum genus ab Adam omnium protoparente propagatum est. 246. Haec propositio ad fidem spectat, utpote necessario connexa cum articulo de propagatione peccati originalis, de qua inferius disseremus. Duas porro adversariorum classes perstringit, praeadamitas videlicet et fautores ,9J Conf. Banicr, op. cit. tom. I. liv. I. chap. 1. ubi ostendit in antiquorum anlhropogoniis, non exclusa ipsa Platonis loc. cit., elucere vestigia mosaicae historiae, ac scite concludit pag. 78: .L'esprit humain fait en vain tous ses efforts pour corrompre la vérité; elle laisse toujours quelque trace lumineuse qui la fait reconnaître.“ Quod speciatim ad Platonem attinet, ipsum de­ prompsisse fictionem suam a traditione quae apud orientales vigebat, quam tamen ipse non satis intellexerat, animadvertit Euse­ bius, Praep. Evang. lib. NIL cap. 12. edit. cit. 10) In ejusmodi absurda incidit nuper Fr. Baader, quamvis catholicus, in Annot. in cap. 2. Geneseos, 1829. Menochius, Estius, Piscat. Catharinus in commentariis ad hunc loc. censent et costam et carnem Deum suffecisse in ejus locum, unde et carnem et costam sum­ pserat, prout verba ipsa Adami indicant: Hoc nunc os er ossibus meis et caro de carne mea. Nonnulli vocem vertunt latus ; chaldaeus interdum eamdem vocem reddit partem; sic alexandrin! eodem sensu transferunt eam identidem per vocem μίρο;. Ast necesse non est ad haec confugere. Cf. Comment. Calmet in hunc locum. aborigenum autochthonumve, corum scilicet hominum, qui habentur ut enati in diversis mundi plagis, et a quibus multiplices species repeti solent humani generis licet etiam a Deo conditae. 247. Cum vero ex adversariis, quos hic refellendos suscipimus, alii, ut praeadamitae, Scripturae auctoritatem admittant, alii vero rejiciant, hinc ar­ gumentis ex Scriptura depromptis alia praeterea ab externis fontibus petita eos refellendos adjicere cogimur. 248. Ac primo sic praeadamitae perstringimus: Sacra Scriptura praeadamitarum existentiam excludit, si perpetuo nobis exhibeat Adamum omnium hominum solum et unicum progenitorem. Porro id nobis aperte pro­ dit in primis liber Geneseos; capite enim I. 27. perfectis totius mundani orbis operibus, legitur: Creavit Deus hominem2 ad imaginem suam.... masculum et feminam creavit eos. De hoc autem ipso homine, antequam enu­ cleatius ipsius creationis ratio exponatur, dicitur II. 5: Et homo non erat qui operaretur terram: et II. 20: Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus; ac rursus III. 20: Et vocavit Adam nomen uxoris suae Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. Quae quidem confirmantur tum ex libro Sa­ pientiae X. 1: Haec (sapientia) illum., qui primus formatus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit', tum ex apostoli verbis, Act. XVH. 26: Fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super uni­ versam faciem terrae. 3 Haec autem clara adeo ac perspicua sunt, ut nullam exceptionem admittant. 249. His vero si accedat sensus traditionalis hebraeorum et chri*) Animadvertendum autem apprime est, non omnes, qui admittunt aborigènes seu autochlhonas, perverso sensu hanc senten­ tiam tueri, sed eorum plerique aborigenum et autochthonum nomine eos populos vo­ care solent, quorum ex historicis documen­ tis origo cognosci nequit. Hoc sensu ex­ ponunt, quod de autochthonous aut indi­ genis veteres referunt. Vid. Deifico op. cit. Delta numismatica della cittii di Adria nel Piceno, Napoli 1826, qui in Discorso prelim. Suile origini italiane, pag. 64. in­ ter cetera scribit: ..Intanto per quel sen­ timent©, che Vico chiamô boria dette nazioni, le piii antiche pretesero ali’ autoclonato, cioè di esser prodotlo spontaneo della natura; nè cio basto loro, e contescro di antichitâ anche colla luna.« Deinde statuit non alios sub indigenarum aut aborigenum nomine intelligendos, nisi eos quorum de­ rivatio ex aliis orbis partibus ob monuinenPerrone, Praelectiones theolog. V. torum defectum nos latet. Micali, Storia degli antichi popoli ilaliani, pag. 6. Fi­ renze 1832: ..Da cio, inquit, i mitologi, primi slorici, presero molivo di fingere la stirpe umana quivi dalla terra ingenerata. Opinione certamente ripugnanle alia buona fisica, ma che sotto il velo dell’ allegoria celava il concetto della impenetrabile antichità del popolo italiano etc." 2) Hebraice porro clarius id exprimitur per articulum praefixum ilalice C uo- >no, quod est nomen appellativum, postea vero proprium primi hominis factum est κατ' ίΖοχήν, seu per excellentiam ita dicti; unde palet hic proprie describi hominis seu naturae humanae originem primam. 3) Έποίησί τι li Ινός αίματος râv ί$νος ανθρώπων κατοικίΐν Μ καν το πρόςωπον ypi· 7 98 stianomm, qui constans et universalis est, ac dogma propagationis originalis noxae in homines singulos, quod semper, ut ostendemus, ecclesia professa est, quodque huic facto innititur, nullus subest dubitandi locus. 250. Quod autem attinet ad adversarios ceteros, qui aborigènes seu au­ tochthones populos inducunt, vel ipsi a Deo hos homines seu primos terra­ rum incolas conditos admittunt, vel non : in utraque hypothesi difficile non est eos erroris arguere. 251. Etenim I. adversus eos stant omnes antiquae anthropogoniae, quas nobis sive poetae sive historici tradiderunt, quae prorsus colli­ neant cum anthropogonia mosaica. Sanchuniathon enim, cujus historiae frag­ mentum nobis transmisit Eusebius 4, refert ex Merouach kolpia seu ex Spi­ ritu vocis Dei procreatos esse Aeonem et Protogonon, Adam nempe et Hevam, ex quibus homines ceteri progeniti sunt. Huc tendit Berosus chaldaeus apud Syncellum, qui pariter illius theogoniae fragmentum asservavit, quae re­ fert hominis originem anthropogoniae mosaicae admodum similem5; neque ab ea differt anthropogonia Diodori siculi. qui aui nobis eam retulit in theogonia aegyptiorum et graecorum 6; nec diversam hominis originem 4) Praep. evang. lib. I. cap. 10. edit. Vigeri, ex versione Philonis Biblii, qui to­ tum opus Sancbuniathonis ex lingua phoe­ nicia in graccam transtulit ac in novem li­ bros distribuit. Cujus quidem Sanchuniathonis operis diversa exstiterunt criticorum judicia, quae hic expendere non vacat. Non­ nulli adeo progressi sunt, ut illud suppositilium existimaverint. At prudcnlior criti­ corum pars suo auctori hanc historiam vin­ dicavit. Immo anno 1835. in Lusitania in­ tegram Philonis graecam Sanchuniathonis translationem repertam esse nunciatum fuit, quam revera graeco et latine anno 1837. Bremae edidit seu verius supposuit F. Wagenfeld, nullis tamen additis nolis vel vin­ diciis. In citato igitur fragmento legitur : γιγινήο^αι Ικ του Κολχία ανέμου καί γυναικό( αντοΰ Βααϋ. τοιτο δί νύκτα Ιρμηνιύιιν, Αιώνα καί Πρωτόγονον. Svijtolî dvàpaf, οντω ν.αλουμΐνουί. Εΰριΐν δέ τόν Αιώνα την α~ο των δϊνδρων τροφήν, seu Ex Kolpia vento atque ejus uxore Baau, quam nodem graeci interpretantur, Aevum ac Primogenitum , mortales ambos , pro­ creatos, Aevumque cibi ex arboribus pe­ tendi auctorem fuisse. Eruditus autem Fourmont senior, in op. Réflexions sur origine, Chistoire et la succession des anciens peuples, tom. L liv. II. chap. 5. Pa­ ris 1747. ostendit verba originalia Sanchuniathonis fuisse ηψ| γι'1 'B 5ïp ΓΓΗΟ ’d est: Ex spiritu vocis Dei procreati sunt Aeon et Protogonos: ac probe sensum Sanchunialhonis retulisse Philonem, graecos vero ignaros textum interpolasse. Porro per Aeonem, seu potius Ilajon, Hevam ibi exprimi, et per Protogonon Adamum, voce Dei procreatos, ibidem ostendit. Et sane, quae traduntur de Aeone auctore cibi ex arboribus petendi, aperte produnt Sed consulatur idem auctor loc. cit. ; nec enim diutius nobis id persequi in animo est. Cf. etiamBanier, op. cit. lib. I. chap. 2. pag. 84 et seqq. s) Banier loc. cit pag. 75 et seqq. 6) Biblioth. lib. I. cap. 1. ubi duplicem refert opinionem suo tempore viguisse circa hominum originem; alios quidem exislimasse ab aelerno sine ullo generationis principio extitisse humanum genus, τό ytvôf των ανθρώπων ί£ αιώνοί ύηάρχιιν, μηδίποτι τής αυτών ττν.νώβιωΐ αρχήν Ιΰχηκυίας, alios vero, qui et factum mundum hunc, et corruptioni obnoxium esse cen­ sent, perinde atque illum homines quoque certo tempore ortum consecutos asseverare: η I 3?«' · f. •. i rT ! f \ j J ■* {"i i · «iOV i i . ----------------- T. 99 nobis tradiderunt Orpheus7, Hesiodus8, Aristophanes9, Horatius 10 et Ovi­ dius. 11 252. II. Adversus eosdem praeterea dimicant tr a d i tion e s omni um populorum, non antiquiorum modo 12 sed etiarn recentionim. 13 253. HI. Historiae omnes, quae coloniarum transmigrationes ex Asia, Chaldaea praesertim, Phoenicia, Aegypto, Graecia etc. referunt, testee saltem sunt luculentissimae, populos omnes paulatim ex tenui principio exortos excrevisse, et originem communem habuisse, prout a Moyse refertur; cujus quidem mosaicae historiae, profanae, quae eam subsecutae sunt, sive temporum, ut vocant, heroicorum, sive cultiorum, totidem possunt vocari com­ mentaria et confirmationes. 14 I Τους ανθρώπους τυχιΐν τής πρώτης γινίβίως ώρισμίνοις χρόνοις. Mente autem seu Deo accedente, haec peracta fuisse ex aegyptiorum theologia, ac proinde phoenicum, patet ex iis, quae scribit Diogenes Lacrl. in Prooemio, segm. 4. edit. Menagii Am­ stel. 1692. Cf. etiam Cudworlh, Syst. intell. pag. 317 ; Banier loc. cit. pag. 96 et seqq. 7) Orphei Hymni I et seqq. praeser­ tim 5. Πρωτογόνου θυμίαμα, seu Primo­ geniti thus, et 24. Προτίως θυμίαμα, id est, Protei thus. Heroici carminis, vol. I. pag. 502 el seqq. Cf. Banier loc. cit. cap. 5. pag. 103 et seqq. 8) Hesiod, lib. I. Dies: conf. Banier loc. cit. 9) Aces, v. 667 ubi vocal homines πη­ λού πλάσματα, seu luti opera. In hac vero ipsa Avium comoedia breviter graeco­ rum theogoniam et cosmogoniam distinctius el clarius exponit quam Hesiodus. ‘°) Odarum lib. I. oda XVI. v. 13 et seqq. “) Metamorph. lib. I. v. 75 el seqq. ’*) Cf. Fourmonl, opp. cit. lib. I. sect. 2. cap. 1 et seqq. u) Annales de philosophie chrétienne, loc. cil., Windischmann, loc. cit., J. Klap­ roth, Tableaux historiques de t Asie, Pa­ ris 1824. M) Banier el Fourmont, opp. cit. Sed quaeret hic fortasse quispiam, quomodo hae traditiones componi possint cum recepta apud varios populos persuasione, se αυΓοχΖονας el γηγΐνα,, id est, se esse e terra genitos, seu cum ipso solo quod incolebant, ut de graecis praesertim, genus in gloriam suam effusissimum a Plinio merito vocatis, exploratum est. Sic inter ceteros Aristo­ phanes, Vesp. v. 1071: Ισμεν ήμΰς, Sumus nos etc. Euripides, Jon. v. 29 et seqq. Ελθών λαόν (Ις αύτόχθονα κλίίνών Αθηνών: Profectus ad autochlhonem populum Athe­ narum inclytarum. Sic Plato in dial. Afenex. cap. 7; Lucian. Philopseud. §.3: Αθη­ ναίοι ..... tpaai, καί τούς πρώτους άνπιρ τά λάχανα, id est: Athenienses . .. ajunt, et primos homines olerum instar de attico solo enatos. Quibus addatur Diogen. in prooemio, segm. 3. et Cicero, Pro Flacco, cap. 26 : Athenarum urbs vetustate ea est, ut ipsa ex se se cives suos ge­ nuisse dicatur. Quae opinio aliis praeterea populis communis est, aegypliis praesertim, de quibus Diod. sicul- Biblioth. lib. I. pag. 6. edit, cit.: Ί>ασ'ι τοίνυν αίγΰπτιοι κατά την ίί αρχής τών όλων γίνίΰιν πρώτους αν­ θρώπους γινίσθαι κατά την Αίγυπτον. Sub primos ergo rerum omnium ortus, primos iu Aegypto homines provenisse aegyptii memorant. Cf. ibid, et pag 5. Ea opinio est etiam italis, de quibus inter ceteros Virgilius, Aeneid. lib. VIII. v. 315: Geusque virum truncis et duro robore nata; et Cato apud Servium, I. 6: Primo Italiam tenuisse quosdam, qui appellabantur Abori­ gènes. Alios omitto. Sed responsio in promptu est: Populi illi innata quadam gloriolae cupidine ducti coeperunt inter se dc antiquitate decertare; deerant documenta, unde erueretur, a qui­ bus primum incolis regio quaelibet habi- 100 254. Philologia ipsa, quae novis curis exculta hac nostra aetate est, aliud suppeditat adversus eos, quos impugnamus, argumentum. Exploratum namque est linguas omnes ad duas praecipuas matres, ut vocant, ac primiti­ vas revocari a philologis, semiticam scilicet, et japeticam 15; porro iidem ob­ servarunt linguas istas sive idiomata plures radices immo et voces communes hahere, si parvam inflexionem excipias, nec non interdum formas et gramma­ ticale systema. Rursum ab iis, qui peculiari studio linguam saniscriticam nuncupatam, quae ab indis usurpatur, excoluerunt, notatum est hanc in pleriaque vocabulis cum linguis graeca et latina, aliisque sive antiquioribus sive .|·υ tari coepisset. Hinc factum est, ut appel­ lari coeperint indigenae, seu inde nati, vel autochthones etc. perinde ac si non aliunde originem traxissent. Quibus accesserunt poêtae, qui mythis suis hanc opinionem am­ plificarunt Celerum nationalis haec seu provincialis gloriola minime obfuit, quomi­ nus gentes omnes vestigia servarint primae­ vae traditionis circa originem hominum, ut ex didis patet. Ubique tum a graecis tum a latinis laudibus extollitur Japeti genus, cujus quidem Japeti seu Japhet, a quo plerique europaei deveniunt, frequentissima mentio apud antiquos occurrit Cf. Guérin Du Rocher, Soc. Jes. in opusc. Histoire veri­ table des temps fabuleux, praesertim tom. I. IS) Hoc argumentum non ita pridem jam excoluerat cl. Leibnilzius, qui in opusc. Breris designatio meditationum de origi­ nibus gentium, ductis potissimum ex in­ dicio linguarum (tom. IV. pag. 186 et seq. opp. edit. Dutens, Genev. 1768.), revocat linguas omnes ad communem aliquam, quae una primum esse debuit, quaeque postea bifariam divisa est in japeticam et aramaeam; quae hinc a prima prodierunt lin­ gua, septemtrionem implevere, quae a se­ cunda, meridiem. Ad japelicas linguas re­ fert eas, quibus usi sunt Japheti posteri; ad aramaeas, quas tenuerunt Semi Cha­ mique propagines. Observat plura vocabula cognationem communem prae se ferre in ejusmodi linguis; ex quibus jure infert, gentes omnes unius gentis aut stirpis pro­ pagines coloniasque fuisse, quamquam in remotioribus paulatim vestigia cognationis omnino perierint. Idem argumentum fusius prosecutus est Laur. Hervas S. J. tum in op. Origine, formazione etc. deyl' idiomi, Cesena 1785. el in op. Saggin pratico delle lingue, Ce­ sena 1787., turn in suo Vocabolario poliglolto, Cesena cod. anno. Quem secuti sunt superioribus annis plures alii Vater, Adelung, Klaproth, Pictet, Schlegel etc. Qui praeterea ex philologia comparata college­ runt hunc fructum non minus historiae quam religioni proficuum, nempe constare, independenler ab historia ipsa, derivationem populorum, qui tamen varietatis constantis notas prae se ferunt, ab uno eodemque sti­ pite seu origine primitiva communi. His animadversionibus confirmantur ipsa argumenta physiologica. Cl. Klaproth in sua Asia poluglotta. pag. 35 et seqq. sta­ tuit rectissimam distinctionem inter affinita­ tem generalem et affinitatem particularem linguarum. Perspectum porro est, inveniri inter populos maxime a se dissitos, quique magis inter se differunt sub respectu indo­ lis physiologicae varietatum constantium, multitudinem radicum analogicarum tum forma tum significatione; affinitas particu­ laris varietatum constantium inter se non solum fundatur in analogia radicum duarum aut plurium linguarum, sed praeterea in quadam unitate illarum systematis gramma­ ticalis. Viri doctissimi hoc studium, quod linguisticum vocant, ingenti animi conten­ tione prosequuntur. Nec dubitare licet, quin per illud, cum ulteriorem perfectionem as­ secutum fuerit, praebeatur argumentum evi­ dens unitatis primitivae et originariae ge­ neris humani, quod praeeat tempore omni­ bus historicis documentis; unde etiam atque etiam patebit scientiarum et artium progres­ sus semper religionis veritati confirmandae inservire. Cf. interea Biblioth. univers, de Genève, tom. XXIX, Littérature, art. Phi­ lologie, pag. 493 et suiv. 1825. . At*·. i 101 * recentioribus apprime congruere16, ac propterea unam eamdemque horum popu­ lorum primam fuisse linguam. Nec demum eosdem philologos fugit, gentes inter­ dum longissime a se non raro dissitas, quaeque diversae speciei habebantur, com­ muni lingua uti, dum eae, quae proximiores nunc sunt, in immensum prope inter se differunt. Quae quidem omnia aperte produnt, unam ab initio omnibus hominibus communem linguam extitisse, ac propterea ex cognatione, affini­ tate, identitate quandoque linguarum omnium necessario consequi unam pa­ riter gentium omnium originem fuisse. 255. Nunc vero ut incredulos reliquos seu potius amentes autochthonum et aborigenum assertores aggrediamur, qui divinam creationem hominis re­ spuunt, ita eos perstringimus: I. Ex mathesi, ut alias diximus17, perspe­ ctum est, nullam dari posse sive successivam sive simultaneam terminorum seriem infinitam ; ergo homo necessario aliquam originem habuit. Π. Ex physica pariter certum est, prout ostenderunt repetitis experi­ mentis Vallisnieri, Redi et Spalanzani 18, viventia cuncta praesupponere alia ejusdem speciei viventia, a quibus procreentur; et absurda esse systemata l6) Cf. Recherches asiatiques, vol. VII, VIII, XIV. etc.; nec non The asiatic jour­ nal and Monthly Register etc. April. 1835. vol. XVI. New series, London, pag. 221 et seqq. ; turn Monuments littéraires de C Inde, ou Mélanges de littérature san­ scrite, par A. Langlois, Paris 1827. Novo autem examini subjecit linguam samscrilicam cl. A. W. De Schlegel in Mémoire lu à la société royale de littérature de Lon­ dres le 20. Novembre 1833. ( Transactions of the royal society etc. vol. IL pag. 2. 1834.), in qua, instituta comparatione lin­ guae samscriticae cum persica, graeca, la­ tina, linguisque germanicis, celticis, slavonicis sive slavis, concludit cap. 9: »En ad­ mettant que l’affiliation des langues justifie la conclusion (et d'après ma conviction elle la justifiera d’autant plus qu’elle sera exa­ minée plus a fond), que toutes ces familles de peuples sont issues de la même souche; que leurs ancêtres, à une époque quel­ conque, ont appartenu â une seule nation, qui est divisée et subdivisée dans sa pro­ pagation successive; la question se présente naturellement de savoir, quel a été la siege primordial de cette nation-mère." Eamque statuit ad orientem maris Montis Caspii in Asia ac praecise in Assyria etc. Cf. Bi­ bliothèque Univ. cit. Mars 1835- art. Anti- quités orientales, pag. 225. Rossignol, in op. Lettres sur Jésus-Christ, Paris 1841, lettre I. haec in rem nostram scribit: nL'Ura­ nie revenant de son voyage autour du monde a confirmé les données de la linguistique, l’opinion de Buffon, de Lacépede, de Cu­ vier, et de tous les grands naturalistes fran­ çais et étrangers, en déposant le 8. du mois de Juin dernier sur le bureau de ΓAcadé­ mie des Sciences celte phrase, que je vous prie de ne pas oublier: Mes observations tendent à démontrer la grande unité de ΐ espèce humaine.·· (Vid. Le compte rendu de lu Séance du 8. Juin 1840. M. de Frey­ cinet avait la parole relativement à la rela­ tion du voyage de Γ Uranie.) 17) Tract. De Deo etc. part. I. cap. 1. n. 37 et seqq. I8) Cf. Ant. Vallisnieri Considérai. ed esperienie intorno alla generaiione de' vermi nel corpo umano ; item Esperienie ed osservazioni intorno ail' origine, sviluppi etc. di varii insetti etc. opp. tom. L fol. edit. Vend. 1733; F. Redi, Esperienza intorno agi' insetti: nec non Osservazioni intorno agli animali viventi etc. vol. IL opp. in 4. edit. Ven. 1712; Laz. Spallanzani, opp. vol. VI. Milano 1826; praesertim Opuscoli di fisica animale e vegetabile. 102 tum particularum organicarum, tum ovi, tum vermiculorum, putredinis etc. Ergo a primo aliquo homine, quem Deus ipso condiderit, homines reliquos procreatos esse necesse est; ut praeteream argumenta hactenus allata, quae stolidum ejusmodi commentum penitus excludunt. 256. Quum igitur Scriptura Adam valut protogonon. seu primum a Deo conditum testetur, a quo homines reliqui omnes procreati sunt: quum anthropogoniae omnium antiquissimarum gentium, quoad rei summam, mosaicam confirment: quum populorum traditiones, historiae omnes, philologia ipsa eandem adstruant veritatem: quum denique scientiae ipsae naturales omnem explodant contrariam hypothesin; sequitur quod ostendendum nobis assumpsi­ mus, nempe humanum genus universum ab Adam omnium protoparente fuisse propagatum. DIFFICULTATES praeadamitarum. 257. I. Obj. Ex sacris litteris, ante Adam alios fuisse a Deo homines procreatos multa sunt quae suadeant; ac 1. quae leguntur Gen. I. 26. ubi primus homo conditus a Deo exhibetur diversus ab eo, qui creatus dicitur ibid. II. 7. ut ex omnibus adjunctis eruitur; 2. Quae dicuntur ibid. IV. 2. de Abel et Cain: Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Cur enim Abel custodiebat oves? Nempe propter fures, qui certe pater ipsius aut mater aut frater esse non poterant; ergo ab aliis praeexistentibus hominibus. Quo pariter 3. referuntur, quae Deus Cain minatus est, dicens, ibid. IV. 6. 7: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, recipies? Sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? Quid hic fores? Portae scili­ cet, in quibus judicia apud orientales exerceri consuevisse Scriptura passim commemorat. Significat igitur Deus Cain, si male ageret, tradendum ipsum judicibus, qui poenas ab eo patrati sceleris reposcerent, qui profecto solus Adam esse nequit. 4. Haec confirmantur ex verbis Cain, sic Deum alloquentis, ibid. IV. 14: Ecce ejicis me hodie a facie terrae....... et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me. Quod ne fieret, Deus posuit Cain signum, ut non interficeret eum omnis, qui invenisset eum. Fugit tamen Cain ab hominum illorum consortio ad orientalem plagam Eden. Quae sine hominum multitudine intelligi nequeunt. Quid? quod Cain agri­ cola perhibeatur; agricultura porro et aratoria ars plures exigit alias artes. Cain praeterea uxorem habuisse dicitur; nec profecto Adami filiam ducere potuit, cum nulla ei adhuc nata esset; ergo ex filiabus gentium. Illud etiam de Cain docet Scriptura, ibid. IV. 17. aedificasse illum civitatem, ac voca­ visse nomen ejus ex nomine filii sui (utique primogeniti) Henoch. Architecti igitur aderant, aderant, quos in eam urbem deduceret cives. Quinam ii fuerint, quum Abele interfecto unus Adam cum Heva superfuisset? Ergo. 258. Reap, ad I. Neg. Sed ex dictis, quae hic operae pretium non est iterare, caput II. non continet nisi anacephalaeosin eorum, quae Moyses cap. I. scripserat, eamque uberiorem, in qua, quae ibi strictius de hominis formatione dicta fuerant, retractantur, atque accuratius explicantur 19; alioquin bis creata dicenda essent aut disposita coelum, terra, virgultum agri, omnisque herba regionis, quia Gen. II. 4. haec repetit Moyses. 259· Ad reliqua hic objecta reponimus I. duplici falso supposito ea laborare. Primum quidem, pleraque haec contigisse simul ac Adam e para­ diso fuerat expulsus aut paulo post; cum tamen certum sit, nonnisi circa annum 129. Abel occisum esse, ut indicat illud Gen. IV. 25. anno scilicet Adam 130. natum esse Seth pro interfecto Abele. Alterum vero, paucos per ea tempora extitisse homines, eo quod pauci a Moyse commemorentur; quum scopus ipsius plures recensere non ferret. 20 260. Resp. II. Speciatim ad 2. D. Et pastoralis ars praeter custodiam gregis a furibus plurima alia complectitur, C. illam solam, A7. Porro artem pastoralem nec totam nec praecipue in tutandis gregibus a latronum rapaci­ tate consistere, notum adeo est, ut fusius id ostendere minime praestet. 261. Ad 3. D. Et phrasis illa: In foribus peccatum aderit, sensu trans­ lato a Moyse adhibetur ad poenam imminentem significandam, C. sensu pro­ prio, N. Haec autem loquendi ratio non solum in Scripturis sensu exposito usitata est, ut e. gr. Mare. XIII. 29. ubi loquens Christus de extremo ju­ dicii die, dicit: Scitote quod in proximo sit in ostiis, sed etiam in scriptori­ bus profanis. Plutarchus enim illud exhibet adagium: Febris est in foribus; quo spectat etiam illud Horatii: Culpam poena premit comes. Eo magis quod Moyses, haec scribens, potuerit aetatis suae mores spectare; quod in­ frequens non est sacro scriptori2I, et exempla ejusmodi non pauca suppetunt in Josepho, Livio ceterisque scriptoribus. ,9) Sic etiam exponit Rosenmüller, di­ cens in cap. 2; xEpilogus superiorum, prius­ quam ad diem septimum transeat; quasi diceret: Ita his sex diebus completum est coelum et terra (quibus verbis ut supra cap. 1. totam hanc mundi fabricam comple­ ctitur) homine creato, qui fuit colophon quasi Dei operum.·· Sed longe ante ipsum hoc praestiterat Theophilus, Ad Autolycum, lib. II. cap. 19, 20. tom. II. Biblioth. Pa­ trum. Gallant. edit. Vcn. 1761. 50) In memoriam revocanda sunt, quae superius adnotavimus de mira israelitici po­ puli propagatione duornm aut paulo am­ plius saeculorum spatio, quae facta est in Aegypto. Cf. etiam Petav. De doctr. temp. tom. II. lib. IX. cap. 14. De generis hu­ mani propagatione, ubi ponit diagramma propagationis hominum post diluvium, ita ut paucis annis, nempe ab 8. post diluvium ad 285. ab octo individuis qui erant super­ stites, potuissent pervenire ad ingentem nu­ merum 1,247,224,717,456. 2l) Cf. Gen. IV. 7. Quamvis neque his opus sit, siquidem tum ex hebraico textu ex membro sequenti hujus versiculi palet, non de peccati poena, sed de ipso peccato, seu peccati cognitione, citata verba accipi debere. Textus enim ita se habet: 0X1 fZI ΠΧ13Η ΠΠ97 iC, vero male egeris, ante fores peccatum jacet, 104 262. Ad 4. D. Inanis fuisset metus Cain, si praeter Adam et Eva nulli homines extitissent, C. multiplicatis jam hominibus, quod jam animadverti* mus, -V. Addo etiam a posteris sibi Cain timere potuisse. 22 263. Quod dicitur de arte agraria, supponit adversarius iisdem instru­ mentis a Cain eam exercitam fuisse, quibus nunc terra a nobis exercetur, quod tamen omnino est gratuitum. 264. Nec magis Peyrerium juvat, quod urget ex uxore Cain ; etsi enim Moyses aperte non insinuat filias tunc temporis Adam natas esse, inferri ne­ quit nullam natam fuisse. 23 265. Ad Henochiam aedificandam opus quidem fuisset Cain architectis, si civitas illa Europae urbes aemulata esset, minime vero, si tuguriola, quod credere non est nefas, pro illa mundi infantia, solum complectebatur. Nemo praeterea nescit, temporibus nobis longe propinquioribus oppida passim civitatis nomine donata esse. Cum praeterea constet ex doctissimorum chronologorum sententia, non ante mundi annum quadringentesimum, ac fortasse etiam quingentesimum Cain Henochiam condidisse 24 ; inde patet incolarum satis frequentem multitudinem colligere ipsum potuisse, qua eam repleret. 266. Π. Obj. Apostolus Rom. V. scribit: Usque ad legem enim pecca­ tum erat in mundo; peccatum autem non imputabatur, quum lex non esset; ♦ sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysem etiam in eos, qui non peccave­ runt in similitudinem praevaricationis Adae. Jam vero nomine legis, inquit Peyrerius, hic intelligenda venit lex Adamo data, cujus transgressio peccatum Adami fecit, quam datam omnibus hominibus in Adamo censendum est eadem ratione, qua in Adamo illam violavisse reputandi sunt. Peccatum igitur erat in mundo usque ad legem adamiticam. Homines ergo admitti debent, qui ante Adamum peccaverint, quamvis peccatum ipsis imputatum non fuerit, cum lex non esset. 267. Resp. Neg. assumptionem Peyrerii, hic nempe nomine legis desiseu se prodet, peccatum tuum non magis celari poterit, quam id quod pro foribus ja­ cet. Membrum vero quod sequitur, est juxta vulgatum: Sed sub te erit appetitus ejus (nempe peccati); et tu dominaberis illius, id est, ei resistere debes. Quo po­ sito, omnis evanescit difficultas. Cf. Rosen­ müller in cap. 4. Geneseos, v. 7. M) Opportune animadvertit s. Ambro­ sius, De Cain et Abel, lib. IL cap. 9. η. 33: «Potuisse (Cain) et parentes parricidas ti­ mere, qui docuerat parricidium posse com­ mitti; potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerant posteri de pa­ rente.· “) Hanc difficultatem jam praeoccupa­ verat s. Augustinus, De civit. Dei, lib- XV. cap. 16. qui praeterea docet sororem suam Caino in uxorem ducere, in iis humani ge­ neris exordiis, licuisse, ut humana soboles propagaretur. Augustino assentiunl s. Epiphanius, Haeres. XIX. num. 6., Sethian., s. Joann. Chrysosl. Hom. XX. in Genes., Theodoretus, Quaest. 43. in Gen. Ceterum, etsi inverso ordine, cap. V. 4. id aperte Moyses tradit, dicens de Adam: Genuitque filios et filias. M) Cf. Zacharia, Diss. adv. praead. syst. inferius citanda. X 105 gnari legem Adamo datam: sed legem mosaicam designari dicimus, ut patet ex ipsis adductis Pauli verbis: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysem. Quod ut apprime intolligatur, praestat apostoli scopum exponere, ex quo ger­ manus ejus sensus melius intelligitur in citato textu. 268. Scopus porro apostoli est efficaci ratione ostendere veritatem suae generalis propositionis, qua versu 12. dixerat: Propterea sicut per unum ho­ minem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt ; seu vult significare mortem esse poenam peccati originalis, quod omnes homines ab Adam pro­ geniti contrahunt·, quod ut evincat, sic argumentatur apostolus versu sequenti: Usque ad legem, nempe mosaicam, peccatum erat quidem in mundo, attamen peccatum non imputabatur ad certam poenam temporalem ob defectum legis positivae, sive sanctionis cujusdam, cum lex, quae talem poenam decerneret, nondum hominibus fuisset data; nihilominus mors, quae est poena peccati, regnavit etiam ab Adam usque ad Moysem vel in ipsos infantes, qui in si­ militudinem praevaricationis Adae nullo actuali peccato se inquinaverunt; ergo mors, quae in omnes homines dominata est per id temporis, non aliunde repeti potest, quam a peccato originali, quod omnes ab Adam progeniti con­ traxerunt. 25 269. Nec obstat Deum diluvio, coelestibus flammis aliisque gravissi­ mis calamitatibus ante mosaicam legem de hominum sceleribus poenas sum­ psisse, tum quia, ut observat card. Toletns, poenae illae, quibus Deus in ali­ quot animadvertit legis naturalis transgressores, fuerunt potius poenae mortis, peccato originali debitae, ante tempus exactio, quam mors ipsa; tum quod poenae illae non fuerunt constantes et universales, cujusmodi mors est, quae proinde non ab actualibus peccatis, sed a peccato ex origine contracto repeti unice debet. 270. His positis sua sponte ruit moles illa, quam Peyrerius huic fundamento inaedificaverat. 26 DIFFICULTATES co adamitarum. 271. I. Obj. Accuratum historiae naturalis studium nos necessario ducit ad plures hominum species agnoscendas. 1. Id enim in primis postulant no­ tae specificae, per quas diversi hominum stipites inter se secernuntur. 2. Incipiendo enim ab homine bimano et simia-satyro (Orang-outang) ac gra“) Cf. card. Toleti, S. J. Commentarii et annot. in epist. s. Pauli Apost. ad Rotn. ad hunc loc., qui omnium facile lu­ culentissime mentem apostoli in hoc satis difficili textu exposuit. 26) Cf. Zachariae egregia dissertatio, qua praeadamitarum systema confutatur, quam­ que praemisit lib. I. Petavii De opifie. sex dierum; edit. Ven. 1757. et reperilur tom. III. Thesauri theologici. 106 datlm procedendo, reperiri potest quaedam species consanguinitatis inter ho­ minem et vespertilionem. 27 3. Homo intellectualis non est nisi consequen­ tia necessaria hominis mammalis. 28 4. Hinc celebriores zoologi plures paucioresve hominum species constituerunt; sic Linneus duas species admittit, hominem sapientem et hominem troglodyten ad; Virey pariter duas species agnoscit, quas determinat ex mensura anguli facialis 10 ; Demoulins undecim species enumerat31 ; Bory de S. Vincent quindecim recenset. 32 Frustra igi­ tur theologi contendunt omnes homines ab uno eodemque stipite prognatos esse, nec nisi unicam dari humani generis speciem. 272. Resp. jV. -4. Accuratum enim historiae naturalis, seu potius zoologiae studium ad unitatem humanae speciei agnoscendam necessario ducit. Nempe quod pluries animadvertimus, scientia quamdiu infans est, difficulta­ tes parit, quas postea adulta solvit. 273. Ad 1. Neg. dari ejusmodi notas specificas, a quibus diversa spe­ cies erui possit; ut enim observat cl. Blumenbach, genus humanum non habet nisi unicam speciem; omnesque populi cujusque demum aetatis ac regionum omnium, qui cogniti nobis sunt, provenire possunt a stipite communi. Omnes locales varietates, quae positae sunt in conformatione et colore corporis hu­ mani, non magis incomprehensibiles sunt quam illae, per quas ante nostros oculos tot aliae species corporum organisatorum, praecipue vero cicurum ani­ mantium inter se differunt; verum omne hujusmodi discrimen per quosdam veluti gradus ita leviter incedit, ut neque ullum omnino cavillationibus locum relinquat, neque fundamentum praebeat iis divisionibus, quas sophistae qui­ dam vellent instituere. 33 274. Ad 2. D. Id est, reperiri potest in corporum organis et configu­ ratione convenientia aliqua et similitudo plus minusve perfecta inter homines et bruta, C. species consanguinitatis proprie dictae, N. Scimus utique ex I r ”) lia Bory de s. Vincent, in opere Re­ vue encyclopédique, tom.XXIX. Mars 1826. Paris, art. Sciences physiques, Homme, article extrait du tom. VIII. du Diet, clas­ sique d'hist, naturelle, pag. 319. “) Ibid. pag. 76”) Car. a Linné, Systema naturae, tom. I. Regn. nat. classis I., Mammalia, art Pri­ mates, n. 1 et 2. ”) Dici, d' hist, naturelle. ”) Art. cil. Revue etc. 32 ) Ibidem. hist. naturelle trad, de Manuel ΐ altem. tom. I. Metz 1803. Sed praestat ipsius auctoris verba adducere: »Le genre humain, ait ipse, n a qu'une espèce, et r r tous les peuples de tous les temps et de tous les pays, qui nous sont connus, peuvent provenir d'une souche commune. Toutes les differences nationales dans la conformation et la couleur du corps hu­ main ne sont pas plus frappantes et plus inconcevables que celles qui défigurent presque sous nos yeux tant d'autres espèces de corps organisés, et principalement nos animaux domestiques; mais toutes ces dif­ férences se perdent, pour ainsi dire, les unes dans les autres, par tant de nuances, par tant de transitions insensibles, qu’elles ne peuvent donner lieu qu’a des divisions arbitraires et point du tout tranchantes. Sect. 4. Des Mammifères, ord. I. Bimane. 107 anatome comparata aliquam intercedere similitudinem organorum in brutis, quae a nimia satyro seu potius ab homine, quem spectare possumus ut typum primitivum, usque ad vespertilionem descendendo, et rursum a vespertilione usque ad aves, et ita porro, et vicissim ab animantibus imperfectioribus pro­ grediendo, ad humani corporis perfectionem accedat. zVttamen negamus, vel nullos dari veluti typos seu notas specificas, quibus diversae classes seu species animalium inter se distinguantur, quod nemo prudens zoologus infi­ ciatur; vel typos illos eandem originem arguere, unde exurgat consanguini­ tatis species illa, quam somniat adversarius, quem impugnamus. 275. Ad 3. N. Ratio enim sive intelligentia proprietas est hominis solius. In brutis enim omnibus non reperitur nisi instinctus, qui consistit in ea virtute, qua pollent sese subjiciendi per motum interiorem innatum ac necessarium, absque ulla institutione, seu a se ipsis, per quasdam actiones uniformes ad eumdem finem, ad propriam nempe conservationem et ad conservationem propriae speciei 35 Quod si in nonnullis animalibus, cicuribus 3<) Cf. Cuvier, Leçon d'anatomie comparée, Paris 1805, tom. I. première leçon : Considérations sur Γ économie animale, praesertim art. 4. pag. 58, 59. ubi observai ad rem nostram: ..Dans toutes ces com­ binaisons, il s’en trouve nécessairement beaucoup qui ont des parties communes, et il y en a toujours un certain nombre qui ne différent que très-peu, en sorte qu’en plaçant les unes après les autres celles qui se ressemblent le plus, on peut en établir une espèce de suite, qui paraîtra s’éloigner comme par degrés d’un type primitif. C’est sur ces considérations que reposent les idées, que certains naturalistes se sont formées, d’une échelle des êtres, qui les rassemblerait tous en une série unique, commençant au plus parfait et finis­ sant au plus simple... et telle que l’esprit passerait de l’un à l’autre sans presque apercevoir d’intervalle et comme par nuances insensibles.·· Et sane cl. auctor hanc gradationem per­ sequitur, comparationemque instituit singu­ lorum organorum eadem methodo, quinque voluminibus, 1°. in homine, 2°. in mam­ malibus, 3°. in avibus, 4°. in reptilibus, 5*. in piscibus, simulque ostendit notas specificas et characterislicas, quibus inter se distinguntur, ut patet etiam ex tabulis comparationis, quas adjecit, ut caecus sit oportet, qui eas non videat. Satis sit hie urgere oryanum vocale, quod dicimus, quodque in uno homine tantum reperitur ad voces articulandas , siquidem Camper ostendit ex dissectione simiae satyri, hoc animal ineptum omnino esse ad hominis instar loquendum, et naturaliter etiam su­ per pedes posteriores incedendum; attamen hoc solum animal perinde ac gibbon cum homine comparatur. Ipse Richerand, Nnotfi elementi di Fisiologia, trad, dal franc. Fi­ renze, 1815. tom. II. §. 196. aperte affirmat: >.L’uomo solo puô articolare i suoni e gode del dono della parola.'* Quod deinde osten­ dit ex anatome; item Magendie, in opere: Précis élémentaire de Physiologie, italice edit. Pisis 1818, tom. I. pag. 195. Recte propterea Homerus frequenter utitur epi­ theto μερόπων ανθρώπων, id est, hominum vocem articulatam emittentium, interdum etiam homines vocat μίροπας seu vocem articulantes tamquam notam hominis spe­ cificam, ut alia omittam de mento saliente ac toto systemate osteologico, aliisque non paucis. De quibus cf. cl. Ranzani, qui in op. Elementi di zoologia, tom. II. ordine primo, pag. 69 et seqq. has notas summa diligentia prosequitur. w) Cf. Blumenbach, op. cit. sect.3. §.35. Cf. etiam Cuvier, Le régne animal, Puris 1817, tom. I. Introduci, pag. 51 et suiv. praesertim, quaedam signa conspiciuntur sagacitatis et industriae etc., haec toto coelo distant a facultate intelligendi, comparandi, judicandi, abstra­ hendi etc., qua instructus est homo, ut ostendunt psychologi. Etenim si intelligentia non est nisi consequentia necessaria hominis mammalis, ut contendit adversarius, quare in ceteris animantibus mammalibus non reperitur? 276. Ad 4. iV. Pauci zoologi, neque profecto celebriores, ut ipsi autu­ mant, plures hominum species distinguunt, et quidem perperam, ut patet ex dictis in responsione ad 1 ; cum nullum prorsus sit fundamentum ejusmodi distinctionum, quae proinde arbitrariae omnino sunt, et repugnant ipsi expe­ rientiae. Ex ea enim constat, animalia orta ex conjunctione duarum specie­ rum esse prorsus infecunda; nihil tamen ejusmodi ceperimus, ut observat Cuvier, in individuis a quibuscumque hominibus procreatis. 36 Quare nemo jam est ex zoologis alicujus nominis, qui plures hominum species inducat. 37 dii ; • ^1 L/.i i 277. Quod si Linneus duplicem speciem recensuit, humani aliquid et ipse passus est; quare a Blumenbachio vapulat. 38 Attamen ipsemet Linneus banc suam sententiam retractavit. 39 Virey per speciem intelligit divisionem primariam generis humani, non autem stipitem primitivum originarium. Quam­ quam autem juxta sacram Scripturam a filiis Noe tres primas varietates con­ stantes repetat, albam a Japhet, flavam et fuscam a Sem, nigram seu hottentottam a Cham, reliquas ab earum commixtione, quas distinguit ex diversis gradibus anguli facialis40; nihilominus plures admittit stipites, nec cum sa­ niore zoologorum parte convenire videtur. Quapropter nec cum nec reliquos moramur, qui per hanc ipsam opinionum diversitatem ostendunt nescire se ubi pedem figant: ideoque et a sanioribus zoologis reliquis omnibus dese­ runtur. Illud solum animadvertere praestat, juxta aliquot istorum, nullam esse notam seu characterem, quo homo sapiens ab homine, ut vocant, tro­ glodyte, aut simia satyro discernatur: paulo tamen postea juxta eosdem tot sunt notae characteristicae inter homines ipsos, ut enumerent undecim 3β) Règne anim. Mammifères, §. Va­ riétés de C espèce humaine, pag. 94. 37) üt patet ex recentioribus, si memo­ ratos incredulos excipias, qui contemptui propterea scse exposuerunt. œ) Op. cit. sect. 4. pag. 80. ubi inquit: .Là description de I' homo troglodyte de Linnée est un mélange inconcevable de l’hi­ stoire d’un de ces nègres blancs maladifs et souffrants, et de celle de l’Orang-Outang. Son homo-lar est un véritable singe.'· Hinc ipse Frid. Gmelin, qui adornavit decimam tertiam editionem Systematis naturae Linnei, anno 1789. non solum posuit troglo- dytem inter simias, sed praeterea subdit in nola ad loc. cit. ..Quae de homine tro­ glodyte refert immortalis auctor, partim figmentis nituntur, partim ad monstrosam morbosamve hominum progeniem, partira ad simias pertinent. . . Ad fictilia refero pariter luciferum sive hominem caudatum.·’ ”) Cf. Revue encyclopédique^ loc. cit. ) Lib. De gratia prim. hom. cap. 1. juxta s. Thom. part. I. qu. 95. art. 1. ubi a) De opere sex di er. lib. III. De ho­ ad majorem eorum, quae proferentur, per­ minis creat, cap. 17. n. 5 et seqq. spicuitatem obiter notandum est, complexio­ 3) Ita sentiunt praeter Alensem, Ma­ nem donorum, quae sub nojnine justitiae gister Sentent, in 2. dist. 24; S. Bonaven- originalis comprehenduntur, includere tum lura in 2. dist. 29. art. 2. qu. 2; Scotus, dona supernaturalia stricte sumpta, quae Richardus et a fortiori, qui negant angelos extollunt naturam super suam conditionem, fuisse in gratia creatos, de quibus cf. Sua­ cujusmodi sunt gratia sanctificans, virtutum rez, loc. cit. theologicarum habitus etc.; tum dona illa, 4) Sic opinantur omnes thomislae ibid. quae supernaturalia eo sensu dicuntur, quod 117 300. His igitur omissis, quae ad institutum nostrum minus pertinent, ut propugnemus catholicam doctrinam, sequentes a nobis adstruuntur propo­ sitiones. PROPOSITIO I Primi parentes in statu justitiae et sanctitatis constituti a Deo fuerunt. 301. ITaec propositio ad fidem catholicam spectat, ut patet ex conc. trid. quod sees. V. canone I. sic statuit: Si quis non confitetur primum ho­ minem, Adam , cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et justitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse .... anathema sit1 ; et can. II : Si quis Adae praevaricationem sibi soli.... asserit nocuisse, et acceptam a Deo sanctitatem et justitiam, quam perdidit, sibi soli et non nobis etiam perdidisse............ anathema sit. 302. Hanc autem doctrinam a revelatione emergere tria quidem osten­ dunt argumenta, ex Scriptura deprompta. Ac I. verba Gen. I. 26: Fa­ ciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ; quae de sanctitate Adamo collata plures patres apud Bellarminum interpretantur 2; immo com­ munis apud eos horum verborum expositio est, ut nomen imaginis ad na­ turam, nomen similitudinis ad sapientiam et justitiam referant; unde conclu­ dunt, Adam quidem per peccatum amisisse similitudinem, quam habebat cum Deo, non autem Dei imaginem. 3 naturam perficiunt in suo ordine, etsi eam non elevent supra conditionem suam, cujusmodi sunt integritas, immunitas ab ae­ rumnis, perfecta subjectio cupiditatum ad rationis imperium etc. quae tamen per se natura non exposcit; tum denique dona supcrnaluralia, quae ita dicta sunt, quod na­ turae humanae aliqua addant, quae natura non solum non exposcit, sed contrarium potius, sua conditione spectata, exigeret, prouti est immortalitas. Haec autem tria, licet in Adam innocente conjuncta fuerint, possunt tamen ab invicem separari; cum concipi possit homo elevatus per gratiam sanctificantem, sed absque integritate et immortalitate, vel homo integritate praedi­ tus absque elevatione per gratiam sanctifi­ cantem, vel homo integer et elevatus abs­ que immortalitate, vel denique homo suae conditioni relictus absque ullo isiorum do­ norum. In Adam vero ejusmodi dona ita congesta erant, ut reliquorum conservatio in se et in posleris penderet a conserva­ tione primi, nempe gratiae sanctificantis. Quod si homini lapso per Christi merita restituitur gratia sanctificans, cetera tamen eidem, saltem in hac vita, minime resti­ tuuntur. Hinc in Adam gratia sanctificans potest spectari relate ad cetera dona adinslar causae; reliqua vero adinstar effectus. Quae quidem apprime alta mente reposta tenenda snnt, tum ut vitetur idearum con­ fusio, tum ut inserviant dicendorum intelligentiae. *) Et hic perpendenda summa pruden­ tia tridentinorum patrum in condendis fidei decretis, qui verba singula ita attempera­ runt , ut dum catholicam fidem tradunt, nullis scholarum sententiis aut favere aut detrahere videantur. Quod card. Pallaviciui in Hist. Conc. Trid. saepe observat. ’) Lib. cit. cap. 2. Cf. etiam Petavius, lib. II. De opif. se.v Hier. cap. 2 et seqq. 3) Cf. Petav. loc. cit. cap. 2. §. 11, 12, 13; cf. etiam Trombellius, Anecdolorum loin. II. part. II. pag. 150 et seqq. 118 Π. Verba Ecclesiastae VU. 30: Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum; non solum autem do rectitudine morali, sed de ju­ stitia ac sanctitate supernatural! haec dicta esse, liquet ex voco quae T▼ de Deo passim usurpatur, ut Dent XXXII. 4, ac de hominibus justis, ut Num. XXIII. 10, nec non Psal. XXXII. t, ubi dicitur: Exilitate justi in Domino, rectos decet collaudatio; Psal. VII. 11: Salvos facit rectos corde; et alibi passim. III. Denique idem ea omnia evincunt, quibus praecipimur renovari, ut Ephes. IV. 23, 24: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis; et Coloss. IU. 9, 10: Expoliantes vos veterem hominem........... et. induentes no­ vum, eum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit illum. Porro, ut observat Bellarminus, qui renovari jubetur, fuit aliquando novus. Quod si renovatio posita in eo est, ut induamus hominem Christo similem, creatum secundum Deum, in justitia et sanctitate veritatis; fuimus igitur aliquando, in primo videlicet parente nostro, homines novi, conditi se­ cundum Deum in justitia et sanctitate veritatis; seu quod idem est, primi parentes fuerunt a Deo in justitia et sanctitate constituti. 4 303. Haec confirmantur ex Traditione. Concilium enim a rau­ si canum II. cap. 19. haec habet5: Vnde cum sine Dei gratia salutem non possit humana natura custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit? Cum igitur reparetur per Christum gratia sanctificans, quam in Adam perdidimus, consequens est hac sanctificante gra­ tia primum hominem praeditum fuisse. Unanimis pariter est sanctorum pa­ trum doctrina, quorum testimonia expendit Bellarminus loc. cit. Nos unius Augustini verba dabimus, ne prolixiores simus: Vide ergo, inquit, quod sequatur: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis; ecce quod perdidit Adam per peccatum. 6 DIFFICULTATES. 304. I. 01)j. 1. Apostolus I. Cor. XV. 45. scribit: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem : ergo Adam spiritu vivificante seu sanctificante gratia instructus non fuit. 4) Bellarm. lib. cit. cap. 3. n. 2. 3. s) Collect. Cone. Harduini, tom. Π. coi. 1099. 6) De Gen. ad lit. lib. IV. cap. 26. Saepe eadem repetit et inculcat eodem lib. a cap. 24. usque in finem, ubi totus est in refutanda illorum opinione , qui censebant corpus Adam in statu innocentiae spiritale fuisse. Alia tum s. Augustini tum aliorum patrum testimonia exhibet Bellarminus, loc. cit. I ί 119 2. Sane si protoparentes in gratia sanctificante constituti fuissent, peccare non potuissent. Ergo. 305· Resp. ad 1. D. A. Et apostolus in adductis verbis antithesin insti­ tuit inter statum corporis Adam et Christi post resurrectionem, C. inter gratiam Adam et Christi, A; Ut enim contextus evincit, ibi sermo est de statu resurgentium; apostolus enim confert corpus recens formatum Adami cum corpore Christi post resurrectionem; corpus Adae animale vocat, utpote cibo potuque egens, et Christi corpus post resurrectionem, cum nulli necessitati sit obnoxium, spiritale vocavit. Ceterum potuit corpus Adae animale esse et ejus animus spiritalis, cujusmodi revera fuit per habitantem in eo Spiritum Sanctum. 7 306. Ad 2. N. A. Nec enim gratia sanctificans, quae animae inhaeret, et qua homo (seu alia quaepiam rationalis natura) ornatus fit Deo acceptus, auget aut imminuit libertatem qua pollet. Cum igitur Adam liber fuerit, peccare potuit. ■ ' ' * 307. Π. Obj. S. Augustinus passim docet, non statim accepisse Adam spiritum gratiae, sed solum spiritum animae rationalis: ergo. 308- Resp. I. Reg. conseq. Ex his enim non sequitur protoparentes gratia sanctificante ornatos saltem postea non fuisse. 309. Resp. II. D. Ea tradit Augustinus relate ad integram perfectio­ nem status naturalis, quam Adam, ex ipsius mente, assecutus non est, ante­ quam translatus fuerit in paradisum, quamque a gratia habuit et non a na­ tura; vel loquitur de omnimoda felicitate assequenda per meritum obedientiae, C. relate ad gratiam sanctificantem, quasi ea instructus Adam non fuerit ex mente Augustini ante peccatum, A7. Quae enim ex ipso adduximus, hunc sensum aperte excludunt. 8 ' 7) Cf. Bernard, a Piconio Tripi, expos. in hunc loc. s) Textus, qui objiciuntur cx s. Augu­ stino, ita se habent, De civ. Dei, lib. XIJLI. cap. 23. η. 1. ubi adductis verbis apostoli: Factus est primus homo etc. addit: Pri­ mus homo de terra terrenus in animam viventem /actus est, non in spiritum r i v i fi c ante m, quod ei per obedienliae meritum servabatur. Sed ex contextu pa­ tet, non aliam hic s. Doctoris mentem esse, (plain nondum assecutum fuisse Adam in paradiso conditionem corporis glorificati, quae non erat tribuenda nisi ejus fidelitati, quemadmodum et eajusli donabuntur, quum gloriosi resurgent. Alter tectus legitur, De Genesi contra Munich. lib. II. cap. 8. η. 10. ubi inquit: «Nondum spiritualem hominem debemus inlclligerc, qui factus est in animam viven­ tem, sed adhuc animalem. Tunc enim spi­ ritalis ofTeclus est, cum in paradiso, hoc est in beata vita constitutus, praeceptum etiam perfectionis accepit, ut verbo Dei consummaretur." Sensus autem ex con­ textu esse videtur, donis gratuitis nondum fuisse Adam a Deo auctum aule ejus in paradisum translationem. Sequitur enim : Itaque, postquam peccavit, recedens a praecepto Dei, in hoc remansit, ut anima­ lis esset. Et ideo animalem hominem prius agimus omnes, qui de illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritalem Adam, id est, D. N. J. C.“ Ex quibus in­ eluctabile habetur argumentum adversus jansenianos, qui se jactant solos germanos ■Μ J! 120 PROPOSITIO Γηα cum justitia et sanctitate conjuncta erant in primis parentibus eximia tum animae tum corporis dona: scientia in primis et perfecta voluntatis ordinatio quoad animam, immortalitas et immunitas ab aerumnis tt doloribus quoad coipus. 1 I. 310. Et haec propositio ad catholicam doctrinam pertinet, ut constat ex ecclesiae definitionibus editis adversus eos, qui Adam in puris naturalibus constitisse autumant, ignorantiae proinde, concupiscentiae, fragilitati, aerumnis ac morti denique ipsi obnoxium, perinde ac nos sumus; quem errorem sic tridentini patres, sess. V. can. I. confixerunt: Si quis non confitetur primum 79' hominem, Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et Justitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse, incurrisseque per offensam praevaricationis hujusmodi iram et indignationem Dei, atque ideo mor­ tem, quam antea Uli comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub ejus potestate, qui mortis deinde habuit imperium, hoc est, diaboli, totumque Adam per illam praevaricationis offensam, secundum corpus et animam in de­ terius commutatum fuisse; anathema sit. Praeditus igitur fuit Adam non so­ lum sanctitate et justitia, sed insuper immortalitate et firma corporis et animi habitudine; canone autem V. idem concilium declarat concupiscentiam ex peccato esse. Cum vero ex his donis alia hominem perficiant in ordine suo seu in sua natura, alia vero eumdem elevent supra naturae suae conditionem; hinc factum est, ut alia vocata fuerint praeternaturalia, alia autem supernaturalia. Praeternaturalia sunt scientia, quatenus naturalis est, perfecta voluntatis ordina­ tio, immunitas ab aerumnis et doloribus, demum immortalitas. Supernaturalia porro sunt gratia sanctificans, una cum aliis gratiis ad eam conservandam et augendam ordinatis, ac proinde justitia originalis et sanctitas, quibus homo ad beatificam visionem Dei assequendam praedisponebatur. Priora dona seu praeternaturalia sine posterioribus nempe supematuralibus homini inesse po­ terant, et vicissim. Augustini discipulos, contendentes tum ele­ vationem ad ordinem supcrnaluralem, tum immortalitatem aliaque dona gratuita, de­ bita esse integrae humanae naturae, ac proinde homini naturalia, ut in proposi­ tione IU. dicemus. Tertius denique textus desumitur ex li­ bro De corrept. et grat. cap. 10. n. 27. ubi docet Deum sic ordinasse angelorum et hominum vitam, ut in ea prius osten­ deret , quid possit eorum liberum arbi­ trium , deinde quid posset suae gratiae beneficium Justitiaeque judicium. Sed hic loquitur s. Doctor de perseverantiae dono, quod nec illi angeli nec primus homo ha­ buerunt. Cf. Suarez, De hominis creat. lib. III. c. 17. n. 17; Tournely, De grat. tom. I. qu. 2. 121 311. Ut autem perspicuitati studeamus, per partes propositam doctrinam declarabimus et propugnabimus. 312. I. Scientia igitur Adam praeditum a Deo esse, evidenter osten­ dunt, quae auctor Eccli. XVII. 6. de protoparentibus scripsit: Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et bona et mala ostendit illis. 1 Quibus accedunt, quae Gen. II. 19. leguntur de nominibus animantibus brutis impositis ab Adam, quae eorumdem naturae congruerent, ut insinuant verba illa: Omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus: quod nisi a naturae doctore sapientissimo fieri non poterat, ut vel ipsius Pythagorae auctoritate s. Augustinus comprobat 2; qui praeterea ostendit igno­ rantiam cum illo beatissimo protoparentum statu consistere non potuisse, quia ex ignorantia, ut ipse loquitur, dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. 3 Hoc vero et ratio suadet, siquidem Adam non solum futurus erat pater, sed et doctor ceterorum hominum, qui filios suos instituere debebat tum in iis, quae ad Deum spectant, turn in iis quae ad mores. 4 Cujusmodi autem fuerit haec scientia, qua Adam a Deo donatus est, quanta ejus ampli­ tudo, qui limites, ardua res est determinare·, hoc unum dici potest, eam fuisse pristinae illius conditioni omnino consentaneam. Theologi praesertim scholastici plura de ea habent. 5 313. II. Ad voluntatem quod attinet, per ejus perfectam ordinatio­ nem significare intendimus nullis eam pravis affectionibus vitiatam fuisse, nullis pravis motibus exagitatam, adeo ut inferiores corporis vires rationi, ratio autem Deo perfecte subderetur, ac summa in primi hominis animo inesset pax, cum nec caro concupisceret adversus spiritum, nec spiritus adver­ sus carnem. Hanc autem fuisse primorum parentum conditionem, satis per­ spicue Scripturae docent. Geneseos enim II. 25. dicitur : Erat autem uter­ que nudus, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant ; cap. autem III. 7. de iisdem post peccatum: Aperti sunt oculi amborum, cumque cognovissent se esse nudos etc. et ibid. IV. 10 et 11. cum Adam ad Deum dixisset: Timui ’) Quibus verbis non obscure tum scien­ tia supcrnaturalis tum naturalis indicatur. Supcrnaturalis quidem, dum dicitur: Crea­ vit illis· scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, quae videntur innuere gratiae munus, cujus est illustrare mentem et ani­ mam permovere. Naturalis autem, dum di­ citur: Bona et mala ostendit illis; quae tum de cognitione juris naturalis tum de ceterorum notitia intelligi possunt. *) Operis imperf. lib. V. cap. i : «Nam ipse Pythagoras, inquit, a quo philosophiae nomen exortum est, dixisse fertur, illum fuisse omnium sapienlissimum, qui voca­ bula primus indidit rebus.“ Cf. etiam Ci­ cero, Ouaest. Tuse. I. 25, et Pelav. De opific. lib. II. cap.8. §.5,6. ubi multa prae­ clare dicta habentur. 3) De lib. arbit. lib. III. c. 18. n. 52. 4) Cf. s. Thom. part. I. qu. 94. art. 3. 5) Vid. inter ceteros Suarez, De homi­ nis creat, lib- III. capp. 9, 10. ubi copiose de scientia Adami naturali disputat, pluresque conclusiones statuit et evolvit; item cap. 18. ubi agit de scientia supernatural!. eo quod nudus essem, respondit ei Deus: Quii indicavit tibi, quod nu­ dus esses: nisi quod cx ligno, dc quo dixeram tibi ne comederes, comedisti? Ergo ante peccatum habuerunt primi parentes speciale donum, quo appetitus eorum continebatur, ne contra rationem insurgeret, quod donum per pecca­ tum amiserunt. Hoc etiam sensu ecclesiae patres allata testimonia intel­ lexerunt. Hanc ergo (obedientiam), inquit s. Augustinus, priusquam violas­ sent, placebant Deo, et placebat eis Deus, et quamvis corpus animale gestarent, nihil inobediens in illo adversum se moveri sentiebant. Faciebat quippe hoc ordo Justitiae, ut, quia eorum anima famulum corpus a Domino acceperat, sicut ipsa cid mali ignorantiam fuisse. Quam cap. 22- η. 36. Cr. Suarez, De hom. creat. expositionem neoterici biblici, ut videbimus, lib. III. cap. 12. n. 4 et seqq. Attamen Cle­ summo consensu exceperunt. 7) De Genes, ad lit. lib. VI. cap. 25. ricus in Comment, ad cap. HL Gen. v. 7. haec, quae de protoparentum nuditate le­ n. 36. 8J Cf. Petav. De opif. lib. IL cap. 6 guntur, ad sensum melaphoricum trahere nititur contra communem totius antiquitatis et 7. ’) Hinc ea facile componuntur, quae sententiam et historicae narrationis simpli­ citatem. Sed socinianus est auctor, cui la­ veteres in speciem sibi invicem contradi­ psus primi parentis non arridet. Hinc sub ctoria de primorum parentum immortalitate finem Comment, in cap. 2. putat, credibile praedicarunt. Alii enim immortalem dixe­ esse Moysen hae observatione innuere vo­ rant Adam, alii mortalem ; alii mortalem luisse primos pdrèntes quasi infantes re­ actu, immortalem autem potentia; alii nec cens natos, quibus pudori non est nudi­ mortalem nec immortalem, sed medium t - 123 I / I! » 315. Sic porro expositum fidei dogma ita cx Scripturis evincimus. Scriptura peccato tantum mortis causam tribuit; ergo. . . Antecedens patet ex apostolo, Rom. V. 12: Per peccatum mors; rursum ibid. VIII. 10: Cor­ pus mortuum est propter peccatum (ergo non sola anima, ut contendebant pelagiani). Id ipsum patet ex libro Sapientiae I. 13· ubi legitur: Deus mor­ tem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum; et apertius ibid. II. 23: Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem .... invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum. Id demum constat ex illo Dei interdicto et comminatione Adamo facta Gen. II. 17: In quocumque die comederis ex eo, morte morieris. 316. Non minus certa est veritas ista ex conciliorum et patrum auctoritate. In can. I. concilii mi le vi ta ni Π. aperte dicitur: Pla­ cuit . . . ut quicumque dicit, Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore ex­ iret, non peccati merito, sed necessitate naturae; anathema sit. 10 Idem pariter sancitum fuit in concilio arausicano II. can. 2, in d i osp ol i tan o, in Carthaginiensi IV. Hinc merito s. Augustinus: Unde constat, ajebat, inter Christianos veraciter catholicam tenentes fidem, etiam ipsam nobis corporis mortem, non lege naturae, quia nullam mortem homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati. 11 317. IV. Ex hoc porro immortalitatis dono veluti ex ipso profluens jam illud sequitur, quod postremo loco statuimus, primis parentibus in illo feli­ citatis statu fuisse collatum, immunitatem videlicet ab omnibus aerum­ nis, afflictionibus et doloribus. Aperte enim id habetur ex toto Genes, cap. II. ubi traditur Deum posuisse hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. 12 Hunc autem beatitudinis statum et con­ ditionem ita praeclare exponit s. Augustinus, De civ. Dei, lib. XIV. c. 26: Vivebat, inquit, itaque homo in paradiso sicut volebat, quamdiu hoc volebat quod Deus jusserat; vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus; vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere, habens in potestate, Cibus aderat, ne esuriret; potus, ne sitiret; lignum vitae, ne illum senecta dissolveret. Nihil corruptionis inter ulrumque et in potentia ad ulrumque; alii demurn cl mortalem et immortalem si­ mul. Quae quidem omnia simul commode componi possunt et vera sunt; quandoqui­ dem Adam non hahuit immortalitatem omni­ modam, adeo ut non potuerit mori, nec mortalitatem absolutam, ut debuerit mori; sed habuit posse non mon, idque non ex natura, sed, ut dicemus, ex beneficio Con­ ditoris, et quidem dependentor ab obedientia sua. IO) Etsi vulgo sic citari soleat hic ca­ non, non est proprie concilii milevilanr, sed Carthaginiensis universalis, et in Co­ dice canonmn ecclesiae africanae estn. 109. Cf. Collect. Concit. Harduini, tom. I. col. 925 et col. 1217. *’) De civ. Dei, lib. XIII. cap. 15. ’*) Cf. Petav. De opific. lib. II. cap. 6. ubi plura discutiuntur scitu dignissima. k L· - A 124 in corpore vd ex corpore ullas molestias ullis ejus sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sani­ tas, in anima tota tranquillitas. . . . Nihil omnino triste, nihil erat inaniter lactum; gaudium vero perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de corde puro d conscientia bona et fide non ficta : atque inter se conjugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque vigilia, et mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat invitum. 318. Haec, quae de primaeva protoparentum felicitate exposuimus, con­ firmantur omnium gentium traditionibus. De graecis constat ex Platone; qui in Politico primam aetatem vere auream appellat. 13 De ipsis rursum ac de romanis patet ex ipsorum poetis, qui aureum Saturni saeculum nobi­ lissimis imaginibus depinxerunt, ut Virgilius 14, Juvenalis ‘5, Ovidius 16, Ti­ bullus. 17 Apud persas eamdem traditionem viguisse, testis est Plutarchus ‘8; apud indos Strabo ’9, quin et adhuc eamdem illic vigere, patet ex Kreuzer.70 De sinensibus idem testantur sacri ipsorum libri King nuncupati. 21 Quaro n) θίό> tviuiv αυτού;, αυτού; Ιπιστατων . . . KaSâ.tfp νΰν άνθρωποι, ^ώοχ àv Suôrtpov, άλλα γίνη φαυλότερα αντων νομεύουΰι. I'vuvoî δε καί άστρωτοι 3υραυλοϋντες τά πολλά Ινίμοντο. Id est: ..Deus eos pascebat, custosque eorum ipse erat, sicut nunc homines, divinius animal, pa­ scunt animalia sequiora. Nudi autem ct sine stragulis sub dio plerumque pascebant.·· Torn. II. op. pag. 271. edit. Paris. 1578. Cf. etiam in Cratylo, pag. 397. 398, tom. I. op. ubi etiam profert versus Hesiodi. Sic Di­ caearchus, peripateticus, citatus a Porphy­ rio, De abstinentia animal, lib. IV. cap. 2pag. 295. edit. Trajeci, ad Rhen. 1765, et a Varrone, De re rustica, lib. L cap. 2- ait: Τού; παλαιού; καί Zyyè; $ίών γεγονότος, βελτίατους τε οχτα< φΰδει καί τόν apiSror Ιίηκότας βίον, ώ; ^ρυσουμ χρόνον νομί^εtfSai. Id est: Primos illos diisque proxi­ mos mortales optimae fuisse indolis, vi­ tamque vixisse optimam, unde et auream dici aetatem. Alia collegit testimonia Eu­ sebius ex Platone et Diodoro siculo, Praep. evung. lib. I. cap. 8, et lib. NIL cap. 13· Quibus addendas Hesiodus, Theogon. a v. 521 ad v. 579, et Opera et dies, v. 47 et seqq. “) Georg, lib. L v. 125 et seqq. : Ante Jovem nulli subigebant arva coloni, Ncc signare quidem aut partiri limite campum etc. tum Eclog. IV, Satyra VI. 1 et seqq. ,e) Metamorph. lib. I. v. 89 et seqq. : Aurea primum sata aetas etc. K) Lib. I. Eleg. III. v. 35 ct seq. : Quam bene Saturno vivebant rege etc. 1S) In lib. De Iside et Osiride. ”) Lib. XV. pag. 250. tom. II. op. edit Oxon. 1807. ubi sic exponit doctrinam gymnosophistarum: Πάντ' ήν αλφίτων καί αλεύρων πλήρη, κα^άπερ καί νΰν κόνεως· Hal κρήναι δ' ίρρεον, αΐ μίν ΰδατος, γά­ λακτος δ'άλλαι, καί ομοίως αί μεν μίλιτος, αι δ’οίνου , τινες δ'Ιλαίον υπό πλησμονής δ'οΐ άνθρωποι καί τρυφής εις ιβριν ΙίΙπεΰον. Ζίύ; δί, μιϋήΰας τήν κατάΰτααιν, ήφάνιΰι πάντα. Id est: ..Olim omnia plena erant triticeae et hordeaceae farinae, ut nunc pulveris. Fontes alii lacte, alii aqua flue­ bant, nonnulli meile, alii vino, quidam oleo. Homines autem ob satietatem et luxuriam ad contumeliam se transtulerunt. Jupiter igitur illum statum exosus omnia aboleviLM) Cf. Religions de l'antiquité consi­ dérées principalement dans leurs formes symboliques et mythologiques ; ouvrage traduit de l'allemand de D. Erid. Kreu•zer, refondu en partie, complété. déve­ loppé par J. D. Guigniaut, 1815. Vid. Bi­ bliothèque univ. de Genève, tom. XXX. ann. 10. 21) King, seu Sacri, in quibus legitur: Tempore primi caeli pura voluptas et pax ί· > ·’; 125 Knapp scribere non dubitavit: Communis est omnium fere nationum omnis aetatis opinio de aureo saeculo, hoc est, de vita longe beatissima, quam prisca gens mortalium hac in terra egerit. Eam vitae beatitatem etsi pro suo quis­ que. ingenio ac sensu informat, in eo tamen ad unum omnes consentiunt, ut omne genus aerumnarum atque imbecillitatum, quas hominum societas et cul­ tus vel affert vel auget, ab his generis humani incunabulis procul plane abji­ ciendum censeant. 22 Haec autem gentium omnium conspiratio originem pri­ mitivam ejusmodi traditionum apertissime evincit; qua facti veritate consti­ tuta, omnia bene cohaerent; ea sublata, nulla amplius earum traditionum ratio probabilis dari potest. DIFFICULTATES. £ 319. L Obj. Variis illa doctrina, ubi accurate examinatur, premitur dif­ ficultatibus. Obstat enim notio sapientiae et sanctitatis congenitae, quae sibi ipsi repugnat, neque ipso narrationis mosaicae argumento confirmatur, utpote quae protoplastos communi hominum natura sensuum illecebris obnoxia prae­ ditos fuisse aperte docet; obstant certi naturae humanae hujusque vitae ter­ restris fines, qui quidem proprietates humanis superiores omnino excludunt, cujus generis est immortalitas corporis23; ergo. 320. Resp. D. Premitur difficultatibus apparentibus, Tr. veris, N. Neque in primis obstat notio sapientiae et sanctitatis congenitae, ut adversarii supponunt. Quae enim repugnantia fingi potest in eo, quod Deus ipse, qui praeter naturae ordinem hominem condidit, ipsum fecerit sibi carum et acce­ ptum, caritatem in ipsius animum diffundendo, ut cum apostolo loquar, et quod praeter discendi aut loquendi facultatem, quam eidem datam ipsi con­ cedunt, concesserit eamdem facultatem expeditam seu actum ipsum? 2* Eadem enim ratione, qua Deus protoparentibus non jam corpus infantile, sed perfectum dedit, sic ipsa rerum analogia postulat, ut ipsam intelligcntiam iis praeditam cognitionibus dederit ejusmodi statui consentaneam. Nos hujus asserti vadem dedimus ipsam libri Ecclesiastici auctoritatem, praeter mosaicam narrationem de nominibus ab Adam recens creato animantibus impositis; hypothesis autem suae quodnam fundamentum rationalistae proferunt, praeter gratuitam asser­ tionem ? 321. Falsum porro est, non confirmari narrationis mosaicae argumento, quod de sanctitate et scientia adamitica statuimus. Ipsa enim familiaris Dei perfecte regnabant. Nulli tunc labores, non poenae, non dolores, non crimina, omnia humanae in terris parebant voluntati." Cf. Windischmann, Philosophia in progressu historiae mundi, vol. L part. I. sect. 1. pag. 206. ") Scripta varii argumenti, Prolus. I. ed. 2. part. I. M) Ita Wcgscheider §. 100. Vid. s. August. De civ. Dei, lib. VII. cap. 30. 126 cum ipsis protoparentibus agendi ratio, quae ibidem describitur, entis osten­ dit, quam accepti Deo essent. Quod si exhibentur protoplasti communi ho­ minum natura sensuum illecebris obnoxia instructi, ut id liberaliter adversa­ riis demus, quod patet ex dictis in superiore propositione, ratio est, quia gratia sanctificans hominem impeccabilem minime efficit, nec immunem a sensuum illecebris, ut quotidiana experientia ostendit.25 322. Neque pariter obstant doctrinae catholicae de primaeva hominis conditione certi fines terrestris humanae hujus vitae; quia immortalitatem aliasque proprietates humanis superiores, Deus, non juxta, sed praeter natu­ rae leges ex privilegio, ut inferius dicetur, ac liberalitate sua primis paren­ tibus concessit, ut eum ex adductis auctoritatibus certo concessisse constat. 323. Non aliunde propterea difficultates contra catholicam doctrinam oriuntur, quam ex rationalism! systemate, quo rejicitur quidquid consuetum naturae ordinem praetergreditur, quum tamen ipsa universi orbis hominisque prima creatio praeter illum ordinem sit. 324. Π. Obj. Saltem quae afferuntur ad voluntatis ordinationem et rectitudinem stabiliendam, eam minime evincunt. Etenim 1. ut post Cleri­ cum recentiores expositores observant, ideo protoparentes non animadverterunt se nudos esse, quod in statu infantiae conditi fuerint, neque malum agnosce­ rent; hinc quasi infantes recens nati pudore non afficiebantur. Quod si po­ stea se nudos deprehenderunt, ex adepto rationis usu ob ipsius fructus esum repeti id debet. 26 Quod plane congruit cum doctrina patrum , qui protopa­ rentes infantilem prorsus simplicitatem prae se tulisse docent, antequam cibum sibi vetitum comederent. 27 2. Adde concupiscentiam bonum naturae esse, quo proinde primi homines carere non debuerunt. Ergo. 325- Resp. ad 1. Neg. Ad primam probation. D. Conditi fuerunt in statu infantiae quoad rectitudinem et morum integritatem, C. quoad defectum rationis usus, xY. Hoc enim commentum novum est ac mosaicae narrationi prorsus contrarium. Moyses siquidem, ut vidimus, exhibet Adam animanti­ bus nomen uniuscujusque naturae proprium imponentem; non erat igitur rationis usu destitutus. Deinde haec minime congruunt cum auctoris Eccle­ siastici dictis superius adductis. Hinc vel ipse Jahn, non suspectus auctor: Protoparentes, inquit, primo momento erant adulti, qui omnes animi facultates et omnia corporis membra ad usum habebant expedita. 28 2>) Cf. s. Thom. II. 2. qu. 163. ari. 1. ubi ostendit, qua ratione primus homo pecca­ verit superbia. Vid. etiam Bellarm. De amiss, grat. et statu pecc. lib. III. cap. 4 et seqq., turn Feller, Catêch. philos, tom. IL §. 262. Ita cum aliis Rosenmüller, SchoL in V. T. cap. III. Genes. w) Apud Petav. De opificio, iib. II. cap. 9. 23 ) latrod. in libros sacr. V. T. sect. 1. cap. 1. §. 19. edit. 2. Viennae 1814. 32G. Neque alius est sensus patrum, qui de infantili protoplastorum * simplicitate locuti sunt.29 327. Ad 2. Neg. Nam, prout hic accipitur, concupiscentia defectus est et quasi morbus quidam naturae, ut loquitur Bellarminus Vj, ex materiae con­ ditione profluens; cum hic agatur non de concupiscentia per se sumpta, sed de inordinatione concupiscentiae, quae rationem praevertit et antevenit. Ast de concupiscentia infra. 328. III. Obj. 1. Scripturarum testimonia, quae primo homini immor­ talitatem videntur tribuere, de magna potius longaevitate explicari debent; prout ipsemet Flavius Josephus aperte significat. 31 2. Illae autem commi­ nationes, quae Adam factae sunt, vel de morte animae sunt intelligendae, vel de mortis festinatione et poena, quam absque peccato expertus forsan non fuisset nisi per dulcem quamdam ac suavem animae a corpore separa­ tionem. 3. Sane protoparentes ad corporis vires reficiendas cibo indigebant et potu. 4. Arbor ipsa vitae, quae per modum medicinae operabatur, evidens argumentum est, et senectuti et morti per se obnoxios fuisse primos homines, sive peccassmt sive in officio stetissent. Ergo. 329. Resp. Ad 1. A'eg. Dicunt enim Scripturae, Deum fecisse hominem inexterminabilem. Auctoritati autem Josephi auctoritatem opponimus Scriptu­ rarum. Plura sane ibidem fabulatur hic auctor nimis ingenio suo indulgens, e. gr. omnia animalia tunc communi quadam loquela usa fuisse, aliaque ejus­ modi non pauca. 330. Ad 2. Neg. Non quidem de morte animae, ut patet ex contextu et ex Dei verbis : Pulvis es et in pulverem reverteris, et ex adducto insuper s. Pauli testimonio, quod loquitur de sola corporis morte; ac demum ex eo, quod mors animae, ut observat Petavius 32, non habeat rationem poenae, cum peccatum ipsum mors animae sit. Sed neque de mortis festinatione Dei comminationes intclligi possunt; cum sint absolute de morte ipsa intelligen­ dae ut adducta Scripturarum testimonia postulant. Consonat interpretatio patrum, qui Dei verba : In quacumque die comederis, morte morieris, ita expoM) Cf. Prud. Maran, Praefat. in Opp. s. Justini martyris, part. II. cap. 5. edit. Paris. 1742. ubi exponit sensum, quo Theo­ philus. Irenaeus, Tertullianus, Greg, nazianz., Joann. Chrysoslomus, Joann, damascenus tribuerint infantiae statum Adamo, nempe ob recentem creationem mediumque inter mortalitatem et immortalitatem statum, in quo conditus Adam a Deo fuerat, ob in- nocendam et animi simplicitatem. Ubi etiam singularem declarat Clementis alex, opinio­ nem circa Adae peccatum. 30) Lib. de gratia primi hominis, cap. 5. num. 11 et seqq. 31) Antii/. Judaic. lib. I. cap. 1. Sic etiam Merccrus, Comm, in Gen. II. 7. 32) Loco jam citato. nunt, ut sensus sit : Morti obnoxius eris> seu, ut vertit Symmachus : Mortalis eris. 33 Quam versionem laudant et Hieronymus et Theodore tus. 34 331. Ad 3. AVp. conseq. Nam ex hoc, quod anima et corpore constabant protoparentes, et alimentis vesci debebant, non consequitur, fuisse cos morituros, etiamsi non peccassent; cum semper potuissent ali et semper vivere. 332. Ad 4- D. Ex peculiari Dei beneficio vim habuit perennem vitam tribuendi, C. virtute propria seu naturali. A'. Dissentiunt quidem inter se interpretes circa hujus arboris naturam; verisimilior tamen nobis eorum vi­ detur opinio, qui censent ex peculiari Dei virtute ac beneficio eam habuisse hanc vim, mortem scilicet arcendi in perpetuum ab iis, qui ejus fructibus vescerentur. 35 333. IV. Obj. Nihil conferunt mosaicae narrationi, immo potius obstant similes mythi, quos de aetate primitiva, quam auream appellant, quaeque sensim in deteriorem abierit, feliciore ac laetiore hominum vitae conditione apud alios antiquos populos repetimus. Omnes enim ejusmodi narrationes, si accurate examinantur, tantum abest, ut historiae fide nitantur, ut contra ab hominibus fictae esse videantur, quibus praesentium temporum fastidium lenirent animumque imagine vitae ab omni labe immunis oblectarent. Qua­ propter pro fundamento rerum ad. historiae leges exigendarum nullo modo haberi possunt. 36 Quo incultior fuit aetas, eo magis in illa praevaluit stu­ dium fabulas vel rumore traditas captandi, vel novas fingendi. 2. Sane ge­ nus humanum in humili loco positum et ab exiguis initiis profectum sensim adolevisse argumento est totius naturae historia; et omnium populorum pri­ mordia, fama ac monumentis quibusvis ad posteritatem propagata, egregie illud idem confirmant. Frustra igitur, qui indorum, persarum, hebraeorumque my­ thos pro vera historia amplectuntur, et obsoletas sententias novis commentis exornatas sequuntur, conantur allegoriis et symbolicis adumbrationibus arti­ ficiose nectendis historiarum luci clarius explendesccnti officere. 37 3. Aetas proinde aurea non prae se fert nisi statum illum societatis, in quo maxime 33) Θκ^τόί ?σρ. Apud Origen, in He­ xapl. opp. Origenis, edit. maur. tom. L pag. 16. 3<) Apud Petav. De opif. lib. IL cap. 10. 3S) Cf. Petav. op. cit. lib. II. cap. 7. §. 6 cl seqq. Vid. etiani Nicolai, Lez. XXIII. sui Genesi. 16) Ila Wegscheider, §. 100. not. 1; A. Matthiae, Praefat. de ratione tractandae graecorum mythologiae, pag. 5, quae rcperitur in Scebode, Archie fur Philologie und Piidagogik, seu in Arc hivio pro phi­ lologia et paedagogia, auctore Seebode, Heimst. 1826. vol. II. part. HI; Arnold. Ek­ ker, Specim. inaug. in Protagorae apud Platonem fabulam de Prometheo et ge­ neris humuni ad humanitatem progres­ sione, Ultraj. 1822. 37) Wegscheider, §. 97. nota q. 129 vigeret anthropophagia 38, vel quo homines belluino more viventes, nudi fere incedebant et glande ad cibum utebantur. 39* Ergo. 334. Resp. ad 1. A7. Conjecturis enim non destruuntur, quae gentium omnium omnisque aetatis traditiones unanimiter confirmant, maxime quod conspirent in praecipuis adjunctis eorum, quae de aetatis illius vita Moyses refert. Ac 1°. quidem eximia vitae innocentia primos homines fruitos esse, omnium poenarum, dolorum, laborum, criminum expertes, ut sinenses habent; 2°. fuisse eosdem diis proximos, optimae indolis, vitamque vixisse optimam, ut graeci et latini tradunt; 3°. eos a Deo enutritos fuisse ac nudos et sine tegumento sub dio altos, ut Plato et Diodorus siculus juxta aegyptiorum tra­ ditionem narrant. 4°. Si cum his conferantur, quae de mulieris ex costa Adam formatae, quae de parentum lapsu, deque modo, quo lapsus contigit, effectibusque inde sequutis habentur, de quibus postea dicemus et in quae omnium gentium annales et memoriae collineant, luce clarius patet, nonnisi ex communi fonte haec omnia manare potuisse. Quod vero additur de studio praesentium temporum fastidium leniendi, fabulas captando novasque addendo, ita ut populi omnes religione, moribus, indole, aetate, lingua, regione longe a se dissiti, non solum in ipsius facti natura, sed in peculiaribus etiam ejusdem adjunctis fingendis conspiraverint, ab omni veritate longe abest. Id profecto non modo a germana philosophia, sed et a communi hominum sensu abhorret, praesertim cum plures ex ipsis nullo inter se commercio uterentur41; hoc enim portento simile foret. 335. Ad 2. D. Diversis temporibus, seu post hominis lapsum, Tr. eodem tempore, seu ante lapsum, A7. In primis enim observandum est, eadem illa monumenta historica, quae de primordiis humani generis supersunt, in­ cipiendo ab Hesiodo, Herodoto, Diodoro siculo usque ad aetatem politiorem, quaeque nobis primas societates seu primos homines veluti tribus nomadas oculis objiciunt ac paulatim ad perfectiorem cultum progredientes, nobis pa­ riter exhibere traditionem aureae aetatis, seu status innocentiae primorum 38) Ita Bory de St. Vincent, cf. Révue encyclop. Paris 1825. Mars, ari. Sciences physiques, Homme, qui praeterea censet vere auream dicendam esse aetatem illam, quam leves scriptores ferream dixerunt; profitetur autem se novam seu quintam praestolari aetatem, nempe rationis, quae reservatur futuris generationibus, cujus ta­ men non valde exigua crepuscula jam nunc cernimus. 39) Non valde abhorret ab ejusmodi prin­ cipiis Jos. Micali, Storia degli antichi popoli italiani, Firenze 1832, tom. I. pag. 9; Perrone, Praelectiones theolog. V. et Aloys. Bossi, Delia istoria d' Italia cap. 4. pag. 12. 40) Cf. Annales de Philosophie chré­ tienne, art. cit.; Windischmann, op. et loc. cit. 41 ) Quibus si addantur traditiones et ar­ gumenta de communi populorum origine, de origine mundi, de hominis lapsu etc., de quibus partim monumenta attulimus, partim inferius afferemus, vix non habetur argumentum evidens et demonstrativum de hujusmodi traditionum veritate. 9 130 parentum. Quapropter nedum sibi invicem adversentur historica haec docu­ menta, apprime inter se conveniunt; si tamen admittatur diversa hominum diversis temporibus conditio et status, tum ante, tum post hominis lapsum. Hinc si haec adversarii recipiunt, dum humilem primorum hominum condi­ tionem exponunt, quare eadem recusant, dum protoparentum beatam vitam et originem describunt, atque uti mythos traducunt, aut allegorias et symbolicas imagines historiae luci officientes? Non modica potius lux historiis conci­ liandis inde maxime aflulget, ut ex dictis patet. 336. Ad 3. 3'. Siquidem anthropophagia in humani generis primordiis nullibi visa est: huic enim assertioni documenta historica repugnant; hinc illa non fuit nisi prava humani generis degeneratio, prout est vita silvestris et feritas, quae in nonnullis adhuc populis observatur, cujus modi etiam est rudis eorum lingua. 42 Eadem enim ratione, qua dantur in hominibus pro­ gressus a cultu et educatione devenientes, dantur et regressus ex illius prae­ sidii atque adjumenti defectu. Exemplum habemus in Europa nostra, quae ex barbarorum incursionibus, depopulationibus, ferocia paulatim a summa hu­ manitate in eam barbariem transgressa est, quam medio aevo deploramus. Idem dicas de Asia et Aegypto quondam culturae ac litterarum, ut ita dicam, domiciliis. Vita igitur silvestris et anthropophagia spectari debent tamquam extrema declinationis periodus, in quam populi quidam omnibus cultus prae­ sidiis destituti prolapsi sunt. 337. Vehementer propterea errant plerique ex neotericis historicis aut archaeologis, qui sibi sapientes videntur cum sacrae Scripturae contradicunt, contendentes primos homines feritate primum belluina aut etiam anthropo­ phagia laborasse, paulatim ad vitam silvestrem ac venaticam progressos, deinde ad pastoritiam seu nomadicam, hinc ad agrestem pervenisse, ac demum ad socialem. Hi enim permiscent veram ac primitivam hominum conditionem cum iis, quae contigerunt post generales aut partiales alterius aetatis dis­ persiones ac aberrationes, a quibus homines paulatim redeuntes primordia societatum ac civilis culturae jecerunt, donec per ulteriores progressus ad n) Cf. comes de Maistre, Soirées de St. Petersbourg. Entretien deuxième, tom. L pag. 81. ubi haec praeclare scribit: ..De là viennent les sauvages qui ont fait dire tant d’extravagances, et qui ont surtout servi de texte éternel à J. J. Rousseau . . . il a constamment pris le sauvage pour l’homme primitif, tandis qu’il n’est et ne peut être que le descendant d’un homme détaché du grand arbre de la civilisation par une prévarication quelconque, mais d’un genre, qui ne peut plus être répété, autant qu’il m’est permis d’en juger; car je doute qu’il se forme de nouveaux sauvages. Par une suite de la même erreur, on a pris les langues de ces sauvages pour des lan­ gues commencées, tandis qu’elles sont et ne peuvent être que des débris de langues antiques, ruinées, s’il est permis de s’ex­ primer ainsi, et dégradées, comme les hommes qui les parlent. En effet, toute dégradation individuelle ou rationelle est sur-le-champ annoncée par une dégradation rigoureusement proportionelle dans le lan­ gage." 131 statum, ut ita dicam, adultum perfectionis pervenerunt, et de quibus tum mythologica tuin historica monumenta loquuntur. 43 PROPOSITIO III. 'I Ί Status justitiae seu gratiae sanctificantis et felicitatis, in qua primi parentes constituti a Deo sunt, non erat eis debitus. 338. Propositio sic enunciata catholicam doctrinam exhibet, ut ex di­ cendis patebit. Cum tamen in salebrosam quaestionem inciderimus ob quorundam catholicorum theologorum controversias, praestat nonnulla praemittere, quae conferant ad faciliorem propositae doctrinae explanationem, et ecclesiae doctrinam a privatis scholarum placitis apprime secernere. Haec igitur adnotanda sunt: 339. I. Debitum naturae seu naturale multiplici sensu aliquid dici potest; sumitur enim vel pro eo quod origine contrahitur, vel pro eo quod est naturae consentaneum, vel quod naturam in sui ordinis operationibus perficit, vel demum quod est naturae pars, aut fluit a naturae principiis, cujusmodi in h omine sunt corpus et anima, aut facultas sentiendi et intelligendi. 1 Rursum aliquid naturae indebitum ac supernaturale duplici ratione intelligi potest, scilicet aut per se, cum nempe ex principiis naturae fluere seu pro­ venire nequit, cujusmodi e. gr. fuit ascensio Eliae in coelum super currum igneum, Samsonis robur etc., aut per accidens, quod interdum obtinetur mira­ culo, licet alioquin ex naturae principiis fluere soleat, e. gr. omnes curatio­ nes instantaneae, visus caeco restitutus, sapientia Adami etc. 340. II. Lutherus itaque, et post ipsum Bajus, Jansenius, Quesnelus cum suis contendunt, tum gratiam sanctificantem, tum immunitatem a concu­ piscentia atque immortalitatem cum reliquis consectariis sic homini naturales esse, ut sine ipsis hominis perfecta seu integra natura consistere non possit; 43) Hinc Joann. Müller, Historia uni­ vers. cap. 1. ubi agit de statu hominis pri­ mitivo, observat sub duobus diversis aspe­ ctibus statum primitivum generis humani describi: cum aliae traditiones pingunt ae­ tatem auream, in qua justitia et pax regna­ runt, referunt pariter aetatem subscquenlem speciei nostrae tamquam aberrationem q primaevo instituto; aliae vero traditiones describunt hominem ab initio immitem at­ que ferocem, donec sensim ac veluti per gradus mansuevit. Verum utraeque hae traditiones optime inter se cohaerent, si ratio habeatur diversi status in quo homi- nes fuerunt, juxta ea quae superius a no­ bis dicta sunt; quibus plane consentit s. Thom. dum insulsae Tullii opinioni de hominibus sylvestribus {De invent. I. 2-) respondet: Verbum Tullii potest esse ve­ rum, quantum ad aliquam gentem; si tar men accipiatur principium proximum illius gentis, per quod ab aliis gen­ tibus est distincta, quia non in omnibus perducitur ad effectum id, ad quod natu­ ralis ratio inclinat. Non est antem ve­ rum universaliter (Supplem. qu. 41. art. 1.). ‘) Cf. Bellarminus, De gratia primi hominis, cap. 5. neque Deum, salva sua bonitate et justitia, sine illis hominem condere po­ tuisse. Ex quo principio inferunt, hominibus, qui nunc absque justitia origi­ nali nascuntur, aliquod naturale bonum deesse, quale deesset pecudi, si clauda vel caeca nasceretur·, quod si alicui divinitus redderetur originalis justitia, donum quidem istud fore supernaturale per accidens, seu quoad modum, non autem per se, prout de visu caeco restituto diximus. Catholica autem doctrina tenet, tum gratiam sanctificantem, tum immu­ nitatem a concupiscentia ac immortalitatem dona supernaturalia esse in se, et ita gratuita, ut Deus, salvis suis attributis, hominem sine illis condere omnino potuisset; nihilque propterea de naturae bonis hominem per peccatum originale perdidisse; ita ut, peccato excepto, homo creari a Deo potuerit, qua­ lis nunc nascitur, morti scilicet, infirmitati, concupiscentiae, ignorantiae ob­ noxius, neque ad ordinem supernaturalem elevatus. 341. III. Propositio nostra duo complectitur: primo, esse indebitam gratiam, secundo, indebita dona gratuita scientiae, integritatis, immortalitatis, quae sub felicitatis nomine comprehendit. 342. IV. Doctrina catholica sic exposita commisceri nequit cum duplici quaestione scholastica, quarum prima est, num Deus potuerit saltem de po­ tentia ordinata, ut vocant, hominem sine elevatione ceterisque recensitis do­ nis condere, nec ne; si quidem de potentia absoluta Deum ita se gerere po­ tuisse omnes theologi catholici concedunt.2 ’) Hoc vero discrimen instituunt theo­ logi isti inter potentiam ordinatam et ab­ solutam: ordinata est, quum Deus opera­ tur non solum ex sapientiae, sed et boni­ tatis, decentiae ac congruitatis legibus; ab­ soluta, cum operatur ex solis legibus justi­ tiae. Hinc quidam docent, Deum quidem de potentia absoluta potuisse hominem absque donis supernaturalibus et gratuitis condere, non autem de potentia ordinata. Non defuerunt, qui hanc sententiam accu­ saverint tamquam jansenislicam, eo quod vel ipse Jansenius fassus fuerit, Deum ab­ solute sic homines condere potuisse, non autem ex potentia ordinata. Ast hujus sententiae fautores profitentur magnum in­ tercedere discrimen inter se ac Jansenium; quia Jansenius autumabat hominem esse distortum ac malum illis donis destitutum; contra vero se expresse affirmare bonum hominem sine illis fore; sed cum Dei per­ fecta sint opera, ideo concludunt, Deum sine liis praeclaris doübus hominem mi­ nime condere potuisse. Ast rursum alii reponunt, nostrum non esse decernere quid divina bonitas postulet, quid non; quo principio semel constituto nos duceremur ad optimismum. Ceterum haec certa nobis esse videntur: 1°. Veteres in hoc saltem argumento hanc distinctionem penitus ignorasse; 2°. qui hanc distinctionem inducunt, eadem pro­ ferre argumenta ad ostendendam impossi­ bilitatem status naturae purae juxta poten­ tiam Dei ordinatam, quibus utitur Janse­ nius ad evincendam eamdem impossibilita­ tem; 3°. hujusmodi distinctionum artificio fretos jansenislas, omnes suas propugnare doctrinas, non verentes pontificiam censu­ ram. 4°. Cum ex solis justitiae legibus, aut speciata sola potentia, Deus agere non possit, sequitur, si attentis etiam bonitatis, decentiae ac congruitatis legibus hominem absque ejusmodi elevatione donisque ad­ nexis creare nequeat, creari eum sine ipsis nullatenus posse; quod tamen pugnat cum propositionibus damnatis. 5°. Propositiones Baji damnatae sunt in sensu ab auctore i /i •.Ϊ&Φ' 7v,; 'r? · · i‘·' "A- rj ·Α'·'<ϊί! - · >' f-* r:’ *·,· • '.-L’\? “λ*/**ίζτ\ ■'■ ·’.· 133 Altera controversia est, num (In hypothesi, quod Deus sive de potentia absoluta, sive de potentia ordinata potuerit hominem in puris naturalibus, ut scholae loquuntur, condere) homini sic constituto necessaria forent gratiae auxilia ad legem naturalem adimplendam. Jam vero nos pro certo habemus, etiam in hac hypothesi necessaria fore homini ejusmodi auxilia, nec ei a Deo defutura, qui numquam impossibilia jubet, non quidem ad modum, ut scholae loquuntur, sed ad substantiam operis, quae non essent nisi naturalis ordinis, ut supponitur. 3 343. His praemissis sic cum card. Gotti, propositam doctrinam adstruimus. 4 Si status ille debitus homini esset, debitus foret vel ex parte homi­ nis vel ex parte Dei; atqui neque ex parte hominis, neque ex parte Dei debitus dici potest. Non quidem ex parte hominis, cujus natura non exigit, nisi ut sit animal rationale, et ad bonum sui ordinis comparatum, cujusmodi intento; atqui Bajus admittebat Deum de potentia absoluta creare potuisse hominem absque ejusmodi elevatione ac donis, ut colligitur ex Jansenio, qui in suo Augu­ stino Baji doctrinam adstruere et defendere vehementer contendit, ita ut ab initio opus suum inscribere voluerit: Defensio Baji; ergo, dum Bajus in propositionibus damna­ tis negat hominem a Deo creari potuisse in statu non elevato, intelligendus est de potentia Dei ordinata; ergo hoc sensu damnatae sunt; ergo contradictoria catho­ lica erit et vera: Deus de providentia or­ dinata creare potuit hominem absque ejus­ modi elevatione. Quid juvat doctrinas pro­ fiteri, sin minus haereticas aut erroneas, saltem iisdem maxime affines, cum pateat via regia omnibus obvia? Doctrina haec catholica, quam tuemur, maximi momenti est; cum annulus, ut ita dicam, sit, qui cetera doctrinae catholicae capita adnectit circa peccati originalis effectus, libertatem, Christi gratiam etc., ut ex dicendis planum fiet. 3) Ex his patet statum quaestionis non cognosci ab iis auctoribus, qui hujus natu­ ralis conditionis possibilitatem impugnant ex eo, quod homo tunc foret velut eman­ cipatus a Deo, neque auxiliorum ipsius in­ digens, quod imprudenter admodum non­ nulli ex Germania praesertim autumant; vel non amplius hominem debere ad Deum preces suas fundere ad ejusmodi auxilia obtinenda; vel etiam non posse amplius ostendi necessitatem revelationis, quum ex his sequeretur hominem per peccatum ori­ ginale in iis, quae ad naturae humanae es­ sentiam spectant, non inferioris conditionis factum esse, quam foret in statu naturae non elevatae. Haec enim aliaque ejusmodi nonnisi ex perperam vel intellecta vel ex­ posita illius status conditione descendunt, non autem ex doctrina ipsa. Sane per ejusmodi auxilia seu media naturalis ordinis, quae extrinsecus homini proveniant, ipsum minime propterea trans­ ferri ad ordinem supernaturalem inde patet, quod corpus humanum e. gr. in statu suo naturali indigeat alimentis, quae tamen in agris crescunt, et exterius suppeditantur; numquid propterea desinit esse in statu naturali, quia haec alimenta non in pro­ prio suo fondo, id est, intus in ipso cor­ pore continuo succrescunt? Anima humana pro facultatum suarum evolutione et cul­ tura indiget instructione parentum, institu­ torum etc. Infans nonnisi a cura parentum habet, quae ad sui conservationem et per­ fectionem requiruntur; ad naturam itaque entis limitati non pertinet, omnia habere in seipso, nullaque re extra se indigere ad sui conservationem et finis sui assecu­ tionem. 4) Theol. scholastico- dogm. in pri­ mam partem, De homine et ejus statibus, quaest. 11, De statu naturae purae, dub. 1. 2 et seqq. tom. VI. op. edit. Bononiae 1729. 134 profecto non est gratia sanctificans, alioquin non osset gratin, ut ratiocinatur apostolus (Rom. IV.): sed neque immunitas a concupiscentia, quam per eo humana natura non exigit, cujus est ferri in bonum sensibile per sensum et appetitum, ac in bonum spirituale et intelligibile per intelligentiam et volun­ tatem, ex quarum contrariis propensionibus naturaliter conflictus oritur ac in­ gens recte agendi difficultas; neque demum immortalitas et immunitas a do­ loribus ac poenis, cum naturae sensibilis, ac contrariis elementis seu princi­ piis concretae, proprium sit dolores pati, corruptionem, totalem denique so­ lutionem. 5 Non debitus ex parte Dei, qui, cum in donorum suorum distri­ butione liberrimus sit. nulla adigitur necessitate, ut hunc potius quam illum perfectionis gradum creaturis suis largiatur. 344. Eadem veritas constat ex proscriptione thesium Baji et Quesneli, in quibus contraria doctrina traditur. Nam s. Pius V. et Gregorius XIII. sequentes Baji propositiones proscripserunt, nempe 21: Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae, debita fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis. (Eadem dicuntur in propositionibus 23 et 24.) Item 26 : Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis ejus con­ ditio : 55: Deus non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur: 78: Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed na­ turalis conditio: ac demum prop. 79: Falsa est doctorum sententia, primum *) Ita physiologi unanimiter docent; qui naturam hominis, prout in se est, et com­ parate ad animantium brutorum naturam investigarunt, ut Bichat, Anatomie génér. tom. I; M. A. Petit, Discours sur la dou­ leur ; Bilou, Diss. sur la douleur: Jacopi, Fisiologia tom. IL; Tommasini. Ln. cri­ tic., ac celeris omissis, Ben. Mojon, Leggi fisiologiche. Cf. edit. 3. Milano 1821, Con­ siderationi generali sulla vita, e sopra i suoi fondamenti, 1 et seqq. tum ibid, classe 1. Delie funzdoni conservatrici della vita e relative ali' individuo, ord. 1. ge­ nere 1. Del piacere e dei dolore, §. 42 et seqq. et gen. VI. §.479 et ) Rosenmüller, quae Gen. III. de ho­ minis lapsu referuntur, exponit de usu ra­ tionis, quem tunc primum protoparentes adepti sunt; sic Gablerus in Prolegom. Commentationis eiehhornianae, vol. II. part. I. pag. 137; Joann. Thiess in Varia­ rum de cap. ILL Geneseos recte explicando sententiarum specimine ; aliique passim. ’) In op. Judaismus delectus, vol. I. pag. 822 et seqq.; cf. etiam Reinh. Rus, I mors introivit in orbem terrarum; nempe peccatum, ad quod primos parentes diabolus induxerat; ibid. X. 2. de Adam legitur:; Eduxit sapientia illum a delicto suo. ,jNec alia unquam fuit Christianae ecclesiae doctrina, quam ipsa a Christo et apostolis accepit. Etenim Christus Joann. VIII. 44 diabolum vocat homicidam ab initio, hanc scilicet ob causam; ita etiam apostolus (II. Cor. XI. 3.) ait, serpentem Ενατη seduxisse astutia sua. Hisce similia leguntur Apoc. XII. 9. 381. Haec omnia confirmantur III. ex antiquae traditionis vestigiis, quae apud omnes gentes reperiuntur. Nec enim intra judaeorum et Christia­ norum fines haec traditio sese continuit. Antiquissimis enim temporibus hanc traditionem inter mediae et superioris Asiae populos jamdiu fuisse pervulga­ tam, patet ex doctrina zoroastrica jman, malorum geniorum supremo, serpentis specie induto, qui primos homines ad peccandum seduxit, ut habetur in Zendavesta a Kleukero edito.3 Eam apud graeços pariter diffusam fuisse, liquet ex antiquissimis Promethei fabulis et Herculis, decerpentis mala aurea ex arbore una cum serpente, Ladon dicto, ex arbore pendente, prout etiam visitur in nummo Antonini Pii, quem Spanhemius edidit et illustravit4; et in versibus Apollonii Rhodii 5 describitur hic lapsus. Hujus traditionis vestigia extare apud aegyptios, non obscure eruitur ex celebri quodam mo­ numento hieroglyphico, quod detexit inter ruinas veterum Thebarum, ac gallice descripsit et lineari pictura in acre referri curavit Norden6, doctus Diss. De serpente seductore non naturali sed diabolo, Jen. 1712; et Zaq^r. Grapius, Diss. De tentations Herae et Christi a diabolo in assumpto corpore facta contra Balth. Bekkerum, Rosloch. 1712. ’) Tom. I. pag. 25, et III. pag. 84 et seqq. 4) In nolis ad Callimachum; vid. pag. 670. Nonnulli tamen reccntiores critici alio referunt totum hunc mythum, inter quos recensetur doctus P. Ungarclli. J) Argonaut. IV. v. 1396 et seqq.: ................. Ivi Λάδων ElstTt πού χ^ι2όν παγχρύΰεα ρνετο μρλα , Χώρω Ιν "^Ιτλαντο!, χρόνιος όφΐί · άμγί δε Νύμφαι Έσπερίδεί -οίπνυον, ίφίμερον αείδουβαι. In ιριο campo Ladon ad hesternam us­ que diem aurea custodiebat mala, in AZlantis regione, terrestris serpens, cui Nymphae Hesperides ministrabant, sua­ vissime concinentes. Sic I. G. Hassc, Entdeckungen im Felde der iiltesten ErdPerrone, Praelectiones theolog. V. und Menschengeschichte, seu Inventa spe­ ctantia ad antiquissimam telluris et ho­ minis historiam, part. I. pag. 194. 6) Paris 1795. tom. IL pag. 125. ubi ait: »Si je ne me trompe, il y est fait allusion à la chute d’Adam et Heve. On y a re­ présenté un aj£)re vert, à la droite duquel est un homme assis, tenant â la main droite quelque instrument, dont il semble vouloir se défendre contre une petite figure ovale couverte de caractères hiéroglyphiques, que lui présente une femme, qui est debout à la gauche de l'arbre, pendant que de l’autre main il accepte ce qui lui est présenté. Der­ rière l’homme paraît une figure debout, la tète couverte d’une mitre, et qui lui tend la main.·1 ïïinc non defuit, qui mosaicam de origine mali narrationem e monumento figuris hieroglyphicis inscripto haustum exi­ stimaverit, ut Georg. Rosenmüller in Com­ mentât. Repertorio eichhorniuno lit. bibl. et orient, part. V. pag. 158 el seqq. inserta; sic G. Fr. Hezel, Lieber die Ouellen dei' mosaischen Urgeschichte, id est, De fon- 10 146 Danns, qni Aegyptum invisit anno 1737. Demum, ne alios singillatim po­ pulos annumeremus, rem conficimus testimonio et confessione ipsius ipcre> duli, nec propterea suspecti, qui sic generatim scribit: Casus hominis est fundamentum theologiae omnium pene antiquorum populorum. 7 382. Alteram propositionis partem, quae ad jus spectat, seu ad gravitatem peccari primorum parentum, apertissime scriptura testatur. Eccli. enim X. 14, 15. dicitur: Initium superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo, qui fecit illum , recessit cor ejus. Ex quibus patet primos parentes peccasse superbia, quod clarius colligitur ex promissis a serpente Evae factis: Eritis sicut dii: peccasse insuper inobedientia recedendo a Deo pariter confirmatur tum ex verbis Gen. ΙΠ: Quia audisti vocem uxoris tuae etc. tum ex apostolo (Rom. V.), qui peccatum Adae vocat inobedientiam, et ex frequenti antithesi, quam ipse instituit inter Adae inobedientiam et obedientiam Christi, ut Rom. V. 19. et alibi: peccasse, mulierem saltem, infidelitate, quia credidit potius diabolo dicenti: Nequaquam moriemini, quam Deo mor­ tem comminanti; eos peccasse contemptu Dei et ingrati animi yiüo, per se patet. Quae certe omnia levia censeri non possunt. Crescit vero horum multiplicium peccatorum gravitas tum ex facilitate .praeceRti, tum ex adnexa poenae comrninatinmu de quibus disserit s. Augustinus. 8 Hinc est quod apo­ stolus loc. cit. passim vocet peccatum Adae praevaricationem atque delictum. Confirmatur denique peccati protoparentum gravitas ex illinc profluentibus poenis, de quibus fusius agit Bellarminus. 9 383. Satis superque igitur constat, tum prj^ios parentes mandatum sibi a Deo datum transgressos esse, tum ejus transgressione eos graviter peccasse. tibus mosaicae primigeniae historiae, Lem­ go 1780. pag. 61 el seqq. et Gamg. in lib. Nysa . oiler philosophisch.historische Abhandl. Eleutheropolis, 1790. Quorum sen­ tentias collegit el exposuit Gabler in Prolegomenis Archaeol. eichhornianae. part. II. vol. I. pag. 288 et seqq. Vid. Car. Rosen­ muller Scholia in Gen. III. Quidquid porro dicat de ejusmodi sententia, quam non pro­ bamus, ex ea tamen colligitur pervulgatum apud gentes antiquitus lapsum protoparentum, ac veram historiam, non autem aut mylhum aut visionem nobis a Moyse re­ ferri. Nonnulli tamen ex recentioribus archaeologis aliter exponunt ejusmodi hieroglyphicam figuram. His addi debent, quae de antiqua sinensium traditione characteri­ bus historicis leguntur apud Windischmann op. cit Phil, in progressu historiae mundi, vol. I. sect. 1. Bonnae 1827. pag·. 367, de imagine seu effigie mulieris inter duas arbores consistentis, in quarum altera si­ gnum coeli reperiiur, in altera vero signum peccati (apud grammaticos) fructus inco­ gniti. quae aperte produnt seductionem uxoris illius, qui ab iisdem sinensibus ibid, vocatur communis archiparens, seu caput omnium hominum. Cf. etiam quae de ea­ dem traditione lapsus angelorum et primo­ rum parentum apud indos, ibid. pag. 6(4 — 619. referuntur. 7) Voltaire, Philosophie de C histoire, chap. 17. s) Op. imperfecti cont. Julian, lib. III. num. 57, item num. 65. et alibi passim. ’) De amiss, yrat. lib. III. cap. 11, et De civ. Dei, lib. XIV. c. 12. r · fr *· *·’ - W+ i 147 I DIFFICULTATES. 384. E Obj. 1. Nondum expositores inter sese conveniunt de sensu, quo tota illa mosnicae narrationis pars, cui doctrina de primi hominis lapsu innititur, accipienda sit; nihil certi proinde statui potest circa protoparentum peccatum. 2. Nec sane cujusmodi peccatum illud proprie fuerit, definiri po­ test: neque cur Deus, qui summe bonus est, istud tam severe ultus fuerit, ii quum omnia in mosaica narratione indicent, nonnisi de levissima culpa agi |4 et brevissimi temporis. Ergo. ' . 385. Resp. ad 1. D. Interpretes seu expositores liberiores ac prote­ stantes, C. interpretes vere catholici, N. Quotquot enim vere catholici sunt, * neque novam protestantium exegesim sectantur, sed Scripturam juxta ecclesiae et communem patrum sensum exponunt, hi unanimiter consentiunt, agnoscentes verum et grave peccatum in illa Adami transgressione. Si qui vero singulares opiniones sectantur circa modum, quo illud peccatum pateatum est, et sinceros prudentioris exegeseos fontes fastidiunt ac in absurda labuntur, ipsi viderint. Nos ex constanti judaeorum, Christianorum ac omnium . pene gentium traditione, atque ex clarissimis utriusque foederis biblicis docu­ mentis ostendimus, de vera historia agi in mosaica narratione, et de diabolo sub veri serpentis larva latente, non autem aut de aliquo mytho, philosophemate, ut nonnulli biblici neoterici contendunt, aut de allegoria, visione aut somnio, ut nonnulli autumant ‘°; alioquin de factis omnibus hac ratione reddi ratio facile posset. 386. Ad 2. Neg. Diximus enim ex apostolo, Adae peccatum esse pecca­ tum inobedientiac, quod plura alia superius enumerata, comitata sunt. 387. Ex eodem apostolo didicimus, non levi, sed gravissima culpa protoparentes se commaculasse, quam delictum et praevaricationem nominat idem Paulus, quamque proinde s. Augustinus ineffabiliter grande peccatum vocat.11 Quare justissime potuit Deus graviter in protoparentes animadvertere. Nec enim ex solo objecto culpae gravitas aut levitas dimetienda est, sed prae­ terea ex ejusdem peccati subjecto, intentione, fine, ac ceteris adjunctis omni­ bus, quae illud comitantur. 388. II. Obj. Si mosaicae narrationis cortici inhaerendum esset, non pauca occurrerent, quae vix aut ne vix quidem cum Dei sapientia et boni­ tate conciliari queant. 1. Quis enim in primis sibi persuadeat, Deum homini innocenti et justo ejusmodi praeceptum dedisse, quo rem indifferentem ac omnino innocuam vetaret? Praeterea 2. nonne Deus, qui hominem in iis 10) Ila Cajetanus, Comm. in Gen. in hunc loc. quem ex recentioribus secutus est Jahn. “) Tum alibi tum in EncKirid. capp. 26 et 27. 10 * 1 A 4 148 rerum adjunctis collocavit, in quibus ipsum diu consistere nolle praeviderat, merito peccati auctor dici posset? Iniquum 3. demum videtur, Adamuin eadem cum Eva poena mulctatum, cum tamen ejusdem gravitatis crimine minime teneretur. Ergo. 339. Resp. Azo. antec. Ad 1. Dico juxta communem patrum sententiam, ideo Deum ejusmodi praeceptum Adae dedisse, tum ut ipse se ac Domino subjectum esse cognosceret, tum ut virtutum exercendarum causa, obedientiae praesertim, eidem suppeteret. 12 390. Ad 2. A’ Deus enim libero arbitrio et gratia protoparentes munierat; si noluissent ipsi peccare, utique potuissent se a peccato continere. Cur vero Deus praevisum hunc lapsum permiserit, respondeo primo cum s. Augu­ stino : Altitudinem consilii ejus penetrare non possum, sed longe supra vires meas esse confiteor. 13 Respondeo praeterea cum eodem s. Doctore: Quia et de peccante multa bona facere poterat, ordinans eum secundum moderamen ju­ stitiae suae; et quia nihil oberat Deo peccatum ejus: et sive non peccaret, mors nulla esset, sive quia peccavit, alii mortales de ejus peccato corriguntur. Nihil enim sic revocat homines a peccato, quemadmodum imminentis mortis cogi­ tatio. 14 His addo eamdem expostulationem fieri posse adversus permissionem alterius cujuscumque peccati, et sic recidimus in quaestionem de permissione mali moralis, de qua consuli possunt, quae suo loco disseruimus. 15 391. Ad 3. Respondeo nostrum non esse judicium ferre, uter gravius peccaverit, Adam ne scilicet an uxor ejus, quum hoc soli cordium inspectori Deo reservatum sit. Hac de re consulantur, si placet, Bellarminus 16 et ceteri auctores, qui utriusque sententiae patrocinatorum momenta expenderunt. kg *· ■ ζ·:«* ,'λ f w) Cf. Petav. De opif. lib. II. cap. 9. §. 6. Pulchre s. Joann. Chrys. Hom. XVI. in G en. hac similitudine Dei cum primo homine agendi rationem exposuit, dum esum illius fructus ei interdixit: -Quem­ admodum, inquit, munificus aliquis domi­ nus aedes amplas et magnificas cuipiam fruendas concedens, non justum illarum pretium, sed exiguam ejus particulam vult accipere, ut et sibi dominii jus integrum servet, et usuarius iste certo sciat, non se aedis esse dominum, sed illius beneficio ac liberalitate utendum sese accepisse, sic Dominus noster, cum quidquid aspectabile est homini commisisset, eique tum in pa- radiso domicilium, tum ejus delicias ad fructum animi tribuisset, ne paulatim animo in transversum abreptus ista ipsa, quae ocu­ lis cernuntur, per se ac temere esse cre­ deret, et supra dignitatis suae modulum de ipso sentiret, unius illi usum arboris in­ terdixit.* ,3) De Gen. ad lit. lib. XL cap. 4. M) Lib. De Gen. cont. manich. cap. xxvm. **) Tract. De Deo ejusq. attribui. cap. 2. prop. 3. ,e) De amiss. grat. et statu peccati, lib. UL cap. 9. 1 i 149 CAPUT IV. DE PECCATI ORIGINALIS PROPAGATIONE. 392. Tota Christiana religio duobus, ut ita dicam, cardinibus volvitur, peccati nempe originalis in omnes homines propagatione, et totius humani generis per Christum redemptione; magni propterea interest, hujus fidei do­ gmatis vindicias suscipere adversus acerrimos hostes tum veteres, tum recentiores, qui illud evertere conati sunt et conantur. 393. Pelagia ni omnium primi originalis peccati existentiam et pro­ pagationem adorti sunt. So ci ni an i post obscuros nonnullos alios haereticos idem bellum adversus catholicam hanc veritatem instaurarunt. Prote­ stantes recentiores fere omnes idem error invasit, adeo ut in nonnullis provinciis de hoc articulo etiam disputare in ipsorum scholis vetitum sit. 1 Neoterici biblici ac rationalistae ad unum omnes inter obsoletas doctrinas eumdem articulum rejiciunt. 2 394. Priusquam veritatem fidei nostrae circa hunc articulum propugne­ mus, de more nonnulla praemittenda esse ducimus ad majorem dicendorum perspicuitatem. 395. I. Commisceri non debet dogma de existentia ac propagatione ori­ ginalis noxae cum ejusdem propagationis modo. Illud enim ad fidem perti­ net, istud non item; circa hunc enim propagationis modum discrepant catho­ licorum sententiae. 396. Π. Rursum haec eadem de peccati originalis existentia controversia permisceri nequit cum quaestione de ejusdem peccati natura et essentia, circa quam saeculo XVI. novatores turpiter errarunt, dura originale peccatum vel in substantia aliqua, vel in ipsa concupiscentia, vel in aliquo actuali jugi peccato, quod ex fomite oritur, vel in actuali aliqua prava cupiditate consistere autumarunt. Haec enim aliaque ejusmodi non pauca quum jamdiu ob­ soleverint, non est cur in iis refellendis immoremur. Eadem de causa anti‘) Cf. quae attulimus in tractatu De vera relig. part. II. prop. 1. pag. 159. net, 4. de decreto emisso ab ecclesia genevensi die 3. Maji 1817. quo prohibetur, ne quispiam in scholis agat de peccato ori­ ginali. ’) Ita Clericus, Hist. eccl. ad annum 180. §§. 30 et 34. et alibi passim. Wetslenius, Frid. Ammon, uterque Rosenmüller, Geor­ gius scilicet et Carolus etc.; quibus acces­ sit De Potier, non indignus episcopi pisto­ riensis Scipionis Ricci laudator et histori- j eus, in opere cui iit. : L'esprit de V église, ou considérations philosoph. et polit, sur Γ hist, des Conciles et des Pontifes, tom. II. pag. 151. De quo cf. cl. Mastrofini, Rilievi su I'opera del sig. De Potter, cap. 6. Ro­ ma 1826. Ibi repetit De Potter doctrinam de peccato originali ex reliquiis manichaeismi, a quibus s. Augustinus se penitus li­ berare non potuit, quum sese convertit, ac propterea primus introduxit ejusmodi dogma in ecclesiam. 150 qnatas nonnullorum theologorum opiniones circa ejusdem peccati naturam non attingimus, cujusmodi sunt qui peccatum originale constituerunt in morbida quadam animae qualitate^ vel^in ipsa Adami inobedientia) nobis imputata, de quibus consuli potest Bellarminus. 3 Si qui sunt ex recentioribus theologis, inter Germanos praesertim, qui obsoletas quasdam sententias instaurare adnisi sunt, opportuno loco eos perstringemus. 397. Melius agnosci non potest ecclesiae catholicae doctrina circa pec­ cati originalis transfusionem et naturam, quam ex canonibus concilii tridentini sess. V. quos propterea hic ex ordine subjicimus, ut indidem corollaria nonnulla colligamus, quae viam pluribus difficultatibus praecidunt. Sunt autem Can. I: Si quis non confitetur, primum hominem Adam, cum manda­ tum Da in paradiso fuisset transgressus, Stalinesanctitatem et justitiam in qua constitutus fuerat, amisisse, incurrissequd^per offensam praevaricationis; hujusmodi iram et indignationem Dei, atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fue­ rat Deus, et aim morte captivitatem sub ejus potestate, qui mortis deinde habuit imperium, hoc est, diaboli, totumque Adam per illam praevaricationis offensam, • I secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisset anathema sit. 398- Can. II : Si quis Adae praevaricationem sibi soli, et non ejus pro­ pagini asserit nocuisse : et acceptam a Deo sanctitatem et justitiam, quam per­ didit, sibi soli, et non nobis etiam perdidisse; aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod est mors animae; anathema sit. 399. Can. ΠΙ: Si quis hoc Adae peccatum, quod origine unum est, et propagatione, non imitatione transfusum omnibus inest unicuique proprium.... per aliud remedium asserit tolli, quam per meritum ... Jesu Christi...; anathema sit. 400. Can. IV : Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, etiamsi fuerint a baptizatis parentibus orti, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis pec­ cati ...; anathema sit. 401. Can. V : Si quis per J. C. D. N. gratiam, quae in baptismate con­ fertur, reatum originalis peccati remitti negat; aut etiam asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet... ; anathema sit. 402. Ex bis igitur patet I. peccatum Adae quoad reatum culpae, quem actio mala relinquit in anima, donec deleatur, in omnes homines transfundi. 403- II. Hnnc reatum, in quo ratio seu, ut scholae loquuntur, formalitas peccati consistit, non aliud esse nisi mortem animae ex Adami actione personali profectam. Ideoque naturam seu essentiam rationemve peccati originalis, prout actionem dicit, esse ipsum peccatum Adae, quatenus caput 3) De amiss. ffrat. el statu peccati, lib. V. cap. 1 et seqq. usque ad cap. 17. » 151 erat totius humanae naturae seu omnium hominum, quae quidem actio phy­ sice propria fuit solius Adae; prout autem reatum dicit, non esse nisi pri­ vationem (non simplicem carentium rei indebitae) gratiae sanctificantis et ju­ stitiae, quae nobis inesse deberet juxta ordinem a Deo constitutum; ex qua privatione fit, ut nos vere peccatores simus, filii irae, Dei inimici et habitualiter, saltem negative, a Deo aversi. 4 404. ΙΠ. Patet, mortem, concupiscentiam, morbos, ad malum pronitatem etc. non esse nisi peccati originalis effectus, appendices seu poenas. 405. Quibus praemissis, duo a nobis praestanda sunt: debemus scilicet ostendere tum ex Scriptura tum ex traditione peccati originalis (ita dicti, quod a prima generis humani origine descendit) in omnes homines propaga­ tionem; deinde adversus incredulos, illosque qui eos sectantur, probare debe­ mus nihil habere hanc propagationem, quod rectae rationi adversetur. 406. Quum vero de peccato agitur, dicam cum b. Augustino: de b. Vir­ gine Maria propter honorem Domini nullam prorsus habere volo quaestionem. Inde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit eum, quem constat nullum habuisse peccatum. 5 In eamdem sententiam cone. trid. sees. V. declarat : Aon esse suae intentionis comprehendere in decreto, ubi de originali peccato agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam, Dei genitricem. PROPOSITIO L Peccatum originale, quod est mors animae, in omnes Adae posteros transfundi, sacrae litterae docent. 407. Cum ea quae minus clara sunt ab iis, quae sunt clariora, lucem mutuari debeant, ideo ex N. T. libris, in quibus longe apertius doctrina tra­ ditur transfusionis originariae culpae, probationes nostras desumimus, ut ex his ea, quae minus aperte in V. T. de eodem peccato leguntur, majorem vim accipiant, et luculentius determinetur sensus illorum textuum, qui ad rem praesentem faciunt. 408. Urgemus itaque apostoli verba, Rom. V. 12. ubi scribit: Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et 4) Cf. s. Thomas L 2. quaest. 82. art. 3. ubi palam profitetur: Sic ergo privatio originalis justitiae, per quam voluntas sub­ debatur Deo, est formale in peccato ori­ ginali. Sed haec magis enucleabimus in­ ferius in propositione 3. *) Lib. De natura et gratia, cap. 36. Si quis plura cupiat de hoc argumento, praeter Bellarminum {De amiss, gral. et statu peccati, lib. IV. cap. 15.) et Petavium {De incarnat, lib. XIV. cap. 2.) con­ sulat Ben. Piazza Soc. Jcs. Causa imma­ culatae conceptionis Sanctissimae Matris Dei Mariae D. N. vol. un. in 4. Panormi 1747. qui hanc quaestionem ex omni parte declaravit. fill in onmes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 1 Rur­ sum v. 17: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic ei per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae; et v. 19: Sfarf per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedilionem justi constituentur multi. Quare sibi semper constans apo­ stolus, I. Cor. XV. 22: Sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita ct in Christo omnes vivificabuntur. Demum, aliis praetermissis, IL Cor. V. 14: Inus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, ct pro omnibus mor­ tuus est Christus. 409. Quibus praemissis, sic ratiocinamur: I. Apostolus in adductis locis loquitur de quodam peccato, per quod omnes homines facti sunt pecca­ tores, ac proinde morti obnoxii: In quo omnes peccaverunt etc. Atqui ejusmodi peccatum non potest esse actuale uniuscujusque voluntate patratum, cum etiam infantes sint morti obnoxii et saepe moriantur, antequam quidpiam boni vel mali propria voluntate patrare potuerint; ergo est peccatum originale. 410. Π. Ut ex iisdem testimoniis patet, apostolus perpetuam antithesin instituit inter Adam et Christum, inter inobedientiam Adae et obedientiam Christi, ac proinde affirmat, nos constitui peccatores per Adam, justos per Christum; atqui nos vere et proprie in Christo et per Christum justi effici­ mur; ergo vere et proprie in Adam et per Adam efficimur peccatores. 411. IU. Juxta apostolum non solum nos vivificabimur per Christum quoad corpus per futuram resurrectionem, sed etiam nunc vivificamur per justificationem quoad animam; ergo non solum quoad corpus in Adam et per Adam mortui sumus, sed etiam quoad animam per peccatum; atqui hoc pec­ catum ex dictis non potest esse actuale; ergo originale est. 412. Haec autem non tantum confirmantur ex repetitis illis vocibus: In quo omnes peccaverunt : in Adam omnes moriuntur : in omnes homines in condemnationem; sed praeterea ex mente apostoli, qui ostendere nititur per argumentum, ut vocant, ad hominem adversus judaeos, qui admittebant omnium hominum condemnationem ob unius Adae peccatum, omnes homi­ nes justificari ob unius merita Christi, ut fatentur Michaelis 2, Rosen*) Versu 12: Λιά τούτο wcttp St' tvài άν$·ρώ~ου ή αμαρτία tli τον κόσμον ίιίήλSâ' και δια τηι αμαρτία, ό θάνατοι· καί οΰτωί «<ί πάνται ανθρώπου? ό θάνατοι διήλSev, ίι/ <·> παντκ ήμαρτον. ’) J. D. Michaelis, Introd. au Nouveau Test. IV. édit, traduite sur la troisième édit, avec une partie des notes de C évêque de Petersboury, Londres 1819, et des notes nouvelles de J. J. Chenevière, pasteur et prof, en théoloij. à Genève 1822. sect. 6. docet, judaeos et gentiles fuisse destinatos ad immortalitatem et vitam per communem parentem Adamum, quem ipsi ut prototypum minime delegerant; quod si Deus vo­ luit restituere immortalitatem per novum alterum caput foederis spiritualis, id est, Christum, aequum erat ut judaei et genti­ les inter sese eos fructus dividerent, quos novus hic generis humani prototypus (re­ 153 millier 3, Chr. Fr. Ammon \ qui ostendunt, judaeorum fuisse opinionem, pec­ catum Adami causam extitisse omnis moralis corruptionis omniumqne calami­ tatum. Porro ex apostolo justificantur in Christo etiam infantes; ergo etiam infantes peccato obnoxii nascuntur. 413. Atque huc referuntur tum verba Job. XIV. 4, 5: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Seu prout in hebraica veritate leguntur: Quis dabit mundum ab immundo? Non unus, etiamsi breves dies ejus.3 Et juxta versionem alexandrinam: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram. 6 Tum illa David Psal. L. (LI. see. hebr.) 7: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Multo etiam clarius in hebraico textu di­ citur: Ecce in iniquitate genitus sum, et in peccatis peperit me mater mea. 7 Quae cum dicta fuerint juxta receptam persuasionem de peccato Adami tam­ quam causa omnium hominum condemnationis, ex confessione adversariorum nostrorum patet, non alium sensum subesse posse his textibus, nisi infantes aliqua immunditia, labe ac peccato pollutos concipi ac nasci, seu quod idem praesentans) allaturus erat. Ita hic auctor sensum capitis V. epistolae ad Rom. ex­ ponit. 3) Schol. in N. T. in cap. V. epist. ad Rom. versu 12. ubi haec scribit: ..Summa totius sequentis disputationis, satis obscu­ rae, est haec: sicut omnes Adami posteri, non tantum judaei, sed etiam gentiles pec­ cant et miseri fiunt, ita omnes, non tantum judaei, sed etiam gentiles per unum Chri­ stum consequi possunt remissionem pecca­ torum et felicitatem. Haec est doctrina a qua probe distinguenda est argumentandi ratio, qua Paulus utitur (haec enim ratio­ nalises bibliçis incommoda est). Disputat nempe cum judaeis ex concessis. Nam ju­ daei erant in ea opinione, peccatum Adami fuisse causa omnis humanae corruptionis moralis omnisque miseriae.*■ 4) Sic enim scribit Ammon, Comm, de vestigiis theologiae judaicae in epist. Pauli ad Horn, (in novis opusculis theo­ logicis 8, pag. 63 et seqq. Goett. 1803.); qui praeterea per summam impietatem, quae tamen valde arridet Rosenmüllero, statuit pag. 74. Paulum, pharisaeorum allegorematibus et interpretamentis midraschicis in­ itiatum, in sua ad Romanos epistola mullas attulisse doctrinas rabbinicas, quibus do­ gmata Christiana involveret, et sublimiora messianismi, cum allegorici tum moralis, placita animis judaeorum insinuaret. En, quo devenerint recentiores protestantes, et quid sentiant de sacrorum scriptorum in­ spiratione ! 5J ΣΊΠΚ τ ·.· hWC τ ΊίΓιίΟ IF?” Ή 1 ·· · ·· τ · :ΐ'Ό’> rτ □'«FnrrcK 6) Τις γάρ καθαρός ϊβται από ρύπου ; αλλ' ούδκ'ί, Ιάν και μία ήμίρα ό βίος αυ­ τόν ΙπΙ της γη s· 7) χϋΠ2·) ν65ϊπ ριρζ ; 'ΈΚ • · Haec autem verba sic vertit Rosenmûller: ..En ego cum iniquitate genitus sum, et cum peccato (peccato inquinatum) fovit me mater mea.·· Ea deinde ita ex­ planat: ..Haeret in natura tota mea jam inde ab ortu meo et innata mihi pravitas. Quibus verbis judicem ad misericordiam flectere studet, ignoscendique peccati sui, si ex aequitate et clementia judicare velit, nonnihil adesse causae asserit, quod infecta per originis vitium natura, non mirum est, si peccata alia proferat ac gcrminel. Immo dicit vates, se tunc etiam, cum a matre con­ ciperetur, uleroque gestaretur, peccato fuisse infectum.1* Haec videntur ad speciem ca­ tholica, sed reipsa non exhibent nisi sen­ sum Zwinglii. 154 est. Vetas Testamentum apprime cum Novo cohaerere circa doctrinam de peccati originalis propagatione; alioquin nulla ratione potuisset apostolus judaeos perstringere de universali justificationis causa per merita unius Christi, nisi pro certo sumpsisset ex judaeorum doctrina peccatum unius Adao cau­ sam fuisse, quare genus humanum universum unam eamdemquo condemnatio­ nem subierit. 414. I. Obj. 1. Apostolus in locis prolatis, speciatim vero Rom. V. vel loquitur de peccato actuali Adae, qui, cum primus peccaverit, omnium pec­ cantium agmen ducit; unde peccatum coepit esse inter homines, qui cum labilis naturae sini, sicut et Adam fuit, eum imitantur8; vel 2. loquitur de peccato metonymice sumpto, seu de peccati poena et effectu, quia omnis in­ firmitatis humanae causa et origo, uti experientia constat, peccata sunt, et sic noxa in omnes homines diffunditur, quia omnes peccatores deprehenduntur. Quod confirmatur ex verbis ίφ ω ex quo, quibus utitur apostolus, quae juxta Erasmum et Clericum idem sonant ac quatenus, quia, eo quod omnes pecca­ verunt, seu peccare solent, ideoque et poenas luere, quod pariter ostenderunt Wetstenius, Varinus in hunc loc. et Jacobus Vernetus. 9 Ergo. *) Ita veteres pelagiani, deinde Zxvinglius, demum Rosenmuller cum aliis neote­ ricis biblieis. Sic inter ceteros loquitur Ro­ senmüller: «Nam sermo est de Adamo, qui primus peccavit, et respicitur ad cap. 1 et 2- ubi Paulas evicerat, judaeos et gen­ tiles esse ό$>’ αααρτΐαν. Ibi vero sermo est de peccatis actualibus. Peccatum ii> top κόσμον tifijXSi, invasit genus huma­ num, id est, coepit esse inter homines. Similes formulae sunt: luxus invasit terram, provinciam aliquam; id est coepit esse in illa terra. Hanc αμαρτίαν, seu peccandi consuetudinem et licentiam introduelarn esse dicit, 5i' ΰ’ό» dvSpw.-rou, per unum homi­ nem Adamum, qui primus peccavit et omni­ um peccantium agmen ducit. Adamus nempe fuit labilis (natura ita comparatus, ut cupi­ ditas facile praeponderare posset), et revera lapsus est. Omnes ejus posteri sunt ejus­ dem naturae, infirmi, laborant imperfectione morali. Non mirum igitur, omnes variis modis peccasse, et adhuc peccare (Joann. III. 6.). Quomodo autem per Adamum pec­ catum invaserit genus humanum, an per neglectam educationem, vel mala exempla, hoc non explicatur ab apostolo.1* L 9) Έγ' particula causalis, inquit idem, tantumdem valet ac διότι, quia, eo quod, quandoquidem, ut II. Cor. V. 4, Philipp. IV. 10. Multa loca collegit Wetstenius ad hunc loc. Thomas magi­ ster: 'Eq>' ιό, άντι τον διότι. Earinus: Έφ' , Αντί του διότι λίγουΰιν αττικοί. Vulgata habet: in quo. Unde mirabiles ortae sunt disputationes, quasi mens apo­ stoli fuisset: nos omnes in uno Adamo peccavisse, illiusque culpam nostram fa­ ctam esse. Sed in latinitate minus ele­ ganter in quo (neutrius generis) saepe sumitur pro eo quod, quia, unde ipsa vulgata versio, b/ ω, nunc reddit in quo, Philipp. IV. 10. Multa egregie de hoc loco monuit Jacobus Vernetus (in selectis opusc. Genev. 1784, pag. 268 el seq.), caute tamen legendus. "Ηααρτον peccare solent, ut in aliis plerisque locis hujus epistolue. Ceterum bene mo­ nuit Erasmus ad v. 19. non de infanti­ bus, sed de adultis, ut in tota epistola, ita et hoc loco Paulum loqui. Ex his deprehendimus: 1°. Quot pro­ gressus ralionalismus inter protestantes fe­ cerit; 2°· quam desciverint protestantes ho- 155 415. Reep, ad 1. N. Nam qui primue peccatorum agmen dncit inter angelos est diabolus seu satanas, inter homines est Eva; aliunde vero apo­ stolus loquitur de eo peccato, per quod peccatores constituti sunt multi, sicut constituuntur justi multi in Christo, ideoque non per solam imitationem. Loquitur praeterea, ut ex dictis constat, de eo peccato, per quod et infantes mortui sunt ac debent vivificari in Christo; quare omnino non possunt intelligl apostoli verba de peccato imitationis. 416. Ad 2. A. Etenim si de peccato proprie dicto non loqueretur apo­ stolus, sed solum de peccati poena et effectibus, plura absurde dicta reperirentur in apostoli verbis. Sic cum dicit: Et per peccatum mors, idem esset ac per mortem mors; et cum prosequitur ostendendo regnum mortis per regnum peccati, ostenderet regnum mortis per regnum mortis; qui sensus, quam sit absonus, nemo non videt. Sed ex illo capite haec expositio exclu­ ditur, quod apostolus semper comparet inter se condemnationem per Adam et justificationem per Christum; justificatio autem per Christum propria et intima est, ergo et condemnatio inducta per Adam. 417. Ad confirmationem autem petitam ex vocibus étp’ ώ, ex quo, respon­ deo cum cl. Muratorio, qui sic Clericum perstringit: Equidem expectabam ab homine critico aut veterum graecorum auctoritatem, aut rationes ex intima linguae graecae peritia petitas, quibus haec sua paulini loci interpretatio confir­ maretur. Sed ille unum nobis obtrudit Erasmum, virum certe in graeco ser­ mone minime hospitem, sed in quaestione de peccato originali plane pelagianum, quique nihil non molitus est, ut in alium sensum haec et superiora apo­ stoli verba invita detorqueret. Erasmi studium hac in re infelicissimum alii castigarunt. Verum quis stilum Pauli vel leviter novit, qui non etiam didi­ cerit similes sermonis structuras duras in speciem, et parum (uti delicatis vide­ tur) elegantes apostolo esse familiares? Deinde Theophylactus, Oecumenius et alii procul dubio graecae linguae peritissimi èqf ώ interpretantur in quo Adamo. Quamobrem nisi qui ab anticipatis judiciis turbidisque affectibus ju­ dicio uti prohibetur, nemo alius hoc in loco memorasset imperitiam graeci ser­ monis, eamque objecisset Augustino, verba ista cum graecorum ipsorum con­ sensu, in quo interpretanti. 10 dierni a suorum majorum (haeresiarcharum nempe, qui sacrorum instauratores sese praedicabant) institutis, qui, ut videbimus totum hominem etiam quoad essentialia per peccatum originale immutatum docue­ runt; 3°. quantum vero hae distent inter­ pretationes a Pauli mente et scopo, tum ex dictis tum ex dicendis patebit. ,0) Lamindii Pritanii, f)e ingeniorum moderatione, lib. ΠΙ. cap. 1. pag. 365. edit. Paris. 1716. Verum quoniam attulimus in­ terpretationem, seu potius corruptionem sa­ crae Scripturae Rosenmûllcri aliorumque ejusdem farinae hominum graecizantium, qui verba ly' ω exponunt ex quo, et per­ fricta fronte omnem respuunt dubitationem, ac dicunt illud in quo esse generis neu­ trius, tum vocem ήμαρτον reddunt peccare solent, praestat scriptorum graecorum au­ ctoritate istorum audaciam castigare. Oecu- 156 418. Sed data etiam illa Erasini, Clerici, Wetstenii aliorumque inter­ pretatione seu versione, nihil contra nos erui posse sic rursum ostendit ibid. Mutatorius: Fingamus, ait, apostolum dicere: Sic et in oin nes homines mors pertransiit, quia omnes peccaverunt, non hic de solis peccatis actualibus loqui Paulus potest... nam, cum dicat morti omnes homines esse obnoxios d reapse mori hac de causa, quod omnes pecearint, cert unique sit, infantes nullius actualis peccati reos saepe de vita decedere, necesse est, ut ali­ quod peccatum sit vel in ipsis infantibus, cujus causa malum istud subeant. Et sic etiam responsio patet ad ea, quae Erasmus addebat, apostolum nempe hic non loqui de infantibus, sed de solis adultis. Aperta enim vis infertur apostoli verbis, quibus testatur mortem regnasse etiam in eos, qui non pec­ caverunt in similitudinem praevaricationis Adae. 419. I. Inst. 1. De eodem peccato loquitur apostolus versu 12. ac de eo de quo loquitur versibus 13 et 14, ut patet ex particula causali enim in versu 13. Atqui in his versiculis loquitur de peccato actuali, ut ex contextu liquet, cum sermo sit de peccato, quod non imputabatur ex legis positivae defectu, et de iis, qui non peccaverunt adversus legem positivam, prout Adam peccaverat, sed tantum contra legem naturalem. Ergo. Et sane addunt, 2. id manifestum magis fit ex versibus seqq. Etenim in v. 15. dicitur, quod unius delicto multi mortui sunt; si multi, ergo non omnes. 3. Antithesis instituitur inter mortuos per Adam et justificatos per Christum; dicitur autem : Donum in gratia unius hominis J. C. in plures abundavit; et rursum v. 18. Atqui 4. non omnes justificantur in Christo; ergo non omnes damnantur in Adam. 420. Resp. Ad 1. Trans, maj. Diversae enim expositorum sententiae sunt; alii probabilius negant, contenduntque hoc ipso quod in v. 12- apostolus menius itaque in hunc loc. illud: ’Ey ω ήμαρτον, sic exponit: 'Ey' w Άδαμ, η δΐ ονΆδαμ, ly' φκαί Ζυναααρτάνομιν. Id est: In quo Adam, cel per quem Adam... in ipso inquit Adam simul morimur, quia in ipso simul peccavimus. Theophylactus item in enndem locum inquit: Ti δί Ιοτι τό ly' ω xàrrtf ήμαρτον; τουτίΰτιν, feri *Αδαμ πάντιτ ήμαρτον. Id est: Quid au­ tem est, in quo omnes peccave­ runt? Hoc est, in Adamo omnes peccaverunt. Eundem sensum agnoscit s. Joann. Chrysost. Ubi igitur occurrit ly' ω ncuirius generis? ubi illud ρμαρτον pro peccare solent ponitur? Si hoc sensu ver­ bum istud accipiatur, nullum suppeteret in uberrima illa totius graecae linguae copia verbum, saltem in usu ecclesiastico, ad ex­ primendam peccati actionem. CL Gasp. Suiceri Thesaurus ecclesiasticus, e patri­ bus graccis compilatus, ad hanc vocem. Quod si haec interpretandi ars non est prorsus arbitraria atque ad pervertendum Scripturarum sensum excogitata, quaenam illa sit, penitus me ignorare fateor. Hi enim profani homines eo nervos suos intendunt, non ut dogmata ad Scripturas, sed ut Scri­ pturas, licet invitas, ad sua praeconcepta dogmata detorqueant. Ceterum ostendit card. Toletus in cap. V. epistolae ad Rora, an­ not. XV, praepositionem graecam feri aliquando accipi pro lv, ut Hebr. IX. 17; immo apud probatos auctores particulam cum dandi casu, causam significare. Ipsum adi. Cf. etiam Bellarm. De amiss. grat. etc. lib. IV. cap. 4; Bossuet, Defense de la tra­ dition des SS. Pères, chap. 12 et seqq. con­ tra Richardum Simonium. 157 loquitur de peccato originali, cum in v. 13. disserere de peccato actuali, prout orationis series et instituta ab apostolo argumentatio suadet. 11 Sed hoc omisso, Dint. min. Loquitur etiam de peccato actuali, C. tantum, N. Do utroque enim loquitur, turn de originali tum de actuali, seu potius de actualibus; loquitur enim de eo peccato, per quod mors regnavit in omnes, etiam in cos qui non peccaverunt adversus legem positivam : porro, ut osten­ dimus ex infantium morte, ejusmodi peccatum non potest esse actuale; ergo loquitur de peccato originali. 421. Ad 2. D. Id est omnes seu multitudo, C. multi tantum, N. Uni­ versaliter autem voces multi, multos etc. ab apostolo hic usurpari, non autem sensu restrictivo, ex ipso contextu evincitur; promiscue enim in adductis versiculis multi, plures, omnes dicuntur. Est autem hebraismus in dictione oi πολλοί cum articulo, denotans totam seu universam multitudinem. 12 422. Ad 3. D. Antithesis instituitur inter damnum nobis per Adae pec­ catum illatum, et beneficium nobis collatum ex Christi meritis, C. inter nume­ rum et numerum, A’. Id enim evincunt ipsa apostoli verba v. 15: Sed non sicut delictum ita et donum, si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis J. C. in plures abundavit. Et versu seq. explicat, quonam sensu haec dixerit, addens : Nam judicium quidem ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem. Ex quibus patet, apostolum extollere beneficium Christi in nos proveniens super malum, quod in nos provenit per Adam; ex Adam siquidem unum contraximus peccatum originis; per Christum vero non solum ab hoc peccato, sed et ab innumeris actualibus, quae deinde propria volun­ tate contraximus, liberamur. Hinc demum concludit v. 20: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. 423. Ad 4. D. Si non renascantur in Christo secundum spiritum, prout ex Adam secundum carnem nati sunt, C. secus, N. Antithesis enim hic in­ stituitur inter duo capita, carnale et spirituale, ita ut, quemadmodum omnes, qui secundum carnem ex Adamo generantur, peccatores nascuntur, sic omnes qui secundum spiritum regenerantur in Christo, justi efficiantur, non imita­ tione, ut patet, sed regeneratione. 13 ’*) Cf. Tolet. loc. cit. n) En verba Rosenmülleri: Οί πολλοί, cum articulo : Multitudo . totum gemis humanum. Est hebraismus in hac di­ ctione; nam etiam DO") omnes denotat, et πολλοί redditur in Theodotionis ver­ sione Dan. .XII. 2. Addendum praetereii est receptum esse apud ipsos profanos au­ ctores, omnes dicere multos, cujus rei te­ stem habemus Ciceronem ipsum, qui, De republica, lib. I. cap. 36. edit, ab emin. card. Aug·. Majo, Romae 1822. scripsit: N»quidem o m nes multo s appellari placet. Cf. nota 4. cl. editoris in hunc locum. 13) Apposite hic observat Becanus S. J. Manualis Controv. lib. IV. cap. 1. n. 7. apostolum utrumque dixisse et multos et omnes. Qui sunt illi multi? Nempe omnes, qui ex Adamo nascuntur per seminalem ge- I 158 424. Π. Inst. 1. Si apostolus locutus esset de peccato Adami ut causa mortis, non asseruisset mortem regnasse usque ad Moysem etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae; siquidem mors regnavit non solum usque ad legem, sed semper, ante legem, sub lege, ac post legem, ct post ipsum Christum. Verum et hoc. concesso, 2. quid vetat quominus dicamus, per Adae peccatum, quo ipse mortalis effectus est, in omnes ejus posteros mortem transiisse cum ceteris aerumnis, etsi non ad omnes transierit peccatum ipsius? 3. Hoc enim magis consentaneum est ipsius apostoli doctrinae, qui in eadem epistola cap. IV. 15. aperte docet: Ubi non est lex, nec praevaricatio; haec enim lex parvulis non adest, ideoque nec praevaricatio; et ibid. VII. 8: Absque lege peccatum mortuum erat; item IL Cor. V. 10: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum sive malum, seu neminem condemnari nisi propter peccata personalia. Ergo. 425. Resp. Ad 1. A*. Alio enim tendebat apostoli scopus ; quippe vole­ bat ostendero omnes peccatores esse, tum infantes tum adultos. Quod ut obtineat, argumentum ducit ex morte, quae est poena peccati; cum vero nulla lege positiva ante Moysem haec poena mortis delinquentibus statuta esset, ipse ex morte, quae ab Adam regnavit usque ad Moysem, colligit omnes ob­ strictos fuisse hac mortis poena ob peccatum Adae, quod in omnes ejus po­ steros pertransiit, licet plures ex his, nempe infantes, nullo se potuerint inquinare peccato actuali, prout Adam fecerat. Hinc patet necessariam ei minime fuisse loqui de temporibus subsequentibus legem mosaicam. 14 Ad 2. Resp. quominus id dicamus, vetare ipsum apostolum, qui non solum mortem sed et peccatum ipsum docet in omnes homines pertransiisse: Jn quo omnes peccaverunt. Hac hypothesi adversariorum semel admissa, corruit tota apostoli argumentandi ratio, ut ex nuper dictis patet. Etenim, cum peccatum originale non sit nisi justitiae originalis privatio, ut inferius etiam enucleatius exponemus, fieri omnino non potest, ut justitiam originalem Adam in posteros transmitteret, cujus prius per peccatum suum personale jacturam fecerat; dona vero gratuita, illi gratiae seu justitiae originali ad­ nexa, pariter amissa per culpam Adae fuerant; hinc factum est, ut non po­ tuerit filios gignere nisi utroque bono spoliatos. Id maxime ex eo patet, neralionem, el similiter omncs, qui in Chri­ sto renascuntur per baptismum. Hi ergo multi sunt el omnes sunt. Non quidem simpliciter omnes (quia Eva et Christus non sunt constituti peccatores per Adamum, nec infideles constituti sunt justi per Chri­ stum), sed omnes, qui ex Adamo et Chri­ sto nascuntur, ex Adamo per seminalem generationem, ex Christo per spiritualem regenerationem. Eodem sensu dictum est, Gen. XVIL5: Patrem mullarum gentium constitui te; et cap. XXII. 18: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Ubi pa­ tet, eos, qui promittuntur Abrahamo filii, nunc dici multos, nunc omnes, quia omnes sunt in certo quodam genere, non tamen omnes respectu lotius humani generis. H) CL ToleL loc. cit. annot. XIX. 159 quod scopus apostoli fuerit ostendere judaeis, quomodo ex justitia unius Christi ceteri justi fleri potuerint; quod evincit exemplo peccati Adae, quo omnes infecti sunt, argumento, ut vocant, ad hominem, adversariis ipsis nostris fatentibus. 427. Ad 3. A’. Etenim in primis id non evincit quod ex eodem apostolo affertur: Ubi non est lex, nec praevaricatio; siquidem de solis adultis ac de peccatis actualibus id affirmat Paulus. 428. Sed neque id probat, quod ex eodem adducitur Rom. VII. 8: Absque lege peccatum mortuum erat: id enim asserit de concupiscentia, quae per legem irritatur juxta illud: Nitimur in vetitum cupimusque negata, ut patet ex contextu; dixerat enim immediate ante objecta verba: Occasione autem accepta, peccatum per mandatum (/peratum est in me omnem concupi­ scentiam, id est, in omne malum me induxit. 429. Non denique id ostendit tertius textus: Omnes nos etc. Ibi enim, ut verba ipsa ostendunt, sermo est de peccatis personalibus sen actualibus, quae nonnisi ab adultis patrari possunt. 430. III. In st. 1. Apost. Rom. V. 12. dicit: Per unum hominem pec­ catum in hunc mundum intravit; ergo per imitationem, si enim per genera­ tionem intrasset, non per unum hominem intrasset sed per duos. Quare 2. Ezech. XVIII. 20. legitur: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Porro, si Adami peccatum transfunderetur, filii portarent iniquitatem patris. Ergo. 431· Resp. ad 1. D. A. Tamquam per causam primariam, C. tamquam per causam instrumentale!», N. Etenim solus Adam fuit caput totius humani generis, non Eva ejus conjux, quae sub viro fuit tamquam sub suo capite (I. Cor. XI. 3·), quaeque extitit tantum occasio peccati originalis. Adde hunc loquendi usum, cum de generatione sermo est, in Scripturis obtinere. Sic apostolus Hebr. XI. 12. ab uno Abraham ortus asserit omnes ejus posteros. 15 432. Ad 2. D. M. Filius non portabit iniquitatem patris, nisi sit ejus­ dem iniquitatis particeps, C. si sit particeps, vel imitatione per peccata actua­ lia, vel generatione, ut in casu nostro, N. Prophetam autem loqui de peccatis actualibus, apertum est. Judaei enim in captivitatem babylonicam adducti querebantur, ob patrum suorum crimina se a Deo plecti. Quare invaluerat apud ipsos proverbium: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes (iliorum obstupescunt ; ad ipsorum propterea os obstruendum Deus eos monet, quod si ipsi destitissent imitari exempla ac crimina patrum suorum, minime laturi essent poenam peccatorum, quae patraverant ipsorum parentes, dicens: Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timueIJ) Cf. Bellarminus, De amiss, grat. et statu pecc. lib. IV. cap. 8. n. 10. ,ΪΓ· -· 160 nt. d non fecerit simile as .. . hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet... ct dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est. omnia mandata mea custodivit. et fecit illa et vivet vita. Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris. Perperam igitur ad rem praesentem haec afferuntur. 16 PROPOSITIO IL Dari peccati originalis propagationem, perpetua et constans docet ecclesiae traditio. 433. Cum pelagiani s. Augustinum peccati originalis doctrinae primum auctorem praedicarent, non secus ac neoterici sociniani aut increduli homines faciunt1: respondebat s. Doctor iniquae expostulationi: Non ego finxi origi­ ΊΙ7Ι nale peccatum, quod catholica fides credidit antiquitus. 2 434. I- Et sane veteris hujus germanaeque fidei catholicae testes sunt antiquissimi ecclesiae patres, qui ante exortam pelagianam haeresim scripserunt. Saeculo II. s. Justinus in Dialogo cum Tryphone docet, non ideo Christum voluisse baptizari et crucifigi, quod his rebus indigeret, sed pro humano genere, quod ab Adamo in mortem et serpentis fraudem inciderat. 3 Tatianus, Orat, contra graecos: Non facti sumus, inquit, ut moreremur; sed nostra culpa morimur. Perdidit nos libera voluntas; servi facti sumus, qui liberi eramus: per peccatum venditi sumus. 4 Quae propositio cum gene,s) Bellarm.loc.ciL n.2, nec non Becanus loc. cit Vid. etiam Lettres de quelques Juifs à Mr. De Voltaire, tom. I. lettre IL §. 10. l) Superius nonnullos adduximus, queis nunc addimus Wegscheider, qui in suis In­ stitutionibus Theologiae christianae do­ gmaticae. §.116, etsi fateatur Tertullianum primum vitium aliquod originis ct traducem peccati significasse, atque alios alia his si­ milia in medio protulisse, a manichaeismo, ut profanus homo loquitur, «non valde aliena; Augustinus tamen, ait ipse, quo­ niam et ipse manichaeus, princeps extitit, qui subtiliorem syslematis'Jormulam de pec­ cato originali contra Pelagium britannicum acriter defenderit, et per universam eccle­ siam latinam propagant.182 et seqq. subdit: «Controversia ista pelagiana maxi­ mam habuit vim ad systema quoddam theo­ logiae christianae occidentalis et effingen!* r dum el confirmandum." Sic Münscher, Dogmengeschichte, seu Hist. dogm. ’) De nupt. et concup. lib. II. cap. 12. s) 'ili Ivbtÿi τούτων ύπίμιινιν, αλλ’ ύπίρ γίνονί τού των άνθρωπον, ό άχό τοϋ 'Λδάμ. υπό θάνατον και πλάνην την τού όγιω,· ίπιπτώκα, η. 88. Hic autem obser­ vat doctiss. Maran: Manifeste et pecca­ tum haereditate acceptum et propria cujusque peccata distinguuntur (subdit enim s. martyr immediate post citata verba: Jlapà τήν ιδίαν αιτίαν ί’κάστου αύτών πονηρευβαμίνον, unoquoque sua culpa improbe agente). Omnes a serpente decepti sunt ; omnes in mortem et serpentis fraudem inciderunt; sed tamen propria quisque culpa improhe agit. *) Ούκ lyevôuiSa πρό{ rô απο$νήσ>αιν, άπο^νήακομιν δΐ δι' ί αυτούς. Άπώλιβίν ήμάς το αύτιί,ούδιον· δούλοι γιγόναμιν οι t 161 ralia sit ac spso extendat etiam ad parvnloa, qui nonnisi per peccatum ori­ ginale propria culpa mori dici possunt, patet non de peccato personali, sed de originali loqui Tatianum. S. Irenaeus, Adv. haeres. lib. V. cap. XVI: Deum, inquit, in primo Adam offendimus , non faciente» ejus praeceptum·, in secundo autem Adam reconciliati sumus; obedientes usque ad mortem facti. 5 Saeculo III. et IV. Tertullianus, De testim. animae, cap. III. scribit: Per cpiem (diabolum) homo a primordiis circumventus, ut praeceptum Dei ex­ cideret, et propterva in mortem datus ; exinde totum genus de suo semine in­ fectum, suae etiam damnationis traducem fecit. Nec minus aperte s. Cypria­ nus in epistola scripta non suo tantum, sed totius Carthaginiensis concilii nomine, quod sexaginta sex episcopis constabat, ex tota ferme Africa convo­ catis, catholicum dogma tradit, dum quorumdam rejicit sententiam, qui con­ tendebant baptizandos infantes esse octavo a nativitate die, prout in veteri lege circumcidi solebant. Etenim: A gratia, inquit, prohiberi non debet in­ fans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam camaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit: subdit autem: Uli remittuntur non propria, sed aliena peccata 6, id est, non actualia, sed origi­ nale peccatum. Atque, ut omittam Athanasium, Hilarium, Ambrosium, Hie­ ronymum, qui omnes unanimiter verba Psal. L: Ecce enim etc. exponunt do peccato originali, s. Gregorius naz. Orat. V. n. 5'- Cum . . . omnes, in­ quit, ex eadem terra et massa coagmentati simus, eamdemque vitii arborem gustaverimus. 7 Reliqua testimonia recolantur apud Bellarminum. 8 435. Π. Testes praeterea hujus antiquae fidei sunt ecclesiae defi­ nitiones in diversis conciliis prolatae ab anno 412 ad 431. Per id enim temporis viginti quatuor concilia in causa pelagianorum celebrata sunt, inter quae celebriora fuere tria Carthaginiensia, diospolitanum in Palaestina et Ιλίύ^ιροι, διά την αμαρτίαν Ιπρά^ηιαν. Post opera s. Justini, edit, niaurin. pag. 253. 5) Έν μΐν γάρ τ<»> πρώτιο Άδάμ προςικόψαμιν, μή ποιήσαντες αυτού την Ιντοlij*'· tv δΐ τ<.7 δίυτίρίΑ Άδάμ άποκατηλλάγημιν, υπήκοοι μίχρι θανάτου yevôufvot. Ubi notandum esi s. Irenaeum, ul eliam ex antecedentibus el consequentibus constat, instituere perpetuam antilhesim inter Adam, a quo ct in quo perditi sumus, et Chri­ stum, per quem redempti sumus. Conclu­ dit enim ibid.: Ουδέ γαρ άλλω τιν! ήμιν οφίιλίται, α’Αλ’ η Ικιίνω, ου και τήν Ιντολήν παρΐβημεν απ’ αρχής. Id est: ft eque enim alteri cuidam eramus debitores, sed illi, cujus et praeceptum transgressi fue­ ramus ab initio. Ex his liquet, quam imPerrone. Praelectione»» theolog. V. pudenter rationalislae vel Augustino vel occidentali ecclesiae tribuant doctrinam de peccato originali ; siquidem Irenaeus fuerat institutus in ecclesia orientali, etsi postea factus fuerit episcopus lugdunensis. 6) Epist. LX1V. ad Fidum, in edit, autem maur. epist. LIX. Cf. quae de hoc ineluctabili s. Cypriani testimonio adversus Joann. Clericum habet cl. Muratorius, op. cit. lib. IU. cap. 2. pag. 375 et seqq. 7} "Οτι . . . πάντα ή μεν Ικ τού αυτού χοόί καί φυράματος, καί τού αυτού ζύλου τής κακίας γιγεϋμ&α. s) De amiss. grat. et statu pecc. lib. IV. cap. V. Cf. etiam De Rubeis, Diss, de pecc. orig. cap. 21 el seqq. 11 162 milevitanum, quorum decreta Innocentius I. solemnitor probavit; quod paritor praestitum est sequenti saeculo, praesertim in concilio arausicano II. anno 529. celebrato. 9 436. ΙΠ. Ejusdem fidei testis est universalis ecclesiae praxis, qnae ab ipsa aetate apostolica obtinuit, baptizandi infantes in remissionem peccatorum, prout dicitur in symbolo nicaeno - constantinopolitano, quam num­ quam pelagiani inficiari ausi sunt; nec non ritus pariter antiquitus ubique receptus exorcismorum et insufflationum, quibus ab infantibus spiritus abigitur immundus, quem ritum pariter in ecclesia universalem fuisse pelagiani fate­ bantur. 10 Jam vero cur baptizarentur infantes in remissionem peccatorum, si nullo peccato adstricti essent? Cui bono abigeretur satanas, si ab ipso infantes nullo modo constringerentur? 437. IV. Denique doctrinae de peccati originalis transmissione testis est ipsa praescriptio. Vix enim exorta haeresis pelagiana est, dum eam omnes christiani orbis ecclesiae exhorruerunt atque damnaverunt. Quare Pelagius, ut in diospolitana synodo promeritam condemnationem declinaret, doctrinam suam, ut haereticis mos est, vocibus ambiguis obtegere diligenter sategit, ne agnosceretur. Quin immo, teste Hieronymo, Dial. III. pelagiani timuerunt, ne, si doctrinam suam palam proferrent, a plebe lapidarentur. 11 mi Hinc omnes sectae ante Pelagium ab ecclesia divulsae, ut novatiani, donatistae, sabelliani, ariani, apollinaristae etc. dogma de originali peccato velut laciniam catholicae lidci secum transtulerunt; pelagiani igitur doctrinam catholicam impugnarunt, ac proinde novatores fuerunt. Merito propterea Vincentius lirinensis in celebri suo Commonitorio hoc argumento pelagianos premebat: Quis ante prodigiosum discipulum ejus (Pelagii) Coelestium reatu praevaricationis Adae omne genus humanum denegavit adstrictum ? 12 Constat ’) Cf. Collect. Concit. Harduini tom. I. sufflationi, qua princeps mundi a parvulis ubi conciliorum referuntur acta, quae tum ejicitur foras, contradicere voluisses.** in orientali tum in occidentali ecclesia in “) Etenim n. 17. Crilobolus, qui pelahac causa per id temporis celebrata sunt: gianorum partes sustinet, ita loquitur: nCoquibus addi debet concilium oecumenicum gis me, ut ad invidiosum illud veniam, et ephesinum, in quo doctrina pelagiam pro­ scripta est, et canone IV. depositionis sen­ dicam tibi? Quid enim peccaverunt (in­ fantes)! Ut statim in me populorum lapi­ tentia lata est in clericos, qui vel privades conjicias, et quem viribus non potes, tini vel publice quae sunt Neslorii et voluntate interficias.· Cui bene respondit Coelestii sapere ausi fuerint. Ibid. col. ibidem catholicus: .Ille haereticum inter­ 1623. ficit, qui esse haereticum patitur. Ceterum nostra correptio vivificatio est, ut haeresi ,0) Quare merito sic Julianum urgebat s. Augustinus, Cont. Julian. lib, II. cap. 2: moriens, vivas catholicae fidei.·* Coi. 788. tom. IL opp. edit. Vallars. •Id tu commemorare timuisti, tamquam ipse n) Gap. 34. a toto orbe exsufflandus esses, si huic in- I 163 I ergo ex universali et constanti ecclesiae traditione, dari peccati originalis propagationem. 13 DIFFICULTATES. ■K 438. I. Ο b j. S. Joannes Chrysostomus non solum peccatum originale non agnovit, sed ipsum penitus rejecit. Etenim Hom. X. in epist. ad Ro­ manos, exponens apostoli verba: In quo omnes peccaverunt, 1. infert quidem ex iis mortem ad posteros Adae transiisse, non vero culpam; sic enim loqui­ tur: Illo lapso ii etiam, qui de ligno non comederant, effecti sunt ex illo omnes mortales, non peccatores. 2. Absurdum plane existimat, Adamo peccante, ejus posteros factos esse peccatores; non item vero factos esse mortales: Quod enim, prosequitur, illo peccante et mortali facto, qui ex illo orti sunt, tales efficiantur, id a verisimili non abhorretj quod autem ex inobedientia unius alter peccator flat, id quam consequentiam habuerit? 3. Exponens vero, quo sensu apostolus dicat: Per inobedientiam ttnius hominis peccatores consti­ tuti sunt multi, pergit: Quid igitur hic significat illud p ec cat or es? Mihi quidem videtur supplicio obnoxios et ad mortem damnatos. Quod igitur Adam mortuo omnes simul mortales effecti, id clare et pluribus ostendit apostolus. Erg°439. Resp. N. A. Aperte enim s. Joann. Chrysostomus non'uno'tn loco catholicam doctrinam de peccati originalis propagatione tradit, ut osten­ dit s. Augustinus, qui ejus affert testimonium ex epistola ad Olympiadem, ubi haec habet s. Doctor: Cum Adamus grave illud peccatum admisisset, atque commune hominum genus condemnasset, labore tum mulctatus est. 14 Similia habet in Horn, ad Neophytos, in qua haec legebantur, (postea enim deperdita est) : Venit semel Christus, invenit nostrum chirographum paternum, quod scripsit Adam·, ille initium induxit debiti, nos foenus auximus posteriori­ bus peccatis 15; in quae verba scite observat s. Augustinus, a s. Joann. Chrysostomo distingui paternum chirographum, quod haereditate contraximus, ideoque et nostrum vocavit, ab illis debitis, quorum per peccata nostra actualia foenus accrevit. Immo s. Doctor non obscure in hac ipsa nobis objecta Hom. X. doctrinam de peccato originali tradit, dum asserit, peccatum illud, de quo apostolus loquitur, quodque dominatum est in mundo ante legem, non fuisse legis transgressionem, sed illud Adami peccatum inobedientiae ”) Cf. Ger. Vossius, Hist. Pelag. lib. II. part. I. thes. 6. ubi testimonia patrum in hanc rem perquam diligenter collegit. H) Quae verba leguntur epist. III. n. 3. edit. maur. “Οτι γάρ ήμαρτεν ό Άδάμ την αμαρτίαν Ικείνην τήν χαλεπήν, καί τό κοινόν απάντων ανθρώπων κατεδίκαΰε γέ­ νος, rori κατίδ«κά ίοικεν. ακολοΰ9·ακ λίχειν την γίνιβιν ιίναι κακήν. Id est: Restat ergo eis, ut videtur, con­ sequenter malam esse generationem. CI. hic nota editoris. M) Cf. Huet. in Origenianix. lib. III. §. 24. Ex innumeris fere, quae adduci pos­ sent, Origenis testimoniis, in quibus pec cati originalis propagationem palam profite­ tur, unum afferimus ex Hom. XIV. in Luc. ..Parvuli baptizantur in remissioubi nem peccatorum. Quorum peccatorum? vel quo tempore peccaverunt? aut quomodo po­ test ulla lavacri in parvulis ratio subsistere, nisi juxta illum sensum, de quo paulo ante diximus: Nullus mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus super terram? Et quia per baptismi sacramentum nativi­ tatis sordes deponuntur, propterea baptizan­ tur et parvuli.· Cf. etiam Hom. VIII et XI. in Lev. et Contra Cels. lib. IV. pag. 191. edit. Spcnceri. **) Ut in loc. cit De baptismo, circa finem cap. 17. ubi inter cetera scribit: ..Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis. Quoniam reus est perditi hominis, si supersederit praestare, quod libere potuit. ' Ceterum De 169 457. Ad 4. D. Excluditur platonicum aut origenianum commentum de peccato electioni» ante ortum patrato, C. excluditur peccatum per Adam con­ tractum, N, ut patet ex contextu. Catechesi autem ΧΠΙ. n. 17. universum humanum genus peccato obstrictum dicit, et vocat humanitatem peccatricem 35 ; peccatum praeterea dicit maximum humani generis vulnus·, aliaque plura habet, quae omnem de ejus inente suspicionem amovent. 458. Ad 5. D. Id est, non propter personale peccatum Adae, sed propter suum, quod nascendo ex Adam quisque contraxit, C. propter suurn actuale tantum, N. Hoc enim falsum esset in infantibus, ut patet. Recte siquidem Theodoretum de peccato originali sensisse aperte ostendunt, quae in Epitome divinorum decretorum cap. XI. scripsit: Justitiae decretum, cum unus peccaret, universum genus humanum morti tradidit. Divina autem misericordia, cum omnes homines essent sub maledicto, et peccati laqueis essent implicati, per unius justitiam dedit omnibus salutem. 36 propositio m. Dogma de propagatione peccati originalis nullo modo rectae rationi adversatur. 459. Veritas hujus propositionis non solum indirecte constat ex gene­ rali illo principio, per quod fieri omnino nequit, ut recta ratio aliquid doceat, quod divinae revelationi adversetur; sed constat praeterea directe, dummodo germana teneatur notio peccati originalis ex ecclesiae doctrina. 460. Quod ut pateat, juverit in mentem revocare quae attulimus ex concilio tridentino, quod palam docuit peccatum originale esse mortem animae. Porro mors non est nisi vitae privatio; cum autem vita animae sit gratia sanctificans, hinc facile fluit, mortem animae, ac proinde peccatum originale in sua formali ratione, ut ajunt, spectatum, consistere in privatione gratiae cultu feminar. lib. I. cap. 1 : »Ut non ma­ gis, inquit, in sordibus ageret et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Hevam lugentem et poenilentem, quo plenius id, quod de Hcva trahit (ignominiam dico primi delicti et invidiam perditionis huma­ nae), omnis satisfactionis habitu expiaret... et Hevam te esse nescis? Vivit sententia Dei super sexum istum in hoc saeculo; vi­ vat et reatus necesse est. Tu es diaboli janua, es arboris illius resignatrix etc." Alia testimonia habet Bellarminus loc. cit. ω) Ή άν3ρωπότηί αμαρτωλοί · et μέ- γιστον ήν το τραύμα ... τα τηί άν3·ρω-ότητοί τραύματα. Plura alia vide apud Touttée, Dissert. 3. De Doclr. .v. Cgrilli. cap. 6, De peccato originali, Parisiis 1720. 3S) Ό μίν γάρ τήί δικαιοσύνη! οροί, tvôf ήμαρτηκότοί, απαν το τούτου γίνοί τ(>~ 3αρατ·;> παρίδωκεν ' ό δί Stib; Dtos πάντων ανθρώπων ύπο την àpàv γιγίνημίνων, καί ταΐί τηί αμαρτία! πάγαΐί ίμπεπαρμίνων, δι' ΐνόί δικαιοσύνην πάσι τήν σωτηρίαν διδιϋρηται. Pag. 280 et seq. tom. IV. opp. edit. Sirmondi, ubi plura vide. 170 sanctificantis seu justitiae originalis, quam Adam peccato suo actuali, dum sibi perdidit, perdidit etiam toti posteritati suae. 1 461. Superius notavimus, aliud esse carentiam rei indebitae, aliud privationtm rei debitae. Si Adam divino munere non fuisset elevatus ad statum supernaturalem per gratiam sanctificantem seu justitiam originalem, neque praeterea illis donis gratuitis cumulatus fuisset, quae constituebant integri­ tatem naturae, cujusmodi esse diximus scientiam, rectitudinem seu ordina­ tionem partis inferioris ad superiorem, immortalitatem corporis, immunita­ temque a doloribus; tam ipse quam ejus posteri sine ipsis fuissent, quin horum carentia habuisset rationem vel culpae vel poenae. Quum vero divi­ nae bonitati placuerit elevare hominem a se conditum et cum ipso et in ipso totam humanam naturam ad ordinem supernaturalem per gratiam sanctifican­ tem seu justitiam originalem, cujus ope tandem aliquando perveniret ad con­ sortium divinitatis per visionem beatificam; quum praeterea eidem Adam et in ipso et cum ipso toti humanae naturae contulerit integritatem per dona gratuita, quae adjecit, Adam vero per peccatum a se patratum tum sibi tum posteris haec amiserit; hinc fit, ut horum privatio habeat tam in Adam quam in ejus posteris, rationem tum peccati tum poenae: peccati quidem, quoad privationem justitiae originalis stricte sumptae; poenae, quoad privationem ceterorum donorum, quae eidem Deus adjecerat. Hoc tamen intercedit inter peccatum Adae et peccatum posterorum ejus discrimen, quod peccatum in Adam duplici sensu tale sit, nempe actionis et reatus, qui actionem pravam sequitur, atque consistit in gratiae privatione seu expoliatione; in posteris vero in altero tantum sensu, nempe quantum ad illos peccatum istud con­ sistit in reatu seu privatione sive expoliatione gratiae sanctificantis. 2 ’) Cf. s. Thom. loc. cit. L 2. qu. 82. art. 3. ubi conceptis verbis inquit: Sic ergo privatio originalis justitiae, per quam voluntas subdebatur Deo, est formale in peccato originali. ') Hic sedulo esi animadvertendum, du­ plicem subesse peccati nomini notionem seu acceptionem: altera est vulgaris, ut ita dicam; altera vero theologica. Vulgari sensu dicitur peccatum actio ipsa prava et inordinata, qua quis Dei mandatum trans­ greditur; sensu theologico peccatum dicitur status ille habitualis, quo quis in statu pec­ cati manet, seu a Deo aversus, destitutus gratia sanctificante, quae amissa est per actum ipsum transgressionis. Quo sensu etiam vulgus dicere solet: Talis vel talis vivit in peccato, mortuus est in peccato etc. Tamdiu vero quispiam iu tali statu manet, quam diu per veram conversionem ipsi non restituitur amissa gratia sanctificans. Hic autem status perquam proprie peccatum dicitur et est; siquidem est privatio recti­ tudinis, sanctitatis et amicitiae cum Deo. Non est sola carentia aut negatio, sed ve­ rissima perfectionis privatio, juxta divina promissa debitae. Voluntaria quoque dici debet, non ad instar actionis, quae a libera voluntate proficiscitur, sed instar effectus, qui pravam actionem consequitur, aut in­ star termini, in quem denique ducit actio prava. Ab ea homo denominatur habitualiter malus et peccator, reddilurque abomi­ nabilis Deo. Privat ipsa praeterea homi­ nem, seu animam candore et fulgore; unde macula est ct labes animae. Quae sane omnia constituunt veram peccati rationem. Ci. De Rubeis, De pecc. orig. cap. 58. 3. 171 462. Quum Adam debuerit conservare statum illum supernaturalem, ad queni a Deo per gratiam sanctificantem fuerat elevatus, neque illum absque gravi culpa potuerit amittere, non poterat Deo esse acceptus, nisi tali gratia ornatus. Haec proinde gratia inesse, seu inhaerere debebat tum ipsi tum ipsius posteritati : cum vero peccasset, hinc tam ipse quam ejus posteri de­ stituti seu privati sunt re debita, seu quae inesse aut inhaerere eis debuisset; quare dum dicimus rationem formalem peccati consistere in privatione, non simpliciter id intelligendum est, sed in privatione rei debitae, seu gratiae sanctificantis, quae singulis deberet inesse, ut essent Deo grati et accepti. Adam ea privatus fuit agendo, posteri autem nascendo. 463. Hinc optime s. Anselmus, De concept. Virg. et peccato orig. cap. ΧΧΙΠ. alias XXI: Quod in illis (infantibus), inquit, non est justitia, quam debent habere, non hoc fecit illorum voluntas personalis sicut in Adam, sed egestas naturalis, quam ipsa natura accepit ab Adam . . . spoliavit persona naturam bono justitiae in Adam; ct natura egens facta omnes personas, quas ipsa de se procreat, eadem egestate peccatrices et injustas facit. Et cap. XXVII. alias XXVI: Hoc peccatum, quod originale dico, aliud intelligere nequeo in eisdem infantibus, nisi ipsam, quam supra posui, factam per inobedientiam Adae justitiae debitae nuditatem. Sed cf. ipse ibidem. 464. S. Anselmo adjungimus s. T hornam, qui in Π. Sent. dist. XXX. qu. 1. art. 2. inter cetera, quae praeclare ibi scribit, haec habet: Dicendum, quod defectus illius originalis justitiae, quae homini in sua creatione collata est, ex voluntate hominis accidit; et sicut illud naturae donum fuit, et fuisset in totam naturam propagatum, homine in justitia persistente: ita etiam et pri­ vatio illius boni in totam naturam perducitur, quasi privatio et vitium naturae; ad idem enim genus privatio et habitus referuntur. Et in quolibet homine rationem culpae habet ex hoc, quod per voluntatem principii naturae, id est, primi hominis inductus est talis defectus. 3 465. Gratiae sanctificanti seu justitiae originali adnexum erat donum integritatis, seu adnexa erant dona nuper commemorata, quae a gratiae sive justitiae originalis conservatione pendebant. Amissio praeterea seu privatio justitiae originalis secum adduxit amissionem seu privationem ejusmodi do­ norum, tum in Adam, tum in ejus posteris. Haec autem privatio non habet proprie rationem peccati, sed tantum poenae et effectus, subsequentis priva­ tionem justitiae originalis seu gratiae sanctificantis. Hoc vero postremo sensu peccatum Adae in posteros propagatum dicitur. 3) His vero si conferantur quae Leibnitzius, Wolfius, Kantius, aliique excogita­ runt de animalculorum praeformatione, quae ab Adamo ad hominis usque generationem per gradus lineae descendentis deferantur; si conferatur systema Du Vigier, qui prima corpusculorum stamina ab initio elaborata invehit ad explicandam originalis peccati propagationem; patebit quam absurda haec sint commenta ac indigna chrisliano philo­ sopho. Cf. de his Bern. De Rubeis, op. cil. capp. 70 ct 71. 172 466. Hinc ignorantia, in malum pronitae, concupiscentia, seu potius concupiscentiae rebellio, ceterae aerumnae, mors ipsa, sunt totidem poenae et effectus peccati originalis. 4 467. Jam vero juxta doctrinam catholicam superius vindicatam, tum elevatio primi hominis ad statum supernaturalem per gratiam sanctificantem, tum integritas naturae non fuerunt humanae naturae debita, sed dona fue­ runt gratuita, homini a divina largitate concessa, ita ut Deus potuerit abso­ lute sine illis hominem condere. Igitur homo per peccatum non amisit nisi ea, quae superaddita a Dei liberalitate illius naturae fuerant. Seu, quod idem est, homo per peccatum ad eum se redegit statum, in quo absolute creatus fuisset, si Deus cetera dona minime addidisset, tum pro hac, tum pro altera vita.5 *) Passim scholastici cum s. Thoma vo­ cant concupiscentiam, seu concupiscentiae inordinationem, materiam peccati originalis, vel partem materialem peccati, ut eam dis­ cernant a privatione gratiae sanctificantis seu justitiae originalis, quam dicunt partem formalem aut etiam formam. Verum etiam­ si non rejiciamus hanc distinctionem et de­ nominationem, mullo nobis videtur commo­ dius concupiscentiam vocare poenam et effectum peccati originalis, perinde ac reli­ qua in textu commemorata. Privatio enim rectitudinis seu plenae subjectionis partis inferioris ad superiorem, quae subsecuta est amissionem justitiae originalis, habet rationem poenae et effectus extrinseci. Et sic tollitur quaevis acquivocatio. Sane ex card. Pallavicino Delia storia dei Cone, di Trento, lib. VIL cap. 9. η. 7.) discimus: »Si cancello dal decreto peccati oriyinalis un periodo, nel quale dicevasi, che il Con­ cilio non riprovava quella succinta proposizione, usata dagli scolastici: Del peccato originale rimancre dopo il batlesimo la parle materiale e non la formale." Delendo hanc periodi particulam, concilium profecto non damnavit ejusmodi distinctionem; atta­ men hinc constat, posse quempiam eam impune rejicere, maxime quod ipsum con­ cilium declaraverit concupiscentiam eo tan­ tum sensu dici peccatum, quia a peccato est, et ad peccatum inclinat. Nec desunt, ut videbimus, qui hujusmodi verborum le­ gmine abutentes, erroneas doctrinas incau­ tis obtrudant. 5) Clarissime hoc exponitur a card. Cajetano, Comm. in I. 2. qu. 109. art. 2. s. Thomae, ubi loquens de differentia in­ ter naturam in puris naturalibus et natu­ ram lapsam, ait: ..Quae (differentia), ut unico verbo dicatur, tanta est, quanta est inter personam nudam ab initio et perso­ nam expoliatam. .. . Sicut enim persona nuda et persona expoliata non distinguun­ tur in hoc, quod una sit magis aut minus nuda, ita natura in puris naturalibus, et na­ tura expoliata gratia cl justitia originali non differnnt per hoc, quod altera earum sit magis aut minus in naturalibus destituta... Sed quantum ad rationes rerum magna dif­ ferentia est, quia sicut in persona nuda nuditas negationis rationem habet, in expo­ liata vero habet rationem privationis vestis debitae conservari,... ita defectus animae et corporis naturae in puris naturalibus nec cnlpae, nec poenae, nec vulnerum etc. ra­ tionem habent, sed naturalium conditionum; in natura autem lapsa habent rationem cor­ ruptionum, vulnerum, poenae et culpae in parte susccptiva illius.** Ita etiam loquitur Dominicus a Solo, alter eximius Ordin. Praedicator, theologus, qui De natura et gratia, lib. I. cap. 9. dicit: «Illud (pecca­ tum originale) primum fuit, cui posita erat poena communis, scilicet ut genus nostrum in suam nudam naturam recideret.·· Sic Bellarminus, De gratia primi horn. lib. I. cap. 5. 12: «Quare, inquit, non magis differt status hominis post lapsum Adae a statu ejusdem in puris naturalibus, quam 173 468. Qnod si status illo, qui in alia hypothesi fuisset conditio purae naturae, nunc habet rationem naturae peccatricis, lapsae ac depravatae, ideo est, quia a peccato personali Adae seu primi parentis inductus est. Hinc in iis, qui nascuntur ex Adam, defectus gratiae habet, ut diximus, rationem privationis..roi debitae, seu peccati, defectus vero integritatis habet rationem poenae, seu effectus peccati. Quare in praesenti conditione nomina peccati et poenae sunt relativa ad statum elevationis et integritatis, et ideo sunt peccatum et poena non in se, sed quia relationem habent ad peccatum Adami; contrarium autem damnatum fuit in propositione 47. Baji, quae ita se habet: Peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla ratione ac respectu ad voluntatem, a qua originem habuit. 469. Sic dum dicimur nasci per peccatum aversi a Deo, ejusmodi aver­ sio intelligi debet in sensu negativo, seu de defectu conversionis et amoris; alioquin, si de aversione positiva accipi deberet, sequeretur parvulos, cum usum rationis attingunt, actualiter odisse Deum, ac repugnare divinae legi, quod absurdum est, et pariter damnatum in propositione 49. Baji, quae sic sonat: Ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus discedens sine rege­ nerationis sacramento, quando usum rationis consecutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet et legi Dei repugnet. 6 470. Ex his porro, quae juxta doctrinae catholicae regulas explanavi­ mus de peccati originalis natura, propagatione et effectibus, pronum est in­ ferre adversus incredulos: 471. I. Nihil igitur habet dogma de peccato originali ejusque propaga­ tione, quod rectae rationi adversetur. Quaenam enim concipi repugnantia potest in eo, quod Deus ob culpam hominem expoliaverit gratuitis donis, quibus ipsum ex pura sua liberalitate cumulaverat? Immo potius ejus boni­ tas in eo commendanda est, quod tot ac tantis bonis ipsum gratuito ditaverit.7 distet spoliatus a nudo, neque deterior est humana natura, si culpam originalem de­ trahas etc.** 6) Hoc ipsum animadverterat cl. De Rubeis, Diss. cit. cap. 46. n. 3. his verbis: .Quod in originali peccato permanentor et instar habitus est, in defectu consistit, non in aliquo pravo intellectus judicio, neque in aliqua prava voluntatis conversione in bonum commutabile; sed attamen ex eo defectu cognitionis in intellectu oritur ha­ bilitas ejus ad errandum, et ex defectu re­ ctitudinis in appetitu oritur ejusdem habi­ litas ad inordinate concupiscendum, et ex defectu rectitudinis in voluntate oritur pronitas voluntatis ad pravos consensus.·' 7) Apposite Joann. Fonseca, stabiensis antistes, apud Pallavicini, Istoria det con­ cilio di Trento, lib VII. cap. 8. hujus no­ xae propagationem exposuit exemplo regis tradentis fcudum subdito suo, ut ad poste­ ros perveniat sub conditione fidelitatis, a qua si deficiat, privet se et posteros suos. Observat autem historicus satis fuisse istud exemplum intentae ad Fonseca explicationi, per quam solum exponere contendebat, quo pacto Deus ob alterius noxam absque in­ justitia multare non posset. Qua vero ra­ tione hujusmodi noxa nostrum omnium cul­ pa vocetur, alterius est quaestionis, quam alii ibidem exposuerunt. Adverto autem longe ante Fonsecam hoc idem exemplum 1 174 ■· F 472. Π. Frustra igitur insultant increduli catholicae fidei, quasi haec ad «ponendam propagationem peccati originalia doceret, voluntates nostras conjunctas seu inclusas fuisse in voluntate Adami, sive spectetur ut caput physicum, sive ut caput morale totius generis humani, quod ipsi absurdum esse clamant, eo quod nostrae voluntates non existeront; quod vero non existit, nec agere nec velle vel repraesentari per alium potest, nisi ad summum per fictionem juris relate ad effectus externos, ut in societate quan­ doque contingit, non autem quoad reatum intrinsecum et proprie dictum.8 Nam ipsi permiscent fidei dogma cum explicationibus privatorum, quas eccle­ sia nec approbat nec rejicit 473. III. Quin potius ex dictis inferimus, nec habere locum difficulta­ tem petitam ex modo propagationis peccati originalis. Si enim ratio formalis, ut ajunt seu essentia vel, si mavis, quidditas peccati originalis consistit juxta exposita in sola privatione gratiae sanctificantis, seu justitiae originalis, dum quaeritur, qua ratione seu quo modo propagetur peccatum originale, quaeri­ tur qua ratione aut quo modo propagetur privatio} seu quomodo non com­ municetur alteri, quod non habetur. 9 Terminus enim generationis est indiaitulisse s. Thomam in Compendio theol. cap. 195. s) Cf. Feller, Catéch. philosoph. tom. III. art. 5. Le pèche originel. Cf. eliam De Rubeis, Diss. cit. cap. 61. ubi inter cetera scribit: «Minus apta videntur, quae affe­ runtur exempla ex humanis actibus atque praescriptis... Tametsi pupillorum volun­ tas v. g. dicatur quodammodo ex principis praescripto in voluntate tutorum reposita, id albmen negotium omne in actibus effeclibusque consistit civilibus atque exterio­ ribus. .. Longe dissita ratio est de peccato originali. Tradux ejus modusque traducis a Dei revelatione pendet, quae peccatum nullum nullamque conventionem indicasse videtur. Agitur etiam de culpa deque poena proprie dicta, deque posteris hominibus, qui in utramque, culpam et poenam, inci­ dunt. Atqui ad culpam contrahendam subeundamque poenam, uni alicujus voluntati alligari eorum voluntates posse qui non sunt, probare non videntur, quae allata sunt, exempla.·' Dominicus Soto loc. cit. pactum, quod nonnulli dicunt intercessisse inter Deum et Adam nomine totius generis humani, vocat fabulam, dicens aperte: fa­ bula est. Sed praestat ipsum adire. *) Quaestio potius instituenda esset, quanam ralione justitia originalis, quae do­ num gratuitum fuit, in Adae posteros fuis­ set propagata, si ille in officio stetisset, cum positiva sit et naturae superaddita; non autem quomodo non propagetur, quod non est Exinde patet omnes difficultates sponte sua concidere, v. g. has quae a pelagianis tanto cum apparatu proponebantur, quaeque ab incredulis instaurantur: Non peccat qui genuit, non peccat qui condidit, non peccat qui nascitur; per quas rimas igitur pecca­ tum fingitur ingressum? Tum etiam: Saepe qui gignit, a peccato justificatus est; quo pacto igitur trajicit peccatum in filium, quod ipse non habet? Non est peccatum nisi voluntarium; aliaque ejusmodi, quae videri possunt apud Bellarminum loc. cit. cap. 10. Id ipsum dicatur de hypothesibus circa, originem animae excogitatis ad propagatio­ nem peccati originalis explicandam. Mirum est aetate hac nostra virum, alioquin do­ ctum et pium, in Germania non solum re­ vocare antiquatum iraducianisnium, ve­ rum etiam ipsum evehere generatianismum, quem mordicus tuetur ceu solum systema, quo propagatio peccati originalis explicetur, juxta quod non solum corpus, sed anima quoque a parentibus generatur. Non va­ cat ejusmodi systematis argumenta in me- .· w U 175 viduum ejusdem speciei; per generationem propterea propagatur seu comm­ nicatur natura, qualem illud individuum exigit, ut talis naturae sit et non alterius. 474. IV. Infertur adversus antiquos novatores lutheranos, quam absurde commenti ipsi fuerint, peccatum originale consistere in quadam substantia, aut accidenti, concupiscentia etc., et adversus Hermesium, qui non dubitavit peccatum originale in inordinata sensualitate reponere. 10 Ex quo principio sequeretur adhuc remanere peccatum originale in renatis per baptismum, quum in baptizatis adhuc talis inordinata sensualitas subsistat, ac proinde concupiscentiam verum esse peccatum, quae omnia nimis directe doctrinae concilii tridentini adversantur. '· ' l' ’ * 475. Et haec ex perspicua, quam exhibuimus, juxta catholicae doctri­ nae principia, peccati originalis notione hic deduxisse sufficiat, ne nimis pro­ lixi simus; reliqua autem quae ex eadem profluunt, data opportunitate, evol­ vemus. DIFFICULTATES. 476. Obj. E mytho sacro (hominis lapsus) nulla ejusmodi dogmata in verae religionis doctrinam recipienda sunt, nisi 1. quae non pugnant cum idea numinis et cum naturae humanae indole morali, quales e Scripturae sacrae effatis indubitatis ac sanae rationi convenientibus recte demonstratae fuerint. Quapropter, si dogmata de peccato originis et de imputatione pec­ cati adamitici ad hanc legem exegeris, haec maxime tenebis: 1. nec benidium afferre, quae nullius momenti sunt. Solum observo, generatianismum istum saperc materialismum, quod etiam non levi­ ter indicatur ex argumento, hic ab auctore secundo loco posito: Omnis organismus generat simile sibi; ergo homo etc. Haec vero ratio vindicandi catholicam doctrinam, ipsam objicit dicteriis el impugnationibus impiorum. Cf. s. Thom. part. I. qu. 118. art. 2- ubi non solum argumenta solvit, quae adducit auctor ad adslruendum generatianismum, sed in corp, circa fin. haec habet notatu digna. „Cum sil anima im­ materialis substantia, non potest causari per generationem, sed solum per creationem a Deo. Ponere ergo animam intellectivam a generante causari, nihil est aliud quam ponere eam non subsistentem, ct per con­ sequens corrumpi eam cum corpore, et ideo haereticum est dicere, quod anima intellectiva traducatur cum semine." IOJ In op. Christiano-catholica dogma­ tica, part. III. Monasterii 1834. ubi pag. 163. scribit. »Cerlum igitur est, naturam hujus haereditatae peccaminosae qualitatis consi­ stere posse in haereditata disproportione inter rationem ct sensualitatem; vel bre­ vius: in haereditata inordinata dispositione, ex qua in annis evolutionis illa dispropor­ tio vel illa inordinata sensualitas necessario oritur.'* El clarius pag. 174: ..Ego, inquit, ex rationibus cap. praeced. §.226. adductis utique peccatum originale in inordinata sen­ sualitate reponam. Qui illam demonstra­ tionem non putat esse sufficientem, substi­ tuat corruptionem humanae naturae (ipsi ignotam.)" Eadem jam insinuaverat in Christ, dogm. part.I. pag. 33. ubi peccatum originale vocaverat peccaminosam quali­ tatem . . . aliquam moralem corruptio­ nem. >< V f 4 I 1 < d ‘I 176 gnüatan Dei concedere, ut per unius hominis peccatum universa hominum natura corrumpatur atque depravetur: nec sapientiam pati, ut opus Dei, ab initio praestantissimis instructum dotibus, paulo post ob causam levissimam in aliam plane deterioremque conditionem transformetur: nec justitiam ad­ mittere, ut innocentes ob alienum peccatum ita puniantur, ut ipsis peccandi necessitas imponatur. Hinc bene jam Pelagius monuit, nulla ratione concedi posse, ut Deus, qui propria remittit peccata, aliena imputet. 11 Deinde 2. Jesu ipsius nullum extat effatum, quo dogma illud confirmetur; nec quisquam scriptorum sacrorum praeter Paulum diserte illius mentionem fecit; immo naturae humanae post lapsum etiam Scriptura sacra non solum ipsam ima­ ginem divinam, sed magnas quoque attribuit vires ad virtutem colendam, quam ne ethnicis quidem denegat, eademque peccata ad liberum hominis arbitrium plane perspicueque refert, et filios paternorum peccatorum poenas luere negat (Deut. XXIV. 16; II. (nempe IV.) Reg. XIV. 6; Ezech. XVIII. 20.). Postremo 3. experientia docet, conscientiam recti cum ratione progrediente cuivis homini inesse. et cupiditates ipsas per se malas non esse, sed malas fieri tantum ex prava hominis voluntate, neque vitiositatem eam esse, ut semper et ubique homines qualescumque in pessima quaeque ferantur. Ita Wegscheider.12 477. Admisso adversarii principio, quod ex mosaica narratione (quam impie ipse mythum sacrum appellat) nihil erui possit, quod pugnet cum Nu­ minis idea aut adversetur sanae rationis principiis, 478. Resp. ad 1. Negamus doctrinam de propagatione peccati originalis rite expositam juxta catholicae fidei principia, Dei benignitati, sapientiae aut justitiae repugnare. Non quidem benignitati, cui eadem ratione, qua non repugnat permittere in unoquoque nostrum peccata actualia seu personalia, sic nec repugnat illud permittere potuisse in Adam. Idem dic de sapientia et de justitia, prout peccatum Adae sub respectu peculiaris illius actionis spectatur, seu prout personale fuit. Sin vero idem peccatum attenditur, qua­ tenus ad nos relationem dicit, non magis iisdem Dei attributis repugnare evincitur. Sub hoc enim respectu, ut ex dictis patet, peccatum originale in nobis non dicit nisi negationem tum gratiae tum donorum, quae Adam pec­ cando amisit, et privationem relate ad culpam personalem Adae. Hinc nec deteriores facti sumus, nec positivam corruptionem naturae incurrimus, nisi quam exposceret prima ipsa naturae conditio. Ideoque, quod inferius osten­ demus, neque ullam peccandi necessitatem, ut adversarius autumat, intulit nobis originale peccatum, neque innocentes ob alienum peccatum plectuntur, neque aliena nobis peccata imputantur. “) Apud s. Augustinum, De peccat. inerit, lib. HL cap. 8. »’) Op. cit §. 117. I 177 479. Ad 2. Esto, nullum extare expressum Christi Domini effatum de peccato originali u; quum tamen apostolus Paulus, ut adversarius fatetur14, diserte do eo mentionem fecerit, Christiano cuilibet id satis esse debet, ut firmissime illud credat; tum quia Paulus est scriptor divinitus inspiratus, tum quia ipse profitetur, se evangelium suum neque ab homine neque per hominem didicisse, sed per revelationem Jesu Christi, Gal. I. 12; hinc enim patet non aliam esse doctrinam Pauli quam doctrinam Christi. 1S Quod vero subdit de viribus ad virtutem excolendam ac libero arbitrio nobis relictis, non ferit nisi suos lutheranos, calvinistes et jansenistas illorum discipulos, minime vero doctrinam catholicam, quae, ut ex dicendis patebit, liberum ho­ minis arbitrium post peccatum agnoscit et profitetur, ac protestantes contra­ rium docentes anathemate percellit. Quod ex Deut., IV. Reg. et Ezechiele urget, nihil commune habet cum eo, de quo nos agimus 16; siquidem in Deuter. et lib. Regum prohibetur, quominus in politico regimine filii insontes occidantur una cum patribus. Ezechiel vero loquitur de iis, qui patres suos non imitantur, ut ex dictis patet. 480. Ad 3. Reponimus pariter haec non impetere nisi novatorum do­ ctrinam, qui docuerunt peccatum originale consistere in vitiositate et concupiscentia; concupiscentiam ipsam esse vere et proprie peccatum; inquinari ab ipsa omnia justorum opera , aliaque absurda, a quibus doctrina catholica penitus abhorret. 17 Idipsum dicatur de iis, quae idem auctor ibidem fuse ”) Dixi expressum ; aequivalenter enim hoc docuit Christus Dominus, cum Joann. IIL 3. dixit Nicodemo, Arnen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei ; et rursum v. 5: xV/si quis renatus fuerit etc. 14) Tandem falentur, Paulum diserte mentionem facere peccati originalis. Quo igitur abeunt tot subtilitates, philologica tentamina Erasmi, Wetstenii, Rosenmülleri aliorumque ad eludendum Pauli testimo­ nium? Ast conscientiae numquam ita re­ sisti potest, ut interdum se non prodat. Pretiosa propterea nobis esse debet tam impii hominis confessio, qui praeterea ibid. §.115. fatetur libros sacros ipsos docere: Non solum quemvis hominem ad errores atque vilia proclivem esse, sed nonnullis etiam locis nativam quamdam commemo­ rare naturae humanae imbecillitatem ac vi­ tiositatem, per Adam ad posteros propa­ gatam.·* Quod sane parum non est. Is) Hic vero notanda est ejusmodi ho­ minum proteslantium inverecundia, qui nulPerrone, Praelectiones theolog. V. 'r · lum servant modum, omnem a sacris scri­ ptoribus inspirationem ablegant, et erroris eosdem insimulant; ut patet ex ejusdem scriptoris verbis §. 118. ubi ait: ..Imputa­ tio vero illa peccati adamitici, quam Pau­ lus apostolus, sui temporis doctores judaeos secutus, argumentationibus suis subjecit, ad obsoleta dogmata releganda est; quae et philosophiae et historiae ignorantia in magnum verae pietatis detrimentum per ec­ clesiam propagavit ct aluit.·· Potestnc reperiri aut fingi major audacia? Attamen hic publicus professor est in academia fridericiana! Tales sunt proteslantismi pro­ gressus in Germania. Suo loco vidimus accusatum Joannem et ceteros apostolos emolae phantasiae, eo quod Christi divini­ tatem praedicaverint; nunc accusatur Pau­ lus; interdum accusatur Christus ipse! ,6) Haec ipsa jam objecerat Voltaire in suo Diet, philos, art. Ezéchiel. Cf. Lettres de quelques juifs etc. tom. II. lett. IV. §.6. 17) Sic enim ad mentem concilii tridentini declarat doctrinae catholicae sensum 12 «1. prosequitur, quasi doctrina de peccato originali conferret ad virtutis studium deprimendum vel plane extinguendum, foveret superstitionem, aliaque ejus­ modi. a quibus refellendis supersedemus, utpote quae omnia proficiscantur ex falso supposito atque a commentitia catholicae doctrinae expositione. 481. Sic pariter supersedemus ab aliis incredulorum difficultatibus affe­ rendis, quae omnes eodem vitio laborant; quaeque ex data explicatione pec­ cati originalis ita evanescunt, ut nullum amplius locum habeant. Velle propterea his diutius insistere, idem esset ac tempus inutiliter terere et crambem repetere. 482. Satius erit, in exitu quaestionis, Muratorii sententiam verbaque proferre, quibus propulsat ac penitus obterit pelagianos, socinianos, ceterosque incredulos hujus temporis, qui catholicam doctrinam incusant, quasi ipsa Deum injustum exhibeat, quod ob unius culpam genus humanum universum tot tantisque objiciat poenis. Quod si justus, inquit, et laudandus esset Deus, si talem, qualis nunc est, hominum naturam creasset, sique Phereponus (Clericus), ut arbitror, idem fatetur, immo contendit, quid est quod ipse ejusque majores pclagiani, justitiam divinam catholicorum opinione dictitant laedi : et cogita­ tione assequi non posse videntur, quomodo Augustini hypothesis, immo thesis, consisttre queat cum ejusdem divinae justitiae evidentissima notione? Iisdem testantibus, divinae bonitati atque justitiae contrarium non est, naturam nostram ab initio tot subjecisse aerumnis, cum tanta proclivitate ad malum, tantaque difficultate ad bonum, tametsi nulla culpa praecesserit: ergo' multo minus divinae justitiae repugnat, tot in nos mala congerere unius peccati praecedentis intuitu. Justus ergo et bonus et laudandus in utraque hypothesi Deus. Haec sola intercedit diversitas: quidquid pelagiani adferre possunt pro tuenda justi­ tia ac bonitate divina in hypothesi sua, illud ad eamdem tuendam in hypo­ thesi catholicorum inservit. Quidquid vero catholici pro sua habent, non aeque a pelagianis pro sua opinione usurpari potest. Facilius enim catholici justitiam ac bonitatem Dei sartam nobis tectamque exhibent, tot humanae naturae mise­ riis non a primaeva institutione ac voluntate Dei boni, sed a primorum pa­ rentum culpa derivatis, quam si talem, qualis nunc est, naturam ab initio creatam affirment. Ft hoc sinceri sagacesque viri non intelligere nequeunt. 18 483. De iis, quae spectant ad pjusdem originalis peccati remedium, tum apud hebraeos tum apud ethnicos, in tract. De baptismo disseremus. Catechismns ftom. part IL cap. 2. η. 32: .Concupiscentia, quae ex peccato est, nihil aliud est nisi animi appetitio, natura sua rationi repugnans; qui tamen motus, si vo­ luntatis consensum aul negligenliam. con- * . junctam non habet, a vera peccati natura longe abest.” Errores vero lutheranorum concilium trid. sess. V. anathemate con­ fixit. ,8) Op. cit. lib. ΠΙ. cap. 1. - •ΛΓ’· Γ? 179 * CAPUT V. DE PECCATI ORIGINALES EFFECTIBUS. 484. Primi emendatores sacrorum (haeresiarchae) ex eo, quod sunt am­ plexi, principio, justitiam originalem, quae, ut diximus, complectebatur tum gratiam sanctificantem tum dona gratuita, quibus Deus primum hominem cu­ mulavit, esse eidem homini debitam ac partem essentialem ipsius humanae naturae, deduxerunt, hominem lapsum per justitiae originalis amissionem tur­ piter adeo corruptum esso, ut amiserit prorsus libertatem suam naturalem, factus sit in spiritualibus veluti truncus, lapis, salis statua, ipsamque amise­ rit ad agendum atque ad sese determinandum potentiam intulerunt insu­ per concupiscentiam verum esse peccatum, quae cum inficiat omnes hominis actiones, has totidem fieri peccata, philosophorum virtutes totidem vitia esse.2 ‘) Dixi potentiam ; licet enim nonnulli recentiores protestantes negent, majores suos inficialos esse ejusmodi potentiam in homine lapso, satis tamen superque ex li­ bris eorum symbolicis constat, ipsos eam absolute negasse. Etenim, ut alia omittam, Apolog. II. §.2. pag. 54. legitur: ..Hic lo­ cus testatur nos non solum actus, sed et potentiam, seu dona efficiendi timorem et fiduciam erga Deum, adimere propagatis secundum naturam." Celerum eos homi­ nem lapsum velut truncum habuisse, patet ex Form. Concit, e pit. art. 1. pag. 572 et seqq.; Dedar, art. 1. pag. 544. ubi dicitur: .In spiritualibus et divinis rebus, quae ad animae salutem spectant, homo est instar statuae salis, immo est similis trunco et lapidi, ac statuae vita carenti, quae neque oculorum, oris aut ullorum sensuum cordisve usum habet." Et pag. 661 : ..Et hac ratione recte etiam dici potest, hominem non esse lapidem aut truncum. Lapis enim aut truncus non reluctatur, sed neque intelligil aut sentit, quid sccum agatur; sicut homo Deo sua voluntate reluctatur." Et pag. 723: ..Velut ille Adam quasi asinus indomitus et contumax... quasi fuste, pla­ gis etc." De libertate post peccatum haec habet Apol. Confession, augustanae, I 50: , Libero arbitrio in rebus spiritualibus omnino destituta etc." nempe humana vo­ luntas. 2) Quod attinet ad concupiscentiam, protestantes earn habuisse ut verum peccatum, evincunt clara ipsorum testimonia. Sic Melanchthon , Loc. theol. De peccato oriy. pag. 360 et seqq.; Chemnitius, Loc. theol. 1.317; Quensledt, Theol. did. pol. II. 135 et seqq.; Gerhard, Loc. theol. IV. 317 et seqq.; Bretschneider, Entwickl. der dogmat. Begr. . seu Evolat, dogm. concept. §. 94. Sed praestat, id evincere ex ipsorum libris symbolicis. Itaque in Confessione Gallic, art. 11. dicunt: ..Credimus, hoc vitium (concupiscentiam) esse vere peccatum, quod omnes et singulos homines, ne parvulis quidem exceptis adhuc in utero matrum delitescentibus, aeternae mortis reos coram Deo peragat." Idem docet Caterhism. Heidelbergens. quaest. 5 et seqq. Conf. helyira, art. 14 et seqq.; praesertim Conf. Augustana, art. 2- p. q. Quod speclat ad sententiam Mclanchthonis circa virtutes gentilium, vadem habemus ipsum Wegschcidcr, qui 115. not. 1. ait: ..Ipse Melanchlhon virtutes gentilium vera vitia et arboris maledictae fructus nominare haud dubitavit.'· Loc. theol. ed. prine, anu. 1521. fol. 16. art. b. ..Verumtamen quod Melanchthon Socratis, Zenonis, Catonis aliorumque virtutes philosophicas, ut ait, pro vitiis habet et virtutum umbris, ex amore laudis ortis, parum memor fuisse videtur eorum, quae leguntur apud Ciceronem etc." Ex Η 9 » i I 3 I ■ ;I I I I fl I jj i I I fl HKmH ty 9MM 180 ; J 485. Haec ipsa ex eodem principio collegerunt Bajus ac Jansenius, ut ex dictis ac dicendis patebit. 486. Posteriores sacrorum emendatores, seu qui sub iinem saeculi elapsi et hac aetate nostra suos emendatores emendarunt vel in dies magis emen­ dant ex ea, quae protestantismi propria est, natura in oppositos errores di­ lapsi sunt ac dilabuntur, quo magis rationalismus progreditur et evolvitur. 487. Isti igitur autumant I. Adamum paradisiacum (sic enim vocant hominem justitia originali praeditum) numquam fuisse individuum historicum ac reale, sed merum idéale, quatenus per ipsum prototypus spiritualis intuitionis exhibetur, ad quem homo realis et historicus saltem propius pertin­ gere posset, ac tandem magis magisque pertingeret illum in se exprimendo.3 488. II. In doctrina Lutheri, asserentis justitiam originalem constituisse partem essentialem naturae humanae, agnoscunt sublimiorem humanae ejus­ dem naturae ac dignitatis formam, juxta quam justitia sive sanctitas in ho­ minis natura reperitur, et ei non ab extrinseco provenit, ut catholici, juxta ipsos, perperam docent 489. III. Hinc, si justitia originalis homini concreata est et naturalis, etiam justitia restauratrix ac redimens eumdem characterem habeat necesse est. Quare Redemptor ipse non est apparitio absolute supernaturalis, sed juxta aptissimam formulam Schleiermacher Christus est perfectionata creatio humanae naturae. * 490. IV. Peccatum proinde originale, seu hominis lapsus, spectari tan­ tum potest velut naturae lapsus in deterius, quae a Deo pura atque honesta ,Y ab origine condita est: ac ita se habet ejusmodi lapsus et malum, quod inde profluit, ad naturam, sicut positivum stat ad negativum. Distinguere enim debemus, ajunt, partem positivam et negativam naturae humanae. Quidquid spectat in homine ad partem positivam, est ipsa natura a Deo condita; quid­ quid autem negativum est in positivo, considerari debet velut negatio ac terminus activitatis creatricis Dei relate ad hominem, seu velut defectus ulterioris perfectionis in humana natura. Ac propterea, quod idem est, ex istorum doctrina peccatum originale non consistit nisi in malo metaphysico, his discimus, unde dogmata sua hauserint jansenistae. s) Ita Baur, hodie prof, theol. protestanticae in univers. Tubingae, in opere, quod opposuit libro cl. DocL Môhler, cui lit. Symbolica, seu Expositio dogmatica­ rum anlithesium catholicorum et protestantium, Mogunliae, 1832, qui non ita pri­ dem et ipse erat professor theolog. catho­ licae in eadem Tubingae universitate; ve­ rum cum scripsisset, Neue Untersuchun- gen etc· seu Novae disquisitiones circa dogmata opposita inter catholicos et pro­ test. sive Defensio meae Symbolicae ad­ versus criticam profess. Daur etc. Mogantiae 1834, ex illo commendatissimo to­ lerantiae domicilio migrare, saltem indire­ cte, coactas fait; postea vero professor theo­ logiae in universitate Monachii in Bavaria, ibidem obiit anno 1838. Cf. cit. opus No­ vae disquisitiones, pag. 72, et pag. 122. D Cf. ibid. pag. 123. 