SYNOPSIS THEOLOGIÆ DOGMATICÆ AD USUM SEMINARIORUM AD MENTEM S. THOMÆ ET S. AlPHONSI HODIERNIS MORIBUS ACCOMMODATA TOMUS III N° 663 — HI JÜS PROPRIETATIS AUCTOR SYNOPSIS THEOLOGIÆ DOGMATICÆ TOMUS TERTIUS DE DEO SANCTIFICANTE ET REMUNERATORE SEU DE GRATIA^DE SACRAMENTIS ET DE NOVISSIMIS P Ί Auctore Ad. Tanquerey EDITIO VICESIMA QUARTA quam recognovit J. B. BORD, doctor in theologia, olim theologiæ dogmaticæ professor. Typis Societatis Sancti Joannis Evangelistæ DESCLÉE ET SOCII PARISIIS — TORNACI (Belg.) — ROMÆ 1938 y.·?.·. r.-Λν- : Nihil obstat. Parisiis, die 15 Aprilis 1938. P. ViGUÉ, Censor deputatus. Imprimatur. Parisiis, die 20 Aprilis 1938. Joannes Cardinal. VERDIER. Copyright 1929 by DesclÉe & Co., Paris. * -. PRÆFATIO IN VICESIMAM PRIMAM EDITIONEM In hâc editione penitus recognitâ, mens nostra fuit, sicut in praevio volumine, ita dogmata fidei positivis argumentis exponere et probare ut, contra Liberalium et Modemistarum asserta, pateat ea, licet decursu temporum explicitius decla­ rata, minime tamen adulterata aut immutata esse, sed “ in eodem sensu eademque sententia ” profecisse; — eaque secundum philosophiam scholasticam ita expolire, duce præsertim Angelico Doctore, ut eorum convenientia et cum rectâ ratione concordia animis recte dispositis appareat; quapropter quœstiones proprie theologicas ampliori modo declaravimus, eas præcipue quibus ipsa dogmata clarius elucidantur. Inter quæstiones quas speciatim recognovimus, recensere liceat gratiœ actualis naturam et necessitatem, specialem inhabitationem SS. Trinitatis in animâ justi, virtutes cum gratia infusas, Sacramentorum divinam institutionem, mo­ dum quo gratiam operantur, philosophicas quœstiones de transsubstantiatione et essentiâ sacrificii missœ, biblicam doc­ trinam de cœlo et inferno, necnon communionem sanctorum. Quâ in re cooperatores habuimus nonnullos theologiae professores qui vivâ voce et scriptis auxilium haud mediocre nobis benigne praestiterunt, quales sunt V. Arondel, f.-B. Bord, F. Cimetier, F. Galtier, L. Hebert (pie defun­ ctus), A. Vernele, P. Vigué : quibus gratias agere non minus æquum quam jucundum. In seminario Aquensi, die 6a Januarii 1929, in festo Epiphaniæ D. N. Jesu Christi. Ad. Tanquerey. / I IN VICESIMAM QUARTAM EDITIONEM In hac nova editione, benevolus lector inveniet quædam rectius emendata; alia vero perfectius proposita, præsertim in tractatibus De Gratia, de Sacramentis, de Eucharistia : v. g. nn. 61-66, 94, 98, 178, 418, 450, 1070, 1084, etc; multos libros aut articulos novos suo loco allegatos. Hæc omnia attente peregimus, ut catholica doctrina et mens S. Thomæ clarius effulgeant in studiosis clericorum animis. Die 19 Martii 1938, in festo S. Joseph. V. Arondel, J. B. Bord, F. ClMETIER. PRÆCIPUA SIGLA = Dictionnaire PApologétique du P. d’AlÈS. D. B. = Denzinger-BanNWART, Enchiridion symbolorum... = Did. do Théologie Catholique (Vacant, Mangenot, Amann). = JOURNBL (Rouet DE), Enchiridion patristicum. = Raw Apologétique. R. B. = Raw biblique internationale. = Revue du Clergéfrançais. R. S. R. = Recherches de Science religieuse. ELENCHUS PRÆCIPUORUM AUCTORUM ALLEGATORUM INITIO CUIUSQUE TRACTATUS INVENITUR. k—· .’V> * ÎS^-λ ”· — Χ * ί-· Λ •·· * · ·’ ·· <· < < ■&. *&. ■&. & PRÆFATIO Seminarii Baltimorensis Alumnis. Synopsim theologice dogmatisez fundamentalis vobis scribens, dilectissimi in Christo discipuli, præ oculis habui hæc Magistri verba : “ Ideo omnis Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ” ». Doc­ trina nempe Christiana, a Deo ipso revelata et ab Ecclesia catholica fideliter custodita, substantialiter mutari nequit, sed, sicut ipsa veritas, eadem semper manet ; ideoque Chris­ tianus apologeta ex operibus antiquorum Patrum et theo­ logorum, contra modernos etiam Incredulos, arma depro­ mere debet. Attamen veritas, licet in se immota, novis argumentis proponi et illustrari potest; cum enim sit universalis simul et aeterna, omnium aetatum mentibus accommodari valet, et cum novis adversariorum impugnationibus quotidie sit obnoxia, novis pariter fulciri debet probationibus, quibus difficultates recenter propositae efficacius elidi queant Mihi igitur in animo fuit recentiores Rationalistarum Protestantiumque errores ex ipsorum libris detegere^ exponere et con­ futare Et sane, cum eorum opera legebam, cito intellexi multa ex eorum argumentis, saepe jam confutata, sub nova forma recocta fuisse, paucis tantum additis; saepe igitur probatio­ nibus ab antiquis Patribus et theologis usus sum, ea tantum addens, ex recentiorum Apologetarum operibus, quæ ad nova adversariorum sophismata explodenda necessaria vide­ bantur. Nonnulla pariter ex industria omisi, quæ, saeculis elapsis utilia, nostra aetate, propter mutatas circumstantias, otiosa jam evaserunt, ut sic quaestiones quæ hodie agitantur fusiori calamo exponere possem : nova igitur et vetera in hac Synopsi invenietis. vili. PRÆFATIO. Brevitati tamen simul ac perspicuitati consulo, lectores sæpe remittens ad libros antiquos recentesve, ubi multa inve­ nient utilia sive ad adversarios confutandos, sive ad fideles erudiendos : ipsorum igitur erit, pro data sibi opportunitate, res majoris momenti profundius investigare et penitius expendere : experientia enim constat eos tantum vere pro­ ficere qui, duce magistro, proprio et indefesso labore, studio incumbunt Ad mentem S. Thonue Aquinatis scribo : Angelicus enim Doctor, tum in Summa contra Gentiles, tum in opusculo Contra errores Grcecorum, viam aperuit in qua, pro tenuitate mea, incedere statui; operibus tamen hodiernis utor quæ ipse, si adhuc superstes, adhibuisset Inter recentes auctores qui maximo auxilio mihi fuerunt, speciatim Lud. Brugère commemorare debeo quem ut magistrum habui et ducem libenter agnosco. Neque hic prætermittere possum nomina eorum qui con­ siliis et notis sæpe me adjuvarunt, ut P. Dissez, J. Bruneau et H. Ayrinhac : quibus omnibus gratum offero animum. Si quid autem erronei vel minus recti in hasce paginas præter intentionem, irrepserit, illud pro non scripto habe­ bunt benigni lectores. Valete. Baltimoræ, die festo Annuntiationis, 1896. W' INDEX RERUM De Gratia Historicus profectus theologicæ doctrinæ . Excerpta e canonibus concili Arausicani II Tridentini concilii decreta et canones Propositiones Jansenii damnatæ . . Objectum, excellentia, utilitas Tractatus . Prolegomena : Gratiæ notio, divisiones CAPUT I. De . . . . . , . . i . 5 . 7 .19 .20 .23 Errores circa gratiam. . . . - 27 % gratia habituali.................................... 34 . Art. I. De justificatione qua gratia infunditur . 35 § I. De natura justificationis . . . . -36 Justificatio consistit in infusione gratiæ sanctificantis qua peccata vere delentur.......................................38 De connexione inter peccatorum remissionem et gratiæ infusionem............................................. .48 Effectus formales justificationis . . . -50 Corollaria de justificatione. . . -52 § II. Dispositiones ad justificationem requisitae .. . 53 i° Sola fides non sufficit....................................................... 54 20 Fides ad justificationem requisita non est fiducia . 58 30 Theologicæ elucidationes de dispositionibus ad jus­ tificationem requisitis ...... 60 § III. Proprietates gratiae justificantis . . . .62 Hujus gratiæ incertitude....................................................... 62 Ejusdem gratiæ inæqualitas ‘ . .64 Ejus amissibilitas.................................................................65 Art. II. De intima natura gratiæ habitualis . . 66 § I. De gratia increata seu de inhabitatione SS. Trinitatis in anima justi . . . . . . 67 Existentia hujus inhabitationis............................................. 67 Modus ejusdem ....... 69 § II. De gratia creata ....... 74 i° De gratia habituali : ejus definitio. . . . 75 Connexio inter gratiam et filiationem adoptivam . 80 Relatio inter gratiam et animam . . .81 viii. INDEX RERUM. 2° De virtutibus infusis gratiæ adnexis . . . 83 Notio ac species virtutum infusarum . . . 83 Existentia virtutum infusarum . . · · 85 Augmentum et amissio virtutum infusarum . . 89 Discrimen inter gratiam et virtutes. . ■ -93 30 De donis Spiritus Sancti . . . . -95 Distinctio donorum a virtutibus . . . .98 De gratiis gratis datis............................................... .98 Conclusio de vita Christiana supernatural! . . 99 Conclusio apologetica de ordine supematurali. . 100 CAPUT II. De gratia actuali ... 102 Art. I. De natura et speciebus gratiæ actualis • 103 § I. De natura gratia actualis ... ■ 103 Notio et effectus formales ..... • 103 . 107 Controversia de intima ejus natura . . 109 § II. De variis spectibus gratia actualis. Art. II. De gratiæ actualis necessitate § I. Necessitas ad opera supernaturalia . Quoad opera quae justificationem pracedunt • 113 Ad omnes actus salutares Etiam ad initium fidei .... • 123 . 126 Quoad opera quae justificationem sequuntur. Quoad actus salutares in genere . 128 Quoad perseverantiam diuturnam . Quoad perseverantiam finalem • 13° Ad perseverandum sine peccato veniali . • 133 § II. Necessitas gratia ad opera naturalia • *35 Quid homo valeat sine gratia habituali Sine gratia fidei................................ • 139 Sine gratia actuali..................................... Quid homo non valeat sine auxilio gratiæ . • 143 Quoad legem naturalem integre servandam • 143 Quoad amorem Dei.................................... • 149 Art. III. De dispensatione gratiæ actualis. § I. De gratuitate gratia .... § II. De dispensatione gratia Quoad justos............................................. Quoad peccatores..................................... Quoad infideles adultos .... . 161 Quoad parvulos sine baptismo morientes . . 166 Art. IV. De efficacia gratiæ actualis. . 168 § I. Protestantium et Jansenistarum errores confutantur. 169 INDEX RERUM. ix. Datur gratia vere et mere sufficiens . . . .170 Datur gratia vere efficax et non necessitans . .172 § II. Theologorum systemata de gratia sufficienti et efficaci 176 i° Molinismus et Congruismus..................................... 178 20 Thomismus et Augustinianismus . . . .180 30 Systema sorbonico-alphonsianum . . . 183 Conclusio....................................................................... 184 CAPUT III. De Merito.......................................... 185 Art. I. De natura et conditionibus meriti. . -185 De natura : notio et species.......................................... 185 De conditionibus ex parte operantis . . . .187 ex parte operis . . . .189 ex parte Dei.......................................... 192 Art. II. De existentia meriti......................................... 195 Art. III. De objecto meriti................................................... 199 Objectum meriti de condigno . . . . -199 Objectum meriti de congruo.......................................... 203 Conclusio totius Tractatus. . . . . .204 De Sacramentis in genere Historicus profectus theologicæ doctrinæ . Documenta ecclesiastica .... Objectum, præstantia, utilitas, divisio Tractatus CAPUT I. De natura sacramentorum I. Notio sacramentorum .... II. Eorumdem convenientia . 206 • 208 • 212 • 2I5 • 2I5 • 2l8 CAPUT II. De existentia sacramentorum • 220 Art. I. De sacramentis ante Christum. Art. II. De sacramentis Christianis § I. De septenario sacramentorum numero § II. De ordine inter septem sacramenta • 220 • 225 • 225 • 236 CAPUT III. De auctore sacramentorum. • 239 Art. I. De Deo principali auctore Art. II. De Christo sacramentorum auctore Factum institutionis........................................ Modus institutionis . . . : . • • • • CAP. IV. De materia et forma sacramentorum • 248 Art. I. Notio et existentia....................................... • 248 239 24o 24! 242 INDEX RERUM. INDEX RERUM. Art. II. Regulæ morales de usu materiæ et formæ . 251 De mutationibus vitandis........................................... ' . 251 De unione materiæ et formæ......................................254 De sacramentorum iteratione........................................ 2 5^ CAPUT V. De sacramentorum efficacia . . 257 . Art. I. De gratia per sacramenta collata . . . 257 § I. U'trum et quomodo producaturî . . . · 2 57 i° Doctrina catholica. . . . . . .259 2° Systemata theologica.............................................. .263 Causalitas moralis.......................................................... 2 64 Causalitas physica.......................................................... 2^5 Causalitas dispositiva intentionalis. . . .266 §11. Qualitas gratia per sacramenta collates . . .267 Gratia sanctificans.............................................. 267 Gratia sacramentalis.................................... 269 § III. Quantitas gratia collate ... 270 § IV. Reviviscentia gratia, per obicem impedite ■ .272 Art. II. De charactere sacramentali . . . .275 i° Ejus existentia........................................................276 20 Ejus natura.................................... . .280 30 Ejus dotes............................................. 281 CAPUT VI. De ministro sacramentorum . 284 Art. I. De requisitis in ministro........................................ 284 r° Fides et status gratia non requiruntur ad validi­ tatem............................................................... 285 Status gratiæ requiritur ad licitam administrationem ex officio.............................................................. 289 20 Intentio in ministro requisita debet esse interna . 293 Saltem virtualis, absoluta aquivalens, determinata . 296 30 Attentio requisita ad validitatem, ad liceitatem . 298 Art. II. De obligationibus ministri . . . 298 i° Obligatio dignis sacramenta ministrandi. . .298 20 Obligatio indignis ea denegandi . . . .301 30 De ceremoniis sacramentorum .... 305 CAPUT VII. De subjecto sacramentorum . Art. I. Conditiones requisitæ ad ea suscipienda Art. II. De susceptione a ministris Appendix de Sacramentalibus . . 306 . 306 indignis . . 309 . . ,τ~ . De Baptismo Documenta ecclesiastica............................................... 314 Prævia de baptismo................................................. .317 CAPUT I. De institutione baptismi a Christo . 320 Art. I. Ipsa institutio................................................. . 320 Art. II. De materia et forma ..... 325 Materia remota et proxima.......................................... 325 Forma baptismi................................................. 333 CAPUT II. De effectibus baptismi .... 338 § I. De charactere ....... 338 § IL De gratia sacramentali. ..... 34° CAPUT III. De ministro.......................................... 345 § I. De ministro baptismi solemnis § II. De ministro baptismi privati. . . ... CAPUT IV. De subjecto baptismi . ■ 345 - 347 35° Art. I. De necessitate baptismi.......................................... 351 § I. De necessitate baptismi aqua . . · 35r § II. De mediis quibus suppletur ..... 358 Art. IL Regulæ practicæ de baptismo recipiendo . 363 De adultis baptizandis................................................ 363 De infantibus catholicorum...................................... 367 De infantibus acatholicorum...................................... 37° De iteratione baptismi................................................371 CAPUT V. De baptismi ceremoniis.... 373 De patrinis.................................................................... 373 De tempore et loco baptizandi...................................... 376 De collati baptismi adnotatione etprobatione . -377 De proprie dictis ceremoniis ... · 378 Obligatio eas accurate servandi ... · 380 Corollarium pietatis ..... 381 INDEX RERUM. De Confirmatione Art. Art. Art. Art. Art. Art. Documenta Ecclesiæ I. Existentia hujus sacramenti . II. De materia et forma III. De effectibus . De charactere ..... De gratia sacramentali IV. De ministro .... V. De subjecto .... VI. De ceremoniis .... • · • · • · • · • · • · • · • · • 384 386 · 39i * 398 398 399 · 402 406 · 409 De Eucharistia • · · Auctores consulendi.................................... k · · Decreta et Canones . . . • · * Prolegomena............................................. Objectum, praestantia, utilitas Tractatus > · Praevia thesis apologetica de institutione eucharistiae • · · a Christo.................................... 413 415 429 429 434 CAPUT I. De mysterio præsentiæ realis. Art. I. De veritate realis præsentiæ Christi . 440 • · · 440 Errores contrarii .... • ♦ · Thesis catholica probatur Scriptura . 443 • · · 458 > > > Traditione. > > suadetur argumentis convenientiae 472 Art. II. De modo præsentiæ realis seu de transsub­ stantiations ............................................................... • 475 § I. De notione et existentia transsubstantiationis . ■ 475 Notio transsubstantiationis .... • 476 Thesis catholica de transsubstantiatione • 477 Theologica systemata de transsubstantiatione • 484 Quomodo desinat substantia panis et vini? • 484 Quomodo Christus fiat præsens in Eucharistia . • 485 § II. De speciebus manentibus .... • 487 Species objectivam realitatem servant. • 488 Species seu accidentia nulli subjecto inhaerent . ‘ 493 Accidentia in seipsis a Deo sustentantur . • 494 § III. De statu Christi sub speciebus latentis . • 495 Doctrina catholica de permanenti praesentia • 495 Doctrina catholica de integritate corporis Christi. • 498 Philosophica declaratio dogmatis. • 502 Juxta Cartesianos ....... • 502 J uxta Suarez............................................. • 503 xlil. INDEX RERUM. Juxta S. Thomam ....... 504 § IV. De cultu Christo in Eucharistia debito . . . 512 CAPUT II. De sacrificio missæ................................ Art. I. Notio et existentia sacrificii eucharistici . 517 Notio sacrificii praesertim eucharistici. . Existentia sacrificii eucharistici seu missæ . · 517 «523 . . Art. II. De essentia sacrificii missæ .... 533 In quanam actione essentia misses, consistait . . 534 Sub quo formali respectu in consecratione adsit ratio sacrificiit....................................................................537 Systemata physicam et actualem immolationem requirentia...........................................................537 Systemata mysticam immolationem requirentia . 538 Systemata solam oblationem requirentia . . . 540 Corollaria........................................................................ 544 Art. III. De effectibus sacrificii missæ ' . . . 545 § I. Quinam sint ....... 545 § II. Quomodo producantur ...... 548 § III. Quisnam sit valor hujus sacrificii. . . . 552 Art. IV. De ministro sacrificii missæ .... 555 § I. De persona ministri ...... 555 Quisnam sit minister missæ? ... . 555 Quænam sunt ejus dispositiones? .... 560 Ex parte corporis . . . . . . .560 Ex parte animi.............................................................. 563 § II. De obligationibus ministri . . . . -567 De obligatione celebrandi.................................................... 567 De applicatione fructuum missæ . . . · 570 Regulæ generales.............................................................. 570 Obligatio ratione stipendii . . . . -572 Obligatio ratione fundationum .... 580 Obligatio ratione muneris pastoralis . . .581 De tempore celebrandi missam ..... 584 Art. V. De subjecto sacrificii missæ .... 587 De vivis.................................................................................. 588 De defunctis ........ 589 Art. VI. De liturgicis præceptis. . . . . 591 De loco celebrationis.................................................... 591 De altari ejusque apparatu. ..... 594 De sacris vasis, linteaminibus, vestibus . . . 596 De sacris ritibus.............................................................. 598 : xiv. _ i' ’ -U INDEX RERUM. CAPUT III. De sacramento Eucharistiae . . . . . . . 602 602 602 604 606 606 607 Art. I. De existentia et natura ejus . Existentia sacramenti eucharistiæ Ejus natura ....... Art. Π. De materia et forma .... § I. De materia.............................................. De pane................................................................ De vino eucharistico.............................................. De conditionibus in utraque materia requisitis . § IL De forma sacramenti eucharistico, ubi ei de epiclest . 616 623 Art. III. De effectibus sacramenti eucharistiæ. Effectus generalis est augmentum gratiæ . Gratia sacramentalis est gratia unitiva cum Christo, — cibans — fratemæ unionis, — jus tribuens ad vitam ætemam . . . . . . De tempore quo sacramentum operatur 633 Art. IV. De ministro eucharistiæ sacramenti 634 § I. De ipso ministro.................................... 634 De ministro ordinario..................................... 634 De ministro extraordinario .... 636 § II. De regulis a ministro servandis 637 Art. V. De subjecto communionis .... § I. De necessitate hujus sacramenti De necessitate medii.............................................. . 642 De necessitate præcepti..................................... • 645 De communione sub utraque specie . . 646 § IL De extensione prcecepti communionis . 648 De praecepto divino.............................................. . 648 De præcepto ecclesiastico, etiam quoad parvulos De iis qui recipere prohibentur .... • 655 § III. De dispositionibus ad communionem requisitis. • 656 Ex parte animæ............................................. • 656 Ex parte corporis............................................. • 659 § IV. De dispositionibus ad frequentem communionem . 664 Conclusio de spirituali communione . 669 De Extrema Unctione Auctores consulendi...................................... Documenta ecclesiastica.................................... Art. I. Notio et existentia hujus sacramenti . Art. II. De essentia hujus sacramenti. De materia remota et proxima . De forma. . 671 . 672 . 684 . 684 . 688 INDEX RERUM. xv. Art. III. De effectibus....................................... De gratia confortante . . . . De sanitate corporis....................................... De remissione peccati . . . . Art. IV. De subjecto....................................... Conditiones ad validitatem et liceitatem Necessitas et iteratio....................................... Art. V. De ministro........................................ Quisnam sit?................................................. Quænam ejus officia? . . . . • • • • • . 690 690 692 692 694 694 697 699 699 702 De Ordine Auctores consulendi. Documenta ecclesiastica . Praenotanda de notione ordinis . • 705 . 706 • 709 CAPUT I. De ordine in genere.................................. 710 Art. I. Existentia sacramenti Ordinis. . Ordo est vere sacramentum . . . Numerus et sacramentalitas ordinum . . Art. II. Essentia hujus sacramenti (materia et Art. III. Effectus........................................ Character. . ... . Gratia ...... Art. IV. Subjectum ordinis . Requisita ad validitatem . Requisita ad liceitatem Art. V. Minister hujus sacramenti Minister ordinarius . . . . Minister extraordinarius . Appendix de ordinationibus anglicanis. .711 .711 .718 forma) 725 CAPUT II. De singulis ordinibus in specie . Tonsura praeambulum ad ordines Minores ordines ...... Subdiaconatus et diaconatus . . . . Presbyteratus............................................................ Episcopatus............................................................ . . . • • • • • • • • ■ • 729 73θ 732 735 735 737 738 738 740 741 • • ■ • • • 744 744 745 747 748 749 De Deo Remuneratore seu Eschatologia Profectus doctrinæ . Florentinum decretum Divisio Tractatus • 751 • 754 • 755 xvi. INDEX RERUM. CAPUT I. De Novissimis hominis . • · . 756 Art. I. De ingressu in alteram vitam . § I. De morte ipsa et de anima separata. § II. De judicio particulari . • · • · • · Art. II. De cujusque sorte in altera vita § I. De coelesti beatitudine i° De beatitudine essentiali De visione beatifica De amore beatifico De gaudio caelesti.... De essentia formalis beatitudinis . 2’ De beatitudine accidentali . 30 De proprietatibus beatitudinis § II. De Purgatorio .... Ejus existentia... Natura poenarum .... Status animarum in Purgatorio . § III. De Inferno.................................... Ejus existentia et aeternitas Solvuntur difficultates Natura poenarum .... Poena damni.................................... Poena sensus.................................... Gradus poenarum .... • ♦ • · • · • · • · • ♦ • · • · > · • · • · • · • · ■ • • • . . • • • . • • • • . . . . • . . . . CAPUT II. De novissimis mundi > • · • · • · € · • · • e « Art. I. De fine mundi .... • Art. II. De resurrectione corporum . • § I. De ipsa resurrectione .... Thesis catholica.................................... Controversia de identitate numerica corporum § II. De dotibus corporum resurgentium . Art. III. De judicio universali Ejus existentia...... Ejus circumstanti» ... Conclusio practica Tractatus . 756 756 764 770 770 771 771 784 785 786 787 791 796 797 802 805 806 807 817 819 819 821 825 · . 829 · . 829 · • 831 • • . • • • • 831 839 842 844 845 847 849 Conclusio totius Theologiae dogmaticae seu de Com­ munione Sanctorum.......................... Ejus existentia............................................. Quinam sint hujus communionis participes? Quomodo manifestetur? .... . 856 . 856 DE GRATIA Historicus profectus theologicae doctrinae breviter delineatur. In profectu doctrinae de gratia ac consequenter ipsius Tractatus, septem veluti stadia distingui possunt. i° Patres quatuor priorum saeculorum, nondum exorta hæresi pelagiana, de gratia non diserte disseruerunt, sed obiter tantum, pauca videlicet scribentes de necessitate divini auxilii ad bonum faciendum et salutem consequendam, de natura et incremento justificationis, de necessitate tum fidei tum bonorum operum ad justificationem, de effectibus et amissione gratiae sanctificantis, necnon de bonorum operum indole ac merito; inter quos Clemens Papa, Ep. I ad Corinthios; S. Justinus, Apolog. I; Dialog, cum Tryphone; S. Irenæus, Contra Hareses; Origenes, De Princi­ piis; S. Athanasius, Orat, contra Arianos; Orat, contra Gentes; S. Cyrillus Hierosolymitanus, Procatech.; Catech. III, n. 12; IV, n. 21; XX, n. 6; S. Basilius, De Spiritu Sancto; S. Grego­ rius Nazianz., Orat. VII. n. 15; XVIII, n. 13; XXXVII, 13 sq.; XL, n. 45, etc.; S. Hilarius, In Psalmos ; Victorinus, In ep. ad Philip.; S. Ambrosius, In Psalmos. 20 Sac. V, orta cum Pelagianis controversia, jam integros tracta­ tus de rebus gratiae Patres scripserunt : S. Hieronymus, Dialogus adversus Pelagianos; sed praesertim S. Augustinus, qui totam hanc materiam de gratia actuali tam diserte expolivit ut Doctor gratia recte nuncupetur, De peccatorum meritis et remissione libri III, Liber de spiritu et littera, De natura et gratia, De perfec­ tione justitia hominis, De Gestis Pelagii, De gratia Christi et de peccato originali, Libri VI contra Julianum, De gratia et libero arbitrio, De correptione et gratia, De prcedestinatione Sanctorum, De dono perseverantia, Opus imperfectum contra Julianum : quibus in operibus late disserit de gratiae actualis necessitate sive ad cre­ dendum, sive ad agendum, etiam ad initium fidei et boni operis, aut ad perseverandum, de ejus gratuitate speciatim quoad primam gratiam et finalem perseverantiam, de cooperatione voluntatis, de merito et gratuita praedestinatione. — Semipelagianismum autem impugnarunt : S. Prosper Aquitanus, Epistola dua, una ad Augustinum, altera ad Rufinum, Responsiones pro Augustino ad T. III TbeoL Dogm. — 1 2 DE GRATIA. capitula objectionum, Liber contra Collatorem (i. e. Cassianum), Carmen de Ingratis; Innocentius I, Responsio ad Episcopos Con­ cilii Carthaginensis, Respons. ad Ep. Cone. Milevitani, Rescriptum ad quinque Episcopos; Zosimus, Epistola, praesertim ea quæ Trac­ toria vocatur. — Sty. VI, S. Fulgentius Ruspensis, De veritate pradestinationis et gratia Dei, contra Semipelagianos et prasertim contra Faustum Rejensem. — Sac. VII, S. Gregorius M., Moral., XVI, XVIII, XXIV, homil. in Ezechielem, IX, de Gratia et libero arbitrio. 3° Srr. IX, prædestinatianismum confutavit Hincmarus, De pradestinatione. 4° A saculo XII , * jam fit synthesis theologica doctrinae de gratia; quam inchoant : S. Anselmus, De concordia prascientia et pradestinationis necnon gratia Dei aim libero arbitrio; et Petrus Lombardus, in libro II0 Sententiarum, ubi asserit gratiam justifi­ cantem non distingui a caritate nec a Spiritu Sancto in anima justi habitante. Hanc autem perficiunt B. Albertus Magnus, Alexander Halensis, Summa theologia, 3a pars, S. Bonaventura, In libr. II Sententiarum; sed praecipue S. Thomas, Summa theol., ia 2X, q. 109 114, et C. Gentiles, III, c. 148-164, qui ordi­ nate de gratia actuali, de gratia justificante et de merito disserit, sedulo exponens quid homo possit aut non possit facere sine gratia quoad bonum naturale et supematurale, accurate distinguens gratiam habitualem a caritate et virtutibus infusis, et ostendens remissionem peccati seu justificationem non fieri nisi infusione gratiae. Scotus autem, In IIm lib. Sententiarum, in pluribus S. Tbomæ contradicit, asserens gratiam habitualem non distingui realiter a caritate, et peccatum mortale remitti posse de potentia Dei absoluta sine gratia. Exinde duplex erit schola, Thomistarum nempe et Scotistarum : priori generatim adhaerent Dominicans, posteriori autem Franciscan! His adjungi debent Augustinenses, qui doctrinam S. Augustini propugnant, et aliquando humanam pravitatem exaggerant. — Inter commentatores S. Thomae emi­ nent : J. Capreolus (f 1444), Th. Cajetanus (t 1534), Sil­ vester Ferrariensis (t 1526); Joannes a S. Thoma (f 1644). 50 A saculo XVI", contra Protestantes, qui, humanae naturæ lapsae totalem corruptionem admittentes, liberum arbitrium negant et forinsecam tantum justificationem per fiduciam profitentur, doctrinam catholicam de libero arbitrio et gratia, de justificationis causa, natura et proprietatibus, necnon de merito ekpolierunt, inter alios : Albertus Pighius (t 1542), de Gratia et libero arbitrio, ubi tamen de justificatione non omnino tutam tradit doctrinam; M. Becanus, S. J., cujus Manuale Controversiarum soliditate et perspicuitate fulget; Thomas Stapleton (f 1598), Universa justi- DE GRATIA. 3 ficationis doctrina; Ambrosius Catharinus, O. P. (t 1553), De perfecta justificatione; Dominicus Soto, O. P., De natura et gratia, ubi decreta Tridentina praeclare exponit; Franciscus Suarez, S. J., (t 1617), qui erudite et fuse scripsit De divina gratia, De concursu, motione et auxilio Dei, De auxilio Dei efficaci; Bellarminus, S. J., Controversia de gratia et libero arbitrio, de justifica­ tione impii, etc., ubi Scriptura et Traditione Protestantium fallacias refellit; J. Martinez de Ripalda, S. J. (t 1648), qui in opere De ente supernaturalisubtiliter et profunde de gratia disserit, aliquando tamen contra communes theologorum sententias; Dionysius Petavius, S. J. (t 1652), De lege et gratia, ubi positivis præsertim argumentis doctrinam catholicam demonstrat. Baianos et Jansenistas, qui semi-protestantismum quemdam pro­ pugnant, confutarunt Theologi sæc. XVII * et XVIII', lucidius ostendendo discrimen inter naturale et supernaturale, voluntatem manere liberam sub influxu gratiæ efficacis eique cooperari, dari gratiam mere et vere sufficientem. Inter quos : multi theologi Societatis Jesu, quales sunt Joannes Martinonus (t 1662), AntiJansenius, ubi de variis statibus humanæ naturæ et de gratia dis­ sent; Franciscus Annatus (f 1670), Informatio de quinque pro­ positionibus ex Jansenii theologia collectis, Opuscula theologica ad gratiam spectantia; Stephanus Dechamps (t 1701), Defensio censura facultatis Parisiensis, in qua liberum arbitrium tuetur con­ tra Jansenianos, De barest Janseniana ab A. Sede merito proscripta; — haud pauci Dominicani, quorum præcipui sunt J. B. Gonet (t 1681), Clypeus theologia thomistica; C. R. Billuart, Cursus theologia universa; Card. Gotti, Theologia scholastico-dogmatica; C. J. Tricassinus, Ord. Cap., qui in multis operibus de lapsi hominis arbitrio et de gratia explicavit S. Augustini mentem de gratia contra Jansenianorum falsas interpretationes; Isaac Habert, Theologia gracorum patrum vindicata circa universam materiam gratia libri tres, 1646; Tournely, Pralectiones de gratia. 6° Eodem fere tempore, inter catholicos theologos, exorta est ac magno æstu agitata controversia de modo conciliandi liberum arbi­ trium cum efficacia gratiæ. Molinismum propugnarunt plerique theologi Societatis Jesu, præsertim : Ludovicus Molina, Concordia liberi arbitrii aim gratia donis, divina prascientia, providentia, pradestinatione et reprobatione, ubi scientiam mediam advocat et effica­ ciam gratiæ a libero consensu voluntatis humanæ pendere asserit; Leonardus Lessius, De gratia efficaci, decretis divinis, libertate arbitrii, etc.; Livinus de Meyer (T. Eleutherius), Historia controversiarum de divina gratia auxiliis lib. VI; mitigatum moli­ nismum, nomine congruismi, proposuerunt Suarez et Bellarminus. Thomismum autem, quem Bannezianismum haud pauci ', '. - · · · ntv-' - - · * · 4 DE GRATIA. appellant, exposuerunt ac defenderunt præsertim Dominicans et Carmelite : Dom. Bannez, Scholastica commentaria in Summam Angelici Doctoris; Petrus de Ledesma, De divina gratia auxiliis ; Thomas de Lemos, Panoplia gratia; Didacus Alvarez, De auxiliis divina gratia; Goudin, De Gratia Dei; Gonet et Billuart; J. Serry (Aug. Le Blanc), Historia Congreg. de Auxiliis ; Salmanticenses, 0. Carm., De Gratia Dei. Systema huic affine proposuerunt Augustiniani, qui gratiæ efficaciam e delectatione victrice repetebant sensu tamen diverso a Jansenianis : H. Norisius, Historia pelagiana et diss. de synodo V* * acumenica; J. Lau­ rentius Berti, De theologicis disciplinis, Augustinianum systema de gratia. — Ex his omnibus disputationibus, quæ nostris etiam diebus perseverant, clarius evadit quid sit certum et quid libere controvertatur de natura gratiæ efficacis et de modo conciliandi liberum arbitrium cum divina motione. 7° A saculo X VHP, contra Rationalistas et Protestantes liberales qui ordinis supematuralis existentiam et possibilitatem penitus negabant, necesse fuit notiones naturalis, praternaturalis et sufernaturalis lucidius exponere, quid naturæ debitum et indebitum sit accuratius delineare, possibilitatem et existentiam ordinis supema­ turalis explicite demonstrare, necessitatem gratiæ actualis intra proprios limites coarctare (contra Traditionalistas), gratiæ habi­ tualis naturam expendere. Quod præstiterunt, inter alios : Cl. Lud. de Montaigne, S. S. (f 1767), De gratia Christi Salvatoris; Liebermann, Instit. theologica, de gratia et justificatione; Wirceburgenses, S. J., De Gratia; Perrone, S. J., De gratia; Kleutgen, S. J., Theol.der Vorz., t. 2;C. Mazzella, De gratia Christi; Palmieri, S. J., De Deo creante et elevante, De gratia actuali; Schiffini, S. J., Tr. de gratia, Friburgi, 1901; Scheeben, Handbuch der Katholischen Dogmatik; Die Mysterien des Christentums *, 1912; G. Van Noort, De gratia Christi *, 1920; Larousse, S. J., De gratia divina, 1902; L. Billot, De gratia Christi *, 1923;De virtutibus infusis, 1905; Pesch, S. J., Pralectiones, De gratia , * 1908; Murray, De gratia; Del Prado, 0. P., De gratia et libero arbitrio, 1907; L. Janssens, 0. S. B., Summa theologica, t. IX; Card. Lépicier, De gratia, 1907; J. Van der Meersch, Tr. de divina gratia’, 1924; Wagner, Doctnna de gratia sufficienti, 1911 ; A. Gaillard, S. S., Etudes sur Γhistoire de la doctrine de ta Grâce depuis S. Augustin, 1899; Lange, De Gratia, Friburgi, 1930. Quibus addi possunt opera nonnulla in quibus doctrina specula­ tiva de gratia pietati accommodatur : Nieremberg, S. J., Del aprecio y estima de la divina gracia, latine redditum De pretio incestimabili gratiæ; germanice nostris temporibus accommoda­ tum Die Herrlichkeiten der gottl. Gnade\ 1908, anglice The Glo­ ries of divine grace, gallice Le prix de la grace; Card. Manning, .