181 seu in creaturae humanae limitatione; eo enim ipso quod homo finitus est, peccator est. 5 491. V. Quare totum humanum ens concipi debet velut vitalis quaedam per internam legem dynamica coordinata evolutio, per quam opposita sibi invicem principia, in prirnojam semino inclusa, magis semper magisque resol­ vuntur ac manifestantur sub diversissimis formis, juxta relativam praeponde­ rantium unius vel alterius, aut extolluntur per seriem graduum mirifice inter se coordinatorum ad summam vitae potentiam.6 492. Ex hac principiorum sibi oppositorum colluctatione ac relativa dyna­ mica praevalentia, sive rationis super sensibilitatem sive sensibilitatis super ra­ tionem, inferunt induci necessitatem, a qua homo numquam non impellitur. Si praevalet sensibilitas, non habetur nisi homo naturalis, qualis nempe in suis pri­ mordiis conditus est et deinceps lapsus; si praevalet ratio, tunc habetur homo renatus sive supernaturalis, qui naturali sua virtute magis evolvitur, et uno vel pluribus gradibus super hominem naturalem extollitur, prout magis minusve excitat in se vitam religiosam humanitatis, quam in se Christus in summo gradu expressit ac exhibuit. Sane nunc homo institutionis ac politioris hu­ manitatis ac scientiarum ope ad ejusmodi perfectionem et statum superna­ turalem, ad quem a Christo excitatus est, accessit et in dies magis magisque progredietur. 7 493. Sic isti rationalistae; qui, dum universam, ut ita dicam, terminologiam religiosam retinent justitiae originalis, peccati originalis, redemptionis, status supernaturalis, gratiae, libertatis etc., totam religionem funditus labe­ factant ac evertunt8; et tamen pelagianam audent vocare libertatem illam indifferentiae, quam in homine lapso catholici tuentur.9 J) Cf. Mohler op. cit. pag. 139. 6) Ex his patet systema Baur sub di­ versis vocibus convenire cum systemate janseniano de duplici delectatione necessa­ rio ac relative victrice. Cf. pag. 123. 7) Ibid. pag. 151 et seqq. Hic merito observat cl. Môhler: Sic igitur juxta Ranr est Orpheus ad Christum, uti se habet cantatrix diobolaris seu platearis ad do­ minam Calalani, aut uti Opifz ad Goethe; ita ut totum discrimen, quod intercedit inter hominem quemcumque et Christum, pendeat ex diversis sapientiae ac probi­ tatis gradibus, et fieri fortasse poterit (quod in istorum hypothesi factum iri de­ sperandum non est), ut aliquis Christum ipsum adaequet, aut etiam praecellat. Talis est Christi idea, quam novi isti emendato­ res sacrorum nobis exhibent! 8) Ex quibus liquet, plane rationalistas convenire cum sansimonianis, novis templariis, qui, ut vidimus in tract. De Deo, nomina retinent Dei, Trinitatis, Salvato­ ris seu Redemptoris, Messiae etc., notio­ nem vero atque existentiam rejiciunt ac evertunt. Nec mirum, siquidem fratres omnes sunt ex eadem familia, qui, mutato nomine atque habitu, impietatem profiten­ tur, rationalistae velamine biblico obducti, ceteri citra omnem ambagem, aut pallio phi­ losophico obvoluti. 9) Sic loquitur Baur apud Môhler, pag. 81: »Cum libero arbitrio, quamcumque demum ejusdem notionem nobis effin­ gamus, conneclitur pelagianismus in tota sua extensione. Quid aliud enim liberi ar­ bitrii nomine designatur (nisi velimus ei subjicere notionem prorsus arbitrariam), - —— 182 J94. Verum incredulis istinsmodi dimissis, quum jansenistae plane conveniant cum antiquo protestandum systemate circa justitiam originalem homini debitam, circa originalis noxae naturam et inductam inde totalem ac essentialem hominis lapsi corruptionem, eadem ac priores protestantes, mu­ tatis vocibus, colligunt consectaria tum circa concupiscentiam, quam et ipsi peccatum proprie tale vocant, tum circa infidelium virtutes, quas pariter dicunt fuisse ac esse totidem vitia aliaque ejusmodi, tum praecipue circa libertatis amissionem ejusque in homine lapso naturam. 495- Quod attinet ad reliqua doctrinae capita, ea suo loco expendemus; hic discutiendam suscipimus eorum doctrinam circa hominis lapsi libertatem. Duplex porro est circa hanc doctrinam praecipuus jansenistarum error: alter versatur circa naturam istius libertatis, quae non requirit in istorum hypothesi nisi immunitatem a coactione, non autem a necessitate, ut homo in statu naturae lapsae possit mereri vel demereri; alter circa existentiam liber­ tatis indifferentiae, quam penitus per originale peccatum sublatam fuisse autumant. Adversus quos errores sit PROPOSITIO I. Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsae non sufficit Ubertas a coactione, sed illa praeterea requiritur, quae dicitur a necessitate. 496. Haec propositio de fide est. Etenim contradictoria propositio ΠΙ. Jansenii, quae his verbis concipitur: Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsae non requiritur libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coa­ ctione., tamquam haeretica proscripta fuit ab Innocentio X. 1 Jansenio prae­ iverat Bajus, cujus propositio 39: Quod voluntarie fit, etiamsi necessario fiat, libere tamen fit: pariter damnata est a Gregorio XIII. aliisque romanis ponti­ ficibus. 2 quam facultas se determinandi pari modo erga alterutram partem destruere non de­ ad unum vel ad alterum, ideoque tam ad bet possibilitatem praecipitandi singulis mo­ bonum quam ad malum? Igitur sine sensu mentis in oppositam partem; quia libertas, atque contradictorium est, praeter liberum utpote electionis facultas, non admittit gra­ arbitrium admittere quamdam praeponde­ duaient differentiam, ant vacillationem inter rantem tendenliam sensibilem, quae sem­ plus et minus. Hic solummodo punctum per inflectat solum ad alterutram pariem. quaestionis sistit, an adsit, nec ne. Qui Perinde ac libra, cujus ambae lances nisi eam in sensu totali non habet, prorsus non aequales sint, atque ita dispositae, ut aequi­ habet.· Ast vehementer errat hic auctor librium post nutantem aliquem motum re­ tum circa germanam libertatis, tum circa stituatur, nihil est, quod fini suo suoque veram pelagianismi doctrinam; ut partim conceptui respondeat, ita nulla justa idea ex dictis, partim ex dicendis planius fiet. cum liberi arbitrii nomine conjungi potest, *) In bulla, Cum occasione. nisi sumatur velut totalis indifferentia pas­ *) Mala Jansenii fides hinc eruitur, qui, siva ac velut aequilibrium. Quaevis inflexio cum optime nosset tum istum tum ceteros I 183 497. No verborum ambagibus Implicomur, juverit paucis perstringere, ad majorem dicendorum perspicuitatem, quae a theologis ac philosophis pro­ batis traduntur circa libertatis naturam. 498. I. Libertas, prout hic eam accipimus, definiri potest facultas eligendi. Haec definitio universalis est, et competit omni enti libero: Deo, angelis, homini. Complectitur praeterea tum libertatem, quae dicitur exercitii, tum eam, quae dicitur exeeutionis. Excludit denique omnem necessitatem tum in­ trinsecam tum extrinsecam, veramque libertatis naturam exprimit variasque , , · ejus species. 499. Sane Deus hujusmodi facultate utitur in omnibus suis operationi­ bus, quae ad extra dicuntur· liberrime enim eligit inter dnos vel plures ter­ minos contradictorios, inter duos vel plures diversos potest eligere vel non eligere. In quo vero ejus libertas a libertate tum angelorum tum hominum dilTerat, mox dicemus. 500. Complectitur eadem definitio, ut diximus, libertatem tum exercitii tum exeeutionis. Porro libertatem exercitii voco imperium ipsum immediatum voluntatis, seu actum ipsum intimum volendi; libertatem vero exeeutionis dico actus imperatos a voluntate et externos, cujusmodi essent surgere, am­ bulare etc. Prior libertas habet pro objecto actus internos voluntatis; poste­ rior actus etiam, ut diximus, exteriores. Jam vero libertatis notio proprie dicta non cadit in illam, quam diximus exeeutionis, sed in illam, quam voca­ vimus exercitii; et haec est, quae dicitur facultas eligendi, quaeque a latinis optime dicitur optio, a graecis προαίοεοις sive electio. 3 501. Porro eligere, si sermo sit de actibus interioribus voluntatis, idem valet ac velle inter duas aut plures res unam, quam in adjunctis, in quibus quispiam vult, possit nolle; aut nolle unam aut plures res, quas in iis ad­ junctis seu circumstantiis, in quibus reperitur, possit velle, aut contra. 502. Libertati exeeutionis opponitur violentia seu coactio-, ut cum quis impeditur ab aliquo moliendo, vel cogitur ad aliquid faciendum vel omitten­ dum contra suam voluntatem seu voluntatis imperium. 503. Libertati exercitii opponitur necessitas, quae secum trahit impossi­ bilitatem oppositi, ita ut quis sic determinetur, ut non possit non velle, quod vult, aut non possit nolle, quod non vult. 504. Fieri autem potest, ut aliquis fruatur libertate exeeutionis, non errores Baji, quos ipse revocavit in suo Augustino, jamdiu fuisse a romanis ponti­ ficibus seu a sancta sede proscriptos, atta­ men moriens in extremis tabulis protesta­ tus est, semetipsum ac librum suum sedi apostolicae humillime subjicere, ut quid­ quid ipsa decreverit, ratum habere voluerit. V** Sed cf. opus, cui titulus: Réalité da pro· jet du Bourg-Fontaine, ubi omnia haec impietatis mysteria in apertam lucem proferuntur. 3) Hinc illud: Optio haec tua βόϊ ; utram harum cis conditionem, accipe. ■. £j 184 antem libertate exercitii; et contra, ut fruatur libertate exercitii, et non pol­ leat libertate executionis. 4* 505. Electio duos saltem requirit terminos comparationis; alioquin non daretur facultas eligendi aut optio, si non possit quis nisi unum determinato prosequi aut aversari. Hinc nemo dixerit, liberum esse hominem in prose­ quendo felicitatem in genere, aut liberos esso beatos in amando Deum; quia in his non dantur termini comparationis, in quos cadat electio. • ύ 506. Termini autem comparationis multiplices sunt. Tales esso possunt duo vel plura contradictoria, e. gr. amare vel ab amando abstinere; tunc exurgit ea libertatis species, quae dicitur contradictionis. Interdum termini comparationis possunt esse duo non solum contradictoria, sed etiam contraria, ut amare et odisse; in hoc casu ea libertatis species habetur, quae dicitur contrarietatis. Demum ejusmodi termini possunt esse res inter se solum diversae, e. gr. scribere vel legere; et ex his proflnit libertatis species illa, quae specificationis ant disparitatis nomen habet. 507. In Deo et in beatis non invenitur libertas contrarietatis, qua possit eligi inter bonum et malum; in hominibus vero una cum ceteris libertatis speciebus et haec reperitur, quae oritur ab huinana natura finita turn ex parte intellectus tum ex parte voluntatis. 508. Libertatis enim radix, ut observat s. Thomas 5, est voluntas sicut subjectum, sed sicut causa est ratio; ex hoc enim voluntas libere potest ad di­ versa ferri, quia ratio potest habere diversas acceptiones boni. Animadvertit praeterea ibidem s. Doctor actus voluntatis et rationis supra se invicem ferri posse, seu mutuam dari actionem voluntatis in rationem, et vicissim rationis in voluntatem, quatenus voluntas potest applicare rationem ad consideranda 4) Qui inclusus e. gr. aut vinctus esi, etsi maxime velit, non potest foras exire aut loco moveri, in quo delinetur. In in­ teriori proinde animi motu liber est, asl impeditur ejusdem liberae voluntatis excculio extrinsecus. Ita etiam, si superior aliqua intelligentia ita posset in interiora organa nostra agere, ut intimos animorum motus impediret, ac proinde impediretur brachium aut manus, ne se attollerent, non daretur libertas executionis. Vis itaque seu violentia opponitur libertati executionis. At non polest opponi libertati exercitii. In hoc enim haberetur terminorum pugna; cogerer enim actualiter nolle quod volo, aut velle quod nolo, in quo habetur manifesta con­ tradictio. Hinc neque Deus ipse potest vio­ lentiam inferre voluntati, ut docet s. Tho­ mas I. 2- qu. 6. art. 4. ad 1 : Deus qui est potentior quam voluntas humana, potest voluntatem humanam movere. . . Sed si hoc esset per violentiam 3 jam non esset cum actu voluntatis, nec ipsa voluntas moveretur, sed aliquid contra voluntatem. Contra vero simplex necessitas non oppo­ nitur libertati executionis. sive physica sit sive moralis. Si detur quispiam, qui toto vitae suae tempore faciat quod vult, et detur eodem tempore, ipsum in nullo casu particulari aliter posse operari, etiam si vellet; iste semper necessario cogeretur perficere suas particulares volitiones, ne­ que unquam liber esset, etsi suam semper voluntatem exequeretur. $) I. 2- qu. 17. art. 1. ad 2. motiva electionis inter diversos terminus, seu ad deliberandum, et ratio mo­ vero potest voluntatem ad eligendum. Ilaec autem deliberatio rursum in creaturas tantum cadit, utpote finitas et limitatas, non autem in Deum, qui nutnquam deliberat, utpote qui omnia uno actu videt. 509. Ex dictis jam colligitur: 1°. non esse permiscendam libertatem executionis, quae etiam libertas consequens nuncupatur, cum libertate exer­ citii, quae etiam dicitur antecedens, et a quo prior illa pendet. 510. 2°. Non esse confundendam voluntatem cum libertate, quia actus potest esse maxime voluntarius, etsi non sit liber. 511. 3°. Nullam dari libertatem, ubi non datur locus electioni. Nec ullam dari electionem, ubi non saltem duo habeantur termini comparationis, in quorum alterutrum cadere possit electio, aut ubi dici nequeat: Optio haec tua est: utram harum velis conditionem, eam sumas. 512. 4°. Naturam libertatis, de qua loquimur, proprie consistere in an­ tecedenti immunitate a quacumque interna necessitate, sive physica sive mo­ rali, aut alio quocumque nomine vocetur, qua tollatur indifferentia ad electio­ nem inter duos aut plures terminos siVe oppositos sive diversos, et, si prae­ terea de homine in praesenti statu sermo sit, inter terminos sibi contrarios. Hinc est quod libertas indifferentiae et arbitrii etiam nuncupetur, per quam homo vere dicitur et est dominus suarum actionum. 513. Π. Ad intelligentiam veterum auctorum, quorum auctoritate jansenistae mire abutuntur, animadvertisse pariter juverit: 1°. veteres passim voluntarium et spontaneum pro libero usurpare6; 2°. vocabula voluntatis et Ubertatis vi cissi m sumere7; 3°. saepe confundere necessitatem cum coactione, vi atque violentia; 4°. interdum etiam libertatem naturalem cum libertate morali; idem dicas de servitute. 8 Quae si, ut par est, ob oculos habeantur, omnia disjicientur, quae ad suam communiendam sententiam seu haeresim adversarii proferunt, ut ex dicendis patebit. 514. Dis itaque delibatis, facile sic jam assertam propositionem adstruirous et vindicamus: Etiam in statu naturae lapsae ad merendum vel deme­ rendum non sufficit libertas a coactione, sed praeterea requiritur libertas a necessitate, si haec necessitas etiam in hoc statu omnis meriti ac deme­ riti rationem prorsus tollit ac destruit. Atqui ... 515. Minor autem constat 1°. ex iis omnibus Scripturae locis, in quibus actiones humanae meritoriae aut demeritoriae illi tantum electioni adseribuntur aut imputantur, per quam homo dominus dicitur et est suarum actionum. Talia sunt Dent. XXX. 19: Testes invoco hodie coelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. 6) Ita s. iVuguslinus non semel dicit, libere Deum vivere, quamvis maxime ne­ cessarium sit eum vivere. Cf. Petav. De Opif. lib. III. cap. 6. el cap. 12. 7) Cf. Petav. ibid. cap. 7. δ) Ibidem. 186 Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum. I. Cor. VII. 37. ile virginibus sic loquitur apostolus: Qui statuit in carde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit: et alibi passim. Talia praeterea sunt illa omnia, quae continent praecepta, exhortationes, consilia. Sic Exodi XX. 3 et seqq.: Non habebis deos alienos . . . non assumes nomen Dei tui frustra etc. Talia demum sunt ea testimonia, in quibus Deus aliquid hominibus promittit sub ea conditione: si voluerint; Matth. XIX. 17: S» vis ad vitam ingredi, serva mandata; ibid. v. 21: 5» vis perfectus esse etc. Quae omnia aliaque ejusdem generis multa plenam electionem seu optionem ad merendum vel demeren­ dum etiam in praesenti rerum ordine aperte vel declarant vel supponunt.9 516. Constat 2°. eadem minor ex testimoniis patrum, qui humanae libertatis naturam in praesenti statu in hoc positam affirmant, quod homo immunis per eam sit a quavis intima necessitate. Haec testimonia copiosis­ sime, ut solet, collegit Petavius. 10* Nos unum aut alterum tantum promemus. S. Hieronymus: Liberi, inquit, arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutes nec ad vitia necessitate trahimur. Alioquin ubi necessitas, nec corona est. 11 Quam Hieronymi sententiam cum protulisset s. Augustinus, eam maxime probat his verbis: Quis non agnoscat? Quis non toto corde suscipiat? Quis aliter conditam humanam neget esse naturam? 12 Qui praeterea in libro De duabus animabus contra manichaeos, inter cetera haec habet: Quamobrem illae animae, quidquid faciunt, si natura, non voluntate faciunt, id est, si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, peccatum earum tenere non possumus. 13 Quid est autem liber ad faciendum vel ad non faciendum animi motus, nisi vis electiva, nisi optio? Adeo vero certum hoc erat s. Augustino, ut ibidem contrarium asserere, peccare nempe posse quem­ piam absque ejusmodi electione seu libero animi motu, iniquitatis, insaniae et magni deliramenti damnet. ’* Cetera testimonia recolantur apud citatos auctores. 517. Cum vero adversarii abutantur auctoritate s. Thomae, nos non piget locupletissimum ac insignem hac de re s. Doctoris locum exscribere. 9) Cf. Toumely, De Deo, Appendix, J)e arbitrii libertate, secundae conclusio­ nis prima probatio, ex Scripturis. ,0) Toto libro III. De opif.; et ad s. Au­ gustinum quod attinet, lib. IV; nec non in opusc., quod inscribitur: Elenchus Theriacae Vincentii Lenis; quod quidem fictum est nomen, nam verus auctor est Fromondus. ") Cont. Jovin lib. ΠΙ. num. 3. edit. Vallarsii, ,a) De natura et grat. cap. 65. num. 78. ”) De duabus anirnabus, cap. 12. η. 17. tom. VTII. opp. H) Ibid. Sic enim loquitur: Dicere... peccare sine voluntate (libertate) magnum deliramentum est; et peccati reum tenere quemquam, quia non fecit, quod facere non potuit, summae iniquitatis est et in­ saniae. 187 Quum enim quaesivisset : Utrum homo habeat liberam electionem actuum; aut ex necessitate eligat? respondet: Dicendum quod quidam posuerunt, quod voluntas hominis ex necessitate movetur ad aliquid eligendum; nec tamen ponebant, quod voluntas cogeretur (quae est ipsissima Jansenii sententia). . . Haec autem opinio est haeretica. Tollit enim rationem meriti ct demeriti in humanis actibus; non enim videtur esse meritorium vel demeritorium, quod aliquis sic tt necessitate agit, quod vitare non possit. Est etiam annumeranda inter ex­ traneas philosophiae opiniones, quia non solum adversatur fidei, sed subvertit omnia principia philosophiae moralis. Si enim non sit liberum aliquid in nobis, sed ex necessitate movemur ad volendum, tollitur deliberatio, exhortatio, praeceptum et punitio, laus atque vituperium, circa quae moralis philosophia consistit. Ergo ex s. Doctore 1. libera non est voluntas, quae ex necessi­ tate movetur, etsi nulla interveniat coactio; 2. sententia, quae id adstruit, haeretica est, utpote fidei contraria; germanae morum philosophiae adversatur, cum praecidat omnes radices et principia moralitatis, consiliisque, adhortatio­ nibus, praeceptis, punitioni, laudi ac vituperio aditum intercludat. 518. Constat 3°. ex ipsa ratione. 1. Etenim, semel constituto prin­ cipio de voluntate ineluctabili atque antecedente necessitate ad aliquid ab­ repta, tota moralitatis ratio destruitur; ideo enim morales actiones nostrae dicuntur, tum quod morum regulis congruant aut adversentur, tum praeci­ pue quod earum imperio ac disciplinae subjiciantur, seu ab iis dirigantur. Incipit genus morum, inquit s. Thomas, ubi primum dominium voluntatis in­ venitur. 15 16 Atqui id, ad quod interna ducimur necessitate, a morum regulis dirigi nequit; ergo. 2. Ex eodem s. Doctore prima totius meriti radix in eo posita est, ut aliquid ex iis tribuendo, quae in dominatu habemus, quoddam nobis jus comparemus, ut quidpiam de alienis accipiamus : Per actum pro­ prium, inquit, quis mereri non potest, nisi sit dominus sui actus. Sic enim suum actum quasi pretium pro praemio dare potest. 17 Atqui actuum, quos non vis electiva eliciat, sed necessitas, quamvis placita, a nobis extorqueat, proprie domini non sumus. Ergo frustra eos quasi pretium pro praemio offerremus. 3. Ea insita est omnibus libertatis notio, ut dominium quis habeat in proprios actus, quod ex deliberatione oritur: Dicendum, inquit rursum Doctor angelicus, quod ex hoc contingit, quod homo est dominus sui actus, quod habet deliberationem de suis actibus. Ex hoc enim quod ratio deliberans se habet ad opposita, voluntas in utrumque potest. 18 Atqui in voluntate ineluctabili necessitate ad alterutrum compulsa, nullum locum habere potest 15) Quaest. VI. ris edit. Rom. 1570. ris citationibus s. gendum est; una bac editione utor. De malo, opp. s. Doctotom. VIII; quod de cele­ Doctorls semper intcllienim, excepta Summa, *6) In II. Sentent. distinet. 24. quaest. 3. art. 2. *7) De veritate, quaest. 29. art. 6. |SJ I. 2· qu. 6- art. 2· ad 2· • - ·w 188 ? UJ » deliberatio, nec proinde dominium aut libertae. Addatur, in adversariorum hvpothesi non magis reum esse, qui innocentem gladio peteret et occideret, quam lapis, qui e tecto decidendo transeuntem perimeret. Quid jam esset de legibus ac de societate universa, ubi invalesceret absurda ejusmodi doctrina? Concludendum igitur est. ad merendum vel demerendum etc., prout demon­ strandum assumpsimus. 19 DIFFICULTATES. Λ·· 11J 519. I. Obj. S. Augustinus passim docet, omnem actum voluntarium liberum esse eo ipso, quod a voluntate profluat. Nam lib. De spir. et lit. cap. XXXI: Hoc, inquit, quisque in potestate habere dicitur, quod si vult, facit; si non vult, non facit; et De civ. Dei, lib. V. cap. X: Recesse est, ut, quod volumus, libero velimus arbitrio; et alibi passim. 20 Huic doctrinae subscribit s. Prosper, lib. Contra Collatorem, cap. XVIII. ubi ideo nos liberos adstruit esse sub gratia, quia volentes oramus, volentes loquimur, volentes operamur etc. Subscribit s. Joann. damascen us, De fide, lib. ΙΠ. cap. XIV. dum ait: Arbitrii libertas nihil aliud est quam voluntas. Subscribunt denique s. Fulgentius, s. Bernardus, s. Anselmus, aliique. Ergo. 520. Resp. D. A. Docet s. Augustinus cum reliquis patribus omnem actum voluntarium eo ipso liberum esse, quod profluat a voluntate, quatenus est formaliter voluntas, id est, prout sumitur pro electiva facultate, C. qua­ tenus natura est, seu prout agit ex natura, A". Duplici enim sensu voluntatis vox usurpari consuevit, tum nempe ad facultatem naturalem animi nostri significandam, quae per modum naturae ad unum determinatae ac necessitate impellente movetur; tum ad liberam ipsam ejusdem voluntatis electionem, quae praecedente deliberatione ab eadem voluntate voluti proprio motu fit. Hanc distinctionem jamdiu s. Thomas viderat: Voluntas, inquit, in quan­ tum voluntas, cum sit libera, ad utrumlibet se habet. Potest enim agere vel non agere, sic vel sic facere, velle et non velle (en voluntatem proprie talem seu fonnaliter sumptam). Si respectu alicujus, pergit ipse, hoc vo­ luntati non conveniat: hoc accidet voluntati, non in quantum voluntas est, sed ex inclinatione naturali, quam habet ad aliquid sicut ad ulti­ mum finem, quem non potest non velle21 (en voluntatem, prout natura l9) Consulantur de hac gravissima quae­ pugnaverat, et Tournely in Append, sae­ stione, praeter Pclavium in tribus postremis pius laudata. libris De opif. ac in Elencho adt\ Vine. ’°) Omnia s. Docloris testimonia, quae Lenis. el lib. IX. De incarn., Dechamps S. J. in egregio opere De haeresi Janse- huc referri possent, collegit el expendit niana, Mailejus in Historia theologica, et Pelavius, op. cit nec non Tournely loc. in ceteris scriptis quae opposuit P. Miglia- cit. see. obj. vacca, qui in libro inscripto, L infarinato ’*) Quaest. 2. i)e potentia, art. 3. in posto net vaglio, doctrinam catholicam im- corp. J 189 est, seu agentem por modum naturae). Eadem habet s. Augustinus. 22 Dupli­ cem hunc sensum data opera adversarii confundunt, ut s. Angustino ac reli­ quis patribus tribuant sensum ipsorum menti plane adversantem. 521. I. Inst. Atqui juxta citatos patres voluntas ita distinguitur a natura, ut semper libera sit, ad discrimen naturae, quae in aliquid fertur, utpote ad unum determinata. Etenim s. Augustinus, lib. De duabus anima­ bus, cap. XII: Jllae animae, scribit, quidquid faciunt, si natura, non vo­ luntate faciunt; etc. et De libero arbitrio, lib. III. cap. I: Motus animae non est utique naturalis, sed voluntarius. Sic pariter s. Bernardus; immo et s. Thomas, qui ait: Voluntas dividitur contra naturam, sicut una causa contra aliam; quaedam enim fiunt naturaliter, quaedam voluntarie. 23 Ergo. 522. Resp. Dist. min. Voluntas distinguitur a natura juxta citatos patres, prout est formaliter voluntas ex dictis, C. voluntas ut natura est, seu agit per modum naturae ad unum determinatae, N. Idem enim recurrit loquendi abusus. Huic autem difficultati, quam sibi s. Thomas proposuerat, ita respondet: Dicendum, quod voluntas dividitur contra naturam, sicut una causa contra aliam; quaedam enim fiunt naturaliter, et quaedam fiunt volun­ tarie. Est autem alius modus causandi proprius voluntati, quae est domina sui actus, praeter modum, qui convenit naturae, quae est determinata ad unum; sed quia voluntas in aliqua natura fundatur, necesse est, quod modus proprius naturae quantum ad aliquid participetur a voluntate. 24 Sin vero adversarii contendant, voluntatem a natura distingui, ut rem a re, ut vult Scotus, qui pariter objicitur, tunc reponimus, id dari posse, si natura accipiatur praecise ut natura est tantum. Voluntas enim non est natura tantum, sed natura simul et voluntas; cum in aliquibus agat ut natura tendens in unum, in aliis ut voluntas, seu ut facultas libera ad opposita, praeeunte judicio rationis. 523. II. Inst. Ergo quidquid praeeunte ratione aliquis vult et ample­ ctitur, liberum dicendum est. Atqui multa sunt, quae praeeunte ratione necessario volumus; cujusmodi in nobis est beatitudo in genere, in beatis amor beatificus, in Deo ipso processio Spiritus Sancti; optime igitur cohaeret libertas cum necessitate. M) Sanctus enim Doctor, lib. De duab. anim. cap. 12: Ouamobrem, inquit, illae animae, si natura, non voluntate fa­ ciunt, id est, si libero et ad faciendum et ad non faciendum animi motu carent; quibus verbis aperte distinguit voluntatem proprie dictam, seu formaliler, ut loquun­ tur, sumptam , a naturali facultate, seu prout natura est. Rursum vero disputans cum Felice manichaeo, lib. II. cap. 7: Non necessitatem, inquit, natura facit; sed voluntas culpam ; et cap. 4: Cum Dominus dicit: aut hoc facite, aut illud facite, po­ testatem (id est voluntatem) indicat, non naturam. Ex his deprehendimus, unde s. Thomas hauserit suam distinctionem. “) I. part. qu. 10. art. 1. ad 1. Ibid. Unde colligitur mala adversa­ riorum fides, dum non verentur depromere pro sua sententia argumenta ex s. Thoma, qui eos tanto ante jam tempore omnino protriverat. 1 191 524. Resp. Dist maj. Quidquid praeeunte ratione volumus, liberum dicendum est, si ita objectum proponatur, ut subsit rationis judicio et locus detur deliberationi, ita ut voluntas possit dici domina sui actus, C. si ita proponatur, ut necessario prosequendum aut fugiendum sit, Ar. Atque ita exponi debent nonnulla patrum testimonia, qui ideo interunt hominem liberum esse, qnia ratione praeditus est. Hoc enim verum est, si ad hunc sensum refe­ ratur, quod nempe ratio sit radix et fundamentum libertatis, seu si referatur ad libertatem suppositi vel potentiae; at falsum est, si referatur ad liberta­ tem actus, quando objectum non proponitur ut indifferenter prosequendum vel fugiendum, ut patet in exemplis adductis. 25 525. HI. Inst. Atqui etiam in his, in qnibus objectum ab intellectu proponitur ut necessario prosequendum vel fugiendum, juxta s. Augustinum consistit vera et proprie dicta libertas. Quum enim, lib. De nat. ct grat. cap. XLVI. objiceret Pelagius: Voluntatis arbitrio ac deliberatione privatur, quidquid naturali necessitate constringitur; respondet s. Doctor: Per enim ab­ surdum est, ut ideo dicamus non pertinere ad voluntatem nostram (scilicet libertatem), quod beati esse volumus, quia id omnino nolle non possumus, nescio qua et bona constrictione naturae; nec dicere audemus, ideo Deum non voluntatem, sed necessitatem habere justitiae, quia non potest velle peccare. Quod et alibi passim inculcat. Ergo. 526. Resp. Neg. subsumptum. Ad prob. D. Absurdum est juxta s. Augu­ stinum, nos liberos non esse in eo, quod beati esse volumus, quoad liberta­ tem contrarietatis, C.; quoad libertatem contradictionis, iV. Scopus enim s. Augustini in adducto loco aliisque similibus est, refellere pelagianos, qui constituebant essentiam libertatis in libertate contrarietatis seu in indifferentia ad bonum ac malum, minime vero in libertate contradictionis aut specifica­ tionis. Eos propterea provocat ad exemplum Dei ac beatorum, qui, licet pec­ care non possint, neque a justitia deficere, tamen liberi essentialiter sunt; quia: Nec libertas, nec pars libertatis, ut loquitur s. Anselmus, est potestas peccandi26 ; sed potius libertatis defectus, ut ait s. Thomas. 27 Merito igitur s. Augustinus Julianum, qui dicebat: Deus liber non est, qui malum non potest velle, hac ratione perstringit : Siccine Deum laudas, ut ei auferas liber­ tatem ?28 527. At, inquit Jansenius, s. Augustinus loquitur de voluntate justitiae, prout in Deo et beatis est, quae non patitur indifferentiam contradictionis. ») Recolantur quae praenotavimus initio propositionis. ») Dial, de lib. arb. cap. 1. pag. 117. col. 1. B; quod postea etiam inculcat. Eadem habet s. Thomas passim. ÎT) I. 2. qu. 109. ari. 2. ad 2. ”) Op. imperf. com. Julian, lib. L num. 100. Deus enim suam justitiam essentialiter et necessario vult, prout necessario pariter eam volunt beati. 528. Resp. Dist. ant. Loquitur s. Augustinus de voluntate, qua prose­ quitur justitiam, prout dicit exercitium justitiae ad extra, qua bona et justa operari potest vel omittere, C. prout dicit attributum essentiale ad intra, N. Ad prob. D. Deus justitiam suam essentialiter et necessario vult quoad spe­ cificationem ad volendum bonum ct justum, ita ut contrarie ab ipsa deficere non possit malum volendo aut operando, C. quoad exercitium ad extra, ita ut ab ipsa deficere non possit negative non operando, N. 529. IV. Inst. S. Augustinus, De civ. Dei, lib. V. cap. X. ad decla­ randam naturam nostrae libertatis utitur exemplis vitae et praescientiae Dei. Ait enim : Si illa definitur esse necessitas, secundum quam dicimus necesse esse, ut ita aliquid vel ita fiat, nescio cur eam timeamus, ne nobis libertatem auferat voluntatis. Neque enim et vitam Dei et praescientiam Dei sub necessitate poni­ mus, si dicamus nccesse esse Deum semper vivere et cuncta praescire. Porro necessitas, quae similis est illi, qua necesse est Deum vivere et cuncta prae­ scire, omnem interimit libertatem a necessitate; atqui haec necessitas ex Augustino libertatem voluntatis non tollit; ergo. Ô30- Resp. Dist. maj. Necessitas, quae similis est illi, qua necesse est Deum vivere et cuncta praescire, omnem tollit libertatem, si sermo sit de vita Dei naturali et essentiali, qua Deus est, C. si sermo sit de vita Dei, ut ita dicam, accidentali, quae in operatione ejus ad extra consistit, quae necessaria non est, nisi necessitate consequente et hypothetica perinde ac praescientia, N. Jam vero s. Doctorem de ejusmodi vita ac praescientia loqui, patet tum ex contextu, tum ex scopo sibi proposito, qui est Stoicos illos impugnare, qui cum Tullio contendebant voluntates nostras nulli neces­ sitati etiam consequenti subjici: Ne videlicet non essent liberae, si subjicerentur necessitati. Quibus apposite respondet s. Augustinus, necessitatem conse­ quentem nullo modo officere libertati: Sic etiam cum dicimus, pergit ipse, necesse est, ut, cum volumus, libero velimus arbitrio, et verum procul dubio dicimus, et non ideo ipsum liberum arbitrium necessitati subjicimus, quae adi­ mit libertatem. 29 531. V. Inst. At 1. idem s. Doctor, lib. De dual·, anim. cap. 1. libe­ rum arbitrium definit: Animi motum cogente milio. Cui definitioni insistens s. Thomas, haec expresse habet: Liberum arbitrium dicitur ex eo quod cogi non potest. 3Q Igitur coactio est, quae liberum arbitrium tollit. 2. Et sane, inquiunt, juxta hos sanctos doctores unam tantum proprieque dictam coactio­ nem libertati adversari, evidentissimo efficitur s. Thomae testimonio, ex p. I. qu. 82. art. 1. ubi, cum quaesivisset: Utrum voluntas aliquid ex necessitate a) Op. el loc. cit. n. 1. 30) In II. dist. 25. qu. 1. ari. 4. appetat? illudque, quod certissimum est, constituisset, in beatitudinem uni­ versos necessario trahi, idcoque voluntatem aliquid ex necessitate velle, celebri quod sibi objecerat Augustini effato: Si aliquid est necessarium, non est vo­ luntarium, respondet: Dicendum, quod verbum Augustini est intelligendum de necessario necessitate coactionis. Necessitas autem naturalis non aufert liber­ tatem voluntatis, ut ipsemet in eodem libro dicit. Ergo juxta utrumque doctorem sola vere ac proprie dicta coactio libertati adversatur; ideoque meritum ac demeritum optime potest cum necessitate naturali consistere. 532. Resp. D. A. Juxta utrumque doctorem liberum arbitrium ex eo dicitur, quod cogi non potest coactione improprie dicta seu necessitate, C. proprie dicta, A Interdum enim coactionis vox stricte sumitur pro vi ex prin­ cipio extrinseco illata: interdum late pro naturali ac necessaria ad unum in­ clinatione. quae facultatem ad oppositum aufert; interdum denique latissime pro morali quadam vi eaque vehementi, non tamen ineluctabili. Porro tum s. Augustinum tum s. Thomam coactionis vocabulum late, immo latissime usurpasse pro quacumque necessitate, adeo ut, dum ajunt: Id esse liberum, 1 non est coactum, nil aliud sibi velint, quam: Id esse liberum, quod nulla necessitas extorserit, ex plurimis ipsorum locis apparet. Sic s. Augustinus, Retract, lib. L cap. XV. scribit, primos parentes ideo esse culpandos, quia nullo cogente, hoc est, libera voluntate peccarunt: Suasit enim, ait, tentator, ut hoc fieret, non coëgit. Sic pariter s. Thomas, Cont. gent. lib. III. cap. CXLVIII. cum demonstrandum suscepisset, per auxilium divinae gratiae hominem non cogi ad virtutem, ita disputationem aggreditur: Posset autem videri alicui, quod per auxilium divinum coactio homini inferatur ad bene agendum. Ita alibi passim. 533. Ad 2. seu ad confirm. D. ut supra: Si voluntas accipiatur pro natura, C. si accipiatur pro rationali facultate eligendi ac respuendi vi prae­ dita, seu prout est formaliter voluntas ex dictis, A’. Talem esse mentem s. Thomae, constat ex iis, quae De veritate, cap. XXIV. art. I. scribit; ubi, cum ipsissimam s. Augustini sententiam usurpasset, ait: Cum electio sit quod­ dam judicium de agendis, vel judicium consequatur, de hoc potest esse electio, quod sub judicio nostro cadit. Judicium autem in agendis sumitur ex fine, sicut de conclusionibus ex principiis. Unde, sicut de primis principiis non judi­ camus, ea examinantes, sed naturaliter eis assentimus ... ita et in appetibilibus de fine ultimo non judicamus . .. sed naturaliter approbamus ; propter quod de eo non est electio, sed voluntas. Habemus ergo respectu ejus liberam volunta­ tem, cum necessitas naturalis inclinationis libertati non repugnet secundum Augustinum, non autem liberum judicium, proprie loquendo, quum non cadat sub electione. 534. VI. Inst. 1. Laus non debetur nisi actibus liberis; atqui s. Augu­ stinus laudem Deo et angelis tribuit ob actus ipsis prorsus necessarios. 193 Etenim, Tract. LUI. in Joann, laudi Deo vertit, quod negare seipsum non potest: et De Civ. Dei, lib. ΧΠ. cap. 1. angelis adhaerere Deo. Id ipsum dicatur de vituperio ac de demerito. 2. Nam idem s. Doctor, sibi semper constans, docet, inesse in nobis post primi hominis lapsum peccandi necessitatem, adversus pelagianos, ac praesertim Operio irnperf. lib. I. cap. 105 ; et tamen simul docet adversus eosdem peccata ista ex necessitate patrata a Deo imputari; ait enim ibid.: De quo genere malorum Deus rogatur, ubi dicitur: delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris. Quod genus delictorum si non imputaret Deus justus, non ea sibi dimitti posceret homo fidelis. Ergo· 535. Resp. Dist. maj. Laus proprie et stricte sumpta non debetur nisi actibus liberis, C. laus latiori sensu sumpta, scilicet pro honore, N. Sic Dist. min. S. Augustinus laudem late sumptam Deo et angelis tribuit ob actus ipsis necessarios, C. stricte sumptam, A. Ut enim observat s. Thomas, laus stricte sumpta est sermo dilucidans magnitudinem virtutis', et haec non debetur nisi actibus liberis; quatenus vero late sumitur, laus nempe pro honore, non actui, sicut laus, sed magis agenti tribuitur, ut ipsemet loquitur, et confertur ratione dignitatis solius suppositi, licet jam sit in fine, ac proinde etiam propter actus necessarios. 31 Neque aliter in objectis locis intelligendus est s. Augustinus. Ad Deum vero speciatim quod attinet, ipsum etiam stricto sensu laudare possumus, si non quantum ad ejus essentiam, saltem secundum effectus ipsius qui in nostram utilitatem ordinantur ; quod angelicus Doctor rursum animadvertit. 32 536. Ad 2. D. S. Augustinus docet, inesse homini necessitatem pec­ candi peccato materiali et improprie dicto, C. formali et proprie dicto, subdist. necessitatem moralem et vagam, C. physicam et determinantem ineluctabiliter ad aliquod peccatum, N.33 Sed de hoc fusius in tract. De gratia. 537. II. Obj. Christus liber plane fuit tum in amando Deo, tum in praecepto Patris servando de morte subeunda. His enim actibus et sibi et nobis meruit, sibi gloriam, nobis gratiam; libertas autem totius meriti radix est. Atqui Christus nulla quoad illos actus utebatur libertate a necessitate; cum neque ab amando Deo abstinere posset, utpote comprehensor, neque a morte subeunda, cum sibi servandum esset praeceptum Patris. Ergo. . . Haec autem 1!) In primo Lthic-, lect. 18; et II. 2· qu. 103. ari. 1. ad 3. ubi integer textus ita se habcl: «Laus distinguitur ab honore dupliciter. Uno modo, quia laus consistit in solis signis verborum ; honor autem in quibuscumque exterioribus signis; et se­ cundum hoc laus in honore includitur. Alio modo, quia per exhibitionem honoris testi­ monium reddimus de excellentia bonitatis Perrone, Praelectione» theolog. V. alicujus absolute; sed per laudem testifica­ mur de bonitate alicujus in ordine ad finem, sicut laudamus bene operantem propicr finem. Honor autem est etiam optimorum, quae non ordinantur ad finem, sed jam sunt in fine." 3a) II. 2. qu. 91. art. 1. ad 1. ”) Cf. Tourncly, loc. cit. septima ob­ jectio. 13 j i I 1 i ] i 1 ] l j ■ | 194 i \. ■; · confirmantur ex iis, quae scribit s. Thomas, disserens de libero Christi arbi­ trio: Vel dicendum, inquit, quod si etiam (liberum arbitrium Christi) esset determinatum ad unum numera, sicut ad diligendum Deum, quod non facere non potest; tamen ex hoc non amittit libertatem aut rationem laudis sive me­ riti, quia in illud non coacte, sed sponte tendit, et ita est actus sui dominus.34 Ergo juxta s. Thomam 1. non tollitur libertas ex determinatione ad unum; 2· ad rationem meriti ac laudis sat est, non coacte, sed sponte in laudabilia ferri, seu sola externa coactio, non autem necessitas aut spontaneitas officit libertati. 538. Resp. Dist. primam partem maj. Christus liber fuit in amando Deo, quatenus amor ille ad creaturas tendebat, C. quatenus amor ille divi­ nam bonitatem essentialem intuitive cognitam spectabat, A’ Hoc enim postremo sensu actus amoris beatifici nec liber est nec indifferens, sed omnino neces­ sarius; at priori sensu actus amoris in Christo liber fuit libertate specifica­ tionis seu disparitatis. Licet enim anima Christi, inquit s. Thomas, esset deter­ minata ad unum secundum genus moris scilicet ad bonum, non tamen erat determinata ad unum simpliciter : poterat enim hoc vel illud facere et non facere. Et ideo libertas in eo remanebat, quae requiritur ad merendum. 35 539. Alteram majoris partem de libera Christi morte, C. Oblatus enim est, quia ipse voluit; at neg. min. ex ea parte, qua dicitur Christus mortem necessario subiisse, vel quia, ut pluribus placet, praeceptum Patris non fuit praeceptum stricte tale seu stricte sumptum, sed solum late tale 36, vel quia, î4) In IIL dist. 18. qu. 1. art. 2. ad 5. De terit, quaest. 29. ari. 6- ad 1. M) lia censet Inter ceteros Pctavius, De incarn. lib. IX. cap. 8. §. 6. cujus haec verba sunt: Praeceptum illud et manda­ tum, quod Christo Pater edidisse dicitur, velut de perferendis suppliciis ac luenda morte, non absolutum imperium videri fuisse, sed simplicem significationem con silii ac voluntatis suae, quia multa illi pro­ ponebat Pater ad humanam recuperandam salutem remedia, ex quibus quod vellet, eli­ geret, adeo ut, quidquid ex omnibus ca­ pesseret, id sibi gratum esse ac placere monstraret, proindeque mandante se ac prae­ cipiente faceret. Non fuisse praecepti ne­ cessitate aliqua circumscriptum Dominum Jesum, docere ipsemet videtur, apud Joannem X. 17. ita loquens: «Propterea me di­ ligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso; et pote­ statem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc manda­ tum accepi a Patre meo.·' In his verbis, cum se habere dicit ΙΕουσίαν, id est, pote­ statem ponendi animam suam, ex proprie­ tate nominis intelligendum est, ulriusque amplectendi liberam ei optionem fuisse, non unius dumtaxat. Nec enim potestatem vel lEoviiav homini datam esse quisquam sa­ nus ac sobrius dicat, naturalis aliquando subeundae mortis, vel, si ex alto praecipi­ tet, in terram cadendi; vel eum denique, qui vinculis alligatus in carcere detinetur, po­ testatem habere illic manendi. Haec enim ridicula sunt. Cum ergo Christus potesta­ tem habere se dicat mortis obeundae, eamque se ab semetipso, id est, suapte volun­ tate suscipere, procul dubio demonstrat li­ berum sibi integrumque fuisse, utrum mal­ let e duobus eligere, ut aut moreretur aut se morti subtraheret.·* Quam deinde sen­ tentiam plurimorum patrum graecorum et latinorum auctoritate adstruit. Cf. Theses Nie. Rayé, Soc. Jes., quas inseruit P. Za- i ■ I 195 quod aJiie poilus arridet, si mandatum Patris fuit praeceptum proprie dictum, Christus ipsum habuit conditionatum tantum, dummodo scilicet ipse voluisset mortem obire nec petere dispensationem. 37 In utraque porro hypothesi Christus liberrimus fuit, ideoque per eam et sibi et nobis promereri potuit.38 540. Ad confirmat, resp. Non tollitur, juxta s, Thomam, libertas ex determinatione ad unum secundum genus moris, quaeque relinquat libertatem contradictionis et specificationis seu d i spari tatis, C. ex determinatione ad unum simpliciter, AT. Mentem enim suam s. Doctor exposuit in adductis verbis. 541. Ad 2. confirmat. D. Ad rationem meriti ac laudis sat est non coacte, sed sponte in laudabilia ferri, id est, libere ex immunitate a necessi­ tate, C. spontanee tantum, N. Eo enim ipso, quod dicat angelicus Doctor: Et ita est dominus actus sui, patet eum vocem coacte pro necessario usur­ passe. Eodem enim docente: Sumus domini nostrarum actuum, secundum quod possumus hoc vel illud eligere . . . . unde appetitus finis non est de his, quorum domini sumus. 39 542. 111. 0 bj. Ipsa libertatis notio suadet optime necessitatem cum libertate componi. Ad hoc enim, ut actus liber censeri debeat et sit, sufcharia in Thesauro Theol. tom. IX. opusc. 18. in quibus ostendere satagit Christum incapacem fuisse praecepti rigorosi. 37J Sic plures theologi arbitrantur juxta illud, quod legitur, Matlh. XXVI. 53. de Christo, dicente ad Petrum: ..An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duo­ decim legiones angelorum?·· Nec impro­ babile putat Petavius, loc. cit. §. 13. in fine: ..Potuisse Christum eodem momento, quo paternum de redimendo genere hu­ mano consilium sine ullo praeciso mandato cognovit, ab eodem ultro petere, ut, quod suae voluntati elcclioniquc permittebat, sibi hoc accuratiore imperio praeciperet, quo tanto demissiore et humiliore obsequio fun­ geretur. Nam utrumque sic obtinebimus, ut et liberrima optione Christus mortem per tot cruciatus obeundam susceperit, et in hoc ipso strictae, ut vocant, ac rigidae obedientiae partes impleverit.·■ 3S) Plusquam viginli recensentur theo­ logorum sententiae ad hunc nodum dissol­ vendum, quas quisque recolere potest tum apud Marin, S. J., tom. Π. tract. 17. De Incarn. disp. 13 et 14; tum apud Aranda, in eod. tract. De Incarn. Nemo tamen ex­ cogitavit, quod Hermesius in op. cit. Christiano-cath. dogmatica, part. III. Mûnsteri 1834, pag. 260. Hic enim quamvis affirmet impossibile haud esse liberam voluntatem seu quod ipse vocat humanum libere velle in Christo cum unitate ac divinitate ejus personae philosophice componere, sic ta­ men de hac Christi libertate loquitur atque ita omnia quae illam adslruunt, argumenta data opera convellit, ut ea veluti res indif­ ferens minime necessario admittenda ex ejus sententia videretur. Quod sane erro­ neum vehementer est; nec solum communi patrum et theologorum omnium doctrinae contradicit (cf. Pelav. De Incarn. lib. VIII. cap. 8.1, sed ipsius ecclesiae sensui et Scri­ pturarum auctoritati. Hae quippe (ut cae­ tera praeteream), nobis perhibent, Christum ut hominem meruisse obediendo et mortem subeundo; non meruit autem, neque obedivit voluntate divina; ergo meruit et obedivit voluntate humana, et quidem libera, ut patet ex hactenus dictis et cx ecclesiae do­ ctrina, quae ad merendum vel demerendum definivit requiri immunitatem a necessitate; quod nunc de fide est. 39) Part. I. qu. 82. art. 1. ad 3. 13 * 196 licit 1. ut praevio rationis judicio eliciatur; per hoc enim distinguitur ab actibus brutorum; 2- ut voluntas seipsam ad agendum moveat, agatque proinde, et non agatur tamquam bruta animantia 40 ; 3. ut sit perfecte volun­ tarius, id est, non solum a voluntate elicitus, sed etiam imperatus, et non coactus; 4. ut ita sit voluntarius, ut etiam sit in nostra potestate, adeo ut homo per ipsam. Λ vult. facit: si non vult, non facit, ut loquitur s. Augu­ stinus4’; 5. ut cum voluntaria delectatione eliciatur juxta illud ejusdem s. Augustini certissimum effatum : Ibi sumus veraciter liberi, ubi non delecta­ mur inviti42; vel etiam, ut alibi loquitur: Libera voluntate facimus.... quia delectati facimus. 43 Et sane, inquiunt, 6. licet peccatores obdurati et habitibus irretiti dura premantur necessitate, libere tamen peccant, immo et ipsi damnati et daemones graviter peccant majori adhuc necessitate compulsi; 7. beati in coelo licet necessario Deum diligant, libere tamen diligunt, cum ipsorum amor actus humanus sit; ac 8. demum Deus ipse, licet nunc saltem necessario creaturas velit, liber tamen semper circa easdem censetur. Ergo. 543. Resp. Neg. ant. Ad 1. D. Sufficit, ut subsit judicio rationis in­ differenti seu libero et expedito, C. judicio inelnctabiliter ad unum inflexo et determinato. A.44 Hoc enim speciatim intervenit discrimen inter homines et bruta animantia. 544. Ad 2. D. Ut voluntas ita se ad agendum moveat, ut possit pariter se non movere per plenam ad motum et quietem facultatem, C. secus, N. Et hic rursum patet diversa hominum et brutorum ratio: quia bruta phy­ sice, non autem moraliter se movere possunt, nec propterea habent domi­ nium sui actus, ut ait s. Thomas. 45 545. Ad 3. D. Ut sit perfecte voluntarius sensu nuper exposito, C. alias, A. Sic etiam ut non sit coactus, id est, necessarius. C. coactus stricte sumptus, A’. 546. Ad 4. D. Ut sit in nostra potestate omnimoda physica et morali per facultatem electivam ad opposita et diversa, C. in sola potestate physica, N. 547. Ad 5. D. Eliciatur cum delectatione consequente, deliberata et vincibili, C. antecedente, indeliberata et invincibili, N. Talis porro est sensus Au­ gustini in citatis locis; ideo enim eam naturam sat bonam esse propugnat, quae habet in potestate, illicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis rectcque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis cohibitione laetetur. 46 548. Ad 6. D. Peccatores dura premuntur necessitate morali, voluntaria num. 291 et seqq. 198 t I ■· (υ nostra dubitanti illico possimus facto ipso libertatis nostrae demonstrationem exhibere. Altera ratio petitur ex modo ipso agendi. Etenim si necessitate aut spontaneitate ad agendum impelleremur, totam viam nostram promeremus, non autem ex parte tantum, ut in agentibus necessariis fit; porro nos vim nostram pro arbitrio exerimus, eam cohibemus, suspendimus, iterum cona­ mur etc. Tertia eruitur ex universali omnium hominum consensione, quae oriri nequit nisi vel ex sensu intimo vel ex naturali animi propensione ad istud judicium ferendum; quod pro instituto suo ostendunt philosophi. Hanc vero totius orbis conspirationem in agnoscenda hominis libertate pulchre ex­ posuit s. Augustinus, dnm ait: Hanc cantant et in montibus pastores} et in theatris poetae, et indocti in circulis} et docti in bibliothecis, et magistri in scholis, et antistites in sacratis locis;, ct in orbe terrarum genus humanum. 1 Quartam suppeditant leges, praemia ac poenae, quibus, Solone 4este. ut habet Cicero, omnis humana respublica continetur; quae prorsus inutiles forent, nisi daretur vera in homine libertas.2 Quintam denique, ceteris praetermissis, praebent ipsi libertatis i re­ pugnatores, qui, etsi ore et scriptis libertatem inficiantur, ita vitam suam componunt, et omnia sua dirigunt atque accommodant, ac si plena se se uti libertate persuasum ipsis esset: in periculis enim sunt admodum solliciti, in dubiis cauti, in ulciscendis injuriis feroces, hortantur et ipsi suos, uxorem, prolem, domesticos, ut honestatem colant: puniunt, si quid deliquerint; in­ jurias propulsant, aliaque ejusmodi praestant, quae cum ipsorum doctrina componi nulla ratione possunt. 3 Ergo. ’) Lib. de duab. anim. nam. 15. alias cap. 11. Cf. Cudwortb, De aeternis et im­ mutabilibus justi et injusti notionibus, cap. 1 et seqq. ad calcem Syst. intellect.; Hoocke, Religionis nat. principia, part. II. sect. 1. art. 1. De libertate. a) Hinc A. Gellius, Noct. attic, lib. VI. cap. 2: Sine libertate, ajebat, poenae fo­ rent injustae. Quae ipsa quoque Augustini mens est: »Sublata libertate omnis humana vita subvertitur; frustra leges dantur; fru­ stra objurgationes, laudes, vituperationes, exhortationes adhibentur; neque ulla justi­ tia bonis praemia et malis supplicia con­ stituta sunt.u ’) Cf. Storchenau, S. J. Institutiones meta physicae, lib. III. Psych, parti, sect. 3. cap. 3. Apposite Holland, Rê/lex. philosoph. etc. de hoc argumento scribit: »11 en est des arguments contre la liberté comme de ceux qu’on fait contre la possibilité du mouvement et contre l’existence des corps. Ces arguments sont quelquefois très-subtils, difficiles à résoudre, surtout pour ceux qui ne connaissent pas les charlataneries dia­ lectiques: mais comme ils contredisent des sentiments vifs, profonds, irrésistibles, uni­ versels, ils éblouissent Γ esprit sans le con­ vaincre. Indépendamment de toute médita­ tion, Γhomme croit qu’il y a du mouve­ ment dans le monde, qu’il existe des corps autour de lui, et que c’est lui-même qui se détermine aux actions qu' on lui voit faire pendant le cours de sa vie. Les phi­ losophes, qui soutiennent que c’est là un instinct trompeur, ne peuvent s’en dépouil­ ler eux-mêmes; malgré tous les sophismes qui leur font illusion, ils ne peuvent pas DIFFICULTATES. 555. L Obj. Scripturae passim nulla nos proprie dicta libertate in prae­ senti statu pollere tradunt, ut 1. Jerem. X. 23: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus. 2. Prov. XXL 1 : Cor regis in manu Domini; quocumque voluerit, inclinabit illud. Ita alibi saepe. Ergo. 556. Resp. Eeg. antec. Ad 1. D. Quoad executionem, C. quoad exer­ citium, subdist. quoad opera supernaturalia, C. quoad opera naturalis ordinis, si faciliora sint, N. 557. Ad 2. D. Per motionem congruam, C. per libertatis ablationem, N. Sic cetera testimonia, quae afferri solent, exponi debent, nempe vel de liber­ tate executionis, vel de necessitate gratiae, vel de servitute peccati, vel de necessitate morali etc., ut suis locis expendemus. 558. IL Obj. S. Augustinus, disputans adversus pelagianos, tria haec numquam non inculcat: 1. Periisse post hominis lapsum, innocentis hominis arbitrium, ut in Enchirid. cap. XXX: Libero arbitrio male utens homo et se perdidit et ipsum. 2. Esse in natura lapsa peccandi necessitatem, ut in Lib. contra Fortunatum, num. 22.: Postquam ipse (Adam) libera voluntate pecca­ vit, nos in necessitatem praecipitati sumus, qui ab ejus stirpe descendimus. 3. Arbitrii indifferentiam per Adae scelus omnino periisse; eamdemque in libris Contra Julianum acriter insectatur; et Serm. OVI. num. 11. aperte nos non agere, sed agi affirmat. Ergo. 559. Resp. Ad 1. D. Affirmat s. Augustinus, periisse post Adae la­ psum liberum hominis arbitrium, quale in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam, seu quoad ejus perfectionem, ut ex dictis constat, C. absolute ac simpliciter, N. Docet nempe s. Doctor, innocentis hominis arbi­ trium potens fuisse etiam ad immortalitatem et ad ulteriores actus, justitia originali et sanctitate ut privilegio stabili felicissimum statum illum perfi­ ciente; et haec profecto libertas periit. At remanet arbitrii libertas natu­ ralis, qualem hominis natura exigit tum ad actus aliquos saltem moraliter honestos, tum ad assentiendum active gratiae motionibus. Hinc, Enchir. loc. cit. s. Augustinus emortuum et non emortuum dicit nostrum arbitrium, emort tuum, ad habendam plenam cum immortalitate justitiam; non emortuum, ad cooperandum Deo, et ad moralia naturae opera saltem faciliora perficienda. * autrement que le vulgaire, parce qu’ils ne peuvent s’empêcher de sentir comme lui.· 4) Cf. Faure S. J. 5. Augustini Enchi­ ridion nolis et assertionibus theologicis illustratum, Romae 1755, denuo editum, Neapoli 1847. in hunc locum, ubi fuse ostendit, liberum arbitrium, quod hic de­ perditum dicit s. Augustinus, esse illud, «quod homo primus, male utens, perdidit; atqui illud fuit arbitrium sanum et potens juste vivere. Deinde dicitur perditum il­ lud arbitrium, quod contraponitur arbitrio liberato post casum; hujusmodi autem non 200 560. Ad 2. D. Necessitatem moralem ortam ex concupiscentia vel con­ cupiscentiam ipsam, C. necessitatem proprie dictam, A'. Per banc siquidem necessitatem intelligit 8. Doctor concupiscentiam ipsam, seu perversam illam peccati legem, de qua conquerebatur apostolus (Rom. VII. 15): Non enini, quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio; ex qua oritur proclivitas ad malum et difficultas ad bonum. 561. Ad 3. D. Acriter insectatur arbitrii indifferentiam, qualem pelagiani adstruebant in perfecto virium aequilibrio, prout erat in statu innocentiae, C. qualem adstruunt catholici, A’. Pelagiani enim contendebant, talem a Deo hominem conditum esse, qualis nunc nascitur, et inficiabantur ob Adae scelus in nobis infirmatum seu attenuatum arbitrium esse per grassantem concupiscentiam : sed autumabant perfecta nos uti arbitrii indifferentia et ad bonum et ad malum. Hoc erat totius pelagianae haereseos fundamen­ tum, quod cum catholica doctrina cohaerere nulla ratione potest. Illud propterea totis viribus subruere satagebat s. Augustinus. Praestat has omnes responsiones confirmare earum rerum auctoritate, quas s. Doctor scribit, Contra Epist. Pclagianorum, lib. I. cap. Π; objicientibus siquidem pelagianis, quod ex catholicorum doctrina primi hominis peccato liberum arbitrium perierit, ut nemo jam potestatem habeat bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur: respondet: Quis nostrum dicat, quod primi hominis pec­ cato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam. Propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino: Si vos Filius liberarent, tunc vere liberi eritis, utique ad bene justeque vivendum. Haec plane invictissime ostendunt, quam turpiter ac fraudulenter erraverit Jansenius in videnda, ut ipse ait, et asserenda Augustini sententia. 562. Ad illud, quod additur ex eodem sancto Doctore: Nos non agere. csl nisi arbitrium sanum. Praeterea arbi­ trium deperditum comparatur facultati, quam ad vitam conservandam habet, qui se occi­ dit; igitur sermo est de arbitrio potente conservare vitam caritatis acceptam in crea­ tione. Denique Augustinum ante liberatio­ nem in homine servo, negare liberum arbi­ trium cum addito, non simpliciter et ea universalitate, qua nostra aetate loquimur, ostendunt verba, quae saepe hoc capite ha­ bet, et quibus arbitrium negat: Ad juste faciendum liber non erit, et infra: Quomodo quisquam de libero ar­ bitrio in bono glorietur opere. Con­ cludendum, itaque, Augustinum hoc Enchi­ ridii loco idem docere, quod et alibi docet, et omnes cum illo. Verum est, magnas arbitrii vires homo, cum condere­ tur. accepit; sed peccando amisit (Aug. Senn. 131. num. 6. De verb. Apost.). Sed merito addit Aug.: Adhuc cura­ tur... sanatur languor; libertas periit per peccatum, sed illa quae in paradiso fuit (Lib. I. ad Donif. contra duas epist. Pelag. cap. 2.).“ Haec exscribere placuit, ut pateat verus Augu­ stini sensus ex ipso contextu erutus. Hoc enim loco valde abusi sunt Lutherus, Cal­ vinus et Jansenius. 201 Z sed agi, reponimus falsum esse, quod adversarii obtrudunt·, nam s. Augusti­ nus ibid, aperte dicit: Jmmo et agis et ageris, si a bono agaris. 563. ΙΠ. Obj. Voluntas numquam agit, sed semper agitur. 1. Vel enim malum aversatur, vel bonum prosequitur. Si malum aversatur, neces­ sario aversatur, eo ipso quod felicitati, in quam necessario tendit, opponatur: 2. quod si bonum prosequitur, semper necessario majus bonum prosequitur vel reale vel apparens, non solum in genere, sed etiam in specie seu in parti­ culari. 3. Si vero diversi generis bona ab intellectu ut aequalia apprehen­ dantur, voluntas numquam eliget; alioquin enim eligeret sine ratione suffi­ cienti, bilancis in modum; quae si utrinque aeque gravis fuerit, nullum unquam dabit praepondium; quod si alteri ex lancibus adjectum quidpiam vel detra­ ctum fuerit, eam illuc praeponderare oportebit, quo eandem gravius pondus abripiet, ideoque jam necessario. 4. Et sane voluntas in eligendo semper sequitur intellectum, qui causa est necessaria; 5. cum non possit aliter res percipere nisi ex effectu, quem objecta in eum efficient aut excitabunt, quae­ que major aut minor erit pro diversa corporum nostrorum indole, diverso animi habitu aut propensione. Hinc cernimus, diversa ratione ab uno eodemque objecto alios homines affici, immo eumdem hominem diversimode diversis temporibus. Ergo. 564. Resp. Neg. ant. Ad 1. D. Si sub sola ratione boni vel sub sola ratione mali quidpiam voluntati proponatur, C. si sub mixta repraesentatione boni ac mali, A7.5 Tunc enim voluntas non abripitur, sed deliberat. 565. Ad 2. Neg. Quandoquidem, ut scite passim observat s. Thomas, sola felicitas in genere seu bonum summum, quod est undequaque bonum, determinat necessario nostram voluntatem; cetera autem bona, quaecumque demum sint, hoc ipso quod sint finita ac limitibus circumscripta, numquam necessario assensum nostrum adripiunt, cum ipsa limitatio malum seu de­ fectas sit. 6 J) Hinc optime s. Thom. I. 2. qu. 13. art. 6: »In omnibus, inquit, particularibus bonis potest homo considerare ralionem boni alicujus et defectum alicujus boni, quod habet rationem mali. Et secundum hoc potest unumquodque hujusmodi bono­ rum apprehendere ut eligibile vel fugibile. Solum autem perfectum bonum, quod est beatiludo, non potest ratio apprehendere sub ratione mali aut alicujus defectus; et ideo ex necessitate bealitudinem homo vult, nec potest velle non esse beatus, aut esse miser. Electio autem, cum non sit de fine, sed de his, quae sunt ad finem .... non est perfecti boni, quod est beatiludo, sed aliorum particularium bonorum. Et ideo homo non ex necessitate, sed libere eligit. “ e) Rursum s. Thomas loc. cit. qu. 10. num. 2: ..Quia defectus, inquit, cujuscumque boni habet rationem non boni, ideo illud solum bonum, quod est perfectio, et cui nihil deficit, est tale bonum, quod vo­ luntas non potest non velle, quod est bea­ tiludo. Alia autem quaelibet particularia bona, in quantum deficiunt ab aliquo bono, possunl accipi ut non bona. Et secundum hanc considerationem possunt repudiari vel approbari a voluntate, quae potest in idem ferri secundum diversas considerationes.“ In quaesi, vero 6. De malo, art. unico, ob- I 566. Ad 3- Neg. Neque admittimus, voluntatem in ejusmodi casu eli­ cere sine ratione sufficienti; quia ipse finis, propter quem hoc vel illud eliçeret inter duo aequalia, esset ratio suffieientissima electionis. Adde, ipsum propriae libertatis exercitium pro ratione sufficienti haberi posse. 7 567. Neg. etiam paritatem adductam ex bilance. Nec enim anima nostra ad librae imaginem et similitudinem facta est, sed ad imaginem et similitu­ dinem Dei, qui inter duo aut plura aequalia eligit; et nos proinde eligere possumus in tali aequilibrio constituti, cum voluntas nostra sit principium activum, cujusmodi libra non est. 8 568. Ad 4. D. Ita tamen, ut ipsa intellectus applicatio ad aliquid con­ siderandum, et quidem sub uno potius respectu quam sub alio, ab ipsa vicissim voluntate pendeat, C. secus, A’. 569. Ad 5. Negamus in ejusmodi perceptione vel affectione constitutam esse libertatem, prout adversarii fingunt; sed in electione constituitur, quae talem perceptionem aut affectionem subsequitur; quaeque si habeat pro ob­ jecto bonum particulare, locum semper relinquit deliberationi, ac proinde libertati, juxta ea, quae ex s. Thomae observatione protulimus. Adde sine objecto sive motivo externo determinante posse voluntatem ex principio suae activitatis intrinseco se movere, praevia objecti repraesentatione et ita pro­ priae activitatis vim exerere, secus ac leibnitziani contendunt. 9 570. IV. Obj. 1. Voluntas numquam ad actum accedit nisi praevio judicio practico; 2. multo minus aliquid vult contra practicum et ultimum intellectus judicium, 3. maxime quod voluntas non est nisi potentia caeca; servat: -Quod objectum movens volunta­ tem est bonum conveniens apprehensum. Unde, si sit aliquod bonum, quod appre­ hendatur sub ratione boni, non autem sub ratione boni convenientis, non movebit vo­ luntatem.’) Cf. Storchenau loc. cit. §. 129. schol. 1. in resp. ad 5. diff. ubi pluribus rationibus labefactat ejusmodi difficultatem; ac inter cetera observat, rationalis et rationabilis non idem hoc loco significare, cum possit voluntas aliquid rationaliter appetere et irrationabiliter eligere. Qnod toties fit, quoties aliquis ex certa scientia, deliberato proposito atque ex sola malitia legem di­ vinam aut humanam transgreditur; talis enim est, qui eligit peccatum, quod actu cognoscit grave malum esse, juxta illud poëtae : . . . Allndque cupido, Meni aliud suadet; video meliora proboque, Deteriora sequor. ·) Cf. Zorzi. Prodromo della nuova en­ cyclopedia italiana, Siena 1779, art. Li­ berta, §. 18. ubi statuit libertatem fundari in indifferentia aequilibrii, quod fuse pro­ sequitur. Eo tamen progressus est Spi­ noza, ut asserere non dubitaverit: Homo in tali aequilibrio positus (nempe qui ni­ hil aliud percipit quam sitim et famem, talem cibum et talem potum, qui aeque ab eo distant), quin alterutrum eligat, fame et siti peribit. Haec delirantium somnia sunt. ·) Cf. Storchenau, loc. cit. ubi observat indifferentiam activam duplicem esse, unam electionis, alteram simpliciter activam ; illa non eget principio determinante externo, haec eget; differt tamen ab indifferentia passiva, quae per principium externum ef­ ficiens tolli debet; illa soli voluntati com­ petit, estque necessarium verae libertatis constitutivum, haec et intellectus et appe­ titus propria est. ergo a jndicio practice necessario determinari debet. 4. Atqui judicium practicum est necessarium; pendet enim a judicio intellectus tbeoretico, cujus munus est rationem exhibere tum boni tum mali in objecto, quod necessario repraesentat prout illud percipit, cum intellectus sit potentia necessaria. Ergo. 571. Reap. ad 1. Neg. Neque enim absolute requiritur ejusmodi practicum judicium ad hoc, ut voluntas aliquid velit aut nolit, vel etiam suspen­ dat suas volitiones. Sufficit enim simplex boni repraesentatio vel mali, neque necesse est ad verum judicium instituendum, ut voluntas suos actus eliciat. Ex ejusmodi enim repraesentatione habet voluntas, quidquid proxime requiritur ad volendum aut non volendum. 572. Ad 2. D. Quatenus voluntas numquam non velit, quando actu vult, C. quatenus aliquod judicium praevium requirat, ut illud necessario sequi debeat, N. Cum enim a voluntate pendeat, ut judicium illud ultimum sit, quando jam vult, si contrarium posset velle, vellet et non vellet eodem actu, quod implicat. Ast ipsa nullo indiget judicio praevio, quo necessario determinetur. 10 573. Ad 3. D. Voluntas est potentia caeca, quatenus numquam agat absque objecti repraesentatione, C. absque judicio practico et quidem prae­ vio, N. Hinc negamus consequentiam. 574- Ad 4. Neg. Ex dictis enim voluntas ipsa est, quae vim suam exercet in hoc judicio, intellectum applicando ad haec potius quam illa motiva perpendenda, sub hac potius ratione quam sub alia, et prout vult, donec se determinet ad electionem; et hinc patet, liberum pariter sub hoc respectu esse judicium theoreticum intellectus, quod a simplici perceptione minime pendet, sed ab applicatione voluntatis ad ea quae percipit. Licet propterea perceptio in se sit necessaria, non est tamen necessarium judicium, quod eam subsequitur: immo saepe saepius judicamus contra id, quod sensus exhibent et res percepta prae se fert, e. gr. remum in aqua non esse fractum, etsi fractus appareat; solem et lunam longe majoris amplitudinis esse, ac sensus referant ob ipsorum a nobis distantiam, aliaque id genus innumera, ut leges opticae postulant, ac physica praesertim recentior docet. Saepe etiam posita perceptione suspendimus judicium et nihil omnino decernimus. Demum ipsa perceptio quodammodo voluntatis imperio subest, quatenus voluntas, ut dictum est, applicat sensus circa hoc vel illud objectum, ut inde mens ideas sen­ sibiles sibi cudat, ac deinde percipiat; et si de veritatibus abstractis sermo sit, mentem applicat ad hanc potius quam illam veritatem contemplandam. Patet inde mentem humanam semper activam esse in suis ideis, in suis per­ ceptionibus, in suis judiciis, in suis volitionibus ac determinationibus. 11 ie) Cf. ibid. cap. 2. §. 22. schol. 1. ubi id ex professo oslcndit. '*) Ex dictis palet, corruere lotam ar­ gumenlationem ductam ex animi nostri ana- 204 r. »C Obj. 1. Saltem sensus intimus decipere nos potest, dum vide­ tur testari nos pro lubito velle, dum tamen reipsa a causa exteriori move­ mur; 2. eadem ratione ac si acui magneticae aut lapidi decidenti paulo ante motum cum cognitione desiderium aliquod versus aliquem locum deter­ minatum se movendi imprimeretur, viderentur sibi haec corpora a se ipsis ad eum motum determinari, ac proinde libere. 3. Ita porro et in homine reipsa accidere patet ex eo, quod a Deo tamquam prima causa praedeterminari debeat, et applicari ipsius potentia, quoties ad actum accedere debet; seu saltem necessaria est Dei praemotio. qua homo tamquam causa secunda omnes et singulas actiones suas peragat. Ergo. 576. Resp. ad 1. Vel AT. vel D. Sensus intimus nos decipere potest in iis. quae sunt sensus intimi objectum, et de quibus ipse aperte testatur, N. in ceteris, Tr. vel C. Ostendunt enim philosophi numquam sensum intimum in iis de quibus aperte testatur et quae ejus objectum sunt, decipere nos posse. 12 Si quae sint, in quibus videmur decipi, non sunt ejusdem intimi sensus objecta, cujusmodi esset existere nos ab alio, conservari etc. 577. Ad 2. Neg. paritatem. Numquam enim vel acus magnetica aut lapis, qui in dicta hypothesi putarent se libere moveri, possent propriae libertatis demonstrationem exhibere cessando a motu; contra vero homo non solum sentit, dum movetur, se libere moveri, sed sentit praeterea se actu habere potestatem ad oppositum atque ad diversa, et cuilibet, a se petenti demonstrationem suae libertatis, illico eam exhibet exsiliendo, consistendo, motum cohibendo vel accelerando, prout ipsi libet. 578. Ad 3. D. Praedeterminari aut praemoveri debet homo a Deo tam­ quam causa prima, quatenus indiget conservatione illius activae facultatis, quam per creationem ipsi Deus communicavit, C. quatenus homo ad actus singulos debeat praemoveri aut praedeterminari, N. Nempe, ea ratione, qua homo aut alia creatura quaelibet propriam existentiam cum facultatibus, quas uniuscujusque natura exposcit, a Deo per creationem accepit, eadem ratione illarum a Deo conservationem habet per continuationem, seu extensionem illius divinae voluntatis actus, quo primum conditus est. Actus iste divinae volunlysi, per quam ingenti adeo apparatu hu­ manam libertatem se evertere praefidebat Collins. Quae enim, ut ipse ajebat, ad hanc de libertate quaestionem perlinere possunt mentis nostrae operationes, ad has quatuor potissimum revocantur: percipere, judicare, velle, agere. Jam vero ex nulla harum oriri potest electio. Mens enim necessario percipit, judicat porro prout percipit, vult prout judicat, agit prout vult, nullus igitur electioni locus. Verum ex iis, quae attu­ limus, constat, falsas esse ejusmodi assum- ptiones. Nam nec mens necessario percipit, prout expositum est: nec necessario judicat prout percipit, uti ostendimus; judicium enim juxta sanam philosophiam est mentis operatio distincta a mera perceptione; nec saepe vult, prout judicat; quod si agit prout vult, ideo est, quia hoc includit ipsum exer­ citium libertatis; implicat vero, eodem tem­ pore velle agere et non velle; idem enim simul esset et non esset. ”) Conf. Storchenau, Logic. §. 158 et seqq. 205 tatis, qui se porrigit ad totam conservationis periodum, dicitur perpetua creatio, non eo sensu quod Deus reipsa continue ac singulis veluti momentis eum do novo creet; sic impulsus iile, quem Deus homini primum indidit ad felicitatem in genere, et qua homo movetur ad eligenda particularia media, quae ad eam perducunt, debet a Deo conservari, ut possit vires suas exerere, dicitur continua praemotio et si placet praedeterminatio. 13 In hoc profecto nihil intercedit, quo humana libertas laedi vel minimum possit, quod facile cuiquam patet. 14 579. Difficultates, quae peti solent vel ex divina praescientia, vel ex divinae gratiae efficacia, partim in tractatu De Deo disjecta sunt 15, partim disjicientur in tractatu De Gratia. CAPUT VI. DE FUTURA HOMINIS VITA. 580. Brevi dilabitur praesens haec vita, quae data homini est, ut ser­ viat Deo conditori suo. E matris sinu ad tumuli obscuritatem praecipiti ruimus cursu : Omnes enim morimur, ut sapiens illa Thecuites ajebat, et quasi aquae delabimur in terram, quae non revertuntur. 1 At, si itineris nostri metam attigerimus, pro meritis, quae nosmet nobis comparavimus, altera nos vita manet fausta vel infausta. Fieri autem potest, ut homo ex hac vita decedens beatitudinem, ad quam conditus est, statim assequatur; vel ad tempus ab ipsa arceatur, donec scilicet a levibus, quibus hinc coinquinatus sordibus migravit, purgetur, aut debitas poenas persolvat; vel etiam ob nefaria scelera, queis sese obstrinxit, non solum ab ea penitus excludatur, verum etiam gra­ vioribus addicatur suppliciis; vel denique ob originalem noxam, qua inexpiatus supremum diem obiit, ab eadem beatitudine in perpetuum abjiciatur. De hac proinde supernatural! felicitate, quae in intuitiva Dei visione ac fruitione posita est, de purgatorio et inferno, de statu decedentium sine baptismate disserendum ex ordine superest, quae totidem distinctis articulis prosequemur. ”) Ita s. Thom. I. 2. quaest. 9. art. 6. ad3. his verbis: -Deus movet voluntatem hominis, sicut universalis motor ad univer­ sale objectum voluntatis, quod est bonum; et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle. Sed homo per ratio­ nem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum." ”) Cf. Fortunatus a Brixia, Ord. Min. reform. Metaphys. part. III. sect. 3. §. 60 et seqq. ubi luculenter hoc argumentum, evolvit. Cf. etiam card. Gerdii, Saggio d- instruz. teolog. de Deo creatore, De inundo. Hinc ipse Tullius, Quaest. Tuse. lib.I. cap.23. ajebat: -Sentit animus se mo­ veri; quod cum sentit, illud una sentit, se vi sua, non aliena, moveri.·· ,5J Part. III. cap. 1. η. 392 et seqq. ') II. Reg. XIV. 14. 206 : 4 DE SVPERXATÜRALI HOMINIS BEATlTUDINE. 581. Beatitudo, quae etiam summum bonum ac ultimus finis dicitur, quamque et probi et pravi homines vehementer appetunt 2, definitur in genere a Boëtio status omnium bonorum congregatione perfectus 3, et a s. Augustino bonorum omnium summa et cumulus4, a scholasticis passim definiri solet summum bonum appetitus rationalis adaequate satiativum. 5 582. Ea autem vel est objectiva vel formalis. Objectiva est res ipsa, cujus possessione efficimur beati; formalis est actus ipse, quo beatitate utimur ac fruimur, seu ipsa hujus rei possessio et fruitio. 6 583. Magna olim inter philosophos de beatitudine objectiva exarsit con­ tentio: quare in diversas ipsi abiere sententias, quas Lactantius enumerat. 7 Marcus Varro apud s. Augustinum ostendit, sectas philosophorum de summo bono ita posse permisceri, ut ex ea permixtione biscentum octoginta octo sententiae seu placita existant, non quae aliquando fuerint, sed quae esse potuerint.8 Divina postmodum revelatione affulgente, nullum dubium su­ perest, solum Deum, in quocumque providentiae ordine, objectum esse essen­ tialis beatitudinis intelligentis naturae, quatenus ab eadem possidetur per ultimam ac perfectissimam actualem facultatum operationem. Haec vero per­ fectissima operatio tribus potissimum actibus continetur, visionis nempe, amoris et gaudii. 9 *1 Cf. s. AngusL Senn. L in Psal. CXVIII. η. 1. ubi praeclare scribit: »Si vis esse beatus, esto immaculatus. Illud enim omnes, boc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad illud, quod omnes volunt... Beatum quippe esse tam ma­ gnum est bonum, ut hoc et boni velint et mali. Nec mirum est, quod boni proplerea sunt boni; sed illud est mirum, quod etiam mali proplerea sunt mali, ut sint beati.** s) De consolat, philos, lib. III. pros. 2. 4) Enarr. in Psal. II. n. 11. hJ Cf. Suarez, tract. De ultimo fine et beat. disp. 15. sect. 1. ·) Ex quibus patet bcatitudinem ex duo­ bus conflari, tum nempe re exlrinseca, in qua consistit summum bonum, et ejusdem boni possessione, seu unione, qua nobis conjungitur; nisi enim objectum beatiludinis nobis uniatur, et nos quodammodo af­ ficiat, beati nec esse nec dici possumus. Conf. Lessius, De summo bono, lib. L cap. 1. ·) Divin. Instil, lib. ΙΠ. cap. 7. ubi decem recenset sententias cum suis aucto­ ribus. ·) De civ. Dei, lib. XIX. cap. 1. n. 2. ubi, quomodo illa permixtio facienda sii, et quibus differentiis additis tantus senten­ tiarum numeras emergat, ostendit claris­ sime. Cf. Suarez, De beat, in communi, disp. 5. sect. 1; Lessius, loc. cit. cap. 3. ’) Cf. Suarez, loc. cit. lib. I. disp. 6. sect. 2. n. 10; et sect 3; et Lessius, op. cit. lib. II. cap. 1 et seqq. praesertim vero cap. 6. ubi inquirit: Quis horum actuum in bealiludine sit polior, visio, an amor, an gaudium? oslcndilque quemlibet eorum sub peculiari respectu sibi primatum vin­ dicare. Visio primas tenet, quatenus esi perfectio physica et reliquorum radix et fundamentum; amor primum obtinet locum, t ■ Λ . 207 584. Haec, quae de beatitudine diximus, tum naturali tnm supernaturali, ad utriusque rationem conveniunt. Beatltudo enim naturalis, quamvis in so perfecta, relate tamen ad supernaturalem imperfecta est, ac ejusmodi no­ mine vix digna, utpote quae in sola visione seu potius cognitione abstractiva consistit, quae comparari potest per creaturas, atque in amore et gaudio na­ turali, quae inde dimanant. Contra vero supernaturalis in clara atque intuitiva ipsius Dei visione seu cognitione 10 sita est, ex qua amor pariter super­ naturalis et supernaturale gaudium profluunt. Nobis de postrema hac tantum ♦ disserere in animo est, atque ut dogmaticos theologos decet, posthabitis scho­ lasticis inquisitionibus, quae fidei dogmata minime attingunt. 11 585. Cum igitur Deus intuitive visus sit objectum supernaturalis beatitudinis, ad quam tendimus, quatuor potissimum sunt a nobis constabilienda, quae totidem fidei nostrae articulos constituunt. Ac I. quidem beatos superno lumine illustratos Deum ipsum immediate ac intuitive videre; II. nec tamen ipsum comprehendere; III. pro diverso meritorum gradu eosdem Deum inaequali modo videre ; IV. demum divinam hanc beatificam visionem ad futu­ ram usque corporum nostrorum resurrectionem minime esse differendam. . -. . , x/·· * X r- PROPOSITIO I. Beati in patria sup ernaturaliter Dei essentiam intuitive vident. 586. Hunc fidei articulum definivit concilium florentinum, quod Actione XXII. in Decreto unionis, statuit, animas perfecte puras in coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est. 1 Idem jam antea praestiterat Benedictus XII. 2 » I 587. Dixi in propositione enunciate supernaturaliter, ut sic excluderem errorem beguardorum et beguinarum, docentium saeculo XIV. naturaliter Deum ab intellectu creato videri posse, et animam non indigere lumine glo­ riae ipsam elevante ad videndum Deum, ut refertur in Clementina: Ad nostrum, De haereticis. 3 Beguardis praeiverant in hoc errore eunomiani, qui, teste quatenus Deum respicit ejusque bonum; gaudium seu fruitio primas oblinet, quate­ nus bonum hominis spectatur. Dantes, Parad. Cant. XXX. v. 40. has diversas sententias praeclare componit illis versibus: Luce intellettual piena d’amore, Amor di vero ben pien di letizla, Letizia, che Irascende ogni dolciore. ,0) Dixi: seu cognitione; exploratum enim est, nomen visionis hic sumi sensu translato pro cognitione, quam per intelle­ ctum adipiscimur. ”) De his quaestionibus consuli possunt inter ceteros Suarez et Lessius, opp. cit. ') Cf. Acta Cone. Harduini, tom. IX. col. 986. ’) In Extrav. : Benedictus Deus, apud Raynaldum, ad annum 1334. 3) Cf. Coll. Cone. Labbaei, tom. XI. part. II. col. 1566. 208 '■’M »· s, I ’ F ί Theodoreto. non solum Deum naturali virtute ac perspicue videri, sed com­ prehendi posse ab humano intellectu incredibili audacia autumarunt. 4 588- Adstruitur vero thesis adversus palamitas contendentes Deum a beatis minime videri, prout in so est, seu in sua essentia, nec supernaturaliter. sed tantum abstractive. 5 Recentiores arment schismatici, teste Radulpho archiepiscopo armachano, eumdem errorem amplexi sunt. 6 589. Sic porro catholicum dogma ex Scripturis in primis ostendimus: Christus Matth. XVIII. 10. diserte inquit: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in codis est. Quemadmodum autem angelos videre Deum inde constat, sic de hominibus idem est consequens ex eo, quod Matth. XXII. 30. de iisdem affirmet ipsemet Christus: Erunt sicut an­ geli Dei in coelo, seu ut Luc. XX. 36. apertius adhuc dicitur: Aequales an­ gelis sunt. Videbunt igitur et ipsi faciem Dei. Hoc pariter palam confirmat apostolus, dum ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cogni­ tus sum. Quod de perfecta cognitione et manifesta profecto dicitur, quum illi Haeret, fabularum, lib. IV. cap. 3. ubi refert Eunomium ausum esse dicere: Se nihil ex rebus divinis ignorare, sed ipsam Dei essentiam exacte se nosse, eumdemque de Deo notitiam habere, quam Deus habet de se ipso: οΰίεχ τών Siiwy ήγνόιγίιv, α’ΛΙα καί αυτήν άκριβώί ίαίΰταται του Sroô τήν ούγιαν, καί τήν αυ­ τήν fylt ττιρί τοΰ Sioù γνώδιν. ην αυτοί «*ρ» «αυτόν ό $«>f. Eadem scribit s. Epiphan. Haer. LXXVL pag. 989. edit. Pelavii. 5) Hujus erroris apud graecos schisma­ ticos vindex et propugnator acerrimus extilit Gregorius Palamas, novae illius fa­ ctionis coryphaeus, quae palamitarum il omen ab ipso nacta est. Inter stultiora palamilarum placita illud erat, quod affirmant lucem quamdam esse increalam, ei oculis conspiciendam velut manantem ex Deo ful­ gorem, qualem in Thabore viderunt apo­ stoli, cujus adspeclu gaudent beati in coelo; in eoque spectaculo velut in summa felici­ tate acquiescant; quod natura ipsa Dei, qualis in se est, a nemine conspici possit. At enim palamitarum stuporem magis ma­ gisque illud ostendit quod effutiebant, se ad certum corporis habitum conformatos mirifica quaedam cernere. Cum enim ad pectus vel umbilicum caput ac mentum ad­ movissent et oculos contorsissent, suppresso spiritu, mirabilem se lucem intueri, et in­ explebili voluptate affici dicebant; immo af­ firmabant, lumen istud conspiciendum etiam oculis corporeis verum illud esse lumen, quo Deus induitur. Cf. Petav. De Deo, lib. I. cap. 12 et 13, tum lib. VII. cap. 7. §. 8. ubi ejusmodi palamitas acerrime vel­ licat. Hujus erroris nebula veluti tinctum sese exhibet, nempe quoad lucem illam thaboriticam, de qua paulo ante, vel ipse Leo Allatius, in op. De eccles. occid. et orient, perpet. consens, lib. II. cap. 17. col. 837. edit. Colon. Agrip. 1648. Cumque ob id laudatus fuisset a Beausobre, Hist, erit, de Maitichée. liv. III. chap. 1. pag. 470. vehementius proplerea vapulat a trevoltiensibus, anno 1736. art. 1. pag. 14. his verbis: .Léon Allatius, Grec de cette espèce de prétendus savans qui ont beaucoup lu et n'ont jamais su lire, admirateur des Grecs modernes, Allatius sans principes de philosophie ni de théologie etc.;" quae ni­ mis fortasse acerbe dicta mihi videntur, habita praesertim ratione hominis, qui ab schismate ad unitatem ecclesiae catholicae rediit, et multigena eruditione excelluit. 6) De quaestionibus armen. lib. XIV. cap. 1. I 209 opponatur ea, quae est adumbrata et per aenigma alienamque speciem objlcitur. Idem evidentissime declarat hoc Joannis: Scimus, quia, cum appa­ ruerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Porro nisi Dei essentiam ac naturam claro et manifeste intueamur, non eum videbimus sicuti est. Ergo. 590. Idem dogma constanter patres tradiderunt, quos longo agmine profert Petavius (De Deo, lib. VII. cap. 7.). Nos unum vel alterum ex graecis ac latinis laudabimus, ne in hac re, quae non amplius in controver­ siam cadit, longiores simus. S. Irenaeus itaque: Quemadmodum, inquit, videntes lumen intra lumen sunt, et claritatem ejus percipiunt, sic et qui vident Deum, intra Deum sunl) percipientes ejus claritatem. Vivificat autem eos claritas; percipiunt ergo vitam, qui vident Deum.1 S. autem Cyprianus: Quae erit gloria, exclamat, et quanta laetitia, admitti ut Deum videas?78 Ilis adjicimus s. Augustinum, qui: Domo, inquit, Dei faciem videre non potest. Angeli autem etiam minimorum in ecclesia semper vident faciem Dei; et nunc in speculo videmus et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, quando de hominibus in angelos profecerimus? Quae perspicua sunt adeo, ut interpretatione non egeant. DIFFICULTATES. φωί, Ιντός 8) Epist. LVI. edit. maur. lift τού φωτόί, χαι της λαμπρότητος αύτοΰ μιτίκουΰιν ούτως οΐ βλίποντες τόρ /pro; γίνονται του 3έού, μετίχοντες αύτου της λαμπρότητος . « . 2ωης ούν μετεχουΰιν β) Epist. CXLVIII. alias CXI. num. 7. referens verba s. Hieronymi, tum Tract. XXL in Joann, n. 14, 15. οι όρωντες 5>εόν· Perron^ Praelectiones thcolog. V. r i X z. 4 591. I. Obj. In sensu minus proprio accipiendae Scripturae sunt, dum videntur intuitivam Dei visionem adstruere; quod duplici ex capite eruitur: I. ex analogia, cum saepe exhibeant sanctos veteris Testamenti Deum con­ spexisse facie ad faciem, ut Jacob, Gen. XXXII. 30, et Moysem, Exod. ΧΧΧΠΙ. II, et alibi, illi tamen ipsius Dei essentiam non viderunt, neque catholici id contendunt; et insuper ex omnimoda invisibilitate, quae ex iisdem Scri­ pturis Deo vindicatur; sic apostolus I. Timoth. I. 17. ait: Regi saeculorum immortali, invisibili, et clarius adhuc ibid. VI. 16: Qui... lucem inha­ bitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Quibus consonat dictum Joannis I. 18: Deum nemo vidit unquam. 2. Sane nec ipsi angeli Deum intuentur, dicente Petro I. epist. I. 12: In quem (Spiritum S.) desider a nt angeli prospicere. 3. Eodem propterea sensu Deus invisibilis dicitur, quo incomprehensibilis praedicatur ; quum vero incomprehensibilis Deus reipsa sit, sic est et invisibilis. Ergo. 592. Resp. Neg. antec. Neque in primis id eruitur ex analogia, quam­ quam enim demus prolata testimonia do visione improprie dicta esse acci7J "ίίςπερ οι βλεποντες το i· 14 , * *«*-*r*A* 210 **w 4** C· *»z/4 pienda, prout alia Scripturarum loca declarant et communis interpretatio fert ‘°, non tamen inde consequitur, eodem sensu esse intelligonda, quae protulimus, lum quia antithesis in his instituitur inter visionem abstractivam, quam vocant, et intuiti vani, quae iu aliis non habetur: tum quia alia ratione, quam illud adversarii contendunt, haec eadem loca exposuit universa antiquitas et perpetuus ecclesiae consensus retinuit. 593. Non eruitur ex altero capite, ex omnimoda nempe invisibilitate, quae Deo vindicatur, ut iidem autumant. Quod ut intelligatur, animadver­ tendum est. quatuor modis juxta ecclesiae patres Deum invisibilem in Scri­ pturis perhiberi: 1°. oculis corporeis; 2. in praesentis vitae conditione: 3°. solius naturae viribus; 4°. interdum dicitur invisibilis ex hoc, quod est incomprehensibilis. Quibus positis dico, apostolum in duobus objectis locis vel do visione, quae per oculos corporeos haberi posset, vel de visione per naturae vires com­ paranda esse intelligendum, nisi ipsum sibi non constare velimus. Hinc s. Au­ gustinus, Epist. CXLVIJI. verba illa enarrans; Regi saeculorum etc. ait: In­ visibili autem non in saecula saeculorum, sed tantum in hoc saeculo. Sic tex­ tus s. Joannis ad statum praesentis vitae referendus est. 11 594. Ad 2. Neg. Cum graecus textus illud angelorum desiderium referat, non ad Spiritum Sanctum, sed ad mysteria, de quibus Petrus ibidem locutus erat, dicens: in quae. 12 Deinde quia, ut animadvertit s. Gregorius Magnus, angeli desiderant prospicere desiderio excludente fastidium, non autem desi­ derio excludente praesentiam et fruitionem : Et desiderant igitur, inquit, sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur. 13 r . _r 595. Ad 3. Reg. Cum diversa materia substrata eumdem sensum minime patiatur. Nam neque divina omnipotentia fieri potest, ut intellectus finitus comprehendat adaequate objectum infinitum, cujusmodi Deus est; contra vero nulla invenitur repugnantia in eo, quod Deus se videndum praebeat beatis, auxilio praesertim, ut inferius dicemus, suffultis, quod lumen gloriae vulgo dicitur. Diverso propterea sensu Deus invisibilis et incomprehensibilis prae­ dicatur. 596. Π. Obj. Sancti patres, Ambrosius, Hieronymus, plerique graeci, ,0) Etenim hoc nobis est certum ac de­ claratum ex Oseae XII. 3. ubi de Jacob, qui lameu Deum vidisse perhibetur, dicitur: In fortitudine sua directus est cum an­ gelo, et invaluit ad angelum et conforta­ tus est. Ad Moysen vero quod spectat, jam illi dixerat Deus : Faciem meam non videbis. Cf. Calmet, Com. in Exod. loc. cit. Cf. etiam s. August. Epist. cit. ubi fu­ sius de hoc argumento scribit. u) Cf. Tolet. in h. 1. Annot. LIV, nec non Maldonatus, qui diversas exhibent hu­ jus loci interpretationes. n) Eli a ίπιΒυμοϋσιμ άγγελοι παρακυψαι. 13J Moral, lib. XVIII. n. 91. I ‘.i ■ : :‘i V; /r v? ïj 211 praesertim a. Joann. Chrysostomus ct Theodoretus, aperte negant divinam naturam unquam fuisse visam sive ab hominibus sive ab angelis. Satis sit s. Joann. Chrysostomi verba proferre, quae Hom. XV. in Joann, leguntur: Id quod esi Deus, inquit, non modo prophetae, sed nec angeli nec archangeli vident . . . creata quippe natura quomodo increatum videre possit? 11 597. Resp. Neg. antec. Ad probat. D. Patres aperte negant divinam naturam unquam fuisse visam visione comprehensiva, C. intuitiva, N. Id con­ stat ex fine, quem sibi proponebant, impugnandi scilicet anomaeos. Et re quidem vora de intuitiva Dei visione haec habet s. Joann. Chrysostomus, quae plane decretoria sunt: Quid dicetur, quando ipsa rerum veritas aderit? Quando apertis regiis aedibus ipsum regem conspicere licebit, non ultra in aenigmate, neque per speculum, sed facie ad faciem; nec ultra per fidem, sed per speciem? 15 In objecto vero loco non excludere s. Doctorem nisi per­ fectam comprehensionem, evincunt verba immediate sequentia; subdit enim: Quantam Pater habet de Filio. 16 598. De eadem visione comprehensiva juxta naturae suae proprietatem palam loquitur s. Hieronymus, vel, ut ait s. Augustinus, negat videri posse Deum oculo corporeo, quia tunc mente cernitur, cum invisibilis (terrenis his oculis) creditur. En quomodo s. Hieronymus aperte tradat dogma catholicum: Homo igitur Dei faciem videre non potest. Angeli autem etiam minimorum in ecclesia semper vident faciem Dei. Et nunc in speculo videmus, tunc autem facie ad faciem, quando de hominibus in angelos profecerimus, et potuerimus cum apostolo dicere: nos autem omnes revelata facie gloriam Dei spéculantes in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu. 17 599. De eadem pariter visione comprehensiva est intelligendus s. Am­ brosius, Comment, in s. Lucam, ubi videtur negare Deum tum ab hominibus tum ab angelis conspici; prosequitur enim ibid, dicens: Ideo Deum nemo vidit unquam, quia cam , quae in Deo habitat, plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. 18 H) Αυτό όπερ Ιστ'ιν ό Βίό;, ου μόνον -ροφήται, άλλ1 ούόί άγγελοι είδον, ούτε αρχάγγελοι ... ή γάρ κτιστή φύσα άπασα ~ûf καί Ιδεΐν δυνήσεται τόν άκτιστον ; Num. 1. tom. VIII. edit. maur. Is) Τί αν τΐ( εΐποι, όταν αυτή των πρα­ γμάτων ή αλήθεια παραγένηται ; όταν, τών βασιλείων άνοιγέντων, ν.ατοπτεύειν έζ,ή τον βασιλέα αυτόν, μηκέτι Ιν αινίγματι, μηδί έΐόπτρου, αλλά πρόςωπον πρόί πρόιωπον, μηκέτι διά πϊστεω{, αλλά διά είδους; Pa­ raenes. I. ad Theodor, lapsum, in fine num. li. tom. I. opp. edit. maur. lü) 7bffai5-^p όσην ό πατήρ ?χ«ι περί τού παιδός, ibid. num. 2. Paulo ante jam pariter dixerat: Nemo sic novit ut Filius, ούτως ούδείς οίδεν ώς ό υιός. Witasse, tract. J)e Deo, tom. II. quaesL 11. art. 2. sect. 2. 17J Comm, in cap. I. Isai. in v. 10. quae verba superius vidimus ab Augustino relata. 1S) Expos, in Luc. lib. I. n. 25. 14* Hi i' 000. Sic patres reliqui, praesertim graecl, sunt intolligendi in iis, quae facessere videntur aliquam difficultatem; si qui vero sunt, quorum dicta emolliri non possint, velut singulares et a communi ceterorum, iinmo et ipsius ecclesiae sensu discrepantes, ea qua par est reverentia, sunt deserendi. 19 601. ΠΙ. Obj. Huic intuitivae Dei visioni obstant : 1. finitae creaturae conditio, quae objectum infinitum, cnjusmodi Deus est, attingere nequit; 2. naturae diversitas, unde fit, ut impares simus ad naturam divinam conspi­ ciendam, quae in alio prorsus ordine est. Hinc ea ratione, qua oculus cor­ poreus objecta spiritualia, e. gr. angelos, videre nequit, sic mens nostra Deum, nt in se est, non potest conspicere, qui immenso intervallo ejus excedit facul­ tatem. Nec enim datur ulla proportio inter facultates nostras et Deum. Ergo. GQ2. Kesp. Neg. antec. Neque enim obstat primum; cum nos minime Contendamus, creaturam finitam Deum attingere modo infinito; ut supponitur, sed modo finito ac limitato, ut creaturam decet; alioquin neque abstracti vam de Deo cognitionem haberemus. 603. Sed neque alterum obstat; quia, etsi impares simus pro naturae nostrae in se spectatae conditione ad naturam divinam conspiciendam ut in se est, ad id tamen pervenire possumus suffulti atque adjuti peculiari illo auxilio, quo mens roborata capax efficitur ejusmodi visionis; non aliter quam divina gratia in praesenti saeculo instructi opera supernaturalis ordinis et meritoria vitae aeternae praestare possumus, ad quae tamen ex nobis ipsis profecto assurgere minime valemus. 604. Atque hinc responsio patet ad comparationem institutam inter oculos corporeos quoad objecta spiritualia et mentem nostram quoad Deum, praesertim cum comparatio claudicet inter oculos et mentem. Oculi enim corporei nonnisi sensibilia pro objecto habere possunt; mens vero remote saltem, ut loquuntur scholae, ad Deum videndum potentiam habet, quae proxima efficitur seu idonea per luminis gloriae adjumentum, ut de gratiae auxilio dictum est. 605. Sic nulla datur inter Deum et facultates nostras proportio entitatis, ut vocant, C. nulla datur proportio habitudinis, N. Alias nec possemus nobis Dei abstractive cogniti ideam et certitudinem comparare. 606. Si quis modo quaerat, quid tandem sit lumen gloriae, quo illu­ strati Deum beati vident, respondeo, difficile nobis esse id definire. Disce­ ptant non parum inter se theologi in ejus natura determinanda. Juxta thomistas est qualitas quaedam creata ad modum habitus animae beatae in”) Cf. Petav. De Deo, lib. VII. cap. 6. Ex his dignoscimus necessitatem vivi ac infallibilis jugiter magisterii ecclesiae, quae per anfractus, ut ita loquar, sententiarum tuto semper nos ducat. De Theodoreto, cujus non pauca obscure dicta habentur ob haeresin anomaeorum, quae in sua dioe­ cesi cyrensi grassabatur, cf. Witasse, loc. cit : » 213 haerens. Juxta scotistas est caritas ipsa, quacum justi decedunt, et cujus ope consortes fiunt divinae naturae. Si Thomassinum audiamus, ipsa est Spiritus Sancti hypostasis, beatorum mentem intime collustrans; si Petavium, est Deus ipse, animae beatae conjunctus. Ex fidei principiis nihil de eo liquido constat; quapropter, cujusmodi sit, tunc plane noverimus, cum, divina sospi­ tante gratia, ad beatitudinem illam nobis pervenire contigerit.20 PROPOSITIO IL Beati sup ematuraliter Deum nec comprehendunt nec comprehendere possunt. 607. De fide est haec propositio, ut ex concilio lateranensi IV. cap. Firmiter constat, ubi: Credimus, inquiunt patres, quod sit Deus incomprehensibilis. 608. Priusquam vero eam adstruamus, animadvertendum est diversa ratione a veteribus patribus et recentioribus theologis ejusmodi incomprehensibilitatem exponi, Veteres enim, ut ostendit Petavius ‘, ad comprehensionem requirebant aequalitatem objectiiam et intentionalem cognoscentis et rei cogni­ tae, adeo ut ex istorum sensu comprehensio sit potius repraesentatitia quam essentialis, quae consistat in plena et adaequata objecti cogniti perceptione, quae totum illud perfecte contineat, ac veluti exhauriat, ita ut nihil rei cognitae lateat cognoscentem. Plenam autem esse oportere volunt hanc no­ titiam tum rei ipsius secundum se ac substantiam suam {formalem vocant), tum eorum omnium, quae in illius potentia continentur, quod eminenter inesse dicitur. 2 Recentiores vero theologi deterriti difficultatibus, quae in compo­ I ”) Oiiate autem sit necessarium illud auxilium, inquit Petavius {De Deo, lib. VII. cap. 8. §.4.) sive lumen gloriae, quo ad Deum videndum natura fulcitur, nemo li­ quido demonstravit, minime omnium effi­ cientis quoddam genus esse causae, ac velut habitum, et δΰναμιν, sive facultatem actuosam, quod passim in scholis perci'ebuit. Imino vero si ex iis, quae palam et aperte significarunt veteres, conjectu­ ram de eo facere volumus, cujusmodi lu­ men illud sil, magis erit ut ad objectam inlelligentiae ac visioni rem illud refera­ mus, quam ad efficientem visionis poten­ tiam. Quemadmodum externa lux illa, qua illustrata corpora cernuntur oculis corporis, ad subjectiva visui colorata po­ tius corpora quam ad videndi sensum per­ tinet, et in objecti, ut loqui solent, censu apparatuque numeratur, non ipsius vi­ dendi facultatis. Quod deinceps, allatis in medium pluribus veterum testimoniis, ostendere pergit. Thomassini sententia, quod ad rem ipsam spectat, cum hac Petavii convenit. ‘) De Deo, lib. VII. cap. 3. ubi monet comprehensionem latinis idem esse ac graecis κατάλη^ιν, quae vox a καταλαμβάναν profluit ac proprie idem significat ac asse­ qui vel attingere, id praesertim, quod ve­ hementer assequi conati sumus. Hinc ad animum translata dictio obscurae et hacte­ nus occultae ac diu quaesitae rei certam perceptionem significat. Deinde cap. seq. talem fuisse veterum mentem, cum loquun­ tur de incomprehensibilitale Dei, luculen­ tissime ostendit. 2) Hoc itaque intercedit discrimen inter nenda Dei simplicitate et intuitive visione cum incompreheneibilitate occur­ runt, illa notione non contenti, aliam subjecerunt, adeo ut juxta ipsos ad comprehensionem requiratur tanta perfectio cognitionis, quanta est in objecto perfectio cognoscibili tat is, ac propterea ad comprehensionem requirunt aequa­ litatem essentialem et entitativam, ut vocant. 3 609. In hoc commodior prior sententia videtur, quod faciliorem prae­ beat viam ad duo ista componenda, visionem nempe Dei intuitivam et incomprehensibilitatem. Sunt qui contendant hanc eam dem notionem incomprehensibilitatis etiam s. Thomae propriam fuisse 4; eam certe amplexi sunt Vasquez et Petavius. 5 Verum quidquid de hoc sit, quod diutius expendere non vacat, in utraque hypothesi generalibus argumentis ex Scriptura, tradi­ tione ac ipsa ratione theologica deductis veritatem catholicam breviter vindicamus. 610. Etenim in Scripturis Jerem. XXXII. 19. Deus dicitur Magnus consilio et incomprehensil/ilis cogitatu: et Rom. XI. 33. exclamat apostolus: 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus! Quo pariter referuntur omnia illa Scri­ pturarum loca, in quibus Deus invisibilis perhibetur, quae, ut ex dictis patet, nonnisi de ejusdem incomprehensibilitate accipi possunt. 611. Nec minus aperte eadem veritas patet ex patribus; inter quos s. Irenaeus: ImmensurabiUs, inquit, in corde Deus, et incomprehensibilis in animo6; s. Augustinus autem: Attingere, ait, aliquantum mente Deum, magna beatitudo est, comprehendere autem, omnino impossibile. 7 At super­ vacaneum arbitror, omnium patrum testimonia singillatim proferre, cum eorum veterum patrum et scholasticorum recentiorum sententiam circa incomprehensibilitatis notionem, quod veteres ad comprehensionem non requirerent nisi adaequatam rei noti­ tiam tum ejus, quod formaliter eidem inesse dicitur, tum ejus, quod eminenter, ut nos loquimur, aut virtualiter in ea inclu­ ditur. Scholastici autem praeterea ad com­ prehensionem requirunt cognitionem, quae ita exaequet et exhauriat objectum cogni­ tum, ut nihil in eo sil, quod penitus non cognoscatur. Hinc veteres constituebant com­ prehensionem in aequalitate objectiva et intentionali cognoscentis ct rei cognitae, scholastici eam constituunt in aequalitate essentiali el entitatica inter cognoscentem el rem cognitam, secus ac veteres existi­ marunt, qui, ut ex dictis liquet, repraesentatitiam potius quam essentialetn et enlitalivam aequalitatem exposcebant. Idquc ex principio philosophico olim recepto, praeter cognitionem requiri aequa­ litatem modi cognoscendi; quia modus ob­ jecti debet esse modus cognoscentis. Ob­ jectum porro in casu nostro est infinitum; ergo, inferunt, infinitus pariter debet esse cognoscens ad comprehendendum. ’) Ita quidem censet Petavius; verum plura sunt, quae huic sententiae sese op­ ponere videntur. Cf. tamen ipse s. Doctor part. I. qu. 12. art. 7. in corp, et ibid. art. 7. ad 3; cf. Wj lasse, loc. cit. quaest. 11. art. 3. *) Petav. loc. cit.; Vasquez, in I. part s. Thom. disp. 52 et 53. e) Contra haeres, lib. IV. cap. 19. n.2. pag. 252. edit. maur. ubi de hoc argumento disputat. T) Serrn. CXVH. De verbis evang. Joann, cap. 5. , ' 215 doctrina circa hunc articulum evidenter constet ex ipsorum principiis adver­ sus haereticos. Etenim ipsi 1°. nituntur ostendere Filii et Spiritus Sancti divinitatem ex comprehensione divinitatis ipsius; ita s. Joann. Chrysostomus in Homiliis contra anomaeos, Cyrillus hicros. Catech. VI., ct s. Irenaeus, cujus celebro effatum praedicatur: Mensura Patris Filius, qui el capit eum.R 2°. Col­ ligunt Spiritum S. Deum esse, eo quod Dei solius sit divinam essentiam comprehendere, cum tamen de ipso scriptum sit, L Cor. Π. 10: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei; ut s. Athanasius, disputans adversus Arium, Clemens alexandr., s. Epiphanius, s. Ambrosius, s. Cyrillus alexandr. aliique.89 3°. Luculenter affirmant, Deum neque ab hominibus, neque ab angelis et archangelis comprehendi posse; ut s. Joann. Chrysostomus, s. Hilarius, ceterique passim. 612. Quare merito proscripta fuit a concilio basileensi Augustini de Roma propositio: Anima Christi videt Deum tam clare et intense, quantum clare et intense Deus videt se ipsum. Hanc autem censuram confirmavit Nico­ laus V., Eugenii IV. successor, quum anno 1449- concilium basileense ipsum approbavit, quantum ad censuras et causas bénéficiâtes. 10 Porro anima Christi Deum supernaturaliter videt. Ergo. 613. Rationem theologicam nobis suppeditat s. Thomas part. I. qu. 12. art. 7. dicens : Unumquodque cognoscibile est (intrinsece) secundum quod (St ens actu. Deus igitur, cujus esse est infinitum, infinite cognoscibilis est; nullus autem intellectus creatus potest Deum infinite cognoscere; in tantum enim intellectus creatus divinam essentiam perfectius vel minus perfecte cognoscit, in quantum majori vel minori lumine gloriae perfunditur. Cum igitur lumen gloriae creatum in quocumque intellectu creato receptum non possit esse infinitum, impos­ sibile est, quod aliquis intellectus creatus Deum infinite cognoscat; unde impos­ sibile est, quod Deum comprehendat. 11 DIFFICULTATES. 614. I. Obj. 1. Apostolus I. Cor. XIII. 12. ait: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Atqui apostolus profecto cognitus erat a Deo cognitione comprehensiva. 2. Quare in eadem epistola IX. 24. ita fideles adhortabatur : Sic currite, ut comprehendatis; et ad Philipp. III. 12: Sequor autem, si quo modo comprehendam. 3. Hinc receptum est, ut beati comprehcnsores vocentur. Ergo. 615. Resp. ad 1. D. Id est, simili cognitione seu intuitiva, C. aequali seu comprehensiva, N. Hic enim posterior sensus in quacumque hypothesi 8) Cf. Petav. loc. cit. cap. 4. *) Vid. Petav. De Trin. lib. II. cap. 14. n. 10. l0) Conf. Acta Cone. Hard. tom. VIII. col. 1200, tum col. 1307 ct seqq. “) Ex quibus magis patet, quacnam fuerit Doctoris angelici mens circa notionem comprehensionis. 216 Λ esset absurdas; ideo autem hoc utitur verbo apostolus, ut significet discri­ men inter cognitionem Dei, quae in hac vita haberi potest, quaeque non est nisi abstractiva, et illam, quam in altera vita nos esso assecuturos confidi­ mus, quae in clara ipsius Dei visione posita est. 616. Ad 2. et 3. D. Per assecutionem termini, C. per adaequatam cognitionem objecti, -V. Duplici enim sensu vox comprehensionis sumitur, videlicet pro cognitione adaequata cognoscibilitati objecti, ita ut tantum cognoscatur, quantum in se cognoscibile est; tum pro assecutione termini, ad quem tenditur: hoc autem posteriori sensu loquitur apostolus in adductis locis, ut ipse contextus declarat; item etiam sancti patres, dum affirmant, Deum non posse comprehendi in via, posse autem in patria. Hinc beati, qui ad illam pervenerunt, comprehensores vocantur. 12 617. Π. Obj. S. Augustinus, Epist. CXLVI1I. cap. IX. sic compre­ hensionem definit: Totum comprehenditur videndo, quod ita videtur, ut nihil ejus lateat videntem, aut cujus fines circumspici possunt. Porro ita Deum vident beati; Deus enim, utpote simplicissimus ac nullis constans partibus, omnique compositione carens, aut non videtur omnino, aut ita videtur, ut nihil videntem lateat. Ergo. 618. Resp. Neg. min. Nec enim fines Dei conspici possunt, qui dari nullo modo possunt, nec talis profecto est sensus s. Augustini loc. cit. ubi solum contendit Deum a nulla creata mente comprehendi posse, utpote in­ finitum, ac proinde talem praemisit comprehensionis notionem, ut quod sibi proposuerat ostenderet, neminem scilicet Deum comprehendere. Ad probat. D. Nullis constans partibus realibus et reali carens compositione, C. virtualibus partibus ac virtual! compositione, N. Ex iis enim, quae suo loco disserui­ mus I3; constat, admittendam in Deo esse virtualem distinctionem, tum inter divinam essentiam et attributa, sive absoluta sive relativa, tum inter attri­ buta absoluta inter se comparata: idem dicatur de virtuali eorumdem attri­ butorum graduum extensione. Quare beati ea tantum vident, quae formaliter, ut ajunt, in Deo insunt, non autem ea omnia, quae eminenter solum aut virtualiter in Deo continentur, quod tamen requiritur, ut dici possit Deus a beatis comprehendi. Ita quidem nonnulli theologi ex veterum placitis respondent. 619. S. Thomas vero cum aliis, qui eum sequuntur, respondet, Deum quidem a beatis totum videri, at non totaliter. Ideo scilicet in hac senten­ tia Deus non comprehenditur a beatis, dum eum vident, quia ab ipsis non ita perfecte videtur, sicut visibilis est; sicut, cum aliqua demonstrabilis propo­ sitio per aliquam probabilem rationem cognoscitur, non est aliquid ejus, quod > I '·) Cf. Suarez, de Deo, lib. II. cap. 5. η. 1. I3) Tract, de Deo, n. 281 et seqq. > 217 non cognoscatur, non subjectum, nec praedicatum, nec compositio, sed tota non ita perfecte cognoscitur, sicut cognoscibilis est. 14 Utraque responsio probabilis est; utram quis amplectatur, incolumis est doctrina catholica. Immo fortasse non discrepant inter se nisi verbis; in eo enim ambae conveniunt, quod nempe totum objectum infinitum videatur, sed modo finito, cum aliter crea­ turae competere nequeat. 15 620. Hic alias plures difficultates subjicere possem, in quibus potissi­ mum ingenium suum exercuerunt scholastici. Verum ut plurimum in vocum ambiguitate, aut diversa comprehensionis notione consistunt. Cum agatur de quaestione, quae jamdiu obsolevit, pluresque hodiernae majoris momenti nos urgeant, eos, qui plura cupiunt, remittimus ad illos auctores. 16 PROPOSITIO ΠΙ. Beati pro diversitate meritorum inaequali ratione Deum vident. 621. Hic fidei nostrae articulus a duobus oecumenicis conciliis defi­ nitus est. Concilium enim florentinum in Decreto unionis statuit: Sancto­ rum animas in coelum mox recipi et intueri clare ipsum Deum trinum et unum, pro meritorum diversitate, alium alio perfectius; et tridentinum, sess. VI. can. XXXII. eum anathemate percellit, qui dixerit, hominem justificatum per bona opera non mereri gloriae augmentum. 622. Statuitur autem adversus Jovinianum saeculi IV. haereticum ejusqne sectatores, qui, cum ex Stoicorum placitis peccata omnia paria esse autu­ marent, paria quoque merita esse dixerunt, proindeque et parem omnium fore retributionem. In eumdem errorem etsi ex diverso principio prolapsus est Lutherus. Hunc ipsum errorem jamdiu damnaverat s. Siricius rom. pontif. in concilio romano, et s. Ambrosius in concilio mediolanensi. 623. Dum vero asserimus inaequalitatem beatificae visionis pro diver­ sitate meritorum, haec inaequalitas non respicit beatitudinem essentialem, seu objective sumptam, aut etiam specificam, sed eam tantummodo, quae H) Loc. cit. ad 2. ,5) Suarez, de Deo, lib. II. cap. 19. n. 14. quod dicitur a s. Thom. loc. cit. ad 3. .Deum non videri totaliter, quia modus objecti non est modus cognoscentis ,a ita exponit: nId est, quia objectum est cogno­ scibile infinite et visio non est infinite cognosciliva; unde, licet videns essentiam Dei videat ipsam esse infinite cognoscibi­ lem, tamen simul videt a se non infinite videri, et ita suam visionem non habere modum adaequatum objecto, et ideo non comprehendere illud.“ Quid autem sit ob­ jectum illud esse infinite cognoscibile, ex­ plicat d. Thomas in art. 8. -quod in eo potest videri quidquid possibile vel cogno­ scibile est: quod fieri non potest per visio­ nem finitam.·' ,ε) Vid. Petav., Suarez, Vasquez, Witasse, loc. cit. ncc non Simonnet, tract, de Deo, disp. 5. etc. 218 accidentalis dicitur, seu majorem vel minorem intensitatis gradum. Explo­ ratum ac certum quippe apud omnes est, visionem beatificam specificam et essentialem eamdem prorsus esse in omnibus beatis, cum unum idemquo sit objectum, nempe Deus, et idem principium proximum visionis, scilicet lumen gloriae in omnibus, prout in praesentiarum unum idemque cunctis fidelibus fidei lumen est. 624. Ita igitur propositionis sensu exposito, pronum est eam evincere. Scripturae enim luculentissime doctrinam catholicam tradunt; siquidem Christus Joann. XIV. 2. dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt; et apostolus I. Cor. XV 41 : Alia, inquit, claritas solis, alia lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum. Praeclare Tertullianus in Scorpiaco cap. VI. gnosticos per­ stringens, eos hisce verbis interrogat: Quomodo multae mansiones apud Patrem, si non pro varietate meritorum? Quomodo et stella a stella distabit in glo­ ria, nisi pro diversitate radiorum? Sed apertius idem apostolus in citata episf. cap. HI. 8. scribit: Pnusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem; et IL Cor. IX. 6: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. 625. Talis praeterea semper fuit ecclesiae sensus, ut ex patribus constat. Etenim s. Pol y carpus (in actis passionis suae): Merita mea, di­ cebat, doloris aestimatione pensabo; quanto graviora pertulero, tanto praemia majora percipiam.1 S. Cyprianus: Cum habitationes multas Christus apud Patrem suum dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat. 2 S. Hie­ ronymus duos hac de re integros libros Joviniano opposuit. S. Augu­ stinus lib. De sancta virginitate, expendens apostoli verba: Stella enim a stella differt in claritate, addit: Haec sunt merita diversa sanctorum. 3 626. Ilaec eadem veritas ex ratione theologica seu principiis fidei nostrae adstruitur. Nam vita aeterna proponitur ut merces et corona, quae ex justitia redditur juxta illud apostoli II. Timoth. IV. 8: Deposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Ergo pro inaequalitate meritorum inaequalis erit. 4 Hac praeterea diversa retri­ butione sublata, acriora incitamenta desunt ad virtutem sectandam, ad ad­ versa fortiter perferenda, ad magna et ardua suscipienda. Ita enim constituti sumus, ut, nisi stimuli nobis addantur, cito deficiamus, aut saltem in incoeptis deferveamus. ’) Vid. Epistol. Ecclesiae Smyrn. dc s. Polycarpi martyrio, n. 11. post episL s. Ignatii, edit. T. Smilhi, Oxon. 1709. ’) De habitu virgin, circa finem. 3) Cap. 26. Cf. plura alia patrum te­ stimonia, apud Petav. de Deo, lib. VII. cap. 10. Cf. s. Thom. part. I. qu. 12. a. 6. . ♦ 219 DIFFICIJ LTATES. I i 627. I. Obj. Matth. XX. 10. Unus denarius et una merces cunctis pariter retribuitur operariis, licet alii plus, alii minus in vinea excolenda laboraverint; ergo eadem omnes gloria donabuntur. 628. Resp. Dist. antec. Una merces objective et specifice sumpta, C. una merces formaliter ac in eodem gradu, N. Scilicet unus Deus erit omnium merces, qui ab omnibus possidebitur, at non eadem perfectionis et intensio­ nis mensura. Ad parabolas autem rite intelligendas, earumdem scopus atten­ dendus est. Porro scopus Christi in parabola operariorum est ostendere futu­ rum esse ut sint primi novissimi et novissimi primij nempe gentiles credentes in Christum praeponendos esse judaeis, qui longe prius vocati fuerunt a Do­ mino ad fidem. Cetera, quae in parabola occurrunt, ejusdem emblemata sunt et ornamenta minime attendenda. Ac profecto hoc sensu eam patres semper intellexerunt. 5 629. II. Obj. Si sancti in coelo Deum inaequali ratione vident, alter erit altero beatior; quod absurdum est. Etenim si alter esset beatior altero, prae alio alius majori bono frueretur, quod pariter absurdum est, tum quia omnes fruuntur summo bono, summo autem non datur majus aut aequale, tum quia omnes beati Deum vident sicuti est, ac proinde omnes aequali ratione, cum Deus sit ipsa divina essentia simplex prorsus et indivisibilis. Ergo. 630. Resp. Dist. min. Est absurdum, si alter altero beatior esset, quia alius fruitur majori bono quam alius, C. si alter altero beatior esset, quia alius summo bono perfectius fruitur quam alius, A7. Omnes autem ejusmodi difficultates eodem vitio laborant, in eo nempe quod statuitur diversitatem beatitudinis petendam esse ab ejusdem objecto, cum tamen repetenda sit ex parte subjecti seu videntis. Beati enim eamdem Dei essentiam vident codemque bono fruuntur, at diversa ratione pro diversa cujusque aptitudine 6 ac lumine gloriae, quo Deus potest perfectius unius intellectui conjungi quam alterius. Sic plures eamdem depictam tabulam intuentur, omnes eamdem vident et totam contemplantur; at, qui melius pingendi artem callent, multo plura vident seu considerant quam alii minus periti, e. gr. aequissimam omnium partium proportionem, umbras apte luminibus intermixtas, colorum dispositionem et harmoniam, defectus , si qui sunt, aliaque ejusmodi, quae ceteros fugiunt, aut nonnisi imperfecto ab iis discernuntur. 7 631. In st. Si inter beatos alii minus, alii magis perfecte Deum vident, qui minus perfecte Addent, dici nequeunt vere beati, tum quia eorum appe’) Cf. Petav. loc. cit. cap. il, et Maldon. ac Cornel, a Lapide hic. e) Cf. s. Thom. loc. cit. 7) S. Thom. ibidem. 220 titus non expletur, cum possint clariorem visionem appetere, tum quia pos­ sunt invidere majori aliorum felicitati. Ergo. 632. Resp. Dist. antec. Nisi essent beati divinae voluntati plene con­ formes, C. secus, Λ'. Unusquisque enim, cum Deum pro sua aptitudine videat, qua pro meritis anteactae vitae donatur, hoc ipso expletum sentiet suum de­ siderium; hinc etiam nemo alterius majori felicitati invidere poterit, perinde ac nemo inter convivas alteri invidet, quod plus cibi potus ve sumpserit, cum quilibet pro suo desiderio atque capacitate sumat. Praeclare s. Augustinus dicit: Ita Deus erit omnia in omnibus, ut, quoniam Deus caritas est, per cari­ tatem fiat, ut, quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero, quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus imitas caritatis.8 I PROPOSITIO IV. Animae justorum, quibus nihil luendum superest, non expectat a corporum resurrectione neque extremo judicii die, simul ac corpore discedunt, beatifica visione donantur. 633. Haec propositio de fide est; definita enim fuit haec veritas primum a Benedicto ΧΠ. rom. pont, in Constit. Benedictus Deus, ac rursum a conc. florent, quod in Decreto unionis, recitatis prius concilii lugdunensis verbis: Credimus . . . illorum animas, qui post baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt, eas etiam animas, quae post contractam peccati maculam vel in suis corporibus vel iisdem exutae corporibus sunt purgatae, in coelum mox recipi, alia haec verba adjecit : et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est. 1 ’■-■-r 634. Ut difficilior haec quaestio, quantum fieri potest, dilucida sit, non­ nulla praemittenda nobis sunt. 635. I. Diversa ratione diversi haeretici hoc fidei dogma impugnarunt. A1Ü enim ideo differendam autumarunt visionem Dei beatificam usque ad futuram corporum resurrectionem, quod voluerunt animas interire cum cor­ poribus, ac postea una cum corporibus extremo judicii die excitari ac revo­ cari ad promeritam gloriam aut poenam. Hic error quorumdam arabum fuit peculiaris saeculo ΠΙ., qui opera praesertim Origenis fuerat protritus 2, penitusve obsoleverat, nisi hac fere aetate nostra denuo a nonnullis protestantibus, ®) Tract. LXVIL in Joann, n. 2. ’) Apud Hard. loc. supra cit. et in Col­ lect. Cone. Labbaei, tom. XHL col. 1167. ’) Cf. Euscb. Bist. eccles. lib. VI. cap. 37. ubi refert convocatum adversus il­ -*· lum errorem fuisse non exiguum concilium, in quo Origenes tanto robore decertavit, ut, qui prius in errorem lapsi fuerant, senten­ tiam mutarent. I I ’t 221 duce Priestley, vitam recepisset. 3* Alii. dilatam eamdem visionem contende­ runt, eo quod censuerint, animas, licet omnino purgatas, in beata aliqua requie degere usque ad futuram corporum resurrectionem, promeritam beatitudinem, quae in Dei visione consistit, expectantes. Hunc errorem amplexi sunt graecorum plerique post photianum schisma ‘, sibique usurparunt Lutherus et Calvinus (sacrorum emendatores !); sed et ejusmodi error in oblivio­ nem fere deciderat, donec saeculo superiore renovatus est non sine ingenti quodam apparatu a Burneto, ejusque opera longe lateque inter protestantes disseminatus. 5 636. II. Neque debet haec quaestio permisceri cum millenarismo. Etsi enim millenarii seu chiliastae mille annorum regnum in hoc eodem terrarum orbe tribuant justis-post resurrectionem cum Christo, attamen, si aliquem X excipias, non propugnant differendam ipsis propterea esse ad id temporis, multo minus post resurrectionem, visionem Dei beatificam. Hi enim propu­ gnant, tum post mortem tum post futuram resurrectionem justos visione bea­ tifica donari, praesertim si sermo sit de recentioribus millenarismi propugna­ toribus. Animadvertendum tamen, sermonem hic nobis non esse, quod per se satis patet, de millenarismo, qualem antiqui gnostici commenti sunt, qui omnem vivendi turpitudinem sibi pollicebantur in illo millenario regno. Haec enim doctrina aperte haeretica est. 637. HI. Sedulo praeterea distingui debet ab haereticorum errore quae­ stio illa, quae agitari coepit sub postremis Joannis XXH. annis inter quos­ dam minoritas et dominicanos. Minoritae enim ultro fatebantur, animas ju­ storum ante corporum resurrectionem et in coelis recipi et Christi in forma servi aspectu frui, sed negabant, quum quaestio satis nondum discussa fuisset, ante resurrectionem eas videre ipsam essentiam Dei seu Christum in forma Dei. Contra vero dominicanae familiae alumni ejusmodi animas ipsam Dei essentiam intueri contendebant. Joann. XXH. rom. pontif. examini hanc controversiam subjecit, discutiendamque proposuit praestantioribus illius tem­ poris theologis, nec ipse dedignatus est, quae pro utraque parte stare vide­ bantur, argumenta et auctoritates congerere; quare malevolorum invidiam subiit, quasi veritati refragaretur. 6 638. IV. Ad obscuriora quorumdam patrum dicta intelligenda, animad­ vertere demum juverit, permiscendam non esse quaestionem de visione bea3) Conf. Pierre de Joux, Lettres sur l'Italie, sous le rapport de la religion, tom. II. pag. 581, note. ■*) Cf. Muratorius, De Paradiso non erpeclata corporum resurrectione etc. cap. 18. pag. 194 ct seqq. Veronae 1738. 5) Vid. Muratori ibid. cap. 1. π) Haec sedulo prae oculis habenda sunt, ne inter se controversiae simul per­ misceantur, quae, quamvis toto coelo diffe­ rant, passim tamen simul confunduntur. Documenta, quae huc referuntur, inferius dabimus. ·; .'..^7.1· : 222 1 i.'i tifica ante corporum resurrectionem cum beatorum sede, circa quam praecipue versantur nonnullae patrum locutiones; alii enim eam vocarunt paradisum, alii Abrahae sinum, receptacula etc. 7 639. Ex Ius deprehendimus, alia esse argumenta, quibus tum Priestley tum Burned errores impugnari debent, alia quibus illorum minoritarum sen­ tentia evertitur, quae post datas ab ecclesia definitiones prorsus obsolevit. Ad expositos enim haereticorum errores proterendos, ea omnia Scripturarum ac patrum testimonia sufficiunt, in quibus promiscue mentio fit tum de Christi tum de Dei assecutione post hujus mortalis vitae cursum. Adversus autem minoritarum opinionem illae praeterea requiruntur auctoritates, quae directe ostendant, justorum animas, non solum ad Christi, sed ad Dei ipsius consor­ tium ac visionem ante corporum resurrectionem admitti. 640. Quibus ita dispositis, iter jam nostrum insistimus ad propugnan­ dam enunciatam catholicam veritatem. Ac primo quidem eam evincunt, quae scribit apostolus II. Cor. V. 6: Cum sumus in corpore, peregrinamur a Do­ mino per fidem enim ambulamus, et non per speciem); audemus autem, et 79 Dominum, Quae prorsus decretoria sunt. Ex apostolo enim, ne peregrinemur a Domino, et ut praesentes ad eum simus, id est, ut non amplius per fidem, sed per speciem seu facie ad faciem, ut alibi loquitur, ipsum videa­ mus, debemus peregrinari a corpore; immo, ut citius tantum consequamur bonum, bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore. Ergo divisi a corpore statim ad divinam praesentiam ac Dei fruitionem admittimur; alioquin talis voluntas non bona, sed vacua esset ac fatua, si usque ad finem mundi expectanda nobis felicitas tanta esset. Magis magisque illud confir­ matur ex ejusdem apostoli verbis, quae immediate praecedunt: Scimus, inquit, quoniam si terrestris domus .nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedi­ ficationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis. Ad hanc igitur domum non manufactam pervenire tantum nobis licebit, cum terrestris domus nostra dissolvetur, hoc est, cum mors a corpore nos separabit. ’) Ut enim observat Muratorius, op. cit. cap. 12, non levis inter aliquot ex an­ tiquis patribus dissensio occurrit, ubi agi­ tur dc statuendo loco, in quem justorum animae abscedentes corpore deferantur. Alii coelum, alii sinum Abrahae, isti locum quietis, illi paradisum censent sive appel­ lant. Paradisus ipse apud aliquos aut ipsum coelorum regnum significat, aut sal­ tem in coelorum regione situs creditur; apud alios in ignota hujus terrae plagx Sunt et paucissimi, qui sub terra, sive in inferis, non quidem poenalibus, ejusmodi animarum sedes collocant. Attamen vel ipsi, qui a coelesti patria illorum animas interim arcere videntur, eorum beatitatem inchoatam, immo praegrandem omnes fere fatentur; ipsamque tum solum consumman­ dam complendamque arbitrantur, quum Chri­ stus judex cunctos tandem e tumulis exci­ tabit et judicabit. Quod dictum est de loco, idipsum dicatur de gradu beatitudinis, de quo inter se discrepant, non autem de beatitudine ipsa. Quare haec distingui debent. » i γ.' à 223 Hisco principiis inhaerens idem s. apostolus, ad Philipp. I. 23. scribebat: Coarclor autem a duobus: desiderium habens dissolvi d esse cum Christe/, multo magis melius; permanere autem in carne necessarium propter vos. Certum igitur erat apostolo statim se esse ad Christum perventurum post corporis sui dissolutionem. Ex his simul collatis praeterea discimus, ex mente apo­ stoli idem esse, Deum intueri ut in se est, et non amplius per fidem sed per speciem, ac esse cum Christo vel cum Domino, idcoquc his testimoniis apostoli non minus errores haereticorum convelli quam illorum catholicorum doctrinam, qui tempore Joannis XXII. distinguebant inter visionem Dei bea­ tificam et consortium Christi in forma servi. 641. Nec alia unquam fuit sacrae antiquitatis doctrina. Nos pauca delibabimus patrum graecorum et latinorum testimonia ad id adstruendum. Ex graecis porro eminet s. Gregorius nazianzenus, qui, Orat. X. in laudem Caesarii fratris, eum exoptat in coelum penetrare ... ac magno regi assistere ct emicante inde lumine compleri8; et apertius etiam Orat. XI. in s. Gorgoniam sororem suam, quam assecutam ait contemplationem gloriae, tum ceterae, tum supremae Trinitatis puriorem 9; sic Orat. XXIII. in s. Cyprianum, affirmat hunc martyrem et in coelo esse, et sanctae Trinitati assistere. 10 Item s. Gregorius nyssenus, de Pulcheria Theodosii imperatoris filiola loquens : Hinc est avulsa planta, ait, verum in paradiso consita est. A regno in regnum translata est . . . quam ille pulcher oculus est, qui Deum aspicit? 11 Sic s. Joann. C h rys os tomus, Orat, in s. Philogonium, beatum illum sanctum praedicat, quod hinc abiens, et civitatem suam relinquens, in alteram, quae est Dei, civitatem ascendit, et hanc ecclesiam deserens, in illam con­ scriptus est, quae est primogenitorum descriptorum in coelis, ac festis istis relictis, ad celebrem angelorum conventum translatus est: Illic autem, inquit, qui adsunt, perpetuo vident regem Deum, quatenus illum videre licet, non solum praesentem, verum etiam suae gloriae splendore condecorantem univer­ sum coetum. 12 Quare graeci in Menologio sanctos vita functos adstare Trinisj N. 18. Xû èè ήμΐν ουρανούς Ιμβαttùoif. βαΰιλιι τ«,7 μίγάλφ πίρκΤΓα,ιΐίΡΟί, καί τού Ικίΐ^ίν (ρωτάς πληροόμινος. Ubi obiter observandum est, hic a Gregorio nazianzeno coelum, in quod fuisse receptam confidit animam fratris sui, vocari ibidem sinum Abrahae, in quo conquiescat, et spectet choream angelorum ac beatorum virorum gloriam. Haec sunt ejus verba: Hai lv κόλπο ις Αβραάμ, οίτινεν δη ούτοί είσιν, άναπαύσαιο, καί αγγέλων Ιποπτενοιν χορείαν, καί μακαρίων άνδρών ύόζα; τε καί λαμπρότηταν. Ν. 27. Τάζις ουρανία, δόίης 3εωρία> n r.—— τηντε άλλην καί της άνωτάτω τριάδας λαμψκ κα$αρωτερα τε καί τελειωτερα. ,0) Ν. 30. Καί την την άγιας τριάδας Ιλλαμ^ιν j ης σύ νυν παραστάτης, κ. τ. Λ. Pag. 286. edit. Billii. 11 ) ~Εν3εν τό φυτόν άνεσπά3η, αλλά τ<7 παραδείσια Ινεφυτεύ3η* Ικ βασιλείας είν βα­ σιλείαν μετίστη .... ώς καλός ί κείνον ό ο<ρ3αλμός ό τον 3εόν βλεπων. Tom. II. pag. 949 — 950. edit. Paris. 1615. n) Έκεΐ δε διηνεκών ο! παρόντεν όρώσιν (τον βασιλέα Sêôr)> ωί αύτοΐς είδειν δυ­ νατόν καί παρόνταj καί τη της ιδίας δό- 224 » ·* tali in coelo dicunt, ut de s. Basilio legitur: Basili sapiens, qui assistis Tri­ nitati!13 Ex latinis satis sit commemorare s. Cyprianum, qui in Cohor­ tatione ad martyrium : Quae erit gloria, ait, et quanta laetitia admitti, ut Deum videas, honorari, ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeter­ nae gaudium capias etc.? u Integer porro s. martyris liber, quem de mor­ talitate inscripsit, de hoc argumento est. 642. Sed quia permolesta res est, patres singillatim singulos appel­ lare, juverit communem ipsorum doctrinam ad quaedam praecipua capita revocare, ex quibus melius constans ac perpetua antiquitatis doctrina colligitur. 643. Atqui in primis recensendi sunt I. illi patres antiquissimi, qui, persecutionibus furentibus, consueverunt hac spe, obtinendae statim beatitudinis, credentium fidem confirmare. Ita Tertullianus, licet chiliasta, et s. Cyprianus. 15 644. II. Illi omnes, qui sanctorum animas deposita corporum mortalitate illico aeterna vita, regno caelorum, Dei ac Christi consortio frui dicunt, cujusmodi innumeri prope sunt, tum inter graecos, tum inter latinos, ac inter ceteros uterque Gregorius, nazianzenus et nyssenus, Joann. Chrysostomus superius commemorati, Basilius 16, nec non Cyprianus, Ambrosius, Petrus Chrysologus apud Petavium.17 645. ΙΠ. Ii omnes, qui affirmant, discrimen inter utrorumque sanctorum statum, eorum nempe qui aut ante aut post Christum obierunt, in eo con­ sistere, quod illi ad infernos carceres mitterentur, donec eos illinc Redem­ ptor eduxisset, isti autem post ejus adventum non amplius illuc detrudantur, sed evehantur in coelum et ad Christi convictum et consortium. Ita s. Joann. Chrysostomus, Hom. de ss. Berenice, Prosdoce et Domnina, ubi de mortis metu, qui in antiqua lege summus fuit viris etiam sanctissimis, in nova minimus ne in puellis ac parvulis quidem extitit, disserit, illud quod merito accidisse dicit: Nam antea mors ad inferos deducebat, nunc autem ad Chri­ stum perducit. 18 Sic etiam s. Cyrillus alex., Auctor sermonis De consola­ tione mortuorum, apud eumdem. 19 646. IV. Denique, ceteris omissis, ii omnes, qui perhibent Christum ad inferos descendisse, ut captivos inde patres secum eveheret in coelum. In inferna loca descendit, inquit s. Gregor, nazianz. (Orat. XXXV.), sed inde ζρ; λαμζρότρτι χοσμοΰντα του; (Tuworra; άπαρτα;. Pag. 494. tom. I. ορρ. edit. Montf. ,s) ΒασίΛη σοφέ, παρείτώ; τρ τριάδι. Vid. Menol. Graecor. ”) Quae est epistola LVL Ad Thibaritanos, edit. maur. pag. 94. li) Tertull. Scorpiae., cf. pag. 492, edit. Rigaltii, not i. Cyprianus passim tum loc. V 1 L .. k cit. tum Epist. XV, LU, LVL etc. Cf. not. Rigaltii. ’*) Cf. Petav. de Deo, lib. VIL cap. 13. ,T) Ibid. ”) N. 3. Το μιν γάρ πρότιρον ό Sdνατοί Et; άδην Y.arpytv wvi δί ό Sdνατο; πρό; τον ΧριΟτόν παραπέμπει. *’) Ibid. 225 animas evehit. 30 Ita pariter s. Athanasius, Cyrillus hiorosolym., s. Augusti­ nus, et ante hos, ipse s. Irenaeus, e hi millenarismo aliquantulum induisent, s. Ignatius, Clemens alex., Origencs, aliiqne passim. 21 647. Ex quibus praeterea eruimus, sanctos patres promiscue loqui, tum de Deo, tum de Christi praesentia ac fruitione, ideoque integrum catholicum dogma prorsus adstruere. DIFFICULTATES. I 648. I. Obj. cum Calvino22: 1. Scriptura tam bonorum praemium quam malorum poenam semper ad extremum judicii diem refert. Mattii, enim XXV. ita describitur universale judicium ac si tunc primum tum justis tum improbis detur promerita retributio; nam tunc electi segregabuntur a reprobis; ergo ad eam diem permixti erant. Regnum praeterea electis para­ tum dicitur a constitutione mundi; ergo ipsum non erant adepti. Tertio, sententia sic pronunciabitur: Venite benedicti, discedite maledicti; ac demum concluditur: Et ibunt hi m supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam, ut ostendatur eos tunc primum ire, non autem redire; quibus nihil apertius esse potest. 2. Sed magis haec confirmantur, tum ex parabola zizaniorum , Matth. ΧΙΠ. 24, quae crescere permittuntur, donec in consumma­ tione saeculi ab angelis separentur, tum ex parabola sagenae missae in mare et congregantis omnia piscium genera, ibid. v. 47, insuper ex Christi pro­ missione apostolis facta, Joann. XIV. 2: Vado parare vobis locum . . . iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi ego sum, et vos sitis. Hinc dena­ rius diurnus, in quo significatur aeterna retributio, non datur nisi ad vespe­ ram, id est, ad mundi finem. Ergo. 649. Resp. Dist. antec. Scriptura, tum bonorum praemium tum malorum poenam seu retributionem adaequatam et completam perhibet reddendam toti homini, id est, animae et corpori, C. inadaequatam et incompletam, quae soli animae datur, N. Hac enim ratione exponi debent omnes adducti textus de judicio universali, in quibus minime sermo est de solis animabus, sed de I· ’ hominibus, qui non sola anima, sed et corpore praeterea constant. Homines enim reipsa tunc primum judicis vocem audient, tunc primum sententiam accipient, tunc primum alii ab aliis separabuntur, tunc demum primum ibunt, non redibunt, alii in vitam aeternam, alii in supplicium aeternum, Christus electos recipiet ad se, eisque tribuet denarium diurnum. Haec autem expositio necessario admittenda est, ut simul componantur ejusdem Scripturae testimonia, in quibus aeterna retributio statim a corporis morte promittitur, et copia ”) N. 93. edit. Billii. El{ άδου κάτιιfty, q’ÀÀ’ άνάγιι ψυχάί, αλλ' itf ovpayovf ivirtiv. Perrone. Praelectione» theolog V. -------------- 31) Cf. Murat, op. cit. cap. 10. M) Institui, lib. III. cap. 25. 15 226 videndi Denm et Christo fruendi; alioquin secum constare nequeunt. Cum igitur facilis via pateat ad conciliationem ejusmodi instituendam adversantium sibi auctoritatum, ubi vero ea deseratur, omnis alia ad eam prorsus inter­ cludatur. pronum est inferre, hanc solam admitti posse, accedente praesertim totius ecclesiae ac traditionis sensu, ut ex probationibus luculenter patet. 650. In st 1. Judicium uniuscujusque particulare statim post obitum tunc deberet institui. Jam vero ejusmodi particularis judicii, cui subjician­ tur animae simul ac corpore discedunt, nullum estât in Scripturis vestigium; immo quoties agitur de praemio aut poena, utrumque ad universale judicium refertur. Hinc apostolus Hebr. XI. 13. loquens de sanctis veteris Testa­ menti, ait : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes; deinde subdit v. 16: Nunc autem meliorem (patriam) appetunt, id est, coelestem; demum concludit v. 40: Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Omnium igitur sors pendet anceps, donec electorum numerus fuerit expletus, quod nonnisi in mundi exitu locum habere poterit. 2. His principiis propterea semper in­ sistens b. apostolus Π. Timoth. IV. 8. de reposita sibi corona justitiae dicit: Quam reddet mihi in illa die justus judex. Et 3. s. Joannes, I. Epist. III. 2: Scimus, ait, quoniam, cum apparuerit (Christus scilicet in fine mundi), similes ei erimus, quoniam videbimus tum sicuti est. Ergo. 651. Resp. ad 1. Neg. min. Apposite s. Augustinus, De anima, lib. Π. cap. IV. n. 8: Quis adversus evangelium, inquit, tanta obstinatione mentis obsurduit, ut in illo paupere, qui post mortem ablatus est in sinum Abrahae, et in illo divite, cujus in inferno cruciatus exponitur, ista non audiat, vel audita non credat, scilicet judicari animas, ut ibidem ait, cum de corporibus exie­ rint, antequam veniant ad illud judicium, quo eas oportet, jam redditis corpo­ ribus, judicari? 23 Et sane, Eccli. XI. 28. de hoc particulari judicio perspi­ cue dicitur: Facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias ejus; et Apoc. VU. 9. Joannes testatur, se vidisse turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et linguis stantes ante thronum Dei et in conspectu Agni, amicti stolis albis et palmae in manibus eorum; quae certe gloria nisi post meritorum discussionem esse non potuit. 652. Sed, ut accedamus ad explanationem verborum apostoli ex cit. Epist. ad Hebr. Juxta fidem omnes isti (id est patriarchae) defuncti sunt, non acceptis repromissionibus, D. Terrenis, C. coelestibus, subd. ante Christi in coelum ascensionem, C. post Christi ascensionem, N. Tunc enim ex eodem ' “) Exinde patet, Calvinum nobis illudere, dum se tanti facere auctoritatem s. Augustini saepius inculcat; ubi enim aperte adversus suas haereses pugnantem videt, eum parvipendit omnino, ut alias animadvertimus. 227 apostolo, Ephes. IV. 8, 9. cum Christus descendisset primum in inferiores partes terrae, ascendens in altum captivam duxit captivitatem. 653- Sic in subsequentibus verbis Nunc autem meliorem appetunt, id est, coelestem non tempus dilationis exprimitur, sed vis illationis, ut apostoli sensus exposcit, ait enim: Conftentes, quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant, se patriam inquirere. Et si quidem ipsius meminissent, de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi. Nunc (id est, igitur, ergo etc.) autem meliorem appetunt, id est, coelestem; ac si diceret: Qui autem peregrinos se dicunt, hoc dicentes significant, se patriam desiderare. Quam ergo patriam desiderabant patres nostri? Sane, si Chal­ daeam desiderassent, tempus illis non deerat illuc revertendi; vita enim erat longa, via brevis. Fatendum est igitur eos meliorem desiderasse patriam, neinpe coelestem. 24 654. Postrema autem verba: Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur, hunc sensum prae se ferunt ex mente apo­ stoli: Hinc illis praecipuis amicis suis et omnium fidelium patribus paravit Deus Jerusalem coelestem, in qua una cum Deo regnant. Hanc autem sibi promissam beatitudinem tunc temporis, seu toto veteris Testamenti tempore, illi non receperunt, Deo per singularem in nos bonitatem providente, ut usque ad tempora nostra, nimirum usque ad ascensionem Christi, nemini sanctorum illuc pateret aditus, ut non ante novi Testamenti tempus, quod nostrum est, consummatam consequerentur beatitudinem; animae quidem, quam consecuti sunt per visionem Dei, qua fruuntur ab ascensione Christi; corporis vero, qua fruentur nobiscum in communi omnium resurrectione. Itaque neutram sine nobis, id est, ante tempora nostra recipiunt beatitudinem. 655. Ad 2. D. Toti personae (mihi), C. animae, N. Responsio patet ex dictis. 656. Ad 3. D. Id est, etiam quoad corpus glorificatum, C. quoad solam animam, N. Si tamen ad Christum ea verba referuntur, et non rectius ad ipsam divinam essentiam, ac proinde ad visionem beatificam, ut non obscure postulat ipse contextus. 657. II. Obj. Sancti Hilarius, Ambrosius, Chrysostomus, Augustinus et Bernardus aperte docent beatitudinis consecutionem usque ad futuram cor­ porum resurrectionem esse differendam. Etenim s. Hilarius passim docet: Animas in custodia detineri, donec veniat tempus, quo judex meritorum faciat examen2'7'; sitire Dei aspectum 26 ; ca esse adstrictas necessitate, ut consepultis corporibus ad inferos descendant. 27 Ita s. Ambrosius, qui haec habet: M) Cf. Bernardi nus a Piconio, Triplex expos, in hunc locum. u) In Psal. CXX. n. 16 et alibi. 16) In Psal. LXII. n. 3. In Psal. CXXXVHL n. 22, et alibi. 15* ' >* 'J. Ma Ι ·. ! lf K' 1 228 Solvitur corpore anima , et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur. Ita finis nullus, ubi finis putatur. 28 S. Joannie Chrysos tomi verba tam aperta sunt, ut aliter accipi nullo modo queant: Quoniam, inquit, ri maneat anima, et millies sit immortalis, sicut est revera, absque carne non accipiet bona illa ineffabilia sicut neque punietur . . . si enim non resurgit corpus, incoronata manet anima extra illam beatitudinem, quae est in codis. 29 S. Augustinus passim memorat receptacula, in quibus animae detinentur usque ad resurrectionem •’°; et Retract, lib. I. cap. 14. η. 2. haesitantem se exhibet, dicens : Angeli quidem sancti, quod ibi (in coelo) sint, nulla quaestio est. Sed de sanctis hominibus jam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint jam in illa possessione consistere, merito quaeritur. Demum s. Ber­ nardus, tum in Serm. I. III et IV. de sanctis, tum alibi docet, animas in expectations quietis sub altari et in atriis esse, ibique expectare corporum resur­ rectionem; donec exultent visione et contemplatione Dei. Ergo. 658. Resp. D. A. Docent patres differendam esse beatitudinem acci­ dentalem, adaequatam et completam, quae non solum in animae, sed et in cor­ poris glorificatione consistit, C. el essentialem, inadaequatam et incompletam quoad animam, vel A'. vel subdist. in sententia nonnullorum, qui arbitrabantur animam solutam, desiderio teneri proprii corporis, adeoque incompletam esse sub hoc respectu illius beatitudinem, C. alio sensu, A’. 659. Quae quidem ut probe intelligantur, animadvertendum est: 1 °, pa­ tres citatos nobiscum re consentire, dissentire autem in loquendi ratione; 2°. ipsos differre sanctis beatitudinem completam, quod et nos profitemur; 3°. eos diversa loca, mansiones, receptacula, sinum Abrahae, paradisum, regnum Christi, regnum Dei, diversos coelos commemorasse, ad ostendendam differentiam inter statum futurum post resurrectionem stabilem ac completum et statum praesentem incompletum atque, ut ita dicam, precarium; tum etiam ad osten­ dendam diversitatem in gradibus beatitudinis pro diversitate meritorum. His praemissis : 660. S. Hilarius in primo textu, qui nobis opponitur, loquitur de gloria consummata et perfecta; alioquin, si vim verborum urgere velimus, consequeretur, nec impios addictos esse poenis, quod est contra apertam illius doctrinam; nam Trad, in Psal. II. testatur impiorum animas statim ad in­ fernum puniendas descendere: Testes nobis, ait, evangelicus dives et pauper quorum unum angeli in sedibus beatorum et in Abrahae sinu locaverunt, alium M) De Cain et Abel, lib. II. cap. 2. num. 9. Hom. XXXIX. in I. ad Cor. XI. 3. 30 J Enchir. cap. 109, de civ. Dei, lib. XII. cap. 9. n. 2. de Genesi ad lit. lib. XII. cap. 35, etsi ibi vox receptandum non oc- currat, dicit tamen animas non resumptis corporibus non sic videre posse incommu­ tabilem substantiam, ut sancti angeli vi­ dent. Confess, lib. IX. cap. 3, admissum dicit amicum suum Nebridium nuper de­ functum in sinum Abrphae. yjemιΐίπ··Μ t,, ! i < 229 st a t ini poenae regio suscepit. . . . Nihil illic dilationis aut morae est.™ Passim praeterea 8. Hilarius martyrum animas ad refrigerium aeternae beatitudinis post mortis istius tempus admittit, ut in Comm. in Psal. LXV. n. 22. In secundo textu qui objicitur, ideo dicit Hilarius animas sitire regnum Dei, quia ex ipsius mente duo haec regna Christi et Dei inter se differunt in co, quod in regno Christi visio non sit adeo completa, prout erit in regno Dei, in quo post resurrectionem completa omnino erit, ut ibidem ipsemet de­ clarat. 32 In tertio denique testimonio s. pator peculiarem suam proponit opinionem, animas ad exemplum animae Christi, antequam admittantur in coelum, debere prius ad inferos descendere, nec tempus determinat, quo animae apud inferos manere debeant. 33 Ceterum s. Hilarius scribens in Psal. XLI. n. 9. sic argumentatur: Si Christus Dei requies est; ergo qui in Christo erunt, erunt in Dei requie. 661. S. Ambrosius, lib. De Cain et Abel, nil aliud sibi voluit, quam animas incertas adhuc esse de futurae resurrectionis tempore. Alioquin, si nimis urgerentur ejus verba, sequeretur juxta ipsum, animas adhuc manere incertas de sua propria sorte, quod esset contra ipsius principia. Etenim ipse, Epist. XV. n. 4. de s. Acholio thessalonicensium episcopo, scribit: Est igitur jam superiorum incola, possessor civitatis aeternae illius Hierusalem, quae in coelo est. Videt illic urbis ejus mensuram immensam . . . lumen sine sole perpetuum; et haec omnia jam dudum quidem sibi comperta, sed nunc facie ad faciem manifestata etc. His similia plura occurrunt in s. Ambrosii scriptis. 34 662. Quod vero spectat ad diversas mansiones, quas distinguit in lib. De bono mortis, quem nondum veteranus sacerdos scripsit35, eas collocat in 3I) Num. 48. Ex quibus rursum patet, idem esse ex mente s. Hilarii sinum Abra­ hae et sedes beatorum. **) Cf. Mural, op. cit. cap. 12. ubi plura testimonia congerit, quae satis superque ostendunt, mentem hujus patris cum catho­ lica doctrina plane consentire. 33j Cf. Murat, ibid. cap. 11. pag. 99. ubi observat hanc fuisse opinionem etiam s. Irenaei et Tertulliani, quae tamen pe­ culiaris illorum fuit, nec alios habuit adstipulatores. 14 ) Cf. Murat, ibid. cap. 14. pag. 135 et seqq. qui plura exhibet. “) Cf. admonitio editorum maurin. in lib. Pe bono mortis, et in nota ad cap. 11. hujus libri, ubi ipsi conciliant, quae con­ traria scribere visus est s. Doctor, nempe libro II. De Cain el Abel, cap. 2. η. 9. a nobis adducta, et quae hic affirmat, ut fa­ ctorum suorum incertum supremo judicio non vereantur (animae solutae) eventum: verba igitur ex libro II. De Cain et Abel, co sensu exponunt, ut nimirum anima non de sua felicitate, quam cognitam et explo­ ratam esse patrum communis est opinio, dicatur ambigere, sed de resurrectionis ac judicii die, immo et de fratrum salute, quo­ rum, Ambrosio teste, eam miseret. Nam, si de salute propria vir sanctus animam incertam pulasset, quomodo in eodem libro, cap. 9. n. 31. de justis mortuis dixisset: ..Et merito pro viventibus habentur; quia, etsi corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suo­ rum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna?·· Similia et alibi habet. coelo; scribit enim cap. 10: Hae sunt habitationes, de quibus dicit Dominus (Joann. XIV. 1.) inultas mansiones esse apud Patrem suum, quas suis pergens ad Patrem suum discipulis praepararet. 36 Quare ratio nulla est, cur bis Burnetus prave adeo abutatur. 663- S. Joann. Chrysostom us in objectis verbis vult ostendere necessitatem resurrectionis corporis, non autem differri animae beati tudinem. Nempe ex eo quod, ut ipse argumentatur, corpus fuerit animae comes in passione, concludit: vel utrumque coronabitur vel neutrum. Etenim dogma catholicum ipse luculentissime tradit, Hom. X. in II. ad Cor. dicens: Ne timeas. Confide, cum concideris. Neque enim ille dum taxat te a corruptione vindicat, ac gravi sarcina levat, sed etiam ad Dominum confesti m trans­ mittit. 37 Alia ejusdem testimonia non minus perspicua dedimus in proba­ tionibus. 38 664. S. Augustinus cit. loc. ostendit, se dubitare de loco, non autem de gloria ipsa ante extremum judicii diem, quod jamdiu animadverterat Lud. Vives in suis notis ad opera s. Augustini. Sane Epist. CLXXXVU n. 7. diserte scribit s. Doctor : Vbicumqux sit paradisus, quisquis beatorum ibi est, cum illo ibi est, qui ubique est; et Confess, lib. IX. cap. III. dp Nebridio amico suo nuper defuncto dicit: Quidquid illud sit, quod illo significa­ tur sinu (Abrahae), ibi Nebridius meus vivit. . . Nam quis alius tali animae locus? Ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum, et bibit quan­ tum potest sapientiam pro aviditate sua sine fine felix. Nec sic eum arbitror inebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille, nostri sis memor. Quid vero est ex mente Augustini inebriari? Est facie ad faciem Deum videre, ut ipse declarat in Enarr. in Psal. XXXV. n. 14- exponens vocem inebriabuntur. Ejusdem praeterea mens patet ex iis, quae disputat passim adversus pelagianos, inducentes distinctionem inter vitam aeternam et regnum coelorum.39 M) N.45. ubi pariter notandum est, s. an­ tistitem ea, quae scribit in hoc libro de di­ versis habitaculis, desumpsisse ex apocry­ pho libro IV. Esdrae, ut ipsemei testatur, dicens : Siquidem et in Esdrae libris legi­ mus . . . et habitacula reddent animas, quae his emendatae sunt, et revelabitur Altissimus super sedem judicii. Haec porro leguntur lib. IV. Esdrae, cap. VU. 32 et seqq. Ï7J N. 2. ç>o/3pSpf· Sôppa καταχοπτόμινοί ■ où γάρ μόνον παραπίμπιι ταχΐωμ Μ) Cf. Murat op. cit. cap. 15. ubi lucu­ lentissime mentem s. Doctoris explanat, omnesque difficultates disjicit, quas ex il­ lius scriptis Burnetus opponit. ”) Observandum praeterea est s. Augu­ stinum olim millenariorum opinioni adhae­ sisse, ut ipsemet fatetur, De civ. Dei, lib. XX. cap. 7. dicens: «Quae opinio esset ut­ cumque tolerabilis, si aliquae deliciae spi­ rituales in illo sabbato adfuturae sanctis per Domini praesentiam crederentur. Nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando.” Vid. Joann. Cadonici in Vindiciis augustinianae ab imputatione regni millenarii "75K. 33®v.r·· V i •CI· 4I W ·♦ * , : 2* - —-------- ______ :-------- 231 665. Dcmuin e. Bernardus In praefatis sermonibus Intelligi potest de gloria consummata ct adaequata, quatn sancti resumptis corporibus olim obtinebunt, minime vero de gloria essentiali, quae in Dei visione consistit, quae tamen juxta peculiarem ipsius opinionem minus perfecta censenda est ob corporis desiderium, quo animae solutae quodammodo urgentur. Sic enim Serm. LXXXVII. de contemplatione Dei disputans, tres modos distinguit pro diverso statu corporum in sanctis: Et primo quidem, inquit, vocatur cibus, secundo potus, tertio ebrietas. . . Prius comedunt, dum in came adhuc corruptibili degunt. Postmodum vero corpore exuti et in coelum translati jam bibere dicuntur eadem, quae prius comederant, quin jam per speciem contem­ plantur sine labore, quae prius per fidem crediderunt, dum in corpore positi peregrinarentur a Domino. . . . In hoc ergo statu positi, sancti bibere quidem possunt, sed inebriari non possunt, quoniam a perfectissima contemplatione di­ vinitatis quodammodo retardantur, dum adhuc resurrectionem sui corporis in fine saeculi praestolantur. Quod si alicubi duriuscula quaedam scripsit, quae cum communi doctrina vix componi queunt40, alibi ea retractavit. Nam in Serm. XLII. De diversis, n. 5. luculentissime doctrinam ecclesiae catholicae declarat, dicens : Qui in coelo sunt, gaudio gaudent ad visionem Dei, Christi fratres in natura, cohaeredes in gloria, similes in aeternitate jucunda. Similia habet alibi passim. 41 666. ΙΠ. Obj. 1. Ecclesia semper consuevit pro omnibus indiscriminatim orare, prout constat ex vetustissimis liturgiis, nempe pro beata Virgine, doctrinae, edit, anno 1747, tum in tribus Dialogis, anno 1753, ac demum De Augu­ stini sententia de beatitate sanctorum ante Christi Domini descensum ad inferos, 1763. Ubi Cadonici animadvertit, juxta s. Augu­ stinum justos per mille annos fruituros cum Christo spiritualibus deliciis in terris; ita tamen, ut beatifica visione numquam illi caruerint, vel cariluri sint. In hac biblio­ theca Collegii Romani asservatur epistola Muratorii ad eumdem Cadonici data, in qua ejus opus summopere commendat ac felici­ tatem in mente s. Augustini exponenda. Cf. tamen quae adversus Cadonici scripsit P. Mamachius Ord. Praed. in op. De animahus justorum in sinu Abrahae, ante Chri­ sti mortem, duobus vol. in 4. Romae 1766. 40) Singularia certe videntur, quae scri­ psit, Serm. III. De Sanctis, n. 1. ubi ait: Advertistis . . . 1res esse sanctarum status animarum: primum videlicet in corpore corruptibili, secandum sine corpore, tertium in corpore jam glorificato; primum in mi­ litia, secundum in requie, tertium in beatitudine consummata; primum denique in tabernaculis, secundum in atriis, tertium in domo Dei etc." Et Serin. IV. n. 1 : ..Interim sub Christi humanitate feliciter sancti quiescunt . . . donec veniat tempus, quando jam non sub altari collocentur, sed exaltentur super altare. . . . Quonam igitur modo super altare dixerim exaltandos eos, qui nunc sub altari quiescunt? Visione uti­ que ct contemplatione, non praelatione. Ostendit enim nobis Filius (ut pollicitus est) semetipsum non in forma sfervi, sed in forma Dei. Ostendet etiam nobis Pa­ trem el Spiritum Sanctum, sine qua nimi­ rum visione nihil sufficeret nobis." Quae tamen commode videntur exponi posse per ea, quae ex eodem sancto attulimus de triplici modo Deum videndi. 4I) Conf. Murator, cap. 19. pag. 202 et seqq. D·'-! 232 H pro patriarchis, prophetis, apostolis, martyribus etc. Instar omnium sit liturgia svriaca, in qua de sanetis sic legitur: Deus praesta cis requiem bonamque memoriam, ei potissimum sanctissimae Deiparae Mariae. Similia occur­ runt in liturgiis aethiopica, Jacobi, Marci, Basilii, Gregor!i nazianzeni, Chry­ sostom!. Epiphanii, utriusque Cyrilli, nec non in Sacramcntario Gelasii et Gregorii M. atque in missali mozarabico. Hujus autem consuetudinis vestigia adhuc supersunt in Secreta s. Leonis Papae, in qua Deum precamur, ut d illum beata retributio comitetur, et nobis gratiae tuae dona conciliet. 2- Acce­ dunt denique orationes et responsoria pro defunctis, quae palam ostendunt, nondum de animatus latam esse sententiam, ut cum dicitur: Libera eam de morte aeterna etc. aut: -Ve' absorbeat eas tartarus, aliaque ejusmodi. Ergo. 667. .Resp. ad 1. D. Diverso sensu ac diverso fine, C. eadem ratiune eodemque fine, iV. Nempe, etsi consueverit ecclesia pro omnibus preces fun­ dere, quod et nunc etiam in canone pro omnibus facere pergit illis verbis: Ipsis Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur; accommodam tamen distributionem pro diverso de­ functorum statu atque ad diversos fines easdem preces fundit. Animabus scilicet in purgatorio degentibus requiem apprecatur; sanctis in coelo regnan­ tibus gloriam accidentalem ejusque augmentum, vel etiam corporis resurrectionem, tum etiam ut nos potius ipsorum precibus commendemus, ipsorum gratnlemur triumphis 42 etc. Quod optime significavit s. Augustinus, dum in Enchiridio, cap. CX. inquit : Cum sacrificia sive altaris sive quarumcum­ que eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, etsi nulla sint adjumenta mortuorum, qualescumque vivorum consola­ tiones sunt; et Serm. CLLX. n. 1: Injuria est, inquit, pro martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari 43 : quod intelligendum est, ut ex dictis patet, de gloria essentiali. Atque sic reipsa accipiendas esse ejusmodi preces, necessario exposcit ipsa ejusdem ecclesiae consuetudo orandi sanctos in coelis regnantes, ut pro nobis intercedant, quod item in iisdem liturgiis repetitur. °) Cf. Tournely, 7)e Deo, quaest. 14. in solut. ditT. ex liturgiis et precibus eccle­ siae. Circa Secretam s. Leonis 31. cf. Aug. Rocca Ord. s. Aug. in Scholiis ad lib. sa crament orum s. Gregorii M. Romae 1597. ad pag. 128. Addenda praeterea est ani­ madversio eorum, qui observant, ecclesiam certam non fuisse, utrum sancti illi, quo­ rum mentio fiebat, jam pervenerint ad beatitudinem, an vero nonnullas adhuc levio­ res maculas eluendas habuerint, sine qui- bus vita baec mortalis non transigitur. Hinc pro ipsis ecclesia orare consuevit post ipso­ rum obitum. Cf. card. Bona loc. mox ci­ tando. n) Ibid, vero ecclesiae mentem uberius explicat dicens: nldeoque habet ecclesia­ stica disciplina, quod fideles noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur; pro celeris au­ tem commemoratis defunctis oralur," 233 668. Ad 2. D- Quatenus ecclesia in orationibus ant responsoriis pro defunctis rem praeteritam vehit praesentem spectare soleat, C. quatenus pro­ fiteatur incertum adhuc esso ipsorum judicium atque sententiam, N. Haec autem ratio agendi ecclesiae patet in solemnitatibus, quas per annum celebrare consuevit. Etsi enim agatur de ro jamdudum praeterita, eam tamen tam­ quam praesentem aut etiam futuram spectare consuevit, e. gr. tempore Ad­ ventus illa frequenter ingeminat: Rorate coeli desuper, et nubes pluant ju­ stum etc., et sic do ceteris; atque hac ratione filios suos admonet atque hor­ tatur, devotionem in iis excitat, laetitiam etiam aut moerorem pro eorum diversitate, quae ipsa frequentat. 44 669. IV. Obj. Gloriae dilationem ratio ipsa suadet: 1. Sancti enim veteris Testamenti non statim ad beatitudinem admissi sunt; ergo nec sancti novi Testamenti admitti stafim ad eam debent; 2. Christus ipse cum anima sua ad inferos descendit, neque ad coelum ascendit nisi post resurrectionem. 3. Praeterea corpus animae socium fuit in meritis; ergo et in retributione comes esse debet; 4. praesertim cum anima sine corpore semper misera esse debeat, utpote quae perpetuo corporis desiderio torqueatur. Ergo. 670. Resp. I. Cum agitur de dogmate fidei, non ratione aut congruen­ tiis disceptari debet, sed monumentis, inquirendumque utrum Scripturae, tra­ ditio, ecclesia hoc dogma tradiderint nec ne; cum id constat, conjecturae nostrae per se concidunt. Singillatim nunc respondemus, ut ad propositas difficultates faciamus satis. 671. Resp. II. Neg. antec. Ad 1. Neg. conseg. et paritatem; neque enim eadem ratio temporis valet pro sanctis veteris Testamenti ac pro sanctis novi Testamenti. Quemadmodum autem fuit Christus primogenitus mortuo­ rum, sic prior in coelum ingredi debuit, antequam alius quisquam sanctorum illuc admitteretur. 672. Ad 2. Neg. rursum conseg. et paritatem; nam praeterquam quod anima Christi beatifica Dei visione fruebatur, ideo ad inferos descendit, ut Sanctorum animas indidem educeret ac secUm in coelum eveheret; quae ratio in sanctis locum non habet, neque in omnibus Christo sancti assimilari de­ bent, alioquin et ipsi deberent die tertia post mortem resurgere etc. 673. Ad 3. D. A. Ita tamen ut causa meritorum anima sit, C. secus, N. Anima enim ad opera bona perficienda corpore utitur tamquam instrumento; deinde neg. conseg. et parit. quia anima a corpore disjuncta gloriae capax est. 674. Ad 4. Esto quod anima tali desiderio quodammodo teneatur, non inde tamen sequitur ipsam miseram effici, tum quia essentia beatitudinis in 41) Card. Bona, Rerum liturgie, lib. II. cap. 14; Bened. XIV. De saerif- Missae, lib. II. cap. 9; Lebrun, Explication de la Messe, tom. III. diss. 10. art. 18. Re­ marques, pag. 300 et seqq. Paris 1741. 234 H anima consistit; quae vero ad corpus dimanat, non est nisi accidentalis; tum quia Deus huic desiderio non sine fenore supplere potest. 675. V. Obj. Joannes XXII. sententiae de dilatione visionis beatificae adstipnlatus est; ter enim ex suggestu in ecclesia avenionensi eam propugnavit. Hinc suae opinionis fautores summa benevolentia excipiebat; contra vero eidem refragantes insectabatur, prout contigit Durando meldensi episcopo, qui vix pontificis judicium effugit, regia auctoritate ac patrocinio fretus, et Thomae Valesio Ord. Praed., qui in carcerem conjectus est. In eum finem, ut quot posset, in suam sententiam perduceret. Lutetiam Parisiorum Gerardum Eudum generalem ministrum Minoritarum misit, una cum Arnaldo de s. Michaele, prout referunt card. De Alliaco, Gerson, Ochamus, aliique. Quare Philippus Galbarum rex ignem eidem Joanni comminatus est, nisi a senten­ tia resipuisset. Ergo. 676. Resp. Neg. antec. Ut autem Joannis XXII. factum rectius cogno­ scatur, haec ordinatim sunt diligenter animadvertenda: 677. I. Exorta est ejus tempore controversia inter quosdam Minorita­ rum et Praedicatorum Ordinis alumnos, an beati in coelum statim post mor­ tem recepti, praeter Christi humanitatem fruerentur visione ipsa Dei beati­ fica. 45 Joannes controversiam hanc dirimere aggressus, ut ea, qua par erat in re tanti momenti et tunc temporis satis implexa quaestione, procederet maturitate, quae utrique contendentium parti favere videbantur, tum ex Scri­ ptura tum ex patribus argumenta summa diligentia collegit. Haec discu­ tienda dedit cardinalibus omnibus, praesulibus atque doctoribus, quos ana­ thematis religione adstrinxit, ut diligentissime ea pervestigarent^ nobisque, quid eis videatur, exponant, ut ipse loquitur. 46 678. Π. Cum accepisset ob ejusmodi collectionem, in qua argumenta pro utraque parte prostabant, calumniam sibi impactam esse a malevolis, quasi neganti sententiae favisset, adseitis eodem anno cardinalibus per pu­ blicos tabelliones protestatus est, se numquam gessisse in animo decidere vel credere, quod esset quovis modo Scripturae sacrae obvium vel contrarium fidei orthodoxae, voluitque ut haec protestatio in orbe universo Christiano publi­ caretur. 47 Litteris praeterea ad regem Philippum datis calumniam eamdem illic disseminatam a se propulsavit praesertim quoad duos illos, qui missi Lutetiam perhibebantur ad eam doctrinam propagandam. 48 239 fidelium suffragiis, potissimum vero accqptabili altaris sacrificio juvari. 8apienterquo ibidem praecipit sancta synodus (piscopis, ut sanam de purgatorio do­ ctrinam a sanctis patribus et sacris conciliis traditam, a Christi fidelibus credi, teneri, doceri et ubique praedicari diligenter studeant. Apud rudem vero plebem difficiliores et subtiliores quaestiones, quaeque ad aedificationem non faciunt, et ex quibus plerumque nulla sit pietatis accessio, a popularibus concionibus secludantur. Incerta item, vel quae specie falsi laborant, evulgari ac tractari non permittant. Ea vero, quae ad curiositatem quamdam ac superstitionem spectant, vel turpe lucrum sapiunt, tamquam scandala et fidelium offendicula prohibeant. Cum vero fundamentum erroris protestandum in eo fuerit, quod contenderent, non posse dimitti culpam, quin tota simul remittatur et poena, hinc eadem tridentina synodus sess. VL can. XXX. definit: Si quis post acceptam justifica­ tionis gratiam cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remitti et reatum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae temporalis exsolvendas, vel in hoc saeculo, vel in futuro in purgatorio, antequam ad regna coelorum aditus patere possit; anathema sit. 690. Vere igitur ecclesiae doctrinam de purgatorio ex sacris litteris in primis haustam fuisse, quoad vetus Testamentum, monumentum inelucta­ bile habetur IL Machab. XII. 43. ubi fortissimi Judae religiosa pietas com­ mendatur, qui, facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resur­ rectione cogitans (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, super­ fluum et vanum videretur orare pro mortuis), et quia considerabat, quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et^saliibris esJ,_£Qgitatio pro. defuiictis^exorarp^ ut^-a peccatis sol­ vantur. Quae peremptorii testimonii verba perspicua sunt adeo, ut nulla indigeant explanatione. Neque aliam viam ejus vim evadendi protestantes invenerunt, quam negando hujus libri canonicitatem 1, perperam tamen, ut suo loco ostendunt sacrarum litterarum professores. Idem patet quoad novum Testamentum ex iis, quae Matth. XII. 32. Christus protulit : Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur à; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Quibus verbis non obscure Christus alludit ad receptam apud judaeos persuasionem, nonnulla peccata etiam in futuro sae­ culo remitti, ut indicant ea, quae protulimus ex lib. II. Macbabaeorum : Ut a peccatis solvantur. Nam de quibusdam veraciter non diceretur, ut inquit s. Augustinus, quod non eis remittatur, neque in hoc saeculo, neque in futuro, nisi essent (quidam peccatores), quibus, etsi non in isto, tamen remit­ tetur in futuro."1 Et s. Bernardus: Si non credunt, ait, ignem purgato*) Cf. Nat. Alex. Hist, eccles. diss. 45. in saec. IV. 2) De civ> Dei, lib. XXI. cap. 24. n. 2. ♦ ΛΙι,:. - - --- < 240 rium restare post mortem . . . quaerant ab eo} qui dixit, quoddam peccatum esu, quod neque in hoc saeculo neque in futuro remitteretur, cur hoc dixerit, si nidla manet in futuro remissio purgatiore peccati? 3 Quae omnia huc demum recidunt: Ex allata Christi sententia, aliqua peccata sunt, quae saltem quoad poenam remitti in futuro saeculo possunt; sed qui cum talibus peccatis ex hac vita decedunt, in regno coelorum osse non possunt, in quod nihil coinquinatum intrabit, neque in inferno, in quo nulla datur peccatorum remissio, nec spes ulla evadendi; status igitur medius debet aliquis esse temporariae poenae vel expiationis, in quo ad eluenda ejusmodi peccata detineantur. 691. Ex antiqua pariter traditione ecclesiam catholicam suam de purgatorio accepisse doctrinam, I. testes sunt vetustissimi patres. Tertul­ lianus lib. De corona militis, cap. Ill: Oblationes pro defunctis, inquit, mi­ nue die facimus. Harum et aliarum ejusmodi disciplinarum, subdit cap. IV. si legem expostules Scripturarum, nullam invenies (quae videlicet annuas istas oblationes praecipiat): traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, d fides observatrix. Similia habet in lib. De monogamia, et alibi. 4 S. Cyprianus, Epist. LXVI. ad clerum et plebem f'urnitanam data, prohibuit, ne pro Victoris anima oblatio fiat, aut deprecatio aliqua nomine ejus in ecclesia frequentetur, quod contra canones Geminium Faustinum pres­ byterum ausus fuisset bonorum suorum tutorem constituere. Episcopi, subdit, antecessores nostri, religiose considerantes et salubriter providentes, censuerunt, ne quis frater excedens, ad tutelam tel curam clericum nominaret: ac, si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione ejus celebra­ retur. Certum igitur est, in ecclesia africana a saec. II. et III. consuetu­ dinem inolevisse sacrificium offerendi pro defunctis; praesertim, quod patres isti de ea loquuntur tamquam de re a majoribus ac traditione recepta. 5 Sed eadem consuetudo viguit in ecclesia orientali. S. Cyrillus Catech. V. Mystag. n. 9. scribit: Deinde pro omnibus generatim oramus, qui inter nos vita functi sunt, maximum hoc credentes adjumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram jacet victima.6 Eusebius, De vita Constantini, lib. IV. cap. LXXI. refert, sacrificium oblatum esse pro ipsius imperatoris anima in martyrio apostolorum. Omitto 3) Senn. LXVL in Cant. n. 11. <) De Monog. cap. 10. circa finem, tum in lib. De exhort, vastitat, cap. 11. s) Revocandum hic in mentem est, quod alias adnotavimus, ecclesiam africanam ab ecclesia romana fidem seu evangelium accepisse, ideoque et articulum de purgatorio, deque suffragiis pro defunctis, ac proinde, quod consequens est, eamdem obtinuisse fidem in ecclesia romana saec. L et II. *) Etra .. . πάντων άπλώί των lv ήμίν προκιχοιμϊνων μιγίΟτην δνηΰιν πιίτιύοντμ ?5toSat ταΐ; ψυγατίί, υπ»ρ ών ή δίηαμ άνα· φιριται, τής άγιας καί φρικωδι^τάτης προκκμένηί 3υ$ίας. Vid. pag. 328. ορρ. edit. Touttée, Paris. 1720. * 241 Arnobium, utrumque Gregoriuni, nazianzenum et nyssenum, Chrysostomum, Basilium, aliosque non paucos, quos recenset Natalie Alexander. 7 Frustra siquidem eorum testimonia proferremus; Calvinus enim fatetur, patres omnes per annos mille trecentos tradidisse, ut pro defunctis orationes fierent; quam­ vis tamen incredibili ausu asserat, omnes in errorem abreptos fuisse. In eo dicto, scribit Instit. lib. III. cap. 10, aliquid humani passos esse; ideoque ad imitationem trahendum non esse contendo, quod fecerunt. Idem fatetur Dallaeus; hoc ipsum confirmat Forbesius, qui diserte praeterea ostendit, in In­ structionibus historicis, omnium patrum auctoritate niti orationes pro defunctis; attamen ct ipse concludit: Non est tutum veteres imitari. Sic etiam fatetur Petrus Vermilius, cognomento martyr, in Epist. I. ad Corinth, cap. III. eccle­ siam semper orasse pro mortuis. 8 692. Π. Praeter patres testes sunt concilia antiquissima. In concilio enim carthag. III. anno 397. celebrato cavetur, ut sacramenta ditaris non­ nisi a jejunis hominibus celebrentur . . . nam, si aliquorum pomeridiano tempore defunctorum .... commendatio facienda sit, solis orationibus fiat. 9 Concil. bracarense I. cap. 16. pro illis orare vetat, qui mortem sibi consciscunt10; et cap. 21. inter clericos dividere jubet oblationes factas, ut oraretur pro defunctis. 11 Eorumdem suffragiorum meminerunt concilia cabillon ense, wormatiense etc. 12 693. III. Testes sunt liturgiae antiquissimae, non solum eccle­ siae catholicae, cujusmodi sunt tum illa, quae s. Jacobo tribuitur, quaeque in usu fuit in plerisque orientalibus ecclesiis, quaeque citatur a concilio trullano, et exponitur a s. Cyrillo hierosolym., tum liturgiae a ss. Matthaeo, Marco, Petro etc. nuncupatae, item liturgiae, quae sub nomine s. Basilii, s. Joann. Chrysostomi, Gregorii et Cyrilli vulgatae sunt, syriaca, mozarabica sive hispanica etc. ut alias ecclesiae occidentalis liturgias silentio praeteream. Huc insuper accedunt liturgiae complurium sectarum, quae a primis ipsis ecclesiae saeculis separatae sunt ab ecclesia, in quarum numero sunt litur­ giae jacobitarum, cophtorum, armenorum, aethiopum, syrorum, nestorianorum, tum malabaricorum ac Chaldaeorum. Ex his malabarici missam praeterea peculiarem habent pro defunctis, quae prostat apud Le Brun 13, qui animad­ vertit, liturgias omnes editas ante sexdecim saecula, nulla omnino excepta, memorias et preces habere pro animabus defunctorum, omnesque orientales ’) Hist. Eccles, cit. diss. 45. in saec. IV. e) Ex his pariter constat, illudere no­ bis velle protestantes, dum fingunt se con­ troversias fidei revocare ad tria aut qua­ tuor priora ecclesiae saecula. Cf. Nat. Alex, diss. cit. }) In Act. Cone. Hard. tom. I. col. 964. w) Ibid. tom. III. col. 351. Perrone, Praelectiones theolog. V. “) Ibid. col. 352. ”) Ibidem. ,J) Explication de la Ifesse etc. diss. 10. pag. 300. tom. III. Paris 1741. Vid. etiam card. Bona, turn De rebus liturg. lib. II. cap. 1. §.7, turn De offic. Defunct. §. 2 et 3. 16 "W 242 Μ Π -Υ ecclesias unanimiter credere, sic ordinatum fuisse ab apostolis, juxta id etiam quod legitur in Constitutionibus apostolicis, editis sub finem saeculi II. 14 694. IV. Testes sunt vetustiora ipsa epitaphiaseu sepulcrales inscriptiones, in quibus vel pacem et requiem defunctis superstites adprecantur, vel a defunctis ipsis bona expostulantur ; hasce illustravit Gener ,s, et rursum cl. Morcelli. ’6 695- V. Testes demum sunt non pauci ex protest antibus ipsis. Etenim Calvino, Dallaeo, Petro martyri, quos superius commemoravimus, ad­ dendus est Binghamus, qui ejusmodi consuetudinem ab ipsa primitiva cedesia receptam esse fatetur, orandi scilicet pro defunctis ac pro iis litandi. 17 Plures modo protestantes, tum ex Anglia tum ex Germania, consentiunt in admittendo statu expiationis post mortem. Ex anglis quidem potissimum recensentur Montagu et Gunning apud Starckium ‘8, qui sese admittere pro­ fitentur statum qpurationis, Sclieldon insuper, Blanscford, Barow apud Tabaraud 19 qui suffragia ac preces pro defunctis non respunt. Inter germanos autem Dr. Molanus apud Bossuetum 20 fatetur, lutheranorum partem non solum approbare, verum etiam frequentare preces pro defunctis. 21 Nominatim vero Leibnitzius, in Systemate theologico, et statum expiationis propugnat et preces in suffragium defunctorum 22; eamdem profitetur doctrinam Dr. Less, H) Apnd Colelerïum, SW. Patrum, qui temporibus apost floruerunt... opera etc. Const. Apost. lib. VIII. cap. 41 et 42. pag. 419; vol. I; cf. ibid. not. 25; vid. etiam card. Thomasius tom. V. pag. 226. col. 1 et seqq. ,s) Theolog. doqmatico-seholast. Rom. 1773. tract. 3. part. II. lib. III. §.2. class. 8. tom. IV. pag. 430 et seqq. 15) De stilo insrripl. latin. Romae 1780. lib. IL cap. 3. De Epitaphiis, qui non solum plures profert veteres inscriptiones, in quibus Christiani, qui eas collocarunt, pacem ct expiationem peccatorum defunctis precantur, sed adnotat dictionem illam: fn pace, vel: In pace esse faciat Deus, to­ tam esse Christianam, ita ut viri eruditissimi non aliud quaerant testimonium, ut vetus epitaphium inscriptionibus Christianis adnumerent. Vid. §. 4. In nostro (Soc. Jesu) musaeo kircheriano prostat inscriptio vetu­ stissima, in qua veterum fides de purga­ torio his verbis exprimitur: Kalimare. Deus. Refrigeret. Spiritum. Tuum. Una. Cum. Sororis. Tuae. Hilare. *’) Lib. XV. cap. 3. §· 16. tom. VL pag. 330 et seqq. edit. Halae, ubi dicit: • Fuisse autem universalem ecclesiae praxin pro omnibus, nemine excepto, orare, ex concordi omnium scriptorum ecclesiastico­ rum testimonio liquet.·* Agit autem de pre­ cibus defunctorum. ’·) Entretiens philosophiques, ou le Banquet de Théodule, par Al le baron De Starck, ministre protestant, trad, de I'allemand sur la 5. édit. pag. 335. Pa­ ris 1818. *’) Tabaraud a. a. o. pag. 358, 400 et seq. ibid. 50} Projet de reunion, dans les oeuvres posthumes de Bossuet, tom. L pag. 90. 51 ) Fatetur ipsemet Wegscheider §. 192. not. /’, lutheranam ecclesiam haud prorsus improbasse preces pro defunctis. Sane in Apol. coni', augustan. art. 12. dicitur: Quam (orationem pro defunctis) nos non prohi­ bemus, Vid. Libri symbolic*. Protest, edit. Augusti, pag. 74 et seq. Sî) Exposition de la doctrine de Leib­ nitz sur la religion, Système théologique, edit. D. Emery, pag. 348 et seq. Paris. 1819. 243 theologus Gottlngac 2Λ, nec non Young, recens scriptor 2>, qui rationes insuper addit ad istiusmodi dogma confirmandum. 696. Nec mirum videri debet, protestantes demum purgatorium seu statum expiationis, quam ct scholam praeparationis vocant25, admisisse, cum pro hoc statu pugnet quodammodo universum genus humanum, sive quodam ipsius naturae instinctu, sive, quod longe probabilius existimo, ex antiqua traditione. In hoc enim conveniunt judaei, tum veteres, ut ex adducto Machabaeorum lib. II. loco palam fit, tum recentiores, qui oratione Kadisch, seu commemoratione animarum ipsis bene precantur. De hoc ritu apud ipsos recepto fidem praeterea facit liber, qui inscribitur Ilazor, pluresque rabbini testantur apud Serarium 26 et Genebrardum. 27 In ipsam hanc doctrinam conveniunt islamitae, qui orationem pro defunctis vocant El~Katme. 28 Con­ veniunt ethnici, tum graeci tum romani. Etenim Clem. alex, refert, stoicos credi­ disse statum expiationis post mortem, quem vocabant έμπύρωσιν. 29 Doctrina pythagoraeorum circa metempsychosin eidem fundamento innititur. Graeci passim vocant mortuos κεκμηκότας et καμόντας, id est, patientes, laborantes etc. Hinc Homerus, Iliad. III. et ex eo Virgilius, Aeneid. lib. VI. v. 441. memo­ rat lugentes campos, ac v. 740 et seqq. pluribus describit eos, qui ......... exercentur poenis, velerumque malorum Supplicia expendunt. 30 Theorie de la religion chrétienne, apud Starckium, loc. cit. M) Théorie de la connaissance des esprits; ibid. Si prolestanti cuilibet purgatorium commemores, excandescit; si vero ab eo­ dem quaeras, utrum admitti possit nec ne status expiationis, epurationis, aut schola praeparationis, expectations etc. id tibi facile tribuit; immo interdum ejusmodi sta­ tum admittendum esse vehementer conten­ dit. Tanta est vis verborum! Praeter cita­ tos auctores plures alii addi possent, qui proferuntur a Koppen in Philosophia chri­ stianismi, vol. II. qui exscribit integros textus Plank ex Verbis pacis, Horst ex Jlysteriosophia, Meyer etc. Quibus prae­ iverant Hollaz, Exam, theol. pag. 1221, et Quenstedi, Theol. did. vol. IV. pag. 377 et seqq. nec non Holst: IVaruin betenwir fur die Verslorbenen? seu Cur oramus pro mortuis? et alii. Verum in eo con­ veniunt omnes, quod dicant, nimis violen­ tum esse slatim in coelum admittere eos omnes, quos anteactae malae vitae tantum poenituil in extrema periodo, vel qui ni­ mium indulserunt hujus vitae sensualitati­ bus, cum nihil coinquinatum illuc ingre­ diatur; item durum nimis esse, istos omnes aeternis cruciatibus addicere. Sane, sublato purgatorio, vel omnis spes peccatoribus in exitu vitae est adimenda, vel debent faci­ norosiores quilibet slatim collocari cum ss. Aloysio e. gr. atque Theresia, a quo ipsa conscientia refugit. Quantumvis enim homo sibi adblandiatur, vox conscientiae aliius clamat, praeserlim in mortis arliculo. 2S) In Harmonia Machabaeorum, lib. II. cap. 12. pag. 692 et seqq. 27) Apud eumdem, ibid. Cf. Maraccius Congr. Matr. Dei in Alcorano arabice ac latine edito, II. vol. fol. Patavii 1698. Postellus, De concordia orbis, lib. XXL cap. 9. scribit: Orat judaeus pro defunctis, comedit cum pau­ peribus musulmanus. Cf. Marac. tom. I. prodrom. part. III. ad refut. Alcorani, pag.81. edit. cit. tum quae ibid, ex Alcor. pag. 90, 91, referi de examine sepulcri. ”) Strom, lib. V. pag. 549. 30) Cf. La Cerda S. J. in comm. in haec loca Virgilii, et observ. Bcathie in op. On 16* ■ F· ΛΚ* 244 Claudianus similiter, Γη Ruffinum lib. Π. v. 491: Quos ubi per varios annos, per mille llguras Egit Lethaeo purgatos flumine etc. Plato ipse, tum alibi tum in dialog. De anima. docet animas in luto et tenebris detineri, quamdiu penitus purgatae sint. 31* Sic etiam persae. Zoroaster enim apud Eusebium, Praep. evang. ; loquitur de transmigratione animarum per duodecim zodiaci signa, priusquam emaculatae perveniant ad coelestem beatitudinem. Sic indi admittunt suffragia mortuorum per preces, sacrificia etc. ut patet ex itinerum descriptione Hafner. 33 697. Cum igitur unanimi consensu, ac veluti inita conspiratione, in purgatorio admittendo conveniant Scripturae, patres, concilia, liturgiae, sectae omnes, omnesque populi Christiani, judaei, islamitae, pagani, nec ab ipso dis­ sentiant doctiores ipsi protestantes, cujuscumque demum communionis sint, nescio omnino, quare adhuc in dubium revocari possit ejusmodi dogma, in quod vel ipsa nos quodammodo natura impellit, qua ducimur ad veniam paceroque parentibus et amicis implorandam. Hunc statum ipsa rerum analogia exposcere videtur; a legibus enim civilibus non omnes culpae capitali poena plectuntur. Ejusmodi praeterea fides incredibili solatio est homini in extrema vitae periodo constituto, qui, etsi gravibus se antea sceleribus commaculaverit, veniae tamen obtinendae dulci spe alitur, neque in desperationem agitur, dum sibi in hac vita poeni­ tentiae satisfactoriae nullum amplius locum esse persentit. Vel enim hoc ipsi solamen dandum est, quod scilicet expiatoriis poenis in altera vita possit noxas suas eluere, vel omnis salutis ac conversionis spes ipsi est adimenda. Conscientia siquidem hominis, praesertim in aditu mortis, ita torquet et angit, ut nemo unquam possit sibi ita vim inferre, ut sibimet persuadeat, se post tot admissa scelera in coelum post paullulum admissum iri, perinde ac si in­ nocentem omnino sanctissimamque duxisset vitam. 34 < Truth., part. III. chap. 2. in 8. pag. 221 et seqq. Sic Homerus, Iliad, lib. Ill- v. 278: fl ;i Hal ποταμοί, r.al γαΐα, καί oï ύπίνιρ^ι καμόντας Ανθρώπους ηνυσΒοχ. Et flumina et tellus et qui sub terra mortuos Homines punitis. Λ Cf. Diet. Ernesti, ad vocem κάαΐ'ω, laboro, nec non Eustachii, Comment. in hunc loc. Homeri De persuasione Roman. Cf. Job. Kirchmanni Lubeccns. De funeribus Roman, lib. IV. * 3I) Cf. apud Easeb. De praep. erang. lib. XL cap. 37 cl seq. ”) Apud Starck, loc. cil. 33) Voyages de Hafner, II. part. png. 29. dans la bibliothèque de Sprengel. part. XXXIX. Cf. baro De Starck, op. cit. 3<) Conf. Pierre de Joux, Lettres sur C Italie. tom. II. leti. 41; comes De Mai­ stre, Soirées; etc. huitième entretien cum notis appositis; qui piares congerunt ani­ madversiones, ut evincant, quam pium sit hoc dogma et naturae humanae sensibus consentaneum. 245 DIFFICULTATES. 698. I. Obj. Secundus Machabaeorum liber apocryphus est; aliena prae­ terea manus in illuni intulit eam sententiam: Sancta ergo etc. Verum, utro­ que etiam dato, nihil inde pro catholico dogmate extundi potest: 1. quia hic auctor illud commendat, quod prout vituperandum ipsi catholici rejiciunt, cujusmodi est Raziae facinus, qui sese interemit; 2. quia in prolato testi­ monio sermo est de hominibus lethali culpa adstrictis, qui nempe contra legis vetitum surrepta idolorum donaria intra vestes celarant; 3. quia ex eo se­ queretur, animas interire cum corporibus, una cum iisdem corporibus ad novam postea vitam revocandas: Vm enim, inquit hic auctor, eos, qui ceci­ derant, resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mor­ tuis; 4. quia agitur de facto singulari, nempe Judae, quod in exemplum trahi non potest, praesertim cum nulla pro mortuis in lege sacrificia· statuta seu praescripta sint; 5. quia non ad eos levandos a purgatorii poenis, de quibus nec ibi nec alibi mentio est, sacrificium offerri voluit, sed potius ad ostendendum affectum suum erga ipsos, et ad avertendam Dei vindictam a reliqua exercitus parte. Ergo. 699· Resp. Neg. A. Nos vero hic utrumque tamquam certum habemus ex sacrarum litterarum professoris lectionibus, ad quem provincia vindicandi audientiam ss. librorum spectat. Illud addimus, hunc librum a recentioribus protestantibus in censum sacrorum librorum passim admitti; tum etiam in illorum hypothesi, qui eum rejiciunt, non minus validum inde erui argumen­ tum tamquam ex libro historico ac fere coaevo, qui nobis eam testatur cre­ dendi rationem, quae apud judaeos eo tempore obtinebat. Pluris certe nobis valet hujus libri auctoritas, quam auctoritas Flavii Josephi, Gorionidis aut Philonis, ad fidem de iis faciendam, quae ipsorum aetate contingebant. Genuinam praeterea esse sententiam illam, quae ab adversariis textui assuta traducitur, aperte evincunt graeca omnia et latina exemplaria, sive edita, sive manuscripta, in quibus numquam non reperitur 35, et apprime ingenio congruit scriptoris, qui passim solet ejusmodi considerationes interserere. 700. Ad 1. Neg. Quod si auctor commendat factum Raziae se inter­ ficientis, eum quidem laudat quod fortiter fecerit, non autem quod pie, ut adnotat s. Augustinus, qui hac de causa secundum hunc Machabaeorum librum dicit sobrie esse legendum. 36 701. Ad 2. Resp. I. Trans. Nec enim omnes consentiunt, eos milites in surripiendis illis idolorum donariis graviter deliquisse; quoniam non ido“) Conf. Nic. Serarius S. J. op. cit.; Nat. Alex. Historia ecclesiastica V. T. aetat. sexta, dissert. 7. art. 8; Calmet, Prae- falio in duos libros Machabaeorum etc. 3β) Contra Gaudentium Donat, lib. 1. n. 38. 246 lolatriae causa, sed aviditate potius immoderata arrepti, donaria illa sibi vin­ dicaverant Sed dato etiam, reap. II. ipsos potuisse ante mortem ejusmodi peccati poenitere; sermo enim illic est de iis, qui cum pietate dormitionem acceperant. 702. Ad 3. Neg. Ibi enim sacer scriptor pro judaeorum more utramque quaestionem, de animae scilicet immortalitate ac de corporum resurrectione, conjungit, prout et Christus ipse, sadducaeos perstringens, Matth. XXII. 31. conjunxit: Non legistis, inquit, quod dictum est a Deo dicente vobis, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium ; et Apostolus, I. Cor. XV. 32: Quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. 37 703. Ad 4- Neg. Non solum enim Judae factum ab omnibus commen­ datum est, sed insuper, ut ibidem legitur, omnes ad preces conversi, rogave­ runt, ut id, quod factum erat delictum, oblivioni traderetur; omnesque propterea pecuniam ad sacrificia pro defunctis offerenda suppeditarunt; univer­ salis igitur erat praxis judaeorum orandi pro mortuis, quod et Grotius fate­ tur in Adnotat. ad Cassandri consultationem, ad art. 20. et alibi. Atque hinc responsio patet ad illud, quod addebatur de sacrificiis pro mortuis, quae nul­ libi in lege praescripta leguntur. Comprehendebantur enim sub lege generali de sacrificiis pro peccatis totius populi, quaeque offerri poterant tam pro praesentibus quam pro absentibus, tam pro vivis quam pro defunctis, juxta in­ terpretationem et consuetudinem synagogae; quo refertur et illud Eccli. VII. 37: Mortuo non prohibeas gratiam, per eleemosynam scilicet, preces et sacrificia.38 704. Ad 5. Neg. Etsi enim aperta mentio non fiat de purgatorio, aequivalentibus tamen verbis idem dicitur. Si Judas enim sacrificium offerri vo­ luit pro defunctis, profecto non id voluit pro iis, qui nullas poenas saltem temporarias solvendas haberent, neque pro iis, qui poenis aeternis essent addicti, ut res ipsa clamat; ergo pro iis, quos credebat in purgatorium detrusos. Ultima animadversio locum habere nequit, quum directe pugnet cum iis, quae ibidem referuntur. 705. Inst. Saltem nihil evincitur ex allatis Christi verbis: Non remit­ tetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro: 1. enim ejusmodi dictio popu­ laris est, cujus eadem est virtus, ac si diceretur: ejusmodi peccatum num­ quam fore remittendum, quod ex locis parallelis expresse eruitur; nam Mare. IU. 29. dicitur in aeternum, et Luc. XII. 10. non remittetur. 39 2. Ne­ que ex eo, quod Christus negarit tale peccatum in futuro saeculo remittendum, sequitur quaedam alia peccata fore remittenda juxta dialecticae regulas, quae ST) Cf. Bellarm. De purgat lib. I. cap. 3. n. 16 et seqq. Calmet, in hunc loc. 38) Cf. Joseph Du Voisin, in Prooemio ad Pugionem fidei Raym. Martini: Bar- tolocci, Jiiblioth. rabhinica. part. II. diss. 3: card. Gotti, De vera Christi ecclesia. toni. II. art. 10. $. 11; Serarius, loc. cit. Elf ζόν αιώνα . . . οΰκ άφε^ήΰίται. 1 247 docent, ex negatione affirmationem minime descendere. 3. Loquitnr ergo Christus de remissione culpae, quae nonnisi in hac vita haberi potest, nec proinde ad remissionem poenae transferri debet; 4. ex hoc enim sequeretur leviora peccata remitti in hoc saeculo, graviora autem in futuro, quod cum catholicorum principiis pugnat. Ergo. 706. Resp. N. Λ. Ad 1. N. Dato enim, juxta parallelismnm evangeliorum, phrasim a Christo adhibitam idem valere ac numquam ejusmodi pec­ catum dimissum iri; cum tamen numquam sive aeternum duas partes com­ plectatur, hoc nempe saeculum et futurum, quod Marcus et Lucas universe dixerunt, Matthaeus distributive exposuit; quod non fecisset, nisi ad utram­ que partem, ad praesens scilicet saeculum et ad futurum, peccatorum remis­ sio pertineret. Quae animadversio robur sumit ex eo quod diximus, Chri­ stum per ea verba allusisse ad receptam apud judaeos persuasionem de pec­ catorum remissione obtinenda, non solum in hac vita, sed etiam in futura.40 707. Ad 2. Responsio patet ex modo dictis. Hic enim Christus non instituit disputationem, quae exigi ad strictas dialecticae regulas debeat, sed vulgari loquendi modo utitur. In familiari autem sermone ridiculum se prae­ beret, qui diceret, currum navimque mihi non extruam, neque in hac neque in altera vita, cum in altera vita neque currus neque naves extrui possint; sic porro locutus esset Christus, si nulla in futuro saeculo daretur peccato­ rum remissio. Praesertim quod illis verbis Christus alludat ad receptam fidem de peccatorum in altera vita remissione. 708. Ad 3. N. Sed loquitur de peccato, quatenus complectitur et cul­ pam et poenam, quod insinuant ejusdem Christi verba apud Marcum loc. cit. ubi de ejusmodi blasphemo dicitur: Reus erit aeterni delicti, id est, poenae aeternae, quae nempe subsequitur peccatum. Quod tuentur vel ipsi recentiores exegetae protestantes Grotius, Griesbachins, Kuinoel 41 ; ita ut sensus sit: Non remittetur ei in hoc saeculo quoad culpam, ideoque obnoxius erit in futuro saeculo aeternis suppliciis, per oppositionem ad alia minus gravia peccata, quae remittuntur quoad culpam in praesenti saeculo, et quoad poe­ nam, tum in hoc tum in futuro. Ex his disjicitur quod demum objiciebatur, inferri scilicet peccata leviora in praesenti vita remitti, graviora autem in altera; ex data enim modo expositione patet, istud minime sequi. VT09. II. Obj. Scripturae medium hunc expiationis statum constanter excludant: ac 1. quidem in iis omnibus locis, in quibus vel duarum dum<#) Cf. Maldon. Comm, in Evang, in cap. XII. 32. s. Matlh. 4I) Sic enim ipse scribit in cap. III. 29. s. Marci: Άμάρτηαα in rersione alexandrina respondet hebraeorum vocabulis ΠΚΰ" et pj), quae non lanium pecca- tum indicunt, nt (fen. 31. 36, pj), E nod. 28. 38, sed etiam peccati poenam, ut ITO legitur Zach. 14. 19, py Psal. 40. (41.) 13, quo posteriori loco LXX Λα·? bent dvopia, de peccati poena etc, 248 /t texat animarum sedium fit mentio, e. gr. Mattii. XXV. 34 et seqq. : Venite benedicti, possidete regnum .... discedite maledicti in ignem aeternum, vol perpetuitatis immutabilis status alterius vitae, ut Eccles. IX. 10: Quodeumque potest facere manus hia, instanter operare: nec opus, nec ratio, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas : et clarius, cap. XI. 3: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem .... ibi erit. 2. Ita duplicem ab obitu statum esse docent, ut illico ad alterutrum animae mittantur. Sic Luc. XVI. 22: Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Ita etiam ibid. XXIII. 43. Christus pio latroni immediatam gloriae consecutionem promisit; et Joann. V. 24. idem Christus credenti in se promittit vitam aeternam : Ft transit a morte ad vitam: iis vero qui in Domino moriuntur, Apoc. XIV. 13: Amodo jam dicit Spiritus, ut. requiescant a laboribus suis, graece : Ex nunc, illico etc. 3. Scripturae medium illum statum excludunt iis omnibus in locis, in quibus snmma meritorum Christi efficacia commendatur, qui una oblatione, ut dicitur Hebr. X. 14. consummavit in sempiternum sanctificatos, ita ut aliis precibus aut suffragiis opus non sit; etenim Sanguis J. C. . . . emundat nos ab omni peccato, ut ait s. Joann. I. Epist. I. 7. Ergo. 710. Resp. A. A. Ad 1. prob. D. Post extremum judicium, C. ante illud, subd. quoad animas penitus purgatas, aut lethali culpa adstrictas, C. quoad alias juxta dicta, _V. Et sic patet responsio ad primum Scripturae textum. 711. Quoad alios textus, in quibus proponitur immutabilitas status, D. Respectu meriti vel demeriti. C. respectu solutionis debiti, si quod remanet, donec ad paradisum quilibet pertingat. X. Ex illis enim objectis textibus so­ lum evincitur, non dari amplius in altera vita locum ad ulteriora merita, nec ad resipiscentiam aut regressum, non autem non dari purgatorium, de quo ibidem non est sermo. ! 712. Ad 2- D. Si nihil obstet, C. si quid adhuc luendum supersit, N. Cum enim nihil coinquinatum in coelum intret, hinc, licet in statu gratiae ex hac vita decedant, tamdiu tamen in purgatorio detinebuntur, quamdiu debitum non solverint usque ad novissimum quadrantem. Et ita explicari debent adducta Scripturarum testimonia de Lazaro, de pio latrone, ac de iis omnibus qui debitis omnibus persolutis ex hac vita migrarunt aut in dies migrant. 713. Ad 3. D. Christus una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, ejusque sanguis emundat nos ab omni peccato, per se, seu quoad valorem pretii, quatenus per modum causae ac remedii universalis oblatus est, C. quoad nos, subdist. si rite nobis applicetur per sacramenta ac bona opera, C. secus, A’ Quo sensu idem apostolus dicebat: Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi (Coloss. I. 24 ); alioquin, si nimis urgerentur illa 249 Scripturarum testimonia, nec infernus daretur. Quoniam vero per pia opera ad vitam aeternam obtinendam necessaria, ut suo loco ostendemus, non eva­ cuatur crux Christi, ita nec per poenas satisfactorias purgatorii. 714. Dices: Deus Ezech. XVIII. 21. ait: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis .... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. 715. Resp. D. Quoad reatum culpae et poenae aeternae, C. quoad reatum poenae temporalis, subdist. interdum, interveniente scilicet caritate aut contritione perfecta, C. semper et in omni casu, N. Alioquin ipsemet Deus non poposcisset poenas a Davide aliisque peccatoribus, quos certe noxarum suarum poenituerat. Et sic alia his similia testimonia exponi debent, quae optime cum doctrina ac toto systemate catholico cohaerent. 716. ΙΠ. Obj. Doctrina patrum est, 1. nullam dari in altera vita pec­ catorum remissionem. Sic inter ceteros s. Joann. Chrysost. Hom. U. de Lazaro, num. 2. ubi negat, posse quempiam, cum hinc decesserit, commissa diluere; et s. Hieronymus, lib. ΙΠ. In cap. V. Epist. ad Galat. ubi affirmat, in altera vita unumquemque portare onus suum, ita ut ibi non detur locus orationibus, quibus quis juvari possit, secus ac fit in hac vita. 2. Docent, nullum ibidem dari poenitentiae locum. Ita inter ceteros s. Cyprianus, Lib. ad Demetrianum; s. Ambrosius, De bono mortis, cap. Π; s. Joann. Chrysostomus passim; s. Augustinus, Epist. XCI. et Tract. XLIX. in Evang. s. Joann, num. 10. ubi ait: Requiem, quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque, cum moritur; tum De peccat, merit, lib. Π. cap. XXXIH. affirmat, peccata hic remissa non obesse post mortem. Quare s. pater ita passim non sine aliqua haesitatione de purgatorio loquitur, ut dubius semper de eo esse videatur; cum enim in Enchiridio, cap. LXVH1. verba apostoli: Ipse autem salvus erit. sic tamen quasi per ignem, de igne tribulationis hujus saeculi exposuisset, addit cap. seq.: Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri, incredibile non est; et utrum ita sit, quaeri potest. Similia habet, De civ. Dei, lib. XXII. cap. XXVI. num. 4. ubi profitetur, se non redarguere eos, qui apostoli verba de igne purgatorii exponunt, quia for­ sitan verum est. Immo De peccat, mer. lib. I. cap. XXVIH. cui consonat Auctor libri Hypognosticon, expresse affirmat, in alia vita non esse ullum idli medium locum. Ergo. 717. Resp. ad 1. D. Doctrina patrum est, nullam dari in altera vita remissionem peccatorum lethalium quoad culpam, C. quoad poenam, et juxta plures theologos venialium et quoad culpam et quoad poenam, N. Et sic explicari debent, quae opponuntur ex s. Joann. Chrysostomo et s. Hieronymo, 250 V · , > ut patet ex contextu ac scopo ipsorum, qui hic est, ut inducant peccatores ad resipiscentiam, et quidem tempestivam. 42 718. Ad 2. D. Nullum dari poenitentiae locum, ita ut ex malo aliquis bonus fiat per conversionem et lethalium culparum remissionem, C. ita ut pro peccatis praeteritis ac prius dimissis satisfacere non possit, N. Atque hac ratione exponendi sunt laudati patres, Cyprianus, Ambrosius et Chrysostomus juxta nuper dicta. 43 719. Prima vero, quae objicitur Augustini sententia, nullam prae se fert difficultatem, quum ipsemet adjecerit conditionem si ea dignus est, qua satis aperte ostendit retardari ejusmodi requiem, si ille, qui ex hac vita decedit, obstrictus debitis sit, quae nondum exsolverit. 