· v .· π - w · .·. DE GRATIA. 5 Internal Mission of the Holy Ghost, gallice redditum : La mission du St-Esprit dans les âmes; Terrien, S. J., La Grâce et la Gloire, Paris, 1901; Bellamy, La vie surnaturelle considérée dans son principe, 1895; Abbé de Broglie, Conférences sur la vie surna­ turelle, 1889 sq.; Bainvel, Nature et Surnaturel; Froget, L'habi­ tation du Saint Esprit dans les âmes justes, 1901 ; Ch. Sauvé, S. S., Elévations dogmatiques, L'Ange et l'homme intimes; R. Plus, S. J., Dieu en nous, 1925; A. Gardeil, O. P., La structure de l'âme et l'expérience mystique, Paris, 1927. Inter Protestantes 1 : G. S. Faber, The Primitive doctrine of Justification, 1839; The Primitive doctrine of Regeneration, 1840; Jas. Buchanan, The doctrine of Justification, 1867; A. Ritsçhl, Die christliche Lehre von der Rechtfertigung und Versbhnung, Bonn, 1870-74; A. Phelps, The new Birth, or the Work of the Holy Spirit, Boston, 1866; Ad. Weber, Etude sur la Justification par la foi; F. Lichtenberger, Encyclopédie des Sciences religieuses, Paris, 1877-1882, vocabulis, Grâce, Justification, Mérite; C. Hodge, Systematic theology, vol. Ill, 1884; A. Hovey, Manual of syste­ matic theology, Philadelphia, 1877, p. 242 sq.; Bo von, Dogmatique chrétienne, 2 vol., 1895-1896; H. H. Wendt, System der christlichen Lehre, 1906. Alia opera in decursu Tractatus allegantur. Excerpta e canonibus C. Arausicani II (529) contra Semipelagianos, a Bonifacio ΙΓ confirmati’. Can. 3. Si quis ad invocationem humanam gratiam dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis, contradicit Isaiæ prophetae vel Apostolo idem dicenti : “ Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui his qui me non interro­ gaverunt {Isa., YXN, i ; Rom., X, 20.) Can. 4. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per Spiritus Sancti infusionem et operationem in nos fieri confi­ tetur, resistit ipsi Spiritui Sancto per Salomonem dicenti “ Præparatur voluntas a Domino” (Prov., VIII, 35) et Apostolo salubriter prædicanti “ Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Phil., II, 13.) • Iterum monemus heterodoxos auctores allegari, non ut ab omnibus indiscriminatim legantur, sed ut ii, quibus hodiernos errores confutandi onus incumbit, sciant ex quibus fontibus difficultates adversariorum haurire valeant. * Denzinger-Bannwart, Enchiridion, 6 DE GRATIA. Can. 5. Si quis sicut augmentum ita initium fidei ipsumque credulitatis affectum... non per gratiæ donum... sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente “Confidimus quia qui coepit in nobis bonum opus, perficiet usque in diem D. N. J. C... “Gratia salvi estis per fidem et hoc non ex vobis : Dei enim donum est... " (jE/Λ., II, 8>) . . Can. -t. Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitæ æternæ, cogitare, ut expedit, aut eligere sive salutari id est evangelicæ prædicationi consentire posse confirmat absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omni­ bus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis “ Sine me nihil potestis facere”. (Joan., XV, 5.) Can. 8. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbi­ trium, quod in omnibus qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam Baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum aut certe ita laesum putat ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei mysterium salutis æternæ per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat... Can. 9. Divini est muneris cum et recte cogitamus et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus; quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur. Can. 10. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum ut ad finem bonum pervenire vel in bono possint opere perdurare. Can. ii. Nemo quidquam Domino recte voverit, nisi ab ipso acceperit quod voveret, sicut legitur “ quod de manu tua accepi­ mus, damus tibi ”. Can. 12. Tales nos amat Deus quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito. Can. 13. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam Baptismi non potest reparari : quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. [Cfr. Trident., sess. VI, cap. 5, 8.] Can. 18. Nullis meritis gratiam praevenientibus debetur merces bonis operibus si fiant : sed gratia, quæ non debetur, praecedit ut fiant. [Cfr. Trident., sess. VI, cap. 13.] Can. 20. Multa Deus facit in homine bona, quæ non facit homo. Nulla vero facit homo bona quæ non Deus præstat ut faciat homo. Can. 21. Sicut iis qui volentes in lege justificari et a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus “ Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est ”, sic et iis qui gratiam, quam com­ mendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime π - . DE GRATIA. 7 dicitur “ Si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mor­ tuus est...” Can. 22. Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiæ, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hoc eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via. [Cfr. Trident., sess. VI, cap. 7; Baii propos. 25.] Can. 23. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet; quando autem id faciunt quod volunt, ut divinæ serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et præparatur et jubetur quod volunt. Can. 24, Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant : sic quippe vitis est in palmitibus ut vitale alimentum subministret iis, non sumat ab iis... Ac sic, secundum suprascriptas sanctarum Scripturarum sen­ tentias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc Deo propitiante et prædicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi eum gratia misericordiæ divinæ prævenerit... Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus quod, accepta per baptismum gratia omnes baptizati Christo auxiliante et coopé­ rante, quæ ad salutem animæ pertinent, possint et debeant, si fide­ liter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate prædestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Hoc etiam salubriter profitemur et credi­ mus, quod in omni opere bono nos non incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur, sed ipse nobis nullis præcedentibus bonis meritis et finem et amorem sui prius inspirat... Concilii Tridentini Decreta et Canones. Sessio VI de Justificatione CAP. 1. (1547)1. De naturæ et legis ad justificandos homines imbecillitate. Primum declarat sancta Synodus, ad justificationis doctrinam probe et sincere intelligendam, oportere ut unusquisque agnoscat * Denz.-Bann., 793-843; A. Theiner, Arta genuina SS. CEcumenici Concilii Tridentini, Zagrabiæ, 1874, tom. I, p. 156-381, ubi multa inveniuntur quæ ad tridentinas definitiones recte intelligendas non parum conferunt, etsi quædam asserta emendatione indigeant. 4' MSKB ■ 8 ΛνΤ.υ ί ·. A\r. DE GRATIA. DE GRATIA. et fateatur, quod cum omnes homines in prævaricatione Adæ innocentiam perdidissent, facti immundi, et, ut Apostolus inquit, natura filii ira ’, quemadmodum in decreto de peccato originali exposuit, usque adeo servi erant peccatiet sub potestate diaboli ac mortis, ut non modo gentes per vim naturae, sed ne Judaei qui­ dem per ipsam etiam litteram legis Moysi, inde liberari aut surgere possent; tametsi in eis liberum arbitrium minime exstinctum esset, viribus licet attenuatum et inclinatum. CAP. 2. De dispensatione et mysterio adventus Christi. Quo factum est ut cælestis Pater, pater misericordiarum et Deus totius consolationis 3, Christum Jesum, Filium suum, et ante Legem et Legis tempore, multis sanctis Patribus declaratum ac promis­ sum, cum venit beata illa plenitudo temporis, ad homines miserit, ut et Judæos, qui sub Lege erant, redimeret ; * et gentes, quæ non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus propitiatotem per fidem in sanguine ipsius pro peccatis nostris; non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi s. Jesuin Christum, Salvatorem nostrum; quæ quidem translatio, post Evgngelium promulgatum, sine lavacro regenerationis, aut ejus voto fieri non potest, sicut scriptum est : “Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei ”x. CAP. 5. CAP. 4. Insinuatur descriptio justificationis impii, et modus ejus in statu gratiae. Quibus verbis justificationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adæ, in statum gratia et adoptionis filiorum Dei per secundum Adam * Ephes., II, 3. — ’ Rom., VI, 17. — 3 II Cor., I, 3. * Galat., IV, 5. - *IJoa., II, 2. - 6 Coloss., I, 12-14. De necessitate praeparationis ad justifica­ tionem in adultis, et unde sit. Declarat præterea ipsius justificationis exordium in adultis a Deo per Christum Jesum proveniente gratia sumendum esse : hoc est, ab ejus vocatione, qua nullis eorum existentibus meritis vocantur; ut, qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiæ libere assentiendo et cooperando, disponantur'; ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo libera sua voluntate possit. Unde in sacris litteris cum dicitur, “ Convertimini ad me, et ego convertar ad vos ” ’, libertatis nostræ admonemur; cum respondemus : “ Con­ verte nos, Domine, ad te, et convertemur ” 3, Dei nos gratia præveniri confitemur. CAP. 3. Qui per Christum justificantur. Verum, etsi ille pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii duntaxaζ quibus meritum passionis ejus communicatur. Nam sicut revera homines, nisi ex semine Ada propagati nascerentur, non nascerentur injusti, cum ea propagatione, per ipsum dum concipiuntur, propriam injustitiam contrahant : ita, nisi in Christo renascerentur, nunquam justifica­ rentur, cum ea renascenda, per meritum passionis ejus, gratia, qua justi fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus gratias nos semper agere hortatur Patri, “ qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine, et eripuit de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum ” 6. 9 CAP. 6. . K/J ! X Modus praeparationis. ... , L- . . . . Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia, et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse quæ divinitus revelata et promissa sunt; atque illud in primis, a Deo justificari impium per gratiam ejus per redemptionem, quæ est in Christo Jesu; et dum peccatores se esse intelligentes a divina justitia timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eri§uhtur, fidentes Deum sibi prppter Christum propitium foré; iliumque, tanquam omnis justitiæ fontem, diligere incipiunt : ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem, hoc est, per eam panitentiam quam ante Baptismum agj oportet : denique dum proponunt suscipere Baptismum, inchoare novam vitam et servare divina mandata. De hac dispositione scriptum est : “Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit ”«; et : “Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua”3; et : “ Timor Domini expellit peccatum”6; et' : “ Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis ' Joan., Ill, 5. — * Zach., I, 3. — 3 Thren., V, 21. « Hebr., XI, 6. — 3 Maith., VL, 2. — 6 Eccli., I, 27. 1 » *5 ‘ tc DE GRATIA. donum Spiritus Sancti ” ‘ ; et : “ Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docen­ tes eos servare quæcumque mandavi vobis”’; denique : “ Præparate corda vestra Domino”λ CAP. 7. Quid sit justificatio impii, et quæ ejus causæ. Hanc dispositionem seu præparationem justificatio ipsa conse­ quitur, quæ non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio, ' et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiæ et donorum, unde homo éx injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit heres secundum spem vitæ æternæ. Hujus justificationis causa sunt : finalis quidem, gloria Dei et Christi ac vita ætema; efficiens vero, misericors Deus, qui gratuito aETiiit/et sanctificat, signans et ungens Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus here­ ditatis nostræ; meritoria autem, dilectissimus Unigenitus suus, Dominus noster Jesus Christus, qui, cum essemus inimici, propter nimiam caritatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo Patri satis­ fecit; instrumentalis item, sacramentum Baptismi, quod est sacra­ mentum fidçi sine qua nulli unquam contigit justificatio; demum w· unica formalis causa est justitia DeÇnpn qua ipse, justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostræ ; et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus, justitiam in nobis recipientes, unusquisque suam secun­ dum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem. Quamquam enim nemo possit esse justus, nisi cui merita passio­ nis Domini nostri Jesu Christi communicantur, id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimae passionis merito per Spiritum Sanctum caritas Dei diffunditur m cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inharet, unde in ipsa justificatione, cum remissione peccatorum, hæc omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et caritatem : nam. fides, nisi ad eam spes accedat et caritas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit : qua ratione verissime dicitur, “ Fidem sine operibus mortuam et otiosam esse”*; et, “In Christo Jesu neque circumcisionem aliquid va­ lere, neque præputium, sed fidem, quæ per caritatem operatur”’. Hanc fidem ante Baptismi sacramentum ex Apostolorum tradi­ tione Catechumeni ab Ecclesia petunt, cum petunt fidem, vitam « Ad., II, 38· — ’ 4/α/Μ., XXVIII, 19 sq. - 3I Reg., VII, 3. 4Jac., II, 20. — 5 Galat., V, 6. 11 æternam præstantem : quam sine spe et caritate fides præstare non potest. Unde et statim verbum Christi audiunt : “Si vis in vitam ingredi, serva mandata ” *. j Itaque veram et Christianam justitiam accipientes, eam ceu pri­ mam stolam, pro illa quam Adam sua inobedientia sibi et nobis perdidit, per Christum Jesum illis donatam, candidam et immacu­ latam jubentur statim renati conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, et habeant vitam æternam. CAP. 8. i Quomodo intelligatur impium per fidem et gratis justificari. . ··.· /·■ G.· A ■· Cum vero Apostolus dicit “justificari hominem fer fidem et gratis ”a, ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiæ Catholicæ consensus tenuit, et expressit, ut, scilicet per fidem ideo justificari dicamur, quia fides est humana 'salutis __ initium, fundamenturn et radix omnis justificationis ; sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire; gratis autem justificari ideo dicamur, quia nihil eo­ rum, quæ justificationem præcedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur; “ si enim gratia est, jam non ex operibus : alioquin, ut idem Apostolus inquit, gratia jam non est gratia ” 3. λ CAP. 9. > . < > Contra inanem haereticorum fiduciam. Quamvis autem necessarium sit credere, neque remitti, neque remissa unquam fuisse peccata, nisi gratis divina misericordia pro­ pter Christum : nemini tamen fiduciam et certitudinem remissionis peccatorum suorum jactanti, et in ea sola quiescenti, peccata dimitti, vel dimissa esse dicendum est, cum apud hæreticos et schismaticos possit esse, imo nostra tempestate sit, et magna contra Ecclesiam Catholicam contentione prædicetur vana hæc et ab omni pietate remota fiducia. Sed neque illud asserendum est oportere eos, qui vere justificati sunt, absque ulla omnino dubitatione apud semetipsos statuere, se esse justificatos, neminemque a peccatis absolvi ac justificari, nisi eum, qui certo credat se absolutum et justificatum esse, atque hac sola fide absolutionem, et justificationem perfici : quasi qui hoc non credit, de Dei promissis, deque mortis et resurrectionis Christi efficacia dubitet. Nam, sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito, deque Sacramentorum efficacia dubitare debet ï sic quilibet, dum seipsum, suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest : cum 1 Maith., XIX, 17. — a Rom., III, 24 sq. 3 Rom., XI, 6. il rzn — .’4 DE GRATIA. 12 nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum. CAP. 10. De acceptæ justificationis incremento. Sic ergo justificati, et amici Dei ac domestici facti, euntes de virtute in virtutem, renovantur, ut Apostolus inquit, de die in diem : hoc est, mortificando membra carnis suæ, et exhibendo ea arma justitiæ in sanctificationem, per observationem mandatorum Dei, et Ecclesiæ, in ipsa justitia per Christi gratiam accepta, coopérante fide bonis operibus, crescunt, atque magis justificantur, sicut scriptum est : “Qui justus est, justificetur adhuc”’; et ite­ rum : “Ne verearis usque ad mortem justificari”2; et rursus : “ Videtis, quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ”3. Hoc vero justitiæ incrementum petit Sancta Ecclesia, cum orat · “ Da nobis, Domine, fidei, spei et caritatis augmentum ”. CAP. 11. De observatione mandatorum, deque illius necessitate et possibilitate. Nemo autem, quantumvis justificatus, liberum se esse ab obser­ vatione mandatorum putare debet; nemo temeraria illa, et a Patri­ bus sub anathemate prohibita voce uti, Dei preeeepta homini justi­ ficato ad observandum esse impossibilia. Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis. Cujus mandata gravia non sunt, cujus jugum suave est, et onus leve. Qui enim sunt filii Dei, Christum diligunt : qui autem diligunt eum, ut ipsemet testatur, servant sermones ejus. Quod utique cum divino auxilio præstare possunt. Licet enim in hac mortali vita, quantumvis sancti et justi, in levia saltem et quotidiana, quæ etiam venialia dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinunt esse justi. Nam justorum illa vox est et humilis, et verax : “ Dimitte nobis debita nostra” : quo fit, ut justi ipsi eo magis se obligatos ad ambulandum in via justitiæ sentire debeant, quo liberati jam a peccato, servi autem facti Deo, sobrie, juste, et pie viventes, pro­ ficere possint per Christum Jesum, per quem accessum habuerunt in gratiam istam. Deus namque sua gratia semeljustificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur. Itaque nemo sibi in sola fide blandiri debet, putans fide sola heredem esse constitutum, hereditatemque consecuturum, etiamsi Christo non compatiatur, ut et conglorificetur. Nam “ et Christus ipse ”, ut inquit Apostolus, “ cum esset Filius Dei, didicit ex eis, quæ passus est, obedientiam; et consummatus, factus est omnibus * A/oc., XXII, II. —* Eccli., XVIII, 22. — 3Jac., II, 24. .•K « .tx·- . te - DE GRATIA. 13 obtemperantibus sibi causa salutis æternæ ” ". Propterea Apo­ stolus ipse monet justificatos, dicens : “Nescitis quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium; sic currite, ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aerem verberans : sed castigo cor­ pus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar”3. Item princeps Apostolorum Petrus : “ Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis ali­ quando ” 3. Unde constat, eos orthodoxæ religionis doctrinæ adversari, qui dicunt, justum in omni bono opere saltem venialiter peccare, aut, quod intolerabilius est, poenas ætemas mereri : atque etiam eos, qui statuunt in omnibus operibus justos peccare, si in illis suam ipsorum socordiam excitando, et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur æternam; cum scriptum sit : “Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem”4; et de Moyse dicat Apostolus, quod “ respiciebat in remunerationem ” s. CAP. 12. Prædestinationis temerariam præsumptionem cavendam esse. Nemo quoque, quamdiu in hac mortalitate vivitur, de arcano divinæ prædestinationis mysterio usque adeo præsumere debet, ut certo statuat, se omnino esse in numero prædestinatorum : quasi verum esset, quod justificatus aut amplius peccare non possit, aut, si peccaverit, certam sibi resipiscentiam promittere debeat. Nam, nisi ex speciali revelatione, sciri non potest, quos Deus sibi elegerit. CAP. 13. De perseverantiæ munere. Similiter de perseverantiæ munere, de quo scriptum est : “Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit”6 : quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo qui potens est, eum qui stat, statuere, ut perseveranter stet, et eum qui cadit, restituere : nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine polliceatur; tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiæ defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere. Verumtamen qui se existimant stare, videant ne cadant; et cum timore ac tremore salutem suam operentur in laboribus, in vigiliis, « Hebr., V, 8-9. — ’ I Cor., IX. 24-27. — 3 II Petr., I, 10. « Ps. CXVIII, T12. — s Hebr, XI, 26. - 6 Maith.. XXIV, 13 i'f Si L>’ 7.1 ;· ; ··. i ·> 13 : I 1 11 I 14 DE GRATIA. DE GRATIA. 15 in eleemosynis, in orationibus et oblationibus, in jejuniis et casti­ tate. Formidare enim debent, scientes quod in spem gloriæ, et nondum in gloriam renati sunt, de pugna quæ superest cum carne, cum mundo, cum diabolo : in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent dicenti : “ Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus : si enim secundum car­ nem vixeritis moriemini ; si autem Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis ” ‘. tur; sed etiam quocumque alio mortali peccato, quamvis non amitta­ tur fides, acceptam justificationis gratiam amitti, divinæ legis doctri­ nam defendendo, quæ a regno Dei non solum infideles excludit, sed et fideles quoque fornicarios, adulteros, molles, masculorum concubitores, fures, avaros, ebriosos, maledicos, rapaces ceterosque omnes, qui lethalia committunt peccata; a quibus cum divinæ gratiæ adjumento abstinere possunt, et pro quibus a Christi gratia separantur. CAP. 14. De lapsis et eorum reparatione. CAP. 16. De fructu justificationis, hoc est, de merito bonorum operum, deque ipsius meriti ratione. Qui vero ab accepta justificationis gratia per peccatum excide­ runt, rursus justificari poterunt, cum, excitante Deo per Pænitentiæ Sacramentum, merito Christi amissam gratiam recuperare procura­ verint. Hic enim justificationis modus est lapsis reparatio : quam secundam post naufragium deperditæ gratiæ tabulam sancti Patres apte nuncuparunt. Etenim pro iis, qui post Baptismum in pec­ cata labuntur, Christus Jesus sacramentum instituit Pænitentiæ, cum dixit : “ Accipite Spiritum Sanctum : quorum remiseritis pec­ cata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt ” Unde docendum est Christiani hominis pænitentiam post lapsum mullo aliam esse a baptismali ; eaque contineri non modo cessatio­ nem a peccatis, et eorum detestationem, aut cor contritum et humi­ liatum; verum etiam eorumdem sacramentalem confessionem, sal­ tem in voto, et suo tempore faciendam, et sacerdotalem absolutio­ nem ; itemque satisfactionem per jejunia, eleemosynas, orationes et alia pia spiritualis vitæ exercitia ; non quidem pro pœna ætema, quæ vel Sacramento, vel Sacramenti voto, una cum culpa remittitur; sed pro poena temporali, quæ, ut sacræ Litterae docent, non tota semper, ut in Baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiæ Dei, quam acceperunt, ingrati Spiritum Sanctum contristaverunt,'et templum Dei violare non sunt veriti. De qua pænitentia scriptum est : “ Memor esto unde excideris : age pænitentiam, et prima opera fac ”3; et iterum : “ Quæ secundum Deum tristitia est, pæniten­ tiam in salutem stabilem operaturet rursus : “Pænitentiam agite, et facite fructus dignos pænitentiæ ” 5. CAP. 15. Quolibet mortali peccato amitti gratiam, sed non fidem. Adversus etiam hominum quorumdam callida ingenia, qui per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium, asse­ rendum est : non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amitti1 Rom., VIII, 12-13. — * Joan., XX, 22-23. — 3 4/^·> II> 5. < II Cor., VII, 10. — 5 Maith., III, 2, 8. Hac igitur ratione justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba : “ Abundate in omni opere bono, scientes quod labor vester non est inanis in Domino” x; “non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam osten­ distis in nomine ipsius”; et : “Nolite amittere confidentiam ves­ tram, quæ magnam habet remunerationem ” a. Atque ideo bene · operantibus usque in finem, et in Deo sperantibus, proponenda est vita ætema, et tanquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promis­ sione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda. Hæc est enim illa corona justitiæ, quam post suum certamen et cursum repositam sibi esse aiebat Apostolus, a justo Judice sibi redden­ dam : non solum autem sibi, sed et omnibus, qui diligunt adven­ tum ejus 3. Cum enim ille ipse Christus Jesus tanquam caput in membra, et tanquam vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtutem influat, quæ virtus bona eorum opera semper antecedit, et comi­ tatur, et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent : nihil ipsis justificatis amplius deesse credendum est, quominus plene illis quidem operibus, quæ in Deo sunt facta, divinæ legi pro hujus vitæ statu satisfecisse, et vitam æternam suo etiam tempore, si tamen in gratia decesserint, consequendam, vere promeruisse censeantur; cum Christus Salvator noster dicat : “Si quis biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in ætemum, sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam ” <. Ita neque propria nostra justitia, tanquam ex nobis propria statuitur; neque ignoratur aut repudiatur justitia Dei. Quæ enim justitia nostra dicitur, quia per eam nobis inhærentem justificamur; illa eadem Dei est, quia a Deo nobis infunditur per Christi meritum. 1 I Cor., XV, 58. — ’ Hebr., VI, 10 ; X, 35. — 3 II Tim.f IV, 8. I b 'i Si ,, ‘ tU?— λ. , '’’’'•Λ..·. » —- I—Mil Μ. DE GRATIA. 16 Neque vero illud omittendum est, quod licet bonis operibus in sacris Litteris usque adeo tribuatur, ut etiam qui uni ex minimis suis potum aquæ frigidæ dederit, promittat Christus, eum non esse sua mercede cariturum : et Apostolus testetur, id quod “ in prae­ senti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operari in nobis ”1 : absit tamen, ut Christianus homo in se ipso vel confidat, vel glorietur, et non in Domino; cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quæ sunt ipsius dona. Et quia in multis offendimus omnes, unusquisque sicut misericordiam et bonitatem, ita severitatem et judicium ante oculos habere debet, neque seipsum aliquis, etiam si nihil sibi conscius fuerit, judicare; quoniam omnis hominum vita non humano judicio examinanda et judicanda est, sed Dei : qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo, qui, ut scri­ ptum est, reddet unicuique secundum opera sua. Post hanc catholicam de justificatione doctrinam, quam nisi quisque fideliter firmiterque receperit, justificari non poterit; placuit ‘ sanctæ Synodo hos canones subjungere, ut omnes sciant, non solum quid tenere et sequi, sed etiam quid vitare et fugere debeant. Can. i. Si quis dixerit, hominem suis operibus, quæ vel per humanæ naturae, vel legis doctrinam fiant, absque divina per Jesum Christum gratia posse justificari coram Deo; A. S. Can. 2. Si quis dixerit, ad hoc solum divinam gratiam per Chris­ tum Jesum dari, ut facilius homo juste vivere, ac vitam æternam promereri possit, quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque, sed ægre tamen et difficulter possit ; A. S. Can. 3. Si quis dixerit, sine praeveniente Spiritus Sancti inspi­ ratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere aut pænitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia confe­ ratur; A. S. Can. 4. Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum, et excitatum, nihil cooperari assentiendo Deo excitanti, atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se dispo­ nat ac praeparet, neque posse dissentire, si velit, sed, veluti inanime quoddam, nihil omnino agere, mereque passive se habere ; A. S. Can. 5. Si quis liberum hominis arbitrium post Adæ peccatum amissum et exstinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, immo titulum sine re, figmentum denique a Satana invectum in Ecclesiam ; A. S. Can. 6. Si quis dixerit, non esse in potestate hominis, vias suas malas facere, sed mala opera, ita ut bona, Deum operari, * II Cor., IV, 17· DE GRATIA. 17 non permissive solum, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit proprium ejus opus non minus proditio Judæ, quam vocatio Pauli; A. S. Can. 7. Si quis dixerit, opera omnia, quæ ante justificationem fiunt, quacumque ratione facta sint, vere esse peccata, vel odium Dei mereri, aut quanto vehementius quis nititur se disponere ad gratiam, tanto eum gravius peccare; A. S. Can. 8. Si quis dixerit, gehennae metum, per quem ad miseri cordiam Dei de peccatis dolendo confugimus, vel a peccando absti­ nemus, peccatum esse, aut peccatores pejores facere ; A. S. Can. 9. Si quis dixerit, sola fide impium justificari, ita ut intelligat nihil aliud requiri, quod ad justificationis gratiam consequen­ dam cooperetur, et nulla ex parte necesse esse, eum suæ voluntatis motu præparari atque disponi; A. S. Can. 10. Si quis dixerit, homines, sine Christi justitia, per quam nobis meruit, justificari, aut per eam ipsam formaliter justos esse; A. S. Can. 11. Si quis dixerit, homines justificari vel sola imputatione justitiæ Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate, quæ in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur, atque illis inhæreat; aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tan­ tum favorem Dei; A. S.' Can. 12. Si quis dixerit, fidem justificantem nihil aliud esse quam fiduciam divinae misericordiae, peccata remittentis propter Christum, vel eam fiduciam solam esse, qua justificamur; A. S. Can. 13. Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccato­ rum assequendam necessarium esse, ut credat certo, et absque ulla haesitatione propriae infirmitatis et indispositionis, peccata sibi esse remissa; A. S. Can. 14. Si quis dixerit, hominem a peccatis absolvi ac justifi­ cari ex eo quod se absolvi ac justificari certo credat, aut neminem vere esse justificatum, nisi qui credat se esse justificatum, et hac sola fide absolutionem et justificationem perfici; A. S. Can. 15. Si quis dixerit, hominem renatum et justificatum teneri ex fide ad credendum se certo esse in numero praedestina­ torum; A. S. Can. 16. Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum, absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit; A. S. Can. 17. Si quis justificationis gratiam nonnisi praedestinatis ad vitam contingere dixerit, reliquos vero omnes, qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non accipere, utpote divina potestate praedes­ tinatos ad malum; A. S. Can. 18. Si quis dixerit, Dei praecepta homini etiam justificato, et sub gratia constituto, esse ad observandum impossibilia; A. S. 18 DE GRATIA. Can. 19. Si quis dixerit, nihil praeceptum esse in Evangelio prater fidem ; cetera esse indifferentia, neque praecepta, neque pro­ hibita, sed libera; aut decem præcêpta nihil pertinere ad Christia­ nos; A. S. Can. 20. Si quis hominem justificatum, et quantumlibet perfec­ tum, dixerit non teneri ad observantiam mandatorum Dei et Eccle­ siae, sed tantum ad credendum; quasi vero Evangelium sit nuda et absoluta promissio vira ætemæ, sine conditione observationis mandatorum; A. S. Can. 21. Si quis dixerit Christum Jesum a Deo hominibus datum fuisse ut redemptorem, cui fidant ; non etiam ut legislatorem, cui obediant; A. S. Can. 22. Si quis dixerit, justificatum vel sine speciali auxilio Dei, in accepta justitia perseverare posse, vel cum eo non posse; A. S. Can. 23. Si quis hominem semel justificatum dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam amittere, atque ideo eum, qui labitur et peccat, nunquam vere fuisse justificatum; aut contra, posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex spe­ ciali Dei privilegio, quemadmodum de Beata Virgine tenet Eccle­ sia; A. S. Can. 24. Si quis dixerit, justitiam acceptam non conservari, atque etiam augeri coram Deo perbona opera; sed opera ipsa fruc­ tus solummodo et signa esse justificationis adeptæ, non autem ipsius augendae causam; A. S. Can. 25. Si quis in quolibet bono opere justum saltem venialiter peccare dixerit, aut, quod intolerabilius est, mortaliter, atque ideo poenas aeternas mereri; tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non imputet ad damnationem; A. S. Can. 26. Si quis dixerit, justos non debere pro bonis operibus quae in Deo fuerint facta, exspectare et sperare aeternam retributio­ nem a Deo per ejus misericordiam, et Jesu Christi meritum, si benq agendo et divina mandata custodiendo usque in finem per­ severaverint; A. S. Can. 27. Si quis dixerit, nullum esse mortale peccatum, nisi infidelitatis, aut nullo alio, quantumvis gravi, et enormi, praeter­ quam infidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amitti; A. S. Can. 28. Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti; aut fidem, quæ remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva; aut eum, qui fidem sine caritate habet, non esse Christianum; A. S. Can. 29. Si quis dixerit, eum, qui post Baptismum lapsus est, non posse per Dei gratiam resurgere; aut posse quidem, sed sola fide amissam justitiam recuperare sine sacramento Pænitentiæ, prout Sancta, Romana et universalis Ecclesia, a Christo Domino DE GRATIA. 19 et ejus Apostolis edocta, hucusque professa est, servavit et do­ cuit; A. S. Can. 30. Si quis, post acceptam justificationis gratiam, cuilibet peccatori pœnitenti ita culpam remitti, et reatum pœnæ ætemæ deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus pœnæ temporalis exsolvendæ vel in hoc sæculo, vel in futuro in purgatorio, antequam ad regna cælorum aditus patere possit ; A. S. Can. 31. Si quis dixerit, justificatum peccare, dum intuitu ætemæ mercedis bene operatur; A. S. Can. 32. Si quis dixerit, hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita, aut, ipsum justificatum bonis operibus, quæ ab eo per Dei gratiam, et Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiæ, vitam ætemam, et ipsius vitæ ætemæ, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam gloriæ augmen­ tum; A. S. Can. 33. Si quis dixerit, per hanc doctrinam catholicam de justificatione, a sancta Synodo hoc præsenti decreto expressam, aliqua ex parte gloriæ Dei, vel meritis Jesu Christi Domini nostri, derogari, et non potius veritatem fidei nostræ, Dei denique ac Christi Jesu gloriam illustrari; A. S. Propositiones C. Jansenii excerptæ ex Augustino damnatae ab Innocentio X tamquam hæreticæ (1653) *. 1. Aliqua Dei præcepta hominibus justis volentibus et conantibus, secundum præsentes quas habent vires, sunt impossibilia : deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant. 2. Interiori gratiæ in statu naturæ lapsæ nunquam resistitur. 3. Ad merendum et demerendum in statu naturæ lapsæ, non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione. 4. Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris neces­ sitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant hæretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere, vel obtemperare. 5. Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse. Declarata et damnata uti falsa, temeraria, scandalosa, et intellecta eo sensu ut Christus pro salute dumtaxat pradestinatorum mortuus sit, impia, blasphema, contumeliosa, divinæ pietati derogans et hœretica. 1 Denz.-Bann., 1092-1096. 20 DE GRATIA. DE GRATIA. Objectum, utilitas et divisio Tractatus. i. Connexio cum praecedente tractatu. Absoluto Tr. de Verbo Incarnato, jam de Deo Sanctificante disputan­ dum est : ideo enim Verbum caro factum est ut nos sanc­ tificaret, gratiam pro nobis merendo. Deus potuisset qui­ dem gratiam sanctificantem nobis ex mera bonitate largiri ; sed revera voluit ut, saltem in statu naturæ lapsae, haec daretur propter merita Christi, ut dictum est in Tr. de Verbo Incarnato. Gratia igitur est veluti fructus Incarnationis, nobisque confertur ut, vitœ divines, cujus plenitudo est in Christo capite, participes effecti, (Sternam salutem aliquando consequi valeamus : “ Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant”1. Quae vita, olim protoparentibus gratuito collata, et per peccatum originale amissa, nobis datur, ob Christi merita, per Spiritum Sanctum, qui nos sanctificat formaliter per gratiam et instrumentaliter per sacramenta. Quapropter Tractatum de Verbo Incarnato logico ordine sequuntur Tractatus de Gratia et de Sacramentis seu de Deo Sanctificante ; posteaque de Deo Remuneratore, ubi descri­ bitur gratiae ultima consummatio per gloriam. 2. Excellentia hujus Tractatus desumitur ex ipsa digni tate objecti : siquidem gratia, in sua origine spectata, est fructus sanguinis Christi, ac proinde tanti valet quanti Deus; in sua natura, est quid omnino et absolute superna­ tural, cum sit participatio quaedam divinae naturæ, vi cujus filii Dei nominamur et sumus; in suo termino, semen est gloriæ, et gemma pretiosa qua regnum cælorum compa­ ratur2, thesaurus absconditus omnino emendus 3. 3. Utilitas autem apparet : (a) ex suo nexu cum aliis dogmatibus, nempe cum SS. Trinitate, quæ est fons perennis gratiæ; cum Verbo Incarnato, gratiæ. causa meri­ toria; cum sacramentis, gratiæ canalibus; cum visione bea­ tifica seu gloria, cujus gratia est veluti prælibatio : doctrina igitur de gratia ad intelligentiam ceterorum dogmatum valde confert; (b) ex practico influxu hujus doctrinæ in ' Joan., X, 10. — ’ Mailh., XIII, 46. — 3 Maith., XIII, 44. 21 vitam nostram moralem : ex ejus enim expositione melius apparet humanæ naturæ dignitas quæ divinæ naturæ fit particeps nostraque obligatio divine vivendi, Christum et Patrem nostrum cælestem imitando; imbecillitas nostra ad talem vitam ducendum sine indesinente auxilio gratiæ actualis; magnitudo praemii nobis promissi. Exinde sponte nascuntur amoris Dei, humilitatis, fiduciae sensus, quibus perfectiores efficimur atque ad vitam æiemam aptiores. Difficultatem hujus Tractatus non diffitemur : (a) gratia enim non solum ad ordinem spiritualem spectat, cujus con­ sideratio ardua est homini ad sensibilia prono, sed est realitas undequaque sufernaturalis, ac verum mysterium rationem nostram superans; (b) mysterium superbiae nostræ oppositum, quatenus nostram a Deo supremam manifestat dependentiam. — Attamen hujusmodi mysterium aliunde respondet desiderio divinitus infuso Deum approximandi et quamdam similitudinem cum eo acquirendi. Maximi igitur interest e fontibus revelatis ea diligenter inquirere quæ Deo placuit nobis manifestare ad ejus gloriam nostramque utilitatem. 4. Divisio. Post prolegomena de gratia in genere, in triplici capite dicemus : I. De gratia habituali, ad quam ceteræ gratiæ tanquam ad finem ordinantur; II. De gratia actuali, quæ est medium ad gratiam habi­ tualem inducendam, conservandam et augendam; III. De merito quod est utriusque fructus, gratiam habi­ tualem auget et jus dat ad gloriam seu vitam æternam. Quæ divisio melius intelligetur ex sequenti schemate. DE GRATIA. Prolegomena. Cap. 1 De Gratia habituali seu justificante. Gratiæ notio. Gratiæ divisiones. Errores præcipui. DE GRATIA IN GENERE. Natura, dispositiones, proprietates. De justificatione qua gratia infunditur De intima natura PROLEGOMENA Inhabitatio Dei in anima. Gratia creata, virtutes et dona. gratiæ De ejus natura. Cap. II. De Gratia actuali. De ejus necessitate ad opera supernaturalia. ad opera naturalia. De ejus dispensatione. De ejus efficacia. ’ De ejus natura et conditionibus. Cap. III. De Merito. De ejus existentia. De ejus objecto. I. Gratiæ notio' 5. i° Quoad nomen, gratia, a \oc& gratis 2, idem sonat ac gratuitum seu gratis datum; aut a voce gratum, designat id quod personam reddit gratam seu acceptabilem. Apud sacros auctores quatuor præsertim significat : (a) Benevo­ lentiam seu favorem dantis : “ Noe invenit gratiam (i. e., favorem) coram Domino ”3; (b) Gratitudinem, seu gratum animi sensum pro beneficio accepto : “Non cesso gratias agens pro vobis”·»; (c) Qualitatem, quæ reddit personam amabilem : “ Diffusa est gratia in labiis tuis ”5; “Fallax gratia, et vana est pulchritudo ”6; (d) Rem aliquam gratis datam seu donum gratuitum : “ Unicuique nostrum data est gratia ” 7. Quatuor hujusmodi significationes sic logice connectuntur : ex benevolentia procedit donum; ex bono accepto consurgit gratiarum actio; amabilitas autem est una ex dotibus quæ benevolentiam conciliant. In præsenti Tractatu, de gratia agimus quatenus est donum gra­ tuitum. 6. 2° Quoad rem, gratia sumitur sensu lato et stricto. (A) Gratia, sensu lato et improprie dicto, definitur quodlibet donum gratis concessum, et ita creatio, conservatio, immo et liberum arbitrium gratiæ vocari possunt, quia dona sunt gratuita. Olim Pelagiani, et hodie Rationalistæ et Modernistæ quandoque adhi­ bent vocem gratiam in hoc sensu, sicque simplices decipiunt8; sed 1 Cf. S. Th., ia 2æ, q. no; Suarez, De Gratia, Prolegom. III : Salmant., De Gratia, disp. I, c. i : Montagne, De Gratia, quæstio proœni. : Mazzella, De Gratia, n. 4 seq. ; Van der Meersch, n. 2-8, et D. T. C., voce Grâce: P. Bonnetain, Suppi. Diet. Bible, r-° Grâce. 3 Græca vox χάρις idem fere significat, videlicet favorem quo quis alium prosequitur ; beneficium, quod recipitur ; gratiarum actionem ; remunerationem alicujus beneficii; quidquid habet vim favorem conciliandi. Cfr. Schleusner, Lexicon ; Grimm, Lexicon graco-latinum, 1903. 3 Gen., VI, 8. — * Ephes., I, 16. - s Ps. XLIV, 3. 6 Prmr., XXXI, 30. — 7 Ephes., IV, 7. 8 Pelagius olim episcopos Synodi Diospolitanæ decepit, dicendo se confiteri gratiam, dum revera nonnisi liberum arbitrium significaret. — Merito autem gratiæ nomine designantur, usu loquendi biblico et ecclesiastico, bona supernaturaha : hæc enim sunt per antonomasiam indebita seu gratuita, cum omne 24 PROLEGOMENA theologi hac voce nonnisi in sensu stricto uti debent, quando sim­ pliciter de gratia loquuntur.____ 7. (B) Sensu stnctofgrati^ est donum supernatural crea­ tum intellectuali a Deo concessum in ordine ad vitam atemam. _ Dicitur : Donum et ita convenit cum omnibus donis, etiam naturalibus, quatenus gratia est omnino gratuita, a Deo data non intuitu proprii commodi, sed ex mera Dei benevolentia. Hoc verbo indicatur genus proximum defini­ tionis; ceteris verbis ostenditur differentia specifica. (b) Supernatu rale, id est, prorsus indebitum, seu essentiam, vires et exigentias cujuslibet creaturæ superansr, et sic distinguitur a beneficiis mere naturalibus, juxta illud S. Pauli : “ Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia ” 2 (C) A Deo concessum; sic indicatur auctor seu causa efficiens principalis gratiæ, solus nempe Deus, cum ipse solus propriam vitam aliis impertiri valeat. Non excluduntur autem causæ secundariæ, ut sacramenta, sacerdotes. (d) Créatures intellectuali concessum ; ita designatur sub­ jectum cui datur gratia, scilicet angelus et homo; ceteræ enim creaturæ, utpote irrationales, non possunt recipere gratiam, quæ est participatio vitæ Dei intellectualis; in homine autem, anima et facultates spirituales sunt imme­ diatum subjectum gratiæ. (θ) In ordine ad vitam ceternam; sic exprimitur causa finalis gratiæ, nempe consecutio finis nostri supernaturalis. Deus enim, ob immensam bonitatem, ad finem supernaturalem seu quamdam proprice vitee communicationem nos des­ tinavit : similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, facie ad faciem, seu eum cognoscemus sicut seipsum cognos­ cit et amabimus sicut seipsum amat. Gratia nobis datur tamquam medium, ad finem noStrum supernaturalem seu ad salutem attingendum-: gratia habitualis est jam inchoatio vitæ æternæ in nobis; et gratia actualis est auxilium cujus prorsus debitum excludant non solum in operibus, sed etiam in natura fundatum. S. Thom., i* 2æ, q. ni, a. i, ad 2. 1 Dt Deo Crtanten. S48. — 3 Rom.y XI, 6. DE GRATIA IN GENERE. 25 ope ad gratiam habitualem disponimur vel eam augemus. Utraque salutaris dicitur, utpote ad salutem ordinata. 8. (C) Notio ac species supernaturalis. Quo melius intelligatur hæc definitio, in memoriam revocamus quæ de super­ natural! dicta sunt in Tr. de Deo Creante, n. 848-849. Supernaturale est id quod superat essentiam, vires, exigentias et meritum alicujus naturae. Duplex est : relativum et absolutum, (à) Prius est quod alicujus duntaxat, non totius natura vires et exigentias superat; ita cognitio infusa est quid supernaturale relativum quoad hominem, quia superat ejus vires et exigentias, sed non quoad angelos; vocatur sæpe praternaturale. (b) Supernaturale absolutum est id quod superat vires et exigen­ tias totius natura creata et creabilis, et subdividitur in supernatu­ ral quoad substantiam et supernaturale quoad modum. 1) Prius est intrinsece seu entitative supernaturale, proindeque est aliquid divi­ num seu participatio quadam divinitatis, cum omne quod non est divinum possit naturaliter convenire alicui creaturæ perfectissimæ. De facto non dantur nisi tres casus supernaturalis absoluti in se, nempe unio hypostatica, gratia supra, n. 7, definita et visio beatifica. In unione hypostatica, Deus, nempe secunda persona SS. Trinitatis, esse suum personale alicui naturæ humanæ communicat, ita ut unio Verbi cum natura humana sit vere substantialis (De Verbo Incarn., n. 972). Unio autem quæ fit inter Deum et hominem per gratiam, non est substantialis, cum persona humana Deo unita suam perso­ nalitatem retineat, sed ita intima est ut anima justi sit vere consors seu particeps divinæ naturæ, ut fusius infra exponetur. Gratia igitur est quid supernaturale absolutum. Idem dicendum est de visione beatifica, ut infra exponetur. 2) Supernaturale absolutum quoad modum est quid entitative Jiaturale, sed modo supernaturali productum, scilicet miraculum, v. g., resurrectio mortui. II. Gratiæ divisiones1. Multæ sunt divisiones gratiæ; præcipuas referemus. 9. (A) Gratia communiter dividitur in gratiam increatam et creatam : (a) Increata est Deus ipse creaturæ intellec­ tuali sese communicans; (b) Creata est donum gratuitum a Deo distinctum, et effectus divini amoris. Utriusque exemplum habetur apud S. Paulum 2 : “Caritas (gratia ’ Cfr. S. Th., i* 2æ, q. ni; Suarez, 1. cit, c. 3-6; Montagne, I. cit, art. 4; Mazzella, n. ii sq.; Jungmann, De Gratia, η. 9 sq.; E. Hugon, p. 205. — ’ Rom., V, 5. ■'/ -Q; « 26 MM PROLEGOMENA creata) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis ” {gratia increata). (B) Gratia creata multipliciter dividitur; (a) ratione cause, duplex est : i) Gratia Dei seu Conditoris, ea est quæ conceditur a Deo independenter a meritis Christi : sic, juxta Thomistas, gratia Angelis et Adamo innocenti data, est gratia Dei. 2) Gratia Christi seu Redemptoris ea est quæ conceditur a Deo propter merita Christir. Revera omnis gratia, in statu præsenti collata, est gratia Christi, quia Christus omnes gratias meruit quæ nobis hodie dispensan­ tur, ut in Tr. de Verbo Ineam. (n. 1173) probatum est. 10.(b) Ratione modi quo subjectum afficit, est : 1 ) externa quæ extrinsece afficit subjectum, ut Christi exempla, evangelii prædicatio, etc; 2) interna, quæ subjectum intrinsece afficit, sive perficiendo ipsam animæ substantiam, ut gratia habitua­ lis; sive movendo facultates in ordine ad salutem, prout sunt gratiæ actuales. De gratia interna hic potissimum agimus. 11.(e) Ratione finis, gratia interna iterum subdividitur in : 1) gratiam gratis datam, quæ per se et primario ad aliorum utilitatem et salutem datur, ut donum miraculorum, prophetiæ variaque charismata a S. Paulo descripta 2 : talis gratia non omnibus datur christianis, sed quibusdam, et potest etiam peccatoribus concedi, ut ex facto Balaam vide­ tur 3; 2) gratiam gratum facientem, quæ per se et primario in propriam subjecti utilitatem et salutem ordinatur: talis est gratia habitualis, quæ proprie nos gratos Deo facit ; et actualis, quæ est medium ad acquirendam vel augendam gratiam habitualem 4. 1 Cfr. I Cor., XV, 10; Ephes., I, 2, 3, 6; II Tim., I, 9. — Scotista, qui putant omnem gratiam ob merita Christi concedi [De Verbo Incarnato, n. 1211), vocant gratiam Christi capitis eam quæ Adamo innocenti et angelis concessa fuit ; gratiam Christi Redemptaris eam quæ hominibus redemptis dispensatur. — Quidam theologi gratiam Dei appellant eam quæ vocationem ad fidem præcedit, et infidelibus negativis datur, gratiam autem Christi eam quæ a vocatione ad fidem incipit. Sed communior est explicatio supra allata. a I Cor., XII, 8-11. — 3 Num., XXII-XXIV. 4 Ex se omnis gratia est gratis data ex jam expositis; sed usu communi hoc nomen reservatur gratiis in aliorum utilitatem concessis, quia species minus nobilis retinere solet nomen genericum, dum species nobilior aliud nomen sumit ejus naturam lucidius exprimens. DE GRATIA IN GENERE. 27 Gratiam gratum facientem meliorem esse gratia gratis data constat ex S. Paulo qui, post enumeratas gratias gratis datas, addit : “ Æmulamini charismata meliora ” 1 posteaque caritatem describit, quæ semper cum gratia gratum faciente connectitur. Christus ipse Apostolis dixerat : “ Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis”2. Nec mirum, nam, ut ait S. Thomas 3, finis potior est his quæ sunt ad finem ; atqui gratia gratum faciens hominem ordinat immediate ad ultimum finem, dum gratiæ gratis datæ ordi­ nant hominem ad quædam præparatoria finis ultimi, qua­ tenus per miracula homines inducuntur ad hoc quod ultimo fini conjungantur. 12. (C) Ratione subjecti et effectuum, gratia gratum faciens duplex est : (a) Gratia habitualis, quæ est qualitas supernaturalis, permanenter et intrinsece inhærens animæ, per quam efficimur participes naturæ divinæ : cujus gratiæ pos­ sessio vocatur status gratiæ. (b) Gratia actualis, stricte sumpta, est auxilium quoddam supernaturale et transiens, quo Deus intellectum illustrat et voluntatem adjuvat ad eliciendos actus supernaturales. Hinc gratia habitualis a gratia actuali differt in eo quod prior est habitus, posterior motio seu actus ; prior est perma­ nens, posterior transiens; prior inhæret substantiel· animæ, posterior facultates solummodo afficit. III. Errores praecipui circa Gratiam . * 13. Homines ad Deum finem supernaturalem tendunt duplici principio moti, nempe auxilio divino seu gratia et actione propria. Difficile autem est accurate definire quænam sint partes Dei, quaenam partes nostræ in opere salutari. Quare in duo extrema opposita abierunt hac de re hæretici : alii naturæ et libertati plus æquo faventes, gratiæ juribus plus minusve violatis, vocantur naturalistœ; alii ex adverso ’ l Cor., XII, 31. — 3 Luc., X, 20. —3 Summa Theol., i» 2 , * q. m, a. 5. 4 Cf. Suarez, op. cil., Proleg. V; Montagne, qui præ ceteris fuse et accu­ rate de his erroribus disputat (Migue, Theol. Curs., t. X, p. 89-642); Billuart, De Gratia, Diss. I; Van der Meersch, n. 12-29. E PROLEGOMENA nimîum gratiæ tribuentes, cum detrimento humanae liberta­ tis, in falsum seu exaggeratum supernaturalismum inciderunt i° Naturalismus. 14. (A) Judaizantes1, qui, licet ad fidem Christianam conversi, judaismi praejudiciis adhuc imbuti erant, docuerunt opera legis mosaicæ, quamvis in se naturalia, gratiam et justificationem mereri posse. Exinde contenderunt legem mosaicam, etiam post Christum, ad salutem necessariam esse non solum Judæis, sed etiam Gentilibus2. In concilio Hierosolymitano (50 vel 52) damnati sunt 3 et a S. Paulo confutati præsertim in Epistolis ad Romanos et Galatas. 