44 720- Ad alterum testimonium, quo affirmat, peccata hic remissa non obesse post mortem. D. Si remissa sint et quoad culpam et quoad poenam, C. si quoad culpam tantum, vel A', vel subdist. non obesse post mortem ad obti­ nendam coelestem gloriam vel ocius vel serius, C. nullo modo, A' 45 721. Negamus denique, s. Doctorem cum haesitatione de ipso purga­ torio loqui, cum nemo fortasse ex antiquis s. Augustino apertius de purga­ torio disseruerit, tum alibi tum potissime in integro libro De cura pro mor­ tuis, nec non Confess, lib. IX. cap. XII. num. 32. ubi, loquens de funere matris suae, inter cetera commemorat preces ad Deum fusas, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri; tum subdit cap. seq. num. 37 : Inspira Do­ mine meus, Deus meus, inspira servis tuis fratribus meis ... ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare tuum, Monicae famulae tuae, cum Patricio quon4T) Satis enim est, vel leviter s. Joann. Chrysost. contextum percurrere, ut ejus sensus apertissime appareat. Ait enim ibid, num. 3: »Si quem calumniatus es, si cui factus es inimicus, reconciliare, priusquam veniatur ad judicium. Omnia hic dissolve, ut citra molestiam illud videas tribunal. Donec hic fuerimus, spes habemus praecla­ ras; simul atque vero discesserimus illuc, non est postea nobis situm poenitere, ne­ que commissa diluere etc.1 Tom.I. pag. 730. edit. maur. Id ipsum dicatur de s. Hiero­ nymo, qui loc. cit- exponit duplici sensu vocem onus in Scripturis adhiberi, in bo­ nam nempe ac in malam partem; et con­ cludit sensum apostoli esse, quod ille, qui conturbavit Galatas, portabit pro hoc opere judicium, et consequenter pro suo labore mercedem. Quid hic sit cum purgatorio commune, non video. <’) Satis et hic pariter est eorum con­ textum inspicere, quem solum brevitatis causa praetermittimus, cum agatur de re clarissima. Consulantur in loc. cit. **) Agit hic de diversis animarum re­ ceptaculis, donec perveniant ad futuram re­ surrectionem in qua sola consequentur ani­ mae justae perfectam et adaequatam beatiludinem, et reprobae completam damnatio­ nem: ..Cum facta fuerit resurrectio, inquit, et bonorum gaudium amplius erit, et ma­ lorum tormenta graviora; quando cum cor­ pore torquebuntur." 4S) Disputat adversus pelagianos, qui ex remissione peccati originalis per baptisma arguebant adversus catholicos, nullam am­ plius poenam in ipsorum hypolhcsi fore solvendam, cum tamen contrarium constet. Respondet autem s. Doctor, etiam sublato peccato, remanere poenalilales in hac vito, quae cessabunt in altera vita. 251 dam ejus conjuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam et et Serm. CLXXII. cap. IL alias XXXII. De verhis Apostoli, concludit, de aulTragiis pro defunctis disserens: Hoc enim a patribus traditum universa observat ecclesia. Dum Igitur videtur dubius haerere, de qualitate poenarnm ac ignis praesertim purgatorii disserit; et ancipitem in Enchiridio et loc. cit. ex lib. De civitate Dei se prodit, utrum ex adducto paulino dicto poena ignis satis confirmari possit, et utrum locus ille de purgatorio intelligendus sit nec ne.46 722. Dum vero tum ab eodem s. Augustino tum ab auctore Hypognosticon dicitur, nullum dari post mortem locum medium, id affirmant in sensu pelagianorum, quos oppugnabant, qui distinguebant, quod satis innotescit, in­ ter regnum Dei et vitam aeternam, haneque conferri dicebant infantibus sine baptismo decedentibus. Hinc patet, nullum inde infligi vulnus doctrinae de purgatorio, quam propugnamus. 723. IV. Obj. 1. Nihil prohibet, quominus dicamus, persuasionem de purgatorio ac de suffragiorum utilitate ortam esse vel ex paganismo, vel 2. ex naturali quadam ac nobis insita pietate et amore in defunctos; unde illuc impellimur, ut eos bene valere cupiamus, aut in preces erumpamus ex suavi quadam illusione, vana tamen atque fallaci. Ergo. 724. Resp. ad 1. Xeg. Immo cum adeo constans ac universalis ejus­ modi doctrina et praxis sit, ut ostendimus, cur potius dici non debet, gentes omnes ex primaeva hominum fide eam accepisse, quae quamvis postea apud ethnicos, prout in aliis doctrinae capitibus plus minus contigisse novimus, erroribus permixta fuerit, in Dei tamen ecclesia integra ac inviolata per­ mansit? Ecclesia enim, seu vera Dei religio, si illius amplitudinem specte­ mus, ethnicismo anterior est. Ethnici, quod a progenitorum religione accepe­ rant, erroribus suis ac vanis commentis eo turpius depravarunt, quo magis ab ea digressi sunt, non tamen ita, ut vestigia ac lineamenta antiquae veri­ tatis hic atque illic non retinuerint. 47 Nisi enim id pro certo habeamus, quod ex ipsa religionis ac paganismi historia tam praeclare constat, neque hujus neque alterius cujuslibet persuasionis universalis ratio ullatenus reddi posset. 725. Ad 2. D. Si sermo sit de privatis individuis, privatorumque pre­ cibus aut praxi, Tr. si de publicis atque ab universa ecclesia approbatis atque praescriptis, N. Etenim quod universa tenet ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime cre­ ditur, juxta auream s. Augustini regulam. 48 Quare non ex dulci ac inani mentis illusione, sed ex revelatione ac perpetua et constanti ecclesiae doctrina 4δ) Cf. hacc ipsa s. Augustini loca. 47) Cf. baro de Starck, op. cit. pag. 338, ac Pierre de Joux, op. et loc. cit. 48) De bapt. coni. Donatist. lib. IV. cap. 24. num. 31. <1· V HJjj; 252 receptum est, nt preces ac suffragia pro defunctis offerantur. Quod haec autem doctrina adeo congruat cum naturae nostrae affectionibus, satis superque evincit, nullam religionem praeter catholicam naturae ipsi aequo idoneam et accommodatam esse. Interim protestantismi doctrina dura est et abjecta. Dnm enim christianismi integritatem corrumpit, pias omnes affectiones extinguit: vincula omnia, quae inter mundum hunc visibilem ac invisibilem inter­ cedunt, atrociter praecidit: illum dissolvit nexum, quo utraque ecclesia sive in terris militans sive in purgatorio patiens, inter sese conjunguntur: ac omnem demum viam intercludit, qua superstites erga propinquos et amicos pios sese ac liberales praebeant. 726. Quod vero spectat ad exceptiones, quae fieri possent tum ex liturgiis tum ex satisfactionum inutilitate post dimissam culpam, eas partira sol­ vimus in superiori propositione, partira disjicere contenderaus, ubi de sacra­ mento Poenitentiae sermo erit. ni. DE INFERNO. 727. Inferni nomine designatur status ille, in quo daemones ceterique omnes, qui ex hac vita lethali peccato obstricti decedunt, aeternum puniuntur. Inferni existentiam materialistae omnes tum antiquiores tum recentiores in­ ficiantur. Ejusdem vero aeternitatem praeter origenistas, et eos, quos s. Au­ gustinus generali appellatione misericordes vocat, anabaptistae et increduli pariter negant. Istis quamplures accesserunt ex socinianis et protestantibus, qui nullam aliam poenam praeter expiatricem agnoscunt. 1 4 '’ * 728. Mirabilis hinc dignoscitur in protestantibus fidei varietas. Ideo enim ipsorum patres ab ecclesia discesserunt, quod noluerint admittere nisi solum ac purum infernum: contra vero ipsorum filii, qui philosophi laudem assequi potius quam christiani inaniter satagunt, coeperunt negare inferni aeternitatem, ut in ejns locum sufficiant infernum temporarium seu, quod idem est, purgatorium; et jam pugnant contra nos pro solo purgatorio. 729. Non tamen omnes, qui vel inferni existentiam vel ejus aeterni­ tatem impugnant, eadem ratione aut iisdem principiis dimicant. Sunt, enim, qui cum incredulis quibusdam et protestantibus censent, juxta origenistarum placita, post diuturnam expiationem, tandem aliquando impios ad aeterna gaudia admissum iri; sunt, qui cum socinianis autumant, vel statim ab ipso­ rum obitu aut saltem post extremi judicii diem impios in nihilum fore redi*) Cf. Patuzzi, Ord. Pracd. in crudito op. De futuro impiorum statu, lib. ΙΠ. cap. 1. 253 gendos; sunt denique, qui tantummodo rident qualitatem ac naturam poena­ rum, quibus dicuntur reprobi puniri. 2 730. Ut igitur in quaestione tanti momenti ea, qua par est, perspicui­ tate progrediamur, et illud hic praestandum est, quod in superiori articulo, de purgatorio disserentes, praestitimus; debemus nempe ea, quae tamquam de fide stricte definita sunt, ab iis secernere, quae salva fide in disputatio­ nem veniunt. Hoc igitur unum de fide est, dari infernum, seu destinata esse supplicia impiis, et haec fore aeterna, seu sine fine. Cetera omnia, quae spectant sive ad locum sive ad horum suppliciorum vel poenarum naturam, de fide non sunt. Etenim nullo ecclesiae decreto, ut scite post Vasquezinm observat Petavius3, adhuc obsignatum videtur, neque ulla in synodo sancitum illud est, scilicet vel ignem esse corporeum , vel suppliciorum locum esse sub terra, ubi cruciantur daemones et homines damnati. Certe veteres in diversas abiisse sententias circa utrumque punctum praeter Petavium4, fuse ostendit Calmet. 5 S. Augustinus autem , De civ. Dei, lib. XX. cap. XVI. scribit: Qui ignis cujusmodi, et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominum scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit. 6 731. Et hic profitemur nos adhaerere sententiae in ecclesia communiter receptae circa harum poenarum, quae positivae dicuntur, naturam et quali­ tatem; quae nempe est de igne materiali et corporeo. Haec enim doctrina certa est, ita ut in dubium absque temeritate vocari nequeat. 7 Ne tamen, agendo cum incredulis et rationalistis, quae dogmatica stricte sunt cum aliis, quae non eumdem certitudinis gradum obtinent, simul permisceamus, hic nobis sufficiet dogma catholicum adstruere. Duo autem praestabimus: primo doctrinam catholicam in revelatione contineri, secundo hanc doctrinam sanae rationi nullatenus adversari ostendemus. Sit igitur *) Cf. Feller, Catech. philos, tom. III. art. 7. §. 475. 3) Pelav. De Angel, lib. ILL cap. 5. num. 7; Vasquez, /n I. part. s. Thom. disp. 243. cap. 1. Cf. cliam Eslius, hi IV Sent. dist. 44. §. 12 ct 13. Vid. Feller, loc. cit.; nec non P. Kleppé S. J. Exposition de la doctrine chrét. Strasbourg, 1716. pag. 704. Calèch. de Bossuet etc. <) Loc. cit. s) Comment, in cap. IX. s. Marc, turn in cap. VII. 19. Eccli. Qui tamen sibi pa­ ram constare videtur. 6) Animadvertit tamen Estius loc. cit. §. 12. in fine, s. Augustinum passim do­ cere, ignem damnatorum vere esse corpo­ reum; dum propterea in loco hic adducto affirmat, neminem mortalium scire cujus­ modi sit ille ignis, magis de qualitatibus et modo urendi spiritus incorporeos, quam dc specifica ejus natura, videri id acci­ piendum. 7j Cf. Patuzzi, Diss. de sede inferni, Venel. 1763. PROPOSITIO I. Daemonum et hominum impiorum poenae aeternae sunt. '«•t 732- Fidei dogma esse poenarum aeternitatem, quibus daemones ac damnati cruciantur, patet ex anathemate, quod inflixit concilium oecumencium V. origeniano errori ita se habenti: Temporanea esse daemonum et impiorum hominum tormenta. finemque ea tempore aliquo habitura, atque impios ac dae­ mones in priorem suum statum restitutum iri l; nec non ex symbolo athanasiano, quod ita concluditur: Qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. 733. Ex triplici porro Scripturae locorum classe haec fidei veritas adstruitur. L Ex iis omnibus locis in quibus disertis verbis damnatorum poenae aeternae dicuntur. Talia sunt inter cetera ex V. T. illud Dan. XII. 2: Multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, ut videant semper2; et ex N. T. illud Christi Domini Mat th. XXV. 41 : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; concludit vero (v. 46.) circa diversam justorum impiorumque sortem: Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Ex quibus patet, non solum dici aeternas impiorum poenas, sed eo sensu vocari aeternas, quo aeterna vocantur justorum praemia; atqui pro­ prio et stricto sensu, adversariis ultro fatentibus, aeterna dicuntur praemia justorum; ergo et proprio ac stricto sensu aeterna dicuntur impiorum sup­ plicia, quae cum illis conferuntur. 734. Π. Altera Scripturarum classis ea omnia testimonia complectitur, in quibus aeternitas poenarum reproborum exprimitur per negationem finis. Tale praesertim est, quod legitur Isaiae LXVI. 24: Et vermis eorum (damnatorum) non morietur, et ignis eorum non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Ad haec autem Isaiae verba alludens ’) Apud Niccphorum, Ilixtor. eecl. lib. XVIL cap. 2S. Et in synodo VII. in qua, actione 1. hacc habentur: «Sanctae venera­ bilis quintae synodi, quae constantinopoli congregata est, communi ct universali sub­ missi sunt anathemati Origenes et Theodo­ rus Mopsuestiae.de eo videlicet... quod de restitutione in statum pristinum fateban­ tur, Consentientibus quatuor patriarchis.» In Actis Cone. Harduini, tom. IV. coi. 66. 2) Juxta hebr. et vers. alex, in con­ temptum aeternum seu confusionem ae­ ternam, th αΐζχύνην αιώνιον. Sane aeternum vertit syriacus interpres, arabs ignominiam aeternam, Valablus et Pagninus in contemptum aeternum , ^larinus in Lexic. cum aliis vertit in durationem do­ loris aeternam. ; - â» ■ ■ ■ > J - ------- - 255 8. Joannes Baptista, Matth. III. 12. de Salvatore ait: Congregabit trilicum tuum in horreum, paleas autem (impios) comburet igni inextinguibili. Sed apertius adhuc idipsum praedicat Christus ipse Marc. IX. 42 et seqq.: Si scandalizaverit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur! Quod ut altius hominum mentibus infigeret, et secundo et tertio repetit. Jam vero, si nec impiorum vermis unquam morietur, si numquam extinguetur eorum ignis, qui propterea inextinguibilis dicitur, evidens est adversus socinianos, vere aeterna fore impiorum supplicia ; nec integrum corporis et animae exi­ tium aeternitatis voce, ut ipsi autumant, designari. 735. III. Tertia demum classis iis omnibus textibus constituitor, in quibus traditur, nullum post hanc vitam dari poenitentiae locum aut nullam veniae obtinendae spem, sed immutabilis plane sicut justorum ita et impio­ rum status perhibetur. Pervulgata porro est illa Eccles, sententia, ubi, agens de futura bonorum et malorum conditione, dicit, cap. XI. 3: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Luculenta pariter sunt Christi verba, Matth. XII. 32: Quicumque dixerit ver­ bum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro; seu, prout legitur Marc. ΙΠ. 29. : Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum ; sed reus erit aeterni delicti. Idipsum dicatur de iis locis, in quibus reprobi vocantur vasa irae et contumeliae, vasa irae apta in interitum, aut in quibus dicitur : Ira Dei manet super illos; regnum Dei non consequentur ; ac licet misericordiam quaerant, Christus sit eis responsurus: Nescio vos; aliaque prope innumera, quae sive veterum sive recentiorum origenianorum άποζατάσταβιν, seu novam sortem vel restitutionem impiorum ad coelestes sedes plane subvertunt. 736. His accedit perpetuus et constans totius traditionis et ecclesiae catholicae sensus. Vix enim origenianorum commentum de temporariis impiorum poenis prodiit, dum illico omnes ecclesiae patresque omnes illud exhorruerunt et anathemate perculerunt. Patres enim si consu­ lamus, sive qui ante origenistas vixerunt, sive qui iisdem suppares fuerunt, reperiemus eos eamdem doctrinam semper professos esse. Ita Clemens rom., Justinus mart., Theophilus, Tertullianus, Minucius Felix, Irenaeus, Cyprianus, Julius Firmicus, Hippolytus unanimes sunt in poenis sempiternis, igne inex­ tinguibili, tormentis sine modo aut xdlo termino, aeterno igne etc. asserendis.3 Nos unius aut alterius testimonia dabimus, ne longiores simus. Itaque Cle­ mens rom.: Immortales, inquit, omnes animae sunt et impiorum; quibus 3) Cf. Pelav. De Angel, lib. III. cap. 8. 256 ΙΜΚ melius foret non in incorruptibilibus esse. Nam poena sempiterna ab inextingubbili igne punitae, neque m&rientes, magno suo malo, nullum finem obtinere possunt. 4 Justinus mart.: Quem (diabolum) in ignem esse mittendum cum exercitu ipsius d. hominibus, qui eum sequuntur, in aeternum puniendos, Chri­ stus ante significavit. 5 S. Irenaeus: Quibuscumque, inquit, dixerit Dominus: Discedite a me maledicti in ignem perpetuum, isti erunt semper damnati; et quibuscumque dixerit: Venite benedicti . . . . hi semper per­ cipiunt regnum, et proficiunt. ° Tertullianus: Enim vero, ait, nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam pro­ videmus, merito soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus non diuturni, verum sem­ piterni eum timentes etc. 7 Eleganter demum, ut alios praeteream, Minu­ cius Felix ejusmodi tormenta describit, dicens: Nec tormentis aut modus ullus, aut terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit, sicut ignes fulminum corpora tangunt, nec absumunt; sicut ignes Etnae montis et Vesuvii montis et ardentium ubique terrarum flagrant, nec erogantur ; ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexosa corporum laceratione nutritur. 8 Ex his igitur habemus, poenas impiorum aeternas, sine fine, ac semper duraturas, et conferri cum aeternis justorum praemiis. Quod attinet ad patres reliquos, eorum loca indicare satis erit, qui vel confutant origenianum commenturo, vel ipsum inter haereses numerant, ut Hieronymus. Augustinus, aliique passim. 9 737. Quare, hac ecclesiae fide freti, strenui Christi martyres tyrannis saeva quaeque tormenta minitantibus, nisi idolis litassent, respondebant, se ad tantum facinus numquam adigi posse, ne incurrerent poenam perpetuam, ut legitur in actis s. Julii, vel ne irent in aeternum interitum, vel ne incur­ rerent aeternum supplicium, vel ne mitterentur in ignem aeternum, ut habe­ tur in actis s. Felicitatis ejusque filiorum; quia diis sacrificantes tormenta manebunt aeterna, ut in passione s. Maximi, et in actis ss. Domninae et Theonillae; quia mortis aeternae mercedem et inexplicabiles sine termino cruciatus apostatae acquirent, ut in actis s. Victoris; qui propterea tormenta tyrannorum vocabant unctiones et refrigeria ad ignem inextinguibilem vitandum, ut in -Αθάνατοι πάσαι αΐ ψΐζγα<, καί των άσιβών, ait άμανον ήν μη άφθαρτους ιϊναι ■ κολαάόμιναι γόρ νπό τού άσβΐστου πυράς απιράντω τιμωρία, καί μή 3νήσκουσαι Ιπί κακό tûj ίαυτων, τίλος λαβιΐν ούκ ίχουσι. Cit. a Damasc. apud Petav. ib. Cf. etiam apud Colder, tom. I. pag. 547. s) Apolog. I. cap. 28. Ον (τον διάβο­ λον') elf το πύρ μετά τής αύ- τού στρατιάς καί των ΐπομίνων ανθρώπων, κολασ^ησομ,ίνους τον άπίραντον αιώνα, προ(μήνυσιν ό Χριστός. ·) Cont. haereses, lib. IV. cap. 28. alias 47. n. 2; vid. eliam lib. V. cap. 27. n. 1. 7) Apoloy. cap. 45. ·) In Octav. cap. 35. ’) Cf. Apud Patuzzi, op. cit. lib. cit. cap. 15 et seqq. i <. I I lïs'inf * : 257 actis ss. ALM. Claudii et Asterii; quibus similia occurrunt in actis ss. Patritii, Agapis, Chioniae, Irenis, ss. Tarachi et Probi etc. apud Kuinart et Bollandlstas. 738. Nec admodum difficile esset ostendere, in idem dogma de aeterni­ tate poenarum universum conspirasse genus humanum. Verum cum eruditi viri diversarum gentium monumenta collegerint, ideo ad ejusmodi auctores, qui haec fusius pernoscere voluerint, remittimus. De hebraeis scripsit Bartoloccius ‘°, de mahumedanis Marraccius de graecis poëtis et philosophis Grutherus 12, de romanis Montfaucon. 13 De Chaldaeorum, persarum et assyriorum sententia perinde ac aegyptiorum praeter Zendavesta testes sunt Tacitus 14 et Diodorus siculus. 15 Quod vero spectat ad reliquos populos sive septentrionales sive americanos, plura documenta suppeditat inter ceteros Patuzzi. f6 Adeo ut verum sit, quod recte non ita pridem animadvertit anonymus quidam inter protestantes, religionem Christianam nihil novi hac in parte in mundum intulisse, si excipias medium hactenus ignotum, per quod scelestissimi quique vel in ipsa mortis extrema periodo ab his aeternis poe­ nis se eripere possint, ac coeli compotes ac haeredes fieri. 17 Non possumus heic sine aliqua animadversione praemittere, nonnullos praesertim in Galliis catholicos, qui, aetate hac nostra, disserentes de poenis positivis inferni, autu­ marunt, has per gradus veluti quosdam imminui; quod prorsus a catholica doctrina abhorret. Quidquid praeterea in aeternitate imminuitur, finem habet. DIFFICULTATES. 739. I. Obj. Frustra congeruntur Scripturarum testimonia ad adstruendam poenarum aeternitatem. Vel enim accipienda sunt de aeternitate pro­ prie dicta, et tunc exponi debent de totali destructione impii, quae poena utique aeterna est, qua in perpetuum impius a gloria excluditur, quod sane aperte innuunt voces, quibus in Scripturis impiorum damnatio significatur, mortis, scilicet, perditionis et interitus, quae destructionem indicant. Vel accipienda sunt de aeternitate improprie dicta, et tunc de diuturniori vel breviori duratione suppliciorum pro diversitate meritorum debent intelligi, prout tot innuunt Scripturarum testimonia, in quibus aeterna ea dicuntur, *·) Biblioth. rabbinic, in Diss, de in­ ferno. ") In Befui. Ale ora ni. Cf. etiam Flottingerus, tom. I. Hist. Eccl. n) Apud Graevium, tom. XII. Thesaur. antiquit. Rom. Lugd. Balav. 1699. in Diss. De jure manium, pag. 1077. *’) Antiq. illustrat, tom. V. Paris 1719. part. I. chap. 7. descriptio infernalium sup­ pliciorum etc. Perrone, Praelectiones theolog, V. 1 \) Hist. lib. V. cap. 5. ,s) Biblioth- historicae, lib. II. sect, se­ cunda, edit. Laur. Rhodomani, Hanoviae, 1604. pag. 65 et seqq. 16) Op. cit. lib. HI. cap. 18. ubi plura documenta afferuntur. *7) In opusc. Quelques réflexions sur la maxime chrétienne : Hors de Γ Eglise il n'y a point de salut. Par un ministre protestant, Paris 1827. 17 ?J ; 'A*·/* .v quae nonnisi do longiori tempore usurpantur: quo sensu in aeternum concessa dicitur Chananitides hebraeis; in aeternum item firmatum iri solium David etc.; quo sensu, ut cetera mittam, scripsit s. Judas Epist. v. 7 : Sicut Sudoma ct Gomorrha . . . . factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes, cum tamen nonnisi ad breve tempus ignis ille perduraverit. Quae posterior expo­ sitio eo magis praeferenda videtur, quod et cum priori de destructione saltem post datum tempus consentiat, et simul poenarum diuturnitatem pro culparum diversitate conjungat. Ergo. 740. Resp. Neg. Antec. Ad prob. A'. Tum quia ejusmodi expositionova est et contraria sensui traditional! omnium patrum et totius ecclesiae, tum quia apertam vim infert adductis Scripturae textibus, qui loquuntur de poena positiva, quae significatur per vocabula ignis, tenebrae exteriores, stridor den­ tium. vermis, sitis etc., minime vero de sola negatione aut privatione gloriae. 741. Neque eam expositionem evincunt voces mortis, perditionis et in­ teritus, quasi per eas insinuetur totalis destructio. Declarant enim eaedem Scripturae, quo sensu hae voces usurpentur, sensu nempe translato. Etenim a Christo, Joann. XVII. 12. Judas dicitur filius perditionis, ita tamen, ut de eo ibid, affirmet: Melius erat, si natus non fuisset. Quare autem vero, nisi ob aeterna supplicia, quae ipsum in altera vita manebant? Sic pariter apostolus, H. Thess. L 9. de infidelibus ait : Poenas dabunt in interitu aeter­ nas a facie Domini. Si poenas dabunt, et quidem aeternas, profecto in in­ teritu non destruentur: sed ad promerita supererunt supplicia. Sic demum, Apoc. XXI. 8. legitur: Timidis et incredulis et exeeratis .... pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure', haec est mors secunda. En igitur quo sensu futura sit impiorum mors, quaenam perditio et interitus ! Quibus vocibus reprobatio impiorum significatur, tum nempe ad designandam perpetuam Dei amissionem, qui vita animae est, tum ad exprimendam summiim illam ac irreparabilem calamitatem, in quam reprobi incident. 742. Sed neque secundo loco prolata Scripturarum testimonia evincunt, eodem latiori sensu illa, quae de aeternitate poenarum attulimus, esse intelligenda. Ex substrata enim materia, ut ajunt, quae aeternitatem proprie dictam non patitur, et ex aliis Scripturae locis aperte constat de diuturniori tantum tempore objecta testimonia esse accipienda. Contrarium vero prorsus constat in casu nostro, uti ex adductis probationibus manifestum fit; in iis enim semper opponitur aeternitas poenarum aeternitati gaudiorum; ac prae­ terea conceptis verbis poenae illae dicuntur sine fine, sempiternae, ignis futu­ rus declaratur inextinguibilis, quod vermis non morietur, quod nullus ibi erit poenitentiae locus etc. Quae omnia terminum omnem excludunt. 743. Ad illud, quod objicitur de igne, quo consumptae sunt Sodoma et Gomorrha, D. Si spectetur ignis ille in se, C. si spectetur, prout erat figura ignis aeterni, N. Scilicet eo sensu aeternus dicitur ignis ille, quatenus civi- 259 tates illas delevit, earumque incolas in perpetuum ex viventium societate eripuit; vel, si magis placet, quatenus ignis ille perpetua sui vestigia in illis absumptis civitatibus reliquit. Quare fuit figura ac imago illius aeterni ignis, quo in perpetuum impii apud inferos cruciabuntur. Critici sacri ita hunc locum exponunt: Illud incendium vocatur ignis aeternus, vel quia irre­ parabile est et semper duraturum, cujus vestigia hodie supersunt, mare mor­ tuum, fumans etc. vel secundo metonymice, eo quod typus fuerit ignis aeterni, in quem isti a temporali incendio transmissi sunt. Jncendium considerat (s. Judas) ut poenam adhuc durantem, et quae praesignificaret sequentem vindictam ignis aeterni in inferno, qui solus dicitur aleôvtov πνο in aliis omnibus locis, ut Matth. XVIII. S. et XXV. 41; Apoc. XX. 10. 18 744. Hinc posterior pariter rejicitur adversariorum expositio, quae, ut ex dictis constat, non solum omni vel levissimo fundamento destituitur, sed aperte atque omnino Scripturis adversatur. 745. I. Inst. Atqui Scripturae 1. saepe negant divinam ultionem aeter­ nam fore; etenim Ps. LXXVI. 8. dicitur: Numquid in aeternum projiciet Deus? et Ps. CII. 8 et 9: Miserator et misericors Dominus . . . non in per­ petuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. 2. Aliquis praeterea in Scripturis, reprobis jam poenis addictis, promittitur exitus; sic Ps.XLVIII. 16: Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, et alibi passim. 3. Docent Scripturae, ita rependenda esse impiis supplicia, ut culpas inter et poenas proportio servetur; ut Apoc. XVUI. 7: Quantum glarificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum; et apertius, Marc. XU. 40. de pharisaeis dicit Christus: Hi accipient prolixius judicium; quae falsa essent, ubi aeternitas poenarum proprie dicta semel constitueretur. 4. Profecto, nisi ita res se haberet, inquiunt, falsum esset, quod apostolus tradit, ad Rom. scribens, magis Christum hominibus redemptione sua profuisse, quam nocue­ rit Adae peccatum, cum multo plures damnentur. Ergo. 746. Resp. Ad 1. Neg. Allatae enim omnes Scripturarum auctoritates loquuntur de hominibus adhuc in praesenti vita degentibus, sicut ex ipsarum contextu constat; ut omittam unanimem patrum et interpretum expositionem. Non enim sine gravi temporis jactura singulae perpenderentur. 747. Ad 2. Neg. pariter ad propositum nostrum spectare aliam Scriptu­ rarum classem, cum de liberatione ab angustiis, quibus David premebatur, in iis sermo sit, ut omnes rectae exegeseos regulae postulant. 748. Ad 3. D. Docet Scriptura servandam proportionem inter culpam et poenam quoad acerbitatem, C. quoad diuturnitatem seu durationem, N, 1S) Cf. Synops. Critic, sacr. in N. T. vol. IV. in hunc loc. Vid. etiam Crit. sacr. tom.IX. in hunc eumdcm locum. Inter quos criticos Grotius ipse, qui non parum soci- nianis favet, concludit, quod sensus sit, eas urbes incensas instar exhibere ignis ae­ terni, qui impios expectat. 17 * 260 '?·■ , ’ * ■ ♦ ·. it’ J J / f? v r· i Eodem enim sensu accipiendi sunt adducti textus, quo 6ap. VI. 7. dicitur: Potentes potenter tormenta patientur, ct v. 9 : Fortioribus autem fortior instat cruciatio. Duratio siquidem poenarum ubique, ut vidimus, praedicatur aeterna, sine line, perpetua etc. 749· Ad 4. D. Si apostolus institueret comparationem inter Christi redemptionem et ruinam per Adam illatam quoad salvandorum aut damnan­ dorum numerum. Tr. si de intrinseca virtute, efficacia atque utilitate redem­ ptionis Christi relate ad nocumenta, quae intulit peccatum Adae, iV. Signifi­ cat igitur heic apostolus, Christum nos non solum ab Adae culpa, quam haereditate contraximus, sed praeterea ab innumeris prope actualibus peccatis liberasse, et cum foenore nobis restituisse quidquid in Adam amisimus. Ast, si effectum redemptionis quoad extensionem spectemus, longe minus late patet Christi redemptio quam Adae peccati effectus ob plurés causas extrinsecas, quas expendimus, cum dissereremus de Christi morte pro omnibus. Licet enim Christus pro omnibus mortem obierit, atque abunde satisfecerit, cum tamen passionis ipsius fructus non applicetur nisi illis, qui crediderint, qui mandata servaverint, qui in ipso manserint, omnesque ab eo praescriptas conditiones adimpleverint, idque non omnes praestent, ideo scriptum legimus: Son omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in codis est, ipse intrabit in regnum coelorum 19j tum: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, aliaque ejusmodi. Ac revera Paulus ipse, quem nobis objiciunt, I. Cor. VI. 9. docet, neque forni­ carios, neque idolis servientes, neque adulteros, neque fures, neque avaros, neque alios ejusmodi nefarios homines regnum Dei esse possessuros. Cum igitur gratis omnino, immo falso prorsus et contra apertam Scripturarum aucto­ ritatem, supponant adversarii, omnes aliquando homines Christi redemptionis participes futuros, perperam concludunt, damnatorum poenas finem tandem habituras esse, ut suam statuant άπο7.ατάοτ(ίΰιν, seu omnium restaurationem. 750. II. Inst. Quamquam Deus in sacris litteris poenas aeternas verbis ”) Matth. V1L 21. Quaestio agitari so­ Quadrag. sic Deum oral: Deus, cui soli let inter theologos, utrum major sit electo­ cognitus est numerus electorum in superna rum an reproborum numerus, praesertim felicitate locandus. Propterea nonnisi con­ ex catholicorum coetu; et alii in alias sen­ jecturis ducuntur, qui pro alterutra dimicant tentias dilabuntur. Bergier, Traité de la opinione. Nobis satis sii affirmare, eos omnes vraie religion, ct Diet, de Thèol. ad vo­ fore salvandos, qui divinae gratiae coope­ cem Elu, animadvertit adversus incredulos, rantur, quae nulli deesl; cos fore damnan­ qui inde occasionem nacti sunt oppugnandi dos, qui eidem reluctantur, ut propriis inreligionem Christianam, tot esse hac in parte dulgeant cupiditatibus. Ceterum cf. Bergier doctorum hominum discrepantes sententias, loc. cit. nec non egregium opus, cui lit. ut integrum de iis volumen confici possit. Tesori di confidenza in Dio, Pinerolo 1831. Ecclesia nihil unquam circa hoc punctum praesertim pag. 2; in quo docte expendun­ definivit, immo profitetur se electorum nu­ tur, quae perperam ad parvum electorum merum ignorare, dum Oratione seer. Dom. L numerum stabiliendum afferri solent. 261 gat disertis atque perspicuis comminatus fuerit, non tamen sibi ademit facultatem moderandi decretum suum. Quemadmodum humani principes aut legumlatores, etsi poenas gravissimas ac perpetuas saepe decernant, non sibi propterea potestatem adimunt veniam reis concedendi, aut poenarum severi­ tatem temperandi. Poterit ergo Deus supremo lioc suo dorninio uti, et damnatis tandem ignoscere, eosque ab aeterno supplicio liberare. Ita passim Cleri­ cus.20 Tilotzonus autem, ut integram servet divinam veracitatem, in suis com­ mentationibus subdit: Hoc enim versatur inter promissiones ac minas discrimen observatione dignum, quod promissor jus alteri tribuit adversum seipsum, adeo ut juxta justitiae regulas et fidelitatis promissis stare teneatur, verique nominis injuriam irroget, si ea exacte non impleat. Non eodem modo se res habet quoad illum, qui comminatur. Jus enim in ipso permanet minus exequendi, vel etiam non exequendi, quod comminatus est, ac citra alicujus in­ juriam potest non uti jure suo, ac debitum integrum remittere. Neque deest hujus divinae agendi rationis exemplum in Scripturis. Jussu siquidem Dei citra expressam ullam conditionem Jonas propheta praedixit impiae civitatis Ninives excidium post dies quadraginta obventurum: Adhuc quadraginta dies d Ninive subvertetur, quin tamen eversa sit, prout praedictum fuerat. Quidni ergo sperare liceat, Deum quidem denunciare hominibus aeterna supplicia, quae tamen non sit irrogaturus? 21 Concludendum est igitur, non posse ex Scripturis, utut perspicuis, certo colligi poenarum aeternitatem, nosque igno­ rare, quemnam fortasse modum minis a se factis apponet piissimus Deus, qui, licet delinquentes punire debeat, nulla tamen lege eo rigore punire adstringitur, quo minatus est; sed ex arbitrio et libertate sua poenam, saltem ex parte condonare potest. 22 w • · · - Λ. ’ e v r ♦ * · r ~ * · · · ·* ’ · 751. Resp. D. Deus potest poenas aeternas relaxare, si decretum de poenis aeternis inferendis esset tantum comminatorium, Tr. si sit absolutum, N. Jam vero textus a nobis allati in probationibus perpetuo nobis cxliibent de­ cretum Dei absolutum inferendi poenas aeternas impiis. Christus enim in extremo judicio dicet his, qui a sinistris ejus erunt: Ite maledicti in ignem adernum ... et ibunt hi in supplicium aeternum; ita alibi passim, ut vidimus, sine fine hac poenae dicuntur etc. Cum igitur ex una parte habeatur senten­ tia definitiva, ex altera perhibeatur exeeutio juxta latam sententiam, jam patet, frustra sibi adblandiri adversarios nostros de fine, quem numquam habi­ turas ejusmodi poenas conceptis verbis Scripturae ipsae testantur. Eo igitur sensu tantummodo potest dici comminatorium Dei decretum, quod hae poenae comminatae sint viventibus, ut ad meliorem frugem redeant; quod si secus *) Praesertim tom. IX. Bibliothèque choisie, ”) Senn, XXXV. apud Paluzzi, loc. cit. cap. 9 et 10. 2ï) Ibidem. μ|;·.ι *r : faciant, atque in statu peccati lethalis ex hac vita decedant, ex comminatorio decretum fit absolutum, ac incolumi Dei voracitate immutari jam nequit, prout ecclesia a Deo edocta nullo non temporo Dei verba intellexit. Atque hac ratione tota corruit machina, quam adversarii moliebantur. 752. Ad illud vero exemplum, quod ex Ninive petebatur, responsio in promptu est: omnia enim adjuncta illius vaticinii comminatorii luculenter osten­ dunt, ipsum non fuisse nisi conditionatum; quod et ipse Jonas intellexerat, qui propterea fugerat in Tharsis, ne tamquam falsus propheta haberetur. Talia fue­ runt missio prophetae ad excidium denunciandum. prodigium patratum in ipsius prophetae reluctantis persona, ut vim adderet suae praedictioni, quadraginta dierum spatium interpositum inter denunciationem comminatae poenae ejus­ que executionem; prout optime pariter intellexerunt ninivitae, qui ideo ad poenitentiam redierunt, et veniam idcirco obtinuerunt. Ex comminatorio autem et conditionato hoc decretum transiisset in absolutum, nisi ab impietate sua ninivitae resipuissent: prout revera in absolutum transiit decretum de delendo universo humano genere aquis diluvii post annos 120. Neque enim est Deus quasi homo, ut mentiatur, aut filius hominis, ut mutetur. Hinc ruit inepta Clerici conclusio, quae ex gratuitis ac falsis praemissis deducitur. 753- III. Inst. Saltem negari nequit aliquod fundamentum praefatae Scripturarum expositioni, ac proinde aliquid spei damnatis praebere, quae I. Cor. XV. 22 et seq. leguntur: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur......... Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissima autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. . . Cum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Ex quo textu apertissime haec habentur: 1. omnes vivificandos esse in Christo ad vitam et ad gloriam, sicut omnes per Adam mortui sunt et corpore et anima per peccatum, ideoque et impios: 2. novissimam de­ struendam esse mortem, id est, mortem secundam, nempe impiorum, de qua loquitur Joannes Apoc. XX. 14.; demum 3. omnia subjicienda Deo esse, ita ut Deus in omnibus omnino regnaturus sit per gratiam et gloriam. 4. Quae omnia confirmantur tum ex iis, quae scribit idem apostolus, Coloss. I. 19: In ipso (Christo) complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per cum recon­ ciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in terris, sive quae in coelis sunt. Ex quibus liquet, omnia demum per Christum esse pacificanda, scilicet et homines, qui sunt in terris, et daemones, qui sunt in coelis, qui propterea ab eodem apostolo vocantur rectores tenebrarum harum, nequitiae in coelestibus. 5. His demum novum robur accedit ex iis, quae dixit s. Petrus Act. HI. 21: Quem (Christum) oportet quidem coelum susci­ pere usque in tempora restitutionis (graece άποχαταΰτύσεως) omnium, id est, donec omnes tollantur, tum in angelis tum in hominibus, peccati et poenae i. Λ 263 reliquiae. 6. Haec prorsus congruunt cum iis, quae, Apoc. XX. 5. scribit s. Joannes de resurrectione prima, quae locum habebit ante judicium, quae­ que proinde necessario supponit resurrectionem secundam, a morte scilicet secunda, cujus idem Joannes meminit v. 14. ad quam daemones et impii damnati erant; adeo ut merito scribere potuerit, ibid. XXL 5: Et dixit, qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia, id est, omnia renovo et in pri­ stinum statum restituo. Ergo. 754. Resp. Neg. Ad antecedentis 1. illationem, D. Sanctificandos in Christo omnes electos, de quibus solis hic loquitur apostolus, C. reprobos, de quibus hic ne verbum quidem, N. Sensus enim istius textus apostoli est, Christum post suam a mortuis resurrectionem velut primitias sanctorum susci­ tandorum semetipsum obtulisse Deo Patri. Etsi vero Christus caput nostrum, ecclesiam suam Deo obtulerit, et nunc etiam offerat continuo, nondum tamen ipsa a morte et mortalitatis conditione libera est, nondum a daemonum in­ sidiis tuta, nondum perfecte sancta. Adhuc enim ex aliqua parte, id est, in quaedam membra dominatur peccatum, adhuc in ipsa grassatur diabolus, mors et mortis miseriae saeviunt. Tunc autem, id est, in futura generali resurrectione Christus eam ab omni prorsus hoste liberam, plane sanctam, omnino beatam et penitus gloriosam exhibebit Deo. Quare, cum evacuaverit omnem principatum, id est, cum aboleverit Christus omnem potestatem dae­ monum, qui nunc fideles lacessunt, cum plene a mysticis membris suis omne peccatum sustulerit, novissima inimica destruetur mors, id est, post diabolum victum, post peccatum destructum, mors, quae una est ex inimicis Christi, annihilabitur per generalem scilicet et gloriosam sanctorum resurrectionem.23 Tunc demum Christus ut homo cum omnibus suis, id est, Christus caput ecclesiae cum omnibus mysticis membris suis subjicietur Deo, Deumque gra­ tus adorabit, laudabit et glorificabit in aeternum, ut sit Deus omnia in omni­ bus, quatenus integrum ecclesiae triumphantis corpus Deus possidebit, et possidebitur ab eo; et sic Deus a fidelibus possessus erit illis omnia, eorum perfecta beatitudo, omniumque desideriorum finis et complementum. 755. Ex his, quae ex ipso loci objecti contextu eruimus, patet, illatio­ nes reliquas, nempe 2. et 3. plane concidere atque evanescere, nec diutius ad eas convellendas tempus perperam terendum esse. 756. Ad 4. Neg. hic agi de reconciliatione hominum et daemonum; sed agitur de reconciliatione inter Deum et homines, qui erant a se invicem u) Cf. Bcrnardinus a Piconio, Tripi. Expos, in hunc loc. Pulchre ait s. Joann. Chrysosl. Jlom. XXXIX. in 1. Epist. ad Cor. n. 4: ΤΊΰί εϊχατοί ; μετά πάντα{, μετά τον διάβολον, μετά τά άΛΛα άπαντα. Kai γάρ nat Ιν αρχή ίθχατο{ εΐ(ήλ3ε · πρό- τερον γάρ ή Συμβουλή του διαβόλου, >;ai ή παρακοή, και τότε ό θάνατοί. «Quomodo novissima? Post omnes, post diabolum, post alia omnia. Etenim etiam in initio in­ travit novissima. Prius enim diaboli consi­ lium et inobedientia, et tunc mors." 264 aversi propter peccatum, quod Christus per mortis suao sacrificium ponitus sustulit: unde, sublata inimicitiarum causa, coelum et terra pacificata sunt. Quod constat ex verbis immediate sequentibus: Et vos, cum essetis aliquando alienati ct inimici. . . nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem etc. 757. Ad 5. Eeg. vel dist. Id est, vel renovationis coeli et terrae post universalem resurrectionem et extremum judicium, seu mundi finem, C. id est, restitutionis impiorum, quam adversarii autumant, AT. Hunc porro esse sensum germanum verborum Petri, non solum declarat ipse contextus, et catholici omnes interpretes tradunt, sed vel ipsi recentiores biblici prote­ stantes admittunt. Alloquitur enim ibidem s. Petrus judaeos, quibus per­ suadere contendit, J. C. esse Messiam a prophetis promissum, asseritque ipsum oportere in coelis regnare (non autem in terris, ut perperam sibi per­ suaserant carnales judaei), donec cetera impleantur a prophetis praenuntiata circa evangelii propagationem, et ecclesiae vicissitudines et triumphum, id est, usque, ad mundi finem ac resurrectionem generalem ct finale judicium, in quo et justi completam beatitudinem et impii completam damnationem, id est, una cum resumptis corporibus, pro meritorum diversitate assequentur. 758. Ad 6. D. Fit mentio resurrectionis primae, id est, beatitudinis, quam justi consequuntur ante resurrectionem secundam, in qua demum habe­ bunt beatitudinem completam et adaequatam, C. resurrectionis primae in ordine ad mortem secundam impiorum, A’ Alioquin s. Joannes non dixisset de reprobis: Cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum, ibid. XX. 10; et commemorata morte secunda, non addidisset: Et qui non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis (v. 15.). 759- Quod vero additur : Ecce nova facio omnia, dictum est quoad eos, qui vicerint, seu quoad electos, non autem quoad reprobos, qui mittendi sunt in stagnum ignis. 25 Erneslius, Opusc. theolog. pag. 477 : gruit. . . Petrus autem per τού? γρό^ου? «Quid sit, inquit, α-οκαταστασι?, de eo τη; άποκαταστάσ'ίω? πάντων, oie Ιλάλη^ίν, dissensere omni tempore interpretes, et in κ. τ. λ. per tempus, quo omnia perficientur, explanando etymologiam potius verbi et absolventur, omnia eventum habebunt, quae lexicorum vulgarium auctoritatem secuti sunt, praedixerunt prophetae, intellexit inaugu­ quam Scripturas ipsas audiverunt; suntque rati regni messiani eventa, quae eum nonnulli ad fanaticas opiniones prolapsi.- praecedent, latiorem doctrinae Christi pro­ Ilis subscribit Kuinoel, qui praeterea addit: pagationem, resuscitationem mortuorum, ju­ «Vox αποκαταστασκ significat emendatio­ dicium extremum etc. Cf. Act. 1.6; Afatlh. nem, restitutionem in pristinum statum, mu­ XVII. 11. Sensus ergo omnino est: Usque tationem in meliorem conditionem.... Haec ad finem mundi.- Comment, in lib. N. T. autem vocabuli notio parum conveniens est historicos, vol. IV. in hunc loc. ubi alio­ huic loco, cum sermo sit de vaticiniorum rum plurium recentiorum expositiones re­ eventu. Sed αποκατάστασή notat etiam per­ feruntur, quae omnes huc collineant. fectionem, absolutionem, consummationem, quae significatio contextui apprime con3S) Cf. Bossuet, L' Apocalypse avec une * ___ 265 i I ( 760. Π. Ο bj. Ex antiquioribus patribus juxta Petavium 26 pauci Origeni assensi sunt, docenti futuram aliquando liberationem diaboli ejusque satellitum a poenis, quibus premuntur, easque finem habituras esse; plures vero ei assensi sunt quantum ad damnatos homines spectat, et alii quidem plenius, alii levius et quasi cunctanter. Ita prae ceteris ex graecis, Gregorius nyssenus passim, nec non Gregorius nazianzenus; ex latinis autem s. Hie­ ronymus pluribus in locis, s. Ambrosius, Ambrosiaster, Auctor nempe qui sub ementito s. Ambrosii nomine commentarios edidit in Epist. ad Rom. et in Epist. ad Ephes. His addi possunt s. Justinus et s. Irenaeus, quorum prior in Dialogo cum Tryphone, n. 5. aperte docet animas impiorum puniri, quamdiu eas esse et puniri Deus voluerit27; alter vero Contra haereses, lib. Π. cap. LXIV. pariter asserit, animas non secus ac res ceteras perseverare, cum eas Deus et esse et subsistere voluerit. 28 Ergo. 761. Resp. I. Trans, antec. neg. cons. Unius enim vel alterius patris auctoritas infirmare nullo modo potest argumentum, quod ex communi cetero­ rum patrum consensu et constanti ac perpetua ecclesiae traditione et fide conficitur. 762. Resp. II. Dist. Et iidem patres si pravi quidquam scriptis suis ex Origenis lectione intexuerunt, eodem Petavio teste 29, illud identidem emendarunt, C. in illa sententia perstiterunt, N. Profecto vel ipse Origenes, Hom. VII. in Exod. scribit: Audi de peccatoribus et iis, qui praesens saeculum diligunt, quae sit prophetae sententia: Vermis enim, inquit, eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Isti sunt vermes, quos generat divitiarum caeca cupiditas etc. 30 Porro, si avarorum ceterorumque peccatorum vermis juxta Origenem non moritur, neque ignis extinguitur, poena debet esse perpetua. 763. S. Gregorius nyssenus, cujus tamen opera ab origenistis interpo­ lata fuisse, Germanus, Nicephorus, Photius aliique contendunt31, in Oratione adversus eos, qui castigationem aegre ferunt, haec scribit: Misera (anima) tum suae se temeritatis vehementer accusans, lugensque ac plorans et gemens in locum quemdam tristem tamquam angulum abjecta permanebit, luctu numquam finituro ac insolabili in aeternum poenas luens 32; atque, Orat. U. De explication, chap. 20. oeuvres, tom. II. edit. Liège 1766. M) De Angel, lib. HI. cap. 6 et 7. K) "Es r’ftp orurerf καί είναι καί κολάό 5ίόί 3/λρ. Μ) In edit, autem maur. lib. II. cap. 34. num. 4. 39) Ibid. cap. 8. §. 10. 30) N. 6. Cf. Huetius, Origen, lib. II. quaest. 11. §. 23. 31) Apud Patuzzi, op. cit. lib. HL cap. 17. 12 et seqq. 32) ’y/SAi'a rore πολλά rp; αβουλία! ίαυτι)ν καταμεμφομίνρ, οίμώ^ουϋα δε καί όδυρομίνΐ), καί στίνουβα, καί σκυ^ρωπώ τινι τόπω, οιον γωνία, ~ρο!εβριμμίνη διατελίσει, τον άληκτον όδυρμόν καί απαραμύ^ητον εί! αιώνα! Ικτίνον3α. Pag. 746- tom. Π. edit. Paris. 1615. Plura alia collegit lucu­ lentissima ejusdem s. patris testimonia Pa­ tuzzi, loc. cit. 266 Beatitudinibus: Quis, inquit, extinguet flammam? Quis avertet vermem numquam morientem? 33 Quae quidem aperta sunt adeo, ut nullam dubitationem circa ipsius mentem relinquant. , 764. Nec minus ea sunt aperta, quibus s. Gregorius nazianzenus sua sensa promit, Orat. AT. ubi de damnatis haec scribit: Jias autem simul cum aliis, vel potius ante alia, istud excruciabit, quod a Deo projecti sint, atque inustam in conscientia sempiternae ignominiae notam gerant. 34 Addit ibid, damnatis nullum locum esse poenitentiae neque morum correptioni. 35 765- S. Hieronymus passim doctrinam catholicam profitetur de aeterni­ tate poenarum omnium damnatorum indiscriminatim, tum nompe infidelium, ut omnes fatentur, tum fidelium sen Christianorum. Etenim in cap. K. Isaiae expendens illa verba: Dilatavit infernus animam suam, inter cetera ait: Qui saeculi deliciis occupati, nec respicientes opera Dei . . . detrahentur in gehennam, ibique aeternis cruciatibus deputati, potentiam et superbiam miseria cernent et humilitate mutari. Quod si alicubi videtur finem aliquem Christianorum poe­ nis indicare, vel dicendum est, ipsum ex aliena sententia haec protulisse, ut ipsemet testatur se saepe fecisse 36, vel locutum de peccatoribus leviori- * bus culpis obstrictis, aut de iis, qui gravioribus peccatis commaculati erant, sed quos suorum delictorum ante mortem poenituerit. 37 766. Luculenta pariter sunt, quae scribit s. Ambrosius de aeternitate poe­ narum. Etenim catholicam hanc veritatem profitetur, Enarr. in Psalm. CXVII1. ubi ait : Scientes igitur in aeternum mansura judicia omnia justitiae Dei, cavea­ mus ne opera nostra displiceant, et in aeternum incipiamus subire judicium. Ita loquitur alibi saepe. 38 Dum igitur loquitur de fine poenarum, quas in­ currunt peccatores, id asserit de iis, qui adhuc in hac vita degunt, nulla vero ratione de addictis jam poenalibus suppliciis alterius vitae. 39 • 767. Etsi possemus praetermittere Ambrosiastrum, utpote exiguae aucto31) Tiç καταββίϊει την oÀôya; τις άτι ο- pag. 810. 3<) Toil δί μιτά των άλλων, βάλανοί’ μάλλον δί προ των άλλων, το απιρρίγβαι SîoÛ, καί ή Ιν ~ΰ ΰυνιώότι αΐΰχννΐ), ~ίρας ούκ ϊχουαα. Ν. 30. pag. 230. ,5) Ήνίκα κολάϊιωί καιρός, ου καβάρΰιως. Ibid. π. 25. 3S) Lib. I. Contra Ruffinum, testatur Hieronymus, se in commentariis, ut se habet lex et consuetudo commentariorum, inulta ex aliorum sententia non appro­ bando, sed referendo tantum dixisse. Quod et repetit in Praef. Comment, in Jeremiam. Quare merito cl. Vallarsius ad Hie- ‘ J · ronyrai verba, quae leguntur in Comm, in cap. 64. Isaiae: » Porro, qui volunt sup­ plicia aliquando finiri, et, licet post mulla tempora, tamen terminum habere tormenta, his utuntur testimoniisetc.;“ adnotat: nPlane igitur injuriosi in Hieronymum sunt, qui eum consentire calumniantur illis, qui ter­ minum habitura malorum hominum tormenta somniant et probare conati sunt. Liquet enim, non suo illum sensu, sed tantum ex commentatoris officio testimonia in eam partem heic recitare.*· 37) Cf. Patuzzi, op. cit. cap. 11. 3S) Cf. ibid. cap. 17. §. 16 et seq. 39) Ibidem. 267 ritatis scriptorem; attamen et ipsum admittere cum ceteris poenarum aeter­ nitatem, liquet ex iis, quae leguntur apud eum, in cap. IL Epiât, ad Rom. ubi post hanc vitam nullum supcresse poenitentiae locum disertissime inculcat. 768. S. Justinus in objecto loco disputat de animorum immortalitate, contendltque eos minime eadem immortalitate frui, qua Deus ipse pollet; sed eos habere immortalitatem communicatam et dependentem a Deo; ideoque subdit: Cruciari animas impiorum, quoad eas cruciari et esse vult. Cum voro Deus velit eas semper esse, cum immortales natura ipsas condiderit, hinc pariter vult eas semper cruciari. Quod in Apol. L absque ambage declarat, dicens : Qui autem improbe vivunt, nec immutantur, eos igne aeterno credimus puniri. 40 769. Eodem sensu locutus est s. Irenaeus, ut patet ex scopo, quem sibi proponit. Ceterum ipsum tenere impiorum poenas aeternas, evidenter ostendunt ea, quae tum in eodem capite habet, tum in praecedenti, ubi inter alia scribens de iis, quibus dicetur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, absolute subdit: Isti erunt semper damnati.*1 TÏ0. In st. Saltem aliquod levamen in iis poenis potest damnatis pro­ venire ex orationibus viventium; quod 1. nonnulli patres insinuant41 42, et 2. non pauca missalia, quae collegit Joann. Lamius, in quibus Missa refertur ad postulandum a Deo, saltem ut tolerabilia -fiant ipsa tormenta. 3. Haec autem consuetudo ab ea non differt, quam adhuc servat ecclesia graeca, teste Renaudotio.43* Ergo. 771. Resp. Neg. Ant. Ad 1. Dico, si qui sint patres, qui hoc asserant, quod tamen non immerito alii negant non ex peculiari unius vel alterius sensu dijudicandum esse de ecclesiae doctrina, sed ex unanimi aut communi ipsorum consensu, praesertim ubi ipsis ceteri adversantur, et, quod caput est, adversatur ecclesiae praxis, quae profecto, teste Augustino, numquam consuevit pro damnatis orare 45 ; prout ipse Petavius animadvertit. 46 772. Ad 2. Resp. Missalia, quae levissima quadam jactantia protulit Lamius, uti ostendit Zaccaria, nonnisi pauca sunt; et probabilius numquam, ne in ipsis quidem particularibus ecclesiis, ad quas pertinuisse dicuntur, in 40) Ζίολα saltem minoribus mulctarentur a districto judice poenis. 47 773« Ad 3. Resp. Ecclesiam graecam recentis aevi nullius auctoritatis esse, siquidem cum in pluribus aliis erraverit, in hoc etiam erraro potest. Ipso fatente Lamio 48, graeci in hac parte a vetustioribus sacrisquo ecclesiae institutionibus longe abscedunt. 49 PROPOSITIO U. Dogma de aeternitate poenarum rectae rationi minime adversatur. 774. Si dogma de poenarum aeternitate revelatum a Deo est, ut osten­ dimus, evidens est, ipsum cum recta ratione pugnare non posse, ut saepe alias animadvertimus. Sed praeter hoc generale principium directae insuper a theologis rationes afferri solent, quae, sin minus ostendant ex uno rationis lumine aeternitatem poenarum peccatis gravibus debitam esse, evincunt sal­ tem illam nullam involvere repugnantiam. Ut enim increduli demonstrare possent, dogma istud aliquam repugnantiam involvere, deberent ostendere peccato lethali, quod hominem avertit a Deo, ultimo ipsius fine, talem poe­ nam tum privativam tum positivam convenire non posse; atqui tantum abest, ut id increduli efficiant, ut nec pauca neque levia momenta contrarium potius evincant. 775. Poena enim privativa, quam damni vocant, quaeque consistit in perpetua amissione felicitatis, ad quam homo conditus est, sponte sua quo­ dammodo exoritur ex ea vivendi ratione, quam sequutus est reprobus, dum viveret; est insuper et ipsa una ex iis necessariis et generalibus connexio­ nibus, quae intercedunt inter causas et effectus. 1 Cum enim potuisset ac '*’) Cf. prolixa nota apposita ad loc. cit. la théologie des Grecs modernes, et il est Petavii. Vid. pariter de hoc argumento eru­ aisé de prouver que l’ancienne Eglise n’a dita dissertatio Franc. De Berlendis, Cler. rien enseigné de semblable;·* proul reipsa reg. De oblationibus ad altare, §.3. num. 11. ibid, ostendit. pag. 81 et seqq. Vcnet. 1743. *) Hinc Leibnitzius, Syst. theol. pag. «·) In Hodoeporico, pag. 313. De hoc 338: ..Quotiescumque anima, inquit, e cor­ autem sublestae fidei auctore cf. Letlere pore discedens, in statu est peccati morta­ di Atroino Traseomaco calabrese, Venez. lis; adeoque male affecta erga Deum, sponte quadam sua (quemadmodum pondus semel 1741. *’) Cf. ipse Rcnaudotius, loc. cit. ubi, abruptum neque ab externa causa denuo prolatis diversis graecorum recentiorum ab­ retentum atque exceptum) in exilii baratrum sonis doctrinis circa animarum statum post delabitur, atque a Deo abalienata, sibi ipsi hujus vitae interitum, concludit: „TcIle est damnationem irrogat... usque adeo, ut pii 269 debuisset, quamdiu in vivis agebat, per bona opera ad beatam vitam, quae in summo bono posita est, contendere, per prava opera volens libens, tanto bono in perpetuum nuncium remisit, ac sese in eum statum projecit, in quo amissam semel felicitatem recuperare non potest, non aliter ac si quis se oculis privaret, etiam si aeternum viveret, aeternum caecus esset. 776. Atque hinc patet, sponte enasci adversus ejusmodi hominem poe­ nam positivam necessario aeternam, intrinsecam nempe, cujusmodi est horror conceptus ex deformitate subversionis in ipsum illatae majori vel minori criminum suorum numero et foeditate, afflictio summa ex bono amisso et desperatio illud numquam recuperandi, quae quidem afflictio in immensum augetur ex comparatione cum iis, qui, cum pares olim sibi essent, aeternam ac plenam felicitatem adepti sunt; ad haec acerbus animi stimulus, qui exurgit per se ex patratis sceleribus, quique veluti vermis, ut loquitur Evangelium, non morietur, sed perpetuo delinquentem excruciabit; aliaque ejusmodi, quae non solum fides docet, sed et recta ratio suadet. Concludendum igitur est, dogma de aeternitate poenarum hac ratione expositum, ad severiorem fidei normam non solum nihil prae se ferre, quod sive cum notione divinorum attributorum, sive cum recta ratione pugnet, sed praeterea nihil in eo esse, quod cum iisdem attributis et cum recta ratione non apprime congruat. 777. Demum praeter has poenas privativas et positivas intrinsecas, ex illis necessario orituras, aliis extrinsecis, quas cruciatus appellamus, torqueri reprobos debere, suadet pariter recta ratio ipsa; quae docet, sontem iis esse plectendum, quibus, dum viveret, abusus est, quibusque sibi damnationem meruit. Ut enim arguit s. Thomas: Sicut recte agentibus debentur bona, ita perverse agentibus debentur mala; sed illi, qui recte agunt, in fine ab eis intento percipiunt perfectionem et gaudium; e contrario ergo debetur haec poena peccantibus, ut ex his, in quibus sibi finem constituunt, afflictionem accipiant et nocumentum. Hinc est quod divina Scriptura peccatoribus comminatur non solum exclusionem a gloria, sed etiam afflictionem ex aliis rebus. Dicitur enim, Matth. XXV: Disc edite a me maledicti in ignem aeternum, et in Psalm. X: Pluet super p eccatores laqueos; ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. 2 778. Addere demum praestat, Deum absque his poenis aeternis homi­ num generi non satis consuluisse praesidiis efficacibus, ut ipsum in officio contineret, et ad ardua, cum opus esset, impelleret. Sublata enim poenarum aeternitate, homines ita sunt animo comparati, ut in cupiditatum praesertim aestu cetera quaecumque motiva parvi pendant. Homini enim cupiditatibus quidam viri sentiunt, tantum esse damnato­ rum odium erga Deum, ut nolint ad gra­ tiam ejus confugere, ac vel ideo aeternam sibi infelicitatem accersant prorogcnlve, co­ 4- * que minus mirari debemus justi judicis se­ veritatem, neque ad Origenis clementiam devenire necesse est elc.“ 2) Cont. gent. lib. III. c. 145. num. 4. 270 vehementibus abrepto, quidquid aeternum non est, niliil est, ut quotidiana experientia constat. DIFFICULTATES. Μ · 779. Obj. Dogma de aeternitate poenarum pugnat cum divina misericordia: pugnat cum divina clementia: pugnat denique cum divina aequitate atque justitia; ergo nullo modo ferri debet. 780. Resp. D. Dogma istud pugnat cum his attributis prout con­ cipiuntur ab incredulis, seu prout haec sibi gratuito ipsimet animo fingunt, C. prout illa vere in Deo sunt, et accipi debent, X Itaque increduli judicant de re sibi prorsus incomperta; ad hoc enim, ut ostenderent poenas aeternas pugnare cum recensitis Dei attributis, deberent ante omnia definire, quid speciatim exigant, quid refugiant haec Dei attributa; quod cum praestare nullo modo valeant3, corruit ex hac una consideratione tota moles, cui superstruunt increduli suas difficultates. 781. I. Inst. 1. Ea est omnibus insita ab ipso auctore naturae Dei notio, ut sit infinite bonus atque beneficus pater, qui 2. nos filios suos ideo ex nihilo condidit, ut efficeremur tandem aliquando compotes sempiternae illius felicitatis, cujus in corde nostro vehemens ac necessarium desiderium atque appetitum indidit. Si igitur ad hanc nullo umquam tempore unicus etiam homo non perveniret, finem sibi praestitutum Deus vel in illo uno non assequeretur; 3. ac vehemens ille, qui in nobis est, beatitudinis appe­ titus inanis esset; immo ad hoc tantum illum indidisse Deus censendus esset, ut homines magis magisque torqueret ac miseriores efficeret, quod de divina bonitate nefas est Suspicari. Licet vero a possessione finis jure ex­ cludantur, plectanturque suppliciis homines, qui a recta via deflectunt, nec rectum servant ordinem, quem Deus ipsis servandum praefinivit; sapientis tamen optimique provisoris est, ut eosdem per istiusmodi poenas ad tempus inflictas in viam rectam reducat, atque in eum ordinem restituat, quo digni reddantur aeterna felicitate, prout a summa Dei sapientia expectare necesse est. 4. Cum enim peculiarem curam gerat Deus de rationalibus creaturis, earumque felicitatem tamquam finem sibi praestituerit, eo modo de iis dis­ ponere debet, qui magis congruat ipsarum beatitati. Nemo autem ambigere potest, quin ipsarum bono magis congruat, ut defectus, si quos incurrerint, vel per gratiam vel per vindictam reparentur, utque ipsae in eum statum restituantur, in quo suprema felicitate perfrui possint, quam ut perpetuo puniantur. Ergo poenarum aeternitas cum Dei bonitate, providentia ac sa­ pientia pugnat etc. tf * * * _ 3) Cf. Spedalicri, Diritti delC uomo, lib. IV. cap. 12. §. 16 et seq. Cf. etiam __ · Feller, Catéchisme philosophique, loc. cil. §. 474 et seqq. 271 1 782. Beep, ad 1. D. Est infinite bonus, at ea bonitate, quae consistit in amore ordinis, justi et recti, C. ea bonitate quam sibi increduli lingunt, N. 783. Ad 2. D. Deus nos ex nihilo condidit, ut efficeremur compotes aeternae beatitudinis per eam viam ac per illa media, quae Deus ipse constituit, C. absolute, seu per viam, quam impii incedere volunt, N. Deside­ rium porro beatitudinis, quod Deus nobis indidit, nos monet, ut virtutem sectemur, per quam solam ad illud desiderium explendum aliquando per­ venitur, cum hujus desiderii complementum pendeat a conditione, quae a nobis cum divinae gratiae ope ponenda est. 784. Sic Deus assequeretur praestitutum sibi finem, si unicus etiam homo ad beatitudinem non perveniret, D. Finem particularem et proximum, qui consistit in aeterna angelorum et hominum felicitate, sub conditione as­ sequenda, C. finem generalem et ultimum, qui est ipsa gloria Dei, ut suo loco exposuimus, aut finem proximiorem, qui est bonum totius universi, quod­ que exurgit ex impiorum supplicio, N. Porro Deus voluit angelos et homines ad beatitudinem pervenire, dummodo illa praestent, quae ad eam conducunt; alioquin, si se ea indignos reddant per legis transgressionem, sibi tantum id tribuere debent, si eam non consequantur. Si vis ad vitam ingredi, ait Chri­ stus, serva mandata; item: Discedite a me operarii iniquitatis. 785. Ad 3. D. Inanis esset beatitudinis appetitus a Deo inditus, si potentia et praesidiis necessariis ad eam assequendam homines essent desti­ tuti, C. si his mediis abundent, N. Tunc scilicet inanis esset iste appetitus, si homines aut angeli etiam faciendo quidquid ab ipsis per Dei gratiam ex­ igitur, ad beatitudinem non pervenirent; minime vero, si eam reipsa asse­ quantur recte iis praesidiis utendo. 786. Neque obstat, quod ingerunt, sapientis provisoris esse, ut per poenas temporarias delinquentes ad ordinem revocentur, ex quo illi descive­ runt; in hoc enim adversarii tamquam certum id sumunt, quod in quaestione est positum, utrum scilicet Deus teneatur creaturas ad illum ordinem revo­ care necne, in quo felicitatem amissam recuperent, si ipsae ex propria pra­ vitate ab ea exciderunt. Teneturne Deus restituere oculos insano illi, qui eos sibi volens eruit?* ■ 787. Ad 4. Resp. I. Neg. suppositum, ut constat ex dictis, cum Deus minime sibi proposuerit felicitatem creaturarum ut unicum finem. Resp. Π. D. Creaturarum felicitatem Deus sibi proposuit ut finem se­ cundarium, subordinatum et conditionatum, C. ut finem primarium, ultimum ct absolutum, N. 5 788. Π. Inst. Saltem nequit hoc dogma consistere cum divina pietate 4) Cf. s.Thom. loc. cil. cap.71. num.3. 5) Ibid. cap. 64. et lib.I. cap. 86. ■K *41* 11 r 272 ♦» Λ •i atqne dementia. 1. Pietas enim sive misericordia est compassio alienae ca­ lamitatis, et ad eam relevandam impellit. Clementia vero est quaedam animi lenitas in poenis irrogandis, movetque ad eas minuendas aut sublevandas. 2. Tantum porro abest, ut cum his virtutibus componantur aeternae poenae, ut potius Deum ipsarum auctorem saevum atque crudelem exhibeant. Etenim crudelem, ut inquit Bayle, ex innata quadam nostris animis pietate existi­ mamus exhorremusque judicem aut principem, qui lento igne punit reum, ut diutius horrendus ille cruciatus perduret. Supremum, quod sontibus per judicum sententiam inferri solet supplicium, plerumque brevissimo absolvitur tempore; nec ulla civilium gentium auctoritas approbat, quod diutino tem­ pore torqueantur, quos nece condemnant; et nemo est, qui non commoveatur, et non excandescat in carnificem, qui non uno tantum ictu, sed altero aut tertio vel quarto caput abscindat. Quanto igitur magis saevitiam praeferret et crudelitatem Deus, si infelices damnatos sic plecteret, ut non unius aut alterius diei, sed aeterno igne crementur? 3. Si huc accedat, ex communi omnium philosophorum consensu, aequum judicem in inferendis poenis com­ munem utilitatem sibi tamquam finem praestituere debere, juxta celebre illud effatum, quod Seneca laudat, De clementia, lib. I: Nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur, demonstratum jam ac certum est, non posse Deum in poenis aeternis indigendis saevitiae notam effugere, quia non puniret reos ad emendationem ac correctionem, sed punitionem ipsam quae­ reret propter se, in eaque propter se delectaretur, cum nulli futuri sint in aeternitate, qui ex reproborum poenis utilitatem aliquam percipere possint. Ergo. : . ;i 7S9. Resp. Neg. antec. Ad 1. D. Ita tamen ut Deus illas erga omnes et semper et eadem ratione exercere minime teneatur, C. ut erga omnes semper et eadem ratione teneatur eas exercere, A". Aliud enim est in Deo has proprietates seu dotes inveniri, de quo dubitari nequit, aliud vero est earumdem exercitium et exercitii modus. Siquidem, ut praeclare observat s. Thomasb, ad hoc, ut tum severitas tum clementia virtutes sint, secundum rectam rationem esse debent; hinc, cum Deus jam pridem clementiam atque pietatem erga homines vel angelos viatores exercuerit, j-uxta consilium sa­ pientiae suae rectissimamque rationem, potest impios, nullum virtutum ista­ rum detrimentum faciendo, in iis cruciatibus perpetuo deserere, in quos ipsi se conjecere, eorumque minime lenire dolores, qui sunt effectus necessarii vitae anteactae, juxta ea, quae in probationibus dicta sunt. 790. Ad 2. Resp. I. Neg. Ad id porro, quod additur a justitiae hu­ manae exemplo petitum, atque ex sola imaginationis nostrae ludificatione au­ ctum, dico illud nimis probare; alioquin, si quid evinceret, sequeretur neque 6) II. 2. qu. 157. art. 2. ad L 273 diu, ut origeniani contendebant, et plerique ex adversariis nostris ultro con­ tendunt, impios posse poenas dare, sed vix unico temporis momento ipsorum cruciatus absolvi debere. Resp. ΙΓ. D. Si haec Dei cum ipsis agendi ratio delicti mensuram ex­ cederet, C. si non excedat, Λ. De Deo porro hoc sentire nefas est, qui in poenis inferendis non solum numquam praetergreditur mensuram seu modum, quem peccatorum gravitas exposcit, sed praeterea neque hunc modum ad amussim attingit; quare receptum est illud in scholis effatum, Deum punire citra condignum. His addendum, nihil, ut diximus, ab ecclesia definitum circa harum poenarum naturam, quae praeter intrinsecas et necessario ex ipsa culpa profluentes, damnatis positive inferuntur. Hinc Bayle plus aequo suae imaginationi indulgens, haec ad dogma de aeternitate poenarum im­ pugnandum frustra intorquet. 791. Ad 3. D. Censeretur crudelis judex humanus, cujus finis potis­ simum est, bonum exterius reipublicae procurare ac subditos in officio con­ tinere, C. Deus, subd. si posset velle punitionem propter seipsam, Tr. si ex amore justitiae, in quo solum delectatur, et in quem tendit, N. Optime s. Thomas: Est autem concedendum, inquit, quod poenae inferantur a Deo non propter se (id est, propter ipsas poenas), quasi in ipsis Deus delectetur, sed propter aliud, scilicet propter ordinem imponendum creaturis, in quo bonum universi consistit. .. infligit igitur Deus pro quibusdam peccatis poenas aeternas, ut debitus ordo servetur in rebus, qui ejus sapientiam demonstrat. 7 Alibi du­ plicem profert causam, ob quam poenas aeternas in statu aeternitatis minime inutiles fore ostendit: Sunt enim, ait, utiles ad duo: primo ad hoc, quod in iis divina justitia conservetur, quae est Deo accepta propter seipsam, unde Gre­ gorius, lib. IV. Dialogorum : Omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cru­ ciatu non pascitur ; quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Secundo ad hoc sunt utiles, ut de his electi gaudeant, dum in his Dei justitiam contemplantur, et dum se evasisse eas cognoscunt etc.8* Addo et hanc difficultatem evanescere, si ea accurate perpendantur, quae in pro­ bationibus attulimus. 792. At, dices, ea est poenarum natura, ut ad resipiscentiam tandem et correctionem reum adducant. Quis porro sibi persuadeat, Deum, adeo 7) Contra gentes, lib. III. cap. 144. Grotius praeterea, De jure belli et pacis cap. 20. ostendit nullum habere locum quoad Deum hoc Platonis effatum, quod a Seneca adeo commendatur. Sic enim loquitur: .Nam homo ita homini alteri ipsa consan­ guinitate alligatur, ut nocere ei non debeat, nisi alterius boni consequendi causa. In Deo alia res est, ad quam Plato dictam Perrons, Praelectiones üieolog, V. sententiam male extendit. Dei enim actio­ nes nili possunt ipsi summi dominii juri, praesertim ubi meritum speciale accedit, etiamsi finem nullum sibi proponat extra ipsas, ita ut, cum impium punit, non alio fine hoc faciat, quam ut puniat, seu pu­ niendo justitiam demonstret, etiamsi ad ne­ minem exemplum pertineat.11 8) Sup piem. qu. 99. art. 1. ad 4. 18 • l » • ‘i £ ’· \ Λ 2. i >■ ji · W' K 274 275 misericordem et clementem, nullo pietatis sensu erga miseros permotum iri, nec eorum auditurum gemitus et clamores, ut veniam sceleribus concedat? 793. Resp. I. Perperam supponere adversarios, hujus salutaris resi­ piscentiae capaces esse reprobos, qui, utpote in termino constituti, meriti ac demeriti incapaces sunt, gratia praesertim privati, quam ipsis Deus dare non tenetur. Resp. II. Eosdem perperam item supponere, omnes poenas medicinales esse, et ad correctionem delinquentis infligi, cum saepe ad instaurandum perturbatae justitiae ordinem infligantur. 794. ΙΠ. Inst. Negari demum non potest ejusmodi dogma adversari divinae justitiae. Etenim juxta immutabilem justitiae legem sua debet esse inter culpam et poenam proportio aut aequalitas, ut scilicet nemo amplius puniatur, quam meritum ejus exposcit; atqui nulla est, nec intelligi potest proportio aut aequalitas inter culpam momentaneam aut temporariam et poe­ nam sempiternam; ergo injurii Deo sunt, qui hujusmodi poenas ab illo in­ ferendas existimant, omnemque destruunt divinae aequitatis ideam. 9 Ergo. 795. Resp. Neg. antec. Ad probat. D. Nulla est proportio aut aequa­ litas, spectato tempore peccati et poenae duratione, C. spectato reatu culpae et poena inflicta, AT. Duplex enim spectari debet proportio aut aequalitas inter culpam et poenam: altera, quae exurgit ex personajaedente et persona laesa, et ex hac parte, ut mox dicemus, proportio servatur inter culpam lethalem et poenam aeternam ; altera, quae inter majorem vel minorem delicti gravitatem et inter majorem vel minorem poenae acerbitatem consistit, et in hac pariter servatur proportio. Nulla autem requiritur inter durationem pec­ cati et poenae inde consequutae; alioquin furtum, adulterium, homicidium aliaque ejusmodi scelera non deberent nisi uno temporis instanti puniri; cum tamen certum ac receptum sit in societate ipsa politica, illa perpetuo quando­ que carcere vel exilio, quandoque etiam morte ipsa mulctari, in qua non oc­ cisionis tempus spectandum, sed perpetua potius e viventium societate able­ gatio, quae poenae divinitus inflictae aeternitatem adumbrat ac repraesentat. Falsum igitur est, quod assumebatur, vel injuriam Deo irrogari, vel destrui omnem divinae aequitatis ideam ab iis, qui revelatione duce poenarum aeter­ nitatem a Deo infligendarum propugnant. 796. IV. Inst. Atqui per hanc doctrinam omnis prorsus divinae aequi­ tatis notio destruitur: 1. Siquidem praecipua ratio, cur catholici poenis aeternis delinquentes plecti debere autument, huic innititur principio : Num­ quam posse in damnatis cessare calamitatem, quia numquam ipsi possunt ces­ sare a malitia. Quod tamen principium falsum esse multis argumentis patet. Docet enim recta ratio, posse semper creaturas cessare a malitia, quoniam vel destrui a Deo possunt, vel converti quolibet temporis momento; quod si a malitia revera cessare non possunt, hoc ipso cessant, quod cessare non possunt, sicut amentes, qui ideo peccare jam desinunt, quia vitare peccatum nequeunt. Sed dato, quod invecta per culpam subversio semper in damnatis perseveret, frustra inde colligitur et ipsam poenam perseverare semper de­ bere; 2. debitum quippe poenae extingui potest per satispassionem, ut vo­ cant, ad quam non requiritur voluntaria acceptatio poenae, sed mera ipsius tolerantia, ut evincitur ex poenis, quae in delinquentes ab humanis judicibus inferuntur. Quamquam enim reus aut furti aut homicidii a prava voluntate non recedat, iinmo in ea constanter perseveret, ac poenam sibi per leges in­ flictam iniquo animo subeat, non idcirco magis punitur, quam puniri meretur et solet, si, deprehensus in scelere, ejusdem statim poeniteat et illatam poenam libenter sustineat. 3. Altera ratio, cur catholici censent aeterna poena jure culpam lethalem puniri, petitur ex offensa vel injuria infinitae malitiae, quam peccator Deo irrogat; at neque haec ratio magis solida est: tum quia | 1*1 K- ' ■‘ *- ' ’ · 1 ·’· .» 1 * . . non desunt catholici theologi, qui absolute negant injuriam proprie dictam per peccatum Deo irrogari, eamque, si reipsa irrogetur, neque subjective, ut ajunt, neque objective simpliciter esse infinitam seu infinitae malitiae; 4. tum 9) Ita auctor operis, cui titulus; Religion essentielle. ; < ■ 'i -iff praeterea quia certum est, malitiam aut minui aut augeri pro majori minorive cognitione ejus, qui offendit; cognitio vero, quam nos de Deo habemus, adeo imperfecta et exigua est, ut pene nulla dici possit, ideoque et malitia pec­ cati, 5. praesertim cum peccata nec Deo invito patrentur, cui propterea nulla fit injuria, juxta receptum a philosophis effatum: Nullus patitur injustum volens: 6. facultas vero peccandi non a peccatore, sed a Deo ipso sit, qui illam praebuit et conservat. 7. Adeo haec hominum mentibus alte insculpta sunt, ut propterea aeternitas poenarum, quae praedicatur, vix conferat ad delinquentium numerum minuendum; neque enim honestiores probioresque catholici sunt, qui ejusmodi aeternitatem se credere profitentur, quam ceteri, qui ejusmodi dogma rejiciunt. Ergo. 797. Resp. Neg. min. Ad 1. Etsi illa ratio ex iis sit, quae a non­ nullis theologis afferri solet ad ostendendam justitiae divinae aequitatem in reprobis puniendis, ea tamen nec sola nec praecipua est, eamque nos ne at­ tigimus quidem. Sed hoc etiam dato, negamus, falsum esse ejusmodi prin­ cipium in subjecta materia, dummodo rite intelligatur; neque contrarium evincunt, quae ab adversariis allata sunt. 798. Quamvis enim in primis fieri possit absolute, ut dicitur, atque spectata Dei omnipotentia, ut ejusmodi reprobi vel converterentur vel de­ struerentur; videndum tamen superest, an Deus ad alterutrum teneatur, aut saltem velit. Primum vero numquam adversarii ostendent, eo ipso quod de Dei natura et attributis nonnisi imperfectam et inadaequatam cognitionem habeant; alterum vero scire non possunt nisi per manifestationem divinae 18* 276 voluntatis; jam vero Deus revelatione contrariam suam manifestavit volun­ tatem. Aut igitur adversarii divinam revelationem admittunt aut rejiciunt: si rejiciunt, in summa versantur ignorantia; si admittunt, do contraria Dei voluntate omnino constat. Ergo nihil evincunt in qualibet hypothesi.1011 799. Illud vero, quod subdunt, cessaro reprobos a malitia hoc ipso quod cessare non possunt, concedi ipsis potest, si agatur de malitia actuali, • ” * ■* ' ast falsum est, si sermo sit de malitia praeterita, quae jugiter et virtualiter perseverat. Ludunt igitur in verborum aequivocatione adversarii, dum autu­ mant, juxta nos in perpetuum puniri damnatos, quia reprobi in damnatione detrusi semper actualiter peccant, quod tamen falsum est, quum talis minime sit sensus scholastici illius effati. Ideo autem theologi docent semper peccare damnatos, ac propterea semper puniri, quia virtualiter in ipsis perseverat perversa illa voluntas, quae in illis, cum adhuc in vivis agerent, jamdiu in­ erat, per quam, Deo ultimo suo fine posthabito, adhaeserunt tamquam ultimo fini creaturis, quae quidem voluntas salutariter mutari in ipsis non potest, quia in termino constituti sunt, ex defectu gratiae, quam Deus, ut diximus, conferre ipsi^ non tenetur, praesertim quod revelatione novimus, numquam illum hanc ipsis esse daturum. Atque hinc responsio patet ad exemplum adductum amentis.11 800. Ad 2- D. Si debitum ejusmodi naturae sit, ut possit extingui, C. si sit inextinguibile, A' Porro ex dictis patet, numquam posse per^poenam extingui debitum, quod reprobi contraxerunt per suam culpam, quae jugiter perseverat. Cum autem poena a Deo infligatur ad restituendam in pristinum subversam aequalitatem ordinis, quam culpa invexit, evidens est, ejusmodi aequalitatem seu justitiae reparationem aliter induci non posse, nisi tamdiu rebellis creatura deprimatur per poenam, quamdiu adversus Creatorem et ordinem ab eo constitutum insurgit per culpam, et tamdiu puniatur contra suam voluntatem, quamdiu per pravum affectum reluctatur Dei voluntati; cum vero haec salutaris conversio absque gratia, quae tamen ei non datur, fieri nequeat, sequitur, poenam infligendam aeternam fore. Atque hinc ne­ gatur paritas deducta ex exemplo humanae justitiae, cujus officium cum sit, 10) Cf. de hoc argumento Tertull. lib. De resurr. carnis, cap. 35. 11) Cf. Lessius, De justitia et ira Dei, cap. 25. n. 164 et seqq. ubi exponit, quo sensu effatum illud theologicum accipi de­ beat. Inter cetera, num. 165. scribit: xEliamsi semper peccent (damnati), non tamen punientur ob illa peccata, cum sint extra statum merendi et demerendi; sed solum punientur propter actum peccati, quem fecerunt in vita, quem vellent se numquam fecisse, et vehementer de eo dolent, qua­ tenus tantorum malorum ipsis causa extitit, et si possent, omnibus modis cuperent pro eo satisfactionem justam exhibere. Quod autem semper peccent, id provenit ex de­ speratione, quia sciunt se numquam libe­ randos; ac proinde jam supponitur poena aeterna propter solum actum praeteritum decreta." 277 ut politico tantum ordini ac quieti prospiciat, nec potest nec debet totum id removero, quod pravum ac inordinatum est. 12 801. Ad 3. D. Rite intellecta, C. perverso sensu, ut adversarii fa­ ciunt, N. Negamus praeterea ejusmodi rationem, ubi recto sensu accipiatur, solidam non esse. Quod si nonnulli theologi subtiles aliquot quaestiones ex­ citarunt, utrum scilicet ad justitiae rigorem injuria proprie dicta in Deum per peccatum irrogetur nec ne aliasque ejusmodi, hae minime officiunt rei substantiae 13 ; in eo autem omnes consentiunt, gravem offensam Deo per peccatum inferri, et hominem per grave peccatum averti a Deo ultimo fine suo, ac propterea sese reum aeternae damnationis constituere. 802. Verum parum interest, peccatum seu culpam neque subjective .■'1 ' ' ‘ " neque objective esse simpliciter infinitam. Neque enim ex eo singillatim inferimus aeternitatem poenarum, quod culpa infinitae malitiae sit, quod fai·’ i cile damus, sed potius ex eo quod voluntarie homo per culpam averterit se a Deo, ultimoque se fine privaverit, quemque ex se recuperare amplius ne­ quit, nec Deus adjumentum ad ipsum recuperandum dare teneatur; ut si quis se e turri dejiciat, quantum ex se est, in eo statu se constituit a quo numquam liberare se poterit. 803. Ad 4- D. Et ex hoc illud solum infertur, malitiam peccati, quae augeri aut minui potest, non esse simpliciter infinitam, C. non esse quadantenus infinitam, seu, ut scholae loquuntur, secundum quid, quae proinde ma­ jorem aut minorem gradum admittere potest, N. Apposite s. Thomas ait: Peccatum... infinitatem quamdam habet ex tribus: primo ex infinitgte^ divinae majestatis, in quantum offensa fuerat per contemptum inobedientiae ; quanto enim major est, in quem peccatur, tanto gravior est culpa etc. 14 Neque obest, quod personam offensam, scilicet Deum non nisi imperfecta atque inadaequata ratione cognoscamus; satis enim est, ut sciamus ipsum esse finem ultimum, et per peccatum graviter offendi 15, quod in omni lethali culpa supponitur. 804. Ad ô. D. Id est, Deo non resistente, seu non impediente, C. po­ sitive consentiente, A7. Peccata profecto non patrarentur, si Deus ea non permitteret; aut si ea impediret. Verum ex eo quod Deus ea non impediat, ”) Cf. s. Thom. I. 2. qu. 87. art. 1 et seqq. nec non ibid. qu. 72. art. 5. I3) Conf. Vasquez, Comment, in I. 2. s. Thom. Disp. 140. n. 19. Sed vid. Lessius, De divinis perfect. Lib. XIII. cap. 25 et 26. H) Tum part. III. qu. 1. art. 2. ad 2. turn in III. Dist. 20. qu. 1. art. 2. ,s) Notum est, voces offendi, offensionis, in sensu translato accipi, praesertim cum de Deo sermo est, qui certe proprie non potest offendi peccatis nostris, sed eo sensu usurpari has voces, quatenus perlegis trans­ gressionem injuria Deo irrogatur, et qui­ dam saltem virtualis Dei contemptus osten­ ditur, ut passim theologi post s. Thomam admonent. 278 minime sequitur, Deum in ea consentire eaque approbare. Ut enim effectus, qui omissionem subsequitur, seu ex ea provenit, sit alicui voluntarius, necesse est ut in omittente aut non impediente debitum aut obligatio sit non omittendi ac impediendi; hanc vero obligationem aut debitum Deo inesse, numquam evincent adversarii; quin potius fines altissimos Deus habet pec­ cata non impediendi, ut ex iis constat, quae suo loco disseruimus16; ideoque nullum hic locum habet, quod objicitur effatum : Sullus patitur injustum volens. . , 4 k 805. Ad 6. D. Id est, libertas, quae in se bona est, et in bonum finem nobis est a Deo concessa, C. quae in se mala sit, aut data in malum finem, N. Nam praeter Dei intentionem homo abutitur dono, quo, si divina opitulante gratia bene uteretur, aeternam posset sibi felicitatem comparare, prout reipsa ad eamdem felicitatem adipiscendam ei fuit a Deo libertas concessa, ut su­ perius ostendimus. 806. Ad 7. D. Ex defectu seriae earumdem poenarum considerationis, C. ex defectu sui, A' Per se enim, ut patet, efficacissimae sunt ejusmodi com­ minationes ad homines in officio continendos, et sunt validissima divinarum legum sanctio ; quod si homines, ut cupiditatibus suis liberius indulgeant, ab iis mentem et cogitationem divertunt, quid mirum, si exiguus sit ipsarum effectus et fructus? Etsi ignis natura sua ad comburendum et ad calefacien­ dum comparatus sit, attamen, si vel materia ipsi non admoveatur aut sub­ trahatur. profecto neque comburit neque calefacit: Desolatione desolata est omnis terra, inquit propheta, quia nemo est, qui recogitet corde·, et stultorum infinitus est numerus, ut ait Sapiens. 807. Sane qui factum est, ut tot ex catholicorum castris, in quibus, si secum ipsae humanae mentes pugnare nolint, peccatum et poenarum aeter­ narum comminatio componi non possunt, declinaverint, aut ad incredulitatem aut ad protestantismum sive haeresim, nisi ut liberius viverent, et a se ex­ cuterent tot conscientiae stimulos? Cur tot in praesentiarum rationalismus progressus apud eosdem protestantes facit ? Haec et non alia vera causa est. 808. Denique et illud addimus, adversariorum non esse judicium ferre utrum pauci, an plures ii sint, qui sempiterno gehennali supplicio exterriti meliores fiant, aut justi serventur, cum uni Deo id notum sit. Quin potius instituendo argumentum, ut vocant, a minori ad majus, dicimus, si tot tanta­ que patrantur scelera, non obstante validissima ejusmodi sanctione, hac sub­ lata quid fieret? 17 ,e) Tract. De Deo. loc. cit. lTj Cf. etiam quae de poenarum aeter­ nitate scripsit P. Rozaven, Soc. Jesu, L'Église catholique justifiée ; Lyon 1822, pag. 68 et seqq. quod opposuit cuidam neo- terico ecclesiae russicae scriptori Stourdza, quondam legato imperii apud Vinariam (Weimar) in circulo Saxoniae. Hic enim auctor veritus non est, omnes verrere sor­ des socinianorum et incredulorum ad in- 279 ARTICULUS IV. DE STATU DECEDENTIUM ABSQUE BAPTISMO. 809. De iis hic agimus, qui priusquam ad rationis usum perveniant, absque salutari lavacro ex hac vita decedunt. Tales sunt omnes infantes, aut qui ex infantiae statu, licet adulta jam aetate, vel egressi non sunt, vel non egredientur ex defectu aliquo physico; cujusmodi sunt, qui vulgo cretini aut maccones nuncupantur, perpetuo amentes etc. De reliquis enim adultis alibi recurrit sermo. 810. Porro de infantibus et de iis, qui infantibus aequiparantur, absque baptismo morientibus, sancita haec sunt a duobus conciliis oecumenicis, nempe lugdunensi II. et florentino : Credimus . . . illarum animas, qui in mortali peccato vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.1 Ex quibus discimus: 1°. de fide esse parvulos ejus­ modi in infernum post mortem descendere seu damnationem subire; 2°. poe­ nis illos et peccatores adultos disparibus puniri. Reliqua autem, quae spe­ ctant sive ad hunc inferni locum, sive ad poenarum disparitatem, seu in quo haec disparitas ponenda sit, vel ad parvulorum statum post judicii diem, fidem nullo modo attingunt, cum nullum de his ecclesiae decretum existât. Patres proinde ac theologi in diversas sententias dilabuntur. 811. Prima sententia respicit poenam sensus. S. Augustinus enim, quem fere omnes posteriores latini patres sequuntur, praesertim vero s. Fulgentius, lib. De fide ad Petrum, cap. XXVII. passim docet, hos infantulos ad ignem aeternum damnatum iri, sic in Serm. CCXCJV. n. 3 et seqq. alias XIV. De firmandum hunc fidei articulum. Attamen se membrum jactat ecclesiae dictae ortho­ doxae (schismaticae). Nec mirum est, cum enim in ecclesia russica nullum jam subsistat principium unitatis, in iis prae­ sertim quae ad fidem spectant (siquidem in ceteris supplet gubernium), hinc plures pro libilo dant principia lutherana, quando­ que etiam sociuiana tamquam doctrinam ecclesiae russicae. Nemo tamen hiscit; salis enim illic est ut alienos se ostendant ab ecclesia catholica; quaccumque demum quisque doctrinae principia profiteatur, pa­ rum interest. Expendemus suo loco dis­ crimen, quod Philaret, quondam in acade­ mia pelropolitana professor, nunc metropolila Moscoviae, autumat intercedere inter ecclesiam graecam schismaticam et eccle­ siam latinam in fidei professione. Hunc recte vocaveris novum ecclesiae graecae Cyrillum Lucarim, seu novum fidei eccle­ siae graecae proditorem, ut ostendemus. *) Apud Hard. Collect. Concil. tom. VIL col. 695 et seqq. ubi verba recitata haben­ tur ex cone. lugd. II. in fidei professione facta ab imp. Michaele Palaeologo nomine totius ecclesiae graecae: Πιστεύομεν . · . ί’κίίΐ'ωρ ύέ τάς ψυγάί τών iv ^avaaiuiQ αμαρτήματα η μετά μόνης τής -ροπατερικής άποχωρηβάντων, παραυτίκα εις τον αδην καταβαίνειν, ποιναΐς άνίβοις τιμωρη^ησομίνας. Eadem porro verba usurpata inveniuntur in Decreto Unionis, concil. florent, collât. XXII. ibid. tom. IX. col. 986. 280 >t verbis Apostoli, et Operis imperf. lib. III. cap. CXIX. Declarat porro s. Doctor in Enchirid. cap. XCI1I2, tum De peccat. meritis, lib. L cap. XVI. n. 21, tum Contra Julian, lib. V. n.44. eosdem in damnatione omnium levissima futuros3; immo adeo mitem vult esse ejusmodi damnationem, ut anceps haereat in definiendo, an eis, ut nulli essent, quam ut ibi essent, potius expediret. 4 Haeret praeterea ibidem circa poenarum qualitatem et quantitatem eorumdem infan­ tium; siquidem profitetur, definire se non posse, quae, qualis et quanta erit haec poena.5 812. Patres graeci videntur solam poenam damni pueris non baptizatis tribuere. Inter eos eminent s. Gregorius nazianzenus et s. Gregorius nyssenus. Primus enim in Orat, in sanctum baptisma dicit, ejusmodi pueros nec coe­ lesti gloria nec suppliciis a justo judice afficiendos6; alter vero, Orat. De in­ fantibus, qui praemature abripiuntur, ait: Nam immatura mors infantium, neque in doloribus ac moestitia esse eum, qui sic vivere desiit, intelligendum esse nobis suggerit. 7 813. Nec magis inter se cohaerent scholasticorum ac theologorum pla­ cita. Etenim Petavius ex citato concilii florentin! decreto censet, de fide esse parvulos poenis^=£nsus addici 8; contra vero Vasquez non solum putat veram esse contrariam sententiam, sed refert nonnullos scholasticos censuisse, definitum esse, poenam peccati originalis in sola visionis beatificae privatione ’) Ubi ait: Mitissima sane omnium poena erit eorum, qui praeter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt. 5) Scribit praeterea ibidem: «Ego non dico, parvulos sine Christi baptismate morientes tanta poena esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret, cum hoc Do­ minus non de quibuslibet peccatoribus, sed de scelestissimis et impiissimis dixerit." Demum concludit: .Quis dubitaverit par­ vulos non baplizatos, qui solum habent originale peccatum, nec ullis propriis ag­ gravantur, in damnatione omnium levissima futuros?· 4) Ibidem. 5) In epistola autem, quam scripsit ad s. Hieronymum, quae est 131. inter hieronymianas, edit. Vallars. n. 16. aperte suam hac in parte animi perplexitatem patefacit, dicens: «Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio.“ Attamen card. Norisius in Vin­ diciis Augustinianis, tom. I. pag. 981. edit. Veron. 1729, quod definire s. Augustinus non potuit, diligenter prorsus determinat, affirmans quod ex Augustino poena lenis­ sima ac mitissima erit ab igne calefa­ ciente cum aliqua molestia pueros, sed non eosdem ustulante . — cum pueri haereditarii tantum criminis rei sint, calore ad molestiam usque ac dolorem incutien­ dum intenso affligentur. Nescio tamen quo thermometro usus sit ad hos gradus caloris et inlensitatis tam accurate determi­ nandos. 6) Quae est XL. n. 21 : Tovt δε μήτε δοΕαοθήσείθαι, μήτε κολασθήΰεσθαι περί τον δικαίου κριτοϋ. 7) Ή γάρ άωροί τελευτή τών νηπίων οΰτε Ιν αλγεινού είναι τον οϋτω τήν 2ωήν παυοάαενον νοεΐν υποτίθεται. Pag. 770. tom. Π. edit. Paris. 1615. 8 J De Deo, lib. IX. cap. 10. §. 10 et seqq. Hic desideranda videtur summi viri sagacitas, dum non animadvertit concilii florentini definitionem proprie cadere in vocem mox, non autem in qualitatem poe­ narum, de qua tunc non disceptabatur. ■ I 281 consistere, ab Innocentio III. liie verbis : Poena originalis peccati est carentia visionis Dei} actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus. 9 Scholarum autem principes Petrus Lombard us 10, s. Thomas n, s. Bonaventura ‘a, Scotus 13 et ingens antiquorum acies, qui eos secuti sunt, si unum fortasse excipias Gregorium arirninensem, cui propterea nomen inditum esse tortoris infantium refert Paulus Sarpius 14, communi suffragio infantes non baptizatos a sensus poena eximunt, ac solam poenam damni iisdem re­ servant. 814. Verum et circa hanc ipsam poenam damni theologi minime inter se consentientes inveniuntur. Aliqui enim cum Bellarmino 15 arbitrantur, ejusmodi infantes tristitia aliqua ex ea privatione affici: alii autem cum s. Thoma id aperte negant16; immo eo usque progrediuntur Catharinus 17 et card. Sfondrati18, ut omnimodam naturalem felicitatem, quae tum ad animam in praesentiarum, tum ad corpus post resurrectionem, pertinere possit, iisdem tribuant. Quemadmodum vero card. Norisius gradus combustionis accurate determinavit, sic isti determinarunt gradus felicitatis et beatitudinis.19 Bcllarminus postremam hanc sententiam fidei adversari autumat20; at contra Petrus Godoy Ord. Praed. oxomensis episcopus: Sententia inquit, concedens parvulis naturalem beatitudinem nullam censuram contra fidem meretur 21 ; immo et a temeritatis nota illam alienam esse affirmat. 815. Quid igitur dicendum in tanta sententiarum discrepantia? Haec scilicet : 1°. de fide esse parvulos non baptizatos e supernatural! beatitudine in perpetuum excludi, quod mox vindicabimus adversus protestantes et socinianos; 2°. de fide non esse, eos pati vel non pati poenam sensus, tum ante 9) In cap. Majores, §. Sed adhuc, De baptismo et ejus effectibus. Cf. idem Vasquezius, Comment. in 1. 2. s. Thomae, tom. I. disp. 134. cap. 3. η. 7. .*·) In II. Sent. dist. 33. ?*) In loc. cit. Magistri Sent. qu. 12. art. 1. *’) In loc. cit. Petri Lombardi, art. 3. qu. 1. tom. IV. opp. edit. Rom. 1589. Ibid, quaest. unica, opp. tom. VI. pars secunda, edit. Lugd. 1639. H) Storia del Concilio di Trento, lib. II. ubi agit de 9. art. proposito discussioni circa peccatum originale. Sed ante ipsum jam Dom. Soto, De nat. et gratia, loc. I. cap. 14. scripserat: «Augustinus plus justo videtur torquere parvulos. Unde, qui ejus sententiae subscribunt, perpauci sunt, ct tortores parvulorum nuncupantur." Edit. Salmant. 1577. 15) De amiss, grat. lib. VI. cap. 6. ,6j Quaest. V. de malo, art. 2. *7) Lib. De statu puerorum sine ba­ ptismo decedentium. 1S) Nodus praedestinat, dissolutus, part. I. §. 1. num. 23, el iterum §. 2. n. 16. nec non Albertus Pighius et Hieronymus Savonarola, apud Bellarm. lib. cit. cap. 1. n. 5, aliique apud Godoy, loco mox cit. §. 3. *’) Cf. cit. auctores et Bellarm. loc. cit. cap. 3. n. 19, et cap. 2. n. 42, et apud De Rubeis, Diss, de pecc. orig. cap. 74’°) Loc. cit. cap. 2. n. 1. ai) In L 2. qu. 83. De peccato orig. tract. 4. disp. 38. §. 8. η. 146. Dignus est qui consulatur Leon. Lessius, De perfect, divinis, lib. ΧΠΙ. η. 143. ■ tum post resurrectionem ; 3°. de fide non esso, hos parvulos aliqua affici tri­ stitia ex privatione visionis beatificae; 4°. permiscendam non osse sententiam illorum theologorum, qui beatitudinem aliquam naturalem pueris non bapti­ zatis concedunt, cum errore pelagianorum; quia, etsi daretur, secus ac Bolgenio videtur, pelagianos naturalem beatitudinem ejusmodi parvulis conces­ sisse, non autem supernaturalem ”, attamen immenso adhuc intervallo dis­ crepat haec theologorum sententia ab errore pelagiano. Etenim pelagiani, ut ex universo ipsorum systemate constat, hanc beatitudinem infantibus sine baptismo decedentibus tribuebant sine marte peccati, ita ut exclusio ab intuitiva Dei visione non haberet rationem damnationis neque poenae damni, sed esset naturalis illorum puerorum conditio. Contra vero theologi, do quibus loquimur, hanc ipsam naturalem beatitudinem cum morte peccati aperte adstruunt: ac propterea exclusionem a gloria supernaturali tamquam poenam ac damnationem habent. Quapropter merito a Pio VI. in Const, dogmatica: Auctorem fidei, synodi pistoriensis propositio, quae est XXVI. et quae ita se habet: Doctrina, quae vdut fabulam pdagianam explodit locum illum infe­ rorum (quan limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animae decedentium cum sola originali culpa, poena damni citra poenam ignis pu­ niantur, perinde ac si hoc ipso, quod qui poenam ignis removent, inducerent locum illum et statum medium, expertem culpae et poenae, inter regnum Dei, et damnationem aeternam, qualem fabulabantur pelagiani, falsa, temeraria, in scholas catholicas injuriosa declaratur. 23 816. Ex animadversione autem postremo loco posita, via patet, qua M) Bolgeni, Stato dei bambini morti senza battesimo, part. II. cap. 2. Macerata 1787. Sed cf. Petavius, lib. II. De Deo, qui est primus De praedest. cap. 10 et 11, nec non in lib. De pelagian, et semipelagian. haeresi, cap. 5. ”) Non dubito, quin auctores illi ca­ tholici, qui fortasse nimis acerbe hanc opi­ nionem perstrinxerunt, mitius saltem de ea locuti fuissent, si hoc sedis apostolicae oraculum jam prodiisset. Ita Petavius. qui locis cit. praesertim De Deo, lib. IV. cap. 10. §. 8. affirmare non dubitat, eos, qui negant poena ignis infantes cruciari, calumniandae Scripturae ac novae haeresis occasionem subministrare; immo vero etiam Bcrti, qui in dissert, quam inscri­ psit: Delia dotlrina teologica contenuta nella divina commedia di Dante, de Aligherio conqueritur, quod infantes in primo potius inferorum circulo collocaverit, ad quem inferni flamma non pertingit, quam in secundo, dicens: nNostra opinione ella è, salva la riverenza al Maestro delle senlenze, ali’ angelico s. Tommaso, al sottilissimo Scoto, al serafico s. Bonaventura e ai loro dotti seguaci meritevolmente dovuta, che nel prossinw cerchio, dove stride inoltre la flamma, rinchiudere que’ pargolelti e que’ gentili si debbano. . . Bifiuta di vantaggio (Dantes) la fallace dotlrina d’altri scrittori, che di qualsivoglia dolore gli credeltero affalto privi Γtalis est sententia s. Thomae), quasi laggiù nel limbo, con puerili traslulli divertendosi, giuocar sogliano a pari e caflb, ed una canna, ovvero un baslone aggavignando, andarsene a caval· luccio, siccome de’ viventi fanciulli canto il Venosino: Ludere par impar, equitare in arundine longa.'· Vid. Dante Oper. edit. Venet. Zatta, vol. ΙΠ. Ergo, ne talia dican­ tur de ejusmodi pueris, debebunt ipsi flam­ mis stridentibus aeternum comburi? ; I 283 facile inter se concilientur diversae et ad Hpeciem contrariae theologorum sententiae circa Btatum horum infantium. Sub duplici enim respectu spectari potest ejusmodi status, nempe aut in se aut relative, ut ajunt. Si spectetur relative ad supernaturalem beatitudinem, ex qua per peccatum originale in­ fantes exciderunt, habet talis status rationem poenae et damnationis, sunt praeterea ejusmodi infantes a Deo saltem negative aversi etc. Si vero spe­ ctetur idem status in se, sive absolute, cum per peccatum, ut suo loco ex­ pendimus, de naturalibus nihil amiserint, talis erit ipsorum conditio, qualis fuisset, si Adam neque peccasset, neque elevatus ad supernaturalem statum fuisset, id est, in conditione purae naturae. Sibi (Deo) conjunguntur per participationem, inquit s. Thomas, naturalium bonorum; et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturali cognitione et dilectione.25 817. Ex quibus patet, s. Thomam his infantibus tribuere bona naturalia et aliquem naturalem Dei amorem et gaudium, prout animadvertunt Th. de Lemos 26 et Billuart. 27 Angelicus Doctor 28 praeterea fusius ostendit, hos parvulos nullam subire poenam sensus, et auctoritati desumptae ex Matth. XXV. respondet, neque ad infideles, neque ad ejusmodi infantes judicium illud dis­ cussionis bonorum et malorum operum pertinere, in quibus fides non est fun­ damentum meritorum omnium 29; item vult voces supplicii, tormenti, gehennae, cruciatus aeterni, quibus designant Auctor Hypognostici, Fulgentius et Gre­ gorius M. parvulorum statum, esse large accipiendas pro poena, ut accipiatur species pro genere, sicut etiam in Scripturis quaelibet poena figurari consuevit. Addit insuper: Ideo sancti tali modo loquendi usi sunt, ut detestabilem red­ derent errorem pelagianorum, qui asserebant, in parvulis milium peccatum esse, nec eis aliquam poenam deberi. 30 818. In quaestione V. De malo, pergit ostendere, quomodo infantes ■ ’·) Quam homini dignum est compe­ tere, inquit Ambros. Catharinus, De statu puerorum sine baptismo decedentium. 2i) In II. dist. 33. qu. 2. ari. 2. ad 5. Cf. etiam Lcssius, De divin, perfect, lib. XIII. qui est de justitia et ira Dei, cap. 22. num.143 et seqq. ’*) Panoplia gratiae, tom. I. lr. 1. cap. 23. pag. 55. col. 1. Leod. 1676. In /. 2. s. Thom. tom. IL diss. 7. art. 6. §. 2. ÎS) In II. dist. 33. qu. 2. art. 1. Cf. De Rubeis, diss. cit. De peccato origin, cap. 74; Suarez, De pecc. orig. disp. 9. sect. 6. ”) In IV. dist. 47. qu. 1. art. 3. ubi ad tert. quaest. scribit: Infideles condemna­ buntur ut hostes, qui consueverunt apud homines absque meritorum audientia ex- terminari. Cf. ib. ad quartam quaestio­ nem. 30) Quaest. V. De malo, art. 2. ad 1. Cf. etiam De Rubeis, diss. cit. cap. 75. §. 3. Ex his constat scholasticos, qui emol­ lire studuerunt asperas nonnullorum pa­ trum locutiones, eos vidisse ac legisse; ideoque non satis aequum de iis judicium tulisse card. Noris, dum in Vindiciis Au­ gust. pag. 974. edit. Veron. 1729, scripsit: >.Qui (scholastici) si in patrum volumini­ bus tantum studii ac laboris posuissent, quantum Aristoteli explicando impendere, profecto s. Augustini sententiam non ob­ duxissent, neque eorum plcrique pelagia­ norum opinionem, quod naturalem illam puerorum beatitatem attinet, hominum men­ tibus tam alte infixissent." nulla afficiantur tristitia ob amissam beatitudinem supernaturalem, solvitquo eas difficultates, quae obstare videntur. Quarum responsionum sumina ad haec duo praecipua capita revocatur: I. Pueros illos cognoscere visionis divinae gloriam beatis concessam, ac se ab illa exclusos esse, et hanc privationem esse poenam peccati, aliena nempe Adami voluntate contracti; sed illos tamen non dolere, tum quia cognoscunt, se ad illam gloriam consequendam per actus liberi arbitrii nul­ lam habuisse proportionem, tum quia cognoscunt, se talem poenam incurrisse, quam vitare nullo modo poterant, tum demum quia eorum ratio aut voluntas, cum recta sit, ut ipse loquitur, et nullo obliquata peccato (personali), per­ turbari non debet de eo, quod in ipsis non fuit, ut vitaretur. II. Hos pueros cognoscere, ad aliquam beatitudinem sese conditos esse: sed eos minime cognoscere, hanc beatitudinem positam esse in visione clara Dei; idcirco ipsos ignorare, tum se ab illa exclusos, tum peccatum aliena vo­ luntate contractum, ac poenam inflictam, positamque in privatione visionis divinae, adeoque de ejus amissione non dolere, sed hoc, quod per naturam habent, sine dolore possidere.31 819. Nos vero his dimissis, quae salva fide, omnique temeritatis nota seclusa, quilibet tueri ac sequi potest, hoc unum animadvertimus, non esse scilicet permiscendas opiniones privatorum cum ecclesiae doctrina, quae libe­ ram unicuique potestatem facit, quam maluerit, sententiam sectandi. Pessime proinde se gerunt increduli, dum in religionem ac fidem insurgunt, quod dogmata horribilia et rationi contraria credenda proponat, religioni ipsi pri­ vatorum theologorum placita tribuentes, quamvis ecclesia numquam ea suo suffragio probaverit32, immo, ut vidimus, eos damnaverit, qui notam inusïl) Cf. De Rubeis, loc. cit. cap. 73. §. 6. Cf. Spedalieri, Analisi deW estime critico di Nie. Frerel, cap. 9- art. 9. §.11 et seqq. item §. 17, ubi in nola a scribit: «Il signor Leibnitzio disperando di conci­ liare questa doltrina (dell’ affliggente opi­ nione, che assegna la pena del fuoco al peccato originale di cui si lagnano i deisti) dice, Diss. De conform, rat. et fidei, num. 39. pag. 506: Talis igitur fidei trium­ phus festivis ignibus similis foret, qui post acceptam cladem accendi solent. Huc re­ ferenda est doctrina de infantium non baptizatorum damnatione, quam Nicolius ve­ lu li peccati originalis consectarium nobis obtrudit. Polrei citare moltissimi altri cre­ tici, che hanno rigettata questa opinione, come Canzio, Steinhofero, ecc. benchè il loro sistemagli obblighi di ammetterla.·* Cf. etiam art. 10. ubi tuetur doctrinam s. Tho­ mae, s. Bonaventurae et Scoti; atque ob­ servat, doctrinam s. Thomae circa horum infantium conditionem non esse nisi con­ sectarium doctrinae ejusdem s. Doctoris de possibilitate status purae naturae. Non abs re erit hic aliud subjicere Leibnitzii testimonium, quod Spedalieri nosse non poterat, cx Systemate theologico, ab Emery evulgato, pag. 344: «Limbum in­ fantium, inquit, seu locum, ubi animae so­ lam poenam damni, non vero poenam sen­ sus patiantur, non ausim improbare, cum in . ecclesia passim defendatur a viris sum­ mae doctrinae ac pietatis, ac justitiae divi­ nae satis consentaneus videatur. Neque enim eos laudare possum, qui, quemadmo­ dum ipsi nil nisi extrema norunt, ita etiam Deum facere arbitrantur.·' 285 ! serunt doctrinae eorum, qui poenam sensus in ejusmodi infantibus non ad­ mittunt. 820. Interim adversus novatores illos et socinianos, qui infantes sine baptismo decedentes aeternam consequi salutem autumant, sequentem statui­ mus propositionem, quae dogmatica est. PROPOSITIO. Infantes ex hac vita sine baptisma decedentes ad aeternam salutem pervenire non possunt. ) 821. De fide est haec propositio. In symbolo enim nicaeno-constantinopolitano quilibet profiteri tenetur: Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Quid statuerint concilia oecumenica lugdunense et florentinum, superius retulimus. His addimus definitionem concilii tridentini, quod sess. V. can. IV. hunc errorem proscripsit: JSi quis parvulos recentes ab uteris ma­ trum baptizandos negat, etiamsi fuerint a baptizatis parentibus orti A aut dicit, in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, \cpiod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam aeternam consequendam^ . . anathema sit. 822. Perstringit autem haec postrema definitio non solum Vincentium Victorem, qui autumabat, teste s. Augustino, infantes sine lavacro decedentes Hic autem animadverto, etsi verum est, quod scribit Bellarminus, De amiss, grat. et statu pecc. lib. VI. cap. 2: »Misericordiam nostram erga parvulos jam defunctos nihil eis prodesse, et contra nihil eis obesse sententiae nostrae severitatem, multum autem nobis obessé, si ob inutilem mise­ ricordiam erga defunctos, pertinaciter ali­ quid contra Scripturas aut ecclesiam de­ fendamus; idcirco non affectum quemdam humanum, quo pleriquc moveri solent, sed Scripturae, conciliorum et patrum senten­ tiam consulere et sequi debemus;·' etsi, inquam, haec verissima sunt, attamen, cum Scripturae nihil prorsus de hac ejusmodi parvulorum poena sensibili aperte tradant; cum ecclesiae patres inter se sint discre­ pantes; cum nemo unquam ex patribus graccis neque ex lalinis ullus, ante s. Au­ gustinum quidpiam de eadem doceant, immo aliqui, ut vidimus, quandam iis naturalem felicitatem tribuant; cum ecclesia nihil de­ finiverit, immo potius censura romani pon­ tifices perstrinxerint eos, qui tamquam pelagianam traducunt illorum theologorum sententiam, qui hos infantes sine poena sen­ sus fore docuerunt; palet nullum periculum in hac sententia tuenda inesse. Ast solli­ citi praeterea esse debemus, ne sub ob­ tentu rigidioris doctrinae exponamus do­ ctrinam catholicam incredulorum oppugna­ tionibus, qui eam veluli absurdam ob hanc causam traducunt, quod nunc maxime ca­ vendum est Haec porro semper fuit jansenianorum fraus, ut religionem Christianam proderent. Ceterum, si juxta Bellarminum in hac quaestione debemus Scripturas, pa­ tres, ut ipse ait, et concilia consulere et sequi, quare haec ipse deserit, vel saltem benigne interpretari adnitilur, dum amovet ab his infantibus poenam sensus, nec nisi animi tristitia ipsos affligi autumat? Nec tamen vel unus est ex vetustioribus qui ejusmodi infantes hac nominatim poena, quae in sola tristitia consistat, puniri as­ serat. r Λ ί Λ r; 286 -· pervenire ad aeternam salutem, sed praeterea calvinianos, qui docent saltem filios fidelium perventuros ad supernaturalem beatitudinem, eo quod ipsis originalis noxa non imputetur ob eam, quae Abrahao facta est ejusquc se­ mini, promissionem, quos idcirco affirmant sanctos nasci et ecclesiae membra. Ferit insuper zwinglianos, quibuscum error Calvini communis est, nec non socinianos, qui, pro certo habentes, nullum contrahi peççatuni originale, indo concludunt baptisma conferri tantum ut signum,, externag. fidei professionis, quo Christiani a reliquis populis diversae professionis secernantur; unde nil mirum, si et ipsi aeternae salutis viam omnibus indiscriminatim infantibus patere asserant, rejiciantque baptismi necessitatem ad salutem consequendam. 823. Jam vero doctrinae catholicae veritatem luculenta evincunt Scri­ pturarum ac traditionis testimonia. Pervulgata certe sunt ac decretoria Christi verba Joann. III. 5: JViîi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Eadem igitur ratione, qua neces­ saria est carnalis generatio, quae ex Adam originem trahat, ut quis in hanc vitam nascatur, et contrahat originalem noxam, ita absolutae necessitatis est regeneratio in Christo, ut quis ab eadem culpa liberetur, et vitam aeternam consequatur. 824. Hoc autem sensu accipienda esse allata Christi verba, testis est tota antiquitas ecclesiastica, ut patet 1°. ex sollicitudine totius eccle­ siae, ne quis infans absque baptismo moreretur, quam nec pelagiani inficiati sunt; 2°. ex vetustissimis synodis in causa pelagianorum celebratis. Etenim in diospolitana synodo Pelagius, ut catholicus haberetur, anathematizare com­ pulsus est eos qui dicunt: infantes, etiamsi non baptizarentur, habere vitam aeternam. Hac enim negata (ita arguebat s. Augustinus, Epist. CLXXXVI. ad Paulinum), quid nisi mors aeterna remanebit? Sic pariter duae synodi Carthaginiensis et milevitana, anno 416. celebratae, prout legitur in epistola synodica ad s. Innocentium data, haec statuerunt: Quicumque negat, parvulos per baptismum Christi a perditione liberari et salutem percipere posse; anathema sit. Hoc autem decretum anno 417. confirmavit Innocentius; 3°. patet ex illis omnibus patribus, quorum testimoniis ostendimus propaga­ tionem peccati originalis, quae hic denuo repetere non vacat. 825. Sic porro s. /Yiigustinus urgebat Vincentium Victorem: nemo regnaturus est cum Christo, qui non fiat membrum Christi; nemo autem fit membrum Christi, nisi aut baptismate in Christo, aut morte pro Christo. ’ Jam vero, qui non regnaturus est cum Christo, quid ipsi superest, nisi ut in perpetuum arceatur a Christo seu ab aeterna salute? Verum de his iterum, ubi de necessitate baptismi. 11 Lib. I. n. 10. I DIFFICULTATES. 826. I. Obj. a Calvino, Deus Gen. XVII. 7. Abraham omnium fidelium patrem sic allocutus est: Statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus tuis, foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te; Christianorum ergo filii, qui sunt ex promissione, sanctita­ tem habent ex foedero sempiterno, in quo sunt inclusi. 2. Quare testatur apostolus I. Cor. VII. 14.: Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fide­ lem . . . alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Sola igitur alterutrius parentis sanctitate id consequuntur sine baptismo. Quamobrem, inquit Calvinus, sicut judaeorum liberi, quod ejus foederis haeredes (cum Abraham initi) facti, ab impiorum liberis discernerentur, semen sanctum vocabantur, eadem etiam nunc ratione sancti censentur Christianarum liberi vel altero dumtaxat parente geniti, et apostoli testimonio differunt ab immundo idololatrarum semine. 2 827. Resp. Ad 1. D. Christianorum filii, filii spirituales Abrahae sunt regeneratione, C. carnali nativitate, N. Alioquin quomodo ad ipsum Abraham mystice spectassent gentes, quae ex ejus semine non erant? Sic judaeorum filii semen sanctum etiam ante circumcisionem vocabantur; id tamen ex sola sanctitate- legali, non autem ex vera sanctitate, quae eorum animam emundaret, ac idoneam propterea efficeret ad salutem. Hanc autem sanctitatem vel ipsa circumcisione consequebantur, ut nonnulli censent, vel antiquiori apud patres sacramento, quod aeque pro feminis valeret. Quapropter, si hebraeorum filios ante octavum circumcisionis diem ex hac vita decedere contigisset, vel peribant aeque ac pueri nostri, qui sine baptismo moriuntur, vel si adhuc salutem obtinebant, illud argumento est, circumcisionem non ad salutis prae­ rogativam Abrahae datam, ut inquit Tertullianus, sed ad characterem tantum exteriorem, quo hebraei a gentibus distinguerentur. 828. Ad 2. D. Apostolus vocat sanctos filios a fidelibus parentibus pro­ creatos, sanctitate analogica, dignos i ti va et improprie dicta, C. sanctitate for­ mali, ut ajunt, N. Alioquin, cum sanctificatum dicat virum infidelem per U Λ λ/a*-?' ; ’) Instit. lib. IV. cap. 1. §. 6. Cf. Pe­ tav. lib. cit. cap. 11. §. 7. ubi, commemo­ rata Calvini ac Molinaci haeretica doctrina, sic cos perstringit: »Qua ex generali et absoluta definitione, qualem ambo isti con­ cipiunt, sequitur, judaeos omnes, qui Do­ minum crucifixerunt, ac Judam ipsum tra­ ditorem, et sanctos et salvos omnino fuisse, ulpole sanctificatos in utero. Nam ab Abrahamo, Isaaco et Jacobo omnes oriundi sunt viris sanctissimis; quorum proinde filii ct ipsi sancti ex utero, ct horum deinceps posteri ad illos usque, cum eadem sancti­ tate nati sunt. Ea porro ubi semel animos occupavit, numquam amittitur, et adjunctam habet perseverantiam ac certam salutis pos­ sessionem,·· nempe juxta calvinianum prin­ cipium de inamissibilitate semel adeptae ju­ stificationis ; §.8. ostendit, quam mirifice cum semelipsis pugnent. Cf. etiam Bellarm. De amiss, ffrat. et statu pecc. lib. IV. cap. 14. mulierem fidelem et vicissim, sanctus habendus esset, et quidem sanctitate proprie dicta, impurissimus Jovis ac Veneris cultor, quod nemo dicet. 829. II. Obj. Sociniani: 1. Durum est innocentes infantes aeternum damnari, 2. atque ab aeterna beatitudine in perpetuum arceri ob culpam non suam; cum per ipsos praesertim non steterit, quominus sibi applicaretur Christi meritum ex defectu baptismi, ad quem pervenire non potuerunt, vel eo quod eos ante diem mors sustulit, priusquam in lucem ederentur, vel ex culpa et infidelitate parentum, quorum aliqui nihil ponitus de ipso bapti­ smate noverunt. Ergo. 830. Resp. Ad 1. D, Si damnationis nomine significaretur poena sensus, Tr. si significatur tantum poena damni, suodist. ita ut per ipsam gravi afficerentur tristitia, iterum, Tr. si vel levi vel nulla, prout cum pluribus aliis, juxta dicta docet s. Thomas, _V. Haec vero omnia transmisimus, cum ecclesia nihil circa ea decreverit, ac patres et theologi in diversas sententias abeant. Hinc ejusmodi infantes per hanc damnationem id solum non conse­ querentur, quod ex sua liberalitate Deus naturali hominis conditioni adjecit. 831. Ad 2- D. Naturali. Tr. supernatural!, A’ id durum videri. Cum enim elevatio ad ordinem supernaturalem, ut ostendimus ex ecclesiae doctrina, sit omnino gratuita, ac naturae prorsus indebita, infantes, qui peccato nascun­ tur infecti, privantur atque excluduntur ab illa beatitudine supernatural!, ad quam jus nullum habere possunt nisi per gratiam, ad quam numquam per­ venerunt, ac in ea conditione relinquuntur, in qua conditi fuissent, nisi pro sua largitate Deus naturam elevasset humanam. Haec autem conditio si nunc poenae rationem habet, id ex relatione extrinseca repeti debet, quam ad gratuitam habet naturae elevationem ejusque lapsum. Quae quidem poena si spectetur quoad durationem et quoad bonum seu objectum, quo privat, potest dici infinita; sed in se, quod saepius monuimus, non est nisi sequela naturalis humanae conditionis. Neque sociniani proinde, neque increduli aliquid habent de quo conqueri possint, vel incusare divinam clementiam, vel catholicae religioni succensere. Atque inde responsio patet ad cetera, quae in difficul­ tate ab iis proponuntur, quod scilicet nec per ipsos infantes steterit, quomi­ nus baptisma susceperint, vel alio modo sibi applicarentur merita Christi; sufficit enim, ut suum non habeat effectum conditio, sub qua sola voluit Deus, ut ipsi partem haberent ad indebitum beneficium. 832. Inst. Impossibile est infantes in perpetuum ab aeterna salute exclusos non inde magna saltem affici tristitia. Sic enim recte nonnulli argu­ mentantur apud s. ThomanP: 1. Dicit Chrysostomus: in damnatis gravior erit poena, quod Dei visione carebunt, quam quod igne inferni cremabuntur ; sed pueri visione divina carebunt·, ergo afflictionem spiritualem ex hoc sentient. 3) In II. Sent. dist. 33. qu. 2. art. 2. ,-çUZ'.:· . .yfA 4-. . I Λ9 ’J · ■ ♦· - ’ S I 289 * 2. Carere illo, quod quis vull habere, sine afflictione esse non potest; sed pueri vellent visionem divinam habere., alias voluntas eorum actualiler perversa esset ; ergo cum ea careant, videtur, quod afflictionem sentiant. 3. Immunitas a culpa dolorem poenae non minuit, sed auget. Non enim, si aliquis non propria culpa exhaeredatur vel mutilatur, propter hoc minus doUt; ergo etiam quamvis pueri non propria culpa tanto bono priventur, ex hoc eorum dolor non tollitur. 4. Sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi, ita non baptizat i ad meritum Adae; sed pueri baptizali ex merito Christi consequuntur praemium vitae aeternae; ergo et non baptizati dolorem sustinent ex hoc, quod per demeritum Adae aeterna vita privantur. 5. Homo naturaliter appetit beatitu­ dinem; tempus autem ipsius assequendae est post hanc vitam; cum ergo illi, qui cum peccato originali decedunt, beatitudinem non consequantur, quia carent visione divina, videtur, quod afflictionem patiantur. 6. De ratione poenae est, quod sit contraria voluntati; sed omne, quod est contrarium voluntati, poe­ nam gignit; ergo si patiuntur aliquam poenam, oportet, quod inde poenam percipiant. 7. In perpetuum separari ab eo, quod quis amat, est maxime afflictivum; sed pueri naturaliter Deum amant; ergo, cum sciant, se ab eo in perpetuum separatos, videtur, quod hoc non possit esse sine afflictione. 4 Ergo. 833. Resp. Trans, antec. Ad argumenta autem, quae ex s. Thoma afferuntur, placet iisdem s. Doctoris verbis responsionem subjicere. 834. Ad 1. itaque respondet: In damnatis pro culpa actuali, qui usum Uberi arbitrii habuerunt, fuit aptitudo ad vitam aeternam consequendam , non autem in pueris; et ideo non est similis ratio de utrisque. 835. Ad 2. Quamvis voluntas sit possibilium et impossibilium, tamen vo­ luntas ordinata et completa non est nisi eorum, ad quae quis aliquo modo otdinatus est; et, si hac voluntate deficiant homines, dolent; non autem, si deficiant ab illa, quae impossibilium est, quae potius velleitas quam voluntas debet dici. Non enim aliquis illud vult simpliciter ; sed vellet, si possibile foret. 836. Ad 3. Ad habendum proprium patrimonium vel membra corporis sui, quilibet est ordinatus; et ideo non est mirum, si dolet quis de eorum amis­ sione, sive pro culpa sua sive pro aliena eis privetur. Unde patet, quod ratio non procedit ex simili. 837. Ad 4. Donum Christi excedit peccatum Adae, ut ad Hom. V. dicitur. Unde non oportet, quod pueri non baptizati tantum habeant de malo, quantum baptizali habent de bono. 838. Ad 5. Animae puerorum, in peccato originali decedentium, cogno­ scunt quidem beatitudinem in generali, secundum communem rationem, non autem in speciali; ideo de ejus amissione non dolent. 839. Ad 6. Poena non semper respondet actuali voluntati, puta cum ali4) Quaest. 5. De malo, art. 3. Perrone, Praelectiones thcolog, V. 19 290 quis absens infamatur, aut bonis etiam spoliatur, se ignorante; sed oportet, quod poena semper sit vel contra actualem voluntatem vel saltem contra incli­ nationem naturalem. 840. Ad 7. Pueri in originali peccato decedentes sunt quidem separati a Deo perpetuo, quantum ad amissionem gloriae, quam ignorant, non tamen quantum ad participationem naturalium bonorum, quae cognoscunt. C A P U T VII. DE FUTURA CORPORUM RESURRECTIONE. 841. Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum, optime inquiebat Tertullianus.1 Haec enim spes semper aluit Christianorum pietatem, addiditque ad fortia quaeque ferenda stimulos validissimos. 842. Praeter sadducaeos corporum resurrectionem irriserunt ethnici, im­ pugnarunt antiquissimi haeretici. 2 Increduli eam impossibilem traducunt. Horum omnium partes tuendas sibi sumpserunt rationalistae. 843. Duo hic a nobis praestanda sunt. Ac primo hunc gravissimum fidei nostrae articulum propugnare ex Scripturis ac perpetua ecclesiae tradi­ tione debemus; secundo ostendere ipsum nullo modo rectae rationi adversari. 844. Quae priusquam aggrediamur, uti nobis moris est, nonnulla, ut germanus totius controversiae status etiam atque etiam patescat, praemittimus. 845. I. Resurrectio, quam tuemur, est universalis, tam justorum scilicet quam impiorum. 3 ‘) Lib. de resurrect, carnis, n. 1. 2) Tales fuernnt Simon magus, Cerdo, Marcion, Manes aliique, ut videre est apud s. Epiphan. Haeres. 64, edit. Petav. num. 12 et seqq. Eosdem haereticos resurrectionis impugnatores pariter recenset s. August. lib. De haeres, cap. 18 et seqq. qui praeterea ait: In nulla re tam vehementer contra­ dicitur fidei Christianae quam de resur­ rectione mortuorum. Cf. opp. Origen, edit, maur. tom. I. pag. 859. not. e. ’) Eo sensu diximus fure universalem resurrectionem, quatenus non solum justi, sed improbi quoque debent resumere cor­ pora sua, tum ut nos opponeremus non­ nullis antiquis hebraeis et haereticis, autu­ mantibus, solos justos esse resurrecturos, secus ac fides docet, tum ut declinaremus discrepantes catholicorum sententias circa quaestionem de morte ab omnibus sub­ eunda. Etenim non pauci ex antiquis ccn- sent, non esse morituros eos, quos dies supremus inter vivos reperiet, etsi existi­ ment omnes fore immutandos juxta graeci textus lectionem, I.Cor. XV. 51: μίν ου κοιμη^η^όμί^α, -avrt, δί αλλαγήsôutSa. Non omnes quidem dormiemus, omnes tamen immutabimur. Quo pari­ ter sensu inlelligunt illud ejusdem apost L Thess. IV. 15 et seqq.: «Mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapie­ mur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra.“ Graece v. 16: Ol νεκροί lv Xpiάναίτήζονται -ρωτον. Έπειτα ήμειί ο! ίώί'Τί» of -ιριλιιπόμινοι, ana aùv aùroîf dpπαγηϊόμ&α. lv νε'ρίλαΐί ils άπάντηΰιν τού κυρίου di àipa. übi apostolus loquitur in per­ sona eorum, qui tunc vivi reperientur. Quod significatum pariter contendunt in symbolis apostolico, constantinopolilano et alhanasiano illis verbis: Qui venturus est judi- 291 I 846. II. In ca nos corporum physica identitate resurgemus, quam ex hac vita decedentes obtinebamus, adeo ut omnes idem physice corpus resum­ pturi simus, quod per mortem amisimus. Ad hoc autem necesse non est, ut omnes et singulas materiae particulas seu, ut vocant, moleculas, quibus cor­ pora nostra constant, Deus restituat; sed ad eam identitatem restituendam satis est, ut illas Deus excitet, quae partem corporum nostrorum constituunt essentialem, per quam unius corpus a corpore alterius distinguitur et secer­ nitur, et cujusque individui proprium efficitur. Haec enucleatius postea exponemus. 847. III. Futuram proinde dicimus in universali resurrectione sexuum diversitatem, quam plane tollendam esse nonnulli obscuri haeretici fabulati sunt. 4 Corpora enim restituentur in sua respectiva perfectione, quae uni­ cuique competit. 848. IV. Diversa tamen erit corporum resurgentium conditio pro diver­ sitate status uniuscujusque. Corpora enim justorum erunt gloriosa seu iis praedita dotibus, quas recenset apostolus, impossibilitate videlicet, claritate, agilitate et subtilitate non tamen, ut aliqui commenti sunt, impalpabilitate et invisibilitate. 6 Reproborum autem corpora gravia adeo atque deformia erunt, ut istorum respectu resurrectio potius ad ignominiam et novum sup­ plicium conferat quam ad ipsorum bonum. 849. V. Haec rata sunt apud omnes catholicos. Cetera autem, quae spectant ad aetatem, formam, staturam, ut vocant, partes corporis intégrales, care vivos et mortuos. Consulatur Estius in IV. dist. 43. §. 7. qui ingenue fatetur, quod haec quaestio non parum habet dif­ ficultatis, sive Scripturas sive patrum sen­ tentias consulamus. Expensis vero ulriusque sententiae momentis, longe probabilio­ rem arbitratur opinionem eorum, qui sen­ tiunt omnes omnino esse morituros. Cf. etiam s. Thom. Suppi, qu. 78. art. 1. 4) Hic error tribuitur Origeni et non­ nullis armenis. Hunc errorem semper pa­ tres impugnarunt. Cf. inter ceteros Hieron. Epist. CVHL n. 22 et 23. edit. Vallarsii; August. Be civ. -Dei, lib. XXII. cap. 17; Chrysosl. Hom. LXXX. alias LXXI. in Malth.; Euthymius, Comm. in IV Evany. in Biblioth. max. Patrum, edit. Lugd. tonuXIX. cap.53. Sane Christus Luc.XI. 31. ait: Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus; ergo haec regina retinebit suum sexum muliebrem, surgei enim cum viris, adeoque non erit vir, ut alia non minus perspicua omittam. 5) Ait enim apost. I. Cor. XV. 42 et · seqq.: ..Seminatur in corruptione, surget in incorruplione; seminatur in ignobilitate, surgei in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale.1* Has doles manifestavit Christus in suo corpore e morte excitato; ipse autem est causa exemplaris resurrectionis justorum. Conf. s. Thom. Suppi, qu. 82 et seqq.; cf. etiam Estius, in IV. Sent. dist. 44. §. 15. c) Id quidem censuit Eutychius, conslantinopolitanus antistes, qui sub Tiberio Constantino imperatore, anno 582. docuit, corpus humanum post resurrectionis glo­ riam fore impalpabile et invisibile. Agente tamen s. Gregorio M. qui tunc temporis Coustantinopoli legatione fungebatur apud Tiberium, Eutychius ab hoc errore rediit, atque, ut notum est, morti proximus, mul­ tis praesentibus, pellem suam manu tenens, ajebat: Confiteor, quia omnes in hac carne resurgemus. 19* -* i 4V* L *1 j ■î w d 'C·'·’ i *; · I ■·’ I 292 293 .iliaque ejusmodi majori vel minori probabilitate a theologis, scholasticis prae­ sertim, statui solent.’ Quae cum fidei dogma non attingant, ideo missa facimus: etsi non improbemus, quae communi praesertim calculo probantur. qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, ut videant semper. Sed luculentissime haec fides exprimitur a septem illis fratribus, qui fortiter sub Antiocho martyrium passi sunt, dicentes : 850. Cum interim, quibus constringimur, angustiae non patiantur, ut ea. quae recensuimus, singillatim vindicemus, hinc, in tuto posito praecipuo ac fundamentali dogmate de corporum resurrectione, cetera veluti totidem corollaria ex vindicatis colligemus. Sit igitur PROPOSITIO I. Datur futura universalis corporum nostrorum resurrectio. 851. De fide est haec propositio, ut patet ex fidei nostrae symbolis; nam in symbolo apostolorum dicitur: Credo . . . carnis resurrectionem ; in constantinopolitano: Expecto resurrectionem mortuorum; in athanasiano: Omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: similiter conc. later. IV. cap. Firmiter definivit: Qui omnes (tam reprobi quam electi) cum suis propriis cor­ poribus resurgent, quae nunc gestant.1 852. Haec autem fides viguit tum apud antiquos patriarchas tum apud judaeos. Etenim Job. XIX. 25: Scio, inquit, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die dc terra surrccturus sum : et rursum circumdabor pelle mea, et in came mea videbo Deum meum. Quem visurus sum ego ipse et non alius; reposita est haec spes mea in sinu meo. 2 Sic Daniel XH. 2 : Et multi de his, ‘) Cf. de his Suarez, in III. partem, qu. 53- disp. 44. sect. 1 et seq. l) In Act. Conc. edit. Harduini, tom. VIII. col. 15 et 16. *) Nihil intentatum reliquerunt neote­ rici quidam interpretes, praesertim inter protestantes, ut nobis eriperent celeberri­ mum hunc Jobi textum, per quem adstruitur recepta apud veteres resurrectionis fides. Adnituntur isti totum hunc locum exponere de spe, quam alebat Job de re­ stitutione sua in pristinum felicem statum. Ita Henke in Narratione critica de inter­ pretatione loci Job XIX. 25 — 27. Antiqua ecclesia, Helmstadt 1783; Dôderlein in Autario 11. Grotii, Annotat, seu scholiis in libros poeticos V. T. ad hunc loc., et Joann. Hallenberg in Disquisitione, qualis sit dogmatis de resurrectione corporum mortuorum origo, et num in libro Jobi ejusdem mentio facta sit? Slockholmiae 1798, repetita in Sylloge commentât, théo­ logie. edita a Joann. Pott, vol. IV. pag·. 325 et seqq. Jam vero ejusmodi auctores aërem ver­ berare ac frustra illud contendere, constat • L ex eo quod ejusmodi expositionem ex­ cludat simplex verborum sensus, quibus Job significat, se spem alere, mortis suae somnum non aeternum fore, sed ab ipso Deo se aliquando expergefactum iri, et futurum esse, ut Deus mortuo sibi ad­ vigilare non desinat, seque, olim in vi­ tam revocatum, ut amicum amice receptu­ rus sit. Ita enim se habet hebraica veritis: . Ρ’ΤΦ Τ'ύφ 'nty $5 ίπνι “ira Tjn ή>"“ΪΠΚ Quae sic fcΊΓίόΐ 1ΚΊ t litleraliter vertuntur: t : t Ego novi vindicem meum viventem, et postea (seu postre­ mum) super pulverem staturum (vel adstabif), et postquam cutem meam corro­ serint aut consumpserint (scilicet corro­ dentes seu consumentes vermes) hanc (hanc ossium meorum compagem, corpus meum); tamen e carne mea (id est, corpore meo redintegrato) videbo Deum. Quem ego vi­ debo mihi (scilicet propitium, in bonum meum), et oculi mei viderunt (nempe vi­ debunt, praeteritum pro futuro), et non alius (seu alius mei loco. Defecerunt re­ nes mei in sinu meo (prae vehementi Deum videndi desiderio). Ex quibus patet ver­ sionem vulgatam optime exprimere sensum Jobi, quamvis majorem adhuc vim prae se ferat hebraicus textus. Testatur enim Job spem suam, ut observat Pareau apud Rosenmüller in hunc loc., et quidem du­ plicem; alleram de vindicta Dei in censo­ res iniquos aliquando post suam mortem, ut opinabatur quidem proximam, exercenda, alteram de favore Dei, sibi una cum me­ liori vita restituendo. ..Itaque, ait cit. au­ ctor, imagine usus, qua nulla gravior ex­ cogitari potest, nulla in summa brevitate locupletior, nulla denique, quae spem animo Jobi comprehensam magis et conspectui to­ ken simul subjiciat, Deum immortalem, ipsique per omnes hominum aetates sequuturas superstitem collocat veluti juxta suas reliquias, sive ad sepulcrum, quo illae con­ dendae essent. Ibi igitur fingit stare Deum, qui non tantum stricto gladio mortuum se custodiat, quo defendat ab aliorum con­ temptu ac vituperio ... sed vero qui simul etiam pulveri suo advigilet perpetuo, ex eo novum iterum hominem formaturus. Enim vero hoc quoque noverat Jobus, se jamjam depositurum esse corpus hoc, tabe vermibusque consumptum, atque obsoletae vestis instar, exuturum suam carnem, tolamque adeo mortalitatem suam numquam denuo induendam. Cumque ex sepulcro redivivus egrederetur, tum Deum sibi etiamnum adslantem visurus esset, qui ipsum mox benigne ad se reciperet, nec de pri- slina in ipsum inimicitia quidquam servasset.u II. Ex contextu patet, eximium quid et singulare esse, quod hic Job profitetur, ut evincit solemnitas illius prooemii, quo prae­ fatur, optans, ut sermones hi sui scribe­ rentur et sculperentur in libro, et stilo ferreo in omnium aetatum memoriam in rupe inciderentur. Restitntio autem fortunae et sanitatis tanti profecto momenti non erat, ut tam solemn! ratione memoriam ejus ad posteros transmittere optaret. III. Quod plurimum momenti addit, il­ lud est, Jobum tam longe a spe fortunae sanitatisque restituendae abfuisse, ut potius mortem a se vehementer exoptatam certis­ sime expectaverit, et nihil prorsus habue­ rit, quod in hanc vitam speraret. Id quod pluribus clarisque sermonum suorum locis evincit J. A. Voigllândcr in Isagoge ad interpretationem Jobi, cap. 19. 23 — 27. Drcsdae 1809; quam secuta est interpre­ tatio ipsa hujus loci, ib. 1810. Cf. Job. IU. 20-26; VL8-12; VII. 13 — 16; IX. 21; XIII. 15r XVII. 13 et seqq.; XXL 25; XXX. 23Jam vero quum hoc de vindice oracu­ lum spem certissimam et inconcussam fidu­ ciam prae se ferat, inde sic arguimus: quando Job aerumnarum finem et requiem in his terris non expectavit, et nihilominus spem omnimodae liberationis vindicis seu judicis sui ope fovit indubiam; eum opor­ tet de venturo judicio, corporum resurre­ ctione ultima et rerum omnium instaurationc cogitasse. Haec libuit fere ad verbum ex Rosenmûllero decerpere, qui adversariis suspe­ ctus esse non potest. Prolixius praeterea haec deduximus, eo quod agatur de re maximi momenti, cujusmodi est fides anti­ quissima, tum de animorum immortalitate, tum de futura corporum resurrectione. Cf. praeterea de hoc textu Joann. Pineda, S. J. qui non tantum totum hunc locum illustrat, verum etiam germanum ejus sensum ap­ prime vindicat. 294 s/ Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione susci­ tabit........ potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos (H. Machab. VII. 9—14.). Hinc Martha juxta avitam fidem dicebat Christo: Scio quia resurget (frater mens) in resurrectione in novissimo die (Joann. XI. 24.). 853. Quum vero sadducaei ab ea, non secus ac a fido de animorum immortalitate recessissent, Christus Matth. ΧΧΠ. 31. ipsis utrumquo dogma confirmavit illis verbis: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est a Deo, dicente vobis: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac ct Deus Jacob? Infert autem Luc. XX. 38: Non est Deus mortuorum sed viven­ tium, omnes enim vivunt ei. Hinc apostolus I. Cor. XV. 16. collegit resur­ rectionem generalem ex resurrectione Christi, scribens: Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra .... . ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Hoc item argumento utitur ad excitandos fideles, et ad ipsos consolandos de amicorum familiarumque amissione, I. Thess. IV. 13. in textu graeco v. 14: 8i enim, inquit, credimus, quod Jesus mortuus est, et resurrexit- ita et Deus eos, qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo-, . . . mortui, qui in Christo sunt, résur­ gent primi. Demum, ut cetera omittam, II. Tim. II. 18. vocat fidei subver­ sores et a veritate excisos dicentes resurrectionem jam esse factam. Nihil proinde in Scriptura magis exploratum est dogmate resurrectionis, quod Chri­ stus et apostoli proposuerunt tamquam fundamentum, ut ita dicam, totius religionis, quam praedicabant. 854. Hac igitur fide quum enutrita ecclesia fuisset, numquam destitit eam proponere et inculcare filiis suis, ut aequanimes ipsos faceret ad omnium virtutum genera excolenda, et ad vitam ipsam spernendam, saevientibus praesertim tyrannorum persecutionibus, ut ex symbolis superius recitatis constat atque ex martyrum actis. 3 / Vix quisquam haereticus eam fidem negavit, aut labefactare quoquomodo aggressus est, cum ecclesia ipsum illico repulit e sinu suo. 4 Strenui semper insurrexerunt hujus pretiosi dogmatis propugnatores, qui illud sive ab haereticorum sive ab ethnicorum impugna­ tionibus vindicarunt; inter quos eminent Origenes 5* et Tertullianus, pilane fidem christiani passim in suorum epitaphiis seu inscriptionibus sepulcrali­ bus antiquissimis exprimere ac declarare consueverunt.7 3) Cf. Ruinartius, Acta Martyrum sin­ cera. Vid. praesertim pag. 70, 150, 494. edit. Amstelodam. 1713. Cf. s. Epiphau. loc. cit. 5) Contra Celsum, lib. V, num. 14 et seqq. e) Lib. cit. De resurrect, cantis, in quo ostendit, hominis dignitatem carnis re­ surrectionem exigere. Deum eam operari posse: ipsiusque justitiam et in promissis, quae fecit, fidelitatem, eamdem exposcere. Quae argumenta singillatim evolvit ac fuse persequitur. 7) Cf. Gener, op. cit. tom. IV. pag. 2. 855. Quoad subsequentia saecula persequi velle omnia documenta, quae perpetuam hanc fidei nostrae professionem evincunt, supervacaneum omnino edset, cum notissima et obvia illa omnibus sint. 8 DIFFICULTATES. 856. I. Obj. 1. Dubitari nequit, quin haec opinio de resurrectione cor­ porum o notionibus mancis et imperfectis hominum incultiorum originem traxerit; quippe qui, justa supremi numinis idea destituti, vitam post mor­ tem futuram e sola vitae terrestris natura fingere solerent. Quo factum est, ut apud complures gentes barbaras, itemque in zoroastrica disciplina, e cujus fonte judaei ipsi hausisse videntur, eadem illa deprehendatur. Deinde 2. resurrectio corporum in libris N. T. tradita, quae inde ab ipsa apostolica lib. IU. cap. 1. §. 1. Monumenta antiquit. classis 4. 8) Cf. Nat. Alex. Histor. eccles. diss.25. in saec. I. art. 2. Perperam Beausobre, Hist, des Manich. tom. II. liv. VIII. chap. 5. n. 3 et seqq. contendit, unanimem minime fuisse patrum sententiam de futura corporum re­ surrectione. Quod ut evincat, profert Origenem negantem resurrectionem carnis, etsi admittat resurrectionem corporis; profert Gregorium nyssenum, qui excludit a Christi corpore glorioso figuram, formam, exten­ sionem, aliasque paries internas et exter­ nas humani corporis, ac demum affirmat, nihil corporale nunc reperiri in Christo Jesu (in Antirrhet. cap. 57.); demum pro­ fert Synesium, qui protestatus est, se de resurrectione minime credere aut sentire, ut vulgus solet. Verum ad Origenem quod spectat, etsi, prout ostendit Huetius (in Origenian. lib. II. quaest. 9. cap. 2.) inter­ dum circa hunc articulum minus caute scri­ pserit, attamen, fatente Wetslenio, Cont. Celsum, lib. V. veram sententiam tuetur cum ecclesia Christi, eamque pluribus argu­ mentis adslruit: »Nos autem credentes scri­ pturis, ait, non vivificari quod satum est, nisi moriatur prius ... retinemus tum ec­ clesiae Christi sententiam, tum promissio­ nis Dei amplitudinem.“ Τηροΰμεν καί rd βοϋλημα rrjf ίκκληΰΐοα τον ΧριΟτοϋ, καί το μέγε^οί τηί Ιπαγγηλίαί τού 9·εοϋ κ. τ. Λ. Item, Dialog, de recta in Deum fide, sect. 5. ubi cum Marinus Bardesianista interrogasset: «Statuat Adamantius quodnam corpus resurgat, idne, quo circumdati su­ mus, et in quo vincti sumus, an aliud spi­ rituale?" Respondet Origenes : Hoc ipsum, quo amicti sumus, dico excitari. Τούτο rd ΰώμά φημι dvlGTaoVat, ο περικείμενα. Quae omne dubium submovent. Cf. opp. Orig. edit. maur. tom. I. pag. 859. S. Greg. nyssen. loc. cit. ex Antirrhetico ado. Apollinarem, quem omnium pri­ mus vulgavit Zaccagnius ex bibliotheca vaticana, prout ostendit eruditus hic editor, non loquitur de proprietatibus humani cor­ poris specificis, sed de iis, quae acciden­ tales vocantur, e. gr. corruptibilitate, mu­ tabilitate etc. quibus gloriosum Christi cor­ pus carere censet Nyssenus. Cf. Collecta­ nea monument orum veterum ecclesiae grae­ cae ac latinae, Romae 1698. pag. 270. not. 2; nec non praei. §. 20 et seqq. ubi s. Doctorem egregie defendit. Quod demum ad Sy­ nesium spectat, cf. Petavius, in edit. opp. ipsius. Paris. 1633, tum in not. pag. 84, tum de vita scriptisque Synesii pag. A. Haec enim protulerat Synesius cum adhuc paganus esset, cum vero nemo ad bapti­ smum admitteretur, quin professus esset articulum de mortuorum resurrectione, hinc a Theophilo aliisve sapientibus viris edo­ ctus, veritati victas dedisse manus dicen­ dus est, antequam christianus et multo magis episcopus fieret; quod aperte testa­ tur Photius in Bibliotheca, n. 26, nec non Evagrius, Hist, eccles. lib. I. cap. 15. ut alia praeteream. 296 t, I 5ζΙ. /I 5 <3' aefato (Act. XVII. 32; I. Cor. XV. 12; II. Tim. II. 17.) haud a paucis impro­ bata fuit, tam arcte conjuncta cernitur cum opinionibus do Messia mythicis, et cum narratione de Jesu in vitam restituto (I. Cor. XV. 12 ot seqq.), ut non alia ratione ac mythi isti, judicari et explicari possit. Hinc 3. vel Jesum, ubi doctrinam de resurrectione proposuisse perhibetur, popularium opinioni­ bus induisisse, vel potius discipulos ipsi tamquam Messiae, cujus provinciam (Cf. Joann. XVIII. 36.) e vulgaribus judaeorum commentis et quibusdam ejus­ dem effatis allegoricis atque obscurioribus perperam judicarent, ejusmodi sen­ tentiam subjecisse censemus. 4. Neque dubitamus, quin doctrina de resur­ rectione corporum tamquam imagine reviviscendi post mortem (I. Cor. XV. 36.) proposita, eademque ad sententiam universalem ei substratam de novo aliquo vitae stadio eoque perfectiore post mortem homini ineundo revocata, in sim­ pliciore illa N. T. de immortalitate institutione acquiescat, qua docemur ani­ mum post mortem statim novam in alio rerum ordine initurum esse vitam, eam denique veram et actuosam. Ita Wegscheider, aliique rationalistae cum ipso. 9 807. Resp. Ad 1. Neg. gratuitam assertionem adversariorum, quae vel ex ipsa rei natnra destruitur. In primis enim ipsi conjecturis ex solo systemate rationalistico depromptis nituntur: nec ullum proferunt argumentum vel levissimum, quo illas fulciant. Insuper quo populus rudior et incultior est, eo etiam minus idoneus est ad excogitandam corporum resurrectionem, quae, ipsis adversariis fatentibus, longe excedit mentis nostrae captum. Hinc, si qui fuerunt populi, qui admiserint ejusmodi dogma, ipsum profecto ut alia non pauca ex antiqua traditione acceperunt. Vidimus enim Job firmis­ simam hujus ad vitam reditus spem in sinu suo retinuisse. Attamen Moshemius contendit, nulli horum populorum innotuisse orthodoxam seu genui­ nam fidem futurae hujus resurrectionis, qualem Christus et apostoli tradide­ runt.’° Absurdum denique est et ab omni veritate alienum, judaeos ex ’) §. 195. Et cum co Morus, Praelect. in Epit. II. 762; Dôderlein, Inst. theol. christ. 299; De Welle, Bibi. dogm. 298; Ammon, Summa theol. christ. 303; Flügge, Beck etc. ,σ) Diss, in hist, eccles. lorn. II. edit. Antonaviae, 1743. quam inscripsit: Dissert, qua docetur, Servatorem nostrum J. C. resurrectionem mortuorum corporum, (pia­ lem Christiani credunt, de tenebris in lu­ cem revocasse et demonstrasse, pag. 583. Quod spectat ad ea quae scribit de judaeis, certum est, ea esse hyperbolice, immo falso dicta, ut liquet ex colloquio Marlhae cum Christo et οχ II. Machab. libro, aliisque do­ cumentis. Quod ad reliquos populos spe­ ctat, viri quidam eruditi censent persis, aegypliis, indis, arabibus hanc futuram cor­ porum instaurationem innotuisse. Moshemius contendit, eas gentes non habuisse resurrectionis nisi quamdam veluli umbram. Verum quidquid de hoc sit, illud profecto mirum, rationalises, qui neque in Jobi lu- culcntissimo testimonio deprehendunt do­ ctrinae de futura resurrectione vestigium, dum praeterea neque admittunt eam fuisse a Christo traditam, postea omni ambage seposita affirmant e Zoroastri commentis sententiam de mortuorum resurrectione pro- i diisse; sic Flûgge, Gesch. des Glaubem 297 zoroastrica doctrina hanc fidem resurrectionis hausisse. Etenim praeterquam quod longe ante Zoroastrum, Job eam apertissime profitetur, numquam sadducaoi ejusmodi exceptionem, quod sciamus, adversus pharisaeorum doctrinam objecerunt, et, quod caput est, Christus Dominus, redarguens hos ipsos sadducacos, non dixit illis: Erratis, nescientes doctrinam zoroastricam, sed: Erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei (Mat th. XXII. 29.). 858. Ad 2. D. Apostolica aetate improbata haec doctrina est ab epicuraeis aut ab obscuris quibusdam haereticis, C. ab aliis, N. Mirum sane est, posse revocari in dubium dogma aliquod testatissimum, eo quod nonnulli in­ sani ethnici aut haeretici, qui nec admittebant animorum immortalitatem, ipsum improbaverint; quos propterea Christus ipse in sadducaeis confutat, et apostolus vocat fidei subversores. Hoc semel admisso principio, Dei existentiam, animorum immortalitatem, veram Christi carnem aliaque ejusmodi debe­ remus rejicere, cum numquam defuerint qui illa improbaverint; tunc omnia flagitia, quae illi commendarunt, tamquam honesta praedicare possemus. Quare rationalistas non pudet causam communem cum ipsis epicuraeis et fidei sub­ an die Unsterblichkeit etc. seu Historia de immortalitatis fide, L 286 et seqq. Ber­ thold, Christologia Judaeorum, pag. 176. 4. Gesenius vero, Commentar Uber den Is. nempe Commentarius in Isaiam, 1.805. ad Is. XXVI. 19. scribit:· >.LTt aenigma circa sortem perpetuam saepe infaustam piorum virorum, qui vita jam functi sunt, solve­ rent, ipsosque gaudii participes redderent ex messiano regno, doctrina zcndavestica de mortuorum resurrectione cum spe et ideis de Messiae regno conciliabatur, quum ejusmodi ideae jam ad res sensum transi­ lientes extendi, et vulgarem naturae cur­ sum praetergredi coeperunt. Quapropter judaeorum dogmatica, ab exilii epoeba non omnes mortuos, pios videlicet ac impios, resurgere docet (quae Parsismi utique est doctrina), sed pios dumtaxat, ct post re­ gnum messianum sequi tandem secundam humani generis resurrectionem.1' Verum ista sunt somniantium figmenta; Daniel enim XII. 3. luculenter omnium indiscriminatim hominum tum piorum tum impio­ rum resurrectionem denunciat. Lib. II. Machab. solum negatur Antiocho resurre­ ctio ad vitam, id est, gloriosa; Martha lo­ quitur in genere de resurrectione univer­ sali; Christus, alloquens judaeos, de ulrorumque resurrectione disserit. Paulus eam­ dem praedicat, quamvis rationalistae eum dicant pharisaeorum doctrinis abreptum. Hinc merito Tertull. loc. cit. cap. 39. scri­ bebat: »Ergo servabat Paulus resurrectio­ nem quoque, qualem prophetae annunciarant. · . Itaque talem praedicabat, qualem ct pharisaei susceperant, et Dominus ipse defenderat, et sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant.11 Sed quod magis mireris in rationalistis, est summa fiducia, qua asseverant judaeos, id est, sacros scriptores ex Parsismo, seu doctrina persarum suam hausisse de fu­ tura justorum resurrectione opinionem, ac decretis suis accommodasse. Attamen in­ certum adhuc est, an Persae hanc doctri­ nam admiserint. Joann. Clericus, Indicia philolog. Th. Stanleii, de hoc dubitat; Moshemius loc. cil. et Jac. Boulier, Traité de l'âme des bêtes, tom. II. chap. 19. pag. 420. not. edit. sec. id negant. Sane Theopompus, ex quo Diogenes Laertius, Eudemus Rhodius, Plutarchus ac postea Aeneas Gazaeus referunt doctrinam Zoro­ astri, nec sibi constant, ambigue loquitur. Cf. Diog. Prooem. ad vit. philos, segm. 9. edit. Mcnagii; Plutarchus, De Iside etc. tom. II. opp. pag. 370. edit. Francof. 1620. fol. Gaz. in Theophrasto, pag. 77. edit. Barlhii. 298 tersoribus agere? Utique dogma resurrectionis generalis arcte connexum est cum Christi resurrectione, quod apostolus declaravit; at quis sobrius inter mythos referat resurrectionem Christi, quae factum est testatissimum, ut suo loco ostendimus? 11 Si Christus non resurrexit, merito clamabat idem aposto­ lus, vana est fides vestra, tota religio Christiana non est nisi fraus turpissima. En quo devenerint rationalistae! 809. Ad 3. A*. Tota enim haec, qua late patet argumentatio, non est nisi blasphemiarum congeries, a quibus aures christianae abhorrere debent. Ergo Jesus (numquam enim ipsum Dominum aut Christum vocant ejus­ modi homines; sed per summum contemptum eum nominant; ac si ageretur de vili aliquo mancipio) decepit nos, indulgendo falsis popularibus commentis in re tam gravi? Ergo apostoli ad unum omnes decepti sunt in assequendo sensu doctrinae Christi? doctrinae, inquam, non jam, ut adversarii mentiendo effutiunt, allegoricis aut obscurioribus effatis, velut obiter enunciatae, sed saepius inculcatae, repetitae, apertissime toties traditae e. gr. Joann. V. 28: Venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei·, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii, et alibi passim. 12 Quaeri etiam posset, quibus ad­ miniculis rationalistae demum melius Christi doctrinam assecuti fuerint, et cognoverint deceptos omnes fuisse Christi discipulos et universum Christianum orbem, donec ipsi facem attulerint ad tenebras has dissipandas? Superbi homunciones, qui, ne propriis deliramentis nuncium remittant, traducunt universa biblia velut paganorum mythologiam seu, ut ipsi loquuntur, mytho· graphiam. Satius esset, illa aperte rejicere, ac se incredulos aperte et abs­ que ambage profiteri. Ridiculum porro est, quod ex Joann. XVIII. 36. ad­ ducitur ad ostendendum apostolos Messiae provinciam e vulgaribus judaeorum commentis eruisse; Christus enim ibid, alloquitur Pilatum, ethnicum hominem, qui fortasse numquam quidpiam audierat de Messia. < i 860. Ad 4. Esto quod rationalistae non dubitent, quin doctrina de resur­ rectione corporum non sit nisi quaedam imago proposita reviviscendi post mortem. Videndum superest, an ipsi, qui Christo et apostolis fidem detra­ hunt, non decipiantur in hac sua persuasione. Etiam insani non dubitant se esse reges aut principes, quandoque vitreos etc. Nemo tamen sanae mentis est, quem, si non rideat de ejusmodi ipsorum persuasione, eorum tamen non misereat. Porro, ne nos acquiescamus huic persuasioni, obstat doctrina Christi et apostolorum, doctrina et fides totius ecclesiae, traditio et fides omnium saeculorum, quibus qui non acquiescit, apostolo teste, superbus est, “) Tract. De vera religione, part. I. n. 250 et seqq. n) Cf. Joann. VI. 39 -44, 55; XI. 23 et seqq.; Maith. XXII. 29 et seqq.; Marc, ■I ♦ 299 t nihil sciens, sed languens circa quaestiones ... ex quibus oriuntur invidiae, con­ tentiones, blasphcmiae .... conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt. 13 8G1. II. O b j. Scriptura non in uno loco contrariam doctrinam adstruere videtur. 1. Etenim, Psalm. LXXVII. 39. Deus pepercisse dicitur israelitis, eo quod recordatus est, quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens, nempe ad corpus suum; item Psalm. CXIII. 17: Non mortui laudabunt te, Domine; et clarius Eccle. ΙΠ. 19. dicitur: Unus interitus est hominis et jumentorum, aequa utriusque conditio; jumenta porro non resurgent. 2. Saltem non omni­ bus communem Scripturae exhibent futuram corporum resurrectionem ; ut patet ex Psalm. I. 5. ubi legitur: Non resurgent impii in judicio; et Dan. ΧΠ. 2. non omnes, sed multi dicuntur evigilare de his, qui dormiunt in terrae pul­ vere. 3. Quae quidem cohaerent cum apostoli verbis, qui I. Cor. XV. 50. ait: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorru­ ptelam possidebit. Et Christo teste, Matth. XXII. 30. electi erunt sicut angeli Dei in coeloj quod si datur resurrectio corporis, mutabitur istud prius in spiritum juxta illud, I. Cor. XV. 44: Seminatur corpus animale, surget cor­ pus spiritale. Ergo. 862. Resp. Neg. antec. Ad 1. D. Pepercit Deus populo suo, spectata ipsius infirmitate ac vitae brevitate, C. alio sensu, N. Talem vero esse sen­ sum horum verborum, ex contextu patet; nec proinde illa pertinent ad prae­ sens argumentum. 863. Idem dicas de altero textu, quo Psaltes Deum orat, ut justos diu in hac vita conservet, ut per ipsos illius nomen ritu publico celebretur; quod nonnisi in praesenti vita effici potest. 864. Ecclesiastes vero, si tamen ex sensu suo hic loquitur et non potius ex impiorum persona, docet aequam esse hominis et jumentorum con­ ditionem quoad vitae hujus aerumnas et denique interitum. 865. Ad 2. Neg. Neque id evincunt quae allata sunt; siquidem sensus Psalmi I. ad summum ostendit, impios ad gloriam minime resurrecturos, ut ex subsequentibus verbis colligitur: Neque peccatores in concilio justorum, quoniam novit Dominus vitam justorum, et iter impiorum peribit; nec non ex hebraica veritate, in qua objecta verba ita se habent: Non surgent seu non stabunt impii in judicio 15; id est, nec audebunt caput et frontem attollere. ”) I. Tim. VI. 4 et 5. Apprime in ejus­ modi homines quadrant verba Tertull. loc. cit. De resurrect, carnis, cap. 63: »Tu po­ tius illi (corpori) exorare debueras resur­ rectionem; per tc, si forte deliquit. Sed nihil mirum, si odisti, cujus auctorem quo­ que respuisti; quam et in Christo aut ne­ gare aut mutare consuesti.w H) Cf. Calmet in hunc loc. ls) Hcbr. enim habet 'Dp’’ no» •T stabunt, non subsistent etc. ' Cf. Lorinus S. J. in hunc locum. . ? 866. Vocem multi apud Danielem usurpari ad universam multitudinem significandam, superius ostendimus. 867. Ad 3. D. Caro et sanguis, id est, opera carnalia, seu homines secundum carnem, flagitiosam ducentes vitam, regnum Dei non possidebunt, nec incorruptionem seu impassibilitatem electis propriam, C. ipsa carnis sub­ stantia, A’. Quod ipse contextus ostendit 16 ; alioquin nec ipsa Christi caro ullam haberet in coelo partem, ut Tertullianus recte jam arguebat17, quod nec adversarii contendunt. 868- Sic electi in resurrectione erunt sicut angeli in coelo quoad modum seu rationem vivendi, C. quoad modum seu rationem subsistendi, ïV. 18 Hinc apposite Tertullianus ait: Son dixit Christus: Erunt angeli, ne homines ne­ garet; sed tamquam angeli, ut homines conservaret. Son abstulit substantiam, cui similitudinem attribuit. 19 869. Eodem sensu apostolus ait, resurrecturum corpus spiritale, quoad dotes nempe aliquas simile futurum spiritui, utpote immortalitate, incorrupti­ bilitate. agilitate etc. donandum. Hoc autem, inquit s. Irenaeus, non secun­ dum jacturam carnis, sed .secundam communionem spiritus fît. 20 PROPOSITIO Π. Dogma de futura corporum resurrectione rectae rationi non adversatur. 870. Ad ostendendam possibilitatem corporum resurrectionis diversi diversas inierunt vias. Nec defuere, qui a recto tramite catholicae doctri­ nae hac de causa deflexerint, confugientes ad introducendam quamdam παίιγγενεΰίαν seu renascentiam, ortum secundum, instaurationem, vi cujus homines quasi* papiliQpes ex nympha, chrysallide seu brucho tandem prodire debeant ex germine quodam praeformato etiam post obitum animae inseparabiliter inhaerente, quae est hypothesis Bonneti. 1 Alii conati sunt eam exponere ,e) Cf. Bern, a Piconio' in hunc loc. ,T) Loc. cit. cap. 51. vehementer porro sic loquitur: «Securae estote, caro et san­ guis; usurpastis et coelum et regnum Dei in Christo. Aut si negent vos in Christo, negent et in coelo Christum, qui votis coe­ lum negaverunt. · ,9) Recol. superius dicta, num. 19 ct seqq. ,9) Lib. cit. cap. 62. •°) Contra haeres, lib. V. cap. 8. n. 1. Vid. s. August. De cie. Dei, lib. XX. cap. 21. ’) Ricerche filosofiche su le proce del crist ianesimo. Traduz. dal francese, Ve- riez. 1771. Ut tnclius auctoris systema di­ gnoscatur, juverit ipsius verba in medium afferre, quibus ipsum exponit. Cum prae­ misisset, se pro certo habere hominem in resurrectione non resumpturum esse corpus crassum, quocum mortalis vixit, autumat «che Tuomo sia stato preformato in modo, che la morte non distrugga punto il suo essere, e che Γ anima mai non cessi di essere unita ad un corpo organ izzato* (cap. 1. pag. 26.); ejusmodi antem corpus «non ê al présenté che un germe prefor­ mato, per uno stato futuro non soggetto a perire, corne perisce il corpo terrestre*· (ib. pag. 32.). Hoc autem germon »è un corpo I 301 I. juxta theoriam replicationis corporum, quae ita exponitur: Conservatio est continua creatio, ita ut per singula existentiae nostrae tempuscula Deus quodammodo in nobis renovet illam creationem existentiae, quam in ortu ipso dodit. Cum aliquem reduplicat, nihil aliud praestat, nisi ut homo illam creationem, quam haberet successive, habeat simultanée, quandocumque ipsi Deo placuerit. Itaque, concludunt, in resurrectione Deus non redintegrabit nisi existentiam, quam quisque habebat, antequam e mortalibus abiret; per mortem enim postea absumptum corpus putrescit, vel devoratur, con­ sumitur etc. 2 • spirituale, che deve succedere al corpo animale, c la risurrezione non sara, che lo sviluppamento piû o men rapido dei corpo spirituale, sin da principio collocato nel corpo animale, come la pianta nel suo acino1· (pag. 224.). Quod deinde analogia confirmat, dicens: »Se le piû certe ed esatte osservazioni concorrono a stabilire, che questa volontà adorabile (Dioj ha preformato gli esseri organizzati, se per mezzo de’ nostri occhi scopriamo noi stessi una preformazione in molle specie; non è egli probabile, che 1’uomo sia stato pre­ formato in modo, che la morte non distruggesse punio il suo essere, e l’anima non mai cessasse 4 · . « di - / λ essere · Λ * yT i * · > novisti restitutorem,6 Quod et ante ipsum Seneca pariter animadverterat, (licens: Aequo animo debet rediturus exire. Observa orbem rerum in se re­ meantium, videbis nihil in hoc mundo extingui, sed vicibus descendere ac surgere. Aestas abit etc. 6 7 875. Argumenta autem moralia vix ejusdem veritatem non demon­ strant. Etenim, ut verbis s. Ambrosii utar: Cum omnis vitae nostrae ratio in corporis animaeque consortio sit, resurrectio autem aut boni actus praemium habeat aut poenam improbi necesse sit corpus resurgere, cujus actus expenditur, yuomoao Quomodo enim in guaicium judicium vocaouur vocabitur anima sine corpore, corpore cum de suo ct corporis contubernio ratio praestanda sit?3 Nempe, nisi detur cor­ porum resurrectio, non reciperent homines praemia vel poenas eorum operum, quorum auctores fuerunt per conjunctionem animae cum corpore: quod ab­ sonum omnino esset. Licet enim omnium meritorum radix ac sedes in anima sit, anima tamen in praesenti conditione corpore utitur ad suas operationes exerendas, quod ejus individua et intima comes est. 876. Praeterea ex unione animae et corporis exurgit suppositum hu­ manum seu persona, nostrum ego, ut dicunt, quod vult, agit, operatur, me­ retur vel demeretur: sublato autem hoc essentiali utriusque nexu, perit suppositum, quod homo dicitur; nam anima per se sumpta nec homo nec persona est. Cum igitur homo seu humanum suppositum, aut deliciis afflu­ xerit et voluptatibus, aut cruciatibus, molestiis, omnique calamitatum genere laboraverit, pronum est colligere, hunc ipsum hominem seu humanum sup­ positum praemiis aut poenis affectum iri; quod nonnisi per resurrectionem obtineri potest. 877. Insitus pariter animis nostris quidam sensus est, quo dum a morte seu dissolutione refugimus, appetimus ejusdem dissolutionis reparationem; proptereamoestitia ingenti afficeremur, si, spectata perpetua naturae totius repa­ ratione, vel aliquantulum suspicari possemus solum casum seu jacturam corporis nostri fore irreparabilem, ac, dum vescimur, nil aliud nos efficere nisi pa­ bulum vermibus in tumulo praeparare. Nec dubito, quin ipsi increduli summa animi voluptate amplecterentur ejusmodi doctrinam, in quam incredibili .quo­ dam impetu perinde atque in felicitatem in genere a natura ipsa inclinamur, nisi conscientiae voce retraherentur, qua non possunt sibi polliceri nisi re­ surrectionem ad mortem ac ignominiam aeternam. 6) Tertullian. loc. cit. cap. 12. 7) Epist. 36’. num. 11. edit. Taurin, opp. tom. III. sj Lib. De fide resurrect, num. 52 et seqq. ubi argumenta ipsa a Tertulliano ad­ docta ad fidem resurrectionis adstruendam profert, ct latius deducit: «Tribus tamen, inquit, evidentius colligitur resurrectionis fides, quibus omnia comprehenduntur, ra­ tione, universitatis exemplo testimonio rei gestae, quia plurimi surrexerunt. Ratio evi­ dens est, quia cum omnis vita etc.* Quae deinde singillalim late prosequitur. Cf. etiam Tertull. lib. cit. cap. 15 et 16. 304 Sive igitur spectetur homo physicus sive moralis, non modo pos­ sibilis futura corporum resurrectio deprehenditur, sed plano rationi consen­ tanea, ut omnia argumenta suadent. 879. Haee autem majus robur acquirant, si spectetur homo Christianus. Quandoquidem homo Christianus factus est membrum Christi, capitis proinde sui vices ipsum subire oportet, si fidelis suae professioni sit;|ejusdem Chri­ sti carne et sanguine alitur, quare et ejusdem capitis gloriae et immortalis vitae participem fore sibi polliceri debet. ; Redemptorem suum ac reparato­ rem totius et integrae naturae suae, seu proprii individui novit in Christo, qui non solum animam sed et corpus redemit, quod mortale cftectum non est nisi per Adae culpam. Si igitur Christus reparavit, quod cecidit in Adam, jam inde constat, etiam corpus fore per ipsum excitandum. Alioquin magis nobis nocuisset Adae culpa, quam profuerit redemptio Christi, quod plane repugnat apostoli doctrinae Rom. V. Hinc super fidelium Christianorum tumulum haec communis deberet esse inscriptio: Vwi sunt oculis insipien­ tium mari; quemadmodum, dum adhuc in vivis agunt inter tot, quibus pre­ muntur, angustias, communis haec deberet tessera esse: Reposita est haec spes mea in sinu meo. DIFFICULTATES. 880. I. Obj. Tantum abest, ut resurrectio corporum cum sanae ratio­ nis principiis bene conciliari queat, ut plurimis gravissimisque impediatur difficultatibus. 1. Non enim intelligitur, quomodo particulae hujus corporis, in tot alia et ipsa humana corpora dispersae et mutatae, colligi possint et restitui. 2. Quid hoc ipsum corpus restitutum faciat ad mercedem factorum, in vita futura expectandam, quippe quum corpus illud nec perperam nec recte agere potuerit. 3. Deo sanctissimo benignissimoque non convenit, quod homini, qui sine corpore vitam veram degere nequeat, post multa, demum annorum millia hoc corpus reddere fingitur. 4. Doctrina ecclesiastica, quae novam quamdam conjunctionem animae hac vita defunctae cum corpore mor­ tuo ineundam tantopere urget, non solum omnipotentiam ac sapientiam divi­ nam parum curare videtur, sed variis etiam superstitionibus atque ineptis­ simis quaestionibus opportunitatem praebuit, quibus, admissa puriore sententia (rationalistica), eaque in libris sacris tradita, facile supersederi potest.9 Ergo. 881. Resp. Neg. antec. Siquidem sanae rationis principiis corporum resurrectionem plane congruere et cum iisdem bene conciliari ostendimus; si quae sunt difficultates, quae urgeant ejusmodi dogma, non ideo minus cer­ tum ac verum censendum est. Non solum enim nullum religionis dogma suis difficultatibus caret, sed omnes praeterea naturales disciplinae, e. gr. ’) Ita Wegscbeider, §· 195. 305 medicina, physica, astronomia etc. suas habent. Dei ipsius existentia, ani­ morum immortalitas etc. quae a rationalist!» admittuntur, nonne suis difficul­ tatibus implicantur? numquid propterea rejiciendae sunt? Verum ejusmodi difficultates tales minime sunt, ut iis deterreri debeamus. Hinc 882. Ad 1. D. Non intelligitur, seposito divinae omnipotentiae interventu, C. hoc admisso, prout admittendum esse contendimus, N. Nec enim naturali ratione corporum resurrectionem effectum iri quispiam affirmat, sed divinae omnipotentiae virtute, cui perinde est res, quae non existebant, ex nihilo condere, ac materiae dispersae particulas aut moleculas, ad compaginandum corpus rursum coagmentare. Mutatio autem in his moleculis, si quae contigit, tota accidentalis est, ut monuimus, non autem essentialis, qualem physiologia, seu potius, ut vocant, zoobiologia docet10, ac philosophia universim. ** —t. ■»«. 883. Ad 2. Dicimus corpus restitutum ad mercedem factorum, in vita futura expectandam, plurimum efficere, cum ex corporis restitutione, juxta dicta, exurgat nostrum suppositum, nostrum ego. Etsi autem corpus per se sumptum nec perperam nec recte agere possit, cum anima tamen arctissime et hypostatice consociatum patitur aut voluptate afficitur, eidem praeterea animae inservit, ut ipsa ideas sensiles sibi cudat, et una cum ipso mereatur aut demereatur, ideo congruum est, ut una cum eadem anima corpus pariter poenam aut praemium factorum consequatur. 884. Ad 3. Reg. animam sine corpore absolute veram vitam degere non posse. Hoc non est nisi adversariorum figmentum, qui propterea exco­ gitarunt animam, post corporis terreni mortem, novo, nescio quo, organo eodemque subtiliore instructum iri, eo quod mentes finitae sine spatii limiti­ bus et corporali natura vix aut ne vix quidem concipi possint. 11 Hoc enim non minus cum recta fide, quam cum sana metaphysica pugnat. Angeli siquidem sunt mentes finitae et cum conscientia sui, attamen cujuscumque materiae expertes eos esse ostendimus. 12 Ejusmodi homines pro libertate, quam sibi arrogant, negant quae testatissima sunt, et obtrudunt quod sibi placet, nec argumenta ulla proferunt, ad hypotheses suas seu potius absur*°) Cf. Ducrotay de Blainville, Cours de physiologie générale et comparée, tom. I. 3. leçon, pag. 65 et seqq. Paris 1833, ubi inter cetera scribit: «Ainsi, de même que les organes d’un être vivant résultent de certains agroupements de molécules, au milieu d’une trame générale, de même aussi les molécules, qui composent Γ uni­ vers ou la matière, s’agroupent de diverses façons, et forment, par ces différents modes d’agroupements, ce qu’ on nomme des corps, Perron*, Praelectiones theolog. V. lesquels, par cela même qu’ils ne sont que des parties d’une seule masse générale, réagissent continuellement les uns sur les autres etc.** Ejusmodi autem molcculae in perpetuo transitu, ut ita loquar, esse con­ cipiuntur, juxta diversas modificationes, quas subeunt. Sed de his mox iterum dicemus. ll) Recol. superius recensita de hoc or­ gano, in expositione systematis Bonneti. ”) Cf. supra n. 19 et seqq. 20 306 ditates communiendas. Etsi igitur animae separatae substantiae sint incom­ pletae, attamen Dei virtute cum conscientia sui vere subsistunt, vivunt et operantur, juxta catholicae doctrinae principia de earuin statu post mortem corporis, quem pro meritis obtinebunt aut in aeterna beatitudine, aut in in­ ferno, aut, ad tempus saltem, in purgatorio) MI ’ I? 885. Ad 4. AVp. In primis autem observo non solum doctrinam ecclesia­ sticam, sed divinam revelationem, apostolos, Christum ipsum tantopere urgere conjunctionem animae, post temporalem hanc a corpore separationem, cura eodem corpore jam mortuo ineundam. Asserere autem, apostolos, immo et Christum Dominum parum curare divinam omnipotentiam atque sapientiam, doctrinamque praebere, quae ex se ineptissimas quaestiones, immo et super­ stitiones foveat, blasphemia est et insania non ferenda. Digna haec sunt istorum hominum, qui se jactant tradere doctrinam puriorem ea, quam apo­ stoli et Christus tradiderunt, hominum dico, qui fortasse nec in animorum immortalitatem, nec in Deum ipsum credunt. Adeo sane enervant argumenta illa, quibus hae veritates probantur, ut omnem fere vim suam amittant! Si Biblia, ut ipsi autumant, docent puriorem, quam vocant, sententiam, quidni indicant saltem, ubi haec sententia tradatur? Agnoscat demum protestantismus, quos fructus pepererit fundamentale illud principium de totali rationis independentia a quavis anctoritate. Scripturae enim auctoritas privato sensu expositae nulla est, cum semper eludi possit, ut rationalismus ostendit. 13 i 886. H. Obj. 1. Ejusdem materiae atomi ad plura corpora spectare possunt Cannibales anthropophagi, qui toto vitae tempore humanis carnibus nutriuntur, in propriam substantiam convertunt carnes, quae ad alios homines spectarunt. 2. Praeterea quis nesciat omnes omnino homines totidem anthro­ pophages esse? Vix enim terrae cadavera mandata sunt, ut illico resolvantur n) Vere nunc risum movet quod Moshemius, diss. cit. §.27. scripsit: «Quod ipsae sacrae litterae testantur, nullum cla­ rius, certius et ad immobilem fidem gignen­ dam efficacius est (redintegrationis nostrae firmamentum et pignus) quam ipsius ma­ gistri nostri, tot vulneribus et aerumnis confecti, triumphus de morte et reditus de sepulchro." Optime sane, nisi prolestantismus robur omne praecidisset ejusmodi pi­ gnori ct firmamento, dum suum constituit destructivum principium independentiae ra­ tionis, seu spiritus privati a legitima aucto­ ritate, in sacrarum litterarum expositione. Hoc enim principio semel constituto, nihil tam clarum tam certum ac efficax est in sacris litteris, quod perversa hominum in­ genia non subruant. Necesse autem non est longius hujus rei exemplum et confir­ mationem accersere, quum id rationalistae abunde ostendant, qui, etsi Scripturas se­ qui se profiteantur, attamen tum Christi ipsius tum corporum nostrorum futuram resurrectionem non solum negant, sed utrumque articulum inter mythos incultio­ ris aevi omnino ablegant. Idem dicatur de eo, quod ait Beansobre, loc. cit. §. 5: «Ce n1 est pas une erreur tolerable que celle de nier la résurrection. S. Paul s’est trop expliqué sur cet article." Verum ho­ rum scriptorum aetate nondum omnes fra­ ctus suos protulerat protestantismus, neque tunc omnes praevideri poterant. » v.-TgB I 7- « 307 in sua principia; his nutriuntur vegetabilia, quibus aluntur animantia; nosque, dum vegetabilibus et animantibus vescimur, in nostram rursum con­ vertimus substantiam ea ipsa principia primigenia, quae substantiam consti­ tuerunt illorum hominum, qui superioribus saeculis vixerunt, et ita deinceps quoad futuras generationes; adeo ut perpetua sit ejusdem substantiae commeatio seu fluxus, quae, ex uno in aliud corpus transit. Cum igitur eadem substantia ad tot corpora pertinuerit, in resurrectione futura cuinam resti­ tuetur? 3. Ex animadversionibus super oeconomia animali institutis, certo constat, corpus humanum perpetuas vices subire; amittit enim accipitque jugiter corpus nostrum magnam molecularum partem substantiae seu mate­ riae, qua constituitur, ita ut singulis septenniis penitus renovetur. Hinc, accurate loquendo, corpus hujus diei idem omnino dici nequit ac corpus diei hesterni. Tot igitur ejusmodi corporum, quot idem homo habuit integra vitae periodo, quodnam praecise resumet in resurrectione? Quacumque igitur ex parte dogma istud spectetur, sanae rationi et scientiae repugnare depre­ henditur. 14 887. Resp. his difficultatibus, quas adeo magni faciunt increduli, prius­ quam occurramus, juverit nonnulla praemittere ad vera a falsis, aut saltem exaggeratis, secernenda, juxta probatam physiologorum doctrinam. 888. Ac I. quidem animadvertendum est, stultam esse hypothesin anthropophagorum, qui non alantur toto vitae tempore nisi solis carnibus humanis, quod nescio an unquam factum sit, aut etiam fieri possit. 889. Π. Certum est, herbas ac plantas, ut etiam demus quod adver­ sarii autumant, praeter nutritionem, quam ex defunctorum corporum princi­ piis adsciscunt, alia multa in proprium alimentum seu succum convertere, immo illorum partem minimam esse, quam ex cadaveribus attrahunt, quod propterea pariter dici debet de animantibus ac de hominibus, qui tum terrae fructibus tum animantibus vescuntur. 890. HI. Principia materiae primigenia, etsi diversam modificationem subeant, aut combinationem chimicam, in se prorsus incorruptibilia, immo et indestructibilia sunt. 15 Data propterea quacumque immeatione, seu transitu de una in alteram substantiam, ipsa in se omnino eadem permanent, ac H) Ita passim increduli qui nullam hac in parte difficultatem protulerunt, quam ve­ teres ethnici et haeretici non proposuerint, ut constat ex Origcne, loc. cit. Contra Cel­ sum; ex Athenagora, De resurrect. mort. cap. 4. in Biblioth. Patrum, edit. Venet. tom. II; ex Tertulliano, lib. toties cit.; ex s. Epiphanio, llaer. XLIV. n. 10 et seqq. quasque ipse merito vocat objectiunculas, Ιπαπορητικάί : ex s. Augustino, in Enchir. cap. 84 et scq. ,5) Ejusmodi principia primigenia, quae et simplicia ab aliis vocantur, indestructi­ bilia dicimus per se, non autem respectu Dei, qui ea ex nihilo condidit, secus ac nonnulli recentiores philosophi, seu verius increduli autumant. 20* C— 308 propterea semper Deus ill! potest restituere, ad quem aliquo vitae tempore pertinuerunt. 16 891. IV. Etsi verum est corpora viventium jugiter consumi ac renovari, attamen, ut verbis utar cl. Laur. Martini, in quaestione inter physiologos positum est, utrum omne corpus plane renovetur, an quaedam tantummodo elementa. Nonnulli, illud omnino renovari, contendunt; alii censent, primi­ genia stamina ex textu cellulari componi, in cujus cellulas demittantur varia sanguinis principia, ea stamina non deteri, consumi dumtaxat materias, qui­ bus ille imbuitur. Posterior sententia, ut idem prosequitur, veritati magis consentanea videtur. Profecto non facile mente adsequi licet, quomodo orga­ nica fibra destrui posset, quin simul vitam amitteret. 17 Posteriori huic sen’·) Apposite inquit s. August. Enchir. dinaire que de trouver de pareils dépôts â cap. 8S: «Non perit Deo terrena materies, la surface de l’animal et dans les mailles de qua mortalium creatur caro; sed in quem­ qui forment sa matière constituante; or ces libet pulverem cinerem ve solvatur, in quos­ dépôts ne présentent qu’ une simple pro­ libet halitus aurasque diffugiat, in quam- duction émanée des fluides de l’organe, cumque aliorum corporum substantiam vel production qui, par son degré de solidité in ipsa elementa vertatur, in quorumcum­ et par sa présence dans les petites aréoles que animalium etiam hominum cibum ce­ de ce dernier, lui donne un air de trans­ dat carnemque mutetur, illi animae huma­ formation, qui a pu faire illusion; mais il nae puncto temporis redit, quae illam pri­ est facile de retrouver le tissu normal dans mitus, ut homo fieret, viveret, cresceret, cette sorte de mélange, du moins tant que animavit.- Cap. seq. illud praeclare addit: la production nouvelle n’a pas donné lieu «Ipsa itaque terrena materies, quae, disce­ â son atrophie, et ne l’a pas détruit." Quod dente anima, fit cadaver, non ita resurre­ saepius repetit, vocans textum cellularem ctione reparabitur, ut ea, qnae dilabuntur basim oeconomiae animalis. Sed claris­ et in alias atque alias aliarum rerum spe­ sime, tom. HI. pag. 6: ..Vous ne verrez cies formasque vertuntur, quamvis ad cor­ jamais dans un produit la moindre trace pus redeant, unde dilapsa sunt, ad easdem de réticulation, de spongiosité, en un mol, quoque corporis partes, ubi fuerunt, redire de celte disposition qui indique la présence necesse sit.“ Cf. etiam Tatianus, Orat, du tissu cellulaire ou générateur, et par cont. Grarc. cap. 6. Bibliolh. Patrum, edit. conséquent l’organisation; car l’organisa­ VeneL tom. L tion consiste essentiellement dans cet état 17) Elementa physiologiae, lib- ILL réticulaire, celluleux, qui est la condition pag. 79. edit. 3. Taurini 1835. Hanc eam­ des mouvements d’absorption et d’exhala­ dem opinionem tenuit Hunter. Neque ab tion dont se compose, avant tout, la vie.· his admodum abludit cit. Blainville, qui, Attamen alii contrarium censent, inter quos cum tom. I. pag. 119. constituerit distinctio­ Mich. Medici, op. cit. part. I. Fisiologia nem , quam ipse vocat fundamentalem, in­ generale, sez. prima, cap. 6, in quo diver­ ter elementa constituentia et inter eorum sas leges statuit reproductionis, inter quas productum, seu inter ea, quae pariem con­ secunda ita ponitur; «Per la forza riprostituunt ipsius animantis, ejusdemque effi­ dultiva, sotto certe condizioni i tessuli venciunt textum (tissu}, atque inter id omne, gono rigenerati, ove sieno recisi, e porquod invenitur in superficie tam externa zione di essi venga portata via, o da altro quam interna animantis, ita prosequitur; modo distrutta. .. La terza (leggej è, che »Un changement de tissu ne peut avoir questa straordinaria vegetazione o riprodulieu que rarement et dans des limites trës- zione dei tessuti, è in ragione inversa della restreintes, tandis que rien n'est plus or­ cosi detta perfezione, ossia complicazione Ml 309 tontine majus robur accedit ex doctrina apud eosdem physiologos recepta, mortem naturalem, quae nempe ex senio tantum provenit, pendere ex tex­ turae cellularis, quum processu temporis acquisivit, consolidatione, qua proinde inhabilis fit ad incitamentum. 18 892. Ex qua theoria jugis illa explicatur alimentorum permeatio, quae fit per compositionem et decompositioncm, vel, si rnagis placet, per partium assimilationem ac dissimilationem, quibus oeconomiae animalis, quae nutritio dicitur, systema continetur. Alimentorum pars, quae per nutritionem consu­ mitur, minima est; ceterae autem per egestionem ac perspirationem sanctorianam amittuntur. Per vim autem vitalem texturae cellulares juxta diversam, qua donantur, structuram, varia principia attrahunt, ac prout varius est inci­ tamenti gradus, vicibus subest. 19 893. V. Cum, non obstante hujusmodi jugi materiei molecularum vicis­ situdine ac permeatione, seu, ut vocant, reproductione, idem semper in nobis corpus perseveret ac sit, ut ex sensu intimo edocemur (ecquis enim, nisi amens sit, dicet, corpus, quod hic et nunc possidet, idem non esse ac corpus, quod habuit ante viginti ac triginta annos?), patet ad identitatem corporis consti­ tuendam minime requiri identitatem omnium et singularum materiae seu substantiae molecularum; sed, si admittitur sententia illorum physiologorum, qui adstruunt reproductionem seu renovationem corporis, seu potius molecu­ larum quibus illud constat, non esse nisi partialem, satis est ut essentiales nonnullae partes, staminum scilicet primigeniorum seu texturae cellularis, conserventur, ut identitas corporis exurgat; si vero juxta aliorum physiolo­ gorum sententiam totalis admittitur renovatio, jam patet, nec ullius requiri moleculae identitatem ad hoc, ut idem corpus dici debeat. Corpus enim idem dicitur, non obstante jugi molecularum vicissitudine, si ab eadem informetur anima, et si praeterea alia adsint, quae determinare difficile est, nec ad theo­ logum pertinet; sed certe identitas magis ex forma etiam materiali, structura, organismo etc. quam ex materia est repetenda, et quidem quamdiu vivimus, ut ex dictis patet; eadem porro ratio valet quoad resurrectionem. 20 Igitur organica dei varii corpi vivi etc. ° Quas leges deinde evolvit et confirmat. *’) Cf. Martini, op. cit. pag. 78. ”) Ibid, tum in fusiori opere: Lezioni di fisiologia, tom. VIII. lez. 71. Torino 1830. w) Advertendum tamen est, hoc inter­ cedere discrimen inter jugem reproductionem et resurrectionem, quod illa nonnisi successive fiat in diversis corporis seu ma­ teriae moleculis, quae sensim et sine sensu per partes reproducuntur, aliis permanenti- bus, quae eamdem semper basim, ut ita dicam, constituunt, ac proinde integra par­ ticularum renovatio non habetur, nisi post datam periodum plus minusve longiorem. Et en, quomodo, mutatis omnibus moleculis ac penitus renovatis, idem tamen sem­ per corpus perseveret. In resurrectione vero corporis restitutio erit instantanée, nisi propterea eaedem moleculae resumantur, quae saltem pariem corporis essentialem consti­ tuebant, dum quispiam morluus est, non haberetur corporis identitas, sed aliud seu ■I, & : i ■’C 310 resurrectio possibilis est, seu anima proprium corpus recipere, potest, licet paucissimas recipiat ex molecults, quae anto mortem ejus corpus constituebant. 894. VI. Probabile est, corpora post resurrectionem minori indigere materiae quantitate, quam corpora mortalia ac passibilia. 895. Quibus praemissis, jam sponte ruunt difficultates incredulorum. Etenim ad 1. resp. Data etiam absurda hvpothesi, illos anthropophages recepturos illas tantum moleculas. quae requiruntur et sufficiunt ad proprium corpus constituendum, ceteras vero cum vel non fecerint suas, aut maxima ex parte amiserint, restituentur illis, ad quos spectabant. 896. Ad 2. Eadem esto responsio. 897. Ad 3. Dico, satis esse, ut illas particulas resumat, quibus coale­ scebat essentialiter illud corpus, quod per mortem dimisit, quia, etsi moleculae mutatae ac renovatae successive fuerint singulis vel trienniis aut septenniis21, idem corpus semper extitit, quoniam identitas corporis est independens ab identitate molecularum, aeque ac, si quis in aedificio aliquo singularibus sub­ latis lateribus alios per vices in illorum locum sufficiat, idem semper aedi­ ficium censetur et est. 898. ΙΠ. Obj. Saltem sub eo respectu futura corporum resurrectio diversam omnino esset; quod asserere a fidei principiis abhorret. Quare vel ipse Mich. Medici, qui extendit reproductioncm ad ipsos textus cellulares, loquens loc- ciL de vi reproductiva, quam vult intrinsece eamdem esse ac eam, quae praesidet pri­ mitivae corporum organisatorum composi­ tioni post generationis actum, quaeque a Buflbn vis vegetativa. a Wolfio vis essen­ tialis, a Blumenbachio nisus formations nuncupatur, concludit: »L’unica diflerenza ê che per quest1 ultima il corpo organico riccve la forma e la composizione primor­ diale, mentre la forza riproduttiva operando nella vita già cominciata e precedente, la conserva, e, per cosi dire, ia ripete." ’*) Dixi singulis trienniis aut septenniis, quia nihil certi circa hanc renovationis pe­ riodum statui potest; varia enim est. Fa­ tentur enim accuratiores physiologi, diver­ sam esse reproductionem pro diversa ae­ tate; maxima est in infantia et pueritia, me­ dia in adolescentia ac praesertim in virili­ tate, minima in senectute et senio; immo diversa ratione perficitur, juxta diversas constitutiones physicas, ut vocant, individuales uniuscujusque, et juxta diversum vitae genus etc. Cf. auctores citati, nec non Richerand, Nuovi elementi di fisiologia, trad, dal franc, tom. I. cap. 6. §- 110 et seqq. Firenze 1815. Nos unius M. Medici verba proferemus, qui op. cit. tom. II. cap. 82· circa finem, haec habet: .Ma se la nutrizione va riparando le materie continuamente perdute, ne conseguila, che dopo certo spazio di tempo ii corpo si rinnovi. E chi pensa cotesto rinnovellamento accadere ogni tre anni al piii tardi; altri ogni sette. Per me tante sono e cosi variabili le funzioni preparatorie della nutrizione, che reputo im­ possibile lo assegnare lo spazio necessario al mntamcnlo del corpo.·' Non obstante jagi isto ac perpetuo molecularum fluxu per modificationes physicas aut chimicas, quas subit corpus nostrum, intimi tamen sensus testimonio constat, hominem sibi conscium esse de sua individual! identitate, ac nemo dicet se corpus possidere post tri­ ginta, sexaginta etc. annos, diversum ab eo quod obtinebat vel in infantia vel in ado­ lescentia. Moleculae praeterea mutantur, sed non destruuntur. Cf. Joann. Butler, L'analogie de la religion naturelle et ré­ vélée , trad, de l’anglais, première partie, chap. 1. rf une vie future, pag. 21 et seqq. Paris 1821. < 311 tamquam impossibilis traduci debet, quod orbis terrarum hic noster impar omnino sit ad omnia quae resurgent corpora continenda. 22 899. Reep. Neg. Hoc enim commentum jamdiu explosum est a cl. Feller, qui fallacem ostendit ita dictam demonstrationem, qua incredulus homo nite­ batur evincere, orbem hunc nostrum talem non habere amplitudinem, quae possit capere omnes homines praeteritarum generationum; immo, inita sup­ putatione, luculenter patefecit, centum milliaria italica quadrata sufficere ad ingentem multitudinem continendam omnium hominum, qui intra sex mille annorum periodum sibi invicem successerint juxta praesentem mundi inco­ larum frequentiam. 23 Adeo stolidos se ostendunt increduli dum catholicam fidem aggrediuntur ! CAPUT VIII. DE JUDICIO EXTREMO. 900. Vidimus superius Calvinum impugnantem veritatem judicii parti­ cularis, ut adstrueret solum judicium universale, quod et extremum a nobis dicitur. Debemus heic ostendere veritatem judicii universalis seu extremi adversus recentiores protestantes, praesertim vero adversus rationalis tas, qui nunc tuentur solum judicium particulare, ut excludant universale. 901. Praemittimus autem I. incertum esse tempus et locum hujus judicii, quum neutrum nobis revelare Deus voluerit. 1 902. II. In hoc judicio publico ac solemni omnium prorsus ac singulo­ rum hominum, qui a mundi exordio usque ad ejus exitum extiterunt aut extituri sunt, actiones esse discutiendas. 903. III. Modum hujus discussionis ac manifestationis esse prorsus diver­ sum ab eo, quem passim nobis animo, seu potius imaginatione fingimus, ut ex iis, quae dicturi sumus juxta patrum doctrinam et probata theologorum principia, manifestum fiet. Sed, ut ad dogma ipsum jam accedamus, sit ”) Ita Joulain, architectus olim regius, in dissertatione, quae inserta est in diario, cui titulus : Journal encyclopédique, Sepi. 1770. pag. 267. u) Catèch. philos, loc. cit. §. 3. n. 469. Cf. etiam de hoc argumento: It regno di Dio, ossi a l' universale resurrezione dei trapassati, libri Ire dell' Ab. D. Gius. Ahgeli, in 4. Roma 1833. ') Cf. Estius in IV. Sent. dist. 48. §.4. ubi de loco disserens, in quem Chri­ stus venturus sit, ad judicium universale instituendum, scribit: „Sed quis sit iste locus, certe traditum non habemus, cum nec adeo multum referat id a nobis sciri. Multorum tamen est opinio nequaquam im­ probabilis, in valle Josaphat universale il­ lud judicium futurum ;u quod deinde variis argumentis confirmat, quae ibidem recoli possunt. 312 PROPOSITIO. Post corporum nostrorum resurrectionem instituetur a Christo universale omnium hominum judicium. 904. Haec propositio de fide est, ut ex omnibus fidei nostrae symbolis constat. In symbolo enim apostolico credere profitemur, quod Christus ven­ turus est judicare vivos et mortuos: et in symbolo athanasiano additur: Ad cujus adventum omnes homi?ies resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem. 905. Hunc porro fidei nostrae articulum aperte tradidit Christus ipse Matth. XXV. 31. dicens: Cum venerit Filius hominis in majestate sua omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes etc. Apostoli ut plurimum ab hujus futuri judicii denunciatione auspicabantur evangelii praedicationem. Ita Petrus Act. X. 42. et Paulus ibid. XVII. 31, et rursum XXIV. 25. atque in Epistolis passim, praesertim vero H. Cor. V. 10. ubi ait: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Item Apec. XX. 12: Et vidi, inquit Joannes, mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt ... et judi­ cati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum. -''■'^906. Hisce positis, si quis in medium proferre vellet auctoritates ac testimonia patrum, sive graecorum sive latinorum, ad hanc veritatem magis magisque corroborandam, quam semper ecclesia professa est, is supervacaneam prorsus operam navaret. Certatim enim ipsi magnum istud spectaculum ex­ tollunt ac celebrant, ex quo tanta in Deum gloria proveniet, justis laus, reprobis ignominia accedet. Hinc divinae providentiae ordo et quasi tela evolvetur atque expandetur. Hinc impiorum occultae machinationes et artes, justorum autem afflictiones et aerumnae in apertam prodibunt lucem. Hinc denique intimi cordis recessus in omnium oculos incurrent. Spectaculum profecto, quo nullum Deo dignius excogitari potest. ’ DIFFICULTATES. 907. I. Obj. In hac doctrina, quae a litteris dictorum e Scriptura sacra ad singulas res probandas adhibitorum haud multum abhorret, nonnulla quidem insunt, quae rudiorum animos metu salutari perstringere et numen tamquam judicem forensem oculis quasi objicere queant: nihilominus iisdem l) Cf. Lessius, loc. cit. 81 fere et gravioribus etiam laborat difficultatibus, quam quibus doctrina illa de resurrectione. Namque 1. formula illa, cujus origo ab judaeorum seriorum commentis ac mythicis purioris doctrinae involucris ducitur, huic ipsi ab iisdem scriptoribus sacris propositae plane repugnat, quippe quum nulla adsit causa, cur eum, cui sors jam statirn post mortem sua contigerit, denuo judi­ catum iri statuendum sit. Deinde 2. persuasio, quam scriptores sacri magistro divino tribuunt, quamque ipsi prae se ferunt, de reditu Messiae visibili proxime expectando, nonnullis illius cfi'atis (Joann. III. 18; Luc. XVI. 22 et seqq.; Joann. XVIII. 36. et alibi) plane repugnat, neque eventu comprobata est. Ipse Jesus tempus magnae illius rerum conversionis se ignorare professus est, teste Marco XIII. 32. Recte inde concluditur, omnem istam persuasionem de ejusmodi reditu Messiae, scilicet Filii Dei ad judicium insti­ tuendum, ex oratione certa prophetica et tropica, ad imagines de Messia judaeis usitatissimas composita, qua Jesus rem Christianam aliquando victricem et adversariorum poenas futuras forte adumbravit, a discipulis sensu quidem proprio perperam intellecta prodiisse, nec nisi ratione quadam symbolica jam a nobis ad vulgi usum posse transferri, ita quidem, ut omnis haec narrandi forma ad eam sententiam universalem ei substratam revocetur, qua quemlibet hominem doctrina Christi imbutum ad vera hujus praecepta accommodate judicium olim subiturum ac sortem vitae futurae nacturum esse statuimus. Postremo 3. negari nequit, judicii messiani proprie intellecti expectationem, a primis inde ecclesiae Christianae temporibus, variis superstitionibus fanaticis ansam praebuisse, unde plurimum detrimenti cepit vera virtus atque religio. Quibus argumentis bene perpensis, subsistere licet in simpliciore Scripturae sacrae sententia, quae optime convenit cum rationis idea Numinis sanctissimi, statim a morte aliam sortem hominibus probis, aliam improbis justissimo rerum ordine per gradus tribuentis. 4 Ergo. 908. Resp. Neg. antec. In primis doctrina de judicio extremo ac uni­ versali non solum non abhorret, ut adversarii loquuntur, a Scripturae dictis, sed aperte omnino iisdem Scripturis traditur et inculcatur. Difficultates I -■ vero, quibus premitur, nullius plane momenti sunt ac facile disjiciuntur, prout eas disjecimus, quae adversus resurrectionem proferebantur. Cum rationalistae aliquot phrases congesserint, e. gr. pro rudioris aevi ingenio, mythicam narrationem aut poeticam, Jesum sese accommodasse vulgi ingenio, apostolos magistro sententiam tribuisse ab ipsis perperam intellectam, aliasque ejusmodi, quas ad nauseam obtrudunt; cum quaedam indicaverint Scriptu­ rarum loca, quae ut plurimum ad rem praesentem non faciunt, aut nonnullas aliorum rationalistarum sententias attulerint, putant se difficultates insolu­ biles proposuisse, ob quas a recepta omnium saeculorum fide discedendum ’) Wegscheider, §. 199. . ‘1 ; | ij j · Ί I ii I I Ί ; ! . S I f j ESMK ρπ · I 314 •Μ ■■ omnino sit Facile tamen rationalismus veluti levis nebula dissipabitur, priusquam vel minimus catholicae fidei articulus permoveatur. Verum, ut ad singula, quae objecta sunt, propius accedamus: 909. Ad 1. Neg. primo doctrinam de extremo judicio, quam adversarii vocant formulam, a judaeorum posterioris aevi commentis ac mythicis purioris doctrinae involucris originem trahere; quum eam trahat, ut vidimus, ex Cliristo ipso, qui non uno in loco, immo vero constanter, eam praedicat, atque ab ipsis apostoli^ qui eam a Christo acceperunt. Nos documenta attulimus; rationalises vero satis fuit propriam assertionem obtrudere. Negamus secundo doctrinam hanc pugnare cum doctrina proposita ab iisdem scriptoribus sacris. Hanc enim pugnam nemo unquam vidit, immo nec suspicatus est. Quae enim pugna fingi in eo potest, quod homines singillatim statim post obitum judicentur, prout homines privata sunt individua, ut illico consequantur pro­ meritam sententiam praemii aut poenae, et quidem inadaequatam, ut exposi­ tum est, ac demum omnes simul publice ac solemniter tamquam publicae societatis membra, atque ut completam et adaequatam remunerationem con­ sequantur? Falso praeterea supponunt adversarii, hominis soliu§...cau5ii ejusmodi judicium institutum iri, non autem etiam, immo praecipue, ad Dei gloriam juxta ea, quae in probationibus dicta sunt ? 3 910. Ad 2. Neg. sacros scriptores tribuisse Christo persuasionem de proximo sui ac visibili reditu, aut iis ipsis ejusmodi persuasionem inhaesisse. Christus numquam voluit discipulis suis tempus certum reditus sui patefa­ cere; ideoque non poterant ejusmodi persuasionem aut Christo tribuere aut ipsi animo concipere. Si quem vero curiositas tangat recolendi loca ab ad­ versario indicata ad ostendendam pugnam, quam ipse fingit inter hanc, quam vocat, apostolorum persuasionem et Christi effata, mirabitur incredibilem hominis rationalistae audaciam; cum ne unus quidem sit, qui ad praesens argumentum spectet. 911. Quod si Marci ΧΙΠ. 32. Christus ait: De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, in ordine, ut ajunt ad manifestationem id protulit, quemadmodum patres omnes adversus arianos, qui —^1- ■ ■■ — — y\ ί * / * ’) Hanc ipsam difficultatem jam prae­ occupaverat s. Thom. in Suppi, qu. 88. art. 1. diff.3. Respondet autem ad 3: .Uni­ versale judicium magis directe respicit uni­ versalitatem hominum quam singulos judi­ candorum; quamvis ergo cuilibet homini ante judicium erit certa notitia de sui damna­ tione vel praemio; non tamen omnibus omnium damnatio vel praemium innotescet. Unde judicium necessarium erit.11 Cf. Ca­ techism. Roman, part. L cap. 8. η. 4 et seq. qni quinque rationes profert, quibus ostendatur privato judicio generale subji­ ciendum esse. Prima est, ut augmentum praemii aut poenae percipiant mortui cx male aut recte factis; altera, ut pii laudem, impii ignominiam consequantur; tertia, ut corpora vel praemium vel poenam cum animo ex aequo participent; quarta, ut di­ vinae providentiae ratio omnibus constet; quinta demum, ut boni perseverarent et mali resipiscerent. I ‘J 315 hoc ipsum objecerant, exposuerunt, Neque enim Filium, qui in sinu Patris a tota aeternitate est, hic dies latere potuit. Sed haec difficultas provenit ex systemate ariano, sociniano et rationalistico. 912. Sublato vero fundamento, concidunt sua sponte superstructae dif­ ficultates seu conclusiones, quas indidem deducit adversarius, tum scilicet ejusmodi persuasionem profluxisse ex perperam intellecta Christi doctrina; ita ut post XIX saecula, quod non intellexerunt apostoli a Christo ipso edocti et a Spiritu Sancto, tandem aliquando rationalistae intellexerint; tum revocandam esse doctrinam de judicio extremo ad speciem victricis gentis Christianae et poenarum , quas Christi adversarii essent laturi. Haec enim non sunt nisi somnia, quae nemini sanae mentis Wegscheider cum suis asseclis persuadebit. 913. Ad 3. Cum ignorem de quibusnam superstitionibus loquatur ad­ versarius, quibus expectatio judicii messiani ansam praebuerit, satius erit expectore donec adversarius eas enumeret. Forsan alludit ad sanguinem, quem Christi martyres effuderunt, aut ad illos, qui monasticum institutum amplexi sunt; quia pro his hominibus quidquid virtutis Christianae est et heroicae fortitudinis, superstitionem sapit. 4 Nescio pariter quodnam detri­ menti capiat vera virtus atque religio ex judicii expectatione; nisi indicare velit, neminem tunc fore, qui stipendiis adduci velit ad disseminandam im­ pietatem sub bibliorum velamine, in quo certe magnum foret detrimentum. 