15. (B) Pelagiani* ducem habuerunt Pelagium, mona­ chum ex Majori Britannia oriundum, qui errores suos Romæ, circa annum 405, disseminare ccepit : praecipui ejus asseclæ fuerunt Cælestius, monachus juris peritus, et præser­ tim Julianus, Eclanensis episcopus. Pelagianismus ortus esse videtur ex duplici tendentia : ex nimia fiducia quam vitæ monasticæ exercitia in non paucis monachis genuerant; et ex voto efficacius liberum arbitrium tuendi contra Manichæorum prædestinatianismum. Pelagius docebat Adamum non fuisse ad statum supernaturalem elevatum nec gratia ornatum; ejus pecca­ tum sibi soli et non posteris nocuisse, ideoque peccatum originale negabat. Quoad statum præsentem, Pelagiani gratiæ necessitatem negabant, asserentes liberum arbitrium ad tentationes superandas et mandata servanda plane suffi­ cere; deinde, ad fucum faciendum, gratiam quidem admi­ serunt, sed mere externam, legem scilicet et doctrinam 1 Cf. J. B. Lightfoot, Dissertations on the Apostolic Age, 1892, p. 67 sq. ; A. de Boysson, La Loi et la Foi, Paris, Blood, 1912, p. 191-213; Tixeront, Hist, des Dogmes, I, 165 sq. ; E. Tobac, Le problème de la Justification, 1908, p. 20-28. ’ Inter Judæos qui christianismum amplexi sunt, quidam fuerunt qui putarint legem mosaicam adhuc Israelitas ligare ; sed hi in Ecclesia manserunt, nec ut proprie haeretici habiti sunt. — 3 Act., XV. 4 Cfr. Pelagius, Epist. ad Demetriadem, Libellus fidei ad Innocentium Papam {P. L., XXX); Petavius, Dogmata theologica, Parisiis 1866, vol. IV, P· 597 sq. ; Norisius, Historia pelagiana; Tixeront, Hist, des dogmes, II, P· 436-459; P. Batiffol, Le Catholicisme de S. Augustin, Ch. VI, VII, VIII. DE GRATIA IN GENERE. Christi, vel ejus exempla; tandem, post Zosimi decretum (418), agnoverunt quidem gratiam internam illustrationis bro intellectu, sed triplici vitio infectam : nam dabatur juxta merita, nec proinde gratuita erat, non ad initium boni operis, sed tantum ad ejus perfectionem conferebatur, denique utilis quidem, sed non necessaria erat. At gratiam internam pro voluntate rejiciebant, utpote liberi arbitrii destructivam. Pelagianas fraudes S. Augustinus detexit et feliciter con­ futavit, proptereaque Doctorgratiæ merito fuit appellatus; eisdem pariter S. Paulinus, S. Hieronymus et S. Cyrillus Alexandrinus strenue restiterunt Damnati sunt Pelagiani in viginti quatuor conciliis particularibus, quorum præcipua sunt Carthaginensia duo (412, 418), Diospolitanum (415) et Milevitanum //(416) 1, ab Innocentio Zet Zosimo in Epis­ tola Tractoria (418); necnon in Cone, cecum. Ephesino (431). 16. (C) Semipelagiani2, quibus praeluserunt monachi Adrumetani et Vitalis diaconus Carthaginiensis, et quorum duces praecipui fuerunt Cassianus, abbas monasterii S. Vic­ toris Massiliae, Gennadius presbyter Massiliensis, et Faustus, Regiensis episcopus, quasi dimidiatum Pelagianismum docuerunt. Agnoscebant quidem peccati originalis existen­ tiam, et debilitatas voluntatis vires, sed simul tenebant : (a) gratiam secundum merita nostra dari, licet concordes non essent in explicando quibusnam actibus eam mereri possimus ; quidam tamen, ut Cassianus, existimabant eam interdum dari absque ullis praecedentibus meritis, licet saepius sub merito cadat; alii vero tenebant eam nonnisi propter praecedentia merita conferri; (b) ad initium fidei, vel perseverantiam in fide, aut desiderium opus supernaturale faciendi, gratiam internam non esse necessariam, sed solum ad opera bona perficienda; sicut enim aegrotus non potest quidem seipsum curare, sed tamen sanitatem desiderare et medicum quaerere, ita homo per peccatum vulneratus salu1 Maximi momenti est C. Mileuitanum ZZab Innocentio I et Zosimo appro­ batum, in quo clare definitur catholica doctrina de peccato originali et gratia, D. B., 101-108. 3 Hoc nomine nonnisi· sæc. XVI0 designari coeperunt. — Cfr. Petavius, 1. cit., p. 64S; Montagne, op. cit., p. 164; P. Sublet, Le Semipilagïanismt, Namur, 1897; Tixeront, op. tit., Ill, 274-283. ■a· 30 PROLEGOMENA tem desiderare, et media ad eam consequendam per se quærere valet; (c) tandem perseverantiam in bono meritis obtineri posse docebant. S. Augustin us, jam senex, istum errorem strenue impu­ gnavit, et cum illo S. Prosper, S. Fulgentius, S. Casarius Arelatensis; eumdem errorem damnavit Synodus Arausicana //(529), a Bonifacio II sollemniter approbata r. 17. (D) Sociniani, Unitarii et Protestantes liberales Pelagii errores quoad substantiam renovarunt : licet enim revelationem lato sensu admittant, originalis peccati existentiam, Baptismi necessitatem, et gratiæ interna, a concursu naturali distinctae, existentiam rejiciunt : hinc conversio seu justificatio, juxta ipsos, nihil aliud est nisi naturalis ad Deum conversio : homo in doctrina Christi instructus, ejusque exemplo roboratus, propriis viribus honestam vitam ducere, finemque suum attingere valet». A quibus haud multum recedunt Modernista, qui, pu­ tantes religionem omnem oriri ex indigentia divini et sensu religioso, omne supernaturale proprie dictum rejiciunt, et nomine gratiae nihil aliud intelligunt nisi influxum quemdam divinum e latebris conscientiae dimanantem, quo versus aliquod divinum impellimur; ideoque gratiam sensu catho­ lico intellectam rejiciunt omnesque revelatas veritates circa gratiam 3. 18. (E) Rationaliste, quorum historia in Syn. theol. Fund., n. 58-61, delineatur, id omne rejiciunt quod ratione demonstrari nequit ; homo, inquiunt, ad finem supernaturalem nunquam fuit evectus, nullum originale peccatum incur­ rit, nulla indiget gratia, sed propriis viribus ea cognoscere * D. B., 174-201. 1 Ad rem scribit unas ex Unitariorum ducibus : u Comersio est vocis græcæ versio, quæ in Novo Testamento significat reverti. Cum malam secuti sumus viam, reverti debemus ut bonam sequamur... Regeneratio autem est vox qua Sacra Scriptura utitur ad vitam novam significandam, quæ suum principium habet non tantum in Legis divinæ, sed etiam in ejus amoris consideratione... Conversus dicitur qui statuit in corde suo bonum facere, et jam opus incoepit. Homo regeneratus ille est qui habitum bene agendi firmiter tenet ”. (J. F·. Clarke*, Manual of Unit. Belief p. 42.) — Nec aliter Lichten­ berger *, Encycl. des Sc. religieuses^ voce Grâce. 3 Encycl. Pascendi^ D. B., 2077, 2087, 20S8 et passim. DE GRATIA IN GENERE. 31 et agere potest, quæ necessaria sunt ad finem suum attingen­ dum; immo doctrina catholica de gratia libertatem et conatus hominum impedit, mysticorum somnia fovet et Deum ipsum arguit auctorem peccatorum ab hominibus commissorum Quem quidem errorem multoties damna­ runt SS. Pontifices Gregorius XVI, Pius IX et Leo XIII, necnon Vaticanum Concilium. 2° Pseudo-Supernaturalismus. 19· (A) Dualis mus, a Gnosticis, et Manichaeis advocatus, humanae activitatis et libertatis existentiam in negotio salutis prac­ tice negabat : inter homines enim, aiebant, alii a bono principio creati, necessario ad salutem destinantur;alii vero, e malo principio orti, ad infernum ex necessitate tendunt. (B) Istis erroribus aliquo modo affinis est prcedesiinatianismus. Quam hæresim 1 23advocarunt Lucidus, in Gallia presbyter (sæc. V.), qui damnatus fuit in Conciliis Arelatensi et Lugdunensi (475); Gotescalcus, monachus Orbacensis in Gallia, qui damnatus est in Concilio Carisiaco (846). Quos errores partim renovarunt Albi­ genses, Waldenses, posteaque Wiclefus (XIV see.) natione Anglus, et J. Huss ex Bohemia oriundus, qui in concilio Constantiensi damnati sunt. Hujus erroris haec sunt praecipua capita : (a) Deus homines ad gloriam aut damnationem praedestinat, etiam ante praevisa merita vel demerita, eo sensu quod non vult salutem omnium, sed tantum praedestinatorum, (b) Post peccatum originale nulla remanet vera libertas, scilicet libertas a necessitate; sed Deus ipse agit in nobis et est auctor boni et mali; sicut praedestinatus non potest a gratia excidere, ita reprobus non potest in ea perseverare. 20. (C) Protestantismi fautores 3 præcipui fuerunt : Lutherus, qui Islebii in Thuringia natus (1483), ordinem Ere­ mitarum S. Augustini ingressus est, et, cum ægre ferret munus novas indulgentias prædicandi Dominicanis præ Augustinianis demandatum fuisse, primum quidem indulgentiarum abusum 1 Ita Wegscheider *, Institui, theologia, III, § 152. ’ Cf. Montagne, op. cit., diss. 4-6, p. 195 sq. 3 Cf. Montagne, op. cit., diss. 7-8, p. 254 sq.; Alzog, op. cit., § 299 sq.; Schaff, Creeds of Christendom, vol. I, p. 203 sq.; vol. II, p. 1 sq.; H. Denifle, Luther u. Lutherturn, 1904 sq., gallice redditum Luther et le Luthéranisme cura J. Paquier, 1910 sq.; Moelher, La Symbolique, anglice, Symbolism, § i sq.; L. Cristiani, Luther et le Luthéranisme, Paris, 1908; J. Paquier, art. Luther, in D. T. C. PROLEGOMENA denuntiavit ; deinde vero, cum et ipse maximis anxietatibus circa propriam justificationem et salutem turbaretur, novam justificatio­ nis theoriam per fidem solam elaboravit, et doctrinam catholicam circa gratiam aliaque plurima dogmata fidei impugnavit. — Calvinus* qui Novioduni in Gallia natus (1509), lutheranos errores, quibus­ dam tamen mutatis, in systema reduxit, et eosdem in famoso Institutionum libro conscripsit. Horum errorum circa gratiam summa hæc est : (a) Circa statum natura innocentis, Lutherus docuit gra­ tiam Adamo collatam et donum integritatis esse quid naturale; nam, juxta ipsum, gratia consistit in cognitione et amore Dei; atqui tam naturale est homini Deum diligere quam naturale est oculis lumen recipere. Cujus erroris causa fuit ignoratio discriminis inter cognitionem Dei natu­ ralem et supernaturalem. (b) Circa statum natura lapsa, docuit : 1) peccatum origi­ nale in totali corruptione facultatum naturalium consistere, ita ut etiam opera quae in ordine civili et sociali tanquam bona existimantur, sint saltem venialia peccata, cum eli­ ciantur sub influxu concupiscentiae1; haec autem peccata justis non imputari, quia eis per fidem applicantur merita Christi; 2) liberum arbitrium non manere, cum voluntas a gratia vel concupiscentia necessario moveatur, sed esse titulum sine re. (c) Justificatio, seu conversio, consistit in extrinseca impu­ tatione meritorum Christi, non autem in interna renova­ tione; per solam fidem seu per fiduciam obtinetur, qua quis credit sibi non imputari peccata; bona opera sunt inutilia. (d) Hisce erroribus Calvinus 3 duos addidit circa praedes­ tinationem, et baptismi necessitatem : 1. Deus absolute et positive prædestinat quosdam ad gloriam, quosdam ad infer­ num ante praevisa merita aut demerita, et quidem antece­ denti voluntate; et omnes fideles credere tenentur se esse prædestinatos, quia gratia semel obtenta est inamissibilis ; 1 Quod comparatione illustrat : quemadmodum ubi primum anima separatur a corpore, nihil aliud remanet nisi turpe ac fcetidum cadaver ; ita anima gratia privata intrinsece et substantialiter corruptio et peccatum esL Potest quidem opera perficere socialiter bona, non ita tamen ut Dei approbationem mereantur. • Cfr. A. Baudrillart, Calvin, Calvinisme, Calvinistes, in Dût. ώ Thiol. (Vac.-Mangenot), L II, 1377-1423- DE GRATIA IN GENERE. 2. insuper qui nascuntur ex fidelibus parentibus, salvantur sine baptismo, quia sunt filii Dei et membra Ecclesiæ statim ac geniti sunt. Lutherum ac Calvinum confutaverunt theologi, inter quos eminent Cajetanus, Bellarminus, Fr. Salesius, Petavius, Suarez. Lutherum damnavit Leo X Papa; ejus erroribus C. Tridentinum catholicam doctrinam opposuit in sess. V et VI ‘. (e) Hodierni Protestantes Lutheri et Calvini doctrinas emollire conati sunt, præsertim quoad liberum arbitrium et bona opera ; et, licet justificationi per fidem, nostris etiam diebus, generatim adhaereant, prava tamen consectaria, logice ex hac doctrina fluentia, aperte rejiciunt 2. 21. (D) Baius, Lovaniensis professor (f 1589), excogitavit systema, quod semi-Lutheranismus vocari posset. Damnatus est a Pio V et Gregorio XIII, et, post multas tergiversationes, tandem laudabiliter se subjecit. Hæc sunt ejus errorum præcipna capita 3 : (a) dona, quæ vocamus supematuralia, humanæ naturæ erant debita, et sic corruit distinctio inter ordinem naturalen et ordinem supernaturalem; (b) libertas electionis non est penitus exstincta, sed ita debilitata, ut sine gratia, ad nihil valeat nisi ad peccandum; attamen opera nostra, etiam necessaria, dici possunt libera in quantum procedunt ex inclinatione nobis intrinseca, absque violen­ tia ab extrinseco illata; (c) essentia justificationis non consistit in aliquo dono infuso, sed in observatione mandatorum; (d) qui agit sine caritate, aut saltem sine fide ex initio caritatis procedente, peccat mortaliter et meretur damnationem, quia talis actus ex con­ cupiscentia procedit, cum inter caritatem et concupiscentiam nullum detur medium. 22. (E) Cornelius Jansenius, Episcopus Yprensis, in libro cui titulus Augustinus, post ejus mortem edito (1640), Lutheri et Baii errores, modo tamen subtiliori, renovavit' eosdem Abbas San-Cyranus et Quesnellus in Gallia propu­ gnaverunt 4. ’ D. B., 787-843; cfr. supra, p. 7-16. ’ Varia Symbola Lutherana invenies apud Schaff, Creeds, vol. Ill, p. 1-189; Calvinistica, 1. cit., 193-704. 3 Fusiorem Baiani erroris descriptionem invenire est apud Montagne, op. cit., diss. IX, p. 279 sq.; X. Le Bachelet, Baius, in Diet, de Thiol. (Vacant), t. II, 38-11 ï; F. X. Jansen, Baius et le Baianisme, 1927. Ipsas Baii proposi­ tiones a S. Pio V damnatas lege apud D. B., 1001-1080. * Cf. Montagne, op. cit., diss. XI, p. 389 sq. ; Alzog, op. cit., § 365 ; J. Paquier, LeJansénisme, 1909, p. 121-181 ; J. Carreyre, D. T. C., art. Jansénisme. T. III TKêol. Dogm. - 2 34 CAPUT I. Istius erroris radix fuit falsus conceptus quod privilegia integritatis primo homini concessa ipsi erant debita, et quod homo lapsus, eis orbatus, est totaliter corruptus, (a) Exinde infert in statu præsenti voluntatem non esse vere liberam, sed necessario trahi a delectatione sensibili seu concupiscen­ tia, vel a delectatione cœlesti seu gratia x. (b) Hinc etiam justi non possunt adimplere omnia prae­ cepta, quia aliquando ipsis deest gratia efficax : gratia autem, quæ sufficiens vocatur, de facto, omnibus attentis circumstantiis, non sufficit. (e) Ad meritum aut demeritum non requiritur libertas interna, sed sufficit libertas exterior seu immunitas a coac­ tione. (d) Christus non est mortuus pro omnibus, sed solum pro iis, quibus gratia efficax datur. Jansenius damnatus est ab Innocent™ X, 1653, Alexandro VII, 1656, 1664, Innocentia XII, 1694, Clemente XI, 1705 ’. CAPUT I. DE GRATIA HABITUALI. 23. De variis nominibus gratiæ habitualis. Gratia habitualis variis nominibus designatur, quæ ejus naturam aut effectus manifestant (a) Ex natura sua dicitur : 1)justitia, quia videlicet est interna dispositio quæ totum hominem ordinat in Deum finem supernaturalem, ideoque nos justos facit coram Deo ; 2) gratia justijicans aut sanctijicans, quia per eam homo justus constituitur sensu exposito, — et sanctus seu parti­ ceps divinæ sanctitatis aut perfectionis. (b) Ex effectibus autem dicitur : amicitia Dei quia nos 1 Calestis delectatio, juxta Jansenium, est supematuralis et indeliberatus boni et recti amor, qui proprie in superiori parte animæ residet, sed quandoque partem sensibilem etiam afficit ; terrestris autem delectatio est inordinatus ac indeliberatus creature amor, qui plerumque sensibilis est, quandoque tamen intellectualis. ’ D. B., 1092-1096; 1099; 1291-1321; 1350-1451. DE GRATIA HABITUALI, 35 Deo intime conjungit, — caritas, quatenus Deo nos caros reddit, — filiatio adoptiva, cum per eam filii Dei nomine­ mur et simus, non natura sed adoptione, — inhabitatio Spiritus Sancti, cum tres divinæ personæ in anima justorum habitent, et hæc habitatio, utpote opus amoris, Spiritui Sancto tribuatur. Divisio capitis. Gratia habitualis dupliciter considerari potest : i° in modo quo acquiritur, seu in actu justificationis quo gratia infunditur in animam; 2° in sua intima natura. Incipimus quidem a justificatione, tum quia Tridentinum de ea explicite agit, veritatem catholicam contra Protestan­ tes definiendo; tum quia intima gratiae natura melius intelligitur post expositam naturam justificationis. Art. I. De justificatione qua gratia habitualis in animam infunditur. i° Notio. (A) Quoad nomen. Justificare, in sacris Litteris, plura significat1 : (a) alicujus praerogativas appro­ bare seu agnoscere2; (b) agendi modum explicare et vindi­ cares; (c) declarare aliquem justum 4; (d) facere aliquem justum s ; quæ quidem duae posteriores significationes frequentiores sunt in Scriptura, et, quando de Deo agitur, in idem reincidunt; nam Deus non potest declarare justum eum qui revera justus non est. 24. (B) Quoad rem. Justificatio active sumpta, est operatio Dei qua hominem justum declarat et facit ; sed passive sumpta, est receptio justitiæ supematuralis seu gratiæ a Deo infusce. Hæc autem dupliciter fieri potest : primo modo si quis justitia supernaturali carens, sed nullo peccato inquinatus, gratiam habitualem accipit : ita immaculata Virgo primo instanti suæ conceptionis justitiam accepit; secundo modo, quando quis aliquo peccato, originali vel personali inquina1 Cf. Newman, Lectures on the doctrine of Justification, lect. III-IV, Pri­ mary sense, Secundary senses of the term justification ; E. Tobac, of. at., p. 115 sq.; F. Prat, La Théologie de S. Paul, I, p. 199-201, ed. 1920. * Luc., VII, 35 : “ Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis 3 Luc., X, 29 : “ Ille autem volens justificare seipsum ”... 4 Matth., XII, 37 : “ Ex verbis enim tuis justificaberis” 5 Apoc., XXII, ii : “ Qui justus est, justificetur adhuc ” p · «W . '1 ·· - DE GRATIA HABITUALI. CAPUT I. tus, ab illo peccato in statum justitiæ transfertur; ita justifi­ cantur Adæ posteri : quando baptizantur, ab originali peccato in statum gratiæ transeunt; si, post baptismum, gravi pec­ cato justitiam amittunt, per justificationem a peccato mor­ tali in statum gratiæ transferuntur. 25. 2° Divisio hujus articuli. Ad exponendam Tridentini doctrinam de justificatione, tria exponemus : i° na­ turam justificationis; 2° dispositiones ad eam acquirendam, 3° ejus proprietates. § I. De natura justificationis. 