914. Postremam denique consecutionem negamus, nempe, probe per­ spectis argumentis allatis, cuipiam licere subsistere in simpliciore, ut ipse vocat, Scripturae sacrae ' sententia. Argumenta enim producta nullius plane 1 *·' ■ JJ’ 4 J J r ' f4 '»♦ < Μ iwWJjl J i roboris sunt, ita ut nec argumentorum nomen mereantur, cum non sint nisi vel putida mendacia, vel gratuita asserta. Ejusmodi autem argumenta nemi­ nem profecto amovebunt a doctrina illa, quam non solum Scripturae, sed universa antiquitas tradiderunt, et quae constans semper ac firma fuit omnium Christianorum fides atque professio. 915. II. Obj. Dubitari nequit, quin hic articulus formulis et alle­ goriis judaicis de adventu Messiae, mortuos resuscitaturi atque sub judicium vocaturi, tum modo ac rationi humani judicii sit accommodatus. Hinc est quod commemorantur nubes, quibus Messias vehitur (Matth. XXIV. 30; XXVI. 64, coll. Dan. VII. 18), Archangelus cum tuba (I. Thess. IV. 16.), et omne satellitium angelorum (Matth. XXV. 31; II. Thess. I. 7.), con­ vocatio omnium hominum (Matth. XIII. 41; XXIV. 31.), et defun4) Huc special sapienlissima s. Gregorii Magni animadversio: ..Justorum simplici­ tas deridetur; quia ab hujus mundi sapien­ tibus puritatis virtus fatuitas creditur. Omne enim quod innocenter agitur, ab eis pro­ cul dubio stultum putatur; et quidquid in opere veritas approbat, carnali sapientiae fatuum sonat.* Moral, lib. X. in cap. 22. Job. iit i·, η . Fl yf 316 ctorum et adhuc viventium, qui quidem aequo mutabuntur ac duduin mortui (I. Cor. XV. 15; I. Thess. IV. 16, 17, coll. Philipp. III. 21.), tribunal judicis (Rom. XIV. 10«), libri censurarum aperti et inspecti (Apoc. XX. 12 etseqq,), singulorum examen atque sententia pronunciata (Matth. XXV. 31 et seqq.), qua pii coelestis regni gaudiis, epulis coelestibus (ibid. VIII. 11 ; Luc. XXII. 18, 30.) digni ac fruituri declarabuntur (Matth. XXV. 38.), impii autem cum diabolis flammarum infernarum suppliciis aeternis tradentur (ibid. XXV. 41 ; Marc. IX. 48; Π. Thess. I. 9 et seqq.). Ac posteaquam judicium illud, quod statim post Hierosolymorum excidium (Matth. XXIV. 29; Marc. XIII. 24 et seqq. Luc. XXL 5 et seqq.) instituendum, prope instare diserto monent5, peractum sit, mundum hunc igne interiturum, aliumque oriturum esse, novam Hierosolymam in novam terram e coelo demissum iri, aliaque ejusmodi per­ hibent. Haud obscure tamen significatur, aevo jam apostolico doctrinam illam mythis fuisse involutam, II. Petri L 16. 6 Intelligi demum nequit, quomodo tanta hominum multitudo possit simul judicari; quomodo possit unusquisque facta propria in mentem revocare.7 Ergo. 916. Resp. Dist. antec. Id est imaginibus sensibilibus et captui nostro accommodatis judicii articulus proponitur, ut in aliis passim fit, C. allegoriis judaicis, ita ut articulus ipse totus fictitius sit, atque inter mythos aman­ dandus, X. Duo enim permiscent adversarii, quae apprime secerni debent, existentia scilicet alicujus veritatis cum modo seu forma, qua eadem veritas exhibetur atque proponitur. Porro existentia alicujus veritatis est omnino independens a forma, qua proponitur: cum interdum fieri possit, ut nonnisi imaginibus symbolicis enunciari seu offerri queat, cujusmodi sunt veritates abstractae, et quae superant captum nostrum. Hinc Dei ipsius operationes, sive exercitium suorum attributorum, Scripturae exhibent sub formulis tropicis, eidem tribuunt affectus, quos vocant anthropopathicos, poenitentiae e. gr., irae, vindictae etc. cum tamen nil tale in Deo sit. Numquid propterea ejus­ modi veritates rejicere debemus tamquam totidem mythos, sub illis imagi­ nibus adumbratos? Idem propterea contigit circa judicii extremi articulum. Nuda veritas est, Christum olim venturum esse ad judicium instituendum actionum nostrarum, ac retributurum pro uniuscujusque meritis, Cetera autem possunt esse imagines, quibus objiciatur veluti sub oculos nostros J) Nempe Maith. XVL 28; XXIV. 30 ; Joann. XXL 23; I. Joann. II. 18; Rom. VIII. 19 el seqq.; L Cor. XV. 51 el seqq.; Π. Cor. V.4 et seqq.; PhiLIIL20; LThess. L 10; IV. 15—17; I. Tim. VL 14; Tit. II. 13; Hebr. X. 25 — 37; I- Petr. IV. 7; IL Petr. ΙΠ. 10 — 12; I- Joann. II. 18; Apoc. XXII. 7, 12, 20. Ubi animadvertendum ta­ men est plerosque ex his textibus, non esse ad rem, aliorum autem diversum omnino esse sensum ab eo, quem adversarius eisdem tribuit, ut cuilibet eos vel leviter percurrenti constare poterit. ·) Wegscheider, §. 196. 7) Sic alii increduli passim. Cf. Feller, loc. cil. 317 ratio, ordo et effectus ipsius judicii, ad altius in mentibus nostris ejusmodi veritatem figendam. 917. Dixi possunt, neque enim ulla reperitur repugnantia, aut aliquod inconveniens, si dicamus, reipsa Christum nube circumdatum venturum esse, prout eadem nubes cum in coelum ascendentem suscepit, Act. L 9', praemit­ tendum fore archangelum cum tuba, in corpore adseititio, ut suo loco expo­ suimus, angelos Christum comitaturos. H 918. Convocandos autem homines esse a quatuor ventis, seu mundi plagis, ut Christus inquit, nemo inficias ibit, nisi qui velit fidem Christo detrectare, aut qui putet homines esse totidem entia spiritualia; si enim homines propriis corporibus donabuntur, quod superiori propositione ostendi­ mus, debebunt profecto moveri de loco in locum, ut coram judice Christo se sistant. Quod additur de immutatione tam vivorum quam defunctorum, nihil dicitur in locis adductis, sed Philipp. ΠΙ. 21. tantum generatim dici­ tur de Christo, quod reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, nec ullam mentionem facit sive vivorum sive mortuorum. Quod si electorum corpus per resurrectionem dotes gloriosi corporis acqui­ ret, de corpore reproborum contrarium omnino asserit apostolus, dicens L Cor. XV. 51 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ex quibus verbis non solum mendacii et falsitatis arguitur adversarius, sed discimus praeterea longe probabilius esse, omnes plane homines morituros esse, etsi aliqui ad breve tempus. Quia si omnes resurgemus, ergo omnes moriemur. 9 919. Quae dicuntur de tribunali, de libris censurarum et examine, jamdiu praeoccupata fuerunt ab ecclesiae patribus, qui monuerunt haec non­ nisi figurato sensu esse accipienda. Etenim judicat Christus, inquit s. Am­ brosius, cognitione cor dium, non interrogatione factorum. 10 Manifestante se Deo, nullum amplius velum operiet actiones et facta hominum. Quod non obscure declarat apostolus ipse, scribens, Rom. Π. 15: Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus in die, cum judicabit Deus occulta hominum. Nihil enim est opertum, ait Christus, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur (Matth. X. 26·). Quibus docemur omnium et singulorum conscientias divina illustratione patefactum iri, ut quilibet cognoscat distincte tum bona ac mala *) Cf. Lessius, loc. cit., nec non Eslius, loc. pariter cit. ’) Recol. superius dicta. I0) In Luc. lib.JK. cap. 22. n. 49. Cf. Enarr- in Psal. I. n. 52. Sic ctiam s. Au­ gust. De civ. Dei, lib. XX. cap. 14 : -Quae­ dam igitur, inquit, vis est inlelligenda di­ vina, qua fiet, ut cuiquc opéra sua, vel bona vel mala, cuncta in memoriam revo­ centur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et omnes et singuli judicentur. Quae nimirum vis di­ vina, libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur, quidquid ea faciente recolitur.» ♦ i - $ I « u!* vu 318 propria, quae cogitatione, verbis aut opere patraverit, tum bona omnia ac mala, quae ceteri gesserint 11 ; et quidem intra brevissimum temporis inter­ vallum omnia absolventur. 920. Quod si Christus visibilis apparebit, visibili pariter angelorum agmine stipatus, longe probabilius sensibili voce sententiam proferet, quod patres et interpretes passim docent. Neque in hoc habent adversarii, quod reprehendant, cum ipsa rerum analogia id exposcat. Neque est quod rationalistae rideant, dum vident aeternam beatitudinem proponi sub imagine convivii. Quis enim nescit, Deum homines alloquentem infirmitati nostrae consuluisse, dum, quae omnem mentis nostrae aciem excedunt, per symbola proposuit? Hinc modo domui, modo regno, modo convivio aliisve laetioribus imaginibus coelestem beatitudinem Christus comparavit. 12 Interdum vero ea in Scripturis occurrunt, quae sensibiles ejusmodi imagines corrigunt, ac purio­ rem exhibent ejusdem aeternae felicitatis notionem. 13 Quare haec dissimu­ lant rationalistae, ut contemptum in sacra Biblia disseminent? 921. Falsum omnino est, quod obtrudunt de extremo judicio, immediate post Hierosolymorum eversionem subsecuturo ; neque id evincunt loca Scriptu­ rarum, quae adducuntur. Tum quia incertum adhuc est, utrum Christus in citatis locis loquatur de sola Hierosolymorum eversione, an etiam de extremo judicio ac mundi fine 14; tum quia, hoc etiam admisso, numquam Christus dixit, illico post ejusmodi excidium subsecuturum esse aut judicium aut mundi finem. Sermo enim ipsius tria simul complexus est, urbis devastatio­ nem, secundum ipsius adventum in terras visibilem, ac demum judicium et mundi finem.;’5 De prima affirmavit: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.16 De reliquis nullum tempus determinavit. Sane juxta adversarios, Christus aperte professus est, se ignorare judicii diem; quomodo igitur ·’) Cf. Lessius, De perfeci, divin, lib. XIII. cap. 22. n. 137 et seqq. n) Cf. Bellarminus, De aeterna felici­ tate Sanctorum libri V. ubi pie ac docte totum hoc argumentum prosequitur. Et Bened. Piazza, S. J. Dissert, de paradiso, part. I. cap. 1 et seqq. Panormi 1762. u) Cf. I. Cor. XIII. 12; IL Cor. V. 6. 7; Joann. XVI. 22. et alibi passim. Vid. au­ ctores citati. u) Cf. Phil. Lallemant, S. J. Riflessioni morali, ec. sui Nuovo Testam, trad, dal franc. Roma 1791. tom. L ad cap. 24. v. 29. s. Matthaei, ubi contendit hoc caput nullo modo referendum esse ad judicium finale, perinde ac loca parallela s. Marci et s. Lu­ cae, sed tantum ad proximum urbis exci­ dium. li) Cf. Maldon. in hunc locum. ,6) Ut magis pateat ejusmodi hominum de Christo et apostolis sentiendi ratio, ap­ ponemus verba Bôhme, qui in opere: De spe messiana Apostolorum, pag. 101, Halae 1826, scribit: ..Censemus istam expeelationem Creditus prope instantis) aJesu, nisi quod hic excidium urbis judaeorum templique praedivinaverit, illi quidem adventui Messiae annumeratum, non exci­ tam fuisse in apostolorum animis, quippe quos e gentis suae superstitione ea tenue­ rit, sed fotam aliquatenus, quoniam evelli nequiret, et quantum posset fieri, emenda­ tam et ad bona, quibus ipse Jésus uteba­ tur, consilia adjuvanda atque percipienda adhibitam.» ■ / rCr* 319 potuisset in istorum hypothesi hunc ipsum diem tam accurate determinare, ut dixerit intra eamdem generationem et immediate post urbis devastationem institutum iri judicium, et mundi exitum statim subsecuturum? Vetus adagium est: Mendacan oportet esse memorem. 922. Ceterum praestat haec confirmare auctoritate interpretis adver­ sariis nostris minime suspecti, Kuinoel scilicet, qui in suo Commentario in libros N. T. historicos, ad cap. XXIV. Matthaei, recensitis non paucis pro­ testandum exegetarum expositionibus, quae in eumdem sensum collineant, ita concludit: Quo vero praeconceptae eorum (discipulorum) opinioni occur­ reret, cum eversione templi reipublicaeque judaeorum conjunctum fore initium regni messiani terreni......... ita respondebat, ut appareret, finem mundi serius secuturum esse; et, ut hic mundi interitus ab interitu civitatis judaeorum satis perspicue discerneretur, profitebatur, se ad excidium Hierosolymorum, ad poe­ nas de judaeis sumendas, suorumque a judaeorum persecutionibus liberationem (απολύτρωση1, Luc. XXI. 28.), ita rediturum esse, ut ipse non conspiceretur, majestatem tamen suam ita se manifestaturum esse, ut ipsum pene oculis videre possent (adventum Filii hominis fore fulguris instar, Matth. XXIV. 27. sicuti non dici possit, fulgur hic vel ibi esse, ita neque de Messia, eum hic vel ibi esse, vid. ibid. XXIV. 23 — 27.); sed ad finem mundi, et inaugurationem regni messiani solemnem, non tamen talis, qualem expectorent, se rediturum esse (ibid. XXV. 21 et seqq.) ita, ut conspiceretur et innotesceret ipsius maje­ stas omnibus. Quae deinde singillatim enarrat. 923. Cum igitur partim falsa ac calumniosa, partim dubia ac incerta sint, quae adversarii rationalistae obtrudunt ad elevandam judicii extremi fidem, atque ad arguendum falsitatis apostolos et Christum ipsum, sponte fluit et impiam et falsam esse conclusionem de mythis, quibus ajunt obvolutam doctrinam istam ab ipso aevo apostolico, seu potius ab ipso Christo. Quae autem de mundi conflagratione ac nova Hierusalem e coelo demittenda allata sunt, cum ad praesens argumentum non spectent, missa facimus. 924. Haec autem latius produximus, ut specimen quilibet habeat impie­ tatis istiusmodi hominum, ac simul eorum levitatis, qui magistri ac pastores animarum apud protestantes audiunt. 925. Ad id vero, quod postremo loco objectum est ab incredulis aliis, nempe philosophis nuncupatis, quomodo scilicet possit judicari simul tanta hominum multitudo, et quomodo patrata opera omnia in mentem revocari queant, responsio patet ex iis, quae nuper diximus de ratione, qua judicium istud Dei virtute perficietur, nec necesse est crambera hic etiam re­ petere. 926. Et haec de Deo Creatore, prout nobis proposuimus, dicenda erant, ad complectendam tum angelorum tum mundi hujus adspectabilis, tum demum hominis ipsius creationem, cujus diversa fata, ab ejus origine auspicantes, » ♦. -1 >6 320 B ■ ·*< prosecuti siimus usque ad interitum ac sortem, quae ipsum in aeternum manet pro diverso cujuslibet statu ac merito. 927. Quare, ut verbis s. Augustini tractatum absolvamus, ipsum donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere et tenere nos convenit; unius substantiae Trinitatem, unum Deum, a quo sumus, per quem sumus, in quem sumus, in quo sumus; a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus, a quo perire non permissi sumus: principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur : unum Deum, quo auctore con­ diti sumus, et similitudinem ejus per quam ad unitatem formamur, et pacem qua unitati adhaeremus; Deum, qui di.rit: Fiat, et Verbum, per quod faction est omne, quod substantialiter et naturaliter factum est, et donum benignitatis ejus, quo placuit et conciliatum est auctori suo, ut non interiret quidquid ab eo per I erbum factum est; unum Deum, quo creatore vivimus, per quem reformati sapienter vivimus, quem diligentes et quo fruentes beate vivimus; unum Deum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in saecula. 17 INDEX VOLUMINIS V. TRACTATUS DE DEO CREATORE. ,T) T)e vera religione, num. 115. tom. I. opp. P»g· Prooemium............................................................................................................. 5 PAB8 I. De Angelis...................................................................... 6 CAPUT I. De angelorum existentia............................................ 6 Prop. Tum ex Scriptura tum cx universa Traditione angelos existere constat.................................................... 7 t · r ιζΛ 1 1. Manifeste magnum est pietatis sacramentum, inquit apostolus, I. Tim. III. 16. quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Ast ipsa magnitudine sua mysterium hoc imbecilliorum oculos per­ strinxit, qui Dei opera ex proprio sensu dimetiri solent. Quare quovis tem­ pore acerrimi dominicae Incarnationis hostes prodierunt; qui in duas classes dispertiuntur ; alii enim ipsam penitus rejiciunt, alii germanam dominicae Incarnationis fidem labefactare adnituntur. In primo censu veniunt hebraei • * ·> i · · i · Λ ** ’7 · et increduli, et qiu his fere annis iis suppetias tulerunt rationalistae; in altero vero haeretici diversae denominationis. 2. Cum nobis negotium sit adversus utrumque hominum genus, majoris perspicuitatis gratia tractationem nostram in duas praecipuas partes dividi­ mus, in quarum priori ea omnia complectimur, quae ad Messiam referun­ tur; in posteriori, quae ad Christum ipsum seu incarnatum Dei Verbum ac totius mysterii oeconomiam spectant. 3. Si qua porro est theologiae portio, quae curas nostras, studium ac sedulitatem postulet, primas profecto haec sibi vindicat, sive adversariorum numerum, impetus atque constantiam spectes, sive rei ipsius, de qua agi­ tur, gravitatem atque difficultatem. Deo propterea auspice, magna ani­ morum alacritate et contentione ad propositura nobis fidei certamen descen­ dendum est, ab eo auspicantibus, quod primo loco proposuimus. PARS I Quae ad Messiae doctrinam referuntur, revocari possunt ad ipsius promissionem et expectationem, ad ejusdem adventus epocham, munia et officia, ad personam denique in qua haec omnia effectum sortita esse con­ spiciuntur. De singulis propterea totidem capitibus ex ordine agemus. DE MESSIAE PROMISSIONE ET EXPECTATIONS 5. Duplex distinguitur error circa hunc articulum, quorum alter eorum est ,Çqui negant unquam fuisse a Deo Messiam promissum atque ab hebraeis expectatum'i alter vero est eorum, (qui utroque dato, tum scilicet Messiae promissione tum expectatione, sub Messiae tamen nomine non peculiarem ac determinatam personam, sed quemlibet temporalem liberatorem designari autumant^ Prius adstruunt illi omnes ex Germania praesertim ’, qui nuspiam ’) Jam sub finem saeculi elapsi, quo longe latequc cuncta innovandi cupido et receptae fidei fundamenta evertendi furor in Germania animos protestantium invase­ rat ac diffundi coeperat, hoc commentum ortura habuit, opinionem scilicet de venturo Messia non incidisse hebraeis ante Davidem; tum vero sub hoc bellicosissimo rege, cum eorum nomen et potentia valde ex­ crevisset, in spem eos venisse, fore ut to­ tius terrarum orbis potirentur imperio; at­ que eos hunc regem, sub quo istud futurum esset, suum sibi constituisse Messiam, solo imaginationis aestn ductos. Scripsit integnim librum de hoc argumento Henricus Stephanus, qui editus est Norimbergae anno 1787. Immo eo res progressa est, ut Harlemi in Hollandia societas theologorum anno 1792. praemium proposuerit ei. qui melius solvisset problema: Extentne pro­ phetiae in V. T. ipsum Christum proprie concernentes. Scriptum porro hoc super argumento societati obtulit Joann. Konynemburg, quo negavit ejusmodi exister? in 8Acri8 litteris, multo vero minus in Pentateucho ejusmodi promissionem reperiri affirmant, Messiae autem expectationem non esse nisi consolatoriam quamdam spem postremis judaicae reipublicae temporibus invectam ex perperam intellectis obscurioribus quibusdam prophetarum locis. Ex hoc principio alter prodiit error, quem non ita pridem adstruxit Salvador, qui contendit, nullum peculiarem ac determinatum Messiam in lege promitti, sed generarim quemcumque temporalem salvatorem, qui po­ pulum israeliticum a servitutis et oppressionis statu in libertatem vindica­ verit atque tutaverit. Ex quo infert, tot jam advenisse Messias, quot po­ pulo suppetias tulerunt eumque liberarunt, non solum ex hebraeorum gente, verum etiam ex exteris gentibus, licet idololatris; cujusmodi inter ceteros fuit Cyrus, qui in Scripturis Christi seu Messiae nomine donatur. Quo sensu vere dici posset, tum Messiam advenisse, tum adhuc esse venturum. 2 6. Ab his parum abludunt sansimoniani, qui fabulantur, per Messiam non significari nisi quemlibet politicae libertatis assertorem ac propagatorem, vel etiam humanae naturae moralem restauratorem ; qui multiplex pariter esse potest, quandoque etiam femina. 3 7. Hos quidem omnes possemus jure contemnere, nisi iis arma suppeditassent rationalistae, qui fucatae cujusdam eruditionis apparatu totam messianismi, ut vocant, seu christologiae judaeorum doctrinam labefactant. In istorum enim hypothesi non esset Messias nisi fundator aut conditor cujusdam idealis regni felicissimi, quasi aureae aetatis a prophetis "varie descriptae et genti judaicae promissae, tum maxime illius verorum Dei cultorum societatis ad honeste beateque vivendum in terrarum orbe instiprophetias, ac praemium tulit. Haec autem lucubratio postea typis edita est; cumque eam recensuisset Eichhorn, Biblioth. torn. VII. pag. 334. praemissa ejusdem historia et occasione, addit, rem hanc, de qua in Hollandia ejusmodi dubium viguerat, nullam in Germania excitaturam fuisse quaestio­ nem, de qua nihil novi jam posset dici, quae plene discussa summa cum libertate jam a quinquennio hic defensa esset. Cf. Joann. Nep. Alber e Schol. Piis, Institut. Hermeneut. Scripturae Sacrae, Pestini 1817, tom. I. Prolegomena, pag. 40 et seq. Idem paradox um, de consolatrice spe con­ cepta a judaeis de Messia subsequenlibus temporibus, jam pridem Voltaire effutierat in opere, cui titulus: Fragmcns sur divers sujets, par ordre alphabétique, art. Mes­ sie, opp. edit. Genev. 1777, torn. XXX VIII. 2) Hist. des institutions de Moise et du peuple hébreu, par J. Salvador, Paris 1828, tom. III. part. II. liv. IV. Des pro­ phéties politiques de Moise et des Messies. 3) Recolantur quae scripsimus, vol. II. Tract, de Deo, n. 237. not. 9. Cf. Rosmini. op. cit. Framinenti di una storia dell' empietit, Mil. 1834, pag. 165: Una nnova forma, inquit, di questa antica deiflcazione della- carne parmi quella, che usano i sansimoniani, quando dicono di andar cercando non pur la femmina libera, ma la femmina Messia. 11 loro capo veil' udienza de' 28. Agosto 1832, dove fu condannato, egli e la sua setta, come rei di pubblica oltraggiata morale, non du­ bito di dire: che egli crede va essere il precursors di questa femmina Messia, come s. Giovanni è stalo per Gesù.' ! 8 tuendae, et in vita futura continuandae novaque felicitate ornandae; cujus spei semina in V. T. libris sparsa reperiiuitur. 4 S. Ut igitur ejusmodi commentis obviam eamus, ct fundamentum praejaciamus eonun, quae in priori hujus tractatus parte disceptanda erunt, duo a nobis constituenda sunt: primo quidem ostendendum est, aliquem Messiam fuisse a Deo promissum et quovis tempore ab hebraeis expectatuin; secundo promissimi hunc Messiam peculiarem, unicum ac determinatum esse. Postremus enim error, qui versatur circa Messiae qualitatem, com­ modius disjicietur, cum recurret sermo de ejusdem muniis et officiis. PBOPOSITIO I. Aliquis Messias fuit a Deo in lege promissus et quovis tempore ab hebraeis expectatus. 9. Aliquis enim Messiae fuit a Deo in Lege 1 promissus atque ab hebraeis quovis tempore expectatus, si 1. id perspicua ostendant Scripturarum, praesertim vero Pentateuchi oracula; si 2. idipsum confirmetur ex per­ petua ac numquam interrupta hebraeorum tum antiquorum tum recentiorum traditione, nec non traditione omnium ferme populorum. 10. Jam vero ad Scripturarum oracula quod attinet, nota sunt quae Deus, Gen. ΙΠ. 15. serpenti seu potius daemoni sub serpentis larva latenti comminatus est his verbis: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis cal­ caneo ejus. Quae verba merito passim ποωτ&ναγρέλιον vocantur; illis si­ quidem primo Deus spopondit, per semen mulieris caput deceptoris, dae­ monis nempe, aliquando contritum iri; hominem autem in libertatem asseren­ dum ab illa servitute, in quam misere per peccatum se conjecerat, j Ita Hili oraculum istud universa intellexit antiquitas. Etenim Sap. IT. 24. legitur, invidia diaboli mortem intrasse in orbem terrarum; Christus pariter Joann. Vili. 44. diabolo protoparentum lapsum adseribit; clarissime vero Apoc. XII. 9. dicitur: Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vo­ catur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem. Hinc passim a <) Ita passim rationalistae et biblici neo­ terici. Cf. Wegscheider, Inst, theol. christ, dotjm. §. 120. n. 1; qui tamen perperam pro hac sententia citat Schôttgenium, qui e diametro ipsi adversatur, ut postea vide­ bimus. B. Koppe in .Voco Test, graeco, perpetua annotatione illustrato, dotting. 1791, vol. VL excursu L ad Ep. ad Thcssal. De regno Christi in N. T. formulis βαοί- λιιας &εοΰ etc. non aliam hebraeis regni Messiae ideam inhaesisse, quam regni tem­ poralis theocratici, modis omnibus evincere nititur; et, quod magis mireris, pag. 108· hanc eamdem opinionem Jesum ipsum concepisse. ’) Sub generali Legis nomine, ut notnm est, veniunt quinque Moysis libri, atqne hoc sensu adstruitur propositio. judaeïs malorum daemoniorum princeps serpens vetus vocatur 2. Documenta, quae evincunt eamdem traditionem viguisse apud antiquos Asiae populos, suo loco dedimus ·*. Nullum itaque dubium esse potest, quin in citato loco agatur de lapsu, ad quem protoparentes a daemone inducti sunt, ac propterea de eorumdem, immo de totius humani generis a peccati ac daemonis servitute futura liberatione per promissum Salvatorem seu Messiam * 11. Nec destitit Deus sequentibus temporibus ab hujus promissionis fide identidem in hominum mentibus insculpenda, ut viva semper servare­ tur; immo quo propius accedebat implendae hujus promissionis tempus, eo clariora et illustriora edebat oracula, ut hac spe homines recrearet ac solarretur. Etenim Gen. XII. 3; XVTLL 18; XXH. 18, promisit Deus Abra­ ham, in ejus semine omnes gentes benedicendas fore. Quas promissiones item Gen. XXVI. 4. et XXVIII. 14, Isaac et Jacob renovavit. | Agi autem in adductis locis de benedictione per promissum Salvatorem obtinenda, pa­ tet ex constanti hebraeorum sensu ac traditione; juxta quam apostolus Gal. III. 8. eam de Messia exponit, dicens: Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: quia benedicentur in te omnes gentes: et clarius etiam v. 14.1 Ex quibus verbis exploditur expositio neotericorum docentium verba promissionis Dei significare futuram propa­ gationem cognitionis Dei inter gentes per Abrahae posteros. Idem aperte confirmatur ex celeberrimo^jacobaeo oraculo/, Gen. XLIX. 10. nec non ex ceteris prophetarum vaticiniis, in quibus tempus, locus promissi Messiae nec non ejusdem Messiae proprietates, munia et officia distincte praenunciantur; quae inferius singillatim expendemus. 12. Atque hinc factum est, ut omnes judaeorum sectae, pharisaeorum nempe, sadducaeorum, esseniorum, herodianorum ex antiquis, atque ex recentioribus karaitarum, qui traditiones respuunt5, et rabbanitarum, qui eas n^?) ΤίΟΊ^Γι Loca e scriptis ju­ pag. 100. Du fameux oracle de la Ge­ nèse ΠΙ. 15; qui pariter copiose de hoc argumento disserit. Vid. Nicolai S. J. Sul Genesi, lez. XXVII, XXVIII. Perperam Ammon, Bibl. Theol. IL 49 et seqq. hoc vaticinium, protoevangeUi nomine insigni­ tum, de universo hominum et serpenlum genere rectius quam de uno ex mulieris posteritate intelligendum contendit. Quod commentum jamdiu everterat Petrus Cunacus, Diss. III. De Republ. /iebraeor. in Thesauro Ugolini, tom. III. pag. 819. et pag. 829 et seq. daeorum collegit Eisenmenger in op. in­ scripto: Das enldeckte Ju dent hum, seu Judaismus detectus, vol. I. pag. 822. J) In tract, de Deo creat. *) Eruditam dissertationem de hoc ar­ gumento dedit Cornei, de Hase, inscriptam: De protoevangelio paradisiaco Diatribe, in novem capita distributam, ubi hoc, ut vocat, oraculum oraculorum, omni ex parte versat ac tuetur. Prostat in Thesauro theo­ logico- philologico sive Sylloge disserta­ tionum etc. Amstelod. 1701. vol. I. fol. pag. 67 et seqq. Cf. etiam Sherlock ; 5) De antiquis judaeorum sectis scribit L'usage et les fins de la prophétie; trad, Flavius Josephus, Amiquit. lib. XVIIL de l’angl. Paris 1754. Tom. L discours III. cap. 2. De recentioribus inter ceteros agit IL * 4L*·’ '’T- j>'!| I /. -‘w V ·-1 · ____________ 10 una cum Scriptura recipiunt, unanimia et concors sententia fuerit circa Messiae articulum. Hinc factum pariter est, ut Samaritani, etsi longe ante captivitatem babylonicam a judaica tribu fuerint separati, nec alios libros praeter Pen­ tateuchum , ut plerisque saltem eruditis placet 6, tamquam sacros admiserint, attamen et ipsi fide in Messiam promissum nutrirentur, ut patet ex Joann. IV. 25—29 et 42. Hinc demum factum est, ut neque Christus neque apostoli disputare circa ejusmodi promissionem aut expectationem aliquando debuerint; cum omnibus ea aetate persuasum fuerit, tum promissum a Deo Messiam fuisse, tum ejusmodi promissionem omnium votorum objectum fuisse, ut ex levi Novi Testamenti inspectione compertum fit. 13. Adeo vero pervulgata erat judaeorum persuasio, ut percrebuerit per omnes regiones orientales; id testantur Suetonius et Tacitus. Prior enim scribit: Percrebuerat oriente toto vetus ct constans opinio, esse in fatis, ut eo tempore Judaea profecti rerum potirentur.7 Alter vero: Pluribus persua­ sio inerat, inquit, antiquis sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret oriens. profcctique Judaea rerum potirentur. 8 Quare receptum erat ex antiqua traditione illud gentium omnium orientalium theologiae prin­ cipium de mediatoris alicujus expectatione ad perturbatum ordinem inter Deum et genus humanum restituendum. Quapropter, inquit Plutarchus, et antiquissima haec descendit ex theologis et legislatoribus tum ad poetas tum ad philosophos opinio, quae a nullo certo auctore habet· principium, persuasionem autem firmam et indelebilem, neque in sermonibus tantum, neque in traditionibus, sed in mysteriis et in sacrificiis et apud barbaros et apud graecos mul­ tis in locis pervulgatam etc. 9, nempe de Mediatore inter duo principia, quem Joann. Bened. Carpzovius, in Introductione in theologiam judaicam, quam praefecit novae a se adornatae editioni Pugionis fidei Raym. Martini, Lips. 1687, capp. IIL IV. et V; in quibus ostendit, sectam rabbanitarum pharisaeorum esse propaginem, karaitarum seu karaeorum surculum esse saddncaeorum. Per Europam longe latequc diffusi sunt rahbanitae. qui praeter Mosis et prophetarum scripta traditiones orales, in opere thalmudico comprehensas, am­ plectuntur, quas velut fidei et vitae regu­ lam pari pietatis affectu cum lege scripta suscipiendas atque observandas credunt. Karaei vero in Orientis potissimum regio­ nibus cogniti sunt; legem oralem et tra­ ditiones thalmudicas omnes rejiciunt, nec aliud fidei fundamentum recipiunt quam Scripturam Mosis ct prophetarum. De karaeis cf. Diss. Jac. Triglandii el Diss. Levini Warneri, in Thesauro Ugolini, tom. XXII. e) Cf. Joann. Morinus, Excrcitalion. ecclesiast. in utrumtjue Samaritanorum Pentateuchum, Paris. 1631. Exercitat. I. §.8; Jahn, Archaeologies biblica, Viennae 1814, §. 326. T) Sueton. in Vespas, cap. 4, edit. Taur. 1824, opp. tom. II. ·) Hist. lib. V. cap. 13. ’) Λιό xai παμπάλαιος αυτή χάτειδεν éx θεολόγων xai νομοθενών εις re ποιητάς xai φιλοΰοφονς δόξα, τήν αρχήν άδεύποτον εχουΟα, την δέ πϊβτιν εΰχνράν xai δυςεξάλειπτον, ούχ εν λόγοις μονον, οόδ'ε εν •ρήμαις, άλλα εν τε τελεταϊς. εν τε θυδίαις, I persae Mitram vocant. Cujus traditionis documenta apud aegyptios, Chal­ daeos, zabianos seu sabaeos graecos, romanos, immo et inter indos, sinen­ ses, japones, americanos ipsos aliosque populos extantia viri docti exhi­ bent‘°; adeo ut vere scribere potuerit doctus Prideaux, expectationem sive necessitatem cujusdam mediatoris inter Deum et homines fuisse usque ab initio opinionem praevalentem apud omnes populos. 11 14. Quibus delibatis, sic instituimus argumentum: Hic agitur de quae­ stione facti, utrum scilicet Deus promiserit nec ne, in lege praesertim, ali­ quem Salvatorem seu Messiam Jet utrum hebraei quovis tempore eumdem expectaverint; jam vero ex allatis documentis utrumque certissime constat; constat igitur quod ostendendum assumpsimus. DIFFICULTATES. 15. I. Obj. 1. Expectatio et fides in Messiam non fuit nisi consolatrix quaedam spes seriori tantum aetate in vulgus hebraeorum sparsa; atque 2. ex lectione prophetarum divinando temere derivata; de qua nihil habetur in Decalogo, nihil in Levitico, ceterisque libris mosaicis, in quibus omnia Hebraicae religionis summa capita continentur. 3. Nuspiam dicitur : Credite in Messiam. Ita quidem Voltaire 12 et ante ipsum Orobius. 13 Quare 4. dicen* xai βαρβάρου; xai ελληδι πολλαχοΰ περιφερομένην, χ. r. λ. De Iside et Osiride, opp. edit. fol. Paris 1624, tom. Π. pag. 369. Deinde referi doctrinam de duobus prin­ cipiis sibi invicem adversantibus ac de me­ diatore inter utrumque, quam adoptavit Zoroaster, et ex eo pcrsae, aliique orien­ tales et occidentales populi. I0) Cf. Mémoires de V Académie des Inscript. tom. XXXI. par Mr. l’Abbe Mi­ gnot, pag. 81 ct suiv. et pag. 207 et sniv.; Bibliothèque univers. Genève 1822, tom. XX. littérature, art. Religion. Tableau de I' état actuel du Christianisme sur le globe, esquissé par Henri Zschokke. Quatr. ex­ trait, Amérique, pag. 12. Hic tamen auctor, utpote fanaticus protestons, totus in eo est, ut protestanlismum super catholicismum ex­ tollat. Hinc nullis mendaciis, calumniis et falsitatibus parcit ad finem sibi propositum oblinendum. Maurice's Hist, of Hindostan, vol. II. Book IV, omnium hanc fuisse indo­ rum persuasionem evidenter ostendit. Eamdem obtinuisse apud sinenses evincit au­ ctor vitae Confucii ex Siam-Kiao, et P. Intorcetta S. J. in vita Confucii. Eadem est theologia japonum, mexicanorum etc. Cf. etiam Ramsay, Discours stir la my­ thologie, Paris 1728, pag. 9 et suiv. n) Hist des Juifs, part. I. liv. 3. tom. I. pag. 393, Paris 1726. n) Loco jam citato. ”) Apud Philippum a Limborch, De Verit. relig. christ, amica collatio, Goudae 1687. In primo enim scripto dato ad Limborchium Orobius statim incipit: ..Cum fides in Messiam, Redemptorem futurum, non minus necessaria fuerit a mundi ex­ ordio quam in Deum creatorem: immo magis, quia non potest esse fides in Mes­ siam, quin supponatur Deus: maxime in Deum absque Messia; quaeritur, quare Deus fidem in seipsum saepissime et clarissime Israeli commendaverit in universo V. T. et fidem in Messiam numquam commendaveril; in qua tamen consistebat tota salus? Quod si fecit, petitur, ut assignetur locus aliquis, in quo Deus mandaverit, aut dixerit expresse, quod fides in Messiam sit absolute necessaria ad salutem generis humani, adeo ut, qui non crediderit, damnan­ dus esset etc.M 12 dum est, subdit Salvador **, salvatorum sive messiarum ideam ortam esse ex divinis minis atque promissis; 5. quae cum non contineatur conceptis verbis in quinque libris fundamentalibus, nullo modo constituit fidei arti­ culum respectu hebraeorum; quidquid contra contendat Maimonides, qui vel eo nomine vapulat a Rabbi Josepho Albo, quod nimis amplificaverit numerum articulorum fundamentalium legis mosaicae, inter quos retulit expectationem Messiae. 6. Albo praeivit Hillel, ante Hierosolymorum exci­ dium synedrii praeses, qui contendit, Israelem nullum habere, quem exjVii pectet Messiam. Ergo. 16. Resp. Ad 1. Neg. Cum ejusmodi assertio sit contra factum; alio­ quin enim nulla jam ratio dari posset unanimis illius conspirationis atque consensus in hoc fidei articulo admittendo sectarum omnium, et, quod ca­ put est, Samaritanorum, qui quatuor circiter saeculis ante captivitatis babylonicae tempora a Judae tribu schisma fecerunt, quique ex verisimiliori sententia non alios libros ut sacros admittebant praeter Pentateuchum. Eidem non accessisset totius fere orbis consensio, indorum praesertim atque sinensium, qui vel a primis imperii sui temporibus eam repetunt traditionem. 17. Atque hinc falsum esse eruitur, quod 2. adjiciebatur de spe com­ parata ex lectione prophetarum; tum quia ejusmodi assertio gratuita est sine tabulis ac sine testibus prolata, tum quia quae ex rentateucho monu­ menta protulimus, et quae mox iterum subjiciemus, eam prorsus convellunt; tum denique quia universae israeliticae gentis persuasioni ac traditioni aperte adversatur. 18. Mirum autem esse non debet, quod nulla occurrat Messiae mentio in Decalogo, cum in eo agendorum potius regula tradatur quam creden­ dorum. Quae animadversio aeque in Leviticum quadrat; hic enim liber totus in eo est, ut sacerdotes et levitas instituat circa exteriorem mosaicae religionis cultum ac caeremonias. Falsum denique est, in reliquis Moysis libris Messiae promissionem minime reperiri. Etenim praeter palmaria loca, quae adduximus ex Gen. ΠΙ. 15. et XLIX. 10. luculenta sunt Movsis verba, Deut. XVIII. 15: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus: ipsum audies; tum verba Dei ipsius, ibid. v. 18: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqucturque ad eos omnia, quae praecepero illi; qui autem verba ejus, quae loqui­ tur in nomine meo, audire noluerit, Ego ultor existant. Quae quidem verba de Messia, non de prophetarum successione, ut ait Salvador post Orobium, esse intelligenda, non modo veteris synagogae rabbini 15, sed et universa H M) Loco cit. “) Cf. Raym. Martini, Ο. P. Pugio fidei, cum observat. Jos. Du Voisin, edit. Carp- zovii, pag. 161 et 474, praesertim vero 886. §. 9 et seqq. Hac autem editione dein­ ceps utar. I 13 ' j judtiica natio ostendunt Ex hujus enim persuasione factum est, ut Petrus et Stephaniis, ille Act. III. 22, iste cap. VII. 37, palam ac publice pro concione de Messia illa exposuerint, nullis repugnantibus judaeis, quos alloque­ bantur. Nec vero alius, excepto Messia, propheta surrexit post Moysem in Israel, qui sive potestate, sive prophetandi vi, sive Dei familiaritate si­ milis Moysi dici potuerit; prout Deut. XXXIV. 10. adnotatum est. 16 Unde colligitur, Moysem de Messia fuisse locutum; quod Christus ipse testatus est, Joann. V. 46. judaeis dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. ·; · · 20. Ad 3. Dist. Conceptis verbis, C. aequivalentibus, N. ut patet ex modo dictis. Addo, obligationem credendi in Messiam oriri ex ipsa mani­ festatione seu revelatione promissi Messiae, quemadmodum oritur obligatio credendi in Deum ex ipsa ejus manifestatione, etsi nullibi scriptum in lege sit: Credite in Deum, ut adversus Orobium animadvertit Limborchius. 17 s 21. Ad 4. Neg. Orta siquidem est Messiae idea seu cognitio et expectatio ex promissione pro top arent ibus facta, Gen. III., ac saepius iterata Abrahae, Isaac, Jacob, Judae etc. juxta ea quae in probationibus adducta sunt. Divinae porro comminationes atque pollicitationes ad summum eam jamdiu animis praeconceptam aluerunt atque foverunt. Prophetae numquam destiterunt ab eodem Messia praenunciando, ut ex dicendis luculentius con­ stabit. Talia sunt fundamenta ejusmodi expectationis, quae tam altas ra­ dices in universa hebraeorum gente fixerat, ut numquam divelli potuerit Haec praeterea exceptio falso principio laborat, nempe Messiae missionem non habuisse ex judaeorum opinione nisi solum objectum temporale, cum tamen de contrario omnino constet. 18 *6) Cf. Eusebius, Demonstr. Evang. lib. ΙΠ. cap. 11. ubi multis prosequitur si­ militudinem, quae inter Mosem el Christum intercessit, ac praecipue potestatem ac mu­ nus legislatoris et redemptoris. In catechismo judaico, quem ex editione syna­ gogae amstelodamensis hebraice ad verbum recensitum edidit Carpzovius, Introduci. ad Theologiam Judaic, cap. 9. et qui inscribitur qpÿ "i-pj Liber doctrinae bonae, art. 7. propomiiitur quatuor res, qui­ bus Moyses inter prophetas ceteros excelluissc dicitur; quas quilibet illic reco­ lere poterit, pag. 48 et seq. Id ipsum prae­ stat eleganter Rab. Abarbanel, apud Joann. Meyerum, Tract, de temporibus sacris etc. in Thesauro Ugolini, tom. I. pag. 533. Cf. M. G. Frid. Meinhart sub Frischmutho, Dissertat, de propheta Mosi pari, Deut. XVIII. 15, quae ex tat in Thesauro theo­ logico- philolog. sive Sylloge dissertatio­ num ad selectiora et illustriora V. et N. T. loca, Amstelodami 1701, vol. I. pag. 384 et seqq. *7) Op. cit. Resp. ad primum quaesitam. l8) Hoc magis ex dicendis in decursu tractatus constabit. Interea cf. Luc. HL 15; Joann. I. 19 et seqq.; IV. 25 — 29, et 42; VI. 14, et alibi; ex quibus luculentis­ sime palet, judaeos et Samaritanos tempore Christi nondum exuisse ideam Messiae spiritualis, thaumaturgi, prophetae etc. etsi utramque ideam spiritualis et temporalis regni conjungerent. Cf. etiam Raym. Mar­ tini, part. III. cap. 4. §. 4. et alib. Verum de hoc postea. 14 22. Ad 5. Neg. Expectatio siquidem Messiae ceu totius moeaicae reli­ gionis caput ab omnibus tum antiquioribus tum recentioribus judaeis spe­ ctata fuit, nec nisi serius ab incredulis nonnullis in dubium ea revocata est; ita ut, quemadmodum animadvertimus, numquam Christus aut apostoli disceptare debuerint de ejusmodi articulo ; sed eo extra omnem dubitationis aleam ab omnibus prorsus tamquam principii loco constituto, controversia agitabatur de sola Messiae persona. Quare non temere ac perperam, sed totius synagogae sensum expressit Maimonides, dum art. XII. statuit, ab omnibus et singulis judaeis firma fide credi oportere in adveniunt Messiae rrwri ΠΝΏΞ, ut in ipsorum libris symbolicis declaratur. 19 Quin etiam in Thalmude, Tract Sanhedrin, cap. Chelek, diserte legitur: Omnes pro­ phetae non vaticinati sunt nisi de diebus Messiae 20 ; ut cetera jam comme­ morata praeteream. Hinc etiam colligitur, immerito ac per summam inju­ riam a Josepho Albo Maimonidem reprehendi. 23. Ad 6. D. Contendit Hillel, nullum jam habere Israelem, quem expectet Messiam, postquam is advenerat, C. antequam advenisset, AT. Porro Hillel ex eorum numero erat, qui noluerunt Messiam in Christo Jesu agno­ scere, in quem, ut infra ostendemus, omnes epochae a prophetis assignatae pro Messiae adventu conspirabant. His vero elapsis, de ulteriore Messiae adventu desperans, jure inferebat, nullum jam habere Israelem quem expectaret Messiam. 21 Inde autem novum potius exurgit argumentum ad evincendum, per id temporis omnes fuisse in expectatione Messiae. 24. Π. Obj. 1. Opinio illa de Messia, id est, regni felicis conditore, quem hoc nomine in libris V. T. nondum appellatum invenimus, diviso in duo regna imperio israelitico, e spe meliorum temporum, Joel ΙΠ. 2. et * ‘iG‘ 'i ‘®) Cf. Catechismus judaicus cit. ubi inter articulos fundamentales fidei ponitur Articulus duodecimus: Deum missurum esse Messiam, qui Redemptor futurus sit populi sui, et quem, etiamsi retardet ad­ ventum, expectore teneamur. Oui quidem Messias e semine David surculus Isai bethlehemitae erit, idemque judicio sta­ biliet terram, et judicabit gentes mul­ tas etc. Hinc R. Moyses, filius Maimon, in suis Hilcot, id est, Sententiis in So phetin sive judicibus, tract. De Regibus, cap. XL aperte pronunciat: Quicumque non credit in regem Messiam, vel qui non expectat adventum ejus, non solum est incredulus prophetis, sed etiam legi et Mosi doctori nostro. Integrum textum exhibet Martini op. cit. part. III. dist. 3. cap. 9. §. 3. pag. 766. ïôkjjçxù □wzàn-ÿ îiîb',5 ‘Alios lexlus cf. apud'Martin, ’pp/547 et 674. ’*) En verba ipsius Hillelis, ex Thal mude, Tract. Sanhedrin seu De Synedriis, prout prostat cap. XL edit. Cocceji, excerpL XXXL pag. 351, et excerpt. XXXVI. pag. 359: ΠψΟ p« If’jpn seu: Lxplrarhnt omnes termini : jam nul­ lus Messias pro Israele. Et hic depre­ henditur mala fides Salvador, qui tamen magni facit auctoritatem Thalmudis. De Thalmude inter ceteros legi potest Du Voisin, Praef. ad prooemium Pugionis fidei. I 15 eaeeiili quasi aurei animie informata esae videtur; quamquam notiones et spes messianae, improprie sic dictae, hoc est, futuram quamdam gentis israeliticae conditionem felicissimam praesagientes, patriarcharum aevo jam adscriptae reperiuntur, Gen. XII. 3; XVIII. 18; XXVI. 4; XXVIII. 14, coli. Eccli. XIjLV. 22 et 23. 2. Primus enim Davides populum dissidiis et factionibus perturbatum consociarat, et ad potentiam opulentiamque egregie evexerat. Sed aureum illud saeculum, facta imperii in duo regna divisione, evanuit. Non igitur mirum erat, redintegrandi ejus spem in regia Davidis domo poni, sensimque aliquem ex ejus posteris felicis theocratiae instaura­ torem futurum divinari. 21 22 3. Quo proclivius deinde successu temporis summa respublica ad exitium ruere videbatur, eo propiorem spei hujus im­ plendae conditionem fingebant 23 ; et, pro illa, quae hebraeorum mentibus insederat, theocratiae notione, novum imperium, non civili solum et pu­ blico jure, sed morum quoque innocentia et religionis sanctitate fundatum iri existimabant. . . . Apud prophetas, qui vel proxime ante exilium babylonicum extiterunt, vel ei fuerunt aequales, vel post reditum ex eo vixe­ runt, itemque in libris apocryphis illam feliciorum temporum spem universe adumbratam videmus 24 ; 4. at in Danielis vaticiniis pressius definitam novis­ que augmentis cumulatam. In his enim imperium aliquod describitur ideale theocraticum> quo symbolice adumbratur ficta filii hominis UQN "12 persona, judaeis destinatum 25 ut quinta orbis terrarum monarchia 26, post multas ca­ lamitates eventura, eaque aeterna et immutabilis, et cum mortuorum resur­ rectione et judicio extremo conjuncta. 27 Iste vero filius hominis, qui in nubibus apparens fingitur 28, pro symbolo totius monarchiae quintae, non pro Messia habendus est. Ita rationalistae. 29 Ergo Messiae promissio et expectatio non est nisi vana spes idealis, orta ex melioris conditionis desi­ derio, ac prophetarum poëticis fictionibus fota. 30 25. Resp. Neg. ant. Quod consutum non est nisi ex ludicro imagi­ nationis aestu absque ullo documento : cui facta luculentissima adversantur : quodque sacrae Scripturae evertunt, traditiones judaicae gentis et traditiones T1) Mich. V. 1 et seqq.; Is. XI. 5, 6; XL 1, col. IV. 2; Ezech. XXXIV. 23 et seqq. ; XXXVII. 21 el seqq. ; Jerem. XXIII. 5 ; XXX. 9; XXXIII. 15; Ose. HI. 5; Zach. ΠΙ. 8; VI. 12, ubi nomen FTOU Ίο Messia dictum. «) Agg. II. 6-9, 21—23; Zach. II. 9-17; III. 8- 10; VI. 12 et 13; Malach. m. 1 -7, 13-18. «) Sophon. III. 9-20; Is. LX, LXVI; Agg. II. 5 - 9; Zach. XII - XIV; Mai. III. 1 — 6. 19-24; I. Mach. II. 57; Bar. IV. 21 el seqq. V; Eccli. XXXII. 18, 19 et 33; XXXVI. 12—17; XL1V. 13; XLVII. 11; Tob. XIII. 7 — 18; XIV. 4-7; II. Mach. II. 18. Quinque hi postremi libri ii sunt, quos adversarius nomine apocryphorum commemorat. ”) Dan. II. 44 cl 45 ; VII. 27 et seqq. Ιβ) lb. II. 44; VII. 26. ”) lb. XII. 2. «) lb. VII. 13 et 14. M) Cf. Wegsch. §. 120. not. b. 30) Ib· §. 50. not. c. ■ t'-n +* · V ■ •1 > •••Μ * 16 omnium populorum explodunt; ut partim ex allatis documentis consuit, partim vero ex dicendis apertius constabit. 26. Ad 1. suppositum, gratis ab adversariis confictum, quodque se ipsum destruit, opinionem scilicet de Messia informatam esse e spe me­ liorum temporum. Ea enim informata est ex Dei revelatione, quae Gen. Ill. homini lapso promisit reparatorem non temporalem, seu felicis regni et aurei saeculi fundatorem in sensu adversariorum, sed spiritualem, qui nempe daemonis destrueret imperium, et veram religionem instauraret et redinte­ graret; prout illud oraculum, uti jam diximus, et universa intellexit anti­ quitas, et traditio nobis significavit. Nec aliam Messiae notionem ingerunt pollicitationes Abrahae ceterisque patriarchis factae in locis Geneseos citatis. In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae, per fidem in Messiam, ut exponit apostolus Gal. III. 8 ; quem rationalistae bono animo ferent, ut ipsis praeferamus in sacrarum litterarum expositione. 27. Ad 2. Neg. iterum, tum quia expectatio Messiae longe Davide an­ terior est, tum quia Davides ipse saepissime in Psalmis de Messia rebus­ que ab eo gerendis loquitur, Christo ipso testante, Matth. XXII. 42 et seqq., Luc. XXIV. 27, 44, testantibus insuper evangelistis et apostolis passim, latentibus ipsis judaeis, qui plures Psalmos de Messia semper intellexerunt.31 Si igitur ante Davidem Scriptura loquitur de promissione et expectatione Messiae, si Davides ipse saepe de eodem Messia loquitur, evidens est non ex divisione israelitici imperii spem ortam de aliquo Messia ex Davidis posteris nascituro, nec sensim coepisse hebraeos divinare, ut profani homi­ nes loquuntur, felicis theocratiae futurum instauratorem, multo vero minus ipsum Davidem in vitam restitutum iri, juxta parsismi doctrinam. 32 Sl) Cf. Raym. Martini, op. cit. part. Π. dist. 1. cap. 7. §■ 14 et seqq. part. III. disL 3. cap. 15. §. 1 et alibi passim. ai) Sic enim Rosenmüller in Scholiis in V. T. part. IV. vol. IL Lips. 1810, ad Ezech. XXXIV. 23, indicatis ejusdem Ezech. XXXVII. 24 et Jerem. XXX, 9, Ose. UL 5, locis, in quibus Messias Danides appel­ latur, scribit: «Atque locis hisce significari illum ipsum veterem Davidem, quem spe­ rarent futuro aliquo tempore regnum pri­ scum, sed multo amplius atque augustius restauraturum, minime improbabile fuerit. Alere enim poterat ejusmodi spem opinio illa veteribus communis fere, de rerum omnium àaoxaraoràoei, revolventibus sese et redituris aetatibus. Certe huic opinioni consentanea erat veterum persarum expectatio de redituro ultima mundi aetate rege velere Paschutan, Gustaspi filio, quo Guslaspo regnante atque favente suam doctri­ nam promulgaverat Zoroaster. Illum igitur Paschutan, qui et ipse olim doctrinae zoroaslrianae in provincia vardjemguerdiana ministrum se praebuerat, credebant persae extremis temporibus veterem ac puram re­ ligionis doctrinam priscumque persicum regnum ita esse restituturum, ut omnium abundantia et prosperitas atque pax uni­ versa terrarum orbem sint beaturae." Vid. Mémoires sur diverses antiquités de la Perse, par Silvestre de Sacy, Paris 1793, in 4. pag. 94 seqq. Verum enim vero quis ignorat, Zoroastrum plura transtulisse in libros suos ex libris judaeorum? Doctri­ nam vero palingenesis et apocatastasis non esse nisi corruptionem doctrinae jamdiu apud hebraeos receptae de futura corporum 17 28. Ad 3. Neg. ex causa, quarn adversarii autumant, factum esse, ut judaei fingerent propiorem epei hujus implendae conditionem, sed eo ferventiori desiderio praestolabantur Messiae adventum, quo ad exitum suum properare videbant terminos epoehae ipsius adventus. Alioquin multo magis debuissent Messiam expectarc sub finem regni israelitiei, aut regni Juda, adeo debilitati ab assyriis et chaldaeis, potissimum vero sub Antiocho Epi­ phane. Attamen nemo per id temporis vel suspicatus est de Messiae adventu. Contra vero sub Herode omnes tenebantur hac expectatione, ut euo loco ostendemus. Diversae autem hujus agendi rationis quaenam causa esse potuit in adversariorum hypothesi? Series igitur factorum stultum systema rationalistarum eliminat ac plane subruit. 29. Hoc autem amoto fundamento, ruunt quae vere finxerunt adver­ sarii de notione theocratiae, de ηοτο ac felicissimo imperio, de feliciori temporum spe a prophetis et libris apocnjphis (deutero-canonicis) adumbrata. Haec enim omnia, supposita Messiae promissione atque expectatione tam­ quam basi et fundamento, riteque intellecta, ut postea exponemus, bene cohaerent; promissione et expectatione sublatis, nulla amplius ratione sub­ sistunt. Aliud quippe est, rei veritate posita, eam diversimode exponere et amplificare, vel etiam prout est, perperam intelligere, quod plerisque carnalibus judaeis contigit, sub finem praesertim ipsorum reipublicae, ut enucleatius declarabimus; aliud vero est, rem totam de suo ac solo imagi­ nationis ferventioris aestu sibi confingere. Hoc enim postremum nonnisi paucorum est, nec nisi ad tempus contingere potest; ac facile evanescit. Expectatio autem hebraeorum perpetua fuit ac totius nationis, nulla secta excepta, ita ut adhuc perseveret. 33 30. Ad 4. Neg. Nec enim in citatis Danielis locis sermo est de imperio aliquo ideali theocratico, sed de reali regno Messiae, quod in aeternum, ut ibidem dicitur, perstare debebit, consumptis monarchiis illis pristinis, quae viam quodammodo juxta divinae providentiae ordinem ipsi paraverant, ut ex historia compertum est. Quod si quasi Filio hominis, qui cum nubibus veniebat, ut legitur Dan. VH. 13 et seqq. et qui usque ad thronum Altissimi pervenit, data sunt potestas et honor et regnum, et omnes populi, resurrectione, ut suo loco ex Job. XIX. 25 et seqq. liquet? Sane Ezechiel, Jeremias, mullo magis Oscas ipsum Zoroastrum prae­ cesserunt juxta saniores criticos. Cf. Feller, Diet. Hist. ari. Zoroastre. Eorro cit. loca intellecta semper fuisse a judaeis dc Messia filio David, non autem de ipsa Davidis ve­ teris persona, ut inflati ac vani ejusmodi homines autumant, ostendit Martini op. cil. part. III. dist. 3. cap. 3. §. 15 et seqq. Cf. Perrone, Praelectiones theolog. VI. item Sanctius S. J. in E-zech. in hunc locuin. » · 1 · ·33 ) Hinc animadvertendum est, fictiones poeticas vatum graecorum et latinorum num­ quam integras nationes pervasisse, multo minus perpetuo et constanter perdurasse, secus ac in casu nostro accidit. Dummodo tamen proprio systemati inserviant, absurda quaeque devorant rationalistae, ceteros in­ credulos imitati. Oki ■· * > T i < v i· 18 tribus et linguae ipsi servire perhibeatur : si potestas, quae ei confertur, est potestas aeterna, quae non auferetur et regnum ejus non corrumpetur; pa­ tet, plane distingui Filium hominis a monarchia, quae eidem traditur. Nec obstat quod in visionis istius expositione dicitur v. 18: Suscipient autem re­ gnum sancti Dei ollissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum. His enim verbis significantia· omnes illi populi, tribus et lin­ guae, qui ex v. 14. servient Filio hominis, id est, Messiae, quique ejus regnum seu ecclesiam constituent, prout contextus exigit; alioquin hic ab­ surdus sensus exurgeret; monarchia serviet monarchiae.34 Hinc de peculiari persona, non autem de symbolico emblemate, ut adversarii existimant, tota antiquitas, quae dicuntur de Filio hominis ac praecise de Christo, exposuit et explicavit 35 31. Quae autem ibi cap. VII. 9. de mortuorum resurrectione et judicio extremo dicuntur, ac de Filio hominis, qui cap. VU. cura nubibus coeli apparens describitur (non vero fingitur, ut adversarii mentiuntur), Christo ipso interprete, de secundo ac glorioso ipsius adventu intelligi debent, ut suo loco exposuimus. 36 Quem quidem adventum multae calamitates, eodem Christo testante, Matth. XXIV. praevenient. Haec autem omnia rationalistae permiscent atque confundunt contra apertam Christi et apostolorum doctrinam, ut sua systemata vere fictitia nobis obtrudant et christianam re­ ligionem e fundamentis subruant. PROPOSITIO Π. Messias a Deo promissus atque ab hebraeis expectatus singularis et unicus est. 32. Etenim Messias a Deo promissus atque a judaeis expectatus sin­ gularis atque unicus est, si talem postulent tum Scripturae, tum universa­ lis et constans sensus traditionalis ipsorum judaeorum, tum denique pecu­ liares notae et characteres, quibus idem Messias instructus perhibetur ; atqui. 33. Jam vero, etsi Scripturae interdum Christi seu Messiae nomen aliis etiam hominibus attribuant, sacerdotibus praesertim ac regibus, cum 34) Cf. Sanctius in hune loc. Martini, part. Π. cap. 7. §. 7 et seqq. et cap. 13. Ex quibus constat quaenam fuerit constans judaeoruni hujus loci Danielis expositio. “) Ibid. Conf, praeterea Schôttgenius, Horae hebraicae, Dresdae, 1742. tom. IL lib. II. pag. 263, ubi ex Sohar Gen. fol. 85. col. 338· refert in hune loc. Dan.: Hic est rex Messias, de J ’· ■ V. PROPOSITIO Π. Epocha adventus Messiae in Scripturis determinata retardari nequit. 53. Eos haec thesis perstringit, qui Scripturarum ac traditionis aucto­ ritate pressi, admittunt quidem, determinatam a Deo ac patefactam promissi Messiae epocham esse; contendunt tamen, ut monuimus, ob judaici populi scelera dilatam esse atque in dies differri divinam promissionem. Desipere autem hujus sententiae patronos, quisque intelliget, qui vel leviter perpendat: 54. I. Messiae promissionem constanter in Scripturis absolute proponi, numquam vero conditionate ; adeo ut nuspiam vel leve ejusmodi conditionis vestigium appareat. 55. Π. Messiam non ad solos hebraeos, sed ad omnes prorsus populos seu homines mitti. Nemo propterea sanus sibi persuaserit, ob peculiaris judaici populi scelera retardari, quod ad commune omnium bonum pro­ missum est. 56. IU. Ejusmodi conditionem aperte omnino a Deo excludi, quoties ipse profitetur tempus adventus promissi Messiae decisum ac determinatum ) Cf. Sanctius, Cornel, a Lapide in hunc loc., Critici sacri, Rosenmuller etc. : cu ■ 5K * /v-i esse, ut Dan. IX. * ; quoties gratuitam affirmat esse Messiae promissionem, seu cum propter se et propter gloriam nominis sui se populum suum redem­ pturum promittit, ut Is. LU. 3 et seqq.; Ezech. XXXVL 22. et alibi passim; item quoties declarat, se missurum Messiam ud tollenda hominum peccata, delendam iniquitatem ete. ut Is. LUI et Dan. IX; ut alia quamplurima praeteream, quae evidentissime quamcurnque meritorum aut demeritorum nostrorum conditionem excludunt. 57. IV. Posita semel hac conditione jam sequi, nihil certi circa tem­ pus Messiae adventus superesse, perperam proinde in Scripturis frequenter adeo tempus istud significatum fuisse. Numquam enim exitum suum divi­ nae pollicitationes habiturae essent; cum neque in judaica natione, nec in alia qualibet scelerum futurus sit finis, spectata hominum infirmitate ac malitia. l* 1 . 7 58. V. Xovam atque ab antiquae synagogae sensu prorsus alienam esse sententiam hanc, quae nonnisi ad eludendas Christianorum objectiones excogitata fuit post Hierosolymorum ac templi eversionem, quaeque a doctioribus ipsis rabbinis acerrime impugnatur. 2 Profecto, si Messiae ad­ ventus ab hominum meritis penderet, tot sanctissimorum patriarcharum, prophetarum, aliorumque piorum hebraicae gentis hominum, qui in veteri synagoga floruerunt, merita plus apud Deum valere debuissent, ut promis­ siones solveret suas, quam recentiorum judaeorum flagitia valeant ad illas retardandas. Praeterea curo judaica gens ideo dire affligatur, gravissimasque ac diuturnas vexationes pariatur propter Messiae spem, pro cujus adventu enixas adeo ad Deum preces perpetuo fundit, concipi nequit, epiomodo Deus his non flectatur, et haec omnia conferre nihil valeant ad Messiae promissi adventum accelerandum. Quamquam nec illud omittendum est, diuturnam adeo dilationem haud parum conferre ad animum despondendum, atque in desperationem conjiciendum. · *) Talem esse vim hebraicae vocis Daniel. IX. 24. definita, decisa decreta etc. omnes admittunt, ut ex dicendis luculentius patebit. ’) Cf. De Rossi, op. cit. cap. 2. §. 4 ct seqq. ubi plura documenta invenies tum ex Thalmude tum ex celebrioribus rabbinis antiquis et recentioribus, ex quibus patet, receptum apud hebracos esse Messiae ad­ ventum retardari non posse, atque ab ho­ minum meritis vel demeritis nulla ratione pendere. Et sane absurdum est, hominum peccata praepedire adventum Messiae, qui peccatis hominum tollendis venturus erat, ut rursum hebraei fatentur. Cf. Diss, philotog. de ara exteriori Joann. Jacobi Crameri. in Thesauro L’golini, tom. X. pag. 340 et seqq. 3) Cf. De Rossi, loc. cit.; Schickardus, Jus regium, theorema XX. in Thes. Ugol. tom. XXIV. pag·. 800 et seq. cum not. 55. Carpzovii, ib. pag.820; Lightfoot, in Erang. Maith. Horae hebraic. et thalmud. in cap. 2. v. 1. ubi plurium ghemaristarum verba profert, qui fatentur jamdiu natum esse Messiam juxta statutam in Scripturis epocham, opp. edit. Ultraj. 1699, in fol. vol. II. p. 257 et seqq. I 59. His igitur perpensis, concludi omnino debet, ita praefinitam ad­ ventus Messiae epocham a Deo esse, ut retardari ob judaeorum peccata non possit. DIFFICULTATES. 60. Obj. 1. Scriptura universa referta est vaticiniis conditionatis; quae etsi absolute enuncientur, eventus tamen patefecit, implicitam illa con­ ditionem continere; quidni igitur idem dicamus de vaticiniis, quae Messiam spectant? 2. Quid? quod non desint prophetiae, quae conditionem ejus­ modi exprimant? Etenim Deut. XXX. 10. redemptio Israel promittitur: Si tamen (ut ibidem dicitur) audieris vocem Domini Dei tui .... et rever­ taris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua. 3. Quod jam pridem advertit Pesiktà in haec verba, et post ipsam thalmudistae in Ghemarà babylonica, qui unanimiter affirmant, ex poenitentiae defectu atque ob multa hebraeorum scelera transactos jamdiu esse terminos adventui Messiae constitutos a celebri traditione scholae elianae; quos se­ cuti sunt plures ex recentioribus rabbinis. Ergo. 61. Resp. ad 1. D. Quae tamen vel ex substrata materia vel ex adjunctis aut conditione alibi expressa deprehenduntur esse conditionata, C. secus, iV. Haud inficiamur ejusmodi vaticinia conditionata, quae tamen absolute enuncientur, in Scripturis reperiri. Talia sunt ut plurimum quae comminatoria dicuntur, quandoque vero etiam promissoria, quae tamen ali­ cubi conditionem adnexam habent. Verum plura pariter sunt absoluta, quod nemo in dubium vocabit; ad horum porro classem spectare vaticinia, quae Messiae adventum respiciunt, omnia argumenta, quae adducta sunt, luculenter ostendunt. 62. Ad 2. N. Ad prob. autem ex Deut. allatam, D. Et eo loco sermo est de felicitate vel punitione israelitarum pro diversa ipsorum agendi ratione in legis observatione, et quidem temporali, C. sermo est de Messia vel Messiae adventu, N. Ipsa ejusdem capitis integra series id abunde ostendit. Resipiscentibus siquidem judaeis pollicetur Deus, se eos reductu­ rum ab extremis mundi partibus, ac de cunctis gentibus, inter quas ejecti fuerint, in terram patrum suorum: se soluturum ipsorum captivitatem, ac conversurum in hostium capita calamitates, quibus afflicti fuerint, si tamen sincera erit ipsorum poenitentia; prout reipsa toties factum esse Scripturae ipsae testantur. 4 63. Ad 3. D. At sero nimis, seu post elapsos terminos a prophetis 4) Satis est, vel leviter percurrere libros Judicum, Regum etc. immo universam hi­ storiam hebraicae gentis, ut oculis veluti ipsis peculiaris haec divina providentia coaspiciatur. Ίιββΐΐ r 30 significatos pro Messiae adventu, C. vetus synagoga et ante elapsam epocham. .V. Huc denuo recurrunt, quae superius animadvertimus de veteris synagogae sensu ac traditione. 5 PROPOSITIO III. Advenisse Messiam a Deo promissum atque a judaeis expectation, jamdiu elapsae epochae, prophetarum oraculis determinatae, luculentissime ostendunt. 64. Hujus propositionis veritatem evincunt epochae omnes jamdiu completae, quae Messiam respiciunt. Ut suis tamen finibus contineatur propositio, nec justo longior evadat, potiora vaticinia expendenda seligemus, in quibus praefatae epochae apertissime constituuntur. Talia sunt oraculum jacobaeum, vaticinium Danielis, nec non prophetiae Aggaei ac Malachiae; quae si seorsim sumpta rem conficiunt, simul proposita eam omnino de­ monstrant. Ne propterea ejusmodi vaticinia alia ab aliis separemus, singillatim, ad omnem confusionem vitandam, atque ad consulendum perspi­ cuitati, ea distinctis paragraphis perpendemus. JU JACOBAEUM VATICINIUM EXPENDITUR. K *$ · 65. Splendidissimum Jacobi vaticinium exhibetur G en. XUIX. 8 et seqq. Cum enim Jacob jam jam moriturus ad se vocasset filios suos, benediceretque singulis benedictionibus propriis, atque annunciaret, quae ipsis obventura essent in diebus novissimis, cum pervenisset ad Judam, sic ei fausta ominatus est: Juda, te laudabunt fratres tui . . . aderrabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti; requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? ( Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.^ Seu ut hebraice legitur: Non recedet sceptrum a Juda, et legislator de inter pedes ejus, donec veniat Sciloh et ei obedientia populorum.1 66. Tria hic a nobis praestanda sunt, ut propositum adversus judaeos teneamus. Ostendendum est, celebre hoc oraculum 1. ad Messiam perti­ nere; 2. epocham ejus adventus determinare; 3. jamdiu fuisse completum. s) Nec omittendum, in eadem Ghemarà Babylonica aliam traditionem referri, quae omnino contradicit illi, quae nobis objici­ tur; etenim cap. XL legitur: Scriptum est : Propter nomen meum faciam. Dicit Rabbi Alexander : R. Jose Ben Levi ob­ jecit: Scriptum est: In tempore suo, et scriptum est : Accelerabo; si meriti fuerint, accelerabo; si non meriti fuerint, in tempore suo. Cf. apud Ugolini, tom. XXV. pag. 966. mpy ύι Γύψ jcn-rs ip ιύη 31 67. Ad primum vero quod attinet, facile res conficitur tum ex vi ipsa vocis Sciloh, tum ex iis, quae huic Sciloh tribuuntur. Quaecumque tandem sit hujusce vocis radix, de qua valde inter se philologi disputant, certum est, ea non alium significari praeter Messiam. Etenim, si ea est a tranquillus aut quietus fuit, ut aliqui contendunt, · Messias sic deno■■ B· minatus fuit, eo quod ipse esset orbi tranquillitatem ac pacem conciliaturus, omnemque felicitatem allaturus; quare inter cetera nomina, quibus Is. IX. 6. Messias insignitur, et istud recensetur: princeps pacis. Huic interpretationi consentit codex Samaritanus, in quo legitur: Donec veniat pacificus.2 : Si vero, ut aliis placet, vocem hanc derivemus a radice '’ytyj vel 55^/, -3 K. r.rL tunc idem est Sciloh ac filius ejus, id est, ille, qui κατ’ έξοχηυ, antonomastice filius Judae dici potest, nempe Messias. Si demum magis cum aliis placet legere Π 7$ Pr0 , tantumdem • · valeret ejusmodi vox ac quod ei, seu cujus est, subintellige regnum aut sce­ ptrum illud, de quo hic loquitur Jacob, juxta id, quod legitur Ezech. mi· XXI. 32·: Donec veniat is, cui judicium5, seu summa judicandi et impe­ randi potestas. Quo sensu accepisse vadentur hanc vocem veteres plerique interpretes; LXX enim habent: Donec veniat quae ipsi reposita sunt^, vel nt alii leçnmt: Cui repositum est5; quae tamen potius Aquilae et Symmachi est interpretatio. Istorum interpretum sensus hic est : Donec veniat regnum, quod repositum est ei, scilicet Messiae. Hunc sensum clarius expressit Onkelos, scribens: Donec veniat Messias, cujus est regnum: idem fere habet Targum hierosolymitanum. Interpres syrus vertit: Is cujus illud est6, et Saadias, interpres arabs : Is cui est.7 Quidquid porro sit de verisimiliori etymologia hujus vocis, compertum est, omnes interpretes raro consensu, ut fatetur ipsemet Rosenmüller, in eo convenire, ut per vocem Sciloh vel ipsemet designetur* Messias vel aliqua ipsius proprietas. I Haec vero omnia confirmantru* ex vetustiorum hebraeorum confessione. Veteres enim hebraei hoc nomen Sciloh inter nomina Messiae retulerunt, ut in Thalmude in Sanhedrin, Pereh Chelek, in Berescit Rabba et alibi.8 Certe in Thalmude babylonico, cit. tract. Sanhedrin sive De judiciis, cap. XI. haec leguntur: R. Jochanan dicit pro Messia: Quale est nomen ejus? Discipuli ’) Cf. Biblia polyglotta Waltoniana, lom. I. pag. 221. *) Detfen ύ κξγίγ τ ; · ? 4) Έως αν έλΰη rà aaoxeiueva αυτώ. Vid. p. 68, edit. Lamb. Bos. Franeq. 1709. s) Ω anoxeirat. Ita MS. Oxon. ibid, in not. 6) Vid. Biblia Polyglotta waltoniana, tom. I. pag. 221. 7) Ibidem. Hanc lectionem mordicus luetur Jahn, Append, henneneut. fasc. II. pag. 183 et seqq.; sed ejus adstipulator, quod sciam, nemo inventus est. ’) Apud Raym. Mart. op. cit. part. II. cap. 4. ♦ . ···.·?·· 32 R. Sila dixerunt: Siloh est nomen ejus; dictum est enim, Gen. XLIX. 10: Donec veniat Siloh. 9 68. Id ipsum praeterea evincitur ex iis, quae huic Sciloh tribuuntur, subditur enim ibid.: Et ipse erit expectatio gentium, seu: Et ei obtdientia populorum; quae verba Onkelus ita reddit: Et ei obtemperabunt populi; Jarchi autem vertit: Et ei congregatio populorum, ad eum nempe inulti populi confluent, ut dicitur Is. II. 2. Uterque arabs : Et ad cum congrega­ bunt se gentes ‘°; LXX habent : Ipse expectatio gentium 11, quos et s. Hieronymus secutus est: Et ipse erit expectatio gentium: quibus consonat syrus: Et eum ixpectabunt populi, ex radice tTp deducentes DHp1 cui in conju­ gatione pihel expectandi est notio. Ecquis porro praeter Messiam dici potest expectatio gentium, vel ille cui gentes omnes obtemperare atque obedire debebunt, ad quem populi confluent? Eo vel magis quod hic Jacob indicare quodammodo videatur promissionem, tum Abrahae, tum Isaac, tum sibi denique a Deo factam, quod in eorum semine ac suo benedicendae essent omnes gentes? Quod et prophetae postea declararunt, Isaias praesertim loc. cit. et XI. 10; XLL1X. 6 et seqq.; LI. 5 et seqq.; LXV. 1; LXVI. 19; et hebraei ipsi profitentur, immo contendunt.Sive igitur vim ipsius nominis spectemus, sive ea quae personae hoc nomine designatae tribuuntur, patet hoc oracu­ lum non posse nisi de Messia exponi. 69. Alterum vero quod attinet, nempe per hoc oraculum epocham seu terminum .yessiac adventus significari seu exprimi, illud constat 1°. ex ipsis vocibus , quae semper vertuntur donec, usque, usque dum etc. ‘r . ut lexicographi omnes tradunt13,/et sensus ipse et contextus exigit,)utque ex omnibus versionibus, et antiquis ipsis judaeorum paraphrastis evincitur.14 Constat 2°. e scopo Jacobi praenunciantis, numquam e Judae pedibus seu e medio ejus supremam potestatem ablatum iri, donec ille veniat, ad quem tandem sit devolvenda, Messiam nempe, ut ostendimus. Quibus verbis voluit Judae ceterisque fratribus signum dare, ex quo illum, qui mittendus < I ’) Cf. apud Ugolini, lom. cit. pag. 970. »·) 3 c3 J „ C' C. “) y7v'ro\· .Tooçdox/a των èâvûv. Ci. Ro­ senmüller ad hune loc. edit. 3. Lips. 1821. ”) Ita tamen, ut tamquam rex tempo­ ralis ipsis imperet; si quidem nunc judaei nihil nisi carnale de Messia sapiunt. Cf. Orobius in Tertio ad Limborchium scripto, n. 4 et 5. Haec persuasio judaeorum maxi­ mum ipsis obstaculum est, ne Messiae di­ gnitatem in Christo Jesu agnoscant. *’) Cf. inter ceteros Winer ad vocem ubi non solum cum ceteris vertit us­ que dum; sed praeterea confutat Glassium et De Wette, qui contendunt, “ψ et (quod a fortiori valet de ubi de futura re agatur, ita collocatum esse, ut non certum temporis terminum, sed tempus etiam, quod excurrat, significent. M) Cf. Bibl. Polyglotta waltoniana. erat, cognoscerent; jam vero si nullum terminum praestituisset, nullum ejusmodi signum dedisset. Constat 3°. ex communi omnium antiquorum sensu et interpretatione 15; qui omnes viderunt, hic significari terminum imperii seu potestatis populi judaici per transitionem ad regnum messianum. 70. Tertium denique quod ostendendum assumpsimus, jamdiu sci­ licet hoc vaticinium esse completum, ita conficimus: Jacobus praedicit, non esse auferendum a Juda sceptrum, seu non recessuram esse ab ejus tribu supremam potestatem, summum principatum ac legislatorem, donec veniat Messias; atqui jamdiu e Juda defecit haec suprema potestas seu dominium ac principatus; ergo jamdiu vaticinium istud completum est, seu quod idem est, jamdiu venit Messias. 71. In primis vero nomine sceptri • · 9 9 designari supremam po testa- tem, imperium, imperatoriam dignitatem patet 1°. ex Num. XXIV. 17; Is. XIV. δ; Zachar. . 11. Ubi sedulo notandum, eamdem plane phrasin occurrere : Et sceptrum Aegypti recedet. 16 Patet 2°. id ipsum ex antiquis versionibus; a LXX enim et Theodotione vertitur- illa vox sceveth, princeps, αρχών, a Symmacho potestas, έξονοία. Constat 3°. ex Paraphrastis chaldaeis, e quibus Onkelos posuit exer­ cens dominium17, reliqui duo Jonathan nempe et Jerusalmi, reges. 18 Constat 4°. ex altero hemistichio seu membro, ubi sceveth respondet quod proprie eum, qui aliquid statuit, decrevit, νομο&έτην, legisla­ torem denotat; quemadmodum de Moyse Num. XXI. 19. dicitur; et in universum de primoribus, praefectis populi exercitusve usurpatur; ut Judic. V. 14, et Ps. LIX. 9. Judas vocatur princeps, antesignanus, ppHO· 72. Jam vero supremam hanc potestatem de Juda ac de tota hebraeorum gente jampridem ablatam esse ac penitus defecisse, publica facti res est, in orbis luce posita et omnium oculis usurpata. Ex quo enim tempore Hierosolymorum civitas eversa est sub Vespasiano ac Tito, suis pulsi sedi­ bus judaei extorres a Palaestinae solo facti srmt, ac per varias gentes toto orbe disjecti aliorum imperio ubique parent ac serviunt, omni sceptri jure, ditione, imperio, potestate ubique destituti. 73. Cum igitur, ut ex dictis liquet, jacobaeum vaticinium de Messia sit, cum praeterea epocha per ipsum figatur ac determinetur illius adventus, quando scilicet ablatum fuerit sceptrum a Juda, cum denique sceptrum ,s) Cf. Mazzocchi, Spicilegium biblicum, Neapoli 1762, torn. I. diss. 8. part. L sect. 3- ’·) τά» ·9 ,T) T2V T- : W ·· · Perrone, Praelectiones theolog. VI. - 34 istud jamdiu a Juda ablatum fuerit, jure concludimus ex eodem vaticinio jamdiu Messiam advenisse. DIFFICULTATES. 74. I. Obj. 1. Incertum in primis est, utrum vaticinium Jacobi ad Messiam referatur, an putius ad Moysem, aut Davidem, vel Jeroboamuin, qui per Ahiani Silonitem remmciatus fuit rex Israel, aut ad Nabuchodonosor, a quo ablatum est sceptrum de Juda, cuique omnes gentes paruerunt, de quo dicitur Ezech. XXL 27: Donec veniat is, cui judicium : quare illi a propheta non obscure jacobaeum vaticinium applicatur. 2. Potest prae­ terea vox Sciloh significare quietem, ita ut oraculi verba sic reddi debeant: Usque dum venerit Siluntem, juxta expositionem R. Lipmani ‘9, quam argu­ mentis grammaticis, historicis et dogmaticis confirmare conatus est G. A. Teller, in notis criticis et exegeticis in hoc caput20; et sane phrasis et venit Sciloh, occurrit I.Reg. IV. 12. Quare juxta Teller his verbis respexit Jacob tempus illud, quo populus peregrinaturus erat per deserta Arabiae, in quo itinere Judas in castris primum locum semper occupaturus esset (Num. IL 3—9.), et praeiturus antesignanus reliquis tribubus (ibid. X. 14.) donec Siluntem perventum esset, ubi quum ceterae tribus a Juda discesserint, vel statim ac rubenitae et gaditae occuparint terrae portionem suam, vel paulo post, Judas principatum suum relicturus esset. Hanc opi­ nionem sequitur Zirkel21 ex eadem significatione vocis Sciloh, nempe quietis, quam illi israelitae, devictis hostibus, assecuti sunt. Placet haec eadem expositio Justio, citata verba declaranti: Usque dum veniat quies, ct populi d obediant. Judas enim, ut ipse loquitur, ut victor repraesentatur, qui arma ac potestatis insigne (baston dei comandoJ non prius deponet, quam omnes hostes sibi subjecerit, et rebelles ad quietem compulerit. 22 Hanc denique ex17) In libro Nïtzachon ab Hackspanio edito, pag. 27. ,e) Pag. 130, 1766. quem secuti sunt Mendelsohn, Eichhorn, Ammon, Rosen­ muller in duabus primis edition., Kelle, Die heil. Schriften etc. seu Script, sacrae, praeter Zirkel, Justi etc. de quibus in textu. 2I) Dissert, super benedictione Judae, Gen. XLIX. 8 ad 12. Wirccburg. 1786. Juxta hunc auctorem hic erit sensus ver­ borum Jacob: Dux sit Judas usque ad plenam Palaestinae possessionem, usque dum devictis hostibus Siluntem, id est, ad quietem venire licet. » Pater, inquit, duce Juda posteros suos reduci ad loca sibi suisque familiaria, Bethel, Sichem, celera, vehementer desiderat, ut, quibus in locis Palaestinae possidendae promissionem ac­ ceperant, in iis quoque ejus possessionem auspicarentur, Silunte quasi termino belli et laborum et symbolo quietis constituta, et gaudium ac tranquillitatem exhibente, quam ipso nomine promittit, est enim a verbo cessavit, quievit." TT ”) Apud Hengstenberg, Christologis Vet. Test. Berol. 1829. part. I. sect. 1. pag. 76. 35 plicationcm probavit Gesenius23 ; ita ut communis jam dici possit. Jam vero, hac semel expositione constituta, patet, ne verbum quidem haberi in vaticinio jacobaeo, quod Messiam respiciat. Ergo. 75. Resp. ad 1. Neg. sive verba Jacobi in se ipsis spectemus, sive ex traditionis sensu expendamus. Attributa enim, quibus insignitur Sciloh, de quo loquitur Jacob, talia sunt, ut nemini aptari possint praeter summam violentiam ct contra exegeseos leges nisi soli Messiae; quod ex probationi­ bus adductis constat. Traditio porro quamcumque dubitationem tollit circa germanum sensum hujus oraculi. Nemo enim ex antiquis dubitavit unquam Jacobum de Messia locutum esse, ut ex versionibus, paraphrasibus, testi­ moniis singularibus, expectatione universali sub finem judaicae reipublicae abunde evincitur. Nemo praeterea est ex tota antiquitate, qui vel .ad Moysem, vel Saulem, Davidem, Salomonem, Jeroboam, aut Nabuchodonosor vaticinium istud retulerit; immo numquam vividior fuit expectatio Mes­ siae quam post solutam captivitatem. Prophetae vero, qui post memoratos principes floruere, multo clarius, quam ii omnes qui praecesserunt, Messiae proximum adventum vaticinati sunt. Nemo denique est ex illis regibus, cui adjuncta ejusdem vaticinii conveniant, cum nemo istorum dici possit expectatio gentium, neminiye fuerit praestita obedientia populorum in sensu oraculi, seu relate ad promissiones factas Abraham, Isaac et Jacob de benedictione, quam omnes gentes consecuturae erant in horum patriarcharum semine; ut praeteream, longe post praedictorum regum obitum perseverasse sceptrum in tribu Juda. Hinc solutio patet ejus, quod objiciebatur ex Ezechiele, qui loc. cit. non loquitur nisi de vindicta, quam sumpturus erat Nabuchodonosor de imperio Sedeciae ac Solymorum civitate, ut ostendit contextus ac substrata materia; nec minimam propterea relationem habent Ezechielis verba ad vaticinium Jacobi. 76. Ad 2. Neg. verba Jacobi admittere posse interpretationem R. Lipmani, Telleri, Zirkelii, Justii aliorumve; cum Jacob, ut ex serie orationis patet, non de urbe, sed de persona seu individuo loquatur, et ei tribuat, quae ad urbem referri nullatenus possunt. Obstat praeterea, quod semper prae oculis habendum est, sensus traditionalis antiquae synagogae, quae frigidam illam interpretationem, ut eam merito vocat Rosenmüller, numqnam agnovit. Violentae ejusmodi interpretationes, quas argumentis gram­ maticis, historicis et dogmaticis perperam obtrudunt ut plurimum exegetae protestantes, ostendunt, aleae plenam rem esse discedere velle a sensu traditionali antiquitatis, qui firmam basin verae ac germanae exegeseos con­ stituere debet; alioquin quisque pro lubito ac ingenio posset nova excogi­ tare, eaque ampere ac probare, non quae solida ac vera sint, sed quae In novissima edit. Parvi vocabul. part. II. : ΰ r I ; 36 nova ac ingeniosa magis, etsi a veritate prorsus abhorreant. Adde demum longe verosimilius urbem Sciloh Jacobi tempore nondum extitisse.24 77. Π. Obj. Dato etiam quod Jacob loquutus sit de Messia, nihil tamen inde extundi potest pro re Christiana, quum Jacob nullam epocham specialem ipsius adventus determinaverit. Etenim 1. ut animadvertit AbenEzra25: Non est sensus verborum '3’Ί.ΪΖ, seu donec, usque etc. sceptrum esse recessurum, eum venerit Sciloh; sed haec locutio similis est illi: Non deerit huic panis, donec veniat tempus, quo ei erunt apri vineaeque multae (id est, quando veniet tempus ejusmodi, multo minus ei panis deerit); item Genes. XXV11I. 15: Non deseram te, usque dum fecero, quod locutus sum tibi, quod nempe velim te reducere in hanc terram, id est, multo minus te reductum in terram deseram; similiter igitur dicitur: Non recedet sceptrum a Jehudah, donec veniat Sciloh, id est, numquam auferetur, seu numquam recedet sceptrum a Jehudah, multo minus, quum venerit Sciloh. Quae quidem ex­ positio arridet Christianis ipsis; siquidem Basnagius26 observat, “ψ non Μ £Λ H solum significare donec, usque, sed etiam perpetuo, ut apud Moysem: Do­ minus regnabit in saeculum, • · et perpetuo; et apud Isaiam: “ψ perpetuo. Ex quibus concludit : Sic igitur vertenda sunt verba morientis pro­ phetae: Sceptrum legislatorve de Judae sanguine cretus ab eo non recedet in perpetuum, quia veniet Sciloh. 2. Verum et hoc praetermisso, quis ignorat, vocem sceveth interdum virgam afflictionis ac tribulationis significare, juxta ”) Etenim in Pentateucho nullibi oc­ currit; primo legitur Jos. XVIII. 1. ubi Jo­ sue populum a castris Galgalae conducit in Sciloh, et erigit tabernaculum. Verisi­ militer hic locus non erat, perinde ac Galgala, nisi locus castrorum, qui processu temporis coalescente multitudine hominum in oppidum sive urbem excrevit. Hoc jam indicat nomen quies; postquam relata est populi collectio in Sciloh, expresse addi­ tur: Et fuit eis terra subjecta, et cap. XXI. 42. coll. XXII. 4. dicitur, Dominum dedisse pacem et quietem a vicinis; cf. Bachiene, Palaestina, 11.3. pag. 409. Insu­ per, data etiam ejus existentia tempore Ja­ cobi, attamen mentio loci hujus ignoti adeo subitanea omnino videtur aliena. Accedit etiam illud, quod in tali expositione tota Jacob benedictio constitisset in eo, quod Judas futurus esset in capite turbae. Jam vero ad ducatum proprie dictum Moses ex alia tribu a Deo solemniter vocatus est. Nec Josue ex tribu Judae erat. Profecto promissio facta tribui Judae per solam prae­ cedentiam in itinere non completur, nee cum eo quid commune habet, ut praeteream in tali expositione in ultimo membro gra­ tuito suppleri adverbium loci illic, ibi etc. Cf. Hengstenberg. op. et loc. cil. a) Cf. Pentaphyllum rabhinicum in Gen. XLIX. slud. Loscani, pag. 22. Annal, politico - ecclesiast. Roterod. 1706. tom. I. ad annum 40. ante Dominum, n. 18 et seqq. Neque ab hac interpreta­ tione valde abludit Hengstenberg. loc. cit. pag. 71. juxta quem hic sensus esset ver­ borum Jacob: Juda, prout Iribus est, non peribit, et ejus phylarchia non cessabit, donec ipsa per magnum restauralorem, cui non soli judaei, sed omnes terrae populi obedient, ad majorem honorem et gloriam evecta fuerit. Incommoda hujus exposi­ tionis ex mox dicendis patefient. t 37 I illud Ρβ. Π. 9: Reges eos in virga ferrea; et le. X. 5? Talis propterea est sensus Jacobi: Non recedet virga afflictionis a Juda, donec veniat Sciloh.27 Constat igitur nullum determinatum terminum Messiae adventui a Jacob praestitutum esse. 78. Resp. Neg. antec. Ad 1. prob. Neg. 1°. Quia et haec expositio nova est et sensui traditional! contraria ac versionibus omnibus antiquis; 2°. quia adversatur scopo morienda Jacob, dandi scilicet signum, ex quo dignoscere hebraei possent adventum Messiae; alioquin nullum omnino de­ disset; 3°. quia exploditur facto ipso; jamdiu enim cessasse! regnum Judae, etsi non venisset Messias; ideoque falsitatis argueretur vaticinium Jacobi; 4°. quia particula "fV non solitarie ponitur, sed jungitur cum alia '3 ; porro "·ι •L ne unum quidem exemplum suppetit in tota Scriptura, ejusmodi praeposi­ tionem ita conjunctam significare in aeternum, perpetuo, prout supponi debet in data interpretatione; contra vero plura suppetunt exempla, in quibus ea praepositione terminus significatur. 28 79. Ex his concidunt pariter expositiones R. Bêchai et Basnagii, quae iisdem premuntur difficultatibus, et ex regula ipsa accentuum exploduntur. 29 ”) Hunc eumdem sensum tenuit auctor anonymus veteris Nitzachon, quem post alium ab Hackspanio vulgatum, cujus auctor extitit Lipmanus, edidit ex MS. bibliothe­ cae argentoratensis Wagenseil in illa col­ lectione, quam inscripsit: Tela ignea sa­ tanae, Alldorfii Noric. 1681. Itaque sic iste pag. 29. exponit sensum vaticinii jacobaei: iVom cessabunt exilium tribus Judae et errores Jesu, donec veniat Sciloh, hoc est, Messiae, et ei erit obedientia popu­ lorum. Adversus hanc vocis sceveth inter­ pretationem scripsit integram dissertationem doctus P. Michael Angelus Carmeli e Min. Obs. quae legitur in calce tomi II. inscripti: Storia di vari costumi sacri e profani dagli antichi fino a noi pervenuti, pag. 225 ct seqq. ”) Sic Gen. XXVL 13: Eundo et cre­ scendo, usque dum, "»3 "ψ, crevit magno­ pere; et cap. XLL 49: Et congregavit Jo­ seph frumentum. . . multum valde, donec, '3 "IJb cessavit numerare. ”) Nemo qui plane hospes ac peregrinus in hebraica lingua non sit, ignorat ac­ centum athnach, qui hoc in loco voces praecedit, hemistichium prius a po­ steriore omnino sejungere quoad sensum. Itaque contra accentuum canones Basnagius discerpit Ij; a '3, ut suam novam obtrudat interpretationem. Praeterea in lo­ cis Genes, indicatis eaedem particulae oc­ currunt atque II. Reg. XXIIL 10. et II. Pa­ rai. XXVI. 15, at nullibi praeterea. Idem porro in omnibus locis sensus est. Expositio autem Hengstenbergii pariter in eo peccat, quod 1°. pro certo sumat, per ^3""j,’ simul juncta continuationem, non autem terminum significari ; quod ex dictis falsum est; 2°. quod omnis epochae de­ terminatio pro Messiae adventu tollatur; omnem enim vira adversus hebraeos ora­ culum amittit ad eos perstringendos, ut palet ex interpretatione R. Aben-Ezra, quam ipse laudat et approbat; 3°. neque sper­ nenda est animadversio Deylingii, quam sibi Hengstenberg opponit ex Obs. sacr. II. pag. 83: ..Patriarcha loquitur de sceptro temporali; Messiae^aulem sceptrum et re­ gnum, quod in terrarum orbe constitutum habet, spirituale est et mysticum; igitur Messiae regnum spectari nequit ut con­ tinuatio regni et sceptri Judae;" vel si pla­ cet, ut inferius declarabimus, spectari de­ bet cessatio sceptri temporalis Judae re­ spectu sceptri et regni messiani, ut cessatio 4 I 80. Ad 2. Ό. Vox sceveth interdum virgam afflictionis significare potest cum epitheto afflictionem significante, C. per sc in usu biblico, aut saltem in casu nostro, -V. Talem enim hujus vocis significationem excludit alterum jacobaei vaticinii hemistichium, in quo voci sceveth sive sceptro opponitur vox legislator sive dux. prout jam animadvertimus, eam praeterea excludunt cetera vaticinii adjuncta, quibus deprehenditur Jacob omnia fausta ominari Judae ; explodit denique historia, ex qua constat, per decem saltem saecula florentissimani stetisse judaicam rempublicam, nec quempiam suspicatum quidem esse jugo afflictionis judaeos premi, prout contingere debuisset juxta novum istud rabbinorum eftiigium. 81. ΠΙ. Obj. Esto, jacobaeum vaticinium tum pertinere ad Messiam, tum definiri per illud epocham ipsius adventus ; at illud nondum completum esse, plura suadent. Ac 1. nondum ablatum est sceptrum a Juda, siquidem florentissima adhuc vigent judaeorum regna in America, Asia, Aethiopia, aliisque orientalibus plagis. Sane R. Benjamin Tudelensis in historia seu relatione itineris sui, saec. ΧΠ. conscripta, plura retulit de quodam Αίχμαλωτάρχω, seu captivitatis principe, e tribu Juda oriundo, in Asia imperante; apud quem infinitas esse judaeorum copias affirmat, suis legi­ bus utentes, rerum omnium ubertate affluentes, et beatissima loca longe lateque occupantes.30 2. Verum etsi ablatum reipsa esset sceptrum a Juda, nihil exinde ad rem suam constabiliendam adversarii proficerent, nisi simul ostenderent, judaeos jus ad amissum sceptrum non amplius retinere, quod romani per summam injuriam iis abstulerunt, quemadmodum jus istud in ipsis perseveravit, quamvis in captivitatem babylonicam adducti fuissent. Quare vel jus istud sufficit ad hoc, ut dici possit sceptrum conservari, et in hac hypothesi apud judaeos adhuc sceptrum conservatur; vel non suffi­ cit, et in hac altera hypothesi sceptrum defecisset a Juda quinque et am­ plius saeculis ante eversionem hebraicae reipublicae, quod nemo dicet 3. Hinc, ut scite observat Salvador31, antiqua hebraeorum respublica juxta stinum statum restitui debet; sub respectu vero politico ac naturali, status Orientis adhuc provisorius est; omnia portendunt proximam judaeorum regenerationem, quae fructus erit magnae populorum confoederationis, qua pax et felicitas hebraeorum in dies augebitur, mediante aliorum felicitate et pace; ac filii Israel denuo time poterunt fecundam terram patrum suorum in ordine ad alterius regni substitutionem. Illud interea statui necessario debet, signum aliquod exhiberi jacobaeo vaticinio, ex quo dignosci posset, epocham a moriente Ja­ cobo designatam pro Messiae adventu trans­ actam esse. Hoc autem signum non habe­ retur, si continuationem significaret ’°) Apud De Rossi, op. cit. cap. 3. §. 2. ”) Op. cit. tom. III. liv. IV. pag. 362. •, I 39 incolere, quae sterilis effecta cat sub passibus i si ami tarum; poterunt exci­ tare templum Jehovah, legisque palatium restituere. Ergo. 82. Kcsp. Neg. antcc. ad 1. prob. D. Plura adhuc vigent, florentiseimti judaeorum regna in fecundissima rabbinorum imaginatione, C. in hujus terrae regionibus, N. Mirum profecto est, hujusmodi fabulas adhuc venditare rabbinos in tanta geographiae luce, qua fit, ut vix aliquis sit terrae angulus, qui probe non cognoscatur. Mittimus pariter, quae de flumine sabbatico mira ipsi fabulantur33, ne tempus in ejusmodi commentis serio refellendis projicere videamur. 83. In eum dem censum referri pariter debent, quae ex eadem officina protulit Benjamin Tudelensis ad suos ludificandos. Ulud addimus ad tol­ lendas omnes ejusmodi tricas, foedus a Deo cum hebraica natione initum, ac promissiones divinas ipsi factas alligatas esse Palaestinae solo, ut ex Pentateucho constat, in eoque proinde compleri debere. 84. Ad 2. Neg. Nec enim de jure quaestio est, sed de facto, de quo solum loquitur Jacob; alioquin inutile prorsus fuisset ipsius vaticinium, cum nullum exinde signum judaei habuissent, quo epocham promissi et expectati Messiae cognoscere possent. Hinc vetus synagoga non de jure, sed de facto seu possessione sceptri, hoc oraculum semper intellexit. 85. Ex his porro responsio patet ad propositum dilemma: nempe non sufficere jus, ut nondum adimpletum censeri possit jacobaeum oraculum, sed praeterea requiri actualem sceptri possessionem. Nihil vero officit veri­ tati vaticinii intervallum captivitatis babylonicae, tum quia breve omnino illud fuit, ratione habita tot saeculorum, quot sive ante sive post captivi­ tatem illam effinxerunt, triginta scilicet plus minus annorum, ut ostendit Tirinus33 ; tum quia a prophetis jamdiu certiores facti fuerant judaei de proxima ejusdem solutione ac reditu, ab Isaia praesertim ac Jeremia34, M) Cf. quae de hoc fabuloso flumine refert ex auctoribus hebraeis, praesertim vero ex prolixa epistola, quam scripsit EIdad Haddani anno Domini 1283. ad hebraeos in Hispaniis, cl. Bartolocci Ord. Cist, in Biblipthec. rabhinica, tom. I. pag. 100 et seqq. Josephus, De bello Jud. lib. VII. cap. 5. edit. Havercampi, portentosa pariter de hoc flumine narrat, quodque vi­ sum a Tito fabulatur, iter faciente a Be­ ryto in Syriae urbes. Jî) Cf. Chronicum sacrum, cap. 35. con­ clus. 3. quae ita se habet: ..Verisimilius videtur ab anno XI. Sedcciae, quo excisum est templum et urbs hierosolymilana, us­ que ad annum I. monarchiae Cyri, non fluxisse 70 vel 60 vel 52 annos .... sed solum 30 annosquam deinde conclusio­ nem plurimis argumentis confirmat. In hac sententia exordium 70 annorum servitutis a Jeremia praenunciatae sumi deberet ab anno 13. regni Josiae. Nam ab anno 1. Cyri, quo soluta est captivitas, rctrogrediendo ad annum excidii templi ct urbis, non recensentur nisi anni 30; ab excidio urbis ad annum 13. Josiae habentur anni 40, qui una cum illis efficiunt annos 70. Sed consulatur idem auctor loc. cit. Com­ mentarii in Vet. et Nov. Test. tom. I. 3«) Cf. Is. XIV. 1; XL. 1; XLVUI. 20; Jcrcm. II. 15; XVI. 15; XXIV. 5; XXV. 12: XXIX. 10; XXX; XXXI. 9; XXXII. 37; XXXVI. 27. *■ ϋ £ ίτί E ‘ fy *. · f. r i ■ w 40 atque ex iteratis promissionibus in ipsa captivitate a Daniele et Ezechiolo prolatis.15 Et haec quidem in hypothesi, quod nomine sceptri significetur regalis successio; ceterum inferius ostendemus longe verisimilius per sce­ ptrum non designari nisi supremam potestatem ac totius judaicae gentis collectionem, quo sensu nec captivitatis babylonicae periodo omnino ces­ sasse potestatem istam compertum fiet. 86. Ad 3. 3'tÿ. Cum enim, juxta dicta, de facto agatur, et vere constet Palaestinam jam ab octodecim ferme saeculis vacuam judaeis esse, quidquid sit de praeseuti ejusdem statu, atque de spe futurae judaeorum regenerationis, de proxima vel remota populorum confoederatione, de ejus­ dem fructu aliisque ejusmodi, quae sibi adversarius laeta ac ridenti phan­ tasia cum suis omnibus fingit : illud semper verum erit, tum ablatum sceptrum a Juda esse, tum proinde adimpletum Jacobi vaticinium, et, quod consequens est, Messiam jamdiu advenisse. Quo vero sensu accipi de­ beant objecta Scripturarum loca ex Levitico et Deuteronomio, idoneo loco dicemus. i EXPENDITUR VATICINIUM D ANIULIS. 87. Daniel, in captivitate positus, affligebat se coram Domino, pecca­ torum populi sui veniam impetraturus et liberationem ab eadem captivitate, urbis templique restitutionem. Adhuc autem oranti adstitit Gabriel ange­ lus, qui et veniam promittit per adventurum Messiam, et urbis ac templi reaedificationem, populi reditum ad terram patrum suorum, ubi pro septua­ ginta annorum exilio septuplo diutius usurus esset adepta libertate: Porro quoniam textus hebraicus in nonnullis discrepat a vulgatae nostrae lectione, praecipuas varietates notabimus. Sic igitur Danielem affatur angelus cap. IX. JUXTA VULGATAM. v. 24. Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniqui­ tas, et adducatur justitia sempiterna, TEXTUS HEBRAICI PRAECIPUAE DISCREPANTIAE. decisae, resectae, vel decretae aut statutae sunt 1 chaldaico et rabbinico ηηπ· f l) Alexandrini habent: ΟννιτμηΟηοαν. breviatae sunt : alii apud Origenem in //exaplis vertunt: εχρΐ&ηοαν, decretae sunt; alii, ut Hcngstcnberg, contendunt, signifi­ cationem ηππ proprie esse resecare, ex Verum in idem fere ejusmodi significationes recidunt, ct utramque exprimit vulgata per abbreviatae sunt. Scopus enim angeli est, tem­ poris terminum exacte limitare. Cf. Hengstenberg, op. cit. tom. II. pati, t et 2. png'. 413 et seqq. Berolini 1832. i et impleatur visio et prophetia, et un­ gatur Sanctus sanctorum. Sanctissimum.2 v. 25. Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum aedifice­ tur Jerusalem, usque ad Christum du­ cem, hebdomades septem, et hebdoma­ des sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angu­ stia temporum. v. 26. Et post hebdomades sexaginta 5 W duas occidetur Christus; et non extirpabitur, excidetur unctus erit ejus populus, qui eum ne­ (seu Christus), et non ei.3 Urbem gaturus est. Et civitatem et et sanctuarium destruet popu­ sanctuarium dissipabit popu­ lus principis venturi, et finie­ lus cum duce venturo; et finis tur in inundatione, et usque ejus vastitas et post finem ad finem est bellum, decretum belli statuta desolatio. ruinarum. * v. 27. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrifi­ et super extremitatem (culmen) cium, et erit in templo abomi­ ab ominatio num vastator, et natio desolationis ; et usque quidem usque completum et re­ ad consummationem et finem sectum stillabit, seu fundetxir perseverabit desolatio.5 super v astatum. 6 ’) Vel, ut aliis placet, sanctitas sancti­ tatum, CW’lp arinSi jw'on ρτ& Ν*ΏΓ1>Ί ρρ Ί9Ζ>Ί ΓΠΝ13Π ΒΠρ nâtoSi NOJi pin □ηπ5ι ΓΪΊΖΟ, excisus fuit, absque addita- mento, indicat sine ulla exceptione mortis violentae genus, ut Zach. XIII. 8. ubi op­ ponitur τώ yij; prius per gladium, poste­ rius per famem et pestem inferri perniciem denotat. Cf. III. Reg. IX. 6. De impiis Ps. XXXVI. 9; Prov. II. 22. Cf. Hengstenberg loc. cit. pag. 473 et seqq. Sed verius ad litteram est: de­ cretum vastatae, id est, res vastatae, sive ruinae; exhibet propheta hoc loco eam­ dem syntaxin ac superius: hebdomades septuaginta decisum est, seu decisae sunt; hinc sensus est: decretae ruinae. s) Ibidem. κ7ζ> η&πρ 'virbyy ηΰζ5ι zWn5 : · : · Ksbqp bzfrrn jnni τ : nyziy □'‘VP? zïm τίγόζζί zWn DW*) dW epjwï : τ : ; · : τ ·- : · ‘ \ T - ο'ψζΐί/Γΐ ηπΝΊ :cnnpn pto mrn -pyrn ίί> ρκι iwp &&& qtptëfc Î2pl ΝΖΠ Ttt Cÿ ΠΤΗ^? ΚΠρΓΙΙ ΤΖ2Π1 renra non1?!? yp. "Ψ1 ίπκ jnztf zz1?^ nnz jnz^ri T- · - o^piy ηορ τ ~ T " nnpp'i πζτ rvzisp ηηη nrirm epirtz 42 V 88. His praemissis, tria hic pariter ostendere debemus, tum vaticinium Danielis ad Messiam pertinere, tum epocham ipsius adventus determinatam in eo esse, tum denique jamdiu elapsam ejusmodi epocham. 89. Primum vero evincimus ex ipsis oraculi verbis/et adjunctis ejus omnibus ,| atque ex antiquiorum rabbinorum ac veteris synagogae sensu. Jam vero ad Danielis verba quod attinet ac vaticinii ejus adjuncta, ille promittitur venturus, qui praevaricationem consummet, finem peccato imponat, deleat iniquitatem, atque adducat justitiam sempiternam. Atqui haec munera propria esse venturi Messiae, seu plenissime haec per Messiam praestanda esse, prophetae omnes unanimiter tradunt, Isaias praesertim LXI. I: Zacharias III. 8; Malachias III et IV, ita ut s. Petrus, Act X. 43. de Christo dicere non dubitaverit: Huic omnes prophetae testimo­ nium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum. Kursum ille promittitur venturus, qui vocatur Sanctus sanctorum, vel si mavis, Sanctum sanctorum, Sanctitas sanctitatum sive Sanctissimum, et in quo visio sive prophetia implenda praenunciatur. Porro, si per Sanctum sanctorum intelligitur persona, prout non solum latina vul­ gata versio, sed versio praeterea alexandrina, sive LXX et Theodotionis indicant7, hoc sensu nullum dubium superesse potest, designari Messiam, d < 7) LXX vertunt: Jiai roù χρϊσαι άγιον άγιων, ex communi interpretatione: Et un­ gatur Sanctus sanctorum : in graeco enim est in accusativo; eadem ratione vertit Theodolion, ut palet ex Origenis Heraplis, tom. II. pag. 336. edit maur. Hinc evi­ dens est, hos interpretes Sanctum sancto­ rum de persona intellexisse. Sed non soli interpretes christiani, et antiquiores hebraei modo recensiti, sed ipsi hebraei sequiores haec verba non modo personam aliquam, sed ipsissimum Messiam significare fassi sunt, prout fuse ostendit Raym. Martini, part. II. cap. 3. §. 16; adductis testimoniis cx Serescit rabbit. Rab. Mosce Haddarschan; ex lib. Sanhedrin in distinet. Chelek. R. Alexandri R. Mosce Nachmanidis Gerundensis, aliorumque. Nos brevitatis gratia unius Mosis filii Nachman auctoritatem proferemus, qui, haec verba expla­ nans, ait: Sanctuarium sanctuariorum (vel Sanctus sanctorum) est Messias sanctificatus, de filiis David. Alia praeterea te­ stimonia ex judaeorum libris referi Scholtgenius, Horae hebr. tom.IL pag.263 et seq. Attamen non desunt, qui contendant, non posse verba ΐΤΊρ sumi de persona, nisi sensu translato. Ac primo quidem ea non posse intelligi de persona, ex eo sese arbitrantur colligere, quod voces illae numquam de personis in Scripturis usurpentur, etsi 43 vicibus occurrant; de­ bere autem intelligi sensu figurato duplici ratione ostendere nituntur: 1°. quia omnia loca in quibus sermo est de unctione ma­ teriali el externa, evincunt ejusmodi unctio­ nem externam non esse nisi symbolum in­ terioris sanctitatis, ut Exod. XXX. 22 et seq.; XL. 9 et seq. collai. Zach. IV. ubi oleum est symbolum Spiritus Dei; 2°. quia plura loca occurrunt, in quibus unctio mere metaphorice sumitur, ut Ps. XLIV. 8, 9; Is. LXI. 1 ; III. Reg. XIX. 15 ct seq. In N. T. dona Spiritus S. vocantur χρίσματα, I. Joann. II. 20, 27. Cf. Act. IV. 27; X. 38; II. Cor. 1.21. Unde concludunt, C'tBHp E*”p idem valere ac nûvum templum Dei, eccle­ siam Λ. T. ac propterea ejus caput et in­ stitutorem, nempe Messiam. Quapropter Messiae unctio nihil significat aliud quam effusionem donorum Spiritus S. ipsi collalam, ut suo munere fungeretur, prout 43 ί I qui solus per excellentiam Sanctus dici potest, et revera dicitur, Ps. XV. 10, et Is. XII. 6. Quod si, ut aliis magie arridet, Sanctum sanctorum in neutro genere sumitur, ita ut non personam sed rem denotet, sententia in idem recidit; hoc enim sensu templum mysticum significatur, quod spiritualiter inungi debebit, et templo materia opponitur, quod juxta prophetam destrue­ tur; ac propterea significatur Messias, qui juxta prophetas sedes Dei esse debebat, ut Zach. VI. 12; Ps. XIV. 1; XXL 4, immo et Emmanuel, sive Nobiscum Oeus, Is. VII. 14. In ipso vero completae seu sigillatae sunt visio ct prophetia, utpote qui solus prophetiarum terminus et finis est. Ille de­ mum promittitur, qui appellatur Messias et princeps sive dua:8, qui praeterea pactum Dei cum hominibus confirmare debeat. Jam vero, etsi in Scripturis interdum aliis etiam Christi ac ducis nomen tribuatur, attamen nemo est praeter Messiam, qui per excellentiam Christus et dux nuncupetur, solus legitur Is. XI. 1, et in baptismo, saltem quo­ ad externam missionem, locum habuit. Cf. Hengstenbcrg, loc. cit. pag·. 444 et seqq.; cf. etiam Scholl in Comment, de LXX hebd. Daniel, Francof. ad Moenum 1831. ·) Perperam Berlholdt in Daniele cum reliquis non-messianis interpretibus cona­ tur evincere per “PJÜ HH&ÎD, quod est Messias princeps, principem extraneum designari. Etenim 1°. bona (v. 24.) praedicta ubi­ que in prophetis de tempore messiano di­ cuntur; si igitur ubi sermo est de rege, qui circa exitum LXIX. hebdomadae ven­ turus erat, palet eum paulo ante effusio­ nem bonorum illorum venire debuisse, nec proinde his verbis quidquam significari praeter illorum bonorum auctorem. 2°. Nexus causalis inter personam et distributionem bonorum indicatur per vo­ cabulum "PEOj relate ad ΓΡΦΟλ et ’^"|p D'ICnp· Porro per Sanctissimum signi­ ficari Messiam ipsum pluribus ostendimus. 3°. Quemadmodum non excludit relationem ad Messiam, cum de illo pariter dicatur Is. LV. 4. sicut Is. IX. 6; 71^)0, Mich. v. 1; Ezcch. XXXIV. 24; ita nec ΓΡ2Ό, quod se habet ad ηη} sicut speciale ad generale, et aperte Messiam respicit. Inservit namque ad hoc, ut per TL designatur princeps theocraticus; cf. I. Reg. X. 1. Numquam paganus rex ita vocatur, qua talis. De Cyro solum, Is. XLV. 1. Π'ΙίΌ legitur, tum ob specialissi­ mas relationes ejus ad theocraliam, tum ob dona a Deo ipsi collata ad judaeorum sa­ lutem, tum ob initia cognitionis veri Dei, ex suo decreto (cf. II. Paralip. cap. ult. ; Esdr. 1. 2.) tum ob typicam relationem ad Christum Messiam. Immo ut rex theo­ craticus considerari potest, ct pro tali su­ mitur Is. XLV. 1. 4°. Ex contextu, in quo opponitur -|YQ rÿ Ν2Π utrique commune, ast ΓΡ&Ό theocraticus, {ΌΠ extraneus. Atqui a tempore Danielis nemo rex theo­ craticus juxta Ezcch. XXL 32; ergo unus Messias designatur. 5°. Tandem terminus ad quem hujus vaticinii eslne Christi nativitas, an ejus pu­ blica manifestatio? Hoc posterius commu­ nius. Cf. Petav. Doctr. temp. lib. XIL cap. 33- pag. 264. tom. II. Jam vero heb­ domades LXIX, ut inferius ostendemus, desinunt in Christum. Post LXX hebdo­ madas opus salutis debet esse completum; usque ad Messiam hebdomadae LXIX, qui inedia LXX. hebdomada extirpabitur. Ergo remanent anni 1res cum dimidio. Hinc illud ΓΡί&'ΕΠ’ΊΤ tanluindem valet ac: Usque ad publicam manifestationem Messiae. Sane vel ipse Bertholdt, pag. 563. haec verba aji Christum proxime referri fatetur, scribens: ..Si non necessarium absolute, attamen valde uaturale est, ad haec verba ΓΡΦΟ co­ gitare de Messia Jesu et de ipsius morte in cruce." Cf. Hengstenberg, loc. cit. pag. 460 et seqq. k L'i : *1 t > * i. « I. iF,···· Λχ. 44 Messias est, qui saepissime ab Isaia dicitur datus in foedus populi, praeser­ tim vero XLII. 6, et XLIX. 8; quem propterea Malachias III. 1. An/yelum testamenti seu foederis appellavit. Tam igitur Danielis verba quam adjuncta omnia ipsius oraculi talia sunt, ut sive seorsum spectata, sive simul sumpta, nonnisi ad Messiam referri possint. U /4 . 9. 90. Id ipsum mirifice constat ex veteris synagogae, et antiquiorum rabbinorum sensu et sententia. De synagogae sententia praeter Rabbi Manassem, qui fassus est contribules suos Danielis oraculum ad Messiam referre, et affirmant praeterea ejusdem sententiae fuisse judaeos omnes, qui sub Tito et Vespasiano arma in romanos sumpserunt, testis est ipse Josephus, qui huc refert Danielis vaticinium, ex recepta sua aetate sen­ tentia. 9 Hinc non alia de causa juxta rabbinos prohibitus fuit Jonathan Ben Uziel vulgare suam paraphrasin in Cheduvim, sive hagiographos, inter quos recensetur Daniel, quam propter perspicuam determinationem epochae Messiae, prout animadvertit Rasci.10 Rursum Messias juxta eosdem, in Berescit rabbà, in cap. XIV. Genes, pag. 264. debet adducere justitiam sae­ culorum , quin immo ipsemet Messias est justitia sempiterna et Sanctus sanctorum, ut fatetur Xachmanides, Moses Geronensis ac Moses Haddarllllf echan1’, immo R. Mordachai in suo Scemen Amischà Aftarà L fol. 12. fa­ tetur Messiam illum esse, ad cujus adventum perducunt LXX Danielis hebdomadae. 12 Sive igitur veteris synagogae sensum, sive praecipuorum Archaeol. lib. X. cap. 2. 7. p. 544. scribit: Λανιηλος και περί της των ρωμαιών ηγεμονίας ανέγραψε, καί art ύπ αυτών ερημω9ηθεται. Id est: Daniel et de romanorum imperio scripsit. et magnam ab illis vastitatem illatum iri > nempe re­ bus nostris. Sed clarius. De bello jud. lib. IV. cap. 6. 2. p. 292. ubi de zelotis ait: Την κατά της πατρΐδος προφητείαν τέ­ λους ηξίωΟαν* ην γάρ δη τις παλαιός λό­ γος άνδρών, εν 9α τότε την πάλιν άλώβε69αι, καί καταφλεγτ.6ε69αι τά άγια νόμω πολέμου, ΟτάΟις εάν καταΰκήψη, καί χείρες οικείων προμιάνωΰι τό του $εού τέμενος* οίς ούκ άπιΟτηΟαντες οι ζηλωταί διακόνους εαυτούς έπέδοβαν. -Effecerunt, ut prophe­ tia, quae adversus patriam fuerat concepta, exitum (suum) sortiretur. Vetus enim vi­ rorum sermo quidam erat, tum urbem captum iri, et Qoca) sancta conflagratura jure belli, ubi seditio invaserit, et indige­ narum manus polluerint sacratum Deo lo­ cum. Quibus licet fidem non detraherent zelotae, ipsi tamen se earum rerum ministros praebuerunt.·* Ad quem locum Hudsonus, consentiente Relando, fatetur, παλαιόν illum λόγον ccvdpwv esse traditionalem quamdam expositionem vaticinii Da­ nielis IX. 26. ltt) Seder holam in Jalchut Simeoni Π. fol. 79. 4. R. Jose dixit: «Septuagintaheb­ domades post devastationem templi primi intercedunt usque ad devastationem templi secundi. Meghillah, fol. 3. 1: Quare pro­ hibitum fuit Jonathae filio Uziel edere Targum in Hagiographa? Resp.: Quia in eo continetur terminus adventus Messiae. Rasci ibid. - Terminus Messiae habetur in libro Danielis.“ Reliqua testimonia cf. apud Schôtlgeniuin, op. et loc. cit. pag. 264 et seqq. ,l) Ibidem. *·) Apud De Rossi, op. cit. pag. 98. ubi cf. textus R. Manasses, ex lib. De termino vitae, pag. 175. l i I 45 antiquorum rabbinorum confessionem spectemus, constat Danielis prophe­ tiam ad Messiam spectare. 91. Quod autem secundo loco posuimus, in eo scilicet vaticinio determinatam esse Messiae epocham, evincitur 1°. ex relatione harum LXX hebdomadarum cum LXX annis, quibus Jeremias captivitatem babylonicam praenunciavit, ut constat ex ipso contextu, Dan. IX. 2. Jam vero nemo dicet, Jeremiam posuisse annos LXX pro tempore indeterminato; eadem igitur ratione patet, Danielem non potuisse LXX annorum hebdo­ madas ponere pro tempore indeterminato. 2°. Ex characteribus intrinsecis ipsius prophetiae, quae prae se fert chronologicam determinationem. Quorsum enim tempus, quod LXX heb­ domadarum periodo concluditur, in septem hebdomadas, sexaginta duas et unam dividitur, eamque rursum bifidam, nisi de tempore determinato vates ageret? 3°. Ex eo quod duo termini aperte significentur, terminus nempe a quo illarum decursus incipere debet, exitus sermonis, seu verbi sive decreti reaedificationis urbis, et terminus ad quem, seu quo eaedem hebdomadae desinunt, scilicet ante urbis ac templi excidium. 4°. Ex analogia cum ceteris ejusdem prophetae vaticiniis, etenim cetera tempora pro futuris eventibus a Daniele determinantur, ut cap. IV et XII. 5°. Demum ex veterum judaeorum consensu, ut ex modo dictis patet. Ergo. 92. Restat igitur tertio, ut ostendamus, vaticinium istud jamdiu esse completum, quod ex praejactis fundamentis facile adstruitur. Ex Danielis prophetia ab exitu sermonis reaedificationis urbis usque ad ejus destructionem hebdomades LXX annorum effluere debebant, id est, anni 490; atque intra idem spatium tum adventurus erat Messias, tum inungi ac morti tradi debebat, abolenda item erant veteris legis sacrificia, complenda visio, delenda iniquitas, et justitia sempiterna adducenda. Atqui ab octo­ decim saeculis tam urbs quam templum eversa sunt, et abolita sacrificia judaica, seu transactus est terminus, ad quem protendebatur epocha a Da­ niele determinata; ergo et ea completa sunt, quae intra illud temporis spa­ tium eventura erant; nempe tum venit, tum inunctus est Messias, morti traditus est, completa est visio et prophetia, deleta est iniquitas et addu­ cta justitia sempiterna; seu quod idem est, ex Danielis vaticinio constat, jamdiu elapsam esse epocham futuri Messiae, ideoque Messiam jamdiu advenisse. 5* -vn ■ ■ T" H DIFFICULTATES. 93. I. Obj. Falsum, aut saltem incertum est, num in hoc Danielis vaticinio sermo sit de Messia. Etenim 1. incertum est, utrum Daniel de V U w · 46 uno eodemque Christo, an de duplici loquatur13; 2. incertum, utrum loquatur de Cyro an de Antiocho Epiphane, ut contendit Murshamus, vel de Alexandro Magno, ut cum Bertholdt vult Rosenmüller, aut de Seleuco IV. Philopatore fratre et immediato antecessore Antiochi Epiphanis, qui veneno sublatus est, aut etiam de Seleuco II. 3. Marshami porro expositionem, in (piam quoad rei substantiam ceterorum recentiorum expositiones conveniunt, plura sunt, quae probabilem efficiant, immo veriorem. Scopus prophetae, qui solum anxius erat de futura populi sui nec non urbis et templi conditione ac sorte cal­ culus chronologicus, qui nos ad ea tempora perducit ; | inauguratio Sancti sanctorum seu templi, quae sub Juda Machabaeo contigit templi desolatio, quae perduravit usque ad finem belli ;/confirmatio pacti cum multis hebdo­ mada una, quae facta est tum per constantiam fidelium judaeorum, tum per adhaesionem ad Judam Machabaeum ; |defectio hostiae sive victimae et farti in medio postremae hebdomadis, quae per id temporis adamussim locum habuit;/demum deletio peccati et iniquitatis, seu cessatio poenae peccatis judaeorum debitae, quae qtiidem poena passim in Scripturis pecca­ tum dicitur14; nec non adductio justitiae sempiternae, nempe legalis, qua­ tenus judaei numquam posthac idololatriae crimine se commacularunt, vel adductio felicitatis, qua fruituri deinceps erant judaei, excusso servitutis jugo. 4. Cum igitur tum chronologia tum adjuncta omnia in tempora machabaeorum mirifice conspirent, mirum esse non debet, si vel ipsi catholici interpretes Harduinus et Calmet in eamdem expositionem, ad rei summam quod attinet, ultro concesserint.15 5. Quin potius non immerito Bertholdt ac Rosenmuller aliique cum ipsis hac conspiratione intulerunt, PseudoDanielem quempiam, cum vidisset elapsum jam tempus a Jeremia prae­ fixum, et prophetim de promisso feliciori rerum statu non adimpletam esse, sibi proposuisse veteris prophetae honori ita consulere, ut septuaginta illos annos non simpliciter tales, sed totidem annorum hebdomadas intelligendas esse doceret, et omnia vaticinii hujus dicta eventis praeteritis accom­ modaret 16, ut poetae facere solent. Ergo. 94. Resp. Ncg. antec. Ad 1. probat. Neg. Etsi enim Christus seu Messias hic apposite non determinetur, ex contextu tamen et ex oppositione ad extraneum regem, de quonam sermo sit, facile patet. Etenim ad finem LXU. hebdomadis venturus (nempe, ut declaravimus, quoad publicam ,3) Ita censent interpretes non messiani, qui huc referuntur. Winer in Parvo Diet. ex tripode pronunciat: ΓΡί£Ό de Messia nusquam legitur in V. T. H) Cf. Calmet in diss. De septuaginta septimanis Danielis, quam praemisit suo commentario in hunc prophetam. Is porro existimat per illa verba: Finem accipiet peccatum etc. allmli ad Jerem. L. 18 et seq. ubi sermo est de solutione captivitatis. ,s) Harduinus, Chronologia V. T. Paris. 1709; Calmet, diss. cit. ”) Ita Rosenmuller in Daniel, cap. 9. pag. 322. Lips. 1832. 47 I sili manifestationem) dicitur Messias dux, seu princeps ΓΤ4£'&)· Quis ergo alius Messias nisi jam commemoratus excidetur post septem et sexaginta duas hebdomadas? Insuper mors Messiae ponitur in nexu causali cum excidio urbis et templi, prout ejus adventus (v. 25.) nectitur cum collatione bonorum (v. 24.). Quis porro non videat benedictionem et maledictionem, quum in idem spatium temporis incidant, ab eodem auctore repetendam esse? Eo magis quod mors violenta Messiae, tum Ps. XXI. 17, tum. Is. L1II. 5, et Zach. XII. 10 etc. praenuncietur. Falsum igitur est, incertum esse, utrum de uno an de duplici Christo in Danielis prophetia sit sermo.17 95. Ad 2. Neg. Si enim, ut ex modo dictis liquet, angelus in hoc vaticinio loquitur de uno eodemque Messia qui perhibetur venturus et occidendus, cum nemo ex his morte violenta occubuerit, et quidem illata a populo suo, hoc ipso constat, nec de Cyro, nec de Antiocho Epiphane, aut Alexandro M. vaticinium intelligi posse. Multo vero minus in quemlibet istorum quadrant reliqua vaticinii adjuncta superius commemorata, aut chronologia, ut ex dicendis patebit. Id ipsum dicatur de Seleuco Π. ac Seleuco IV. quae omnia ex arbitrio, seu gratuito, et absque fundamento, non dicam solido, sed ne vel levissimo quidem constituuntur. 96. Ad 3. Neg. Etenim I. ipsi non favet scopus prophetae; quia, etsi Daniel ad orandum se contulerit ex lectione prophetiarum Jeremiae, nuspiam tamen legitur, illum orasse ad restitutionem obtinendam eo praecise anno, quem Jeremias praesignaverat. Oratio ejus versatur circa populi, urbis et templi restitutionem, nulla temporis alicubi facta mentione. Igitur falsum est, quaestionem versari solummodo circa exteriorem restitu­ tionem, ac responsionem esse solummodo de Messia. ratio praecipue versatur circa remissionem peccatorum obtinendam) (v. 19 et seqq.). Quum vero haec plenissime juxta omnes prophetas per Messiam praestanda esset, in illa igitur prece jam includebatur oratio pro adventu Messiae ejusque regni. Responsio autem insuper agit de populo, urbe ac templo, quae connexa erant cum ipso Messia ejusque fatis, de quibus angelus postea disserit. Responsum igitur divinum optime congruit sensui et orationi Danielis. 18 ,7) Cf. Hengslenberg, op. cit. pag. 472 et seq. ’·) Jahn, Appendix hermeneuticae, fasc. I. pag. 125 et seq. Viennae 1813, con­ tendit post Dalhe, minime legendum esse septuaginta hebdomades, ΰ’ψΖϋ' septuaginta, septua• · ginta anni etc., ac si angelus vehementiori sed asseveratione cohaerenter ad fervidas Da­ nielis preces ei dixerit: Septuaginta, ita prorsus, septuaginta anni decurrunt; seu deproperant, id est, vergunt ad finem etc. ellipsin anni ex versu secundo sup­ plendo. Verum plura sunt, quae arbitrariam hanc Jahnii lectionem evertunt: l°.omnes codices, nullo excepto, legunt C’ÿDlÿ, hebdomades, *4 h I ... * ►! : • « .• · 'Si 48 97. Π. Non calculus chronologicus eidem favet. Nam si terminus, a quo fluere incipiunt LXX Danielis hebdomades, sumi debet a decreto reaedificationis urbis, ut patet ex angeli verbis, hic incidit in an­ num XX. regni Artaxerxis Longimani (Nehem. II. 1 et seqq.). Porro ab anno XX. Artaxerxis, numerando annos 483, incidimus in annum 782. urbis conditae, sive Χλ\ Tiberii Caesaris, id est, ad publicam Christi apparitionem (Luc. III. 1 et seqq.), ideoque longe excedimus regnum Antiochi Epi­ phanis et alterius cujuscumque ex iis principibus, qui ab adversariis assi­ gnantur 19, velut terminus in quem desinit vaticinium. 98. Nec favet III. inauguratio templi; 1°. quia non agitur in vaticinio, ut sumunt adversarii, de inauguratione, sed de unctione; porro certum est ex constanti judaeorum traditione, numquam templum secundum inunctum fuisse, prout legitur de tabernaculo Exod. XXX. 22 et seq., neque sub Zorobabel, neque sub Juda Machabaeo 20 ; 2°. quia, ut animadvertimus, hic non agitur de templo materiali, sed de persona, ut evincunt veteres versiones et rabbinorum antiquiorum expositio et contextus; 3°. quia in adversariorum hypothesi ex vaticinio haec unctio contigisset post annum 490; immo Kennicotius ircsdecim recenset, qui plene habent 2^23', De Rossi quinque alios addidit, qui integram lectionem reti­ nent; cf. De Rossi, Variae lectiones V. T. vol. IV. pag. 145. Parmae 1788; 2°. veteres omnes vcrsiones in eadem lectione consen­ tiunt; cf. Bibi, valloniana, in hunc locum; 3°. antiquiores hebraei aeque ac recenliores eamdem lectionem tenent. *’) Cf. Pctavius, De doctrina temp. lib. XII. cap. 32. vol. II. pag. 262 el seq. edit. Antverp. 1703. 3e) Qui ea, quae enumerantur v. 24. re­ ferunt ad tempus, quod immediate subse­ cutum est captivitatis babylonicae solutio­ nem, ut Michaelis et Jahn, haec verba transferunt ad inaugurationem templi reae­ dificat! a Zorobabel et Josua; qui vero re­ ferunt ad tempus post oppressionem per Antiochum Epiphanem, haec dicta trans­ ferunt ad novam inaugurationem templi a syris profanati, ülrique debent sumere τό sensu improprio inaugurari, cum ·· in neutro casu templum inunctum fuerit, et ex concordi judaeorum traditione secundo templo defuerit sacrum oleum. Sed obstat ejusmodi expositionibus 1°. quod K’ip numquam de templo materiali dicatur (hoc enim semper cum articulo 2',ΐ£ΠρΓ· ί£Πρ effertur, II. Paralip. III. 8; Exod. XXVI. 33; HI. Reg. VL 16.), sed de aliis rebus sacratissimis, uti altari, sacrificiis, supellectili etc. Vid. Concor­ dant. Buxtorfii, el cf. Ez. XLI. 4. cum XLIII. 12; XLIV. 13. (I. Parai. XXHL 13. debet explicari cum Clerico: Quidquid sa­ crosanctum erat.') 2°. Externa inauguratio templi materialis non quadrat contextui, in quo promittuntur dona Dei spiritualia, quae referuntur ad extirpationem peccatorum et messianum cha­ racterem habent; hinc debet in propheta, finem religiosae oppressionis et initium regni messiani connectente, aliquid subli­ mius perspicere. 3°. Si de nova inauguratione sermo es­ set, non intelligilur, quae sil causa, cur verba, quae non totum templum, sed so­ lum Sancta sanctorum exprimant, propheta usurpaverit Hoc persensit Berlholdt, pag. 651. atque, ut ab ea difficultate sese expe­ diret, in exemplum adduxit quod legitur IL Mach. V. 15, sed perperam; quia, etsi 2'2’"P per se sit relativum, de templo tamen ursurpatum, solum indicat Sancta sanctorum. Cf. Hengstenberg, Christ ol. loc. ciL pag. 439 et seqq. I * .■ ·. ■ a>··’ *Π 49 et v. 27. hoc tempore praedicitur destruendum} non autem inaugurandum esse templum; 4°. quia non congruit chronologia, ut ex dictis patet 99. Non suffragatur IV. templi desolatio, qualem adversarii autu­ mant; etenim 1°. sub syris nulla contigit templi urbisque vastatio, sed templi profanatio tantum facta est; Daniel autem loquitur de vastatione proprie dicta (inundatio in inundatione, imagine deducta ab expeditione • ** bellica terram inundante); 2°. loquitur· praeterea de vastatione, quae sub finem v. 25. praedicitur, fore ut sit decreta et irrevocabilis; hinc, sicut per Dei decretum irrevocabile urbs ac templum ruinis sepulta fore praedicun­ tur v. 26, sic v. 27. praenunciatur per decretum aeque irrevocabile perpetuis ruinis utraque fore sepelienda; 3°. quia ex dictis falso ac gratis assumunt adversarii, templi desolationem usque ad finem belli tantum, seu septuage­ simae hebdomadis fore duraturam, cum agatur de vastatione perpetua. 21 r 100. Neque cohaeret V. quod subditur de..pacto cum Deo inito, vel per constantiam fidelium judaeorum, vel per adhaesionem Judae Ma//J chabaeo; ex articulo enim praefixo voci multis, indicatur illos_ , de quibus agitur, determinatos esse ex genere aliquo, scilicet illi sunt, qui erant objectum divinarum promissionum, fideles nempe ex judaeis, ut patet ex occasione hujus visionis22; agitur propterea de foedere.ineundo per Messiam ibi promissum, cum populo fideli.23 101. Sed non magis proficiunt adversarii, ex eo quod VI. addunt, de hostiae seu victimae ac sacrificiorum defectione; siquidem tem­ pore Antiochi non contigit haec defectio nisi partialis; in vaticinio autem agitur de defectione totali ac perpetua, quae connectitur cum templi ac urbis vastatione24, et connectitur praeterea cum morte Messiae, cujus quidem mortis consectarium ponitur sacrificiorum defectio. 21) In illo stillabit seu fundetur, pluet, v. 27. habetur pro typo fundamentali de­ structio Sodomae et Gomorrhae ; usur­ patur de pluvia IL Reg. XXL 10; Exod. IX. 33; de supernatural!, Gen. XIX. 24; hinc ad impios transfertur imago haec, Ps. XI. 6; Ezech. XXXVIII. 22; II. Parai. XXXIV. 21; Jcrem. VII. 20 etc. Haec ex­ pressio semper totalem ruinam indicat; hinc impossibile est eam aptari tempori Machabaeorum. Cf. Jahn, Append, fasc. I. pag. 164; Hengstenbcrg, pag. 153 et seqq. M) Cf. Compeg. Vitringa, Observatio­ num sacrarum lib. ILI. Franequcrae 1691, tom. II. pag. 257 et scq. u) Nempe cum illis, qui sunt objectum divinarum promissionum. Perrone, Praelectione» theolog. VI. α*1 Cf. superius dicta. Hic praeterea animadvertendum, ejusmodi sacrificiorum ablationem sub duplici respectu spectari posse, prout scilicet est beneficium, ac prout poena est. Quatenus est beneficium, • cessavit cultus leviticus, ulpote figura, quae locum cederet figurato; quatenus ut poena spectatur, est punitio partis infidelis populi, qui mortem intulit Messiae. Messiae porro mortem ablationis sacrificii causam esse, ex contextu patet, perinde ac destructionis templi. Quod si ablatio sacrificiorum sive cultus leviliei est effectus mortis Messiae, plane consequitur non agi de nudo facto, sed de abrogatione legitima. Jam foedus antiquum per mortem Filii Dei abrogatum est; ergo et cultus sacrificii ejusdem foe- : i r. ► Ή Ï♦ Ι-Γ W i (i < ■ 1 50 102. Demum VU. causam adversariorum non sustentat quod postremi) loco ponitur de peccatorum poena, justitia legali, aut felicitate seu libertate oblinenda; agitur enim de peccatis ipsis ac de justitia proprie dicta tamquam munere seu dono afferendo ab ipso Messia, qui est totius vaticinii primarium objectum, a quo peccata vere erant delenda, et indu­ cenda justitia, quae sequitur peccatorum remissionem, juxta illud Is. LIU. 10, 11. Peccata, ΠΊΝ’ύΠ, praeterea conferuntur cum iniquitate et cum i culpa quae est significatio fundamentalis hujus vocis; contextus etiam aperte est de peccatorum seu culparum venia; ideo enim tot hic accumu­ lantur vocabula, ut tota peccatorum humani generis colluvies comprehen­ deretur, ut a nonnullis adnotatum est25; justitia pariter adferenda dicitur aeterna, id est, perennis, perpetua. Itaque exploditur violenta interpretatio sive de poena peccatorum, sive de justitia legali, aut de libertate recupe­ randa, cum potius ex vaticinio denuncientur infidelis populi extrema deso­ latio ac punitio, et abrogatio totius legalis justitiae.26 deris Jehovah, quoad suum esse; parum interest, quamdiu adhuc perduraverit quo­ ad actionem externam. Idem dic de ex­ terna eversione urbis et templi ; ex repudio enim et morte Messiae neque urbs amplius sancta, neque templum amplius domus Dei, sed abominatio evaserat. Cf. Zach. XI; vid. Hengstenberg op. cit pag. 492 et seqq. “) Sane, quae annuncianlur in tribus prioribus membris, accurate referuntur ad peccatorum confessionem a. Daniele factam v. 5. hujus capitis, in qua non agitur de peccatorum poena, aut tantum de peccatis typicis, sed agitur de peccatis proprie dictis; ait enim; Peccavimus, iniquitatem feci­ mus, impie egimus et declinavimus a man­ datis tuis et judiciis. Ergo nisi dicere velimus angelum v. 22. Danieli annunciasse aliquid ipsius petitioni contrarium, faten­ dum est non de peccatorum poena, sed de peccatis ipsis hic agi; ac propterea hoc sa­ lutis nuntio mitigatur horror de futuro ur­ bis et templi excidio. 2δ) Ideo haec justitia aeterna vocatur, quia ex aeterno Dei decreto originem ha­ bet, et quia duralionem aeternam habere debet, per oppositionem ad transitoria dona justitiae et gratiae foederis antiqui et ad omnes res creatas et mutationi obnoxias. Haec expositio fundatur in vetustis translatoribus, LXX, Theodolione, Vulgato, Syro et anti­ quioribus interpretibus, si quosdam excipias, ut B. Barachiam in Herescit rabhà, ad v. 14. dicentem: Iste est rex Messias, de quo scriptum est Dan. IX : Et ad adducen­ dam justitiam saeculorum vel sempiter­ nam; apud Ray. Martini, pag. 285. edit. cit. Verum horum expositio facile cum priori componitur, cum agatur de aeterno ipsius auctore. J. D. Michaelis, et post euni recentiores aliqui exponunt haec vaticinii verba hac ratione: Ad reddendam innocentiam pri­ stinorum temporum ; at frustra, 1°. quia sermo non est de justitia subjectiva, seu subjectiva probitate, sed de justitia obje­ ctiva, quatenus donum Dei est, perinde ac ablatio et venia peccatorum, de qua supe­ rioribus verbis agitur, quae pariter obje­ ctiva est; cf. Ps. CXXXI. 9; quia 2°. ex­ tollitur a Daniele II. 44; VII. 18, 27, aeter­ nitas messiani regni ejusque donorum; 3°. quia falsum est, originarie lon­ giorem dumtaxat indeterminatam durationem, non vero aeternitatem denotare, ut pluribus ostendit Hengstenberg, loc. ciL pag. 427 et seqq. Atque ex his corruant aliae interpretationes eorum, qui per justi­ tiam aeternam contendunt significari anti­ quam; tum eorum, qui subjectivum atque hvperbolicum sensum his verbis inesse 51 103. Ad 4. Neg. consequentiam ex falsis praemissis deductam; quod si Harduinus et Calmct, non excludendo tamen relationem vaticinii ad Messiam, ex parte concesserunt in expositionem Marshami, imprudenter ac levibus momentis inducti ita se gesserunt, ac iisdem argumentis refelluntur, quibus Marshami aliorumque anti - messianorum expositio excluditur. 104. Ad 5. Resp. immo pessime conjecturam hanc suam intulerunt Bertholdt ac Rosenmüller: 1°. quia non verentur, etsi Christianos se profi­ teantur, mendacii arguere Christum ipsum, qui Mattii. XXIV. 15- non so­ lum Danieli adseribit vaticinium de futura templi desolatione, sed praeterea illud adducit tamquam veraciter reale, et quoad illa, quae urbem et tem­ plum spectant, adhuc implendum, dicens: Cum videritis abominationem de­ solationis, quae dicta est a D aniele propheta (non a Pseudo -Daniele), stantem in loco sancto, qui legit, intelligat. Eadem leguntur, Mare. ΧΓΠ. 14; Luc. XXI. 20; 2°. quia supposititius hic auctor, in adversariorum hypothesi, falsitatis pariter arguisset Jeremiam, eique aperte illusisset; 3°. quia nemini fucum facere potuisset, cum universa gens oraculum Jeremiae semper in­ tellexerit de septuaginta captivitatis annis27 ; 4°. quia est contra factumj auctor enim noster, tam cap. I. 21, quam IX. 2. supponit praedictio­ nem LXX annorum, ac se praebet ejusdem redemptionis temporis specta­ torem, utpote qui affirmet se primo Cyri anno vixisse; 5°. quia induxisset Danielem in historia et chronologia imperitissimum et sibi repugnantem. 28 6°. Intelligi nequit, quomodo hic fictitius Daniel potius posuerit ut terminum sui vaticinii perpetuam desolationem quam adeptam libertatem per machabaeos, cum supponatur hic auctor scripsisse post ejusmodi epocham. 7°. Ut alia praeteream, evertitur absurda istorum hypothesis ex concordi traditionis hebraicae testimonio. Cf. I. Mach. VlUetXI, Flavius Josephus, De bello autumant, cum nulla causa ipsius afferri pos­ sit; tum denique eorum, qui cum Berlholdl volunt exprimi antiquam libertatem a jugo politico et religioso. Omnes enim ejus­ modi recentiorum interpretationes distortae sunt atque ex erronea hypothesi ortae circa relationem totius hujus versus. Naturalis ct obvius sensus neque Michaelis neque Jahnio arridet, qui versum istum referunt ad tempus immediate exilium babylonicum subsequens, neque Bertholdto, qui refert ad epocham post oppressionem Antiochi Epiphanis. Apte huic versui respondet Ps. LXVIIL 28. «) Cf. II. Paralip. XXXVI. 21. **) Etenim tempus a Cyro ad mortem Antiochi Epiphanis tunc esset annorum 441 (LXIII hebd. ann.), quum tamen fluxe­ rint anni 372; quare haberetur error cal­ culi circiter 69 annorum. Augetur adhuc hic error ex assertione illorum interpretum, e. gr. Bertholdt, pag. 716. quod scilicet auctor noverit post Cyrum tantum quatuor reges persarum, et Cyrum ab Alexandro vicium esse asserat. Persica igilur perio­ dus 147 annis brevior esset, et isti 147 una cum illis 69 annis adjici deberent aerae scleucidarum. Haec proinde constaret an­ nis 380, inter octo reges una cum ipso An­ tiocho Epiphane distribuendis. Hic porro error talis est, ut ignorantiam supinam prorsus supponat, cum tamen Daniel peritissimum se ostendat in historia et chronologia. It 52 His adde expectationem generalem Messiae tempore Christi, tum ex hoc vaticinio tum ex vaticinio capitis II. de quarto regno provenientem. Hinc neque posteriores expositores judaei ausi un­ quam sunt huic testimonio, sibi adeo infausto, in disputationibus cum Chri­ stianis renuntiare, vel ejus relationem ad Messiam et judaici populi per romanos eversionem denegare.19 Concludendum proinde restat, ejusmodi rationalistarum ac biblicorum hypothesm monumentum ineluctabile esse in­ credulitatis et impietatis, in quam ipsi ex principio protestantico prolapsi sunt. »· ii. Μ 105. Π. Obj. Supposita etiam audientia illorum vaticiniorum, tamen illa loca minime licet ita sumere, quasi certa et accurata in illis temporis determinatio seu definitio circa initium et complementum regni messiani assignaretur. Xam 1. si Redemptor angelis ipsis in coelo, immo sibimet talem futuri cognitionem quoad tempus et horam denegat, Matth. XXIV. 36; Marc. XIII. 22, et etiam post suam restUTCctionem, Act. I. 6, 7; minime supponere possumus hanc concessam fuisse alii prophetae, ipsique longe anteriori, ita ut potuerit innotescere populo suo illud tempus juxta chronologiam exactum, sive in usitata, sive in quavis mystica temporis mensura; quatenus scilicet ista spectatur prout determinata.30 Sane 2. incredibile est, Deum voluisse ut a chronologia fides penderet.31 Concludendum igi­ tur, nullatenus determinatam esse ac definitam a Danielis vaticinio epocham adventus futuri Messiae. 106. Resp. X Antec. Ad 1. probat. D. Denegat Redemptor angelis ipsis cognitionem gloriosae suae manifestationis in die judicii, seu secundi ipsius adventus, C. cognitionem denegat primi sui in terram adventus, N. Porro in citatis locis unice de secundo adventu Christi in terras glorioso sermo est, ac de extremo judicii die, qui utique etiamnum angelos latet et homines, cum Deus illum nemini revelare voluerit. At ex hoc minime sequitur, Deum non revelasse tempus primi Messiae adventus; contrarium enim constat ex facto; non solum enim Daniel, sed et Jacob ac prophetae alii promissi Messiae adventus epocham praenunciarunt. Ita autem prorsus fieri debuisse, ratio ipsa suadet; cum enim humilis et privatus esse deberet ejusmodi adventus, de eo praemonendi erant homines, ne deciperentur; quae ratio profecto non militat pro gloriosa ejusdem manifestatione, quae in omnium oculos incurret. 107. Quod vero adjiciunt, Redemptorem sibimet denegasse futuri co­ gnitionem, alias disjecimus, animadvertentes Christum non potuisse hunc diem ignorare, cum omnia signa indicaverit, quae ipsum praecedent ; eo w) Cf. Schüttgenius, De Messia, lib. Π. pag. 264. J0) Ita Bieck, Die theol. Zeitschrift, seu Ephemerides theologicae. ΠΙ. pag. 234. ’*) Sic Coccejus apud Hengstenberg., loc. cit. pag. 522. 53 ) vel magia quod ipse, ut ostendemus, Deus sit. Ilinc necessario inferendum est, ipsum locutum esse de illius diei manifestatione, cum dixit: Nemo scit, neque Filius. 32 108. Ad 2. Λ. Alioquin jam nulla prophetia esset, quae chronologiam seu tempus futuri alicujus eventus determinaret, quod falsum esse patet, tum ex omnibus illis vaticiniis, in quibus tempus summa praecisione deter­ minatur ac definitur tam in veteri quam in novo Testamento33, tum ex omnibus prophetiis, in quibus accidentales ac contingentes circumstantiae adducuntur. In quo enim differunt a ceteris accidentalibus ac contingen­ tibus adjunctis chronologicae notae? Vel igitur omnia ejusmodi vaticinia rejicienda erunt, vel admittendum, nihil obesse, quominus Deus, in cujus potestate sunt tempora et momenta, efficere possit, ut fides nostra a tem­ poris non minus quam a reliquis eventuum notis pendeat. 109. III. Obj. Dato etiam quod Daniel tum de Messia vaticinetur, tum epocham ejusmodi adventus determinatam assignet, nondum tamen liquido constat, an ejusmodi epocha elapsa sit. Ecquis enim 1. certo con­ stituat, Danielem de annorum hebdomadis potius quam de hebdomadis aut dierum aut septenniorum aut jubilaeorum disseruisse, cum nihil ipse po­ suerit, unde certo constituere possimus, de ima potius quam de alia hebdo­ madum specie eum fuisse locutum? Nihil praeterea vetat 2. quominus septuaginta illas hebdomadas ita accipiamus, ut tres periodos a se invicem distinctas et diruptas efficiant, quae sibi minime immediate succedant; sane septem priores hebdomadas a sexaginta duabus aliis dividi, ostendit accen­ tus athnach in textu hebraico interpositus34 ; postremam pariter a reliquis sexaginta novem divulsam esse, tum ex se patet, cum nulla alioquin ratio foret peculiaris ipsius distinctionis, tum ex non paucis illis interpretibus, qui harum hebdomadum adimplementum referunt ad finem judaicae reipublicae. Ilis praemissis, cum incertum sit, utrum longius an brevius sit in­ tervallum, quod intra quamlibet istarum periodorum intercedit, evidens est, nihil certi statui posse circa elapsam vel non elapsam epocham a Daniele praenunciatam. Hinc 3. nec desunt ecclesiae patres, qui ejusmodi epochae adimplementum referant ad mundi finem. Ergo. 110. Resp. Neg. Antec. Ad 1. prob. Dicimus, naturam harum heb­ domadarum multiplici ratione certo definiri posse. Ac 1°. non intelligendas esse de hebdomadis dierum, substrata ipsa materia admonet; sexdecim enim mensium spatium rerum illarum amplituM) Cf. Tract. De Trinil. n. 196. Sed de hoc inferius iterum. «) Cf. Gen. XV. 13; Is. VII. 8; XVI. 14; XXI. 16; XXIII. 15etc. Jercm.XXV.il; XXVIII. 16 etc. ut alia innumera prope loca omittam, in quibus tempus praefixum vati­ ciniorum determinatur. *·) Ita Rosenmüller in cap. IX. Dan. pag. 315 ct seq. et ante ipsum Marsham. 54 dini, quae turn v. 24. turn seqq. praenunciantiu·, haudquaquam sufficeret; volens praeterea Daniel X. 2, 3. hebdomadas dierum exprimere, vocem dierum semel iterunique adjecit, quo non obscure indicat hoc loco aliae hebdomadas intelligendas esse. 2°. Xeque intelligi posse de hebdomadis septenniorum vel jubilaeorum hoc vaticinium, ejusdem rerum gerendarum argumentum suadet; protrahe­ rentur enim res praenunciatae ad 3430 annorum spatium, si de hebdoma­ dibus septenniorum, et ad annos 24,500, si de hebdomadibus jubilaeorum sermo esset, cum tamen urbis ac templi excidium subsecuturum LXX heb­ domadibus praemmeietur, quod jamdiu adimpletum oculis nostris cernimus. 3ϋ. Restat igitur, O r ut de solis hebdomadis annorum Danielem locutum esse necessario statuamus, quarum septuaginta efficiunt annos quadringen­ tos et nonaginta. Ejusmodi hebdomadum usus in Scripturis non infrequens passim.35 Sed neque ignotae antiquis populis hebdomades annorum fue­ runt , si quidem Marcus À’arro, auctore A. Gellio, Noct. Attic, lib. ΙΠ. cap. X. in primo librorum, qui inscribuntur Hebdomades 3 scribit, se jam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse, et ad eum diem septua­ ginta hebdomadas librorum conscripsisse. Motivum praecipuum, cur Daniel usurpant LXX annorum hebdomadas, desumitur ex relatione ad LXX an­ nos Jeremiae, ita ut singulis eversionis annis responderent totidem annorum JJ ») Cf. Levit. XXVL 34,35,43, et II. Paralip. XXXVI. 21. ubi septimus annus ma­ gnum sabbatum vel sabbatum simpliciter vocatur. Quum igitur, ut innuimus, causa praecipua, cur angelus septuaginta hebdo­ madas seu sabbata memoret, sit relatio ad annos LXX Jeremiae, pracnunciavit septua­ gies septies annis reversos judaeos ab exilio babylonico, amplius commoraturos in terra patrum suorum, quam in exilio d»?fluxerint. Nullum profecto solatium angelus Danieli attulisset, si pro 70 annis eversionis alios 70 usque ad novum excidium decurrendos praedixisset. Addatur, 70 ductos per 7 con­ stituisse sacrum numerum. Septem prae­ terea hebdomadas annorum durabat cyclus, sub cujus finem civilis restitutio in inte­ grum fiebat; postrema propterea LXX heb­ domadum annorum spectari debet ut sum­ mum omnium sabbatorum et tempus in­ tegrae restitutionis spiritualis, ad quam lex referebatur, et praedicitur a Daniele futura v. 24. Atque hinc ratio redditur, quare potius angelus septuaginta hebdomadas quam annos 490 nominaverit. Cf. Hengslenberg, loc. cit. pag. 408 et seqq. Ani­ madvertendum praeterea est adversus non­ nullos veteres. Julium Africanum, Theodoretum, et recentiores Huelium, Pererium etc. hic non agi de annis lunaribus 354 dierum, sed de solaribus, dierum nempe 365. Etenim, praeterquam quod propheta, quum non monuerit, se de annis lunaribus loqui, obscuritatem ingessisset, ostendit praeterea Prideaux, flint, des Juifs, parti, lib. V. tempore Daniclis nullibi annos lunares in usu fuisse. Sane, cum idem Dan. XII. 7. praedixisset afflictionem populi duraturam per tempus et tempus ct dimi­ dium temporis, id est, per tres annos et dimidium, deinde, v. 2. idem spatium alia computatione per dies 1290 numerat In quo numero licet 12 dies praedictorum an­ norum solarium quantitatem superent, ta­ men exigua haec discrepantia conferri ne­ quit cum defectu dierum 51, in hypothesi annorum lunarium. Cf. Nicolai, Diss. XVL in Daniel. 55 hebdomades, usque ad novum ac postremum urbis excidium, quod post ex­ pletionem LXX hebdomadum rcipea contigit. 111. Ad 2. N. Responsum enim divinum, ut ex dictis constat, spatium integrum LXX hebdomadum annorum complexum est, seu annos 490, intra quod omnia complenda essent, quae summatim in v. 24. recensuit; distinctio propterca trium periodorum refertur ad eventuum praedictorum diversitatem significandam, non autem ad jam praefinitum tempus pro­ trahendum. 112. Neque obest accentus athnach interpositus inter septem priores hebdomadas et reliquas LXII, cui adeo insistit Marsham, et quem reliqui interpretes non messiani, praecipue vero Bertholdt et Rosemniiller, secuti sunt. Hi enim pro certo sumunt, athnach ibi tantum usurpari, ubi nos majorem interpunctionem adhibemus, quod tamen falsum est. Non raro enim, quando sedes maximae interpunctionis per se patet, etiam in incisis adhibetur athnach y ubi nos minore interpunctione utimur, ut impediatur quominus, quod separandum est, uniatiu* et conjungatur36 ; jam vero hoc in loco maximi momenti erat duo temporum spatia rite separare, ne arbitraria videretur distinctio. Λ 113. Eadem responsio aptari debet postremae hebdomadi, etsi accen­ tus ille hic non occurrat. Porro interpretes illi, qui contendunt hanc unam hebdomadam connecti ac conjungi minime debere cum reliquis LXIX, perinde ac illi qui vellent dimidiam hebdomadam a cyclo LXX hebdoma­ dum divellendam, decepti sunt ex opinione, quod eversio hierosolymitana, per romanos inducenda, necessario intra has chronologicas determinationes hujus nostrae prophetiae includi debeat, quae opinio jam Scaligerum ad maximas angustias redegit37; hoc tamen in vaticinio non dicitur, immo eversio post completum LXX hebdomadarum cyclum eventura aperte praenunciatur; et articulus ÿOu'H perspicue ostendit, cujus hebdomadae illa media pars sit. »f 114. Ad 3. D. Nonnulli patres referunt adimplementum vaticinii Danielis ad finem mundi in sensu, ut fertur, inclusive communis expositio­ nis, C. in sensu exclusive, AT. Nempe isti patres cum spectaverint Soly­ morum eversionem velut figuram extremae mundi cladis, hinc vaticinium Danielis ad illam etiam retulerunt; nem excluserunt tamen objectum prae­ cipuum et immediatum, Messiam nempe, ac punitionem infidelium judae­ orum ob necem eidem illatam.38 M) Ct· ? v. 2. ubi deberet ath­ nach reperiri sub C'jïWIî Ps. XXXVI. 8. sub D'H/N pro Ps. LXXX1V. 3; Prov. VI. 26. 3T) Cf. Vitringa, Hypothesis hist, et chronol. I. pag. 104. ”) Cf. s. Iren. Cont. haeres, lib. V. cap. 25. §. 4 et seqq. edit. Massueti; Ori- EXPEiVDUNTCR FA TMIXJA AtiG.iEI ET MALACHI AE. 115. Haec duo vaticinia conjungimus, tum quia lucem sibi invicem afferunt, tum quia de eodem argumento sunt. Cum enim summa affecti essent moestitia judaei seniores, ex captivitate babylonien reduces, quibus templi salomonici magnificentia probe erat perspecta, nec possent fletum cohibere zorobabelicum in tuentes, Deus per Aggaeum cos solatur pollicendo longe majorem futuram hujus secundi templi gloriam ex praesentia futuri Messiae, quam prioris templi gloria fuerit. 116. Sic autem judaeos ex Dei nomine Aggaeus affatur cap. II. 4 et seqq.: Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis hanc nunc? Numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?... Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare, ct aridam. [Et movebo omnes gentes: et veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus^. . Meum est argentum et meum est aurum. . . Magna erit gloria domus istius novis­ simae plus quam primae, dicit Dominus exercituum : ... et in loco isto dabo pacem. 117. Per Malachiam vero cap. ΙΠ. 1 et seqq. ita Deus judaeos de divina providentia querulos, ut inferius enucleatius exponemus, alloquitur: Ecce ego mitto angelum meum, ct praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum .suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. 118. Ex collectione vero horum vaticiniorum eidem methodo insi­ stendo, quam in reliquis enucleandis sectati sumus, operosum non erit osten­ dere, tum ad Messiam ea spectare, tum epocham in iisdem determinari ad­ ventus ejusdem Messiae, tum denique hanc ipsam epocham jamdiu ela­ psam esse. 119. Primum autem sic conficimus: ex productis vaticiniis major futura erat gloria domus sive templi posterioris quam prioris, quia ad ipsum venturus erat Desideratus cunctis gentibus, Dominator quem judaei expectabant, quique Angelus testamenti seu foederis dicitur, ac venturus erat ad templum suum, et ad cujus adventum commovendi erant coeli ac terra, mare et arida, ac brevi quidem venturus erat. Jam vero hic non est, nec esse potest, nisi Messias, cui soli expositi characteres competere possunt, gen. Comment, in Matth. tom. IIL pag. 858 et seqq. opp. edit. maur. Vid. de hoc argumento praeter auctores citatos Jacobus Ayrolus S. J. Liber LXX hebdomad, re­ signatas, seu vaticinium Danielis illustra­ tum, Romae 1714; Huelius, Demonst. evang. propos. IX. cap. 8; Tournemine, Dissert, chronolog. XVI. ad calcem comment. Menochii etc. 57 ut per 8e patet, atque ex confessione celebriorum ipsorum rabbinorum; ex antiquioribus eminet R. Sira, qui floruit ante secundi templi eversionem, in Thalmude, tract. Sanhedrin cap. XI; ex recentioribus autem non pauci in Devarim rabbà, sect. I. fol. 250, turn Rasci in cit. Sanhedr. fol. 95, Akibà et R. Manasses, in Conciliatore, part. HI. pag. 184.1 120. Alterum constat ex termino, qui saltem negative praefigitur huic adventui, nempe, stante adhuc secundo templo, ad quod praesentia sua cohonestandum promissus Messiae venturus erat ex utrimque prophe­ tae vaticinio, ita ut non prius destruendum esset, quam ad ipsum venisset desideratus cunctis gentibus. 121. Cum vero ab octodecim saeculis flammis consumptum sit zoro­ babelicum templum, pronum est colligere jamdiu transactam esse epocham ab Aggaeo et Malacliia praedictam, ac propterea, quod consequens est, jam­ diu advenisse Messiam. DIFFICULTATES. 122. L Obj. Vaticinium Aggaei nulla ratione ad Messiam re­ ferri potest. Repetit enim propheta secundi templi gloriam, non ex Messiae praesentia, sed ex divitiarum affluentia. Hac enim de causa flebant senio­ res Juda, quod cernerent templum a Zorobabele excitatum nimis distare a magnificentia et divitiis templi salomonici; quod magis perspicue eruitur ex verbis sequentibus: Meum est aurum et meum est argentum, ac si di­ ceret: Mihi est argentum, et mihi est aurum, inquit Jehova; argento et auro, quo instructissimum fuit prius templum, possum et hoc ornare, et ornabo suo tempore; nam mei juris sunt haec omnia. Quare non est, cur de ornando templo nunc extructo sitis solliciti. Nec alium sensum patiuntur reliqua va­ ticinii adjuncta; etenim verba illa, adhuc modicum, seu ut hebraice dicitur, adhuc una (scilicet vice), et ego commovebo coelum etc. sic explanari debent: per ingentem universitatis rerum mutationem efficiam, ut commotis illis moveantur omnes gentes, et venient desiderium, id est, desideria (ΓΠ£Π, τ : ·.· collectivum singulare), seu res desideratissimae atque pretiosissimae omnium gentium. Praedicit igitur Aggaeus, futurum esse, ut donis pretiosissimis, ab omnibus gentibus Ilierosolymas comportandis, templum Jehovae nudum adhuc atque inornatum plus nanciscatur magnificentiae et ornamenti et splendoris, quam olim habuerit, et templum hoc secundum replebo gloria, ornatissimum et splendidissimum illud reddam.2 Sive igitur scopum pro') Cf. De Rossi op. cil. cap. 3. §.12 et seqq. Raym. Martini, pag. 376 el seqq. et 380 el seqq. edit. cil. ’) Ila Rosenmiïller, Schol. in V. T. in hunc locum. JB 58 phetae, sive nativum verborum sensum et adjuncta omnia spectemus, patet hoc vaticinium ad Messiam non pertinere. 123. Resp. Xeg. Antec. Ad prob. Agamus pariter, quod adversarii assumunt, ex sola divitiarum affluenda, non autem cx Messiae praesentia repetere prophetam majorem secundi templi gloriam: 1°. quia haec expo­ sitio non - messiana exploditur veteris synagogae sensu, ut cx adductis con­ stat; 2°. quia falsum foret vaticinium: tametsi enim valde contulerint ad ornandum templum reges persae, praesertim vero Herodes3, in immensum tamen semper secundi templi gloria, spectata divitiarum copia, a templo salomonico destitit4; 3°. quia, fatentibus hebraeis, quinque illa decora se­ cundo templo abfuerunt, quibus primum instructum fuit, Urim scilicet et Thummim seu rationale judicii, arca, ignis et praesentia Dei in propitiatorio, et Spiritus Sanctus5; 4°. quia absurdum est fingere, tam magnifico apparatu voluisse Deum herodianam molitionem praenunciare, nullo habito respectu ad gloriam quam eidem allatura olim erat Messiae praesentia, cum tamen apostolus Hebr. XII. 26. ad Christum referat hoc vaticinium, juxta sensum traditionalem synagogae. 5°. Denique ex ipsa adversariorum agendi ratione ipsorum hypothesis evertitur. Etenim ipse Rosenmuller, quem im­ pugnamus, non diffitetur, Aggaeum, seu ut ipse loquitur, vatem, quae hic praedicit temporibus messianis eventura sperasse; et in cap. HI. i. Malachiae, immemor eorum, quae scripserat in scholiis ad Aggaeum, haeo scribit: Veniet ad templum suum, nempe secundum, quod per Messiae adventum glorio­ sius primo templo futurum esse praedixerat etiam Aggaeus. Tanta veri­ tatis vis est, ut vel ab invitis testimonium extorqueat’ , 124. Ex his facile corruunt cetera, quae ad elevandam hujus vaticinii vim congesta sunt, tum scilicet Rosenmiilleri paraphrasis, tum expositio R. Kimchi, dum autumat ita reddendum prophetici hujus loci sensum : Omnes populi, quos commovebo, et terris suis advenient cum desiderio (nam subaudit praefixum 3) omnium gentium, id est, adferent res omnes desideratas et pre- tiosas, quae in terris ipsorum reperiuntur, velut vasa aurea et argentea, vesti­ menta et gemmas; in quem sensum Isaias LX. 6. florentem populi hebraici statum saeculo aureo describens, inter alia haec dicit: Convertetur ad te 3) Cf. Flav. Jos. Archaeol. lib. XV. cap. IX. pag. 777. edit. Havercamp. «) Cf. I. Paralip. XXII. 14; XXIX. 3 et seqq.; Π. Par. Ill, IV; cf.etiam Joann. Frisch· mutili, De gloria templi secundi, ad cap. II. 7 — 10. Haggaei in Thesauro theologicophilobigico cit. pag. 994 et seqq. J) Cf. Raym. Martini, op. cit pag. 381. ubi inter cetera refert testimonium ex Thalmud, in lib. Joma, dist. Schibbat: Dixit R. Actui: -quid est quod scriptum est Aggaei I. 8: cl complacebo in ea, "2 2NI, et honorabo eam ? Quid sibi vult, quod de­ inde deest littera “? Hae sunt quinque res, quae fuerunt inter primum sanctuarium et ultimum (secundum); sunt autem hae: Arca cum propitialorio, et Cherub, et ignis et divinitas, et Spiritus Sanctus, et Urim et Thummim.· Reliqua in eamdem rem testimonia ibi recole. copia maris, opes gentium ad te venient} et camelorum agmina obruent, dro­ mades madianitici, et ephani, omnes ex Sabaea venient, aurum et thus affe­ rentes, et Jovae laudes praedicabunt. Siquidem vaticinio facta minime respon­ dissent. Reliquum proinde est, ut per hoc desiderium gentium Messiam ipsum cum vetustioribus hebraeis intelligamus. Nedum vero obstet huic expositioni vaticinii scopus, eidem maxime cohaeret. Contextus enim osten­ dit, prophetam solari voluisse judaeos ob defectum auri et argenti, quem ipsi in secundo templo deprehendebant, quasi diceret: Quid solliciti estis de auro et argento? meum est aurum ct argentum, quae mihi praesto sunt, quoties mihi libuerit; sed gloria secundae hujus domus non ex magnificentia auri ct argenti, sed cx eo, quod in eam venturus sit Desideratus cunctis gentibus, est repetenda, atque ex hac parte longe priori domui praestabit.6 Quod clarius etiam significatur per Malachiae vaticinium. 125. II. Obj. Quominus Malachiae vaticinium de Messia in­ telligamus, vetat contextus; subdit enim immediate post adducta verba: Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? k *) Quum adversarii potissimum vim po­ nant in verbis illis v. 8: ΓΊΊΟΠ -ΊΝ31 « 9- · T et venient desiderium cuncta­ rum gentium, placet hic adducere solutio­ nem viri minime suspecti. Dr. Scheibel, in Observat, erit, et exeget. ad vaticinia Haggaei, Wralislaviae 1822, pag. 27. haec habet: ΓΠΟΠ tàÔ» venient desideria. Ita “: τ t verterunt inter prêtes antiquiores ; recentiores: venient pretiosa, scilicet va­ sa, et laudant loca II. Chron. XXXII. 27; Jerem. XXV. 34; Hos. XIII. 15 ; Nah. II. 10; II. Chron. XXXVI. 10. Sed in locis Chronicorum (Paralip.), Jeremiae, Hoseae, Nahumi legimus: ΠΊΟΠ ^bSj t : t non solum “”?2Γί, et ejusmodi diversa dit : cendi ratio, quae quibusdam interpretibus V. T. levioris momenti videtur, in omni­ bus ceteris linguis et auctoribus accurate distinguitur. Contra ΓιΊΟΓΐ sine singulari t : t additamento nil aliud significari quam desiderium, discas e Ps. CVI. (in Vulg. CV.) 24. Jerem. XII. 10 ; I. Sam. (I. Reg.) IX. 20; VIII. 10. Aliam vero causam interpretationis de pretiosis vasis volunt reperire in verbis versus sequentis □ΪΊ1Π 'bl ΓΟ3Π *6» Propheta autem post τττ * : “ verba ΓΠ72Π “ ; : 'tO τ non statim adjungit ΖΓιΐΠ ύΐ η03Π ύ, sed antea (v. 7.) tt — · : Itt- 703 ΓιϊΠ Π^ΓΓΓλΧ ^nabc’l 7«od ad adventum Messiae, et ad divitias illo tem­ pore in templo coacervandas simul per­ tinere videtur. Messiam autem apud poetas (scii, prophetas) hebraeorum futu­ rum esse solatium, desiderium, lae­ titiam totius terrae, ideoque paga­ norum, ex locis Is. XL IX. 10; XI. 4; XLII.3; XLI. 17; LXI. 1. constat. Plu­ ralis vero cum singulari connexus T constructio est non infrequens. Cf. Glassius, lib. III. tract. 3. can. 54. Huic addi­ mus Grotium, qui in hunc locum: «Magna, inquit, erit secundi templi gloria, quod in ea conspicialur rex ille piorum omnium, ct in ipso templo miracula edet. Vid. Matth. XXI. 12. Messiam appariturum in templo secundo credidere judaei omnes, qui ante excidium vixere. Ex eo tempore commi­ niscuntur interpretationes novas, violentas, varias ad haec loca clarissima.'· Cf. etiam Sanctius, in Prophet, min.; Ackermann, Prophetae minores, perpet. annot. illustr. Viennae 1830. GO 7p.«c· enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum; et sedebit conflans, ci emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum d quasi argentum etc. ; haec autem componi nequeunt oum miti Messiae in­ dole, qualem describit Isaias XLH. 1 ct seqq. Ergo. h 126. Resp. .V. Evanescit enim haec difficultas, si ratio habeatur contextus et scopi prophetiae. Etenim sub finem capitis praecedentis indu­ cuntur judaei querimonias de divina providentia jactantes : Laborare feci­ stis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: in quo eum fecimus laborare'! In eo quod dicitis: omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, ti tales ei placent : aut certe ubi est Deus judicii? Hinc cap. III. incipit Do­ minus: Eccc ego etc. ac prosequitur: et quis stabit etc. vaticinans, nullum querulorum hujus generis, qui Messiam victorem gentium desiderabant, subsisturum, cum ipse advenerit; huic enim interrogationi negativa subest sententia. Deinde subjicit causam, exhibens scilicet judaeos, et in primis sacerdotes et levitas participes ejusdem blasphemae querelae, ut massam auri et argenti multa scoria mixtam, et ut pannos vel vestes sordibus in­ fectas, quae purgandae sunt. Porro quemadmodum conflatores vehementissimo igne scoriam ab auro et argento, et fullones herba salsuginosa sor­ des a vestibus separant, ita Messias venturus, acerbis suppliciis et calami­ tatibus immissis, improbos hujusmodi querulos et blasphemes, Messiam victorem desiderantes, a probis separabit et delebit.7 Haec vero non erant efficienda ab ipso Messia, sed romanorum armis et exercitibus, seu ut lo­ quitur Daniel, a populo ducis venturi. Ita quaecumque sive Malachias sive alii prophetae de ultione ab infidelibus judaeis repetenda dixere, optime componuntur cum miti Messiae charactere nempe personali, qualis ab Isaia describitur. 8 t I *) Cf. Jahn, Append. Hermeneut. fascic. L pag; 57 et seqq. Explicatio Malach. IL 3 etc. ·) Vaticinii, inquit Jahn, loc. cit. pag. 65, sensus est: «Ille, quem desideratis, Messias omnino venturus est; sed non erit, quem exoptatis, bellator, qui ethnicorum imperium evertat, et gentes vobis subjiciat, sed judex divina dignitate indutus, qui im­ probos judaeos et in primis duces cetero­ rum, posteros Levi, atrocissimis poenis per­ det, nihilominus non penitus exterminabi­ mini. Praecedet autem legatus seu pro­ pheta, austeritate vitae et severitate repre­ hensionum Eliae similis, ut animos judaeorum disponat, seu eum sensum ipsis in­ spiret, quo majores eorum Abraham, Isaac, Jacob etc. animati erant, quo conatu irrito, regio prorsus vastabitur.“ Cf. etiam San­ ctius in hunc locum, Ackermann, Hengslenberg, op. cit. Veteres judaeos utrum­ que vaticinium, Aggaei nempe et Malachiae, de Messia interpretatos esse, ostendit adductis ipsorum testimoniis Schottgenius, op. cit. pag. 217 et 224 et seqq. 61 PROPOSITIO IV. Officia ac munia a promisso Messia juxta prophetas obeunda eumdem advenisse luculenter ostendunt. 127. Munia ac officia a promisso Messia juxta prophetas obeunda praecipua sunt abrogatio veteris cultus et sacerdotii ac novi substitutio, gentium ad veri Dei cognitionem et amorem vocatio, ac judaici populi re­ jectio atque dispersio. Si igitur ostenderimus, tum duo haec munia juxta prophetas a futuro Messia fore adimplenda, tum jam diu adimpleta fuisse, propositum obtinebimus. Porro utrum que certissime constat. 128. Ac primo quidem veterem cultum, et proinde sacerdotium, ad­ veniente Messia, fore abrogandum, novumque eidem sufficiendum, apertum est ex Malach. I. 10 et seqq. dicente: Non est enim mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum , magnum est nomen meum in gentibus; et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus. Quibus verbis Deus denunciat abrogationem veterum sacrificiorum, quae ex legis praescripto in templo offerebantur, ut eis sufficiat aliud sacrificium; ideoque 1°. loquitur de sacrificio externo et proprie dicto sive abrogandojsiye sufficiendo; 2°. loquitur de subrogatione novi istius externi sacrificii offerendi in omni loco, ad discrimen veterum sacrificiorum, quae imi loco seu templo affixa erant; 3°. loquitur de sacri­ ficio tamquam praecipuo religionis charactere, quo non minus cognoscetur a gentibus, se coli in universo terrarum orbe quam olim cognoscebatur ‘ ’ per sacrificiorum exteriorum immolationem, a judaeis in hierosolymitano templo coli; 4°. de ejus generis sacrificio substituendo loquitur, quod non jam in cruenta hostiarum immolatione consisteret, sed in oblatione mimda, seu (ut postulat usus hebraicae vocis ΠΠΟΟ ex Levit. Π. 1 et seqq.) ferto, sive dono, quod frumenti farina conficitur, et quidem ΓΠΙΐΊΣΟ, puro seu mundo, ac propterea independente ab offerentium pravitate, propter quam rejecturam se profitetor legalia sacrificia. 1 Cum vero sacrificia partem essentialem exterioris cultus scu publicae religionis constituant, consequitur, *) Cf. Bible de Vence, cinq. edit. Paris 1832, tom. XVII. préface sur Malach. pag. 496 et seqq. Hengstenberg, ex anticipatis judiciis suae sectae in Christologia V. T. el Commentar, in messiana vaticinia, part. III. Berolin. 1835. pag. 414. scribit: In ΪΊΓΰΟ est allusio ad opus operatum mullo remotior; et quod est in ea exter­ num, facilius tamquam mera forma vel tamquam cortex ideae concipitur. Cete­ rum hic auctor valde moderatum se prae­ bet; et, si huc illuc nonnulla excipias, in quibus, ut suis morem gerat, catholica prin­ cipia carpit; ejus opus valde bonum est, et causam chrislianam adversus rationalislas et socinianos optime tuetur. iir: 'W r 4 f. 62 non posse sacrificia immutari, quin immutetur cultus ipse. Insuper immu­ tato sacrificio, immutetur necesse est et sacerdotium, ob intimam utriuâquc relationem. Ergo per prophetam Malachiam cultus mosaieus et mosaicum sacerdotium abroganda erant, ut novo cultui universali ac novo sacerdotio locum darent. ΪΠΪΪ Id autem adveniente Messia, immo per Messiam ipsum perficiendum fore, habemus ex Danielis_yaticinio paulo ante exposito, in quo praedicitur sacrificiorum cessatio in medio hebdomadis septuagesimae, immo et templi ipsius destructio, populi judaici dispersio in poenam rejecti Messiae ac ne­ cis ipsi illatae; cum igitur ab octodecim saeculis sacrificia legalia cessa­ verint una cum mosaico sacerdotio, ac nova religio, novus cultus, novum sacrificium per universum orbem obtineant, manifestum est, Messiam jam­ diu advenisse, ac per ipsum tum veterem cultum abrogatum, tum novum suffectum esse.2 129. Secundo. Gentes pariter ad veri Dei cognitionem per Mes­ siam adducendas fuisse, ubique sacrae litterae enunciant. Huc enim referuntur quae factae sunt veteribus patriarchis Abraham, Isaac et Jacob promissiones, quod in eorum semine benedicendae forent gentes omnes; huc spectant quae de Messia vaticinatus est Jacob, dum dixit: Et ipw erit e.rpectalio gentium, seu: Et ei obedientia populorum, aut aggregatio po­ pulorum, vel etiam ut exponit paraphrastes chaldaeus Onkelos: Et ei obe­ dient populi, ac Jonathas Ben-Uziel, alter chaldaeus interpres: Et propter eum diffluent populi, seu denique, ut vertit Targum hierosolyinit. : Et à subjicietur omne regnum terrae.3 Hinc Psal. Π. Messiae pollicetur Deus: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Sed luculentissime et graphice gentium reminiscentia et ad Deum verum conversio praenunciatur Ps. XXI. 28 et seq. : Reminiscentur* et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conHill ’) Legem, seu vetus Testamentum abro­ gari debuisse juxta antiquam judaeorum fidem, ac propterea cultum leviticum cum omnibus suis sacrificiis ac sacerdotium, pluribus evincit Schôttgenius, lib. VIL De Messia, §. 9, 10 el seqq. Cf. eiiam Raym. Martini, pag. 778 et seqq. Vid. Blas. Ugolini, diss. Altare exterius, quae extat tom.X. ejus thesauri antiq. judaic. pag. 685 ct seqq. Cf. Du Voisin, in prooemium Pay. fid. pag. 162 et seqq. edit cit; aliis enim omissis, in Berescit rabbit, sect. 88. legi­ tur: «Dicitur Amos IX. 11. illo die reae­ dificabo tabernaculum David etc. ita ut uni­ versus mundus fiat una collectio; in lib. Sohar Exod.ll. coi. 281: «Quando rex Messias revelabitur, tunc omnes gentes ad illum congregabuntur, ut confirmetur id quod scriptum est Is. XI. 10 : Radicem Isai gentes quaerent etc." Alia testimonia tibi exhibebit Schôttgenius, op. cit. lib. VIL cap. I. §. 26 et seqq. ex quibus luculenter patet, veteribus judaeis hanc inhaesisse communem fidem dc vocatione gentium ad veri Dei cognitionem per Messiam. Cf. etiam Petavius, De Incarnat, lib. XVI. cap. 8. §. 3. 4) Vid. in hanc vocem pulchras obser­ vationes P. Berthier S. J. Explication des psaumes. Frigide prorsus Rosenmüller, m »w 63 spectu ejus universae familiae gentium. Quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Haec ipsa repetit Isaias, cap. Π. 2 et seqq.: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum gentes, et ibunt populi multi, et di­ cent: venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex ct verbum Domini de Jerusalem; et rursum cap. LV. non minus illustre edidit vaticinium de gentibus per Messiam ad veri Dei cultum vocandis: Ecce testem populis dedi eum, ducem et praeceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current. Et haec ex multis, quae in hanc rem congeri possent, sufficiant, cum aga­ tur de re exploratissima. 130. Porro sicut extra omnem dubitationis aleam gentium vocatio ad veri Numinis cultum per futurum Messiam constituta est, ita nec minus clara vaticinia sunt, quae populi judaici ac synagogae rejectionem et disper­ sionem portendunt, et quidem in poenam repudiati Messiae. Danielis enim cap. IX. 26. praedicitur: Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est5: atque ante ipsum Isaias (AHII. 14.), loquens de Messia: Et erit, inquit, vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantium Jerusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur et capientur.6 Osee autem III. 4. diu Schol. in Ps. XXII. (in Vulgata XXL) v. 28. scribit: -Ή3Ρ •• ·· · Memores erunt eorum, (piae fando de Jova acceperunt, ad ipsum se convertent, ipsumque venient adoratum. Nec mirum; judaizans enim hic interpres, contra sensum totius antiquitatis, contra apertam N. T. auctoritatem negat in hoc Psalmo agi de Christo. s) In hebraico textu 'j‘7 pfrp, et non ei ellipsim supplendam esse omnes veteres interpretes viderunt. Porro ellipses locum non habent nisi in notionibus et dictioni­ bus frequentiori usu tritis, quas lector ex usu loquendi familiares habet et facile sup­ plere potest. Hic autem alia esse non po­ test nisi populus, juxta usitatissimam phrasin in Scriptura receptam : Eritis mihi popu­ lus, vel in populum; non erit mihi popu­ lus, non erit ei vel ejus populus, Deut. IV. 20; VII. 6; XIV. 2; XXIX. 13; XXVI. 18; XXVIIL 9; Ex. VI. 7; Lev. XXVI. 12; I. Reg. XH. 22 ; H. Beg. VII. 23 ; IV. Reg. XI. 17 etc. Igitur post: Non erit ei, vel illius, supplendum est populus, ul olim jam Vulgata vertit: Et non erit ejus populus, ita ut sensus sit: jam populus non erit sacer ei, qui urbem et templum evertet; cum ex nece illata Messiae cesset Israel constituere ejus hacreditatem. Huic autem cessationi dominii ejus super populum foe­ deris, nectitur optime destructio urbis et sanctuarii per populum principis venientis. Ex quo refellitur Rosenmüller, qui haec verba: Et non ei; exponit: Et non erit sibi, id est, inter viventes, ut pariter ex­ posuit Michaelis; etenim pjS numquam in­ cludit in se personam ipse non est, sed non est tantummodo. Reliquae expositio­ nes, nempe Gousset, L’Empereur, Sack etc.Il· magis adhuc absurdae sunt et gratis con­ fictae. Cf. Hengstenberg tom. Π. pag. 474, vid. etiam Jahn, loc. cit. pag. 149 et seq. 6) Hunc locum de Messia, qui vindictam esset sumpturus de populo israelitico, ve- s* •ΙΓΛ ·' 64 fâTp I duraturam hanc populi jutlaici reprobationem, significat illis verbis: Dia inultas sedebunt filii Jsrael sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et situ altari, et sine ephod et sine theraphim. Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum; et pavebunt ad Dominum, ei ad bonum ejus in novissimo dierum: quibus verbis aperte pro­ pheta diuturnam populi israelitici conditionem designat, in qua, etsi deos alienos non colat, tamen Deum non experietur sibi faventem atque propi­ tium, donec aliquando Messiam quaerat et agnoscat. Davidis enim nomine Osee, perinde ac ceteros prophetas, Jerem. XXX. 9, Ezech. XXXIV. 23, XXXVII. 24, Messiam significare, explorata res est et recepta sententia apud rabbinos omnes; quare chaldaeus interpres postrema prophetae verba ita exponit: Quaerent cultum Domini Dei sui, atque obedient Messiae filio Davidis regi suo. ' Eadem habet Am os IX. 9 et seqq, et alii prophetae passim. 8 131. Jam vero ab octodecim saeculis tum gentes fere omnes, relictis idolis, Deum unum colere, atque in dies ad cognitionem et cultum veri Dei perduci, judaicam gentem item e sua ejectam patria, inter gentes omnes dispersam esse, nullumque apud eam illius specialis providentiae et praedilectionis vestigium conspici, quibus per tot saecula Deus eam prose­ cutus fuerat ; facta sunt certissima, quorum nos spectatores sumus, quaeque ob omnium oculos obversantur. Quae quidem argumento sunt, foedus illud omnino esse abolitum, quod olim Deus cum judaico populo feriit de possessione Palaestinae ac bonorum omnium in ea affluentia, si ipse legem sibi traditam custodivisset, vel de paterna correptione, quoties ab ejusdem legis observantia descivisset, dum promisit se eum in eamdem revocaturum, quoties ipsum suae transgressionis poenituisset, prout tam in Exodo quam in Deuteronomio passim legitur. 132. Hinc merito Hieronymus, Epist. CXXIX. Ad Dardanum, n. 7. sic judaeos perstringit: Multa, judaee, scelera commisisti, cunctis circa te •■ teres quoque hebraei intellexerunt. Sic enim apud Martini, pag. 343. edit. cil. in lib. Sanhedrin, cap. Echad, legitur : Dixe­ runt (RR. Jehudah et Ezechias, filii R. Chia): nMon veniet filius David, donec deleantur duae domus patrum Israel, et istae sunt caput captivitatis Babylonis, et princeps, qui est in terra Israel, sicut dictum est Is. VIII: Et erit ad sanctificationem et ad lapidem offensionis, et ad petram (vel rupem) ruinae duabus domibus Israel etc.* Glossa R. Salomonis: >,Et erit Salvator Israel ad praeparationem et ad lapidem offensionis; offendet enim pedes statuae, ferrum scilicet et testam, et ad rupem ruinae domibus duabus Israel. Dixit (rabbinus scilicet, qui fecerat vinum dari pueris, ut secreta patris sui atque mysteria revela­ rent): filioli spinae mihi estis in oculis meis, seu: spinas in oculos meos injicitis.·· 7) Alia testimonia in hanc rem cf. apud Rosenmuller, in loc. cit. Ezech. 8) Cf. in hunc loc. Sanctius, nec non Ackermann, op. ciL; plura praeterea iu hanc sententiam ex doctrina et sensu ve­ terum judaeorum vid. apud Martini, part. II. cap. 5. §. 2 et seqq. et apud Schôttgenium, De Messia, pag. 545 et seqq. 65 servisti nationibus. Ob quod facinus? Utique propter idololatriam. Quumque servisses crebro, misertus tui est Deus, et misit judices et salvatores, qui te . ., liberarunt. Novissime sub regibus offendisti Deum, et omnis tua provincia, gente babylonica vastante, deleta est. Per septuaginta annos templi solitudo permansit. . . [Ad extremum sub Vespasiano et Tito urbs capta, templumque subversum est. Deinde civitatis usque ad Hadrianum principem per quinqua­ ginta annos mansere reliquiae. Post eversionem templi, paulo minus per quadringentos annos et urbis et templi ruinae permanent. Ob quod tantum facinus? Certe non colis idola, sed etiam serviens persis atque romanis, et captivitatis pressus jugo, ignoras alienos deos. Quomodo clementissimus quon­ ΊΐΗ dam Deus, qui numquam tui oblitus est, nunc per tanta spatia temporum miseriis tuis non adducitur, ut solvat captivitatem? .. . Ob quod, inquam, facinus et tam execrabile scelus avertit a te oculos suos? Ignoras? Memento vocis parentum tuorum: Sanguis ejus super nos et super filios nostros; et: Non habemus regem nisi caesarem. Habes quod ele­ gisti: usque ad finem mundi serviturus es caesari, donec gentium introeat ple­ nitudo, et sic omnis Jsrael salvus fiat.9 Quod quidem argumentum, cui novum in dies robur accedit, et quod plane ineluctabile est, ex recentioribus luculenter evolvit Grotius, De veritate religionis Christ, lib. V. §. 16. ubi nihil omisit ex iis, quae eidem vim addere posse viderentur. DIFFICULTATES. 133. I. Obj. Nullum in primis est argumentum, quod ex Malachiae vaticinio deducitur, 1. siquidem nulla alia ratione Deus magnum nomen suum in gentibus esse dicit, quam quod gentes omnes praeter deos suos supremum Deum colant, qui est israelitarum Deus, prout exponunt R. Sa­ lomon Jarchi ac David Kimchi; vel etiam eo quod, ut existimat AbenEzra, si Deus gentes jussisset offerre sibi munus aut sacrificium, illud purum et exquisitum offerrent, minime vero hostias mutilas ac languidas, quales judaei offerebant; vel denique quia jucundissimae Deo -sunt preces et lau­ des, quibus judaei inter gentes commorantes ipsum venerantur. 2. Sane, inquiunt, quomodo mosaica sacrificia, ac proinde legem et sacerdotium ab­ roganda esse affirmassct propheta, qui cap. III. 4. de levitis ait: Et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui? ac demum cap. IV. 4. judaeos alloquens: Mementote, ait, legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Jsrael, praecepta et judicia. Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Ergo. ’) Edit. Vallars. opp. tom. I. Hoc idem argumentum egregie tractavit inter veteres s. Joann. Chrysost. in quinque orationibus Perrone, Praelectiones theoiog. VI. adversus judaeos, ac praesertim oral. V. tom. I. pag. 587. edit, maurin. I X Λ J, ïe. — 66 134. Resp. Δ><7. antec. Ad 1. probat. seu rabbinorum expositione» dicimus, eas prorsus excludi per antithesim a propheta institutam inter sacrificia mosaica et sacrificium illud, quod divino Numini offerendum prae­ dicitur inter gentes, ut ex probationibus constat. Dixi praedicitur; notum enim est, non esse locutum prophetam de tempore praesenti, quo univer­ sae gentes, utpote idololatriae addictae, non immolabant victimas suas nisi idolis seu daemoniis, ut ipsa Scriptura alibi testatur; ac proptcrea de futuro tempore necessario vaticinium accipiendum est. 135. Ex qua generali animadversione patet, absurdam esse primam expositionem, ideo nempe magnum esse Dei nomen in gentibus, quod ipsae una cum idolis ac falsis diis supremum Deum colant; cum Deus saepe adeo se zelotem professus fuerit, ac passim decem tribus impietatis arguerit quod utrumque cultum conjungerent. 10 Falsa praeterea est ejusmodi com­ mentatio, cum causam Deus ipse aperiat, quare magnum sit nomen suum in gentibus, quia scilicet a solis ortu usque ad occasum offertur nomini suo oblatio munda, seu fertum purum. 11 lib. 1. cap. 16. edit. maur. ut alios prae­ Reg. XVIL 16 et seqq. teream. Placet s. Irenaei verba adducere, ") Cf. Sanctius in hunc loc. Non posse ut pateat, quaenam fuerit ante anuum 202. hoc vaticinium nisi de nova lege et eccle­ seu initio saeculi III. ecclesiae fides: -Sed siae tempore intelligi, omnes sanae exege- et suis discipulis, inquit loc. cil., dans con­ seos regulae prorsus clamant. Debet enim silium, primitias Deo offerre ex suis crea­ conferri cum aliis locis, in quibus praedi­ turis, non quasi indigenti, sed ut ipsi in­ citur veteris foederis ac veteris sacerdotii fructuosi nec ingrati sint, eum, qui ex creatura panis est, accepit et gratias egit, di­ et cultus levilici abolitio, cum locis novum sacerdotium, ac proinde novum sacrificium cens: Hoc est meum corpus. Et calicem promittentibus, ac demum cum ipso eventu, similiter, qui est ex creatura, quae est se­ qui omnem, si qua esset, ambiguitatem in cundum nos, suum sanguinem confessus verbis prophetae sustulit. Cum enim vetus est, et N. T. novam docuit oblationem, sacerdotium plane cessaverit una cum omni quam ecclesia ab apostolis accipiens, in sacrificiorum leviticorum apparatu, cum universo mundo offert Deo, ei, qui alimenta Christus eucharisticum sacrificium instituerit nobis praestat, primitias suorum munerum offerendum ubique terrarum a sacerdotibus in N. T., de quo in duodecim prophetis seu ministris ad hoc in perpetuum insti­ Malachias sic praesignificavit: Non esi tutis, cum factum id evincat, quid amplius mihi voluntas in vobis etc. Mani­ quaeras? Num infirmum ejusmodi argu­ festissime significans per haec, quoniam mentum evadet, eo quod demum post XVI prior quidem populus cessabit offerre Deo, saecula infelices nonnulli haeretici, qui se omni autem loco offertur ei, et hoc purum; protestantes vocarunt, veritatem hanc repu- nomen autem ejus glorificatur in gentibus.· diarint, quam universa Christiana ecclesia Cf. Massuetus, Diss. III. art. 7. §.80; tum tam longa saeculorum serie professa est? Fr. L. comitis Stolberg, Geschichte der Patres omnes hoc urgebant argumentum Religion Jesu, seu Historia Relig. Jesu, plane ineluctabile adversus judaeos, ut Ire­ part. IV. pag. 166 et seqq. edit. Hamb. nec naeus, Adc. haeres, lib. IV. cap. 17. n. 5. non Petr. De Figueiro et Christ. Castrus, edit, maur.; Justinus M. Dial, cum Tryph. in hunc loc. Malachiae. n. 41. edit. Maran.; Cyprianus, Adv. Jud. I 67 136. Nec minue absona, est altera interpretatio, quae sumitur ex hypothesi, qua Deus gentibus sacrificium sibi offerendum praeciperet. Haec enim hypothetica locutio nuspiam apparet; sed Dei verba absoluta sunt, et factum enunciant. 137. Quominus vero Dei verba accipiamus de precibus, quae est tertia expositio, vetat ipse contextus, (pii est de oblatione proprie dicta, non a judaeis, sed a gentibus offerenda, de quibus dicitur Is. LXVL 21: Assumam ex eis in sacerdotes et levitas. 138. Ad 2. D. Levitae seu sacerdotes ex gentibus assumpti juxta adducta Isaiae verba, C. levitae seu sacerdotes mosaici, X Jam enim eodem capite Malachias, loquens de levitis ac sacerdotibus judaicis, prae­ dixerat, eos a Messia mox futuro puniendos, seu extremo supplicio tollen­ dos; non potuit igitur de iisdem sacerdotibus leviticis sermonem instituere, quasi Deo essent oblaturi sacrificia in justitia; locutus proinde est de novis sacerdotibus a Messia instituendis, qui grata Deo sacrificia oblaturi essent Usus est autem similitudine et imagine sacrificii Juda et Jerusalem, ut rem hanc judaei aliqua ratione perciperent. 12 139. Monitum autem Malach. IV. 4. nullam creat difficultatem; nam lex mosaica tam civilis quam caeremonialis erat omnino observanda quamdiu hebraeorum respublica et synagoga persistebant. Cum vero ex eodem propheta et ex Dan. IX. 27. utraque esset abolenda, jure per mortem Messiae, facto per Jerosolymorum et templi eversionem, hoc ipso innuitur, quid posthac de ipsa lege esset futurum. Sic neque ullam facessit difficultatem illud, quod de Eliae missione ante futuram Judaeae vastationem vaticinatur Malachias; cum ipsemet _ · cap. IV. 1. aperte significaverit hunc ipsimi fore Messiae praecursorem ad praeparandam viam, seu populum disponendum ad ejusdem adventum, ut patet ex versu sequenti, ubi addit: Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum; ne forte veniam et percutiam terram (hebr. terram hanc, seu hanc regionem , ν’ΐκπ'ΠΝ ) anathemate. Quod reipsa • factum esse, historia, ex qua lux vaticinio affulget, ostendit. 140. II. Obj. 1. Quae de vocatione gentium praenunciarunt pro­ phetae, intelligi debent de cognitione veri Dei, quam gentes adepturae erant per judaeorum in universum orbem dispersionem, a quibus ethnicorum mentibus erat veri Dei notitia ingerenda. 2. Id plane tum perficietur, cum gentes omnes judaeorum ditioni subjicientur duce Messia, a quo bellum inprimis erit ipsis inferendum; 3. bellum hoc deinceps perpetua atque uni­ versalis pax excipiet, in qua 4. judaei ingenti gloria aucti bonorum omnium copia et affluentia fruentur, juxta prophetarum vaticinia. Non solum igitur ”) Cf. Ackermann, Proph. min. pag. 772 et seqq. 5 * Λ Μ ί? τ- fis ex gentium vocatione christiani nihil proficiunt, verum etiam talia in ea occurrunt, quae aperte evincunt, plura adhuc esse adimplenda. 5. Nondum enim subacti sunt Gog et Magog a Messia debellandi, Ezcch. XXXVIII; nondum instauratum templum cum urbe hierosolymitana, ibid. XL et seqq. 6. Nondum propterea completa sunt, quae a Messia praestanda vaticinati sunt prophetae, quique ab Isaia U. 2. venturus tantum praedicitur novissi­ mis diebus, cum nempe, ut ibid, dicitur: Mons Domini exaltabitur super omnes colles, aliaque ejusmodi non pauca praedicuntur, quae adhuc prae­ stolari debemus. Ersro. ,·+ 1. “·1 q 141. Resp. Ad 1. Xeg. Etenim, ut ex ipsis, quae adduximus, pro­ phetarum verbis constat, agitur de illa gentium vocatione, qua ipsae in Messiam crediturae erant, ac per ipsimi ad veri Dei cognitionem erant adducendae per ingentem idololatriae cladem, atque de substitutione gen­ tium in locum rejecti populi judaici, juxta illud Ps. XLVI: Principes po­ pulorum congregati sunt cum Deo Abraham.13 Etsi vero judaei ante Hiero­ solymorum excidium per universas fere terras dispersi essent assyriorum, persarum ac romanorum, gentem tamen nullam ad Dei cognitionem addu­ xerunt, multo minus populis, inter quos inhabitabant, suaserunt, ut idolola­ triae nuncium remitterent 142. Ad 2. Neg. suppositum, ab ipsis assumptum, de gentibus ditioni judaeorum subigendis. A falsa hac persuasione Deus non in uno loco judaeorum animos abducere ac retrahere per prophetas suos numquam desti­ terat. Admonuit enim israelitas reduces a captivitate, quem ipsi praestola­ bantur Messiam venturum minime esse, prout animis suis conceperant, nempe ad subigendas gentes, sed ad judaeos querulos et blasphemantes puniendos (Malach. HI. 1 et seq.). Dispersum iri judaicum populum (Dan. IX. 26 et seq.) praedicit. Contra vero gentibus propitium Messiam fore saepe praenunciavit ; sic Zach. IX. 10. de eo dicitur: Loquetur pacem gen­ tibus; Isai. XLIL 6. de eodem ait Dominus: Dedi te in foedus populi, et in lucem gentium ; et cap. XI. 10: Radix Jesse, qui stat in signum populo­ rum, ipsum gentes deprecabuntur. Perpetuo exhibetur Messias ut expectatio gentium (Gen. XLTX, 10.), ut desideratus cunctis gentibus (Agg. II. 8.); qua­ nam igitur ratione bellum illaturus erit gentibus? Idololatriae nempe destructione. Sane, si de belli genere ex genere armorum judicium feren­ dum est, cum haec exhibeantur spiritualia, spirituale erit profecto bellum, quod Messias aget. Hinc Isaias XI. 4 : Percutiet, inquit, terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium; et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. Nec alius apparatus bellicus l5) Plura in hanc rem testimonia congessit Eusebius, Demonstrationis evangelic a e 1. c. 69 ■ esse poterat regis pauperis et humilis (Zach. IX. 10.), despecti et occidendi (Is. LUI.). 143. Ad 3. D. Spiritualis, in interna scilicet conscientiae tranquilli­ tate posita, C. temporalis, N. Etenim si pax belli est fructus; bellum autem, ut ex dictis patet, est spirituale; spiritualem igitur et pacem fore necesse est. 144. Ad 4. D. Si Messiam accepissent, vel cum eum recipient et agnoscent, Tr. hoc neglecto ac rejecto, N. Nisi potius praestet haec de regno Messiae spirituali intelligere, seu de ejus ecclesia, quam sub sensi­ bilibus symbolis prophetae ac vivacissimis imaginibus depingunt14 Quod si placet haec litteraliter accipere, non abnuimus in hypothesi, quod judaei verum Messiam agnovissent, vel quando, ut nonnulli sentiunt, in fine sae­ culorum ad ipsum convertentur. Apposite Grotius: Multa, inquit, hebraeis promisit Deus, si Messiam promissum reciperent eique parerent; quae si non eveniunt, habent ipsi, quod sibi imputent. Quaedam vero etiam definite et sine conditione promissa, si impleta nondum sunt, adhuc possunt expectari. Con­ stat enim, etiam apud judaeos, tempus sive regnum Messiae durare ad finem saeculorum. 15 145. Ad 5. Tr. Nondum enim exploratum est, quid per cladem Gog et Magog Ezechiel intenderit. Tot pene circa hoc vaticinium numerantur sententiae, quot interpretes, non solum apud christianos, verum etiam apud hebraeos. Alii de scythis, alii de persis, alii de syris etc. illud explicant; alii ad Antiochum Epiphanem referunt, ut Grotius; alii ad Cambysem, ut Calmet; alii symbolice volunt accipiendum de victoria justorum super im­ pios.16 Cum igitur omnia sint incerta, quae ad illud vaticinium spectant; si quis deserat clara et determinata vaticinia, ut sibi ex incertis difficultatem '*) Recentiores biblici protestantes con­ tendunt, illis vaticiniis describi saeculum aureum regni messiani. Verum haec ex­ positionis ratio carnalis ac judaica est, ne­ que componi potest cum ceteris, quae de Messia ejusque regno, nempe ecclesia, pro­ phetae vaticinantur. Eventus sane ostendit, non alium sensum praeter spiritualem va­ ticinia illa admittere posse; alioquin minime fuissent completa. Ceterum etiam exterior ecclesiae majestas et amplitudo talis est, ut eidem aptari possint figurae illae, qui­ bus eam prophetae adumbrarunt. ’*) De verit. religionis ; loc. cit. “) Longa nimis res esset atque nullius frugis, velle omnes tum hebraeorum tum Christianorum interpretum sententias per­ censere. Dissensio enim est circa nomina, gentes, fata, quae eisdem adseribuntur. Recenliores videntur acquiescere τώ Michaelis, qui censet designari scythas. Ceterum s. Joann. Apocal. XX. quae Ezechiel de Gogi moliminibus et clade praedixerat, ulterius ad extremam mundi aetatem distulit. Hinc non pauci autumant, hic agi dc personis my­ sticis seu symbolicis, ita ut capp.XXXVIH et XXXIX. polliceatur Deus, se pios suos cultores ab hostium potentissimorum ac fe­ rocissimorum impetu sartos tectos serva­ turum cosque suo praesidio custodiaque protecturum; eam vero promissionem ad christianos pertinere eatenus, quatenus ipsi sunt veri Dei cultores. Cf. Rosenmüller, Schol. in V. T. ad Ezech. cap. 38. ' At ·- χ · · æVW-1 λ · .* * **■· 70 w ’ IM · • · creet, is perinde facit ac qui oculos a luce avertit, et tenebras umbrasque consectatur. 146. Eadem viget discrepantia sententiarum circa hanc de templo Ezechielis visionem, idem propterva de ea ferendum est judicium.17 147. Ad 6. D. Perperam intellecta, C. sano sensu et cum ceteru vaticiniis collata, A. Multa in sacris litteris, ut rursum Grotius ait, non α proprietate verborum, sed figura quadam esse intdligcnda, ne ipsi quidem judaei ignorant; ut cum Deus descendisse dicitur: cum ei os, aures, oculi, nara tribuuntur. Quidni ergo hunc in modum explicemus et pleraque de Messiae temporibus dicta ? Qualia sunt, lupum cum agno, pardum cum haedo, leonem cum ove stabulaturum: lusurum cum anguibus infantem: montem Dei surrecturum supra montes alios: in montem Sion venturos alienigenas, ut sacra faciant.18 ·. f 148. Per novissimos autem dies tum ab Isaia tum a ceteris prophetis significari ultimam aetatem, seu aevum Messiae, seu generarim dies Messiae, unanimiter tradunt judaei, quocumque demum tempore hi dies venerint.19 149. III. Obj. Perperam christiani judaicam gentem aliquando a Deo rejiciendam fuisse existimant, aut abolendum foedus, quod Deus per Moysem cum populo f’eriit. 1. Etenim Abrahae posteri populus Dei **) Diversas has sententias veterum ac recentiorum collegit cum suis auctoribus Rosenmuller, in Prodromo ad caput X .Ezechielis. Alii contendunt describi templum salomonicum, alii zorobabelicum, alii ideale, alii symbolicum ac mysticum; alii sensu litterali intelligendum prophetam volunt, alii tantum in sensu spirituali, alii deni­ que partim litterali partim spirituali. Quid­ quid sit, nihil certi affirmari potest. Stre­ nuam operam navavit in templi Ezechielis forma et amplitudine cum suis partibus de­ scribenda Joann. Bapl. Villalpandus, in op. cui titulus: De postrema E-zechielis pro­ phetae visione Joann. Dapt Villalpandi, Cordubensis e Soc. Jesu, tomi secundi explanationum pars secunda, in qua tem­ pli ejusque vasorum forma tum commen­ tariis tum aeneis quamphrrimis descri­ ptionibus exprimitur, paginis 655. forma maxima, accessit: 7’o/ni ///. apparatus urbis ac templi hierosolymituni, pars /. et //. Joann. Dapt. Villalpandi cordub. e Soc. Jesu collate studio cum H. Prado ex eadem Soc., paginis 547, Romae 1604. De eodem argumento scripserunt Ludov. Compeigne, De Vejel ex judaeo chrislia- ' w __ I · nus, Matthias Henfereflus tubingensis, Caropegius Vitringa, Coccejus, Sturmius, Meyer, Blasche etc. *8) Non esse immutandum naturae or­ dinem adveniente Messia, antiquiores * · . · ’ 4 judaei pro certo habent, et saepe occurrit in ipsorum libris, praesertim in tract. Sanhe­ drin, apud Ugolini, tom. XXV; sed prae­ terea in lib. Sohar, Exod. fol. 93. coi. 378. quae hic leguntur Is. II. 2, exponuntur sensu spirituali. Cf. Schôttgenius, De Messia, pag. 109. Idem traditur in Pesiktà rabbathi. fol. 62.1 et seqq. ibid. pag. 128; efalibi saepe totum exponunt de Messia. Quare non est haec arbitraria Christianorum inter­ pretatio. Cf. ibid. pag. 241, 503, 599, 600, 626 etc. el Joann. Frischmulhi dissertatio De Ecaugelio in Stone egressuro. ad Is. IL 1 et seqq. in Thesauro theol. p h Hoi tom. L pag. 685 et seqq. ”) Observat Kimchi, ad hunc locum, formulam ΓΡΊΓΐΧ, dies postremos ’· τ — · —. ~ seu novissimos. uhicnmque ea occurreret, indicare tempora Messiae. Cf. Jerem. XXLL 20; Joel HI. 1 et seqq. etc. I if. 71 peculiaris dicuntur, ipsi unitus foedere sempiterno.20 Passim lex mosaica perpetuo duratura exhibetur.21 Quod si hebraei illam transgressi fuerint, paterna quidem correptione, minime vero foederis rescissione aut abolitione puniendi dicuntur, quin potius, si resipuerint, expresse iterato promittitur, eos ab extremis terrae ac de cunctis populis, in quos fuerint dispersi, con­ gregandos fore (Deut. XXX. 2 et seqq.) ac revocandos. 3. Praesens propterca captivitas in poenam utique peccatorum israelitici populi contigit. 4. Sed hoc ipso ostendit Deus peculiarem providentiam, qua eum servat, et amorem, quo populum prosequitur; quos enim Deus diligit, arguit et castigat. 5. Alias judaei deterioris conditionis forent, quam ejusmodi impii homines, qui in hac et in altera vita poenas luunt. 6. Cum igitur satis a Deo puniti fuerint, soluta captivitate, ad patrium solum judaei revocabun­ tur, juxta divinas pollicitationes. Ergo. 150. Keep. Neg. antec. Ad 1. prob. D. Id est, usque ad Messiae adventum, quem lex- praefigurabat, et ad quem velut paedagogus ducebat, C. absolute, N. Hinc saepius Deus admonet, vetere rescisso, novum ac aeter­ num foedus priori illo ac temporaneo longe praestantius feriendum esse cum Israele fideli; ita Jerem. XXXI. 31: Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Jsrael et domui Juda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum pactum quod irritum fecerunt etc. ; tum Is. LV. 3 : Feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus etc. ubi apertum est, sermonem esse de Messia, ipsis fatentibus judaeis 22, ac de gentibus in idem pactum adsciscendis. 151. Ex his responsio patet ad ea quae subnectuntur de lege mo­ saica, quae hoc sensu potest dici aeterna, quatenus suum adimplementum et perfectionem in futuro Messia ejusque regno adeptura erat. 23 152. Ad 3. N. Immo prorsus contrarium constat ex prophetarum effa­ tis, quae adduximus; quibus addi debet ex Osea I. 9, IU. 4, ubi sub sym­ bolo filii, cui jubetur nomen indere Aon populus meus, et sub symbolo mulieris fornicariae diu expectantis, exhibetur populus Israel absque Deo suo. Quae autem allata sunt, ostendunt, non fore perpetuam rejectionem filiorum Israel, ac futurum aliquando tempus, quo ad Deum ac ad missum • Hill ab eo Messiam ipsi convertantur; quod libenter damus, immo et profitemur.24 Tunc suum complementum habebunt crebra illa vaticinia de filiis M) Gen. XVII. 7. et alibi. ’*) Exod. XII. 14. el alibi passim. ”) Cf. Raym. Martini, pag. 782 et seqq. edit. Carpzov. nee non pag. 883 el seqq., loto cap. 20. part. III. dist. III. cum obser­ vationibus Du Voisin. ■ ;.i'· * f K' ï >'j “) Cf. Grot. op. cit. lib. V. M) Cf. Osee III. 5. ubi Deus commina­ tionum acerbitatem temperat meliorum tem­ porum promissione. Quare ibid, promit­ titur, post mullos dies reversuros judaeos ad Dei cultum, desertis superstitiosis reli- - :  a 72 Israel et Juda, sub uno David rege suo pace fruituris25, ac de ceteris, quae ipsi promittuntur bonis. w i >d· 153. Ad 3. D. Et praeterea rejecti Messiae, ut inferius mox osten demus, C. quorumcumque peccatorum, zV. ec enim levioribus olim peccatis judaei se commaculaverant, ut ex prophetia constat, qui cis perpetuo exprobrant adulteria, furta, homicidia aliaque infanda facinora, praesertim vero scelus adeo frequens atque commune idololatriae, de quibus in prae­ sentiarum vix accusantur; attamen Deus numquam destitit ab eis speciali quadam providentia prosequendis, immo minas et promissa, poenas ac praemia adhibens, ostendit se peculiarem de iis curam gerere. Neque ultra LXX annos illos in captivitate detinuit, ac interim certiores saepe eos fecit de reditu; misit ad illos prophetas, qui eos solarentur; fidem mi­ raculis excitant ac vaticiniis. Ex quo vero iterum templum cum urbe Hierosolymorum eversum est, etsi saepe jejuniis se macerent, preces enixas ad Deum fundant, peccata confiteantur etc. non secus- ac si a Deo essent derelicti, nullo solario, nulla spe, nullo subsidio foventur. Restat propterea invictum argumentum de scelere, quo universa gens detinetur, graviori ipsa idololatria, ob quod antiquum foedus vere abolitum est atque discissum.26 154. Ad 4. D. Si ageretur de singulis individuis, ac poena amore mixta, C. si de tota multitudine, seu massa, ut dicitur, A Aliud nempe ferendum est judicium de poena, quae singula individua afficit, aliud de ea, quae totam afficit multitudinem ac integram populi massam. Etsi enim verum est, interdum populum integrum puniri ob privatorum peccata, prae­ sertim si ista frequentia ac publica sint, neque expiata, attamen ejusmodi poenae ut plurimum non sunt nisi partiales ac temporariae, immo et extra­ ordinariae, cum ΠΪ juxta providentiae ordinariae ordinem in illos cadat poena, qui delinquunt. Contra vero si punitio afficiat totam multitudinem et jugiter perseveret, ut ordinaria censeri possit, dicendum totam multitudinem aliquo l·· gionibus ac ritibus, et quidem submisso suum. Qua formula innuitur, israelitas con­ animo gratiam quaesituros, serioque ac jungendos fuisse sub uno rcge ex Davidis sincero studio Deum culturos. Nullum vero prosapia oriundo; quo Messiam spectari dubium esse potest aliquando judaeos con­ nulla est dubitatio, ut pariter legitur Ezcch. versum iri ad religionem christianam. juxta XXXIV. 23; XXXVII. 24; Jerem. XXX. 9; apostoli praedictionem, Rom. XI. 11 et seqq. hinc cbaldaeus paraphrastes haec verba cum 3i) Quum defectio israelitarum a vero ac iis, quae proxime praecedunt, ita reddidit: Quaerent cultum Domini Dei sui, atque sincero cultu Dei conjuncta olim fuerit cum defectione a Davide, rege divinitus insti­ obedient Messiae filio David regi suo. tuto, ejusque familia, III. Reg. XIL 5, ad Ac talis est unanimis judaeorum omnium emendationem illam, quae cit. loc. descri­ sententia. Cf. Rosenmuller, in loc. cit. Oseae, bitur, omnino pertinebat, ut hac etiam ex et Ezech. parte ad officium redirent; hinc additur: “) Cf. De Rossi op. cit. cap. II. §· 25 ΤΠ flJO, et David regem τ ;·τ ·· · et seqq. pag. 61 et seqq. t 73 crimine tenori, quod omnibus commune ait, aive quod delictum sit multi­ tudinis. Talia autem est punitio, quae totam judaicam gentem afficit, spe­ ctata praesertim publica ct ordinaria providentia, quam Deus erga hunc po­ pulum, licet gravissimis ac publicis criminibus idololatriae inprimis obstri­ ctum, per tot saecula ostendit. Hinc in tota illa temporis periodo, quae a Moyse usque ad extremam Solymorum cladem intercessit, licet spectare correptionem patris animadvertentis in filios, cum toto illo tempore amor et gratia jugiter mitigaverint severitatem; ast in alia periodo, quae deinceps subsecuta est, omnia spectare licet signa Dei punientis reos ut judicis, quidquid de privata ac secreta ejus agendi ratione sit cum ejusdem gentis individuis.27 155. Ad 5. D. Quatenus populus, C. quatenus individua, N. Nam homines singillatim sumpti rationem reddent de peccatis propriis, ac propterea juxta diversam uniuscujusque mensuram quilibet a Deo poenam, quam fuerit promeritus, accipiet, ac pro majori vel minori malitia, qua di­ vinae gratiae restiterit. Ili 156. Ad 6. D. Cum se converterint verum Messiam agnoscendo, Tr. antequam convertantur, N. Transmisimus primum distinctionis membrum, cum nihil adhuc exploratum sit circa sensum, quo accipi debeant divinae illae pollicitationes, quae statum israelitarum spectant post ipsorum conver­ sionem. 