26. Status quæstionis. Ad rem melius intelligendam, duo declarabimus : i° errores Protestantium; 2° doctrinam Triden tinam. i° Errores. Plerique Novatores distinctionem instituunt inter justificationem et sanctificationem. Prior, inquiunt, est judicialis sententia qua peccator, fiducia instructus, declaratur justus, seu immunis a poena peccato debita; posterior est renovatio quædam totius hominis, qua homo jam justificatus, et ope divina adjutus, paulatim concupiscentiam ac libidines mortificat atque ad praxim sanctitatis accedit. Quia vero putant hominem per peccatum originale fuisse totaliter corruptum, hac de re dupliciter errant docendo : (a) in justificatione peccata non vere deleri, sed solum­ modo tegi, non eradicari, sed operiri propter merita Christi nobis imputata, ita ut non imputentur ad pcenam, licet in’anima rema­ neant quoad maculam; proindeque justificationem nihil aliud esse nisi forensem declarationem qua justi pronuntiamur, licet intrinsece injusti maneamus1 ; (b) sanctificationem ipsam non in vera et intrin­ seca innovatione sitam esse, saltem in ipso instanti justificationis, sed solum in extnnseca imputatione meritorum Christi. Nonnulli tamen moderni hanc forensem declarationem ac extrinsecam imputationem meritorum Christi rejiciunt, utpote alienam a mente Christi et Apostolorum, docentque peccata vere remitti in justificatione et in animam infundi quamdam justitiam et sanctitatem * Cfr. Calvinus·, Instil., I. Ill, c. n, § 2, 3, 22; Hodge** , Syst. theol., vol. Ill, p. 118, 213; Lichtenberger’, op. cil., vocabulo Justification, ubi varia Protestantium systemata exponuntor. ’ Ita Liddon ·, Analysis of Romans, p. 17-18; Vincent *, International cri­ tical Comment, on Philippians, 1897, p. 123. Pauci tandem, viam mediam tenentes, putant justificationem esse meram declarationem qua peccata nostra teguntur, sed sancti­ ficationem esse veram et intrinsecam, licet progressivam, hominis renovationem ‘. 27. 2° Tridentina doctrina. Juxta Concilium 2, justi­ ficatio essentialiter consistit in remissione peccati mortalis et infusione gratiæ : “ Non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per volunta­ riam susceptionem gratiæ et donorum. Unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit heres secundum spem vitæ æternæ ”. Postea variæ recensentur justificationis causa, ex quibus clarius innotescit ipsa natura gratiæ justificantis: “ Finalis quidem, gloria Dei et Christi ac vita æterna; efficiens vero, misericors Deus, qui gratuito abluit, et sanctificat, signans et ungens Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostræ; meritoria autem, dilectis­ simus Unigenitus suus, Dominus noster Jesus Christus, qui, cum essemus inimici, propter nimiam caritatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo Patri satisfecit ; instrumentons item, sacramentum Baptismi, quod est sacramentum fidei sine qua nulli unquam con­ tigit justificatio; demum unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostræ; et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus, justitiam in nobis recipientes, unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispo­ sitionem et cooperationem Quibus verbis quinque declarantur : (a) negativum justifi­ cationis elementum, scilicet peccatorum remissio; (b)positi­ vum elementum, seu sanctificatio et renovatio vere interna ; (C) medium ad justificationem consequendam, videlicet susceptio gratiæ habitualis et donorum ei adnexorum; (d) effectus ejusdem, cum homo justificatus sit justus, Dei amicus et heres; (e) causœ justificationis jam citatae. Ad quam doctrinam probandam, duplex erit thesis : prima de ipsa natura justificationis; secunda de ejus effec­ tibus formalibus. 1 Sanday *, International critic. Commentary on Romans* p. 36. 1 Sess. VI, cap. 7, D. B.f 799. y* · · ♦ · ~ -i_jt- 1 : /ii·'1 38 CAPUT I. 28. Thesis T : Justificatio consistit in infusione gratiæ sanctificantis intrinsece et permanenter animæ H inhærentis, qua peccata vere delentur et anima pro­ xime disponitur ad vitam aeternam r. De fide est ex Trident. : “ Si quis dixerit homines justi­ ficari vel sola imputatione justitiae Christi, vel sola peccato­ rum remissione, exclusa gratia et caritate, quæ in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhœreat, aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tantum favo­ rem Dei, A. S.”3. “Si quis per Jesu Christi gratiam... asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi, aut non impu­ tari, A. S. ” 3. Declaratur. Concilium duo declarat : (a) nos justificari non sola extrinseca imputatione meritoçum Christi, sed proprie per sjatiam, non transitoriam quidem, sed inhcerentem animæ, ideoque ex se permanentem, quæ diffunditur per Spiritum Sanctum nosque vere justos et Deo acceptos reddit; (b) per hujusmodi gratiam omnino tolli quidquid rationem peccati habet, proindeque maculam et reatum peccati vere deleri. — S. Thomas4 ita ordinat logice quatuor elementa quæ in justificatione concurrunt : i) gratiæ infu­ sionem; 2) motum liberi arbitrii in Deum ad gratiam accipien­ dam; 3) motum liberi arbitrii in peccatum ad illud detestan­ dum; 4) remissionem culpae. Chronologice autem hæc quatuor simul fiunt 29. Probatur. i° Scriptura 5. (A) In Vet. Testamento insinuatur gratiæ infusio et clare asseritur vera peccatorum remissio, (a) Insinuatur gratiæ infusio, illius nempe gratiæ quæ protoparentibus concessa fuerat (De Deo Creante, n. 855), præsertim apud Prophetas, in Psalmis et libris sapientialibus : 1) Deus describitur non tantum ut justus et sanctus in se, sed etiam ut causa justitiœ et salutis eorum * S. Thom., 1« 2®, q. 113; Bellarm.. op. rit., 1. II, c. 7; Suarez, 1. VI, c. 10; Perrone, n. 480 sq.; Murray, disp. IX, η. 57 sq.; Mazzella, n. 966 sq.; Hurter, n. 185 sq. ; Pesch, n. 325 sq. ; Van Noort, n. 132-138; Lemonnyer et J. Rivière, D. T. C., voce Justification, 2043 SQ· 3 Sess. VI, can. 11, D. B., 821 (703). 3 Sess. V, can. 5, D. B., 792 (674). 4 *I 2æ, q. 113, a. 8. s Tobac, Grâce, in D. A. (d'Alès), II, p. 324-343; Le Problème delà Justi­ fication dans St Paul, 1908; Prat, op. cit., IIs, p. 291-300. DE GRATIA HABITUALI. 39 qui legem custodiunt Custodite judicium et facite justi­ tiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur ” x. Pariter in Ps. Beati immaculati in via * 34suppo­ nitur eum qui legem observat esse justificatum et Deo acceptabilem. 2) Insuper Deus exhibetur ut pater populi israelitici et cujusque justi, filiorum suorum curam gerens veluti maternantï) quod quidem supponit quamdam divi­ nam adoptionem. Hæc autem adoptio primum quidem spectat universum populum Israelis, sed etiam et speciatim justos 4; quare vera familiaritas, quæ inter Adamum inno­ centem Deumque existebat, instauratur inter Deum et Abraham aliosque sanctos veteris testamenti. (b) Ibidem clare asseritur justificatione animam vere lavari, mundari, dealbari, innovari, et deleri peccata : “ Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me... Lavabis me, et super nivem dealbabor... Omnes iniquitates meas dele... Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis ” 5. Quod et Prophetæ variis illustrant comparationibus : “ Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ”6. Deus “ projiciet in profundum maris omnia peccata vestra ”7. Jam vero peccata quæ lavantur, mundantur, delentur, supra nivem dealbantur, et in profundum maris projiciuntur, dici non possunt tantummodo tegi, sed intrinsece remittuntur; quod confirmatur ex eo quod anima lavatur, dealbatur, cor novum creatur et spiritus rectus innovatur. Ergo vere delentur peccata per justificationem. 30. Opponuntur quidem verba hæc, quæ thesim Protestantium confirmare videntur : “ Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum ”8. Resp. Plurimos textus supra attulimus qui peccata omnino tolli diserte asserunt; igitur textus hic ita intelligi debet, ut aliis Scripturæ testimoniis non contradicat. Hoc posito, verus sensus est ' Isa., LVI, i. — * Ps. CXVIIir 1 ' 3 Isa., I, 4; XXX, 9; XLIII, 6; XLIX, 15; Os., I, 10; XI, I-, Jereni., III, 4, 14, 19, 22; Malach., II, IO. 4 Saf>., II, 16-18; Eccli., XXIII, 1-4. — 5 Ps. L, 4, 9, 11, 12. ‘ Isa., I, 18. — 1 Mich., VII, 19. — 8 Ps. XXXI, 1-2. 40 CAPUT I. hic : beati quorum peccata tecta sunt, non solum oath’s hominuin, sed etiam oculis Dei : jamvero peccata non possunt tegi oculis Dei, qui corda scrutatur, nisi realiter deleantur. Quæ quidem interpre­ tatio contextu firmatur, nam declaratur in primo versiculo peccata esse vere remissa, “ beati, quorum remissa sunt iniquitates ”, et in secundo nullum dolum, ac proinde nullum peccatum remanere in anima justi : “beatus vir cui non imputavit peccatum, nec est in spiritu ejus dolus”. Quæ quidem interpretatio jam ab ipso * Augustino prolata fuit, ubi declarat vulnera corporis duobus modis tegi posse, ab ipso vulnerato et a medico : vulneratus tegit ea pallio, non tollit, medicus emplastro et tollit. Ita fit in pec­ catis : peccator tegit quando dissimulat, Deus tegit quando infu­ sione suæ gratiæ sanat et tollit. 31. (B) Novo Testamento lucidius res declaratur. Jam in Synofticis hæc doctrina implicite continetur, praesertim ubi asseritur regnum Dei jam advenisse, in quod peccatores per pænitentiam ingrediuntur, qua remittuntur peccata, et justi Deum tanquam Patrem invocant, ideoque sunt filii Dei adoptivi, cum spe cælum consequendi et videndi Deum sicut eum vident Angeli Dei S; atqui hæc omnia supponunt pec­ catores ita justificari ut non solum tollantur eorum peccata, •sed etiam eis infundatur donum quo filii Dei efficiuntur et ad Deum videndum apti. 32. S. Paulus explicite rem declarat tum quoad gratiæ infusionem, tum quoad remissionem peccatorum : (a) quoad gratiam : 1) asserendo caritatem in animam justorum infundi, qua filii Dei ejusque heredes efficiuntur Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis... Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei; si autem filii et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi ” 3. Atqui càritas Dei, qua filii et heredes ejus efficimur, importat infusionem ’ Enarr. ? in Ps. XXXI, 12, P. L.\ XXXVI, 266. * “Ecce regnum Dei intra vos est” {Luc., XVII, 21). — “ Pænitentiam agite; appropinquavit enim regnum cælorum ” {Maith., Ill, 2). — “Quanto magis Pater vester qui in cælis est dabit bona petentibus se!... Pater noster qui es in cælis...” {Matth., VII, n). “ Illi vero qui digni habebuntur sæculo illo et resurrectione ex mortuis... æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis ” {Luc., XX, 35-36). — “ Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est” {Matth., XVIII, 10). V, 5; VIII, 16-17. ,A ■ DE GRATIA HABITUALI. 41 doni supernaturalis quo vere intus innovamur, et quo justi vere constituimur, ut constat ex his Apostoli verbis Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem justi constituentur multi”1. Eodem modo enim constituimur justi per Christum ac constituti sumus peccatores per Adamum ; atqui perAdamum vere et interne constituti sumus peccatores, ut ex græca voce κατεστάθτ,σαν et 1’rotestantium confessione colligi­ tur2; ergo per Christum justi intrinsece constituimur, non au­ tem per solam extrinsecam imputationem meritorum Christi. 2) Explicando hanc immutationem esse veram regenera­ tionem et renovationem a Spiritu Sancto peractam : “ Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos... ut justificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ ”(λ) Atqui his verbis certo significatur justitiam, qua justi constituimur, esse nobis intrinsecam et realem. Siquidem effusione aliqua realitas effunditur, renovatione aliquid novi tribuitur, regeneratione nova vita communicatur. Hæc autem vita est ordinis"'divini, cum vocetur ipsius Sancti Spiritus effusio, et ea efficiamur heredes vitæ æternæ. Ergo justificatione vita supernaturalis seu gratia habitualis vere confertur. 3) Alibi justificatio describitur uti actus, per quem renovamur in statu primitiva sanctitatis : “ Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis”4. Atqui status justitiæ primitivae, juxta ipsos Protestâmes, erat status interioris sanctitatis; ergo sanc­ titas nobis collata est vere interior. (b) Quoad peccatorum remissionem. Exponit enim justos a Christo redemptos, vere mortuos esse peccato, ita ut des1 Pom., V, 19. 3 Hæc enim habet H. Alford * {Greek Test.) in hunc locum : “Multi facti sunt peccatores non solum ut tales habiti, vel ut tales imputatione existences. Dicitur etiam : multi fient justi non per simplicem imputationem sicut in supe­ riori casu, sed realiter et aclualiter fient justi eodem modo quo primi realiter et actualiter facti sunt peccatores ”. Idem argumentum exponit Newman, Led. F. on justificat., ιρς- io6; et postea addit non solum vocabulum justum cRTclnistianis ptædicari in Scriptura, sed etiam multoties rem ipsam seu sanctita­ tem vere justificatis tribui. Quod probat ex Hebr., XIII, 21; II Cor., IV, 4; Eph., I, 4, 6; Pom. VIII, 27. 3 Tit., Ill, 5-7. — 4 Ephes., IV, 23. —— λλ 42 CAPUT I. truatur corpus peccati et nihil damnationis in justis maneat : “ Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in con­ demnationem, sic per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ... Vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati... Nunc vero liberati a pec­ cato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanc­ tificationem, finem vero vitam ætemam... Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu ” x. Ergo justi­ ficatione vere peccata remittuntur, ita ut cum Christo resus­ citari jam simus nova creatura 1 2, a peccato liberati et ad salutem vocati 3. 33. Nec minus clare rem evincit S. Joannes : (a) Quoad peccatorum remissionem; Christus enim vocatur “ Agnus Dei qui tollit peccatum mundi”* ; et “lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo ”5. (b) Justificationem describit ut gratiœ infusionem; eam nempe exhibet tanquam regenerationem spiritualem, qua filii Dei nominamur et sumus; ut participationem vitee, quæ vitæ æternæ est veluti inchoatio, qua Christo intime unimur sicut palmites viti, vi cujus tres divinæ personæ in justo habitant, divinamque similitudinem animez imprimunt, nunc absconditam, postea vero manifestandam, quando similes Deo erimus, Eum videntes sicuti est6. 34. Solvuntur difficultates, (a) Objiciunt quidem Protes­ tantes vocabulo justificare nihil aliud significari nisi aliquem decla­ rari justum. 1 Rom., V, 18, 20; VI, 6, 22; VIII, 1. —Attente legenti capita V-VIII hujüs'epféfolæ'resclârè"jHtebit. 3 “ Consepuki enim sumus cum illo... ut quomodo Christus surrexit a mor­ tuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus ”. (Rom., VI, 4). Cfr. Ephes., II, 4-22; IV, 24; Galat., VI, 15, etc. 3 Ephes., II, 5-8; cfr. Rom., VIII, 9-19; I Cor., XIII, 12; XV, 21-28. *Joan., I, 29. — s Apoc., I, 5; cfr. IJoan., I, 7; III, 5. 6 “ Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei ”. (Joan., Ill, 5). “ Aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam ætemam ” (IV, 14). “Si quis diligit me... Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus” (XIV, 23). “ Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum ” (XV, 5). “ Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est” (/Joan., Ill, 2). DE GRATIA HABITUALI. 43 Resp. Ex tota doctrina Vet. et N. Testamenti constat peccato­ rem, per justificationem, vere a peccato liberari nec immundum interne manere, sed in sanguine Christi lavari, ita ut fiat nova creatura, spiritualiter regeneratus, filius Dei adoptivus et heres, divinæ vitæ particeps, templum Dei sanctum. Etiamsi igitur vox “ justifico, διχαιόω ” etymologice significaret declaro justum, non exinde sequeretur justificationem nostram esse meram ac nudam declarationem quod justi sumus. Deus enim, utpote omniscient, omnipotens et infinite verax, cujus verba statim producunt quidquid significant, non potest aliquem declarare justum quin eo ipso eumdem justum faciatsecus ejus verbum esset inane aut mendax, ejus potentia irrita (b) Frustra pariter objiciunt Protestantes justificationem con­ demnationi opponi, condemnationem vero non facere, sed declarare aliquem esse reum. Respondetur enim : condemnatio non facit quidem hominem esse reum, sed, ut justa sit, manifeste supponit eum reum esse. Quando igitur Deus declarat aliquem esse justum, vel supponit eum jam esse justum, vel eum justum facit. (c) Multoties, inquiunt, justificatio comparatur vesti, qua indui­ mur; v. g. : “ Induite novum hominem “ Exspoliantes vos vete­ rem hominem et'induentes novum ” 3. Atqui indumentum est aliquid extrinsecum. Ergo justificatio est extrinseca tantum. Resp. Justificatio comparatur vesti quoad aliquid, concedo; quoad omnia, nego. Haec enim comparatio adhibetur ad ostenden­ dum sanctitatem nostram non ex nobis, seu ex ipsa natura nostra oriri, sed ex meritis Christi, quæ nobis applicantur, non autem ad probandum justificationem nostram esse tantum extrinsecam, ut clare ex contextu apparet : nam loco cit. {Ephes., IV, 23-32), decla­ ratur nos renovari debere in spiritu, seu intrinsece, et omnes actus malos et vitia deponere debere, ut virtutes Christianas amplecta­ mur. Atqui hoc supponit internam et veram renovationem. Confirmatur alio loco S. Pauli ubi loquitur de corpore nostro : “ Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem”*. Atqui vox “induere” hoc loco certe 1 Quod argumentum diserte evolvit J. H. Newman (op. cil., p. 78-84); pauca ex ejus verbis referre juvat : “ Res miranda! Altera theologiae scholaj de qua locuti sumus (lutherana scilicet), autumat Deum, cum nos justos appellat, significare nos non solum non fuisse, sed et numquam justos futuros. Incredi­ bile sane, aliquid non esse eo quod Deus id esse dicat : sollemne viventis ac infallibilis Dei testimonium aliud esse a re quam testatur; Deum nostræ obedientiæ obsequium accipiendo prohiberi quominus nostram obedientiam acceptabilem reddat, atque gloriam declarandi nos justos, in hoc sitam esse ut nos injustos relinquat”. — Nec aliter Sabatier , * L'Apôtre Paul, p. 221-22. 3 Ephes., IV, 24, — 3 Coloss., Ill, 9-10. — 4*I Cor., XV, 53. .. .