28 Alterum vero jure negavimus, cum divina oracula durationem dispersionis judaicae aperte protrahant usque ad generalem illorum conver­ sionem. Quid postea de integra natione ad fidem conversa futurum sit, Deus novit. Interim ex ipsius jugi conservatione non pauca emolumenta in Christia­ nam religionem proveniunt. Inde enim habemus testes de Scripturarum V. F. ac praesertim vaticiniorum, quae Messiam spectant, authenticitate29 ; 2T) Cf. Limborch. Amica collât, cap. 6. in resp. ad tertium scriptum Orobii, pag. 251 et seqq. 2S) Huc spectant judaizantium hypothe­ ses de regno millenario, quas denuo praeter nonnullos catholicos excitarunt protestantes non pauci. Cf. de hoc argumento Muzzarelli, Dissert, selectae, Romae anno 1807. editae, dissert, tertia, De regno millenario Christi visibiliter conversantis in terra, nec non P. Mamachii, De animabus justo­ rum etc. tom. I. pag. 26 et seqq. Romae 1766. w) Quod saepe animadvertit s. Augu­ stinus, praesertim Enarr. in Dsal. LVI. n. 9. ubi inter cetera haec scribit: «Di­ spersi sunt per omnes gentes, nusquam habentes stabilitatem, nusquam certam se­ dem. Proplerea autem adhuc judaei sunt, ut libros nostros portent ad confusionem suam. Quando enim volumus ostendere prophetatum Christum, proferimus paganis istas litteras. Et ne forte dicant duri ad fidem, quia nos illas chrisliani composui­ mus, ut cum evangelio, quod praedicamus, finxerimus prophetas, per quos praedictum videretur quod praedicamus; hinc cos con­ vincimus, quia omnes ipsae litterae, qui­ bus Christus prophetatus est, apud judaeos sunt, omnes ipsas litteras habent judaei. Proferimus codices ab inimicis, ut confun­ damus alios inimicos. . . Codicem portat judaeus, unde credat Christianus. Librarii nostri facti sunt, quomodo solent servi post t ι,» iJ 74 vivnm inde ac juge documentum habemus divinae in nos misericordiae, ac severitatis et divinae justitiae injudaeos30; ineluctabile demum indo habe­ mus testimonium divinitatis religionis christianae ac divinae revelationis ex jugi vaticiniorum adimplemento, quod mdli cavillationi ac subtilitati subeet incredulorum hominum. C A PUT III. DE JESU NAZARENO VERO MESSIA. 157. Si Messias jamdiu venit, quod hucusque disputata invictissime ostendunt, reliquum est, ut inquiramus, quinam sit. Hic autem alius esse nequit nisi ille unus, in quem tum epochae promissi Messiae a prophetis definitae, tum ejusdem characteres et notae apprime conveniunt, tum deni­ que qui officia ac munia Messiae propria obivit. Hunc porro alium non esse, nec esse posse nisi Jesum Nazarenum, ostendere aggredimur. Cum vero Orobius et cum ipso Salvador contendant, jure Christum Jesum et ex legis praescripto fuisse ultimo supplicio affectum, cogimur propterea Christi causae vindicias sumere, ac simul ostendere, necem Christo illatam novum esse argumentum, quo Messiae nomen ac dignitatem eidem maxime com­ petere evincitur. PROPOSITIO I. Jesus Nazarenus verus Messias est, in Scripturis promissus, atque a judaeis expectatus. 158. In Jesu Nazareno tria illa plenissime adimpleta sunt, quae nuper recensuimus, epochae, notae et munia promissi atque expectati Messiae. Ergo Jesus Nazarenus est verus Messias, in Scripturis promissus, atque a judaeis expectatus. 159. Ac primo quidem ad epochas quod attinet, et ex dictis liquet, istae omnes desinunt in urbis templique vastationem, ac cetera, quae eam subsequi debebant, sacrificiorum nempe ac sacerdotii cessationem, antequam plane tolleretur civilis potestas a populo judaico. Jam vero Christus Jesus eo tempore in mundum venit, fatiscente atque ad finem properante judaeo_ rum republica, sub Herode, patre idumaeo ac matre ascalonitide natus. dominos codices ferre, ut illi portando de­ ficiant, illi legendo proficiant. .. Sic enim apparent judaei de Scriptura sancta, quam portant, quomodo apparet facies coeci de speculo; ab aliis videtur, ah ipso non vi detur.* Et alibi passim eadem repetit. ’°) Rom. XI. 22. I 1 i ( 75 Venit circa exitum LXX hebdomadum Danielis, ita ut in fine hebdoma­ dae LXIX. et initio hebd. I>XX. publicam sui fecerit manifestationem, ac in medio hujus postremae hebdomadis occisus sit1;! venit ante urbis ac templi direptionem, ac sacerdotii aaronici et legalium sacrificiorum cessa­ tionem, quae omnia paulo post ipsius mortem subsecuta sunt ;| venit nempe ea aetate, qua constans apud hebraeos et vicinos fuit opinio, illis tempori­ bus expectandum esse Messiam. 2 Ergo epochae promissi Messiae in Jesum evidenter conspirant. 160. Verum conspirant praeterea in ipsiun characteres et notae messianae. Jesus enim ex tribu Juda ac familia David originem traxitjJ e Virgine matre ortus, juxta Isaiam VU. 14 Λ,| atque in civitate Bethlehem, prout praedixerat Michaeas V. 2;| pauperem et humilem vitam vixit, juxta Zachar. IX magnus extitit thaumaturgus, quod rursum Isaias XXV. 6 et seqq. et alibi passim praenunciaverat ; | quae quidem omnia vaticinia ad Messiam pertinere unanimi consensione judaei ipsi fatentur.4 Neci prae­ terea ipse a judaeis traditus est, ct eo quidem supplicii genere, quo ipsum occisum iri praenunciaverat David Psal. XXI, praesertim vero Isaias LUI ut alia praeteream vaticinia de ipsius resurrectione et gloria, quae post Raymundum Martini fuse prosequitur Huetius, Demonst. erangelica, prop. IX.5 161. Post Jesu repudium non solum desolata est civitas, templumque subversum,^sed ubique victimae cessarunt, cessavit et sacerdotium, novum­ que sacrificii genus a Christo Jesu institutum, oblatum statim est ubique terrarum per sacerdotes e gentibus conversis delectos, quae pariter omnia *) Hoc tum ex dictis, cum ageretur de vaticinio Danielis, patet, tum clarius adhuc patebit ex inferius dicendis. 2) Cf. Jahn in cit. Appendice herme neuticae, fasc. I. pag. 4. ubi recte observat spem venturi Messiae aetate Christi fuisse vulgarem, prout evincunt omnia illa novi foederis loca, in quibus referlur, Joann. Baptistam, Jesum et ejus discipulos, aununciantes appropinquare regnum coeli seu Dei, mox ab omnibus fuisse intellectos, quin ulla quaestio moveretur, quidnam istud sibi vellet. Nec solum generatim aliquando, sed etiam illa praecise aetate venturus expeclabalur promissus olim Messias, prout clare elucet ex evangelislis narrantibus, quod modo Joannes, modo Jesus a plerisque creditus fuerit Elias praecursor, quin etiam ipse Messias, Matlh. XVI. 14, 17; X. 13; Marc. VI. 15; VIII. 28; IX. 11,13; Luc. IX. 7. Non erat haec vaga plebis dumtaxat opinio, sed ipsum quoque supre­ mum nationis tribunal, synedrium dictum, legatione missa ad Joann. Baptistam, eam­ dem sententiam prodit, Joann. L 19 — 28; cf. Joann. X. 24; Matth. XXVI. 63; Mare. XIV. 61. Insuper Simeon ille senex, eru­ ditus et Rabbi celeberrimus, fortasse idem, qui in Thalmudc justus et pater Gamalielis salutatur, et a Flav. Josepho, Archaeol. lib. XIV. cap. IX. n. 4; et lib. XV. cap. L n. 10. sub nomine Sameas, ab acceptis di­ vinis revelationibus laudatur,Luc. 11.25 -32. divinitus edoctus fuisse refertur, se adhuc vivente Messiam nasciturum. Ut reliqua documenta alias allata praeteream. 3) De hoc pariter vaticinio ex professo agemus in altera tractatus parte. ■*) Cf. Schôltgenius, op. cit. De Messia, ad haec loca. 5) Cf. etiam Eusebius, Demonstrat, evangel, lib. IX et X. i ■ ■ kl 10 -rSs 76 a Daniele, Malachia, aliisque prophetis praenunciata fuisse de futuro Messia ostendimus. | Gentes autem omnes, per apostolos ad ipsas a Jesu Nazareno missos, ejuratis superstitionibus ac idololatrico cultu, non coluerunt dein­ ceps nisi Deum Abraham, Isaac et Jacob; et ita Dei populus factae sunt, quae ante non erant ;| atque hoc pacto impletum est quod per Jacob Gen. XLIX. praedictum fuerat, aliosque prophetas locis antea commemoratis. 162. Haec autem omnia publicis factis ac documentis innituntur, quae nulla cavillatione eludi possunt. Cum igitur adamussim omnia, quae de promisso Messia praedicta esse vidimus, in Jesu Nazareno completa sint, juverit hanc propositionem concludere argumentatione ipsa, qua R. Nachmanides adversus Christianos usus est, in disputatione cum Paulo burgensi6: Ego ostendam clarissime, neutiquam Messiam venisse. Non enim quispiam fuit, WA ajebat Nachmanides, qui, aliqua similitudine et specie veri, aut se ipsum Mes­ siam profiteretur, aut Messias ab aliis fuerit appellatus praeter Jesum Naza­ renum. Atqui Messiae nomen ac dignitas in Jesum Nazarenum conferri ne­ quit; Messias igitur nondum venit. Sic ille; nos vero cum cl. De Rossi, paucis mutatis, sic eandem argumentationem in rem nostram convertimus, et contra judaeos retorquemus; Messias jamdiu certissime venit; atqui nemo se ipsum dixit, aut cum aliqua similitudine et specie veri, Messias ab aliis appellatus et creditus est praeter Jesum Nazarenum; unus est igi­ tur Jesus Nazarenus, cui Messiae nomen ac dignitas tribui jure optimo possit.7 f) DIFFICULTATES. 163. I. Obj. Perperam christiani ex recensitis vaticiniis Jesum verum Messiam esse concludunt. 1. In primis enim ncc ipsi chri­ stiani doctores inter se consentiunt circa Jacobi vaticinium, quod alii esse intelligendum contendunt de regia dignitate permansura in tribu Juda usque ad Messiae tempora ; alii de suprema quadam potestate; alii de potestate legislativa, quae in synedrio resedit. Alii autumant respicere illud oraculum solam tribum Juda; alii ad universam israeliticam gentem illud extendunt. 8 Sed praeterea animadvertere juverit, vel longe ante Jesum. vel longe post ipsum, sceptrum a Juda ablatum esse. Etenim e Juda sceptrum recessit sub Nabuchodonosor, neque unquam illud Judae tribus recuperavit. 2. Nam judaei soluta captivitate servierunt regibus persarum, quibus tributa solvebant ex terrae frugibus aliisque pro·) Cf. Disputat. R, Auehmu nidis cum fratre Paulo, apud Wagenseilium in opere, cui titulus : Tela ignea satanae, tom. II. pag. 40. Op. cit. cap. 7. pag. 164. Λ ”) Cf. Alfonso Nicolai, S. J. Lez. CH. sui Genesi, ubi mira brevitate et eruditione, diversas recenset et expendit Christianorum expositiones de vaticinio jacobaeo. I 'ri f? * Π ip I.Λ ventibus, ut ex II. Esdr. IX. 37. constat; servierunt deinceps graecis; ex­ cusso demum graecorujn jugo, sub potestate fuerunt assamonaeorum, qui erant ex tribu Levi, usque ad Herodem, sub quo Jesus natus est. 3. Qnod si contendunt christiani, sceptrum etiam post captivitatem in tribu Juda perseverasse, tunc nihil pariter ipsi evincent ex Jacobi vaticinio, cum ex­ ploratum sit, longe post Jesum sceptrum judaeos retinuisse. Certum enim est, Herodem non alienigenam, sed judaeum tum religione tum origine fuisse, prout testatur Josephus, Archaeol. lib. XX. cap. VI. ubi eum aperte dicit judaeorum genere prognatum. 9 Quare Scaliger, ut observat etiam Valesius10, abunde docuit, in notis ad Eusebii Chronicon, Herodem non fuisse alienigenam. Nihil igitur pro Christianorum causa ex Jacobi vati­ cinio extundi potest 164. Resp. Neg. antec. Ad 1. probat. D. Christiani doctores inter se non consentiunt circa modum seu rationem exponendi jacobaeum vati­ cinium in nonnullis accidentalibus, C. circa rei ipsius substantiam, A. Omnes enim in eo conveniunt interpretes christiani (si nonnullos judaizantes pro­ testantes seu rationalistae excipias, quibus quidlibet audendi semper fuit aequa potestas), ut tum jacobaeum oraculum ad Messiam referant, tum in Christo Jesu adimpletum illud esse contendant. Multiplex igitur Christia­ norum doctorum hujus vaticinii expositio non aliud evincit, nisi plures adesse vias ad judaeos refellendos; cum vero aliae aliis probabiliores sint, suisque probentur auctoribus, non est cur de una potius quam de altera solliciti simus. 165. Nobis tamen vehementer probatur illa, quam doctissimus Petavius sequitur. Censet autem sceptri nomine supremam potestatem a Jacob significari, quae in tribu Juda jugiter permansura erat usque ad Christi ad­ ventum. Etenim haec tribus in eo differt ab aliis, quod numquam dissoluta fuit, sed unum semper, ut ita dicam, corpus constituit licet diversas vices ac regiminis diversas formas subierit, diversosque duces ac principes nacta sit.11 Haec porro expositio magis conformis videtur contextui et rerum eventibus, commodior praeterea est ad judaeorum tricas dissolvendas. Hac enim posita, jam ruit sponte sua, quod ex captivitate babylonica atque ex regno persarum et graecorum, multo vero magis ex assa­ monaeorum regimine secundo loco objiciebatur. In unum enim corpus semper coaluit tribus Juda, ac propriis legibus institutisque usa est, ut jure inde inferamus, supremam potestatem apud tribum Juda stetisse, quae reli’) To γένος Ιουδαίον. ,0) Valcsius, in not. ad cap. 6. lib. I. Hist. eccl. Eusebii. ”) De Incarnat, lib. XVI. cap. 8. Cf. etiam Tourneminii egregia dissertatio de ja- cobaeo vaticinio, ex trevolliensibus ephe­ meridibus mens. Mart. ann. 1705, art. XLV. qaam latinaro reddidit atque vulgavit P. Za­ charias, in append, ad librum XVI. Petavii de Incarnatione. ■V ; ..V. I * · quis tribubus, hac illae dispersis, non obtigit. Praedictiones autem Jacobi respiciebant fata domestica, ac propterca relativa erant, seu dicta per com­ parationem ad ceterarum tribuum eventa.12 166. Ad 3. D. Id est ad Christi adventum non omnino desiit, Tr. non ita imminutum fuit, ut ad interitum festino gradu non properaret, donec paulo post omnino desierit, A. Ut enim animadvertit Petavius, cum agitur de imperiorum regnorumque eversionibus, non uno temporis momento eas perfici necesse est, neque ita intelligenda esse vaticinia, quae eas prae­ nuntiant, sed morali quadam latitudine ac per quaedam intervalla et per gradus, prout in casu nostro accidit. Ablatio enim illa aliquanto ante Christi ortum inchoata tempore, ac deinde progressa, tandem in templi et urbis excidio, Vespasiano imperatore, perfectum habuit exitum.13 167. In data expositione patet, parum referre ad jacobaei vaticinii veritatem, criticam disquisitionem, utrum Herodes inquilinus fuerit, an alienigena. Exploratum tamen est apud eruditos, Herodem origine idumaeum fuisse, neque ulla jam contentio est. Wrba citata non sunt histo­ rici Josephi, sed judaeorum cum syris altercantium, uter populus prior et potior haberetur in civitate Caesarea. Josephus enim iterum iterumque affirmat. Herodem idumaeum esse, immo confutat Nicolaum damascenum, qui ex assentatione Herodem judaeorum genere satum asserebat. l* '*) Cf. Petavius, Rationarium temp. part. IT. lib. TIL cap. 16. ”) CT. loc. cit. De Incarn. cap. 6. §. 5 et seq. ubi inter cetera illud recte animad­ vertit cl. vir: «Non esse patriarchici illius oraculi mentem, ut tempus praecise desi­ gnet, quo Messus affuturus est, ut eodem momento, quo illud evenerit, quidquid tan­ dem est, quod futurum ante praedicit, Messias accedat. Hoc enim in nulla prorsus vaticinii illius interpretatione constat. Verum ita inlelligendum hoc est, ut cum illa, quo­ cumque tandem interpretere modo, prae­ currentis signa extare videris, tum scias, Messiam jam in mundum venisse, ut a posteriori sumptum indicium, antecedentis rei faciat fidem. Prius enim Messias ven­ turus dicitur, quam ab Juda sceptrum re­ cedat. Simul illud repetendum est, quod alibi monui : prophetiarum eventa non una aliqua temporis particula circumscribi, sed paulatim evoluta compleri. Sic istud ipsum, quod Jacob edidit, de auferendo sceptro, pedetentim est impletum. Ac quemadmo­ dum homo, quamdiu spirat, et cum morte luctans sensim deficientem trahit animam, vel mori vel vivere dicitur, sic ablatio sce­ ptri, et judaicae communitatis, ac πολιτείας extinctio paulatim est expleta." “) Sic enim ex propria sententia de Herodis origine scribit Josephus, Archaeol. lib. XIV. c. 1. p. 683: Ιδουμαιος Αντίπα­ τρος .... Νικόλαος μέντοι φηΰίν ό δα­ μασκηνός, τούτον είναι γένος εκ των πρώ­ των ίουδαίων, των εκ Βαβυλώνος εις την Ιουδαίαν άφικομενων ταύτα δέ λέγει χα­ ρισάμενος Ηρώδη τώ παιδί αυτού βαΟιλεϊ Των ίουδαίων εκ τύχης τίνος γενομένω. Id est: «Idumaeus Antipater, quamvis Nico­ laus damascenus hujus genus deducat a primariis judaeorum, qui a Babylonia in Judaeam reversi sunt. Sed hoc dicit gra­ tificans Herodi ejus filio quem fortuna ad judaeorum regnum evexit." Recte propterea Eusebius, Hist. eccl. lib. VI. cap. 6. affir­ mat, idque auctore Josepho, Herodem fuisse gentis judaicae alienigenam, τό γένος αλλό­ φυλον. Plura vid. in Chronico et Demonst. evang. lib. VHI. cap. 1. Cf. Christ. Noldii, Historia Idumaea, seu de vita et gestis 168. II. Obj. Omnia incerta sunt in vaticinio Danielis. 1. Chri­ stiani ipsi mirifice inter se disceptant circa initium perinde ac circa exitum harum hebdomadum. 2. Quia propterca sibi persuadeat, Jesum Nazarenum in medio septuagesimae postremae hebdomadis mortem obiisse, prout con­ tingere debuisset juxta Danielis vaticinium? 3. Sed neque adimpleta sunt, quae in eodem oraculo de Messia praenunciantur. 4. Nam neque in dimi­ dio hebdomadis defecit hostia et sacrificium; neque sub ipso deletum pec­ catum est, et sublata iniquitas, vel adducta justitia sempiterna, cum tam late hodie pateat iniquitas ac ante Jesu adventum. 5. Nuspiam praeterea legitur, Jesum aliquando inunctum fuisse. Cum igitur hebdomadarum exi­ tus cum eventu non collineet, adjuncta vero vaticinii minime adimpleta esse constet, jure infertur, Danielis vaticinium in Jesu Nazareno haud esse completum. 169. Reap. Neg. Ant. ad 1. probat. D. Ita tamen ut omnes consen­ tiant, duos terminos a quo, et ad quem intra utriusque templi destructionem in vaticinio contineri atque concludi, perinde ac judaei ipsi fatentur15, C. in supputationibus chronologicis, Tr. Circa duos recensitos terminos vix ulla est controversia. Tota propterea disceptatio versatur circa determina­ tionem horum terminorum, prout subjiciuntur supputationibus chronologicis. Jam vero communi calculo nunc probatur, terminum a quo prophetiae regni Danielis initium capere ab edicto, quod Artaxerxes dedit anno sui, de reaedificanda urbe, Nehem. II. 8, 18; collât. Dan. IX. 25; nam usque ad id temporis murus Jerusalem dissipatus erat et portae ejus i orni combustae, Nehem. I. 3. Praeterea omnes chronologi concordes in eo sunt, quod Xerxes, Artaxerxis pater, regnare coeperit anno 485. ante Christum, Artaxerxes vero mortuus sit anno ante Christum 423 ; igitur ab initio regni Xerxis ad mortem Artaxerxis fluxerunt anni 62; si ab his annis demas annos 11, quibus regnavit Xerxes, patet regnum Artaxerxis durasse annis 51, et hunc regnare coepisse anno ante Christum 474. Datum est autem edictum ab Artaxerxe anno XX. regni sui. Ergo hebdomades Da­ nielis decurrere coeperunt anno 455. ante Christum. Porro hic annus in­ cidit in annum 299- Urbis conditae. Hinc si ineamus calculum LXX heb­ domadarum ab anno XX. Artaxerxis et Urbis conditae 229, habebimus finem hebdomadis LXIX, nempe anno 483, et initium hebdomadae septua­ gesimae anno Urbis conditae 782, qui est Tiberii imp. annus 15; sed hic Herodum diatribe, ad calccm II. volum. operum Joscphi, pag. 333. edit. Havercamp. Adversus Scaligerum et Vaiesium vid. Petav. in Rationar. temp. part. I. pag. 193. nec non Nic. Serarius S. J. adversus Sca­ ligerum in diss. Herodes, in Thesauro antiq. juti. Ugolini, tom. XXIV. pag. 898 et seqq. ,J) Cf. Raym. Martini, pag. 282 et seqq. De Rossi, op. cit. cap. 3; recolantur supe­ rius dicta. ■ WrJùx * t 80 annus ex Lue. ΓΠ. 1. est annus publicae manifestationis Christi, ac propterea. quod consequens est, anno tertio cum dimidio, seu in medio septua­ gesimae hebdomadis occisus est Christus, defecit hostia ct sacrifici uni, deletum est peccatum, et adducta justitia sempiterna per ejus mortem.16 170. Ad 2. Resp. Immo facile hoc est ostendere ex modo dictis; etenim si ab anno XX. Artaxerxis, in quo constituimus terminum a quo, ad publicam Christi apparitionem, quae ex Luc. III. 1. incidit in annum XV. Tiberii, seu annum ab Urbe condita 782. numeremus annos 483, patet hanc apparitionem dissitam esse ab anno XX. Artaxerxis spatio LXIX heb­ domadum. Porro Christus, ut colligitur ex Joanne, qui quatuor a Christo celebrata paschata commemorat17, evangelium suum praedicavit per annos ’*) In hac supputatione assumitur, Ar­ taxerxem regnare coepisse anno ante Chri­ stum 474. et Xerxem ejus patrem regnasse annos 11. Plura autem sunt argumenta tum directa tum indirecta, quae id suadent, quaeque nos vix innuimus, ne prolixiores simus. Directa sunt: 1*. Ab anno 11. regni Xerxis nihil habetur in Scripturis et histo­ ricis de ipso. Ctesias, cap. 28. refert exi­ guum aliquod factum, quod accidit paulo post bellum graecum. 2°. Duplex habemus testimonium, quo reditus ejus ex Graecia et mors arctissime conjunguntur. Aelianus, Far. hist. lib. XIIL cap. 3; et Justinus, lib. III. cap. 1—3. Cum 11 annis regni Xerxis convenit aetas Artaxerxis, quam ei assignat Justinus, loc. cit. nempe 68 anno­ rum, cum mortuus est. Juxta plura et gra­ via testimonia pax problcmatica cimonica post praelium ad Eurymedonem 470. anno ante Christum inita est. Ast haec pax inita est cum Artaxerxe; ergo initium ejus regni ante 470. ponendum est Argumenta indirecta: 1°. Initium regni Artaxerxis juxta Thucydidem incidit in tempus brevi praecedens fugam Themi­ stoclis in Asiam; cf. Hist. cap. 137. et Charon e Lampsaco apud Plutarchum in vita Themistoclis, cap. 27. Annum vero fugae Themistoclis dat nobis Cicero, Lael. cap. 12. scribens : Themistocles fecit idem quod 20 annis ante apud nos fecerat Co­ riolanus; atqui Coriolanus fugit ad Vokcos anno 263. ü. C. nempe anno 492. ante Christum; ergo fuga Themistoclis anno 472. contigit. Themistocles autem venit ad Artaxerxem. Ergo. 2°. Diodorus siculus, lib. XL cap. 55. fugam Themistoclis ponit in Olymp. 77- 2. scii. 471. ante Christum; Eusebius eam ponit ad Olymp. 77. 1; ergo fere coincidunt. 3°. Tota series re­ rum a Thucydide relata nos cogit, ut ejus fugae tempus statuamus non infra annum 473 etc. Haec aliaque argumenta non pauca quis­ que recolere poterit apud Hengstenberg, op. cit. tom. IL part. 1 et 2. pag. 541 et seqq. Petavius tamen, De doctr. temp. lib. X. cap. 26 et seqq. aliam inivit viam ad conciliandos historicos, contendens an­ nis 10 Artaxerxem regnasse cum Xerxe ejus patre. In hac vero hypolhesi eum­ dem finem obtinemus. Cf. ibid, et lib. XII. cap. 32 et seq. Cf. etiam Hist, de l' Acad. des Inscriptions, tom. XXXI. Eclaircissemens sur les règnes de quelques rois de Babylone et de Perse, par M. Gibert, pag. 29 et suiv. turn pag. 51. Nouvelles obser­ vations sur Γ année des anciens Perses, ejusdem auctoris, qui in eo convenit cum Petavio, ut tribuat Xerxi regnum 20 vel 21 annorum. ”) Primum quidem cap. II. 13, fere statim ac Christus Dominus in publicum pro­ diit; alterum cap. V. 1, ubi probaticae pi­ scinae meminit. Sub nomine quidem festi diei tantum illud designat; verum festus dies, Matlh. XXVI. 5; Marc. XV. 6; Luc. ΧΧΙΠ. 17, per antonomasiam pascha nun­ cupatur. Praeterea cum Galilaeam petens, Samariam venisset, quatuor mensium inter­ vallo messes aberant, Joann. IV. 35. Pro­ fectus inde in Galilaeam, Hierosolymam ad 81 r I i tre.s cum dimidii», donoc scilicet in dimidio septuagesimae hebdomadis neci traditus est. Mac autem hebdomada septuagesima confirmatum est pactum inultis, tum Chriiti Jcsu praedicatione et rnorte, tum praedicatione aposto­ lorum in tota Judaea; ac propterea omnia ad amussim completa cernun­ tur, quae de Messia praedixerat Daniel. 171. Ad 3. D. Facto, C. jure, N. Cum enim levi tiens cultus non esset nisi figura cultus inducendi per Messiam, et sacrificia levitica non essent nisi adumbratio sacrificii a Messia per mortem suam offerendi ac consummandi, apertum est, quod veniente figurato, sive re, figurae et umbrae cessare debuerint. Cum vero mors Christi, ut ex dictis patet, in medio septuagesimae hebdomadis contigerit, hoc ipso foedus antiquum per mortem Filii Dei abrogatum est, et cessavit sacrificii levitici cultus quoad suum esse intrinsecum, in dimidio ipsius hebdomadis. Parum vero interest, quamdiu adhuc duraverint sacrificia illa quoad actionem externam, quae tamen paulo post et ipsa omnino desiit. Haec abrogatio legitima per veli scissuram manifestata satis fuit. 172. Ad 4. Dist. Si Daniel loqueretur de ablatione peccati subjectiva, Tr. vel C. si de objectiva, A. Porro Daniel hic loquitur de remissione peccatorum omnimoda concedenda per Dei misericordiam, tamquam de dono Dei ob mortem Christi, cum qua ejusmodi remissio connectitur, perinde ac justitia sempiterna adducenda velut fructus ejusdem mortis. Nempe causa patefit tum remissionis, seu veniae peccatorum humani gene0 * ris, tum sanctitatis adipiscendae ab ipsis hominibus per Christi mortem eodem sensu, quo Is. LIII. praenunciata fuerant. Quanam autem ratione homines singuli subjective bona haec consequi debeant, hic non exponitur, * · · sed aliunde peti debet·. Nec enim, adveniente Messia, aut tollenda ratio meriti in bonis operibus, aut peccandi potentia erant, quod nullibi legitur, quin potius contrarium supponitur Is. LXV. 20. et alibi passim, quod nec ipsi judaei diffitentur.18 .fl * >u h:r· Hit ton <»:. .ιιηκπί fl b - «H Hit 1 i. ‘f ,i .1 H üil» festum reversus est; nullum hoc temporis intervallo, praeter-pascha, festum occurrit; quare Irenaeus de paschale sermonem esse docet, lib. II. cap. 22. n. 3. edit. Massueti. Tertium pascha cap. 6. 4, non mullo post celebratum a Christo est, quo ingentem multitudinem paucis, qui praesto erant, panibus ac piscibus multiplicatis aluerat. Ultimum cap. 13. 1, pridie mortis suae. Is) Cf. Schôttgenius, De Messia, lib. VII. cap. 2. §. 15 et seqq. Unum vel alterum speciminis gratia, testimonium afferamus: Targum Is. LIII. 4, 5, 6, ubi vi verborum cap. LIII. 13, expresse de servo Dei Messia Perrone, Praelectiones theolog. VI. :‘sé sermo esi: ..Pro peccatis nostris ille de­ precabitur, et delicta nostra in ipsum im­ missa sunt ... et ille vulneratus est pro peccatis nostris, traditus pro iniquitatibus nosiris; et per castigationem ejus pax multa erit super nos, -et, si audiamus verbum ejus, peccata nostra nobis remittuntur... et coram Deo beneplacitum est, ut remittat peccata propter eum.“ In Jalkut Rubeni, ibi. 30.4; et Alschech, adls.LII. 13. ITuTJ 7|Γ)1&Π nfoty /ΣΤΟ, Messias portat peccata'israelitarum. In Schemoth rabbà, fol. 112. 3: Dixit Deus, sit benedictus, ad israelitas: Vos fecistis mihi oper- i i i 82 173- Ad ά. D. Unctione materiali, C. spirituali et mystica, A. De spirituali autem Messiae unctione, quae consistat in effusione donorum Spiritus Sancti ipsi facta, ut suum mimus impleret, loqui Dnniclem, planum fit ex Psal. XL IV. 8: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae, et Is. LXI. 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ·, ad annuntiandum mansuetis misit me etc. Quae cum de Messia exponant ipsi judaei, patet, qua ratione accipi debeat Messiae unctio, et in quo praecise consistat. Cf. etiam Is. XI. 1 et seqq. Haec autem unctio in Jesu contigit in ipsa Incarnatione per assumptionem humanitatis in consortium divinae personae, ut suo loco exponemus, ac denuo manifestata est publice in ipsius baptismo. .* 174. ΠΙ. Obj. Saltem Aggaei et Malachiae oracula in Christo Jesu adimpleta non sunt. 1. Uterque enim propheta loquitur de adventu Mes­ siae ad secundum templum, nempe zorobabelicum ; Christus vero non venit nisi ad tertium ab Herode extractum, quodque propterea herodianum dictum fuit. Herodes siquidem illud e fundamentis erexit, sublatis prioris templi fundamentis, prout refert Josephus, Antiquit. lib. XV. cap. XJ. η. 1. ubi scribit: Tunc igitur decimo octavo anno regni Herodis post ea facta, quae superius dicta sunt, arduum opus aggressus est., ut Dei templum sua opera aedificatum iret, eique ampliorem ambitum daret, et in altitudinem magnifi­ centissimam erigeret. Itaque biennio postquam materiam praeparasset (prose­ quitur n. 3.)j sublatis veteribus fundamentis, et jactis aliis, super eis templum erexit. 19 2. Deinde juxta eosdem prophetas Messias, venturus in secundum templum, Desideratus dicitur cunctis gentibus: at vero omnes gentes insurre­ xerunt adversus Jesum. 3. Denique intra modicum tempus ac statim ven­ turus promittitur; quingentorum porro annorum spatium fluxit a zorobabelici templi constructione ad Christum Jesum; nemo autem talem annorum culum, ex­ piabo peccata vestra, nempe tempore Mes­ siae etc. Non omnes autem fruituros esse hac peccatorum expiatione, sed eos solum, qui Messiae adbaercbuut, ei obediendu, li­ quet ex Sanhedrin, fol. 38. 2, ubi legitur: sic est, colito illum, seu, ne rebelles ei, vel etiam, ne rebelles mihi in eo, EX fcttir kS p· Si enim sic est, non auferet peccatum vestrum. Respondit rabbiuus : Fides est in manibus, sed tamen cum tamquam legatum suscipere noluimus. Cf. etiam Raym. Martini, in Pugione fidei, part. III. dist. 1. cap. 3. §- 5. Ex his porro aliisquè prope innumeris judaeorum testimoniis, quae afferri possent, patet, non alio sensu a Messia peccata fuisse delenda, et adducendam justitiam, quam quod per mortem ac merita sua obtinere debuerit hominibus eorum remissionem, tum quoad culpam, tum quoad poenam, ea tamen lege, ut per fidem et bona opera eadem merita sibi applicent, quod suo loco ostendunt theologi. ”) Tore γούν όκτωκαιδεκάτου τής ΙΙρόôou βαΟιλείας γεγονότος ενιαυτού, μετά τάς προειρημένας πράίεις, έργον ού τό τυ­ χόν έπεβάλετο, τον νέων τού &εού <5ι αυτού καταΟκευάΰαΰΟ-αι. μείζω τε τόν περίβολον, καί προς ύψος άξιοπρεπεΰτατον έγείρειν... άνελών τούς αρχαίους θεμελίους, καταβαλόμενος ετέρους, επ' αυτών τον ναόν ήγειρε. Pag. 777. edit. Havercampi. 83 eeriem dicct modicum aut imminentem eventum. 4. Adde, nullam, adve­ niente Jesu, coeli terraeque commotionem contigisse, qualis ab Aggaeo praenunciatur. Ergo. 175. Reap. A. A. Ad 1. probat., N. Etsi enim daremus, quod tamen non pauci eruditi negant20, herodianum aedificium novam fuisse templi molitionem, attamen neque spectata rei natura, neque in sensu religioso ac populari tertium templum vocari potest, quod ab Herode excitatum est Ac 1°. quidem spectata rei natura; etenim Herodes nonnisi destructo per partes veteri aedificio novum molitus est, ideoque juge semper perseveravit sacrificium. Ipsa Herodis intentio postulavit identitatem templi sui cum zorobabelico ; hinc per partes singulares diruebat et aedificabat. 21 2°. Ex consuetudine loquendi historica, ~omninoque populari, templum illud secun­ dum et fuit et recte appellatum est, ac propterea ab ipso Josepho saepe saepius herodianum opus instauratio templi nuncupatur. 3°. Templi novi nomen in sensu religioso (non architectonico) tale templum requirit, cujus aedificatio incidat in novam periodum historiae theocraticae, ita ut haec nova periodus per novum templum exterius repraesentetur; quare receptum est apud hebraeos, ut templum secundum vocetur totum illud aevum, quod a Zorobabele ad Vespasianum protenditur. Hinc pariter rabbini templum, a Messia juxta ipsos excitandum sub mundi finem, tertium appellant, et secundum templum decennio diutius quam salomonicum stetisse conten­ dunt.22 Demum exploratum est illis temporibus omnes in expectatione Messiae fuisse. Quacumque ex parte propterea res ista spectetur, patet, in Christo Jesu haec vaticinia fuisse completa. 23 I I I •f 176. Ad 2. D. Quamdiu ipsaS latuit, quinam fuerit, C. cum ipsis innotuit, N. Nam, ubi primum Christus Jesus praedicari coeptus est, non modo innumeri prope homines in ipsum crediderunt, ut constat ex celer­ rima evangelii propagatione per universum terrarum orbem, verum etiam ”) Cf. Salianus S. J. Annales eccle­ siastici V. T. tom. VI. fol. ad annum 4035. π. 5 et seqq. nec non Harduinus, J)e num­ mis Herodiadum, in notis ad annum U. C. 734. Inter Opera selecta, Amslelod. 1709. ’*) Cf. L A. Ernesti, Progr. de templo Herodis M. ad Agg. II. 10, et Josephs Antiqq. judd. lib- XV. cap. 9. in Opuscnl, philology, critt.; pag. 347 et seqq. edit, sec. Lugd. Batav. 1776, qui, etsi contendat Herodem, destructo per partes veteri tem­ plo, illud cx integro ab ipsis fundamentis reaedificasse, attamen, ut componat vatici­ niam Aggaei cum Messiae adventu ad tem- pium herodianum, animadvertit, in consue­ tudine loquendi historica ac populari, tem­ plum, ab Herode per partes destructum restilutumque a priori non distingui, quod judaei a Chaldaea reduces extruxerant, sed nomine atque appellatione cum eo confundi. Cf. etiam Hengslenberg, Christologia V. T. etc. part. III. pag. 367 el seqq. Berol. 1835. “) Cf. Th. Goodwini, Moses et Aaron, cum notis Hottingeri, in Thesauro Ugolini, tom. III. pag. 168. not. 19. “) Cf. Raym. Martini, part. II. cap. 9. §. 12 et seqq. Vtrwtf t! 84 eo amore erga ipsum exarsere, ut non dubitaverint pro eodem sanguinem ac vitam profundere, ut suo loco ostendimus.24 177. Ad 3. D. In se, Tr. relative, seu respectu totius praeteriti temporis, quo expectants est Messias, A. Saepissime autem prophetae de brevi temporis spatio usque ad adventum Messiae loquuntur, ut Is. X. 25; XL et seqq.; Jerem. XXX. 3; quo sensu pariter Malachias usurpavit illud statini, hebr. quod vatum hebraeorum, non nostro more, sed pro­ phetico, dictum fuisse, ex Dan. VII; Ezecli. IV. 3; Pe. LXXXIX. 4. patet.25 · 178. Ad 4. D. Qualem sibi judaei fingunt, C. in sensu prophetae, Λ’ Sensus enim verborum Aggaei non aliud prae se fert nisi ingentem uni­ versitatis rerum mutationem, seu immutationem totius naturae, quae in ad­ ventu Christi reipsa contigit per tot miracula in Christi nativitate, ac vitae ipsius serie et morte, in descensu Spiritus Sancti sub visibili symbolo, tum in religionis christianae promulgatione patrata, per reipublicae judaicae in­ teritum ceterasque innovationes ex religione Christiana in mundum indu­ ctas20; quo sensu Deus, Is. LXV. 17, et LXVI. 22. dicit, se novam terram producturum. 179. IV. Obj, 1. Intelligi nequit, qui factum fuerit, ut in tanta N) Tract. De vera relig. part. I. n. 369 et seqq. “) Cf. Scheibel, Observait, critt. et exegett. ad vaticinia /faggaei et Malach. pag. 36. M) Dan. Tobenz, opera omnia, torn. 7. in nota ad locum ad Hebr. XII. 26: Verba ista, inquit, leguntur Agg. II. 7. (Hebr. VI.) Ast haec citatio est secundum LXX. In hebraico habetur: Adhuc unum modicum, et ego commovebo etc. Sed textus hebraicus potest quoque sic verti: » Adhuc semel (seu modicum durabit) ct ego commovebo. Per commotionem coeli et terrae hic innui videntur regnorum subversiones, quae inter hanc prophetiam Aggaei et adventum Mes­ siae evenerunt: videlicet imperii persici destructio per graecos, regni graecorum per romanos, reipublicae romanae per Augu­ stum. Ast scopus Pauli manifeste exigit, per hanc commotionem coeli et terrae in­ telligi naturae totius immutationem, hoc est, miracula in promulgatione rehgionis christianae facta, idololatriae eversionem, status judaici interitum, Christianorum per­ secutiones, eorumque constantiam, ceteras­ que innovationes per religionem Christia­ nam mundo inductas. Facit enim opposi­ tionem, dicens, in promulgatione veteris legis tantum terram, hoc est, montem Sina, motam fuisse : in promulgatione vero novae, non terram tantum, sed coelum quoque concutiendum, hoc est, majorem rerum con­ versionem inducendam esse, ac tunc fuerit. Unum igitur de tribus dicendum, vel, • · -quod iste solus sit verus horum verborum seusus, adeoque per hanc commotionem non inlelligantur regnorum subversiones Mes­ siae adventum praecedentes, vel quod utrum­ que iis designetur .. . vel quod textum Aggaei Paulus scopo suo accommodant* Hoc postremum membrum systemati pro­ te stanti co accommodationis relinquendum est. Eodem enim sensu, quo Paulus ex­ ponit Aggaei vaticinium, illud accepisse veteres hebraeos ostendit Du Voisin, in Observe. in prooemium Pug. fidei, pag, 166. quem consule. Sic pariter falsitatis arguit Rosenmùlleri interpretationem R. Abarbanel, Comment, in Hagg. quaesi. IV. cujus integer textus prostat loc. cit. Th. Goodwini, seu potius Hottingeri. vaticiniorum luce, qualem christiani comminiscuntur, judaeorum primores at­ que doctores, synedrium universum atque pontifices messianam dignitatem in Jesu minime agnoverint, sed ipsum repudiaverint ac morte multaverint. Magnum sane praejudicium hoc esse contra Christi causam, nemo est qui non agnoscat. 2. Quod si illi, quos vehemens incendebat Messiae deside­ rium, qui euin summopere exoptabant, quibus longe melius perspectus erat divinorum oraculorum sensus, ante quorum oculos omnia illius aetatis ad­ juncta et Clu-isti facta obversabantur, diversum adeo judicium tulerunt, concludamus neccsse est, in Christo Jesu messiana vaticinia nullo modo esse adimpleta. Quod vel ipsa sua agendi ratione christiani patefaciunt 3. Etenim, ut Messiae dignitatem in Jesiun conferant, quaecumque in anti­ quis oraculis dc humillima et afflicta futuri Messiae conditione dici viden­ tur, litterali sensu accipienda esse contendunt ; in universum vero quae de Messiae gloria ac triumphis in iisdem exhibentur, sensu mystico, ut ajunt, et spirituali, seu improprie et allegorice exponere coguntur. 27 4. Porro contraria omnino ratione rem se habere, vel levis oraculorum messianorum inspectio et veteris synagogae sensus traditionalis cuilibet suadebunt. 5. Ubi­ cumque enim, sive in Psalmis sive in prophetarum libris, de Messia agitur, semper nobis proponitur imago potentissimi regis, felicissimi herois, glorio­ sissimi reipublicae restitutoris, coloribus ab imperii davidici aut salomonici flore regumque orientalium pompa sumptis, depicta, varieque et mirifice ornata. Si jampridem de Messia passuro et morituro constiterat inter pro­ phetas , qui tandem factum est, prout scite advertit Rosenmüller aliique cum ipso28, ut omnes altum de eo silentium servarent, et, quum toties ejus gloriam cecinissent, vix obscure in uno vel altero loco prioris humili­ tatis ejus ac miseriarum mentionem facerent? 6. Ponamus autem, rere in quibusdam oraculis antiquis Messiam patientem et moriturum clare w) Ita fere Orobius in II et III ad Limborchium Scripto, §. 4 et seqq. “) Praenotat, ad cap. 52. Isaiae, part. ΠΙ. vol. III. edit. sec. pag. 329 et seq. et cum ipso De Wette, Comment. De morte Christi, IV. pag. 29 et seqq., Berol. 1813; Eckermann, Theologische Beitriige, seu Colla­ tiones theolog. vol. I. fasc. 1. pag. 192 el seqq. Dr. Georg Paulus, Memorabil. III. pag. 175 —192, et in sua Clavi in Isaiam, ad hunc locum; Doderlein, Praef. et not. ad edit. 3 vers. Isaiae; Schuster, Comment, in Is. LIL 7 ; LIU. 12; Bertholdt, Christolog.; Gesenius, aliique rationalistae passim. Qui tamen diversas vias inierunt; alii si­ quidem existimant, in utroque capite agi de universo populo judaico, tamquam persona morali ; alii de meliori tantum et proba populi parte pejoribus et improbis oppo­ sita; alii censent quidem singularem per­ sonam esse sermonis objectum, sed banc vel Mosem esse, vel regem Oziam, vel Josiam aut prophetam ipsum Isaiam aut Jeremiam. In hisce interpretationibus plures jam praeiverant judaei interpretes ex iis, qui post Solymorum excidium scripserunt, quorum antiquissimus occurrit apud Origenem, Contr. Cels. lib. I. n. 55. pag. 370. tom. I. opp. edit, maurin. Cf. Danz, De Lytro redempt. human. §. 4. in Meuscheni .V. T. ex Thalmude illust. pag. 838. 86 et perspicue; tum vero haud intelligitur, cur aetate Christi judaei et apo­ stoli ejus rei tam parum meminissent, ut apud eos, spei Messiae cum gloria et potentia regnantis unice deditos, ejus humilitas et miseria haberet maxi­ mam offensionem. 7. Post ejus mortem demum evimgelistae et apostoli nonnulla ejusmodi vaticiniorum dicta ad Jesum retulerunt, 8. quae tamen proprie non spectant nisi ad integrum populum judaicum, quem passim prophetae per prosopopoeiam velut personam moralem exhibent patientem, afflictam, morti traditam, ut Isaiae LUI et seq. Ergo. 180. Resp. Ad 1. D. Nisi perspecta esset illius populi indoles ac perpetua agendi ratio cum viris sanctis atque prophetis suis, C. hac sup­ posita, xV. Jam vero tempus deficeret ei, qui vellet cuncta recensere, quae de rebelli et contumaci illius populi indole et agendi ratione cum Deo ejusque ministris refert historia, eique exprobrant prophetae. Non solum enim vocatur populus incircumcisus auribus et corde, Deum exteriori rituum apparatu colens, dum corde ab eo alienissimus est; sed praeterea constat, in Mosem liberatorem et thaumaturgum saepius eum insurrexisse, et adver­ sus Davidem mitissimum regem facta rebellione arma sumpsisse; vexatio­ nibus, injuriis, contumeliis prophetas passim lacessisse, notissimum est. Quare Jeremias Π. 30: Devoravit, inquit, gladius vester prophetas vestros, quasi leo vastator; qui praeterea conqueritur cap. XI. 19. quod se ipsum ejusmodi populus, quasi agnum mansuetum, ad victimam duceret; innocen­ tem se acerbissima quaeque ab eo pati profitetur, XV. 10, 21; judicio ini­ quo plus semel condemnatum fuisse, cap. XVIU. 18 et XXXVH. 15 et seqq., XXXVIII. A Manasse eo numero interfecti prophetae exhiben­ tur, ut eorum sanguine publica civitatis loca redundarent, IV. Reg. XXI. 16. Nehemias inter peccata, ob quae judaei e terra sua ejecti fuerant, cap. IX. 26. et illud numerat, quod vates a Deo missos, a quibus ut resipisce­ rent, admonebantur, interfecissent Quid mirum igitur, si populus iste, si ipsius pontifices, qui Jeremiae falso crimine mortem machinati sunt, si synedrium, quod praesertim Christi aetate ex hominibus constabat nutu poten­ tium delectis et cooptatis, quid mirum, inquam, si homines ejusmodi, arro­ gantia tumidi, ambitione et avaritia insatiabiles, in furorem acti fuerint conspecto homine, qui sanctissima praecepta adferens, vitam ipsis suam sola diversa vivendi ratione exprobrabat, et, majorum suorum exempla sectati, ipsorum mensuram impleverint? Hinc patet non majus praejudi­ cium causae Christi inferri ex judaeorum ipsorumque pontificum repudio, quam quod tot sanctissimis viris attulerint machinationes et neces ipsis ab illorum majoribus illatae.29 M) Cf. Grotius, De verit. relig christ. lib. V. Hoc idem argumentum plene evol­ vit De Rossi, op. cit. cap. 8. §· 28 et seqq. atque in clarissimo lumine collocat causas omnes, quae inflnere debuerunt ex rerum adjunctis ad repudiandum Christum Jesnm; I I 87 181. Ad 2. D. Si anticipata judicia non obstitissent, C. si haec et pessimi eorum inores aliud ferrent, N. Tenebat profecto omnes judaeos aetate Christi Jesu vehemens desiderium et expectatio adventus Messiae, ut omnia illius aetatis documenta ostendunt; at in Messia ex adventitiis ac superinductis opinionibus temporalem liberatorem praestolabantur, qui ipsos e gravi romanorum jugo eriperet, nec nisi carnalia ac mundanam gloriam sibi ex ejus adventu promittebant; humilis propterea Jesu conditio eos graviter offendit, nec induci poterant ad agnoscendam in ipso Messiae dignitatem adeo contrariam praeconceptis opinionibus. Accedebat etiam, quod in Christi Jesu vita et doctrina reprehensionem vitiorum suorum ha­ bebant molestissimam, quod tum ille tum ejus discipuli a Galilaea erant; galilaei enim apud judaeos in summo contemptu habebantur. Corruptis­ simos judaeorum ipsorumque procerum mores illius aetatis Flav. Josephus testatur, qui propterea censet Hierosolymam aut terrae hiatu aut igne fuisse absumendam, nisi eam romani evertissent.30 Hinc Deus ipse per prophe­ tas suos praedixerat, fore ut Messias ipsis cederet in ruinam et in scan­ dalum, reprobandus et occidendus; adeo ut rejectio Christi Jesu novum suppeditet ipsius dignitatis messianae argumentum, ut mox evincemus. 182. Ad 3. D. Ita exposcente oraculorum ipsa natura et factorum serie, C. pro libito, A. Certum est messiana vaticinia in nonnullis sibimetipsis prima fronte contraria videri. Alia scilicet ipsum pauperem, despe­ ctum, novissimum virorum, doloribus ac infirmitatibus obnoxium, ignominiae, ’ · · «i · 3 contemptui, ac morti denique ipsi violentae objiciendum fore praenunciant31 ; i qualia sunt expectatio polentissinii regis qui eos e romanorum jugo eriperet; odium doctorum in homines vulgares et illiterates; contemptus, quem in galilaeos illius aetatis homines profitebantur; libertas, qua Chri­ stus Jesus vitia et mores pharisaeorum et sacerdotum insectabatur etc. 30) Integri septem libri De bello Judaico legendi essent, ex quibus luculenter patet, quibus moribus, qua feritate non-solum sicarii, zelotae, latrones praediti essent, sed ipsi sacerdotes ac summi pontifices, qui fuerunt causa potior extremae cladis Solymorum ac templi. Sane concludit Jo­ sephus, lib. VL cap. 8. n. 5. pag. 397. edit. Haverc.: Φλεγομένοις d' επανέτειλεν ϊεροΟολϋμοις ημέρα γορπιαιου μηνάς όγάόη, .toZii τοΰαύταις χρηΰαμένη Ουμφοραΐς κατά τήν πολιορκίαν, όΰοις άπο τής κτΐΰεως άγα9οΐς κεχρημένη πάντως αν επίφθονος έόοξεν, ού μήν άξια κατ' άλλο τι τών τηλικούτων ατυχημάτων, ή το γενεάν τοιαύτην ένεγκεΐν, ΰφ' ής άνετράπη. Id est: »Ardentibus autem Hierosolymis illuxit dies gorpiaei mensis octavus, ubi quidem tot calamitates, cum obsideretur, expertae, quot bonis si floruisset, ex quo fuerat condita, plane invidenda ipsa esset; non tamen alias tantis infelicitatibus digna, quam quod talem progeniem edidit, a qua subversa est.u Sic in Thalmude, Tract. Sanhedrin, Ketuboth et Sota R. Scelomoh ad cit. tit. Sanhe­ drin, cap. Halec ; in Thalmud rursum, tit. De ponderibus, ubi traditio R. Jehuda in masorctha ad eumdem tit. Sanhedrin, cap. Halec, refertur: Ono tempore adveniet filius David, domus institutionis divinae fiet lupanar; aliaque ejusmodi traduntur, qnae perhibent mores illius aetatis corru­ ptissimos, hominesque impudentia canino, asinaria contumacia, ferina crudelitate do­ natos. Cf. hi tract, in Thesauro Ugolini, tom. XXV. pag. 956 et seqq. 3‘) Psal. XXI; LXVIH; Is. LUI; Dan. •i. v i· 2 alia vero eumdom gloria ac triumphis clarum, gentium dominatorem prae­ dicant. Via ad haec concilianda prolecto subesae debet. Omnia porro in Christo Jesu sub duplici ejusdem vitae periodo, ante et post obitum, ac regno ab ipso instituto apprime conveniunt. Facta ipsa patefaciunt ratio­ nem ejusmodi conciliationis, immo eam necessario exposcunt; alioquin transactae omnes fuissent cpochae a prophetis determinatae pro Messiae adventu, quas vidimus omnes omnino desinere in urbis ac templi eversio­ nem, non adimpletis iis, quae de ipso Messia pracnunciata fuerant. Hoc ipsum viderunt veteres hebraei. qui utrumque vaticiniorum genus, quae sive humilitatem sive gloriam futuri Messiae praenunciant, de Messia exposue­ runt 33, tum hebraeorum quidam posteriores, dum duos Messias commenti sunt, quorum alterum vocant Josephi filium, qui mala multa ac mortem cruentam pateretur, alterum Davidis filium, cui cuncta prospere succede­ rent33; cum tamen sacrae litterae ac universa judaici populi traditio non­ nisi de imo eodemque Messia loquantur, qui per adversa et mortem ad regnum esset perventurus, ut in Ps. CLX. 7, et Is. LUI. 10, 11. expresse dicitur. 183. Ad 4. Neg. juxta modo dicta. Praeconceptae enim huic opinioni neque Scriptura, neque sensus traditionalis ullo modo favent, immo adver­ santur; nec illa nisi serioribus judaicae reipublicae temporibus superinducta est ex perperam intellectis varum oraculis. Quare Christus Jesus omni ratione eam destruere aggressus est, et ad saniora principia mentes judaeorum IX; Zacch. XLL 10 etc. Sed quod caput est, neque judaei antiquiores dubitarunt de Messia exponere Scripturarum oracula, in quibus sermo fit de ipsius doloribus, af­ flictionibus, morte denique violenta juxta expositionem Christianorum. Brevitatis gra­ tia nos unum vel alterum locum adduce­ mus. In Tr. Sanhedrin, fol. 98. 2, legitur: nUla dixit: veniet Messias, sed nolo ipsum videre. Et sic quoque dixit Rabba. Abai dixit Rabba: quaenam est causa? Ille re­ spondit: propter dolores Messiae; et postea: R. Jochanan dixit; veniet Messias, sed nolo ipsum videre. Risch Lakisch causam quae­ sivit; cui ille respondit: propterea quia scriptum est, AmosV. 19: Quemadmo­ dum si fugiat homo a facie leonis etc." Simeon Jochaida in Sohar exod. fol. 3. coi. 2. β· Simeon sustulit manus, flevitque et dixit: Vae ilii, qui ad hoc ipsum tempus (Messiae) destinatus est etc. crebra .Dolorum Messiae, ÎTiiO in scriptis judaeorum est mentio. In Mec hiIta, in Jalkut Rubeni, IL fol. 90. 1,2. legitur: R. Hunne dixit nomine R. Acha: in tres partes divisae sunt omnes casti­ gationes et poenae, unam susti­ nuerunt David et patriarchae, alteram generatio nostra, tertiam rex Messias, quod dicitur Is. LILI. 5: Et ipse vul­ neratus est etc. In Sohar Genes, fol. 29. coi. 113: Supremus inter illos, qui in hoc mundo castigationes et dolores susti­ nuerunt, est Messias etc. Qui plura cupit consulat Schottgenium, op. cit. lib. VL cap.3; Raym. Martini, Pug. fid. part. III. disk 3. cap. 16. w) Cf. ib. Schôttg. cap. 5; Martini, cap. 18. cum observ. Du Voisin. n) Cf. Petri Cunaei, De republ. hebraeor. lib. I. cap. 17. cum not. Job. Ni­ colai, in Thes. Ugolini, tom. III. pag. 639. n. 2; Raym. Martini, part. IL cap. 11. §. 10 et seqq. 89 immo et ipsorum apostolorum, qui ea pariter imbuti erant, revocare cu­ ravit. 31 184. Ad 5. N. Haec enim non sunt nisi biblicorum ac judaizantium protestandum recentiorum commenta, qui, cum omnem impenderint operam, ut iu alium detorquerent sensum oracula illa, quae apertis verbis et crebro futuram Christi passionem praenunciant, et contra ipsius Christi Domini effata ac testimonia, Matth. XXVI. 24, 54; Marc. XIV. 21, 49; Luc. XXIV, 25 et seqq. 4G. et alibi passim, non verentur affirmare, altum esse in Scri­ pturis silentium de Messia passuro et morituro ' Oportet profecto eoa omnem exuisse pudorem ad talia effutienda pro judaeorum causa adversus Christum Jesum. Quod si interdum, sive in Psalmis sive in prophetarum libris, Messias proponitur sub imagine potentissimi regis, aut alia hujus­ modi de ipso praedicantur, non aliud evincitur, nisi orientalium more per ejusmodi emblemata ac symbola, quae in sensus incurrunt et indoli illius •ΤιίΓ populi maxime erant accommodata, spiritualem Messiae gloriam ejusque regni obumbrasse veteres vates. Hunc vero sensum facta ipsa postulant, prout animadvertimus; et adversarii biblici admittere debent, nisi forte velint cliristianismo nuncium remittere, cum non alia ratione antiqua illa oracula adimpleta sint. 35 185. Ad 6. Resp. I. contra facta nullam prorsus vim conjecturas nostras aut ignorantiam habere. Resp. Π. ex nativa hominum indole facile intelligi, quomodo in prae­ posteram ejusmodi sententiam judaei prolabi potuerint Oraculorum cortici inhaerere pronum erat populo carnali, qui nonnisi temporalibus commodis et gloriae initiabat, et oculos avertere ab iis, quae iisdem adversantur, prout et nos nobismetipsis saepe adblandimur, cum gravibus praesertim ac prae­ sentibus malis urgemur. Exemplum hujus agendi rationis in seipsis apostoli exhibuere, qui, quoties Jesum Christum de regno suo disserentem audiebant, patulas totie? aures praebebant; at cum ipsis loqueretur de ad­ versitatibus aut de sua passione, nihil horum intelligebant, et absconditum erat ab eis hoc verbum. 36 186. Ad 7. D. Juxta nativum ipsorum dictorum sensum, quem a Christo et Spiritu Sancto edocti acceperant, C. per accommodationem, ut contendunt neoterici biblici, A; Apostolis enim Christus aperiat sensum, ut M) Cf. Jahn, loc. cit. pag. 7 et seqq. 3i) Talis sane est ecclesiae Christi trinmphus, dilatatio et gloria, ut societas nulla ei comparari possit, quae per universum terrarum orbem excrevit, ac potentissimos principes ac ilorentissimos populos in sinum suum collegit, et fructus sanctitatis uberri- mos quovis tempore protulit ac profert. Recolantur quae in hanc rem scripsimus Tract. Üe vera relig. part. I. n. 369 et seqq. 36) Matth. XVI. 22; XVIII. 34 etc. XVH. 22; Lue. l'h f 90 inteUigerent Scripturas, ut legitur Luc. XXIV. 45, et Spiritum S. ipsis misit, qui doceret eos omnem veritatem. Si vero cum Judaeis res sit, reponimus, et ipsorum majores de Messia prophetarum oracula intellexisse, quae ipsius passionem et mortem praenunciabant, ut ex dictis patet. 187. Ad 8. A. Etenim messianae hujus loci expositioni favet 1°. traditio vetustiorum judaeorum 3', cujus quidem traditionis auctoritas eo pluris facienda est, quod messiana explicatio opponeretur populi conceptui, ex quo facile explicatur ortus tardioris non messianae expositionis. 2°. Allegatio hujus prophetiae in N. T., quae non solum confirmat, messianam hujus loci ex­ positionem tunc temporis riguisse, sed praeterea certo eam unam ostendit esse rectam; haec enim fulcitur verbis s. Lucae ΧΧΠ. 37. ubi Christus dicit vaticinia, quae ipsum respiciebant, complenda esse, et ad finem pro­ perare adeoque et adimplendum illud : Inter iniquos deputatus est 39j Chri­ stus igitur hoc vaticinium iis adnumerat, quae de sua passione agebant, ideoque tam certe hoc est messianum, quam certum est Dominum nostrum veritatem scire potuisse ac dicere voluisse. Nec improbabiliter asserueris, Christum, cum dicit secundum Scripturas se pati ac mori debere, praesertim hunc locum innuere. Nam et adversarii concedunt, de patiente ac poenas luente Messia doctrinam, si alicubi in V. T. habetur, hoc loco contineri. 3°. Philippus Act. VIII. 33—35. quum interrogaret eunuchus de sensu hujus prophetiae, de Christo eam explicat, ac totam instructionem suam super illam extrait. 4°. Apostolus Petrus verbatim loca praecipua hujus vaticinii de morte expiatoria Christi affert *°, quod et alii scriptores N. T. passim praestant 41 ; inserviebat enim hic textus themati apostolicae relationi ”) Auctores, qui vetustiorum testimonia in hanc rem collegerunt, superius jam ci­ tavimus; quibus addi possunt L H. Mi­ chaelis, Hulsius, Theol. Jud:; Grabe, No­ tae ad Spicileg. Patrum, tom. I. pag. 362; Hulsius, Nucleus prophetiae, Lugd. 1683. pag. 668 et seqq.; Danz in Meuschenii N. T. ex Thalmud. iUust. pag. 836; Eisenmen­ ger, Judaismus detectus, part. II. pag. 758; Calovius, Idibl. III. part. II. pag. 249 et seqq.; Hornbeck, Contra Judaeos, pag. 249,536: Raym. Mart Pugio fid. part. Π. cap. 9, 11, 12. Cf. etiam dissert, ejusdem cit. Danzii, cui titulus: Judaei proprio gladio jugulati, in Thesaur. Disserit, theo­ logico- philolog. tom. L pag. 779. Amst 1701; tum Pauli Slevogti, De morbis et doloribus Messiae, ad cap. LILL Isaiae, ibid. pag. 774. M) Hat γάο rà -Tipi ίμον τϊϊος εχει. Id est: Etenim ea, quae sunt de me, finem habent, et attulerat illud Isaiae LI1L 11: Et cum iniquis deputatus est. ' *< J 1 I I f* V ”) Ut autem pateat, quo devenerint biblici rationalisée circa scriptorum sacro­ rum inspirationem, juvat animadvertere, quod Gesenius opponat, Marcum haec verba prophetae, tamquam de Christo dicta, non ponere in ore Christi, sed afferre quasi ex se in alia occasione, XV. 28- Quasi nempe Marcus non potuerit etiam ex se illa afferre, quae prius Christus ipse attulit. ,0) Cf. 1. Petr. IL 21 — 25; ibid. L19. <>) Cf.Marc.IX.il; Rom.IV.23; LCor. XV. 3; IT. Cor. V. 21 ; I. Joann. ILI. 5. in quibus omnibus locis aperta fit allusio ad cap. LILL Isaiae. Adeo enim hoc ipsis et lectoribus suis notum erat, ut illud vel in­ nuisse ipsis satis fuerit. 91 de morte Christi. 42 5°. Id postulant characteres subjecti ejusdem vaticinii, qui nemini nisi Messiae personae convenire possunt, cujusmodi e. gr. est expiatoria ipsius mors et redemptio, quam propheta tamquam effectum et fructum passionis Messiae exhibet, et quidem passionis hujus circumstantias describens sub forma sacrificii. 43 Subjectum prophetiae vice nostra infir­ mitates suas suscipit libere (v. 10.); aliena peccata innocens perfert (v.4—6,9.); passione sua evadit efficiens seu meritoria causa justitiae populi (v. 11.); tacitus item ac patiens ejusmodi dolores tolerat, nec in amaritudinem contra auctores dolorum suorum exurgit (v. 7.). Quae quidem notae tales sunt, ut neque coetui prophetarum, multo minus judaicae integrae nationi, prout adversarii autumant, ullo modo con­ venire possint; ut omittam violentum omnino esse continuam allegoriam adeo protrahi, lectoribus non admonitis, et cujus nullum exemplum suppe­ ditat hebraica litteratura; quaeque potius excluditur, eo quod huic subjecto tribuantur omnia, quae singulari individuo competunt, vocatur enim ttfr, eidemque adseribitur anima, et mors ac sepulchrum. 44 PROPOSITIO II. Judicium in causa Christi Jesu a judaeis latum fuit iniquum in se, illégale in formis judiciariis, saevum in executions, novumque suppeditat divinae Christi missionis ac messianae ejus dignitatis argumentum. 188. Haec propositio est adversus Salvador, qui, ut praemonuimus, ex Orobio praecipua sua argumenta deprompsit ad judaeorum causam pro­ pugnandam, in judicio adversus Christum lato, nec de suo adjecit nisi fricata aliquot argumenta, ad hujusmodi paradoxum incautis facilius per­ suadendum. Tria igitur statuit: primo judicium istud aequissimum in se fuisse, eo quod judices Jesu applicaverint codicis articulos Dent. IV. 15, XIII. 1, et XVin. 20, quibus morti addicitur quicumque ausus fuerit vel annunciare deos alienos, vel loqui ex nomine deorum alienorum; rursum latam in Jesum sententiam esse contendit juxta formas judiciarias tunc n) Quod tandem Gesenius ipse non sibi constans alibi fatetur, scribens: ..Plurimi hebraei lectores, ideis de sacrificiis et sub­ stitutionibus assueti, necessario ita hunc locum (cap. LUI. Is.) inlelligcbant, nec du­ bium est, apostolicum conceptum de morte expiatoria Christi praesertim huic loco inniti.·* °) Sic cap. LII. 15. exhibet vocem flp, asperget, et cap. LUI. 10- □B'N, delictum, T T seu victimam expiationis pro delicto. Cf. C. B. Winer, Lexicon hebr. Lips. 1828, ad voces et ΠΏ· " τ TT 4<) De toto hoc vaticinio cf. Hengstenberg, Christologia V. T. part. I. sect. 2. pag. 364 et seqq. Berol. 1829. ubi ipsum egregie defendit adversus omnes anti-messianos interpretes recentiores. Vid. etiam Jahn, Appendix hermeneut., fasc. 2- pag. 40 et seqq. 92 vigentes; tertio demum judaeos ab omni saevitiae et crudelitatis nota purgare satagi eam in milites refundendo, qui ex arbitrio ac praeter judicum mentem, in sententiae executione modum excesserunt. 1 Tria pariter sunt propterea a nobis probanda: I. citatos articulos ex Deuteronomio Jesum non afficere; II. non solum neglectas, sed proculcatas prorsus fuisse in Christi causa formas judiciarias, quae tunc obtinebant; III. demum judaeorum proceres ac judices causam praecipuam extitisse crudelitatis, quam Christus sustinuit. Sic enim non modo adversarium pessimae causae patrocinatorem fuisse ostendemus, sed IV. novum praeterea argumentum inde eruemus ad vindicandam Jesu Nazareno Messiae di­ gnitatem. ‘ 189. I. Judicium autem istud in primis in se spectatum fuisse penitus iniquum, eo ipso evincitur, quod legis articuli ex Deuteronomio ad­ ducti casum nostrum minime spectent, nec nisi injuste Christo Jesu appli­ catae fuerint poenae in eis statutae. Quod ut probe intelligatur, juverit eos, prout jacent, integros praemittere, quales ab ipso adversario pro­ feruntur. ίΐι. 7 '4 I I' I « ' ό . I / .· ! ·- Sic igitur legitur Deut. IV. 15: Custodite sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est voltis Dominus in Horeb de medio ignis. Ac rursum, ibid. XIII. 1 et seqq. : Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis, non audies verba prophetae illius aut somniatoris: quia tentât vos Dominus Deus vester . . . propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro. Tum demum, ibid. X\ III. 20: Propheta, qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. Ex his liquet, duo interdici, idololatriam in primo textu, polytheismum in duobus reliquis, mortique addicendum euin, qui populum judaeum ad utrumque, vel alterutrum saltem crimen pellicere ausus fuerit, et a monotheismo abducere. 190. Jam vero qua fronte quave conscientia Orobius aut Salvador affirmare audebunt, Christum Jesum ad ejusmodi crimina judaeos propu­ lisse, ut jure merito ei poenae in citatis articulis decretae infligi potuerint? Etenim Christus Jesus monotheismum totius doctrinae suae basin et fundamentum constituit, nec alium Deum constanter praedicavit quam Deum ’) Cf. Orobius in Amica collât, ad Limb. cit. in Tertio scripto, n. 7 et seqq. et Salvador, /list, des Institut. dr Moise, tom. IL liv. IV. chap. 3. Jugement et condamnation de Jésus. ’· 93 Abraham, Deum Isaac et Deum Jacob; ab hoc Deo se missum constanter professus est; ad ejus sincerum cultum et amorem homines perpetuo ex­ citavit, quem eis exhibuit ut amantissimum patrem: JIaec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joann. XVII. 3.). Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X. 18.). Unus est Pater vester, qui in coelis est (Matth. ΧΧΙΠ. 9.). Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joann. IV. 24.) ; alia­ que ejusmodi sexcenta Christi oracula, quibus referta est evangelica historia, aperte evincunt, tam longe cum fuisse ab idololatriae aut polytheismi insi­ nuando perverso dogmate, ut nemo unquam puriorem et augustiorem de summo Numine doctrinam exhibuerit. ! . · . ·■; 191. Equidem non inficior Christum Jesum semetipsum verum Dei Filium praedicasse, id est, naturalem ac proprium, ejusdemque cum Patre substantiae, non autem latiori aliquo sensu; mysterium praeterea Trinitatis modo obscurius modo apertius, prout ferebat auditorum indoles, propo­ suisse; attamen non propterea Deum carneum praedicabat, ut perperam supponit Salvador2; multo minus inducebat aut pluralitatem deorum, aut Deum diversum ab eo, quem judaei colebant; cum ex Christi doctrina, • /1 * · i -( · i ’ i .■. ' · 4· f* ' 1 Ï * 1X · 9 *a t quam semper ecclesia catholica ab eo edocta, professa est, pluralitas per­ sonarum nulla ratione unitati divinae naturae officiat, aut summae ipsius simplicitati. Quo spectant illa Christi ipsius verba: Ego et Pater unum sumus3; Pater in me est et Ego in Patre\ aliaque ejusmodi, quae arcanam quidem doctrinam ipsius fuisse ostendunt, at institutioni mosaicae ac monotheismo minime adversantem. Immo nec nova judaeis ejus doctrina videri poterat, cum in mosaicis libris et scriptis propheticis nec pauca neque ob­ scura occurrant pluralitatis personarum in Deo vestigia5, praesertim vero identitatis naturae futuri Messiae cum Deo, prout constat ex omnibus illis V. T. locis, in quibus Messiae nomina divina, praedicata et officia propo­ nuntur. 6 Accedit doctrina traditionalis antiquissima hebraeorum de Meta­ tron et Schechina, manifestatore De et mediatore inter ipsum et mundum, qui cum Deo, a quo emanant, ita idcntificantur, ut a se invicem tamen ’) «Mais Jésus, inquit toc. çit. pag. 82, en présentant des idées nouvelles, en don­ nant de nouvelles formes à des idées déjà répandues, parle de lui-même comme d’un Dieu; ses disciples le répètent, et la suite des événements prouve, avec la dernière évidence, qu’ils l’entendaient ainsi (au­ diant àoeiniani et rationalist c’était un horrible blasphème aux yeux des ci­ toyens; la loi commande de ne s’attacher qu’a Jéhovah, Tunique; de ne croire ja- mais à des dieux de chair et d’os, ayant ressemblance d’homme ou de femme etc.· 3) Έγώ xai ό πατήρ tv tOuev. Joann. X. 30. (?rt εν εμοι ό πατήρ, χα'γώ εν αντιό. Ib. 38. 5) Gen. I. 26; III. 22; XL 7; Ps. IL 7; XLIV. 8, 12; Ps. CIX. 1 ; Is. VII. 14; IX. 6; XI. 2 et seqq. etc. 6) Cf. loci citai, turn Mich. V. 2; Dan. VIL 14, 27; Malach. III. 1. *' ■ # 'j .1 - :çc 1 « 1* .. i I t I· 4 94 distinguantur.7 De quibus fuse agitur in lib. Sohar*, aliisque vetustissi­ mis hebraeorum libris; nunc vero apud eruditos hoc exploratum est adeo, ut in dubium revocari nequeat. 9 Hinc est quod Evangelium judaeos pas­ sim exhibeat loquentes et audientes modo de una, modo de altera Trinita­ tis persona tamquam de re cognita, ut Matth. 1. 18, 20; Luc. I. 32, 35, et alibi passim. Christus igitur solum clarius evolvit, quod in libris legis et prophetarum velut in semine includebatur, et judaeorum traditio antiquissima ac receptissima tenebat. Hanc suam doctrinam ingentibus, frequentissimis, quibusque obviis miraculis confirmavit, quae nec ab infensissimis quidem hostibus ejus negabantur.10 Cum igitur citati articuli Deuteronomii non decernant poenam nisi ia idololatriae ac polytheismi satores, Christus vero purum monotheismum, eumque simplicissimum praedicaverit, immo tum idololatriae tum poly­ théisme bellum per se suosque discipulos indixerit, evidens est, eos arti­ culos Christum nulla ratione afficere, nec propterea eidem applicati po­ tuisse poenas in monotheism! violatores latas. Hinc, quod consequens est, patet, iniquum prorsus fuisse judicium, huic falsae suppositioni juxta ad­ versarios nostros innixum, latum in causa Christi Jesu. 192. II. Verum et illégale praeterea fuit illud judicium in formis ■*) Nonnulla testimonia hujus judaicae traditionis jam superius cap. 1. indicavimus, quibus placet ad majorem hujus oppido gravissimae quaestionis confirmationem, unum vel alterum adjicere documentum; sic in lib. Tik/fuiie Sohar, apud Glâsener, Theol. Soharica, pag. 87. legitur: Melatron est ipsissima Schechina, et Schechina Metatron Jehovae vocatur, quia corona est decem Sephirarum. Paria occurrunt apud x\nd. Danzium, in Meuschenii N. T. * ex Thalmud illustr. pag. 733. Edzardi tract. Berachot, pag. 232. Attamen alia loca ostendunt, quod Metatron et Schechina sub alia relatione distinguebantur, et quod Metatron eatenus cum Schechina identificabatur, quatenus haec in illo se recepit, eumque personaliter repraesentabat. Ita in lib. JEschel Abraham, apud Danzium, op. cit. pag. 735: Columna medietatis est AletaIron, in quo apparet Sanctus ille in Sche­ china sua; et alibi apud Sommer, pag. 36: Deus Opt. Max. ejusque Schechina sunt intra Aletatronem, quippe qui vocatur Schaddai. Ibid. pag. 37. R. Moses Corduero ait: ]TÛ ΓιύΊΩΠ Schechina est inclusa JIetatron, Cf. Knorr a Rosenroth, Kabbala denudata, Sulzbaci 1677. part. I. pag. 578. ad vocem p“)ClOD· Cf. etiam Schôtlgen. De Messia, lib. III. thes. 3 et seqq. ubi luculentissima ex theo­ logia veterum judaeorum testimonia pro­ feruntur, quibus constat juxta receptam tra­ ditionem antiquissimam judaeos non omnino latuisse Messiae personam Deum esse, a Patre ab aeterno genitam, tum duplici con­ stare debuisse natura in una persona, ceteraque omnia, quae de Christo Jesu do­ cent Christiani. Verum levissimus auctor, quem impugnamus, longe probabilius ejus­ modi libros penitus ignorat. t ! f 1 · - : · · 9 i ; % · ; · , 8) De hoc libro Sohar. vid. cit. Kabhala denudata, lib. IV. vol. 4. ·) Praeter auctores cit. cf. Hengstenberg, Christologia V. T. in diss. De Di­ vinitate Messiae in V. T. part. I. cap. 3. pag. 215 et seqq.; cl. Drach, Deuxième lettre d'un rabbin converti, Paris 1827; Grotius, De verit. relig. Christ, lib. V. ’·) Cf. inter ceteros impurissimus auctor libri Toledolh Jesciù, seu Generationum Jesu, apud Wagenseilium, in opere, cui titulus: Tela ignea satanae. 95 judicial*!id. Ιΐω recenset ipsemet Salvador, casque et nos ex ipso ex­ ponemus. Itaque 1°. tria exigebantur tribunalia, quae in negotium aliquod, ac praesertim in reum praesumptum inquirerent; 2°, accusatus detinebatur usque ad horam discussionis ; nulli interea occultae aut subdolae interroga­ tioni subjici poterat, ne innocens in mentis consternatione arma adversus se subministraret; inquisitiones circa probitatem testium illico institui debe­ bant; 3°. accusato facultas erat concedenda se ab impacta criminatione defendendi; 4°. differri seu protrahi debebat sententiae exeeutio in sequen­ tem diem, immo usque in diem tertium; 5θ. suffragiorum pluralitas requi­ rebatur ad rei condemnationem; 6°. duorum magistratuum comitatus ad supplicii locum, ut reo faverent, si quid forte vel in ipsa via offerretur, quo reus absolvi posset, prout contigit in facto Susannae; 7°. omnibus de­ mum exhaustis, quae reo quoquomodo suppetias ferre possent, praesides reum exhortabantur ad proprii criminis confessionem, post quam sic eum magistratus alloquebatur: Quid turbasti nos? Turbabit te Dominus in hac die, hac die turbaberis, non in futuro saeculo. Haec quidem-Salvador, ut summam extollat judaicarum poenalium institutionum lenitatem ac mode­ rationem 1 in 11 ” “ ✓ sontem. · * · j A w I · · < ,< 193. Inquirendum jam superest, num ejusmodi lenitas ac moderatio in Christi judicio locum habuerint, seu num servatae fuerint judiciariae formae modo recensitae. Porro ex evangelica historia, ex qua profitetur adversarius noster promere probationes suas, ne vel unam servatam fuisse constat, sed ad imam omnes prorsus proculcatas, et omnia contra ejusmodi formas gesta esse. Etenim patet ex ea, 1°. neque religionis causa, nec societatis bono permotos fuisse pharisaeos ac sacerdotes ad Christum accusandum, sed ex solo livore et invidia, adeo ut vel ipsi praesidi hoc innotuerit, Matth. XXVU. 18, et alibi passim; 2°. longe antequam in Christum manus inji­ cerent, eosdem ipsius mortem ac perditionem machinatos esse, Matth. XII. 14; Mare. ΠΙ. 6; Luc. VI. 11; Joann. VH. 25, et quidem dolo, Matth. XXVI. 4; 3°. plures eidem struxisse insidias ad eum capiendum in ser­ mone, et accusandum, Matth. ΧΧΠ. 15, 23, 34; Mare. ΧΠ. 13. et alibi; 4°. in conciliabulis ad hoc institutis, communi consilio ipsius mortem de­ crevisse, Mattii. XXVI. 3, 4; Joann. XI. 47 et seqq.; 5°. corrupisse pecunia ipsius discipulum, ut eum proderet, Matth. XXVE. 15. et alibi; 6°. vix capto Jesu, inter se consuluisse seniores circa modum, quo possent eum morti addicere, Matth. XXVH. 1; 7°. ipsius judices fuisse ejusdem acerri­ mos hostes et accusatores, Joann. XVIH. 13 et seqq.; 8°. omnia tumultuarie gesta esse intra paucarum horarum spatium, id est, intra mediam circiter *9 Op. cit. liv. IV. chap. 2. Administration de la justice. 96 noctem et mane subsequens, ibid.; religionem non fuisse nisi praetextum sen pallium, quo se tegerent; ceterum eos Christum apud praesidem accu­ sasse tamquam malefactorem, ibid. v. 30. postea vero de crimine religionis, Joann. XIX. 7, ac demum de crimine politico, ibid. v. 12. at absque testi­ bus; 9°. vim minis et clamoribus praesidi intulisse, ut ab ipso quoquomodo extorquerent mortis sententiam, ibid. Jam vero nunc sciscitamur ab adversario, an in his omnibus vestigium reperiat illarum judicialium formarum, quas ipse tam ambitioso apparatu ac verborum lenocinio recensuit et exposuit; an non potius contrariam de­ prehendat plane iniisse viam pharisaeos aliosque judaeorum primores in Christi causa, omnesque juris formas posthabuisse et conculcasse ? Patet igitur, non solum in se iniquum, sed illégale praeterea in formis judiciariis, ab adversario ipso expositis, fuisse judicium in causa Christi institutum. 194. III. Reliquum est, ut crudele demum in executione ejus­ modi judicium fuisse evincamus; quod operosum profecto non est, si atten­ damus ad s gula Christi passionis adjuncta. Ex his enim deprehendimus, non solum milites et carnifices ex arbitrio sese gessisse in illusionibus et cruciatibus, quos ipsi Christo intulerunt, sed insuper ipsos pharisaeos et sacerdotes immanem, qua agebantur, rabiem exeruisse. Nam 1°. ipsis nulla cura fuit de alapa Christo contra omne fas ac jus a ministro impacta, Joann. XVUI. 22 et seqq. 2°. Totam noctem Jesum dimiserunt ministrorum insolentiae ac voluntati, qui, ut heris suis gratifica­ rentur, indigna quaeque in Christum excogitarunt ac moliti sunt, secus ac leges postularent, Luc. XXII. 63 et seqq. 3°. lidem pontifices supplicium crucis adversus Jesum a Pilato petierunt, Joann. XIX. 6, 15. 4°. Principes sacerdotum cum scribis et senioribus Jesu jam supplicio affecto insultabant ac illudebant, eumque amarissime deridebant, Matth. XXVII. 41; Luc. XXIII. 35; quae omnia si saevam crudelitatem non sapiunt, quid tandem HUT anitatem sapiat, me plane ignorare profiteor. Etenim aemulo morienti, et animam inter acerbissimos cruciatus agenti, dicteriis, ironiis, subsannationibus insultare, extremum crudelitatis argumentum apud gentes omnes, non modo cultiores, verum etiam barbaras semper habitum est. Conclu­ dendum propterea, judicium in causa Christi Jesu et iniquum in se, et illégale in suis formis ac crudele in executione fuisse, prout probandum assumpsimus. mi vero jam inde exurgere argumentum pro divina Christi 195. IV. Novum missione ac messiana ipsius dignitate, constat ex eo, quod adimpleta fue­ rint vaticinia, quibus antiqui vates ejusmodi necem Messiae inferendam praedixerant, Ps. XXI. 17; LXV 111 ; Dan. IX. 26; Zachar. ΧΠ. 10; prout pariter adimpletae sunt saepius iteratae praedictiones Christi ipsius, qui distincte adjuncta singula suae passionis jampridem patefecerat, Matth. 97 XVI. 21 et seqq.; XVII. 21,22; XX. 18; Marc. IX.30; X.33; Luc.IX.44; XVIII. 31. Hinc, quod consequens est, judaeorum reprobatio ac per orbem dispersio ut poena reprobati Meesiae (Luc. XXL 24.) spectari unico debent. Cujus quidem miserandae captivitatis, per XVIII saecula perdurantis, testes nos ipsi sumus; ac ita sanguis interfecti Servatoris in eorum, qui illum in­ terfecerunt, caput recidit, ut sibi ipsi (Matth. XXVII. 25.) fuerant imprecati. HI DIFFICULTATES. 196. I. Obj. 1. Quamdiu Jesus intra praestitutos sibi limites se con­ tinuit publici depravatorum morum censoris, a nemine molestiam sustinuit; cum vero hos praetergressus est, tum quoad religionem tum quoad quietem publicam, legum severitatem experiri debuit. 2. Etenim ipse coepit de se tamquam de Deo loqui; ejus discipuli eadem repetunt, ac rerum exitus evidenter ostendit, sic eos sensisse. Jam vero judaeorum lex morti addi­ cebat eum, qui novitatem in hoc articulo machinatus esset. Sane, cum quadam die dixisset Jesus: Ego de coelo descendi, murmurabant judaei de illo, et dicebant : Nonne hic est Jesus -(Ilius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: quia de coelo descendi (Joann, λ7!. 41.)? Cum iterum, de se loquens, dixisset: Ego et Pater unum sumus: sustule­ runt lapides judaei, ut lapidarent eum, addentes: Ee bono opere non lapi­ damus te, sed de blasphemia; et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum (ib. X. a v. 30 ad 33.), atque hoc quidem ex legis praescripto. 3. Si enim se prophetam tantum aut inspiratum exliibuisset, omnes eum suspexissent, prout jus publicum ferebat.12 Ergo. 197. Resp. Ad 1. A Immo haec princeps causa extitit, ob quam in ipsum scribae ac pharisaei commoti sunt, ac pessime ab ipsis Jesus ex­ ceptus est. Invidia enim ac superbia tumidi, statim ab ejus praedicationis initio, coeperunt in singula ejus dicta et facta inquirere, ut, si possent, eum perderent; atque in hoc iniquo consilio eo magis confirmabantur, quo Christi fama in dies augebatur, et quo ipse eorum vitia liberius increpabat. alibi passim. Quod tamen adversarius dissimulat, atque alto silentio premit. 198. Ad 2. D. Id est, coepit de se tamquam de Dei Filio loqui, C. de ee tamquam de Deo diverso ab eo, a quo missus fuerat, A. Nam Christus, ita exposcente ipsa rei natura et ordine, coepit miraculis divinam suam missionem ostendere, deinde suam a Patre originem declarare, et communem cum Patre, a quo missus erat naturam. Non autem ejusmodi doctrinam illico ut impiam ac mosaicis institutionibus contrariam respuere debuissent judaei, sed expendere motiva, quibus Jesus suam divinam mis,α) Op. et loc. cit cap. IV. pag. 83 et seq. Perrone, Praelectiones theolog. VI. i1 » · )’· t iAÿ * 98 Vi -1' Tr ■"· sionem confirmabat; deinde prona aure debuissent doctrinam ejus excipere, eatnque, animo anticipatis judiciis vacuo, cum iis conferre, quae de pro­ prietatibus ac natura futuri Messiae non obscure tum Moyses tum prophe­ tae in suis scriptis tradiderunt, et quae judaeorum recepta traditio ferebat. Hoc sane nou pauci neque obscuri nominis homines praestiterunt, Jairus, Nicodemus, Zachaeus, Lazarus, Joseph Arimatheusis, multi ex principibus viris ac sacerdotali ordine, Joann. NIL 42; Act. VI. 7. 199. Atque hinc responsio patet ad ea, quae Salvador adjecit de lege mosaica morti addicente eum, qui novitatem circa hunc articulum machi­ natus esset; ex dictis enim constat, Christum monotheismum constanter praedicasse, damnasse praeterea polytheismum atque idololatriam, prout ecclesia catholica juxta Christi doctrinam monotheismum praedicat ac re­ spuit polytheismum et idololatriam, etsi dogmata Trinitatis et Incarnationis profiteatur; ex quo patet, ejusmodi articulos apte simul consistere posse, nec unum alteri adversari. Quod si judaei ad haec non attendentes praecipiti judicio in Christum talia docentem exarserunt, ipsi viderint; ipsi soli extrierunt causa patrati dcicidii, cujus adhuc poenas luunt. Debuissent enim omnia accurate perpendere atque examinare, quae supra rationis captum credenda ipsis proponebantur ; debuissent saltem suspicari, arcanum aliquod sub tali doctrina latere. 200. Ad 3. Resp. I. Trans. Compertum siquidem est, ex judaeorum historia, ut suo loco ostendimus, vix aliquem inter ipsos extitisse prophe­ tam, quem persecuti non fuerint nec morti tradiderint; eosque eadem ra­ tione statim excepisse Christum ipso suae praedicationis exordio, nuper vidimus. Nec aliter scribae, pharisaei ac sacerdotes exceperunt Joannem Baptistam, etsi ut prophetam tantum ac praecursorem Christi se patefecerit, Matth. XI. 18; XXI. 25 et seqq., Luc. VII. 30 et 33. 201. Resp. Π. D. Si talis fuisset ipsius missio, Tr. si longe sublimior, A Tenebatur enim Jesus ea patefacere, ad quae missus erat, ad complendam nempe legem mosaicam in iis, quae portendebat de futuro Messia, ad ingerendam augustiorem dc Deo ideam, ad ferventiorem in eum excitandum amorem, ad praebenda validissima motiva detestationis pecca­ torum, cujusmodi habentur in mysteriis Trinitatis, Incarnationis ac Redem­ ptionis, ad extendendum et amplificandum Dei cultum apud universas gen­ tes, aliaque ejusmodi, quae expendere adversarius neglexit. 202. Π. Obj. Saltem ut in perturbatorem quietis publicae in Jesum animadvertere judaei eorumque magistratus jure potuerunt. 1. Ipse enim dissensiones in populo serebat, Joann. VII. 43 ; Luc. XXIII. 5. 2. Plures homines perditae vitae euin sequebantur, Matth. IX. 10; Marc. II. 15; Luc. XV. 1, quos ipse quidem ad bonam frugem adducere contendebat; sed qui timores ingerebant concilio nationali. 3. Concionibus suis eo magis 99 > Jésus ejusmodi homines fovebat, quod anathemata in divites injiceret, Matth. XXIII. 13 et seqq. 4. In ejusmodi porro rerum statu consilium de­ liberat; nonnulli censent, ipsum ceu insanum spectandum, Joann. X. 20; alii dicunt, eum turbas seducere, Joann. VH. 12; Caiphas, summus sacer­ dos, ad quem ex officio spectabat legis litteram tueri, animadvertit ejus­ modi dissidia motivum romanis praebitura Judaeam opprimendi, ac totius geutis bonum unius hominis bono esse praeferendum ; quare se ipsum ejus accusatorem constituit, Joann. IX. 47 et 50. 5. Huic tamen judicio compre­ hensionis aliud praecesserat admonitionis, Luc. XX. 1 et seqq.; Joann. VII. 38; Matth. XXI. 21, cum sibi arrogasset auctoritatem juri communi contrariam. 6. Duplicis propterea criminis incusatus est, religiosi ac poli­ tici, atque ob utrumque damnatus.13 Ergo. 203. Resp. Neg. ant. Ad 1. prob. N. Sed cum ageretur de homine extraordinario, cujus fama longe lateque diffundebatur ob tot praesertim prodigia quae patrabat, in ejusmodi casu, ut fit, de eo diversa ratione opi­ nabantur judaei ac disserebant ob contemptum potissime et odium, quod adversus Jesum ostendebant sacerdotum principes et pharisaei, quorum hypocrisis detegebatur. Ejusmodi autem dissensiones nullo modo afficie­ bant publicam quietem, ut ex loco citato s. Joannis evidens est. 204. Ad 2. Neg. ejusmodi homines, qui Christum interdum sequebantiu·, timorem injecisse concilio nationali, ut mentitur adversarius; siquidem hujus concepti timoris nullum extat in historia evangelica vestigium. Sed, cum repellerentur a tumidis pharisaeis, qui in se confidebant tamquam justi, ac despectui haberentur·, benigne excipiebantur a Christo Jesu, qui in eis totidem infirmos spectabat, qui sanatione indigebant, totidem oves deperditas, quas ad ovile reducebat, totidem filios, quos ut pa­ ter amantissimus solabatur, prout parabolae ipsae declarant ab Jesu prolatae, occasione querelarum, quas superbi pharisaei movebant, be­ nignam ac mitem ejus agendi rationem carpentes. Sane non magistratus, sed pharisaei querebantur de Christo, quod virtutem amabilem prae se ferret, non autem rudem, qualem ipsi ostentabant.14 Ceterum Christus constanter obedientiam legitimae auctoritati ipsis inculcabat (Matth. XXIII.) ac humilitatem, patientiam, ceterasque virtutes, quae non minus verum Dei cultorem, quam optimum civem constituunt. 15 205. Ad 3. AT. Sed anathemata, ad quae adversarius provocat (Matth. XXIII. 13·), non in divites, sed in scribas et pharisaeos protulit, qui abn) Ibid. pag. 84 et scq. u) Cf. Matth. XVII. 12 et seqq.; Luc. XV; XVIII. 9 et seqq. Matth. XI. 29; V, VI, VII etc. Cf. Bossuet, Politique tirée des propres paroles de ΐ Ecriture S. liv. I. art. 6. De I amour de la patrie, IL propos. J. C. établit par sa doctrine et par ses exemples l'amour (pie les citoyens doivent avoir pour leur patrie. Oeuvres etc. tom. VIIL pag. 34G et suiv. édit, de Liège 1767. *!» U il 'ri I 100 utentes favore quo apud plebem fruebantur, fucata exterioris austeritatis specie eamdem ad extremam perniciem ducebant. Quod si alicubi in di­ vites aliquot avaros invehitur, cum aliis comiter agit, corumque fidem ex­ tollit atque commendat, Matth. VILI, a v. 5 ad 13: Luc. VII. 1 et seqq.; XIX. a v. 2 ad 10; Joann. ILE. a v. 1 ad 21 ; IV. 46 et seqq. ac alibi. Propterea non conditionem, sed mares carpit; uti longe acrius praestiterunt an­ tiqui prophetae, Is. V. 8; XXXII. 9; Jerem. XV. 13; Amos VI. 1 ; VIII. 4; Hab. II. 5 etc. 206. Ad 4. X. Nam non his de causis concilium deliberat ; sed quia Christus Lazarum e mortuis excitarat, multique propterca in eum cre­ derent. Simul ac enim ad pharisaeorum et pontificum notitiam pervenit ejusmodi prodigium, confestim concilio coacto dixerunt (Joann. XI. 47.): Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? En veram causam, propter quam pharisaei decreverunt ejus mortem. Falsa igitur est adversarii asser­ tio; sed falsa praeterea sunt, quae huic intexuit, nempe in concilio, ut ipse insinuat, aliquos Jesum ut insanum traduxisse, aliosque dixisse, ipsum tur­ bas seducere. Haec enim nonnulli tantum de turba in diversis plane rerum adjunctis protulerunt, Joann. X. 20; VII. 12. 207. Sed falsum insuper est, Caipham ab ejusmodi dissidiis adductum fuisse, ut se Jesu accusatorem constitueret. Etenim loco cit. nec verbum de dissensionibus est aut de periculo inde toti genti judaeorum imminente: sed cum pharisaei ac sacerdotes dixissent: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient romani, ct tollent nostrum locum et gentem (Joann. XI. 48j, Caiphas in horum dictorum confirmationem addidit: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis, quia expedit vobis, ut unus manatur homo pro po­ pulo, et non tota gens pereat, ibid. w. 49 et 50. Quibus verbis, etsi ipse id nec sciret nec suspicaretur, Caiphas prophetiam edidit, sed contrario omnino sensu ab eo, quo ipse verba protulerat, ut patefecit eventus. Quare non se Christi accusatorem constituit, ut autumat Salvador, sed auctorem praecipuum se constituit interfectionis Christi. Etenim ab illo die, ut addit s. Joannes, cogitaverunt ut interficerent eum, ibid. v. 53. Itaque adversarii nostri assertio est mendaciorum ac falsitatum congeries, quae malae causae patrocinatorem pessimum patefacit. 208. Ad 5. N. Neutrum enim judicium institutum fuit, capturae sci­ licet et admonitionis. Non prius, quia, ut patet ex dictis, actum haud est in illo concilio de quopiam judicio, sed de conspiratione in Christum Jesum ob tot signa quae patrabat, in qua sacerdotes illi malignitati, invidiae et odio inveterato, quo adversus Jesum exaestuabant, culmen posuerunt (Joann. ΧΠ. 10 et 19.); eo magis, quod concilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent (Matth. XXVI. 4; Marc. XIV. 1.). Improba plane ma­ litia et nequitia, qua sibi non minus quam universae genti extremam WJ® 101 perniciem consciverunt! Sed neque judicium admonitionis praecessit; nam Luc. XX. 1. perhibentur principes sacerdotum et scribae cum senioribus a Jesu sciscitantes, unde acceperit potestatem docendi et ea patrandi, quae faciebat, seu argumenta suae missionis; quos Christus ad silentium adegit proposita quaestione de missione Joannis Baptistae. Verum neque ibi neque alibi uspiam ullius admonitionis occurrit mentio. In aliis vero locis ab adversario adductis agitur de potestate miraculorum edendorum, quam sibi Christus attribuit, ac in se credentibus promittit in aliis prorsus tem­ poris, loci ac personanun adjunctis; haec cum judicio, quod vocatur ad­ Him monitionis, quid tandem commune habeant, plane non rideo. f 209. Ad 6. D. Accusatus absque tabulis ac testibus, C. damnatus, N. Utroque hoc crimine tamquam praetextu ac pallio usi sunt pharisaei ac sacerdotes ad juridice cohonestandum finem, quem sibi proposuerant, ut patet ex toto processu. Attamen non sibi constiterant; nam prius accusarunt Jesum de crimine politico; quam quidem deinceps accusationem deserentes, intentarunt accusationem de crimine religioso ; verum et hanc pariter dimittentes iterum redierunt ad crimen politicum Joann. XV 111, XIX. Princeps autem sacerdotum in privato conventu non criminis politici, sed criminis tantum religiosi reum esse Jesum declaravit, Matth. XXVI. 65. Ob neutrum tamen crimen damnatus est; non quidem ob crimen religio­ nis; quod parvipendit Pilatus; non ob crimen politicum, a quo innocens iterum iterumque declaratus est ab eo, ad quem spectabat de tali crimine cognoscere, nempe a provinciae praeside, qui nonnisi clamoribus, minis, tumultu judaeorum perterritus eorum cessit voluntati, sic Deo providente, ut Cliristi accusatorum et hostiiun livor, malitia et hypocrisis in propatulo ponerentur.1G 210. ΙΠ. Obj. 1. Sacerdotes ct seniores se ad supplicii locum con­ tulerunt; quoniam vero sententia huic facto innitebatur, quod nempe Jesus illegaliter sibi titulum Filii Dei, immo et Dei ipsius arrogasset, sic ipsum interpellabant : Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere; si rex Israel est, descendat nunc de cruce, ei credimus ei; confidit in Deo, liberet nunc, si vult, eum; dixit enim: quia Filius Dei sum (Matth. XXVH. 42.). Juxta cvangelistam haec verba prae se ferebant illusionem et contemptum ; I6) Cf. Jahn, Archaeol. biblica, 246. ubi et ipse ostendit, quae thalmudici in Sanhedrin IV. statuunt circa judiciorum tempus, formam etc. omnia in tumultuario de Jesu judicio neglecta fuisse. Sed juvat percurrere conditiones et formas judiciales (procedural nunc vulgo nominant), quas circa testes et rationem judicandi in foro judaico exhibet Sauliedrin, tam in judiciis pecuniariis quam in judiciis capitalibus cap. 4 et 5, easque comparare cum historia cvangelica, ut evidenter omnibus constet, eas in judicio Jesu non solum neglectas, sed plane conculcatas fuisse. Extat porro tractatus de synedriis in Thesauro Ugolini, tom. XXV. capp. citt. pag. 98 et seqq. 102 ast personarum, quae illa proferebant, natura, dignitas, aetas, ordo quem in Christi judicio secuti fuerant, evincunt bonam ipsorum fidem. 2. Mira­ culum ea ipsa hora nonne decisivum fuisset? 17 3. Non proprie judaei, sed vaticinia Christum interfecerunt ; Jesus saepe praedixerat mortem suam; hinc, sive judaei eum interfecissent sive non, semper deicidae fuissent. Etenim eum occidendo fuissent deicidae, ut patet; non interficiendo tanto magis deicidae fuissent, falsi tatis arguendo ipsius vaticinia. 13 Ergo. 211. Resp. Ad 1. Neg. Christi damnationem huic facto inniti; vidimus enim, Pilatum nullam rationem hujus impacti criminis habuisse, sacerdotes vero et pharisaei, longe ante Christi confessionem de filiatione sua divina decreverant ipsius mortem ; ergo Christi declaratio qua se Filium Dei profitebatur, non fuit nisi praetextus, ut saepe monuimus, quo ipsi usi sunt ad Christum sub specie legali condemnandum. Ex his recte colligitur, in verbis relatis veram subsannationem, irrisionem, ironiam denique amaru­ lentam contineri, quam et factis ostenderunt, moventes capita sua, et dicentes ad alterutrum, cum scribis: Alios salvos fecit etc. In quo concordes sunt tres evangelistae, qui sacerdotum verba referunt, Marc. XV. 29—31 ; Luc. XXIII. 35; Matth. XXVII. 39—-il; quos propterea si adversarius adducit pro se, debet pariter recipere testantes contra se. Adde et in hac agendi et loquendi ratione, etsi non adverterint, ad verbum omnino eos adimple­ visse prophetiam, quam longe ante protulerat David, Ps. XXI. 8 et 9. Quid propterea contra facta possunt conjecturae ex dignitate, gradu etc. deductae, cum cupiditate obcaecati hi Christi hostes omnes fines transilierint, ut patet ex tota serie rerum gestarum? 212. Ad 2. Resp. I. Tr. Quos enim cetera miracula non moverunt, neque aliud mortis tempore patratum pervicaces atque in sententia sua obfirmatos profecto movisset. Resp. Π. Nec defuisse ejusmodi miracula, quae Christi mortem aut comitata sunt aut subsecuta, solis videlicet obtenebrationem, terrae concus­ sionem, veli discissionem, Matth. XXVII. 45, 51 seqq.; Marc. XV. 33, 38; Luc. XXIII. 44, 45 ; denique, quod caput est, gloriosam Christi a mortuis resurrectionem post triduum, de qua suo loco egimus.19 213. Ad 3. Resp. Dedecere ejusmodi argutiam in re tanti momenti, eamque non prodere nisi stultitiam eorum incredulorum, qui se philosophos jactant. Vaticinia enim logice, ut ajunt, sive ordine seu ratione subsequun­ tur liberam hominum deliberationem, ut suo loco monuimus20, quae ordine ac ratione anterior est ipsa praevisione, cujus objectum est, ac proinde praedictione. Adeo miseri sunt increduli, dum adversus religionem chri17) Salvador, ibid. paç. 87 et seq. ,s) Ibid. pag. 85. noie. **) Tract. De vera rel'uj. part. I. n. 243 et seqq. 20) Tract. De Deo, n. 394 et 398. ütianam pugnant! Ut enim ex hucusque disputatis compertum fit, eo adiguntur, ut vel aperte mentiantur, vel veris falsa commisceant, vel denique ad scurrilia descendant. 21 ;gl |H 9· CONCLUSIO. ■ 214. Quae cum ita sc habeant, juvent paucis perstringere, quae fusiori calamo tum adversus judaeos tum adversus biblicos et incredulos prosecuti sumus, ut argumentonun nexus appareat, ex quo exurgit instituta demonstratio dc adventu ac persona Messiae. 215. Ex dictis igitur certum est: I. Messiam aliquem vel ab ipso mundi exordio humano generi a Deo fuisse promissum; Dei promissiones successu tempons ita fuisse saepius iteratas; ut, quo magis promissionum implendarum tempus instabat, eo illustriores fuerint; fidem in venturum hunc liberatorem quavis aetate plus minus viguisse apud omnes gentes, praesertim vero apud israeliticiun populum, quem Deus constituit harum promissionum depositarium atque custodem. Certum est Π. promissi hujus Messiae determinata esse in Scripturis munia et characteres, atque adeo cpocham ipsam adventus ejus, ita ut retardari non posset. IU. Messiam propterea hunc peculiare esse determinatumque individuum. IV. Elapsas esse epochas omnes promissi Messiae, completaque omnia, quae ab eodem gerenda erant; neque haec suo tempore praestitisse nisi imum Jesum Na­ zarenum, in quem omnia quadrant prophetarum vaticinia, epochae, chara­ cteres et cetera, quae aut praecedere aut comitari aut subsequi adventum Messiae debebant, et in eo complenda erant; ideoque certum est V. Mes­ siam advenisse, neque hunc alium esse aut esse posse nisi Jesum, prout nobis demonstrandum proposuimus. 216. Ex his autem non modo adversus hebraeos colligitur, inani ipsos ac fallaci prorsus spe duci, dum adhuc praestolantur venturum eum, qui jamdiu venit, verum etiam eo adductos esse, ut absoluta impotentia deti­ neantur ostendendi alium quempiam praeter Jesum esse Messiam. Ejus enim naturae simt pleraque vaticinia, quae Messiam praenunciant, ut non­ nisi semel compleri potuerint. Eum in censum veniunt, quae epocham de­ terminant sub finem judaicae reipublicae, stantibus adhuc et paulo post evertendis urbe ac templo; quae dispersionem judaeorum et vocationem gentium, mosaici pacti abolitionem, novique foederis pangendi ac novi cul­ tus suffectionem portendunt. Alia praeterea vaticinia reperiuntur, quae, si simul sumas, ita tali individuo adnexa sunt, ut alii convenire nequeant; $9 |M 3I) Cf. Opuscul. cui tit. Jésus devant Caiphe et Pilate, réfutation du chapitre de M. Salvador, intitulé: Jugement et condamnation de Jésus, par M. Dupin aîné, Paris 1828. t· 104 cujusmodi sunt characteres, quos vocant personales, circa originem, nativita­ tem, vitae rationem, passionem, violentam necem sustinendam, gloriam inde subsecuturam, una cum consectariis, quae ab iis dependent. Alia denique ha­ bentur vaticinia, quae, spectatis politicis rerum eventibus, impossibile efficitur judaeis ostendere, in alio quopiam jam adimpleta esse, seu unquam adimplenda. Nam ex omnium veterum consensu, juxta prophetias ex tribu Juda ac praeciae ex familia David descendere debet seu nasci promissus Messias; jam vero ita omnem censum tribuum et familiarum post universalem dispersionem judaei amiserunt, atque ita tribus omnes ac familiae permixtae sunt, ut omnino nequeant determinare ad quamnam tribum, multo minus ad quam familiam quispiam pertineat. Posteri autem David a romanis ita omnes sunt deleti, ut nemo superstes manserit.1 Patet proinde, non solum nullam superesse posse judaeis spem futuri Messiae, sed omnem iis ademptam ac praeclusam viam esse ad alium praeter Jesum Nazarenum agnoscendum. 217. Atque hinc novum exurgit pro veritate religionis Christianae ejusque divina origine argumentum. Si quis enim secum animo reputet admirabilem plane divinae providentiae dispositionem erga singularem hunc populum, factorum seriem ac vicissitudines, quas eadem gens subiit sive ante sive post Christi adventum, easque comparet cum vaticiniis, in quibus haec omnia praenunciata sunt, non poterit non agnoscere ac depre­ hendere tum vim divinae praescientiae tum ceteros characteres divinae ac supernatandis revelationis. ‘) Cf. W. Schikardi, Jus regium judaeor. problema XX. apud Ugolini, in The­ sauro, par. 794. PAKS II. 218. Christologia Christianorum, ut vocant, complectitur germanam dominicae Incarnationis mysterii doctrinam, quam veteres passim οικονο­ μίαν, oeconomiam aut dispensationem nominant. Definiri autem solet Incar­ natio: Assumptio naturae humanae a Verbo divino facta in unitate personae, ad humanum genus redimendum. Christus vero est ipsum Dei Verbum homo factum. 219. Ex qua definitione deprehendimus ad adstruendam plenam do­ minicae Incarnationis doctrinam a nobis exigi, ut vindicemus 1°. in Christo naturam divinam; 2°. naturam humanam; 3°. unitionem seu unionem am­ barum naturarum in ima divini Verbi persona; 4°. integritatem utriusque naturae post unionem; 5°. utriusque pariter naturae operationem et volun­ tatem; 6°. idiomatum, ut vocant, communionem, theandricas actiones ex hypostatica conjunctione provenientes et adorationem Christo debitam; 7°. Christi titulos, munia et excellentiam; 8°. meritum actionum Christi; 9°. exhibitam ab eo satisfactionem pro peccatis nostris et redemptionem. 220. In his igitur singillatim enucleandis catholicae doctrinae capi­ tibus cum consectariis ab iisdem profluentibus atque iis adnexis operam nostram impendemus; recensentes haereticos tum antiquos tum recentiores, qui catholicam doctrinam subruere aut quoquo modo labefactare adnisi sunt, quin etiam, eos qui a recto tramite deflexerunt. CAPUT I. DE DIVINA CHRISTI NATURA. 221. Directe impetunt divinam Christi naturam sociniani, haeresim renovantes jamdiu protritam pho tini anorum, Pauli samosateni aliorumque L· · •t: e * obscuriorem sectariorum. * Socinianos cum suis surculis pleriquo prote­ stantes recentiores sequuntur, ex quibus orti sunt rationalistae, qui impie­ tate omnes praedecessores haereticos facile superant, ita ut cum ipsis vix comparari possint. Ex istorum sensu et sententia Christus conferri debet cum Pythagora, Socrate, Platone, Zenone, Seneca, Marco Aurelio aliisque antiquitatis philosophis graecis atque latinis, aut etiam cum orientalibus, Zoroastro, Confucio atque Mahomete, quos, ut ipsi autumant, Deus exci­ tavit, ut dictis factisque populares suos edocerent, vel etiam institutis poli­ ticis et religiosis ad posteros transmissis a vitiis pravisque moribus arce­ rent. * Nervos proinde omnes in hoc praecipuo Christianae seu catholicae religionis dogmate adstruendo intendere debemus. 222. Quum vero satis prolixe egerimus de divinitate Verbi in Tract. g» V i'· ' . . de Trinitate adversus arianos, hoc ipso ostendimus, saltem indirecte, divi­ nitatem Christi, quae ab illa pendet. Ut igitur omnes probationes illuc productas tum ex Scriptura, tum ex constanti ecclesiae sensu, traditione et doctrina ad rem praesentem transferamus, satis nobis hic erit evincere, Verbum illud ipsum, quod Deum Deique Filium seu secundam sanctissimae Trinitatis personam, consubstantialem Patri esse demonstravimus, idem esse ac Christum seu Verbum humana carne indutum, id est, humanae naturae hypostatice conjunctum. Hoc autem tum ex sacris litteris tum ex perpetua traditione et ecclesiae doctrina adstruemus, alias praeterea adjicientes pro­ bationes ad divinitatem Christi directe magis magisque confirmandam. Quae omnia generali sequenti propositione complectimur. j 1 f > 9 f 9 PROPOSITIO. Vera et proprie dicta divinitas seu natura divina in Christo Jesu agnoscenda est et profitenda. 223. De fide est haec propositio, prout constat ex perpetua ecclesiae doctrina et professione in symbolis expressa. Addidimus autem, veram et ’) Cf- Pelavius, De Ineam. cap. 2 et 3. Ex censu tamen haereticorum, qui inficiat! sunt divini Verbi Incarnationem juxta Petaviuni, subducendi sunt nazaraei, prout ostendimus in tract. De SS. Trinit. num. 218 et seqq. ’) Ita aperte Wegscheider, §. 120- a. Nec aliter sentit Baur, ut patet ex ejus systemate, de quo diximus in tract. De Deo creatore, part. III. num. 491. not adj. Sic pariter Richter, Das Christenthum von den altesten Religionen des Orients: seu Christianismus ex antiquissimis religio- nibus Orientis, Lips. 1819, et Carol. Hase, profess. Jenens. qui in op. Das Leben Jesu etc. seu Vita Jesu. Lips. 1829, scri­ bit: -Jesus homo Dei, non per mirabilem divinae in humanam naturam ingressum sed per perfectam humanae naturae erudi­ tionem, quippe quae hominem divinum red­ didit. Jesus itaque Dei Filius per apotheosim, non per incarnationem/’ Deinde subdit nullam Christum duxisse uxorem, quod nullam invenerit dignam se. Ita pro­ grediuntur protestantes. 107 proprie dictam divinitatem, seu naturam divinam in Christo esse agnoscen­ dam, ad omne effugium praecludendum adversariis nostris, qui divinitatem lato sensu acceptam in Cliristo ultro admittunt et agnoscunt. 224. Ita vero ex praemissis enunciatam veritatem ostendimus: Verbum, dc quo loquitur Joannes initio Evangelii sui, verus Deus est, omniumque rerum conditor ac Patri coaeternus; atqui hoc Evangelii Joannis initium : In principio erat Verbum etc. nequit ad alium quam ad Chri­ stum referri; ergo ex Joanne vera et proprie dicta divinitas, seu natura divina in Christo est agnoscenda. Jam vero minor propositi syllogismi neque ab adversariis ipsis in dubium vocatur, cum de hoc ipso Verbo scribat Joannes v. 14 : Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus quasi Unigeniti a Patre. Ideo vero magnificum illud prooemium praemisit Joannes, ut ex eo lucem suam mutuarentur, quae in toto Evangelii decursu de Christo erat relaturus, scilicet ipsum e coelo venisse, Filium Dei esse, antequam mundus fieret, ipsum apud Patrem extitisse, ipsum e Patre ct ex Deo processisse, ipsum esse in coelo, dum loqueretur in terra, aliaque ejusmodi, quae facile omnia intelliguntur, illo prooemio praemisso, illo sublato totidem aenigmata inexplicabilia penitus evadunt. 1 225. Praeterea non aliud de Clmsto credere aut sentire possumus, quam quod I. Christus de se ipso praedicavit judaeis, H. commisit disci­ pulis suis; III. nec alio sensu ab eo, quo ipsum tum evangclistae tum judaei sumpserunt; IV. denique ab eo quem scriptores reliqui de eo do­ cuerant. Porro singula haec capita percurrentes non possumus veram ac proprie dictam divinitatem in Christo non agnoscere. Etenim 226. I. Christus non solum se Dei Filium esse clare et aperte docuit, sed ita docuit, ut posuerit fundamentum praecipuum religionis suae et spem omnis salutis in hac divinitatis suae fide. Etenim 1 °. Joann. HI, 16: Sic Deus, inquit, dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam... qui non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. 2°. Cum dixisset judaeis Joann. VHI. 32: Veritas liberabit vos, responderunt superbe judaei: Nos nemini servivimus unquam; tum Clu-istus rursum: Amen, amen dico vobis, quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum. Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, ibid. 34. Quibus verbis Christus sibi potestatem tribuit Patris, et Filii naturalis, qui quos vult adsciscit in do­ mum Patris sui, et eos ex servitute in libertatem vindicat. 3°. Christus velut filius in domo sua Joann. Π. 16. templi profanatores ejicit, dicens: *) Cf. tract. De SS. Trin. n. 163. 108 Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis, vel ut iMnttli. XXL 13. loquitur: Domus mea domus orationis rorabitur. 4°. Docet tamquam aucto­ ritatem habens, id est, potestate legislative suprema ex nomine suo: Scri­ ptum est, vel dictum est antiquis...,· Ego autem dico vobis (Mattii. VII. 21.); Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine......... (XXIV. 35.); Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. 2 Et Joann. VOL 51 : Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non gusta­ bit in aeternum. 5°. Docebat ut Sapientia ante saecula ab aeterno genita, et hanc Sapientiam se esse declarat; nam pro eo quod Matth. XXTIT. 34, dicitur: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes, Luc. XI. 49; VII. 35. ait: Propterea et sapientia Dei dixit: mittam ad vos etc. . . . justi­ ficata est sapientia ab omnibus filiis suis. 6°. Christus insuper omnes alienos sensus a vera ac naturali filiatione divina removet, dum Joann. XV. 18. Deum vocat patrem proprium, ίδιον3; immo vel sub ipsa parabolarum caligine idipsum docebat: sic Marc. XII. 6: Adhuc unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia verebuntur filium meum. Coloni autem dixerunt ad invicem, hic est haeres, venite etc.; ubi in­ stituit clarissimam antithesim inter servos, quos antea Deus miserat, et Filium suum. 7°. Docet Christus ante Abraham se esse; pluribus in locis se e coelo descendisse declarat ; Joann. VIII. 58: Amen, amen dico vobis: antequam Abraham fieret, ego sum; quibus suam patefacit aeternitatem, di­ cens sum: docet, se esse in coelo, dum est in terra, Joann. III. 13: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis, qui est in coelo; rursum : Descendi de coelo. . . Hic est panis de coelo descendens. . . Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. . . Si ergo videritis filium hominis ascen­ dentem, ubi erat prius? . . . Scio unde veni, et quo vado. T’os de deorsum estis, ego de supernis sum.* Haec omnia, supposita aeterni Verbi Incarna­ tione, plana sunt; nullum vero sensum habent, si illa tollatur. 8°. Sed neque his contentus, clarius etiam sibi tribuit naturalem Filii Dei notio­ I nem; postulat enim haec, ut, cum Deus Filium generando totam ei sub­ stantiam tradiderit, Filius in Patre sit, et Pater in Filio, et uterque unum sint. Haec autem de se Christus praedicavit, dicens: Pater in me est, et ego in Patre. . . . Ego et Pater unum sumus, Joann. X. 38 et 30. Hinc, cum neuter ab ulla creata re comprehendi possit, Pater comprehendit 2) Porro hoc ipsum vidit subtilis judaeus Orobius, qui in tertio Scripto, HI. quaesito, num.7. concludit: «Igitur qui propheta ve­ nerit et dicat in nomine suo haec facienda vel credenda, homines in nomine suo sal­ vandos, miracula in nomine suo facienda, in seipsum fidem exegerit ad salutem aeter- nam, in nomine suo et a se peccata nibus condonanda; iste non est Dei ster, non est propheta, sed Deus Cf. Amie. Collât, pag. 108. 3) In Vulgata editione: Suum. <) Cf. Joann. VI. 38, 41, 50 et 63; 14 et 23 etc. homi­ mini­ ipse.* ; VIII. 109 Filium, Filius vero comprehendit Patrem: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, Matth. XI. 27. 9°. Nihil denique de divina majestate cogitare possumus, quod sibi Christus non attribuerit. Dominum siquidem se perpetuo praedicat eo prorsus sensu, quo judaei hunc titulum Deo tribuebant; ut, ceteris omissis, constat ex iis, quae affert Luc. VI. 46: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis, quae dico? Quae simillima sunt iis, quae apud Malach. I. 6. leguntur: Si Do­ minus ego sum, ubi est timor meus? Deum se etiam declarat, Matth. XI. 5. sibi applicans vaticinium Isaiae XXXV. 4 : Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos. Tunc aperientur oculi coecorum ; et Matth. CI. 4: Euntes renuntiate. . . Hic est, de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te, ad se referens oraculum Malachiae : Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. '° Omnipotentem se exhibet in cor­ poribus animisque curandis, immo et mortuis ad vitam excitandis; siquidem non alieno nomine, ut Petrus, Act. III. 6, sed proprio edebat miracula, ac potestate sibi insita. Leproso enim dicenti sibi: Domine, si vis, potes me mundare, respondit Christus : Volo, Matth. VTH. 3 ; laudat centurionis fidem, qui ex suo in milites imperio summum Christi in res creatas omnes domi­ nium et potestatem spectabat, ibid. 9 et seqq. ; declarat, se miracula operari, et mortuos a se vivificari, ut vivificantur a Patre, Joann. V. 17. Eamdem ostendit potentiam in animis curandis, dum se auctorem gratiae perhibet: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis, Joann. VI. 27· Hinc mulier peccatrix ab eo animi salutem postulat eadem fiducia ac alii salutem corporis; eique Chri­ stus eam impertitur. Quin immo utitur exemplo creditoris, a quo debitum omne gratuito dimittitur duobus debitoribus, et hunc se esse creditorem ostendit ac declarat, dicens: Vides hanc mulierem? etc. Luc. VH. 44 et seqq. Utramque potestatem in corpus et animam egregie demonstravit, cum sanum fecit paralyticum; etenim, cum ei dixisset: Confide, fili, dimit­ tuntur tibi peccata tua, murmurabant pharisaei intra se, dicentes: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Assentitur Chri­ stus, peccata a solo Deo dimitti, sed hac ipsa de causa hanc potestatem sibi vindicat; nam, ut probet se tali pollere potestate, ideoque et Deiun esse, ait paralytico: Tibi dico, surge, Matth. IX. 2 et seqq. Supremum se exhibet judicem, qui vel praemia vel poenas decernat; praemium quidem, cum de ovibus suis dicit: Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea, Joann. X. 28; supplicia vero, dum ait : Mittet filius hominis angelos suos ... et mittent eos in camiJ) Cf. quae de hoc oraculo scripsimus, part. I. n. 41. not. 7. pag. 22. 9 1 V 1' Il 1 » » 110 num ignis, Mattii. XIII. 41. Demum Christus in sermonibus suis, quos | coram judaeis habuit; non semel testatus est, debitum sibi esse triplex officium, quo erga Deum obstricti sumus, fidei, spei et caritatis; fidei qui­ dem illis verbis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille. Qui credit in me, habet vitam aeternam, Joann. VI. 29 et 47; spei: Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis, Joaim. VIII. 36, alioquin nulla inde eva­ dendi ratio et spes suppetit; caritatis: Demittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum, Luc. VU. 47. Et haec Christus dixit de se, quibus sibi proprie dictam divinitatem, Dei scilicet nomen, nativitatem, naturam, pote­ statem, professionem6 ceteraque omnia vindicavit, quae nonnisi in euin, qui natura Deus sit, cadere possunt. 227. H. Neque aliter se patefecit discipulis; etenim sibi semper constans, dicebat caeco nato, quem sanaverat: Tu credis in Filium Dei ?... ct dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait: Credo Domine; et procidens adoravit eum, Joann. IX. 35 et seqq. Item Marthae : Ego sum, inquit, resurrectio et vita; qui credit in me, etiamsi mor­ tuus fuerit, vivet, et omnis, qtd credit in me, non morietur in aeternum: credis hoc? Respondit autem Martha cohaerenter ad Christi expostu­ lationem: Etique Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti, Joann. XI. a 25 ad 27. Apostolis vero ante passionem suam: Creditis in Deum, et in me credite, Joann. XIV. 1. Nec qualemcumque fidem exigit, sed eam, quae per caritatem operatur; postulat enim, ut eum super omnia diligamus, et ejus mandata custodiamus: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus, Mattii. X. 37; et rursum: Qui habet mandala mea et servat ea, ille est, qui diligit me, Joann. XIV. 21: quis diligit me, sermonem meum ser­ vabit, ibid. v. 23. Discipulorum mentem ad divinitatis suae fidem erigit; dat enim eis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici, Luc. X. 19; promittit eis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii ejus, Luc. XXL 15; Quodcumque, ait iterum, pe­ tieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, Joann. XIV. 13; promittit se missurum Spiritum veritatis: Et ego mittam eum ad vos, Joann. XV. 26; neque ut Moyses aut prophetae mandata annunciat, sed ea in cordibus nostris insculpit, et dat virtutem ea exeeutioni mandandi: Ego sum vitis vera, vos palmites; manete in me, ibid. v. 5 et seqq. ; suam pariter omni­ potentiam et immensitatem luculenter commendat, dum Matth. XVHI. 20. *) Ad haec praecipua capita s. Hilarius revocavit argumenta omnia, quibus veram ct proprie dictam Jesu Christi divinitatem adversus arianos aliosque illius aetatis hae­ reticos vindicavit. Sic enim disserit s. Do­ ctor, De Trin. lib. VII. num. 9: Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum his modis novimus, nomine, nativitate, natura, potestate, professione. Haec vero singillatim toto libro fuse prosequitur. Ill I eisdem pollicetur : Ubi enim sunt duo aut 1res congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum j et XXVIII. 20: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sacculi: et alibi: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; ct Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, Joann. XIV. 23. 228. III. Videndum superest, quonam sensu verba Christi in­ tellexerint judaei et Christi discipuli. Porro judaei illa sensu obvio acceperunt, et Christus hunc ipsum sensum confirmavit Primum autem evincunt judaeorum querelae, Joann. VI. 42: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: quia de coelo descendi? Non igitur ut sociniani de dono coelesti Christi verba intellexerimt, quod evincit ipsorum furor, Joann. V. Cum enim pro certo haberent, Christum vocasse Deum patrem proprium . . . propterea magis quaerebant eum interficerej ipsum accusarunt blasphemiae, voluerim tque lapidare, quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum, Joann. X. 33. Si igitur Christus non fuisset vere Deus ac proprius et naturalis Dei Fi­ lius, debuisset omni modo vel ipsam hujus rei suspicionem e judaeorum animis evellere, sive ut eorum furorem compesceret, sive ut scandalum amoveret, prout ipsius veracitas et caritas exposcebant; porro Jesus non solum ea verba non emollivit ac temperavit, quibus de sua divinitate opi­ nionem ingesserat judaeis, sed constanter eamdem sibi vindicavit, quo magis illi exardescebant. Nam Joann. VIII. 26: Qui me misit, inquit, verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo . . . v. 38: Ego, quae vidi apud Patrem meum, loquor. Utitur quadruplici argumentorum genere: 1°. Joannis Baptistae testi­ monio, qui eum Filium Dei et e coelo venisse testatus fuerat, Joann. ΙΠ. 31; 2°. ipsius etiam Patiis testimonio, cujus haec vox audita est: Hic est Filius meus dilectus, Matth. III. 17; 3°. ipsa etiam miraculorum voce ad frangendam judaeorum improbitatem aptissima, Joann. X. 25; 4°. Scriptu­ rarum auctoritate. Quae quidem argumenta collecta exhibet, Joann. V. 33 et seqq. dicens: Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veri­ tati . . . ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim, quae de­ dit mihi Pater, ut faciam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me ... ct qui misit me Pater, ipse testimonium per­ hibuit de me .... scrutamini Scripturas ... et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. Hoc autem dixit, cum ipsum vellent judaei interficere, eo quod proprium patrem diceret Deum et traducerent blasphemiae reum, eo quod aequalem se faceret Deo. Christus demum hoc ipsum jurejurando ct sanguine confirmavit; interrogatus enim: Tu es Filius Dei? Respondit: Ego sum, Marc. XIV. 62; quod dictum ut blasphemiam judaei acceperunt: Quid adhuc egemus testibus, inquiunt, vos audistis blasphemiam. Omnes *] ! 112 clamarunt; reus est mortis7; ac coram Pilato hoc crimen ipsi intulerunt: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei sc fecit, Joann. XIX. 7; ca ratione, propter quam paulo ante voluerunt eum lapidare, eo quod dixerat: Filius Dei sum. Ergo patet, non solum Christum suam divinitatem proprie dictam prae­ dicasse, sed judaeos ita eum intellexisse, et Christum eam confirmasse omni argumentorum genere. Quod nisi admittatur, concludi deberet, totam con­ troversiam, ob quam Christum judaei voluerunt lapidare, interficere, et propter quam accusarunt blasphemiae, et reum ex lege declararunt et morti addixerunt, in eo fuisse, quod se hominem praestantissimum diceret, et judaei noluerint credere. Consequeretur praeterea, rem totam stetisse in verborum logomachia, quam cum Christus dirimere paucis voculis potuisset totamque solvere, voluerit potius in falsa hac opinione obstinate eos relin­ quere. Quis ejusmodi absiu-da in animum inducat suum? 229. Sed de divinitate proprie dicta verba Christi intellexerunt insuper discipuli ejus; quod triplici ex capite eruitur: 1°. ex eo quod numquam lenierint aliqua interpretatione, quae Christus tam magnifice de sua divi­ nitate protulit; 2°. ex eo quod ejus effata mirifice confirmaverint; 3°. ex eorum proposito in scribenda magistri vita. Ad primum enim quod attinet, nonnulla obscure dicta, summa semper diligentia explanant, e. gr. cum dixit: Solvite templum hoc: Inde ememus panes? Lazarus amicus noster dormit, aliaque ejusmodi; jam vero, admissa contorta unitariorum explica­ tione, longe obscurius Christus locutus fuisset, cum de praestantia sua ser­ monem instituit, quam in adductis locis, quae ab evangelistis explanata sunt; attamen numquam exponunt, quin potius arguunt interdum judaeos, quod non intellexerint verba Christi, cum de sua loqueretur divinitate. Nam, cum Joann. VLLT. 27. interrogassent judaei Christum: Tu quis es? ac respondisset Christus: Principium, qui et loquor vobis: addit: Non co­ gnoverunt, quia patrem ejus dicebat Deum. Ex Joanne igitur non errabant judaei, dum Christi effata accipiebant de eo, quod sibi tribueret Deum Pa­ trem suum naturalem; verum idem adnotat, eos potius errasse, cum Chri­ stum non intellexerunt dicentem, patrem suum esse Deum. 230. Hinc est quod evangelistae singuli exordiantur· Evangelium ab aliquo praeclaro Jesu Christi divinitatis testimonio. Matthaeus enim, refe­ rens Christi conceptionem, ei applicat verba Isaiae VII. 14: Ecce virgo concipiet............ et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus, Mattii. 1.23; Marcus vero incipit: Initium Evangelii J. C. Filii Dei; sicut scriptum est in Isaia propheta: ecce ego mitto angelum meum etc. Marc. I. 1; sic Lucas inducit angelum dicentem Zachariae: i *) Marc. XIV. 63 et seq. Matth. XXVI, 65 et 66; Luc. XXII. 70 et 71. I /A Ï I i’U .· -? ■x<-· '*·■ 113 Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, ct ipse praecedet ante illum (Dominum Deum) in spiritu et virtute Eliae, Luc. I. 16 et 17. Sed prae ceteris s. Joannes, dc quo supra dictum est Î i 231. IV. Sed non minus splendide certatim scriptores reliqui sacri divinitatem Christi praedicant; ex quibus nova lux accedit iis, quae in evangeliis habentur. IH Paulus enim in epist. ad Hebr. III. 5 et 6- eum vocat Dominum domus suae, ut illimi distinguat a Moyse, qui fidelis famulus tantum in eadem domo fuit ; cap. 1. Filius Dei ab eo dicitur, splendor gloriae et figura substantiae Patris; eum exhibet Deum creatorem omnium tum ibi tum cap. III. 4: Qui autem creavit omnia, Deus est; aeternitatem, immutabilitatem, omnipotentiam ei tribuit: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula, Hebr. ΧΠΙ. 8. Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis etc. ibid. I. 10; Rom. VIH. 32. eum vocat Filium Dei proprium; Coloss. I. 16: Omnia, inquit, per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant; I. Tim. HI. 16. vocatur Deus manifestatus in carne; et Rom. LX. 5: Deus benedict us in saecula; ad Tit. H. 13. eum dicit magnum Deum ; ad Philipp. Π. 6: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo. rv in î ? ' ta i Sic etiam apostolus Petrus diserte declarat, Christum esse cum Patre Hill summum illum Deum, qui Jehovah in Scripturis vocatui·; ad illum enim refert illud Ps. XXXIH: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (hebr. ΠΐΐΤ), inquiens: Si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem vivum etc. I. Petr. Π. 3; sic, quod legitur Is. VIH. 13: Dominum exercituum ipsum sanctificate, ad Christum refert, scribens ibid. III. 15: Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris.8'' S. Judas egregiis coloribus pingit haereticos, Dei nostri gratiam trans­ ferentes in luxuriam, et solum dominatorem et D. N. J. C. negantes 9 ; et v. 5. inducit Christum Jesum praeexistentem et supremam exercentem potestatem: Quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non cre­ diderunt, perdidit) Angelos vero, qui noti servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. S. Joannes passim id ipsum inculcat, vocans J. C. vitam aeternam, ®) Κύριον ύ'ε τον 3εόν άγιάβατε εν ταις χαρόίαις υμών. Ubi animadvertendum, con­ ceptis verbis Christum vocari Dominum Deum, juxta text, graecum. 9) V. 4. Την τον &εού ημών χάριν μεPerrone, Praelectiones theolog. VI. τατι&εντες εις άοέλγειαν, καί τόν μόνον όεΰπό>Γην 9εόν καί κύριον ημών Ίηΰούν Χριΰτόν άρνονμενοι. Hic rursum palet, Christum vocari pariter Deum, in gr. te.xL Dominum Deum. . 1, 114 quae erat apud Patrem et apparuit nobis, verbum vitae, verum Deum, I. epist, 1.2: V. 20; in Apocalypsi emn dicit Alpha et Omega, principium et finem, Dominum dominantium, verbum Dei, 1.8; XIX. 13, 16. apostolus item In­ carnationem vocat magnum mysterium, mysterium absconditum a saeculis in Deo etc. Coloss. I. 26. 232. Quibus praemissis, istud jam exurgit ineluctabile argumentum, a quo numquam se poterunt sociniani, unitarii ac rationalistae subducere: Christus se ipsum Filium Dei proprium multiplici ratione dixit et declara­ vit; ad hanc inculcandam veritatem direxit miracula sua, eamdem sanguine ac morte obsignavit; hanc inculcavit judaeis et discipulis suis; de vera ac proprie dicta divinitate Christi verba intellexerunt judaei et discipuli; hanc ei vindicarunt evangelistae, et scriptores omnes inspirati, qui hujus articuli professionem veluti praecipuum fundamentum constituunt fidei a se praedi­ catae. Ergo vel in Christo Jesu vera ac proprie dicta divinitas agnoscenda est, vel nuncius remittendus universo christianismo, qui totus illi articulo innititur. 233. Dixi: Vel nuncius remittendus universo christianismo ; quia tota, qua late patet Christiana religio, hunc articulum supponit ac necessario postulat; postulat reconciliatio Dei cum genere humano lapso ac redinte­ grato: postulat officium mediationis et satisfactionis a Christo praestitae: postulat oeconomia gratiae et sacramentorum, praesertim Eucharistiae : po­ stulat ipsa futura e mortuis excitatio.10 Sane dogmata ista omnia sociniani et rationalistae omnino e medio sustulerunt. Omnis spes nostra corruit: corruunt praecipua incitamenta ad Deum colendum ac diligendum. Hinc Hl H non immerito ariani, sociniani ae rationalistae passim deistae aut semideistae audiunt, cum vix umbram christianismi reliquerint.11 234. Urgenda hic esset perpetua ecclesiae traditio unanimis et constans circa hunc ipsum articulum; verum, cum praecipua capita fuse jam prosecuti simus in tract. De ss. Trinitate12, ubi ex publica fidei pro­ fessione, institutione catechumenorum, fidei nostrae symbolis, ex confessionibus martyrum, ex consensu ipso ac testimonio omnium haereticorum, ju­ daeorum atque ethnicorum, luculentissima documenta in medium protulimus, ad eum locum nostros auditores remittimus, ne eadem rursus repetamus, 10) Cf. quae diximus in tract. De Deo creatore, num. 869 et seqq. “) Iu istorum systemale Christiana re­ ligio non evasit nisi religio naturalis my­ this ac formis biblicis involuta, prout polylheismus atque idololatria ipsa juxta eos­ dem non fuerunt aut sunt nisi religio na- turalis mythis poeticis vestita. Totum propterea discrimen inter religionem Christia­ nam et polytheismum atque idololatriam unice pendet a diversitate mythorum atque formarum sive symbolorum, quibus ejus­ modi religiones obvolutae sunt. ,a) Num. 203 et seqq. 115 cum praesertim haec propositio aliquanto longius excurrerit, quam instituti nostri ratio postulabat.13 I) IF F IC U LT A T E S. 235. I. Obj. Christus in terris legati Dei munus sustinuit, ac Dei personam proinde retulit; nomine Dei propterea loquebatur; sibi Dei nomen ac dignitatem vindicavit ac Dei proprietates; atque in se officia omnia fidei, spei et caritatis exegit; adorari voluit tamquam Deus longe potiori jure quam angeli, qui apparebant in V. T., quum multo illustrius ac di­ gnius illis Dei personam repraesentaverit. Hoc vero canone semel consti­ tuto, jam sponte sua concidunt, quae a catholicis ad adstruendam Christi divinitatem congeruntur. 2. Etenim, si angelus in rubo dicere potuit: Ego sum qui sum, si potuit affirmare: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, si cultum supremum sibi deferri jussit, si Dei proprietates sibi vindicare potuit, etsi nec reipsa Deus esset, nec duplex in ipso natura fingenda sit, multo magis Christus, utpote Dei vicarius et legatus, haec potuit de se praedicare, judaeis et discipulis credenda proponere et scri­ lllll ptores sacri litteris commendare, etsi ipse revera Deus non esset Ergo. 236. Resp. iV. A. Etenim 1°. numquam Christus se ut merum Dei legatum aut Dei personam referentem perhibet; sed constanter ut Dei Fi­ lium unigenitum ac proprium se exhibet, a Patre in hunc mundum missum ad eum illuminandum ac salvandum; nec aliter de ipso scriptores sacri lo­ quuntur. 2°. Numquam Scripturae Christum ut Deiun ingenitum describunt, IIÎ11 sed semper ut Filium Dei et Deum de Deo. 3°. Tribuunt ei immensita ­ tem, omnipotentiam, aeternitatem ac reliquas divinitatis notas, sed ut a Patre omnia accipientem. 4°. Dicimt eum ubique esse; sed cum Patre venientem ad eos, qui ipsum diligunt. 5°. Coelum et terram creasse refe­ runt; sed ut Verbum, per quod creata sunt, ante mundi constitutionem fuisse, scilicet apud Patrem. Jam vero, si Dei nomen et proprietates sibi tribuisset Christus ea tantum de causa, quod Dei legatus esset et personam sustineret, absolute debuisset haec sibi vindicare, et numquam se a Deo seu Patre distinguere. Haec sola animadversio totum labefactat systema socinianorum et rationalistarum. Sed addendum, praeterea talia in Scri­ pturis de Christo affirmari, quae nonnisi summa impietate de Patre, quem solum Deum summum adversarii autumant, dici possent, et tamen divini­ tatem Christi mirifice confirmant ; e. gr. cum descendisse de coelo et ascen­ disse in coelum, per eum omnia creata esse, et eum, cum in forma Dei **) CI. Prud. Maran, Divinitas D. V. J. C. manifesta in Scripturis et Tradi­ tione, lib. I. part. II. cap. 1 ct seqq. Paris. 1746, in quibus collegit et illustravit omnia N. T. testimonia, quibus Christi Domini divinitas adstruitur; tum lib- II, III et IV, in quibus late id ipsum praestat quoad universam traditionem. 116 esset et aequalis Deo, formam servi assumpsisse, et habitu inventum ut hominem. Sed neque in Patrem conveniunt Christi dicta: Ego in Paire et Pater in me est: Ego et Pater unum sumus: Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris, aliaque ejusmodi. Non igitur ut angelus personam Dei repraesentans, ejusque nomine cum hominibus disserens, ita Christus loqui censendus est, sed ut aequalis Deo ingenito et ab eo genitus.l* 237. Ad 2. seu ad confirmat. Dato etiam, quod adversarii pro certo sumunt, quod alii vehementer negant, numquam Filium, sed semper ange­ lum patribus in V. T. apparuisse ac visum fuisse, non tamen inde sequitur, quod ipsi volunt.15 Ex dictis enim ingens patet discrimen inter angelum Dei legatum et Christum, et quidem multiplex. Nusquam enim in his an­ gelorum ministeriis ulla unio exhibetur angelicae naturae cum divina, nec angelo proprietates divinae tribuuntur, nec Deo angelicae. Etsi angelus, cum Dei personam repraesentat, creatorem se dicat coeli et terrae, nusquam coelum et terra a Deo per angelum creata dicuntur; nuspiam duae natu­ rae in ima persona de angelo praedicantur, prout praedicantur de Christo, quem Scripturae Deum manifestatum in carne, Verbum carnem factum et habitans in nobis, Deum qui sanguine suo ecclesiam acquisivit, aliaque non pauca annunciant, quae in magno Incarnationis mysterio occurrunt. HHI Qnaquaversum igitur spectetur socinianorum commentum, patet illud ab­ surdum esse, neque cum biblicis fundamentis, multo minus cum traditionalibus componi posse.16 M) Cf. Maran. op. cit. loc. cit. cap. XX. ,J) Cf. Hengstenberg, Christologia F. T. part. L sect. 1. cap. 3. pag. 219 ct seqq. etsi non omnes opiniones auctoris admittamus; siquidem ipse, utpote protestons, ex gene­ rali thesi, quod per angelum Jehora aut foederis semper secunda Trinitatis persona significetur, vult inferre, catholicis deesse fundamentum biblicum ad cultum angelo­ rum adstruendum. Porro hanc sententiam expendemus in tract. De cultu Sanctorum. Ceterum Verbum ipsum Patris appa­ ruisse passim in V. T. patriarchis, com­ munis fuit veterum sententia; ut constat ex synodo I. antioch. in epist. ad Paulum samosaten. apud Colet. Cone, collect. Ve­ nd. vol. I. pag. 866 — 870; Justino M. Dial, cum Tryph. num. 126. edit. Mar. turn Apol.I. num. 63; Auctore Constit. Apostolic, lib. V. cap. 20. apud Coteler. tom. I. pag. 325 et I seq. ; Irenaeo, Cont. haeres, lib. IV. cap. 7. §. 4. edit. Mass.; Theophilo, lib. II. num. 22. Bibl. Patrum, edit. Ven. tom. Π; Clem, alex. Paedag. lib. I. cap. 7. edit. Potteri, tom. I. pag. 131 et seqq.; Tertullian. Cont. Prax. cap. 16. edit. Rig.; Cypriano, Cont. judaeos, lib. II. capp. 5 et 6; Hilario, De Trin. lib. IV. §. 31 et seqq. edit, maur.; Euseb. Demonst. erang. lib. V. cap. 10; Cyriil. hierosolym. Catech. XII. num. 13. edit. Touttée; Cyriil. alcx. In Exod. lib. I. opp. edit. Auberli, tom. I. pag. 262; Joann. Chrysost. Hom. LVIIL in Genes, num. 3; Ainbros. De fide ad Gratianum, opp. edit, maur. tom. II. pag. 460; Theodoreto, In Exod. interrog. V. opp. edit. Sirmondi, tom. I. pag. 78, aliisque passim usque ad s. Augustinum. Hinc sublatum est praeci­ puum socinianorum fundamentum. ,6) Cf. Maran, loc. cit. ' £ A-Λ ’ · *-■». < 117 238. II. Obj. Causam, ob quam Filii Dei nomen assecutus est Chri­ stus, non in ejusdem naturae divinae identitate cum Patris natura assignant Scripturae ; sed eam vel ab admirabili ipsius e Virgine conceptione, vel ab ejus resurrectione et gloria repetunt. 1. Etenim Luc. I. 35. alloquens an­ gelus Mariam, ait: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideo que et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Prima ergo causa, inquit Crellius, cur Jesus Dei Filius extiterit, ea est, quod non ex viro, sed ex Deo, virtute atque efficacia ipsius inter­ veniente, conceptus ac generatus fuerit, et sic nullum alium praeter Deum habuerit Patrem 17 ; eo nempe sensu, subdit Kuinoel, quo Adamus quoque Luc. III. 38. Filius Dei dicitur.18 2. Alteram causam appellationis Filii Dei Christo attributae aperit apostolus, tum Act. XIII. 33. ubi resurrectio­ nem his verbis praedictam fuisse declarat: Filius meus es tu; ego hodie genui te; tum initio epist. ad Rom. I. 3 et 4. scribens: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum J. C. D. N. 3. Tertiam etiam causam hujus denominationis attulit Chri­ stus ipse Joann. X., missionem scilicet suam a Patre ac sanctificationem. Cum enim judaei, pergit Crellius, blasphemiae crimen ipsi objecissent, quod, homo cum esset, Deum se ipsum faceret, ita eis respondit: Nonne scriptum est in lege vestra: quia ego dixi, dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctiflcavit et misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum? Ubi apparet, hanc Christum afferre rationem, ob quam longe majori jure Filium Dei sese appellaverit, quam judices illi olim dii fuerint appel­ lati, quod a Patre sanctificatus et in mundum missus fuerit Profecto, si Christus summus ille Deus fuisset, si fuisset ex essentia Patris ab aeterno genitus, et eam ob causam Dei Filius; qui fieri potuisset, ut id hoc loco reticeret? Nam si ullus erat locus, ubi id esset exprimendum, hic profecto erat.19 Ergo. 239. Resp. N. A. Ad 1. prob. D. Si particula ideoque usurpata ab angelo esset ad significandam causam denominationis Filii Dei, C. si usurpata fuit ad 'significandam causam, qua sic decebat Filium Dei concipi ac nasci, N. Dato enim, quod hic particula ideoque sit causalis20, expen­ dendum superest, cujusnam rei causam exprimat. Jam vero, cum angelus t '( Λ J ,T) De uno Deo Patre, lib. I. cap. 31. in Bibliotheca fratrum polonorum, tom. IV. Irenopoli, 1656. ’·) Comment, in lib. hist. N. T. tom. II. in hunc loc. *’) Crell. loc. cit. 9 '« · · ΊΑ 20) Nam plerique interpretes jure ne­ gant hic particulam ideoque esse causalem; sed asserunt, eam esso cxplicativam, prout contextus exigit; quod neque inficiatur Crcllius loc. cit. qui ultro dat posse verti graecam vocem J/ό, etiam. râ * .i 4! ‘U *11 J J 118 jam dixerit Mariae Luc. I. 31 et seqq.: Ecce concipies in utero et paria Filium d vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus ct Filius Altissimi vo­ cabitur (id est, erit'1); ct dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, d regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis : patet an­ gelum denunciasse b. Virgini tempus advenisse implendorum vaticiniorum Isaiae VH. et IX, quibus praedicebatur, nascit urum ex Virgine Emmanuelem, qui vocandus erat Admirabilis, Deus, fortis etc. seu Messiam Filium Dei, qui propterea ex Virgine nasci debebat. Cum utrumque pro certo teneret beatissima Virgo Maria, tum se Filium Dei parituram, tum virgi­ nem se permansuram, sciscitatur ab angelo modum, quo haec perficerentur. De hoc modo eam angelus instruit, per obumbrationem scilicet Spiritus S. id perficiendum declarans ; deinde redit ad illud, quod de hoc filio nascituro praemiserat, concludens: Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur (seu erit) Filius Dei; ac si diceret: talis est ortus, qui juxta vaticinia decet Filium Dei. Alioquin, si post magnificum illud exordium deduxisset ange­ lus totam rationem et causam filiationis divinae ad modum seu rationem, qua perficienda erat conceptio filii nascituri, Mariam a praeclara illa notione, quam ei injecerat, ad exilem plane ac jejunam revocasset.22 ubi 240. Hinc exploditur quoque Kuinoelii commentum, quo contendit, eodem sensu hic vocari Christum Filium Dei, quo Filius Dei dicitur Adam niti (Luc. III. 38.), utpote immediato Dei interventu procreatus. Diversa enim substrata materia diversum sensum postulat; nec ea militant pro Adamo argumenta, quae pro natura Christi divina faciunt, ut ex dictis constat; perperam igitur verba Lucae cap. HI. huc adducuntur, cum nulla intercedat inter utrumque locum necessitudo seu relatio. 241. Ad 2. iV. Etenim, ut duobus prioribus textibus insistamus, non ex resurrectione aut sacerdotio colligit apostolus, Christum esse Filium Dei, et a Deo Patre genitum, neque in hoc sensu applicat ipsi verba Ps. Π: Filius meus es tu, ego hodie genui te; sed contra potius ex eo, quod Christus sit Filius · Dei, colligit, debita ei fuisse resurrectionem et sacerdotium. Sane apostolus Hebr. I. 5. independenter tum a resurrectione tum a sacerdotio absolute inter­ rogat: Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Non igitur ad resurrectionem aut sacerdotium tamquam causam refert apostolus denominationem Filii Dei, sed ad aeternam generationem; alioquin minime ostendisset, quod sibi ostendendum proposuit, nempe Christi ”) Est enim hebraismus: vocabitur pro erit; ut pluribus exemplis ostendit Maldonatus ad hunc loc. cujus tamen auctoritate abutitur Crellius. ”) Cf. quae superius diximus de tradi­ tione et sensu judaeorum ex illis oraculis circa divinitatem futari Messiae. Certe pa­ tres, ut adnotavimus in tract. Da Trin. ex hac conceptione colligebant adversus arianos divinitatem Christi. Cf. Maran, loc. cit. pag. 184 et seqq. 119 excellentiam super angelos. Absurdum enim esset asserere, Christum an­ gelis praestare eo, quod ille excitatus sit a mortuis, angeli vero non item. 242. Quare in utroque textu disjungi debent priora illa verba: Filius meus es tu, a posterioribus: Ego hodie genui te, ita ut sensus sit: ideo, quia filius meus es tu aeterna generatione, constitui te sacerdotem, et po­ stea excitavi te, seu genui te, quia resurrectio veluti nova generatio spectari debet ex ipso usu loquendi sacrarum Scripturarum.23 243. Verba autem ejusdem apostoli Rom. I. duplicem sensum admit­ tunt. Referuntur primo ad declarationem sive manifestationem divinae Christi naturae juxta graecam lectionem 2\ ut postulare etiam videntur quae sequuntur, in quibus sermo est de natura Christi divina; hoc autem sensu apostolus significat adductis verbis, ex divina Dei omnipotentia, quae emi­ cuit per effusionem Spiritus Sancti, quae est fructus resurrectionis, decla­ ratam esse divinam Christi naturam. Juxta vero latinam Vulgatam refe­ runtur verba apostoli ad Christi humanitatem; ac sensus iste tunc exurgeret: Christi humanitas fuit praedestinata, seu decreta fuit a Deo Incarnatio, ut adoptionem filiorum reciperemus, juxta illud, quod idem apostolus scribit Gal. IV. 4. ubi hoc ipsimi dogma traditur, nempe Filium Dei natum esse ex muliere, ut Spiritum Sanctum in corda nostra diffunderet, ac in loc. cit ep. ad Rom. ubi edocemur, Christi humanitatem praedestinatam a Deo esse, ut conjungeretur hypostatice cum Verbo in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum J. C. D. N. id est, ad effunden­ dum Spiritum S. quem ex Jesu Christi resurrectione accepimus.25 Neuter autem sensus officit catholicae veritati. 244. Ad 3. AT. Siquidem Christus missionem ac sanctificationem, id est, destinationem ad mimus suum messianum implendum attulit tantum, ut a se amoveret blasphemiae crimen, sibi a judaeis impactum, eo quod se Filium Dei appellasset, argumentum instituendo a minori ad majus. Cete­ rum non solum denominationem Filii Dei, sed rem ipsam sibi vindicat; et aperte declarat, ita se esse natura Deum, ut ipse in Patre et Pater in se sit; nec dubium esse potest, quin Dei verus et aeternus sit Filius, qui in Patre et in quo Pater est. Idem perinde sonant verba illa: Ego in Patre et Pater in me est, ac Filius Dei sum. Ut hoc vero probet, provocat ju­ daeos ad miracula sua. Si non facio, inquit, opera Patris mei, nolite credere mihi; et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, u) Cf. Matth. XIX. 28. ubi resurrectio vocatur regeneratio ; Christus vero ab apo­ stolo, Coloss. L 18., dicitur primogenitus ex mortuis, et Apoc. I. 5. primogenitus mortuorum. Cf. Maran, part. I. cap. 5. §. 3. ’*) Etenim τού àgioâévroç υίοϋ $eov apte reddi possunt: Qui declaratus est et demonstratus Dei Filius. Cf. Tirinus, in hunc loc./ as) Cf. Maran, op. cit. lib. I. part. II. cap. 21. §. 7. 120 quia Pater in me est et ego in Patre. Quod cum probe intellexissent judaei, ideo voluerunt ipsum lapidare. Falsum igitur est, quod assumit Crellius, Christum hic minime declarasse, se nempe esse summum illum Deum, atque cx Patris essentia genitum. 26 245. I. Inst. Apostolus I. Cor. XV. 24. ea habet, quae cum natura divina in Christo componi nullatenus possunt. Ait enim: Deinde finis; cum tradiderit regnum Deo et Pairi, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes ini­ micos sub pedibus ejus......... Cum autem dicat: omnia subjecta sunt ei; sine dubio praeter eum, qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Ex quibus patet Christum non esse summum Deum: 1. quidem quia regnum suum Patri tradet, quo pacto, inquit Crellius, po­ testatem suam dux, a rege bello alicui gerendo praefectus, bello confecto regi tradet; 2. quia ipse Dei Filius subjicietur aliquando ei, qui subjecerat sibi omnia, nempe Patri. Ergo. 246. Resp. X. A. Ad 1. illationem nego juxta apostolum traditurum esse Christum potestatem suam Patri ut ducem, qui bello confecto, regi, a quo praefectus bello est, imperium resignat. Christus enim tradet regnum ut Filius Patri, quocum, et cum Spiritu Sancto unum prorsus habet impe­ rium. In sensu enim Crellii finem haberet resmum Christi; at angelus, alloquens b. Virginem, testatur illud fore perpetuum: Et regni ejus non erit finis. Quare apostoli verba: Donec ponat inimicos etc., confirmant et asseverant, quod nonnullis fortasse dubium videri potuisset, Christum nempe regnaturum in medio inimicorum, ac potestates omnes et principatus sub­ acturum. At necesse non fuit asseverare, eum post debellatos hostes re­ gnaturum, cum manifestum sit, midto majorem tunc regni ejus splendo­ rem fore. 247. Ad 2. D. Filius subjicietur Patri ut caput ecclesiae cum inte­ gro corpore mystico, completo scilicet electorum numero, C. in sua per­ sona, N. Ex futura enim illa subjectione Filii sequitur, eum nondum esse subjectum Patri; ex modo autem, quo nunc dicitur non subjectus, col­ ligimus, quonam modo aliquando subjiciendus sit. Jam vero non aliam ob causam Filius nondum subjectus est Patri, quam quod nondum omnia illius membra subjecta sunt. Adhuc enim illud corpus crescit in augmen­ tum Dei (Coloss. II. 19.); adhuc opus est pastoribus et doctoribus ad con­ summationem sanctorum .... in aedificationem corporis Christi (Ephes. IV. 12.). 248. II. Inst. Atqui ex apostolo Hebr. I. 4 et seqq. quidquid de ••Πϊι Christo praedicatur, ei essentiale non est, sed communicatum a Deo summo. *·) Cf. Maran, loc. cit. §■ 6. 121 Etenim cum docuisset, Christum, purgatione peccatorum nostrorum per semetipsum facta, consedisse ad dexteram Dei in excelsis, addit. Tanto melior angelis effectus, quanto differentius (hoc est praestantius seu excellen­ tius) prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Jam vero 1. quod haereditate obtinetur, a gene­ ratione proprie dicta seu divina repeti nequit; quod confirmatur ex verbis sequentibus: Ego ero illi in Patrem etc.; quae verba, cum in futuro pro­ ferantur, evincunt, non agi de re ejusmodi, quae Dei summi sit propria; eo magis quod verba illa primo seu litterali sensu de Salomone Christi typo prolata fuerint, ut ex II. Reg. VII. 14. aliisque locis constat; Salomon autem nequit typus esse Christi quoad aeternam generationem.27 2. Nec obest ibidem dici: Per quem fecit et saecula; ut enim Grotius animadvertit, illud per quem tantumdem valet ac propter quem, et exprimit causam fina­ lem; recepta enim erat apud veteres rabbinos sententia, Deum mundum condidisse propter Messiam. 28 3. Hinc ibid, apostolus vocat Christum splendorem gloriae et figuram (seu characterem) substantiae Dei, ut alibi vo­ cavit imaginem Dei invisibilis; porro splendor, seu ille in quo refulget Dei gloria, et imago Dei ejusdem numero substantiae cum Deo esse non pos­ sim t, alioquin sui ipsius splendor et imago foret. 29 Ergo. 249. Resp. D. A. In natura humana, C. in natura divina, N. 250. Ad 1. prob. D. Sub imo eodemque respectu seu in natura di­ vina, C. in natura humana, A. Ideo autem haereditavit Christus in natura humana, quia ab aeterno genitus est in natura divina. Duplici propterea titulo eidem talis haereditas seu exaltatio competit, tum nempe ob filiationem ejus naturalem, tum ob ea, quae in natura assumpta passus est. Hac ratione omnia optime cohaerent, quae de utraque natura hic Paulus dis­ serit; et componuntur praeterea cum doctrina catholica sive adducta testi­ monia sive quae de Salomone tamquam Christi typo proferuntur. 251. Ad 2. A. Falsam autem esse Grotii interpretationem, ostendunt 1°. omnes interpretationis regulae, quas ipse pessumdat, dum contendit, per quem, δί' ον, idem valere ac δΐ ov, propter quem; quum tot locis Scri­ ptura testetur, omnia per Christum creata30, seu per Verbum. 31 2°. Idem ostendit contextus. Scribit enim apostolus ibi de Christo : initio terram fundavit, et opera manuum ejus sunt coeli. Deinde quomodo portare po­ tuisset omnia verbo virtutis suae, qui non omnia creasset? 3°. Ipsimet biblici rationalistae ejusmodi commentum rejiciunt.32 ”) Ita Crellius, op. cit. cap. XXX. pag. 58. M) Cf. in Crit. sacr. tom. VIII. in hunc loc. M) Crell. op. cit. cap. XXX. pag. 51. 30) Coloss. I. 16; Apoc. IV. 11. 31) Joann. I. 3. 3·) Cf. Rosenmuller, in hunc loc. I Γν 1· Γ -r . t i f c 122 252 Ad 3. A. Sed vocat splendorem gloriae et figuram substantiae Patris, non Dei. Ejusmodi autem voces nihil aliud exprimunt quam nominis Filii explicationem. Necesse est enim, ut Filius coaetemus sit et con­ substantialis Patri. Utrumque autem his verbis mirifice adstruitur. Nam splendor ejusdem naturae et gloriae est, et aeque aeternus ac lumen, a quo emanat; figura vero seu, ut graece dicitur, character substantiae Filium ipsum designat, in quo tamquam in sigillo tota Patris impressa est sub­ stantia, ita ut sit perfectissima imago Patris. Haec autem ut necessaria sunt ad veri Filii notionem, ita omnino abhorrent a rei creatae natura et conditione. 33 253. Quod si Coloss. I. 15. Paulus Christum dicit imaginem Dei in­ visibilis, vocat etiam primogenitum omnis creaturae, quatenus nempe, ut subdit, in ipso condita sunt universa, in coelis et in terra, visibilia et invisi­ bilia ... ; omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (v. 16 et seqq.). Quibus verbis evidenter adstruit eamdem in Filio naturam ac in Deo summo; ac propterea patet, nomen Dei usurpari hic ab apostolo eodem sensu, quo illud tribuit Patri, a quo Filius sola generatione distinguitur. Euit propterea Crellii cavillatio.34 J DE NATURA CHRISTI HUMANA. 254. Qui humanam Christi naturam impugnarunt, anteriores iis sunt, qui ejusdem divinitatem sunt inficiati1, indignum Deo esse autumantes, eum adeo sese demittere, ut infirmam et imbecillem naturam nostram sibi copulaverit. Non ima tamen eademque ratione veteres illi haeretici in hoc articulo a veritatis tramite deflexerunt. Alii siquidem circa Christi carnem, alii circa animam, alii circa utriusque originem et proprietates gravissimos errores sectati sunt. 255. Qui adversus Christi carnem ejusque originem insurrexerunt, lilii communi docetarum2 nomine sunt nuncupati. Ex his docetis alii veri­ tatem ipsam carnis impugnarunt, phantasma verae carni substituentes, alii qualitates camis proprias tantum ei detraxerunt.3 Docctismus communis fuit ”) Cf. Maran, loc. cit. cap. 10. §. 2. 34) Reliquae difficultates saltem praeci­ puae cf. in tract. De Trinit. num. 43 et seqq. tum num. 166 et seqq. ubi de trini­ tate personarum ac de Verbi divinitate egi­ mus. Cf. etiam Petav. De Incarnat. lib. XVI. cap. 1—5, nec non De Trinit. toto libro III. adversus Crellium. *) S. Joannes evangelista hos refellen- dos praecipue sibi assumpsit in duabus prioribus suis epistolis. S. Irenaeus ejus­ modi haeresin repetit a Simone mago; cf. Cont. haer. lib. I. cap. 12 et seq. edit Mass. Cf. etiam lib. V. cap. 18. ’) Sic dicti a δοκέω, videor, speciem praefero. 3) Quod jam adnotaverat Terlull. De resurr. cam. cap. 2: »In ipsa prius carne 1 123 I omnibus gnosticôrum familiis, qui pariter errarunt tum circa carnis Christi naturam aut qualitatem, tum circa ejus originem; nam Christo hi tribue­ bant carnem seu corpus aethereuni e sideribus et superioribus mundi sub­ stantiis desumptum, quod transiit per Mariam ut aqua per fistulam aut tubum. Itaque solam corporis aut carnis speciem Christo tribuerunt phantasiadocetae, phantasiastae, manichaei, prisci!lianistae ; corpus coeleste per Mariam editum commenti sunt Bardesanes, Basilides, Apelles, paulieiani. 4 Recentiori aetate anabaptistae, quackeri, Borignonia, Poiretus aliique fere cum gnosticis insanierunt, nescio quid coeleste Christi corpori tribuentes.5 256. Alii vero haeretici contrarium iter arripientes, Christo vel solam carnem sine anima dederunt, ut ari an orum pl erique; alii animam, sed ratione seu mente carentem, Verbum assumpsisse autumarunt, ut Apollina­ ris ejusque asseclae; de quibus merito scribebat s. Augustinus: Videte ab­ surditat em et insaniam non ferendam. Animam irrationalem eum habere voluerunt, rationalem negaverunt ·> dederunt ei animam pecoris, subtraxerunt hominis. 6 Huic alios errores postea apollinaristae ad texuerunt7 257. Rursum circa humanam Christi naturam, seu potius circa ejus originem a vero descivere haeretici illi, qui Jesum ex Josepho prognatum fuisse contenderunt; adeoque ceterorum hominum more ex Maria pro­ gressum. Sic Cerinthus, Carp ocrâtes, ebionitae eorumque surculi. Hoc commentum e suis cineribus excusserunt ac denuo instaurarunt rationalistae, qui Christi nativitatem ex Virgine pro mytho sacro ha­ bent, ex judaeorum opinionibus quibusdam et prophetarum oraculis aevo sequiore demum composito, aut ex eventis quibusdam miraculorum speciem prae se ferentibus exorto.8 ejus (Christi) erraverunt; aut nullius veri­ tatis contendentes eam, secundum Marcionem et Basilidcin; aut propriae qualitatis, secundum haereses Valentini ct Apellem." 4) Cf. Pelavius, De Incarn. lib. I. cap. 4. ubi omnium istorum haereses describit. s) De quibus Cotta ad Gerhurdum, Loc. theol tom. III. pag. 406. diss. 1. p. 13 et seqq., IV. 17 et seqq. *) Tract. XLVII. in Joann, num. 8. De apollinaristarum haeresi agit s. Epiph. Haer. LXXVII. edit. Petav. ubi refert §. 23· ipsos dedisse quidem Christo nempe animam, non autem νουν, id est mentem. 7) Ex Epiphanio autem et ex Theodoreto aliisque veteribus Petavius, lib. I. cap. 6. apollinaristarum errores prosequitur. Atta­ men Nat. Alex. Hist. Eccl. saec. IV. cap. 3. art. 14. si demas praecipuum errorem, quo Verbum in Christo vices animae supple­ visse effutiebat Apollinaris, reliquos errores non tam ipsius Apollinaris quam ejus di­ scipulorum fuisse contendit. 8) Ita Wcgscheider, §. 123. Sic pariter De Wette, De relig. et theolog. pag. 186, qui quod dicitur de Christo concepto de Spiritu S. et nato ex Virgine Maria, ex­ ponit velut formulam symbolicam, qua si­ gnificetur, religionem ex Deo esse, atque ut symbolum characteris divini Christi Jesu; cum ratio refugiat ab admittendo omnium hominum perfectissimo, nempe Jesu, realiier producto ope supernaluralis conceptio­ nis diversae a communi ceterorum homi­ num. Georgio Pauiusio, Commentar, in IV. Evang. non aliud est, Christum ex ^<5 124 258. Cum vero permolestum sit singillatim recensitas haeresee ac magna ex parte prorsus obsoletas refellere, duo nobis praestituimus generatim vindicanda. Alterum est integritas humanae naturae in Christo, ex -—- quo tamquam generali principio velut totidem corollaria deducemus veri­ tates singulas adversus singulares errores illius integritatem quoquomodo labefactantes; alterum vero est supernaturalis Christi conceptio, ex qua intemerata b. Mariae virginitas salva consistit. Sit igitur PROPOSITIO L Verbum divinum naturam humanam nobis consubstantialem assumpsit integram atque perfectam. .1 259. De fide est haec propositio, ut constat ex concilio chalcedonensi definiente : Christum perfectum in humanitate, Deum verum et hominem ve­ rum, eumdem ex anima rationali et corpore, consubstantialem nobis secundum humanitatem, per omnia similem nobis absque peccato l; tum etiam ex sym­ bolo athanasiano, in quo Christus dicitur perfectus Deus, perfectus homo, ex­ anima rationali et humana carne subsistens. Quem quidem fidei articulum ita evincimus: 260. Divinae litterae non modo saepissime Christum hominem et filium hominis appellant, verum etiam ea perpetuo ac constantissime eidem tribuunt, quae veritatem humanae naturae procul dubio demonstrant. Et­ enim de illius loquuntur conceptione, nativitate, genealogia, deque ejus universa mortalis vitae ratione, morte, sepultura atque resurrectione. Quae omnia profecto veri hominis sunt. Neque alia est sanctorum patrum sententia, qui non solum veritatem catholicam confirmant adversus quoslibet ejusdem impugnatores, sed prae­ terea argumenta congerunt ad eam constabiliendam. Quam 1°. quidem ex eo probant, quod si alterutra pars humanitatis in Christo deesset, non esset verus homo; 2°. ex fine Incarnationis Deique consilio, qui voluit, ut homo per hominem redimeretur; 3°. ex eo, quod mediator esse Christus debuit, adeoque verus homo verusque Deus, et utrique consubstantialis; 4°. deni­ que ex eo, quod totum et integrum hominem liberari oportuit, unde et assumi. Horum testimonia copiose profert et evolvit Petavius. 2 Maria matre Virgine conceptum atque na­ tum virtute Spiritus Sancti, quam quod haec, nempe Maria, se ad notitiam prae­ buerit juveni, qui se mentitus sit esse an­ gelum, promissione accepta, futurum ut pariat Messiam. Sic ceteri passim ratio- nalistae protestantes in Germania. Cf.Alber, op. cit. tom. L prol. §. 14. ') Actione V. in Collect, cone. Hard, tom. IL col. 455. ’) De Incarn. 1. V. c. 2- §. 7 et seqq. « » 125 Huc accedunt symbola, fidei professiones et conciliorum definitiones, quas vel exhibuimus, vel commemorabimus, cum adversus nestorianos atque eutychianos unam Christi personam in duplici natura ostendemus. In eo igitur sacrae litterae cum divina traditione consentiunt, quod Verbum divinum humanam naturam assumpserit nobis consubstan­ tialem, integram atque perfectam. Ex his vero ita generatim constitutis sequitur COROLLARIUM L l » ‘1 i Christi caro est vera, solida et expressa, non autem ficta neque umbratilis neque apparens aut phantastica. 261. Nisi enim ejusmodi carnem Verbum assumpsisset, Christus nullo modo vel esse vel dici posset consubstantialis nobis. Sane carnis suae veritatem luculentissima plane ratione comprobavit ipse Christus, cum di­ scipulis suis dicebat Luc. XXIV. 39: Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum: palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Jam vero, ut recte argumentabatur s. Augustinus: Si phan­ tasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; et si fefellit, veritas non est. Est autem veritas Christus. Non igitur phantasma fuit coipus ejus. 1 Eidem jam praeiverant in hoc argumento Lenaeus, Contra haereses lib. III. cap. XVHL et XX ; Tertullianus, De came Christi, cap. V; Epiphanius, Haeres. LXX VH. n. 25 et alibi, aliique patres. I DIFFICULTATES. I 262. Obj. Scripturae excludunt veritatem carnis Christi; etenim 1. affirmant, non habuisse Christum nisi hominis et carnis similitudinem; ait enim apostolus Phil. H. 7 : Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ; etRom. VIH.3: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Quod 2. congruit cum iis, quae idem apostolus scribit I. Cor. XV. 50 : Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, ideoque neque Christi caro. 3. Quare sibi sem­ per constans, Π. Cor. V. 16. scribit: Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus; resipiscens scilicet ab absurdo illo errore, in quem rudis ad­ huc in apostolatu inciderat, veram credendo Christi carnem. 4. Sane Ver­ bum, licet in V. T. vere apparuerit carne indutum, veram tamen carnem minime prae se ferebat, sicut nec angeli, etsi omnia officia praestiterint ■) Lib. LXXXIII. Ouaestion. quaest. XIV. • r - ■·'·. ~ ·t • i c i *Ψ CΛ i ‘ Vi: $ ir 1 ■ 1 ■ i *.·1 M ' 'L·? if Λ 126 hominis propria. 5. Demum ratio ipsa clamat, minime decere, carnem im­ mundam, corruptibilem, mortalem, phuimisque imperfectionibus scatentem divinae naturae consociari. Ergo, o 263. Resp. Neg. aniec. Ad. 1. prob. D. Referunt, Christum non habuisse nisi hominis et carnis similitudinem speciei, C. naturae, N. Apo­ stolus igitur in priori textu nil aliud significat, nisi Christum speciem prae se tulisse ceterorum hominum, neque in aliqua re quoad naturam a ceteris absimilem extitisse, prout contextus postulat, alioquin nec Deus fuisset. In altero textu similitudo refertur ad carnem peccati, non autem ad carnem absolute; adeo ut juxta apostolum C hristus habuerit quidem carnem cor­ ruptibilem et passibilem, cujusmodi nostra eat, immaculatam tamen et a quavis peccati labe immunem. 264. Ad 2. D. Prout caro et sanguis spiritui seu sanctitati oppo­ nuntur, C. prout in se seu naturi sua sunt, A’ Quod contextus pariter ostendit. HHi 26ύ. Ad 3. D. Id est, affectu carnali ratione ejusdem communis ori­ ginis ex Abraham, C. secus, N. Alioquin non solum Christus, sed omnes homines vera carne destituti essent. 2 266. Ad 4. D. Vere apparuit per apparitionem symbolicam, C. per apparitionem realem quoad externam specieni, rV. Nondum enim Verbum carnem nostram induerat. xAtque hoc in hypothesi quod Verbum reipsa gemper apparuerit. 267. Eadem ratione intelligenda sunt quae de apparitionibus ange­ lorum sub humana specie in Scripturis referuntur; quod Scripturae ipsae identidem monent, ut Tob. XII. 18. De Christo vero non solum nullibi hoc declaratur, sed contrarium prorsus ubique Scripturae testantur. • IIH 268. Ad 5. Λ’. Nihil enim Deo immundum est in creaturis suis at­ que indecens, pro effusa sua in homines caritate. 3 ..tin COROLLARIUM II. W I* WJ _ x ■ h t- > Λ Christi corpus non e coelo delapsum est, neque ex c substantia consistens, sed est humanum atque ex Virgine matre susceptum. 269. Etenim veteribus patriarchis promissus est Messias, nempe Jesus, nascit,urus ex eorum semine, Abraham scilicet, Isaac et Jacob, postea vero David, ut suo loco ostendimus. Divinas porro has promissiones- omnino fuisse completas, evangelica testatur historia. Lucae siquidem I. 31. dixit *) Cf. Estius in hunc loc. Cf. Terlull. et s. Epiph. locis citatis. 127 angelus Mariae: Ecce concipies in utero et paries filium; Matthaeus vero I. 1 et seqq. cum texuisset Christi genealogiam ab Abraham usque ad Joseph ct Mariam, addidit v. 25: Peperit (Maria) Filium suum primogenitum. Quare apostolus Rom. I. 3. de Christo loquens, ait: Qui factus est d ex semine David secundum carnem; atque alibi Gal. IV. 4: Misit Deus Filium suum factum ex muliere. ' Neque enim ex muliere factus dici potuisset, nisi corpus ex ea suscepisset, prout patres omnes adversus valentinianos disputabant. 270. Atque hinc refelluntur pariter anabaptistae illi ceterique prote­ stantes superius recensiti, affirmantes, vel Christi corpus coeleste quid prae se tulisse, vel coeleste saltem quidpiam eidem adjectum. Certe neque di­ vinae litterae, neque patres coeleste hujusmodi corpus commemorant, immo vero rejiciunt ; neque ad Incarnationis sive mysterium sive oeconomiam coelesti eo corpore opus erat, ut liberiores ejusmodi homines evulgarunt, nova semper paradoxa ex sectae suae principio sibi cudentes. ►·* I ■fi ■ii ut ** ! ‘ ■ DIFFICULTATES. 271. Obj. Quanam carne aut corpore Christus praeditus esset, ipsemet non semel declarat; ac 1. dum Joann. ΠΙ. 6. affirmat: Quod natum est ex carne, caro est; quod natum est ex spiritu, spiritus est; repugnat autem dicere, Christum carnem fuisse; 2. dum praeterea clarius subdit ibid. v. 13: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Jam vero ipse non descendit de coelo in natura divina, quae ubique est; ergo in natura assumpta, quae pariter in coelum conscendit; de coelo igitur ipsam detulit. Hinc Joann. VI. 41. loquens de corpore seu carne sua sub panis metaphora, ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo de­ scendi. 3. Accurate propterea angelus apud Matth. I. 20. loquens de b. Vir• ’ · * . i I ii |11JÎ · I J ’ i · > i gine, non dixit: Quod ex ea natum est, sed: Quod in ea natum est, de Spi­ ritu S. est; quia Verbum non ex b. Virginis carne sibi carnem adseivit, sed secum e coelo detulit. 4. Nusquam propterea Christus b. Virginem matrem compellat, sed eam constanter mulierem vocat. 5. Immo se pror­ sus nullam terrenam matrem agnoscere velle professus est Matth. ΧΠ. 47 ; ubi cum quidam ei dixisset: Ecce mater tua et fratres tui, respondit illico Christus : Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei ? 6. Ex his mutuatus est apostolus doctrinam suam, dum I. Cor. XV. 47. diserte scribit de Christo, quem cum Adam confert: Primus homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis. Ergo. g '· 272. Resp. ad 1. D. Id est, generatione carnali quatenus opponitur regenerationi spirituali, quae confertur’ per baptisma, de quo hic loquitur *) Cf. apud Petav. De Incarn. lib. V. cap. 2. i i’ U Γ ■fliK 128 υ i Christus, C. hic agitur de carne quatenus opposita est spiritui seu sub­ stantiae spirituali, N. 2 273. Ad 2. D. Ratione personae divinae et quidem effectu, C. ratione naturae assumptae ac motu locali, A. Eodem sensu accipienda sunt quae sub panis metaphora de se protulit Christus. 3 274. Ad 3. D. In ea et ex ea. ut aperte dicitur Luc. I. 35: Quod nascetur ex te sanctum : et Galat. IV. 4: Factum ex muliere, C. in ea, in sensu adversariorum, V. 275. Ad 4. D. 1°. Prudenti oeconomia cui suppleverunt evangelistae sexcentis in locis, matrem Jesu b. Virginem appellantes, C. ad insinuan­ dum vere Mariam matrem suam non esse, V. 2°. Vocat mulierem in sensu exclusivo matris, N. in sensu inclusive, C. Sime, ceteris omissis, Joann. XIX. 26. legitur: Cum vidisset Jesus matrem . . . dicit matri suae: mulier ecce filius tuus. 4 276. Ad 5. D. Praeferendo spiritualem cognationem cognationi car­ nali, C. excludendo carnalem, Λ. Patet ex contextu. 277. Ad 6. D. Coelestis ratione personae divinae, vel admirabilis ipsius conceptionis, vel coelestis plane vitae, quam Christus duxit, C. ra­ tione materiae seu substantiae, qua coagmentatum fuit ipsius corpus, A Apostolus porro ibid, opponit hominem coelestem terreno seu terrena cu­ pienti atque sapienti; fideles propterea hortatur, ut, quoniam portaverunt imaginem terreni, coelestis jam exinde imaginem portare studeant, spiritualia nempe et coelestia cogitantes et consectantes. 5 COROLLARTCAI UI. Animam eamque rationis participem Verbum divinum assumpsit. 278. Profecto, si anima ad humanae naturae essentiam spectat, eam Verbum divinum assumpsisse necesse est. Etenim non est homo perfectus, ut arguebat s. Augustinus, si vel anima cami, vel animae ipsi mens humana defuerit. 1 Propterea juxta veteres patres 1°. Verbum corpus mediante anima assumpsit; 2°. id omne assumpsit, quod reparavit ac sanavit; sana­ vit autem animam praecipue. Accedit, certissimum in sacris litteris, patribus ac fidei symbolis cadiolicum dogma esse, Christum post mortem ad inferos descendisse; jam vero 2) Cf. Maldonat. in hunc locum. ») Ibid. 4) Ίηΰούς ίδών την μητέρα ... λέγει rij μητοί αυτού· γύναι, ιδού ο υιός σου. 5) Cf. Bernard, a Piconio in hunc locum. ’) Ep. CLXXXVII. ad Dard. num. 4. edit. maur. 129 nec corpore descendit, quod in sepulcro depositum est; neque divinitate, quae utpote immensa ubique est; neque figurate de Christo id dictum esse admitti potest, cum cx communi patrum et ecclesiae sententia de vero et proprie dicto descensu ad inferos symbolum apostolicum loquatur; restat igitur, ut anima Christum ad inferos descendisse credamus post mortem suam ; quae quidem mors sine anima nec est nec intelligi potest 2 279. Verum non minus evidens argumentum sacrae litterae suppedi­ tant, ad animam et quidem rationalem in Christo adstruendam in attribu­ tis seu proprietatibus et affectionibus, quas eidem adseribunt. Etenim Christi humanam voluntatem et operationem commemorant, ut inferius ostendemus, animae tristitiam, pavorem, metum, atque doloris sensum, quae sane omnia evidenter ostendunt Dei Verbum, praeter humanum corpus, humanam sibi animam eamque rationis participem copulasse. II DIFFICULTATES. 280. Obj. Tum Scriptura tum recta ratio animam, eamque rationis participem, Christum minime habuisse suadent. 1. Aperte enim Joann. I. 14. dicitur: Et Verbum caro factum est: solam igitur carnem Verbum assumpsit; 2. idque merito, divinitas enim tum animae tum mentis vices gerere poterat ; eo vel maxime, 3. quod duo perfecta, ut ajebat Apollinaris, non capiebat Christus, id est, duas naturas perfectas in ima persona, 4. alioquin quaternitas in Deo pro Trinitate constitueretur. His accedit necessa­ rio in mente humana carnales esse cogitationes camisque prudentiam, quam reprobat apostolus Rom. λΗΙΙ. 6. Ergo. 281. Resp. N. A. Ad 1. prob. D. Id est, homo, C. caro sine anima, N. Sic enim patres unanimiter, juxta perpetuum ecclesiae sensum, citata verba exposuerunt, qui plures praeterea ejusmodi locutionis rationes afferunt.3 Sane voces carnis et animae passim in Scripturis occurrunt ad totum hominem significandum, e. gr. G en. VI. 12: Omnis caro corruperat viam suam. 282. Ad 2. D. Ad vivendum et intelligendum, Tr. ad perfectum seu verum hominem constituendum, N. 283. Ad 3. D. Perfecta sub ratione personae, C. naturarum, N. ut inferius ostendemus. 284. Ad 4. N. Neque enim humana natura peculiarem quamdam con­ stituit personam; sed eam Verbum adseivit in unitate personae divinae, ut *) Protestantes passim, quos secuti sunt jansenistae, articulum de Christi descensu ad inferos, quoad animam scilicet, expun­ gunt; et contra sensum totius antiquitatis et ecclesiae universae de corporis Christi Perrone, Praelectiones theolog. VI· sepultura articulum illum intelligunt; etsi huic violentae expositioni obstet quod legi­ tur I. Petr. III. 19 et 20. Cf. Pclav. lib. XIII. capp. 15 et seqq. Ί Cf. Petav. lib. IV. cap. 2. .· 130 idoneo loco exponemus et vindicabimus. Sic negamus, necessario inesse in humana mente carnales cogitationes, ut patet ex statu Adae innocentis; in Christo vero mens regebatur a Verbi persona. 4 Idem dicatur de pru­ dentia carnali, ne diutius in ejusmodi nugis refellendis immoremur. COROLLARIUM IV. Christus humanis affectibus, doloribus et corruptioni obnoxius fuit ex naturae suae coditione. fl 285. Prior pars ad fidem spectat; altera vero, qua nempe dicitur «· naturae suae conditione, est tantum fidei proxima, ut ex dicendis patebit. Ad priorem itaque partem quod attinet, de ejus veritate omnia fidei nostrae symbola nos dubitare non simmt quae nobis exhibent Christum passum ac mortuum, ideoque ante suam resurrectionem passibilem ac corruptibilem. Sane hujus rei non obscura argumenta sacrae litterae suppeditant, quae Christum testantur identidem esurientem, sitientem, flentem, ex itinere fati­ gatum, et prae doloris acerbitate clamantem. Quare Is. LUI. idem Chri­ stus appellatur vir dolorum d sciens infirmitatem, vulneratus, attritus, atque haec quoad corpus. Quoad animam vero idipsum Christus expressit, cum Luc. XXII. 42. ait: Pater, si vis, transfer a me calicem istum; ubi idem evangelista subdit: Apparuit illi angelus de coelo confortans eum, et factus in agonia prolixius orabat; quae locum non haberent, nisi doloris magnitudinem atque acerbi­ tatem persensisset. Quod etiam ostenditur ex Matth. XXVI. 38. cum Chri­ stus, discipulos suos alloquens, dixit: Tristis est anima mea usque ad mor­ tem; hinc reipsa coepit pavere et taedere, ut legitur Marc. XIV. 33. 286. De hoc fidei articulo nemo unquam catholicorum dubitavit; sed utrum ejusmodi affectiones Christus ex naturae conditione, seu insita natu­ rae humanae infirmitate passus fuerit, an vero non naturaliter, sed extra­ ordinaria quadam lege, ac velut per miraculum eas sit expertus, magna olim extitit contentio· inter Philippum abbatem Bonae Spei et Joannem quemdam monachum ac praepositiun, aetate S. Bernardi. Partem negan­ tem suscepit Philippus, qui acrius contendit, Christi carnem, quia sine pec­ cato concepta fuerat, nullis poenis obstrictam et obligatam fuisse, adeoque nihil naturaliter pati potuisse. Contra vero Joannes praepositus Christum asserebat necessitate naturali, sed sponte tamen adseita et voluntaria omnia pertulisse. Haec posterior sententia communis evasit, cui adstipulantur satis aperte 0 Vid. Pelav. lib. V. cap. 13. 6. « 131 Soripturac atque ecclesiae patres. Apoetolus enim Hcbr. II. 17. affirmat, Christum debuisse per omnia fratribus similari, ut misericors fleret, fi fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicia populi. In eo enim, in quo passus est ipse cl tentâtus, potens est et cis, qui lentantur, auxiliari; tum cap. IV. 15: Aon enim, inquit, habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, lentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Quae inepte ad solatium nostrum dicta viderentur, si quae Christus passus eat, non humano more modoque suscepisset; quod magis confirmatur ex argu­ mento, quod idem apostolus instituit, ibid. V. 2 et seqq. Patres vero in eo pariter omues consentiunt ’, etsi fateantur, quod et a nobis constitutum est, haec omnia in Christi humanitate ad nutum divinitatis tamquam modera­ tricis , administrata esse ac propterea non invite, sed libere nostri causa Christum passiones pertulisse. 2 r ') Cf. apud Petav. lib. X. cap. 4. §. 5 mus aulem est medius inter hos extremos, et seqq. in quo adfuit possibilitas peccandi el mo­ ’) Coronidis gratia hic juvat accuratam riendi. Ex iis igitur statibus singulis pro­ animadversionem afferre, quam Boetius circa prium quiddam Christum assumpsisse Boe­ finem libri, f)e duabus naturis et una per­ tius observat. nNam quod mortale corpus sona Christi, instituit, quaeque non mo­ assumpsit, ut mortem a genere humano dice confert tum ad eulychianorum com­ fugaret, in eo statu ponendum est, qui menta diluenda, tum ad hanc quaestionem, post Adae praevaricationem poenaliter in­ quam excutimus, explanandam. Etenim, si flictus est (ac tertius est ex recensitis}. dicatur Christus carnem habuisse, qualem Quod vero non fuit in eo voluntas ulla Adam habuit post peccatum, inferebant eu- peccati, ex eo sumptum est statu, qui esse lychiani, peccato eam obnoxiam fuisse; sin potuisset, nisi voluntatem insidianlis frau­ aulem ejusmodi carnem suscepit, qualis dibus applicasset (qui secundus est status}.* anle lapsum illius extilit, concludebant, eam Restat igitur medius status, qui primus est neque pati neque mori potuisse. Boetius positus, »ille scilicet, qui eo tempore fuit, igitur 1res status distinguit in Adam, duos cum nec mors aderat, et adesse poterat de­ extremos et alterum inter illos medium. linquendi voluntas. In hoc igitur Adam Primus status est «ante delictum, in quo talis fuit, ut manducaret ac biberet, ut ac­ tamelsi ab eo mors aberat, nec adhuc ullo cepta digereret, ut laberelur in somnum, se delicto polluerat, poterat tamen in eo et alia, quae ei non defecerunt (alias de­ voluntas esse peccandi." Secundus status fuerunt), humana quidem, sed concessa, est »iri quem mutari potuisset, si firmiter et quae nullam poenam mortis inferrent; in Dei praeceptis manere voluisset. Tunc quae omnia habuisse Christum dubium enim id addendum foret, ut non modo non non est. Nam el manducavit, et bibit, et peccaret, aut peccare vellet, sed ne posset humani corporis offleio functus est. Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse cre­ quidem aut peccare aul velle delinquere." Tertius status „est post delictura, in quo denda est, ut, nisi manducasset, vivere non mors illum necessario subsecuta est, et potuisset. Sed, si ex omni quidem liguo peccatum ipsum voluntasque peccati." Ho­ escam sumeret, semper vivere potuisset, rum statuum extremi duo sunl secundus hisque (forte sicque) non mori. Idcirco et tertius; etenim in secundo, qui tantum paradisi fructibus indigentiam explebat. fuit possibilis, adfuisset impeccantia, in Quam indigentiam fuisse in Christo, nullus tertio peccatum et peccandi voluntas. Pri­ ignorat, sed potestate, non necessitate. • < : In. : .( -· · DIFFICULTATES. i ■> ' 287. I. Obj. Patres passim docent Christum nullo umquam dolore aut tristitia affectum fuisse: 1. tum quia passiones affectionesque ejusmodi Deo indignas censebant, tum quia imperfectionem redolere atque arguere arbitrabantur. 2. Insignis inter cetera est locus Hilarii pictaviensis, De Trinit. lib. X. nr. 23. ubi aperte negat, quidpiam poenae aut doloris Christi corpus pertulisse, scribens : In quo (Christo) quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent aut suspensio elecaret afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem passionis inferrent: ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compun­ gens, aut aera vulnerans . . . passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur : sed in corpus Domini irruens passio, nec non fuit passio, nec tamen naturam passionis ex­ trait; dum et poenali ministerio illa desaevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Qui praeterea addit, Christum nullum metum aut mortis dolorem sensisse; in quo conveniunt etiam aliqui patres, qui negant Christum de impendente morte contristatum fuisse aut perturbatum. 288. Resp. Ad 1. D. In natura divina, C. in humana, subd. pas­ siones, quae ex humanae naturae vitio, vel ex prava hominis voluntate procedunt, C. quae sunt innoxiae congenitaeque ipsi naturae, 2V. Illas porro a Christo patres excludunt, non istas, quae Deo indignae censeri amplius non debent, ex quo humanam naturam induere Deus dignatus est, nullamque arguunt imperfectionem.3 289. Ad 2. D. Et s. Hilarius, prout patet ex ipsius scopo, loquitur de divina Christi natura, C. de humana, subd. quasi vere ab ea omnem dolorem et infirmitatem abigat, A. ut ostendat Christi passiones et infirmitâtes voluntarias esse ejusque imperio dominioque subjectas ac temperatas, C. Etenim ipse, De Trin. lib. I. n. 32. declarat, se librum decimum instituisse adversus haereticos, qui, divinae professionis naturaeque immemores, ad impietatis suae argumentum dispensationis gesta dictaque tenuerunt, seu ut planius loquitur, lib. XI. n. 5. qui, quae ab eo (Citristo) secundum homi­ nem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiuntur. Hos igitur refellit, ostendens passiones non ad divinam, sed ad humanam Christi naturam esse referendas. Ostendit praeterea s. Hilarius, Christi ’) Humanarum enim passionum duae sunt species: quaedam^nalurales sunt, et vitii expertes; ut sunt fames, sitis, lassi­ tudo ac ceterae ejusmodi. Aliae macula quadam turpitudinis infectae, ut est con- cupiscentiae morbus, ct quae sionum vocabulo censentur. Christus; ast priores, quamdiu ut patres omnes graeci atque miter tradunt. Cf. Petav. lib. proprie pas­ His caruit vixit, habuit, latini unani­ VILI et IX. 133 infirmitates a nostris quadruplici ratione differre. Nostrae enim sunt coactae, promeritae, in nos dominantur, nec quidquam in nobis est, quod non eis subjaceat; contra vero cx s. Hilario infirmitates in Christo fuerunt volumariae, propter nos susceptae, ad nutum voluntatis illius temperatae, nec naturam divinam, sed solum humanam attingentes. .* 290. Eodem sensu tum ipse tum reliqui patres negant, aut ullum metum aut mortis dolorem Christum sensisse aut de morte contristatum ; de metu enim, dolore aut perturbatione loquuntur, quae in Christum dominarentiu·, aut invitum nolentemque possent commovere. 5 291. II. Obj. Saltem intelligi nequit, quomodo ejusmodi affectiones tristitiae et taedii quoad animam, doloris quoad corpus, naturales potuerint in Christo esse, cujus anima visione beatifica ob unionem hypostaticam fruebatur, ex qua profluebat gaudium, quo vel ipsius corpus perfundebatur. Tristitia enim aut dolor cum gaudio beatifico simul naturali ratione com­ poni nequeunt, ut ex comprehensoribus patet, qui miseri esse non possunt Si igitur Christus tum in anima tum in corpore passus est, non conditione naturae sed praeter naturam, seu per miraculum talia ipsum fuisse per­ pessum dicendum est. Ergo. 292. Resp. Cum Verbum humanam naturam una cum insita naturali infirmitate in eum finem assumpserit, ut pateretur ac moreretur, ita attemperavit gaudium, quod ex visione beatifica profluebat, ut non impe­ dierit affectiones proprias humanae naturae. Utrumque enim certum est, tum Christi animam visione beatifica ab ejus creatione donatam esse, tum humanis affectionibus metus, tristitiae ac taedii obnoxiam fuisse, ut et Christi corpus doloribus affectum ex naturali infirmitate et conditione; reli­ quum proinde est, ut haec componantur per divinam dispensationem juxta exposita. 6 Nec omittendum, gaudium et tristitiam, cum ex diverso objecto et motivo oriuntur, prout in Christo oriebantur, optime inter se consistere posse in uno eodemque individup.7 Neque propterea obstat exemplum comprehensorum; etenim ipsis in termino constitutis nulla subesse potest tristitiae aut doloris affectio; Christus autem simul fuit viator. Sed de his consulantur scholastici.8 «) Cf. P. Constant, in praefatione ad no­ vam a se curatam ejusdem s. Patris edi­ tionem anno 1693, ad n. 160. seu lota §.3. ubi nihil desiderandum reliquit circa ger­ manam s. Hilarii mentem. 5) Cf. Petav. lib. X. cap. 5. §. 9 et seqq. e) Cf. Estius in Hl. Sent. dist. XV. §. 4. S. Augustinus, De peccat, merit, lib. II. cap. 24. η. 48: »Quia in co (Christo), inquit, erat similitudo carnis peccati, muta­ tiones aetatum perpeti voluit ab ipsa exor- sus infantia, ut ad mortem videatur etiam senescendo illa caro pervenire potuisse, nisi juvenis fuisset occisus. Quae tamen mors in carne peccati inobedienliae debita redditur, in similitudine autem carnis pec­ cati obedienliac voluntate suscepta est.” Cf. etiam Catech. rom. part. L art. 4- n. 2. 7) Cf. Suarez, in III. part. s. Thom. disp. 38. sect. 2. 8) Cf. Platelius S. J. Synopsis totius cursus theolog. pari. 4- n. 288 et seqq. PROPOSITIO II. Christus Dominus de Spiritu Sancto conceptus est, atque r.r Maria Virgine salva ipsius integritate natus. 293- Propositio haec est de fide, ut omnia fidei nostrae symbola ex­ presse tradunt; sic in symbolo apostolico de Christo dicitur: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. Eadem habent symbola nicaenum et constantinopolitanum. 294. Cum vero admirabilem ac supernaturalem hanc Christi Jesu con­ ceptionem ac nativitatem duae hostium classes adoriantur, judaei scilicet et haeretici, et ex recentioribus rationalistae nonnullique biblici protestantes, ut praemisimus, ad eos propterea refellendos ejus generis argumentis uti debemus, quibus omnes simul perstringamus. Ex utroque propterea foe­ dere, atque ex constanti antiquiorum judaeorum et Christianorum traditione, tum ex critica et exegesi argumenta promere cogimur ad rem nostram conficiendam. « · 295. Celebre est vaticinium, quod Isaias VII. 14. edidit, cum Achaz rex Juda propositum sibi a propheta signum rejecit, de imminente liberatione Jerusalem a Rasin rege Syriae, et Phacee rege Israel, eam ob­ sidentibus, dicens : Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : Ecce Virgo concipiet et pariet filium, ei vocabitur nomen ejus Emmanuel. Ejusmodi autem oraculum de Virgine concipiente et paviente, Spiritus Sancti ope­ rante virtute, interpretatus est s. Matthaeus I. 22 et seqq. ubi, cum retulis­ set supernaturalem b. Virginis conceptionem, addidit: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam, dicen­ tem: Ecce Virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. Ad hoc ipsum oraculum manifeste alludit angelus b. Virginem alloquens, Luc. I. 31 ; iisdem enim pene verbis utitur, quibus Isaias. Exploratum igitur est apud christianos, tum vaticinium Isaiae ad Christi conceptionem ac nativitatem pertinere, tum de virgine matre esse intelligendum. 296. Sed praeterea adversus judaeos et rationalistas patet, Matthaeum ac Lucam secutos esse verum Isaiae sensum ac receptam veteris synagogae interpretationem, 1°. ex eo quod messiana explicatio jam coaevis prophetae ipsius fuerit communis ; etenim Michaeae V. 2, 3. tum illud parturiens pa­ riet, tum egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis, supponunt jam Messiae nativitatem absque viri opera. Michaeas enim ostendit divinam Messiae originem, Isaias vero mirum ejusuativitatis modum. 2°. Patet ex ipso Lsaiae proposito, vocibus et contextu: propositum enim Isaiae erat, dare • » 135 seu exhibere signum certum et extraordinarium promissae liberationis; ex­ hibet autem ejusmodi signum in extraordinaria Messiae nativitate ex vir­ gine, quae hoc ipso quod futura esset ex progenie David, ostendebat hanc non fore per illam obsidionem extirpandam. Utitur autem voce Πθ5ΡΓΤ T ;- T cum articulo, indicans se loqui de re jam cognita dicens: Ecce virgo illa concipiet et pariet; promittit vocandum hujus virginis filium nomine symbo­ lice Nobiscum Deus. Capite vero seq. nempe VIII. 8. exhibet propheta hunc Emmanuelem Dominum totius Judaeae; nam loquens de assyriorum rege, ait: Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel. Demum cap. IX. 6 et seqq. de hoc ipso virginis parvulo agens, Deum simul et hominem eum exhibet, ejus regni naturam ac perpetuitatem magnifice describit, prout rursum idipsum praestat cap. XI. 1 et seqq. 3°. Patet ex consensu veteris synagogae et antiquiorum rabbinorum, apud quos viguit antiqua traditio de supernatiu-ali Messiae conceptione ac nati­ vitate ex virgine 1 ; cujus vestigium occurrit Joann. VU. 27 ; et sane nulla erat ratio evangelistis referendi Jesu Christi nativitatem ex virgine, nisi receptum apud omnes tunc temporis fuisset, talem fore ortum promissi Messiae. 4°. Demum constat ex hujus traditionis propagatione apud omnes gentes, inter quas pervulgatum erat, praeter naturae legem e virgine matre V nasciturum, qui salutem, justitiam, sapientiam laturus esset in terras, hanc opinionem accommodantes suis heroibus ac magistris ; ut apud graecos, qui Minervam e capite Jovis, Plutonem e phantasmate Apollinis oppressa matre finxerunt atque e partu virginis editum; apud romanos, qui auctores urbis et gentis suae Ilia virgine et Marte genitos arbitrati sunt2; apud indos, qui Budham principem religionis indicae e latere virginis procreatum esse cenaverunt3, quae opinio adhuc apud ipsos perseverat4 ; apud sinenses, qui ‘) Cf. Du Voisin, Observat, in prooem. Pugionis fidei, pag. 154. edit. Carpzov. item Raym. Martini, part. III. dist. III. cap. 7; cl. Drach, Troisième lettre, première par­ tie, Prophétie d' /saie VIL 14. chap. 1 et 2, Romae 1833. 2) Apud s. Hieronym. Adv. Jovinian. lib. I. n. 42. edit. Vallars. opp. tom. II. 3) Ibid. 4) Quae s. Hieronymus de indorum Budha scribit, confirmantur a recontioribus, qui regiones illas perlustrando nuper invi­ serunt. Ita Paulinus a s. Barlholomaeo Malabariae missionarius, in Systemate brahmanico liturgico, mytholoyico, civili etc. Romae 1791, brahmanam doctrinam de Budha exponens, pag. 158. haec habet: «Natus est ex Maya, quae imaginationis dea est, ex mente, ex voluntate Virgine, et sine complexu carnali, quemadmodum filii pandavarum apud brahmanes per auri­ culam ex sole, ope orationis magicae, et sine complexu virili nati fuisse scribuntur in libro Sambhavam et Yndhishlria.·· Ct etiam Klaproth, Asiat. Maga-z. seu Reper­ torium asiaticum, part. III. Weimar 1802, Von der Incarnation des Vischnou. hoc est, De incarnatione Vischnou. De Zoro­ astre refert Tavernier, Voyage en Perse, tom. I. pag. 480: Otte sa mère eut une vision pur un ange, et que, s'étant éveil­ lée , elle connut qu' elle était grosse. De Simone mago, in Hist, apostolica, lib. I. de Petro, cap. I. apud Fabric. Cod. apocryph. N. T. tom. II. pag. 416. legitur eum dixisse: ..Ego (Simon} sum prima virtus, 136 id ipsum tradunt de Foehi, seu Xaca.5 Verum hoc propius attingunt, quae poetae de virgine Justitia seu Astraea cecinerunt6, quo spectant quae de reversura aurea aetate Virgilius, Ecloga l\r. v. 4 et seqq. scribit, ubi plura cum Isaiae vaticiuio, quae de nascituro puero in suo carmine exor­ nat, plane congruunt.7 297. Cum igitur vaticinii Isaiae natura et adjuncta omnia manifestent, ibi de Messia e virgine matre nascituro praedictionem contineri; cum huic congruant prophetae ceteri, qui id tamquam notum assumunt, sensus ac traditio veteris synagogae, traditio apud omnes fere populos vulgata ac indidem orta; cum evangelistae juxta receptum hunc sensum oraculum ex­ ponant et adimpletum in Christo Jesu ejusque Virgine matre perhibeant; qui semper et sine initio sum. Ingressus autem sum in uternm Rachel (matris meae), natus sum ex ea ut homo, ut ab homini­ bus videri possim.· Huc spectant quae de υίοΐς 5εών. de filiis deorum χαράενογένεδι seu virgine procreatis referuntur apud graccos antiquiores, de quibus Wetstein, .V. T. tom. L pag. 236, et Godl. Pau­ lus, Commentar, über das .V. T. seu Com­ mentarius in N. T. tom. I. pag. 136. ege­ runt. Quae de Aegyptiis referuntur, qui, teste Pomponio Mela, De situ Orbis, lib. I. cap. 2. §. 7. autumarunt Apim divinitus et coelesti igne conceptum, cf. Tzschucke, Comment, exeget. vol. HL part. I. pag. 300, III qui ex Herodoto, III. 28, et Aeliano, Hist. anim. lib. XI. 10, haec affert: Γίνε­ ται εκ βοός, εις rv ουράνιον OéÀaç ϊμχεΰόν Οποοάς αίτιόν εΰτι. . . Id est: Nasci­ tur autem (Apis) ex vacca, in quam in­ cidens coelestis fulgor conceptionis causa fit praedicto (Apidi). Addantur Ovidius. Aietamorph. lib. XV. v. 760 et seqq. et Varro, apud s. Augustinum, De civ. Dei. lib. HI. cap. 4. dicens: -Utile est civitati­ bus, ut viri fortes se ex diis genitos esse credant, ut animus humanus, divinae stirpis fiduciam gerens, res magnas adgrediendas praesumat audacius.· Aegyptii statuebant, ut refert Plutarchus in Numa, cap. 4: 'f2c γυναικί μεν ουκ àJôvarov. πνεύμα ττληΰιάοαι 3εού, καί τινας ένεγκείν αρχάς γενέαεως. Id est: -Nihil prohibere, quin ha­ litus (seu spiritus) Dei appulsus mulieri principia infundat generationis.· Haec qui­ dem aliaque ejusmodi ostendunt pervulga­ tam ex primigenia traditione persuasionem de supernatural! quadam ex Virgine con­ ceptione et nativitate apud ipsos ethnicos; qui tamen ea abusi sunt, dum eam transtu­ lerunt ad deos atque heroas suos, ut in plerisque aliis. Hoc interim lucri habemus: 1°. has eas­ dem mythologicas ethnicorum narrationes testes esse antiquioris veritatis originariae; 2°. neque incredibilem, neque absurdum ejusmodi conceptum paganos ipsos existi­ masse, ut adversus eos arguebant jam an­ tiquissimi patres: cf. Origen. Adv. Celsum, lib. I. π. 37; Clem. alex. Strom, lib. I. pag. 321,24- edit. Sylburgii; Justin. .Dial, cum Tryph. n. 67 etc. 3°. Colligitur, perperam rationalistas, ut Wegscheider, Bauer, prae­ sertim vero Ammon in Comment, de pri­ mordiorum J. C. fontibus, incrementis et nexu cum religione Christiana, in opp. noviss. Getting. 1803, undique corradere ex profana antiquitate ejusmodi dicta aut facta, ut inferant conceptionem ex Virgine referendam esse ad mythos paganorum. Neque omittendum, non pauca ex ejusmodi, quae circumferuntur factis, si ad amussim revocarentur, sensum prae se ferre longe diversum ab eo, quem eisdem rationalistae affingunt. Cf Langlet, Not. ad versionem galli­ cam Thunbergiani itinerarii, torn. Π. pag. 162. e) Vid. Arati Foenom. v. 96 et seqq. Manilius, Astronomic, v. 545 et seqq. ’) Analogiam inter Isaiae vaticinium et virgilianum carmen ostendit Rosenmuller, in hunc locum, ad finem tamen suum, de quo postea. 137 cum denique universa Christiana ecclesia id constanter tenuerit ac professa sit, sequitur, tum argumenta interna tum argumenta externa adversus Ju­ daeos ac rationalistae evincere quod proposuimus, nempe Christum Domi­ num de Spiritu Sancto fuisse conceptum, atque ex Maria Virgine, salva ipsius integritate, natum esse. DIFFICULTATES, 298. I. Obj. 1. Etymologia ipsa vocis quae est a t : - — t titavit, absconditum aut occultum fuit, ostendit, ejusdem conceptum neque fixum esse pro virginitate, neque pro matrimonio inito vel non inito, sed conditionem indicare aetatis. 2. Quare judaei virginem illibatam indicant per rfêina; inverosimile porro est, duo omnino synonyma illos habuisse. Immo nbin; Joel I. 8. significat virginem juvenem. 3. Praeterea usus lo­ quendi excludit sensum virginis illibatae a voce nabi?· Nam, etsi hic sensus non necessario excludatur Ps. LXV1L 26, et Cant. VI. 7, excluditur tamen Prov. XXX. 19. 4. Hinc etiam veteres interpretes vocem nobv pro juvene seu puella verterunt, ut Aquila, Theodotion,* Symmachus, qui habent νεάνις, juvenis. Ergo. 299. Resp. ad 1. Esto, etymologiam per se non postulare conceptum virginis, cum non denotet nisi puellam nubilem, attamen, ut usuvenit, con­ ceptus τον virgo illibata et. τον puella nondum nupta apud hebraeos con­ fundebantur et promiscue usurpabantur; hinc optime s. Hieronymus adnotat cohaerenter ad usum simul et etymologiam, non virginem geneT : — ratim significare, sed virginem in primis juventutis annis. 8 300. Ad 2. D. Virginem illibatam tum juvenem tum aetate pro­ vectam, C. juvenem tantum, seu non nuptam, N. Hinc negamus voces istas synonymas esse. Incertum porro est, utrum Joel loc. cit. loquatur de juvene nupta, quae mortem mariti, an vero de virgine sponsa, quae amis­ sum sponsum deploret9; quod verisimilius ex contextu videtur. 301. Ad 3. iV. Etenim in universa sacra scriptura non occurT ■ - rit nisi sexies, Gen. XXIV. 43; Exod. H. 8; Ps. LXVH. 26; Cant. I. 3; ®) Alma, scribit in hunc locum, non solum puella vel virgo sed cum έχιτάGti, virgo abscondita dicitur et se­ creta, quae numquam virorum patuerit aspectibus, sed magna parentum diligen­ tia custodita sit. Melius comparatur arab. Ac. adolescere, hinc et foem. adolescens, perinde ac syriacum l7 7 t } p < r adolescere, hinc f , virgo. iAc, ·) Cf. Hengslenberg, Christologia, V. T. part. I. sect. 2. De vaticiniis messionis Isaiae, pag. 70 et seqq. 138 VI. 7: Prov. XXX. 19, et numquam de nupta, sed ubique de innupta focmina sumitur. In quinque autem primis locis citatis certissime sumi de virgine thori nescia, illa inspicienti patebit. Quod vero attinet ad illum Prov. XXX. 19. si quis eum attente perpendat, deprehendet profecto, ibi vocem illam usurpari ad denotandam virginem, quae talis saltem est es communi fama, judicio et opinione aliorum 10 ; quod satis est ad concluden­ dum usum loquendi apud judaeos receptum invicte ostendere, de puella innupta seu virgine nubili usurpari. Hinc in arabico et sÿriaco nuinquam citata loca de nupta accipiuntur. Denique advertit s. Hieronymus: f Lingua quoque punica proprie virgo appellatur. 11 I 4 302. Ad 4. 7). Judaizantes et ad eripiendum christiania hoc vatici­ nium, C. vetustiores, A'. Etenim LXX interpretes verterunt πύρ&ευοξ, virgo. 303. II. Obj. Natura er adjuncta Isaiae vaticinii excludunt messianam interpretationem. 1. Scopus enim erat praebere incredulo Achaz signum aliquod, quod cito adimpleretur, et quasi ob oculos poneretur. Ast promissio mirabilis Messiae nativitatis, multa post saectda subsecuturae, talis esse non poterat. Nam quomodo potuisset iVchaz promissionem multo serius adimplendam pro vadimonio aut pignore antecedentis eventus ac­ cipere? Nec refert, Messiae promissionem consolatoriam esse potuisse uni­ verso populo, seu saltem hominibus piis, qui certi sic reddebantur, nec domum Achaz, nec rempublicam destructum iri; 2. etenim in oratione pro­ phetae agitur de signo dando, non autem de promissione in memoriam revocanda; 3. hinc si de Messia ibi sermo esset, domui David nihil novi dictum fuisset, adeoque neque prophetia neque signum haberetur, sed me­ rum motivum oratorium; 4. praeterea motivum ejusmodi consolatorium in omnes aeque circumstantias quadrat et nimis generale est. Messias nasci poterat ex familia Achaz, etsi respublica in suo praesenti statu non con­ servaretur, nec Achaz in throno permaneret. Sane babylonicam exilium contigit, attamen Messias natus est. Isaias igitur in tali hypothesi falsa ac sophistica argumentandi ratione usus esset. Ergo. 304. Resp. Neg. antec. Ad 1. prob. D. Confirmando majoris et illu­ strioris beneficii promissione levioris beneficii promissum, C. exhibendo novum signum, quod praecedat promissi beneficii adimplementum, N. Con­ juratis enim Syriae atque Israelis regibus, genti davidicac regiae totique ”) «Locus agit, scribit RoseniniiUer, de furtivis ct clandestinis amoribus, et con­ gressu, quem vir cum puella innupta exer­ cet, nemine praeter amantes conscio, dum interea illa pro virgine habetur, et quid vitii sibi haereat, ita dissimulat, ut ab aliis id frustra pervestigetur." Hinc palet, hanc adolescentem ab aactore Proverbiorum di­ stingui a toemina adultera. DDNjC “2% t T T : t · de qua versu proximo loquitur, secus ac contendunt hebraei. ll) Loc. cil. ( y· 139 I regno judaico interitus tum imminere videbatur; hinc anxios demissosque animos vates erigit spe nascituri divini illius magnoque desiderio expectati principis, quem virgo modo prodigioso esset paritura. 12 Ejusmodi porro nativitatem omnium ore pervulgatam, ut ostendimus, exhibet propheta ut argumentum, pignus et arrhabonem certitudinis promissae imminentis libe­ rationis, non vero tamquam portentum mox subsecuturum ac praecedens ipsam liberationem, quod nuspiam ex contextu apparet. , Hinc nihil refert, sive citius sive serius prodigiosa Messiae nativitas eventura esset; satis enim erat ad Isaiac scopum, non interituram nec subversum penitus iri judaicam rempublicam ante ejusmodi eventum, quo propheta judaeorum animos afHictos moercntesque recrearet?] tu H■t 305. Ad 2. A. Etenim, ut modo dictum est, agebatur de signo re­ ni en t orativo, ut vocant, expectationis, quae secum ferebat promissam libe­ rationem, quodque tum in memoriam revocabatur, tum nova promissione confirmabatur. 306. Ad 3. Tr. et Neg. sequelam; etenim, etsi nihil novi intulerit Isaias, nihilo secius in ejus oracido tum prophetia tum signum contine­ batur. Vaticinium est quaelibet divinitus communicata notitia de rebus futuris; nec interest, utrum hae jam notae fuerint nec ne; alioquin conr . ”) Hic autem approbare nequeo, quod Rosenmuller autumat, Isaiam censuisse hunc partum imminere; nam nihil est, quod talem mentem prophetae fuisse innuat; ne­ que id supponi posse, evidens est. Fatente enim Rosenmüllero, hoc vaticinium ad Mes­ siam refertur; jam vero non poterat Isaiam • latere vaticinium Jacobi, quo Messiae ad­ ventus futurus praedicitur, cum judaeorum respublica jamjam ad interitum vergeret; ut omittam, cum divina inspiratione pro­ phetae hanc hypothesim componi non posse. Porro animadvertendum est, hunc auctorem ubique se rationalistam, immo ct judaizan­ tem exhibere, etiam in iis, in quibus vi­ detur veram sententiam tueri, prout accidit in argumento, in quo versamur. Etenim non solum detrahit prophetae inspirationi, ut diximus, sed praeterea suae insistens praeconceptae sententiae de Messia rege potentissimo, pro judaeorum more Messiae adventum nihil aliud inlelligit quam re­ gnum florentissimum, aetatem auream prae se ferens a poêtis graccis el latinis passim celebratam. Neque senior factus senten­ tiam mutavit, sed quasi ipsum poeniluerit eorum, quae hoc loc. scripserat de Isaiae vaticinio, in novissima, quam dedit, scholiorum suorum editione anno 1835, in me­ dium profert, quin ea improbet, verba Luzzali professoris in collegio rabbinico patavino, quae ita se habent: «Quant au mot HOpJl, je le prends comme dans la can­ tique 7, 8, une maîtresse, une favorite du roi, qui n’était pas sa femme légitime. Je ne sais pas quels caractères distinguaient une HD*?!/ d'une pellice). Cependant ce texte de la cantique suppose, sans doute, que ce fussent deux conditions différentes." (Rosenmuller, SchoL in V. T. tom. IL part. 8.) Debuisset saltem perpen­ dere ea, quae de hac voce egregie adnotaverat in illustratione nostri vaticinii Isaiae cl. Drach, in citata epistola ad suos con­ tribules, data anno 1833. Haec admonere voluimus, quia hic auctor eo periculosior est, quod ad incautos fallendos hic illic boni aliquid interseruerit, ut sic facilius ve­ nenum propinct. Celerum nec latum un­ guem a rationalistarum placitis discessit, ut ex iis, quae suis locis refutavimus, pla­ num fit. 140 cideret magna vaticiniorum, praesertim messianorum pare; signum vero est quidquid inservit ad hoc, ut fides de futuro eventu firmetur. Utroque hoc modo inserviebat promissio Messiae, non tantum in memoriam revocata, sed denuo divina confirmata auctoritate, saltem quoad illam populi partem, quae prophetam ut divinum legatum habebat, ad quam praecipue hic sermo dirigitur. •· . 307. Ad 4. D. Ita tamen ut idoneum esset ad populi animum eri­ gendum a proxima, quam metuebat, internecione, C. secus, A. Utique hoc motivum generale esse debuit; et sicut propheta versiculis praeceden­ tibus, priusquam annunciaret liberationem a praesenti discrimine, occurrit timori de totali excidio, secura ducens filium sutun Jasub, etsi non exclu­ deret temporariam incolarum abductionem, ita et animos parat ad nuncium (v. 15 et 16.) de proxima ex instanti periculo liberatione, ostendendo inanem esse de pleno interitu timorem; populus namque, cui quamvis remote futu­ rus liberator divinus est mittendus, etiam in praesentiarum singulari Dei providentia perfruitur.13 308. ΙΠ. Obj. Conceptus biblicus signi ΓΤΐΝ, alias usitatus, in messiana ejusmodi explicatione omnino negligitur: 1. nam juxta eam ΓΠΝ, si­ gnum, referretur ad eventum futurum ; at ex usu loquendi HlX, signum, est eventus praedictus, qui, cum adimpletus jam fuerit, certitudinem praebet de adimplendo futuro eventu posteriori. 2. Insuper splendido adeo nuncio minime conveniunt descriptiones infortunii, quas subdit Isaias v. 17 et seqq. 3. Praeterea narratio cap. VIII. adeo similis est ei, quae exhibetur cap. VII. 14 et seqq. ut vix credas hic messianam explicationem convenire posse, si ea illic locum non habeat (non haberi autem cap. VHI. omnes fatentur); nomen enim et nativitas pueri in utroque capite pro signo exhi­ bentur liberationis a dominio syrorum ; porro si cap. VIII. mater illa pueri et puer ipse non sunt nisi uxor prophetae et ejus filius, eadem profecto in cap. VII. adhibenda est explicatio. 4. Et sane, de filio prophetae VII. et seqq. sermonem esse, declarat aperte ipse Isaias VHI. 17. dicens: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel. 5. Concludendum est igitur, signum de quo Isaias loquitur VII. 14. esse filium nasciturum ex uxore, quam ipse propheta virginem post priorem jam defunctam duxerat1*; vel si magis placet cum antiquis hebraeis, esse filium Achaz, nempe Ezechiam ; vel denique dicendum, loqui Isaiam de ideali aut possibili aliqua virgine, quae concepto semine paritura esset filium, qui lacte et meile esset nutriendus, cum campi inculti jacerent. Non alia propterea ratione ad Christum referri potest ejusmodi oraculum, nisi qua**) Cf. Hengstenberg, loc. cit. pag. 79. H) Nempe Gesenius hic supponit, prio- rem prophetae uxorem mortuam esse, aliamque virginem ipsi fuisse desponsatam. rs 141 teniw inntfiny eventue, quem proxime propheta respexit, fuit signum et figura Christi nascitur! ; quapropter, Deo dirigente, iis utitur phrasibus, loquens de puero mox «ascituro, quae multo rectius Christo conveniunt, quam puero illi, in quem nonnisi sensu valde improprio quadrabant. *’ Ergo. 309. Resp. N. A. Ad 1. prob. N. ut patet ex Exod. III. 12, et Is. XXXVII. 30. ubi missio Moysis divina et excidium regno Judaico frustra ab assyriis intentatum ut signa adstruuntur, quae utrumque eventum subse­ querentur. Huc accedit, quod eventus futurus, cui innititur certitudo even­ tus imminentis, hoc in loco, apud populum omnino firmissimus esset (quod tamen non accidit Exod. III. 2; Is. XXXVII. 30.), ita ut aeque valeret pro testimonio appellatio ad illum futurum eventum ac ad signum coram patratum. 15 16 310. Ad 2. I). Nisi ita ferret consueta prophetarum agendi ratio, Tr. secus, A. Cf. porro Is. capp. IV, IX, XI, tum Mich. capp. II, V etc., ubi inveniuntur hujusmodi abruptae transitiones. 311. Ad 3. jV. Immo contrarium potius evincit haec ipsa prophetae agendi ratio; in verisimile enim est, prophetam dedisse duobus filiis suis nomiua symbolic», quae ad idem prorsus objectum referrentur. Ast in expositione de Messia recte res procedit, si signo invisibili et in promissis tantum posito visibile aliquod ac praesens adjungeretur. Item narratio ipsa discrimen ostendit, quod intercedit inter ea quae in utroque capite propo­ nuntur: etenim cap. VII. mater pueri vocatur quo nomine puella innupta seu virgo tantum designari potest, ut patet ex dictis ; cap. vero VIII. vocatur ΠΝΏΟι prophetissa, seu uxor prophetae; cap. VII. nuncium tantum pueri nascituri habetur, ast cap. VIII. fusior narratio cum apparatu testium, instrumenti etc.; cap. VIL mater nomen dat filio17, cap. autem VUI. 3. nomen imponit pater. Constat igitur in cap. VHL confirmari promissum factum capite praecedenti, novo signo a priori omnino diverso. 18 312. Ad 4. N. Alioquin filius prophetae, nempe Emmanuel, dominus Judaeae foret (λΤΙΙ. 8.); quod falsum esse nemo non videt. Itaque filii i 4 t I 15) Haec posterior expositio jamdiu ex­ promissione confirmatur levioris beneficii cogitata fuerat ab anonymo, de quo s. Hie- . promissum, ut tunc siijnum idem valet ac ronymus scribit: ..Quidam de nostris Isaiam arguinehhiin, ut patet ex citatis exemplis. prophetam duos filios habuisse contendit, ”) Etenim in hebraico textu legitur Jasub et Emmanuel; el Emmanuel de pro­ faiy’ ΠΝΠρίί, et vocabit (Virgo) nomen phetissa uxore ejus esse generatum, in ty­ pum Domini Salvatoris." Comment. in is. ejus etc.; nomina revera filiis imponere lib. III. edit. Vallars. part. III. Eamdem solebant matres, veluti Eva, Genes. IV. 1, postea adoptarunt Grotius, Richardus Si­ 25; filiae Loth, Genes. XIX. 37 et seqq.; Lia, Gen. XXIX. 32; XXX. 18 et scq.; mon, Clericus, aliique. 16) Ut observat ipse Rnsenmfdler in hunc Rachel, cap. cit. 24. ”) Cf. Rosenmüller, ad cap. 8. v. 1. loc. saepe majoris et illustrioris beneficii 1 <■ Isaiae, (lati in signum, sunt Schear-Jaschub, vatis filius natu major (VII. 3.) et natu minor, Maherschalal - C'haschbas, (VILI. 3.) ob ipsorum symbolica nomina; nomen enim prioris filii convertendas esse denotat populi reli­ quias; posterioris filii vero nomine brevi liberandam esse Judaeam a duobus regibus hostilibus indicatur.19 313. Ad 5. Λ. Nam, ut ex tota orationis serie patet, praesertim vero v. 11. agitur in nostro vaticinio de signo, ex quo manifeste cognosci pos­ sit, adesse Dei numen seu protectionem, ratumque haberi vatis effatum, ut infra XXXVIII. 7; Exod. III. 12; IV. Reg. XIX. 29, ideoque exhiberi rem inauditam, mirandam, insolitam, uti vis latinae vocis signi postulat, quae de portento ac prodigio intelligi debet.-° Jam vero quoçlnam signum, portentum, prodigium esset in eo, quod virgo suscepto semine aliarum more conciperet et pareret?21 Addatur, hebraicam lectionem ejusmodi expositio­ nem excludere, cum habeat: Ecce virgo illa concipietis et pariens22, quae I·? · Γ : **) Hinc s. Hieronymus, Commentar. stineat locum et vicem signi. Par est cre­ pag. 125. edit Vallars. modo cit. ita sen­ dere, prophetam hac voce eodem sensu uti, sum prophetae enarrat: -Expectabo Domi­ quo eam usurpaverat v. 11. ubi manifeste num meum, et non solum ego, sed ct pueri, sumitur de signo aliquo prodigiali, non quos mihi dedit Dominus, alii videlicet memoriali, sive verbali, vel qualicumque prophetae et filii prophetarum, qui non ex alio. Quis vero signi prodigialis aut mi­ voluntate carnis et sanguinis, sed ex Deo raculi loco habeat, si ex congressu viri nati sunt. De quibus et apostolus (Galat. evadit gravida, quae virgo esse desiit?IV. 19.) loquebatur: Filioli mei, quos ite­ Hoc ipsum argumentum jam urgebant rum parturio, donec Christus formetur in patres antiquissimi adversus hebraeos, ut robis. Isti autem pueri, id est, prophetae Tertullianus, Adu. judaeos, cap. EX: «Si­ in signa dati sunt et in portenta Israeli, gnum autem a Deo, nisi novitas aliqua juxta illud, quod in Ezecbiele (XXIV. 24.) monstrosa fuisset, signum non videretur... legimus: Et erit Ezechiel vobis in signum. Nihil signi videri possit res quotidiana, ju­ In Zacharia quoque (III. 9.) sancti viri pro- venculae scilicet praegnatus et partus.*· Cf. phelaruinque discipuli τιοατοΟχόποι, id est, Irenaeus, Contra haeres, lib. HI. cap. 21. portentorum signorumque spectatores ap­ n. 6; Justinus, Dial cum Tryph. num. 84; pellantur, eo quod semper prophetae in Theodorelus, Comment, in hunc loc.; Hie­ signum praecesserint futurorum.'· ronymus, loc. cit. Quare interpretes non”) Dixerat enim Isaias regi Achaz v. 11. messiani, qui DD/p de nupta foemina ex­ «Pete tibi signum a Domino Deo luo in ponunt, hic haerent, nec, quomodo se se profundum inferni sive in excelsum supra;*· seu ut exponit s. Hieronymus: ..Vis, inquit expediant, facile inveniunt. (propheta), ut scindatur terra, et grandi ”) Nam in hebraico textu duobus par­ hiatu inferi pateant, qui in corde terrae ticipiis dicitur , concipiens et » rr : esse dicuntur; an ut aperiantur coeli?'· pariens; seu ut exponit R. David Kimchi: Loc. cit. pag. 106. Cf. Drach Epist. cit. ipsa (virgo) est actualiter concipiens et pag. 84 et seqq. actualiter pariens; vel etiam, ut addit R. ’*) «Nisi enim partum miraculosum inSalomon Jarchi : Participium praesens telligas, apposite scribit Rosenmüller. habet significationem futuram : Ipsa quem Deus ipse signum non interiturae FHF1 rt domus davidicac constituat, nemo dixerit, erit actu concipiens. Cf. Drach, pag. 89 quid illud sit in hac prophetia, quod su- et seq. 143 indicant virginem illibata virginitate concipientem et parientem; gratuitam praeterea esse adversariorum supponi donem de nova uxore a propheta ducta vel ducenda; nec lilium prophetae exhiberi posse ut dominum regionis Pa­ laestinae, cujusmodi esse perhibetur Emmanuel, ut ex superius dictis liquet; nec alii cuipiam posse aptari, quae de eodem puero praedicantur cap. IX. 5, G; XI et seqq. ipsa rei natura clamat. 314. Ex his praeterea plane concidunt omnes illae violentae et gra­ tuitae expositiones, quibus interpretes antimessiani mire se torquent ad in­ veniendum istud signum seu prodigium, sive in uxore prophetae, sive in uxore Achaz, sive in virgine ideali et possibili. Omittam, uxorem Achaz •virginem non fuisse, et Ezechiam novem annos natum fuisse, cum hoc va­ ticinium editum est.23 Alia vero ejusmodi, quae liberiores hi homines commenti sunt, quae nec referre vacat, omnino ipsis vaticinii verbis ex­ cluduntur. 315. Concidit pariter aliorum expositio de sensu figurato seu duplici sensu, proximo et remoto; haec enim expositio ferme nata est ex apparen­ tibus difficultatibus messianae explicationi inhaerentibus, et ex impotentia eas solvendi, atque ex desiderio simul tuendi s. Matthaei auctoritatem. Porro, si vere et proprie adimpletum est Isaiae oraculum tempore Achaz, nulla jam ratio habetur supponendi in textu illo sublimiorem relationem ad Messiam; immo omnis similitudo penitus evanescit. Nam verba in utraque explicatione diverso omnino sensu sumuntur. In expositione enim messiana est virgo, quae post conceptum talis permanet; in non-messiana vero aliqua est, quae virgo quondam fuit, sed talis postea esse desiit; in priori Emmanuel est Nobiscum Deus, in posteriori est divinum auxilium. Si ergo hanc adversariorum expositionis partem tenemus, nullam amplius habemus ad tempus Messiae applicationem; sensus verborum est prorsus exhaustus ; nec nota remanet aliqua, quae ad Messiam quoquomodo alludat.24 316. IV. Obj. Non defuerunt, recentiore potissimum aetate, qui con­ ceptionem illam miraculosam testimoniis satis idoneis confirmari negarent, rationibus usi criticis, exegeticis et historicis. Monuerunt 1. critici homines, priora duo capita Evangelii secundum Matthaeum in archetypo hujus Evangelii aramaeo, Epiphanio teste25, sicut in Tatiani Evangelio nondum ad­ fuisse; itemque Marcionis Evangelium, quod, si non e Lucae Evangelio decerptum, tamen ejusdem simillimum fuisse videtur, nec initium nec finem **) Cf. Rosenmiiller, loc. cil. ’♦) Cf. Hengstcnberg loc. cit. pag. 90 et seqq. ubi refellit etiam Isenbiehl, qui quam­ vis catholicus eam interpretationem vati­ cinii hujus amplexus est, quam postea Gesenius suam fecit, nec veritus est de fdio prophetae hoc oraculum exponere ; a Pio λΊ. propterea damnatus, ab episcopo suo in carcerem conjectus est, donec ad saniora consilia se recipiens, suam expositionem retractavit. ■μ 144 hujus habuisse. 26 2. Verum gravioribus premuntur difficultatibus exegelicis, oriundis praecipue ex dissensu manifesto ipsius argumenti, maximeque duplicis genealogiae Josephi, qui tamen pater Jesu fuisse negatur, a Matthaeo L 1. et seqq. et Luca III. 23 et seqq. exhibitae. 3. Accedit, quod neque Jesus un­ quam, neque Joannes, qui quidem certissimam hujus rei notitiam afferre poterat (Joann. XIX. 27.), neque alius apostolus ad originem illam miraculosam pro­ vocavit. 4. Immo Maria Josephum patrem Jesu appellavit (Luc. II. 48.); quod Jesus quoque data opportunitate minime denegavit (Joann. VII. 27.); et Pau­ lus, ipsum έχ σπέρματος χ/αβιδ (ex semine David) genitum esse, diserte affirmat, Rom. I. 3; II. Tim. II. 8, collât. Rom. IX. 5; Gal. IV. 4, 29. Adde 5. quod fratres ejus ipsi fidem non habuerunt (Joann. VIL 3 et seqq.) et, comite ipsa matre, Jesum aliquando, tamquam mentis non compotem, prehendendum curarunt (Marc. III. 21, 31.). Deinde 6. effatis angeli, ad mu vulgarem judaeorum opinionem accommodatis, de Jesu thronum Davidis occupaturo (Luc. I. 32.), neque Jesu ipsius consilium (Luc. XVIL 20, 21; Joann. ΧλΤΙΙ. 36.), neque eventus unquam respondit. 7. Quod si vero historiae luce narrationes istae collustratae fuerint, dubitare non licet, quin jam prioribus saeculis plmres extiterim, qui, praeeuntibus Cerintho, Carpocrate, ebionitis aliisque, Jesum Josephi filium fuisse contenderent, et quin apud omnes fere populos incultiores (quippe qui humana miscendo divinis, primordia civitatum vel religionum augustiora facere, ideoque fata resque gestas virorum insignium ad numinis auxilium referre conati sint), similia de incarnationibus deorum et de hominibus a natura quadam coelesti pro­ genitis reperiantur commenta. Ita Wegscheider27, qui inde concludit, tum Christi primordia inter mythos esse referenda, tum universalem illam sen­ tentiam, quae apud omnes fere populos viguit, qualis et in Christo Jesu reperitur, eminentiore quodam sensu esse accipiendam, de eo quod Deo probatum eoque dignum est, et ab eo repetimus auctore ac moderatore sapientissimo. 317. Resp. D. A. Non defuerunt recentiore aetate, qui protestantismi progressus sequuti eo impietatis delapsi sunt, ut omnem respuentes divinarum Scripturarum inspirationem et veritatem, quique omnibus recla­ mantibus hermeneuticae, exegeseos et historiae principiis, pro lubito religio­ nem omnem sus deque verterint, C. qui omnem adhuc pudorem non ami­ serint, et in rationalismum nondum deflexerint, 1Y. Haec enim pessima rationalism! labes protestantismi principio accepta referri debet, cui reser­ vatum erat christianam religionem e fundamentis convellere, si tamen fieri posset, causam suam protegente Deo. M) S. Iren. Ado. haeres, lib. L cap. 29. 2T) §. 123. 145 318. Ad 1. D. Monuerunt pseudo-critici ex systemate arbitrario, immo et falso, (Λ veri nominis critici et aliquo fundamento innixi, N. Nam 1°. arbitrarium est systema de quodam communi archetypo Evan­ gelio aramaeo seu syro-chaldaico, ex quo suas narrationes hauserint tres evangelistae Matthaeus, Marcus et Lucas, a nonnullis divinando excogita­ tum sine ullo vel levi fundamento, atque ab ipsis non paucis recentioribus biblicis repudiatum.28 2°. S. Epiphanius loquitur loc. cit. de Evangelio hebraico s. Matthaei, quo utebantur ebionitae, ab ipsis conciso et depravato29; sane ibid. n. 14. refert s. Epiphanius, a cerinthianis integrum hoc ipsum Evangelium cum duobus prioribus capitibus, ac propterea cum genealogia fuisse retentum; in hypothesi praeterea adversarii de archetypo aramaeo, mendacii ipse con­ vincitur, dum asserit, Epiphanio teste, his capitibus archetypum destitutum fuisse30; idipsum dicatur de nazaraeis, qui ebionitis aut anteriores fuerunt aut coaevi, quique, ipso Epiphanio testante, Ilaeresi XXIX. n. 9. eodem Evangelio integro utebantur.31 3°. Sic mentitus pariter est Wegscheider, dum scribit, a Tatiani Evan­ gelio duo priora Matthaei capita abfuisse. Etenim, ut ex Theodoreto Hoc systema de communi evange­ listarum fonte in archetypo aramaeo sive syro-chaldaico primus insinuavit Clericus, /list. eccl. duor. prim, saecul. Amstel. 1716; confirmavit Semlerus ad Towson, Abhandlungen Uber die vier Evangelien, seu Tractatus in quatuor evangelia, part. L pag. 221 —290; Lessing, Theolog. Nachlass, pag. 45 et seqq.; Niemeyerus, Con­ jecturae ad illustrandum plurimorum JV. T. scriptorum silentium de primordiis vitae J. C. Halae 1790; Godl. Paulus, Intro­ ductio in N. T. capita selectiora, Jenae 1799. Illud demum vario' modo exorna­ runt Eichhorn, Allgem. Biblioth. der bibi. Litterator, seu Bibliotheca universalis litteraturae biblicae; Marsh, Anmerk. and Zusatze etc., seu Notae et appendices ; Gratz, Neuer Vcrsuc/ι etc. id est, Novum tentamen etc.; Bertholdt, Theol. Einleit. seu Introductio theologica ; postremo vero Kuinoel, in Proleg. ad Comm. in libros hist. N. T. pag. 16 et seqq. secutus Marshium et Eichhornium. Verum nondum convenit inter ipsos, quid sit ejusmodi archetypon, utrum unumidemque cum evangelio, quod inscriptum erat Secundum hebraeos, an diversum. Hanc opinionem Perrone, Praelectiones theolog. VI. evertit Rosenmüller senior, Schol. in N. T. argumentis internis et externis; et ejus­ modi archetypum merito vocat fictiltuni, quod nemo veterum novit et vidit. Cf. tom. I. edit, sexta, pag. 5 et seqq. «) N. 13. 30) Scribit enim : Ο μεν γάρ Ιίήριν$ος χαί Ιίαρποκράς τώ αύτώ χρώμενοι δή&εν παρ' αυτοΐς εύαγγελίω, από τής αρχής τού κατά ΛΙατ&αΐον ευαγγελίου, διά τής γενεα­ λογίας βούλονται παριΟτάν εκ σπέρματος Ίωΰήφ καί Μαρίας είναι τόν ΧριΟτον. Id est: ^Cerinthus enim et Carpocrates eodem Matthaei, ut quidam volunt, Evangelio freti, ex ejus initio Christique genealogia pro­ bare nituntur, Christum et Josephi et Ma­ riae semine ess? procreatum." 31) ‘Εχουΰι δέ τό κατά Ματθαίον ευαγ­ γελίαν πληρέστατον εβραϊΰτΐ. Παρ' αύτοίς γάρ Οαφώς τούτο, κα&ώς εξ αρχής έγράφη εβραίκοϊς γράμμαΟιν, ετι σώζεται. Æst vero penes illos (nazaraeos) Evangelium secundum Matthaeum, hebraice scriptum, et quidem absolutissimum. Hoc enim cer­ tissime, prout hebraicis litteris initio scriptum est, in hodiernum tempus us­ que conservant." 10 ■ ■η 146 discimus. Haeret, fabul. lib. I. cap. XX. non amputaverat ille nisi genealogias et alia omnia, quae Dominum ex semine David secundum carnem natum ostendunt.32 Reliqua retinuit, ita ut non advertentes fraudem pluies catho­ lici decepti fuerint, eodem auctore teste.33 Si quid igitur evincit illa am­ putatio Tatiani, probat praecise quod nollet adversarius, nempe Jesum non esse ex Joseph progenitum. Et sic rursum mentita est iniquitas sibi. 319. Marcion utique s. Lucae Evangelium decurtatum exhibet, ut ve­ teres loquuntur, Irenaeus, Adv. haeres, lib. III. cap. XIV. η. 4 ; Contra Marcionem, turn lib. I. cap. II, turn lib. IV. cap. VI; Epiphanius, Haer. XLH. n. 11. At sero nimis prodiit sacrilegus hic evangeliorum mutilator; jam enim apud omnes ecclesias integrum Evangelium extabat, iisdem testibus, cum Marcion sacrilegum facinus aggressus est; hinc Tertullianus Marcionem provocat ad codices, qui apud ecclesias Marcione vetustiores asserva­ bantur, immo ad communem consensum et publicum testimonium. 3f‘ Quid igitur evincit haec Marcionis evangeliorum corrasio? Lex critices est, cum aliqua clausula vel redundat vel desideratur in eorum codicibus, quorum partibus aut favet aut adversatur, ab iis eam additam vel detractam cen­ seri , qui tempore sunt posteriores, auctoritate minores, et quorum causa iis additionibus vel detractionibus juvatur. Judicet nunc Wegscheider, quid de suis criticis censendum sit, ac de eorum monito. 320. Ad 2. X Graviores enim dici nequeunt difficultates exegeticae, si criticae, ut vidimus, nullae sunt. Nego praeterea ejusmodi exegeticas difficultates oriundas esse ex manifesto dissensu ipsius argumenti. Quare adversarius saltem non innuit, in quo iste manifestus dissensus positus sit? Uterque evangelista Christum de Spiritu Sancto ex Maria Virgine conce­ ptum et natum docet, uterque vel expresse vel tacite provocat ad Isaiae vaticinium, uterque eum natum in Bethlehem refert. In quo igitur est manifestus dissensus argumenti? ’T ·· *4 ♦ 321. Sed neque obstant binae genealogiae, quas ambas Josephi esse pro certo sumit adversarius, nec pauci tamen nec infimi subsellii interpre­ tes negant.35 Verum et hoc transmisso, prorsus inficior, quod ipse dedu3Ι) Rai τά άλλα οβα εκ βπέρματο? da· βΙΛ κατα βάρκα γεγεννημενον rpv κύριον όξίκννβιν. 34) Cf. Cont. Marc. lib. IV. cap. 5, et De Praescript. cap. 36. Cf. I. D. Michaelis, introduction au Nouveau Testament, tom. I. chap. 2. sect 7. Geneve 1822, circa finem, ubi ostendit, ejusmodi haereticorum inter­ polationes novum argumentum praebere authentiae librorum N. T. L M) Non pauci praesertim ex recentiori­ bus interpretibus, sive catholicis sive po­ tissimum protestantibus, longe probabilius esse censent, Matthaeum texuisse genea­ logiam Josephi, Lucam vero genealogiam b. Virginis. Longum esset nimis, velle istorum omnium catalogum exhibere. Satis itaque sit auctorem adversariis non suspe­ ctum adducere, nempe Georg. Rosenmiillerum. Hic autem, Schol. in Matth. cap. I. v. 17. scribit: «Difficultates non quidem * 147 ί cere inde contendit; dissensus enim genealogiarum, etiamsi supponeretur adesse, quod minime fatemur, non evincit Christum esse filium naturalem Josephi. Hoc autem ut pateat, satis est in medium afferre adversarii argu­ mentum: genealogiae Josephi dissentiunt inter se; ergo Jesus est filius naturalis Josephi. Praeclara dialectica! Praeterea juxta adversarium in archetypo aramaeo, in Evangelio seu Diateeseron Taliani et in Evangelio Marcionis utraque haec genealogia desiderabatur, dein vero addita est; nullam igitur earum dissensus ad probandum vim habet. Nempe menda­ cem oportet esse memorem. Qua vero ratione bene inter se componantur hac genealogiae, docent interpretes. 36 322. Ad 3. D. Quia Joannis consilium id non ferebat, C. quia aliter ipse sensit, iV. Joannis consilium, ut alias animadvertimus, potissi­ mum fuit, supplere ceteris evangelistis, et ea fusius prosequi, quae spectant ad Christi divinitatem adstruendam. Hinc, cum Matthaeus ac Lucas abunde, quae ad prodigiosam Christi humanitatis conceptionem spectant, retulerint, hac praetermissa, Joannes solam aeternam ejusdem generationem mil exponit. Adde Joannem, ut communi consensu veteres tradunt, quales sunt Clemens alex.37, Eusebius 38, Hieronymus 39, Epiphanius tria priora evangelia, quae in omnium jam erant notitia, legisse et probasse, et veri­ tatem scriptorum suo testimonio confirmasse, antequam manum appulisset Hill ad suum Evangelium exarandum. Quid si Joannes, immo et Christus ipse aperte idipsum tradidissent, num iis fidem adhiberent rationalistae? Nihil minus, prout vidimus eos se gessisse, cum ageretur de divinitate Verbi a Joanne praedicata, de Jesu ac futura corporum resurrectione, de extremo judicio, toties a Christo inculcatis, et non solum a reliquis tribus evange­ listis, sed et a Joanne, a Paulo, ac reliquis apostolis omnibus praedicatis.41 323. Ad 4. D. Id est, prout vulgo putabatur, C. reipsa, N. Non­ dum enim divina Christi missione comprobata, imprudenter omnino ejusplane tolluntur, minuuntur tamen, si, quod verisimile est, statuamus, eam, quam Mat­ thaeus habet genealogiam, esse Josephi, quam Lucas, Mariae. A Matthaeo recen­ seri genealogiam Josephi, a Salomone du­ centis genus, palet ex commate 16. coli. 6,7; Mariam vero genus duxisse ab alio filio Davidis, Nathano, discimus ex Luc. III. 31." . Rosenmüller praeterea citat pro hac sententia Velhuscnium, ex Godl. Paulusio, quibus addi potest Kuinoel, Proleg. §. 4. qui plures alios recenset, siquidem est haec sententia apud ipsos communis. Plura tamen vetant, quominus hanc sententiam admittamus atque probemus. 36J Cf. Maldonatus, Comm, in s. Matth. cap. I. v. 16. ubi fuse de hoc argumento disserit; vid. etiam dissertationes duas de Genealogia Jesu Christi, Joann. Jac. Hot­ tingen , in Novo thesauro theol. philolog. sive sglloge disserit, p. 73 ct seqq. tom. IL Lugd. Batav. 1732, in quibus confirmatur sententia de duplici genealogia Josephi et Mariae. 37) Apud Euseb. lib. VI. cap. 14. 3S) Lib. III. cap. 24. 39) De viris illustrib. cap. 9. Da er es. LI. n. 19. Cf. Tract. De Deo creat, n. 850 et seqq. 10* 1 ■"*' ; » v-SCa -, 148 modi mysterium patefactam fuisset, cui nemo fidem adhibuisset. Adeo stolidi sunt rationalisme, dum haec effutiunt! Sic praepostera fuisset, ne­ que opportuna hujus rei manifestatio Joann. VII. 27 ; non obscure tamen veritatem hanc innuit, dum v. 28 et seqq. divinam suam originem Christus judaeis inculcavit, ostendendo, reipsa eos nescivisse, unde esset, ut illi fiden­ ter asserebant. Dum vero Paulus ex semine David secundum carnem Chri­ stum natum affirmat, perinde est ac si diceret: ex stirpe David, et hoc necesse erat, ut adimpleretur id, quod Deus patriarchis et Davidi promiserat, nasciturum scilicet Messiam ex eorum semine. Aliud porro est dicere de semine David, aliud vero de semine Joseph!; beata enim Virgo ex semine David orta est ; cum vero ex ejus sanguine Spiritus Sancti virtute Christi corpus efformatum sit, hinc Christus filius David est, nou autem Josephi; quod perpetuo innuit apostolus, toties repetens, Christum factum ex muliere. 324. Ad 5. D. Id est cognati seu propinqui, C. fratres uterini, iY. Hujus rei vadem habemus totam antiquitatem42, quod et usus loquendi biblicus ostendit. 43 Mendacem porro jam tertio se prodit adversarius noster, dum addit, comite ipsa matre Christi, propinquos eum ut insanum prehen­ dere voluisse. Nam in primo loco, nempe Marci III. 21. de matre ne verbum quidem legitur; sed erant fratres illi, quos refert Joannes loc. cit. in Jesum non credidisse; versu autem 31: Et veniunt, inquit, mate)' ejus et fratres; et foris stantes miserunt ad eum, vocantes eum. Quod quidem est factum a primo omnino diversum. 44 325. Ad 6. D. Sensu materiali, C. spirituali, A7. Nam angelus non opinionibus vulgi, sed spiritui seu vero sensui Scripturarum effata sua ac­ commodavit, qui sub verborum cortice latebat, prout Christus patefecit, et eventus ostendit, ac nos suo loco probavimus. Quid autem hoc commune habeat cum consilio adversarii, scilicet ostendendi Jesum Christum filium Josephi esse, non video, nisi fortasse ut proderet se non meliorem exegetam esse quam criticum. 326. Ad 7. Neg. narrationes illas historiae luce collustratas quidpiam efficere pro adversarii thêsi. Quid enim si Cerinthus, Carpocrates, ebionitae aliaeque obscurae, contemptae et profligatae ejusmodi pestes haereti­ corum, quos evangelista perstringit45, Christum filium Josephi autumarunt? °) Cf. Maldon. in cap. XII. Evang. s· Matth. v. 46. 41) Ibidem, innumeris prope allatis exem­ plis, ostendit idem auctor, talem loquendi usum esse receptum in Scripturis. 44) Immo nec desunt qui contendant, illud, quod refert s. Marcus ΙΠ. 21: Et cum audissent sui (graece οί παρ' αυτού, id est, ü qui ab ipso erant, seu qui ad eum pertinebant), exierunt tenere eum; dicebant enim: quoniam in furorem ver­ sus est, non de propinquis Christi esse inlelligendum, sed accipiendum impersona­ liter: Fama erat, dicebant homines etc. Alii illud dicebant referunt ad pharisaeos. Cf. Rosenmuller ad hunc loc. ”) Cf. S. Hieronym. loc. cit i ■J 1 fîj i-** 149 Vere testes dignos se adversarius appellat. Non magis illorum perditorum hominum impietas officit veritati, quam officiant rationalistae, dum falsitatis arguunt evangclistas, apostolos et Christum ipsum. 327. Tantum denique abest, ut vulgata opinio apud gentes de homi­ nibus coelesti natura progenitis causae obsit, quam tuemur, ut rem nostram mirifice confirmet, quod ex dictis apertissime constat. Omnium enim ejus­ modi opinionum originaria seu primigenia idea in vera religione reperitur, quam postea suis commentis gentes plus minus depravarunt, ut in aliis similibus casibus facturn esse animadvertimus.46 Ex his patet, quid sen­ tiendum sit de conclusione istius rationalistae, qui nempe se pessimum cri­ ticum, exegetam et historicum praebet, sacramque Scripturam ut mythographiam traducit ; nec operae pretium est diutius in hisce commentis refellendis immorari. 328. In st. 1. Repugnat tamen Mariae virginitati, quod legitur Luc. II. 22, 23 : Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus . . . sicut scriptum est in lege Domini: quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Do­ mino vocabitur. Quare 2. Apostolus Gal. IV. 4. dicit Christum factum muliere. Ergo. 329. Resp. Ad 1. A. Sola enim prudenti oeconomia b. Virgo se purificationis legi ultro subjecit, quemadmodum et Christus subjecerat se legi circumcisionis, cum neuter ejusmodi legibus teneretur ; quod ex admi­ rabili conceptionis modo, hucusque vindicato, abunde constat. Recitans autem evangelista verba legis, non insinuat Christum nativitate sua vere matris vulvam adaperuisse, sed solum fecunditatem beatae Virginis ortu suo ostendisse, prout phrasis illa primogeniti ei accommodata ex usu biblico accipitm·, ac veteres exposuerunt. 47 330. Ad 2. D. Dicit apostolus Christum factum ex muliere, deno­ tando sexum, C. conditionem, A. Nempe docet ibi, Filium Dei, qui est ab aeterno, factum esse ex substantia mulieris, ab eaque natum secundum humanitatem in tempore; propterea hoc ipso ostendit, mulierem illam, ex cujus substantia factus est Christus secundum carnem, virginem fuisse; alioquin dixisset, factum ex virili semine. 48 331. Reliquas difficultates, quae peti solent vel ex voce primogeniti, 4β) Tract. De Deo creat, n. 317 et seqq. et alibi. Haec scilicet fraus est rationali­ starum, quod biblicas narrationes ad paga­ nam mylhologiam referant, ut ex hac illas exponant, cum e converso paganam mythologiam ad Scripturam, quae illis anterior est, exigere deberent, ut constanter apologetae religionis christianae, adversus phi­ losophos disputantes, se se gesserunt, cos adigentes, ut faterentur, nullum ruylhuni esse in pagana religione, qui originem non habuerit ex sacris litteris atque ex primaeva traditione, neque aliud esse eorum mythos nisi corruptionem veritatis. V. Cum igitur inter subsistentiam et naturam in concreto tam arcta conjunctio intercedat, ut nonnisi ratione seu cogitatione altera ab altera di­ stinguatur, hinc fit ut natura in sua existentia pendeat a subsistentia, a qua terminatur ac regitur. Hinc nec ante nec post Incarnationem vel uno tem­ poris instanti supponi aut concipi potest humanitas Christi existens nisi in persona Verbi. Si enim seorsum haec humanitas ab illa subsistentia aut persona spectetur, jam non esset amplius humanitas Christi, id est, Verbi incarnati, sed mera abstractio, seu ens rationis. 4 VI. Cum hacc conjunctio facta sit immediate in persona, ut diximus, non autem in naturis, sequitur has naturas realiter inter se distingui, qua­ rum unaquaeque naturales suas proprietates retinet ac proprias operationes et actus uniuscujusque proprios; cum tamen, ut diximus, natura nonnisi ratione ac virtualiter distinguatur a persona, sequitur mediate factam esse conjunctionem inter naturas. Hinc haec unio sub hoc respectu physica et substantialis pariter appellatur. 5 337. Atque haec de unionis hypostaticae notione innuisse ad rem nostram sufficiat. Reliqua pro opportunitate attingemus. Interea ex dictis inferimus, unicam in Christo esse personam eamque divinam: hanc perso­ nam subsistentem in duabus naturis, seu Christum Deum hominem esse Filium Dei naturalem : post duarum naturarum unitionem duas integras, perfectas atque impermixtas permansisse naturas, inter se realiter distinctas: unamquamque propterea naturam suas conservare proprietates naturales suasque operationes. Singulis his veritatibus fidei nostrae vindicandis opera in hoc capite 3) Petav. 1. c. cap. 3. §. 16. 4) Ibid. lib. XII. cap. 4. §. 6- ô) Ibid. lib. III. cap. 4. §. 17. * “fi f? c» • I ; Γ . 152 impendenda nobis erit. Quod ut facilius assequamur, rem totam in suos articulos dispertiemur, in quibus singulorum haereticorum commenta veri­ tati hactenus expositae adversantia refelletnus. ARTICULUS!. DE UNICA CHRISTI PERSONA. 338. Nestorius Germaniciae in Syriae oppidulo natus, prius monachus antiochenus et presbyter, Theodori autem mopsuesteni discipulus, anno 428. episcopus constantinopolitanus renunciatus, vix in ea sede confirmatus fuit, cum haustam a Theodoro haeresin disseminare coepit. Primum vero vocem &εοτόκο$ sive Deipara insectandam sibi proposuit, tum per alios a se sub­ missos 1, tum aperte per se ipsum, beatam Virginem χηιστοτόκον sive Chrisliparam vocandam esse contendens, quippe quae non Deum, sed ho­ minem peperisset. Ipse enim contendebat, inter divinam humanamque na­ turam in Christo non intercessisse nisi moralem seu habitudinis, σχετικήν et externam conjunctionem. Hinc duas personas in Christo profitebatur. Incarnationem non aliud esse affirmabat nisi ένοίκησιν, habitationem Dei in homine, velut in domicilio suo, vel in templo, quemadmodum in Moyse ac prophetis reliquis habitasse dicitur. Hinc Christum &εοφ0οον seu deiferum appellabat et possessorem divinitatis, non vere Deum, nec sustinebat dici Deum bimestrem aut trimestrem. Ex ejus enim sententia non antea Deus conjunctus est cum Christo, quam cum demum is formatus fuerit in utero virginis homo integer atque perfectus, atque ex ista conjunctione, quam συνάφειαν seu connexionem vocabat, Christus homo nominari Deus coepit, quemadmodum et Moyses Deus appellatus est. 339. Hoc latiori sensu non dubitavit Nestorius interdum Christum Deum appellare, ac b. Virginem Deiparam, et hac ratione, ut moris hae­ reticorum est, sub larva catholica haereticam impietatem tegere satagebat. \Teriun ei larvam detraxit s. Cyrillus episcopus alexandrinus, qui erroribus Nestorii duodecim opposuit capitula, quae vocavit anathematismos, quos ei subscribendos dedit, si catholicus esse ac dici vellet. Tantum vero abfuit, ut haeresiarcha eis subscriberet, ut totidem anathematismos ad Cyrillum miserit, in quibus impium totius haereseos suae systema majori in lumine collocavit.2 Quare in concilio oecumenico ephesino anno 431. Nestorius depositus est ab episcopali sede, et una cum haeresi sua damnatus3 ; a *) Petav. lib. I. cap. 7. §. 4 et seqq. ’) Vid. Epistola synod s. Cyrilli ad Nestorium cum XII anathematismis in Actis Condii Harduini, tom. I. col. 1283 et seqq. et ibid. coll. 1298 et seqq. Anathe- matismi Nestorii oppositi anathematismis s. Cyrilli. Vid. etiam Petav. De Ineam. lib. VI. cap. 17. * Acta Concit. cit. col. 1422. 153 Theodosio autem imperatore Antiochiam primum, deinde quadriennio post Oasim relegatus est, ubi aerumnis calamitatibusque confectus, vermibus exesa ejus lingua, supremum diem obiit.4 340. Ex hac porro catholica ad speciem'loquendi ratione, qua Nesto­ rius usus identidem est, sive ad invidiam innovationis declinandam, sive ad propria sensa magis tegenda, factum est, ut audaciores nonnulli critici inter protestantes totam illam nestorianam controversiam traduxerint ut puram logomachiam.5 Ast perperam. Si enim recte atque orthodoxe Nestorius sentiebat, nec nisi in verbis erat discrepantia inter ipsum et Cyrillum ac catholicos reliquos, quare exortis tot commotionibus sententiam suam catho­ licam apertis verbis nunquam ipse patefecit? Nestorius unam personam reipsa fatebatur in Christo, eumque Deum simul et hominem admittebat, ac beatam Virginem vere Deiparam esse censebat, quare ejus discipuli nestoriani utrumque inficiati sunt atque adhuc inficiantur? Itaque mala pror­ sus fide egit Nestorius, ac merito anathemate percussus et depositus est. Hae solae observationes, quae aeque quadrant in eos omnes, quos iidem imprudentes critici, ut videbimus, ab haeresis aut erroneae doctrinae crimine vindicare satagunt, ut invidiam in ecclesiam catholicam ejusque doctores conflent, abunde sufficiunt ad s. Cyrillum. et ecclesiam vindicandam; et propterea non opus est in ceteris persequendis immorari. 341. Interim ex iis, quae de haeresis nestorianae indole ac natura exposuimus, colligitur, duo a nobis esse praestanda; tum unicam scilicet asserere et vindicare debemus in Christo personam, eamque divinam, tum ostendere beatam Virginem, ex qua haec unica divina persona secundum carnem in tempore edita est, vere vocandam et esse Deiparam ; in his enim ceterae veritates, quae ad hoc argumentum spectant, includuntur, atque ex iis pendent. Huc pariter referimus, quae adversus felicianos disputari so­ lent de Christi· filiatione ut vocant, naturali, non autem adoptiva, quam isti in Christo commenti sunt. Hic enim error tantum habet cum nestoriana haeresi necessitudinem, ut ab ea separari nequeat, quod ex dicendis constabit. Sit icitur I · · • — 4) Cf. Joann. Garnerii Dissert, de ha ν­ resi et libris Nestorii. α. praeterea de Neslorio ejusque haercsi scriptores, quos recenset Fabricius Bibliothecae grace. tom. IX. pag. 286 et seqq. et, qui post eum scripsit, Joseph Simonius Assemanus, Biblioth. orientalis, tom. III. part. 2. Hic enim prae ceteris uberius et accuratius haec est persecutus. 4) Inter ceteros David Derodon calvinista, in lib. De supposito; Elias Saurin, pariter Calvini assecla, in Apologia contra 9 Jurieti; Albertinas, in Tract, de Eucha­ ristia: Christ. Aug. Salig. in lib. cui titu­ lus Eutychianismus ante Eutychen; Matliurinus Veyssère la Croze, in Hist. Chri­ stianismi Indorum; Paul. Ern. Jablonski; Exercit. hisI or. cedes.; Sam. Basnagius, Annal, politico- eccles. ad annum Christi 430 el seqq.; Bayle, Diet. hist. crit. art. Nestorius; a quibus non abhorruit Elias Dupin celebris jansenista, Nouvelle Bi­ bliothèque des auteurs ecclesiastiques, loin. III. part. 2- 154 PKOPOSITIO I. Unica in Christo est admittenda eaque divina persona. 342. Propositio haec est de fide, quam tradit symbolum athanasianum, dicens: Non duo tamen, sed unus est Christus. Qui quidem Christus, ut definitur in concilio oecumenico constantinopolitano IL can. VII et VIII. est w duabus naturis in una subsistentia et in una Verbi persona.1 343. Sic vero ejusdem veritatem adstruimus : Ibi unica eaque divina persona agnosci debet, ubi uni eidemque divino supposito attribuuntur, quae in duabus naturis gesta sunt, ac de uno eodemque individuo, eoque divino, subsistente in duabus naturis, constanter praedicantur; atqui talia tribuun­ tur Christo, et ita praedicantur de Christo. 344. Etenim apostolus Philipp. II. 6 et seqq. ita de Christo scribit: Qui cum in farma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem ho­ minum factus, et habitu inventus ut homo. Quibus verbis ille idem dicitur accepisse formam servi, qui erat in forma Dei ; atque idem praedicatur aequalis Patri propter formam Dei, qui minor est Patre propter formam servi; ille idem, qui, cum esset in forma Der, formam servi accepit, dici­ tur exinanitus. Atqui haec omnia de Christo praedicare ea ratione non potuisset apostolus, si duplex in Christo esset persona sive suppositum, ac Verbum nonnisi moraliter et externe» se humanae Christi personae ac jam in se subsistenti junxisset Paulus igitur unam dumtaxat, eamque divinam personam in Christo praedicavit. 345. Id ipsum praedicavit Joannes his verbis: Verbum caro factum est. Neque enim Verbum factum est caro conversione diyinitatis in car­ nem, quod repugnat, atque ex dicendis patebit; neque unione tantum mo­ rali et externa, quam licet in sanctis suis operetur Deus, attamen dici nequit Deum factum esse aliquem sanctum; ergo Verbum caro factum est unione naturali, substantiali, intima, hypostatica ; ideoque ima est in Christo persona, eaque divina. 346. Praedicant denique divinae litterae, ubicumque unum eumdemque declarant esse Filium Dei et Filium hominis; velut cum Dominum gloriae crucifixum memorant, I. Cor. II. 8 ; auctorem vitae interfectum, Act. III. 15; Deum ecclesiam proprio sanguine sibi acquisivisse, ibid. XX. 28; Filium hominis existentem, antequam Abraham esset, Joann. VIII. 58; Fi­ lium Dei factum ex muliere, Gal. IV. 4; atque item Filium hominis exi­ stentem in coelo, dum loqueretur in terris, Joann. III. 13. Ibi enim unica Collai. VIII. Cf. Acta Cone. Hard. tom. III. col. 198. vid. etiam ib. coi. 195. can. V. ♦'Xjç 155 adstruitur persona, ubi unum idemque individuum Deus et homo dicitur, et ubi uni eidemque tribuuntur ea, quae sunt Dei et hominis, quemadmo­ dum ea in allatis aliisque divinarum Scripturarum oraculis tributa esse luce clarius apparet. Ergo. 347. Huc accedunt fidei nostrae symbola, apostolicum nempe, n i c a e n u m et constantinopolitanum, in quibus constanter imus idemque exhibetur Christus, qui Filius Patris, Deus de Deo, descendisse de coelo, incarnatus et homo factus in utero b. Virginis, passus et crucifi­ xus dicitur. Unus autem idemque non est ratione naturae, ut ostendemus; ergo unus idemque est ratione suppositi, subsistentiae et personae. 348. Neque alia unquam fuit doctrina patrum sive graecorum sive latinorum, quorum longam seriem profert Petavius2 ; nos unum aut alterum proferemus. S. Ignatius Ep. ad Ephes: Unus, inquit, medicus est, carnalis et spiritualis, genitus et ingenitus (seu factus et non factus), in carne genitus Deus ... et ex Maria ct ex Deo, primo passibilis et tunc impassibilis Jesus Christus Dominus noster3; et postea: In uno Jesu Christo secundum carnem ex genere David, Filio hominis et Filio Dei.* Ergo ex Ignatio unus idemque est Jesus Christus, non factus secundum naturam divinam, factus secundum carnem seu naturam humanam, unus idemque pro diversa natura passibilis atque impassibilis, Filius Dei et Filius homi­ nis, ex Deo et Maria genitus. Nec minus luculenta sunt, quae pro catholico dogmate scripsit s. Au­ gustinus in Enchiridio, cap. XXXV. ante exortam nestorianam haeresim5: Christus Jesus, Dei Filius, est et Deus et homo. Deus ante omnia saecula, homo in ?iostro saeculo. Deus, quia Dei Verbum, Deus enim erat Verbum; homo autem, quia in unitatem personae accessit Verbo anima ra­ tionalis et caro. Et iterum ibid, concludit. Unus Dei Filius, idemque ho­ minis Filius; unus hominis Filius, idemque Dei Filius; non duo filii Dei, Deus et homo, sed unus Dei Filius; Deus sine initio, homo a certo initio, Dominus noster Jesus Christus. 349. Ratio demum theologica id ipsum evincit. Posita enim quacumque morali unione, etsi in summo gradu, jam non unus sed duplex Christus esset ; a quo dogmate abhorrent aures Christianae, quod totum labefactaret Incarnationis mysterium, ac everteret redemptionis oeconomiam; *) Lib. ΙΠ. cap. 11. *) Cap. VII: Εις ιατρός èony, Οαρκικός τε καί πνευματικός , γενητός καί άγένητος, εν Οαρκί γινόμενος $εός . . . καί έκ Μα­ ρίας καί εκ 3εοΰ, πρώτον πατητός, καί τότε απαθής, ΊηΟούς ΧριΟτός ό κύριος ημών. Apud Galland. liibl. Patrum min. tom. I. pag. 266. 4) Εν ΊηΟού Χριστώ, τώ κατά oâpxa έκ γένους Λαβίδ, τώ ιίώ ανθρώπου, καί ιίώ 3εοϋ, ibid. cap. 20. pag. 270. *) Nam hic liber auno 421. aut paulo post conscriptus est; haercsis autem nestoriana exorta est anno 430. 156 neque amplius de uno eodemque praedicari possent, prout in universa Scri­ ptura et traditione fit, diversae Christi actiones, quandoquidem non ad unum, sed ad duo distincta supposita spectarent in hypothesi nestoriana; actum praeterea esset de Christi divinitate.6 DIFFICULTATES. bl 350. I. Obj. 1. Quoties Scripturae generationem Christi ex b. Vir­ gine, vel Christi mortem commemorant, eum nusquam Deum appellant, sed aut Christum nominant aut Jesum aut Dominum. Ergo eadem non est per­ sona Christi hominis et Verbi Dei. 2. Joannes praeterea I. 14. tradit, Christum habitasse in carne; et II. 19. Christum ipsum 3. corpus suum seu humanitatem vocasse templum; item apostolus Hebr. λΓΙΙΙ. 2. et IX. 11. eamdem Christi humanitatem dicit tabernaculum·, Philipp, vero II. 7. ha­ bitum. Jam vero nulla personalis et intima unio intercedit inter templum et tabernaculum, atque habitantem in eis, inter habitum seu vestimentum et cum, qui eo induitur. Moralis igitur et externa est unio, quae inter Deum et hominem in Christo intercessit, quae in voluntatum consensione et gratia consistit, 4. prout declarat ipsemet Christus, Joann. VIII. 29. di­ cens: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper. 5. Quare Christus in sacris litteris modo hominis, modo Dei Filius dicitur. Non ergo unus filius neque una persona. 351. Resp. Ad 1. Λ7 Paulus enim Gal. IV. 4. de Christi humana generatione loquens, ait: Misit Deus Filium suum factum ex muliere; ac rursum, Philipp. Π. Christum dicit in forma Dei fuisse aequalem Deo; et Act XX. 28. affirmat, Deum acquisivisse ecclesiam sanguine suo.7 352. Ad 2. A". Sed Verbum, carnem factum, in nobis, id est, inter homines habitasse affirmat; quo solo nestoriana evertitur impietas. 353. Ad 3. D. Christi humanitas, seu potius Christi corpus vocatum fuit templum, tabernaculum, habitus, improprie seu sensu figurato, C. pro­ prie, xV. Alioquin, ciun et corpus nostrum ab apostolo Paulo (II. Cor. V. 1 et seqq.) domus, habitatio et tabernaculum vocetur, prout etiam vocatur ab apostolo Petro (II. Epist. I. 13.); sequeretur, inter animam et corpus nostrum non intercedere nisi moralem conjunctionem; eo magis quod ita fuerit nun­ cupatum Christi corpus relate ad animam, non autem ad ejus divinitatem, uti ex contextu apparet. Apostolus autem, Philipp. II. tantum significat, Christum· externa specie purum hominem apparuisse, etsi Deus pariter esset; et hinc rursum labefactatur nestorianus error. 354. Ad 4. iV. Nec enim particula quia hic causalis est, sed signum *) Cf. S. Thom. Cont. gent. lib. IV. cap. 34. D Cf. etiam Rom. I. 3; Joann. III. 16. 157 exprimit ct effectum missionis suae, vehit si Christus diceret: ex hoc pote­ ritis cognoscere divinam missionem meam, quia Ego quae placita sunt ei, facio semper, prout clarius v. 42. exponit, dicens: Ego ex Deo processi et veni. 8 355. Ad 5. D. Tamquam unum idcmque suppositum, C. tamquam diversum suppositum, Ar. 356. II. Obj. Sancti ecclesiae patres eadem qua Nestorius ratione de Christo et Incarnatione locuti sunt. Nam 1. quidam Deum assumpsisse hominem affirmant, ut s. Ambrosius9 et s. Augustinus‘°, qui praeterea, Enchir. cap. XXXV. dicit, Christum esse aliud propter Verbum, et aliud propter hominem. 2. Nonnulli Christum dixere hominem deiferum, ut s. Basilius passim.11 Alii eum vocarunt hominem dominicum, ut s. Athana­ sius12, s. Epiphanius 13, s. Augustinus. 14 3. Alii denique Christi humani­ tatem aut organum aut templum aut vestem divinitatis dixerunt, immo et sponsam.15 4. Sed inter ceteros eminet s. Joann. Chrysostomus, qui Uomil. HI. in cap. 1. Epist. ad Hebr. η. 1. exponens verba psalmi XLIV. re­ lata ab apostolo: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, scribit: Hic (apostolus) ct judaeos et Pauli samosateni asseclas et arianos, Marcellumque et Sabellium feriit et Marcionem. Quomodo ? Judaeos quidem, ostendens unum esse duo 16 et Deum et hominem .... adversus Marcellum et alios quod sint duae personae divisae per hypostasin. Adversus Marcionistas autem, quod divinitas non ungatur, sed humanitas.17 Ergo tum *) Cf. Maldonalus in hunc loc. 9) De Fide, lib. V. cap. 8. n. 108. edit, maur. tom. II. ,0) De Civ. Dei, lib. XL cap. 2. “) Lib. De Spiritu S. cap. 5, et in Ps. LXI. n. 4; in Ps. XLV, in Ps. LIX, Hom. XXV. De Nativ. etc. Quare Theodorelus Cyrillum incusat, quod anathemate feriendos existimaverit eos, qui Christum dicunt &εοφό^ον άνΟρωπον, quum tamen a plurimis patribus, maxime vero a M. Ba­ silio eam vocem usurpatam noverimus. Apud s. Cyrill. Defens. anath. V. tom. VI. pag. 220. ,J) Tom. I. pag. 394. D. ,3) In Ancoralo, §. XCV. H) Lib. LXXXni Quaesi, qu. XXXN1. *4) Ita s. Athanas. lib. De Ineam. pag. 70. C. et alibi, Euseb. caesar. Demonst. Evang. lib. IV. cap. 13. pag. 107; Epiphan. Haer. LIX. §. 11. pag. 763; Cyrillus alex. Dial, de Ineam. pag. 692. tom. V. C. ve­ stem vocarunt. Fulgentius ivocavit huma­ nam naturam trabeam. Serm. de s. Sté­ phane ; sponsam vocavit s. Augustinus, Tract. VIII. in Joann. Horum omnium aliorumque ss. patrum in hanc rem testi­ monia exhibet Petavius, De Incani, lib. VII. capp. 10, 11, 12, 13. ,s) Haec verba: zfuo τόν αυτόν âeixvvç, καί 3εον καί άνθρωπον, a Mutiano sçholaslico interprete sic vertuntur: Duas per· sonas el unum Deum. ,7) Ενταύθα καί Ιουδαίους , καί τούς Παύλου τού Σαμοΰατίως, καί άρειανούς καί Μάρκελλον καί Σαβέλλιον ίβαλε καί Λίαρκιωνα. Πώς; Ιουδαίους μεν, δύο τόν αύτόν δεικνύς, καί $eov καί άνθρωπον. . . Πρός δε Μάρκελλον καί τούς άλλους, orc δύο έοτί ταύτα πρόςωπα διηρημενα κανά την vnôoraOcv. Πρός δε μαρκιωνιΟτάς, orc η άεότης ού χρίεται, άλλ' η άν&ρω.τοτης. Pag. 26. tom. XII. ορρ. edit, maun 158 patres reliqui, tum praesertim Chrysostomus duas agnoverunt in Christo personas. 357. Resp. D. .4. At sensu longe diverso, C. eodem quo Nestorius, *V. Nondum enim exorta nestoriana haeresi, liberius quandoque patres loquebantur, praesertim cum de oeconomia potius mysterii, quam de my­ sterii theologia agebatur. Verumtamen errore detecto cautiores fuerunt in delectu verborum, ut in epistola ad Valerianum scribebat s. Cyrillus. Ce­ terum ss. patres interdum vocabula haec usurpasse sensu plane diverso ab eo, quem postea Nestorius protulit, diversa in utrisque adjuncta, contextus ac fidei professio omnino declarant. 358. Sic igitur distinguendum: 1°. asserunt Deum assumpsisse homi­ nem, id est, humanitatem, C. personam seu individuum humanum, N. Qua significatione tum ecclesiae patres ac primi de schola theologi, Anselmus et Hugo Victorious, tum ecclesia ipsa in suis precibus, illa loquendi ratione usi sunt, absque ulla labis nestorianae suspicione, concretum pro abstracto usurpantes.18 Dum vero s. Augustinus asserit, Christum esse aliud pro­ pter Verbum, aliud propter hominem, de natura id affirmat, non de per­ sona: alioquiu dixisset alium et alium, atque in eodem capite conceptis verbis unam Filii Dei et Filii hominis personam et unum Filium esse non affirmasset.19 359. 2°. Alii Christum dixerunt hominem deiferum, dominicum, aut etiam déification, ratione hypostatici nexus inter utramque naturam, C. ra­ tione moralis unionis inter utramque personam, V. Sic enim explicant has voces s. Maximus martyr et Theodoretus ipse.20 Minus tamen castigatae ejusmodi locutiones videntur, cum Christus non praecise dcifer sed Deus, le) Cf. Petav. lib. IV. cap. 12. §. 6, 7. ”) Quo spectat illud monitum Vincenti! lirinensis : .Quomodo in Trinitate alius at­ que alius, non aliud atque aliud? Quia scilicet alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed tamen Patris et Filii et Spiritus Sancti non alia et alia, sed una eademque natura. Quomodo in Salvatore aliud atque aliud, non alius at­ que alius? Quia videlicet altera substantia divinitatis, altera humanitatis; sed tamen deitas et humanitas non alter atque alter, sed unus idemque Christus, unus idemque Filius Dei, et unius ejusdemque Christi et Filii Dei una eademque persona.» (Cornnionit. cap. XIII.) î0) Eo tantum sensu de Christo vox dei feri usurpari potest, quatenus caro Chri­ sti, seu potius humanitas, Deum et suum habet ac proprium, hoc est, intime ac sub­ stantive conjunctum, et unum eumdemque secnm factum. Cf. IVIaximus mart, in Schol. ad cap. 7. Dionysii De coelesti hierarch.; Theodoretus, in Confut. Analh. v. Neque omittendum, s. Basilium, in lib. De Spi­ ritu S. loc. cit. n. 12. et in Psal. L. mi­ nime vocasse Christum &εοφόρον άνθρω­ πον, hominem deiferum ; sed solum ab ipso sic Christi caro vocata fuit, tum locis citatis, tum Hom. in Ps. XXXIX. et Com­ ment. in cap. II. Isaiae, θεοφόρος οάρξ, caro deifera. Hinc merito doctus P. Fronto Ducaeus observat, Theodoretum graviter hallucinatum fuisse in reprehensione anathematismi quinti, ubi ait a s. Basilio Chri­ stum vocatum esse θεοφόρον άνθρωπον. Non enim parum interest inter hominem deiferum et carnem deiferam. 159 neque dominicus sed Dominus sit; quod ipse advertit s. Augustinus se cor­ rigens. 21 360. 3°. Alii dixerunt Christi humanitatem organum, instrumentum, templum divinitatis , cum Verbo iis utente et in iis habitante atque hypostatice conjuncto, C. secus, A’. Nempe eo sensu, quo manus aut brachium dicitur hominis organum et instrumentum, corpus vero animi tabernaculum. Hinc neque Cyrillus ipse instrumenti vocabulum repudiabat.22 Vestis autem et indumenti, immo et sponsae voces adhibitae sunt ad signifi­ candam utriusque naturae distinctionem et proprietates.23 361. 4°. Nec magis nestorianae haeresi favet s. Joann. Chrysostomus, sive dum asserit unum esse duo, quod de duplici Christi natura apertissime usurpat, dicens et Deum et hominem; sive dum ait, quod sint duae perso­ nae divisae per hypostasin. Loquitur enim hic de duabus personis, Patre nempe et Filio, qui distinguuntur per hypostasin seu personalitatem unius­ cujusque propriam, prout ejus scopus exigit. Sibi enim proposuerat evin­ cere, sabeUianos illis verbis refelli, qui distinctionem personarum in Deo auferebant. Hunc autem finem profecto haud assecutus esset, si de distin­ ctione inter personam Quisti divinam et humanam ejusmodi dictum usurpasset. Atque hinc factum est, ut neque Nestorius neque nestorianus ali­ quis unquam ad Chrysostomi patrocinium confugerit, immo et a Cyrillo et a Coelestino papa adversus nestorianos agentibus Chrysostomi orthodoxia summopere commendetur.24 362. ΙΠ. Obj. 1. Naturam inter atque personam vel nulla prorsus ”) En ipsius verba, Retract. lib. I. cap. 19. η. 8: ».Sed non video, ulrum recte dicatur homo dominicus, qui est me­ diator Dei et hominum, homo Christus Je• sus, cum sit utique Dominus: dominicus autem homo quis in ejus sancta familia non potest dici? et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos divinorum eloquiorum. Sed ubique hoc dixi, dixisse me nollem; postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla pos­ sit ratione defendi." ”) Loc. cit. “) Cf. Petav. lib. VII. cap. 13. §. 5 et seqq. % 54) S. Cyrillus, Epist. ad clerum constantinopolitanum : Numquid, inquit, qui illum (Neslorium) antecesserunt, doctrinae fidei operam non dederunt? Numquid eloquent ior est Joanne? etc. opp. edit. Paris. 1638. tom. V. part. 2. pag. 35. S. Cae- lestinus, Epist. XIV. pariter Ad clerum et populum constantinopolitanum : Ut a .recentioribus, scribit, inchoemus, quid non animis vestris eruditio sanctae memoriae episcopi Joannis infudit, cujus sermo adstruens catholicam fidem toto orbe dif­ fusus est? Apud Coustant, epist. RR. Pontificum coi. 1134. Sed neque necesse est, ut cum nonnullis suspicemur textura hunc s. Joann. Chrysostomi fuisse corru­ ptum. De hoc s. Joann. Chrysostomi textu duae prostant dissertationes in Thesauro theolog. Zachariae tom. IX. quarum altera inscribitur: P. Gabrielis Danielis S. J. dissertatio de judiciis criticorum et nu­ peri interpretis yallici super loco s. Chry­ sostomi ex horn. III. in epist. ad JUebr. ubi nonnullis nesloriano more loqui visus est; altera vero: De sententia b. Joann. Chrysostomi quoad duas in Christo per­ sonas, dissertatio Ignatii Tentscher e S. Jesu. if 160 vel metaphorica tantum distinctio intercedit, quae ex diversis atque in in­ finitum variantibus philosophorum notionibus pendet. Quis autem notioni­ bus tam ambiguis, tam variis, tam inter se oppositis innixum dogma con­ stituat? 2. Eo vel magis quod nullum ex creatis rebus desumi possit exemplum, quo catholicorum doctrina explicetur. 3. Certe si, amotis pldlosophorum subtilitatibus, rem discutiamus, perspicuum esse videtur ad hominis constituendam personam hoc imum requiri, ut mens et corpus una jungantur, 4. alioquin dubitare semper liceret, utrum nobis insit persona hominis, etsi animo praediti simus et corpore. -5 5. Quod si divina virtute fieri potuit, ut in Christo esset natura humana sine persona, atque in di­ vini Verbi persona subsisteret, cur divinae ejusdem omnipotentiae virtute fieri non potuit, ut in Christo persona humana cum divini Verbi persona substantialiter conjungeretur? Utrumque sane miraculum est, sed hoc po­ sterius valde convenientius, tum quia tunc revera Christus esset perfectus Deus et homo perfectus, 6. tum quia mysterium rectissime explicaretur, simulque absurda omnia vitarentur, quibus catholicorum sententia urgetur, atque illud in primis, quod de una eademque persona enuntientur ea, quae inter se pugnant. 7. Quis demum neget, personalitatem ad naturae nostrae dignitatem ac perfectionem spectare? Si eadem caruisset Christus, digni­ tate ac perfectione humanae naturae propria caruisset, quod nefas est di­ cere. Ergo. At * 363. Reap. Ad 1. D. Et ejusmodi notiones dogmati declarando, Hill quod in divina revelatione continetur atque fundatur, accommodatae sunt, C. his notionibus philosophicis dogma catholicum innititur, A’. Hallucinatin' itaque Bayle, dum pro certo assumit, dogm? catholicum ab ejusmodi pliilosophicis notionibus pendere, cum contra certum sit, nonnisi serius accom­ modatas esse dogmati a Deo revelato ejusmodi notiones. Quemadmodt lir enim ex revelatione scimus, Deum unum ac simplicissimu n esse, ac simul in Deo esse Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, ita ex eadem revelatione novimus, unum eumdemque esse Christum, qui est Deus et homo. Haec semper professa est ecclesia catholica a Deo edocta. Insurgentibus vero haereticis sabellianis, qui realem Patris et Filii et Spiritus Sancti distin­ ctionem negarunt, coepit Patrem, Filium et Spiritum S. vocare hypostases seu personas ; quod vero iisdem commune est, seu quod unum de Deo praedicatur, vocavit naturam, analogia ducta ex iis, quae de natura et per­ sonis philosophi de rebus naturalibus, praesertim humanis, disserentes tra­ debant. Sic, cum novatores alii, quae in revelatione de uno eodemque Christo diversa praedicantur, dispescerent, ut nestoriani, vel quae eidem tribuuntur, confunderent, ut eutychiani, ecclesia ipsis sese opponens, quod ) Ita quidem Bayle, Diet, art Pyrrhon. rem. B. E’ ■ ; 161 unum de Christo dicitur, vocavit hypostasin, personam aut suppositum; quae distincte de eo enunciantur, vocavit naturas. Metaphysici postea, in ejus­ modi voces et notiones subtilius et accuratius inquirentes, theorias suas de natura, substantia, subsistentia, persona et supposito tradiderunt juxta id, quod Christiana religio ex revelatione divina de Trinitate et Incarnatione jam docebat. Quare non religio Christiana a philosophia, sed a religione accuratiores suas theorias mutuata est philosophia.26 364. Ad 2. Esto; frustra enim exemplum quaeritur ex iis, quae in creatarum rerum ambitu continentur, cum agitur de eo, quod creata omnia transcendit. Apposite huc quadrant, quae scripsit s. Augustinus, Epist. CXXXVJI. ad Volusianum, n. 8: Si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare; demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. 365. Ad 3. A7. Ut enim suo loco exposuimus, ad personam consti­ tuendam requiritur praeterea, ut sui juris natura sit, in se subsistat, neque cum alio veluti persona sive supposito conjungatur, a quo regatur; seu re­ quiritur, nt habeat propriam subsistentiam, scilicet proprium existendi modum. 366. Ad 4. Neg. sequelam, nempe nos inde incertos esse, utrum pro­ priam, an vero alterius cujuspiam personam geramus; intimo enim sensu intelligimus, nos in nobis subsistere, neque cum alia natura conjungi, quae rationem personae vindicet sibi ac nobis eripiat. Qua in re si falleremur, error certe refunderetur in Deum, qui non solum nos perpetuo decipi pa­ teretur, sed invincibiliter nos in errorem impelleret, quod alienum maxime est a sapientia et bonitate divina. 367. Ad 5. Resp. 1°. Fides ab auctoritate pendet; hinc non quod nobis magis minusve consonum ridetur, sed quod a Deo revelatum esse constat, tenendum est 2°. In adversariorum hypothesi, tum Incarnationis mysterium tum redemptionis oeconomia destrueretur, prout supra animad­ vertimus. 3°. Demum implicat ejusmodi hypothesis; siquidem, ea consti­ tuta, idem simul esset et non esset Persona enim dicit naturam in se subsistentem suique juris. Ergo qui affirmat duas personas esse inter se hypostatico nexu conjunctas, idem asserit duas naturas esse alteram ab altera independentes suique juris, et simul dependentes et alieni juris, quod manifeste contradictionem involvit Tantum igitur abest, ut in adversario­ rum systemate Deus perfectus et homo perfectus habeatur, aut mysterium rectius explicetur, ut utrumque potius penitus subruatur.27 M) Ex his patet, tantum abesse ut reli­ gio scientiis noceat, ut potius eas perficiat; certe veteres philosophi nec suspicati quiPerrone, Praelectiones theolog. VI. dem sunt distinctionem inter subsistentiam et naturam. 27) Cf. Petav. lib. V. cap. 9. praesertim §. 4. 11 : *« i ; I1 w1 11’ I. 1 I I ■J? i i E ft w J ·* * «. ■ i 162 368. Ad 6. absurda, quae in doctrina catholica de Incarnatione adversarii inesse comminiscuntur, in ea contineri; apprime enim semper omnia conciliata sunt. Profecto, si pro diversis substantiis, quibus homo constat, hic recte dicitur spiritualis et immortalis secundum animam, mate­ rialis et mortalis secundum corpus, quae sibi contradicentia dici nequeunt, quia licet de eodem, sub diverso tamen respectu enunciantur; sic recte Christus dicitur aeternus, impassibilis, immensus secundum divinitatem, creatus, passibilis, limitibus circumscriptus secundum humanitatem, mediator et redemptor secundum utramque. ■ 369. Ad 7. D. Ceteris paribus, C. si a longe superiore ac perfe­ ctiore suppleatur, ut in casu nostro, A. Subsistentia enim in suo conceptu nil aliud dicit nisi exis tendi modum alicujus substantiae. Etsi vero sub­ stantia fingi non possit in concreto, seu in rerum natura absque aliquo modo existendi, cum tamen liic modus varius ac multiplex esse possit, pa­ tet nullum peculiarem ac determinatum ei essentialem esse28; potest pro­ pterea esse hic vel ille, proprius vel alienus, seu ei esse ab intrinseco aut supervenire ab extrinseco. Porro, quamvis naturalis existendi modus sit naturae perfectio, longe nobilior haec eadem evadet, si divina virtute exi­ stât natura modo naturae excellentioris proprio, ab eaque compleatur. Jam vero in mysterio Incarnationis divina omnipotentia factum est, ut humanae naturae in ipso ejus creationis instanti communicaretur modus existendi di­ vinae Verbi personae proprius, ita ut coeperit illa existere in Verbo, ab eo compleri ac regi. Hinc ex illo instanti persona Verbi, quae a tota aeter­ nitate subsistebat in sola natura divina, eam sub suo peculiari respectu complebat atque regebat, coepit in tempore complere, regere ac moderari etiam naturam humanam, quae facta est ei propria, utpote quae in ea et per eam subsistat. Quis autem non videat, longe perfectius esse, naturam humanam subsistere modo divinae personae proprio quam suo, regi a per­ sona Verbi quam a sua, ab eaque dirigi et compleri? Quot inde decora ac perfectiones, quantam sublimitatem consecuta est? Haec admirari qui­ dem, at assequi mente non possumus. Ergo Christus non solum perfectus homo est ratione integrae naturae humanae, sed perfectissimus plane ratione personalitatis seu subsistentiae divinae, qua existit, completur et regitur. 370. IV. Obj. 1. Quamquam negari nequeat, Scripturarum effatis ad litteram intellectis semina quaedam doctrinae ecclesiasticae (nempe ca­ tholicae) vere inesse, et unione naturarum in Christo posita, facillime com­ municationem etiam idiomatum inde deduci potuisse ; attamen universa haec doctrina, qualis a theologis per tot discrimina rerum sensim stabilita est, ”) Nempe in creatis; in Deo enim proprietates personales determinatae omnino ac essentiales sunt, ideoque necessariae. 163 nullius est frugis ad veram virtutem consequendam; 2. immo exempli Jesu Christi, ad imitandum nobis propositi, vim quam maxime debilitat; 3. prae­ terea repugnat et sanae rationi et aliis quibusdam »Scripturae effatis certis­ simis, quibus monotheismus commendatur; 4. quamobrem integrae Christia­ norum familiae et singuli multi, recentioribus praesertim temporibus, ab ea deflexerunt. 5. Subsistamus igitur in simpliciore illo doctrinae typo, qui in ipsa Scriptura sacra nobis exhibitus est; atque hoc potissimum agamus, ut Jesum Christum pia mente colamus tamquam legatum vere divinum (Joann. XVII. 3.), per quem tot ac tanta beneficia in genus humanum collata sunt, qui vere divinae voluntatis interpres regnique divini conditor est, et ipse plenus numine (τώ &είω), non sine Deo talis tantusque nobis propositus.29 1 371. Resp. Ad 1. Id est, quamquam doctrina catholica in Scriptu­ ris contineatur (cum enim fatentur rationalistae ejusmodi doctrinae semina vere inesse, argumento est indubio reipsa in Scripturis eam reperiri), juxta adversarios rejici tamen debet ut inutilis, perniciosa ac rectae rationi con­ traria. Talis est idea, quam de sacris Scripturis ingerunt novi ejusmodi increduli, biblico velamine obducti. Ast falsum est, doctrinam catholicam de Incarnatione nullius frugis esse ad consequendam virtutem. Validiores enim stimuli addi non possunt ad virtutem consequendam, quam ii, quos dogma catholicum suppeditat, quo docemur peccata nostra Dei hominis facti sanguine esse expiata, ac Deum ipsum, humana came indutum, nobis magistrum ac morum institutorem extitisse, prout colligit apostolus Hebr. 372. Ad 2. N. Quin potius vehementer exempli Jesu Christi vim promovet catholicum dogma, juxta quod, cum Christus esset Filius Dei, di­ dicit ex iis, quae passus est, obedientiam: et consummatus, factus est obtempe­ rantibus sibi causa salutis aeternae . . . qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta,· c» Hebr. L*·. '· ; ·« ’ ■ * V. 8, 9, et XII. 2.1 j ,1Cum · . scilicet UKjj esset Deus et Filius Dei, ultro ac sponte sibi vitam pauperem, aerumnis, con• ik i J i t. i <■ · temptui doloribusque obnoxiam atque refertam eligere dignatus est, mortem­ que denique atrocissimam obire, ut nobis in se exemplar virtutum omnium absolutissimum praeberet, quod imitaremur; ut praeteream gratias uberri­ mas, quas nobis passione ac morte promeruit ad id efficiendum. Profecto omnes scriptores sacri, ut vidimus suo loco, atque in primis Joannes, fatentibus adversariis, Christi divinitatem unanimiter praedicarunt; attamen ad unum omnes Christi exemplum sequendum proponunt. Argumento igi­ tur est, dogma catholicum, nedum vim exempli Christi nobis propositi im­ minuat, ipsum potius commendare, atque ad ipsum imitandum vehementius accendere. v) Ita Wegscheider, §.128. ^y 164 373. Ad 3. A*. Nam satis non est affirmare, sed praeterea ostendere adversarii deberent doctrinam catholicam rectae rationi adversari, quod pro fecto numquam eificere poterunt. Recolantur modo dicta in responsione ad 7. Scripturarum insuper effatis, quibus monotheismus adstruitur, neque Trinitatis neque Incarnationis dogmata adversari abunde constat ex iis, quae suo loco disseruimus.30 . ... . > 374. Ad 4. D. Id est, sociniani, deistae ac rationalistae, C. qui ad­ huc revelationi credunt, Λ. 375. Ad 5. Xeg. eum. quem supponunt adversarii simpliciorem do­ ctrinae typum, qui non in Scripturis, sed in sola rationalistarum seu incre­ dulorum mente residet; quo semel constituto, Christus non extitisset nisi vaferrimus veterator, qui non solum nulla bona in genus humanum contu­ lisset, sed innumera mala, deceptionem, idololatriam, superstitionem abje­ ctissimam invexisset. Nec aliam sane Salvatoris nostri, sub verborum lenocinio, ejusmodi scriptores ideam seu conceptum ingerunt. En pauca auctoris, quem impugnamus, verba: Quum adstantibus nere expirasse (in cruce) visus, paucis horis post, e cruce sublatus et sedulae amicorum curae traditus, m novo sepulcro repositus esset ; tamen, Deo providente, tertio die in vitam rediit, et postquam discipulos aliquoties convenerat, eosque de consilio suo, novum religionis institutum condendi atque propagandi, denuo certiores fecerat, ab iis secessit, nec unquam postea ab illis conspectus est.31 Ex ungue leonem. . .· il , PROPOSITIO Π j jf * ί» . i 'i» imi Beata Virgo vere et proprie &εοτ07.οζ seu Deipara vocatur et est. ··» t 1 >· .ηηπ 376. Propositio haec est de fide, ut patet ex concilio oecumenico constantinopolitano II. collât. VIII. anathematismo VI. definiente, quod b. Virgo proprie et veraciter Dei genitrix estf' Sic vero ejus veritatem propugnamus: Hia vere et proprie mater Dei vocatur et est, quae, licet divinitatem minime genuerit, illum tamen con­ cepit et peperitj qui ex sacris litteris Deus et Filius Dei vocatur et est; atqui talis est, quem genuit b. Virgo. *. Tract. De Trinit. η. 131 cl seqq. a‘) §. 121. ubi et illud addit: Jesum, nonnullis V. T. effutis potissimum addu­ ctum, firmissime sibi persuasisse, sibi con­ cessam messianam dignitatem, ac munus doctoris divini a Deo fuisse demandatum, et quidem ad sensum aequalium suorum accommodate. Seu paucis: eum traducit ♦ i· uti vaferrimum seductorem. Profdclo est nova ars, uti Scripturis ad Christianam re­ ligionem destruendam. Ubi concilium illud subdit: -Si quis abusive, sed non vere Dei genitricem di­ cit sanctam gloriosam semper Virginem Mariam . . . anathema sit. In Act. Cone. Harduini, tom. III. col. 195. 1 165 Etenim in Seri pt uri fl Luc. I. 35. dicitur: Quod nascetur ex te san­ et uni, vocabitur Filius Dei; apostolus item Rom. IX. 5: Ex quibus est Chri­ stus secundum carnem, qui est super amnia. Deus benedictus in saecula; tum Gal. IV. 4: Misit Deus Filium suum, factum ex muliere ID Huc pariter referuntur omnia illa Scripturarum loca, in quibus Chri­ stus Deus et Filius Dei dicitur, quae prope innumera sunt. 2 377. Atque hinc factum est, ut a remotissima antiquitate, seu ab apostolica traditione denominatio ista b. Virgini tributa fuerit, cujus rei testes locupletissimos habemus duos Nestorii fautores. Joannes enim antiochenus in epistola ad Nestorium data, qua eum hortatur, ut, posita contentione, nomen illud impugnare desinat, quod a permultis patribus compositum, scriptum et pronuntiatum * , est subdit: Hoc enim nemo doctarum ecclesiasticorum repudiavit. Eam et plures eo usi sunt, iique celebres; et qui usi non sunt, utentes non reprehenderunt.^ Theodoretus item, in Haeresi f * * I UP ’'· t· ' ·’ * i nestoriana, testatur: Antiquissimos catholicae fidei praecones, ex apostolica traditione, docuisse, matrem Domini memorandam, colendamque esse ut Dei genitricem.5 ■ lU Λ λ Sane alii nominatim b. Virginem -δεοτόζον appellant, ut Origenes, Dionysius alex., Alexander item alexandrinus, Athanasius, Basilius, Gre. : ' ‘‘ , r ’ 'P · ■· , P ’’ '■· Ί P.'1 ,·<ζ> gorius nazianzenus, apud Petavium6; alii .aeduivalentibus verbis id ipsum tradiderunt, docentes Filium Dei, semel ex Patre genitum, rursus ex Maria Virgine altera generatione prodiisse; quos iterum longo agmine recenset • ’ *i ■’ ’ ■i . ■ · p * i ** * ** It· *■ »* 1»1 i * ·> t * * * r 0 e| ' laudatus auctor aliique post ipsum non solum inter catholicos, verum etiam inter protestantes.7 * vi· ! ! jj * ·>.'ί Sed quod communem et translatitiam apud christianos vocem illam extitisse maxime ostendit, est amara irrisio, qua impius apostata Julianus christianos exagitabat, quod Christi matrem Dei genitricem nominarent: Atqui vos, inquit, Mariam non cessatis vocare ΰεοτόζον, id est, Dei geni­ tricem. 8 Constat igitur, tum receptam tum universalem hanc vocem fuisse, et cum vocabulo fidem per ipsum significatam de vera ac proprie dicta *) Cf. Petav. lib. V. cap. 17. 3) 'Ονομα πολλοίς των πατέρων καί συν· τε9έν^ καί γραφέν^ καί ρη9έν. 4) Τούτο γάρ τό δνομα ονδείς των εκ­ κλησιαστικών διδασκάλων παρητηται9 οι τε γάρ χρησάμενοι αύτω πολλοί καί επίσημοι9 οι τε μη χρησάμενοι ούκ έπελάβοττο των χρησαμενων. In Act. Concit. Harduini, tom. I. col. 1329. 5) De Haer. lib. IV. cap. 12. tom. IV. pag. 245 : Των πάλαι καί πρόπαλαι της ορθοδόξου πίστεως κηρύκων, κατά την ίχ.το- Οτολιχήν παράδοΟιν, Θεοτόκον διδαξάντων όνομάζειν, και .τιΰτεύειν τήν τον κυρίου μητέρά. 6) Lib. V. cap. 15. τ) Inter ceteros eminent Suicerus in Thesauro, verbo Θεοτόκος, Pearsonius, in Expositione symboli apostolici, et Joann. Ernestus Grabius, tom. ult. edit. LXX in­ terpretum. 8) Cyriil. opp. tom. VI. pag. 262 : Θεο­ τόκον δέ υμείς ου .-ταόεΟ&ε Μαρίαν καλοΰντες. ;> 166 (Inina b. Virginis raatermtote, antequam Ncstorius novam doctrinam in­ veheret 378. His accedit ratio theologica, et quidem multiplex, qua idem dogma adstruitur. Terminus generationis est persona, seu totum et inte­ grum suppositum; haec autem, ut demonstravimus, in Christo, quem ge­ nuit b. Virgo, unica est, eaque divina, regens utramque naturam; ergo b. Alrgo, quae genuit personam divinam, seu Deum in assumpta carne, Dei genitrix vere et proprie est, ac talis est nuncupanda. / Rursum : Dei et hominis Filius unus idemque est Christus; hunc autem, latente Nestorio, beata Virgo genuit; ergo, hoc ipso quod Virgo Christum genuerit, vere Filium Dei genuit, adeoque Dei genitrix jure meritoque nuncupatur et esij Alioquin in duos filios secare Christum deberemus, quod absurdum est, atque, ut ex dictis patet, constanti ecclesiae catholicae fidei et Scripturarum effatis repugnat.| Nec dissimilis est ratio hujus appellationis, quae petitur ex eo, quod in ut ent Virginis Verbum carnem sibi assumpserit, feceritque sibi propriam, ex quo Deus homo esse coepit; quas quidem rationes patres attulerunt et illustrarunt. 9 379. Dogmate porro vindicato, ad praecavendas difficultates, quibus illud tum nestoriani tum increduli impetere solent, animadvertenda haec sunt: Alicujus pater aut mater naturalis esse quis potest duplici ex_capite ; vel generatione, quae definiri solet : Origo viventis a vivente principio conjuncto in similitudinem naturae; vel unione hypostatica duplicis substan­ tiae , uti esset animae et corporis, cum sermo À a* · · * est - J det 1 khomine ’ f · . w t * , * C 4aut etiam naturae divinae et humanae, cum sermo est de Christo. Jam vero ratione generationis prima divinarum personarum est Pater Verbi, quod communi­ catione suae propriae substantiae ab aeterno gignit, et b. Virgo est mater Christi, cui propriam substantiam communicavit, prout homo est; ratione vero suppositi seu unionis hypostaticae eadem’prima Trinitatis persona est Pater Christi, etiam prout homo est, et b. Virgo est mater Christi, prout ipse Deus est Quare Christus, qui est Verbum caro factum, consubstan­ tialis est Patri secundum divinitatem, consubstantialis est matri secundum humanitatem, ratione duplicis generationis et originis, aeternae scilicet ac temporalis; cum vero utraque natura propria sit ejusdem personae divinae seu suppositi, ratione ejusdem personae est filius utriusque. ’° ’) Cf. Petav. lib. V. cap. 17. ‘°) Cf. Petav. lib. VII. cap. 5. §. 5. ubi proposito sibi dubio: Λ on videtur Filius esse naturalis Dei Patris homo Christus, quoniam non de illius substantia, qua tenus est homo, genitus est, respondet, quidpiam nobis per Incarnationis myste­ rium innotescere, quod humana numquam consequi sapientia, ac ne suspicari quidem potuisset. Atque illud primo constituit, in filii notione duo quaedam contineri, sine quibus intelligi non potest: alterum, ut sit aliqua communicatio substantiae naturaeve, vera generatione facta: alterum est. pro­ prietas ipsa, sive forma relativa termini producti, quae originis principium respicit. LÆr? 167 ; 380. Exinde colligimus L latius patere terminum filiationis quam ge­ nerationis, quia filiatio, ut cum schola loquamur, se porrigit etiam ad eum, cui quis non dedit originem ex eadem substantia; generatio vero non item. Colligimus II. quo sensu b. Virgo sit et dicatur Deipara, nempe ra­ tione hypostaticae unionis Verbi cum humanitate, cui humanitati ipsa originem dedit, quemadmodum et Deus Pater Christi pater est, prout nempe humanitas ejus a Verbo in unitate personae assumpta est. Quae si probe teneantur, nullo negotio retundentur, quae adversus propositam thesim tela conjiciunt Deiparae osores. DIFFICULTATES. 381. I. Obj. 1. Beata Virgo divinitatem non genuit, nec divinitati originem dedit, quod tamen ad matrem constituendam requiritur. Ergo Dei genitrix seu mater b. Virgo nec est, nec dici potest. 2. Ejusmodi praeterea denominatio eunomianorum et apollinaristarum errori favet, qui naturas in Christo miscebant, et libenter divinae Christi naturae ea adscribebant, quae abjecta quodammodo et vilia de eodem Christo in Scripturis recensentur. 3. Ceterum cum homo per se proprieque dumtaxat genitus sit, non autem Deus qua Deus est, non proprie Dei genitrix est Maria vo­ canda, quae eatenus solum Deum genuit, quatenus homo ille, qui ex ea natus est, cum Deo conjunctus erat, ac Deus per uterum Virginis solum transiisse (παρηλ&εν) dicendus11; 4. eo vel maxime quod implicet, duas substantias ex una substantia generari. 5. Hinc, qui Mariam vere ac proQuo posito, pergit eximius theologus, du­ transfusa, eo ipso filii proprietatem excipit, plicem ex Incarnationis mysterio didicimus quod cum vero et naturali filio, hoc est, esse viam ac rationem, qua utrumque, hoc cum divina natura divinae itidem filieitutis est, et communicatio naturae, et forma, sive modificata proprietate, naturaliter et sub­ proprietas relativa, quam filieitalem vocant, stantive conjungitur in unam personam, et obtinetur. Primus modus est, cum termi­ unum adeo eumdemque filium. Sic hu­ nus ipse, qui Filius dicitur, vera et pro­ mana natura, non illa quidem generatione prie dicta generatione communicatam sibi procedit vel communicatur a Patre, nequu naturam illam accipit, a qua denominatur; Christus, qua homo est, gignitur a Deo; ita ut physice, ut in scholis loquuntur, et neque Dei similitudinem naturalem aut ima­ formaliler gigni, vel ut sit habere dicatur. ginem habet, quod Filii conditio postulat. Sic in Trinitate Verbum vera generatione Verum naturali copulatione cum Verbo con­ communicatam accipit essentiam a Patre, juncta, eadem unitione communicatam sibi qua est hic Deus, ac formaliter genera­ divinitatem obtinet ac divinitatis modum, tur: ideoque proprie dictus est Filius, quod sive proprietatem, qua Verbum constat, in omnibus etiam creatis filiis universe re- quae filieitas dicitur. Ideo proprie dictus peritur. Posterior modus, cujus nobis In­ et naturalis est Dei Filius, non genera­ carnationis fides notitiam attulit, per sub­ tione, sed unitione, quatenus, ut homo est, stantivam unitionem et applicationem lit spectatur. ad prioris generis terminum : cura pere­ ") Ita Nestorius apud Cyrillum lib. I. grina alioqui natura, nec vera generatione contra ipsum, tom. VI. pag. 10. 168 prie Dei genitricem vocandam esse contendunt, divinitatem ei adecribant ac deam faciant necesse est, cum mater debeat esse consubstantialis ei, quem gignit, quo nihil absurdius excogitari potest; atque ethnicis passim a christianis exprobratum invenimus, quod Cybelem aliasque matres deorum facerent. 6. Quare, ne Scriptura nos in ejusmodi superstitionem conjiceret, nusquam hanc vocem usurpat ; 7. nec satis unquam commendari nicaenorum patrum prudentia potest, qui Dominum Jesum Christum quidem, non autem Deum ex Maria genitum dixerunt, nec Virginem dtcnoxuv compel­ lare sustinuerunt. Ergo. 382. Resp. Ad 1. D. Et hac de causa b. Virginem Dei genitri­ cem esse aut appellandam catholici contendunt, A. et eo nomine honoran­ dam b. Virginem docent, quod eum genuerit, qui per hypostaticam unionem subsistit in Verbo, C. Hinc negamus, quod nestoriani assumunt, ad matrem nempe constituendam requiri, ut originem det substantiae, quae ex ea na­ scitur. Matres enim nostrae tales reipsa vocantur et sunt, etsi animae ori­ ginem minime tribuant, attamen tales censentur, quia terminus generationis est natura subsistens, seu totum suppositum aut persona; cum vero talis persona humana sit, id est, homo, hinc ejus mater vocatur mater hominis; si autem haec persona divina, scilicet Deus sit, cujusmodi in Christo esse ostendimus, ejus mater vocanda est mater Dei. 12 erum recolantur, quae in hanc rem adnotavimus. 383. Ad 2. A. Haec enim putida calumnia est, a qua catholicae fidei professio est prorsus aliena, quae semper agnovit utriusque naturae cum suis proprietatibus et operationibus distinctionem in Christo, ut nos paulo post ostendemus. Falsum praeterea est, sive arianos, sive apollinaristas et haereticos ceteros vocem χϊεοτύχον vero ac legitimo sensu arripuisse.13 L " 384. Ad 3. D. Homo subsistens in persona Verbi, C. homo aut in abstracto, aut subsistens personalitate propria, A. Haec enim hujus erroris princeps causa extitit, quod Nestorius homini Christo, jam constituto atque perfecto subsistentia propria, Deum accessisse, eique se copulasse conjun­ ctione morali autumaverit, quare Deum transiisse per Mariae uterum, non autem genitum, modo seu ratione exposita, ab ea esse dictitabat; cum n) Cf. Petav. loc. cit. cap. XIX. §. 1 et seqq. *3) Apollinaristae et eutychiani, autu­ mantes naturam Christi humanam, seu po­ tius ejus carnem e coelo delapsam, non autem ex b. Virginis substantia assumptam, non alio sensu eidem b. Virgini titulum ■Sioroxov tribuebant, quam quod ipsa pe- pererit Christum. Hinc non sensu catho­ lico. a quo illi abhorrebant, nempe gignendi. sed tantum pariendi eidem Virgini nomen 5foroxov accommodabant. Ceterum graeca vox rixrttv non tantum parere, sed etiam gignere significat, ut notum est. Cf. Suicerus in Thesauro eccles. ad vocem 9to~ τόκος. 1 * ‘r 169 tamen non coeperit existere Christi humanitas nisi in Verbo, quod eam efformando, et, si de anima sermo sit, creando assumpsit, suamque effecit. 385. Ad 4. D. Separatas seu disjunctas, C. hypostatico nexu con­ sociatas ratione subsistentiae divinae, N. Responsio patet ex dictis. 386. Ad 5. N. Ex praemissa enim animadversione, ut quaepiam mater sit, satis est ut originem dederit naturae, quae subsistat in tali sup­ posito seu persona, quae ex ea nascitur. Hinc b. Virgo consubstantialis est Christo in natura humana, quae subsistit in persona divina. Atque inde cetera corruunt, quae superextruuntur de matribus deorum, quae in systemate ethnicorum censebantur vere dedisse originem ipsi naturae divi­ nae, a quo erroris portento longe absunt catholici. 387. Ad 6. D. Quoad sonum materialem, C. quoad rem ipsam per vocem expressam, sive aequivalenter, N. ut ex dictis constat.15 388. Ad 7. D. Nulla urgente causa, seu nemine suspicionem in eam vocem ingerente, C. rem ipsam non tradiderunt, N. Hoc ipso enim quod nicaeni patres unum Christum, seu unam Christi personam professi sunt, eumque dixerunt Deum de Deo, Deum verum de Deo vero, conceptum de Spiritu Sancto et natum ex Maria Virgine, hanc vere Dei genitricem esse declararunt. Quod si vocem ipsam non protulerunt, ecclesiae morem secuti sunt, quae numquam consuevit ea definire, quae in controversiam non vo­ cantur. 389. II. Obj. 1. Etsi anima intimo quoque nexu corpori uniatur, inepte tamen mulier vocaretur animae mater, sed hominis mater dici debet; ergo, etsi natura divina hypostatico nexu cum humana jungatur, attamen b. Virgo non Dei sed Christi mater est appellanda. 2. Rursus, si illa Dei M) Praeclare Ferrandus diaconus, cum sibi illud opposuisset ex haereticis: ..Ex una substantia generari nullatenus potuisse substantias duas;" ita respondit: ..Veraciter dicit, si separatim generatas audierit. Nunc vero in magno illo et mirabili sacramento, quod manifestatum est in carne, divina sub­ stantia secundum humanam substantiam proprie nata est, quia non separatim nata est, nec humanitatem proprie natam sibi divinitas adunavit; sed adunando eam sibi proprie nata est. . . . Proprie est nata de Patre divinitas pura, proprie est nata de matre eadem incarnata divinitas, Et hoc distat inter unius Filii Dei duas generationes, quod in divina generatione nulla fuit humanitas; in humana generatione adu­ nata fuit humanitati proprie nascenti divi­ nitas. Si enim dixero, vel dicere voluero: Maria semper Virgo proprie genuit huma­ nitatem, non proprie genuit divinitatem, videbitur sub aliquo modo hominem purum genuisse, quem nullo modo ita genuit, quia Verbum caro factum propric genuit.·’ Epist. ad Anat. §. 17. in Dibliolh. Patrum Galland. tom. XI. p. 353IS) Sane s. Elisabeth (Luc. I. 43.) vix non conceptis verbis b. Virginem Dei ma­ trem nuncupavit, dicens: Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Quo autem sensu hic Domini nomen ac­ ceperit, patet ex v. 45 : /ieala, quae cre­ didisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino; ubi Domini nomen pro Dei nomine eam usurpasse nullum dubium esse potest. Quare eodem sensu b. Virgo erupit in illa verba: Magnificat anima mea Dominum. ?» ' l' T J 170 J : Vï h ■ i - -Λ ? m ■R, d mater vocanda eat, quia ex illa natus eat Dei Filius, cur Deipater non vo­ cetur Spiritus Sanctus, de quo eumdem conceptum fuisse in symbolo pro­ fitemur? 3. Verum his omissis, nec vere nec proprie, si strictius loqui velimus, Dei matris nomen b. Virgini competit, neque expedit tali titulo eam salutare. Nec vere nec proprie, quia, ut ratiocinatur Bayle, numquam femina vocaretur mater angeli, quae corpus humanum gigneret, cui ipso conceptionis instanti angeli persona conjuncta esset unione hypostatica. Deiparae igitur appellatio ex hypostatica unione necessario minime se­ quitur. 16 Quin podiis, Deiparae appelladone semel admissa, Dei quoque avum et aviam, aliosque vario conjunctionis vinculo cum Deo conjunctos agnoscamus necesse est, quod quidem quam absurdum sit nemo non videt; sane Romae proscriptus est liber Joannis Thomae a s. Cyrillo, De laudibus b. Annae, in quo auctor docuerat Annam Verbi incarnati esse aviam. Sed neque (.rpedit b. Virginem Deiparam compellare, cum hoc nomen erroris causam afferre possit, maxime vero imperitis, qui existimare facile possunt, Dei matrem divinitatem ipsam genuisse. Ergo. 390. Resp. Ad 1. D. Si generatio ad hanc vel illam seorsu; II niti partem referretur, C. si ad suppositum ipsum, ut saepius diximus, N. Jam vero una est in Christo persona, quam genuit Maria cum humana natura conjunctam; jure igitur Dei matris nomen et rem sibi vindicat, ut ceterae matres hominis matres dicuntur, etsi animam non procreent 391. A,il·2. Resp. Spiritui Sancto denominationem Deipatris minime competere, quia nihil de îuo contulit ad Christi conceptionem, si excipias tantum fecunditatem, quam virtute et efficacia sua Mariae tribuit.17 392. Ad 3. Xeg. quoad utrumque membrum. Ac primo quidem, si severius loqui velimus, b. Virgini potius competit titulus Deiparae, quam competat ceteris mulieribus titulus matris cujusdam hominis; quia in cete­ rorum hominum conceptu, ex communi sententia, prius est corpus quam anima, quae coqiori non accedit nisi organis vitae jam instructo; contra vero nec ullo temporis puncto Christi corpus sine anima in Virginis utero extitit, ac propterea antequam subsisteret integra ejus humanitas, hyposta­ tico nexu conjuncta cum divini Verbi persona. Secundo maxime expedit b. Virginem Deiparae titulo honestare; quia in hac una vocula plena ca­ tholicae fidei professio continetur adversus impietatem nestorianorum, photinianorum, arianorum, sabellianorum, ac novissime socinianorum, rationa­ listarum, eorumque omnium, qui eamdem fidem labefactare quoquomodo “) Diet. hist. art. Nestorius, remarque A. *’) Cf. de hoc argumento Petavius, lib. VH. cap. 5. §.1—5- De obscuro s. Hilarii loco ex lib. X. 'Irin. §. 16. ubi negare videtur b. Virginem corpori Christi originem dedisse, quo tantopere abusus est Erasmus, cf. P. Coustant, tum in nota in hunc loc. tum in Praefatione generali, quam praemisit novae a se adornatae edi­ tioni, n. 41 et seqq. 171 ausi eunt, quibus propterea odiosiw nimia et ingratus ejusmodi titulus effe­ ctus est. 393. Neque obstat quod de angeli rnatre a Bayle opponitur; nihil enim vetat, quominus in tali hypothcsi vere angeli mater illa diceretur, eum eadem rationum momenta vigeant. 394. Non obstat, quod additur de Dei avo et avia, dummodo adda­ tur secundum carnem; cujus assertionis argumento sunt Christi Domini fratres et sorores, qui in Scripturis commemorantur, in quibus pariter Christus dicitur filius Abrahae ac filius David; quin et David ipse Deipater a veteribus interdum appellatus est. Quid igitur erit absurdi, si dicamus, Deum in assumpta carne habuisse avum et aviam et proavos et cognatos? 395. Quod si Romae proscriptus fuit liber Thomae a s. Cyrillo, non praecise ille liber proscriptus est, quod Annam Dei aviam dixerit, sed propter consectaria, quae inde deducebat, Annam videlicet esse socrum Spiritus Sancti, angelorum dominam, cognationem habere divinam, atque in ipsa hypostatica unione partem aliquam habuisse. Quae partim inso­ lentia sunt et nimis dura, partim a veritate remota.19 396. Non obstat denique, quod opponunt de erroris causa, quam afferre posset hoc nomen, dummodo fideles catechismum edoceantur, ipsisque ejus vocis vis et sensus exponatur. Si tamen adeo bardus existât, qui in animum inducat suum, b. A’irginem originem divinitati dedisse; prout nemo Λ ·' > est qui censeat, animam a matribus procreari, etsi illae homines gignere dicantur. V . Φ f < r · * 9 * · 397. Dices: 1. saltem negari nequit, hunc titulum tributum b. Virgini principium dedisse superstitioni, quae in ecclesia catholica ex eo tempore inolevit, et eo progressa est, ut in turpem sit idololatriam delapsa. 2. Hinc melius meritus de ecclesia Nestorius fuisset, si praevalere potuisset, quam Cyrillus, qui contra jus et regulas omnes vi et machinis adversarium suum oppressit.20 Ergo. 398. Resp. Ad 1. N. 1°. Quia cultus erga b. Virginem anterior est haeresi nestoriana, ac propterea concilio ephesino, ut suo loco ostende­ mus ; 2°. quia ex allatis documentis constat, titulum Deiparae delatum fuisse b. Virgini a primis ecclesiae patribus, nec superstitioni locum dedisse. 3°. Propter confessionem ipsiusmet Bayle, qui aperte fatetur, easdem con­ secutiones ex titillo Matris Christi proficisci ac ex titulo Matris Dei. 21 Quod ,8) Cf. Suicerus in Thesauro ecetesiast. ad vocem 9tojrart->p, el ad vocem Javiô, n. 11. ubi plures recenset patres graecos, qai hoc nomine Davidem compellarunt. 'BJ Sane, ut patet ex Indice librorum pro­ hibitorum, non absolute hujusmodi liber damnatus est, sed cum clausula: donec. corrigatur. Ita Bayle, ari. Nestorius, Junon etc. et cum ipso protestantes passim. al) En verba ipsius, art. cit. Aesi. re­ marque A: .,11 me semble, au reste, que les vero additur de supposita idololatria in ecclesia romana, pariter idoneo loco diluemus.22 399. Ad 2. A’. Nestorii enim triumphus fuisset christianac religionis subversio, cum everteret haeresi sua totum Incarnationis mysterium. S. Cy­ rillus , ut ex certissimis ac luculentis documentis constat, omnes tentavit vias ad abducendum Nestorimn ab errore suo. Sed nec ipse, nec s. Coelestinus, nec ipsius Nestorii amici unquam ejus pervicaciam vincere po­ tuerunt. Quare nonnisi perditae conscientiae ac nullius fidei homines ejus patrocinium suscepere. ARTICULUS IL Λ t DE ADOPTIANISMO. 400. Nestorianismi propago est adoptianismus, quem saec. VIII. labente Felix episcopus urgellitanus et Elipandus archiepiscopus toletanus in Hi­ spaniam primum intulerunt, ac dispertitis inter se provinciis longe lateque propagare irrito conatu sategerunt Docti et eruditi viri in Galliis, Italia ac Germania obstiterunt istorum conatibus, ac plura celebrata concilia per eam aetatem fuerunt in diversis locis, a quibus unanimiter error ille pro­ scriptus est.1 : . 401. In eo autem adoptianismi perversitas sita erat, ut pro numero abus par rapport au culte de la SainteVierge étaient à craindre également, soit qu’on l'appelât Mère de Jésus-Christ, soit qu’on l'appelât la Mère de Dieu. Car ja­ mais sans doute les dévots les plus outrés n’ont cru que le Verbe, en tant que tel, ait reçu de la Sainte-Vierge sa vie et sa substance, comme les enfants la reçoivent de leurs mères. Et il est sûr qu’en pres­ sant les conséquences du titre de Mère de J.-C., comme on a pressé les conséquences du titre de Mère de Dieu, on aurait pu parvenir au culte de la Sainte-Vierge aussi promptement que l'on a fait.. Ceci réfute ceux, qui trouvent dans la conduite de Neslorius quelque chose, qui était capable de prévenir Γ idolâtrie.- Quomodo autem hic auctor sibi cohaereat, ipse viderit. ®) In tract. De cultu Sanctorum. ”) Satis est oculos conjicere in Acta Conciliorum, part. I. act. concilii cphesini, ut pateat ex documentis, quae ibidem affe­ runtur ante concilii celebrationem, quot vias pertentaverit s. Cyrillus privatis admonitio­ nibus, deinde publicis, ut Neslorium ab impia doctrina, quam praeconceperat, re­ vocaret. Ibi pariter occurrunt epistolae s. Coeleslini papae, Joannis antiocheni alio­ rumque ad eumdem Neslorium datae. Ve­ rum adversus anonymum impugnatorem Cyrilli, cf. Petavius lib. VI. De incarnat. cap. 3 et seqq. Cf. etiam Histoire du Ne­ storianisme, par le P. Louis Doucin, S. J. qui egregie defendit s. Cyrillum et con­ cilium ephesinum, ac refert praeterea Dnpinium, qui iniquior fuit in s. Cyrillum, in nova sua Bibliotheca, loco superius citato, de pristina sententia discessisse. Pro eodem Sancto scripserunt Thomassinus, Leo AUatius, in Vindiciis synodi ephesinae, et Cotelerius, tom. I; Monum. eccles. ijraecae. ’) Cf. eruditissimi Joann. Francisci Madrisii, De Felicis et Elipandi haeresi hi­ storico-chronologica dissertatio, in calce opp. s. Paulini aquileiensis, Venet. 1737. naturarum in Christo totidem filios respectu Dei Patris distingueret, alte­ rum scilicet naturalem secundum naturam divinam, alterum adoptivum se­ cundum naturum humanam. Cum vero terminus filiationis, ut vocant, sit persona, duas propterea personas in Christo cum Nestorio ab adoptianis seu felicianis, ita dictis a praecipuo haeresis auctore, admitti debuisse con­ sequens erat.2 Quare Christum, prout homo est, gratia et adoptione filium Dei esse autumabant, et servum dicebant 402. Ut omnis ambiguitas tollatur, juverit in primis secernere, quae in hac controversia fidei dogma attingunt, ab iis quae, salva fide, a non­ nullis disceptata sunt. Est fidei dogma, Christum agnoscendum esse ut unicum Filium natu­ ralem Dei, existentem in duabus naturis, divina nempe et humana, quae simul hypostatice junctae, non sunt nisi unus Christus. Idcirco Christus, prout hic homo est in concreto, est Filius naturalis Dei, quia ob unionem hypostaticam ejus humanitas subsistit in persona Verbi divini. Quatenus vero natura humana in abstracto, seu per mentis operationem, concipitur * i W 1 V --T distincte a divini Verbi persona, in qua subsistit, utrum possit dici adoptata nec ne, haec quaestio fidem ipsam non afficit. Sane partem affirmantem Scotus, Durandus nonnulli que alii scholastici tenuerunt. Ipsi viderint. Nobis plane otiosa et aleae plena videtur ea sententia, ut cuilibet rem bene • — · w i . · · perpendenti patebit.3 Verum ex his colligimus, minus accurate a nonnullis auctoribus propositionem catholicam his verbis enunciari: Christus, qua homo, non fuit Filius Dei adoptivus, sed naturalis, cum dici debuisset : Chri­ stus, qua hic homo, non est Filius Dei adbptivus, » « « I · sed naturalis: alioquin permiscetur dogma fidei cum quaestione mere scholastica. 403. Arrepta occasione duplicis recensitae controversiae, dogmaticae scilicet atque scholasticae, nonnulli tum inter catholicos, tum potissimum inter protestantes contenderunt, Felicem et Elipandum cum suis asseclis Notandum tamen est, adoptianos non mentis operationem distincta seu separata docuisse duas in Christo admittendas esse a divinitate spectari nequii; nam non esset personas; nimis enim aperte fidem in oe- amplius subsistens, siquidem tota subsi­ cnmenicis conciliis anterioribus saepius de­ stentia hujus humanitatis est persona divini finitam impugnassent, atque hoc ipso se Verbi; hac porro subsistentia sublata, ne­ haereticos esse nestorianos professi essent, que exislerel in rerum natura ejusmodi hu­ quod ipsi maxime cavebant; attamen hic manitas. Nihil enim exislit in concreto error ex eorum principiis profluebat; hinc nisi per subsistentiam. Praeterea humani­ videmus, ab illius aevi scriptoribus hunc tas Christi separata a divinitate non esset errorem adoptianis perpetuo objici atque amplius humanitas Christi, sed alterius cuadseribi. Cf. Joann. Wesselitis in Nesto- juscumque, qui non esset Christus; Christi rianismo et adoptianisino redivivo, cap. 3, enim notio necessario involvit notionem Verbi incarnati. Ex utroque propterea ca­ tum Madrisius, diss. cit. pag. 207 et seqq. *) Etenim, ut superius animadvertimus, pite liquet, non solum otiosam, sed peri­ humana Christi natura in abstracto et per culi plenam recensitam quaestionem esse.. ■S t 174 non de natura Christi humana in concreto, sed solum in abstracto spectata, docuisse Christum, qua homo est, esse Filium Dei adoptivum ac servum? In hae hypothesi tota illa discrepatio, qua conturbata ecclesia est, non fuisset nisi pura logomachia. Veneratio autem, quam erga ecclesiam pro­ fitemur, et novatorum vafri ties eorumque aperta confessio vetant, quominus in ejusmodi sententiam concedamus. Adde, nobiseum sentire testes coae­ vos, qui ab ipsorum adoptianorum ore verum illorum sensum acceperunt; recolantur quae diximus de Nestorio, quae huc pariter colliniant. Rejecta igitur istorum temeritate, atque in pleno lumine controversiae nostrae statu collocato, sit . · < PROPOSITIO. Jesus Christus est Filius Dei naturalis, non autem adoptivus. X » 't t t . V Ή* ’irifi* · 404. Propositio haec est de fide, prout definitum est in concilio francofordiensi, in epistola synodica approbata a romanis pontificibus, praeser­ tim vero ab Hadriano I. atque ab universa ecclesia, ubi Christus in utra­ que subsistens natura declaratur Filius Dei proprius et naturalis, nequaquam adoptivus.1 · 1 405. Jam vero in sacris litteris verus, proprius atque unigenitus Dei Filius vocatur ille, in quo Pater sibi complacuit Luc. III. 22; quem dedit pro mundi salute, atque pro nobis omnibus tradidit, Joann. III. 16, Rom. VIII. 32 ; atqui Pater complacuit sibi in Christo homine recens bapti­ zato, emndem vero dedit et tradidit, ut ad redimendos homines crucifigerettu·, non fuit autem crucifixus nisi ut homo; ergo Christus, etiam ut hic homo est, verus, proprius, unigenitus Filius Dei est; adeoque non adoptione seu gratia, sed natura est Dei Filius. Rursus: quem Petrus Filium Dei confessus est, Matth. XVI. 16. quem tamquam Dei Filium caecus natus adoravit, Joann. IX. 38. quem tamquam allectatae divinitatis reum Caiphas traduxit, est Christus homo; ergo Chri­ stus homo est et naturalis Filius Dei. *) Ila Vaj-quez, in 111. part. s. Thom. disp. 89. cap- 1 ct seqq. ct post ipsum Juvenin, Diss. VI. De lucum. qu. 4. aliique pauci. Cum his vero catholicis auctoribus confundi non debet Walchius, qui in sua Adoptianorum historia, Gotling. 1755. con­ tendit immerito s. Paulinuna aquileiensem, Alcuinum, patres francofordienses, Hadria­ num papam neslorianos errores Felici et Elipando affinxisse, cum eorum mentem assecuti non fuerint. Idem dicatur de Basnagio, qui tom. Π. Thesauri montent. ec- cles. n. 5. aperte pronunciat: Nos ingenue fatemur, meram fuisse loyomachiam, quae saepius occurrit apud theologos. Quem passim protestantes secuti sunt, ut Dorscheus, Georg. Callixtus, Spanhemius, Moshemius, Jablonski etc. ut concilia et ro- · manos pontifices imperitiae atque fanatismi arguerent. Cf. Madrisius, De Felicis et Elipandi haeresi, dogmatica dissertatio III. loc. cit. Cf. Acta Cone. Harduini, tom. IV, coi. 886. _______ ________ 406. Patres unanimes sunt in hac veritate adstruenda, ut patet 1°. ex illis omnibus testimoniis, quibus Christi divinitatem adstruunt, quae­ que suo loco retulimus2; 2°. ex illis omnibus, quibus tum ante tum post exortam Nestorii haeresin unam eamdemque Christi personam praedicant, unum eumdemque Dei hominisque Filium Jesum Christum esse docent, quae pariter jam retulimus; quibus addere placet verba concilii oecumenici chalcedouensis, in cujus fidei professione patres ajunt: Sequentes igitur sanctos paires, unum et eumdem confiteri Filium et Dominum Nostrum Jesum Chri­ stum communi omnes consensu docemus.3 3°. Huc accedunt fidei symbola, in quibus Christus perliibetur ut Filius Dei, qui natus est ex Maria Vir­ gine. Jure propterea synodus francofordiensis auctorem haeresis adoptianae ita compellat: Tu vero, quisquis es, qui Christum praedicas adoptivum, unde tibi iste sensus venisset, voluissem scire; ubi hoc nomen didicisses, ostende. Pa­ triarchae nescierunt, prophetae non dixerunt, apostoli non praedicaverunt, sancti tractatores hoc nomen tacuerunt, doctores fidei nostrae non docuerunt. 4 407. Ratio demum theologica ineluctabilis adversus adoptianos ex ipsa adoptionis natura desumitur. Adoptio enim est assumptio personae extraneae in propriam haereditatem 5; atqui Christus qua hic homo est, dici nequit persona Deo extranea, nisi duas in ipso personas Dei et homi­ nis esse velimus. Cum. igitur Christi Dei et hominis una sit persona, Fi­ lius Dei proprius et naturalis., necessario consequitur, Christum, et qua Deum et qua hominem, sensu exposito, naturalem esse Dei Filium, neque enim Filii ratio ad naturam, sed ad personam refertur.6 408. Et hic ad praeoccupandas difficultates, quae moveri possunt ad­ versus thesin a nobis propugnatam, revocari in mentem debent, quae adnotavimus in causa nestorianismi, praecipue vero discrimen, quod intercedit inter filiationem et generationem, quod ista scilicet communicationem ejusdem substantiae exposcat, illa vero non item, sed solam hypostaticam unionem. DIFFICULTATES. f · g a 409. I. O bj. Apostolus de Christo homine loquens, ejusdem ac nos conditionis eum esse affirmat; 1. etenim Rom. VIII. 17. de hominibus justis, qui sunt filii Dei, ait: Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; 2. et v. 19. Christus vocatur ab eodem apostolo ■ <· ’) Tradat. De ss. Trinitate, n. 203 el seqq. 3) Επόμενοι τοίνυν τοΐς άγϊοις πατράΰιν, tva χαί τον αυτόν όμολογειν υιόν τόν χυριον ημών Χριΰτόν Ονμφώνως απαντες έχύιόάοχομεν. Acta cone, chalced. action. V. in Coll. Hard. tom. H. col. 455. ■*) In cit. Epinl. synod. 1. c. col. 982. s) Cf. Petav. lib. VII. cap. 1. §§· 3 et 4. in quibus dilucide adoptionis naturam et conditiones evolvit. 6) Cetera argumenta in unum collecta, quibus usi sunt adoptianismi impugnatores, vide apud Petav. loc. cit. cap. 3. _ (.7 •i.liai 1 J <1 176 .ιί primogenitus in multis fratribus. Si igitur hominis Christi cohaeredes sunt justi, si ipse, qua homo, primogenitus in multis fratribus est, gratia et adoptione filius Dei Christus homo, perinde ac justi, dicendus est, non na­ tura. 3. Quod clarius etiam apparet ex iis, quae cap. I. 4. ejusdem epi­ stolae scribit de Christo b. apostolus: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis; quae profecto praedestinatio non est nisi adoptio in filium: non autem adoptatus est Christus in filium se­ cundum naturam divinam, ergo secundum naturam humanam, qua sola Christus vere est Filius Dei adoptivus. 4. Haec vero omnia patrum aucto­ ritate confirmantur, qui passim Christo secundum naturam humanam tri­ buunt adoptionem in Filimn Dei ; praesertim vero s. Hilarius, qui lib. I. De Trin. aperte scribit: Ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoptatur. Ergo. 410. Resp. xV. Ant. Ad 1. prob. D. Cohaeredes Christi, id est, participes effecti illius haereditatis, quae Christo competit ut naturali Filio Dei, C. id est, participes communis illius haereditatis, quae Christo pro­ veniat titulo adoptionis, A. Xon solum hoc nusquam tradidit apostolus, sed oppositum plane docuit Hebr. HI. 5 et 6. 411. Ad 2. D. Primogenitus, quatenus Christus frater noster fieri dignatus est per gratiam unionis, ut loquitur s. Thomas, sibi copulans no­ stram naturam, C. per gratiam adoptionis, cujus est incapax, N. Alioquin idem apostolus, ibid. v. 32. minime vocasset Christum Filium Dei proprium et suum; nec s. Joannes I. 14. Christum pariter Unigenitum a Patre appeilasset. 412. Ad 3. D. Praedestinatus est ad gratiam unionis, C. adoptio­ nis , xV. Ita hunc locum post s. Augustinum exponit s. Thomas, part. IU. qu. 24. art. 1. qui adnotat, aeternam praedestinationem Jesu Christi in Fi­ lium Dei respicere seu habere pro objecto gratiam unionis duarum natura­ rum, quae fieri debebat in tempore, et per quam Deus factus est homo, et homo Deus. Unio quippe duarum naturarum in persona Christi cadit sub aeterna praedestinatione, et ratione hujus Christus dicitur praedestina­ tus Filius Dei.7 413. Ad 4. N. Multiplici porro ratione et catholico sensu patres interdum adoptionem Christo tribuunt secundum humanam naturam; ac ’) Praestat apponere ipsius sancti Doctoris verba: «Praedestinatio proprie ac­ cepta, inquit, est quaedam divina praeordinalio ab aeterno de his, quae per gratiam Dei sunt ficnda in tempore. Est autem hoc in tempore factum per gratiam unionis a Deo, ut homo esset Deus, et Deus esset homo. Nec potest dici, quod Deus ab ae- terno non praeordinaverit hoc se facturum in tempore; quia sequeretur quod divinae menti aliquid de novo accideret. Et ideo oportet dicere, quod ipsa unio naturarum in persona Christi cadat sub aeterna Dei praedestinatione; el ratione hujus Christus dicitur esse praedestinatus.· Cf. etiam Pe­ tav. loc. cit. cap. 4. §§. 5 et 6. '1. * 177 1°. improprie dictam, quatenus significant, humanam Christi naturam susceptam atque assumptam fuisse a Verbo in suae personae unitatem. Latinis quippe scriptoribus idem saepe est adoptare ac eligere, adsciscere, suscipere atque assumere, quidquid tamen illud sit quod adsciscitur, sive filius, sive quidvis aliud. Unde Cicero in Verrem: Quem sibi illa defensorem sui juris . . . . adoptavit, hoc est, assumpsit, destinavit, elegit Sic, ceteris omissis, Ovi­ dius ait: Fac ramum ramus adoptet, id est, cum ramo jungatur. 2°. Si vero, de adoptione proprie dicta loquentes, humanae Christi na­ turae eam vocem patres accommodarunt, ut s. Augustinus et Facundus hermianensis, qui gratia hominem in Christo Filium Dei factum asserue­ runt8, de causa seu ratione remota naturalis filiationis Christi hoc dixisse intelligendi sunt; quia gratia provecta est ad hoc humana natura, ut in personae cum Verbo consortium adhiberetur.9 Alterutra igitur admissa expositione hujus vocis, apte omnia patrum dicta, quae difficultatem primo intuitu facessere videntur, explicantur; quare non necesse est singillatim ea ad trutinam revocare, cum de germana eorum sententia aliunde constet. Juxta priorem autem expositionem, quam dedimus, accipiendum esse s. Hilarii effatum, ipsa ejus ratio postulat; quare opus non est, ut cum Germonio illud corruptum asseramus, ac legamus adoratur pro adoptatur.10 414. II. Obj. 1. Filius Dei naturalis a Patre procedit per aeternam generationem atque est ejusdem cum Patre substantiae; atqui Christus ut homo non procedit per aeternam generationem, nec est ejusdem cum Patre substantiae. 2. Hinc recepta est in catechismis ea dicendi ratio, Christum ut Deum habere patrem sine matre, ut hominem habere matrem sine patre. Quod si Christus ut homo non habet Deum tamquam patrem na­ turalem ejus certe filius naturalis esse non potest. 3. Quare in Christo • fuit gratia habitualis quae quidem efficit homines justos et filios Dei adoptivos, seu membra adoptiva ejusdem corporis, quod est ecclesia; 4. ne­ cesse porro est, ut membra adoptiva caput adoptivum habeant, quod est Christus homo. 5. In hac doctrina illud vitatur inconveniens, quod in sen­ 8) S. Augustin, lib. De praedest. sanet. cap. 15. num. 31. ubi inter cetera scribit: Ea gratia fit ab initio fidei suae homo Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus. Facundus herm. lib. IX. cap. 5. edit. Sirmondi, pag. 144. ait: Sacramentum adoptionis suscipere digna­ tus est Christus etc.: aliaque non pauca ibid, in eumdem sensum congessit. ’) Cf. Petav. lib. VII. cap. 4. 5 et 6. 10) Germon. De veteribus haereticis ec­ clesiasticorum codicum corruptoribus, pag. 478; et ante ipsum Vasquez, In 111. pari. Perrone, Praelectiones theolog. VI. i. Thom, disp. LXXXIX. cap. 15. conten­ dunt, tum ex auctoritate Hincmari tum ex argumentis intrinsecis, legendum esse ado­ ratur potius quam adoptatur. Refragatur autem huic lectioni Petavius loc. cit. §. 2. el hanc lectionem praetulit D. Constant nixus codicibus ante exortam Felicis et Elipandi haeresim exaratis, in quibus legitur adoptatur, quae vox idem sonat in sensu Hilarii ac assumitur ; qui quidem sensus contextui et ejus scopo congruit. Sed cf. not. a ejusdem eruditi editoris, pag. 43. tom. II. Veronae 1730. 12 ■it ii 11 - 178 179 tentia opposita sequeretur, posse nempe unum eumdemque hominem duos habere patres naturales; esset enim homo Christus naturalis filius David et naturalis Filius Dei. 6. Quod si denique nos possumus affirmare, Chri­ stum hominem natum, passum, mortuum, immo 7. et servum possumus illuni cum Scripturis vocare, quare non etiam filium adoptivum, 8. cum aeque relativa sint nomina «ervi et filii? Ergo. 415. Resp. Ad 1. D. Si generatio et ejusdem substantiae commu­ nicatio unica ratio esset filiationis naturalis, Tr. si alia praeterea sit, nempe unio hypostatica, prout exposuimus, A. Transmisimus primum distinctionis membrum, quia non desunt qui contendant, Christum etiam secundum na­ turam humanam generatione quoque esse Filium Dei naturalem; non quod humana ejus natura gignatur a Patre, sed quia una cum divinitate sempi­ terna quoque illi generatio communicatur, quae propria Verbi est, et qua a ceteris personis distinguitur. Cum vero Verbum cum sua proprietate personali, et quatenus a Patre et Spiritu Sancto distinguitur, assumpserit sibi per hypostaticam unionem humanam naturam, huic communicavit per­ sonalem hanc proprietatem generationis, qua filius est. Quare Petavius affirmat de Christo homine vere dici posse, Christum qua hic homo est, esse Filium Dei, et a Patre gigni atque procedere.11 416. Ad 2. D. Ita ut Christus qua Deus divinum patrem habeat absque matre divina, contra vero qua homo habeat matrem humanam abs­ que humano patre, C. ita ut non habeat patrem divinum naturalem, prout hic homo est, et matrem humanam naturalem, prout hic Deus est, N. Unus enim idemque est Christus, ut iidem catechismi docent, Filius Dei et hominis ratione ejusdem suppositi, ut toties declaravimus.12 417. Ad 3. I). Quae tamen ex unione hypostatica proveniret, C. quae esset causa ipsius adoptionis, N. Et sic refellitur, quod opponebatur de effectu gratiae habitualis, evehendi scilicet ad filios Dei adoptivos eos, qui tali gratia praediti fuerint. Ejusmodi certe eat gratiae habitualis effe­ ctus quoad eos, qui adoptionis sunt capaces; cum vero Christo, jam Filio naturali Dei per hypostaticam unionem constituto, gratia habitualis, logice saltem, supervenerit, adoptionis idoneum subjectum esse amplius non poterat. 13 ") Lib. VII. cap. 5. §§. 5 et 6. Juverit integra ejus verba afferre, quae lucem af­ fundunt iis quae diximus; sic enim loqui­ tur §. 6: »Cum autem persona divina Verbi, ut et alia quaelibet, non sit relativa sola proprietas, sed maxime ac praecipue natura ipsa, qua relativa ista forma determinatur ac modificatur, necesse est, ut humanitati Christi etiam divinitas communicetur, et quidem generatione adeoque generatio ipsa. Est enim sempiterna el numquam inter­ rupta Verbi generatio. Sed non eodem modo, quo Verbum, per generationem formaliler, ut sic dicam, divinam illam natu­ ram accepit, sed per unitionem cum eodem Verbo, hoc est, cum natura ejus et pro­ prietate personali, et ipsa quoque divina Verbi generatione. Nam et ista cum tota Verbi persona communicatur. Hinc de Christo homine usurpari potest: Hic homo. Deus est, et Dei Filius, ac Verbum, et a Patre procedit, ac gignitur. Quod postre­ mum dici non posset, nisi et generationis, uti proprietatum ceterarum, fieret commu­ nio.- Hactenus summus theologus, qui de­ inde §. 7 et seqq. pergit refellere Vasquezium et Suarezium, qui hac exclusa natu­ rali proprietate Filii Dei, quam Christus ut est hic homo vel in humana natura sub­ sistens habet, aliam quamdam introducunt ex gratia el sanctitate petitam. ”) Eadem ratione explicandum est apo­ stoli testimonium Hebr. VH. 3: Sine patre, sine matre, sine genealogia, quo abutitur Walchius. Apostolus enim Christum carere patre humano tantum significat, non autem divino, ibidem Filium Dei Christum ap­ pellans, cum subdit: Assimilatus autem 418. Ad 4. D. Si quae sunt in membris, non adessent in capite excellentiori modo sive, ut ajunt, eminenter, C. secus, N. Alioquin, cmn nos redempti ac liberati simus a peccatis, Christus pariter caput nostrum redemptus ac liberatus a peccatis dicendus esset, quod absurdum est. 419. Ad 5. Vel A vel D. Sub eodem respectu eaderaque ratione, C. sub diverso respectu ac diversa ratione, A Porro Christus pro diversitate naturarum Filius naturalis Dei est ac naturalis filius David, nempe gene­ ratione quoad naturam divinam, et unione hypostatica quoad naturam hu­ manam respectu Dei, et e converso respectu David.'** 420. Ad 6. D. Ratione humanae naturae atque in humana natura, seu secundum carnem dicere possumus Christum natum et passum, C. alias, A. Nasci enim, pati ac mori per se et primario spectant ad natu­ H1H ­ ram, nec praedicantur de persona divina nisi indirecte et propter commu nionem idiomatum. Mirum proinde non est, si Christus ratione humanae naturae dicatur passus et mortuus; at ratio Filii est proprietas personae, ipsam directe et primario afficiens, ac propterea Christo etiam ut homini in concreto ea tantum ratio Filii potest attribui, quae personae Verbi pro­ pria est. Atqui sola ratio Filii naturalis est propria personae Verbi, minime vero ratio filii adoptivi; ergo ratio seu denominatio filii adoptivi tribui ne­ quit Christo etiam ut homini subsistenti in eadem Verbi persona. 421. Ad 7. D. Latissimo sensu, spectato nempe debito humanae na­ turae in se ipsa, atque ratione voluntariae Christi subjectionis, Tr. vel C. rigoroso sensu et absolute, A. Nam neque legali conditione Christus ser­ vus est, neque naturali dependentia, quae in eo consistit, quod quaelibet creata natura ob id ipsum, quod ex nihilo facta est, Deo tamquam supremo opifici ac Domino subjicitur. Etsi enim humana Christi natura, utpote creata res, secundum se naturali obnoxia esset servituti, attamen, cum ipsa ne uno quidem momento sibi relicta fuerit, sed in Verbo semper substiterit, omnem propterea servitutis rationem ita amisit, ut Domini potius quam (Melcbisedech) Filio Dei, manet sacerdos in aeternum. *3) Cf. quae praeclare et accurate scribit de hoc argumento Petavius, lib. VH. cap. 4. §. 6. H) Cf. Petav. ibid. §. 9. 12* 1· Ar» >1 ■I ,♦ - - 4 ·< 180 servi natura sit appellanda, prout Dominus, Deus ac Dei Filius Christus ut homo in novo foedere constanter appellatur, et in fidei nostrae symbolis.1* Ubicumque igitur aut divini nonnulli scriptores aut patres de Christo loquentes formam servi commemorant, aut eum servum simpliciter appellant facile intelligitur eos vel naturam Christi humanam in se ipsa seu secun­ dum essentiam considerasse, quae debitum involvit naturalis servitutis, et natura servi esse poterat, vel considerasse voluntariam Christi subjectionem et obedientiam, ejusque exinanitionem, humilemque statum, atque servilem mortem, quam pro nobis ipse volens suscepit atque sustinuit. 16 422. Ad 8. D. Sed diversa plane ratione, C. eadem ratione, N, Etenim nomen servi potest congruere Christo duplici illo sensu nuper ex­ posito, nempe vel ratione humanae naturae in se spectatae, seu secundum essentiam, prout mentis operatione concipitur distincta a persona Verbi atque in actu primo, ut loquuntur scholae, vel ratione voluntariae subje­ ctionis. Contra vero nomen filii ude est relativum, ut nonnisi personam aificiat, quae est terminus generationis et filiationis subjectum. Ceterum in concreto Christo Dei homini neque adoptivi filii, neque servi appellatio ullo modo competere potest; quia tam adoptio quam status ille servilis cum filii proprietate ac naturali conditione pugnant, nec in eamdem perso­ nam cadunt DE DISTINCTIONE DUARUM NATURARUM IN CHRISTO POST UNIONEM HYPOSTATICAM. «t 423. Odio, ut fertur, nestorianae haereseos, cui extinguendae optimam navaverat operam Eutyches, presbyter et archimandrita constantinopolitanus, in oppositum errorem dilapsus est. Occasionem nactus ex perperam intellecta Cyrilli sententia, de qua postea, docere coepit, ex duabus ante, Incarnationem naturis post Incarnationem in Christo unam esse effectam. Siquidem accitus ad synodum constantinopolitanam anno 448. a Flaviano praeside, et adactus ad mentem suam aperiendam circa accusationem in eum illatam ab Eusebio Dorylaei civitatis episcopo, in eam vocem erupit: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante unitionem, post unitionem vero unam naturam confiteor. Cum adigi non potuerit ad stoli­ dam et impiam ejusmodi haeresin ejurandam, sententia depositionis in eum ’*) Cf. Petav. ibid. cap. 8 el 9. ,6) Cf. Petav. ibid. cap. 9. §. 12. tum §. 17. ubi concludit: »Si proprie loqui vo­ lumus, neque Christus, neque homo sub­ sistens in Deo, servus nominari debet; quo­ niam servi vocabulum ex usu et proprie- tale nominis ad personam refertur, et ad actum velut secundum; quem in Christo removet, excludilque persona Verbi in crea­ tae ac revera servae vicem locumque suc­ cedens." 181 » ► lata est, a qua frustra ad Leonem M. romanum pontificem appellavit Hic enim certior factus a Flaviano de tota rerum serie per acta synodalia ad ipsum transmissa, sententiam synodi ratam habuit et confirmavit. Attamen agente Dioscoro in latrocinio ephesino anno 449. absolutus est Eutyches, et damnatus Flavianus atque in exilium pulsus; verum hic a Dioscoro factionis coryphaeo adeo graviter percussus est, eo quod ab iniqua senten­ tia Romam appellasset, ut triduo post in insula Delo morte praeventus animam Deo reddiderit. Interea Chalcedone anno 451. coacta oecumenica synodo, asserta est catholica fides, Eutyches iterum depositus est una cum Dioscoro episcopo alexandrin©, qui paulo post in exilium, jubente Marciano imperatore piissimo, deportati sunt.1 424. Ex Eutychis confessione patet, totius eutychianae perfidiae ca­ put, et quidem praecipuum ac veluti characteristicum haeresis illius fuisse, quod unam tantum agnosceret in Christo naturam post unionem. Errores reliqui istius factionis primum illum vel supponunt vel sequuntur; e. gr. duas ante unitionem naturas Christi fuisse, quo Eutyches in nestorianismum, quem oppugnabat, stultorum more relapsus est2 : tum Christi carnem ex Virgine minime esse sumptam, ac propterea Christum secundum carnem consubstantialem matri minime fuisse, nec b. Virginem esse χϊεοτύ’/.ον, quo iterum in Nestorii impietatem, quam detestabatur, Eutychen proruisse constat. 425. In praecipuo tamen illo, quod diximus, eutychianae haereseos capite exponendo neque erroris architectus neque ejus asseclae consentiunt. Ex duabus enim naturis unam factam esse alii contendunt per quamdam utriusque naturae inter se commixtionem, alii per alterutrius consumptionem et in alteram mutationem, alii per duarum naturarum cxtinctionem et in tertiam conversionem, alii demum per duarum naturarum in unam coalitionem seu compositionem id contigisse affirmant. 3 Nec magis cohaerent eutychiani circa tempus, quo haec naturae unitas contigerit; siquidem nonnulli in ipso conceptu id accidisse autumant; non­ nulli vero post resurrectionem factum istud prorogant, immo et post ascen’) Eos, qui de Eulyche ejusque secta­ toribus scripserunt, referi Fabricius, Biblioth. yraecae, tom. IX. pag. 310 et seqq. quibus adde erudilum P. Cacciari Ord. Car­ mel. De eutychiana haeresi et historia liber primus et secundus, qui inveniuntur in op. quod inscripsit Exercitationes in universa S. Leonis M. opera, fol. Romae 1751, pag. 310 et seqq. Praecipue vero cf. Joann. Sim. Assemanus, Bibliotheca orientalis, tom. II. dissert. De Monophysitis. *) Quod insolens in haereticis non est, iisque omnibus, qui semel a fidei ac veri­ tatis tramite deflexerunt; sic nostra aetate in janscniana synodo pistoriensi variae re­ censentur propositiones, quae tamquam pelagianae ac semipelagianae a Pio VI. Constit. Auctorem fidei, proscriptae sunt, etsi jansenislae dictitarent se ad pelagianismum ac semipelagianismum oppugnandum insur­ rexisse. Id ipsum jam contigerat Bajo ac postea Quesnelo. ’.) Cf. Petav. lib. I. cap. 14. HE#?® Γ·.ίφ ' ■ ■ 182 183 sionem protrahunt, dum cerae instar ab igne naturam humanam a divina consumptam autumant. Nempe eadem semper haereticorum est indoles, ut non minus discordes inter se sint, quam cum veritate pugnantes. 426. Quidquid porro sit de varia ratione, qua eutychiani ex duabus naturis unam evasisse exponunt, illud certum est, una semel in Christo natura constituta, totam subverti Incarnationis veritatem et redemptionis oeconomiam; prout et nestoriana hypothesi utrumque labefactari animad­ vertimus. Ex catholicae igitur fidei regula, quae media inter utramque haeresin via incedit4, uti unicam in Christo personam adstruimus, sic du­ plicem in eodem Christo vindicare tenemur naturam, eamque integram at­ que perfectam Incarnatione peracta. Verbo, quod erat apud Patrem, et quod Deus erat, I. 14. ait: Verbum caro factum est et habitavit in nobis; hujus autem Verbi incarnati genealo­ giam texuerunt s. Matthaeus et a. Lucas, ut ostenderent, ipsum ex semine Abraham et David progenitum esse; atqui Verbum genitum non est ex Abraham et David secundum naturam divinam : ergo genitum eat secundum naturam humanam. Ergo Verbum caro factum utramque habet naturam, divinam secundum aeternam generationem ex Patre, humanam secundum temporalem generationem ex matre. Quare idem Joannes Christum verum hominem esse ostendit his verbis ab ipso prolatis: Quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, VIII. 40; et verum Deum praedicat, dicens : Hic est verus Deus et vita aeterna, I. Ep. V. 20. Et haec quidem Joannes de Christo affirmat post unitionem duarum naturarum; ergo, si Christus post unitionem verus Deus et verus homo praedicatur, utramque naturam post unitionem integram, distinctam, inconfusam atque impermixtam habuit; alioquin neque vere Deus et vere homo fuisset et esset. Non minus luculenta sunt, quae in hanc rem scribit apostolus Pau­ lus Rom. 1.3: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; ergo Christus et Deus est, utpote Filius Dei proprius, et homo est, utpote ex semine David procreatus; idemque recurrit argumentum modo institutum. 429. Eamdem veritatem concilia oecum enica ante chalcedonense celebrata professa sunt in fidei symbolis. Nicaena enim synodus, postquam definivit, Filium imius substantiae esse cum Patre, mox de humana natura haec subjicit: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelo, et incarnatus est ... ct homo factus est: passus etc. Duplicem igitur in Christo post unitionem naturam agnovit synodus. Hoc vero sym­ bolum tum constantinopolitana synodus tum ephesina ad verbum recitarunt et amplexae sunt, ut de subsequentibus taceam. 430. Tot vero patres ejusdem veritatis assertores et testes habemus, quot vel adversus cerinthianos, ebionitas, samosateuos, paulicianos, photianos, arianos Christi divinitatem, vel adversus docetas, valentinianos, gnosticos omnes Christi humanitatem propugnarunt; tot insuper habemus, quot adversus apollinaristas utriusque naturae integritatem et distinctionem vin­ dicarunt; tot denique, quot naturas duas in Christo unitas expresse post Incarnationem asseruerunt, qui innumeri prorsus sunt; quorum loca singil­ latim si quis percensere vellet, vix integro volumine complecteretur.2 431. Reliquum est, ut argumentis theologicis rem totam absol­ vamus : Si ex duabus naturis ante unitionem, ut monophysitae contendunt, una post unitionem natura effecta est, id vel commixtione seu mutatione, PROPOSITIO. Duae sunt in Christo naturae integrae, distinctae, inconfusae atque impermixtae. 427. Propositio haec est de fide, ut constat ex definitione concilii chalcedonensis, statuentis: Christum, Filium Dominum unigenitum in dua­ bus naturis inconfuse, incommutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum pott unitionem, magisque salva pro­ prietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrente.1 428. Cujus quidem definitionis veritatem illa omnia Scripturarum testimonia invicte ostendunt, quibus singillatim Christum verum Deum et Filium Dei vindicavimus, et eumdem verum hominem et filium hominis esse ostendimus, ac rursum eumdem Filium Dei et hominis esse adstrui­ mus adversus socinianos, phantasiastas ac nestorianos, quae non sine fasti­ dio hic denuo congereremus. Brevitatis causa duo hic tantum urgemus, alterum ex s. Joanne collate cum evangelists reliquis, alterum ex apostolo Paulo. Joannes, loquens de ■*) Duabus hisce hacresibus aptari opti­ me possunt, quae de sabelliana et cerinthiana impietate non minus vere quam ele­ ganter scripsit Novatianus, vetus auctor, Lib de Trinitate, cap. 30: -Revera quasi inter duos latrones crucifigitur Dominus, quomodo fixus aliquando est, et ita excipii haereticorum istorum ex utroque latere sa­ crilega convitia." In calce opp. Tertull. edit. Pamelii, pag. 1052. E. *) ΧριΟτόν, υιόν κιριον μονογενή, έκ δύο φύοεων άΰνγχντως, οατρέ.ττως, άδιαιρέτως, άχωρίβτως γνωριζόμενον ουδαμον τής των φύοεων διαφοράς αντλημένης διά τήν ενωΰιν, Οωζομένης δε μάλλον τής ίδιότητος ίκατέρα: φύΰεως, καί εις εν .τρόςω.-τον καί μίαν ύπόΰταΰιν Ονντρεχούΰης. Action. V. in Collect. Hard. tom. II. col. 455. Animadvertendum tamen est, in graeco textu Harduini legi: έκ δύο φύοεων, ex duabus naturis, in latino autem in duabus naturis, prout pariter legitur in collectione labbaeana; in posteriori autem editione Binii habetur: έν δύο φύοεΰι. Pctavius conten­ dit, veram lectionem esse: έν δύο φύοείιν, in duabus naturis. Ipse cf. lib. III. cap. 5§§. 11 et 12. *) Cf. Petav. lib. III. capp. 6 ct 7. i 1! 1 k 184 • . vel conversione, vel compositione contigisset. Totidem enim modos diversos factionis cutvchianae fautores ad commentum dc unica Christi natura exponendum recensuisse vidimus; atqui nullo eorum contingere id potuit. 432. Non commixtione, quae in elementis apparet, ex quibus mixtorum corporum substantia conflatiu*. Nam praetcrquamquod a sano sensu abhor­ ret, excogitare divinam substantiam cum alia qualibet commisceri, ita ut amittat proprietates suas, sic commixta nova substantia nec divina nec hu­ mana foret ; Christus propterea nec Deus nec homo esset, sed nova natura novo nomine appellanda. Longe aliter profecto sacrae litterae et antiqui­ tas exposcunt, quae Christum Deiun et hominem praedicant consubstantia­ lem Patri secundum divinitatem, consubstantialem vero matri secundum humanitatem. 433. Non conversione, per alterutrius nempe naturae cxtinctionem, ut aqua in vinum conversa est in nuptiis Canae, vel, ut exemplo utar eutychianorum, perinde ac gutta mellis in oceanum projecta omnem naturalem suam amittit proprietatem et in aquam vertitur. Etenim vel divina natura conversa esset in humanam, ut stolide nonnulli illius factionis homines com­ menti sunt; vel humana natura, quod plerique illorum dicunt, conversa esset in divinam, aut ab ea saltem fuisset absorpta et extincta. Porro pri­ mum repugnat divinae naturae immutabilitati; alterum repugnat finitae na­ turae conditioni; tertium denique si admitteretur, unica permanente divina natura in Christo, jam actum esset de unitione naturarum ac de Incarna­ tionis mysterio, et divina natura passa et mortua esset; quae omnia et a fide et a ratione repudiantur. 434. Non denique compositione, cujusmodi reperitur in humana natura, quae ex substantia spirituali et corporea coalescit, prout jam fert commu­ nis eutychianorum sententia. Sane ideo duae substantiae concurrunt ad imam hominis naturam constituendam, (quia neutra in se perfecta est in ratione naturae, sed sunt sibi invicem coordinatae ad integram naturam efformandam.) Hinc anima non est homo, neque homo seu natura humana est corpus, et una pars altera indiget ad totum illud perfectum imumque constituendum, quod humana natura est. Contra vero utraque natura in Christo integra est, perfecta atque in ratione naturae completa, nec altera natura naturam alteram ut partem postulat, ut talis sit. Siquidem natura divina tota in se perfecta est, neque est ordinata ad aliam substantiam, ut naturam constituat; sic etiam natura humana in se perfecta est, nec alia substantia indiget, ut naturam pariter efficiat. Hinc anima et corpus inter se coire debent ad naturam, quae humana dicitur et sub hoc respectu simplex et individua est, constituendam ; divinitas vero et humanitas, utpote perfectae et in ratione naturae completae, nequeunt tamquam partes inter se componi ad unam naturam efficiendam, quae in absurda accphalorum 185 hypothesi, nec divina nec humana foret, ac propterea Christus nec Deus nec homo esset. 3 435. Sive igitur sacras Scripturas, sive universam traditionem, sive demum theologica principia consulamus, constat, quod ab initio proposui­ mus , duas esse in Christo naturas integras, distinctas, inconfusas atque impermixtas. € ! if , •u i DIFFICULTATES. 43G. I. Obj. Totam Incarnationis oeconomiam complexus est Joannes I. 14. scribens: 1. Verbum caro factum est, 2. eodem scilicet sensu quo cap. II. 9. refert, aquam vinum factam; porro aqua vinum facta est per veram conversionem. 3. Quod pariter apostolus, Philipp. II. 7. declarat, scribens : Qui cum in forma Dei esset . . . semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; nulla autem intercessit Verbi exinanitio, nisi aliqua suppo­ natur facta conversio. Ergo. 437. Resp. Ad 1. D. Per assumptionem humanitatis in Deum, C. per conversionem divinitatis in carnem, Λ”. Quod patet ex verbis immediate sequentibus: Et habitavit in nobis. Hoc est, ut ait s. Ambrosius, illud Verbum, quod carnem suscepit, hoc habitavit in îiobis, hoc est, in came habi­ tavit humana, et ideo Emmanuel dictus est Nobiscum Deus1*: sic etiam s. Joann. C h r y s o s t o m u s : Subdit enim: Et hab itavit in nobis, ac si diceret: nihil absurdum suspiceris ex hoc dicto, factum est. Non enim immutabilis naturae mutationem, sed habitationem dixi, Habitans autem non idipsum est quod habitaculum sed aliud. Aliud enim in alio habitat; alias non esset habitatio. . . Aliud vero dixi secundum substantiam. Nam unitate et conjunctione Deus Verbum et caro unum sunt, sine ulla confusione, vel substantiarum ablatione; sed per unionem ineffabilem inexplicabilemque.5 Adde ex raonophysitarum expositione illud absurdum sequi, incommutabilem di­ vinitatem in carnem esse mutatam atque conversam. Adeo stupidi sunt haeretici in suis erroribus propugnandis ! 3) Cf. Petav. lib. III. capp. 8, 9 ct 10; nec non S. Thom. Cont. genl. lib. IV. cap. 35; et III. part. qu. II. art. 1. <) Lib. De dom. ineam. sacramento, cap. 4. num. 59. edit. maur. 5) Hom. XL (alias X.) in Joann, num. 2: Έπήγαγε γάρ* χαί εθχήνωθεν εν ήμίν μόνον ούχί λίγων, μηδέν άτοπον ύποπτεύΟης από του, εγενε,το. Ου γάρ τροπήν είπον τής άτρέπτου φύθεως εχεϊνης, αλλά θχήνωθιν χαί κατοϊχηθιν. Τό δε θκηνούν ου ταύτόν αν εϊη τη Ο*ηνή, άλλ' ετερον* ετερον γάρ εν ετερω 6χηνοΐ: έπεί άν εϊη θχήνωθις. . . . Έτερον δε είπαν χατά την ονόίαν* τη γάρ ενωθεί χαί τη θυναφεία^ εν εότιν ό 3εός λόγος χαί η θάρξ* ου θυγχύθεως γενομενης, ούδ’ε άφανιθμοϋ των πύθιων άλλ' ενώθεως άρρητου τίνος χαί άφράθτου. Edit. maur. tom. VIII. Sed legi meretur integra homilia, quae tota est de hoc argumento, in qua visus est s. Do­ ctor impugnasse eutychianos, etiam ante­ quam orti essent. t > 186 438. Ad 2. A. paritatem ex diversa substrata materia; alioquin, si quoties in Scripturis occurrit vox ê'/trero, factum est, conversionem proprie dictam significaret, sequeretur Christum conversum esse in maledictum, Gal. III. 13; in peccatum II. Cor. V. 21; ut recte patres adversus apollinarietas colligebant, 6 Quod impium pariter ac insanum esset. 439. Ad 3. D. Assumendo mutabilitatem nostram, ut loquitur s. Au­ gustinus7, C. mutando divinitatem suam, N. Exinanivit itaque verbum quodammodo semetipsum assumendo naturam abjectam et humilem infinito­ que intervallo a divina distantem, seseque objiciens in hac assumpta natura paupertati, ludibriis ac morti denique ipsi, ut sequentibus verbis exponit idem apostolus. 440. II. Obj. Ex sanctis patribus 1. alii affirmant, convenisse divi­ nitatem et humanitatem in Christo ea ratione, qua in humana natura con­ stituenda conveniunt anima et corpus, ex quibus nonnisi una extergit na­ tura; ita prae ceteris s. Leo M., s. Cyrillus aliique passim.8 2. Alii comparant Incarnationem cum Eucharistia, in qua panis per veram trans­ mutationem fit corpus Christi; ita s. Justinus, Apol. I. n. 66. 3. Alii ex­ presse docent: Ex duabus naturis unionem esse factam, post unionem vero unam esse naturam Verbi incarnatam in Christo9', ita s. Cyrillus, et ante ipsum s. Athanasius, immo er Julius romanus pontifex.10* 4. Sunt prae­ terea ex veteribus, qui admittunt naturarum immeationem et circuminsessionem, quam quidem proprietatem graeci τκοιχώρηΰιν vocant. 5. Sunt, qui divinitatis cum humanitate conjunctionem appellant mixtionem, mixturam, conversionem ; quibus sane similibusque nominibus 11 satis aperte innuunt, ΙΙΪΙΙ unam ex duabus Christi naturis compositam et commixtam esse. 6. Sic inter ceteros s. Gregorius nyssenus, Orat. IV. contra Eunomium et Epist. ad Theophilum, qui talem in Christo utriusque naturae mixtionem adstruit, ut affirmet 1°. humanum corpus, cum a Verbo assumptum est, id factum esse, quod est ipsa natura divina assumens, atque naturam humanam in llTlII id, quod divinum est, esse mutatam ; 2°. carnem divinitati commixtam non amplius in suis terminis et proprietatibus mansisse, sed hac mixtione divi­ nitatis participasse virtutem, eo fere modo, inquit, quo si aceti gutta in rΛ 6) Inter ceteros s. Joann. Chrysosl. in modo cit. Homil. eodem loco. 7) De Trinit. lib. VII. cap. 3. n. 5. *) Apud Petav. lib. IV. cap. 3. §§. 14 et seqq. tum cap. 6. §■ 1 et seqq. 9) jEx δύο φύβεων γεγε^ήο^αι λέγοντε;, μετά μϊντοι rrtv ενωβιν . . . μίαν φυδιν τού 3εού λόγου Οεΰαρκωμένην- S. Cyr. Epist. I. ad Success, opp. edit. Paris. 1633- tom. V. part. II. pag. 137. ‘°) Apud Petav. lib. IV. cap. 6. §. 5 et seqq. ") Patres duarum naturarum unionem passim vocarunt coagmentationem, con­ cretionem. confibuUitionem, insertionem, temperationem, cooptationem, connexio­ nem, copulationem, adhaesionem, cohaesionem etc. ( 187 oceanuni projiciatur, ipsa per hanc mixtionem fit mare, suamque amittit qualitatem naturalem. 12 Ergo. 441. Resp. Ad 1. D. Ad personae seu suppositi unitatem signifi­ candam, C. unitatem naturae, xV. Prout luculenter exponit auctor symboli athanasiani, dicens: Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Frequenter enim hac similitudine utuntur patres adversus nestorianos; ex adversariorum proinde, quos impugnabant, indole, determinatur similitudinis scopus et sensus. 442. Ad 2. D. Quoad praesentiam, C. quoad conversionem, N. Quemadmodum scilicet in Eucharistia est vera caro et verus Christi san­ guis, ita in Incarnationis mysterio vera est natura divina et humana in unitate personae. Id patet ex integro Justini contextu; alioquin non affirmasset, ibid. n. 63. de Christo: Qui cum Verbum sit primogenitum Dei, Deus etiam est. Sed praestat, ipsum objectum locum in medium adducere: Quemadmodum per verbum Dei, ait, caro factus Jesus Christus ... et car­ nem et sanguinem habuit nostrae salutis causa, sic etiam (in alimonia Eucha­ ristiae) .... incarnati illius Jesu et carnem et sanguinem esse edocti sumus. u 443. Ad 3. D. Ac propterea hoc ipso elocent, duas esse in Christo naturas, divinam et humanam, subsistentes in una divini Verbi persona, C. unam naturam tantum, N. Talem reipsa sensum hujus dicti, quod omnium primus s. Cyrillus usurpavit, exponit et declarat ipsemet s. pater. Cum enim eam ob causam in suspicionem haereseos Apollinaris apud nonnullos venisset, quasi non aliam in Christo naturam praeter divinam agnosceret, ab hac suspicione strenue semetipsum liberat, Epist. II. ad Successum, quae tota est de hoc argumento. Etenim n. 1. ostendit, Christum, seu potius Verbum passum esse in assumpta natura, non in divina, ut ipsi objicieba­ tur consequi ex sua formula; n. 2. demonstrat, duarum naturarum unitio­ nem factam esse in eadem persona Verbi citra permixtionem, confusionem, conversionem atque imminutionem humanae naturae; n. 3. declarat, Chri­ stum post unitionem et perfectum Deum et perfectum hominem existere, consubstantialem Patri secundum divinitatem, secundum humanitatem vero consubstantialem nobis. Propius deinde accedens ad formulam a se adhi­ bitam, addit: Nam, si dicentes unam Verbi naturam, tacuissemus ac minime adjunxissemus incarnatam. . ., esset illorum fortasse oratio non inepta', ... sed quia et illa in humanitate perfectio, et essentiae nostrae declaratio illata u) Opp. edit. Paris. 1615. tom. II. pag. 144 et seqq. et pag. 697. ,x) Loc. cit. Ον τρόπον ύια λόγον 3εον 6αρκοποιη3είς /ηΰούς ΧριΟτος . . . καί βάρ­ κα. καί αίμα νπερ βωτηρίας ημών εβχεν^ · · . εκείνον τού 6αρκοποιη3εντος Ιηβού καί βαρκα καί αιμα εδιδαχ3ημεν είναι· Cf. erudita P. Maran. Praefat. edit. op. s. Justinij part. II. cap. 9. §. 3 et seqq. ?M ▼ 1 ■ - < 188 If 1 est, dum dicimus incarnatam, desinant baculo inniti arundineo. ... Si in eo, quod illum incarnatum esse dicimus, perspicua et certa confessio contine­ tur. qua etiam hominem esse factum profitemur, nihil jam intelligere prohibet, Christum, cum sit unus ac solus filius, eumdem Deum esse ct hominem, ut in deitate, ita etiam in humanitate perfectum. 14 444. Quae quidem Cyrilli verba adeo perspicua sunt, ut ex iis ob­ scuriora alia quaevis explicari jure optimo possint. Quamobrem, etsi Gyrillus affirmare quandoque videatur, humanitatem et divinitatem sic in Christo unitas esse, ut sola mentis cogitatione secernantur ; etsi non divi­ sionem tantum, sed veram etiam et realem distinctionem naturarum videa­ tur inficiari; etsi denique post unitionem nonnisi unam in Christo naturam videatur adstruere15, attamen longe alia est Cyrilli et Eutychis causa. Ille enim, ut vidimus, constanter professus est, duas in Christo naturas incon­ fusas et impermixtas, quod Eutyches pertinacissime negavit. Cum igitur affirmat Cyrillus, duas in Christo naturas sola mentis cogitatione distingui, earumque distinctionem videtur inficiari. non de naturis ipsis in se, sed de admirabili illo nexu ac indissolubili loquitur, vi cujus utraque natura in personae unitate copulatur. Quam ob causam unam adstruit post tmionem Filii Dei naturam, verumtamen incarnatam. Itaque etsi unam nomine, re tamen ipsa duplicem in Christo naturam agnoscit. 16 445. Athanasii et Julii, quae proferuntur, scripta, nec non et Gregorii thaumaturgi fidei expositionem, ex qua nonnulla, quae eutychianae impie­ tati favere videntur, opponunt adversarii, spuria omnino esse ac supposititia, jam compertum apud criticos est, vel saltem loca, in quibus s. Cyrillus Athanasio adscribit formulam de una natura incarnata, a Dioscoro fuisse corrupta. 17 <■ ***’ H) Ei μεν γάρ μίαν εί.τόντες την ούβιν τού λόγον ? ΟεΟιγηχαμεν, ονκ επενεγχόντες τό ΟεΟαρκωμένην ... ην αύτοίς τάχα που καί ούκ άπίβανος ό λόγος. . · Επειδή δε καί η εν άν$ρωπότητι τελειότης, καί της xatl·' ημάς ούβίας η δηλωΟις είςκεκόμιβται διά τού λεγειν 0εΰ a ρ κ ωμ εν η ν3 παυβά69ωθαν καλαμίνην ράβδον εαντοίς νποΟτηΠαντε;. ... Εί δε, ως εφην, εν τω 6ε6αρχώβ9αι λεγειν αυτόν9 6 αφής τε καί αναμφίβολος η ομολογία τού ότι γεγονεν άνβρωπος* ούδεν ετι κωλύει νοείν, ως εις υπάρχων καί μόνος υιός ό ΧριΟτός, αυτός τέλειος, οντω καί εν ανΰρω.τόνηπ. LoC. cit. pag. 143 et seq. ,4) Nec illud absque animadversione est dimittendum, nuspiam s. Cyrillum dixisse, ex duabus naturis ante unitionem unam esse effectam ; quod tamen usurpavit Eutyches cum suis asseclis. ,e) Cf. Petav. lib. IV. cap. 6 et 7. in quibus accurate genuinum sensum cyrilliani dicti exponit, illudque a prava inter­ pretatione vindicat. ”) Cf. Petav. ibid. cap. 6. §. 7. Mirum autem est, nonnullos protestantes, qui cri­ tici audire maxime contendunt, inter opera genuina accensuisse epistolam sub Julii nomine exaratam, qua abusi sunt eutychiani. Cum enim illam epistolam edidisset Muratorius in Anecdotis gruecis, pag. 342. addita disquisitione, qua νοθείας illam mul­ tis nominibus arguit, Augustus Salig, cen­ turiatorum stultitiam aemulatus, spuriam hanc epistolam vindicare, et Julio pontifici -< 4 · Λ 189 446. Ad 4. D. Ad significandum arctissimum utriusque naturae ne­ xum et sine confusione aut mutatione distinctionem, C. ad inducendam confusionem et mutationem, N. Etenim immeatio esse nequit nisi duorum; nec naturae in sc invicem immeare possunt, nisi arctissime constringantur et consocientur. Atqui tota ratio Incarnationis duplici hac notione conti­ netur unitionis ct distinctionis; aptissime igitur patres iis vocibus utebantur ad Incarnationem exponendam, ejusque rationem compendio colligendam, praesertim cum hujusmodi perichoresi sive mutua immeatione naturarum ilii uterentur, ut maximum illum excellentiae ac dignitatis splendorem explica­ rent, qui ex divina in humanam Christi naturam promanabat. 447. Ad 5. D. Salvis et integris manentibus utriusque naturae pro­ prietatibus, C. per harum destructionem, A. Nempe mixtionem dicebant duarum naturarum unionem, qualis decet substantias incorporeas, Verbi sci­ licet et animae humanae, qua mediante, juxta doctrinam apud patres vete­ res receptissimam, Verbum suscepit corpus18; minime vero eo sensu unio­ nem illam mixtionem vocabant, quae juxta eutychianum errorem novam aliquam naturam constitueret, ut in corporum mixtione contingit. Eadem vocabula a catholicis et ab haereticis usurpata sunt, at mente longe diversa. Illi ut adstruerent summam naturarum unitionem in divini Verbi persona, atque hac ratione sese opponerent nestoriano dogmati; isti ut inducerent confusionem et imminutionem naturarum. Hae voces enim utrumque sen­ sum prae se ferre possunt. Hinc notiones a dictionibus separemus oportet, adserere contra animadversiones Muratorii lentavit. Cf. Acia eradit. Lipsien. ann. 1724. pag. 420. Germanas Julii pontificis epistolas exhibet P. Coustant, Epist. Ro­ man. Pontif. tom. I. pag. 50 et seqq. *8) De trito hoc patrum axiomate, Ver­ bum nempe mediante anima carnem as­ sumpsisse, cf. Petav. lib. IV. cap. 13. ubi ostendit, mentem revera fuisse patrum, ani­ mam interponi debuisse tamquam medium, quo extrema duo, Verbum nimirum et car­ nem, nimium alioquin abhorrentia, conci­ liari et uniri inter se necesse fuerit. Hoc enim argumento seu principio patres ute­ bantur disputantes adversus arianos illos, qui Christo homini veram animam dene­ gabant, et adversus ethnicos, qui putabant, non decere majestatem divinam contagione carnis ac sordibus infici; quibus respon­ debant, quod interventu spiritus, hoc est, animae vel mentis cum carne copulatus sit Deus. Immo interdum animae ipsi, me­ diante mente, Verbum divinum se conjun­ xisse docebant; ut sic ex propriis princi­ piis refellerent apollinaristas, qui, duce Pla­ tone, inter animam et mentem distinctio­ nem interponentes, autumabant, Verbum animam assumpsisse, sed ratione seu mente carentem. Itaque non eo tantum sensu dixerunt patres, Verbum mediante anima carnem seu corpus sibi conjunxisse, quod anima ipsa causa sit seu finis aliquo modo carnis cum Dei Filio copulandae, ut passim cum s. Thoma, part. III. qu. 6. art. 1, et qu. 50. art.2. in scholis traditur. Hinc imme­ rito hac de causa vapulat Feller a card. Gerdilio in Animadversionibus in notas fellerianas, de quibus postea. Adversus tamen eundem Feller notandum est, divi­ nitatem non minus immediate corpori quam animae esse conjunctam, ct quod dicitur, mediante anima vel mente, animam aut corpus Verbum suscepisse, id non tem­ pore, sed ordine esse intelligendum ; nam Verbum uno eodemque temporis instanti totam humanitatem sibi conjunxit. apum imitatione, ut quidam praeclare dixit, quae ad flores advolantes, inde favos colligunt, et folia relinquunt. 19 448. Ad 6. D. Salva natura humana, ut ipsemet declarat, et per conversionem improprie dictam, C. absorpta humana natura per conversio­ nem proprie dictam, A'. Id patet ex scopo, quem sibi proposuit s. Grego­ rius nyssenus. Ipse enim ostendere voluit humanae naturae praestantiam et splendorem, quem obtinuit ex tam arcto cum divinitate consortio, quo vel ante mortalitatem patiendique depositam et exutam conditionem, tota in potioris, nempe divinae naturae censum translata sit , iis dumtaxat reser­ vatis, quae humanitatis propria sunt eique congruenter annexa; qui status maxime post Christi resurrectionem obtigit.20 Ad hunc porro infinitum excellentiae ac dignitatis splendorem, qui ex divina natura tam arcte cum humana constricta in viliorem hanc inferioremque redundat, aliqua ratione adumbrandum diversis similitudinibus patres usi sunt. Alii enim ferri igniti, alii aëris luce perfusi, alii superexcedentis luminis, quo lumen minus evanescere videtur, similitudinem protulerunt.21 S. Gregorius nyssenus vero usus est ad eumdem finem similitudine aceti guttulae in mare proje­ ctae, qua adeo eutychiani abusi sunt. Ceterum apposite Anastasius sinaita in Hodego cap. XIII. in hanc rem scribit: Divinus Gregorius mentionem fe­ cit pelagi ei aceti, non ut res ipsas confunderet, sed ut exemplo aliquo tenui­ tatem et parvitatem nostrae naturae, cum infinito et incomprehenso illo divi­ nitatis pelago comparatae, demonstraret.22 Dum propterea Christi carnem asserit Gregorius non amplius in suis terminis et proprietatibus mansisse, non de proprietatibus essentialibus, sed de accidentalibus, ut vocant, locu­ tus est, sine quibus salva et integra consistere potest humana natura. Sed praestat ex hac ipsa Oratione IV. contra Eunomium verum s. Gregorii sen­ sum promere. Vix enim dixerat, quod humana natura cum divinitate tem­ perata non amplius in suis terminis et proprietatibus manet, dum seipsiun explicans immediate subdidit: Carnis tamen et divinitatis proprietatum in­ confusa permanet contemplatio 23 ; quod deinceps fuse prosequitur.24 ”) Auctor Homil. XVIII. tom. V. opp. s. Joann. ChrysosL pag. 106. ’°) Quo spectant, quae ex ejusdem s. patris Antirrhetico, a Laur. Alex. Zacagnio vulgato, in Collectaneis monumentorum veterum ecclesiae yraecae, tom. I. Romae 1698. duriuscula objici solent, de quibus cf. idem Zacagnius, in praefat. η. XXI et seqq. ai) De quibus cf. Pelav. lib. IV. cap. 14. §· 5 et seqq. ”) 'O θείος Γρηγόριος τή προςηγορϊα τον όζους καί τής θαλάττης έχρήΰατο. τό εύτε/.ες τής ήμετέοας φνΟεως προς τό άπο­ ρον μέγεθος τού άκαταλήπτου πεέ.άγονς τής θεοτητος ένδεικνυ αενος. Edit. Gretseri S. J. Ingolslad. 1606. pag. 240. ’ ( u) .Διαμένει δε άύΰγχντος των τε τής ΰαρκος καί των τής θεότητος ιδιωμάτων ή θεωρία, εως αν έφ' εαυτών θεωρείται ταΰτων έκάτερον. 24) Cf. de hoc argumento praeter saepe cit auctores P. Michaelis Le Quien Dis- | sert. II. damascenica. De quibusdam au­ ctoritatibus, quibus Eulyches aliique unius in Christo tuiturae adsertores haeresim 191 A R T I CU DE DUPLICI IN CHRISTO VOLUNTATE ET OPERATIONE. 449. Ex hominibus eutychiana lue infectis prodiit monothelitarum haeresis, eorum scilicet, qui unicam in Christo voluntatem et operationem professi sunt. Hujus erroris semina jecit anno 630. et Heraclii imperii 20. jacobitarum patriarcha Athanasius, qui suis artibus imperatorem in fraudem induxit. Agentibus deinde Sergio occulto et ipso haeretico jacobita pa­ triarcha constantinopolitano, et Cyro Phasidis primum episcopo ac postea alexandrino patriarcha, major robur ac firmitatem nova haeresis nacta est. Interea Sophronius, doctus et sanctus monachus, qui paulo post ad hierosolymitanam cathedram evectus est, Cyro, qui omnium primus publice dogma de unica in Christo voluntate proposuerat, fortiter restitit; ac celebrata synodo scripsit ad Sergium prius, deinde per Stephanum, dorensem episco­ pum , litteras misit ad Honorium , romanum pontificem, quibus de nova monothelitarum haeresi certiorem illum reddidit. Verum eodem anno, quo Sophronius, scripsit pariter Sergius ad Honorium, et ea, quae a Cyro et Sophronio gesta erant, exposuit; ita tamen, ut eos, qui duas in Christo voluntates adstruebant, suspectos redderet, quasi duas in Christum contranas et inter se pugnantes voluntates inducerent; quare consultius videri sibi dicebat, ut nec una nec duae in Christo nominarentur voluntates, sed unus dumtaxat operans. Ad haec respondens Honorius, illud Sergii con­ silium approbat retinendae concordiae gratia, unamque profitetur in Christo voluntatem, ut sic intercluderet conflictationem voluntatum inter se pugnan­ tium, prout Sergius ab asserentibus duas voluutates induci affirmabat. 450. Oeconomicum silentium probavit pariter Heraclius, eadem Sergii fraude deceptus, in Ecthesi seu fidei professione, quam circa haec tempora edidit, nomine quidem suo, a Sergio tamen conscriptam, ut imperator de­ claravit, cum cognovit, a Severino aliisque romanis pontificibus eam rejici ac damnari. Suasione Pyrrhi, constantinopolitani patriarchae, haeretici pa­ riter monothelitae, Constans, tertius ab Heraclio in imperio successor, aliud promulgavit edictum, quod Typum vocavit, quo silentium indicebatur tum imam tum duas voluntates in Christo asserentibus, quod pariter Romae proscriptum est. Sic prava haeresis dilatata est, donec sub Constantino suam tuebantur ; Thomassinus, De Incar­ nat. Verbi, lib. III. cap. 3 cl seqq. Galanus Conciliationis ecclesiae armenae cum romana, Romae 1658. tom. I. pari. II. pag. 175 et seqq. Consuli etiam possunt Theoriani Disputatio cum syris jacobilis, quam ex vaticano codice edidit, et cui versionem latinam adjecit cl. card. Maius, in Scri­ ptorum veterum nova collectione, Romae 1832. tom. VI. pag. 414 et seqq., et Kat Alex. Diss. XXIV. in saec. V. ’· ’ 192 «'♦· *1 k' * Pogonato, imperatore catholico, et Agatlione, rom. pontifice, anno 680. Constantinopoli concilium oecuiuenictuu VI. et constantinopolitanum III. celebratum est, in quo adserta est catholica veritas, ac proscripta haeresis cum suis auctoribus et fautoribus. 1 401. Quod in aliis haereticis factum constanter est, ut non solum a veritate, sed et inter sese in errore profitendo dissentirent, in monothelitis etiam contigit. Valde tamen interest, illud, in quo praecise illorum haeresis constiterit, nosse; quia ex hoc quaestionis status pendet, qui nos inter et monothelitas intercedit. 452. In eo igitur omnes conveniebant monothelitae, ut unam in Chri­ sto assererent voluntatem, atque ex hoc praecipuo ipsorum dogmate nomen sortiti sunt. 453. Verum cum voluntatis voce tum possit significari naturalis vo­ lendi facultas (ένεργειαν graeci appellant), tiun ipse voluntatis actus (&έλημα ab iisdem vocatur), et hic rursum bifariam dividatur, in actum scilicet physicum et necessarium, et in actum deliberatum ex judicio, quod vocant practician, proficiscentem (graeci priorem dicunt θέλημα φνβικόν, posterio­ rem ΰύ.τ,μα γνωμικόν), hinc videndum superest, in quo error monothelitarum versaretur, seu quamnam voluntatem ex recensitis in Christo mono­ thelitae negarent. 454. Porro ipsi pervicaciter infitiabantur, in Christo inesse voluntatem humanam _naturalem, sive prout facultatem significat, sive prout significat actionem, ne, si naturalis esset, ut ipsi autumabant, esset item necessaria. Hinc nonnisi voluntatem electivam in Christo admittebant, quam et perso­ nalem esse dicebant. Ex quo in ipsorum hypothesi consequens erat, unam voluntatem naturalem in Christo extitisse; quia si duae forent, jam essent juxta ipsos sibi mutuo contrariae, adeoque altera bona, altera mala, prout deliberationis conditio exposcit. 455. Hinc licet monothelitae voluntatem seu facultatem volendi hu­ manam et actionem naturalem sive humanam operationem reipsa rejicerent in Christo, attamen nonnisi timide et quasi cunctanter id profitebantur, ne invidiam in se perversi dogmatis concitarent. Cum enim facultas et natu­ ralis operatio propria naturae sive substantiae sit, perinde erat unicam adstruere in Christo naturalem operationem sive voluntatem naturalem, ac unicam in ipso praedicare naturam. Id vero cum esset aperte haereticum, et a concilio chalcedonensi damnatum, ab hac loquendi ratione summopere Hill cavebant. Silentium potius commendabant circa unam vel duplicem ope*) Cf. Petav. lib. I. cap. 19 et seqq. Alios antiquos et recentiores, qui scripse­ runt de inonothelilarum haeresi, vide apud Fabricium, Bibl. graec. tom. X. pag. 204 et seqq. quibus addi potest Apolog. pro Honorio I. Rom. Ponlif. Joann. Bapt. Bartholi, fellriensis episcopi, vol. I. in 4. Ausugii, 1750. a cap. 1 ad 9. r Λ 193 rationem ; immo, ut silentium circa hunc articulum ab omnibus servaretur, per imperatorum edicta, ut vidimus, satagebant Contenti propterea erant, unicam voluntatem palam in Christo profiteri, rati ita plausibilius dogma suum fore. Cum enim haec vox ambigua sit, et tum voluntatem, prout naturalis facultas est, tum actionem deliberatam ac liberam aeque signifi­ cet, sive ex judicio practice prodeuntem, dum unam adstruebant volunta­ tem, putabant, non aliter accipi quam si unam dicerent consentientem et concordem utriusque naturae voluntatem, nec humanam a divina dissen­ tientem; catholicos vero duarum voluntatum assertores traducebant tam­ quam defensores pugnae ac dissidii voluntatum in Christo. Hac ratione fucum imperitis faciebant. Accedit, quod cum deliberata voluntas hyposta­ sis sive personae sit (quippe vel simpliciter naturae proprietas est; hoc autem vel illo modo velle, personae, uti s. Maximus mart, docet), cum una sit hypostasis in Christi), eo magis concludebant, unicam esse in eo vo1 untatem. 456. Ceterum hanc unicam, quam monothelitae in Christo admitte­ bant voluntatem, cum Dionysio, vulgo Areopagita, vocabant theandricam seu ddvirilem, ex divina scilicet et humana voluntate coalescentem; ita tamen, ut divina active, humaua vero omnino passive se haberet. Hinc vocabant humanam naturam, proindeque voluntatem, instrumentum divinitatis; quem­ admodum vero instrumentum nihil per se agit et operatur, sed omnem actionem suam ab externo impulsu et principio mutuatur, atque uti corpus nostrum instrumentum est animae nostrae, nec ex se arit, sed açntur ac movetur ab anima, ita illi humanam Christi naturam omni carentem actione ac voluntate constituebant, rationalis praesertim et intelligentis propria. Quare in istorum systemate stirps et vitalis facultas et potentia in divini­ tate inerat, a qua deinceps in humanitatem manabat et profluebat citra prin­ cipalem vim et causae agentis efficientiam. 2 457. Ex his intelligitur, nostri muneris esse adstruere in Christo vo­ luntatem naturalem duplicem, divinam et humanam, non solum quatenus voluntas humana pro facultate accipitur, sed etiam quatenus actionem et operationem haec vox denotat; tum ostendere, ejusmodi actionem et opera­ tionem humanae naturae activam esse seu ex proprio motu profluere. Quod ut obtineamus, sit α) Cf. Pelav. loc. cit. Ium lib. VIII. cap. 1 et seqq. Exinde palet, graviter illos scri­ ptores ballucinari, qui censent haeresim Perrone, Praelectione» theolog. VI. monothcliticam constitisse in sola negatione actionis in voluntate humana. 13 194 fuisse; quod proterve negabant monothclitae. Quod spectat ad divi­ nam, non est cur de hue adstruenda solliciti simus, cum eam illi haeretici ultro in Christo es$e concederent, immo solam esse contenderent. Reliquum igitur est, ut ex sacris litteris evincamus, Christum habuisse voluntatem humanam, liberam et juris et potestatis suae. PROPOSITIO. Duae naturales operationes et voluntates indivisae et inconfusae in Christo sunt confitendae. 44 ; i : ■ ·. l·. ■·. 458. De fide est haec propositio; totidem enim verbis definita fuit in concilio oecumenico VI. seu constantinopolitano III. Etenim: Et duas na­ turales voluntates in eo (Christo), ajunt hujus concilii patres, et duas natu­ rales operationes, indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse, secundum sanctorum patrum doctrinam adaeque praedicamus. 1 459. Jam vero Scripturarum auctoritate in primis ejusmodi doctrinam fulciri, duas nempe naturales operationes in Christo inesse, tot testimoniis evincitur, quot divinas et humanas Scripturae distincte Christo tribuunt actiones et operationes; quae innumera prorsus sunt. Divinas quidem, cujusmodi sunt vaticinia et miracula, quae nonnisi di­ vina virtute effici possunt, et tamen a Christo patrata Scripturae exhibent, ut iis sibi propriam divinitatem asserenti fidem conciliaret. Humanas vero, cujusmodi eae sunt, quas idem Christus consulto in eum finem exercuit, ut homo crederetur, ut sunt ambulare, loqui, cibo ac potu refici, esurire, sitire, lassari, exultare gaudio, moestitia angi, lacyymari, pati, vulnerari ac per summos denique cruciatus animam profundere, quae divinitas operari aut suscipere sola in se non potest. Has tamen singulis fere paginis sacrae Scripturae praesertim novi Te­ stamenti recensent. Cum igitur absurdum omnino sit, quae sunt propria humanae naturae, divinae adseribere, aut quae divinae naturae et virtutis sunt, humanae tribuere naturae, consequens est, pro utraque, qua praedi­ tus fuit Christus, distincta natura divina et humana, distincte diversas actiones et operationes eum posuisse. 460. Quod attinet ad voluntates, prout hae facultates naturales et naturales operationes sive naturae motiones sunt, duas pariter in Christo eas extitisse, ex modo dictis jam colligitur; hoc enim ipso quod facultates et operationes sint, cum ostenderimus ex sacris litteris, duplicis generis operationes distincte et inconfuse in Christo inesse scilicet divinas et hu­ manas, constat utramque pariter voluntatem et operationem naturalem di­ stincte et inconfuse in eodem reperiri. 461. Jam praestat, idem ostendere quoad has voluntates, prout actus elicitos sive volitiones, ut vocant, significant, divinam et humanam in Christo 0 Καί δύο φνβικάς θεληΰεις ήτοι, θε­ μ’ Porro ejusmodi testimonia totidem habentur, quot illa sunt, in quibus voluntas Christo tribuitur distincta a voluntate Patris. Celebre est illud, quod legitur Matth. XXVI. 39, et Marc. XIV. 36: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verum tamen non sicut ego volo, sed sicut tu; vel ut legitur Luc. XXII. 42: Eon mea voluntas, sed tua fiat. Ibi Chri­ stus perspicue ostendit, aliam sibi inesse voluntatem distinctam a voluntate Patris; atqui haec divina esse non potuit, quae una est in ambobus, ut nemo prorsus dubitat; ergo est humana. Rursum idem Christus, Joann. VI. 38. ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed volun­ tatem ejus, qui misit me; ubi idem recurrit argumentum. Hinc apostolus, Philipp. II. 8. de Christo ait: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem; et ad Hebr. X. 7. de Christo exponit verba Psalmi XXXIX. 8: Jn capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus volui. Christus igitur Deo ac Patri suo obedivit, et obedientiae suae me­ rito liberavit ac redemit genus humanum; atqui neque obedivit nec meruit voluntate divina; ergo obedivit ac meruit voluntate humana. λήματα εν αύτω, καί δύο φυΟικάς ενέρ­ γειας άδιαιρέτως, άτρεπτως, άμεοώτως. άΰνγχύτως κατά την των άγιων πάτερων διδασκαλίαν ωςαύτως κηρύττομεν. In Collecl. Cone. Harduini, tom. III. col. 1400. E> Huc accedunt illa Scripturarum effata, quae de Christo referunt quae hominis sunt et humanae naturae consentanea; e. gr. ut legitur apud Mar­ cum VI. 48. quod Christus accedens ad apostolos, volebat praeterire eos; et ibid. VIL 24 : Ingressus in domum, neminem voluit scire, et non potuit la­ tere; sic Matth. XXVII. 34: Et dederunt ei vinum cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. Aliaque ejusmodi sexcenta occurrunt, quae aperte ostendunt, Christum actus elicuisse humanae voluntatis proprios. X 462. Hisce ex Scriptura depromptis ad propositam thesim ostenden­ dam adjicimus auctoritatem sanctorum patrum tum graecorum tum latinorum. Cum vero longum nimis esset singulorum auctoritates proferre, juverit ad certas classes eorum testimonia redigere. Ac 1°. veniunt illi, qui ex diversis operationibus asserunt, Christum Deum et hominem esse; ita Ignatius, Justinus M., Lenaeus, Hippolytus? Tertullianus.2 2°. Id ipsum adstruunt qui adversus arianos pugnarunt, ostendentes, quae infirmitatis actiones sunt, tribui non posse divinitati; ut Athanasius, Eustathius antiochenus, Cyrillus liieros., Epiphanias, Basilius, ι *) Ignat. Epist. ad Trail, cap. 9; Just. M. Dial. pag. 246 et seqq.; Iren. lib. ILL cap. 32; Hippolytus apud TheodoreL dial. 2; Terlull. Apolog. cap. 21. Horum omnium testimonia refert Petav. lib. VIII. cap. 8. §· 1 et seqq. ac cap. 9. §. 1. 13 * i4i ·. ' 197 196 Hilarius, Ambrosius, Augustinus aliique.3 3". Qui ex distinctione opera­ tionum colligunt adversus apollinaristas, duas esse in Christo distinctas «t inconfusas naturas; ut Basilius, uterque Gregorius, nyssenus et nazianzenus, Cyrillus alex., Theodoretus, Ambrosius, Leo M„ Gelasius, Fulgentius, ‘ 463. Et haec de operationibus naturalibus, in quibus comprehenditur voluntas, prout naturalis facultas est. Prout autem haec in actus erumpit sive in volitiones, duplicem eam in Christo patres praedicasse, non minus certe constat. Sic enim inter ceteros aperte loquitur s. Athanasius, qui recitatis illis Christi verbis: Pater si fieri potest etc. subdit: Duas hic voluntates ostendit, unam vidi licet humanam, quae est carnis propria; alteram divinam. Nam humana propter carnis imbecillitatem, deprecatur passionem; divina vero ipsius prompta est.5 Ex iisdem verbis id ipsum inferunt s. Gregorius nyss. dicens: Quoniam igitur alia est voluntas humana, alia divina6; et s. Ch rysos torn us, scribens: Propriam quidem habere se voluntatem manifeste demonstrat, sed ubique paternam voluntatem anteponit suae7, et alibi passim. Ex latinis s. Ambrosius: Sedalia, inquit, voluntas hominis, alia Dei... Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas, quam suam dixit; quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est; et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. 8 Et haec ex multis pauca attulisse sufficiat. 464. Praestat demum rem totam concludere argumentis theolo­ gicis, quibus veteres usi sunt. Ac primo ex ipsa operationis notione. Operatio, seu ut eam graeci vocant èvtoyeia, nihil aliud est ex communi philosophorum doctrina nisi motio substantiva naturae ejusque nota essen­ tialis; natura enim sine propria vi, energia et operatione nec est nec intelligi protest; ergo totidem debent esse operationes in Christo, quot sunt in ipso naturae. Atqui, ut demonstravimus, duae sunt in Christo naturae di­ stinctae et inconfusae; ergo duae sunt distinctae in eo agnoscendae et in­ confusae operationes. 9 ’) Loco nuper indicato. 4) Ibid. 5) ζ/ύο θελήματα ενταύθα δείκνυύι' το μεν ανθρώπινον, οπερ εθτϊ τής Οαρκός" τό δε θεϊκόν, οπερ θεού ' τό γαρ ανθρώπινον, διά τήν άΰθένειαν τής Οαρκός, παραιτεϊται το πάθος· τό δε θεϊκόν αυτόν, πρόθυμον. De incarn, et cont. Arian, n. 21. edit, maur. tom. I. pag. 887. ·) Επειδή τοίνυν άλλο τό ανθρώπινον θέλημα, καί rô θειον άλλο. Apud Agath. in Epist. ad Imp. in Actis sextae synodi, actione IV. coll. Labb. lom. VJL coi. 652. D l'aï ίδιον μεν θέλημα έχειν έναργύς παρίύτηΰΓ προκρίνει δέ πανταχού rnv ίδιον τό πατρικόν θέλημα. Cit. in VI. Syn. act.X col. 792. 8) De fide, lib. Π. cap. 7. η. 52 et 53. edit. maur. tom. IL pag·. 480. 9) Hoc adeo exploratum veteres patres habebant, ut ex differentibus ct distinctis operationibus colligerent, adversus apollinaristas et deinde adversus eutychianos, duas esse in Christo distinctas et diversas naturas. Cum enim actiones et operationes indicia et notae naturae sint cuiuslibet, ex ■ V ■! Praeterea si unica in Christo esset operatio, haec vel simplex vel com­ posita esset; atqui neutrum dici potest: si enim esset simplex, vel divina esset vel humana: si divina, ergo Christus solum Deus esset; si humana, homo tantummodo esset. Non potest esse composita ex operationibus utriusque naturae, quia in hac hypothesi simul divina et humana foret, creata et incrcata, infinita et finita seu potius nec divina nec humana esset. His aliisque hujusmodi argumentis monotlielitas perstringebant patres, prae­ sertim vero s. Maximus Confessor in disputatione cum Pyrrho. 465. Praeter has ambas nâturales operationes inesse in Christo hu­ manas ac liberas voluntatis actiones seu volitiones liberas, quae ex delibe­ ratione profluunt, ita evincitur: Verbum divinum, ut ex dictis liquet, na­ turam sibi assumpsit omnino perfectam: atqui ad perfectionem nostrae naturae praecipue spectat vis electiva seu libera eligendi facultas, citra im­ perfectionem, quae inter bonum et malum versatur; ergo in Christo homine haec reperiatur necesse est Insuper sine humana libera voluntate Chri­ stus promerere non potuit, nec propterea nos redimere, ac pro nobis satis­ facere; atqui Christus utrumque praestitit, ut paulo post ostendemus; ergo tali voluntate praeditus fuit.10 466. Sive igitur Scripturas consulamus, sive patrum doctrinam ac perpetuum ecclesiae sensum, sive denique rationes ex intima rei natura petitas, constat, duas naturales voluntates et operationes in Christo esse agnoscendas ct profitendas. DIFFICULTATES. 467. I. Obj. 1. Nulla est nec esse potest in Christo voluntatum pugna; jam vero, si allata Scripturarum testimonia litterali sensu admitte­ rentur, talis insurgeret pugna; metaphorice proinde accipienda sunt, nec quidquam pro adsertoribus duarum voluntatum et operationum evincunt. Quare patres 2. natum Christum dicebant absque carnalibus voluntatibus et cogitationibus humanis, ut Athanasius11; vel 3. Christi velle fuisse totum deificatum, ut inter ceteros loquitur s. Gregorius naz.12 ; vel 4. carnis qui­ dem passionem fuisse, Dei autem operationem, ut Gregorius nyss. 13 ; vel his tamquam principiis magis notis proce­ debant ad ostendendum quod minus notum videbatur, nempe diversitatem naturarum in Christo. Quare monotlielitas, duplicem distinctam operationem in Christo negan­ tes, illico patres apollinarismi et eutychianismi accusarunt, pro certo sortientes, per­ inde esse negare operationem ac ipsam auferre naturam. Cf. Petav, lib. VIII. cap. 6 et 7. 10) Ibid. lib. IX. cap. 8. u) Λίχα Οαρκικών θελημάτων καϊ λογι­ σμών ανθρωπίνων. Tom. I. pag. 500- C. **) Orat. XXXVL pag. 585. A. ”) In VI. Syn. act. XII- edit. Labb. pag. 925. Ώς είναι τής μεν βαρκός το πά­ θος, τού δε θεού την ενέργειαν. 198 5. Christum unam cognatam operationem per ambas naturas demonstrasse, ut Cyrittus alex. 1‘; vel 6. denique Christum unam quamdam theandricam (id est, deivirilem) operationem nobiscum conversanda exhibuisse; ut prae ceteris Dionvsius areopagita.15 Quae omnia cum duplici Christi vohmtate et ope­ ratione componi nequeunt. Ergo. 468. Resp. ad 1. -Vtp. min. Etenim illis verbis, quibus postulat Christus, ut, si fieri posset, transiret a se passionis imminentis calix, ct in quibus monothelitae pravi dogmatis sui vim collocabant ad ostendendum duarum voluntatum conflictum, non exprimit nisi naturalem affectionem carnis, seu, ut dicitur, partis interioris mortem recusantis; quae quidem affectio insita nostrae naturae est, atque a Deo ipso ejusdem auctore illi ingesta. Quare, dum Christus ejus vocem expressit, ut nobis consubstantialem naturam se habere ostenderet, maxime obsecutus est auctori ipsi naturae. Haec autem naturalis affectio non est proprie dicta voluntas; dici propterea nequit, inde patefieri voluntatum contrarietatem; eo magis quod non absolute, sed sub conditione: sï fieri potest, ejusmodi affectionem sibi congenitam et secundum hominem patefecerit Vera et proprie dicta vo­ luntas humana Christi ex subsequentibus verbis ostenditur: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, vel: Non mea voluntas, sed tua fiat: quibus vincens naturalem illam affectionem infirmae naturae, se paratum exhibet ad Patris voluntati obsequendum, ac plenam ostendit voluntatis suae hu­ manae cum vohmtate divina consensionem et conformitatem. In his porro postremis verbis catholicorum argumenti vis sita est ad duas in Christo ostendendas voluntates. 469. Quod spectat ad alium textum, quem pariter objiciebant haeretici ad evincendum voluntatum conflictum, ex Joann. VI. 38: Descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me; ostenditur u) Jfiav Ουγγενή δι' άμφοίν επιδεδειγμένον, τόν ΛριΟτόν δηλαδή, φήΰας. Apud Maxim. Disput. cum Pgrrho, pag. 701. Qui Cyrilli locus, lib. IV. Comment, in Joann, legitur, pag. 361. edit. cit. n) Integer textus hujus loci, nempe Epist. IV. ad Cajum monachum, ita se habet: fiai γάρ, όα Οννελόντες εϊπωμεν, ουδέ άνθρωπος ήν, ούχ ώς μη άνθρωπος, άλλ' ως> εξ ανθρώπων, ανθρώπων επέκεινα, xai νπίρ άνθρωπον αληθώς άνθρωπος γεγονώς. fiai rô λοιπόν, ού xarà θεόν rà θεία δράΰας, ον rà άνθρώπεια xarà άν­ θρωπον, a λ/.' άνδρωθενεος θεού, χαινην riva τήν θεανδριχήν ενέργειαν ήμίν πεπολιτενμένος. „Nam, ut summaüm dicamus. ne homo quidem erat, non quod non esset homo, sed quod ex hominibus natus, ho­ mines longe superaret, et supra hominem vere homo factus sil. Ceterum divina non qua Deus patrabat, neque humana quatenus homo gerebat, sed quatenus erat Deus el homo; novam quamdam nobiscum conver­ sando deivirilem operationem exhibebat.· Edit. Corderii S. J. opp. tom. II. pag. 75. Anlverp. 1634. De hoc Dionysio cf. Le Quien, Dissert. II. damascenica, §. X. et seqq. et Joann. Franc. Bern. Mar. De Ru­ beis, De gestis et scriptis s. Thomae, dis­ sertai. De fide auctoris opp. quae vulgo areopagitica dicuntur. Venet. 1750. 199 quidem ex eo duplex in Christo voluntas, non autem earumdem pugna ; cum voluntatem suant humanam Christus perfecte voluntati divinae seu voluntati Patris sui submissam ac plane conformem patefaciat, ita ut numquam ille, prout homo est, aliud velit, quam quod ipse vult, ut ex ipso contextu constat.16 470. Ad 2. 1). Ad excludendam ab humana Christi natura quidquid corruptelae ex Adamo in humanam naturam et generationem transiit, C. ad excludendam voluntatem humanam proprie dictam, N. 471. Ad 3· D. Ita tamen ut integrum velle persisteret, C. absorptum aut confusum, N. Alioquin non diceretur deificatum. Quod natura divinum est, ut loquitur s. Agatho romanus pontifex17, non indiget deificari; quod vero deificatur, non est profecto natura divinum. Eadem igitur ratione di­ xerunt nonnulli patres deificatum Christi velle, qua deificatam dixerunt hu­ manam ipsius naturam; quae tamen, ipsis monothclitis fatentibus, integra permansit 472. Ad 4. D. Principalem, quaeque regeret in suis motibus huma­ nam naturam, C. solam, et quae excludit operationem humanam, A. Ideo autem Nyssenus carnis passionem memorat, quia omnis creata natura, ut loquitur s. Joann, damascenus18, patiendo se movet et agit; sola autem natura divina sine passione se movet, et agit sine motu. Passio propterea hic improprie usurpatur. 1> · ’ ·I JIi ** ; · Î » w < 473. Ad 5. D. Ob indivisum utriusque naturae et operationis con­ cursum, C. ob unicum operationis naturale principium, N. Cum enim arctissimo inter se nexu utraque natura copulata esset, hinc in Christi ope­ rationibus per modum unius semper concurrebat utriusque naturae operatio; quam propterea aptissime s. Cyrillus cognatam appellavit. 474. Ad 6. D. Id est, novam, prout plures legendum esse conten­ dunt Dionysii, vulgo Areopagitae, testimonium, C. unam theandricam, ut aliis placet, siibdist. ratione praefatae cognationis juxta modo dicta, C. ra­ tione unius naturalis principii, A7. 19 475. II. Obj. 1. Unitas operationis sequitur ex imitate personae, 2. juxta illud theologico sermone tritum effatum : Actiones sunt supposito­ rum; cum ergo unica sit in Christo persona, unica debet quoque esse ejus *6) Cf. Calmet. in hunc loc. *7) In Epist. I. ad imperatores, quae exlat in Act. IV. synodi VI. Leguntur au­ tem recitata verba in Coli. Concil. Labb. tom. VI. col. 653. **) De fide orthod. lib. III. cap. 15. opp. edit. Le Quien, tom. I. pag. 236. 19) De hoc pseudo-Dionysii dicto cf. s. Joann, damascenus loc. cit. cap. 19; nec non s. Maximus mart, in Scholiis ad hunc Dionysii locum edit. cit. Omnes enim in eo conveniunt, ut asserant, auctoris hujus mentem non aliam fuisse, quam docere, conjunctim utramque naturam in Christo ratione ejusdem suppositi cum alterius com­ munione agere illud, quod unaquaeque pro­ prium habet, seu unum idemque esse ope­ ratum in utraque ct pro utraque natura. Vid. etiam Petav. lib. VIII. capp. 10, 11 et 12. 200 ίi operatio. 3. Nec quispiam eat, qui inficiari posait, Christum imiim esse volentem ct operantem, ideoque unam ejus voluntatem et operationem. Quod ut manifestius liat, juverit animadvertere, 1°. naturam humanam nihil ex se operari posse, sed solum ut motam a ili vina persona, ae proinde duo quidem in eo agnoscenda operata, non vero duas operationes; 2°. esse ad hvpostasim subsistentem pertinere, ac propterea etiam operari; 3°. si ope­ rationes tribuantur naturae, cum eadem sit natura Patris et Filii et Spiritus Sancti, illud sequi, operationes naturae divinae in Christo tribus divinis personis esse tribuendas, quod absurdum esse nemo non videt; 4°. perso­ nam λ erbi usam esse humana natura tamquam instrumento quodam, ut patres passim loquuntur: una autem et eadem est operatio artificis et in­ strumenti, quod ab artifice adhibetur. 5°. Quare optime Honorius pontifex tum unam asseruit in Christo voluntatem in epistolis ad Sergium datis, tum ejusdem Sergii agendi rationem et consilium laudavit. Ergo. 476. Resp. Ad 1. A. Principium enim, vis atque energia operatio­ nis est natura, licet personalitas sive subsistentia sit conditio, sine qua na­ tura neque existere, neque proinde operari queat; alioquin tres operationes naturales in operibus ad extra, ut vocant, essent in Deo admittendae, quod nemo sanus (fixerit. 1 i 477. Ad 2. D. Actiones sunt suppositi tamquam principii quod, ut scholae loquuntur, C. tamquam principii quo juxta modo datam explicationem, N.20 478. Ad 3. D. Ratione unius ejusdemque personae operantis per utramque naturam, C. ratione unius ejusdemque operationis, N. Quod declaratur exemplo gladii igniti, qui una eademque actione secat et urit, licet distincta sint principia secandi et urendi. 479. Ad confirm. 1°. D. Si natura humana careret propria virtute, vi ac energia, C. si propriam habeat, et juxta eam agat et operetur, licet mota a divina persona, A. Sicut gladius ignitus ad lignum admotus urit J 20) Circa hoc scholarum usu tritum axio­ ma: Actiones sunt suppositorum, cf. Peiav. lib. VILL cap. 2. ubi ostendit, facile in concordiam revocari posse tam eos, qui ejusmodi effatum admittunt, quam cos, qui rejiciunt. Cum enim suppositum sive hy­ postasis seu persona non aliud sit nisi na­ tura ipsa singularis certo modo effecta, qui modus nec ad essentiam perlinet, nec entitalem, ut vocant, addit ullam, ideo quae­ cumque de supposito dicuntur, ea de na­ tura praedicantur, non simpliciter, et ut in sc seu in abstracto consideratur, sed qua­ tenus quodammodo modificatur. Quocirca actiones esse suppositorum, nihil aliud est, quam esse naturae subsistentis. Non enim modus ille ipse, qui subsistentia vulgo in scholis vocatur, origo aut fons est actionis, sed tantum conditio quaedam, sine qua non exercetur actio. Itaque si strictius loqui velimus, quod proprie agit, est natura, ipsa est principium actionis, non autem agit natura nisi subsistens sit. 201 ' vi propria; motio autem, quam natura a persona divina accipit, propriae naturae, nempe liberae, consentanea est.21 480. Ad conf. 2". J). At diversa ratione, C. eadem, N. Etenim eue completum pertinet ad personam ratione termini naturam indi viduantis, ut scholae loquuntur ; operari vero pertinet ad personam tamquam conditionem, ut diximus, sine qua natura exerere propriam vim et facultatem non potest, sicut nec subsistere. At posito quod natura in persona subsistat, poterit et operari virtute propria. Operatio enim, ut animadvertit s. Thomas, est quidam effectus personae secundum aliquam formam vel naturam.22 481. Ad conf. 3°. D. Si tribuantur naturae in genere, C. si naturae, prout in persona subsistit, id est, affecta seu modificata peculiari sua tes­ sera et nota personali, N. Porro unaquaeque personarum divinarum non solum ad intra, ut fertur, verum etiam in actionibus ad extra cum suo pro­ prio personali respectu, charactere seu personali tessera operatur. Quare cum divini Verbi persona, prout distinguitur ab aliis personis, copulaverit sibi naturam humanam, sic, prout distinguitur a personis reliquis, in as­ sumpta natura agit et operatur.23 482. Ad conf. 4°. D. Tamquam instrumento hypostatice sibi conjimcto, nempe rivo, intelligente, propria ri et efficacia praedito, C. tamquam in­ strumento naturali aut artificiali, inerti, passivo ac propria vi et efficacia ’*) Cf. s. Thom. part. III. qu. 19. art. 1 ; tum s. Joann, damasc. loc. cit. “) Loco cit. in resp. ad 4. M) Cum hanc sibi Petavius proposuisset difficultatem, lib. VIII. cap. 10. §. 15. eidem occurrit· animadvertendo, personam divinam ex duobus constare, natura et relatione, ad naturae vero conceptum, rationem sive definitionem magis pertinere essentiam quam habitudinem sive proprietatem. Hinc definitur persona rationalis naturae indi­ vidua substantia. Porro substantiae pri­ mae magis intima est ratio ipsa substan­ tiae quam singularitas sive proprius sub­ sistendi modus. Siquidem nihil rei ulli tam insitum tamque intestinum est, quam essentia. Est autem personae essentia na­ tura ipsamet, non personalis proprietas, quae in divinis personis est relalio. Igi­ tur cum persona Verbi humanae naturae conjungi dicitur, non aliud intelligimus, quam naturam divinam cum ea copulari, non absolute praeciseque sumptam, sed quatenus determinata est et modificata per­ sonali Verbi proprietate. Quare ipsa quo­ que ενέργεια et operatio divina, secundum interiorem substantiam et ut est in Deo considerata et proprietate modificata Verbi, . ad humanam naturam applicatur, et fit ei peculiaris, ac &εανόρικην ένέργειαν Christi propriam efficit, quae perinde ex operatione illa divina, per congruentem Verbo sub­ sistendi modum definita et determinata, at­ que ex humana functione componitur, ut ex ulraque natura persona ipsa Christi com­ posita est. Ut autem natura divina huma­ nae Christi naturae conjungitur, nec ex eo sequitur, totam ipsam Trinitatem uniri, etsi tota ipsa natura Trinitatis cum illa so­ cietur, sic operatio toti communis Trinitati cum humana operatione committitur; nec tamen eodem modo operari Trinitas fveoγείαε ϋεανόρικάζ dicitur, quo Verbum ipsum; sed ut proprietate personali Verbi modificata est operatio ista, ad humanam ενέργειαν accommodatur. Cf. etiam ibid, cap. 12. §. 14; nec non De Rubeis, in dis­ sertat. De gestis et scriptis s. Thomae, diss. 1. cap. 14 et 17. B y!l 202 destituto. X Verbum enim non tribuit naturae humanae assumptae nisi subsistentiam. Subsistens porro humana haec natura in Verbo omnia, quae propria hominis sunt, propria vi omnino operabatur; ideoque intelligebat, volebat, ambulabar, loquebatur aliaque ejusmodi operabatur proprio motu et virtute, nec a À’erbi persona dependebat nisi ad subsistendum, ac proinde ad operationes suas proprias exerendas, ut a conditione sine qua nec sub­ sistere, nec existera, nec operari posset, ut jam saepius expositum est.24 483. Ad conf. 5°. D. Unam Honorius asseruit iu Christo voluntatem humanam, ad excludendam pugnam carnis et. spiritus, qualis in nobis re­ petitur, C. ad excludendam divinam vel humanam voluntatem proprie (.li­ ctam, -V. Ita exponunt Honorii mentem omnes coaevi scriptores, Joan­ nes IV. Honorii post Severinum successor25, s. Maximus mart.26, Joannes abbas romanus et Honorii amanuensis, qui ejus nomine litteras ad Sergium datas exaravit.27 Sed praestat ipsa Honorii verba in medium adducere, ex quibus, quaenam ejus mens fuerit, plane dignoscitur: Unde, inquit, et unam voluntatem fatemur D. N. J. C. quia profecto a divinitate assumpta est nostra natura, non culpa 28,· illa profecto quae ante peccatum creata est, non quae post praevaricationem vitiata. . . Nam lex alia in membris, aid volun­ tas diversa non fuit, vel contraria Salvatori, quia supra legem natus est hu­ manae conditionis. 29 En quo sensu unam dixerit Honorius voluntatem in Christo. « 484. Quod attinet ad operationes, Sergii fraude deceptus, approbavit Honorius ad novas praecavendas quaestiones, ne in posterum ima vel ge­ mina diceretur in Christo operatio; quia scilicet spectabat hanc denomina­ tionem ut discordiarum segetem, quaeque potius ad grammaticam quam ad ecclesiastica dogmata pertineret. En rursum ejus verba : Utrum autem propter opera divinitatis et humanitatis, una an geminae operationes debeant ■ 2Ι) Cf. s. Thom. loc. ciL et in resp. ad 2ubi inter cetera scribit: .Actio instrumenti, in quantum est instrumentum, non est alia ab actione principalis agentis: potest tamen habere aliam operationem, prout est res quaedam. Sic igitur operatio, quae est hu­ manae naturae in Christo, in quantum est instrumentum divinitatis, non est alia ab operatione divinitatis; non enim est alia salvatio, qua salvat humanitas Christi et divinitas ejus. Habet tamen humana na­ tura in Christo, in quantum est natura quae­ dam , propriam operationem praeter di­ vinam." “) In Apologia pro Honorio Papa ad Constantin, imp. apud Labb. Coli. Concit. tom. V, coli. 1760 et seq- Disputat, cum Pyrrho, opp. s. Ma­ ximi confessoris, gr. lat. edit. Combefisii, Ord. Praed. tom. II. pag. 181. 27) Ibid, apud s. Maximum. Notandum vero est, s. Maximum hujus amanuensis auctoritate et testimonio ita fregisse’ auda­ ciam Pyrrhi, ut cum ad silentium redegerit. Cf. idem s. Max. Epist. ad Marinum presbyt. edit Combefisii, tom. II. pag. 132. et in defloratione ex ejusd. Epistola ad Pe­ trum Illustrem, ibid. pag. 75. ”) In graeco textu apud Harduinum, tom. III. coi. 1320. additur: in illa pro­ fecto natura, qitae etc., tv έχείνη δηλαδή ή φνόις, ή, χ. τ. λ. ”) In collect. Harduini, loc. cit. 1 ί I ’ « Γ. J. 203 derivatae dici vel intelligi, ad nos ista pertinere non debent, relinquentes ea grammaticis, qui solent parvulis exquisita derivando nomina venditare. ™ Ce­ terum catholicam doctrinam quoad Christi operationes Honorium tenuisse evidenter ostendunt, quae scripsit Epist. II. ad eumdem Sergium: Utrasque naturas, inquit, in uno Christo unitate naturali copulatas cum alterius com­ munione operantes atque operatrices confiteri debemus, et divinam quidem, quae Dei sunt operantem; et humanam, quae carnis sunt exequentem, non divise, neque confuse, aut convertibiliter . . . sed naturarum differentias integras con­ fit entes. 31 485. Quod si nihilominus Honorii nomen inter haereticos monothelitas recensitum fuit, atque anathematis telo percussum a concilio constantinopolitano III. non ob dogmatis pravitatem id factum est, sed quia catho­ licam fidem profana proditione, ut loquitur Leo II. in Epist. ad Constantinum Pogonatum ejusdem concilii confirmatoria, immaculatam maculari permisit32; qui, ut rursum idem pontifex loquitur in Epist. ad hispanos episcopos, flam­ mam haeretici dogmatis, non ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem extinxit, sed negligentia confovit.33 Neque alio sensu concilium VI. eum ut haereticum damnavit; utpote qui eos in his secutus est34' ; hujusmodi haereseos confirmator, qui etiam sui extitit oppugnator 35 ; horum (monothelitarum) hae­ reseos in omnibus fautorem, concursorcm atque confirmatorem se gessit36, ut legitur in actis ejusdem concilii; quatenus scilicet approbavit oeconomiam de silentio circa unam vel duplicem operationem a monothelismi fautoribus propositam ; quorum dolum et versutiam non advertens Honorius, ab iis se decipi passus est37 ; cum tamen pro munere huic haereticorum tempera­ mento maxime obsistere debuisset, et Aiam omnem novae haeresi intereludere.38 30) Apud Harduin. loc. cit. ’*) Ibid. col. 1354. 3Î) Ibid. col. 1475. ”) Apud Labb. lorn. VI. coi. 1247. 34) Actione XVIII. in coli. Harduini, loc. cil. coi. 1422. 31) Ibid, in Edicto imperat· Constan­ tini, coi. 1447. 36) Ibid. col. 1455. S7) Sed circa causas damnationis Ho­ norii cf. Pagius in Critica ad annales Baronii, ad annum 633. ad n. 32 et seqq. ubi Honorium simul, ut par est, a monothelismo immunem apertissime ostendit non so­ lum adversus haereticos protestantes, sed insuper adversus nonnullos catholicos, qui, nescio quo spiritu ducti, exultant, si quam labem in romanis pontificibus sibi depre­ hendere videntur. 38) Et haec perstrinxisse circa causam Honorii nobis salis sit, et quidem in hypolhesi, quod integrae sint epistolae Ho­ norii, prout referuntur in actis concilii VI. et integra acta ejusdem concilii. Nemo enim ignorat, card. Baronium plurimum adlaborasse, tum ut ejusmodi documenta ad­ ulterata esse ostenderet, tum ut spurias evinceret epistolas Leonis 1L datas ad im­ peratorem Constantinum, ad episcopos Hi­ spaniae et ad Ilervigium regem. Quam defensionis rationem denuo secutus est Joann. Bapt. Bartholus, episc. feltriensis, in cit. Apologia pro Honorio, saltem quod attinet ad epistolas Leonis II. et epistolas ··*»■* * “1 t ‘ « "· 204 DE COMMUNIONE IDIOMATUM ET ADORATIONE JESU CHRISTO DEBITA. 486. Expositis et vindicatis quae ad essentiam, ut ita dicam, mysterii dominicae Incarnationis spectant illudque constituunt, reliquum est, ut prae­ cipua colligamus consectaria, quae ex eo profluunt. Talia porro sunt idiomatum seu proprietatum communio sive communicatio et adoratio Christo debita, quae exsurgunt ex unitate divinae personae et hypostatico duarum nexu. Ne tamen, quae expendenda suscipimus, simul collecta confusionem ingerant, ea in duos articulos dispertiemur, ut singillatim de propositis do­ ctrinae capitibus agamus. ARTICULUS L DE I D I Ο M A T U M COMMUNIONE. 487. Quod a latinis communio idiomatum seu proprietatum appellari consuevit, a graecis passim άντιδοβις seu mutua communicatio aut etiam permutatio dicitur. Si rem vero spectes, communicatio idiomatum ea est, qua utraque natura et utriusque naturae proprietates sic enunciantur de Christo, ut, quae conveniunt homini, ea tribuantur Deo, et quae conveniunt Deo, de homine praedicentur. Honorii, quas interpolatas esse contendit. Quoad epistolas Honorii, ipsis favet quod scribit s. Maximus Confessor in tomo do­ gmatico ad Maurinum, pag. 133. edit. cit. nempe: Sanctissimum abbatem Joannem, ei (Honorio) ab epistolis adjutorem affir­ mantem, nullo modo in ea (epistola) per numerum unius prorsus voluntatis men­ tionem fecisse, licet hoc nunc ab eis con­ fictum sit, qui epistolam graece reddi­ derunt. Quod tamen quomodo cohaereat cum iis, quae ex cil. Disput. cum Pyrrho superius indicavi, non video. Haec enim ibi leguntur: Is igitur (abbas Joannes Ho­ norii amanuensis) cum ad sanctum Con­ stantinum imperatorem, ex persona rur­ sus sancti Joannis papae, de hac epi­ stola scriberet, dixit : Unam voluntatem diximus in Domino, non divinitatis ejus et humanitatis, sed humanitatis dumtaxat. Cum enim Sergius scripsisset, quod qui­ dam duas voluntates in Christo contrarias dicerent, respondit: Unam voluntatem diximus, Christum non duas contrarias voluntates habuisse, carnis scilicet et spi­ ritus, sicut nos habemus post peccatum, sed unam tantum, quae naturaliter ejus humanitatem insigniret. Quod spectat ad Actorum concilii VL et epistolarum Leo­ nis II. veritatem et integritatem, cf. quae egregie scripserunt Joann. Garnerius S. J. in op. Liber diurnus Roman. Pontificum, diss. 1. §. 6 et seqq.; Combefisius, Dissert, apologetica pro actis sertae synodi; Lu­ pus, in dissert. De sexta synodo ad act. XVLLL; auctor anonymus Historiae mono· thelitarum, in scrutinio 6 ; Pagius in Cri­ tice Jiaronii ad annum 681- ad num. 31 et seqq. Quo vero sensu interdum nomen haeretici usurparetur, et applicatum fuerit Honorio, cf. Bolgeni S. J. in op. Fatti dommatici cap. 4- prop. 6. Verum de hoc argumento jam in Tract, de Locis Theol. part. L sect. 2. cap. 4. prop. 3. r:< •______ JSK* ’r t'1** ITW-Λ 205 Fundamentum ot causa proxima mutuae hujus idiomatum communica­ tionis est hypostatica duarum naturarum unio; hac enim sublata, jam nul­ lum locum habere posset. Tanti interest, diligenter explicare et retinere id, quod est communicatio idiomatum, cpianti custodire sinceram et rectam Incarnationis notionem. 488. Quoniam vero non modo haeresis nestoriana, quae dividebat in Christo personas, sed haeresis quoque eutychiana vitanda est, quae misce­ bat et confundebat naturas, magna propterca cautione opus est, ac provi­ dendum diligentissime, ne eas de Christo verborum formulas adhibeamus, quae in alterutrum errorem inducere valeant. Multiplices propterea regulas theologi subjiciunt, quas recenset Petavius.1 Princeps tamen et fundamentalis, ad quam ceterae reducuntur, et a qua ceterae pendent, haec est, ut quaecumque de naturis mutuo praedicantur, aut de Christo contraria proferuntur, ea ad suppositum seu personam referantur, non autem ad naturas seorsim sumptas; vel etiam, quod idem est, ut proprietates divinae et humanae de se mutuo enunciari tantum possit concretis, non autem abstractis vocabulis. 489. Nestorius priorem datae regulae partem negabat ; et profitebatur, se non posse admittere Deum bimulum aut trimulum, nec b. Virginem posse deiparam nuncupari, ut suo loco -vidimus. Eutyches ex contrario principio nitebatur subruere alteram nostrae regulae partem. Utramque nos propterea defendere cogimur. t JK- ! M ii* Π4 ML I PROPOSITIO I. Admittenda est in Christo idiomatum communicatio in concreto. i 1 490. Haec propositio ad fidem catholicam spectat, quam perpetuo professa ecclesia est. Hanc vero communionem seu communicationem idiomatum admitten­ dam esse omnia illa Scripturarum testimonia evincunt, in quibus unus idemque Christus modo Deus et Filius Dei, modo homo et filius ho­ minis nuncupatur. Rursum eam illa omnia loca ostendunt, in quibus Serii ·» pturae diversa plane ratione et varie de uno eodemque Christo loquuntur, ac nunc eum de coelo descendentem perhibent, nunc e muliere genitum; jam Deum anteriorem saeculis omnibus, ac rursus novissimis diebus homi­ nem; modo Deum crucifixum, modo hominem in coelo conversantem; ut disputantes adversus Nestorium et Eutychem prolatis Scripturarum oraculis ostendimus. Unde in symbolo nicaeno - constantinopolitano idem Christus ’) Lib. IV. cap. 16. duodecim regulas enumerat, quas ex patribus graecis et latinis collegit. ·■ M 206 dicitur a Patre natus ante omnia saecula, Deus de Deo; atque idem rursus dicitur propter nos homines incarnatus natus ex Alaria Virgine, passus, mortuus et sepultus. 491. Patres ex hac nominum permutatione ad convincendos haere­ ticos valida identidem argumenta conficiunt; supervacaneum propterea cen­ semus illorum singillatim verba proferre. Unus audiatur Gregorius nyssenus, qui ante exortam nestorianam haeresin floruit, sic Apollinarem perstringens: Propter exactam assumptae carnis assumentisque divinitatis unitatem, mutuo nomina permutantur, ut quod humanum est divino, quod di­ vinum est humano nuncupetur.1 492. Ratio demum theologica desumitur ex ipso hujus idiomatum communionis fundamento. Cum enim duae naturae arctissimo nexu conso­ ciatae sint, et in ima eademque persona subsistant ejusque propriae sint, plane consequitur, posse pro diversitate naturarum diversa de una eadem­ que persona enunciari, quae inter se contraria videntur. DIFFICULTATES. 493. Obj. 1. Quamvis homines in una natura conveniant, falso quod imius est proprium, de altero enunciaretur; multo igitur minus in Christo, quae propria naturae divinae sunt, de humana, et vicissim quae propria sunt humanae naturae, praedicari possunt de divina, quae infinito intervallo inter se distant. 2. Sane magis conveniunt tres personae divinae inter se, quam humana et divina natura in Christo; attamen in Trinitatis mysterio una persona de altera praedicari non potest; nec enim dici potest e. gr. Patrem esse Filium; ergo 3. multo minus admitti id potest in mysterio In­ carnationis. 4. Praeterea unio duarum naturarum in Christo comparatur unioni corporis et animae in homine, ut patet ex symbolo athanasiano; porro de homine dici nequit: anima est corpus, et e converso. 5. Neque omittendum, toti Trinitati singulisque personis convenire, quod de Deo praedicatur absolute, non autem relative; at nomen homo non est relativum, sed absolutum; si igitur quae hominis sunt, de Deo praedicantur in Incar­ natione , sequitur de tota Trinitate personisque singulis illud praedicari posse. 6. Hinc si vera esset haec propositio: Homo est Deus, haec pariter vera foret: Homo est Pater aeternus, juxta syllogismum a Scoto ita institutum: Homo est Deus; sed Deus est Pater, Filius et Spiritus Sanctus; ergo homo est Pater, Filius et Spiritus Sanctus; quod absonum esse, nemo est * · - \ 1 flB * BM. ·* Μ Λ « * *) Epist. ad Theophil. episc. alexandr. Hoi Αιά την ακριβή ενότητα τής re προςληφ9εί6ης Οαρχός, χαί τής προςλαβομένης 9εόχητος) άντιμε9ίθτανται τά ονόματα* ωςτε καί τό αν9ρώπινον τώ 9ειω, χαί τό 9εΐον IIj r rû άν&ρω.τίνω κατονομάζΐΰ9αι. Opp. edit. Paris. 1615. tom. Π. pag. 697. Reliqua pa­ trum testimonia recole apud Petav. lib. IV. cap. 15. * 9 · ■MM! α·Η9Η qui non videat. 7. Demum falsitatis arguitur asserta propositio eo, quod ea, quae naturae humanae conveniunt, iis opponantur, quae divinae naturae propria suut. Siquidem ea, quae propria sunt humanae naturae, imperfecta sunt, finita ac limitibus circumscripta; contra vero perfectissima et infinita, quae sunt propria naturae divinae; misceri propterea deberet simulque con­ jungi finitum et infinitum, perfectum et imperfectum, quod repugnat; 8. praesertim curu assumi ita conveniat naturae humanae, ut nullatenus de divina praedicari possit. Ergo. 494. Resp. Ad 1. D. Seposita hypostatica unione, C. hac consti­ tuta, A. Quilibet enim homo in propria subsistit hypostasi. 495. Ad 2. D. Quae tamen distinguuntur secundum hypostasim, C. secus, N. In Christo autem una est persona utriusque naturae. 496. Ad 3. D. Ratione naturae humanae, C. personae, N. 497. Ad 4. D. min. In abstracto, C. in concreto, A. 498. Ad 5. A. min. Praedicatur enim nomen homo de Deo ratione unionis hypostaticae, ideoque relationem importat. 499. Ad 6. D. maj. Si Dei nomen assumeretur pro natura, C. si pro persona, A. Atque inde responsio patet ad Scoti subtilitatem. 500. Ad 7. D. Si praedicarentur secundum eamdem rationem, C. si secundum diversas rationes, duarum nempe naturarum, A. 501. Ad 8. D. Ratione sui ipsius, C. ratione suppositi, N. Consula­ tur s. Thom. part. III. qu. 26. art. 1 et seqq. Neque enim in his diutius nobis immorari fas est. PROPOSITIO Π. Nullo modo admitti potest communicatio idiomatum in abstracto, nec tribui proinde Christi humanitati omnipotentia, ubiquitas, seu omnipraesentia. 502. Et haec propositio ad fidem catholicam pertinet, quam constan­ ter professa est ecclesia. Longe aliter docuere hitherani ad adstruendam humanitatis Christi ubiquitatem, seu ut loqui malunt, omnipraesentiam. 1 503. Ejusmodi enim lutheranorum commentum evertunt 1°. omnia illa Scripturarum testimonia, quae Christum exhibent ambulantem ’) Etsi enim Luthcrus ejusque asseclae, eutychiana labe infecti, contendant, ob as­ sumptam a divino Verbo in unitate per­ sonae humanam naturam huic divinas pro­ prietates communicatas fuisse, praesertim vero immensitatem, qua Deus ubique est, ubiquilatis tamen et ubiquistarum voca­ bula iniquo animo ferunt, ct adversus ea reclamare solent. Excogitatum porro ab ipsis illud haereticum paradoxum est, ad tuendam realem corporis Christi praesen­ tiam in Eucharistia, nec adverterunt, ut ostendit Bellarminus, De Christo, lib. III. cap. 13. ubiquitatem pugnare cum ipso sa­ cramento Eucharistiae, ipsutnque evertere. 208 ac de loco in locum transeuntem, quae innumera sunt. 2°. Illa omnia, quao ita exhibent Christum in uno loco commorantem, ut negent eum alibi esse. Sic Joann. XI. 15. Christus, loquens de Lazaro, ait: El gaudeo propter tw, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed camus ad earn. Martha quoquo ibid. v. 21: Domine, si fuisses hie. inquit, frater meus non fuisset mortuus. Tum angelus Marc. XVI. 6. ad mulieres parentandi causa venientes ait: Surreril, non est hic: ecce locus ubi posuerunt eum. 3°. Illa loca omnia, quae post resurrectionem gloria jam et immortalitate donatum certo loco contineri Christum referunt Sic Petrus Act. Ill. 21. de Christo ait: Quem oportet quidem coelum suscipere, usque in tempora restitutionis omnium; et angelus post ascensum Domini, Act. I. 11 : Hic Jesus, inquit, qui assum­ ptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. 504. Eidem commento adversantur pariter fidei symbola, quae declarant Unigenitum Dei Filium incarnatum esse, et in utero Virginis conceptum , indeque in lucem editum, descendisse ad inferos, in sepulcrum illatum, et indidem resurgentem in coelum ascendisse, illinc postea ventu­ rum ad judicium, quae quidem aliaque his similia satis aperte ostendimt Christum Dominum in humana natura definito aliquo spatio comprehensum. 505. Illud insuper respuunt oecumenicae synodi, cujusmodi sunt chalcedonensis, constantinopolitanae II. et III. quae statuunt, duas in Chri­ sto convenisse naturas inconfusas et impermixtas cum perfectione et diffe­ rentia uniuscujusque propria; nec non generalis VII. seu nicaena II. quae proscribit iconoclastas, incircumscriptam asserentes in Christo humanam naturam. 506. Illud ipsum denique rejiciunt ecclesiae patres tum graeci tum latini, quorum testimonia longo agmine profert Petaviue. 2 Ne ea singillatim proferamus, quod hujus tractationis angustiae non patiuntur, sufficiat nobis rationem theologicam ab ipsis, nominarim vero a s. Athanasio adductam urgere. o · 507. Cum divina attributa unum sint cum divina essentia, non potest formaliter, ut ajunt, unum attributum sine alio, immo sine divina essentia communicari; ergo non potuit communicari humanae Christi naturae im­ mensitas atque ubiquitas sive omnipraesentia, quin communicata ei fuerit aeternitas, immo ipsa divinitas ; atqui hoc absurdum est et implicat. Ergo.3 ’) Lib. X. cap. 8 et 9. 3) Cf. Bellarmin. loc. cit.; Gregor. De Valentia, De Incanuit, quaest. 2. punct. 3. §. 1 el seqq.; Becan. Manuale controvert. lib. II. cap. 1. qui et originem detegunt hujus controversiae exortae inter lutheranos et sacramentarios, et innumeras prope subtilitates, quas lulherani wittembergenses invexerunt, ut se tum a catholicorum tum a sacramentariorum argumentis liberarent, h 209 DIFFICULTATES. 508. I. Obj. Scriptura tria de Christo homine affirmat, quae ubiquistaruin thesim mirifice statuunt. Ac 1. quidem in ipso inhabitare omnem plenitudinem divinitatis corporaliter, Coloss. II. 9; quae cum iis congruunt, quae de se ipso asserit Christus, dicens Luc. X. 22: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, seu ut clarius apud Joann. XVI. 15. ait: Omnia quae­ cumque habet Pater, mea sunt; quibus significat divinas proprietates huma­ nae suae naturae communicatas fuisse, ideoque et ubiquitatem. 2. Affirmat praeterea Scriptura Christum hominem peculiaria attributa omniscientiae et omnipotentiae habuisse, ut liquet ex Epist. ad Coloss. II. 3: In quo (Chri­ sto) sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; et sane ipse, ut dicitur Joann. II. 25. noverat internas hominum cogitationes, et opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine; siquidem, ut eum alloquitur Petrus, Joann. XXJ. 17: Tu omnia nosti. Quare de agno occiso ab origine mundi, seu de Christo secundum humanam naturam, Apoc. V. 12. dicitur: Dignus est accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et be­ nedictionem; id est, omnia attributa divinae naturae, ideoque et potestatem judiciariam, quae Deo soli competit, Joann. V. 27; tum mortuos vivificandi, ibid. v. 21. et remittendi peccata, Matth. IX. 6. Quidni igitur et omnipraesentiam communicaverit? Quamquam inductione opus non sit, cum et hanc ei Scriptura aperte et expresse tribuat, dum 3. de Christo affirmat, quod ubique praesens sit, ut Matth. XVIII. 20: Ubi sunt duo vel tres con­ gregati .... ibi sum in medio eorum; et ibid. XXVTLL 20: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Paulus vero, Ephes. L 22. dicit Christum datum esse caput super omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur; et cla­ rius, ibid. IV. 10: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Quae omnia confirmantur ex ejus sessione ad dexteram Dei, quae ubique profecto est. * Ergo. 509. Resp. Neg. antec. Ad omnes vero probationes primae et se­ cundae classis, D. In Christo, seu toto ejus supposito, C. in ejus huma­ nitate formaliter sumpta, N. Et sic omnia allata Scripturarum testimonia accipi debent, quae manifeste de tota Christi persona loquuntur. 510. Ad prob. tertiae classis, D. Et adducta Scripturarum oracula persequuntur, cosquc validissime confutant, ita ut postea illos ejusmodi doctrinae pu­ duerit; quam ideo sensim dereliquerunt. Jam nemo lutheranorum est, qui hanc do­ ctrinam tueatur. Supervacaneum propterea Perrone, Praelectiones theolog. VI. est modo velle pluribus ei insistere, ac omnes hujus controversiae sinuositates ex­ ponere; tempus enim inutiliter tereremus. 4) Ita Franc. Buddeus. 14 210 - ■·’ i Efflit L Kc vel de adsistentia, spirituali protectione et auxilio disserunt, ut duo priores textus, C. de praesentia corporali, N. 511. Vel de Christo, prout est caput mysticum corporis mystici, quod est ecclesia, ut Ephes. I. 22, C. prout est caput reale realis corporis, N. Aut de potentia dominationis suae, ut Ephes. IV. 10, C. de corporali omnipraesentia, A’. 312. Ad confirmat, vero ex sessione Christi ad dexteram Patris, D. Batione suppositi, C. humanae naturae, A’. Addo de justorum animabus dici pariter. Sap. III. 1. quod in manu Dei sunt; eadem porro ratione subsumi posset: sed manus Dei est ubique, ergo et justorum animae; quod nemo certe contendet. 513. II. Obj. Sancti patres aperte docent, Christum ubique esse, inter ceteros s. Cyrillus alex. lib. XII. In Joann, cap. XXXII; quae patrum doctrina ipsi rationi congruit. 2. Christus enim est Verbum divinum; sed Verbum divinum est ubique; ergo et Christus ubique est. 3. Bursum: Deus omnipotens est ubique praesens: sed homo in Christo Deus factus est; igitur homo in Christo omnipotens et ubique praesens est. 4. Christi humanitas hypostatice est unita divinae naturae; ergo ubi est natura divina, ibi est natura humana; alioquin dici non posset imita toti naturae divinae, sed ejusdem parti; vel saltem alicubi esset divinitas, quae unita non esset humanae naturae; quae falsa sunt et absurda. Ergo. 514. Besp. Ad 1. A’. Sed contrarium potius ubique docent patres disputantes adversus apollinaristas, et eutychianos, qui inducebant confusio­ 11111 nem naturarum5; dum itaque videntur Christo tribuere immensitatem, vel loquuntur de Christo ratione suppositi seu personae divinae, scilicet in con­ creto, vel loquuntur de ejus reali praesentia in Eucharistia, ut nominatim Cyrillus loc. cit. et tunc neque immensitatem proprie dictam, aut ubiquitatem, prout Deo competit, Christo tribuunt seu ejus corpori, sed eam prae­ sentiam, quae communicata ei sit per divinam omnipotentiam et volunta­ tem, quae in replicatione corporis consistit. 6 515. Ad 2. D. inaj. Quatenus est persona vel suppositum, C. qua­ tenus est humana natura, quo sensu in adducto paralogismo sumitur, N. 516. Ad 3. D. min. Homo in Christo Deus factus est, ratione hypo­ staticae unionis, C. formaliter, A. 517. Ad 4. D. maj. Sed inadaequate, C. adaequate, A’. Nempe J) Cf. Petav. loc. cit. ·) Stulte propterea, qui haec effutiunt, duo permiscent, quae toto coelo inter se differunt, immensitatem, quae attributura est incommunicabile divinae naturae, cum corporis reduplicatione, quam possibilem esse suo loco philosophi et theologi osten­ dunt. Fieri enim potest, ut idem corpus in diversis locis divina virtute ponatur, quin tamen aut immensum aut ubique esse dicatur aut siL Cf. Petav. lib. X. cap. 10. §. 10 et seqq. __ _____________ 211 humana, natura conjuncta est hypostatice divini Verbi personae, prout fert finita et imperfecta ejusdem humanae naturae conditio; hinc ubicumque adest natura humana, ipsi incst natura divina, sed non vicissim. Fac, ut sol crystallinum discum perfecte pervadat; ubicumque est crystallinus di­ scus, inest sol, non vero contra; idem dic de vento undique appensum velum pervadente. Atque ex his patet, ceteras sequelas, quas adversarii inferunt, sponte sua ruere ; etenim supponunt hypostaticam unionem factam esse per quamdam localem coëxistentiam, quod stultum est asserere; per hypostaticam enim unionem regitur a Verbi persona humanitas, quae in ea et per eam subsistit. Hac porro divina subsistentia non obstante, humana Clu’isti natura in suo esse, ut ajunt, et perfectionibus et attributis sibi pro­ priis manet, ut disputantes adversus eutychianos ostendimus. 7 ARTICULUS II. DE CHRISTI ADORATIONE. 518. De Clu’isti adoratione, quae est alterum propositae doctrinae caput et unionis hypostaticae consectarium, perperam senserunt ex anti­ quioribus haereticis apollinaristae, eutychiani ac nestoriani, ex recentioribus Wicleffus et sociniani plerique. Apollinaristae enim et eutychiani docue­ runt, unam quidem Christo adorationem tribuendam, at id asseruerunt ducti haeretico principio de confusione naturarum in Christo; nestoriani vero, etsi Christum ut hominem quoque latriae cultu adorandum esse autuma­ rent , duas tamen adorationes, quarum altera seorsim Dei Verbo, altera seorsim homini exhiberetur, introduxerunt, ideo quia duas in Christo di­ stinguebant personas. Wicleffus autem Christum hominem etiam a Verbo sejunctum eadem, qua Verbum, adoratione colendum esse affirmabat.1 Sociniani denique, qui negant Christi divinitatem, in duas factiones divisi sunt, scilicet in adorantes et in non adorantes. Primi putant cultu latriae Christum esse adorandum, eo quod tamquam legatus referat personam Dei, alii autem recusant Christo ejusmodi cultum. 519. Synodus pistoriensis, ut sibi viam sterneret ad impugnandum cultum sacratissimi Cordis Jesu, asserit : Adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam ejus partem, fore semper honorem divinum datum ’) Leviter hanc quaestionem attigimus, quae jamdiu obsolevit, ut diximus, apud ipsos protestantes. ’) Hoc nempe adstruit Wicleffus in im­ possibili hypothesi, quod Christi humanitas a Verbi persona separaretur, prout refert Thom. Waldensis, Ord. Carm. in suo Do­ ctrinali antiquitatum fidei, in prologo in primam partem, ubi recensens errores Wicleffi, inter ceteros et hunc ponit: Huma­ nitatem Christi, si per impossibile dimit­ teretur, adorarent verum saeculi Salva­ torem. Tom. I. pag. 13. Venet- 1571. 14* 212 creaturae.2 Hinc invehitur in ipsum cultum et in cultores Cordis Jesu. Haec autem doctrina non ita pridem a schismatico episcopo janseniano re­ vocata est, qui inter sectarios recenset illos Christi fideles, qui divino cultu Cor Jesu prosequuntur. 3 520. Ut germanam propterea ecclesiae doctrinam circa debitam Chri­ sto adorationem tueamur, duo praestabimus. Primo ostendemus adversus recensitos haereticos uno eodemque supremo latriae cultu cum Verbo divino humanam Christi naturam esse adorandam. Deinde adversus pistorienses ac jansenistas reliquos sedis apostolicae, quae cultum Cordis Jesu probavit, vindicias sumemus, ostendentes ejusmodi cultum omni superstitionis labe esse prorsus immunem. PROPOSITIO I. Cno eodemque supremo lalriae cultu humana Christi natura adoranda est cum Verbo divino, cum quo est hypostatice conjuncta. 521. Propositio haec est de fide; contradictoria enim propositio proscripta est in concilio generali V. canone IX. his verbis concepto, juxta versionem lateranensis synodi : quis adorari in duabus naturis dicit Chri­ stum, ex quo duas adorationes introducunt, semotim Deo Verbo et semotim homini: aut si quis ad peremptionem carnis, aut ad confusionem deitatis et humanitatis, unam naturam sive essentiam convenientium portentose dicens, sic adorat Christum, sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum ejus came adorat, juxta quod sanctae Dei ecclesiae ab initio traditum est·, talis anathema sit.1 2) Qnac esi prop. LXI. et in Conslil. Auctorem fidei hac censura perstringitur: Quatenus per hoc verbum directe inten­ dat reprobare adorationis cultum . quem fideles dirigunt ad humanitatem Christi, perinde ac si talis adoratio, qua huma­ nitas ipsaque caro vivifica Christi adora­ tur, non quidem propter se, et tamquam nuda caro, sed prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus creaturae, et non potius una eademque adoratio, qua Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adoratur (ex concilio V. gene­ rali, can. IX.), falsa, captiosa, ac debito cultui humanitatis Christi a fidelibus praestito ac praestando detrahens, et in­ juriosa. . . 3) Grégoire, ancien évêque de Blois, Histoire des sectes religieuses, liv. III. chap. 20. Cordicoles, ou Histoire critique des dénotions nouvelles au sacré coeur de Jésus et au coeur de Marie, Paris 1828. In quo capite, ut in pluribus aliis, certare inter se videntur falsitates, calu­ mniae, mendacia, quae auctor, licet centies protrita, ac si primum a se proferantur, in medium adducit denuo. *) Cf. Acta Cone. Hard. tom. III. col. 198. tum concil. lateran. sub Martino I. act. seu secretario 4. ibid, in Collect. Hard, coll. 839. Quibus addi possent epistola synodica concilii alex, ad Nestorium a Cyrillo data, et concilium chalcedonense, 213 522. Priusquam vero hujus veritatis argumenta proferantur, nonnulla, quae lucem affundant, praemittenda sunt ad omnem ambiguitatem tollendam. 523. Ac 1. quidem animadvertendum est, aliud esse objectum cultus nostri in materia, de qua est sermo, tdiud motivum, Objectum est ipsa caro, seu potius humanitas Christi, prout subsistit in Verbo, seu in con­ creto, quae adoratur directe, immediate et in se2; motivum est unio hypo­ statica, qua factum est, ut caro illa sit propria Verbi seu caro Dei, ut pa­ tres loquuntur.3 Hinc, etsi caro Christi adoretur in se, non adoratur tamen propter se, quod proprium est solius divinitatis, quae est simul objectum et motivum supremi latriae cultus, ac propterea adoratur in se et propter se. 524. Π. Cum igitur fundamentum seu motivum istius supremi cultus, quo Christi humanitatem prosequimur, sit unio hypostatica, plane conse­ quitur, adorationem ejusmodi non terminari aut sistere in ipsa Christi hu­ manitate, sed in Verbo, quod ei factum est subsistentia, ut loquitur s. Joann, damascenus. 4 525. HI. Demum notandum est, perinde esse adorare Christi huma­ nitatem seu carnem ac adorare Christum ipsum, qui Deus homo est; neque unquam adorari posse ejusmodi cultu humanitatem Christi in abstracto, sed semper coli debere in concreto, seu totum et integrum Christum, qui pro­ fecto in partes discerpi nequit. 5 2) Permisceri nequeunt perinde ac sy­ nonyma essent adverbia directe, separa­ tion, primario; etenim tum ex lexicis tum ex communi loquendi usu constat, has voces aliud omnino, non vero idem significare. Hinc fieri potest, ut adoratio directe tribuatur humanitati Christi, etsi ei non tribuatur separatim et primario, neque in ea terminetur. Qui propterea generalim et universe statuit, humanitatem Christi non posse directe adorari adoratione lalriae, hoc ipso generalim et universe excludit omnem modum, quo talis adoratio dirigi potest ad humanitatem Christi, etiam cum ad eam dirigitur non propter se, nec sepa­ ratim a divinitate, sed ita ul non in ea ter­ minetur, sed in Verbo in quo humanitas Christi subsistit. Sublata proinde quacum­ que directa adoratione lalriae erga huma­ nitatem Christi, hoc ipso tollitur omnis ei­ dem exhibenda adoratio lalriae; cum intelligi nequeat exhiberi posse cultum, quin illud objectum respiciat, cui tribuitur. Me­ rito propterea ut erronea notata fuit pro­ positio synodi pistoriensis. Cf. Gerdii, Ani- mad». in notas Feller, §. li. not. i, opp. Gerdil. edit. rom. tom. XIV. 3) Cf. apud eumdem, §. 1. «) De fide orthod. lib. III. cap. 8. Ejus verba inferius dabimus. ό) Ex his patet immerito Feller (qui ta­ men aliunde optime de Christiana et ca­ tholica fide meritus est tot praeclaris ope­ ribus, quibus eam egregie defendit et illu­ stravit) in notulis, quas apposuit Constitu­ tioni Auctorem fidei, inter cetera scripsisse: ..Unde merito, si accuratio theologica spe­ ctetur, culpatur illa separatio in oratione: Sacrosanctae et individuae Trinitati, cruci­ fixi D. N. J. C. humanitati etc.- Hoc enim ipso quod vocatur humanitas Christi, evi­ dens est spectari Christi humanitatem in Verbo subsistentem et in concreto, nec ullam induci divisionem ac separationem ; alioquin pari jure culpanda esset oratio, quam ecclesia in sacrae liturgiae secrelis per annum recitare consuevit: Unigeniti tui, Domine, nubis succurrat humanitas; culpanda item invocatio cum lalriae cultu conjuncta, quae fit a sacerdote sacram 214 Ô26. His ita positis, ut coeptum insistamus iter, sic veritatem thesis nostrae adstruimus tum ex sacris litteris, tum ex perpetua et constanti patrum traditione et ecclesiae sensu, tum denique ex ratione ipsa theologica. 527. Scripturae passim supremo latriac cultu Christum, nempe Deum hominem, adoratum atque adorandum exhibent. Sane apostolus Hebr. I. 6. scribit : El cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae., dicit: et adorent eum omnes angeli Dei; et rursum, Epist. ad Philipp. II. 10: In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum. Quapropter magi, divino impellente Spiritu, Christum Jesum procidentes adoraverunt 6; et caecus natus, interrogatus a Christo : Tu credis in Filium Dei? respondit: Credo, Domine, et procidens adoravit eum, Joann. IX. 38. Hanc eamdem adorationem exhibent apostoli eidem Christo a mortuis ex­ citato: Γι Jenta eum adoraverunt, Matth. XXVUI. 17. In his porro simi­ libusque testimoniis agi de adoratione latriae delata toti Christo nempe homini Deo, constat tum ex verbis ipsis, tum ex toto contextu, atque ex sensu ecclesiae ac totius antiquitatis. 7 ' * · hostiam sive sumente, sive porrigente: Cor­ pus D. N. J. C. custodiat animam meam vel tuam, in vitavi aeternam. Quis enim unquam dixerit, in ejusmodi invocationibus injici suspicionem aut periculum separa­ tionis? Ceterum distincta mentio, quae in objecta oratione fit Trinitatis et humani­ tatis Christi crucifixi, eo spectat, ut distincte recolantur, ac velul in recitantium officium mente defixa teneantur duo praecipua fidei nostrae distincta mysteria, sacrosanctae ni­ mirum Trinitatis et Incarnationis Christi Domini, beataeque passionis, quam ipse pro generis humani salute in sua humani­ tate sustinuit Cf. Gerdii, loc. cit Nonnulli abjudicarunt cl. Fellero has notulas appositas Constitutioni Auctorem fidei, sed ab altera manu adjectas esse con­ suerunt. Ast perperam; siquidem ego in manibus meis habeo Ms. autographum ejus­ dem auctoris, quo respondere adnisus est anonymo Halo, ejus impugnalori, quem ignorabat esse card. Gerdilium; postea vero certior factus, quod hic impugnator fuerit praefatus Cardinalis, ineditum reliquit, ac in manus meas incidit hoc manuscriplum. Ast longe pejus a veritate discessere jansenistae, qui praefatam orationem, quam plures a s. Bonaventura confectam tradunt, quamque Leo X. et Urbanus VUL com­ mendarunt et indulgentiis aliisque gratiis spiritualibus ditarunt, quam denique uni­ versa usurpat ecclesia, velut ineptam et erroribus scatentem traducere non dubita­ runt, ut D. Pannalini episcopus clusensis et pientinus, qui eam vocavit Formola di prepare indigesta, et extensor demum kalendarii ejusdem dioecesis, qui scribere non erubuit: Pluribus scatet erroribus ; ast apposite cl. auctor Dictionarii ricciani et anti - ricciani canonicus Guasco, de ejus­ modi kalendariographo scribit: Multa ipse scatet ignorantia. Cf. Diet. Rice- art. 115. ac supplementum Al giorn. eccles. di Ro­ ma, 1789. quint. IV. pag. 233 et seq. 6) Matth. II. 11 : ΙΊεβόντες προςεκννηΟαν αυτιά. Religiosam ac lalreuticam fuisse hanc magorum adorationem, secus ac cum Richardo Simonio nonnulli audaciores cri­ tici autumant, omnia hujus facti adjuncta suadent. Quare cum Richardus in multo­ rum incidisset reprehensionem ob illam sententiam, quam in versione gallica N. T. emiserat, eam postea emollivit in sua Hi­ storia critica N. T. Notandum porro est vocem perinde valere ac cadentes, prostrati etc. Cf. Lib. Fassonii, Diss. de cultu Jesu Christo a Magis exhibito, adv. Richard. Simonium et Sam. Basnagium, in Thes. theol. Zachariae, tom. IX. pag·. 739. T) Cf. Maldonatus, Comment, in IV Evang. ad cit. loc. 528. Hinc patres perpetuo insectati sunt eos, qui vel ejusmodi cul­ tum Christo denegabant, ut plures ariani, vel qui Christi humanitatis ad­ orationem inficiabantur, ut apollinaristac, qui catholicos convicii causa voca­ bant άΐ'&ρωπολάτρας scu hominicolat *et unanimiter docuerunt Christi carnem Verbo conjunctam supremo latriae cultu esse adorandam: ita Atha­ nasius Epiphanias, Gregorius, nazianzenns atque nyssenus, Ambrosius, Augustinus, Joannes damascenus, aliique apud Petavium.0 Ne longiores simus, quam par est, nos unius Augustini verba proferemus ex patribus latinis, et Joann, damasceni ex patribus graecis. Sic igitur loquitur S. A ugustinus, enarrans verba Ps. XCVHI: Adorate scab ellum pedum ejus: Fluctuans converto me ad Christum quia ipsum quaero hic; et invenio, quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de came Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam car­ nem nobis manducandam ad salutem dedit {jnemo autem illam carnem man­ ducat, nisi prius adoraverit^ inventum est, quemadmodum adoretur tale sca­ bellum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non ado­ rando. 10 S. autem Joann, damascenus rationem praeterea theologicam includit, scribens: Neque enim adorandam esse carnem ejus negamus ; quippe quae adoratur in una Verbi persona, quae quidem ipsi persona et hypostasis facta est. Qua in re non creaturae servimus: non enim illam ceu nudam carnem adoramus, sed velut divinitati unitam , et quia duae ipsius naturae ad s) Nempe apollinaristac unica Christum adoratione venerandum esse docuerunt; sed aliter ac catholica fides habet, communem cum ea sententiam interpretati sunt. Cum enim unionem duarum naturarum inficiarentur haeretici illi, docebant Christum non esse hominem perfectum ac nostri similem; sed solam carnem a Verbo esse susceptam, eamque e coelo delapsam, ct Patri όμοούΰιον, hoc est, ejusdem substantiae cum Deo statuerunt, ut latissime tradidit s. Atha­ nasius in lib. De incarnatione, qui illos propterea arguebat, quod Incarnationem revera e medio tollerent, hoc est, humanae carnis assumptionem, nec aliud praeter­ quam solam carnis speciem ac larvam ad­ mitterent, quemadmodum marcionitae et manichaei. Hac propterea perversa imbuti sententia unicam Christo docebant adora­ tionem esse tribuendam. Ceterum haec animadversio confert tum ad intelligcnliam canonis IX. quem attuli­ mus, cone. V. generalis, tum ad inlelligen- tiam nonnullorum patrum testimoniorum, qui praefatos haereticos impugnarunt. Ca­ tholici autem et ipsi docent, unica adora­ tione in utraque natura Christum esse pro­ sequendum, sed ob unitatem personae. 9) Lib. XV. cap. 3. §. 7 et seqq. *°) Enarr. in Psal. XCVHI. n. 9. edit, maur. tom. IV. Adnotant vero maurini edi­ tores opp. s. Ambrosii, in nola ad n. 79. libri III. De Spiritu Sancto, s. Augusti­ num fidelissimum s. Ambrosii discipulum, cum exponeret superius citatum ab Am­ brosio Psalmi XCVHI. versum: Adorate scabellum pedum ejus, ut eum sacramento altaris accommodaret, non solum ambrosianas sententias, sed et verba ipsa mutua­ tura esse. Cf. s. Ainbros. loc. cit. tom. II. opp. pag. 681. cum nota apposita. Inelu­ ctabile enim in utriusque s. patris verbis argumentum habetur, quod obiter dico, pri­ stinae fidei circa realem Christi praesen­ tiam in Eucharistia, ac supremum latriae cultum eidem exhibendum. 216 unam Dei Verbi personam reducuntur unamque subsistentiam. Carbonem tangere ob ignem cum ligno conjunctum verevr. Ambas Christi naturas ob unitam cami divinitatem adoroy1 529. Ex his patet, hujus veritatis rati o nem théologie a tn esse hypostaticam unionem Verbi eum humanitate. Cultus enim et adoratio toti rei subsistenti tribuitur, atque ad personam proprie refertur; atqui na­ tura divina et humana, simul conjunctae in unitate personae divini Verbi, totum ac imum Christum constituunt. Igitur natura ipsa humana uno eodemque supremo latriae cultu cuni Verbo divino est adoranda, non qui­ dem propter se, ut superius adnotavimus, sed propter Verbum. 530. Et haec quoad fidei dogma. Disceptari solet insuper a schola­ sticis, num praeter illum latriae cultum, quo Christi humanitatem, prout Verbo conjuncta est, adoramus, possit deferri cultus latriae inferior, quem vocamus hgperduliae huic ipsi humanitati, quatenus mentis praecisione di­ stincta apprehenditur a divinitate. Et alii in aliam atque aliam sententiam abierunt, aut affirmando scilicet aut negando. 12 Nobis vero supervacanea haec quaestio videtur, immo et periculi plena. Ceteris enim omissis, cum ex superius dictis constet, totam rationem existentiae hujus humanitatis esse subsistentiam Verbi, sine qua humanitas Christi in concreto nec est nec concipi potest, velle eam mentis praecisione separare, ad ei cultum tribuendum distinctum inferioris ordinis, perinde esse videtur ac ipsam destruere ad eam honorandam. Demum, ut verbis utar Thomassinii, quid attinet novos excogitare et congerere illi carni honores? An ei abunde non sufficiunt divini? An ei non sufficiunt, qui Deo suffi­ ciunt? An illi parum est, quod Deo satis est?13 n) De fide orthodoxa, lib. HL cap. 8: Ονκ άπροςκύνητον την βάρκα λεγοντες' ττροςκννεΐται γάρ èv rrj μια τού λόγον ν.τοΟταΰει, ητις αντή ν.τόβταδις γεγονεν ’ ον γάρ ώς ψιλήν βάρκα προςκννούμεν, άλλ' ως ήνωμένην θεότητι, καί εις εν χρόςωπον καί μίαν ύπόΰταβιν τον θεού λόγου, τών δύο αυτού αναγόμενων φνΟεων" δεδοικα τον άνθρακας άψαβθαι δια τό τώ ζνλω Οννημμένον πύρ' προςκυνώ τού ΧριΟτού το Ουναμφότερον, διά τήν τη Οαρκι ηνωμένην θεότητα. Edit. Le Quien, cujus eru­ diti editoris cf. nota ad hunc loc. opp. tom. I. pag. 216. *2) Diversas ac discrepantes scholastico­ rum sententias recenset Vasquez in 111. part. s. Thomae, disp. XCVL cap. 1 et seqq. Ipse vero sententiam negantem fuse tamquam unice veram tuetur, utpote con­ sentaneam doctrinae patrum et conciliorum; affirmantem autem sententiam omni argu­ mentorum genere confutat, ostenditque per­ peram in subsidium hujus doctrinae adduci auctoritatem s. Thomae, praesertim a Cajctano, Suarezio, aliisque ejusdem sententiae patronis. Non aliud enim docet s. Tho­ mas part. III. qu. 25. art. 1 et 2. quam ado­ rationem Christo delatam duplici titulo ipsi deferri, tum ratione gratiae habitualis et donorum, tum ratione deitatis praecipue; quia ulrumque apprehendimus, et ratione ulriusque adoratione dignus est; non au­ tem quod una adoratio possit ab alia se­ parari, aut uni seorsum naturae unam ad­ orationem, seorsum alteri aliam exhiberi. Cf. Vasquez, loc. cit. cap. 5. n. 34. *3) De Incarn. lib. XI. cap. 3. §. 13. ubi tredecim argumenta urget ad excluden­ dam duplicem ejusmodi adorationem, quae gravissima profecto videntur. i , 217 DIFFICULTATES, 531. Obj. 1. Non adoratur supremo latriae cultu nisi Deus. Jam vero caro Christi non est Deus. 2. Hinc s. Augustinus: Honoratur, in­ quit, homo Christus, sed non sicut Pater J)eus. Quare? Quia secundum hoc dixit: Pater major me est.14 3. Et s. Cyrillus, anathematismo VIH. conua Nestorium, asserit, nefas esse hominem assumptum coadorare cum Deo Verbo. 4. Nec prodest unio substantialis humanitatis cum Verbo; siquidem ex ea non exurgeret nisi adoratio relativa, non autem absoluta, qualis ad latriae cultum requiritur; 5. aut saltem dicendum cum Durando, humani­ tatem Christi adorandam tantum esse per accidens, quod tamen theologi unanimi consensu improbant. Ergo. 532. Resp. Ad 1. D. Ratione sui et propter se, C. ratione hypo­ staticae unionis et propter Verbum, prout exposuimus, N. 533. Ad 2. D. Spectata humanitate in se ipsa, C. subsistente in Verbo, A. Ibi enim s. Doctor loquitur de humanitate Christi abstracte spectata non autem in concreto, prout in Verbo subsistit, de qua nos dis­ serimus, cui s. pater tum in hoc ipso tractatu 15, tum loco in probationibus adducto, luculenter divinos vindicat honores. 534. Ad 3. D. In sensu Nestorii dividentis personas, C. in sensu catholico, A. Una enim adoratio Christi, ut jam animadvertimus, et ab Apollinari et a Nestorio, et ab ecclesia catholica verbis iisdem, sensu longe dissimili praedicatur. Unitas enim adorationis ab Apollinari propugnaba­ tur, ut naturas confunderet, a Nestorio, ut personas divideret, ab ecclesia, ut geminas inconfusasque naturas in una persona profiteatur·. Quare Ne­ storius dicere solebat, referente eodem s. Cyrillo, propter gestantem gestatum veneror; propter latentem adoro spectabilem.16 Cui quidem impietati oppo­ nit Cyrillus anathematismum VIU. qui ita integer se habet: Si quis audet dicere assumptum hominem coadorari cum Deo Verbo oportere, et conmincupari Deum, tamquam alterum cum altero; adjectio enim cvv (cum) syllabae hoc cogit intelligi ; et non magis wia reverentia veneratur Emmanuel, unam­ que ei glorificationem dependit, juxta quod Verbum caro factum est; anathema sit.17 ”) Traci. XXIII. in Joann, n. 13. edit, maur. ”) Tract, cit. n. 6. ie) Ad». Nestor, lib. II. opp. tom. VL pag. 56 : z/zcc τόν φοροΰντα, φηΰί, τόν φορονμενον Οεβω' δια τον κεκρυμμένον, ,τροςχυνέω τόν φαινόμενον. π) Ex versione Dionysii Exigui apud Harduin. tom. I. .4t7. Concit, eoi. 1194: Εϊ τις τολμήαει λέγειν, τόν άναληφ3έντα άνθρωπον ΰυμπροςκυνείΰθαι δείν τω θεω λόγω y καί ύυνδοζάζεο 9αι 3 καί Ονγχρηματίζειν θεόν ώς έτερον εν ίτερω* το γάρ ύυν άεί προςτιθεμενον, τούτο νοείν αναγ­ κάζει, καί ούχί δή μάλλον μιά προςκυνήΰει τιμά τόν Εμμανουήλ, καί μίαν αύτω τήν δοξολογίαν άναπίμπει, καθο γέγονε Οαρξ 218 535. Ad 4. Neg. conseq. Etenim per unionem hypostaticam facta est illa caro caro Dei, Deumque propterea cum carne sua adoramus. 536. Ad 5. P. Per accidens, id est, non propter se et ex conse­ quenti, C. per accidentalem unionem, quam Nestoriua invexit, N. Nec alius est sensus Durandi, qui solum contendit, humanitatem illam non esse adorandam propter se, sed propter Verbum, cui copulata est. 18 PEOPOSITIO Π. Cultus sacratissimi Cordis Jesu, prout ab apostolica sede probatus est, atque in ecclesia catholica frequentari consuevit, pius est, et ab omni superstitionis labe immunis. t il > 537. Propositio haec est certa, ut patet tum ex censura lata a Pio VI. in Constitui. Auctorem fidei, ad propos. LXII. synodi pistoriensis, his verbis conceptam: Doctrina, quae devotionem erga sacratissimum Cor Jesu rejicit inter devotiones, quas notat (synodus) velut novas, erroneas, aut saltem peri­ culosas, intellecta de hac devotione, qualis est ab apostolica sede probata, falsa, temeraria, perniciosa, piarum aurium oflensiva. in apostolicam sedem injuriosa. Tum ex censura, qua perstringitur propositio LX1II: Item in eo quod cultores Cordis Jesu hoc etiam nomine arguit (synodus), quod non advertant, sanctissimam carnem Christi, aut ejus partem aliquam, aut etiam humanita­ tem totam cum separatione aut praecisione a divinitate adorari non posse cultu latriac. Quasi fideles Cor Jesu adorarent cum separatione vel praecisione a Divinitate, dum illud adorant ut est Cor Jesu, Cor nempe personae Verbi, cui inseparabiliter unitum est, ad cum modum, quo exsangue Corpus Christi in triduo mortis sine separatione aut praecisione a divinitate adorabile fuit in se­ pulcro; captiosa, in fideles Cordis Christi cultores injuriosa. * 538. Ex his vero censuris deprehendimus, 1°. objectum cultus, de quo disserimus, esse ipsum Cor Jesu, id est, cor personae Verbi incarnati; 2°. cul­ tum, qui specialiter Cordi Jesu defertur, esse supremum, seu latriae, quo nempe personam Verbi incarnati adoramus, a qua nullatenus cor separatur aut separari potest; 3°. cultum istum, qualis ab apostolica sede probatus imi est, ab omni prorsus esse superstitione immimem. 539. Cum ejusmodi objecto confundi aut permisceri nequit motivum ejusdem cultus. Quod quidem motivum multiplex est: ac 1°. quidem quia istud sanctissimum Cor exhibitum est a Christo ipso tamquam piarum ό λόγος' άνά&ιμα tora. Hinc Cyrillus, lib. citato contra eundem Nestorium, ipsum arguit idololatriae, eo quod non admissa hypostatica ac substantiali unione Christi tamen carnem dixerit eodem cultu esse adorandam ac ejus divinitatem. ,s) Cf. de hoc ipso argumento s. Thom. loc. cit. 219 * suarum affectionum sedes, quas nos ab ipso mutuari vult, dicens : Discite a me, quia mitis sum ct humilis carde, Matth. XJ. 29; 2°. quia cor cx com­ muni hominum sensu et recepto ac universali loquendi usu, a Scriptura ipsa consecrato, est symbolum amoris, ac propterea Cor Jesu symbolum immensae illius caritatis et amoris, quo tot ac tanta Christus pro nobis fecit ac perpessus est ad nos redimendos, ac potissimum quo pro nobis in­ stituit es. sacramentum Corporis et Sanguinis sui, quo pascimur ac pota­ mur; 3°. quia per hoc sanctissimi Cordis symbolum vehementer fideles in­ calescunt, tum ad recolendam Christi morientis passionem, tum ad repen­ dendum eidem Christo amorem et grati animi sensum pro tot beneficiis, quibus ab eo affecti et cumulati sunt. Atque haec sunt, quae substantiam, ut ita dicam, ac spiritum seu animam ejusmodi devotionis seu cultus con­ stituunt, prout toties romani pontifices declararunt. 540. Numquam propterea in hoc cultu objectum a motivo separari aut dispesci debet, ut plenus ille habeatur. Exurgit enim hic cultus ex utroque objecto, materiali, ut vocant, et formali simul sumptis, seu colitur Cor Jesu in se ac prout est amoris symbolum. Cor enim verum et reale seu physicum est subjectum hujus symboli, quod quidem symbolum sine ipso vero corde concipi nequit. Objectum autem formale seu motivum rationem suppeditat, quare cor potius quam aliud corporis Christi mem­ brum a fidelibus colatur et adoretur, seu cur fideles dirigant speciali modo cultum suum ad cor, quatenus in ejusdem Christi corpore reperitur, seu in totalitate cum ceteris partibus coëxistit et in persona Verbi subsistit 541. Quibus ad tollendam omnem aequivocationem et praeoccupandas difficultates enucleatis, reliquum est, ut veritatem enunciatae propositionis vindicemus. Ad hoc porro conficiendum tria ostendamus oportet: primo Cor Jesu in se, prout corporea pars est carnis Christi (quod ab apostolica sede probatum vidimus ex censura propositionis LXIII. synodi pistoriensis, constituere objectum materiale hujus cultus), esse supremo latriae cultu adorandum; deinde objectum formale seu motivum ejusdem cultus certum suppeditare fundamentum, quo speciali ratione dirigatur adoratio ad Cor Jesu, prout symbolum est ejus in nos immensae caritatis; tertio demum hunc specialem cultum, qui Cordi Jesu defertur, tum ratione sui tum ra­ tione symboli pium esse atque ab omni prorsus superstitionis labe immunem. Quae quidem singillatim breviter ac perspicue ostendemus. 542. Primum facile evincitur: De fide enim est, ut ex demonstra­ tis constat, unionem hypostaticam immediate cum tota Christi humanitate, ac singulis ejusdem humanitatis partibus factam esse ; immo hypostaticam unionem Verbi cum humanitate esse rationem formalem, qua humanitas ipsa ac singulae ejus partes subsistant ac existant in rerum natura, seu in concreto. Ergo tum humanitas tum singulae ejusdem humanitatis partes colendae sunt cultu latriae ob divini Verbi personam, cujus propriae factae sunt. Sane triduo mortis Christi tam ejus anima, quam ejus corpus et sanguis. etsi ab invicem separata essent, colenda erant cultu latriae ob unionem, quae semper extitit iis cum ipsa divina persona, in qua subsiste­ bant, Hoc adeo evidens est ex fidei principiis, ut vel ipsi acerrimi impugnatores devotionis Cordis Jesu id fateri ultro debuerint1 ; atque ante ipsos hanc catholicam veritatem enunciaverat praestantissimus theologus Sylvius, dum affirmavit, carnem et animam Christi et membra corporis ejus adoranda esse adoratione latriae. 2 Ergo. 543. Alterum eadem facilitate adstruitur; etenim illud suppeditare fundamentum specialis cultus erga aliquam determinatam partem cujusdam objecti censendum est, quod ita hanc partem a reliquis distinguit, ut pro ea talia militent rationum momenta, quae non aeque pro reliquis valent, neque iis communia sunt. Sane hoc principio ducta ecclesia probavit cul­ tum Quinque plagarum Redemptoris solemni Officio ac Missa peculiari, in lilii cujus Oratione, Communione et Postcommunione sic orat sacerdos: Ut qui vulnera D. ,V. J. C. hodie devote colimus. Nil aliud autem est vulnus late­ ris, ut in eo haereamus, quod propius cor attingit, nisi latus ipsum vul­ neratum; et ideo hunc cultum probavit ecclesia, quia etsi includantur hae partes vulneratae in objecto, quod est corpus Jesu, specialem tamen habent mysticam significationem, et militant pro iis specialia rationum momenta seu motiva, quae non aeque in reliquis inveniuntur. Tale porro esse motivum, quo speciali ratione Cor Jesu prae reliquis corporis ipsius membris determinate sit colendum, patet tum ex eo, quod Christus ipse, ut vidi­ mus , cor suum velut piarum suarum affectionum sedem exhibuerit, tum praeterea ex eo, quod cor aptissimum symbolum sit immensae illius cari­ tatis, qua Christus dilexit nos, et seipsum tradidit pro nobis; quae quidem caritas a fidelibus sub hoc symbolo speciali ratione recolitur. Ad hanc porro memoriam excitandam potissimum intenderunt summi pontifices in hujus cultus approbatione, prout probarunt festum Quinque plagarum alia­ que festa, quae ad specialem quamdam Christi corporis partem referuntur, ob mysticam illam significationem, quam prae se ferunt, quaeque peculia­ rem exhibent in speciali eo cultu defixam recordationem mysterii cujuspiam, insignisve cujuspiam redemptionis beneficii. 544. Postremum ex iis, quae nobis probanda proposuimus, scilicet ejusmodi cultum pium esse atque ab omni superstitione immunem, non est nisi corollarium, quod necessario consequitur ex praemissis. Nam si Cor *) Sic enim Blasius, in opusculo quod inscripsit: De festo Cordis Jesu, disser­ tatio commonitoria, anno 1781. cap. 12: Cor Jesu, inquit, proprie et per se sum- plum oh hypostaticam unionem capax est adorationis latriae. ’) In 111. part. qu. 6- apud Gerdii, op. cit. paç. 340. 221 Jesu, nempe Cor personae Verbi incarnati, adorari debet cultu latriae; si ob mysticam significationem sedis amoris et caritatis, cujus cor symbolum est, licet in ipsum determinate specialem cultum dirigere, prout determi­ nate in quamdam corporis partem dirigitur in cultu Quinque vulnerum, omnino sequitur, cultum sacratissimi Cordis Jesu, qualis ab apostolica sede probatus est et in ecclesia receptus, pium esse atque ab omni superstitione immunem. 545. Notandum denique est cum cl. Gerdilio, cum singularis pars, in quam adoratio dirigitur, non adoretur nisi propter unionem hypostaticam cum persona Verbi, profecto intelligi in adoratione, quae huic parti exhi­ betur, adorari ipsam Verbi personam, atque adeo Christum totum, cujus persona alia non est nisi persona Verbi. Quo fit, ut, cum Christus totus in ea sui corporis parte adoratur, nullo pacto ab ejus partis adoratione amota et exclusa intelligi debeat humanitatis totius adoratio. Et revera nemo unquam reperietur pius Cordis Jesu cultor, qui, dum Cor Jesu ad­ orat, utpote est Cor Jesu, in eo adorationis cultu non intendat, personam ipsam Christi, atque adeo divinitatem ejus totamque sacrosanctam humani­ tatem comprehendere. Ob speciale tamen motivum, ut saepius diximus, quod militat pro Corde Jesu, tum ratione sui tum ratione symboli, deter­ minate dirigitur cultus ad ipsum cor, etsi reliquae partes, quae toti insunt, non excludantur. Hinc patet mdlam oriri posse suspicionem aut divisionis aut exclusionis in ejusmodi cultu prout sibi adversarii fingunt. 3 546. Quibus si accedat, fieri non posse, ut quispiam vere catholicus superstitionis damnet cultum in universa ecclesia receptum et innumeris prope spiritualibus privilegiis et indulgentiis auctum et cumulatum a sum­ mis pontificibus, ab iisque summopere commendatum, cujusmodi esse con­ stat cultum Cordis Jesu, aperte colligitur et plane patet propositum nostrum ac veritas assertae propositionis. 4 DIFFICULTATES. 547. I. O b j. 1. Cultus Cordis Jesu, prout a s. sede probatus est, non habet pro objecto nisi solam Christi caritatem sub sensibili cordis sym3) Cf. Gerdii, op. cil. pag. 348. ubi ge­ nuinum sensum aperuit verborum Pii VI. quibus nonnulli prave usi sunt, quae con­ tinentur in Rescripto dato ad pistoriensem episcopum Ricci. 4) Cf. Gerdii, op. cil. pag. 372 et seqq. Cf. etiam Faure, Saggi tcologici per for­ mare un errata - corrige, Saggio II. Lu­ gano 1773; nec non Emm. Marques, De­ fensio SS. Cordis Jesu, Venet. 1781; Joann. Fel. Henr. Fumei, in op. cui titu­ lus: It cullo delC amor dirino, ossia la divozione al ss. Cuore di Gesù trad, dal franc, corredata di annotazioni da Luigi Mozzi, Bologna 1782. His omnibus prae­ iverat P. Joseph de Gallifet S. J. De cultu sacrosancti Cordis Dei ac D. N. J. C. in variis christiani orbis provinciis propa­ gat o} Romae 1726. itl 222 bolo exhibitam; perperam igitur et contra ejusdem s. sedis apertam decla­ rationem cor ipsimi reale, materiale seu physicum Cliristi Jesu adstruitur tamquam ejusdem cultus objectum. 2. Sane in hujus festi decreto sacra Rituum Cungregatio declarat, per· ejusmodi cultum symbolice renovari memoriam illius divini amoris, quo Unigenitus Dei Filius humanam suscepit naturam. 5 3. Quod clarius etiam in lectionibus hujus festi inculcatur illis verbis : Quam caritatem ... ut fideles sub sanctissimi Cordis symbolo devotius ac ferventius recolant, ejusdemque fructus uberius percipiant, Clemens Xlll. P. M. ejusdem sanctissimi Cordis festum, quibusdam petentibus ecclesiis, cele­ brare permisit. 6 4. Quare de solo cultu symbolico exponit card. Gerdilius sensum, quo sacra Rituum Congregatio et rom. pontifex approbarunt eam devotionem. ’ Ergo. i ί* i -M 548. Resp. ad 1. N. Illum enim cultum probavit s. sedes, quem probandum simpliciter petierunt episcopi regni Poloniae et archiconfraternitas sub hoc titulo Cordis Jesu in Urbe erecta. Jam vero 1°. fatentibus ipsis adversariis, episcopi Poloniae et archiconfraternitas in Urbe non pe­ tierunt approbationem cultus symbolic·!, sed cultus veri et physici Cordis Jesu, seu proprie sumpti8; respondit enim s. Rituum Congregatio: An­ nuendum precibus censuit. Rursum 2°. ille cultus a s. sede probatur, quem alias probare recusaverat, dicendo: Praevio recessu a decisis: atqui cultus, quem probare recusaverat, iisdem adversariis fatentibus, non est cultus symbolicus, sed cultus coniis proprie sumpti. 9 3°. Suo decreto non aliud intendit sacra Congregatio, quam ampliare cultum jam longe lateque in ecclesia receptum; en rursum decreti verba: Simulque intelligens (s. Con­ gregatio) hujus Officii et Missae celebratione non aliud agi, quam ampliari cultum jam institutum; jam vero, iisdem adversariis fatentibus, cultus rece­ ptus non erat symbolicus, sed veri et carnei Cordis Jesu.10 4°. Si qua adhuc superfuisset dubitatio circa sensum s. sedis, sublata est ex censura, quam retulimus propositionis LXIII. synodi pistoriensis. 5°. Demum evin­ citur ex ipsa agendi ratione adversariorum, qui non alia de causa profiten­ tur se impugnare eum cultum, quam quod per ipsum introducatur divisio Λ) Décret. S. Rituum Congregationis 6. Febr. 1765. 6) Lectione III. secundi noctnrni. 7) Grégoire, Hist, des sectes religieuses, loc. cit. 8) En verba Bhsii, e.x ejus Diss. c om­ ni onit. Prolus. pag. 15 et 16: Petitum fuit Officium et Missa pro cultu cordis pro­ prie sumpti. ·) Audiatur iterum Blasius: S. Congre­ gatio anno 1697, 1727 et 1729. abstinen­ dum censuil a concessione Officii et Missae pro cultu cordis proprie sumpti. Ibid. ’°) Ita Blasius: ..Porro, inquit, cultus Cordis carnalis Jesu non nudiustertius, sed saeculo superiore vertente duxit exordium a revelatione, quae facta perbibetur in Galliis V. Margaritae Alacoque. Revelationem ex ore ejusdem excepit P. La Colombiêre Soc. Jesu. De institutione hujus festi non mullo post agi coeptum est.·· Ibid. Prolus. pag. 12. in Cliristi humanitate, ut ex dicendis magis patebit Falsum igitur est, quod adversarii assumunt. 549. Ad 2. sive ad 1. probat. D. Symbolice, nempe per Cor Jesu, quod est amoris symbolum, C. independenter ab ipso corde proprie dicto, N. Vidimus enim adorari Cor Jesu, prout symbolum est caritatis, ideoque tum ratione sui, tamquam objectum materiale, tum ratione symboli, tamquam ob­ jectum formale, seu motivum. Non alium porro esse sensum citati decreti, patet per se et ex toto contextu.11 550. Ad 3. seu ad 2. probat, N. Etenim, ut ex adductis verbis liquet, sanctissimum Cor Jesu est symbolum sub quo fideles devotius ac ferven­ tius recolunt Christi Jesu caritatem; jam vero symbolum est realiter distin­ ctum a re, quae per symbolum refertur, cum nihil possit esse symbolum sui ipsius; ergo, dum conceditur festum Cordis Jesu, conceditur festum Cordis ejus realis et proprie dicti ut symboli amoris et caritatis. Talem autem, et non alium sensum esse ejusmodi verborum, magis patet ex eo, quod ibi dicatur: Quibusdam petentibus ecclesiis; porro nulla ecclesia pe­ tierat festum cordis symbolic!; sed omnes, ut ostendimus, petierant festum veri ac realis Cordis Christi. Denique id ipsum manifestum fit tum ex ipsa lectione s. Bernardi, quae in illo festo recitatur, in qua sermo est de Corde Christi vrdnerato tum ex ejusdem Officii hymnis. 12 ") Ejusmodi enim tenoris est rescriptum sacrae Congregationis, datum die 26. Ja­ nuae. 1765: ..Instantia positionis: Polona, Concessionis Officii ct Missae propriae in honorem SS. Cordis Jesu;u respondet Con­ gregatio: ..Pro gratia, pro episcopis regni Poloniae, qui specialiter supplicarunt, nec non pro archiconfratcrnitate sub titulo ss. Cor­ dis Jesu." Die vero 6. Februarii ejusdem anni relatum rescriptum excepit decretum çjusdem sacrae Congregationis typis vul­ gatum his verbis: ..Instantibus pro con­ cessione Officii et Missae ss. Cordis Jesu plerisque reverendissimis episcopis regni Poloniae, nec non confraternitate Urbis, hoc sub titulo erecta, Congregatio s. Rituum, habita die 26. Januarii hujus anni (1765.), probe noscens, cultum Cordis Jesu jam hodie esse per omnes fere catholici orbis partes, foventibus earum episcopis, propa­ gatum, saepe etiam a sede apostolica de­ coratum millenis indulgentiarum Brevibus, datis ad innumeras propemodum confraternitates sub titulo Cordis Jesu canonice erectas, simulque intelligens hujus Officii el Missae celebratione non aliud agi quam ampliari cultum jam institutum, el symbo­ lice renovari memoriam illius divini amoris, quo Unigenitus Dei Filius humanam susce­ pit naturam, et factus obediens usque ad mortem, praebere se dixit exemplum ho­ minibus, quod esset mitis et humilis corde; his de causis referente eminentiss. el reverendiss. D. card, episc. sabinensi, audito R. P. D. Cajetano Forti, promotore fidei, praevio recessu a decisis sub die 30. Julii 1729. annuendum precibus censuit episco­ porum regni Poloniae et dictae archiconfraternitatis Urbis, deliberatura deinde de Officio et Missa rite approbandis. Quod quidem Congregationis votum per me Se­ cretarium relatum SS. D. N. Clem. P. XIIL Sanctitas sua, hujus etiam decreti tenore perlecto, in omnibus approbavit, hac die 6. Febr. 1765.“ ,2) Sic enim s. Bernardus, seu potius ignotus auctor Vitis mysticae, seu Tracta­ tus de passione Domini, cujus verba pro­ feruntur in lectione III. secundi nocturni festi ss. Cordis Jesu, quae ita se habent: t 224 551. Ad 4. A’. Adversarius, qui id asserere non erubuit, aut numquam legit opusculum Gerdilii, in quo cl. auctor propugnat censuram Pii VI. adversus notas Franc. Xaverii Feller, aut aperte mentitur. 3ι*’;'Λ àP 552. II. Obj. Nisi dicatur probatus a s. sede cultus cordis symbo­ lic!, plura sequerentur absurda; ac 1. introduceretur cultus materialis ac directus ad unam determinatam partem adorabilis Christi corporis; 2. induceretur nestorianismus per divisionem uniuscujusque naturae, ac propterea tribueretur altera adoratio Deo et altera homini, quum ecclesia definierit unicam adorationem Verbi incarnati esse admittendam; 3. Dei cultus foret secundarius et concomitans cultum novae hujusce devotionis. ” Ergo. 553. Resp. A', antec. Ejusmodi enim absurda commentitia sunt, quae­ que ab adversario finguntur. Etenim 554. Non sequitur primum absurdum de cultu, ut vocat, materiali', alioquin materialis quoque vocandus esset cultus, qui sacrosanctae Christi Domini humanitati defertur, quod a fide catholica abhorret. Si igitur ma­ terialis dici nequit cultus istius humanitatis, quare materialis censenda erit adoratio, qua ejusdem humanitatis partes coluntur, cum fundamentum seu ratio formalis illius adorationis sit unio hypostatica, quae immediate facta est ciirn toto corpore et singulis partibus ejus? u Adoratur enim Cor Dei, seu personae Verbi. Adde, hanc propositionem, utpote injuriosam cultori­ bus Cordis Jesu, fuisse proscriptam in Constitutione Auctorem fidei; hinc a nullo sincero catholico teneri potest. 555. Non sequitur secundum, induci nempe nestorianismum per dupli­ cem adorationem Dei et hominis. Haec enim non est nisi calumnia toties -Ad hoc enim perforatum est latus tuum..., ad hoc vulneratum est cor tuum... et proplerea vulneratum est, ut per vulnus visi­ bile, vulnus amoris invisibile videamus.” Inter opp. s. Bernard, edit. Mabilon. vol. II. col. 447. In hymno vero ad Vesperas: Pcrcutium ad hoc est lancea. PatMimqne ad hoe eu vulnera, Ut no» htaret sordibuiu, Unda fluente et tanguine. Et in hymno ad Laudes: Te vulneratam caritas Icta patenti voluit Amoris invisibili·, Ut veneremur vulnera. Quaeri hic potest ab osoribus Cordis Jesu, an aqua et sanguis fluxerint ex corde syrabolico, et num cor symbolicum fuerit lancea percussum et vulneratum? Ex his f praeterea patet quam a vero abludant non­ nulli dum autumant duplex dari objectum cultus erga sacratissimum Cor Jesu ab ec­ clesia probati, materiale scilicet Christi cor, et mysticum seu symbolicum, nempe Christi erga nos caritatem. Hi enim permiscent verum objectum cultus Cordis Jesu cum motiro ejusdem cultus. Objectum unum idemque est, nempe cor carneum Christi Jesu, motivum est caritas seu amor, cujus cor ejus instrumentum fuit. ”) Grégoire, loc. cit. M) Audiatur iterum Sylvius in part. III. qu. 25. art. 2: -Quare simpliciter, inquit, dicendum est, carnem et animam Christi, sicut et membra corporis ejus, adoranda esse adoratione latriae, quae quidem eis debetur ratione hypostasis Verbi Dei; a qua et in qua sustentantur.** I » 225 repidsn, ac demum damnata pariter inter errores synodi pistoriensis, quae­ que a nobis praeoccupata est cum statum quaestionis aperiremus. Siqui­ dem una eademque adoratione colitur Cor divini Verbi incarnati, seu potius persona Chfisti in corde suo. 556. Non denique sequitur tertium. Si enim ima eademque adoratione colitur Deus-homo in corde suo, ea ratione qua diximus et ostendimus adorandam cultu latriae Christi humanitatem in se, licet non propter se sed propter Verbum, per quod et in quo eadem humanitas subsistit, et ita subsistit, ut sine tali subsistentia nec concipi possit in rerum natura ejus­ modi humanitas, jam patet quam stultum sit asserere ex cultu Cordis Jesu consequi cultum Dei fore secundarium.15 e e 557. III. Obj. Saltem purgari nequit hic cultus a superstitione. Nam non intelligitur 1. quomodo adoranda sit pars, quae jam adoratur in toto, nempe in Christi corpore; 2. quomodo dirigatur cultus ad cor, quin intro­ ducatur divisio ac quaedam laniatio et discerptio in ejusdem Christi cor­ pus; 3.. quare potius cor coli debeat quam oculi, pedes, malaus etc., ut ar­ guebat sapientissimus pontifex Benedictus XIV. 4. Sed falsum praeterea est, quod assumitur ab hujus cultus patronis, cor esse affectionum sedem; exploratum siquidem apud recentiores physiologos est, in systemate nerveo residere principium sensationum et motuum, qui a voluntate pendent. Vo­ luntas enim in nervos agit, ac per eos anima sentit; nervi autem, ut plerique contendunt, originem ducunt a medulla spinali, ut vocant, seu ut aliis placet, a cerebro, juxta alios a diaphragmate repeti debent, nullatenus vero a corde. Etenim cor non est nisi musculus, qui systemati sanguineo inservit. Ex ejusmodi vero opinionum diversitate non inepte quispiam quaerit, an non expediat festum instituere sacrae glandulae, sacri cerebri etc., ex quo eorum cultores cerebellistae, aut pinealistae etc. nuncuparentur. 5. Si his addatur, ejusmodi Cordis Jesu cultum incognitum plane ftdsse toti antiquitati, 6. ejus introductionem turbas ubique excitasse, 7. ter a sacra Rituum Congregatione rejectum, demum hanc nonnisi machinationi­ bus factiosorum cessisse, ut eum permitteret; 8. patebit, jure merito inter superstitiosas devotiones hunc cultum esse recensendum, ej usque patronos cordicolas, seu cardialatras, sectarios dictos esse. 16 Ergo 558. Resp. A. antec. Ad 1. prob. Dicimus eadem ratione coli Cor Jesu qua speciali cultu donantur sacra vulnera, nempe ob mysticam signiU *5) Qui hoc objiciunt, non advertunt se pariter impetere cultum, qui tribuitur Christi corpori et sanguini in Eucharistia. Cum enim una eademque adoratione Christi humanitas adoretur cum divinitate, non Perrone, Praelectiones theolog. VI. potest distingui objectum primarium et se­ cundarium ejusmodi cultus. Sed recolan­ tur superius dicta in propositione ante­ cedenti. ie) Ita Grégoire, pag. 248 et seqq. 15 ficationem immensae caritatis Christi, ac cetera motiva, quae superius re­ censuimus. 17* 559. Ad 2. A. Sed, ut pariter exposuimus, una eademque indivisi­ bili ac individua adoratione adoratur Christus, seu Verbi persona incarnata, in corde suo, ceteris membris corporis Christi non exclusis. Nam adoratur cor in humanitate, quae subsistit in divina Verbi persona. ,H 560. Ad 3. Respondeo, ideo cor potius coli, quia pro pedibus, mani­ bus etc. illud uon militat peculiare motivum mysticae significationis aut caritatis symboli, quod militat pro corde. Falsum porro est, quod dicitur de Benedicto XTV; cum debuisset dici Prosper Lambertinius, qui haec objiciebat cum promotoris fidei officio fungeretur, ac propterea ex munere suo contrarias partes sustinens, ut in ejusmodi causis fit.19 Ceterum Be­ nedictus XIV. nempe summus pontifex, pluribus indulgentiis ditavit cultores Cordis Jesu, et ejusmodi cultum semper fovit atque promovit.20 561. Ad 4. A’, suppositum: siquidem veram rationem attulimus ex mystica significatione, seu amoris et caritatis symbolo, quod prae'se fert cor, et quia Christus ipse velut piarum affectionum suarum sedem cor suum proposuit. Itaque non dicitur absolute cor esse affectionum sedem, sed quod tamquam affectionum sedes exhibeatur a Christo. Non est propterea cur salebrosam physiologicam quaestionem attingamus, utrmn cor reipsa sedes affectionum sit ac sensitivitatis, ut vocant, nec ne; cum nihil referat ejusmodi quaestio ad institutum nostrum, quod ab illa est omnino independens. Hinc cetera ruunt, quae adversarius congerit ex nuperrimis physio­ logie quoad diversas sententias in quas ipsi distrahuntur circa originem nervorum et sensitivitatis sedem; nec nisi falsa suppositione innixus potuit l7) Cf. card. Gerdii, op. cit. pag. 374 et seqq. nota 1. ubi ostendit, nullum posse ab adversariis discrimen afferri inter cultum a s. sede jam antea probatum Quinque vul­ nerum, et cultum Cordis Jesu, prout spe­ ctatur ut pars humanitatis Christi, seu or­ ganum peculiare; summaque sedulitate dis­ jicit, quae ab iisdem discrimina excogitata sunt, ut hujus argumenti vim eluderent. Id ipsum dici potest de cultu pretiosissimi Christi sanguinis, aliisque ejusmodi festis, quae Officio ac Missa propria celebrantur. ,s) Cf. Muzzarelli, «Dissertazione intorno alie regole da osservarsi per pariare e scrivere con csattezza e con propriété su la divozione e sui culto dovuto al ss. Cuore di G. C.“ Roma 1806, in qua cl. auctor hoc argumentum plene evolvit *’) Totam actorum seriem ipsemet re- fert in eximio opere de Beatif. et Cano­ nizat. Sanctorum, lib. IV. part. II. cap. 31. n. 19 et seqq. 20) Cujus rei fidem faciunt tum archiconfraternitas ss. Cordis Jesu, in Urbe in­ stituta a b. Leonardo a Portu Mauritio, at­ que ab eodem pontifice approbata, cui prae­ terea nomen dedit, tum litterae, quas in forma Brevis dedit Galliarum reginae anno 1748, tum plures indulgentiae ab eo con­ cessae cultoribus Cordis Jesu. Hinc patet fraus, qua primum usus est episcopus Ricci, dum scripsit: «Che il gran Pontcfice Be­ nedetto XIV. ci assicura, che la Chiesa ricuso per tre volte di prestarsi ai fautori e promotori di questa divozione, non avendo mai permesso. che s’introducesse Ia festa;· postea vero alii eum imitati sunt. 227 ore profano asserere, non inepte a quopiam quaeri posee, foret necne melius festum instituere nacrae glandulae etc. 21 562. Ast neque istud concedendum est, quod auctor hic pro certo sumit, physiologiam nobis adversari. Nota enim apud reccntiorca physiologotf haec sunt: 1°. Cor omnium musculorum corporis nostri nobilissimum esse, cum organum praecipuum sit, immo centrum systematis vascularis seu sanguinei, atque, ut modo lo­ qui amant, irrigatorii, quod una cum systemate nerveo praeeat vitae cor­ poris animalis.22 2°. Juxta certissimas anatomicas observationes ac repetita experimenta , cor magna nervorum copia instructum esse. 23 3°. Omnes nervei systematis partes suam habere efficaciam, existere per se, neque a cerebro aut spinali medulla ullatenus pendere24, ac propterea, quod con­ sequens est, cordis actionem neque a cerebro neque a medulla spinali di­ manare; excitari tamen, si stimuli hisce partibus applicentur, cum omnes partes ejusdem systematis amice inter se conspirent, et aliae aliis partem suae efficientiae communicent, omnesque ad totius systematis actionem ali­ quid conferant. 25 4°. Exploratum praeterea apud eosdem est, cor prae ceteris musculis incitabilitate, ut loquuntur, contractibilitate, irritabilitate at­ que exquisitiori quadam sensitivitate donari ob nervos, quos vocant sym­ pathicos, quibus abundat. Hinc 5°. motus cardiacos animi affectionibus ac passionibus, praesertim si vividiore® eae sint, ita subesse, ut subito cor vel subsiliat laetitia, vel angatur moerore; ac propterea ejusmodi motus car­ diacos sola pathematum animi vi et efficacia perverti, totumque irrigatorium systema perturbari26 ; quod si pathema vehemens et constans fuerit, 31) Sane numquam Deus praecepit ho­ minibus, ut eum diligerent ex toto cerebro, ex toto diaphragmate etc. sed praecepit, ut diligant eum ex toto corde. 21) Cf. cl. Laurent. Martini, Lezioni di fisiologia, Torino 1827. lez. XLIII. Siste­ rna sanguigno, tom. IV. “) Nonnulli physiologi dubitarunt, utrum cor nervis esset instructum; Beherendsius, ulterius progressus, prorsus nervos cordi negavit; at cl. Scarpa magnam nervorum cardiacorum copiam ita demonstravit, ut jam nemo inveniatur, qui de hac re quae­ stionem moveat, aut dubium. Cf. ibid, cl lez. XLII. Sistema nervoso. ’·) Cf. idem ibid. lez. XL VII. Mtiscoli, tum in op. Elementa physiologiae, Tau­ rini 1835. lib. I. pag. 25 — 31. ubi affert experimenta Wilsonii, cx quibus constat, cordis actionem neque a cerebro, neque a medulla spinali dimanare. Plures enim nervi e gangliis prodeunt; sic plerique nervi cardiaci ex ganglio sub corde posito origi­ nem habent. Ex his patet, quibus melius competat cerebellistae aut pinealistae de­ nominatio, an nobis scilicet, qui plerosque nervos cardiacos ex gangliis repetimus car­ diacis et respective plexu, an vero Grégoire, qui cum suis omnes nervos repetit a ce­ rebro, aut encephalo, et medulla spinali, in quo non meliorem physiologum quam theologum se praebet. 3i) Ibid, tum pag. 23 et seq. ubi Bichati, Richerandi aliorumque hypotheses falsitate laborare ostendit, qui nervei systematis sen­ siferi centrum in encephalo collocant. M) Ib. pag. 31. Cf. praeterea Dictionnaire abrégé des sciences médicinales, Milan. 1825, art. Passion, pag. 357 et seqq. nec non Physiologie des passions, par J. L. 15 * :i h v. 228 morbosam affectionem et organicum interdum vitium in corde ingenerari, quandoque vero et mortem ipsam, ut suo loco pathologi docent.27 Haec autem aliaque non pauca consulto a nobis praetermissa, ne in alienam provinciam excurrere videamur ad theologum non pertinentem, et a qua, ut diximus, cultus iste nullo modo pendet, satis evincunt, cor animi affectionibus maxime affici eo ipso, quod in nerveo systemate sensitivitatis et affectionum sedes collocetur, ac sub hoc respectu vere cor dici ct esse affectuum organum et instrumentum praecipuum, immo et sedem.28 □63. Ad □. D. Quoad festi celebrationem, C. quoad rem ipsam, A. Alioquin innumerae prope ejusmodi devotiones hoc praetextu excludi ac respui deberent, quae, cum primum peculiari festo et officio cohonestaban­ tur, novae erant. Adde, hanc difficultatem aeque premere cultum cordis symbolic!, quem tamen adversarius cum suis commendat. 564. Ad 6. D. Ex parte jansenistarum eorumque gregalium, C. ex parte piorum catholicorum, saltem postquam ab apostolica sede probatus est, A. Quot oppositiones non sustinuit festum Conceptionis b. Virginis?30 Quot festum Corporis Christi? Sane de posteriori hoc festo apud Bollandianos legitur: Festivitatem illam positam fuisse in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradiceretur; innumerabiles habuisse contra­ dictores et atrocissimos impugnatores. 3i Quid inde? Festum Corporis Alibert, Paris 1825, duobus vol. in 8. Ex hac perturbatione, quam systema irrigatorium ab animi affectionibus patitur, expli­ catur sudor sanguineus Christi Domini in horto, de quo s. Luc. XXII. 44. nam sy­ stole et diastole, quae duos praecipuos con­ stituunt cordis motus sanguinis circuitioni inservientes, perturbatae in functionibus suis et anormales effectae, phaenomenon illud produxerunt. Haud me latet Hilarium pictav. De Trin. lib. X. n. 41. prodigiis accensere ejusmodi sudorem sanguineum, dum scribit: Contra naturam esi sudare sanguinem. Verum non modo Aristoteles, Hist, animal, lib. IIL cap. 19. et De ani­ mal, partibus, lib. ILL cap. 5; Galenus, seu quisquis auctor est libri De utilitate re­ spirationis; Theophrastus Eresius in tra­ ctatu De sudoribus ; sed etiam, post re­ stauratas litteras in Italia, Collius, De san­ guine Christi; Greg. Leti, Vita Sixti V. lib. VI; Saporilius, in Ephemeridibus gernianicis anni 1712; in Gallia Maldonatus, in Matth. XXVI. 37; Fagonius, facultatis parisiensis medicus, in thesi anni 1665; Mervillius, Miscellaneorum, tom. III; Thu- anus, Historiarum, lib. II; in Germania Schenckius, Observat. 138. lib. VI; in Hel­ vetia Conradus Lycostenes, in Prodigio­ rum ac ostentorum chronico, aliique viri docti non pauci suis temporibus mares ac feminas, vel morbo sollicitatos, vel animi moerore confectos, sanguinem sudasse, sive quod ipsi viderint, sive diligenter explorata veritate, testantur. Cf. Calmet, Dissert, de sanguineo Christi sudore. Quae ideo attu­ limus, quia mirifice rem nostram confirmant. ”) Cf. inter alios cit. Dictionarium, loc. cit pag. 354, et Allan Burns, Osservazioni sopra piu frequenti inalattie del cuore, tradot. dal!’ inglese, Milano 1816. a) Non quatenus cor centrum est sy­ stematis irrigatorii, sed, ut diximus, ob quantitatem et qualitatem nervorum quibus instructum est. Cf. Marques, op. cit. part. I. consect. propos. IX. art. 1. î0) Cf. P. Victor a Cabal. Ord. min. ref. in opere, cui titulus: De superstitiosa timiditate vitanda. 31) In Vita b. Julianae Leodiensis, ad diem 5. April, lib. II. cap. 3. edit. Antverp. 220 Domini ft s. ecde probatum perseverat, et nomina impugnatorum, utpote in pulvere exarata, levioris aurae impetu evanuerant; idem contigit et contin­ get de festo es. Cordis Jesu deque ejus impugnatoribus. 32 565. Ad 7. D. Et haec agendi ratio ineluctabile est documentum summae prudentiae, cautelae ac maturitatis quibus commendatur s. Rituum Congregatio, C. aliquid officit ipsius causae merito, postquam approbata est, A. Et sic cetera concidunt, quae de machinationibus postulatorum ad­ jecta sunt, inter quos auctor, quem impugnamus, ipsum involvit piissimum rom. pontificem Clementem XIII.33 566. Ad 8. D. Eadem ratione, qua catholicos lacessebant apollinaristae, dum eos vocabant anthropolatras seu hominicolas, C. jure merito, N. Mirum est, non animadvertisse ejusmodi homines partium studio abreptos, se per hanc appellationem causam communem agere cum ap oil in aristis, qui praeterea eadem ferme argumenta urgebant adversus catholicos Christi hu­ manitatem, prout subsistit in divina Verbi persona, adorantes, quae factiosi isti impugnatores urgent adversus cultum Cordis Jesu. 3* C A P U T V. 4 ‘ . DE CHRISTI TITULIS ATQUE MUNERIBUS. 567. Ex unione hypostatica fluuut tituli illi, quibus Christum in sacris litteris insignitum novimus, et officia seu munia, ad quae obeunda Dei Fi­ lius humanam naturam sibi copulavit. 568. Praecipui tituli ac munia, quae Christo tribuuntur, sunt Capitis hominum et angelorum, Prophetae, Regis, Judicis, Sacerdotis, Dei hominumque Mediatoris. De quatuor primis nulla viget controversia; ast non levis quaestio agitatur inter catholicos et socinianos circa sensum, quo post­ remi duo tituli Christo competant. Quare priores illos vix exponemus; posteriores appositis propositionibus juxta catholicam doctrinam vindica­ bimus. pag. 461. Integrum caput illud legi me­ retur. Egregiam navarunt operam in pro­ movendo ac luendo hoc festo patres inclyti Ordinis Praedicatorum, qui propterea plu­ rimorum invidiam subierunt. Jî) Loquor autem de iis, qui sedis apostolicae decretis restiterunt. *») Dans le temps, inquit, qu'on pour­ suivait cette affaire j on se demandait à Rome, quels sont les solliciteurs? et tout bas, on se disait : c' est le Pape. Ita hic inverecundus jansenista et episcopus con­ ventionalis , de cujus notitiis biographicîs, de obstinata pervicacia in schismate usque ad mortem, ob quam ei denegata suul sa­ cramenta, de ejusdem praeterea funere et scandalis, quae inde orta sunt, cf. L' Ami de la Religion, anni 1831. vol. LXVIII. .. . · -, I in respecti vis articulis. • •■w h i < M) Cf. Petav. lib. XV. cap. 3 et seqq. ei Gerdii, op. cit. 230 569. I. Igitur Christus dicitur et est Caput hominum et ange­ lorum. Hominum quidem ratione animarum, in quos influit per gratiam suam, sive actualem, sive sanctificantem ; ratione corporum, quae ipse ali­ quando a mortuis excitabit; ratione finis seu beatitudinis, ad quem homines ejus munere ordinati sunt ; quae duo postrema suo loco jam vindicavimus, primum autem postea ostendemus. Exponit autem s. Thomas, qua ratione omnes homines ad Christum tamqliam caput pertineant, scribens: Christus est caput amnium hominum, sed secundum diversos gradus. Primo est caput eorum, qui actu uniuntur sibi per gloriam : secundo eorum, qui actu uniuntur sibi per caritatem; tertio carum, qui actu uniuntur sibi per fidem: quarto eorum, qui sibi uniuntur solum in potentia nondum reducta ad actum, quae tamen est ad actum reducenda secundum divinam praedestinationem : quinto eorum, qui in potentia sunt sibi uniti, quae numquam reducetur ad actum ; sicut homines in hoc mundo viventes, qui non sunt praedestinati, qui tamen ex hoc saeculo recedentes, totaliter desinunt esse membra Christi. ’ Sed et angelorum caput est Christus, ut declarat apostolus, Coloss. Π. 10. dicens: Qui est caput omnis principatus et potestatis, et rursum Ephes. L 18 et seqq.; nam et angelis dignitate praestat et potestate, et sunt praeterea angeli administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis, ut idem apostolus loquitur, Hebr. L 14. Quod si Christus hominum et angelorum caput est, hoc ipso patet, eum esse caput ecclesiae, juxta triplicem suum statum, triumphantem scilicet, purgantem et militantem. 570. II. Est praeterea Christus Jesus Propheta ac Magister, qui e coelo venit ad homines coelesti plane ac divina doctrina imbuendos, ut ex dictis suo loco constat, et ex veteri ac novo foedere, in quibus ejus­ modi tituli passim ei tribuuntur. 571. ΠΙ. Christo utpote Deo-homini regiam dignitatem tribuen­ dam esse ostendunt inter cetera, tum quae angelus, Luc. I. 33. b. Virgini testatus est, dicens: Regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis, tum quae Christus ipse aperte Pilato sciscitanti, num rex esset, respondit: Tu dicis: quia rex sum ego. Hoc autem ejus regnum in terris inchoatur et in coelis perficitur.2 Sic judiciariam potestatem sibi vindicat Christus, Joann. V. 22. dum ait: Pater . . . omne judicium dedit Filio; et apostolus Petrus de eodem Christo, Act. X. 42. testatur idem, di­ cens: Ipse est constitutus a Deo judex vivorum et mortuorum.* Alia ad­ dendo tempus inutiliter tereremus. l) Part. III. qu. 8. art. 3. De Christi regno ejusque natura, cf. Suarez, tom. I. in III. part. s. Thomae, disp. XLVU. sect. 1 et 2; nec non Petav. lib. XIL cap. 15. ’) Qui plura cupit, conferat Suarezium, loc. cit. tom. II. disp. LU el seqq. 231 572. His propterea sic leviter delibatis, jam accedimus ad vindican­ dam adversus socinianos doctrinam catholicam de Christi sacerdotio ejusque mediatione. 573. Contendunt itaque sociniani I. Christum in terris degentem pro­ prie sacerdotem minime fuisse, nec proinde verum obtulisse sacrificium; sed nonnisi post suam in coelum ascensionem munia sacerdotalia, quae ΓίΓ praecipue in sacrificii oblatione et in intercessione consistunt, obire coe­ pisse. Ex quo inferunt ejus mortem in cruce non fuisse nisi quamdam praeparationem illius sacrificii, quod solum in coelis reipsa obtulit ac quo­ tidie offert. 4 574. Contendunt II. Christum non eo sensu mediatorem esse atque appellari, quod velut sponsor parti laesae pro altera, quae offendit, plene solvat ac satisfaciat, quo sensu vere et proprie Christum mediatorem esse catholici affirmant; sed improprie, quatenus ipse velut internuncius ac in­ terpres utriusque partis, Dei scilicet et hominum, fuerit velut arbiter ele­ ctus ad componendam litem, vel denique tamquam intercessor et advocatus. Adversus quos errores sit PROPOSITIO I. Christus verum ac proprie dictum habuit sacerdotium, ejusque munia in mortali etiam vita complevit. 575. Utraque propositionis pars ad fidem pertinet, doctrinamque ca­ tholicam continet, quam tridentinum concilium asseruit, Sess. XXII. cap. 1 et seqq. 576. Christum igitur vere ac proprie sacerdotem fuisse, non ex ordine levitico, sed ex illo, de quo David cecinit, Ps. C1X. 4: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedcch, aperte declarat apostolus Epist. ad Hebraeos, cap. V et seqq.; qui praeterea ibidem primo ostendit, quibus potissimum rebus Melchisedech Christi sacerdotium adumbraverit, nomine scilicet, persona, et oblatione·, secundo praeeminendam hujusce Christi sacer­ dotii super sacerdotium aaronicum fuse persequitur.1 Hoc principio cout ♦ 1) Cf. Faure, S. J. in Dissert, de Socinianismo, §. 12. quae extat ad calcem Manualis conlrovers. Becani, edit. Colon. 1750. ‘) Ac 1°. quidem quia sacerdotium Chri­ sto cum jurejurando impositum est; aaro­ nicum vero non item, Hebr. VII. 20, 21; ex quo colligit apostolus sacerdotii Christi praestantiam. Neque enim minoris, sed majoris momenti rebus confirmandis jura­ menta solent adhiberi. Insuper autem cum res jurejurando firmata nec rescindi possit, nec immutari, ideo confirmatum est Christi sacerdotium, ulpote futurum aeternum, sa­ cerdotium autem aaronicum, cum esset ali­ quando abrogandum, non debuit juramento confirmari. 2°. Hae redi larium aaronicum sacerdo- . i ■ ■ «'· 232 stituto videndum superest, num Christus reipsa sacerdotalia munia in mor­ tali etiam vita sua obierit. 577. Jam vero apostolus ad duo praecipua capita revocat sacerdotii officia, ad sacrificii nenqæ oblationem atque ad intercessionem, scribens cap. V. 1 î Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus conslituiiur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatu. Utrumque autem Christum in mortali adhuc vita degentem praestitisse lu­ culentissime non solum affirmat, sed instar certi principii ponit. 578. Atque ut incipiamus ab eo, quod praecipuum est, oblatione scilicet seu sacrificio, id inter cetera evincunt, quae scribit, ibid. cap. IX. 11: Christus, inquit, assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius ct perfectius tabernaculum non manufactum . . . neque per sanguinem hirco­ rum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Da> viventi? Quibus verbis apostolus pontificem veteris legis cum novae legis pontifice Christo, ita comparat, ut quemadmodum ille, priusquam ingrede­ retur in sancta sanctorum, sacrificium offerebat per effusionem sanguinis hircorum et vitulorum, sic etiam Christus sacrificium in cruce obtulerit per sui sanguinis effusionem, priusquam intraret in sancta non manufacta, sci­ licet in coelum. Christus igitur sacerdotium suum adeptus est, ejusque partes implevit, antequam ingrederetur in coelum, sicut sacerdos legalis sa­ cerdotalem dignitatem obtinebat, et munus sacerdotis obibat, priusquam in­ traret in sancta. 579. Pergit praeterea ibidem apostolus v. 24. in hunc modum: Non stiam pro peccatis omnibus, atque una ob­ latione consummavit. in sempiternum sanctificatos, ibid. v. 12 — 14. 5°. Denique, aliis praetermissis, sacer­ dotium aaronicum in terris peractum est; sacerdotium autem Christi in terris quidem inchoatum est, sed est consummatum in coelis, ibid. VII. 26. Unde ab apostolo Christus vocatur Pontifex magnus, qui penetravit coelos, cap. IV. 14. De Melchisedecho et Christi sacerdotio secundum ejus ordinem cf. Petav. lib. XII. cap. 11 ct 4°. Praestat Christi sacerdotium Aaronis seqq. Pererius, In Genes. XIX. n. 80 et sacerdotio efficacia; nam impossibile eat, seqq. Lorinus, In Ps. CIX; Justinianus, ut idem apostolus loquitur, cap. X. 4. san­ In septimum epistolae ad Hehr. caput; guine hircorum et taurorum auferri pec­ et P. Curti, diss. Romae edita, anno 1751. cata. Christus autem se ipsum obtulit ho- inscripta: Christus sacerdos. tium a parentibus in filios fuit; Christus autem nec successit alteri, nec successo­ rem habet, siquidem eo quod manet in aeternum, sempiternum habet sacerdotium, ibid. VII. 24. 3°. In sacerdotio aaronico distingueba­ tur hostia a sacerdote; in sacerdotio Christi, idem est hostia ac sacerdos. Etenim Chri­ stus non per sanguinem hircorum aut vi­ tulorum, sed per proprium sanguinem in­ troivit semel in sancta , ut ibid, ait apo- . enim in manufacta sancta Jesus introivit. . . sed in ipsum coelum . . , neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno ; alioquin oportebat cum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et, quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium, sic et. Christus semel oblatus est ad, multorum ex­ haurienda peccata. Jam vero quatuor hic ponit apostolus, quae necessario postulant Christum in mortali adhuc vita veri nominis habuisse sacerdotium, ac verum et proprie dictum obtulisse sacrificium in morte sua. 580. Etenim 1°. pro certo sumit apostolus, oblationem Christi nonnisi semel factam esse; ergo loquitur de oblatione, quae in cruce facta est, non autem in coelo, ubi quotidie interpellat pro nobis. 2°. Ideo vero constituit apostolus Christum nonnisi semel obtulisse semetipsum, quia alioquin ipse debuisset frequenter pati. Ergo loquitur de oblatione, quae per passionem facta est; porro non in coelo, sed in terris, ac in cruce praecipue passus est Christus. 3°. Tunc Christus ex apostolo semetipsum obtulit ad peccatum tollendum, cum apparuit et manifestus factus est. At, cum in coelum est ingressus, non solum nobis non apparuit, sed potius sublatus est ab oculis nostris ; ergo in terra suimetipsius oblationem fecit, seu tradidit se in sacrificium. 4°. Demum tunc Christus oblatus censendus est, cum abstulit peccata; obtulit enim semetipsum ad multorum exhaurienda peccata; sed ex apostolo Petro istud Christus praestitit in cruce moriendo.2 Quaquaversum igitur spectetur apostoli oratio, constat instar certi prin­ cipii habendum esse, tum Christum vere sacerdotem fuisse, dum in terris degeret, tum semetipsum in sacrificium obtulisse in morte sua. Et haec de priori sacerdotii munere. 9 581. Altero autem sacerdotii officio, quod diximus in intercessione consistere, in mortali adhuc vita Christum perfunctum esse, argumentum ineluctabile inter cetera exhibet s. Joannes, cap. XVII. in admirabili illa oratione, quam post coenam Christus fudit pro omnibus tum praesentibus tum futuris hominibus, ut suo loco ostendimus.3 582. Utrumque vero sacerdotale munus, quod in his terris Christus inchoavit, in coelis perfecit, tum continua ac jugi sacrificii semel oblati applicatione, tum perpetua illa intercessione, qua interpellat pro nobis. 583. Quaeri autem solet, in quo haec Christi apud Patrem in coelis intercessio posita sit. Non desunt patres, iique non pauci, qui existiment Christum etiam in coelo orare et precando interpellare pro nobis. 4 Hinc illud Augustini dictum: Christus orat pro nobis ut sacerdos noster, orat in I ») I. Petr. II. 24. ’) Tract. De T)eo: n. 474 et seqq. 4) Cf. Petav. lib. XII. cap. 8. §. 10 et seqq. 234 nobis ut caput nostrum, oratur a notiis ut Deus noster. 5 Communior tamen ac recepta sententia est, non aliud prae se ferre ejusmodi intercessionein, quam apparitionem ac praesentiam Jesu Christi coram Patre, et continuam applicationem remissionis ad salutem, quam ipse oblatione sanguinis sui nobis comparaverat; quae apparitio cum habeat aliquam cum humana in­ tercessione similitudinem, ideo figurata loquendi ratione intercessio vocatui·? 584. Cum vero per ipsam Incarnationem factus sit Christus pontifex seu sacerdos, ut Christi nomen ipsum indicat, quod inde Jesus consecutus est7, patet, ipsum esse sacerdotem, neque praecise qua Deum, ut conten­ debant ariani, neque praecise qua hominem, uti autumabant nestoriani, juxta uniuscujusque sectae principia8, sed ut Deum-hominem, qualem et esse mediatorem mox dicemus. Humana enim natura spectari debet ut principium quo (qui scholarum est sermo) operationibus sacerdotalibus Chri­ stus perfunctus est et perfungitur; Verbum autem divinum ut principium quod sacerdotales operationes seu officia exerit, iisque infinitum pretium et infinitam dignitatem tribuit. Recte Vigilius, seu quisquis est auctor quin­ que librorum contra Eutychem, lib. V ; Quia reconciliationis sacramentum, inquit, immaculatum flagitabat sacrificium, talis hostia requirenda fuerat, quae ita media esset inter Deum et homines, ut et morti succumberet per illud, quod hominis habebat, et mortem revinceret per id, quod in se divinitatis tenebat. DIFFICULTATES. 585. I. Obj. Christus in terris degens proprie non fuit sacerdos, nec proinde verum obtulit sacrificium, sed solum post suum in coelum ascen5) Enarrat, in Ps. LXX XV. η. 1. ·) Cf. tamen Petavius loc. cit *) Est enim Christi appellatio non vox naturae, sed personae utraqne natura constantis: cum hac autem appellatione connexa est pontificia dignitas, cujus symbo­ lum est unctio, quam nomen illud prae se fert. Quare pontifex et sacerdos in ipsa carnis susceptione factus est Dei Filius, quando divinitate est inuncta hominis assum­ pta natura. Unctus est enim ille, ut ait s. Augustinus, ut rex et sacerdos. Cf. Enarr. II. in Ps. XX VI. n. 2. ·) Cf. Petav. lib. X1L cap. 11. §. 1 et seqq. Ariani enim, qui naturam Filii Dei scu Verbi diversam a paterna, et ea longe inferiorem existimabant, camdemque cum carne conjunctam loco animae esse crede­ bant, quidquid in Christo inerat, vel ab eo gestum humile, Dcoquc minime dignum, utpote ex imbecillioris naturae conditione, totum hoc divinitati illius adscribebant, velut dolorem, famem, sitim aliaque ejus­ modi, adeoque precandi et invocandi crea­ turae consentaneos allectus. Christum pro­ pterea, qua Deus est, ut Patre minorem, sic ejus sacerdotem et mediatorem inter illum et humanum genus esse statuebant. Nestoriani autem, qui hominem a Deo esse reipsa divisum autumabaut, statuebant Chri­ stum sacerdotem esse praecise qua homi­ nem, nec patiebantur dici Filium Dei vel Deum esse sacerdotem, etsi adderetur se­ cundum carnem, vel, ut homo est. VidS. Cyrill. Ado. Nestorium, lib. III. opp. tom. VL pag. 64. edit. Paris. 1638. 9) Vid. Jiiblioth. Pair. De la Vigne, tom. V. col. 589. script. Virgilio tridentino. Cf. tamen Papebrochius, tom. V. Junii, pag. 164. num. 8 et seq. 235 II sutn, ubi quotidie se offert et interpellat pro nobis. Etenim 1. apostolus, Hebr. X. 5 et 9. de illa oblatione loquitur, quae facta est in ingressu ejus, quando sacrificia legalia abrogata sunt; at ingressus ille in coelum factus est, non autem in terras; neque enim statim ac in terras ingressus est Chri­ stus, legalia sacrificia sustulit aut abrogavit 2. Christus sacerdotium suum non obivit antequam ei dictum fuerit: Filius meus es tu, ego hodie genui te; id autem factum fuisse, cum Deus eum a mortuis excitatum, Dominum et Christum constituit, testatur s. Paidus, Act. XIII. 33, et Rom. I. 4, collât Hebr. V. 5. Idem apostolus 3. aperte testatur, Hebr. VIII. 4. dicens: Si Christus esset super terram, nec esset sacerdos; cum essent, qid offerent secun­ dum legem munera, qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium. Ergo Christus proprie sacerdos non fuit, nec sacrificium prius obtulit, quam in caelis fuerit. 4. Hebr. VII. 26. Christus pontifex debuit sublimior caelis fieri. Ergo in coelis prius esse debuit, quam sacrificium offerret. 5. Ibid. v. 24. probat idem apostolus, Christum sempiternum esse sacerdotem, quia semper in coelis pro nobis interpellat, jam vero, si in ligno crucis sacrificium semel obtulisset, quid necesse foret, eum continue pro nobis interpellare? 6. Ne­ que demum praetereundum est, Jesum ipsum numquam dignitatem istam sacerdotalem sibi attribuisse, eamque in sola ad Hebraeos Epistola, argu­ tiarum judaicarum plenissima, in ipsum conferri. 10 Ergo. 586. Resp. N. antec. Ad 1. probat. N. min. Diserte enim apostolus X. 5. ejusdem Epistolae, scribit: Ideo ingrediens in mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Ingressus vero iste in mundum non coarctatur ad illud instans, quo Christus vel conceptus vel natus est; sed totum illud tempus complectitur, quo Christus in his terris vixit. Hoc porro intervallo, ac praecise in morte ipsius, ut superius dixi­ mus 11, profecto sacrificia legalia sin minus facto, jure saltem abrogata sunt. 587. Ad 2. D. Factus est sacerdos ab eo, qui dixit ei: Filius meus es tu, C. quando haec dicta sunt ei, N. Primum solum affirmat apostolus cit. loc. alterum de suo adjiciunt sociniani. Addo non solum in resurre­ ctione, sed ante id temporis, declarationem ejusmodi a Deo Patre factam esse, tum in baptismate, tum in transfiguratione. Meminit autem apostolus solius resurrectionis, quia per ipsam maxime patuit divina Christi filiatio, quae est fundamentum et causa sacerdotii Christi ej usque resurrectionis. 588. Ad 3. D. Si ejusdem ordinis fuisset sacerdotium Christi ac sacerdotium leviticum, ejusdemque praestantiae, C. si diversi ordinis et di­ versae praestantiae, N. Contendit enim ibid, apostolus longe excellentius I0) Ita quidem Wegscheider §. 134. et cum eo Ziegler, Einleitung in den Brief an die Hebraer, Golling. 1791. seu ln- troductio in epist. ad Hebr.; Ammon, Hibl. theol. II[. 17 et seqq. “) Hujus tract, part. 1. n. 170. 236 esse sacerdotium Christi, quam fuerit sacerdotium leviticum ob plures cau­ sas, quas ibi persequitur, inter quas urget objectum et efficaciam; objectum quidem, quia sacerdotium leviticum erat ordinatum ad solani emundationem carnis, sacerdotium Christi ad emundationem spiritus seu conscientiae; effi- . cadam, quia illud, utpote imperfectum, sua sacrificia semper iterare debe­ bat, sacerdotium Christi, utpote perfectissimum et ratione sui et ratione sacrificii, una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, quin illud repetere necesse fuerit. Hinc concludit, quod, si paria fuissent ejus­ modi sacerdotia et sacrificia, alterutra inutilia forent. 12 589. Ad 4. D. Expleto ejus munere in terris, C. hoc non expleto, iY, Primum tantum affirmat apostolus, ut ostenderet, Christum, cum in coelum ascendit, quod in terris perfecerat, per applicationem complere. 590. Ad 5. D. Per continuationem muneris sacerdotalis in jugi appli­ catione meritorum suorum, C. secus, A’. Diximus porro in probationibus interpellationem Christi in coelis in applicatione fructus sacrificii in cruce oblati ad expiationem peccatorum nostrorum consistere. 591. Ad 6. Resp. I. Dato etiam quod rationalistae assumunt, solum nempe auctorem Epistolae ad Hebraeos, ut ipsi loquuntur, tribuisse Christo sacerdotalem dignitatem, illud satis nobis esset ad arguendam impietatem socinianorum; cum ex perpetua ecclesiae traditione, divinae auctoritatis sit haec epistola. Resp. H Falsam esse illorum assertionem. Cum enim Christus Matth. XXH. 44 et seqq.; Marc. XH. 36; Luc. XX. 42. sibi applicet psal­ mum CIX. in quo expresse Christi sacerdotium praedicatur, hoc ipso sibimetipsi sacerdotalem dignitatem attribuit. 592. H. Obj. Duo sunt, quae prohibent, quominus in morte Christi veri nominis sacrificium agnoscamus ; ac primum quidem, quod contra omnium sacrificiorum naturam idem Christus fuisset simul hostia et sacer­ dos; secundum, quod illius sacrificii hostia non ab ipso sacerdote mactata fuisset; Christus enim a tortoribus morti traditus est. Nec juvat reponere ideo Christum sacerdotem fuisse atque ejus mortem sacrificium, quia illa­ tam mortem patienter sustinuit, siquidem et martyres omnes voluntarie pro Christo mortem fortissime tolerarunt, quin propterea veri nominis sacrifi­ cium illorum mors dici possit. Ergo. 593. Resp. A7. A. Nam non prohibet primum, tum quia haec est praerogativa peculiaris sacrificii Christi, quam Scripturae, patres, liturgiae, ceteraque omnia ejusdem generis documenta eidem vindicant; tum quia in coelis ipsis, ubi, socinianis fatentibus, sacrificium Christus offert, idem est ls) Cf. Tournely, De Incarnat, qnaest. IV. art. 2. argTim. 4. respons. secundae Socinian. refutatio; Petav. lib. XII. cap. 11 et seqq. Bernard, a Piconio, Tripi, expos, in hunc locum. sacerdos ct victima. IIoc autem maxime commendat sacrificium Christi, ut expresse declarat apostolus Hebr. IX. 11,12. cujus verba superius de­ scripsimus, 594. Non prohibet alterum, quia tortores non tamquam sacrificatores mortem Christo intulerunt, sed tamquam instrumenta, quibus Christus usus est ad se immolandum pro vehementissima, qua erga nos flagrabat, cari­ tate; oblatus enim est, quia ipse voluit. Haec autem Christi morientis ca­ ritas infinite major fuit quam crucifigentium iniquitas. 595. Ad confirmat N. paritatem. Nec enim martyres instituti sunt sacerdotes ad offerendos semetipsos in veri nominis sacrificium, qualem Christum institutum fuisse declarat apostolus Hebr. X. 5. verbis superius recitatis et huc usque probavimus. PROPOSITIO Π. Christus Jesus veri nominis mediator fuit. 596. Haec pariter propositio ad fidem spectat, ut ex constanti et perpetua ecclesiae catholicae doctrina in sacris litteris et traditione fundata, constat. 597. Etenim apostolus conceptis verbis, I. Timoth. Π. 5, 6. ait : Cnus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Ideo autem ab apostolo Christus mediator dicitur, quia dedit redemptionem semetipsum pro omnibus: ergo non improprie, ut sequester, arbiter et advocatus mediatores dicuntur, Christus * ’ : ' ' · < · i· ■ I 7 I* '’ mediator tantum extitit, sed veri nominis mediator praeterea agnoscendus est tamquam sponsor, qui soluto pretio pro peccatis nostris satisfecit, ac nos Deo reconciliavit, ut capite insequente fusius ostendemus. 598. Fuit autem et est veri nominis mediator Christus, prout Deus et homo est. Dicitur enim in Scripturis, Deum acquisivisse ecclesiam sanguine suo, tum Dominum gloriae crucifixum esse, aliaque ejusmodi de Christo praedicantur, quae utriusque naturae concursum supponunt in hu­ mani generis redemptione, ac propterea in mediatione, qua Christus per­ functus est. Quare s. Augustinus: Mediator, inquit, inter Deum et homines oportebat, ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a Deo, aut in utroque Deo similis longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. 1 Eodem sensu ceteri patres tum graeci tum latini loquuntur. 2 ') Confess, lib. X. cap. 42. *) Cf. apud Petav. lib. XII. cap. 4 et seqq. Ut magis accurata habeatur notio mediationis, distingui debet persona me­ diatoris a mediationis opere, seu munere. Ad verum et proprie dictum mediatorem constituendum in subjecta materia, de qua agimus, requiritur concursus utriusque na­ turae. Opus autem mediationis posuit sola humana natura in Verbo subsistens; haec 238 599. Diversa tamen ratione unaquaeque natura ad ejus mediationem concurrit. Natura enim humana materiam seu opus mediationis submini­ strant, Verbi vero hypostasis valorem et dignitatem in opus contulit. Ex hac autem animadversione erroris convincuntur sive ii, qui Christum me­ diatorem ut Deum tantum, cum veteribus arianis asserunt, sive qui eum talem ut hominem tantum extitisse autumant cum Francisco Stancharo ac socinianis. Hi enim rati sunt, non potuisse Christum esse mediatorem ut Deum, ne in absurdum illud incidamus, ut eum fuisse mediatorem suimetipsius affirmemus. Reponimus enim, non eo modo, quo unus est de Trinitate, mediatorem esse Christum; quippe persona eadem Verbi, qua Deus est, citra carnis communionem sive cogitatione o * ab hac abstracta, in Trinitate secunda numeratur; quatenus vero hic homo est et humanam naturam quodammodo informat ac terminat, mediatoris partes ac mimus implet. 3 600. Si praeterea Christus veri nominis mediator fuit quatenus tam­ quam sponsor pro nobis satisfecit, colligimus, Christum ante Incarnationem improprie tantum potuisse dici mediatorem, prout a ss. patribus, praesertim antiquioribus praedicatur, quatenus nempe spectabatur ut internuncius ac interpres divinae voluntatis apud homines in frequentibus illis apparitioni­ bus, in quibus sub adspectabili specie videndum se praebuit; vel etiam quatenus Deus, intuitu futurae ejus mediationis et meritorum, peccata con­ donavit, et ritam aeternam illis impertitus est, qui in eumdem Christum venturum rite credidissent.4 601. Cum praecipua controversia, quae circa Christum mediatorem inter catholicos et socinianos agitatur, afficiat ipsam satisfactionem, ideo difficultates, quae adversus propositionem quam adstruximus moveri solent, commodius refellemus in sequenti capite. CAPUT VI. DE CHRISTI SATISFACTIONE ET MERITO. 602. Satisfactio, ut loquitur Catechismus romanus1, est rei debitae in­ tegra solutio. Nam quod satis est, ei videtur nihil deesse. Res autem de­ bita aut personalis est aut realis. Debitum personale, ut vocant, illud est quod oritur ex injuria alteri illata; reale est illud, quod exurgit ex re ali­ qua, e. gr. pecunia, qua erga alterum obstringimur. Priori in significatione enim sola potuit pati, mori, pretium sol­ vere etc. Natura vero seu persona divina non contulit nisi dignitatem et valorem ejus­ modi operi. Cf. Petav. loc. cit. ’) Cf. Petav. loc. cit. cap. 5. §. 7. *) Cf. Petav. loc. cit. cap. 3. *) Part. II. cap. 5. §. 62. 239 » liic satisfactionem accipimus, quatenus nempe personalis est; quo sensu idem satisfacere significat, quod alteri tantum praestare, quantum irato animo ad ulciscendam injuriam satis esse possit; atque ita satisfactio nihil aliud est quam injuriae alteri illatae compensatio. 603. Rursum satisfactio haec personalis bifariam sumitur, proprie sci­ licet aut improprie. Proprie ille satisfacere censetur, qui ad justitiae rigo­ rem injuriam alteri illatam per compensationem reparat; improprie autem ille satisfacere dicitur, qui tam ex justitiae aequalitate quam ex benignitate partis laesae, gratis injuriam condonantis, veniam obtinet. 604. His praemissis, status quaestionis jam exponendus est, quae viget catholicos inter et socinianos, eorumque surculos quackeros, methodistas atque rationalistas. So ci ni an i cum reliquis enumeratis contendunt, Christum Jesum nonnisi improprie pro nobis satisfecisse; asserentes L ipsum, partibus sibi a Deo impositis ad salutem nostram procurandam expletis, gratis ab ipso obtinuisse peccatorum nostrorum relaxationem; IL praeterea, Christum esse hominum Salvatorem praeconio dumtaxat et consilio, quibus viam salutis nobis annunciavit ac ad eam nos cohortatus est," atque exem­ plo, quo nobis praeluxit, non autem opere, merito et efficacia humanum genus reparando; HI. demum statuentes, Christum mortuum esse bono et IlW commodo seu utilitati nostrae, non autem hominum loco ac vice, per veram ejus in nostri locum substitutionem. Quae quidem necessario profluunt ex fundamentali ipsorum de Christo doctrina. Cum enim recensiti haeretici, seu potius increduli, principii loco habeant, Christum nomine tantum et appellatione Deum esse, natura vero origine ac potestate purum hominem, sequitur omnem veram satisfactionem Christi subverti; neque enim huma­ nae actiones tantae virtutis esse possunt, ut illatam Deo injuriam vere et proprie compensare valeant ad justitiae aequalitatem. Germanam satisfactionis doctrinam haud parum temeravit Hermesius, qui quamvis veram ac rcalem exhibitam a Christo satisfactionem admittat ejusque necessitatem, attamen negat Patrem aut debuisse aut vo­ luisse placari ob hominum peccata. Etenim Hermesius assumit I. uti prin­ cipium inconcussum Deum minime iratum fuisse hominibus ob ipsorum peccata, quia licet ipse sit sanctus, et peccatum odio habeat, diligit nihil­ ominus homines, quamvis peccatores. Π. Statuit, Demn non indiguisse ex parte sua placatione, nec debuisse ex justitia exigere ullam personalem ab homine poenam, neque propterea eam exegisse a Christo. HI. Constituit, Christum passione ac morte sua pro homine non subiisse poenas illas uti debitas in actu peccatis nostris, neque requisitis a divina justitia in actu uti conditionem placationis suae erga hominem; verum eas pertulit ad patefa­ ciendum eidem homini, quid Deus potuisset ab homine exigere in hypothesi (non reali), quod ipse voluerit exigere quod necessarium foret ad Deum con- ’ ·;■ r· .‘I ) digne placandum, in hypothesi (non real i), quod ipse fuisset iratus homini, ut exinde homo disceret melius cognoscere divinae offensae magnitudinem, et salutarem peccati horrorem concipere. Seu quod idem est, per simula­ tionem quandam Deus exegisset a Christo satisfactionem. Quae quidem omnia, praeterquam quod socinianis impense faverent, catholicam plane de sadsfactione doctrinam evertunt ac labefactant.2 605. Contra vero catholici ex verissimo illo principio, quo consti­ tuunt, Christum esse naturalem Dei Filium, atque adeo natura et origine Deum, verissime etiam colligunt, Christum vere et proprie divinae justitiae satisfecisse, I. quia ipse salutis nostrae pretium cumulatissimum, idque ex justitiae legibus, Deo persolvit; II. quia ipse, utpote verus ac proprie di­ ctus Salvator noster, reipsa opere et merito nos redemit, et in salutem asseruit; III. denique, quia mortuus est pro nobis, quatenus scilicet mortem pro nobis ac vice nostrùm obierit, seque moriens in locum nostrum suf­ fecerit. 606. Quae ut clarius intelligantur, animadvertendum est, peccatum, pro quo satisfactio exhibetur, triplicem habere respectum; est enim 1°. de­ bitum, quo divinae justitiae obligamur; 2°. injuria, quae inimicitiam inducit Deum inter et homines; 3°. crimen, quo rei evadimus mortis et aeternae maledictionis. Peccatores enim in sacris litteris passim dicuntur 1°. debitores3, 2°. ini­ mici*, 3°. rei,3 Quare Deus se habet 1°. ut creditor, cui debetur, 2°. ut pars offensa, quae placanda est, 3°. ut judex qui poenam repetit. Hinc ad veram et proprie dictam satisfactionem tria requirebantur: 1°. ut esset debiti solutio; 2°. ut esset irae divinae placatio; 3°. ut esset reatus expiatio. Nobis igitur opus erat tum sponsorejtc vade, qui pro nobis debitum solveret, tum reparatore, qui nos cum Deo reconciliaret, tum denique sa­ cerdote et victima, qui se nostri loco ad poenas substitueret, ac peccata nostra expiaret 607. Haec autem praestare Christus non potuit, quin ejus actiones supponantur meritoriae. Hinc est quod utraque, nempe satisfactio et meri­ tum, semper una jungantur. Est autem meritum nexus operationis liberae ad retributionem. Nomine retributionis venit tum poena, tum praemium, tum merces; siquidem operis liberi ab aliquo patrati connexio esse potest apud alium vel ad poenam, vel ad praemium, vel ad mercedem. Nexus ’) Cf. cit. dissert. Ri/lessioni sut inetoilo etc. ubi in medium allatis Hermesii testimoniis ex part. III. Theolog. special. mentem ejus excussimus ac refellimus. ’) Mat th. VI. 12; Coloss. II. 14. <) Rom. V. 10; Coloss. I. 21. 4) Marci III. 29; Jacobi II. 10. * 241 liberae operationis ad retributionem exurgere potest vel ex decentia, vel ex pacto, vel ex manifesto impleti operis jure apud retributorem, ita ut, nisi retributio fiat, laedatur jus istud, aut justitia in observantia juris po­ sita. Ubi nexus ex decentia tantum adest, quae potius sumitur ex liberalitate retributoris quam ex vi operis, illud oritur meritum, quod dicitur de congruo; ubi vero ejusmodi nexus habetur, qui exurgat ex pacto aut vi operis libere positi, seu ex justitia, tunc meritum illud oritur, quod de con­ digno nuncupatur ac proprie meritum dicitur. 608. Meritum rursus vel naturale est vel supernaturale. Primum occurrit, si nexus liberi operis ad retributionem proveniat ex naturae viri­ bus, ut hominis opus ac pactum apud hominem, civis apud principem etc. Contra vero, si nexus proveniat ex opere auxiliis gratiae facto, vel ab auctore ipso coelestium horum auxiliorum," qui majus profecto quidpiam est quam peculiaria distinctim auxilia, tunc erit supernaturale. 609. Cum igitur nullae conditiones Christo defuerint, quae ad meri­ tum proprie dictum seu de condigno requiruntur, sanctitas videlicet in ope­ rante, libertas in opere et promissio in retribuente, vere et proprie meruisse ipse dicendus est. De sanctitate nemo dubitat; de libertate suo loco dixi­ mus; promissio autem patet ex Is. LIII. 10: Si posuerit pro peccato ani­ mam suam, videbit semen longaevum. 6 · 610. Ex quibus Isaiae verbis constat non tantum Christum sibi me­ ruisse 7, sed nobis etiam, ponendo nempe pro peccatis nostris animam suam, seu satisfaciendo pro nobis. Hinc a concilio trid. Christus dicitur nostrae satisfactionis causa meritoria. 8 611. Ad hanc igitur satisfactionem adstruendam jam progredimur, praetermissis minus necessariis concertationibus, quae in scholis agitari so­ lent circa ejusdem satisfactionis proprietates et conditiones, de quibus scholastici ipsi considi possunt. 9 Sit igitur e) Id ipsum declarat apostolus, Phi­ lipp. II. 8, 9. scribens de Christo: Humi­ liavit semelipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Pro­ pter quod el Heus exaltavit illum etc. Quibus in locis, ut animadvertit Petavius, velut stipulatio quaedam pactumque Dei cum homine Christo continetur hujusmodi, ut, si redimendis hominibus mortem suam vellet impendere, tum in gratiam et spem recuperandae salutis admitterentur illi, tum ipse sibi gloriam ac decus immortale com­ pararet. Cf. lib. XII. cap. 9. §. 2. De iis, quae spectant ad Christi meritum, copiose Perrone, Praelectiones theolog. VI. disputat Vasqucz, tom. I. in tertiam part, s. Thomae, disput. LXXIV et seqq. 7) Christus sibi ipsi praesertim prome­ ruit gloriosam e mortuis resurrectionem ac nominis sui exaltationem. 8) Sess. VI. cap. 7. 9) Quaestiones scholasticorum non attin­ gunt satisfactionis Christi veritatem aut ejus sufficientiam ad omnium peccata re­ dimenda; de his enim nemo unus unquam dubitavit. Versantur igitur eorum discepta­ tiones in exponenda ratione, qua satisfactio Christi sufficiens et condigna fuerit. Nam alii contendunt, eam ex se condignam et 16 t ’ ■■■■■■αΒηΚΗνΒΜΗΗΗ···· 242 PROPOSITIO. Christus vere et proprie pro nobis divinae justitiae satisfecit. 612. Ad catholicam fidem haec propositio pertinet, in omnibus fidei symbolis tradita; estque totius Christianae spei fundamentum. Ejus autem veritatem sic ostendimus: 613. Christus vere et proprie pro nobis satisfecisse divinae justitiae dicendus est, si I. semetipsum Deo in sacrificium obtulit et tamquam pia­ cularem hostiam ut sacerdos immolavit; si II. peccata nostra, poenasque illis debitas ut sponsor in se suscepit ac luit ; si III. nos suo sanguine re­ demit; si IV. denique nos ut mediator cum Deo reconciliavit cumque pla­ cavit. Atqui reipsa haec omnia praestitit Christus. Ergo. 614. I. Ac primo quidem Christum tamquam piacularem ho­ stiam semetipsum in sacrificium Deo obtulisse, ea omnia ostendunt, quae paulo ante de Christi sacerdotio ejusque sacrificio in cruce oblato disputavimus. 615. Π. Alteram vero assumptionis partem luculenter evincunt vete­ ris ac novi foederis simul collata in hanc rem testimonia ; Isaias enim, cap. LUI. testatur Messiam dolores ac peccata nostra portasse, ob haec vulneratum, attritum et ad mortem traditum esse, et quidem ad eum finem, ut nos ob dolores a se toleratos sani, id est, liberi ab iis efficeremur; ergo non ob suas iniquitates ac peccata, quae nulla unquam habuit aut habere potuit, Christus poenas ac mortem tulit, sed ob peccata nostra, quatenus ea in se luenda susceperat. Talem porro esse sensum vaticinii Isaiae non solum verborum nativa vis, orationis series et constans judaeorum traditio, ut suo loco ostendimus sed etiam gravissima apostoli Petri auctoritas patefacit, qui paucis germa­ nam prophetae sententiam his verbis complexus est: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae viva­ mus, cujus livore sanati estis (I. Petr. Π. 24.). Quod enim de languoribus Isaias dixerat, apertius Petrus de peccatis exponit; quod propheta de pec­ catis nostris addiderat a Deo in Christum conjectis, id apostolus ad crucis supplicium, aut potius sacrificium refert; peccatis nostris poenas debitas h <. perfectam non fuisse, sed ex sola Dei ac­ ceptantis liberalitate; alii censent, eam non fuisse ex virtute seu titulo justitiae verae ac rigorosae factam; alii vero licet fate­ antur, eam titulo verae justitiae factam esse, nolunt tamen ad omnes rigorosos juris apices exactam illam fuisse; inde inferunt, Christi satisfactionem fuisse quidem suffi- * cientem, non autem superabundant em. Qui ejusmodi quaestiones penitius cognoscere cupit, poterit inter ceteros consulere Vasquez, loc. cil. disp. VII seqq. ubi de his fuse disputat. Opp. ediL Ingolstad. 1610. ’) N. 186. 243 Christum in sc denique Bilacepiese et in crucem sursum luendas tulisse, de­ clarat Petrus gracca voce ùvipep/.ev, sursum tulit, nempe in corpore suo super lignum. In camdem sententiam dictum est ab apostolo Paulo: Eum qui non % t ,· ' noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (LL Cor. V. 21.); et alibi (Gal. III. 13.): Christus nos redemit de ma­ ledicto legis, factus pro nobis maledictum ; quia scriptum, est: maledictus omnis, qui pendet in ligno Atqui non alio sensu Christus factus peccatum aut maledictum dici potuit pro nobis, nisi quatenus subrogatus .est in locum nostrum, quibus ob peccata ac legis transgressionem poenae ac maledictio debebantur, quas ipse in se luendas suscepit; ergo. 616. ΙΠ. Christum pariter, quod tertio loco probandum assumpsimus, suo nos sanguine redemisse, apertissima Scripturarum testimonia evincunt·. Apostolus enim, I. Tim. II. 6. scribit: Qui dedit semetipsum redemptio­ nem (graece άντίλντρον, pretium redemptionis) pro omnibus·, et I. Cor. VI. 20 : Empti estis pretio magno : Ephes. I. 7 : In quo (Christo) habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum; ad Tit. II. 14: Dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate. Sic lucu­ lentius etiam apostolus Petrus ait, I. Petr. I. 18: Scientes, quod non cor­ ruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione pa­ ternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi etc. Unde sic argumentamur : ille vere ac proprie sanguine suo nos rede­ mit a peccatis nostris, qui illum dedit tamquam pretium redemptionis no­ strae, sicut aurum et argentum datur pro pretio rei temporalis ac venalis; atqui ita ex allatis testimoniis Christus sanguinem suum dedit; ergo. 617. IV. Atque ex his jam sequitur, quod quarto loco proposuimus, scilicet Christum tamquam mediatorem Deum placasse eumque nobis reconciliasse. Etenim causa sive ratio, ob quam Deus nobis iratus erat et poenas a nobis exposcebat, fuerunt profecto peccata nostra. Si igitur Christus, ut ex dictis constat, ad haec expianda se ipsimi ut victi­ mam in sacrificium obtulit : si seipsum in locum nostrum suffecit ad ea ex­ pianda atque luenda: si denique sanguine suo eadem eluit ac sustulit, nulla amplius irae ac inimicitiae ratio in Deo adversus nos subsistere potuit, et quare nobiscum placatus non sit. Talem profecto passionis Christi fructum Scriptm-ae ubique comme­ morant. Cum inimici essemus, inquit apostolus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus, Rom. V. 10. et alibi: In ipso (Christo), inquit, compla­ cuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt, Coloss. I. 19; ut alia ejusmodi testimonia, quae innumera prope sunt, ne longior sim, praeteream. 16* * kJ UPj 0i4 244 Cum igitur Christus, ut ex allatis Scripturarum testimoniis li­ quet, quatuor illa praestiterit, quae ad veram et proprie dictam satisfactio­ nem requiruntur, jam patet propositum adversus eocinianos. 619. Patres, socinianis ultro latentibus, in catholico satisfactionis dogmate praedicando unanimes plane sunt. 2 Quamvis autem patrum aucto­ ritatem ipsi rejiciant, juverit tamen paucis illorum colligere doctrinae capita seu principia, ex quibus non modica assertae veritati lux affulget. Mira igitur consensione statuunt patres: 1ΰ. nullam creatam rem parem ac idoneam esse tum pro peccato originali tum pro peccatis reliquis ad exacte Deo satisfaciendum, ideoque non alium, quam qui Deus esset, inter­ venire debuisse.3 2°. Christum Jesum mediatorem nostrum non solum plene, sed cumulate Patri satisfecisse pro omnibus omnium delictis, ac pro­ pterea non modo infinitam, sed, si ita loqui fas est, infinita uberiorem fuisse meritorum Christi amplitudinem. 3°. Docent infinitam ejusmodi me­ ritorum Christi aestimationem devenisse ex eo, quod operationes ejus pro­ priae essent personae Verbi incarnati. 4°. Secundam potius ss. Trinitatis personam decuisse hominem fieri prae personis reliquis ad hominem libe­ randum, quia, ut ait apostolus, decebat eum, propter quem omnia et per quem omnia, nempe creata productaque fuerant, salutis illorum auctorem fieri. Quod brevi sententia conclusit s. Ambrosius, dicens: Decuit enim, ut ille nos redimeret, qui creavit. 4 Docent propterea iidem patres, non mi­ norem ad redimendum hominem potentiam requiri quam ad condendum, ÙTÏT o et majorem quodammodo. Porro ad creandum vis et potentia in­ finita requiritur, ut s. Thomas ostendit6; igitur et ad redimendum sive ad promerendam redemptionem infinita virtus necessaria fuit.7 618. *) Haec patrum testimonia collegerunt Pe­ tavius, lib. XII. cap. 9, et Grotius in De­ fensione fidei catholicae de satisfactione Christi ado. Socinum, Lugd. Batav. 1617. Adversus Grotium praeter Ravenspergerum, in op. Judicium de libro Grotii de satis­ factione Christi, Groningae 1617. scripsit Joann. Crellius, in op. Responsio ad librum Huyonis Grotii pro catholica fide de sa­ tisfactione J. C. Siluit Grotius, vel quod ad Sociui paries transiisset, ut Patinus, Osiander, ct cum primis Bossuetus existimant; vel quod, in dogmate quidem de Christi divinitate ac satisfactione a socinianis dis­ sentire pergens, existimaret, non esse cur ob hanc quaestionem diuturnius bellum committi debuerit. Certe ad Crellium scri­ bebat ipse Grotius: «Pacis consilia et amavi semper et amo nunc quoque, eoque doleo, cum video tam pertinacibus iris committi inter se eos, qui Christi se esse dicunt, si recte rem putamus, quantillis de causis?' Difficile est, Grotium a socinianismo de­ fendere, cujus principiis suos in sacraro Scripturam commentarios adspersil. Deinde hoc ipso, quod Grotius parvi momenti quae­ stiones fecerit de Christi divinitate et satis­ factione, ostendit, se protestantismi impetu abreptum fuisse et in socinianismum de­ clinasse. *) Cf. Petav. loc. cit. §. 6. D De fide, lib. IIL cap. 2. n. 8. edit, maur. s) Cf. Petav. ibid. n. 7. ·) Part. I. qu. 45. art. 5. D Inter utrumque tamen infinitatis ge­ nus illud interest, quod alterum naturale est, nempe creationis, alterum morale, sci­ licet meriti. 245 620. Domum Scripturis et totius antiquitatis consensui ad assertae veritatis confirmationem adjicimus rationum momenta deducta ex ab­ surdis quae in socinianorurn hypothesi consequerentur. Etenim, si Christus nonnisi ad confirmandam doctrinam suam mortuus esset, atque ut nobis esset exemplo, 1°. non magis, saltem quoad rei substantiam, profuisset quam martyres tum V. tum N. T. qui mortem Obierunt ad doctrinae divi­ nitus traditae confirmationem, nobisque exemplo fuerunt; 2°. aeque redem­ ptio reliquis Christi operibus, miraculis, praesertim resurrectioni et ascen­ sioni ejus in coelum ac ipsius morti esset tribuenda; 3°. sacri scriptores, qui redemptionem, seu liberationem a culpis ac poenis iis debitis, et recon­ ciliationem humani generis cum Deo constanter tribuunt morti Christi et ipsius sanguinis pretio, nos~dec£pissent, ac reipsa tota antiquitas seu uni­ versa ecclesia usque ad Socinum decepta esset, atque inanis omnis fuisset in Christi mortem Christianorum spes. Hanc postremam consecutionem viderunt rationalistae, eamque ultro admiserunt. Ipsi enim demum fassi sunt, in Scripturis luculenter hunc articulum contineri; ast simul contendunt, scriptores sacros in ejusmodi do­ ctrina tradenda induisisse anticipatis coaevorum judiciis, atque prospexisse honori magistri sui ob latam ab eo ex infami supplicio ignominiam.8 s) En verba Wegsclieidcr, qui §. 136. scribit: Quod si tum fontem dogmatis illius (expiationis et satisfactionis) qui est in notionibus de sacrificiis, quas, ut alii populi incultiores, sic etiam hebraei ha­ bebant . . . tum dicta scriptorum sacro­ rum . quae ad dogma illud probandum allata sunt, accuratius examinareris, haud dubitabis, quin illa de symbolica quadam ac vicaria expiandi peccata ratione notio Israelitis maturi jam fuerit cognita {Lev. IV 3 et seqq. V. 11 ; XVI. 21 ; XVII. 11 : Cf. III. Reg. XXL 29; IV. Reg. XXIV. a 1 ad 4.) . . . Quo facto ab omnibus fere scriptoribus sacris, qui odium et ignomi­ niam supplicii Jesu Christo illati remo­ verent, maxime a Paulo, ita exposita est, ut mortem Jesu Christi ostenderent tamquam expiatoriam eamdemque vica­ riam , velut poenam peccatorum omnium (L Joann. II. 1 et 2.) ab ipso susceptam {Matth. XX. 28; XXVL 28; Joann. I. 29; Rom. v. 6 — 9; IL Cor. V. 21; Gal. III. 13; I. Petr. II. 24; I. Tim. IL 6; Rehr. IX. 28.), et Jesum ipsum tamquam agnum purum atque immaculatum (I. Petr. I. 18 et seqq.; II. 24; coll. Is. LIII. 7·), a Patre ipso morti quasi victimam piacularem tradi­ tum, sanguine suo peccata mundi abluen­ tem (I. Joann, I. 7; IL 1 et seqq.}. Obedientiae igitur ipsi sive virtuti Jesu vim quamdam vicariam videntur tribuisse (Rom. N. 18 et 19; I. Petr. L 19; III. 18; I. Joann.· II. 1; Hebr. IX. 14.) etc. Ac rursum §. 137 : E locis jam com­ memoratis facile inlelligitur, doctrinae ecclesiasticae (catholicae) fundamenta et ipsa momenta potiora in librorum sacro­ rum effatis nonnullis vere contineri. Demum concludit §. 142: Ex argumen­ tis supra propositis (quae inferius nos afferemus et diluemus) hoc quidem ap­ paret; primum doctrinam scriptorum sa­ crorum de morte Jesu Christi peccata hominum expiante opinionibus aequalium { Hebr. IX. 22.) mullis de causis accom­ modatam fuisse, et ad commendandum novae religionis institutum illo tempore aptissimam ; unde hanc ipsam doctrinae formam, providentia divina sapienter id permittente, ab euangelii doctoribus ex­ hibitam esse facile tibi persuaseris. Ex his colligimus, 1°. dogma catholi­ cum reipsa in sacris Scripturis contineri; ί-Ι'ΛΑί ·. 246 f V*·! Monent christianos doctores, ut sedulo caveant, ne quasi veternum obducant conscientiae improborum, praesertim morti propinquorum, nimium jactando vim sanguinis Christi expiatoriam, quo Deus, Molochi instar innocentis san­ guinem sitientis, placatus sistatur. 9 621. Unde deprehendere licet impietatis progressus, immo et eversio­ nem principii fundamentalis protestantisme Primi protestantes docuerunt, soli Scripturae in rebus fidei standum esse. Scripturarum, ut ipsi autuma­ bant, auctoritate freti, rejecerunt necessitatem bonorum operum, poeniten­ tiae et satisfactionis, ne injuria irrogaretm· sanguini Christi. Sociniani eidem principio innixi intulerunt, omnem abjiciendam esse satisfactionis proprie dictae doctrinam, quae in Scripturis non reperitur, nec nisi ex praepostera majorum nostrorum interpretatione Scripturarum illam ortam esse. Rationalistae meliori fide agentes fatentur, doctrinam de morte Christi vicaria et expiatoria aperte in Scripturis tradi ; ast contendunt, sacros scripto­ res tum deceptos tum deceptores extirisse; ideoque non in Christi morte ejusque sanguinis pretio pro nobis oblato cliristianos spem suam reponere debere, sed unice in bonis operibus seu in recte et honeste factis, ne injuria inferatur sanguini Christi, qui, in hvpothesi de vi expiatoria, nobis nocuisset, effi­ ciendo nos desides atque in vitiis obfirmatos.10 Et en eos in deismum ac naturalismum delapsos. 622. Sive igitur Scripturarum oracula consulamus, sive perpetuam totius antiquitatis doctrinam, sive nefarias contrariae doctrinae consecutio­ nes, patet, nisi velimus christiano nomini nuncium remittere, Christum, prout nobis ostendendum proposuimus, vere ac proprie Deo pro hominibus satisfecisse. DIFFICULTATES. 623. I. Obj. 1. Non alio sensu Christus peccata nostra portasse in sacris litteris perhibetur quam eo, quo passim Deus legitur portare peccata nostra; e. gr. Exod. XXXIV. 7, et Num. XIV. 18. Jam vero Deus non fert peccata nostra, ea in se transferendo, sed condonando, aut patienter ac frustra propterea socinianos adlaborasse, dum innumeris prope cavillationibus id inficiari conati sunt; conscientia demum vicit; 2°. juxta rationalistas sacros scriptores in hoc dogmate tradendo turpiter errasse, id sapienter permittente providentia divina; adeoque universam ecclesiam usque ad ipsos deceptam fuisse et in errorem inductam a sacris scriptoribus juxta divinae provi­ dentiae ordinem. 3°. Colligimus, nullam propterea fidem sacris scriptoribus adhi- bendam esse, dum in re adeo gravi et de­ cepti sunt ct mundum universum decepe­ runt; et, quod consequens est, sacras Scri­ pturas noxias potius quam utiles esse. Huc devenerunt, qui se adhuc chrislianos pro­ fitentur, ex principio semel constituto independentiae rationis ab auctoritate in ne­ gotio religionis, quod basim et essentiam constituit proteslantismi. 9) Ibid. §. cil. 142. *·) Ibid. §. 141. circa finem, 247 I nobiscum agendo. Hunc sensum nobis patefacit s. Matthaeus VIII. 16 ct 17; cum enim ibi retulisset, Christum plures sanasse ex infirmitatibus, subdit, id factum esse, ut adimpleretur quod dictum eat per Jaaiam prophe­ tam dicentem, ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes nostras porta­ vit, non cas in se suscipiendo, sed alios sanando. Quod confirmatur ex typo hirci emissarii, qui dicebatur portare peccata populi. 2. Redemptionis pariter vocem metaphorice passim sumi in Scripturis, res nota est Hoc • * autem sensu eam de Christo praedicari, suadent redemptiones typicae po­ puli israelitici ex Aegypti et Babylonis captivitate, suadet ratio, qua ven­ diti sumus diabolo, nempe gratis; gratis igitur redimendi eramus, cum emptio et redemptio relativae sint. Alioquin, si verum pretium pro redem­ ptione nostra datum esset, fuisset illud persolutum diabolo, qui testante apostolo, II. Timoth. Π. 26. homines captivos detinebat; quo nihil absur­ dius dici potest. 3. Quod si Christus affirmat, dedisse semetipsum redem­ ptionem pro omnibus, aliaque ejusmodi de eo leguntur, nemo est qui ne­ sciat particulam pro minime veram substitutionem importare, sed solam uti­ litatem; ut cum jubentur fideles, I. Joann. ΠΙ. 16. pro fratribus animas suas ponere, et cum apostolus, Coloss. I. ait, se adimplere quae desunt passionum Christi pro ecclesia; nec alia vis est graecae particulae vetéo, quae respondet latinae pro. 4. Nihil denique efficiunt catholici ex eo, quod dicatur Christus nos Deo reconciliasse, cum apostolus, Π. Cor. V. 19. aperte dicat: Posuit in nobis verbum reconciliationis, etsi inde inferri nequeat apo­ stolos nos vere Deo per satisfactionem reconciliasse. Ergo. 624. Resp. Ad 1. N. Porro praedicari in Scripturis de Christo, quod portaverit peccata nostra diverso sensu ab eo, quo haec ipsa praedi­ cantur de Deo in locis citatis, evincitur ex substrata materia, quae diversa omnino est. Nec enim potuit Deus aut pati aut mori pro peccatis; potuit id autem Christus in natura humana. Numquam praeterea de Deo dici­ tur, prout dicitur de Christo, quod positae fuerint in eo iniquitates omnium nostrum, quod propter eas fuerit vulneratus et attritus, aliaque ejusmodi, quae in probationibus attulimus. Quare, cum fateatur ipse Socinus, peccata portare idem esse ac peccatorum poenas dare11, et hunc sensum necessario ") Fatemur., inquit, in Praelect. theolog. cap. 21. locutionem hanc portare seu ferre peccatum sive iniquitatem idem significare solere, quod peccati poenas dare, sive ut verbum verbo reddamus, peccati poenam ferre. In Bibi. Fratrum Polonor. tom. I. pag. 580. Animadvertendum praeterea est, an­ tiquas versiones omnes hunc legitimum seu germanum sensum confirmare. Etenim, omissa vulgata, graeca Isaiae verba vertit: Et ipse peccata nostra fert, et pro nobis affligitur j syriaca: Vere passiones nostras ipse pertulit, et dolores nostros ipse pas­ sus est; arabica: Ipse portat peccata no­ stra, et pro nobis dolore afficitur. Cf. Biblia Polyglotta Walton. 248 postulent, quae de Christo Scripturae praedicant, plane concidunt, quae ad infirmandas probationes nostras ab adversariis proferuntur. 625. Ex his responsio patet ad duas confirmationes, alteram desum­ ptam ex Matth. VIII. alteram ex typo hirci emissarii. Evangelista enim retulit ad Christum morbos corporeos sanantem Isaiae vaticinium, ut figu­ ram sanationis a morbis spiritualibus, uti exponit ipse Grotius12; vel, ut explicat s. Joann. Chrysostomus, eatenus s. Matthaeus in Christo morbos depellente adimpletum dicit Isaiae vaticinium, quod proprie est de pecca­ torum poenis, quatenus morbi corporis ut plurimum sunt poenae peccato­ rum 13; quas quidem poenas cum in se luendas susceperit Christus, ideo etiam cum aegrotos sanant, recte dicitur aegrotationes nostras accepisse. Hircus autem emissarius non alio sensu dicitur portasse peccata populi, quam quod symbolum et figura fuerit gerendorum per Christum; hinc de figura ac symbolo, ut rei natura exigit, improprie, de figurato, ut ajunt, proprie locutio illa accipi debet. 626. Ad 2. D. Interdum, C. in casu nostro, 2V. Quominus autem improprie de redemptione a Christo peracta hanc vocem intelligamus, ve­ tant argumenta, quae in probationibus protulimus. Neque ejusmodi impro­ prium sensum in casu nostro in primis suadent tvpicae redemptiones populi israelitici, in quas non concurrunt adjuncta illa, quae militant pro redem­ ptione Christi. In hac enim omnia, quae ad veram redemptionem consti­ tuendam necessaria sunt, reperiuntur. Nimirum in vera redemptione opus est captivo et captivum detinente, tum redemptore et redemptionis pretio; porro revelatio docet, universum genus humanum captivum fuisse aeternisque poenis damnatum; homines autem captivos detinebant et Deus tam­ quam supremus judex, et diabolus tamquam lictor apparitorque Dei, et peccata tamquam laquei, mors tamquam poena, et infernus tamquam car­ eer; fuit autem redemptor Christus Dominus; ac denique redemptionis pre­ tium non fuit aliquid corruptibile, cujusmodi sunt aurum et argentum, sed pretiosus sanguis quasi agni immaculati Christi, ut loquitur b. Petrus, Epist. L cap. I. 19. 627. Nec suadet ratio, qua venditi sumus. Gratis enim excidere pos­ sumus et in diaboli potestatem culpa et inobedientia nostra venire; ast re­ dimere nos non possumus nisi per condignam satisfactionem. Quispiam n) In Crit. sacr. adcap.VIIL Matth. v. 17. ■’) Homil. XXVH alias XXVIII. in Matth. n. 1 et 2. Atque hic censura no­ tandus Erasmus, qui in adnot. ad cit. loc. scribit: «Adduxithoc testimonium Matthaeus ex Is. LIIL nonnihil ad suum deflectens negotium. Etenim, quod illic dictum est de passione Christi et sublatis hominum peccatis, hic accommodat ad aegrotos sa­ natos; quamquam haec sanatio illius typum habebat. Ad hunc modum excusat evangelistam Chrysostomus, Horn. XXVIII.“ At de ejusmodi typo et exetisatione ne verbum quidem habet s. Doctor! poteet ac in puteum dejicere, acd sine aliorum subsidio exinde emergere nequit. 628. Neque pariter illud sequitur, quod adversarii fingunt, in catholi­ corum nempe sententia redemptionis nostrae pretium persolutum fuisse diabolo. Illi enim persolvitur pretium, qui jure suo captivos detinet, qui creditor est, persona laesa ac supremus judex, cujusmodi in casu nostro est solus Deus, qui potestatem habet mittere in gehennam, ut inquit Chri­ stus, Luc. XII. 5; non autem ei, qui jure alieno detinet captivum tamquam carceris custos, judicis minister atque executor, prout diabolus est. Soli ergo Deo persolvendum erat nostrae redemptionis pretium. 629. Ad 3. D. Particula pro seu vtùo non semper veram importat substitutionem, C. numquam, nec praesertim in casu nostro, N. Inani prorsus labore corrogant sociniani tum ex scriptoribus sacris tum ex aucto­ ribus profanis exempla, quibus ostendant, interdum particulam pro aut wwp non significare substitutionem, sed solam utilitatem, cum nemo id in­ ficietur. Ast nihil proficiunt, nisi simul ostendant, hanc ejusdem particulae unicam et constantem esse significationem et vim, quod numquam efficient, cum innumera prorsus suppetant exempla, ubi de personis agitur, ex iisdem fontibus, in quibus eidem particulae subest vis ac significatio substitutionis.16 Igitur de hujus particulae significatione dijudicandum est ex subjecta ma­ teria, scopo, contextu et ceteris adjunctis. Porro in casu nostro non solum dicitur Christus pro nobis mortuus, sed praeterea dicitur, pro peccatis no­ stris animam suam posuisse, semetipsum dedisse in victimam et oblationem et propitiationem, dedisse se ipsum redemptionis pretium, nosque redemisse non auro et argento, sed sanguine suo pretioso. Quae omnia profecto, ut veram solutionem pro nobis, ita veram substitutionem aperte significant. Cum vero haec eadem non militent pro exemplis allatis, patet extra rem ea omnino proferri. Denique compertum philologis est, non aliam esse proprietatem particulae άντί, ubi veniat in compositione λντρον, quam si­ gnificandi vicariam substitutionem, pretii nempe in locum rei emptae seu redemptae, hinc άντίϊ.υτρον idem valet ac vicissim datum redemptionis pre­ tium. 16 Jam vero apostolus, I. Tim. II. 6. scribit de Christo: Qui dedit H) Atque hic notanda est impudentia rationalistarum, Wegscheider, §. 138; Gru­ ner, Dogm. pag. 253 et seqq. 262 etseq.; Beck, Comment. I. pag. 585 et seq.; Wiggers, Pragmat. Durat ell. Λ. August, etc. seu Expositio pragmatica Augustinianismi et Pelagianismi, Berol. 1821. pag. 354 ct seqq., qui veriti non sunt affirmare, haud paucos patres, quippe qui daemonologiae studiosissimi essent, in eo convenisse, ut Jesu ^eavdoc-ixov, Deihominis, mortem velut debitum aliquod redemptionis pretium diabolo persolutum existimaverint, qua ho­ mines ab ejus imperio ct potestate ilemque a morte aeterna liberaret. Lacessimus enim rationalislas omnes, ut vel unum patrem proferant, qui asseruerit, pretium redem­ ptionis a Christo fuisse diabolo persolutum. ,s) Cf. Luc. XL 11; Matth. II. 22; XVII. 26; I. Cor. 1. 13 etc. I6) Cf. Suicerus in Thes. eccles. ad vocem dvriAvrftov, ubi confirmat aucton- 250 redemptionem, άντίλντρον semetipsum pro omnibus. 17 Rationalistae talem fuisse sacrorum scriptorum sensum, dum de Christi morte loquuntur, modo nobis concedunt18 ; non est igitur quod ulterius quaeramus. 630. Ad 4. D. Reconciliationis voce solitarie spectata, Tr. prout in sacris litteris de Christo illa usurpatur, A. Ideo enim nos Scripturae per Christum Deo reconciliatos exhibent, quia ipse pro nobis dedit pretium sanguinis sui, Deum placavit, sustulit in se peccata nostra, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, ut inquit apostolus, quod erat con­ trarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. ,9 Quare Chri­ stus nos reconciliant cum Deo tamquam causa princeps et meritoria per veram satisfactionem ; apostoli autem ut causa ministerialis, ut dicitur, at­ que instrumentalis per verbi praedicationem et dispensationem mysteriorum Dei seu sacramentorum. Longe propterea dispar istorum ratio reconcilia­ tionis est.20 631. Π. Obj. Satisfactionis doctrina, prout a catholicis admittitur, ex triplici capite repugnat ; videlicet tum ex parte Dei, tum ex parte Christi, tum denique ex parte hominis. Ac primo quidem ex parte Dei. Etenim 1. Deus in Scripturis exhibetur gratis peccata condonans, e. gr. Matth. XVIII. 27; Rom. ILI. 24; Ephes. Π. 1 et seq. ; Coloss. II. 13. Ergo nulla ei debetur satisfactio; nam inter se pugnant gratuita condonatio, quae fit ex misericordia, et proprie dicta satisfactio, quae exigitur ex justitia. 2. Parum autem refert, quod ejusmodi satisfactio non a nobis, sed a Chri­ sto exhibita fuerit; nam, qui a sponsore pretium- repetit, non potest dici gratis illud condonare. 3. Accedit, Deum ipsum dedisse nobis Filium suum qui pro nobis offerretur; jam vero ubi creditor praebet debitori unde solvat, remissionem dare potius censetur quam satisfactionem exigere. 4. Quibus si addas, Deum non potuisse ejusmodi satisfactionem postulare tate Hesychii nativam hanc esse hujus vocis significationem. Quare audiendus non est Scapula, dum frigide scribit: 'AvrilvToov simpliciter accipitur pro λύτρον, I. Tim. cap. 2. 1T) Ο δούς ία,υτόν άντίλντρον υπέρ .πόντων. ,β) Kaiser, Bibl. theol. 263. De Wette, Bibl. dogm. tom. I. pag. 95 et seqq. aliique passim apud Wegscheider in eo con­ veniunt, ut asserant, discipulos Jesu igno­ miniam supplicii a Christo subeundi dele­ turos, post fata demum, ul ipsi loquuntur, doctoris divini, vel nonnulla ipsius allegorice dicta de morte sibi instante convertisse in hanc sententiam de morte expiatoria, vel ex opinionibus de λόγω, sacerdotis instar et intercessoris homines cum Deo reconcili­ ante, V. T. loca eidem accommodasse. Af­ firmant evang. Joannem alio omnino sensu ab eo, quo protulerat Joann. Bapt. dictum accepisse, quod Joann. L 29. extat, ex praeconcepta sententia sua de morte Christi ex­ piatoria; immo et Jesum ipsum, quippe qui sacrificia quaevis piacularia in regno coelesti a se condendo abrogare vellet, mor­ tem sibi instantem tamquam symbolum in locum illorum substituendam nd opiniones aequalium accommodate nonnumquam pro­ posuisse, quo citius ista sacrificia ad illud usque tempus usitata antiquaret. ”) Coloss. II. 14. 20) Cf. Witasse, De Incarnat, cap. I. qu. 10. art. I. sect. 1. 251 absque suae misericordiae aut potentiae laesione, res plane conficitur; porro qui asserit, Deum illam postulasse, quia aliter noluit peccata dimittere, ejus laedit misericordiam; qui dicit, eam Deum exegisse, quia aliter non potuit peccata condonare, detrahit ejus potentiae. Ergo. 632. Resp. Λ’. A. Ad 1. prob. D. Respectu hominis, cui Deus gra­ tis peccata condonat, C. respectu Christi, qui ea ut sponsor in se suscepit ac luit, A'. Utraque, gratuitam nempe peccatorum remissionem relate ad nos, ac redemptionis pretium relate ad Christum, luculenter conjunxit apo­ stolus, dum ait Rom. III. 24: Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae. Pugnant autem inter se gratuita condonatio et satisfactio proprie dicta, cum ad eamdem perso­ nam referuntur; non autem ut in casu nostro accidit, cum alia est per­ sona, quae satisfacit, alia vero est, cui gratuita fit remissio. 633. Ad 2. D. Ubi intervenit debitum reale, C. ubi intervenit de­ bitum personale, N. In debito enim reali, in quo non exigitur nisi aequa­ litas rei ad rem, perinde est a quocumque demum solvatur; at in debito personali, quod exurgit ex injuria alteri illata, persona laesa quamcumque posset respuere satisfactionem ab altero oblatam, ac ipsum laedentem adi­ gere ad satisfaciendum. Cum vero nos tali debito solvendo impares esse­ mus, acceptum referre debemus divinae bonitati, quod ejusmodi debitum in Christum sponsorem transtulerit, ac ejus meritorum intuitu nos a solutione liberaverit, gratuito nobis condonando noxas omnes quibus eramus adstricti. o34. Ad 3. D. Remissionem dare censetur ei, cui creditor (personalis) praebet unde solvat seu satisfaciat, C. ei, quem creditor dat, ut solvat seu satisfaciat, iV. Responsio patet ex modo dictis in resp. ad 1. 635. Ad 4. N. Potuit enim Deus absolute absque ulla satisfactione omnia delicta nobis condonare; sed ei placuit misericordiam cum justitia temperare, misericordiam respectu nostri, justitiam respectu Christi, ut sic omnia ejus attributa in redemptionis oeconomia maxime elucerent. 636. I. Inst. Atqui non minus repugnat satisfactio ex parte Christi. Nam 1. injustum est, insontem pro reo plecti; 2. innocentem vero suffici in locum rei ad poenas dandas pro patratis sceleribus, vetat recta ratio, vetat divina lex, vetant omnium plane politiorum gentium jura. Nemo enim sobrius inficiabitur, ferendum non esse, ut dimisso nocente, qui pestis reipublicac est, saeviatur in innocentem, qui omnium bono et exem­ plo vivit. Quare Deus conceptis verbis, ne id unquam fiat, prohibet Dent. XXIV. 16: Aon occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unus­ quisque pro peccato suo morietur: immo et sibimetipsi Deus hanc legem posuit, dicens Ezech. XVIII. 20: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur . . . justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Factum hinc no/ A T d 4 »;· ■■ 252 est, ut tamquam injustam et noxiam ejusmodi substitutionem athenienses repulerint21; romani vero id capitis poena vetuerint22; praesertim cum nemo vitae suae dominus sit, et juxta justitiae leges poena peccatum se­ quatur. 3. Absurdum est, admittere in satisfactionis hypothesi, Christum nobis simul et iratum et propitium; iratum quia Deus est peccatis laesus, propitium quia pro iis satisfecit. Absurdum insuper est, plus nos debere Filio, qui pro nobis satisfecit, quam Patri, qui satisfactionem exegit. 4. Concludendum propterea est Christum mortuum pro nobis eo tantum sensu esse, quo declarat apostolus Petrus, ut nobis relinqueret exemplum ut sequamur vestigia ejus, L Petr. II. 21. non autem quasi loco ac vice nostra mortem subierit. 637. Resp. -V. subs. Ad 1. D. Qui non fuerit ejus sponsor, C. qui ejusmodi sponsionem tdtro ac libens in se susceperit, ut mox dicemus, iV. 638. Ad 2. D. Per se, ac nulla interveniente legitima causa ac po­ testate, C. intervenientibus libera electione, legitima potestate, bonis ingen­ iw tibus ac damni lati reparatione, immo et foenore, A. Admissis igitur ad­ versariorum principiis relate ad casus ordinarios, ex defectu aut omnium aut aliquot saltem adjunctorum quae enumeravimus, negamus illa applicari posse ad casum nostrum unicum plane atque extraordinarium. Etenim 1°. Christus libere se ad mortem loco nostro subeundam obtulit: Oblatus est quia ipse voluit. 2°. Legitima potestate fecit, tum ex parte Patris, qui ejusmodi subrogationem non solum probavit, sed ipsemet nobis eam con­ tulit: nam pro nobis omnibus tradidit illum} Rom. VIII. 32; tum ex parte sua, cum esset vitae suae Dominus, utpote Deus homo: Potestatem habeo ponendi eam (animam meam), Joann. X. 18. 3°. Innumera bona inde con­ secuta sunt; siquidem una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, Hebr. X. 14. 4°. Damni per mortem perpessi uberem consecutus est reparationem per excitationem a mortuis, per exaltationem ac nominis sui gloriam, Philipp. II. 9. Cum vero haec saltem simul sumpta in nulla crea­ tura locum habeant, patet, extra rem prorsus a socinianis argumenta urgeri sive ex ratione sive ex legibus divinis et humanis quae non afficiunt nisi casus ordinarios. Hinc inutile ducimus, exempla inquirere et congerere tum ex sacris litteris tum ex gentium historiis, ad ostendendum ejusmodi substitutiones ubique fere receptas reperiri. 23 1 Ï' 21) Plato, De leg. lib. EX. ”) Ex Codice. ”) Ejusmodi sententiam apud omnes fere gentes obtinuisse, praesertim vero apud hebraeos, sociniani prius inficiati sunt; nunc vero rationalistae, monumentorum pondere et perspicuitate pressi, id nobis jam ultro concedunt. Hanc autem persuasionem ipsi repetunt ex imbecillitate antiquorum homi­ num, qui putarunt, non esse divinae justi­ tiae quemquam hominum sine culpa ple­ ctere, ac quodvis malum pro poena habue­ runt aut proprii aut alieni peccati, quod judex in alium detulerit luendum. Ex hac longe lateque recepta sententia factum esse autumant, ut auctor cap. 53. Isaiae (qua 253 639. Ceterum Deus, Deut. loc. cit. vetat, quominus filii aut parentes innocui involvantur poena a parentibus aut filiis nocentibus promerita. Apud Ezcchielcm vero sermo est de praemiis ac poenis in altera vita, quae profecto pro meritis aut demeritis uniuscujusque individui rependentur a Deo. 640. Ad 3. D. Sub eodem respectu, C. sub diverso, N. Sed illud inficiamur, quod ab adversariis obtruditur de majori obligatione, qua erga Filium ob praestitam ab ipso satisfactionem nos obstringi asserunt, quam erga Patrem, qui illam poposcit. Nam quod talem ac tantum redemptorem nacti simus, totum acceptum referre debemus divinae misericordiae et ca­ ritati, quae cum eadem in tribus divinis personis sit, est Patri ac Filio Ulli communis. Patri igitur obstricti esse debemus qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; Filio autem, qui dedit semetipsum redem­ ptionem pro omnibus. 641. Ad 4. A. ut ex dictis constat Petrus autem non adaequatum, sed partialem tantum finem passionis Christi citato loco exponit. Multiplex fuit mortis et passionis Christi finis; primarius autem fuit, ut pro nobis satisfaceret, prout Petrus alibi, ut vidimus, declarat, et cum ipso sacri scri­ ptores reliqui ; secundarius, ut nobis exemplo esset, quem ad scopum suum apostolus attingit, primarium supponendo. 642. II. In st. Saltem satisfactio repugnat ex parte hominum. 1. Si enim Christus vere pro nobis satisfecisset, tot debuisset mortes oppe­ tere, quot homines super terram sunt, erunt ac fuerunt; debuisset praeterea poenis subjici temporali et aeternae; utraque enim ejusmodi poena nostris peccatis debetur. 2. Homines praeterea liberi essent ab omni satisfactione praestanda, quod tamen catholici negant; 3. liberi essent ab omnibus hujus vitae calamitatibus, morbis, morte etc. 4. Omnes denique homines salvi fierent, quod tamen nemo dicet; ergo. loquendi ratione innuunt profani homines auctorem cap. 53. alium ab Isaia esse), uti etiam reliqui prophetae, artis disciplinae­ que omnis ignarus, retinuerit et sui et alio­ rum populorum opinionem, qua Deus, nihil non expiari cupiens, cujuscumque peccati poenam necessariam et inevitabilem ab in­ sontibus adeo dicitur repetere. Quin etiam eo progrediuntur, ut asserant, hanc opinio­ nem ab ipsis N. T. scriptoribus, antiquatis jamjam sacrificiis, conservatam et in mor­ tem Jesu translatam esse. Ceterum quod spectat ad ethnicos, qui doctrinam adserunt de substitutione innocentis ad poenam luen­ dam reo debitam, cf. Herod. Hist. lib. II. cap. 39 et 46; Jul. Caesar, De bello gall. VI. 16; Ovid. Hast. VI. v. 162: Hanc ani­ mam vobis pro meliore damns etc. Sic apud hebraeos eamdem obtinuisse persua­ sionem, patet ex Exod. XX. 6. ubi patrum delicta in liberis castigari perhibentur; II. Reg. XXI. 1 ad 14. ubi poena ante ne­ glecta a posteris repetitur; ibid. XXIV. a 10 ad 25. Davidis noxa peste per tres dies grassante et LXXX hominum millibus in­ terfectis expiatur; ibid. XII. 15 ad 18 ejus­ dem Davidis adulterii crimen infantis morte luitur; ut alia loca omittam, quae magna sedulitate ipsi rationalislae, etsi ad pessi­ mum finem, collegerunt. Cf. Wegscheider, §. 137. nott. b et c. X' ··. 2Ô4 4 I hi ·♦;) ■ . ·- · » I 643. Resp. Aeg. iterum subs. Adi. prob. I). Si una Cludsti mors aequivalens non fuisset morti tum temporali tum aeternae, quas peccata omnium promerentur, C. si, spectata infinita ipsius divinae personae dignirate, non solum aequivalens illis fuit scd longe eas superavit, A. Jam vero apostolus passim docet, Christum semel oblatum esse ad multorum exhaurienda peccata, una oblatione consummasse in sempiternum sanctifi­ cator, pro omnibus mortuum esse. Cum enim infinitum sit pretium pro peccatis nostris a Christo oblatum, hoc ipso, quantum ex se erat, Christus omne debitum tam temporale quam aeternum, quo universum humanum genus erga Deum obstringebatur, plene, immo cumulatissime solvit, ita ut nullo alio opus sit. 644. Ad 2. D. Proprie dicta ad promerendam reconciliationem, C. improprie dicta, quae consistat in applicatione satisfactionis et meritorum Christi, A. Accurate enim distinguunt catholici inter oblatam a Christo Deo Patri satisfactionem et inter applicationem, ut ajunt, oblatae satis­ factionis. Ut igitur peccata nostra deleantur, et innocentiam induamus at­ que justitiam, ejusmodi applicatione opus est, quae in usu sacramentorum consistit, atque in operibus per gratiam rite factis. Neque enim Christus ita satisfecit pro nobis, ut nos otiosi et nihil agentes salutem aeternam consequeremur, sed ut operibus et satisfactionibus nostris pretium et valo­ rem acquireret. Sane in debito personali non sufficit, ut sponsor conve­ nientem pro illata injuria satisfactionem exhibeat; sed praeterea requiritur, ut offensor cum sponsore conveniat, injuriae eum poeniteat, ac polliceatur, velle se in gratiam redire cum persona laesa atque ab injuria in posterum inferenda abstinere. Quae si praestare detrectet offensor, licet ingens sit solutum pretium, gratiam et reconciliationem minime consequetur. Condi­ tiones porro, quas sponsor noster Christus servandas proposuit, ut fructum satisfactionis ejus nobis applicaremus, ejusmodi sunt, ut, si compatimur et conglorificemur, ut unusquisque tollat crucem suam eumque sequatur, atque Deum toto cordis affectu in posterum diligat et mandata ejus observet. Si quis ergo post adeptam reconciliationem iterum Deum offendat, poena utique aeterna dignus efficitur, eamque, nisi resipiscat, incurrit. 645. Ad 3. D. In altera vita, C. in praesenti vita, A. Etsi enim plenam Christus nobis promeruerit a peccatis eorumque poenis omnibus liberationem, attamen gratiam hanc pro sapientia sua dispensat et ordinat; partem in hac vita largitur, non omnem, ut, quamdiu hic sumus, eum pa­ tientem imitan possimus, et virtutis exercitio ac meritis locus sit; in altera autem vita plenam nobis largietur ab his omnibus liberationem. 2<) Cf. Catech. Rom. part. II. cap. 2. n. 48. qui docet, duabus potissimum de causis factum esse, ut in hac mortali vita non careamus incommodis atque calamita- » 646. Ad 4. D. Si eas conditiones impleant, quas sponsor proposuit juxta dicta, C. si eas negligant, N. Responsio patet ex iis, quae modo declaravimus in resp. ad 2. Ex quibus etiam colligitur, perperam 8 ocini auos inferre, juxta doctrinam catholicam Deum non amplius nobis irasci ob peccata nostra. Haec enim aliaque ejusmodi, quae magno apparatu nobis adversarii opponunt, ex praepostera doctrinae catholicae intelligentia atque expositione proficiscuntur. 647. III. O bj. Doctrina de venia peccatorum, quam hominibus para­ verit satisfactio vicaria per mortem Jesu Christi Deo praestita, in pravissimas, recentiore potissimum aetate, incurrit reprehensiones, partim ex origine dogma­ tis, partim ex idea numinis recte constituta, partim ex justis reatus et poenae notionibus atque ex ipsa experientia petitas. 1. Etenim haud male monitum est, omnem hac de re sententiam comparatione niti mortis Jesu Christi cum sacrificiis piacularibus facta, quae apud omnes fere gentes incultiores, inprimis apud hebraeos, usitata erant, et ipsi Jesu Christo jam improbata (Matth. IX. 13 : Joann. 7Γ. 23; col. Ps. LI. (in Vulg. L.), 18 et 10 ·, Mich. VI. 6—8j; unde hunc ipsum dogma illud tamquam summum fidei Christianae caput non­ dum tradidisse recte concluditur. 2. Aon intelligitur, quomodo Pater coelestis voluntate justissima eademque benignissima ad poenas infligendas ductus, omnisque irae atque offensionis expers, nisi sanguine et morte victimae commoveri non potuerit, ut liberos suos, humanae quidem imbecillitati obnoxios, at pia tamen mente ipsi fidentes, morte aeterna, alioquin ipsis destinata, exsolveret; nec intelligitur, cur institutum ita necessarium tam longe moratus sit Deus be­ nignissimus, qui jam nomadibus rudioribus in desertis acclamari jussit: Ego sum benignus! (Exod. XXII. 27 ■ coll. XXXIV. 6 et 7; Sap. XI. 24 et 25; XII. 15.) Neque magis liquet, quomodo homines, natura quippe finita prae­ diti, peccando infinitam culpam in Deum contraxerint, quae nisi piaculo infi­ nito elui non potuerit. Praeterea nulla apparet ratio, cur Deus ipse, secunda scilicet in Deo persona, innumerorum systematum solarium summus modera­ tor, induto corpore humano, in hanc tellurem, tam exiguam mundi partem, descendere decreverit, ut cruci affixus ab judaeis fatali quadam necessitate du­ ctis, ipse sese sibi tamquam piaculum infinitum offerret ; et cur Deus, quo tem­ pore ipse sui expiationem parare cupiens et pacis ac reconciliationis nuncios adversariis mittens censetur, non jam pro vere placato haberi possit. 3. Per libus; quarum prima est, quod nobis, Chri­ sti membris, plus dignitatis tribuendum non erat, quam ipsi capiti nostro tributum esset; Christus autem Dominus humanae naturae fragili tatetn, quam suscepit, non ante de­ posuit, quam passionis tormenta ad mortem pertulit. Altera vero causa illa est, ut sci­ licet tamquam segetem ct materiam virtutis haberemus, ex qua deinde uberiorem glo­ riae fructum atque ampliora praemia con­ sequeremur. Mors igitur et hujus vitae calamitates nos manent, non tamquam pec­ cati poenae, sed tamquam exercitationes virtutum. 256 se patet, reatus et poenae sicut meriti notiones, necessario inhaerere subjecto peccanti sicut b&emerenti ; quamobrem nec alterius culpa in alterum quem­ quam, praesertim innocent issimum, nec virtus et dignitas moralis, qua unus aliquis insignis fuerit, in reliquos peccatores transferri potest. Poena enim est malum eum peccato conjunctum, quod ipsi homini peccanti infligitur; at ma­ lum, quod innocens sentit, perperam poena dicitur......... 4. Longa experientia ostendit, quantum fiducia in piaculis qualibuscumque collocata, emendandi stu­ dio cujusquc ac virtutis severitati veraeque pietati nocuerit, quippe quae homi­ nem in suo ipsius pectore salutem suam quaerere jubeat. Ergo. . . . Hucusque Wegscheider.25 648. Resp. D. A. In gravissimas doctrina catholica incurrit repre­ hensiones apud eos, qui. Scripturarum sensus traditionalis totius antiqui­ tatis et ecclesiae auctoritate posthabita, malunt sensus privati ambagibus se committere, C. apud eos qui nondum chrisfianae religioni nuncium remi­ serunt, A'. Ejusmodi enim sunt fructus, quos ultro protulit protestantismi radix, quod toties animadvertimus. 649. Ad 1. prob. A'. Perperam enim id monitum fuit, idea siquidem primigenia sacrificiorum piacularium apud hebraeos, quae deinde ad alios populos propagata est, originem traxit ab ipsa natura veteris legis, quae tota typica fuit, ut declarat apostolus. 26 Quare sacrificia cruenta instituta fuerunt ad significandam futuram Christi mortem piacularem, ex qua signi­ ficatione et fide offerentium, totam vim suam ad peccata expianda vetera sacrificia derivabant.27 Hinc propheta Isaias, ut jam notavimus, loquens cap. LIH. de Christi morte, usus est vocibus liturgicis, quae ejusmodi pia­ cularem virtutem exprimerent. Ab hebracis, seu potius ex primaeva tradi­ tione sensim ad gentes ceteras haec idea quoad sacrificia pervenit, et eo progressa est, ut ad expianda noxiorum crimina interdum victimas humanas limi olarent, virgines potissimum, utpote diis ex ipsorum mente hostias acceptissimas, ac maxime idoneas ad publica mala seu promeritas poenas et calamitates avertendas.28 «) §. 141. M) Cf. 1. Cor. X. a v. 6 ad 11 ; Coloss. IL 17; Hebr. X. 1 seq. praesertim vero Rom. X. 4. ubi universim pronunciat: Finis legis Christus ad justitiam omni credenti. 1T) Per se enim, ut rursum pluries si­ gnificat apostolus, non erant nisi egena ele­ menta, munera et hostiae, quae non pos­ sunt perfectum facere servientem, quibus impossibile est auferri peccata, aliaque ejus­ modi, de quibus tum in Epist. ad Galatas tum data opera in Epist. ad Hebraeos scribit. r *) Cf. Comes de Maistre, Eclaircis­ sement sur les sacrifices ; ubi, cum mira eruditione ex omnium gentium documentis ostendisset, receptam quovis tempore ejus­ modi sententiam de sacrificiis expiatoriis, quae magnum illud olim offerendum ab homine Deo portendebant pro totius hu­ mani generis expiatione ac salute, conclu­ dit: ll n'y a rien qui démontre d'une maniéré plus digne de Dieu ce que le genre humain a toujours confessé, même avant qu'on le lui eût appris, sa dégra- 257 650. Sic proreus negamus, sive a Christo, sive a prophetis improbata fuisse piacularia sacrificia in sensu adversariorum. Citata autem loca, si Joann. IV. 23. excipias, nec enim ad praesentem quaestionem spectat, do­ cent, cordis dispositionem et misericordiae opera praeferenda esse materiali sacrificiorum oblationi absque pietatis ac fidei sensu factae, ut ex eorum lectione aperte constat. 651. Ad 2. Resp. Parum refert quod adversarii non intelligant, quare Deus sanguine ac morte Filii sui placari potuerit (verius dixissent voluerit)' dummodo nobis constet de ipsius voluntate, satis esse debet, nec ulterius inquirere debemus; cum autem Christus, ut ostendimus, saepius declaraverit se daturum sanguinem suum in remissionem peccatorum, in re­ demptionem immo in pretium redemptionis pro multis; cum idipsum, fatentibus adversariis, constanter doceant scriptores sacri, nullum dubium de hac Dei voluntate superesse nobis potest. Ceterum apostolus, Rom. III. 25. rationem assignat, quare Deus ita voluerit, nempe ad ostensionem justitiae suae. quod addunt, se non intelligere, cur Deus adeo distulerit institutum adeo necessarium, ostendunt se non cognoscere doctrinam catholicam, quae profitetur cum s. Leone M. quod gratia Dei, qua semper est universitas justificata sanctorum, aucta est Christo nascente, non coepta; et hoc magnum pietatis sacramentum, quo totus jam mundus impletus est, tam potens diam in suis significationibus fuit, ut non minus adepti sint, qui illud credi­ dere promissum, quam qui suscepere donatum.29 e Quare benignitas Dei quovis tempore eluxit, dum omnibus hominibus medium praebuit ad salutem.30 dation radicale, la réversibilité des mé­ rites de V innocence payant pour le cou­ pable et le salut par le sang. Huc pariter referuntur quae de sacrifi­ ciis, tauroboliis nuncupatis, ac in veteribus inscriptionibus saepe adeo occurrunt. Eth­ nici enim perfusi sanguine tauri immolati, eo ritu, quem graphice describit Pruden­ tius in Hymno de s. Romano, in aeternum renasci se putabant. iMoshemius, Disser­ tat. ad hist, eccles. pertinentium, vol. L pag. 379, edit. Altonae 1767, ostendit ad­ versus Salmasium, Seldenum, Reinesium, Clericum ac Aran-Dalium, ejusmodi sacri­ ficia minime adseivisse romanos ex Chri­ stianorum vulgata doctrina de quadam ex­ piatione ac mystica liberatione et regene­ ratione per sanguinem Jesu Christi, ut illi autumabant, sed longe Christiana religione ea antiquiora esse. Moshemius censet, ex Phrygia romanos hunc ritum derivasse; ast verisimilius videntur ejusmodi sacriPerronc, Praelectiones theolog. VI. ficia ex cultu antiquissimo milhriaco, qui oblinebat apud persas, repetenda esse, at­ que ex Oriente in Occidentem pervenisse. Cf. Mémoire sur le culte de Mithra, par le cliev. Jos. De Hammer, publié per G. Spencer Smith, Paris 1833. in 8. Ceterum quoad auctores, qui ex professo de Tauroboliis, Crioboliis et Aegoboliis scripse­ runt, tum qui de άν&ρωπο&υοίαις, seu de sacrificiis humanis ubique gentium rece­ ptis ac generatim de sacrificiis expiatoriis egerunt, consulendus Alb. Fabricius in Ribliographia antiquaria, cap. 11. §. 3 ct seqq. qui more suo longum catalogum eo­ rum intexuit. 29) Senn. XXIII, (alias XXII.) in Na­ tio. Dornin. cap. 3. edit. Ballerin. opp. tom. I. 30) Rationes a patribus assignatae, quare distulerit Deus exeeutionem Incarnationis et Redemptionis, cf. apud Petav. 1. II. c. 17. 17 pi1 1 »i i ' ■■ ί! 258 I M » It 652. hiem dicendum circa difficultatem, quam adversarius promovet, desumptam ex culpa infinita, quae contraliitur a natura finita. Haec enim ex falsa notione doctrinae catholicae oritur. Neque enim catholici docent culpam esse vere infinitam ; sed solum, ut loquitur s. Thomas31, dicunt habere quamdam infinitatem ex infinitate divinae majestatis, ideoque extrinsecam, in quo nihil est quod repugnet.32 Dum autem theologi exinde in­ ferunt necessitatem hypotheticam Incarnationis et satisfactionis, nonnisi con­ jecturale, ut ajunt, argumentum proferunt, quod ab aliis tamen impugnatur.34 Vera ratio est Dei voluntas, de qua nobis ex divina revelatione constat. 653. Animadversio circa rationem, qua Dei Filius humano corpore indutus in hanc tellurem descenderit, supponit, quod adhuc incertum eat, num scilicet existant planeticolae : supponit praeterea, in hac hypothesi eodem providentiae ordine illos regi ac nos, supponit denique eodem ac nos remedio illos indiguisse. Haec autem omnia sunt totidem somnia ac nugae; attamen ex his argumenta ducunt rationalistae ad id negandum, de quo nos revelatio divina certiores fecit. Haec velle serio refellere, jocum saperet. 654. Quod subditur de fatali necessitate, qua ducti judaei dicuntur ad cruci affigendum Christum, non est nisi blasphemia, quam superius repu­ limus. 34 655. In eo quod Deus expiationem nobis paraverit, se benignum ac benevolum erga nos ostendit, in eo vero quod Christi morte placari vo­ luerit, se justum prodidit. Benevolentia autem et justitia optime inter se cohaerere in eodem subjecto possunt. 656. Ad 3. D. Reatus culpae et ratio meriti stricte sumpti, C. rea­ tus poenae adeoque et satisfactionis, sub dist. ceteris paribus, C. neces­ sario, iV. Hoc enim e diametro adversatur non solum divinae revelationi, ex qua novimus, non semel alios pro aliis satisfecisse, verum etiam com­ muni gentium omnium sensui.35 657. Sic poena prout dicit relationem ad culpam, est malum cum peccato conjunctum, C. prout importat satisfactionem, subdist. ut pluri­ mum, C. semper, V. Hoc autem posteriori tantum sensu malum, quod innocens sentit, poena vocatur. Detectis igitur aequivocationibus, concidunt argumenta, quae adeo magni fiunt. ’*) Part. III. qu. 1. art. 2. ad 2. ”) Cf. tamen Vasquez In III. part. disp. II. cap. 2 et seqq. ubi pluribus con­ tendit, malitiam peccati seu rationem offen­ sae finitam esse, non solum subjectice, ut omnes fatentur, sed etiam objective, aut quocumque alio modo id dicatur. Consuli praeterea poterit Petav. loc· cit. capp. 13 et 14. ubi agit de necessitate Incarna­ tionis. Cf. ibid. 34 ϊ N. 212. Cf. Epist. ad Gal. VL 2; II. Cor. VIII. 14 etc. Sed de hoc argumento ex professo suo loco agemus. Cf. interea Ca­ techism. Rom. part. H. cap. 5. §. 76. 259 658. Ad 4. N. Quibus enim suadebunt rationalistae purioribus ac sanctioribus moribus instructos evasisse suos discipulos per destructionem religionis christianae ab imis fundamentis suis? Proferant suos sanctos et heroas, si quos habent; interea catholici ipsis perpetuo objicient martyrologia, ct collectionem Bolhindis tarum, acta sinecra innumerorum plane san­ ctorum, qui in avita fide enutriti omnigenis virtutibus floruerunt. Addo, et hanc difficultatem ex praepostera notione doctrinae catholicae originem trahere, quam nos superius discussimus et falsam esse ostendimus. 659. Et haec de magno hoc pietatis sacramento adversus judaeos, in credulos, haereticos ac rationalistas, qui machinationes admoverunt omnes ad illud evertendum. Quid autem fuit, ut tractatum absolvam verbis magni illius dominicae incarnationis mysterii assertoris ac vindicis Leonis, quod et judaeis intellectum abstulit, et sapientium mundi corda turbavit, nisi crux Filii Dei quae et philosophicam evanescere prudentiam et israeliticam fecit caligare doctrinam? Omnem namque sensum humanae mentis excessit divini altitudo consilii, cum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes35, ut mirabilior fieret constantia fidei ex difficultate credendi. Inconsequens enim et irrationabile videbatur, recipere animo quod Creatorem omnium naturarum in substantia veri hominis virgo intemerata peperisset; quod aequalis Patri Filius Dei, qui impleret omnia et contineret universa, furentium manibus com­ prehendi, iniquorum judicio condemnari, et post dedecora illusionum cruci se permisisset affigi. Sed in iis omnibus simul sunt et humilitas hominis et celsi­ tudo deitatis, nec misericordiae ratio majestatem miserentis obscurat, quia de ineffabili potentia factum est, ut dum homo verus est in Deo inviolabili, et Deus verus est in carne passibili, conferretur homini gloria per contumeliam, incorruptio per supplicium, vita per mortem. Nisi enim Verbum caro fieret, et tam solida consisteret unitas in utraque natura, ut a suscipiente susceptam, nec ipsum breve mortis tempus objungeret, numquam valeret dd aeternitatem redire mortalitas. Sed adfuit nobis in Christo singulare praesidium, ut in na­ tura passibili mortis conditio non maneret, quam impassibilis essentia recepis­ set, et per id quod non poterat mori, posset id, quod erat mortuum, suscitari.37 M) I. Corinth. I. 21. 37) Serin. LXX. alias LXVIIL De pas­ sione Domini XIX. edit. Ballerin. 17* TRACTATUS DE CULTU SANCTORUM À I TRACTATUS DEÇU PROOEMIUM. 1. Etsi passim tamquam appendix quaedam tractatus de Incarnatione, quae ad religiosum sanctorum cultum et venerationem pertinent, haberi so­ leant, commodiorem tamen rem futuram censuimus, si ea dispesceremus in •πιι diversas tractationes, quo magis ordini et perspicuitati foret per nos con­ sultum. 2. Quae autem sub generico tractatus de cultu sanctorum nomine complectimur, reducuntur ad eorum cultum, invocationem, ad eorum item reliquiarum honorem, ad usum denique ac venerationem imaginum. In totidem propterea capita lucubrationem hanc distribuimus. Quandoquidem autem ex germana cultus notione totus, aut magna saltem ex parde pendet felix exitus disceptationis, quam aggredimur, ab hac propterea auspicabi­ mur quae adversus protestantes dicturi sumus. I •i;: ·, · b I) DE VARIA CULTUS ACCEPTIONE ET DIVISIONE. 3. Cultus nomine venit honor ille, qui Deo tribuitur, aut creaturis Dei intuitu ac respectu defertur. Variis porro vocabulis honor iste designatur, adorationis videlicet, respectus, venerationis, reverentiae, servitutis, quae qui­ dem denominationes aut synonvmae sunt, aut saltem indiscriminatim in vulgari sermone usurpantur. 4. Licet vero promiscue voces istae adhibeantur, non unus tamen idemque est cultus vel honor, qui Creatori ac creaturis defertur. Etenim, cum honor juxta b. Thomam sit signum et testimonium quoddam illius ex­ cellentiae, quae est in honorato1, inde fit, ut pro diversitate ejusmodi ex­ cellentiae diversus pariter sit honor vel cultus, quem Deo vel creaturis tribuimus. Deo nempe, utpote supremo rerum omnium Domino atque in infinitum creaturas omnes excedenti, cultum supremum, absolutum ac pro­ prie dictum deferimus; creaturis vero nonnisi propter Deum seu in ordine ad Deum, relativum idcirco et improprie dictum honorem impendimus, quatenus scilicet ad Deum referuntur, ac de divinis bonis participant.2 ’) S. Thomas I. 2. qu. 2. art. 2. ’) Apposite Petavius, lib. XV. De In­ eam. cap. 2: Cultus, inquit, seu adoratio proprie non convenit nisi uni Deo, quem­ admodum uni Deo proprie competit notio entis, et ipse est fons, principium omnium bonorum ac perfqetionum. Sequitur pro­ inde, nonnisi Deo proprie convenire cul­ tum, honorem, adorationem. Quod si ce­ teris tribuitur, id lit tantum ΰχετικάς, seu κατά αχέΰιν, id est, secundum habitudinem, et άναλόγως, seu per analogiam quamdam. Quod explicat exemplo ducto a sanitate, quae proprie nonnisi convenit animanti; quod si de celeris usurpatur, ac tribuitur, id non fit nisi quatenus ea ad illud prin­ cipale referuntur, et ut eaedem res sunt sanitatis causae efficientes ac conservantes, vel indicia tantum vel vestigia, vel quo­ cumque alio modo ad illud pertinent. Sic herbae dicuntur sanae, sana item ambula­ tio, quia salubres sunt, id est, sanitatem conciliant, quam sibi inhaerentem non ha­ bent; nonnulla item sana dicuntur, quia sanitatis dumtaxat indicium praebent. Sic, ait ipse, adoratio et cultus eo tantum sensu *. ι-_·. ·-** * · ■. .. ;·. . 265 5. Duplex proinde in primis distinguitur cultus, latriae atque duliae ; quae voces quamvis pariter servitutem significent, cum tamen earum prior referatur ad subjectum seu ad ipsos colentes, qui adoratione Deo servitutem suam ac dependentiam profitentur, posterior vero ad objectum, quod colitur, Sanctos scilicet, qui servi Dei sunt, rite ad utriusque cultus genus signifi­ candum usurpantur. Duliae cultus bifariam rursum dividitur, in simplicem nempe duliae cultum, et in cultum hyperduliae quo b. Virgo speciali ratione honoratur prae sanctis ceteris, quos illa meritis ac dignitate longe antecellit 6. Animadvertendum praeterea est, hunc ipsum duliae cultum, si spe­ ctetur quatenus ad sanctos refertur et in ipsis sistit, sub hoc respectu dici posse absolutum. Etsi enim sancti participatam, ut diximus, excellentiam habeant, reapse tamen in suo genere habent; honoris propterea ac religiosi cultus capaces sunt. E contra vero imagines et reliquiae, quae nullam ex sese excellentiam capiunt, ob quam honorem ac cultum mereantur, impro­ prie tantum coli et adorari dicuntur, eo quod veneratio nostra minime in iis sistat, sed per eas transeat ad prototypum; quare totus hic cultus rela­ tivus est. 7. Pro diversa ratione, qua cultus seu adoratio tribui potest, fit ut cultus in interiorem et in exteriorem distinguatur, prout scilicet vel solo animo vel corporis insuper significatione praebetur. Interior, qui in sola mente consistit, sensus complectitur existimationis, admirationis, grati animi et obsequii erga illum, quem talibus sensibus dignum ducimus ; exterior vero, qui corporis administratione perficitur, gestu, e. gr. capitis inclina­ tione, submissione poplitis etc. signa exhibet interiorum animi nostri sen­ suum, seu interioris cultus nostri. lilii 8. Porro ex signis exterioribus alia communia sunt Creatori ac creaturis : qualia e. gr. sunt prostrationes, preces etc.; alia Deo soli reservata sunt, nec nisi ipsi soli deferri possunt: qualia sunt sacrificia, vota, jurajuranda, tempi orum inauguratio ac cetera ejusmodi. 9. Cum vero ex claris his notionibus solutio pendeat plurium diffi­ cultatum, quas in nos protestantes intorquent, juverit rem istam totam de­ clarare exemplo petito ex cultu civili. In politica scilicet societate alium honorem deferimus regi, alium regni proceribus. Pegi enim supremum honorem impendimus, absolutum ac propter se ipsum. En specimen cul­ tus, ut ita loquar, civilis latriae ! Proceres vero plus minus ve honoramus juxta dignitatem, quam a prin­ cipe obtinent, vel quo majorem aut minorem cum ipso propinquitatem vel creaturis defertur, quatenus nempe ad Deum referuntur, cui soli proprie excellentia com­ petit, cujus cultus testificatio est, nempe xarà Οχέΰιν, et reliquiis vel imaginibus secundo loco et per analogiam xar’ ανα­ λογίαν. 266 relationem habent, ideoque non per se, sed propter regem proprie eos co­ limus. Et en cultum duliae civilis! Rursum principis effigiem ac simulacrum, seu etiam legatos veneramur non propter se, sed propter principem, quem referunt. En specimen cultus civilis relativi! Prosternimur, caput inclinamus vel genua flectimus tum coram rege tum coram aulicis, licet non parem iisdem honorem deferre intendamus ; unde manifestum fit, discrimen exterioris cultus totum pendere ex intentione illum deferentis. Patet igitur diversam istiusmodi cultuum distinctionem et enumeratio­ nem ex ipsa rerum natura profluere ac in ipsa fundari. Totum siquidem quod repentur discrimen inter cultum civilem ac religiosum, unice petitur ex diversitate objecti ac motivi. 10. Ex praejactis principiis colligimus I. unum idemque vocabulum diversam plane significationem prae se ferre posse, ideoque posse usurpari ad diversi generis cultum designandum. Sane in Scripturis legimus, pa­ triarchas, prophetas aliosque religiosissimos viros adorasse Deum, angelos, reges, principes, populum ipsum et coram ipsis se prostravisse, ut passim legitur de Abraham, Loth, Jacob, Josue, David, Nathan etc.3; quin tamen vel levis suspicio oriri possit, sanctissimos hos viros eumdem honorem Deo ac creaturis detulisse, aut se turpissimo idololatriae crimine commaculasse. Non igitur ex identitate vel vocis vel actus judicium ferri debet de iden­ titate cultus; sed ex notione, quae voci subjicitur, et ex intentione agentis diversitas cultus repetenda est. 4 ») Cf. Genes. XVIII. 2 ; XIX. 1 ; XXIIL 7; XXIV. 26, 48 et 52 etc.; Jos. V. 15; L Reg. XXIV. 9 etc. *) Exinde liquet, perpetuo paralogismo uti protestantes, dum urgent adversus ca­ tholicos loca illa Scripturarum, in quibus adoratio uni Deo tribuenda praecipitur. Ecquis enim catholicorum ignorat, unum Deum esse adorandum? Stupidos profecto se produnt aut malae fidei, dum haec ad­ versarii catholicis ingerunt, perinde ac si ipsi alios praeter Deum adorarent, dum sanctos honore prosequuntur. Immo ex statuto principio et illud infertur, numquam catholicos superstitionis in cultu, quem sanctis tribuunt, argui posse. Si enim cul­ tus pendet ab intentione colentis, et haec a fide, quam colens profitetur, nisi catho­ licus contra fidem, quam profitetur, agere velit, impossibile ipsi est, ut idololatria se commaculet, cum juxta professionem suam unus Deus sit latria colendus, creaturae autem, quaecumque sint, nonnisi cultu in­ ferioris ordinis, atque ut servi Dei, colen­ dae seu cultu duliae adorandae sint. Quoniam vero protestantes suos liben­ tius audiunt, praestat propterea eos dome­ stica auctoritate convincere. Sic igitur scri­ bit quidam ipsorum theologus: «Si Loth se prosterne devant les deux anges qui le visitèrent, c’est une civilité qu'il fait à des étrangers; si Jacob se prosterne devant Esau, c'est la déférence qu’un cadet a pour son aîné; si Salomon se prosterne devant JJatzabat, c’est un fils qui honore sa mère; si Nathan se prosterne devant David, c’est un sujet qui offre ses respects à son prince. Mais si un homme se prosterne, en priant Dieu, alors c’est la créature qui adore son créateur; et, quand on a traduit les termes, que l’on a rapportés, tantôt par adorer, tantôt par se prosterner, ce n’est pas la signification du mot qui a déterminé les interprètes, c’est la nature du sujet qui les I } 267 11. II. Colligimus, recte juxta diversam notionem ejusdem vocabuli posse istud vel recipi vel repudiari pro diverso sensu, quo assumitur. Hinc videmus, ab antiquis patribus voces adorationi*, venerationi* etc. rejectas esso cum applicarentur honori seu cultui, qui tribuebatur creaturis, angelis e. gr. vel sanctis; etsi hos honore et cultu dignos haberent, ut inferius ostendemus. Ideo autem illas voces repudiabant, quia ethnici cum quibus res ipsis erat, in sensu adorationis latreuticae eas usurpabant; doctrinam tamen catholicam aliis vocibus exponebant. 12. III. Colligimus, recte ad omnem ambiguitatem tollendam adseitas a recentioribus esse voces latriae et duliae, ad rite distinguendum cultum supremum ac soli Deo debitum ab inferiori, quo angeli vel sancti hono­ rantia·. Fundamentum enim hujus distinctionis in ipsa rei natura habetur, ut ex dictis patet, atque in auctoritate s. Augustini, qui et hanc distinctio­ nem agnovit et iisdem vocabulis expressit, dicens: Non eo modo, quo ju­ bemur per caritatem servire invicem, quod est δουλ&ύειν, sed eo modo, quo tantum Deo servitur, quod est graece λατρεύειν5, et alibi. 6 Quod demum vel ipsi protestantes agnoverunt, ex quibus Gerardus Vossius sic scribit: Eos qui distinctionem hanc (inter latriam et duliam) probant, minime impro­ bamus, partim quia vitanda est viro prudenti omnis logomachie, partim quia nec inutile videtur, si cultibus toto genere differentibus qualis est Dei et crea­ turae, ad homonymiam ititandam diversa imponantur nomina, partim quia neque ab ea abhorruit Augustinus.7 a conduits dans le choix de ces expressions. Je suppose qu’un Israélite se fût prosterné, en abordant son roi, personne ne l’aurait accusé d’idolâtrie. S’il en eût fait autant devant un idole, ce même acte corporel aurait passé pour un acte d’idolâtrie. Pour­ quoi? Parcequ’on aurait jugé, par son action, qu’il regardait l’idole comme une vraie divinité, et qu’il avait pour elle les sentiments que suppose l’adoration, prise dans le sens restreint que ce terme a dans notre langue. Que faut-il donc penser de ce que font les catholiques pour honorer les saints, les reliques, les bois de la croix? Ils ne nieront pas que ce culte extérieur ne ressemble en tout à ce qu’ils font pour honorer Dieu extérieurement. Mais ontils des saints et de la croix les mêmes idées qu’ils ont de Dieu? Je ne crois pas qu’on puisse justement les en accuser. Par-là même il me semble qu’on ne doit pas les qualifier d’idolâtres.... Si l’on se bornait à dire qu’un culte rendu à des êtres qui vraisemblablement ignorent tout ce qu’on fait pour les honorer, que des prières adressées à des créatures qui ne sont pas en pouvoir de faire ce qu’on leur demande, est un culte déraisonnable, je n’hésiterais pas à y souscrire; mais je ne voudrais pas accuser les catholiques d’idolâtrie." En­ cyclopédie, edit. d’Yverdun, tom. I. art. Adorer. 5) De Trin. lib. I. cap. VI. alias XIII. 6) Cont. Faust, lib. XX. cap. 15; De vera relig cap. 55 ; De Civit. Dei, lib. VIII. cap. 25. et lib. X. cap. 7; Confess, lib. X. cap. 42 ; Enarr. in Ps. XC VI. 7) In Append, ad disp. I. de Incarn. Cui inter alios potest addi Leibnitzius, qui in Systemate theologico, pag. 188. prae­ clare scribit: ..Itaque censent viri pii et prudentes, dandam esse operam, ut omni­ bus modis discrimen infinitum atque im­ mensum inter honorem, qui Deo debetur et qui sanctis exhibetur, quorum illum la­ triam, hunc duliam post Augustinum theo- * 268 13. Haec si probe teneantur, operosum non erit, plerasque disjicere difficultates, quas protestantes magno molimine congesserunt adversus ca­ tholicam doctrinam. Fucum enim per eas faciunt imperitis; cum agatur de argumento populari, hoc maxime abusi sunt ad incautos decipiendos, atque ad eos retinendos, ne dicam in turpissima haeretica secta, sed veritis in apostasia a religione Christiana, cujusmodi protestantismus in sua essen­ tia spectatus reipsa est.8 CAPUT II. DE RELIGIOSI SANCTORUM CULTUS HONESTATE AC PIETATE. 14. Protestantes cum Vigilando et Fausto manichaeo a sanctis Hie­ ronymo et Augustino confutads causam communem agentes, in impugnando sanctorum cultu ac rejiciendo tamquam idololatrico, impio, superstitioso modum omnem excesserunt. Praeter sectas omnes, quae ex protestantismo prodierunt, atque in rejiciendo sanctorum cultu unanimes sunt, adversarios habemus incredulos, qui se philosophos nuncuparunt, inter quos eminent Beausobrius 1, Middletonius2, Gibbonius3, diobolares denique scriptores reliqui, qui sordes omnes verrere, declamationes, probra, loca denique com­ munia furiosorum hominum congerere non desinunt < in tanta, qua gloriantur, politiorum litterarum luce ac morum suavitate, et comitate quam affe­ ctant. 4 Cum tamen nec unum argumentum novum protulerint, aut in bI‘* I r..< logi vocant, non tantum inculcetur audien­ tium ac discentium animis, sed etiam ex­ ternis signis, quoad licet, ostendatur.·' *) Dum protestantisme coryphaei, sub palliato praetextu se minime commaculandi idololatriae labe cum ecclesia romana, id est, ecclesia catholica, ab ea se separarunt, principium statuerunt fundamentale, quod necessario extremam debebat inferre per­ niciem ipsi religioni Christianae; sensim ac sine sensu illud principium spiritus privati seu independentiae a quavis auctoritate evo­ lutum fuit, ac suos fructus attulit. Peperit enim anabaptistas, postea socinianos, deinde methodistas, ehreslianos, antinomies, de­ mum ralionalistas, quibus Scripturae sacrae non sunt nisi mythographia, scriptores sacri totidem illusi, Christus ipse magnus de­ ceptor et seductor. Sic enim Deus spiritu vertiginis superbos ejusmodi homines per­ cussit, ut videntes non viderint, de abysso in abyssum misere proruentes. ‘) Beausobre, Hist, de Manie hé et du manichéisme, tom. II. liv. EX. chap. 5. pag. 679 et saiv. a) Middleton’s Letters from Rome etc. id est: Middle toni Epistolae Romae da­ tae, ostendentes exactam conformitatem inter papismum et paganismum, seu reli­ gionem Romae praesentis a paganis suis antec essor i bus d eri va ta m. D Gibbon, Storia della decadenza delT Imper. Rom. trad. dalF ingl. cap. 15 el seqq. ') Inter ceteros gregarios illos disputa­ tores, qui his annis maniacum furorem ostenderunt adversus sanctorum cultum, eminet Breckenridge americanus, in dispu­ tatione cum R. Hughes. Cf. Controversy bettceen Rev. Messrs Hughes and Bre­ ckenridge etc. seu Controversia inter DD. Hughes el Breckenridge circa quaestio­ nem: Estne religio protestantium vera Christi religio? Philad. 1833. edit, stereotyp. controv. n. 4. pag. 35 et alibi. 269 i medium proferant, quod millies a catholicis scriptoribus protritum jamdiu uon fuerit, nobis non restat, nisi ipsis denuo opponere, quae a tot doctissi­ mis viris scripta sunt. 15. Cum vero ex bene constituto controversiae statu felix disputatioais progressus tantum haberi possit, ideo ex praemissis dicimus, controver­ siam minime versari inter nos et adversarios nostros circa modum, quo sancti colendi sunt, sed circa rem ipsam; utrum scilicet possimus honeste ac pie per aliquod signum religionis testari excellentiam quam in sanctis deprehendimus ob virtutes, quas, cum in vivis agerent, ipsi exercuerunt, et amicitiam, qua cum Deo fruuntur, nec ne. Catholici affirmant, adver­ sarii negant. In hoc propterea sensu sequentem adstruimus propositionem. PROPOSITIO. Pius et ab omni idololatriae labe immunis est religiosus sanctorum cultus. 16. Omni prorsus idololatriae culpa vacare, immo potius pium esse cultum quem catholici sanctis tribuunt, constat ex sacris litteris, quae illum commendant, ex vetustissima ecclesiae traditione et consuetudine, nec non ex ipsa intima rei natura, atque adversariorum agendi ratione. 17. Inprimis enim Scripturae patriarchas, judices, prophetas exhi­ bent religioso cultu angelos et sanctos viros prosequentes. Omissis enim iis, quae Abraham et Loth ac Jacob fecisse referuntur, Balaam (Num. XXII. 31.) ut vidit angelum stantem .... adoravit eum pronus in terram; Josue, cum audivisset virum, quem viderat stantem evaginato gladio, esse principem exercitus Domini, cecidit pronus in terram et adorans ait etc. Jos. V. 15. Honorem seu cultum istum religiosum esse seu in ordine ad Deum, minime vero solum civilem, exinde constat, quod patriarchae optime nove­ rint, eos civiliter non conversari, sed Dei nuncios esse, atque cum Deo amicitia conjungi.1 Idem dicatur de adoratione illa quam Eliseo tribuit mulier Sunamitis, postquam propheta excitavit filium ejus a mortuis, IV. Reg. IV. 37. Vix enim viderat Sunamitis ingens miraculum ab Eliseo patratum, statiin corruit ad pedes ejus, eumque adoravit; itaque non sim­ plicem hominem, sed qualitatem viri sancti et thaumaturgi in illo mulier venerata est. Cum igitur objectum ac motivum istius adorationis religio­ sum fuerit, merito concludimus, Sunamitidem non civilem, ut protestantes nonnulli autumant, sed religiosum prorsus cultum Eliseo praestitisse. 18. Num vero aliquando actus istos improbarunt Scripturae? Haud>) Cf. in Criticis sacris quae Grotius scribit in cap. XIX. v. 10. Apocalyps. de hebraeorum more angelos adorandi. Ex his patet, non deesse nobis, ut supponere vi­ detur Hengstenberg, fundamenta biblica de veneratione et cultu angelorum. 270 quaquam aane. Praeterquam quod enim viros istos (si Balaam excipias, qui tamen juxta receptam consuetudinem se gessit) pietate ac religione spectatissimos nobis semper exhibent, Deum ipsum ejusmodi cultum ex­ presse aliquando praecipientem inducunt. Sic Exodi XXIII. 20. Deus alloquitur populum suum: Ecce, epo mittam angelum meum, qui praecedat te ... observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes ... et at nomen meum in illo; sic Jos. loc. cit. Princeps exercitus Domini, non so­ lum approbavit sibi exhibitam adorationem, sed praeterea Josue praecepit: Solve calceamentum tuum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, sanctus est. Eaedem praeterea Scripturae Deum exhibent vindicem contumeliae servis suis illatae, etenim ad Eliae nutum ignis e coelo descendit ad binos illos principes quinquagenarios absumendos, qui ad prophetam non ea, qua par erat, reverentia accesserunt; quare tertius quinquagenarius, utpote timens Deum, curvavit genua contra Eliam , et precatus est eum, IV. Reg. I. 13; ita et pueri Bethel Eliseum irridentes ab ursis lacerati sunt, ibid. II. 23 et seqq. Quibus aperte Deus ostendit, qua ratione velit honore affici servos suos. Itaque, nisi dicamus, viros pietate insignes idololatriae labe se commaculasse, dum cultum angelis et sanctis tribuerunt, aut Deuni jussis ac prodigiis idololatriae crimen honestare voluisse, fatendum est, pium sanctumque esse cultum istum, atque ab omni prorsus superstitionis ac idololatriae noxa i lllll unem. 19. Sanctorum itidem cultum ab ipsis rei christianae primordiis in ecclesia obtinuisse, non unus vel alter testis probat, sed facta ineluctabilia ac certissima documenta. Etenim istius cultus monumentum sunt I. festi dies in sanctorum martyrum honorem ac memoriam instituti, de quibus mentio fit Constitue apostolicar. lib. VIII. cap. XXXIII. ubi recensentur dies, quibus feriandum erat famulis; enumerantur autem inter ceteros dies festi sanctorum: In diebus vacent apostolorum, inquiunt,........ in die Stephani protomartyris ferientur atque in diebus ceterorum sanctorum martyrum, qui Christum vitae suae anteposuerunt. 2 Istius pariter consuetudinis, nempe agendi festos dies sanctorum martyrum, meminit ecclesia smyrnensis, apud Eusebium3, scribens ad ecclesias Ponti : Quo etiam in loco nobis conve2) ημέρας τών άποΰτόλων άργιίτωΟαν . . . την ημέραν Στεφάνου τού πρω­ τομάρτυρα; άργείτωΟαν, καί τών λοιπών άγιων μαρτύρων τών προτιμηΰάντων Χρι­ στόν τής εαυτών ζωής. Apud Coteler. tom. I. pag. 415. Porro Constitutiones apostolicae prodierunt saeculo ecclesiae LU. quas magni faciunt viri eruditi Albaspinaeus, De Marea, Pelavius etc. 3) Hist. Eccl. lib. IV. cap. 15. edit. Valesii, qui refert integram hanc epistolam a Jac. Usserio primum editam. Cum vero s. Polycarpus martyrio functus sil sub An­ tonino Pio, hoc documentum spectat ad Π. ecclesiae saeculum, cum vix ab ejus morte conscripta sit. Cf. P. Halloixius S. J. Illu­ strium ecclesiae orientalis scriptorum vi­ tae et documenta, Duaci 1633. tom. I. not. ad vitam s. Poly carpi, cap. 13. » 271 ! nientibus concedet Deus natalem ejus (Polycarpi) martyrii diem cum hilaritate et gaudio celebrare ‘ ; ejusdem festi mentio fit in actis s. Pionii. 5 II. Cultus sanctorum per universam ecclesiam recepti a primis saecu­ lis monumenta indubia sunt sacrificia, quae in martyrum aolemniis in ipsorum honorem Deo offerebantur; de quibus praeter s. Joann. Chrysostoniutu et Augustinum 6 testes sunt locupletissimi Tertullianus et Cyprianus. Tertullianus enim, lib. De corona cap. Ill: Oblationes, inquit, pro de­ functis, pro nalalitiis annua dic facimus.7 S. vero Cyprianus: Sacrificia, scribit, pro eis semper, ut meministis, offerimus, quoties martyrum passiones et dies anniversaria commemoratione celebramus. 8 III. Ejusdem cultus documenta pariter suppeditant altaria ac tem­ pla seu sacella, quae confessiones aut martyria nuncupabantur, in san­ ctorum martyrum honorem ac memoriam erecta. 9 IV. Documenta sunt publica et vulgatissima sanctorum invocatio, et honor sanctorum reliquiis exhibitus, de quibus paulo infra ex instituto agemus. Non igitur singulares tantummodo testes in medium proferimus ad ostendendum, ubique receptum fuisse tribus prioribus ecclesiae saeculis sanctorum cultum, sed monunxenta publica . -e « ·*. et " * * vulgatissima, quae extenuari "') Ev9a, ως δυνατόν ήμΐν, συναγόμε­ νοι; έν αγαλλιάσει και χαρά, παρέξει ό κύριος έπιτελεΐν την τού μαρτυρίου αυτού ημέραν γενέθλιαν. 5) Apud Ruinartium, Acta martyr, sin­ cera, Amstel. 1713. pag. 140. ubi η. Π. le­ gitur: «Secundo itaque dic sexti mensis, qui dies est IV. idus Martias, die sabbati majore, natale Polycarpi martyris celebran­ tes genuinum, Pionium . . . vis persecutio­ nis invenit." Passus est autem s. Pionius anno Christi 250. 6) S. Joann. Chrysost. Hom. XXL in Act. Apost. n. 4. opp. edit. maur. tom. IX; s. August. Servi. CCLXXIII. cap. 12. opp. edit. maur. tom. V. ct alibi passim. q Cf. ibid, adnot. Rigaltii, qui observat per natalitia intelligi a Tertull. solemnitates fieri solitas in honorem martyrum, quo sci­ licet die mundo mortui, coelo nati sunt. Cf. etiam La Cerda S. J. in nota ad hunc loc. in qua erudite germanum Tertulliani sensum defendit adversus Junium. 8) Epist. XXXIV. edit. maur. Vid. in hunc loc. adnot. 13. Pamelii. Illustre item monumentum suppeditat istius consuetudi­ nis synodus laodicena, quae can. LI: Aon oportet, inquit, in quadragesima marty­ rum natalitia celebrari, sed eorum in sabbato et dominica tantum memoriam fieri; Collect. Cone. Labb. tom. L coi. 1520. Cf. ibid, notae Binii. Aliud monumentum exhibet concil. gangrense, can. XX. Trombellius, can. reg. in op. De cultu Sancto­ rum, Bonon. 1740. vol. II. diss. 6. cap. 12 et seqq. pluribus ea prosequitur quae in celebratione festorum ss. martyrum fieri consueverant. 9) Cf. Eusebius, Histor. eccl. lib. II. cap. 25. qui refert fragmentum Caji presby­ teri ex libro, quem is scripserat adversus Proculum, patronum sectae calaphrygum, ubi sic haereticum hominem perstringit: Έγω δε τά τρόπαια τών αποστόλων εχω δεΐξαι’ εάν γάρ θελήσης άπελθεΐν έπί τόν Βατικανόν, η έπί την όδόν την Ώστίαν, εΰρήσεις τά τρόπαια τών ναύτην ίδρυσαμένων την εκκλησίαν. «Ego vera aposto­ lorum trophaea possum ostendere. Nam sive in Vaticanum, sive ad oslienscm viam pergere libet, occurrent tibi trophaea eo­ rum, qui ecclesiam illam fundaverunt." Floruit aulem Cajus tempore Zephyrini Papae. 272 ab adversariis nulla solida ratione possunt. Si quem tamen desiderium tangit consulendi singulatim vetustiorum patrum testimonia, eum remittimus ad Bellarminum 10* et Petavium.11 Concludendum interea est, vel nullum omnino in sanctorum cultu superstitionis atque idololatriae vestigium reperiri, vel superstitionem et idololatriam in ecclesia, una cum ecclesia ipsa coepisse. 20. Verum ex ipsis protestantium principiis ita rem nostram conficimus: admittunt ipsi cultum civilem ad civiles seu politicas ac natu­ rales dotes et virtutes honorandas ; ergo jure inferimus, admittendum pariter esse cultum religiosum ad supernaturales virtutes ac dotes sanctorum pro­ prias honore debito prosequendas. Immo quemadmodum honor ille, qui aulae proceribus exhibetur, nedum principis honori ac reverentiae ei debi­ tae quidpiam detrahit, illam potius statuit atque confirmat, sic pariter cul­ tus, quem sanctis tribuimus nedum quidpiam detrahit supremo honori et cultui, qui Deo debetur, eum potius perficit ac mirifice confirmat; mancus enim quodammodo esset honor ille, quo Deum prosequimur, si colere de­ dignaremur amicos ejus una cum ipso in coelesti aula regnantes ; eo vel magis, quod in dominum ultimo redundet honor servorum, qui quidem ho­ nor ideo religiosus nuncupatur, quia Dei intuitu et causa sanctis defertur. 21. Haec demum viderunt cordatiores inter protestantes ipsos. Ceteris enim omissis, in medium proferam verba Leibnitz ii, qui scri­ bere non dubitavit: Generaliter tenendum . . . neque cultum sanctorum aut reliquiarum probari, nisi quatenus ad Deum refertur, nullumque religionis actum esse debere, qui in honorem unius omnipotentis Dei non resolvatur ac terminetur. Itaque cum sancti honorantur, hoc ita intelligendum est, quemad­ modum in Scriptura dicitur: II on or i ficati sunt amici tui, Deus, et Laudate D ominum in sanctis ejus12; et iterum: Certum est, secundo christianae ecclesiae saeculo jam natalitia martyrum celebrata et apud monu­ menta eorum sacros conventus fuisse institutos.13 Ex quibus recte infert: Verendum autem est, ne, qui ita sentiunt (idololatriam esse cultum sancto­ rum), viam aperiant ad omnem rem Christianam convellendam ; nam, si jam ab illis temporibus horrendi errores in ecclesia praevaluerunt, arianorum et samosatenorum causa mirifice juvatur, qui originem erroris ab illis ipsis tem­ poribus computant, atque obscure defendunt Trinitatis mysterium et idololatriam simul invaluisse .... judicandum cuique relinquo, quo res sit evasura. Quin immo procedet ulterius suspicio audacium ingeniorum ; mirabuntur enim Chri­ stum promissis tam largum erga suam ecclesiam, tantum hosti generis humani 10) De beatif. et canon. SS. lib. I. cap. 13. u) De Incam. lib. XIV. cap. 10 ct seqq. Cf. etiam Trombellius, diss. cit. cap. 1 et seqq. ,2) System, theol. ab Emery edit. Paris 1819. pag. 160. Ibid. pag. 170. 273 induisisse, ut, una idololatria profligata, succederet alia, et ex sexdecim sae­ culis vix unum aut duo sint, in quibus vera fides utcumque inter christianos sit conservata; cum judaicam ac mahumeticam religionem videamus tot sae­ culis satis puram secundum fundatorum instituta perstitisse. Quo igitur loco manebit consilium G am alidis, qui de Christiana religione et providentiae vo­ luntate ex eventu judicandum dictitabat; aut quid de ipso christianismo judi­ cabitur, si lapidem hunc lydium parum adeo sustineret?14 Quibus verbis ingenuus hic protestans non modo catholicam veritatem adstruxit, sed prae­ cipua argumenta complexus est, quibus eadem fulcitur. DIFFICULTATES. 22. I. Obj. 1. Cultus sanctorum adversatur primo decalogi prae­ cepto, Deut. VI. 13: Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Quod Christus renovat Mattii. IV. 10. illis verbis: Dominum tuum adorabis, et illi soli servies. 2. Hoc autem praecepto quicumque cultus et honor creaturis adimitur et uni Deo reservatur, ut illud exponit apostolus, I. Timoth. I. 17. dicens : Soli Deo honor et gloria. 3. Sane Deus profitetur apud Isaiam XLH. 8. nolle se gloriam suam alteri communicare illis verbis: Gloriam meam alteri non dabo. Ergo utpote superstitiosus et verbo Dei contrarius quicumque sanctorum cultus rejici debet. 23. Resp. N. A. Ad duas vero priores probat. Dist. Et adductis verbis uni Deo reservatur cultus seu honor supremus, latriae et proprie dictus, C. inferioris ordinis, duliae ac improprie dictus, N. Ut enim patet ex scopo et contextu, in objectis locis sermo est de solo supremo cultu ac proprie dicta servitute; adjicitur siquidem loc. cit. Deut.: Et per nomen illius jurabis ... et clarius adhuc Deut. V. 7. ubi idem praeceptum traditur: Non habebis Deos alienos in conspectu meo. Cum vero cultus, quem nos sanctis tribuimus, ejusmodi non sit, nec eis cultum deferamus nisi in ordine ad Deum, atque intuitu ipsius Dei, liquet, nihil commune habere praeceptum istud cum sanctorum cultu. Ut aliquid proficerent adversarii, ostendere deberent, vel cultum, quem sanctis catholici tribuunt, esse supremum, vel supremo huic Dei cultui cultu illo sanctorum quidpiam detrahi; quod cum efficere nequeant, perperam catholicos damnant vehit idololatriae reos, et primi decalogi praecepti infractores. Apposite Catechismus Rom. : Quis adeo demens est, inquit, qui edicente rege, ne se pro rege quisquam gerat, aut regio cultu atque honore affici patiatur, continuo putet, nolle regem, suis ut magistratibus honor deferatur ?15 24. Ad 2. Idem responsum esto. Si enim apostolus quemcumque M) Emery, Syst. theol. pag. 172 et seqq. Perrone, Praelectione· theolog. VI. ,5) Part. III. cap. 2. η. 8. Ί j I I j 1 ·' I 1 I j 1 4 I i I . I I 1 | j I 1 I 1 274 honorem creaturis adimere voluisset cit. loco, alibi non scripsisset: Honore invicem praevenientes, Rom. XII. 10; Presbyteri duplici honore digni sunt, I. Timoth. V. 17. et. alibi possim.10 Vidimus praeterea, patriarchas alioeque viros in V. L·. conspicuos prostravisse se coram angelis, regibus ac viris sanctis, neque propterea eos in reprehensionem incurrisse. 25. Ad 3- D. Alteri, id est sculptilibus seu falsis diis, ut ibidem subditur, C. indiscriminatim, subdist. gloriam, quae solius Dei propria sit, C. quas convenire possit creaturis juxta dicta, zV. 26. Inst. Atqui omnis reipsa et cujuscumque ordinis cultus, qui angelis vel sanctis tribuatur, a Scripturis prohibetur. Etenim 1. apostolus Coloss. II. 18. scribit: Semo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit, ambulans. Vetuit igitur ne ulla ratione angeli colerentur. 2. Quare, cum Joannes angelum sibi apparentem adorare vel­ let, talem honorem angelus recusavit dicens: Vide ne feceris, conservus tuus sum Deum adora, Apocalyps. XIX. 10. Eadem ratione se gessit apostolus Petrus cum centurione, Act. X. 25 et 26. Ergo. 27. Resp. X. min. Ad 1. prob. D. Cultu falso et superstitioso, Tr. rite intellecto, X. Transmisimus primum distinctionis membrum, cum non­ dum inter expositores exploratum sit, quid illis verbis significare apostolus intenderit Nam alii contendunt iis perstringi superstitiosum angelorum cultum tum bonorum tum malorum.17 Alii volunt, solum excludi cultum superstitiosum et idololatricum angelorum bonorum, qui censebantur media­ tores inter Deum et homines juxta placita platonicorum, et quidem Christo excluso, quod indicare videntur verba immediate sequentia, v. 19: et non tenens caput. Alii arbitrantur, iis argui Christianos judaizantes, nimis sci­ licet mosaicae legi addictos et legalibus observantiis, praetexentes legem per ministerium angelorum datam esse. Favere huic sententiae videtur contextus ; dixerat enim paulo ante apostolus : Semo vos judicet in cibo aut in potu etc. (v. 16.) Alii demum existimant, carpere apostolum studium singularis sanctitatis, nempe pharisaicae, quae crebris jejuniis et exquisitis exer­ citationibus aliis cernebatur: quae est expositio ipsorum biblicorum prote­ standum. 18 Quaecumque demum admittatur expositio, patet nil co Hill une ,e) Cf. Bernard, a Piconio, qui verba apostoli de gratiarum actione exponit, ob misericordiam sibi exhibitam el aliis in se ostensam. Illud vero soli Deo exponit, qui unus et solus est. Ex quo patet, nihil haec verba commune habere cum scopo a protcslantibus intento de exclusione sanctorum a gloria ct honore. 17) Cf. Trombellius, op. cit. diss. IV. cap. 8. ubi diversas interpretationes recenset et expendit. *8) Ita quidem Carolus Rosenmuller, qui in Schol. in N. T. in hunc loc. scribit: Θρησκεία των αγγέλων est studium sin­ gularis sanctitatis ; nam et alibi (Ad. XXVI. 5·) Paulus την άκριβεΟτάτην ειϊρε· ΰιν τής ιουδαϊκής 3ρηΰκεΐας non cultum dicit, sed studium singularis sanctitatis habere paulinum textum cum legitimo angelorum cultu, qualis ab ecclesia catholica admittitur. 28. Ad 2. D. Adoratione improprie dicta, quae in humilis obsequii signo consisteret, C. proprie dicta seu latriae, N. Alioquin damnare de­ beremus Joannem apostolum et cvangelistam tamquam idololatriae reum, qui non solum in loco objecto, sed iterum ibid. XXII. 9. cecidit ad angeli pedes, ut adoraret eum, et rursum prohibitus est. Itaque merito Grotius ad hunc loc.: Non dicit (angelus) ποοςκυνηΰιν (adorationem) soli Deo licite exhiberirepugnat enim tota vetus historia. . . . Sed benigne agit, ut si quis collega collegae dicat: serva hunc honorem regi.19 Id ipsum dicatur de Petro recusante obsequium Cornelii centurionis, qua agendi ratione b. Pe­ trus Cornelium monuit, ut gratiam omnem Deo acceptam referret, a quo omne bonum descendit; seque professus est non esse nisi Dei ministrum, qui eum ad salutem elegerat. 29. II. Obj. ex traditione. 1. Laodicena synodus can. XXXV. di­ stricte prohibet: Christianos, relicta Dei ecclesia, abire et angelos nominare, vel congregationes facere: si quis ergo inventus fuerit huic occultae idololatriae vacare, anathema sit. 2. Damnant eumdem cultum Origenes 20 et Theodoretus 21, quibus assentiuntur patres reliqui, dum 3. monent diligi quidem et honorari ab ecclesia sanctos, non autem coli, ut patet ex epist. ecclesiae sinyrnensis, ex Hieronymo 22 et Augustino 23 ; 4. dum palam iterum profi­ tentur·, a se sanctos minime coli propter religionem, sed tantum amari et honorari propter imitationem, ut idem loquitur· s. Augustinus 24 ; 5. dum do­ cent, illud honoris genus ad sanctos pertinere, quo viventes probitate spe­ ctatos amamus, ut rursum loquitur Augustinus25 et cum ipso Cyrillus alex. 26; 6. dum affirmant, se nullum sanctis deferre cultum, qui in iis sistat, sed in eis Deum tantummodo honorare. 27 7. Nec aliter res esse poterat; distinctionem enim inter cultum supremum et inferiorem, seu la­ triae et duliae, quam recentiores scholastici invexere, penitus veteres ignopharisaicae, quae crebris jejuniis et ex­ quisitis exercitationibus aliis cernebatur, et v. 23. hujus capitis Paulus pro 9ρηθχεία των αγγέλων substituit ε9ελο&ρη6χεΐαν, quam dubitari non potest fuisse in fu­ giendis cibis, quos lex mosaica inter­ dixisset, et similibus institutis. Quare re­ jicit, seu retractat suam interpretationem, quae magis olim ei placuerat, de cultu an­ gelorum (cf. edit. 5. 1806). Ex his plane concidit praecipuum argumentum, quo tant­ opere protestantes usi sunt ad impugnandum cultum angelorum et sanctorum. ··) Cf. Crit. sacr. tom. IX. •°) Cont. Celsum, lib. V. n. 8 ct seqq. ct lib. VII. n. 62 el seqq. edit. maur. 2I) Comment, in Epist. ad Coloss. M) EpiSt. C1X. (alias LIII.) η. 1; tum Cont. Vigilant. n. 5. «) Serm. CCLXXIII. (alias CI.) nec non in lib. De vera relig. cap. 55. alias n. 108 ct 110. tom. L opp. ,4) De vera relig. n. 108. “) Cont. Faust, lib. XX. cap. 21. tom. VIII. opp. 3δ) Cont. Julian, lib. VI. tom. X. 2T) Theodoret. Serm. VIII. De curan­ dis graec. affect, etc. 18* 276 t rarunt. Nisi igitur patres idololatriae insimulemus, fatendum eat, nullum cultum proprie dictum sanctis eos detulisse. 30. Resp. Ad 1. D. Synodus laodicena cultum immodicum et su­ perstitiosum prohibuit, C. cultum legitimum, A. Talem porro fuisse sca­ pum concilii laodiceni in cit. canone ostendunt argumenta tum interna tum externa. Jnterna quidem, cujusmodi sunt: 1°. quae ex ipsis verbis canonis emuntur, ex quibus patet, perstringi eos, qui relicta Dei ecclesia, congrega­ tiones facere, occultae idololatriae vacareseu in coetibus clandestinis se col­ ligere audebant; 2°. quod ex can. LI. ejusdem synodi habetur, in quo hujus concilii patres admittunt legitimum cultum martyrum, ac tempus de­ terminant, quo martyrum festivitatibus vacare fideles possunt. Ita enim se habet: Quod non oportet in quadragesima martyrum natales peragere, sed sanctorum martyrum facere commemorationes in sabbatis et dominicis.28 Porro eadem est ratio cultus angelorum et sanctorum. Argumenta externa suppeditat historia, ex qua novimus viguisse tunc temporis in illa provincia superstitiosam sectam, quae juxta platonica prin­ cipia angelis ut divinitatis mediatoribus cultum tribuebat. Id testatur Theodore tus qui in Commentariis in Epist. ad Coloss, explanans apostoli verba: Semo vos seducat etc. haec scribit: Et in hodiernam usque diem licet videre apud illos et eorum finitimos oratoria s. Michaelis. Illi ergo hoc consulebant, atque humilitate utentes, dicentes universorum Deum nec cerni nec comprehendi, nec ad eum posse perveniri: et oportere per angelos divinam sibi benevolentiam conciliare.29 Ex quibus tum germanus sensus objecti canonis laodiceni liquet, tum mala eorum protestandum fides, qui absolute ab ea synodo damnatum angelorum cultum esse affirmant. 30 îS) Cf. Acta Concit. Harduini, tom. L col. 789. 29) Hat μέχρι δε roü νυν «υχτ^ρία του άγιου Μιχαήλ παρ' έχείνοις χαί τοίς όμοροι; εκείνων έύτίν ίδείν τούτο τοίνυν ΰυνεβούλευον Ικεΐνοι γϊνεοθαι, ταπεινοφροΰύντί δή­ θεν χεχρημένοι, χαί λέγοντες, ως αόρατο; ό τών όλων θεός, άνεφιχτός τε χαί άχατάληπτος' χαί προςήχει διά τών αγγέλων τήν θεΐαν ευμένειαν πυαγματεύεΰθαι. Ad Coloss. U. 18. tom. HL op. edit. Sirmondi, pag. 355. î0) Sic enim inter ceteros "Wegscheider fidenter scribit §. 102. η. f: Postquam assentienlibus pluribus patribus a synodo laodicensi, anno 363. habita, adoratio an­ gelorum improbatu erat, Ambrosius eam denuo commendasse videtur (opp. tom. L pag. 146. De vidais): Angeli sunt ob­ secrandi pro nobis, qui nobis ad praesidium dati sunt. Τιμητικήν προςχύνηΰιν, honorificam venerationem, non λατρείαν concilium nicaen. U. anno 787. habitum, angelis praestandam esse decrevit; similiter concilium trid. sess. XXV; Catech. Rom. part. 3. cap. 2. §.9. et seqq. Petav. Dogm. theol. Π. 69 et seqq. Duo hic habemus: 1°. impudentiam scilicet hujus rationalistae, affirmantis a laodicena synodo improbatam esse ange­ lorum adorationem eo sensu, quo eam de­ nuo commendavit s. Ambrosius; 2°. ejus confessionem, quod tam synodus nie. II. quam conc. trid., Catechismus Rom. ac Pctavius nonnisi inferioris ordinis cultum ac venerationem angelis tribuendam tradiderint MS· 277 31. Ad 2. A. Etenim Origenes loc. cit. refellit Celsum calumniantem christianos ea ferme ratione, qua nunc protestantes catholicos laces­ sunt, quasi ipsi angelos uti deos haberent et colerent. En ipsius verba: Eusquam tamen ibi (in Scripturis) praeceptum reperias, ut, qui Deo debetur cultus, eodem prosequamur eos (angelos) quorum nobis ministrandi Deique dona afferendi negotium est.*1 Ceterum Origcnes, ibid. lib. VHI. n. 13. rite intellectum angelorum cultum aperte admittit.32 Quare Kcilius et Origenem recenset inter patres a suis protestantibus accusatos hujus erroris admissi nempe cultus angelorum; neque aliam evadendi viam invenit, nisi tamquam spurium traducere locum, qui ipsi adversatur. Quod quidem mirum est in tanta critices luce.33 32. Sed neque Theodoretus adversatur cultui angelorum, cum non perstringat nisi eos, qui angelos habebant velut praecipuos rerum nostra­ rum curatores, delatoresque nostrarum precum, quasi Deus vel ignoraret preces nostras, vel obsequia nostra ad se immediate deferri nollet, ut ex adductis ejus verbis manifestum fit. Id ipsum dicatur de patribus reliquis, quorum testimonia expendit Petavius.34 33. Ad 3. D. Non autem coli sensu ethnicorum, adversus quos pa­ tres agebant, C. sensu catholico, N. Ut enim monuimus, nondum deter­ minata technologia seu vocabulorum vi, videntur interdum veteres omnem cultum angelorum et sanctorum rejicere, dum negant colendos eos esse, adorandos, venerandos etc. At his vocibus utebantur ad excludendos ange­ los et sanctos a supremo latriae cultu, qui profecto imi Deo debetur. His 31) Cont. Cels. lib. V. num. 4: 'Λλ& ούχ, ώςτε προςτάοοεοθαι ήμΐν τους διαχονούντας, χαί φέροντας ήμίν τά του θεού, ΰίβειν χαί προςχυνείν αντί του θεού. Tom.I. pag. 579. edit. maur. ”) En ejus verba, quibus respondet pro­ positae sibi a Celso difficultati: »Ex eo, quod cum Deo Filium ejus colamus, con­ sequens esse (putat Celsus), ut non Deum solum, sed etiam ejus ministros colendos esse sentiamus. Si intellexisset, inquit, quinam sint post Dei Unigenitum vere ministri Dei, ut Gabriel, Michael et alii angeli atque archangeli, et eos colendos esse dixisset, fortasse,' repurgatis cum si­ gnificatione illius vocis colere tum ejus qui colit officiis, hoc loco pro rei momento attulissem ea, quae de hoc argumento as­ sequi intellectu potui.“ Ίοως άν το περί τού θεραπεύειν αυτού ΰημαινόμενον έχχαΟηραντες, χαί τών τού θεραπεύοντας πρά­ ξεων , εϊπομεν αν εις τον τόπον, ώς περί τηλιχούτων όιαλεγόμενοι, άπερ εχομεν περί αυτών νοήβαι. 33) Car. Aug. Theoph. Keilii Opuscula academica, edita a Joann. David Goldhorn, Lips. 1821. sectione poster, cap. III. sect. 2. De Angelis bonis eorwnque cullu. Cf. pag. 550 el seqq. Demum pag. 560. cum retulisset Origenis testimonium ex Homil. I. in Ezech. : Veni angele etc. quacumque se vertit, ut ejus vim eludat, confugit et ipse ad rhetoricam apostrophen, postea vero concludit: Ecquis tandem sibi persuadeat, haec ab Origene scribi potuisse? Tanta est vis anticipatorum judiciorum et ingenii sectae ! 3<) De Angelis, lib. II. capp. 9 et 10. ubi etiam egregie ostendit, Theodoretum cum ceteris patribus consentire circa ange­ lorum cultum et invocationem. Cf. etiam De Incarn. lib. XIV. cap. 14 et seqq. Λ1 278 enim vocibus utebantur ethnici, qui nullam inter cultum supremum et in­ feriorem distinctionem agnoscebant. Aliis autem verbis catholicam de sanctorum cultu doctrinam designabant, dum profitebantur se eoa diligere., honorare, caritate et dilectione cum iis conjungi, aliaque ejusmodi. Factis demum publicis, festorum scilicet celebratione in martyrum honorem, monu­ mentorum erectione, invocatione, aliisque superius commemoratis, quid sen­ tirent. satis ostendebant. Hac igitur aequivocatione sublata corruunt, quae magna diligentia et vano apparatu adversus nos collegerunt protestantes; inter quos demum in scenam prodiit Keilius, qui non veretur tritissima testimonia congerere ut serio ostendat, fuisse constantem ecclesiae antiquioris doctrinam, neminem praeter unum Deum religioso cultu esse prosequendum.35 34. Ad 4. D. Id est, non propter solam religionem, sed etiam, immo potissimum propter imitationem, C. propter solam imitationem, AT. Con­ stituto enim principio de honore sanctis debito, ut a concionatoribus fit, inculcabant patres, potionem obsequii nostri partem collocandam esse in imitatione virtutum, quas sancti exercuerunt, ut imitari non pigeat, quos celebrare delectat. Quae Augustini verba sunt, et cultum supponunt, non autem excludunt, cum loquatur de solemnitatibus martyrum. 35. Ad 5. Concedimus, sanctos mortuos eodem cultus genere hono­ randos, quo sanctos viventes colimus, sed illos (mortuos) tanto devotius, quanto securius post certamina superata, ut idem loquitur Augustinus.35 Quod si diverso ritu et apparatu sanctos viventes honoramus, ideo est, quia ita exposcit sanctorum humilitas, et quia plerumque vera eorum sanctitas nos latet.37 'M ■ I !. “) Loc. cit. pag. 550. nbi plura testi­ tui co quod passim scribat, sanctos nos tantum amare ac dilectione prosequi, aut monia congerit a Beilarmino, Petavio, Nat. Alex., Trombellio aliisque jamdiu disjecta; non in alio quam in dilectione ct amore attamen, perinde ac si ineluctabile argu­ consistere cultum, quem eis deferimus, prae­ mentum adversus catholicam doctrinam op­ stat, inquam, animadvertere, eadem pror­ sus ratione eum esse loculum, cum ageret poneret, triumphum canit. Ceterum vix ullum ex tot, quae affert, testimoniis grac- de cultu ipsius Dei: Quid autem, ait, est corum ac latinorum patrum est, quod sco­ pietas nisi Dei cultus? et unde ille coli­ pum attingat, quem sibi auctor proposuit. tur nisi caritate? (Epist. CLXV1I. n. 11.); Non aliud siquidem omnia illa testimonia ct alibi: porro, inquit, pietas cultus Dei evincunt, nisi quod catholici omnes ultro est, nec colitur ille nisi amando (Epist. prufiteniur, nulli creaturae deferendos esse CXL. n. 45.). Quis autem propterea inde honores divinos. Omitto malam ejusdem inferat, s. Doctorem cultum proprie dictum fidem in diversis auctoritatibus proferendis. Deo denegasse? iT) Iisdem interdum honoribus sanctos Atque ita quidem prolestante.s saeculi XIX. viventes coli, quibus veneramur sanctos catholicam doctrinam impugnant! 3#) Contru Faustum Munich. lib. XX. vita functos, non uno exemplo ostendi cap. 21. edit. maur. Sed et bic praestat posset. Satis sil illud adducere, quod Theoanimadvertere s. Augustinum, quem con­ dorelus, Hist, eccles. lib. V. cap. 34. edit. tendunt adversarii detraxisse sauciorum cul- Vales, refert de s. Joann. Chrysostomo ab 279 36. Ad 6. D. Profitentur se Deum in sanctis colere ct laudare, utpote auctorem donorum omnium, quibus sancti ditati sunt, C. ad exclu­ dendum honorem sanctis debitum, iV. Honorem servorum in dominum demum terminare et nos profitemur; verum hoc non irnpedit, quominus eanctos in se colamus, quos ita Deus ipse honorificare dignatus est. Cum enim honor et cultus, ut ex dictis patet, sit testificatio illius excellentiae, quam in aliquo deprehendimus, hoc ipso patet, sanctos dignos cultu esse, qui propria excellentia donantur. 37. Ad 7. D. Patres non usurparunt ante s. Augustinum voces latriae et duliae ad duplex cultus genus distinguendum, Tr. vel C. ignora­ runt cultus ipsius distinctionem, A. Etenim ex una parte certum est, pa­ tres angelos et sanctos coluisse, ut omnia documenta evincunt superius *. adducta; ex altera autem pariter est manifestum, patres cultum supremum angelis aut sanctis minime detulisse; alioquin turpissimo idololatriae cri­ mine se commaculassent, quod vel suspicari de tot sanctissimis viris nefas est. Quare sequitur necessario, patres intrinsecam ejusmodi cultus distin­ ctionem agnovisse, etsi aliis vocibus eam designaverint. Sane Origenes declarat, repurgatis cum significatione illius vocis colere, tum ejus, qui colit, officiis, posse angelis cultum tribui.38 Demum s. Augustinus, aliique ca­ tholicae doctrinae defensores, non solum discrimen attulerunt ac certa dis­ criminis argumenta inter utrumque cultum, sed voces ipsas latriae ac duliae usurparunt. Hac ratione retuderunt ethnicorum et manichaeorum accusationes, quibus illi catholicos impetebant, quod rejectis numinibus suos martyres substituissent. 39 CAPUT III. DE SANCTORUM INVOCATIONE. 38. Controversia, quae agitatur inter catholicos et protestantes circa sanctorum invocationem, non respicit hujus invocationis necessitatem ; omnes exilio revocato, cui universi cereas faces praeferentes obviam venerunt, τάς εκ χή­ ρου λαμπάδας προςάπτονεες. 3β) Recolatur textus superius adductus. ”) Cf. S. Hieron. Contra Vigilantium, n. 5. ubi stultum hunc protcstanlium praeformatorem interrogat: Quis enim, o insa­ num caput, aliquando martyres adoravit? Quis hominem putavit I) eum? Turns. Au­ gust. qui De Civ. Dei, lib. VIII. cap. 27. sic loquitur: «Nec tamen nos eisdem mar­ tyribus templa, sacerdotia, sacra et sacri­ ficia constituimus; quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem cor­ porum suorum pro veritate certarunt. . . . Quis autem audivit aliquando fidelium stan­ tem sacerdotem ad altare, etiam super san­ ctum corpus martyris, ad Dei honorem cul­ tumque constructum, dicere in precibus: Offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule, vel Cypriane? etc." Eadem fere repolit Adc. Faustum, lib. XX. cap. 21. et Epist. XLIV. 280 enim catholici fatentur, ad salutem absolute necessariam non esse sancto­ rum invocationem.1 In eo igitur totus versatur controversiae cardo, an sanctorum invocatio licita ac utilis sit, uti declarat concilium tridentinum adversus heterodoxos, qui in ecclesiam insurrexerunt, perinde ac si ipsa rem superstitiosam, Deo et Christo injuriosam, immo et idololatricam per­ mitteret et approbaret. PROPOSITIO L Ex sacris litteris in primis evincitur, licitam esse et utilem sanctorum invocationem. 39. Ad fidem catholicam spectat haec veritas, quam tridentina syno­ dus Sess. XXV. declarat, dum praecipit episcopis, ut fideles doceant : San­ ctos, una cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum atque utile esse suppliciter eos invocare, et ob beneficia impetranda a Deo per Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Re­ demptor et Salvator est. ad eorum orationes, opem auxiliumque confugere. Ex quibus verbis discimus : 1°. invocationem sanctorum bonam ac uti­ lem esse; 2°. opem et beneficia non a sanctis, sed a Deo ad eorum inter­ cessionem expectanda esse; 3°. orationes et intercessionem sanctorum inniti meritis Christi Jesu, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ac pro­ pterea solus Mediator proprie dictus, qui talis nempe sit tum natura tum officio, ac nitatur propriis meritis. Sancti enim improprie tantum ac se­ cundario mediatores sunt, qui nihil nisi per Christi merita nobis comparare atque obtinere possunt. 4°. Dernum discimus, invocationem sanctorum ha­ bendam esse ad instar adminiculi cujusdam. quo facilius impetremus ipso­ rum intercessione opem, quam a Deo per Christi merita efflagitamus. 40. Hoc autem sensu licitam, bonam ac utilem esse sanctorum invo­ cationem sacrae litterae in primis ostendunt, quae duplex nobis suppe­ ditant argumentum ineluctabile ad causam catholicam tuendam, alterum in invocatione viventium, alterum in intercessione angelorum et sanctorum qui jam beatifica Dei visione fruuntur. 41. Passim enim legimus, viventes se commendasse orationibus viven­ tium: ergo possumus nos orationibus sanctorum, qui cum Deo et Christo regnant, commendare, seu pia ac licita est sanctorum invocatio. Antece­ dens vix probatione indiget; apostolus enim in omnibus fere epistolis fide­ lium precibus se coi HUI endat, Rom. XV. 30: Obsecro, scribit, vos, fratres, *) In se scilicet spectatam. Fieri enim potest, ut quis teneatur ex ecclesiae prae­ cepto sanctos invocare, ut ii qui sacra fa­ ciunt, et qui ad horas canonicas pcrsolven das adstricti sunt etc. per D. N. J. C. et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in oratio­ nibus vestris pro me ad Deum; Ephes. VI. 18: Vigilantes, inquit, in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis; I. Thess. V. 25: Fratres, orate pro nobis; ct alibi passim. Consequentia vero ex se patet; nulla enim ratio assignari potest, quare bonum, licitum ac utile sit ad orationes viventium confugere, inutile vero, malum et illicitum sit censendum confugere ad orationes eorum, qui in coelis sunt; quare invocatio viventium non deroget divinae benignitati, nec ulla per eam injuria afficiatur Christus Jesus Mediator et Salvator noster, invocatio autem sanctorum cum Deo regnantium deroget divinae bonitati et Christo sit injuriosa. Quod si excipiant, sanctos ignorare preces ac vota nostra, quae qui­ dem unica exceptio est, quae fieri posset; reponimus, ex eadem divina re­ velatione nobis constare, saltem Deo manifestante, angelis et sanctis ea innotescere ; alioquin quomodo angeli super peccatore poenitentiam agente gaudere possent, ut Christus Luc. XV. testatur? Quomodo preces nostras Deo possent offerre, Tob. XII. 12; Apocal. VHI. 3, nisi viventium preces et cordis vota, Deo ipsis manifestante, cognoscerent? Quaquaversum igi­ tur spectetur illud argumentum, tanta ejus est vis, ut numquam protestan­ tes se ab eo potuerint aut possint expedire. 2 42. Alterum argumentum, quod sacrae litterae pro sanctorum invo­ catione praebent, in istorum intercessione consistit; intercessio enim et in­ vocatio sunt relativae, quarum priori posita, altera ponatur necesse est. Siquidem intelligi nequit, quomodo sancti pro nobis intercedere possint, dona ac beneficia impetrare, nos autem nequeamus eorum intercessionem implorare et exposcere. Jam vero de sanctorum intercessione passim sacrae litterae loquuntur. Nam Zachar. I. 12. ita angelus pro populo israëlitico Deum deprecatur: Domine exercituum, usquequo non misereberis Jerusalem et urbium Juda, qui­ bus iratus es? Eumdem porro angelum id impetrasse, pro quo Deum exo­ raverat, patet ex verbis proxime sequentibus : Et respondit Dominas angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria; ac paulo post: Pro­ pterea haec dicit Dominus: revertar ad Jerusalem in misericordiis ; domus mea aedificabitur in ea. Angelum quoque pro ejusdem populi reditu Deum orasse, ex Daniele cap. X. discimus, illius partes adjuvante Michaele, uno ex principibus, dum princeps persarum utrique obsisteret, et quod optabat obtinuisse. Exinde patet, quaenam sollicitudo angelorum fuerit, ut pro suo quisque populo deprecaretur. . 9 2) Cf. Bellarmin. De Beat, et Canon. Sanet, lib. I. cap. 19. qui recte admonet: et hoc argumentum adversarii numquam solvere potuerunt. Vid. etiam P. Viti Erbermanni S. J. in hunc locum Bellarmini vindiciae adversus Amesium. 282 48. Non minus clara sunt, quae in Scripturis habentur circa sancto­ rum vita functorum intercessionem : ex libro enim II. Mach. XV. 12 et seqq. edocemur, tum Oniam tum Jeremiam, vita jam functos, curass^judacorum res, eos adjuvisse, et dato Judae aureo gladio a Jeremia promissam fuisse victoriam; edocemur praeterea, utrumque orasse pro populo judaeorum, et hac de causa Jeremiam ab Onia fratrum amatorem appellatum fuisse. Praelii autem faustissimus exitus illorum impetrationem comprobavit se dignum fide somnium. Quare merito Grotius, locum istum commentariis illustrans, scripsit: Erat haec judaeorum, si non omnium, certe pler&rumque, opinio, animos exutos corporibus non omnem perdere eorum, quos hic reli­ quere, memoriam curamque, quin et preces eos ad Deum fundere pro populo ct iis, quos caros habuere. 3 In novo autem foedere b. Petrus haud obscure pollicetiu·, se post mor­ tem intercessurum pro fidelibus apud Deum, scribens IL Petr. I. 15: Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memo­ riam faciatis: quae quidem verba non secus ac illa, quae in Apoc. V. 8. leguntur de viginti quatuor senioribus, qui procidebant coram agno, habentes singuli . . . phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes san­ ctorum, de vera intercessione veteres plerique omnes interpretati sunt. DIFFICULTATES. 44. I. Obj. 1. Ex apostolo, I. Tim. II. 5: Unus est mediator Dei d hominum, homo Christus Jesus. Ergo Christo unico mediatori nostro inju­ riam irrogat, qui praeter ipsum alium invocat. 2. Nec minor injuria Deo ipsi infertur ab eo, qui ad sanctorum patrocinium confugit; nam, sicut in unum Deum credere, ita unum Deum invocare debemus, dicente eodem apostolo, Rom. X. 14: Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? 3. Sane Deum, et quidem solum, esse invocandum, constanter Scripturae inculcant; sic I. Parai. XVI. 8, et Ps. CIV. 1. legitur: Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. Eadem igitur ratione invocandum est nomen Do­ mini, qua confitenda ejus omnipotentia ac bonitas; quis porro neget, has proprietates soli Deo competere? Ergo. 3) Crit. sacr. tom. VI. In cujus rei confirmationem profert auctoritatem Flavii Joseph!, a quo inducitur Abraham alloquens filium suum Isaacum jamjam immo­ landum: J/«r’ ευχών δε καί ιερουργίας εκεί­ νου (του θεού, quod praecesserat), την ψυ­ χήν τήν ΰήν προςδεξομένου, καί .ταρ’ αύτώ καθίζοντας, έθη τέ μοι εις κηδεμόνα καί γηροκόμον, δια καί μάλιΰτά ΰε άνετρεφό- μην, τόν θεόν αντί Οαυταΰ παρεβχημίνος. Id est: nUbi autem Deus cum precibus et sacro dimissam animam tuam susceperit et apud se locaverit, tu mihi id eris, cujus praecipue causa te educavi, adjutor et se­ nectutis solatium, Deum mihi pro te ex­ hibens." Tom. L op. edit. Havercampi, pa&. 42. 283 I 45. Resp. Ad 1. D. Unus est mediator primarius, C. aecundarius, N. Responsio patet, ex iis, quae pracmisimuB circa naturam et officium mediationis Christi respectu mediationis angelorum et sanctorum, quae in primaria illa fundatur. Alioquin non minor injuria irrogaretur Christo per invocationem viventium, quae tamen toties in Scripturis commendatur, et ad quam confugit, ut vidimus, idem apostolus, etsi unum praedicet Chri­ stum Jesum Dei et hominum mediatorem. 46. Ad 2. N. Ad probat, autem, D. .Sicut in unum Deum credere, ita unum Deum invocare debemus invocatione, quae fidei confessionem in­ cludat et supremum in res omnes dominium, C. invocatione, quae in sola intercessione consistat, N. Ludunt propterea in ambiguo protestantes, dum haec nobis opponunt ad excludendam sanctorum invocationem. Duplex enim distinguitur invocationis genus, aliud proprium divinitatis, quo ipsam cognoscimus ut fontem bonorum omnium, aliud intercessionis, quo auxilium tantum et praesidium quaerimus ad facilius obtinendum, quod a Deo po­ scimus et ab eo expectamus. Alia sane ratione beneficium et opem a prin­ cipe efflagitamus, alia autem ab aulico, dum ejus patrocinium et officium interponimus apud principem. 4 47. Ad 3. D. Sensu jam exposito, C. alias, N. Responsio patet ex modo dictis; in eamdem enim incidunt adversarii vocis ambiguitatem. 48. II. Obj. Scripturae nos docent, omnem fiduciam in Deo ejusque Christo esse collocandam, ad Deum confugiendum nobis esse in neces­ sitatibus nostris, non autem ad sanctos. Nam 1. Christus apostolos, Matth. VI. 9, et Luc. XI. 2. sic orare docet: Pater noster etc.; et Joann. XVI. 23. ita rursum eos alloquitur: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, et alibi saepe. Hinc Paulus Hebr. IV. 16: Adeamus, inquit, cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur. 2. Nullum pro­ pterea extat in sacris litteris mandatum aut exemplum invocationis sancto*) Cf. s. Thom. II. 2. qu. 83. art. 4: «Oratio, ait, porrigitur alicui dupliciter. Uno modo quasi per ipsum implenda. Alio modo sicut per ipsum impetranda. Primo quidem modo soli Deo orationem porrigi­ mus; quia omnes orationes nostrae ordi­ nari debent ad gratiam et gloriam conse­ quendam, quae solus Deus dat, secundum illud Ps. 83: Gratiam et gloriam dabit Dominus. Sed secundario modo orationem porrigimus sanctis angelis, et hominibus, non ut per cos Deus nostras petitiones co­ gnoscat, sed ut eorum precibus ct meritis orationes nostrae sortiantur effectum .. . et hoc eliam patet ex ipso modo, quo ec­ clesia utitur in orando. Nam a sancta Tri­ nitate petimus, ut nostri misereatur; ab aliis autem sanctis quibuscumque petimus, ut orent pro nobis." Quam clara haec sunt et rectae rationi consentanea! Attamen Feli, episcopus oxoniensis, ut mox vide­ bimus, absolute pronunciat: Deos, qui ro­ gat, ille facit. Verum quaeri posset a Fell, num in Britannia reus fieret laesae majestatis, qui intercessionem alicujus mi­ nistri apud regem interponeret ad aliquod officium obtinendum? 1 4 284 nim; 3. quin potius, Jer. XVII. 5: Maledictus dicitur homo, qui confidit in homine. Ergo. * I 49. Resp. D. A. Quae tamen fiducia consistit cum invocatione sanctorunï, C. quae cum ea consistere nequit, X Etenim, nisi haec simul conciliari possent, sequeretur neque ad viventium preces nos confugere posse, quod tamen adversarii non contendunt. Tota igitur fiducia nostra in Deo collocanda est, ad ipsum est recurrendum in necessitatibus, quibus urgemur. Nec alius unquam fuit ecclesiae catholicae sensus, quae oratio­ nes suas ad Deum fundit, ut, quod poscit, ab eo obtineat tamquam bono­ rum omnium fonte ac largitore.5 Numquam sanctos agnovit tamquam gratiarum et donorum dominos et arbitros, ut eam calumniantur haeretici, nec eos proinde deos facit.6 Quod si sanctorum patrocinium implorat ac interponit apud Deum ad facilius obtinendum quod postulat, id absque de­ trimento illius fiduciae, quam in Deo collocat, facere consuevit. Ceterum ipsa didicit, quandoque Deum ad sanctorum intercessionem concedere, quae ob demerita nostra nullo modo larjrirctur. Nonnisi ad Jobi intercessionem · placari Deus voluit amicis ejus. ' Ad preces Abraham sanitatem restituit Abimelech, uxori ejus et ancillis. 8 Ad orationem Moysis victoriam populo israelitico contulit pugnanti adversus Amalec; ut innumera alia exempla praeteream, quibus referta est Scriptura. Adde orationes, quibus sancto­ rum opem imploramus, ad Deum demum referri, cum sanctos non exore­ mus, nisi ut ipsi nobis per Clu’isti merita a Deo impetrent, quod ab ipso postulamus. Tali autem invocatione magis nostra in Deo fiducia firmatur.9 50. Ad 1. prob. D. Et haec aliaque his similia evincunt, nos posse ad Deum immediate recurrere, C. excludunt sanctorum invocationem, X. Nempe tum haec tum alia ejusmodi testimonia, quae congerere solent ad­ versarii, dum catholicam doctrinam impugnant, ad rem praesentem minime spectant, cum nullo modo quaestionem hanc attingant. Neque enim cathos) Reipsa ecclesia, ut patet ex publica liturgia, semper ad Deum dirigit orationes suas, etiam cum opem seu intercessionem alicujus sancti efflagitat, e. gr. : Concede, quaesumus, omnipotens Deus; Praesta, quaesumus, ut intercedente etc. et quidem per merita Christi, semper concludens eas­ dem orationes usitata formula: Per I). N. J. C. vel: Per Christum D. Λ'. Huic praxi congruit decretum concilii trident, sess. XXV. quo constat ipsos sanctos supplicare, et omnia impetrare per Christum, qui so­ lus noster Redemptor et Salvator est. Cf. Bossuet, De professoribus confessionis augustanae ad repetendam unitatem ca­ tholicam disponendis, part. II. cap. 3. art. 1. et alibi. ·) Sic in Apolog. confess. August, art. XXI. De invocat. SS. pag. 224 et seqq.: Quidam plane tribuunt divinitatem sanctis, videlicet quod tacitas cognitiones tuentium in nobis cernant; additur ibid, praeterea: Faciunt (catholici) ex sanctis mediatores redemptionis. Superius retulimus verba Felli. At haec omnia totidem calumniae sunt, a quibus longe distat catholicorum doctrina. 7) Job, cap. ult. 7 et seqq. s) Genes. XX. 17. ·) Cf. Bellarm. op. cit. lib. I. cap. 20. n.49. •r i lici negant, posse quemlibet pro Jubito Deum ipsum adire ac rogare, sed quaestio in eo versatur, au licitum ac utile sit sanctos praeterea invocare, ut nos adjuvent orationibus suis apud Deum. Porro in adductis locis de hac quaestione ne verbum quidem repentur; nec magis ea excludunt invo­ cationem sanctorum cum Christo regnantium quam invoontionem in terris degentium, admissam tamen ab adversariis. Ad orationem dominicam speciatim quod attinet, recte observat Bellarminus, Christum, cum docuit apo­ stolos orare, non de eo, qui orandus est, sed de iis rebus, quae petendae sunt, admonere discipulos voluisse. Satis enim constabat, Deum esse oran­ dum, et solum etiam Deum, cum auctor donorum quaeritur; sed de modo orandi, seu de petendis rebus apostoli ambigebant, cum dicerent apud Luc. loc. cit. Doce nos orare. 51. Ad 2. D. Ntdlum extat mandatum, quia de re libera agitur, C. nullum extat exemplum, A Plura enim exempla ex Scripturis adduximus. 52. Ad 3. D. Et a Domino recedit cor ejus, ut ibid, subditur, C. ut majori cum fiducia Deum adeat, prout in casu nostro, A. Jeremias enim in adducto testimonio comminatur maledictionem in eum, qui Deum pror­ sus deserens in homine tantummodo fidit, ut ex recitatis ejus verbis liquet. PROPOSITIO Π. Ex traditione et ecclesiae praxi ostenditur, licitam esse et utilem sanctarum invocationem. 53. Angelos et sanctos vita functos pro nobis intercedere, adeoquc piam utilemque esse illorum invocationem, traditio antiquissima nos docet ac perpetuus ecclesiae usus. Ut enim omittamus concilia oecumenica chalcedoncnse, constantinopolitanum III. et nicaenum II. nec non sacramentaria leonianum, gelasianum, missalia gothicum et francicum, quae sunt totidem certissima documenta praxis ecclesiae universalis saeculi V. et VI. circa sanctorum invocationem, testes habemus antiquissimos istius pii catholici usus. 54. Ac primo quidem hujus fidei testem appellamus Origen em, qui Contra Celsum lib. VIII. loquens de angelis et animabus cum Deo re­ gnantibus, ait: Adjuvant eos, qui summum Deum colere volunt, illum eis conciliant, suas illorum precibus adjungunt preces, simul cum eis postulant.1 Sed non minus luculentum catholicae doctrinae circa invocationem sancto­ rum documentum suppeditat idem Origenes, in libro De Oratione, ubi ') Συμπράττουΰι τοΐς βουλομενοις τον ίχί πάΰι ΰεόν ΰεραπεύειν, χαί εξευμενίζον­ ται, χαί Ουνεύχονται, καί Ουναξιούΰιν. Ν. 64. tom. I. opp. paç. 789. edit. De la Rue, Paris 1733. 286 scribit: Obsecratio ci postulatio et gratiarum actio non absurde potest d sanctis offerri; harumque duae, postulatio inquam et gratiarum actio, non sanctis modo, sed et hominibus: obsecratio vero sanctis tantum, si quis Paulin aut Petrus inveniatur, ut adjuvent nos. dignosque efficiant, qui fruamur con­ cessa ipsis remittendorum peccatorum potestate. . . Quod si hominibus sancti illae preces offerendae sunt, quanto magis Christo etc. 3? Sibi propterea constans, sic Hom. I. in Ezech. n. 7. angelum suum invocat: Frinj angek, suscipe sermone conversum ab errore pristino.3 Et haec ex Origene, sae­ culi III. scriptore, attulisse sufficiat. 4 55- Veram non minus clara sunt, quae in rem nostram eodem sae­ culo scribit s. Cyprianus ad Cornelium: Memores nostri invicem simus... utrobique pro nobis semper oremus .... et, si quis istinc nostrum prior divi­ nae dignationis celeritate praecesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio, pro fratribus nostris apud misericordiam Patris non cesset oratio. ’ Et ipse pariter in praxim hanc doctrinam deduxit, virgines ac martyres invocando; ita enim concludit Cyprianus libram De habitu virginum: Tantum memen­ tote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas honorari. 6 2.) ΛέηΖιν μεν ouv xai έντευ£ιν xai ευ­ praesum, sive tu, qui Romae praesides, χαριστίαν, ovx άτοπον xai άγιοι; άνθρω­ superstes fuerit ejus, cui in vivis diutius ποι; ποοςενεγχεΐν' άλλα τά μεν όνο, λέγω esse contigerit, pro utraque ecclesia perse­ δε έντευξιν xai ευχαριστίαν, ου μόνον veret et supersit apud Deum oratio." De­ άγιοι;, άλλά δή xai άνθρωποι;’ τήν δέ inde pergit : «Interim minime dubitamus, δέηβιν μόνον άγιοι;, et τις εΰρεθείη Παύ­ animas coelo receptas precibus Deum Opt. λο; η Πέτρος, ίνα ώφεληδωσιν ήμά;, άζίου; Max. sollicitare, ut in terris agentium mi­ ποιούντε; τού τυχείν τής δεδομένη; αυτοί; sereatur; sed non inde conficitur, preces εξουσία; προ; τό αμαρτήματα αφιίναι. . . . ad sanctos fundi debere. Deos, qui rogat, Εί δε άνθρωποι; άγιοι; ταύτα προςενεχille facit." Ast hoc est pervertere sensum τέον, πόΰω πλέον τώ Νριΰτώ . . . χ. τ. λ. auctoris ad propriae sectae errores stabi­ Ν. 14. tom. I. opp. pag. 221. edit. cit. liendos. Non enim commendat s. Cypria­ 3) iïic est locus, ad quem eludendum nus precandi munus ei, qui superstes fu­ mire se torquet Keil, et omnes vias frustra erit, seu ut exponit Fellus, ei, cui in vivis tentât evadendi; modo recurrit cum Dallaeo diutius esse contigerit, sed ei, qui prior ad apostrophen rhetoricam, modo ad contra­ praecesserit ; ex qua observatione corruit dictionem, in quam Origenes incurreret, si plane editoris hujus animadversio, quam haec ita se haberent, modo denique ad ejus fallaci fundamento superstruxit. Cf. edit loci obscuritatem etc. maurin. opp. ejusdem s. Cypriani, in prae4) Cf. Hom. XXVL in Num. n. 6. ubi fat. §. 15. De eo vero, quod subdit: Deos, scribit: Quis enim dubitat, quod sancti qui rogat, ille facit, superius diximus. Ad­ quique patrum et orationibus nos jurent? versus autem interpretationem Rigaltii iu edit, cit torn. II. pag. 373. Haec omnia hunc ipsum locum cf. Petavius, De In­ Keilius silentio praeterit, utpote nimis sibi eam. lib. XIV. cap. 10. §. 2 et seq. molesta. 6) Et hunc locum eludere conatur edi­ 5) Episl. LVII. pag. 96. edit. maur. Quem tor oxoniensis, quasi s. martyr loquatur de quidem locum sic exponit Fell, editor oxo- virginitate, quae incipiat honorari, cum ad niensis: «Sensus videtur esse, alterutro ex confessionis decus pervenerit; cum tamen nobis obeunte, sive ego, qui Carthagini manifestum sil, s. Cyprianum non solas 56. DuobitiJ his tertii Hacculi scriptoribus addendus Eusebius, qui quamvis sacculo quarto floruerit, loquitur tamen dc sanctorum invocatione •tamquam do consuetudine in ecclesia receptissima; disserens enim de san­ ctorum sepulcris, haec habet: Nam et eorum sepulcra celebrare, et preces ibi votaque nuncupare, et beatas illorum animas venerari consuevimus; idque a nobis merito fieri statuimus.7 Et reipsa indubia extant documenta et facta certissima II. et III. sae­ culi, quae Eusebii assertionem confirmant. In vetustissimis enim s. Ignatii mart, actis legitur quod apparuerit per quietem Ignatius nuper martyrio functus, super orans nobis.8 Acta martyrum scillitanorum, qui anno 200. passi sunt, his verbis clauduntur: Consummati sunt Christi martyres mense Julio, die septimo decimo, et intercedunt pro nobis ad Dominum Jesum Christum.9 Eadem leguntur in actis 8.Maximi, qui anno 230. martyrio coronatus est10, et in actis s. Theodoti, qui anno 303. martyrium subiit. 11 Pervulgata sunt ea, quae de b. Potamienae intercessione refert Eusebius; promiserat enim b. virgo, se intercessuram apud Dominum pro Basilide ejus pudicitiae defensore; exitus autem ostendit, ipsam gratiam, pro qua Deum rogaverat, impetrasse. 12 Receptissima proinde dicenda est a priscis ipsis ecclesiae saeculis praxis sanctos invocandi ; siquidem, ut superius monuimus intercessio ex parte sanctorum et invocatio ex parte nostra relati­ vae sunt, et sane Justina virgo saec. HI. Gregorio nazianzeno teste, ut se a Cypriani adhuc pagani magicis artibus liberaret, Virginem Mariam sup­ plex obsecravit, ut periclitanti virgini suppetias ferret.13 57. His accedit liturgiarum auctoritas, quae, etsi saeculo tan·*■··· IU ■ ■ II "·^ *"* martyres alloqui, sed omnes generatim vir­ gines, ac proinde non martyrii, sed virgi­ nitatis coronam indicare. Quare, nisi re­ cepta esset in tota ecclesia invocatio san­ ctorum, ut eam viguisse certissima monu­ menta testantur, numquam Cypriano in mentem venisset, virgines et martyres in antecessum precari et invocare, prout scilc animadvertit editor maurinus, loc. cit. 7) De Praepar. evang. lib. XIII- cap. 2: Ύ)θεν xai επί τά; θήχας αυτών έθος ήμίν παριέναι, xai τά; εύχάς παρά ταύται; ποιείοθαι, τιμάν τε τα; μαχαρίας αυτών -ψυχάς, ώς εύλόγω; xai τούτων υφ' ημών γιγνομένων. Edit. Vigeri pag. 663. ·) Passus est s. Ignatius anno 112. aerae christ, juxta Norisium; juxta Pagium vero, Pearsonium et Dodwellum anno 116. Cf. ejusdem s. martyris acta, apud Ruinart. op. cit. 9) In urbe Carthagine martyrio perfuncti sunt; eorum acta juxta Ruinartium con­ scripta sunt ab auctore coaevo ac teste oculato. 10) Qui sic allocutus est proconsulem Optimum: «Gratia Christi me salvum faciet in aeternum, omnium sanctorum orationi­ bus, qui in hac colluctatione certantes ve­ stras superaverunt insanias, nobisque vir­ tutum exempla reliquerunt." Ibid. “) Hic enim cum vidisset fratres suos flentes, eos consolaturus : Deinceps, inquit, in coelis cum fiducia pro vobis Deum de­ precabor. la) Apud Euseb. Hist. eccl. lib. VI. cap. 5. ,J) Orat. XVIII. n. 19: Τήν παρθένον Μαρίαν ίχετεύουΟα βοηθήΰαι παρθενω χινδυνευούΰη. Tom. I. opp. pag. 279. edit. Paris. 1630. β r I ' tum IV. conscriptae sint, publicam tamen et receptam universalis ecclesiae praxim ct fidem exhibent, quae anterioribus saeculis in ea viguit14; in iis enim scripto consignata non sunt, nisi quae de manu, ut ita dicam, ad manum, non interrupta traditione, ad saeculum IV. pervenerunt. Inter ce­ teras eminet liturgia, quae s. Jacobi nomine inscribitur; in ea porro le­ gitur: Praecipue vero sanctae et gloriosae semper Virginis beatae genitricis Dei memoriam agimus. Memento illius Domine Deus, ct per ejus orationis puras et sanctas parce it miserere nobis, et exaudi nos. 13 Eadem occmruni in liturgiis a s. Petro et s. Marco nuncupatis.10 Eadem prorsus in liturgia s. Joann. Chrysostomi.17 Quibus addi debent Ordo romanus, editus a Mabillonio in Musaeo italico, sacramentarium s. Gregorii M. ac missalia superius recensita.18 Verum hic silentio praetereundum minime ducimus documentum copticum vetustissimum, ac manuscriptorum, quae ex Aegypto delata sunt in Europam, facile antiquius, quod primus vulgavit P. Giorgi cx augustiniana familia Romae sub finem elapsi saeculi. 19 Constat vero ex fragmento in dialecto thelmna seu sahidica saec. IV. Jam vero in ejus­ modi fragmento his verbis exhibetur commemoratio sanctorum: Et quo­ niam, Domine, ordinatio est unigeniti Filii tui, ut communicantes comme­ morationem faciant sanctorum tuorum, fac nos pariter dignos celebrandi eos, qui ab initio saeculorum tibi placuerunt, patrum nostrorum, patriarcharum, apostolorum, martyrum, confessorum, evangelistarum......... sed praecipue sanctae Dei genitricis (copticc Theodokos), ac semper Virginis sanctae Mariae, ac reliquorum omnium sanctorum. Nam ipsi quoque aspirant nobiscum prae­ sentes esse, et offerre tibi rationabile hoc et incruentum sacrificium, et quam­ vis .... non indigeant oblatione pro se, tamen obtinent nobis remissionem iniquitatum nostrarum precibus suis ob nomen sanctum tuum, quod invocatum est super nos. 58. Sed non minus illustre est testimonium, quod habetur in Catechesi myslagogica V. g. Cyrilli Hierosolymitani, qui liturgiam explanans ait: Postea recordantur eorum, qui obdormierunt, sanctorum patriarcharum. ·< V J I' · t ’*) Cf. Euseb. Renaudotii, Liturgiarum mae 1751. vol. IV, V, VI, sive tom. IV. orientalium collectio, Paris. 1716. vol. I. parL I. II. III; nec non b. Jos. Mar. card. dissert. De Liturg. orient, orig. et anti­ Thomasii opp. edita a Jos. Blanchinio, quit. capp. 2 et 3. torn. L fol. Rom. 1741 ; ct Lud. Muratorius, ,s) Cf. ibid. tom. II. pag. 33. Liturgia rom. vetus, duob. vol. fol. Ve,6) Cf. ibid. pag. 145 et seq. et pag. 176 net. 1748. . Λ ‘j w et seqq. *’) Fragmentum Evang. s. Joannis co­ 1T) Ibid. pag. 242. pia-thebaicum, saec. IV. .. . et liturgica 18) Haec inter ceteros exbibet Joseph. alia fragmenta veteris thebaicae eccle­ Aloys. Assemanus in opere, cui titulus: siae ante Dioscorum. Ex velitern. mu­ Codex liturg icus ecclesiae universae, Ro- saeo borgiano. Romae 1789. pag. 307. 289 prophetarum, apostolorum, martyrum, ut Deus eorum precibus et legationibus orationem nostram suscipiat.2C> Porro liturgiao exhibent fidem publicam et communem totius ecclesiae; publice enim recitabantur. Idipsum dicatur de catechesibus mystagogicis, quibus publice fideles instituebantur; impossibile proinde erat per eas in­ ducere innovationem contra fidem ab omnibus ad id temporis receptam. Multo vero minus possibilis censenda est talis innovatio, cum agatur de innovatione juxta adversarios summopere perniciosa, cujusmodi ea esset, quae ecclesiam in superstitionem atque publicam idololatriam conjecisset, atque id quidem nemine reclamante ex tot vins sanctitate et doctrina spe­ ctatissimis. Η 59. Atque hinc exurgit argumentum praescriptionis, quod plane opprimit adversarios. Ipsis enim fatentibus, saeculo IV. universam ecclesiam jam invaserat haec superstitio, id est, saeculo IV. receptus ab ecclesia universa erat cultus et invocatio sanctorum21; ergo, concludimus, jamdiu recepta erat saeculo III. Etenim si innovatio contigisset, haec vel extemplo per totius christiani orbis conspirationem facta esset, vel sensim ac sine sensu. Prius vero asserere absurdum est ac omnem fidem superat ; posterius vero impossibile omnino fuit. Nec enim clanculum introducta est, ut vidimus, sed in publicis Christianorum coetibus obtinuit ac publicis instructionibus. Plures saeculi IV. persecutionibus Diocletiani, Maximiani, Maximini, Maxentii, Galerii ct Licinii supervixerant, sub iisque passi erant, ac mutili interfuerunt concilio nicaeno. Disciplina time temporis recepta postulabat : . Secundum regulas patrum bis in anno in unum convenire per singulas provincias episcopos, ubi singula quae emerserint, corrigantur, ut statuit concilium chalcedoncnse can. XIX.22 Rursum provinciales synodi communicare debebant cum universi orbis episcopis per epistolas ency20) Eaa μνημονεύομε» και των ,προκεκοιμημένων, .τρωτόν πατριάρχων, προφητών, άποΟτόλων, μαρτύρων, όπως ό άεός ταίς ιΰχαίς αυτών και πρεοβείαις προςΑίξηται ημών τήν ύίηΟιν. Cateches. mystagog. V. [X. pag. 328. edit. Toullée. Cf. ejusdem not. a. 21) Hoc quippe fatentur Cenluriatores magdeburg. centuria IV. cap. 4; AVilacker, Contra liellarm.; Hospinianus, part. I. /iist. sacram, lib. II. cap. 7. et alii calvinistae, clamantquc, pro invocatione sancto­ rum jam IV. sacculo fere omnes patres stare, Alhanasium, Basilium, Nazianzcnum, Chrysostomum, Ambrosium, Hieronymum, Perrone, Praelectiones theolog. VI. Augustinum, eosque in hoc cum. papislis errasse. Quis vero pius et prudens, ut optime arguit Vilus Erbcrmannus in Vin­ diciis JSellarmini, non malit cum quarti et quinti sacculi (in quibus 4 concilia oecumcniea celebrata fuere) sanctissimis pa­ tribus desipere, quam cum istis neo-evangelicis sapere? Ei, si idololatriae immersa fuit ecclesia quarti ct quinti saeculi, con­ sequenter adultera facta est, nec fidem meà rctur in decretis quatuor conciliorum gene­ ralium. Cf. card. Perronius in Replicat, ad JacobnmNL. Britanniae regem, pag. 641 et seqq. 22) Cf. Acta Cone. Hard. tom. IL col. 609. 19 ί* 290 is dicas.23 Si qua igitur fuisset in cultu et invocatione sanctorum innovatio, aliqui saltem ex tot sanctissimis ac doctissimis episcopis, quibus aetas illa maxime floruit '4, reclamassent. Ast tantum abest ut adversus eam epi­ scopi reclamaverint, ut potius Faustum et Vigilantium hujus invocationis impugnaturos tamquam haereticos et novatores unanimi consensione ab ecclesia rejecerint atque scriptis impugnaverint. Non igitur ex parte eccle­ siae, ut Beausobrius, Dallaeus. Gibbonius aliique contendunt innovatio e.v titit sed ex parte Fausti et Vigilandi, qui illam invocationem ubique receptam adorti sunt. Idem argumentum valet pro saeculo tertio et saeculo secundo, quin etiam ad ipsorum apostolorum usque tempora. Ne tamen videamur solis conjecturis inniti, juverit aliud argumentum adjicere, quod est prorsus ineluctabile, utpote desumptum ex sepulcra­ libus inscriptionibus lapidariis secundi et tertii saeculi. Hae namque nobis exhibent fidem et praxim ecclesiae illius remotissimae aeta­ tis, quin locum dent effugio oratorii styli, aut figurae alicujus rhetoricae, utpote summa simplicitate exaratae. Jam vero in coemeterio Gordiani et Epimachi reperta est inscriptio martyris Sabbatii ima cum symbolis palmae, nempe martyrii, et coronae, scilicet victoriae, his verbis expressa: Sabbati. Dulcis. Anima. Pete. Et. Roga. Pro. Fratres. Et. Sodales. Tuos.25 Altera detecta est ejusdem antiquitatis inscriptio in coemeterio Callixti, quae ita se habet: Attice. Spiritus. Tuus. In. Bona, (nempe beatitudine) Ora. Pro. Parentibus. Tuis. 26 Nec dissimilis est illa, quae ex coemeterio Cyriacae eruta est, et in qua legitur: Jovian e. Vibas. (vivas) In. Deo. Et. Roga. 27 Item alia, quam suppeditavit coemeterium Priscillae, nempe: A na­ sis. VII. Diebus. XXL Spiritus. Tuus. Bene. Requiescat. In. Deo. Petas. Pro. Sorore. Tua. 28 Antiquam aliam inscriptionem vulgavit Marini, in qua legitur: Roges. In. Christo.29 r. •i ai) Cf. canon. V. concilii nicaeni, ibid, tom. I. col. 323 et seq. et canon XX- con­ cilii antiocheni anni 341; ibid. col. 601vid. Decretum Gratiani, dist. 18; S. Leo Μ. Ερ. XVI. cap. 7. edit. Ballcrinii, ubi s. pontifex hanc regulam inculcat pro cu­ stodia concordissimae unitatis. ”) Nulla aetas tot doctissimos patres tulit, quot eo tempore, saeculis nempe IV et V. floruerunt tum in ecclesia orientali tum in ecclesia occidentali. Buonarroti, Vetri. (limiter, pas. 167. M) 3Iaranzoni, Appendix ad acta s. Vidoris mart. pag. 119. ”) Buonarroti, loc. cit. ”) Maranzoni, Case gentileschc trasport, ad uso delle chiese, pag. 456. Alti e monuin. de' frat. Arral. pag. 362. 291 Verum prae ceteris eminet ea, quae non ita pridem ex coemeterio e. Agnetis extra portam nornentanam reperta est inscriptio graecis litteris exarata, in qua sculptor et scriptor se commendant orationibus sancti Dio­ nysii, et sic juxta graecam linguam latiuamque versionem se habet30: V ΛΙΟΝΓΣΙΟΣ ΝΙ1ΠΙΟΣ A II A It ΟΣ ΕΝ Θ Ad E H El TE META ΤΩΝ A ΓΙΩΝ ΜΝΕΣΘΕΣΘΕ JE ΚΑΙ ΤΙΛΙΩΝ EN TAI Σ ΑΓΙΑΙΣ ΓΛ1ΩΝ ΤΙΡΕΓΧ/1Σ ΚΑΙ ΤΟΓ ΓΛΓΤΑΝΊΟΣ II AI ΓPATAN Dionysius infans innocens hic dor­ mit cum san­ ctis recordamini autem etiam nostrum in sanctis vestrum orationibus et sculpentis et scriben­ tis. Atque has speciminis gratia attulisse sufficiat, ex quibus patet com­ munem fuisse in primitiva ecclesia praxim invocationis sanctorum et quidem directae adeoque et vigentem fidem hujus articuli.31 60. Sed jam praestat id ipsum conficere ex confessione ipso­ rum adversariorum. Centuriatores magdeburgenses ingenue fatentur, vestigia hujus superstitionis occurrere in testimoniis priorum patrum, id est, saeculi III. 32 Wegscheider fatetur, eodem saeculo coepisse ecclesiam in paganismum declinare33 ; quod pariter sentiunt sociniani passim. Atque hinc factum putamus, ut cordatiores demum inter protestantes suffragium tulerint pro doctrina ecclesiae catholicae circa sanctorum invocationem. Inter hos eminent Leibnitzius34, Starckius35; nec non Horlty, Albertus Haller, Lavater, Plank, Schuhkraft, Brown, Augusti, quorum testimonia nu­ per collegit Esslinger.36 61. Veritati demum catholicae suffragatur ratio ipsa, quae ex in­ tima rei natura deducitur atque ex analogia eorum, quae in usu quotidiano apud nos sunt. emo siquidem eo usque insanit, ut reum habeat laesae majestatis eum, qui aulicum suppliciter oraret, ut suam apud regem media­ tionem ac officium interponat ad aliquid facilius obtinendum; quare igitur se) Monumenti delle arti cristiane pri­ mitive nella Metropoli dei cristianesimo dis egnat i ed illustrati per cura di Giuseppe Marchi, d. C. d. G. Roma 1844. pag104 scq. 31) Plura alia ejusmodi documenta suppcditat ampla inscriptionum collectio modo in lucem edita, quam paravit cl. Jo. De Rossi. ”) Loc. cit. *’) §. 92. Formulam illius dogmatis (Trinitatis), inquit, publice receptam . . . . neque ecclesiae doctores effinxerunt ante _ · saeculi IIL exitum, (pio quidem tempore ad paganismi errores suscipiendos pro­ cliviorem fuisse ecclesiam constat. 31) Systema theol. edit. cit. pag. 161 et seqq. 3i) Entretiens philosophiques, ou le banquet de Théodule, trad, de C allemand, Paris 1818. pag. 318 et suiv. 3i) Apologie de la religion cathol. par des auteurs protestants etc. Vid. Annali di scienze religiose, Roma 1836. vol. Π. num. 6. pag. 372 et seqq. 19 * A IU 292 dicendus reus erit laesae majestatis divinae, qui sanctos, iitpote Dei ami­ cos et in aula coelesti degentes, invocat, ut aliquid ab ipso per Christi menta facilius impetret ? Quid dulcius ea cogitatione lingi animo potest, quae ex doctrina de invocatione sanctorum provenit? Hac enim profite­ mur, nos, qui in exilio degimus, in arcta communione esse cum mundo coelesti, ad quem destinati sumus; hac quodammodo persentimus, nos non omnino separatos esse per mortem ab iis, qui, cum viverent, nobis caris­ simi erant; hac demum nos mediatores et intercessores, immo et amicos devinctissimos habere laetamur apud Deum eos ipsos, qui jam in Dei sinu ineffabili illa felicitate fruuutur, quae nobis pariter servata est, quamque a longe expectantes salutamus. Quapropter in sola ecclesia catholica plena invenitur illa sanctorum communio, quam in symbolo apostolico profitemur, quae non tantum in bonorum operum communicatione, sed praeterea in mutuo caritatis vinculo et intercessionis ac subsidii respective consistit. DIFFICULTATES. 62. I. Obj. Patres, qui a catholicis pro sua sententia afferri solent, testes idonei non sunt; 1. tum quia, si unum vel alterum excipias, qui ad tertium saeculum spectant, reliqui omnes ea vixere aetate, qua omnium mentes impia superstitio pervaserat; 2. tum quia constat, eosdem in erro­ ribus saepe saepius fuisse versatos. 3. Accedit, plerosque veteres invoca­ tionem uni Deo -vindicasse, ut Ignatius37, Clemens alex.38 et Irenaeus39, aut etiam 4. alios quoslibet ab eadem exclusisse, ut Origenes 40 et Tertul­ lianus 41, atque Athanasius. 42 Ergo. 63. Resp. A antec. Ad 1. probat. Resp. I. Ney. unum tantum vel alterum patrem a nobis in medium adduci. Etenim praeter patres plura indubia facta ex tribus prioribus ecclesiae saeculis in doctrinae no­ strae confirmatioiiem protulimus. Resp. Π. Admissa protestandum exceptione, negamus quidpiam ipsos exinde proficere adversus causam catholicam; quia, etsi nonnisi paucos laudemus patres trium priorum saeculorum pro illius aetatis monumentorum inopia, illi tamen rem nostram apprime conficiunt, quia nemine reclamante, de eo ritu, tamquam de^more__apud omnes ecclesias recepto, loquuntur.43 64. Quod vero attinet ad patres illos, qui saeculis IV. et V. florue­ runt, in memoriam revocanda sunt, quae de praescriptione diximus, ac de illius aetatis disciplina et adjunctis, quae nulla ratione introduci novitatem 3T) Epist. ad Philad. cap. 4. 3S) Stromat. lib. VII. cap. 7. tom. II. pag. 851. edit. Polleri, Oxonii 1715. 3’) Cont. haeres, lib. II. cap. XXXII. edit. maur. alias LVJLI. 4e) Cont. Celsum lib. VIII. n. 26· *') Apoloy. cap. XXX. ‘2) Contra Arianos. u) Cf. Pelavius. De Ineam. lib. XIV. cap. 15. 293 aliquam impune patiebantur. Addimus praeterea catholicos hac agendi ratione imitari oecumenica concilia, quae ad asserenda verae fidei dogmata adversus novatores testimonia depromere consueverunt a citimis potius ac recentis memoriae doctoribus quam a vetustioribus. Ita se gesserunt syn­ odi ephesina et chalcedoncnsis, nec non V. et VI. oecumenicae.44 Quod pariter ex patribus praestiterunt Augustinus, Theodoretus, Cyrillus aliique passim, disputantes adversus haereticos sua aetate exortos.45 Nondum enim, ut apposite animadvertit Petavius, frigidum illud et insulsum audiri coeperat calumniae genus, quod postremis hisce temporibus excogitatum est, ut ad primum ac secundum saeculum, aut vero tertium et quartum controversorum capitum disceptatio revocaretur.46 65. Ad 2. D. Erroribus obnoxii fuerunt patres seorsum sumpti et cum propria darent, seu cx privato suo sensu loquerentur, Tr. simul sumpti, et cum testes se exhibent fidei in ecclesia receptae, ac suffragio praesertim ecclesiae potiuntur, N. 47 66. Ad 3. D. Ad exclusionem daemonum, vel aeonurû, aut deorum ethnicorum, pro diverso adversariorum, quos perstringebant, errore, C. ad exclusionem sanctorum, de quibus nec verbum habent, A’. Etenim e. Igna­ tius numquam dixit in epistola, quae objicitur, ad Philadelphienses scripta: Virgines solum Christum in orationibus} ut legebat Molinaeus, ante oculos habete etc., haec enim verba sunt pseudo-Ignatii. 48 Verus autem Igna­ tius indirecte saltem ads trait sanctoram invocationem, se fratrum orationi­ bus commendans; scribit enim in eadem epistola, cap. VHI: Quibus justi­ ficari cupio per precationes vestras. 49 Clemens alex, in septimo Stromatum libro perstringit gentiles, qui inanes deos exorabant50; Irenaeus denique Contra haereses, lib. II. valentinianos confutat, qui aeonas suos et falsos 44) In Ephesino Deum nalum esse de Virgine, non simplicem hominem, probatur ex Cypriano, Petro alex., Athanasio, Julio papa, Felice item papa, Theophilo alex., Ambrosio, Gregorio naz. ct nyss., Basilio, Attico et Amphilochio, ut patet ex actione I. ejusdem synodi. Porro ex his vetustissi­ mus est s. Cyprianus, qui non plenis du­ centis annis antecessit ephesinae synodi tempus; ceterorum erat memoria recentior. In synodo chalcedonensi appellantur ad fidem, faciendam de distinctione naturarum adversus eutychianum errorem, auctores vix toto saeculo anteriores, unus etiam proxime ante sex annos vita functus, ni­ mirum s. Cyrillus alex. Eamdem agendi rationem tenuerunt quinta synodus nec non oecumenica sexta, quae omnes juxta cano- nem adversariorum nostrorum rejiciendae forent. 4S) Cf. Petav. loc. cit. <») Ibid. §. 5. 47J Cf. Petav. ibid. §. 6. 4S) Cf. Cotelerius, Scripta Patrum Apost oticorum, vol. II. pag. 80. 49) Εν οις &έλω έν rij αροςευχή υμών δικαιω9ήναι. 50) Praestat integrum ejusdem textum exhibere, quem detruncatum affert Molinaeus, cap. 7: Εΰγάτη δε άμα9ία, παρά τών μή 9εών ώς 9εών αίτεΐθ9αι’ η τά μη συμφέροντα αΙτεΐΰ9αι, φαντασία άγα9ών κακά αίτονμένους ΰφίσιν. Ο9εν εικότως ενός όντος του άγα9ού 9εού, παρ' αυτού μόνον τών άγα9ών τά μεν δο9ήναι, τά δε παραμεΐναι εύχόμε9α, ημείς τε καί οί angelos invocabant, et operam dabant incantationibus.51 commune habet invocatio sanctorum? Quid cum istis 67. Ad 4. D. Alios quoslibet excludunt ab illa invocatione, quae propria est solius Dei utpote bonorum omnium largitoris, C. ab illa invo­ catione, quae in intercessione consistit, qualem angelis et sanctis catholici tribuunt, 3’. Enim vero Origenes, Contra Celsum lib. VIII. n. 37. de illa sola invocatione agit, quae Deo vero proprie convenit, quamque ethnici diis suis velut bonorum auctoribus, etsi supremo inferioribus, deferre sole­ bant. Tertullianus loc. cit. gentilium criminationibus occurrit, qui iniquo animo ferebant christianos pro salute imperatorum diis non supplicare. Athanasius demum arianos arguit, quod Christum creaturam esse putantes, haereticorum more, qui numquam sibi constant, Deum tamen ipsum appel­ larent, eumque tamquam aliquid creatura praestantius adorarent. 52 68. Π. Obj. 1. Sancti, etsi pro nobis intercedant, non possunt tamen a nobis invocari: 2. invocatio enim ad supremum illud cultus latreutici genus pertinet, quod solius Dei est proprium; 3. praeterea sancti vota nostra precesque non audiunt, juxta illud Isaiae LXIII. 16: Abraham ne­ scivit nos, et Israel ignoravit nos: aut Eccles. IX. 5: Mortui nihil noverunt amplius. Ergo. 69. Resp. Adi. 3'. Xulla enim ratio assignari potest, quare sancti invocandi non sint, si pro nobis intercedere possunt, ut post Calvinum, Chemnitium aliosque protestantes concedit Molinaeus. Ridiculum sane esset asserere, aulicum quempiam posse nobis opem ferre per suam apud prinα,γγίληι. «.Extrema, inquit, est inscitia, ab iis, qui non sunt dii, tamquam a diis pe­ tere, vel ea petere, quae non conducunt, dum per bonorum speciem nobis mala po­ stulamus. Unde merito, cum sil bonus Deus, ab ipso solo bonorum alia dari, alia conservari petimus tam nos quam angeli.·* Opp. edit. Polleri, tom. II. pag. 853. Oxonii 1715. Addo, in toto libro VII. pro certo sumere Clementem angelos pro nobis et nobiscum orare. sl) Cf. quae adversus Grabium scripsit in bunc locum Massuet noL i. Ostendit enim, s. martyrem, tum bic tum in capite praecedenti, vera ecclesiae miracula haere­ ticorum praestigiis opponere; aliaque puris et mundis orationibus et invocatione D. N. J. C.; alia/r«»de universa, ut ipse Sanctus loquitur, et adinspiratione apostatica (ma­ lorum scilicet angelorum, quos angelos apo­ statas vocare solet) et operatione daemo­ niaca et phantasmate idololatriae fieri probat. Verba enim, quae objicit Molinaeus, apud s. Irenaeum, num. 5. ita se habent: Aec invocationibus angelicis facit aliquid (ecclesia catholica), nec reliqua prava cu­ riositate, sed munde et pure el manifeste orationes dirigens ad Dominum, qui omnia fecit, et nomen D. N. J. C. invocans. Cf. praeterea ejusdem Massueli dissertatio I1L art. 9. §. 109. Quis vero post haec non miretur malam fidem Keilii, qui audet ite­ rum hoc Irenaei testimonium catholicis ob­ jicere adversus angelorum invocationem? Huc redit tota vis argumenti istorum hae­ reticorum hominum: s. Irenaeus ostendit ecclesiam catholicam operam non dare in­ cantationibus magicis per daemonum invo­ cationem; ergo ecclesia catholica angelos sanctos non invocabat. Optime! 51) Cf. Petav. loc. cit. cap. 16. cipem intercessionem, nec posse nos tamen ejus patrocinium efflagitare. Hinc patres reipsa tum de invocatione turn de intercessione promiscue lo­ quuntur. 70. Ad 2. Sensu catholicorum superius exposito, A. alioquin nec vi­ ventes invocare possemus. 71. Ad 3. D. Sancti votu nostra precesque non audiunt virtute propria, Tr. divina virtute, aut ex ejus manifestatione, N. Quomodo vero sancti preces nostras cognoscant, an in Verbo, ut aliqui contendunt, an vero ex pcctdiari Dei manifestatione, ut plerique volunt, aut alia qualibet ratione, nostrum inquirere non est. Ad causam nostram sufficit, quod eas certo cognoscant, ut ex dictis constat. Merito Grotius, diversis perpensis modis seu rationibus a patribus ac theologis indicatis ad explicandam hanc sanctorum notitiam, concludit: Itaque inique faciunt protestantes, qui idolo­ latriae damnant eos, qui, multorum veterum sententiam secuti, putant nostrarum necessitatum et precum notitiam aliquam ad martyres pervenire.53 Adversus Burnetum autem et Gibbonium qui existimant, ideo sanctos ignorare ne­ cessitates nostras, quia inertes ac somnolenti jacent, nondum Dei aspectu fruentes, recolantur quae suo loco adversus hunc errorem disputavimus.54 72. Verba autem Isaiae, Clerico ipso interprete, non aliud significant, quam Deum multo potiore jure patrem hebraeorum dici quam Abrahamum aut Jacobum.55 Clerico adsentiuntur protestantes alii non pauci. 56 73. Textus Ecclesiastae, ut ex serie orationis patet, hunc sensum prae se fert: Viventes adhuc possunt resipiscere ac in melius mutari, quod mortui non possunt.57 Quid autem haec ad scopum protestantium confe­ rant, non video. M) Ad Consultat. Cassandri, tom. IV. quibus consonant ea quae scripsit Leibnilzius, in cit. Syst. theol. pag. 194: >.Cnm igitur beatae mentes multo magis nunc re­ bus nostris intersint, quam quando in terris vivebant, multoque omnia pracsenlius in­ tueantur (nam homines pauca tantum, quae in conspectu geruntur, aut ab aliis nun­ tiantur, cognoscunt), cum caritas earum aut voluntas juvandi longe sit ardenlior, deni­ que cum preces earum longe sint efficaciores, quam quas olim fundebant in hac vita, constet autem, quantum Deus etiam viventium intercessionibus tribuerit, et quam utiliter nos fratrum preces nostris conjungi expectamus, non video, quomodo crimini dari possit, compellare felicem animam vel sanctum angelum, ejusque intercessionem vel auxilium postulare . . . praesertim si cultus ille consideretur tantum ut exigua accessio summi illius, qui in unum Deum recta dirigitur etc.*' Demum Thom. Brown, dum disserit de medici religione, concludit in rem nostram: »Ad eum quod spectat, qui rejicit invocationem SS. atque inficiatur ipsos, res quae in terris geruntur, agnoscere, eum quaeso, ut mihi explicare velit textum hunc Evangelii : Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.** M) Tract. De Deo Creat, n. 632 et seqq. tom. V. iS) Comment, philolog. et paraph, in Isaiam, hoc loco. iS) Grotius, Vitringa etc. apud Starckium, loc. cit. 57) Cf. Calmet, Emm. Sâ Mcnochius etc. tum Critici sacri in hunc locum. 296 III. Obj. Sanctorum invocatio inutilis est ac superstitiosa: 1. inutilis quidem ex parte Dei, qui cum paterno prae sanctis omnibus nos prosequatur amore, satis per se prospicit necessitatibus nostris absque aliena intercessione; 2. superstitiosa est ex parte nostra, cum per illam diffidentiae indicium praebeamus; sed 3. superstitiosa ex alio capite invocatio haec censenda est, cum saepe saepius contingat, nos opem implorare aut eorum, qui numquam fortasse extiterunt, aut eorum, quorum saltem sanctitas du­ bia est; 4. ethnicam insuper superstitionem sapit sanctos singulos pro sin­ gulis morbis aut beneficiis rogare; 5. eo vel magis quod sancti nihil jam possint a Deo impetrare, cum nec mereri quidpiam valeant. Ergo. 75. Resp. A. Antec. Ad 1. probat. D. Deus per se prospicit ne­ cessitatibus nostris, seu dona largitur absque aliorum intercessione, ut plu­ rimum, C. semper, A Saepe enim legimus in Scripturis, Deum ad alio­ rum intercessionem concessisse, quod alioquin non fuisset concessurus. Hoc autem, adductis in medium exemplis, superius ostendimus. Addo, hoc ar­ gumentum pariter impetere intercessionem viventium. 76. Ad 2. D. Diffidentiae indicium praebemus, quae se teneat ex parte nostra, Tr. quae se teneat ex parte Dei, A. De paterno enim Dei in nos amore nulla nobis suboriri potest dubitatio; sed ad nos quod atti­ net, quos gravat sarcina peccatorum, quique nos Dei beneficiis saepe indi­ gnos praebemus, utique opportunum ducimus, sanctorum suffragiis suppli­ cationes nostras communire. 77. Ad 3. D. Et dubium de existentia talium sanctorum aut sancti­ tatis afficit praxim, quae accidentalis est ac res merae disciplinae, C. afficit cultum ipsum, A. Tot sancti existant, de quorum existentia aut sanctitate nec ipsi protestantes dubitant, hos propterea tuto invocare poterunt.58 78. Ad 4. D. Si exclusive singulis sanctis aliquod tribueretur bene­ ficium ipsorum intercessione obtinendum, Tr. si pro divisione gratiarum, quas, ut loquitur apostolus, Deus dividit prout vult, unus prae alio invo­ cetur pro singidari dono, quo unusquisque a Deo praeditus est, A. Frustra propterea hic stylum oratorium exercent protestantes et increduli in recenss) Atque hic sedulo animadvertendum est, saepe ab adversariis duo permisceri, quae distingui omnino debent, acia nempe sanctorum, et sanctorum, quorum acta pro­ feruntur, exislentiam. Fieri enim potest ut acta spuria sint, sancti autem reipsa exliterint, e. gr. omnes fere critici reccntiores tamquam supposition habent acta s. Dio­ nysii areopagitae, s. Mariae Magdalenae, s. Marlhae etc., num propterea ex eo, quod ejusmodi acta uti spuria rejiciuntur, dubi­ tare poterimus de existentia aut sanctitate Dionysii, Mariae Magdalenae aut Marlhae? Porro, quod his contigit, pluribus aliis san­ ctis contingere potuit. Praeterea distingui debent sancti, qui invocantur aut coluntur ab universa ecclesia, ab iis, qui cultum non oblinent nisi in ecclesiis particularibus. De nonnullis istorum forsitan aliquando dubium suboriri posset; ast de primis non­ nisi summa temeritate dubitaretur. 297 eendis sanctis, qui vel ad peculiares morbos depellendos, vel ad peculiare beneficium impetrandum invocari solent. 59 79. Ad 5. D. Sancti impetrare nihil possunt ex mentis praesentibus ct propriis, C. ex meritis Christi, vel meritis propriis antecedentibus, seu verius ratione amicitiae ct caritatis perfectae, qua cum Deo copulantur, A. Neque enim docent catholici, sanctos gratias a Deo obtinere merito stricte sumpto seu de condigno, ut vocant; sed solum docent eos impetrare pre­ cibus suis merito de congruo, quod fundatur in amicitia, qua feliciter cum Deo fruuntur, prout et sancti viventés pariter impetrare possunt. 80. Dices: Catholici a b. Virgine, quam interdum deam vocant, immediate dona et gratias poscunt; e. gr. cum ei has preces dirigunt: Mala nostra pelle·, Jesum nobis post hoc exilium ostende, aliasque ejusmodi non paucas, ut cum eam vocant spem nostram etc. Idipsum dicatur de sanctis reliquis. 81. Resp. Numquam ab ecclesia b. Virginem deam esse nuncupa­ tam ; quod si nonnulli eam vocem usurparunt, ab ecclesia improbati sunt. 60 Dum vero vel a b. Virgine vel a sanctis dona aut gratias catholici expo­ scere videntur, semper subintelligitur, mediante ipsorum intercessione.61 Idipsum dicatur de eo, quod opponunt adversarii de spe aliisque ejusmodi, quae nullum alium sensum patiuntur. 62 i9) Albert. Fabricius, Bibliographie an­ bus, quas pro nobis magna efficacia fun­ tiquaria, cap. 8. §. 23 ct seq. plures insu­ dunt, quemadmodum et Bellarminus nota­ mit paginas in catalogo texendo sanctorum vit: juva me, Petre aut Paule, nihil aliud tutelarium, et praefecturae, ul ipse vocat, significare debere, quam ora pro me, aut sanctis in ecclesia romana tributae. Ex eo juva intercedendo pro me.“ Cf. de hoc ar­ proinde pronum fuit scriptoribus prolestan- gumento Sclieffmacher S. J. Lettres d un tibus, qui eum subsecuti sunt, repertorium théologien de l'université catholique de quaerere, ut illuderent catholicis. Ast ejus­ Strasbourg, sur les six principaux ob­ modi ars apud cordatos auctores adeo vi­ stacles à la conversion des protestants, luit, ut, si excipias gregarios quosdam nul­ Strasbourg 1732. Quatrième lettre, sur lius nominis scriplores, vix jam reperialur, I' invocation des saints. °2) Si. quis cuperel monumenta antiqui­ qui ad eam confugial. fioj Ita respondet auctor proteslans arti­ tatis consulere pro cultu, invocatione et inter­ culi citati operis: Encyclopédie méthodique, cessione sanctorum ex re lapidaria, praeter Yverdun 1770: Il est pourtant vrai que ea quae a nobis paulo ante allata sunt, le titre de déesse est échappé à quelques- adeat J. B. Gener, Theol. scholast-dogm. uns <Γ entr' eux, en parlant de la Sainte Romae 1773. tora. IV. pag. 194 ct seqq. Vierge; mais ce n'est pas l'église qui a Plura alia nuper effossa dabunt cl. Nic. tenu ce langage, ce sont de simples parti­ Wiseman Lectiones circa praecipuas do­ ctrinas et usus ecclesiae catholicae, Lonculiers etc. 6l) Juverit et hanc responsionem com­ dini anglice 1836. Parisiis et Bruxellis galmunire verbis alterius protestantis, nempe lice 1839. editae; tum ejusdem: Epistolae Leibnitzii, qui in Syst. theol. pag. 160. ita ad Joann. Poynder, circa ejus opus: Pascribit: >.Cum invocantur sancli, auxilium­ pismus in concordia cum paganismo, Lonque eorum expetitur, semper subinlelligen- dini 1836. pag. 38 et seqq. Hic adnolo, dum; consistere auxilium eorum in preci- Middletonio, Poyndero, in parallelism© sive DE RELIQUARUM CULTU. 82. Reliquiarum nomine, severiori sensu seu primario, sanctorum ex­ uvias, cineres, ossa etc., sensu autem latiori seu secundario, quidquid ex iis, quae ad eos pertinuerunt, ac de se aptum est ad piam eorumdem san­ ctorum excitandam memoriam, significare consuevimus. Magno istas in o o honore ac pretio catholici habent, qui propterea insimulantur a protestantibus velut superstitiosi. Germanum ecclesiae sensum circa sacrarum reliquiarum cultum adver­ sus eosdem novatores concilium tridentinum adstruit his verbis: Sanctorum martyrum et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quae viva mem­ bra fuerunt Christi et templum Spiritus Sancti, ab ipso ad aeternam vitam suscitanda et glorificanda, a fidelibus veneranda esse (episcopi doceant), per quae multa beneficia a Deo hominibus praestantur ; ita ut affirmantes, sancto­ rum reliquiis venerationem atque honorem non deberi, vel eas aliaque sacra monumenta a fidelibus inutiliter honorari, atque eorum opis impetrandae causa sanctorum memorias frustra frequentari omnino damnandos esse (mandat sancta synodus), prout jam pridem eos damnavit, et mine etiam damnat ecclesia.1 Totum porro relativum esse ejusmodi sacrarum reliquiarum cul­ tum, jam admonuimus. Ad expositam igitur ecclesiae catholicae doctrinam vindicandam sic accedimus. PROPOSITIO. Sanctorum reliquiae et monumenta utiliter ac pie a fidelibus honorantur. 83. Ad fidem catholicam pertinet ea propositio, ut ex adducta concilii tridentini declaratione constat. 84. Religiosi autem hujus cultus et honoris vestigia in Scripturis passim reperiuntur. Missa vero facientes quae in V. T. occurrunt2; Matth. IX. sanata describitur mulier illa haemorrhoissa, quae solam Chri- . sti vestimenti fimbriam magna fide tetigit; Act. V. 15. infirmi in plateas ejiciebantur, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam collatione instituenda inter ritus et usus ecclesiae catholicae cum ritibus et usibus elhnicismi, praeivisse Marangonum in op. Delie cose gentilesche e profane trasportate ad uso ed ornamento delle chiese, in 4. Roma 1744. licet mente longe diversa. Adeo verum est, catholicos nihil timere ex ejusmodi parallélisme! *) Sess. XXV. De invocatione etc. s) Exod. XIII. 19, coll. Eccli. XLIX. 18; IV. Reg. XIII. 21, coli. Eccli. XLVIIL 14; IV. Reg. XXIII. 17. 18. f 299 illorum, et Uberarentur ab infirmitatibus suis3’, et cap. XIX. 12. legitur quod super languidos deferrentur a corpore ejus (Pauli) sudaria et semicin­ ctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. 85. Atque hinc factum est, ut ab ipsis ecclesiae primordiis maximo semper in pretio ac honore sanctorum exuvias habuerint Christi fideles. Ne autem confusionem pariat congeries documentorum, quae pro sacrarum reliquiarum cidtu exhibent tria priora ecclesiae saecula, ea in peculiares classes distribuimus, quae totidem invictissima argumenta suppeditant ad­ versus protestantes. 86. Prima itaque horum documentorum classis complectitur Chri­ stianorum sollicitudinem in sanctorum reliquiis colligen­ dis, cujus testis est epistola ecclesiae smyrnensis, quae refert, christianos omnes sollicitos fuisse in colligendis s. Polycarpi reliquiis, ut communica­ rent sancto cadaveri \ hoc est, ut eas cultu religioso prosequerentur. Id ipsum legimus in actis s. Ignatii M. in quibus ejusdem reliquiae, ingenti cura nec sine vitae discrimine a christianis collectae, vocantur thesaurus inaestimabilis ecclesiae relictus3; ut plurima alia ejus generis omittam. 3) /va ερχομένου Πέτρου καν ή Βκιά ίκιΒκιάύη rivi αυτών. Reliqua desunt in exemplaribus graecis. 4) ΚοινωνηΒαι τώ άγϊω αυτού Βαρκίω, ut habelqr apud Euseb. Hist, eccles. lib. IV. cap. 15. Quae quidem phrasis desumpta est ex apostolo, Rom. XII. 13. jubente san­ ctorum necessitatibus communicare. Hic autem locus in primis notabilis est, ut ob­ servat Valesius, quippe qui vetustissimam Christianorum consuetudinem, ac praeterea rationem ejus ostendit. Ideo enim reliquias martyrum aliquas habere tanto studio opta­ bant, ut cum iisdem etiam mortuis com­ municarent. Nec contenti ea communione sanctorum, quam catholica ecclesia profi­ tetur, per fidem scilicet, spem et caritatem, per sacras etiam eorum reliquias et pignora cum ipsis communicare cupiebant. Itaque eorum reliquias in coemeteriis honorifice condebant; ibique quotannis convenientes, anniversarium martyrii diem celebrabant, hac ratione cum defuncto martyre perpetuo communicantes, ut testatur haec ipsa epi­ stola. Certe Optatus, De schismat. Donalist. lib. II. pag. 48. edit. Albaspin. Paris. 1631. illud apostoli, prout olim legebatur, Rom. XII. 13: Memoriis sanctorum com­ municantes, ita interpretatur, ut idem si­ gnificet quod offerre ad sepulcra martyrum. Nec aliter sumit Hilarius in libro contra Constantium, sub finem. De hac commu­ nione loquitur Marcellinus presbyter, in libello precum ad Valentinianum impera­ torem. Ei haec quidem de cultu publico reliquiarum, quae in coemeteriis reconde­ bantur. Fuit et alius mos subsequent! ae­ tate, ut singuli fidelium reliquias martyrum, quascumque nancisci potuerint, domi honerifice servarent. Cf. Valesius, loc. cit. 5) Apud Ruinart, Acta Martyrum sin­ cera, pag. 22. edit. Amstel. 1713: ΘηΒαυρός ατίμητος τή άγια έκκίηοίά καταλειφΆέντα. Ubi animadvertendum, ex his ipsis actis constare, tantum extitisse primis fidelibus martyrum reliquias colligendi studium, ut evidenti quandoque se mortis periculo ex­ ponerent. Legitur enim ibid. η. V. optasse s. Ignatium, ut nulli fratrum gravis fieret ob suarum reliquiarum collectionem. Pru­ dentius describit imaginem a se Romae visam in catacumbis martyrii s. Hippolyti, in qua plurimi cernebantur christiani reli­ quias colligentes. In musaeo Christianarum antiquitatum ad Vaticanum ‘omnia asser­ vantur instrumenta, quibus pagani martyres excruciaverunt atque laniarunt; plura item ex illis collecta invenire est in nostro mu­ saeo Kirchcriano Collegii Romani; in omni­ bus fere antiquis hujus Urbis ecclesiis non- 300 kt 'b r i i ■■ Testea insuper receptae istius sollicitudinis sunt ipsi fidei Christianae hostes, qui fassi sunt vereri se. ne christiani, relicto Christo, Polycarpum deinceps adorare inciperent6 ; liinc martyrum cadavera, ne a christianis colerentur, gladiatorum corporibus commiscebant, in amphitheatris feris, in aquis piscibus, ut vorarentur, exponebant; ac, ne quidpiam eorum superesset, quod christiani colere possent, eadem comburere et cineres in ven­ tum dispergere consueverunt.7 87. -Utera classis complectitur monumenta erecta super reli­ quiis sanctorum, cujusmodi erant cubicula, martyria, memoriae, alta­ ria, de quibus late scribit Baronius.8 Inter haec autem monumenta prae­ cipuam venerationem ac celebritatem semper obtinuerunt, quae Romae erecta sunt in honorem apostolorum Petri et Patdi super eorum cineribus» Haec porro a christianis jam tempore s. Zephirini ostendebantur ad con­ fundendos haereticos, ut testatur Eusebius.9 Ossa s. Polycarpi gemmis pretiosissimis cariora (ut legitur in citata epistola ecclesiae smyrnensis) d quovis auro pretiosiora sepulta sunt, ubi decebat. Quo in loco convenienti­ bus christianis ejus martyrii diem celebrabant.10 8S. Tertia classis exhibet studium primorum Christianorum atque ecclesiae universae in secernendis martyrum cineribus a reli­ quorum fidelium exuviis. Ut enim distinguerentur martyrum corpora, solebant apponere super eorum sepulcris palmae effigiem, interdum vero piscis aut columbae, una cum vasis vitreis seu ampullis plenis sanguine, ut apud Bosium ”, Aringhium’2 videre est, atque Boldettum, qui insuper eadem signa velut specificas martyrii notas adstruit ac tuetur adversus Mabillonium et Papebrochium. 13 His saepe adjiciebant inscriptiones ac monogrammata, de quibus pariter data opera scripsit citatus Boldetti. nulla suis documentis munita instrumenta occurrunt. Argumento igitur est, Christia­ nos antiquiores permagni ea fecisse, irnino et in veneratione habuisse, ut aperte liquet ex verbis s. Leonis M. In flatat. s. Lau­ rentii: flam quid non ad victoris gloriam ingenium tuum reperit, quando in hono­ rem transierunt triumphi etiam instru­ menta supplicii? e) Cf. episl. cit. eccles. smyrn. apud Euseb. loc. cit. 7) Cf. Trombellius, De cultu sanctorum, diss. VII et VIII. 8) Ad annum 226. a n. 7 ad 12. Plura etiam in hanc rem scribit auctor minime suspectus, cl. D'Agincourt, Storia dell' arte coi monumenti, Prato 1826. vol. IL circa cubicula, martyria, confessiones, quae in subterraneis romanis inveniuntur, cum omnibus insignibus cultus catholici, quem ecclesia hactenus oppressa tyrannorum im­ potenti dominatu, tamquam suavitate verni temporis hilarata, e situ ac latebris expli- · care coepit, ac lacertos suos exerere, hoc I est, palam dogmata sua et instituta proferre. °) Hist, eccles. lib. II. cap. 25. *·) Cf. Bened. XIV. De beat, et canoniz. sanctorum, lib. I. cap. 2. *’) Roma sotterranea, lib. I. cap. 20. et lib. III. n) Roma subterranea novissima, torn. u) Osservazioni sopra i cimiteri de santi martiri, lib. I. cap. 38 et seqq. prae­ sertim vero cap. 45. 301 89. Quarta demum classis comprehendit obsequia, quibus primi christiani sanctorum reliquias prosequebantur. Haec autem erant sacri­ ficia, quae in ipsorum honorem Deo offerebantur super eorum sepulcris, ut ostendit laudatus auctor. 11 Hujus consuetudinis monumenta indubia ex­ hibent acta s. Stephani papae 13 et Constitutiones apostolicae.16 Inter haec obsequia ct actus summae venerationis erga martyrum reliquias recenseri debet osculum, quod imprimebatur martyrum ossibus, quodque celebre evasit ex historia donatis tarum. Nam ob indiscretam Luciliae factiosae feminae devotionem, quae os cujusdam martyris non vindicati ante sacram synaxim deosculabatur, originem habuit dirissimum illud schisma, quod per tria in­ tegra saecula ecclesiam africanam afflixit’7; idem dicatur de osculo, quod imprimebatur martyrum vinculis.18 Porro osculum, ipso Beausobrio la­ tente19, nisi ratio habeatur intentionis illud imprimentis, summus erat ex natura sua venerationis et adorationis gradus. Concludendum igitur, ex his omnibus aliisque non paucis , quae consulto, ne longior sim, silentio praetereo, colligi, aut universam ecclesiam ab ipso aevo apostolico, ac proinde ab institutione sua, idololatram ac superstitiosam fuisse, quod nec adversarii admittunt, aut piam sanctamque esse sacrarum reliquiarum vene­ rationem, quam ex apostolic a traditione semper ecclesia professa est. 90. Ad haec accedit ratio ipsa, quae ex intima rei natura, atque ex communi sensu ac agendi ratione petitur. Fieri enim non potest, ut quempiam ob dotes, quibus fidget, aut gradum, quem obtinet, aut praecla­ ram virtutem, qua excellit, amore atque existimatione prosequamur, quin simul in pretio habeamus, quae ad eum spectant et ejus excitant recorda­ tionem. Quare vel ipsi protestantes summo studio sibi comparant, quod M) Osserv. etc. cap. 10. *4) Apud Bolland. die 2. Augusti, edit. Antverp. tom. I. mensis Aug. pag. 143. lfi) Apud Coteler. op. cit. tom. I. lib. VI. cap. 30. pag. 358. ubi legitur: Σννα^ροϊζεΰάε εν τοϊς χοιμητηρίοις, την άναγνωΟιν των Ιερών βιβλίων ποιούμενοι, χαί ι[)άλλοντες ύπ'ερ τών χεχοιμημένων μαρτύρων xai χάντων των α.τ’ αιώνας άγιων,.......... Ευ­ χαριστίαν προςιρέρετε εν τε ταϊ; έχχληΰίαις υμών, xai εν τοϊς χοιμητηρίοις. Id est: Congregamini in coemeteriis, lectionem sacrorum librorum facientes, atque psal­ lentes pro defunctis martyribus et omni­ bus a saeculo sanctis .... Eucharistiam offerte in ecclesiis vestris et in coemete­ riis. Cf. ejusdem Cotelerii notae 72 et 73; etenim plura alia affert documenta hujus antiquae consuetudinis, et exponit, quo sensu diceretur olim psallere et offerre pro martyribus, ostendilque pluribus do­ cumentis, id perinde esse ac psallere et offerre Deo in gratiarum actionem ob victo­ riam ipsis concessam, eis gratulari etc. ”) Cf. Optalus milevit. Hist, schism, donat, lib. L pag. 40. edit. ciL 1S) Cf. Mamachius, Origin, et antiquit. Christ, tom. I. lib. I. §.27; Ruinart, Praef. gener, in acta Martyrinn sincera, §. 70. ,9) Hist, de Manichée et du mani­ chéisme, tom. IL pag. 661. ubi de osculo scribit: Le baiser fut chez les anciens idolâtres une des cérémonies de l'adora­ tion; et pag. 663: La cérémonie de baiser jusqu'au pavé des temples était le plus haut degré de ( adoration, et la plus pro­ fonde humiliation où une pure creature raisonnable pût descendre. 303 302 noverint ad aliquem clarissimorum virorum, qui magnam de se excitann. admirationem, pertinuisse, ao de illius possessione, gloriantur.20 Quidni igitur idem feramus judicium quoad illos, quos novimus omni virtute e.v celluisse, et amicos Dei fuisse, ac praeterea cum Deo regnare credimus? Religio suppeditat incitamenta, ut in pretio habeamus sanctorum exuvias, qualia profecto nulla alia aut moralis aut politica virtus suppeditare potest. Docet enim nos, eas ad illos spectasse, qui viva jam fuerunt membra Christi Jesu ac templa Spiritus Sancti, eas olim fore excitandas, ut una cum animabus in coelis gloria aeterna coronentur. Promovet praeterea reliquiarum sacrarum cultus in Christi fidelibus ardens studium sanctos imi­ tandi. Hinc Deus ipse magis ac magis honestandum innux Οad hunc cultum O mera prope ac ingentia miracula patravit; quorum testes oculatos se exhi­ bent patres gravissimi atque sanctissimi, Ambrosius, Augustinus, uterque Gregorius, Joannes Chrysost., Hilarius, Paulinus, Asterius, Theodoretus, Eulogius aliique permulti, quos recenset ac expendit Petavius 21, quique ea * referunt ut facta vulgatissima et coram populi immensa multitudine quando­ que patrata.22 91. Quod demum spectat ad validissimum praescriptionis argu­ mentum, quod exurgit pro sacrarum reliquiarum veneratione ex usu seu M) Profecto, cum ipsi in Italiam veniunt magna sedulitate inquirere solent aliquid ex iis, quae olim ad aliquot praestantiorum virorum pertinuerunt, adeo ut secum de­ ferant vel ipsorum libros, vel chartulas, aut instrumenta, immo etiam quidpiam parietis ex cubiculo, quod illi incoluerunt, aut ali­ quid ejusmodi. Nonne protestantes prae­ terea in summo pretio habent quae ad Lutherum quondam spectarunt, atque inter cetera atramentarium quod ille jecit in dae­ monem cum ab eo perterrefactus est? Cf. Audio, Vie de Luther, tom. I. 2,J De Incarn. lib. XIV. cap. 13 et seqq. Cf. etiam Ruinart, cap. 1. §.71; Mabillon, Praef. in saec. II. Benedict, n. 70 el seqq. 22) Hic porro animadvertendum est, ar­ gumentum, quod ex miraculis ducitur a Deo patratis per sanctorum reliquias, huc demum referri, ut necesse sit aut nos fa­ teri, reliquiarum venerationem omni super­ stitione vacare ac Deo acceptam esse, aut ad unum omnia, quae perhibentur, mira­ cula per sanctorum exuvias patrata rejicere tamquam totidem fabulas. Posteriorem hanc dilemmatis partem amplexi sunt Dallaeus, Aliddleton et Gibbon cum Beausobre. Ast praeterquam quod haec agendi ratio nos cogit admittere aut hebetudinem atque men­ tis stuporem, qui vel puerum dedeceret, aut fraudem ac manifestam sycophantiae notam in tot sanctissimis ac doctissimis viris, Ambrosio scilicet, Augustino, Hilario, Paulino, Joann. Chrysostomo, Asterio, Theodoreto, Eulogio aliisque prope innumeris, qui omnes spectatissimi sunt antiquitate, in­ tegritate, eruditione ac doctrina; num omnia, quae referuntur miracula censeri debent impossibilia, inverisimilia et absque exem­ plo in sacris litteris? Qui voluit honorem conciliare Petro et Paulo adhuc in carcert mortis hujus detentis, ita ut ingentia pa­ trata fuerint prodigia ad umbram Petri (Act. V.) et ad contactum semicinctiorum corporis Pauli (Act. XIX.), non potuit ea­ dem operari per vasa possessa in honorem usque ad mortem ab his ipsis sanctis, post­ quam eos in coelis coronavit? Quid in hoc, quod fidem superet aut risum moveat, excogitari potest? Cf. Fratres De Walenburg, De unitate eccl.es. lib. XII. cap. 29tom. IL Colon. Agrip. 1671. Cf. edam Pe­ tav. loc. cit. prnxi ubique recepta in universa ecclesia saeculis IV. et V. et confessione ipsommmet protestandum, recolantur quae Cap. I. Prop. II. adnotavimus, cum huc pariter referantur. l i DIFFICULTATES. 92. I. Obj. 1. Deus Moysis corpus abscondit, ne ab hebraeis cole­ retur; ergo facto ipso ostendit, nullum cultum sanctorum cineribus esse deferendum. 2. Et revera Christus pharisaeis exprobrat erectionem monu­ mentorum in honorem prophetarum his verbis : Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta justorum, Matth. ΧΧΙΠ. 29; ergo. 93. Resp. ad 1. D. A. Abscondit Deus corpus Moysis, neajudaeis cultu superstitioso coleretur, Tr. ad damnandum reliquiarum cultum, A. Transmisimus autem primum distinctionis membrum, cum non certo con­ stet, quo demum fine Deus voluerit latere Moysis sepulcrum; cum ipsemet seu per angelos Moysis corpus sepeliverit, ut ibid, legitur.23 Verum et hoc dato, cum nimis populus ille propensus esset ad idololatriam, ideo recte Deus voluit quodeumque objectum scandali ab oculis ejus removere. 94. Ceterum accurate dogma a disciplina distinguendum est; illud nobiscum retinebant hebraei, licet circa usum aut disciplinam, qua actu alicujus prophetae aut sancti alterius viri reliquiae honorantur, diversa ra­ tione se gesserint ob motivum nuper allatum. Sanctorum porro reliquias honore dignas esse, non semel Deus in λΓ. T. factis ipsis significavit; ut cum ad contactum ossium Elisaei mortuum excitavit, IV. Reg. XIII. 21, de quo Eccli. XLVIH. 14. dicitur: Mortuum prophetavit corpus ejus, aut cum per Eliae pallium Jordanis fluenta divisit, IV. Reg. H. 14. Quod cum optime intellexerit Josias, cum pervenisset ad sepulcrum prophetae, qui altaris Bethel destructionem praedixerat, dum ceterorum cineres dispergeret, venerationis gratia erga virum sanctum intactum ipsum reliquit, dicens: Dimittite eum, nemo commoveat ossa ejus, ibid. ΧΧΙΠ. 18. Spectata tamen illius populi indole, temperamento quodam opus erat circa rationem ejus­ modi honorem ac venerationem tribuendi. 2* 95. Ad 2. D. Id est, hypocrisim ac perversam eorum agendi ratio­ nem, C. erectionem ipsam in se spectatam, N. Ut colligitur ex verbis Christi immediate sequentibus: Et dicitis: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum .... et vos im­ plete mensuram patrum vestrorum. Apposite propterea s. Joann. Chrysost. ita Christi Domini objecta verba exponit: Λ on quia aedificant, nec quia «) Cf. Nat. Alex. Diss. XXV. in saec. V. quaest. 1. assert. 1. » M) Cf. Fratres De Walcnburg, loc. cit. §. 15 et seqq. I 304 patris suas accusant, vac illis dixit; sed quia ita facientes et ita docentes, pa­ tres suos condemnare audebant, cum ipsi pejora committerent. 25 Sane nuniquam improbatus fuit Simon eo quod parenti suo Mathathiae ac fratribus suis magnificum extruxerit sepulcrum in Modin, I. Mach. XIII. 27 et seqq, 96. H. 0 b j. 1. Altum extat circa sacrarum reliquiarum veneratio­ nem silentium apud patres trium priorum saeculorum, etsi dimicare debe­ rent adversus gnosticos martyriorum refragatores. 2. Nec nisi tardius in­ ductus est ritus condendi reliquias martyrum sub altaribus, cas gestandi in publicis supplicationibus aut in thecis collocandi, sed statim terrae manda­ bantur a vetustissimis christianis martyrum corpora, ac diligentissime se­ peliebantur. 3. Quin immo patres ethnicis exprobrabant sepulcrorum et monuorum religionem, altarium et templorum super sepulcris consecratio­ nem, ut Clemens alex.26, Tertullianus27, Minutius Felix28, aliique passim; ergo ex ethnicis superstitiosus hic cultus ad ecclesiam pervenit. 97. Resp. Ad 1. D. Quod tamen silentium abunde supplent facta publica ac testatissima, quae superius commemoravimus, C. aliter, N. Longe profecto validiora sunt ad aliquid probandum facta ipsa, quam sin­ gularia testimonia; innumera porro facta, tribus prioribus ecclesiae saeculis, ac documenta occurrunt, quae invicte ecclesiae fidem ac praxim per id temporis obtinentes circa sacrarum reliquiarum venerationem ostendunt, ut ex allatis probationibus evincitur. Nec aliter patres sentire potuisse circa ejusmodi cultum, vel ex eo probatur, quod inseparabilis sit sacrarum reli­ quiarum veneratio a veneratione, quam hi ipsi patres erga sanctos profite­ bantur; altera enim ex altera profluit, ita rei ipsius natura exposcente. 98. Quod si haereticis resiurectionem impugnantibus non opposuerunt patres receptum reliquiarum cultum, ideo est, quia ipsum urgere non po­ terant adversus illos, qui indirecte saltem rejiciebant pariter dogma istud, cujus velut fundamentum est futura corporum resurrectio. Idipsum dica­ tur de iis, qui adversus gnosticos disputabant. Etenim, si gnostici mar­ tyriis refragabantur, a fortiori oppugnare debebant martyrum cultum eorumque reliquiarum venerationem. 29 99. Ad 2. D. Ita exposcentibus rerum adjunctis, non omnes ritus qui postea obtinuerunt, adhibebantur in reliquiarum veneratione, C. illi saltem ritus non viguerunt, quos rerum adjuncta patiebantur, A. Et hic pariter distingui debet dogma a disciplina. Idem tribus prioribus saeculis Hom. LXX1V. in Matth. alias LXXV. η. ί : Ονχ ori οίκοδοιιούΰιν, ονδ1 ôri έγκαλούΰιν, εκείνοις οναΐ φηΰιν, άλλ' ότι καί ταύτη καί δι' ών λέγουΰι καταγινώΰκειν προςποιονμεγοι των πατέρων, χειρονα πράττουΟιν. -5) In Protreptico adv. gent. 2T) Lib. De idol. cap. 13. ”) In Octav. ”) Cf. Muratorii Dissert, de sanctorum inart. natalibus, Mediol. 1697. tom. I. Anecdot. pag·. 195. 305 dogma viguisse post allata documenta in dubium revocari nequit. Disci­ plina autem, ad quam ritus diversi referuntur, varia esse potest, prout po­ stulant aut ferunt diversa temporum, locorum, aut personarum adjuncta. Jam vero quomodo potuissent primi Christi fideles, dirissima saeviente per­ secutione, in publicis supplicationibus deferre martyrum reliquias? Cavere praeterea debebant a nonnullis ritibus usurpandis, ne ethnicis, inter quos agebant, ansam eos calumniandi praeberent. Quae tamen pro temporum angustiis praestare potuerunt ad propria sensa erga sacras reliquias pate­ facienda, non omisere, ut superius dicta ostendunt. Data autem ecclesiae pace, illico publicas hujusmodi cultus testificationes varia ratione exhibue­ runt, iis ipsis probantibus, qui ad tertium saeculum pertinuerunt. 30 100. Ad 3. D. Veteres patres mortuorum ac sepulcrorum religionem ethnicis exprobrabant, utpote ex propriis eorum principiis superstitiosam, C. in se, A. Ethnici siquidem ideo illa omnia circa suorum mortuorum se­ pulcra praestabant, quod putarent illorum animas oberrare circa sepulcra, aut daemones sive genios ac deos esse, ut tradit s. Augustinus 31 ; qui prae­ terea refert paganos templa et aras mortuis extruxisse et dicasse velut numinibus32; quae profecto longe absunt a catholicorum fide. 101. Ad id vero quod addunt adversarii de ritibus, quos ecclesia ab ethnicis mutuata est, reponimus, etsi fateremur, aliquot ex ritibus, quibus sanctorum reliquias cultu prosequimur, cum ethnicorum ritibus aliquando fuisse communes, vel ab ipsis ad christianos pervenisse nihil tamen inde proficere adversarios. Ritus enim, ut ita dicam, materiales, seu per se, in­ differentes sunt, totamque moralitatem suam ab objecto, adjunctis ac fine illos usurpantium desumunt. Cum igitur eorum objectum mutatum sit, cum diversa plane sit mens, diversus sit finis, quem sibi christiani in iis ritibus proponunt, evidens est, identitatem rituum,' si quae sit, nulla ratione catholicorum cultui derogare. Sane Middletonius cum Spencero censet, judaicos ritus longe ante ab aegyptiis fuisse usurpatos, atque a Moyse, Deo jubente, fuisse adoptatos. 33 In hac hypothesi cultus praedilecti populi Dei ”) Innumera prope habentur documenta, quibus constat, vix data per Constantinum ecclesiae pace illico summo honore ac pu­ blico cultu sanctorum reliquias ubique pro­ secutos Christianos fuisse. Huc referuntur expostulationes Fausti ac Vigilanlii, qui aegra ferentes, sanctorum exuvias tot ho­ noris significationibus coli, criminali sunt ecclesiam, quod verteret idola in martyres. Audiatur s. Hieronymus, scribens adversus Vigilantium, n. 5: Dolet (Vigilantius) mar­ tyrum reliquias pretioso operiri velamine, et non vel pannis vel cilicio colligari, vel Perrone, Praelectiones theolog. VI projici in sterquilinium. . . . Ergo sacri­ legi sumus, quando apostolorum basilicas ingredimur? sacrilegus fuit Constantius imperator, qui sancias reliquias Andreae, Lucae et Timothei transtulit Constantinopolim? etc. Alia plura vid. apud Fratres De Walenburg, loc. cit. 3I) De civit. Dei, lib. IX. cap. 11. 3a) Ibid. lib. ult. cap. 10. 31) Joann. Spencerus, De legibus hebraeorum ritualibus, lib- III. edit. 3. Lips. 1705. Quem librum dissertationibus octo satis prolixis absolvit, ad evincendum, ritus 20 306 juxta principia, quae adversarii adversus catholicos urgent, fuisset impurus, superstitiosus ac sacrilegus, quod tamen negant. Ex confessione praetores ipsius Gibbonii satius fuisset indulgere victoribus Christianis, ut, per aacroi ritus sufficienter purificatis profanorum templorum parietibus, cultus veri Dei expiaret vetus idololatriae crimen, qua ratione servata fuissent insignia illa antiquitatis monumenta34 ; quod reipsa pluribus templis factum est.15 Jam vero quod in templis, id in multis pariter gentilium superstitionibus contigit, inquit card. Baronins i6, ut earum usus sacris ritibus expiatus et sacrosanctus redditus in Dei ecclesiam laudabiliter introductus sit. Dem enim, apposite inquit s. Joann. C hrvsostomus, ob deceptorum salutem se coli passus est per ea, per quae daemones illi ante coluerant, aliquanto in melius inflectens, ut eos paulatim a consuetudine reduceret, et ad altiorem philoso­ phiam perduceret.37 Quare Beausobrii, Middletonii aliorumque, qui eoa ex­ scripserunt inopportuna eruditio est, siquidem inviota semper manet respon­ sio Hieronymi ad eamdcm Fausti ac Vigilantii expostulationem, quam denuo in nos intorquet Gibbonius : Vertitis idola in martyres. Quia quon­ dam colebamus idola, nunc Deum colere non debemus, ne simili eum videa­ mur cum idolis honore venerari? Illud flebat idolis, et idcirco detestandum est; hoc fit martyribus, et idcirco recipiendum est.^ et mores gentium in legem fuisse trans­ latos, item sacrificia, purificationes, neo­ menias, arcam et cherubim, templum, urirn et thummim, hircum demum emissarium. Hoc porro constituto, illud validissimum in rem nostram conficimus argumentum : vel Spcncerus opere suo propositum, quod sibi praestituit, assecuius esi, ostendendo rituum mosaicorum ei aegyptiacorum identitatem, vel non: si primum dicas, ergo, infero, identitas rituum paganorum cum ritibus a Deo probatis immo et adscilis non officit religionis sanctitati, ita ut tamquam super­ stitiosa haec haberi possit; sin alterum af­ firmes, ergo similitudo, quae intercedit inter ritus profanos et sacros tanta esse potest, ut identici videantur, nec lamen inferri possit, alios ab aliis depromptos fuisse aut derivatos; neque similitudo, aut etiam iden­ titas materialis rituum ullam arguit inter ipsos necessitudinem, ut propterea ritus, quos usurpat ecclesia catholica in sancto­ rum cultu, accusari queant superstitionis aut idololatriae. Quocumque se vertant adversarii, huc demum deveniendum est. Perperam igitur Beausobrius et Middletoïiius cum gregariis auctoribus, qui eos se­ cuti sunt, adiaborarunt in parallelismo in­ stituendo inter ritus paganos et ritus ca­ tholicos, ut hos insimulent superstitionis et idololatriae reos. 3’) Op. cit. 3i) Romae reipsa potissimum servata sunt ethnicorum templa ea ratione expiata, inter quae eminet Pantheon. Sed consu­ lendus de hoc argumento Joann. Marangoni, op. cit. Delie cose genlilesche etc. capp. 43, 44, 51, 52, 53, 54, 55, ubi innu­ mera fere recenset. Cf. etiam D’Agincourt, opp. cit. tom. II. pag. 53 et seqq. M) In .Not. ad Martyrol. Horn. die 2. Febr. Cf. idem, in Annat, ecclesiast. ad annum 45. num. 23 et seq. 3i) Cf. erudita Dissert. P. Fas sin i, De ceterum quorumdam Christianorum nomi­ nibus , Venet. 1772; vid. etiam Muratorii dissert. XVIII. De veterum Christianorum sepulcris, tom. L Anecdot. pag. 185 et seqq., et Saxius, Diss. de ss. Gervasii et Prolasii corporibus. 3·) Lib. coni. Vigilant, n. 8. opp. edit. Vallars. tom. II. Hic porro notandum est, ss. patres, dum adstruunt cultum sanctorum eorumque reliquiarum, sollicite patefacere 307 102. 1. Superstitiosum est, mortuorum ossa et cineres venerari, in quibus null a est excellentia, etiam si verae omnes ac genuinae sanctorum, quae circumferuntur, reliquiae supponerentur; 2. sed quot suppoeititiae? 3. Quotnam abusus in earum cultum irrepsere? Ergo. 103. fie 8 p. Ad I. D. Non habent mortuorum ossa ac cinerea excellentiam, ob quam per se et cultu absoluto colantur, C. ob quam colan­ tur cultu relativo, A. Habent enim sanctorum exuviae excellentiam rela­ tivam, quia, ut superius innuimus, fuerunt corpora eorum, qui viva Christi membra extiterunt et Spiritus Sancti templa, quique nunc jam beata im­ mortalitate potiti cum Christo regnant; propterea et ipsae aliquando ad Christi fidelibus ingens discrimen, quod intercedit inter cultum, quem Deo, et cul­ tum, quem sanctis deferebant. Inter ce­ teros s. Augustinus, ut refelleret Faustum, qui immerito idololatriae catholicos insimu­ labat eo quod sanctos eorumque exuvias magnifico rituum apparatu colerent, in me­ dium alfert argumentum ineluctabile peti­ tum ex sacrificio, quod semper speciatum fuit universali omnium consensu tamquam nota specifica ad recognoscendam et colen­ dam divinitatem. Affirmat propterea s. Do­ ctor, a chrislianis sacrificium soli Deo of­ ferri, numquam autem sanctis. Libro si­ quidem XX. Coni. Faust, cap. 21. fidenter interrogat: „Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari ali­ quando dixit: offerimus tibi Petre aut Paule aut Cypriane? Sed quod offertur, offertur Deo, qui martyres coronavit; ut ex ipso­ rum locorum admonitione major affectus exurgat ad acuendam caritatem et in illos quos imilari possumus. Colimus ergo mar­ tyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei . . . sed illos tanto devotius quanto se­ curius post superata certamina.“ Cum Beausobrius hoc se argumento premi persentiret, nullam aliam evadendi viam invenit, quam infleiandi aetate s. Au­ gustini panis et vini eucharistici oblatio­ nem velut sacrificium creditam fuisse. Ast in hac bypothesi s. Doctor responsum de­ disset Fausto sensu communi destitutum. Cf. Murator. De rebus lilurgicis, cap. 16 et seqq. ubi luculenter ostendit adversus Basnagium perpetuum utriusque ecclesiae orientalis et occidentalis consensum in pro- filendo dogmate de veritate sacrificii in Eu­ charistiae oblatione. Extat haec dissertatio in op. cit. vol. L Cf. etiam dissertatio III. Toullée De doctrina s. Cyrilli hierosolymit. cap. 12. Jam vero juxta Beausobrium: Les idées de s. Augustin sur le culte des martyrs . . . sont assez pures (Jlist. etc. tom. IL pag. 681.); mais nous nous trom­ perions infiniment, si nous jugions par là des idées et de la pratique des peuples. Il en était du christianisme des s. Augu­ stin, comparé à celui des peuples, comme du paganisme des philosophes comparé de même à celui des peuples. Id est, nos falleremur existimantes, omnes Chri­ stianos IV. et V. saeculi fuisse totidem Augustinos in theologiae doctrina et per­ itia: aut, inter haereticos vel etiam non­ nullos inter catholicos extilisse, qui luxu­ riosissime super mortuos biberent (Aug. De mor. eccl. cap. 39.), verissimum est. Ast pastorum et populorum coetui non fuisse ideas satis puras circa cultum mar­ tyrum eorumque reliquiarum, hoc constan­ ter negamus; neque unquam aut Beauso­ brius aut Gibbonius contrarium evincent. S. Augustinus non de se solum, sed generalim dicit: Quis antistitum etc. et alloquens gregem suum: Quando audistis?... numquam audistis, non fit , non licet (Serm. de divers. CI. cap. 7.). Quid porro com­ mune habent pauci otiosi philosophi sine missione, sine auctoritate, sine populis sibi commissis, patria et aetate inter se remo­ tissimi cum prodigioso doctorum et paslorum numero ecclesiae calholicae, ut con­ ferri inter se possint? 20 * f 308 f 1 aeternam vitam excitandae sunt et glorificandae. Hinc fit, ut, quemadmo­ dum absque stultitiae labe, uti cara pignora habemus res eorum, quos vel absentes vel ex tinctos adhuc diligimus, ita absque labe superstitionis honore prosequamur, seu cultu relativo veneremur eorum corpora, quorum prae­ clara gesta suspicimus et quibus adeptam gloriam gratulamur. 104. Ad 2. Aliquot martyrum aut sanctorum reliquiae vel dubiae vel supposititiae sunt, Tr. omnes, aut quot saltem adversarii lingunt, Λ’. Hoc vero satis est. Haec porro difficultas non attingit cultum ipsum, quem adstruimus, sed praxim. Ecclesia autem semper sollicita fuit in veris a dubiis ac falsis reliquiis secernendis. Tridentina synodus, sess. XXV decrevit, non esse novas reliquias recipiendas, nisi recognoscente et approbante episcopo, et quidem cum iis cautionibus, quas sapienter praescribit. Im­ possibile porro est omnes omnino fraudes, quae irrepere possent, praeca­ vere. Ceterum cum hic cultus totus relativus sit, ut saepius monuimus, nullum detrimentum aut fidelium pietas aut religio capere possunt. Appo­ site Leibnitzius: Quoniam, inquit, pii tantum affectus res est, nihil refert, etiamsi forte contingeret, reliquias quae pro veris habentur supposititias esse.39 Atque hoc quidem in hypothesi adversariorum. Ceterum tot falsae non habentur, quot ipsi comminiscuntur. 40 10ό. Ad 3. D. Abusus irrepserunt ex parte privatorum et ideo tol­ lendi ac corrigendi sunt, C. ex parte ecclesiae, N. Religionis corruptelam quovis tempore ecclesia detestata est et emendare curavit. Addo nihil esse quo interdum homines abusi non sint, aut saltem abuti nequeant. Stultum porro consilium esset, velle rem ipsam tollere ad abusus omnes praecaven­ dos, qui vel humana imbecillitate vel ex destinata malitia oriri possent. CAPUT V. DE SACRARUM IMAGINUM USU AC VENERATIONE. 106. Ex praescripto concilii tridentini imagines Christi, Deiparae Vir­ ginis et aliorum sanctorum in templis praesertim habendae ac retinendae sunt, eisque debitus honor et veneratio impertienda: Non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus, propter quam sint colendae; vel quod ab eis sit aliquid petendum; vel quod fiducia in imaginibus sit figenda, vetuli Syst. theol. pag. 198. Et hinc ruunt omnes declamationes nonnullorum prote­ standum, praesertim vero Breckenridge in cit. controversia. 40) Cf. in hanc rem Dissertazioni dei P. Anton Maria Lupi, poste in luce da Franc. Antonio Zaccaria, Faenza 1785. tom. I. diss. L ubi §. 125 et seqq. praeclare et eradite ostendit, falsum esse, quod a Burneto aliisque cum eo scriptum eSl in locis subterraneis (vulgo eataconibe') se· pullos fuisse paganos: neque confundi de­ bere coemeteria Christianorum cum puti­ culis ethnicorum romanorum. olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant; sed quoniam honos qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quae illae repraesentant; ita ut per imagines quas osculamur, et coram quibus caput aperimus et procumbi­ mus, Christum adoremus, et sanctos, quorum illae similitudinem gerunt, ve­ neremur. 1 Quoniam vero ex sacrarum imaginum hostibus alii, usum ipsum ima­ ginum insectantes, eas destruebant, et iconoclastae propterea nuncupati sunt, alii vero, illarum usum admittentes, ad templorum ornatum et decorem vel historiam, cultum tantum ac venerationem impugnent, quique iconomachi vocantur, cujusmodi sunt recentiores protestantes, idcirco adversus utrosque doctrinae catholicae vindicias sumere debemus. Ne tamen dicendorum copia confusionem· ingerat, in duas propositiones rem totam dispertiemur in quarum altera ex Scriptura, in altera vero ex traditione probatioues catho­ lici dogmatis promemus. PROPOSITIO L Sacrarum imaginum usum ac venerationem, licitam ac piam esse sacrae litterae ostendunt. 107. Ac primo quidem ad sacrarum imaginum usum quod attinet, illum Dei ipsius mandato in V. T. obtinuisse, constat ex iis, quae Exod. XXV. 18 et 19. leguntur; cum scilicet Deus jussit duos extrui aureos Cherubim ex utraque tabernaculi parte et super arcam testimonii, dicens: Duos quoque Cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. Sic Num. XXI. 8. man­ davit Dominus Moysi, ut faceret serpentem aeneum ac poneret eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet, ut ibidem legitur. At vero serpen­ tem aeneum Christi in crucem elati signimi seu imaginem fuisse, declarat ipsemet Salvator noster, Joann. HI. 14. dicens: Sicut Moyses exaltavit ser­ pentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Porro, si licitus ac salutaris fuit veteris figurae usus, quae futuram Christi passionem obum­ brabat, cui· noxius erit et illicitus usus imaginis Christi in cruce passi? 108. Non minus luculenter eaedem sacrae litterae licitam ac piam evincunt earumdem imaginum venerationem. Arcam enim, quae Dei praesentiae symbolum prae se ferebat, maxima veneratione prosecutos esse veteres hebraeos, inter cetera Josue exemplum ostendit, qui, ut legitur Jos. VII. 6: Scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Jsrael. Magno prae­ terea apparatu ac religiosa pompa camdem arcam a Davide publica ac *) Sess. XXV, B .ta'w 310 solemni supplicatione translatam primum e domo Abinadab ac deinceps de domo Obededom in civitatem David exhibet liber II. Keg. cap. VI. Quin­ immo cx Ps. XCVUI. 5. patet, cultum istum erga aream Domini ex Dei ipsius mandato quodammodo profluxisse, iis verbis: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Sca­ belli autem nomine arcam significari, constat ex I. Parai. XXVIII. 2. ubi David de seipso dicebat: Capital i, ut aedificarem domum, in qua requie­ sceret arca foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri. \ el itaque dicendum, licitum ac pium, ideoque omni prorsus idololatria ac superstitione im munem esse imaginum usum ac venerationem, vel idolo­ latriam ac superstitionem a Deo ipso praescriptam et commendatam fuisse; quod si postremum hoc absurdum ac impium cogitatu est, immerito ac per summam calumniam iconomachi protestantes ineptis obtrectationibus quotidie catholicis insultant, eosque traducunt tamquam totidem idololatres ac superstitiosos, eo quod imaginibus Christi, Deiparae ceterorumque san­ ctorum honorem illum deferunt, quem Deus ipse quoad arcam et propitiatorium et verbis et factis in sacris litteris commendavit.2 Constat igitur ex dictis sacrarum imaginum usum et venerationem licitam ac piam sacras litteras perhibere: quod primum nobis ostendere propositum erat. DIFFIC ULTATES. 109. Obj. 1. Deus Exod. XX. 4 et seqq. omnem imaginum usum et cultum aperte prohibuit, dicens: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles. Ergo tam usus quam cultus sacrarum imaginum divinae legi adversatur. 2. Sane si con­ suetudo est optima legum interpres, cum synagoga ac veteres judaeorum doctores vi istius praecepti omnem rejecerint cujuscumque imaginis usum ac venerationem, nulla superesse potest dubitatio de sensu hujus primi de­ calogi praecepti. 3. Ac reipsa hoc sensu mandatum istud patres omnes priorum saeculorum interpretati sunt, ut Clemens alex.3, Tertullianus4, Justinus5, Origenes.6 4. Praesertim cum imaginibus ac simulacris chri*) Dolcndum plane est, aetate hac no­ stra, in tanta nempe bonarum artium, scien­ tiarum ac omnigenae eruditionis copia, quam extollunt praesertim protestantes, inveniri adhuc, qui obsoletas naenias refricent de idololatria in cultu catholico, prout factum vidimus a ministris genevensibus in opéré eorum, Catéchisme sur les principales con­ troverses (pie nous avons avec l'église romaine, 1821. Multo vero magis mirum esse debet, haec obtrudi ab hominibus, qui rejiciunt mysteria omnia Trinitatis, Incar­ nationis, divinitatis Christi Domini, peccati originalis, seu ab iis, qui purum deismum ac rationalismum profitentur. Stromat. lib. V. *) Lib. de Specific cap. 13. et Lib. de /dolohit. cap. 3. s) Dialog. cum Tryphone. e) Cont. Celsum, lib. IV. Horum singu- 311 atianoruin ea omnia aptari possint, quae paganorum idolis cum prophetis patres citati exprobrabant, quod scilicet eadem materia constarent ac vascula communia; quod insensibilia ac irrationabilia essent; quod denique super illis mures, hirundines, araneae jocarentur et nidificarent. Ergo. 110. Resp. I. generaliter. Ergo protestantes, qui saltem sacrarum imaginum ac simulacrorum usum admittunt, infractores sunt primi decalogi praecepti; adductae enim probationes non magis venerationem quam usum ipsum imaginum impetunt. Viderint ipsi, quomodo sibi cohaereant. 111. Resp. II. Ad 1. D. Prohibuit Deus omnem similitudinem et sculptile falsorum deorum vel earum rerum quae pro Deo haberi possent, C. omnem omnino similitudinem ac effigiem absolute, N. Etenim id patet I. ex contextu, qui ita se habet: Ego sum Dominus Deus tuus. . . Non habebis deos alienos coram, me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem. . . Non adorabis ea neque coles. Ego sum. Do­ minus Deus tuus foriis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me. Evidens igitur est, hic non agi nisi de imaginibus atque sculptilibus deos falsos, astra aut anima­ lia referentibus, quae tunc temporis ubique gentium ac in Aegypto, et a Zabienis praesertim colebantur; ad quas idololatriae species hic textus ma­ nifeste alludit.7 Ab his autem deterrere Deus populum suum volebat. lorum testimonia a Dallaeo post alios plu­ res objecta cf. apud Nat. Alex. Ditis. 5. in saec. VIII. tum apud Petav. De Ineam. lib. XV. cap. 6. 7) Si hanc, expositionem confirmaremus auctoritate catholicorum, utpole suspectam rejicerent adversarii. Placet itaque eam communire auctoritate doctorum proteslanlium. Rosenmüller in scholiis V. T. in hunc loc. sic scribit: ..Hac lege ostendere voluit Deus israelitis, se variarum religio­ num mixturam et praeter suum etiam alio­ rum deorum cultum nullo modo probare. Erat enim haec vulgatissima illorum tem­ porum superstitio, ut homines praeter ejus terrae, quam habitabant, Deum, etiam alia­ rum deos coli posse ac debere putarent;* et in v. 4. ad illa verba: Non facies tibi sculptile etc., rursum scribit idem auctor: ..Facile intelligitur, non omnes vetari ima­ gines, ut quidam interpretes voluerunt, sed tantum imagines tum ipsius Dei veri, tum aliorum deorum; erant enim in ipso templo imagines, e. c. cheruborum. Vid. Michaelis, Jus mosaic. P. V. §.250; Josephus, An­ tiquit. lib. ItL cap. 5. 5 : Ό δεύτερος (/.όγος) κελεύει μηδενός εικόνα ζώου ποιηΰαντας Λροςχυτεΐν, secundum praeceptum do­ cet nullius animalis simulacrum adorandum. Et sane hoc versu praecipue innui videtur animalium cultus inter aegyptios usitatissi­ mus. Triplicem, ut ita dicam, aegypliorum idololatriam paucis verbis complexus est Philo in libro de Decalogo etc.* Demum in v. 5: Non adorabis ea etc. haec habet: >.Id est, nullo cultu cos adficies, ne legi fraus fiat. Ut nullam omnino imaginem, quae coleretur, statui voluit Deus, ita non modo inflexionem corporis, sed omnem illa­ rum cultum vetuit, ïpri/N ΓΊΪΪΤ OàN ego sum Jova Deus tuus, Deus per­ fidiae in ipsum commissae impatiens. Ut de marito dicitur, qui rivalem pali ne­ quit, sic Deus socium in cultu, quem ab hominibus postulat, ferre non potest. At­ que hoc ipsum hic significare vult israelitis; neque enim se coli tantum jubet, sed se solum; negatque, se passurum sibi alienos deos conjungi, aut partem cultus sibi soli 312 Agitur propterea de cultu latriae et absoluto, qui nihil commune habet cum dogmate catholico de imaginibus Christi aut sanctorum, (piae coli non de­ bent nisi cultu relativo. Quid plura? Vel ipse Lutherus objecta Exodi verba interpretatus est de idolis ac idolorum cultu in colloquio orlamundensi ad exclusionem sacrarum imaginum. B 112. Patet II. ex eo, quod verba ista unum idemque mandatum con­ stituant de imo Deo colendo, ad deorum, quicumque demum ii fuerint, eommque simulacrorum exclusionem : alioquin non decem, sed undecim essent decalogi praecepta. 9 113. Patet IU. ex facto; etenim si Deus quodeumque omnino sculptile vel similitudinem aut imaginem fieri prohibuisset hoc praecepto, profecto neque arcam neque Cherubim aut aeneum serpentem fabricari jussisset: multo minus permisisset populum suum prosternere se coram arca, eamque in publica supplicatione deferre. 114. Ad 2. D. Si reipsa de hac consuetudine ac praxi non inter­ rupta constaret, Tr. vel C. si non constet, immo si contrarium documenta ipsa evincant, A. Porro certum est. antiquiores hebraeos alio sensu verba decalogi, quae objiciuntur, intellexisse ac deduxisse in praxim. Si enim de usu imaginum sermo sit, luculentum exemplum occurrit, III. Reg. VI et VII. in eo, quod fecit Salomon in templo Domini, in quo extruxit Cherubim, leones ac boves, palmas aliaque ornamenta. Deus autem non solum non improbavit ejus agendi rationem, sed gloria ac majestate sua templum im­ plevit. 10 Si autem de veneratione loquamur, vidimus, qua ratione se ges­ serint Josue ac senes Israel et David cum universo populo. Br* t L exhibendi in ulla simulacra deorum alieno­ rum transferri.- Vol. II. Lips. 1822. Cf. etiam Michaelis, Jus mosaicum. part. I. §.33. ·) Vid. Audin, Hist, de la vie de Lu­ ther. Paris 1841. tom. II. pag. 194 seq. 9i Cf. Bcllarm. De beatificat, et canoniz. Sanet. lib. II. cap. 7. n. 3 c-t seqq. Petav. De Incarnat, lib. XV. cap. 6. §. 3 et seq. ubi et illud probe notat, non esse confundendam imasinem, ιΐκό-^α cume t'dwλο. effigie rei non existentis. Cavendum propterea hic a Roberto Slephano, Scapula aliisque lexicographis protestanlibus. Ce­ terum, ut ad illud a quo discessimus, re­ deamus, ipsi protestantes saltem lutherani nobiscum consentiunt in partitione prae­ ceptorum, ac tria priora ad primam tabu­ lam referunt, septem posteriora ad secun­ dam tabulam; quare el ipsi v. 3, 4 et 5. pro uno eodemque praecepto habent. Hinc ri- dendum se prodit procax Breckenridge, dam in controversia, quam habuit cum Hu­ ghes, n. 4. pag·. 35. et alias saepe, insimu­ lat auctores Catechismi Romani, quod sup­ presserint aliquot verba secundi, ut ipse cum suis reformatis vocat, praecepti, quo prohibentur imagines earumque cultus. In omnibus editionibus, quas ipse consulere potui, integra reperi illa ejusmodi verba. Celerum adeo puerilia haec sunt, ut vix commemorari debeant. Effrons hic provo­ cator saeculo ad minus toto se a praesentis polemicae statu dissitum, ac non minus catholicae quam protestanticae doctrinae ienarum ostendit. ,Q) Cf. II. Paralipom. VII. 1 et seqq. Ex quo refellitur Josephus Flavius, qui Antiqq. lib. VILI, violatae legis Salomonem accusat, eo quod in templo palmas leones et boves collocari curaverit. 313 Dixi antiquiores hebraeos ; nam non abnuimus, synagogam post reditum a captivitate babylonien severiorem hac in parte finisse; verum id non tam ex vi legis repeti debet, quam ex peculiari sollicitudine, quam habuit, ne populus in superstitionem delabcretur; quaque fiacturn est, ut tum circa hunc articulum tum circa alios non paucos ad firmiorem legis custodiam constitutiones sanxerit, quas rabbini vocant sepem legis divinae.11 115. Ad 3. D. Loquuntur citati patres de ethnicorum idolis ac simu­ lacris falsorum numinum, C. absolute juxta sensum catholicorum, Ar. Ex toto enim contextu patet, scriptores illos agere de idololatria, quam impu­ gnabant; ac proinde tum ex subjecta materia, tum ex adversariorum in­ dole, quos perstringebant, aperte colligitur, ipsos nec verbum habere, quod feriat catholicam doctrinam; prout magis etiam constabit ex inferius di­ cendis. Quod si nonnulli inter ipsos visi sunt sensisse, per primum deca­ logi praeceptum omnem reipsa prohibitum fuisse imaginum usum, praeter­ quam quod non sibi constiterint12, reponimus, eos de imaginibus Dei locutos esse, prout ceuset Natalis Alex.; quod inverisimile non videtur pro illorum temporum peculiaribus adjunctis. 13 Etenim cum ethnici deorum suorum imaginibus fingendis assueti essent, patres in alteram partem deflexerunt. 116. Ad 4. N. Merito patres haec urgebant adversus ethnicos, qui vel idola totidem deos esse autumabant, vel saltem in illis divinam quam­ dam putabant inesse virtutem. Haec enim omnia a catholicorum fide toto coelo distant, qui nullam intrinsecam excellentiam aut virtutem in imagini­ bus agnoscunt; alioquin haec ipsa urgeri potuissent adversus arcam Cheru­ bim et aeneum serpentem; siquidem super istis pariter mures et araneae jocari poterant, et aves nidificare. I PROPOSITIO Π. Usus ac veneratio sacrarum imaginum ex traditione evincitur. 117. Ac primo usum sacrarum imaginum tribus prioribus ecclesiae saeculis obtinuisse, certa et antiquissima monumenta indubium faciunt. n) Quo refertur jussio illa, e. gr. qua praescribebatur, ut in flagellatione triginta novem tantum ictus infligerentur. Cf. Pe­ tav. De ineam. lib. XV. cap. 6. §. 6 et seqq. Non semper eadem hebraeis stetit sententia circa vim primi praecepti deca­ logi et circa imaginum usum. Seldenus, De jure naturae et y entium juxta leyes Hebr. lib. II. cap. 6. ostendit bcbraeos a primaeva severitate paululum recessisse. ia) Nam Tertullianus, qui in Libro de idololatr. cap. 3 et seq. autumaverat, Deum in decalogo omnem prorsus imaginem ac rei cujusque similitudinem fieri interdixisse, in lib. II. Cont. Marcionem, cap. 22. ut se extricet a difficultate sibi proposita, quod nempe Deus mandaverit, quod fieri inter­ dixerat, respondet, legem non in totum ve­ tuisse fleri similitudinem aliquam, sed eam tantummodo, quae ad hoc fleret, ut pro Deo coleretur. Idipsum dicatur de Clemente alex, aliisque, de quibus cf. Petav. loc. cit. **) Diss. VI. in saec. VIII. §. 1,7. * 314 Post tot eruditorum labores qui omnem impenderunt operam in christiania antiquitatibus perquirendis ac illustrandis, talem evidentiam historicam hoc argumentum adeptum est, ut contemni potius quam refelli mereantur, qui adhuc in ejus negatione insistunt. Cum igitur vix non obruamur ejusmodi monumentorum copia, nobis satis erit, hic ea indicare, ne longius, quam par sit, in re non necessaria excurramus. 118. I. Apud archaeologos compertum est, primos Christianos consue­ visse symbolis exprimere mysteria religionis imaginum ope. Sane annulorum referentium imaginem piscis vel columbae, quibus christiani viri utebantur, meminit Clemens alex. ' Plura ejus rei monumenta proferunt Aringhius: ac Buonarrotius3, qui praeterea reliqua veterum testimonia collegerunt. 119. II. Symbola ista in lapidibus, lucernis, gemmis, picturis, sarco­ phagis occurrunt, in quibus etiam potiora V. T. facta expressa reperiuntur, quorum praecipua post Bosium et Aringhium collegit Mamachius.4 Ad novi autem Testamenti symbola quod spectat, illustria sunt ea, quae saepe saepius in coemeteriis reperiuntur. Talia sunt Christi imago in monte con­ sistentis, ex quo quatuor tiumina originem habent, ejusdemque Salvatoris crucem aut virgam gestantis figurae, quae passim etiam in musivis operi­ bus conspiciuntur, de quibus erudite scripsit Bottarius. 5 Item imago Christi sub figura boni pastoris vel pascentis vel succollantis ovem in vi­ tiis, in lucernis, in sarcophagis, in parietibus, in ge tllit is, in calicibus pas­ sim reperitur; plura hujus symboli monumenta proferunt, praeter laudatos scriptores, Boldettus, Casalius atque Ciampinius. 6 Hujus praeterea con­ suetudinis meminit Tertullianus, qui in lib. De pudicitia, cap. AHI. scribit: Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpre’) Paedag. lib. III. cap. 11. tom. I. pag. 289. edit. cit. De pisce haec habet P. Halloixius in Illustrium saeculi secundi script, vitis, pag. 143: ..Clemens, agens de an­ nalis Christianorum obsignatoriis, suadet inter alia, ut piscis figura in illis insculpa­ tur, non alia, opinor, de causa, quam ut memores sint aquarum baptismi, in quibus tamquam pisciculi vitam acceperint, in Chri­ sto Jesu post veterem hominem renati.·* Est etiam notissimum, ιχ9υ,· symbolum olim christiani nominis fuisse, quod istius litterae essent initiales /ηθού Xçioroû Qtoù } ίου Σωτηρος. Tertull. etiam in lib. De baptismo ad hoc symbolum alludens scri­ bit: ..Sed nos pisciculi secundum ίχΟΰν nostrum Jesum Christum iu aqua nasci­ mur: nec aliter quam in aqua permanendo salvi sumus.*1 2) Op. cit. praesertim toto lib. III. ’) Filippo Buonarroti, Osservazioni sopra alcuni frammenti di vasi antichi di vetro. Firenze 1716. 4) Origin, et antiqq. christ. Romae 1751 · lib. III. cap. 1. §. 3 et seqq. s) Sculture e pitture sacre estratte dai cimiteri di Roma, Roma 1737. trih. vol. in fol. ®) Boldetti oper. cit. lib. II. cap. 11 et seqq.; Casalius, De veteribus Christian, ritibus. Romae 1647; Ciampini, Vetera monimenta, Romae 1690. part. I. cap. XVII et seqq. 315 talio pecudis illius; et iterum ibid, cap. X: Si forte patrocinabitur pastor, quem in calice depingis. 120. III. Ad haec accedunt vetiieta monumenta de aliis symbolis, quibus Christum resque ab co gestas prisci Christi fideles expresserunt, ea quae b. Virginem, angelos, sanctos referunt, nec non figuras animalium, plantarum, domorum, navis, anchorae, doliorum, aliarumquc ejusmodi re­ rum; de quibus praeter citatos auctores fuse scripserunt Blanchinius7, Fabrettus8, Fogginius9* , Marangonus‘° aliique archaeologi sacri1’, quibus jungendi sunt qui non ita pridem de pingendi aut sculpendi arte juxta an­ tiqua monumenta scripserunt. 12 Exploratum est igitur, receptissimum apud Christianos fuisse imaginum usum tribus prioribus ecclesiae saeculis. 121. Ex hoc porro imaginum usu, quem obtinuisse ostendimus ab ipsis ecclesiae primordiis, facile colligimus, earum pariter viguisse in eccle­ sia venerationem. Etenim, cum imaginum veneratio relativa sit ad vene­ rationem prototyporum, eo ipso quod christiani Christum ac sanctos vene­ rarentur, ut ex demonstratis constat, in veneratione pariter habuerunt eorum imagines. Adeo enim haec inter se connexa sunt, ut unum sine altero vix aut ne vix quidem subsistere possit; quod vel ex ipsa protestandum agendi ratione patet, qui, cum vellent imaginum venerationem tollere, cultum ipsum sanctorum abstulerunt. 122. Sed non desunt documenta positiva, quae ostendant, tribus prio­ ribus ecclesiae saeculis imaginum venerationem viguisse. Constat enim, ethnicos passim accusasse christianos, quod cruces adorarent, quasi in illis (juxta ethnicorum principia) divinitas quaedam lateret. Sic enim loquitur Caecilius ethnicus apud Minucium Felicem in Octavio: Et qui hominem summo supplicio pro facinore punitum, et crucis ligna feralia eorum caere7) Cf. ejus eruditae nolae in Prolego­ mena ad r,itas rom anorum pontificum Anastasii bibliothecarii, 1723. loin. II. cap.4; tum ibid, opusc. 16. el alibi passim; tum vol. III. Proleg. opusc. II. 8) inscription, aiitiguur. Romae 1699. cap. 8. pag. 545 el seqq. 9) De rotnano d. Petri itinere et aposlolatu, Florentiae 1741. exercitat. XX. pag. 453 et seqq. ,0) Delie cose gentilesche etc. cap. 72. *') Hos congessit magno numero Mamachius, op. cit. lib. III. §. 20 et seqq. ”) D’Agincourt, op. cil. 'Storia dell' arte, vol. IV. pag. 69 el seqq. plures ima­ gines commemorat a se repertas in sub­ terraneis romanis elaboratas jam a tempore primae persecutionis. Ex harum imaginum stilo, quem contulit cum imaginibus a se pariter repertis in sepulcro familiae nasonioruin, nempe Ovidii, extra portam Pinciain, collegit, eas spectare ad saec- II. aerae Christianae. Unde duo inferimus: 1°. usum imagi­ num jam a primo et secundo saeculo in ecclesia viguisse, ideoque non a basilidianis aut gnosticis hunc usum ecclesiam mu­ tuatam esse, ut nonnulli reccntiores prote­ stantes inscite autumarunt, sed cum ipsa coepisse; 2°. cultum imaginum, ut animad­ vertit idem auctor, ab interitu liberasse artes sculpturae atque picturae, quarum protestantes nunc studiosissimi sunt. Sane Roma bonarum artium semper extitit do­ micilium. Sic etiam Winckelmann, de quo postea. 316 montas fabulantur, congruentia perditis sceleratisque tribuit altaria, ut id co­ lant < quod merentur ’·’: et iterum: Ecce vobis minae, supplicia, tormenta, etiam non adorandae sed subeundae cruces. 14 Id ipsum postea objecit Julianus, apud s. Cyrillum lib. VI. contra enmdem dicens: Crucis lignum adora­ tis, ei usque signa in fronte formatis, et postibus aedium insculpitis 15; item Celsus apud Origenein, lib. II. n. 47; ex quo insuper patet ethnicos exi­ stimasse, omnes crucifixos a christianis coli, ut adnotant maurini edito­ res in hunc locum. Evidens proinde est, jam ab ipso ecclesiae initio coli a christianis cruces consuevisse ; quae res cum in ethnicorum per­ venisset notitiam, effecit, ut ii cruces in deorum numero a christianis ha­ beri contenderent. 123. Quod de cruce dictum est, de ceteris imaginibus dici debet, quas in veneratione veteres christianos habuisse praeter ea, quae in medium allata sunt, satis aperte evincit usus eas servandi in ecclesiis seu cubiculis in coemeteriis positis. In coemeterio enim Praetextati adhuc vetus cubi­ culum, ubi mysteria celebrabantur, visitur pictum, in cujus fornice eminet imago Salvatoris 16 ; eadem pariter occurrunt in coemeteriis Callixti, s. Agnetis, Priscillae ac sanctorum Petri et Marcellini in via lavicana.17 Praeterea id ipsum evincunt vitra, in quibus jam a saectdo III. exhibetur b. Virgo cum puero Jesu nimbis, seu aureolis et coronis redimita: his siquidem ho­ nor seu cultus significatur, quo b. Virginem in imaginibus ejus primi chri­ stiani prosequebantur.,8 Ex his igitur aliisque non paucis ejusmodi monu­ mentis, quae afferri possent, luculentissime constat, tum usum tum venera*’) §. 9. Biblioth. Patrum edit Ven. tom. Π. pag. 386. “) Ibid. §. 12. pag. 387. ,s) 7o τού Οταυρού προςχυνείτε ξνλον, είχόνας αύτού Οχιαγραφούντες έν τώ μετώχω, χαί .τρο των οΐχημάτων έγγραφοντες. Opp. s. Cyrill. edit. Auberti, Paris. 1638. tom. VI. part. IL pag. 194. ,e) Cf. Boldetti, op. cit. lib. I. cap. 4. »’) Ibid. 18l Cf. Ant Mariani Lupi, S. J. op. cit. tom. I. dissert. VIII. pag. 243 et seqq. ubi describit vitrom repertem in coemeterio Callixti, sanguine adhuc adspersum, in quo exhibetur b. Virgo in throno sedens ele­ vato, ac super genibus tenens infantulum Jesum. Infantulo Jesu adstat diaconus cum flabello. Porro tum infantis Jesu tum b. Virginis caput nimbo seu aureola cir­ cumdatum est, quo quidem signo usi primi christiani sunt ad significandam veneratio­ nem peculiarem erga Christum Jesum ejusque matrem. Nimbus enim usurpabatur ab ethnicis ad numina sua condecoranda; deinceps vero imperatorum imaginibus ap­ ponebatur post ipsorum apotheosim. De imaginibus, quae capita radiatis orbiculis, lunulis vel corollis praedita exhibent, prae­ ter Joann. Nicolai in Diss. De nimbis, fuse et erudite egerunt Buonarrolus, Osseri;, sopra i frammenti di retri, pag. 65 et seqq. et Ciampinius, Vetera monimenta, cap. 14. Jam vero ostendit Lupi, hoc vi­ trum referri non posse nisi ad epocham persecutionis diocletiani, immo et Decii ac Valeriani anteriorem. Plura alia vitra, ex­ hibentia imagines Salvatoris et sanctorum, nimbis in capite ornatas, cf. apud Boldetti, lib. I. cap. 39. Cf. praeterea quae scripsi­ mus in tract. De locis theolog. part. II. sect. II. cap. 3. num. 477. cum notis appo­ sitis. 't' i 317 tionem seu cultum sacrarum imaginum antiquissimum esse, atque ab ipsis apostolicis temporibus ad ecclesiam pervenisse. 124. Sed demum ipsa natura rei ad hanc admittendam sacrarum ima­ ginum venerationem quodammodo nos ducit, immo et impellit. Fieri enim nequit, pro diversa ratione qua erga aliquem affecti sumus, amore scilicet aut odio, existimatione aut contemptu, quin iisdem animi sensibus feramur erga imagines aut simulacra, quae protdtypum referunt. Hinc receptum est, ut, cum nostrum erga quempiam amorem aut odium patefacere volu­ mus, honoremus aut destruamus illius imagines ac simulacra, quod ex quo­ tidiano experimento fieri comperimus. Quare, si ipsis fatentibus adversa­ riis, principum aut doctorum virorum et eorum qui bene de patria meriti sunt ob civile, litterarium, aut naturale ac morale aliquod motivum, ima­ gines ac simulacra civiliter honorare possumus, cur Christi et sanctorum imagines ob motivum religiosum religiose venerari, et hanc venerationem externis signis ostendere non poterimus? Militat autem peculiaris ratio pro hac religiosa veneratione, siquidem nos utpote sensibus praediti, ita a natura comparati sumus ut imaginibus, quae sub sensus cadunt, magis permoveamur ad excitandos in nobis de­ votionis seu pietatis sensus eosque fovendos.19 Quemadmodum enim tur­ pibus imaginibus mali in nobis affectus excitantur, sic ex conspectu ima­ ginum Christi, Deiparae aut sanctorum magis incalescunt pii animi motus. Velle propterea omnes sacras imagines removere, aut iis debitam abolere venerationem, perinde esset ac igni sacro fomentum subducere et prorsus extinguere. 19) Hunc effectum se expertam esse in se ipsa, s. Theresia testatur in Vita sua, cap. 9; a conspecta enim imagine Salva­ toris patientis repetit primordia sanctioris suae vivendi rationis. Lubet ejus verba juxta latinam versionem describere, ut pa­ teat discrimen ingens, quod intercedit inter sanctorum ct haereticorum sensa circa sa­ cras imagines: «Factum est autem, inquit, ut, cum quadam die oratorium intrassem, quamdam in eo viderim imaginem . . . de­ pictus in ea erat Redemptor noster Chri­ stus, vulneribus et plagis undequaque de­ formatus, ita aspicientes ad compassionem commovens, ut, statim atque in eam ocu­ los conjeci, tota interius turbata sim, quod tali Jesum in schemate et forma viderem, ut ad vivum repraesentarentur, quae pro nobis is passus esset. Talem quidem in animo meo dolorem sensi, quod illi ob ac- ceplas hasce plagas tam parum grata extitissem, ut cor mihi in duas diffindi paries videretur; unde ipsa me multis cum lacrymis coram eo abjeci, ex animo eum rogans, talem mihi aliquando constantiam atque animi robur daret, ut posthac amplius eum non offenderem. . . . Hanc ob causam ita erga imagines et picturas afficiebar. Vae autem illis infelicibus haereticis qui culpa sua hujusmodi bono excidunt; unde clare colligere est, illos Dominum neutiquam diligere. Si enim eum diligerent, ejus haud dubie imagine delectarentur; quemadmo­ dum etiam inter amicos mundanos juvat et delectat, imaginem videre ejus, quem unice diligimus." Quanti vero fecerit Leibnitzius opera virginis abulensis, quantique faciant protestantes in Germania, qui vulgo pietistae vocantur, notissimum est. i 318 ί’25. Ad praecavendas vero difficultates, praestat animadvertere cum Petavio: 1°. imagines ad religionis essentiam minime pertinere; sed ex eorum per se genere esse quae ad salutem absolute necessaria non sunt; ac propterea in potestate esse ecclesiae, ut ea vel adhibeat vel ableget, prout satius esse existimaverit, oujusmodi ea omnia sunt, quae positivi vulgo juris dicuntur. Hinc pro locorum, temporum ac personarum adjunctis inter­ dum adscitas. interdum vero ablegatas imagines ab antiquis videmus.20 2°. Quod diximus de imaginibus in se spectatis et earum veneratione, pari ratione dicendum est de ritu seu exterioribus hujus venerationis significa­ tionibus: cum hae ad disciplinam spectent ac subsint ecclesiae regimini, quae eas moderari potest, prout magis expedire judicaverit. 21 Sane comperimus, aliis temporibus ecclesiam aliquid induisisse, quod aliis vetuerat, cum res tamen in se salva semper consistat. DIFFICULTATES. 126. I. Obj. 1. Veteres patres ethnicis exprobrant simulacrorum cultum ; ergo haec non colebantur a christianis, alioquin facile ethnicis fuisset haec ipsa intorquere in christianos. 2. Adde, ethnicos crimini ver­ tisse christianis, quod ipsi nulla haberent nota simulacra22 : 3. neque id christianos apologetas inficiatos esse; qui 4. profitebantur, se nec crucem quidem colere, neque aliud quodcumque simulacrum. Hinc est δ. quod quatuor prioribus saeculis in veterum ecclesiarum instrumentis et sacrae suppellectilis recensionibus nullae prorsus imagines occurrant23 Ergo. 127. Resp. ad 1. D. consequens Non colebantur a christianis simu­ lacra seu potius imagines2* eo cultus genere et ea ratione, qua ab ethnicis edit. Vend. 1724. fol. toni. III. pag. 243. 201 De Incam. lib. XV. cap. 13. §. 1. ’* ) Quae si attendisset Beausobro, mi­ Addo, hic non agi de definitione concilii, nime ei excidissent, quae babel Hist. cit. sed de verbis prolatis a solo Joanne mo­ lib. II. cap. 4. $. 6. ubi relatis verbis ex nacho. Ila Beausobre abutitur bona lecto­ concilio nicaen. Π: Inducit (Leucus Cari­ rum fide. Apud Minucium in Octavio; eadem niis) Lycomedem coronantem imaginem objiciebat Celsus apud Origenem, lib. VIII. apostoli quemadmodum graeci sua idola. subdit: Et, si cela est vrai, il faut que n. 17. *T) Ita Dallaeus, lib. De imagin. Cf. le Saint-Esprit ait abandonné dans cet en­ droit le sacré coneile à son esprit parti­ apud Nat. Alex. Dissert. VI. in saec. VIII. 14) Etsi, ad rem ipsam quod attinet, culier; car, depuis ce temps-lâ. rien n'a clé pins catholique que la coutume de cou­ perinde sit, imagines ac simulacra habere ronner les images.’1 Cf. quae in hunc con­ ct venerari, attamen permisceri inter se cilii locum adnotat Christianus Lupus, Dis­ haec nequeunt. Usus enim sacrarum ima­ sert. de septima synodo, action. V. ubi ginum receptissimus, ut vidimus, a primor­ inter cetera scribit: ..Paganismi extinclio diis religionis christianae fuit, simulacro­ abstulit offensionem et scandalum, atque rum autem rarissimus exlilit, ita ut vix de ita coronandi ritus ex impio et gentili fa­ lis documenta inveniamus. Meminit qui­ ctus est pius, religiosus, christianus.- Opp. dem Eusebius, Hist. eccl. lib. VII. cap. 18. WMCTWBWnPW 319 colebantur, (·. nulla ratione colebantur, subdist. in nonnullis provinciis, Tr. nullibi, A. Veneratio enim seu cultus sacrarum imaginum apud christianos nullus censeri potest, si conferatur cum eo cultu, quo ethnici idola sua prosequebantur. Ethnici enim simulacra sua cultu absoluto ac supremo et ingenti apparatu adorabant; christiani autem, illa praesertim aetate, ne imi­ tari viderentur gentiles, alieni omnino erant ab exteriori illa pompa ac ritu. Imagines enim non habebant, nisi ut sibi referrent prototypa, ad quae cul­ tum suum referebant, et quidem in ordine ad Deum. Constituto siquidem monotheismo tamquam basi totius religionis, reliqua non erant nisi admini­ cula; quibus nonnisi parce, spectatis rerum adjunctis, utebantur quandoque etiam nullo modo, ne criminationibus locum darent, aut periculo objiceren­ tur relabendi in superstitionem, a qua vix emerserant per ethnicismi abjurationem.25 Quapropter ethnici in christianos intorquere non poterant, quae hi illis exprobrabant in simulacrorum cultu. 128. Ad 2. D. Quae scilicet ipsis innotescerent, C. quasi nulla chri­ stiani haberent, A. Vidimus enim, christianos in cryptis, in coemeteriis, in aediculis imagines servasse, ac plurimum cavisse, ne in ethnicorum notitiam venirent. Caecilius propterea quaerit ab Octavio, cur christiani occultare et abscondere quidquid illuc colunt, magnopere nituntur: cum honesta semper publico gaudeant, scelera secreta sint? 129. Addo, non magis urgere ejusmodi expostulationem usum ima­ ginum quam altarium et templorum, etenim sic loquitur Caecilius loc. cit.: Cur nullas aras habent? templa nulla? nulla nota simulacra? Quod tamen adversarii non contendunt. 130. Ad 3. D. Eadem ratione, qua inficiafi haud sunt, se non ha­ bere altaria et templa, C. alia ratione aut sensu, A. Certissimum enim est, primos fideles et aedes sacras et altaria habuisse, ut innumera illius aetatis documenta testantxu·26 ; attamen, cum ad mentem ethnicorum responstatuae, quam Christo Domino apud Paneadem erexerat mulier illa, quae sanata est a sanguinis fluxu; attamen rarior fuit earum usus in ecclesiis. Hinc graeci vix in suis templis statuas habent; contra vero imaginum usus et cultus perinde apud ipsos est ac apud latinos. Quare mirum esse non debet, si videamus ab ethnicis exprobrari christianis, quod non haberent simulacra, christianos vero id non infi­ ciari; ast de imaginibus nec verbum oc­ currit. Ceterum cl. Winckclmann, Storia delC arte presso gli au lie hi, Prato 1832. tom. III. cap. 2. §. 25. commendat statuam marmoream s. Hippolyti mari, sedentis, quae in bibliotheca ad Vaticanum reperilur. Pu­ tat, eam jam a tempore Alexandri Severi imp. fuisse elaboratam. De hac loquitur pariter Vignoli. Blanchinius autem ejus effigiem exhibet in edit. Anaslasii cit. tom. II. pag. 159 et seqq. 3i) Cf. Petav. loc. cit. “) Cf. Ciampini, Vetera monimenla, qui catalogum exhibet ecclesiarum, quae vigente adhuc persecutione erectae sunt, toto cap. 18. Fateor, non omnia, quae hic auctor profert, ad critices severioris amus­ sim redacta esse; attamen nonnulla viden­ tur satis firmata. Verum hoc elencho di­ misso, utpote minus tuto, certissimum est, 320 derent apologetae, nec vellent ree Christianas ipsis prodere, ideo non nega­ bant. quod ipsis ab ethnicis opponebatur. Porro quod dictum est de alta­ ribus et aedibus sacris, idem dicendum de imaginibus, quandoquidem eadem ratione circa istas sese gesserunt ; cum certum pariter sit ex adductis do­ cumentis, eas christianos habuisse, et quidem in ipsis locis sacris, uti osten­ dimus. 131. Ad 4. D. Profitebantur se neque crucem, neque aliud quodcurnque simulacrum colere in sensu adversariorum, C. nulla ratione, N. Liquet enim ex contextu, se eo tantum sensu affirmasse non colere cruces, quasi deos aut divinitatis partes eas esse existimarent. En verba Octavii apud Minucium Felicem: Cruces, inquit, nec colimus nec optamus. plane qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum vestrorum parta forsitan adoratis.-T Itaque hoc imum negat Octavius, coli nempe a Chri­ stianis cruces, qua ratione coli ab ethnicis idola solebant, alia non negat, sed silentio praeterit. Idipsum patet ex contextu Apologetici Tertulliani, ubi irridet gentiles, qui rudem palum informeque lignum deam scilicet Pal­ ladem Atticam aut Farream Cererem esse dicebant, Deique propterea loco habebant. Nos, ait ipse, si forte, integrum et totum Deum colimus28; per­ inde ac si diceret : si crucem, ut vos asseritis, velut Deum coleremus, quod falsum est, non palum rudem (cujusmodi Pallas Attica erat aut Ceres primis saeculis ante ipsam persecutionem Diocletiani christianos ubique terramm sa­ cras aedes seu ecclesias habuisse. Origenes, Tract. XXVIII. in Matth. n. 38. te­ statur, aetate sua ecclesias incensas esse a persecutoribus. Item Hom. X. n. 3. in Jesu Nave, loquitur de ornatu ecclesia­ rum et altarium. Ecclesiarum pariter me­ minit, Hom. XI. in Numeros. Arnobius, Adr. gentes lib. IV. circa finem, conque­ ritur immaniter dirui ab ethnicis conven­ ticula . in quibus summus oratur Deus. Lactantius, lib. V. n. 2. refert dirutum templum Dei, quod Nicomediae oral. Ibid, n. 11. loquitur de ecclesia in urbe Phry­ giae ab ethnicis jussu praesidis combusta. Idem in libio De mortibus persecutorum, eversas in orbe Christiano ecclesias uberius commemorat. Eusebius item, Distor, ce­ des. lib. VIII. cap. 13. et Lactantius, ite­ rum lib. cit. De mort, persec. cap. 13. aperte tradunt, in Galliis ante Diocletiani persecutionem ecclesias extitisse. Optatus milev. lib. II. pag. 42. quadraginta basi­ licas commemorat, quae Romae visebantur ante eamdem persecutionem: meminit ec­ clesiarum pariter, quae per id temporis fue­ runt in Africa. Vopiscus, in Vita Aure­ liani, epistolam hujus imperatoris exhibet, in qua mentio fit ecclesiae Christianorum. Et haec salis sint, ne ea proferam, quae ex Tertulliano adduci possent, De idol. cap. 7. et Ade. Valent, cap. 2; et ex Cy­ priano, qui epist. LV. alias LIV. ad Cor­ nel opponit ecclesiam Capitolio et altare Domini aris idolorum. Cf. edit. maur. Origenis, in not. ad lib. VIII. Cont. Celsum, n. 17. Nardini, Rom. ant. lib. VII. cap. 11. reg. 14. pag. 415. praeterea ostendit, chri­ stianos vel ante Alexandri Severi aetatem ecclesias sive publica templa Romae ha­ buisse. M) §. 29. Cf. in hunc loc. adnotatio Gallandii. Vid. etiam Diar. erudii, ital. tom. XXVII. pag. 391 et seqq. Trombell. De cultu sancior, tom. II. part. III. pag. 373. M) Cap. XVL Cerda. Vid. in hunc loc. La 321 Farrea), qui pare erucis sit, sed integram enicem, atque adeo integrum Deum adoraremus. 132. Ad 5. 2). in illis peculiaribus ecclesiis, quarum supellecmis recensio conservata est, Tr. in nullis omnino, N. Nam haec assertio est contra factum luculentissime demonstratum. Fieri proinde potuit, ut in illis provinciis, in quibus ecclesiae illae constitutae erant, ita exposcentibus rerum adjunctis, nondum introductus esset usus collocandi imagines in tem­ plis, prout et in aliis provinciis contigisse videbimus. Recolantur, quae sub finem propositionis adnotavimus. 29 ■ 133. II. Obj. 1. Patres haereticis gnosticis et carpocratianis imagi­ num venerationem crimini verterunt, ut Irenaeus30, Epiphanius 31 et Augu­ stinus. 32 2. Quapropter concilium illiberitanum, can. XXXVI. ita consti­ tuit: Placuit picturas in ecclesiis esse non debere, ne, quod colitur et adora­ tur, in parietibus depingatur. 3. Eusebius pariter nefas esse j udicavit Christi imaginem pingere. 33 4. S. Epiphanius vero scidit in anablatensi ecclesia velum pendens a foribus ecclesiae et habens imaginem quasi Christi vel sancti cujusdam . . . contra auctoritatem Scripturarum. 34 5. Hinc licet Grego­ rius M. in epistolis ad Serenum datis ipsum reprehenderit, eo quod ima­ gines fregerit, laudavit tamen ejus zelum, ne quid manufactum adorari possit.35 Ergo. 134. Resp. ad 1. D. Patres haereticis crimini verterunt imaginum usum ac venerationem superstitiosam et ab ecclesiae sensu abhorrentem, C. in se spectatam, AT. Teste enim s. Epiphanio recensiti haeretici imagines sacrificiis colebant, quod sane idololatriae scelus est. Cum imaginibus ”) Attamen non pauca occurrunt monu­ menta, ex quibus certi efficimur, imagines per id temporis in ecclesiis appendi con­ suevisse. Praeter ea, qua attulimus de ae­ diculis, Romae in coemeteriis erectis, in quibus semper occurrunt imagines vel Chri­ sti vel apostolorum aliorumque sanctorum martyrum, notum est, quod scribit s. Ba­ sibus, epist. CCCLX. de imaginibus, ad Julianum apostatam: OOtv xai τους χα­ ρακτήρας τών εικόνων αυτών τιμώ και προσ­ κυνώ κατ' έξαΐρετον, τούτων παραδεδομένων έκ τών άγιων άποΟτόλων, και ούκ άπηγορευμένων, άλλ' έν πάΰαις ταϊς έκκληοίαις ημών τούτων άνιΰτορουμένων. Unde et characteres imaginum eorum (sancto­ rum) honoro et osculor eximie, cum hae traditae sint a sanctis apostolis, nec sint Perrone, Praelectiones theolog. VI. prohibitae, immo in omnibus ecclesiis no­ stris depictae sunt. Opp. cd. maur. tom. III. pag. 463. Cf. etiam Hom. in sanctos qua­ draginta mart. n. 2. ibid. tom. IL pag. 149. Hinc in septima synodo, act. IV. Gregorius Pessinuntis episc. laudat haec verba Isidori Pelusiotae: Templi ratio nulla est, quod non coronat imago. Exempla plura dabit J. Grancolas. Les anciennes liturgies, tom. II. prem. pari. pag. 62 et suiv. 30) Lib. I. cap. 25. n. 6. edit. Mass. 31 ) Haeres. XXVII. 3Î) Lib. de haeres, cap. 7. 33) Epist. ad Constantiam August. 3<) Epist. ad Joannem, episc. hierosol. opp. edit. Petav. tom. II. pag. 317. ”) Epist. CV. lib. IX. indict. 2. edit, maur. 21 322 323 praeterea Christi et apostolorum imagines Homeri, Pythagorae ceteroruinque profanorum conjungebant.36 At ah his omnibus catholici longe absum. ^135. Ad 2. D. Vetuit synodus illiberitana picturas heri in ecclesiis cyprios usus retinendi imagines in ecclesiis, prout jam vigebat in ecclesiis Ponti, Cappadociae, Antiochiae ct Constantinopolis, ut testes sunt Grego­ rius nyssenus 39, Basilius 40 et Joann. Chrysostomus 41, cum quibus s. £piphanius erat communione conjimctus. Non desunt, qui factum istud s. Epiphanii naevis adseribant; si tamen verum est, quod plures negant. 42 Ceterum novatores ipsi, quos impugnamus, contra auctoritatem Scriptura­ rum imagines in templis retinerent, quod profecto non admittunt. 138. Ad 5. D. Cultu superstitioso et absoluto, C. relativo, prout in ecclesia catholica receptus est, 3’. Ejus mens patet ex iis quae scripsit ad Secundinum: nos quidem, inquit, non quasi ante divinitatem, ante illam (Christi imaginem) prosternimur: sed illum adoramus, quem per imaginem aut natum aut passum, sed et in throno sedentem recordamur. 43 139. III. Obj. 1. Synodo nicaenae II. decernenti sacrarum imaginum cultum eruditus restitit librorum carolinorum auctor; restitit praeterea con­ cilium francofordiense ex toto ferme Occidente congregatum ; restitit deni­ que conventus parisiensis. Nicaenum ergo decretum occidentalis ecclesia minime recepit. 2. Quod quidem merito factum est: catholici enim ima­ gines adorantes prosternunt se coram ligno ac tela; invocant creaturas, atque a servis, minime vero a Domino, auxilium praestolantur. 44 Ergo. 140. Resp. Ad 1. D. Synodo nicaenae restiterunt librorum caro­ linorum auctor, synodus firancofordiensis et parisiensis conventus errore facti decepti, C. debitum cultum denegantes, N. Nempe tam auctor libro­ rum carolinorum, quam utraque synodus duplici errore facti decepti sunt; ac primo quidem in eo quod falso putaverint synodum nicaenam non fuisse ab Hadriano pontifice approbatam; deinde vero in eo, quod perperam exi­ stimaverint, synodum decrevisse eamdem tribuendam esse sacris imaginibus adorationem, quae sit secundum latriam, et quae defertur ss. Trinitati, prout prae se ferebat antiqua barbara versio illius concilii. Utroque postea errore patefacto, galli et germani nicaenum decretum admiserunt.45 141. Quod speciatim attinet ad auctorem librorum carolinorum atque ad conventum parisiensem, nonnulli censent cum Petavio, eos reipsa errasse pro temporum illorum ratione. Tr. quasi picturas per se illicitas esse pu­ taverit, 3’ Transmisimus primum membrum, eo quod nondum apud cri­ ticos exploratum sit, quidnam praecise eo canone synodus prohibuerit, et alii in alias abeant sententias.37 Ceterum dirissima persecutione liispanam ecclesiam adhuc affligente censuerunt patres illius synodi ejusmodi adoptare temperamentum, quod tenera Christianorum conditio exposcere videbatur. 136. Ad 3- 3' Quae enim sub Eusebii nomine circumfertur data ad Constantiam epistola, genuinus Eusebii foetus non est.38 137. Ad 4. D. Ut rudi anablatensium ingenio consuleret, quibus fortasse periculo esse Xn·: terat illa effigies, quo sensu saltem indirecte affir­ mavit imaginum usum esse contra Scripturarum auctoritatem, Tr. per se ac directe, 3*. Cum enim nos lateant omnia illius facti adjuncta, difficile est rectum de eo ferre judicium. Nondum fortasse receptus erat apud u) Haeres. XXVII. n. 6. edit. PeL En ejus verba: »Sed ejusmodi imagines (Jesu Christi) occultas habent, nec non et philo­ sophorum quorumdam, ut Pythagorae, Pla­ tonis, Aristotelis aliorumque, quibus eas, quas dixi, Christi effigies miscent, et ere­ ctas simul omnes adorant, ad easque gen­ tilium ritus instituunt... . Quinam vero sunt gentiles ii ritus alii quam sacrificia, caeteraque generis ejusdem?" Προςχυνούα, xai τά των Ϊ9νών έπιτελουΰι μυΰτήρια. . . . Tiva δέ εδτιν ε&νών ε9η, άλλ' η 3υϋίαι xai τά άλλα; Patet igitur hic agi de for­ mali, ut îyunt, idololatria. Iisdem pene verbis utitur s. Irenaeus loc. cit. in quem cf. annot. Fevardenlii, qui adversus Calvi­ num et Bezarn germanam s. Irenaei men­ tem tuetur, ostendilque receptum usum et cultum sacrarum imaginum in ecclesia tri­ bus prioribus saeculis. Eadem quoque re­ fert Theodoret. Haeret, fabul. lib. VII; qui praeterea inter imagines, quas adorabant carpocratiani, recenset statuas Simonis magi in Jovis figuram et Helenae in Minervae speciem constructas. Augustinus adjicit imagines Pauli et Homeri. î7) Has recenset eruditus card. De Aguirre in Collectione maxima conciliorum omnium Hispaniae, Romae 1693. tom. I. pag. 562 et seqq. Ostendit porro luculentissime, agi in hoc canone de imaginibus Dei, qui pro­ fecto, prout in se est, pingi nequit. Idipsum jam praestiterat doctus Albaspinaeus in adnotat. ad hunc canonem, in calce opp. s. Optati, pag. 208. Quod verba ipsa ca­ nonis ostendunt, dum concilii patres ratio­ nem reddunt, quare in parietibus imagines pingi non debeant: Ne, quod colitur et adoratur, in parietibus depingatur. Ubi apertum est, agi de eo, quod adoratur cultu latriae, nempe Deo. Addo, stupidos sese prodere haereticos, qui tanta fiducia obji­ ciunt hunc canonem, nec advertunt, quod si ageretur de imaginibus sanctorum, ut ipsi contendunt, haberi in eo apertissimum testimonium de recepto tunc temporis san­ ctorum cultu, quem tamen ipsi omnino re­ jiciunt. Quod si vetitas tantum Dei ima­ gines eo canone velint, hoc ipso causa ca­ dunt, cum pingi non posse Deum prout in se est, eum nempe qui est immensus. invisibilis, incircumscriptus, uno ore fatean­ tur catholici omnes. Sed cf. De Aguirre in hunc can. Attamen vix est inter prote­ stantes etiam recentiores, qui non jactet hunc canonem adversus doctrinam catho­ licam! De imaginibus Dei aut Trinitatis svmbolicis mox dicemus, w M) Cf. Petav. De incarn. lib. XV. cap. 15. 9. 1 39) Orat, de s. Theodoro, opp. edil. Paris. 1615. tom. II. pag. 10, 11. ubi agit de imaginibus martyrum in templo posilis. 40) Loc. cil. ex epist. ad Julian, in qua profitetur praeterea se venerari imagines, utpote ab apostolis traditas. 41) De laudibus Aieletii, opp. edit. maur. tom. II. pag. 519. 42) Cf. Bcllarm. loc. cit. 43) Lib. IX. epist. LIL indict. II. tom. II. col. 971. edit. maur. Paris. 1705. 44 ) Ita Cellérier, Sermon sur Γ excel­ lence du culte réformé, Genève 1819. ubi inter cetera scribit: «Dans le culte catho­ lique les chrétiens se prosternent devant le bois et la toile; iis invoquent les créatures. C’est des serviteurs et non du maître qu’ils attendent le secours.« 4S) Cf. Nat. Alexand. Dissert. cit. §§. 7, 8, 9 et 10. 21 * 324 circa cultum ipsum, mediamque tenuisse viam inter errorem iconoclastarum et dogma nicaenum.46 Alii autem eum Natali Alex, existimant, gallos veram fidem tenuisse circa venerationem imaginum, nec disceptasse nisi circa modum adorationis a concilio nicaeuo sancitum juxta dicta. Quod quidem nobis verisimilius videtur. 47 142. Ad 2. D. Catholici prosternunt se coram ligno ac tela, qua­ tenus haec prae se ferunt imaginem prototypi, ('. coram ligno ac tela in se spectatis, A. Alioquin, cum Josue ac seniores prostraverunt se coram arca, se prostravissent coram ligno ; cum aliquis prae gaudio gestit et exilit coram matris aut sponsae effigie, coram tela exiliret; qui expuit in simu­ lacrum Theodosii, expuisset in lapidem, et antiochenses ac thessalouicenses, qui ejusdem statuas fregerunt, non nisi lapides pariter fregissent ac deje­ cissent 143. IV. O bj. Quamvis relativus sit imaginum cultus, non propterea omni superstitione vacat. 1. Ethnici enim relativo cultu imagines ac simu­ lacra prosequebantur, uti ex ipsorum testimoniis patet apud s. Augusti­ num43, atque ex facto ipso, cum idola multiplicarent, etsi propterea non arbitrarentur deos multiplicatos; nec adeo stolidi erant, ut lignum et lapi­ des deos esse existimarent; patres nihilominus eosdem idololatriae incusa­ bant. 2. Quare catholici pariter ejusdem criminis rei sunt censendi, quo­ niam ei ipsi, quamvis imagines et simulacra minime deos esse putent, agnoscunt tamen excellentiam quamdam in imaginibus, quo fit ut unam prae alia colant, longas peregrinationes arripiant ad singulares aliquas ve­ nerandas, cum tamen domi fortasse formosiores possideant, eas velis tegunt, miracula fingunt, aliaque ejusmodi peragere consueverunt, quae abjectam superstitionem redolent. Ergo. Resp. A. Anlcc. Ad 1. prob. D. Nonnulli, qui tamen non ΓΠΓΙ Tr. ethnici generatim sumpti seu multierant ab idololatria immunes, tudo, N. Etenim, praeter auctoritatem Scripturarum, innumera prope testi­ monia ac documenta ex antiquitate sacra et profana suppetunt, quae lucu­ lenter ostendunt, gentes omnes, quidquid de nonnullis singulatim individuis sit, in idolis aut totidem deos aut saltem virtutem divinam iis insidentem agnovisse. Hinc quod consequens est, et ex iisdem pariter eruitur docu­ mentis, constat, gentiles cultu absoluto ac latreutico idola veneratos esse, ut suo loco ostendimus.49 Addo, idololatriam necessario fluere ex poly» 46) De Incam, lib. XV. cap. 16. §. 11. Verum de Libris carolinis cf. Trombellius diss. X. 4T) Loc. cit. «) In Ps. CXHL *’) Cf. Tract, de Deo, n. 112 et seqq. Quoniam vero nonnulli protestantes adhuc huic difficultati insistunt, afferam quae in hanc rem scripsit Leibnitzius : «Verum enim vero, inquit, etsi usus loquendi effecerit, ut dicatur honor imagini adhibitus, reapse tamen non res inanima et incapax honoris 325 theismo, ipsique intimam esse, eum tamquam totidem dii colantur, qui vel numquam extiterunt, cujusmodi sunt omnes divinitates abstractae, Febris o, gr. Fortuna, Fatum etc. vel qui fuerunt in censu creaturarum, e. gr. Saturnus, Jupiter etc. Nonnisi sero a nonnullis philosophis, ut cohonesta­ rent polytheismum et idololatriam jamjam fatiscentem, atque ut se Christia­ norum argumentis, quibus premebantur, subducerent, allegoricae interpre­ tationes diversorum numinum excogitatae sunt. ι 145. Absque animadversione dimitti hic nequit mala adversariorum fides ac pessima agendi ratio, qui ut ethnicos ab idololatriae crimine libe­ rent, toti in eo sunt, ut ostendant illos nonnisi cultu relativo simulacra veneratos esse; ut autem idololatriae catholicos insimulent, tradunt cultum relativum imaginum idololatrica superstitione nulla ratione vacare. 146. Ad 2. D. Catholici unam imaginem prae alia colere seu vene­ rari consueverunt propter causas aliquas extrinsecas, C. propter virtutem eidem insitam seu propter se, A. Nemo enim catholicorum ignorat ima­ gines in se spectatas nihil habere, quare una prae alia coli mereatur. Extrinsecae igitur sunt et accidentales causae omnes, quibus aliquis permo vetur ad unam potius quam ad aliam venerandam; nempe sive quod Deus dignatus fuerit per aliquam prodigia perpetrare et gratias elargiri sive quod ad alicujus conspectum ferventiorem in se effectum excitare quispiam sed prototypon honoratur coram imagine aut per imaginem, quematlmodum concilium (tridentinum ) honorem imaginibus haben­ dum interpretatur; et hinc facium arbitror, quod scholastici disputaverint, imaginem Christi illo ipso summo lalriae cultu ad­ orari, quo ipse Christus Deus. Àclus enim, qui adoratio imaginis dicitur, revera est adoratio ipsius Christi, occasione intuitu­ que imaginis, et obverso ad eam corpore quasi ad ipsum Christum, ut illius prae­ sentia manifestius exhibeatur, magisque animus ad contemplandum Dominum ele­ vetur; nemo enim sanus cogitabit: da mihi, o imago, quod peto; tibi, o marmor aut lignum, gratias ago; sed te, Domine, adoro, libi laudes cano. . . . Posito igitur, nullam aliam admitti venerationem imaginum, quam quae sit veneratio prototypi, non magis in ea erit idololatria, quam in veneratione, quae Deo et Christo exhibetur, sanctissimo ejus nomine pronuntiato. Nam et nomina sunt notae, et quidem imaginibus longe in­ feriores; rem enim mullo minus repraesen­ tant. Itaque, cum dicitur imaginem hono- rari, non id aliter intelligi debet, quam quo modo dicitur, in nomine Jesu genua flecti, nomen Domini benedici, nomini ejus glo­ riam dari; et coram imagine externa ad­ orare, non magis reprehendendum est, quam adorare coram imagine interna, quae in phantasia nostra depicta est; nullus enim alius usus est externae imaginis, quam ut interna expressior fiat, Sapienter vero monuit concilium, ut ne credatur virtus aliqua sive divinitas ipsi imagini inesse atque inhabitare; quemadmodum trojani pu­ tabant, Palladio ablato, urbem casuram, et romani deos ex templis hostium, conceptis quibusdam verbis evocabant, et cum ima­ gine ipsum Deum transferri credebant; aut quemadmodum sculptum signum alicujus Dei gestatum successus prosperos afferre quondam apud ethnicos persuasio erat, quas imaginum superstitiones arabes in quibus­ dam figurationibus ac talismanibus, judaei in nominibus scriptis aut pronuntiatis imi­ tabantur, quae utique est iconolatria aut onomatolatria.'* Syst. theol. pag. 142 et seqq. L· i ♦ 326 experiatur. L?tae enim atque his similes aliae causae non parum influunt ad peculiarem ejusmodi venerationem nonnullis imaginibus conciliandam. 147. Exinde ratio petitur illarum peregrinationum, (pias interdum ca­ tholici instituunt ad longinqua sanctuaria, ut vocant. Has quidem maligno dente carpunt protestantes ; ast perperam siquidem eas a remotissimis tem­ poribus usu receptas fuisse novimus '°, et a sanctissimis viris institutas51; neque imagines venerandi causa tantum arripiebantur, aut ad recolenda augusta religionis nostrae monumenta, verum etiam ut hac viatores ratione se duris poenitentiae laboribus exercerent.5* 148. Si superstitionem saperet pictas tabulas velo obducere, hujus superstitionis auctor Deus ipse esset, qui Exod. XL. 3. mandavit Moysi, ut demitteret velum ante arcam; superstitionis reus fuisset Salomon, qui ut legitur II. Parai. III. velum demisit ante altare aureum. Notum est, in antiquis ecclesiis partem interiorem ab exteriori velis et tentoriis separatam fuisse53; velis tecta erant martyrum sepulcra, quae cum mutarentur, dono mittebantur ad peculiares personas pietate ac dignitate insignes. 51 Mirum proinde est, synodum pistoriensem hunc usum carpsisse. 55 *·) Cf. Jac. Gretseri, S. J. eruditum et copiosum opus De sacris peregrinationi­ bus, in quatuor libros distributum, cum appendicibus adversus Petrum Molinaeum, opp. auctoris edit. Ralisbon. 1734. tom. IV. part, post Vid. etiam Eticycl Boned. XIV. dat. 16. Jun. 1749. 5I) Praeter exempla, quae affert cit. Gretscrus. lib. I et II. recentia habemus in s. Carolo Borromaeo, qui petiit Varallum ad venerandum illud sanctuarium; in s.Fran­ cisco Salesio, qui Augustam Taurinorum ad venerandam sacram Syndonem se con­ tulit; in s. Joann. Cantio, qui tum Hierosolymam tum Romam non semel peregri­ natus est ad invisenda loca sacra ac limina apostolorum. Quare synodus pistoriensis, quae cum protestantibus has peregrinatio­ nes improbat, se parvi pendere veneran­ dam antiquitatem et exempla sanctorum ostendit. S3) Sic legitur in officio s. Joann. Cantii, lect. Π. Noct. 2. eum quater Romam ve­ nisse , tum ut sedem itpostolicam, cui maxime addictus fuit, honoraret, tum ut sui (sic enim aiebat) purgatorii poenas, exposita illic quotidie peccatorum venia, redimeret. Haec omnia domestico ipsis protestantibus testimonio libet adslruere; adversus autem synodum pistoriensem eo melius adhuc ejusmodi testimonium urge­ mus, ut pateat non defuisse inter acatholicos, qui rectius de his senserit quam sy­ nodus ipsa. Sic igitur rursum scribit, op. cit. pag. 148. Leibnitzius: «Censendum est quidem, pietatis aliquando esse, loca quae­ dam sacra prae aliis vel libere vel ex voto visere, aliaque id genus obire, quoniam ipsum ceteraeque circumstantiae propositi singulares pars sunt honoris; et laudanda est praeparatio animi sibi aliquam poenam legemque certam dicentis, serii propositi ac zeli nostri peculiaris ostensio et cum publica concurrentium hominum pietatis significatione privata conspiratio ad Dei honorem; et locus ipse divinis beneficiis insignis recordatione illa et commemora­ tione fortius movet animum et sacro quo­ dam horrere percellit; quod ne protestantes quidem, quibus sepulcrum Domini adire datum est, diffiteri memini.“ M) Cf. Ant. Maria Lupi, op. cit. Dis­ sert. epistolare postuma intorno a' battisteri antichi, §. 81 et seqq. M) Boldetti, op. cit. lib. L cap. 9. Sed data opera de velorum usu in templis egit Rosweidus, S. J. pag. 849 et seqq. ad Paulinum. ”) Cf. Guasco, Dizion. Ricciano ctc. art. Mantellini. Et hic juvat subjicere non- 327 I 149. Miracula demum non fingunt catholici; sed ea referunt, quae publice, tota spectante interdum civitate, patrata fuerunt, et circa quae processus a legitima auctoritate constructi sunt.56 Velle autem omnia mi­ racula negare co quod nonnulli, privata auctoritate aut falso rumore decepti, aliquot falsa evulgaverint, perinde est ac velle omnes nummos suspectos habere aut etiam rejicere, eo quod nonnulli falsarii nummos sup­ posuerint aut adulteraverint. 150. Dices: Saltem nefas erit, Dei aut ss. Trinitatis imagines pin­ gere ac in templis fidelium venerationi exponere, ne deceptionis aut erroris periculo objiciantur. 151. Resp. D. Pingi nequeunt imagines Dei aut Trinitatis in se aut in sua natura, C. sub formis symbolicis, sub quibus interdum Deus, aut quaelibet divina persona apparuit, atque prout pingi in ecclesia ejus­ modi imagines consueverunt, A Absonum profecto esset, velle Deum aut Trinitatem pingere ad exprimendam ejus naturam; at nemo catholicorum est, qui id intendat in his imaginibus. Cum autem Deus sive in veteri sive in novo Testamento corporea specie visus sit, nihil prohibet, quominus sub ea forma, in qua apparere dignatus est, pingi possit. Sane in vetustis musivis operibus, quae reperiuntur in aediculis Christianorum ac in coeme­ teriis, saepe occurrunt ejusmodi imagines. S. Paulinus nolanus, describens imagines basilicae s. Felicis, inter ceteras et hanc recenset ss. Trinitatis: nullas propositiones ejusdem synodi cum censuris, quibus damnatae sunt in Conslit. Auctorem fidei, quae huc referuntur: LXIX: ..Praescriptio, quae generaliter et indistincte inter imagines ab ecclesia auferendas, vclut rudibus erroris occasio­ nem praebentes, notat imagines Trinitatis incomprehensibilis, propter sui generalilalem temeraria, ac pio per ecclesiam fre­ quentato mori contraria, quasi nullae ex­ tent imagines ss. Trinitatis communiter ap­ probatae, ac tuto permittendae." LXX : »Item doctrina et praescriptio generutim reprobans omnem specialem cul­ tum, quem alicui spccialim imagini solent fideles impendere, et ad ipsam potius quam ad aliam confugere, temeraria, perniciosa, pio per ecclesiam frequentato mori, tum et illi providentiae ordini injuriosa, quo ita Deus nec in omnibus memoriis sancto­ rum ista fieri voluit, qui dividit propria unicuique prout vult (ex August. Ep. 78. clero, senioribus et universae plebi liipponensi).·' LXXI: ..Item? quae vetat ne imagines, praesertim b. Virginis, ullis titulis distin­ guantur, praeterquam denominationibus, quae sint analogae mysteriis, de quibus in sacra Scriptura expressa fit mentio, quasi nec adseribi possent imaginibus piae aliae denominationes, quas vel ipsismet publicis precibus ecclesia probat cl commendat; te­ meraria, piarum aurium oflensiva, venera­ tioni b. praesertim Virgini debitae in­ juriosa." LXXII: ..Item, quae velut abusum extirpari vult morem, quo velatae asservan­ tur certae imagines; temeraria, frequentato in ecclesia et ad fidelium pietatem foven­ dam inducto mori contraria." i6l Cf. Marchetti, De' prodigj awenuli in moite sacre immagini specialmente di Maria sanctissima seconda gli autentici processi compilati in Roma, Roma 1797. Vid. pariter, quae de anconilana imagine beatae \Tirginis scripsit eques Artaud, Hi­ stoire du Pape Pie VII. Paris 1836. tom. I. chap. Π. pag. 29 et suiv. 328 Pleno coruscat Trinitas mysterio. Stat Christus auno. vox Patris coelo tonat, Et per columbam Spiritus Sanctus fluit. ” 152. Ad avertendum autem erroris cuj use unique periculum, satis erit populum rite instituere. Hinc inter ceteras propositiones damnatas ab Alexandro VIII. et haec habetur: Dei Patris sedentis simulacrum nefas est christiano in templo collocare.59 Quare merito Pius VI. eidem affinem propositionem synodi pistoriensis iterum proscripsit. CAPUT VL DE CRUCE. 153. Supervacaneum quodammodo videri poterit, peculiarem instituere quaestionem de Cnice post ea, quae de reliquiarum ac imaginum cultu disputavimus. Vel enim agitur de vivifica Cruce ipsa, cui Christus affixus est, et in censum ea venit sacrarum reliquiarum, inter quas principem lo­ cum obtinet; vel agitur de Cruce, quae ad illius conformationem configu­ rata est, et haec inter imagines sacras est computanda. Cum tamen Crux proprios adversarios nacta sit, ac mos jam obtinuerit de ea ex professo agere, ne videamur a majorum instituto discedere, breviter praecipua sal­ tem attingemus, quae ad hoc argumentum referuntur. Ea autem sunt, ut innuimus, tum Crux ipsa dominica, tum ejus imago, tum denique Crux quae in signo transeunte consistit; quae quidem omnia unica propositione complectimur, ne longius argumentum istud protrahamus. PROPOSITIO. Omni superstitione vacat tum cultus, quem catholici Cruci dominicae ejusque imagini deferunt, tum urus Crucis signi, quod passim ab ipsis usurpatur. 154. Ad fidem catholicam spectat haec propositio, ut patet ex decretis superius allatis circa reliquias et imagines et ex damnatione stauromachorum, Claudii nempe taurinensis, saeculo IX. aliorumque, qui eum secuti sunt, ut Petrus de Bruis. Wicleffus aliique obsuri nominis haeretici. Ho­ rum vafritiem adoptarunt Lutherus, Calvinus eorumque asseclae. ’ 155. Sic vero assertam propositionem per partes evincimus: statim 1 w· S7) Epist. XXXIL ad Sever. “) Cf. Bellarm. De imayin. lib. IL JL / CaP’ * w) Cf. Viva S. J. Damnatarum thesium theologica trutina, part. III. in prop. XXV. ab ^lex’ ) ξ*· dam"ata· 9 Cf. Bellann. De imay. hb. II. cap. 26; Gretserus, in eradito op. De Cruce, tribus vol. fol. edit. cit. 329 ac sacculo ecclesiae IV. vivifica Christi Crux ab Helena reperta est, ut referunt gravissimi ejusdem aetatis scriptores2, coli coepit, ab Helena pri­ mum, teste s. Ambrosio, qui ejusdem pietatem summopere commendat3*, ac deinceps ab universo Christiano orbe. Cujus rei luculentissimum docu­ mentum ex eodem s. Doctore habemus qui haec scribit: Sapiens Helena, quae Crucem in capite regum locavit, ut crux Christi in regibus adoretur. * Eadem habet s. Cyrillus hierosolym. qui et illud addit: Lignum illud san­ ctum crucis testatur (Deum esse Christum), quod hodieque apud nos cernitur; et per eos, qui cum fide particulam ex illo capiunt, totum istinc orbem terra­ rum fere complevit.* Idipsum testantur s. Joann. Chrysostomus6, Theo­ doretus7, s. Paulinus nolanus8, adeo ut vere scripserit Rusticus diaconus: Clavos, quibus confixus est (Christus), et lignum venerabilis Crucis omnis per totum mundum ecclesia absque ulla contradictione adorat9; cui consonat s. Joannes damascenus.10 156. Nec mirum est lignum ipsum Crucis, in qua fixus est Redemptor hominum, et quam salutari rore sui sanguinis adspersit, quaeque praecipuum promerendae nostrae salutis instrumentum fuit, ut propterea σωτήριος, id est, salutaris, proprie nominetur, ut Theodoretus observat11, in tanta vene­ ratione fuisse; cum videamus, vel a primis saeculis in summo honore ac pretio ejus effigiem Christi fideles habuisse. Exinde enim conficta illa ab ethnicis in Christianos calumnia, cruces omnes ab illis adorari, de qua su­ perius egimus. Neque enim de nihilo, ut animadvertit Petavius, apud gen­ tes rumor iste percrebuerat, cruces omnes etiam noxiorum a christiams in 2) S. Ambrosius, in Orat, funebri Theo­ rursum Catech. IV. η. 10 el Catech. XIIL dosii imp.; s. Paulinas nolan. Epist. XXXI. η. 4. Cf. not. Touttée ad hunc locum, ubi vindicat miraculum a Cynllo et Paulino Ad Sulpic. Severum, n. 5. edit. Muratori, Veron. 1736; Sulpicius ipse Sac. Hist. commemoratum, quod Crux, licet toties per lib. II. cap. 34; Socrates lib. I. cap. 17; frustula inde decerpta imminui deberet, ta­ Theodoretus lib. 1. cap. 18; Sozomenus men nullum detrimentum fuerit passa. Ex lib. II. cap. 1 el 2; ac citra Helenae men­ quo cadunt, quae Salmasius et ex eo Bre­ tionem Eusebius, in Vila Constantini, ckenridge ore profano dixerunt, posse ex lib. III. cap. 30. (.de quo cf. Bolland. tom.III. reliquiis Crucis, quae circumferuntur, aut Augusti, pag. 565. §. 8 el seqq. edit. Ant- silvam caeduam exurgere, aut navem ex­ tra i. verp. n. 75.); el s. Cyrillus hicrosolym. in 6) In lib. Quod Christus sit Deus, n. 9. Epist. ad Constantium, n. 3. Hic porro 7) Hist, eccles lib. I. cap. 18. fuit teslis ocularis; Ruffinus, Hist. Eccl. 8) Epist. XXXI. Ad Snip. Seo. lib. I. cap. 7 el 8. 9) Tom. IV. Bibi. Patrum De la Vigne, 3) Orat. cit. de obitu Theodosii, num. 46. col. 1154. edit. maur. ubi videat. not. edit. *°) De fide orth. lib. IV. cap. IL De ■*) Ibid. n. 48. ’) Calech.\. n. 19: To ζύλον rô άγιον hoc peculiari argumento cf. Zaccaria in τού σταυρού μαρτυρεί, μέχρι σήμερον παρ' Symbolis Gorianis Florentiae editis, vol. IXήμίν φαινόμενον. xai διά τών κατα πίστιν pag. 67 ct seqq. ubi pluribus veritatem hu­ έζ αυτού λαμβανόντων, έντεύ&εν τήν οι­ jus crucis inventionis vindicat. κουμένην πάσαν σχεδόν ήδη π/.ηρώσαν. Αζ “) Quaest. XXVI. in Genes. I I II 330 honore cultuque haberi, neque hoc illis potuissent unquam objicere, nisi certas venerari ipsos vidissent.12 157. Deus ipse crebris miraculis hunc sibi cultum acceptum esse te­ statum voluit. Huc siquidem refertur celebris illa, quae vigilanti Constan­ tino imperatori risio in coelo facta est, quam refert Eusebius de Cruci» trophaeo cum inscriptione : Hoc rince tum jussum a Christo eidem per quietem apparente datum, ut ad signi illius similitudinem , quod viderat, fabricandum curaret vexillum, quo tamquam praesidio certissimo uteretur in praeliis contra impetus hostiles; prout reipsa imperator effecit ac La­ barum nuncupavit sibique salutare esse perpetuo expertus est.15 Huc pariter spectant, quae de prodigiosa Crucis effigie in judaeorum vestibus impressa referuntur, cum ipsi, jubente Juliano apostata, templum hierosolymitanum instaurare asrsrressi sunt. 16 158. Patres propterea effusi sunt in Crucis cultu extollendo; quorum testimonia vulgata sunt ac omnium manibus teruntur, ut adeo necesse non sit ea recensere.17 Novimus insuper ex certissimis documentis, Crucis effi­ giem in altaribus antiquitus collocatam fuisse, ac proinde cultu veneratos eam fuisse primos Christi fideles.18 159. Restat ut aliqua demum adjiciamus circa illud, quod Tertullia­ nus vocat signacubim frontium, seu quod Crucis signum transiens dicitur, ,s) De cita Constant, lib. I. cap. 28. M) Euscb. ibid, a cap. 29 ad 32IS) Cf. idem. Euseb. ibid. lib. II. cap. 7 el seq. ; Sozomen. lib. II. cap. 1. Adversus eos, qui fictum autumarunt a Constantino visae crucis miraculum, ut Jac. Oiselius in Thesauro antiquorum numismatum, Jac. Tollitis in notis ad Lactantii librum De mor­ tibus persecutorum. el Joann, de Hoornebeck Leid. profess, in Examine bullae Ur­ bani \ III. De cultu imaginum, a pag. 101 ; cf. Baluzius, in ad notationibus ad eumdem Lactantii librum, et Norisius, Leet. VIII. contra Albert. Fabricium, qui admissa ve­ ritate historica hujus facti, negat prodigio­ sam fuisse hanc crucem, ac litteras Ίοϋτω νίκα, cruci circumpositas, putat explicari facile posse per naturale phaenomenon, scilicet per quatuor parelia sibi invicem opposita ac per halonem solarem. Vid. trevoltienses, ad annum 1724; Gusta, in Vita Constantini; Jacuzzi Syntagma quo apparentis magno Constantino Crucis hi­ storia complexa est universa; ac Joann. Bapt. Toderini, Dissertat, de constantiniana crucis apparitione, in collect, dis­ sert. Zaccariae, tom. XIII. **) Cf. Socrates, lib. III. cap. 20; Sozomenus, lib. V. cap. 22; Theodorei. lib. in. cap. 20. Ruifinus, lib. I. cap. 39. Cf. Gretserus, De Cruce, tom. L tribus prioribus libris. “) Cf. Grelser. op. cit. lib. II. cap. 10 et 13. In excavationibus pompejanis intra cubiculum illius domus, quae Pansam ha­ buit dominum, in pariete, cui marmoratum est inductum, toreuma, Crucis effigiem ex­ hibens, repertum est, saltem ut nonnulli referunt. Paries, qui ilii est e regione, ex­ hibet imagines larium, quibus ethnici suas domos tuebantur. Ea urbs anno 79. a Christi nativitate fuit et combusta et obruta, Primis vero ecclesiae temporibus non raro evenisse credimus, ut in eodem tecto una atque eadem gens et Christianos et ethni­ cos numeraret inter suos. Vid. A letter addressed etc., seu Epistola, ad R. D. Burgess, data a R. D. Baggs etc. Romae 1836. 331 ac manus agitatione formatur, et rebus quandoque benedicendis adhibetur. Antiquissimum esse ejus usum in ecclesia non negant protestantes, dum­ modo tamen veluti nuda caeremonia et ad fidei professionem instituta spe­ ctetur. Atqui ad emerendam praeterea utilitatem aliquam haec caeremonia instituta est. 160. Etenim nec nudam nec otiosam, sed ad multas opportunitates efficacem existimatam fuisse ab ipsis ecclesiae primordiis piam hanc caere­ moniam, evincunt trita illa Tertulliani verba, quae afferri solent ad osten­ dendam signi istius antiquitatem: Ad omnem progressum, ait ipse, atque promotum ; ad omnem aditum et exitum; ad vestitum, calciatum, ad lavacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quaecumque nos conversatio exercet, frontem Crucis signaculo terimus.19 Quomodo autem ad omnes ejusmodi usus adhibitum fuisset signaculum istud, si ad solam fidei pro­ fessionem, ut Casaubonus contendit, usurpabatur? 161. Hoc insuper signo fugari solitos daemones, et admiranda quae­ dam fuisse peracta multis iterum patrum tum testimoniis tum exemplis intelligimus. Epiphanius enim, Gregorius naziaux. atque nyssenus, Athana­ sius, Cassianus, Joann. Chrysost., Prudentius aliique passim apud Gretserum20 testantur, plurima prodigia per salutare hoc signum patrata fuisse, male­ ficas incantationes dissipatas morbosque depulsos. Quin immo et aquam eodem Crucis signo ac benedictione consecrare veteres consuevisse adver­ sus daemonum magorumque praestigias, eamque pietatem gratam sibi esse ingentibus interdum miraculis Deum ostendisse, iidem antiqui patres sae­ pissime produnt21 162. Ex his igitur patet, dominicam Crucem omni esse veneratione dignam omnique honore non quidem propter se, verum propter piacularem hostiam, quae ab ipsa pependit, ex qua ingens Deo gloria parta est, summa nobis utilitas, plenusque relatus est de morte ac inferno triumphus. 163. De natura vero cultus deferendi vexillo Crucis disputant theo­ logi. Quidam enim e scholasticis putant, sive veram Crucem sive ejus imagines latriae cultu esse venerandas, ut Damascenus, Bonaventura, ange­ licus Doctor aliique.22 Ast Bellarminus scribit, hunc loquendi modum offendere aures catholicorum, tum etiam praebere occasionem haereticis liberius blasphemandi.23 Quapropter cum ceteris theologis docet, neque ”) Lib. de corona milit. cap. 3. edit. Rigalt. post quae immediate subdit cap. 4: „Harum cl aliarum disciplinarum si legem expostules Scripturarum, nullam invenies; traditio tibi praetendetur auctrix etc." Ex quibus patet, hunc usum ex traditione apostolica descendere. Cf. Grelser. op. cit. lib. IV. cap. 7 el seqq. 10) Ibid, a cap. 20 ad 29. ’*) Cf. Petav. De Incani, lib. XV. cap. 10; Mabillon, Praef. in saec. IV. Bened. 3. Cf. Grelser. lib. I. cap. 57 et seqq. ”) De imag. lib. II. a cap. 20 ad 25. ubi accurate argumentum istud lotum ex­ pendit, ac per appositas propositiones quid ·>.< ■ 332 veram Christi Crucem, neque ejus imaginem per se adoratione latriae esse colendam. Latriae namque cultus creaturae deferri nequit, multo minus rationis experti, cujusmodi Crux est. Haec sententia clare deduci­ tur ex actis concilii nicaeni II.24 164. Quod si honor imaginis transit in exemplar, idem tamen honor non est imagini impendendus ac prototype. Ita major debetur regis per­ sonae reverentia quam ejus imagini aut vestimentis. 160. Dum ecclesia canit: 0 Crux, ave, spes unica. . . 0 Crux ado­ randa, per Crucem Christum significat, a quo salutis praesidia petimus, non ab ipsa Cruce; vel innuit nos expectore fructum Crucis, id est aeter­ nam salutem per merita Christi, qui Cruci affixus est. DIFFICULTATES. 166. Obj. 1. Crux dolorem et ignominiam attulit Christo ejusque discipulis, non est igitur colenda. 2. Quod si Cruci deferendus cultus cen­ setur ob illius cum corpore Christi contactum, Jordanis igitur aquae, Pa­ laestinae terrae, asello cui insedit Christus, quin et servi Christum percutientis manui ac Judae labiis cultus erit tribuendus; quae absurdissima sunt. 3. Saltem nulla ratio est, cur Crucis imaginem speciali ratione vene­ rari debeamus, quia refert dominicam Crucem; alioquin et omnia praesepia, columnae omnes, spinae, flagella pariter colenda essent. 4. Demum negari nequit magicae artis esse characteribus ac signis divinam tribuere virtutem, ut catholici faciunt, qui vim fugandi daemones, morbosque dis­ pellendi ac cetera ejusmodi ipsi tribuunt Crucis signo. Ergo. 167. Resp. ad 1. D. conseq. Si ratio haberetur ignominiae aut do­ loris, quem Crux Domino attulit, C. si habeatur ratio illius gloriae, quae ex ignominia et dolore parta est Christo, atque emolumentorum, quae no­ bis provenerunt, A. Ad hanc vero gloriam et ad haec emolumenta catho­ lici oculos et animum intendunt, dum Cruci honorem et cultum deferunt. 168. Ad 2. iV. cons. et paritatem. Non solum enim ob corporis Christi contactum vera Christi Crux cultum seu venerationem meretur sin­ gularem, verum etiam quia selecta a Christo fuit tamquam instrumentum, quo salutis nostrae hostes devicit, palam triumphans eos in semetipso, ut loquitur apostolus, et in quo affixum fuit et deletum chirographum decreti, quod erat contrarium nobis.25 Eadem vero ratio non est Palaestinae ter­ rae etc. neque tantae sunt virtutis ut ponere valeant ob oculos nostros Christi passionem, nec proinde possemus istorum cultu animi nostri grati sensus erga Christum significare. verius videatur statuit, ac diversas opinio­ nes conciliat. ’<) Act. I cl VII. “) Coloss. II. 14. 333 ( 1G9. Manus autem nervi Christum percutientis et labia Judae prodi­ toris monumentum exhibent immanis impudentiae et nequitiae abominandae, ac moralem prae se ferunt indecentiam, ob quam non colenda, sed detestanda sunt. Nec praetereundum est, quod cultus, qui rationali individuo defertur, ut superius adnotavimus, sit absolutus ac terminetur in ipso, non vero sit tantum relativus. Excipiendus tamen casus, in quo aliquis alium repraesentat, ut cum legatus refert personam principis. 170. Ad 3. N. iterum paritatem. Ratio enim disparitatis in eo est, quod cruces per se unice institutae sunt ad repraesentandam veram Christi Crucem, non item vero praesepia, spineta ac cetera hujusmodi, quae ad alios usus adhibentur. Quod si eo fine praesepia, columnae etc. pingeren­ tur vel sculperentur, ut Christi Domini mysteria, nativitatis e. gr. vel pas­ sionis referrent, tunc ea veneratione aliqua digna esse non inficiaremur. 171. Ad 4. D. Magicae superstitionis esset tribuere 'virtutem signo ipsi praescindendo a virtute Christi, C. secus, N. Itaque catholici non signo ipsi in se spectato efficaciam tribuunt, sed quatenus illud refert pas­ sionem Christi ac tacitam saltem supponit Christi Domini invocationem.26 172. Crucis porro virtutem et gloriam, ad eamque honorandam inci­ tamenta eloquenter illis verbis edixit Chrysostomus : Crux prius condemnationis et supplicii nomen erat; nunc res est venerabilis et desiderabilis. Crux antea dedecoris et poenae argumentum erat: nunc gloriae et honoris est oc­ casio. . . . Crux caput nostrae salutis, Crux infinitorum bonorum argumen­ tum . . . haec reconciliationem Dei cum hominibus instituit. . . . Propter hanc daemones fugiunt, diabolus profligatur. Propter hanc humana natura cum angelica vivendi ratione contendit.27 26) Cf. Bellarm. loc. cit. cap. 30. cum notis P. Erbermanni. 27) Ο Οταυρός πρότερον αίΰχύνης ή καί κολάΰεως ϋπόθεΰις, νύν δε γεγονε δόξης και τιμής αφορμή. Σταυρός τό κεφάλαιον τής Οωτηρίας τής ήμετέρας' ΰταυρός ή τών μυρϊων αγαθών ύπόθεΰις . . . οΰτος καταλ- λαγάς θεού πρός ανθρώπους έποιήΰατο, . . . διά τούτον δαίμονες δραπετεύουΟι, διά τού­ τον ό διάβολος φυγαδεύεται, δια τούτον ή ανθρώπινη φύΰις πρός τήν αγγελικήν πολι­ τείαν άμιλλάται. Ηomit. Π. de Cruce et latrone, η. 1. opp. edit, maun tom. Π. pag. 411. INDEX VOLUMINIS VI. TRACTATUS DE INCARNATIONE. P»g· Prooemium.............................................................................................. 5 PARS 8. Adversus hebraeos......................................................... 6 CAPUT I. De Messiae promissione et expectatione . 6 Prop. I. Aliquis Messias fuit a Deo in lege promissus et quovis tempore ab hebraeis expectatus.............. 8 Prop. II. Messias a Deo promissus atque ab hebraeis ex­ pectatus singularis et unicus est....................... 18 CAPUT II. De epocha et officiis promissi Messiae . 24 Prop. I. Epocha adventus promissi Messiae ex sacris litteris certa ac determinata est...................................... 25 Prop. II. Epocha adventus Messiae in Scripturis determinata retardari nequit..................................................... 27 Prop. III. Advenisse Messiam a Deo promissum atque, a ju­ daeis expectatum, jamdiu elapsae epochae. prophetarum oraculis determinatae, luculentissimeostendunt. . 30 Paragr. 1. Jacobaeum vaticinium expenditur........................... 30 Paragr. 2. Expenditur vaticinium Danielis................................ 40 Paragr. 3. Expenduntur vaticinia Aggaei et Malachiae.... 56 Prop. IV. Officia ac munia a promisso Messia juxta pro­ phetas obeunda eumdem advenisse luculenter ostendunt 61 CAPUT III. De Jesu Nazareno vero Messia..................... 74 Prop. I. Jesus Nazarenus verus Messias est. in Scripturis promissus, atque a judaeis expectatus................. 74 Prop. II. Judicium in causa Christi Jesu a judaeis latum fuit iniquum in se, illégale in formis judiciariis, saevum iu exeeutione, novumque suppeditat divinae Christi missionis ac messianac ejus dignitatis argu­ mentum ................................................................................ 91 CONCLUSIO .......................................................................................... 103 335 PARS II. Adversus haereticos............................................. De divina Christi natura 105 .......................... 105 Prop. Vera et proprie dicta divinitas seu natura divina in Christo Jesu agnoscenda est et profitenda .... 106 CAPUT I. CAPUT II. De natura Christi humana.......................... 122 Prop. I. Verbum divinum naturam humanam nobis con­ substantialem assumpsit integram atque perfectam 124 Corollarium I. Christi caro est vera, solida et expressa, non autem ficta, neque umbratilis, neque apparens aut phantastica.................................................................. 125 Corollarium II. Christi corpus non e coelo delapsum est, neque ex coelesti substantia consistens, sed est humanum atque ex Virgine matre susceptum.............................. 126 Corollarium III. Animam eamque rationis participem Verbum di­ vinum assumpsit............................................................. 128 Corollario m IV. Christus humanis affectibus, doloribus et corru­ ptioni obnoxius fuit ex naturae suae conditione . . 130 Prop. II. Christus Dominus de Spiritu Sancto conceptus est, atque ex Maria Virgine salva ipsius integritate natus............................................................................ 134 CAPUT III. De utriusque Christi naturae hyposta­ tica co n junctione .................... 150 ARTICULUS I. De unica Christi persona.................................... 152 Prop. I. Unica in Christo est admittenda eaque divina persona............................................................................ 154 Prop. Π. Beata Virgo vere et proprie ΰεοτόχος seu Deipara vocatur et est.................................................................. 164 ARTICULUS II. De adoptianismo................................................... Prop. Jesus Christus est Filius Dei naturalis, non autem adoptivus....................................................................... ARTICULUS III. De distinctione duarum naturarum in Christo post unionem hypostaticam......................................... 180 Prop. Duae sunt in Christo naturae integrae distinctae, in­ confusae atque impermixtae......................................... 182 ARTICULUS IV. De duplici in Christo voluntate et operatione . 191 Prop. Duae naturales operationes et voluntates indivisae et inconfusae ni Christo sunt confitendae.................... 194 CAPUT IV. De communione idiomatum et adoratione Jesu Christo debita ARTICULUS I. De idiomatom communione.................................... Prop. I. Admittenda est in Christo idiomatum communi­ catio in concreto........................................................ Prop. II. Nullo modo admitti potest communicatio idiomatum in abstracto, nec tribui proinde Christi hu­ manitati omnipotentia, ubiquitas, seu omnipraesentia ARTICULUS II. De Christi adoratione......................................... P r op. I. Uno eodcmque supremo latriae cultu humana Christi natura adoranda est cum Verbo divino, cum quo est hypostatice conjuncta................................... ........... 204 204 205 207 211 212 336 Ρ·β· Prop. Π. Cultus sacratissimi Cordis Jesu, prout ab apostolica sede probatus est, atque in ecclesia catholica fre­ quentari consuevit, pius est, et ab omni superstitionis labe immunis........................................................... 218 CAPUT V. De Christi titulis atque muneribus . . . 229 Prop. I. Christus verum ac proprie dictum habuit sacer­ dotium, ejusque munia in mortali etiam vita complevit 231 Prop. II. Christus Jesus veri nominis mediator fuit . . 237 CAPUT Vf. De Christi satisfactione et merito . . . Prop. Christus vere et proprie pro nobis divinae justitiae satisfecit . -...................................................... 242 238 TRACTATUS DE CULTI’ SANCTORUM. Prooemium.............................................................................................. 263 CAPUT I. CAPUT II. De varia cultus acceptione et divisione . 264 De religiosi sanctorum cultus honestate acpietate........................................... 268 Prop. Pius et ab omni idololatriae labe immunis est reli­ giosus sanctorum cultus...................................... 269 CAPUT III. De sanctorum invocatione............................. 279 Prop. I. Ex sacris litteris in primis evincitur, licitam esse et utilem sanctorum invocationem....................... 280 Prop. II. Ex traditione et ecclesiae praxi ostenditur, lici­ tam esse et utilem sanctorum invocationem . . . 285 • CAPUT IV. De reliquiarum cultu...................................... 298 Prop. Sanctorum reliquiae et monumenta utiliter ac pie a fidelibus honorantur........................................... 298 CAPUT V. De sacrarum imaginum usu ac veneratione Prop. I. Sacrarum imaginum usum ac venerationem licitam ac piam esse sacrae litterae ostendunt.309 Prop. II. Usus ac veneratio sacrarum imaginum ex tradi­ tione evincitur..................................................... 313 308 CAPUT VI. De Cruce................................................. 328 Prop. Omni superstitione vacat tum cultus, quem catholici Cruci dominicae ejusque imagini deferunt, tum usus Crucis signi, quod passim ab ipsis usurpatur . . . 328