* ■ / .·:·-■ -L intelligenda est de intrinseco immortalitatis dono nobis collato. Ergo pariter alius textus “ induite novum hominem ” de intrin­ seca gratia nobis collata accipi potest; aliunde contextus id exigit. (d) Instant : dicitur de Christo : “ Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio et redemptio ” ». Atqui hæc verba significant justitiam Christi esse nobis imputatam. Ergo. jResp. Nego minorem : nam, ut ex contextu et locis parallelis colligitur, sensus est Christum esse causam meritoriam et efficientem et veluti fontem justificationis nostræ, non autem extrinsece nobis suam sanctitatem imputare. Sic cum dicitur : Deus fortitudo nostra, illuminatio nostra, etc. ’, sensus est Deum nostræ fortitudi­ nis et illuminationis esse fontem, quippe qui fortes et illuminatos nos efficiat. 35. 2° Traditione. (A) Per tria priora scccula, Patres, præsertim dum baptismi effectus describunt, jam duo asse­ runt, nempe i)peccata vere remitti, 2) christianos renovari in novitatem Christi, ita ut sint christiferi et deiferi, regene­ rari secundum imaginem et similitudinem Dei, filios Dei adoptivos effici, templum Dei, participes Spiritus Sancti; quæ quidem omnia gratiam justificationis designant. Ita Pseudo-Barnabas (circa an. 96) scribit3 : “Ubi igitur nos renovavit per remissionem peccatorum, effecit ut aliam formam haberemus, animam nempe puerorum instar, utpote qui nos refor­ mavit”. Hanc autem peccatorum remissionem esse veram, non autem mere imputatam asserit S.fustinus * .· “Si peccatorum eum paeniteat, peccatorum a Deo accipit remissionem, sed non, sicut vosmetipsos decipitis et alii quidam in hoc vobis similes qui dicunt, etsi peccatores sint, modo Deum noverint, non imputare illis Do­ minum peccatum ". Juxta S. Irenaum, Filius Dei ideo factus est homo ut homo filius Dei adoptivus fieret 5, quare justi regenerantur et renovantur “a vetustate in novitatem Christi”6, Spiritum Dei in se perseverantem habent, ideoque sunt templum Spiritus Sancti, εζ sicut oleaster in fructiferam olivam insertus, per fidem in Spiri­ tum inserti, divinos fructus proferunt?. Clemens Alex, mirabiles baptismi effectus describit, quo illuminamur, in filios adoptamur et immortales reddimur; posteaque pergit : “ Multis autem modis vocatur illud opus gratia, illuminatio, perfectum et lavacrum : lavacrum quidem, per quod peccata abstergimus ; gratia autem, qua remittuntur pœnæ, quæ peccatis debentur ; illuminatio autem per quam sanctam illam et salutarem lucem intuemur, hoc est perquam Deum perspicimus. Perfectum autem dicimus, cui nihil deest”*. 36. (B) A quarto ad undecimum sœc., jam magis expli­ cite Patres, praesertim graeci, gratiam justificationis exhibent ut anunœ instaurationem per Spiritum Sanctum, ut divinam similitudinem anima impressam, qua divinae efficimur con­ sortes naturae, ad dignitatem supra naturam evecti per rege­ nerationem in Spiritu, participes Dei per Spiritum, Deo assimilati et deificati, ideoque a peccato mundati. (a) Inter Grcecos, S. Basilius tradit per Spiritum in animas justorum gratiam infundi, qua omni sorde purgati, illuminantur et spirituales redduntur : “ Et quemadmodum corpora nitida pellucidaque, contacta radio, fiunt et ipsa supra modum splendida, et alium fulgorem ex sese profundunt; ita animæ, quæ-Spiritum ferunt illustranturque a Spiritu, fiunt et ipsæ spirituales et in alios gratiam emittunt ”3. S. Chrysostomus ostendit quomodo natura nostra, peccati rubigine foedata, per Spiritum denuo conflata, novum et pulchriorem splendorem acquirit 3, peccatorum remissionem accipit, Spiritus participationem, adoptionem, vitam ætemam*; mirosque baptismi effectus describit, quo reddimur sancti et justi, filii et heredes Dei, fratres et coheredes Christi, membra, templum et organa Spiritus s. Lucidius etiam describit S. Cyrillus Alex. divinam similitudinem nobis per Spiritum impressam : “ Spiritus nos ad formam Christi perficit, per sanctificationis videlicet qualitatem : Spiritus enim salvatoris nostri Christi est quasi forma ejus, divinam figurationem in nobis imprimens quodammodo per seipsum”6. Alibi exponit discrimen inter nostram filiationem adoptivam et filiationem Christi per naturam : “ Igitur ascendimus ad supematuralem dignitatem per Christum ; non autem erimus filii Dei sicut ille, absque discri­ mine, sed per gratiam qua illum imitamur : est enim Filius ex Patre existens genuinus, nos vero adoptivi ex benignitate, accipientes tanquam gratiam hoc : Ego dixi : dii estis et filii Excelsi omnes ” Ί. I Cor., I, 30. - » A. XVII, 2; XXVI, 1; LXX, 5 Ep. Bamab., VI, il. P. G., II, 741; Joumel, 32. 5 Adv. harts., 1. Ill, c. 19, n. 2, 6 ibid., 1. Ill, c. 17, n. 1, P. G.. 7 Ibid., 1. V, c. 6, n. 1; g io 251. 253. Homil. paschales, X, 2, P. G., LXXVII; 617; Joui tn Joan., I, 9, P. G., LXXIII, 153; Joumel, 2106 - A—’ · ' · * ' Ί 46 ni CAPUT I. Uterque divinitatem Spiritus Sancti probat ex eo quod Spiritus nos deificat, uterque docet justos non posse sanctificari nisi Sfiiritum accipiant, qui sua natura sanctus estl. Exinde inferunt peccata justi vere remitti, cum peccatum existere non possit simul cum hac deificatione. (b) Latini minus diserte, sed tamen satis clare idem docent. S. Ambrosius asserit non solum peccata nostra penitus tolli ’, sed etiam per Spiritum justos ad imaginem et similitudinem Dei esse, divinæque consortes naturæ 3. Quod lucidius affirmat S. Augustinus, dicens baptismo auferri crimina, non radi\ nosque per gratiam deificari : “ Manifestum est ergo quia homines dixit deos, ex gratia sua deificatos... Qui autem justificat, ipse deificat, quia justificando filios Dei facit ” s. Patres itaque explicite asserunt peccata non tantum radi, sed penitus tolli per gratiam, hancque esse divinam simili­ tudinem qua vere et interne renovamur; ideoque supponunt eam esse habitum quemdam supematuralem animæ inhae­ rentem. 37. (C) A sœc. duodecimo ad sextum decimum; (a) praeeunte S. Thoma, fit synthesis theologica : docet Angelicus Doctor remissionem peccatorum non fieri sine gratia animæ inhœrente, quæ est habituale donum animæ infusum, a virtu­ tibus distinctum, in essentia animæ sicut in subjecto residens 6· (b) Res nondum definita fuerat a Conciliis. Tridentinum vero, ad refellendos errores Protestantium qui contendebant justificationem fieri morali seu extrinseca imputatione justitiæ Christi, absque vera peccatorum remissione, duo definivit : 1) homines justificari non sola imputatione justi­ tiæ Christi, sed "gratia et caritate quæ in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhcereat ” 7 ; hanc autem gratiam non esse merum favorem Dei, sed justi­ tiam Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostræ, * S. Basilius, De Spiritu S., c. XVI, n. 38, P. G., XXXII, 136; S. Cyrillus Alex., Thesaurus, 34, P. G., LXXV, 585, etc. ’ Epistola, LXX, 23, P. L·, XVI, 124α 3 De Spiritu S., 1. I, c. VI, n. 80, P. L., XVI, 723, Journel, 1283. 4 Cont. duas epist. Pelag., 1. I, c. 13, n. 26, P. L., XLIV, 562. s Enarrat, in Psalm., XLIX, 2, P. L., XXXVI, 565; Journel, 1468. 6 Neveut, La justification : Doctrine de S. Thomas et de Suarez, in R. A., juil. 1932, p. 25-48. — t Sess. VI, can. 11, D. B., 821. IB DE GRATIA HABITUALI. justitiam in nobis recipientes, unusquisque secundum men­ suram quam Spiritus Sanctus partitur singulis, prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et coopera­ tionem; qua Deus nos signat et ungit Spiritu promissionis sancto1; 2) hac autem justificatione tolli totum id quod veram habet rationem peccati, et non radi tantum aut non imputari"1; ex quo patet gratiam justificationis esse eo ipso remissivam cujusvis peccati saltem mortalis, quo separamur a Deo, pœnæque aeternae isti debitae. 38. 30 Ratio sola non potest quidem thesim demons­ trare, sed potest ostendere nostram thesim 1) ex efficacia Redemptionis deduci, 2) et intimioribus hominis aspiratio­ nibus respondere. (A) Thesis ex efficacia Redemptionis deducitur. Probavimus enim in Tr. de Verbo incarnato, n. 1187, redemptionem Christi fuisse non solum aequivalentem, sed superabundantem : “ Ubi abundavit delictum, superabundant gratia ” 3. Atqui, nisi vere infundatur gratia intrinsece nos justificans ac omnia peccata delens, dici nequit, redemptionem Christi esse superabundantem ; nam, fatentibus Protestantibus, per peccatum originale vere et interne peccatores constituimur ex S. Paulo 4; ergo nisi justificatione vere et interne justi constituamur, redemptio minus efficax erit quam peccatum. Non possumus autem interius esse justi nisi nostra peccata vere deleantur. Ergo redemptio non potest esse superabundans nisi justitiam seu gratiam internam accipiamus qua deleantur omnia delicta. (B) Doctrina catholica intimioribus hominis aspirationibus optime respondet. Inest enim homini, ad statum supematuralem evecto, intimum ac permanens desiderium Deum attingendi non solum extrinsece, sed interne per quamdam assimilationem et amicalem cum Eo unionem, et in Eo perpetuo quiescendi : “ Fecisti nos ad te (Deus), et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te ”5. Quod quidem experiuntur præsertim viri religiosi qui suam vitam in Deum ordinant. Idem aliquo modo apparet non solum in religione Christiana, sed in diversis religio1 Sess. VI, cap. 7, D. B., 799. — ■ Sess. V, can. 5, D. B., 792. 3 Rom., V, 20. — * Rom., V, 19. — s S. Augustinus, Confessiones, I. I, c. i, P. L., XXXII, 661 ; cfr. S. Thom • ; I i CAPUT 1. 48 nibus positivis, quæ omnes quamdam cum Deo communionem quærere videntur; immo aliquatenus in variis pantheismi formis, quæ sunt quasi adulteratio hujus desiderii. Atqui tale desiderium sane non impletur mera fictione juridica qua reputamur justi dum intrinsece remanemus peccato inquinati; sed optime, immo et supra omnem nostram cogitationem ac aspirationem naturalem, satiatur infusione divina gratia, qua vita deiformi vivimus simili vitæ ipsius Christi \ vi cujus Deo ita intime conjungimur, ut ejus amici et filii vere nominemur et simus, ac prorsus deleantur pec­ cata quæ huic perfectæ unioni obstant; qua tandem apti efficimur ad videndum Deum intuitive, ut infra exponemus in Tr. de Deo Remuneratore. Tale quidem desiderium Deo fruendi vires nature superat sed, cum de facto omnes homines ad statum supernatu­ ralem evecti fuerint, excitatur non solum in justis, sed etiam in aliis, divinæ gratiæ actualis influxu, quæ etiam peccatoribus con­ ceditur, ut infra ostendetur. II cum gratiæ infusione ut sine hac fieri nequeat in pressenti ordine. Certum est. (a) Id sane deducitur e testimoniis Scripturœ et Patrum in thesi allatis, ex quibus constat remissionem peccatorum non fieri nisi infusione gratiæ. (b) Constat pariter ex Tridentino declarante justificatio­ nem impii esse translationem a statu peccati in statum gratiæ, in quo homo ex injusto fit justus et ex inimico amicus, et unicam formalem causam justificationis esse justitiam Dei, non qua ipse justus est, sed qua justos nos * ; facit ita enim clare asseritur indivulsa connexio inter remissionem pecca­ torum et gratiam. (c) Ratione theologica idem evincitur. Homo enim ad statum supernaturalem evectus, ad finem supernaturalem tendere debet. Atqui ad hunc finem tendere non valet nisi per gratiam habitualem, quæ sola eum Deo gratum facit in ordine supernaturali. Ergo, si aversus est a Deo per pec­ catum mortale, non potest ad Deum converti nisi per infu­ sionem gratiæ. Aliis verbis, in praesenti ordine, peccatum mortale essen­ tialiter consistit in privatione gratiæ habitualis, ideoque • “Vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus” (Galat., II, 20). * Sess. VI, cap. 4, 7, D. B., 796, 799. DE GRATIA HABITUALI. 49 contradictorie opponitur gratiæ cujus est privatio. Atqui pr^Vatio nonnisi per formatn oppositam tollitur; ergo pri­ vatio gratiæ non tollitur nisi per infusionem gratiæ. 40. Controversia. Ex dictis justificatio est incompassibilis in eodem subjecto cum peccato mortali, cum infusio gratiæ infallibiliter annexam habeat remissionem peccati. Sed controvertitur inter theologos num hæc incompossibilitas sit absoluta et ex quo fonte oriatur x. Juxta Scotis tas, hæc repugnantia non existit ex natura rei, sed solum ex favore Dei gratuito, ita ut ex absoluta Dei potentia gratia et peccatum mortale in eadem anima coexistere possint; juxta Suarez, hæc non ex institutione Dei, sed ex natura gratiæ ac peccati fluit, ita tarnen ut peccatum mortale et gratia de potentia Dei absoluta simul in eodem subjecto existere valeant; Thomistee tandem contendunt illam repugnantiam tam essentialem esse ut gratia et peccatum mortale non possint etiam de potentia absoluta in eadem anima simul sociari. 41. Quam ultimam sententiam ut multo probabiliorem amplec­ timur. (a) Teste enim Scriptura, gratia et peccatum opponuntur ut vita et mors, lux et tenebrae, justitia et iniquitas, Christus et Belial, Deus et idola : “Et vos cum mortui essetis in delictis... convivificavit cum illo ” 2; “ Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam ”3; “ Quæ (est), enim participatio justitiae cum iniquitatel Aut quæ societas luci ad tenebrasl Quæ autem con­ ventio Christi ad Belial...t Qui autem consensus templo Dei cum idolis ”1 ,' Λ·'. ■ * ■ 56 CAPUT I. solum justificationis/ruc/wx, nam ex locis citatis, requiruntur tanquam conditiones sine quibus justificatio obtineri nequit, et quæ vere ad justificationem conferunt. ! 52. 2° Rat. (A) Indirecte probatur : illud rejiciendum est quod ex se prava consectaria inducere potest ; atqui doc­ trina novatorum circa sufficientiam fidei ad justificationem ex se ad inducenda prava consectaria tendit; si enim sola \fides sufficiat, non necesse est pænitere, bonis operibus vacare, concupiscentiam frænare. De facto Lutherus prava illa consectaria amplexus est, dum scripsit ad Melanchthon : “ Esto peccator et pecca fortiter, sed fortius fide et gaude in Christo”; quidam ex ejus discipulis, præsertim Antinomiani, eadem consectaria professi sunt. Fate­ mur equidem plerosque hodiernos Protestantes illa reprobare, et bona opera de facto commendare; sed hoc non impedit quin \ naturaliter et logice prava consectaria ex eorum systemate deduci \ possint (B) Necessitas aliarum dispositionum praeter fidem directe probatur ex ipsa natura justificationis. Cum enim justifi­ catio consistat in infusione gratiæ peccati remissivae, homo ad eam se præparat quando accedit ad Deum et a peccato recedit Atqui id perfici nequit sola fide quæ est in intel­ lectu, sed etiam actibus voluntatis quibus a peccato aver­ timur et Deo placemus. Ergo. (C) Quam conveniens sit alias dispositiones, praeter fidem, requiri ad justificationem, optime declarat S. Thomas : Deus movet omnia secundum uniuscujusque naturam, et quia homo liber est, Deus eum ad justificationem ita movet , ut ipse libere sese præparet ad eam adipiscendam. Atqui I talis praeparatio includit actus fidei, timoris, spei, alicujus amoris et contritionis ; nam prima conversio hominis ad Deum fit quidem per fidem; sed fides generat timorem filialem, quo peccator Deo se subjicit, eumque offendere timet; fides pariter causât spem, qua misericordia Dei innixi remissionem peccatorum exspectamus; ex quo sequitur peccati detestatio : nam non potest peccator ad justitiam accedere nisi a peccato recedat, cum hæc duo sibi invicem «apponantur; tandem cum fides perfecta non sit, nisi caritate /./informetur, peccator qui sincere ad Deum vult redire eum DE GRATIA HABITUALI. 57 diligere incipit; ergo actus supra descripti ad justificationem adipiscendam requiruntur x. 53. 30 Solvuntur difficultates. (A) In multis Scripturæ locis justificatio fidei ascribitur, nulla alia conditione requisita : v. g., Christus dixit peccatrici : “Fides tua te salvam fecit”’. Rep. Scriptura justificationem fidei ascribit duplici sensu : (a) quatenus fides objective sumitur pro tota religione Christiana in quantum opponitur legi mon-aicæ aut operibus naturalibus, (b) quatenus subjective sumitur pro fide quæ per caritatem operatur. Ita, in casu allato, antequam Christus præfata verba proferret, de eadem peccatrice dixerat : “ Remittuntur ei peccata multa, quo­ niam dilexit multum ”3; igitur justificatio non minus dilectioni seu caritati, quam fidei ascribitur. Mirum autem non est Scripturam tam sæpe necessitatem fidei inculcare, cum fides sit revera “ humanæ salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis”4*. Qui fidem habet, eo ipso ceteras conditiones cognoscere et assequi potest, dum qui ea caret, alias nec novit nec habere potest. 54. (B) S. Paulus, inquiunt, præsertim in epistolis ad Rom. et ad Galatas, declarat solam fidem sufficere, absque operibus, v. g. : “ Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus ’Q? Resp. (a) Nullibi asseritur a S. Paulo fidem solam ad justifica­ tionem sufficere; vox sola a Luthero addita fuit, in Germana trans­ latione, sed in textu non invenitur, ut hodie Protestantes fatentur 6. Nec potest dici illam vocem inveniri quoad sensum, ut contendunt adversarii; nam asserit quidem S. Paulus fidem sufficere ad salu­ tem, sed fidem a caritate formatam, ut supra animadvertimus, (b) S. Paulus addit “ sine operibus ”, sed his verbis opera natu­ ralia, aut opera legis mosaicæ. excludit, non autem opera supematuralia, ut patet ex textu, contextu et locis parallelis : i) ex textu, qui ita se habet : “Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis ”, i. e., sine operibus legis mosaicæ, jam a Christo abrogatæ; 2) ex contextu, nam in Epist. ad Rom. S. Paulus intendit probare contra Gentiles opera naturalia non mereri justificationem, et contra Judæos opera legis (mosaicæ) non ex se mereri gratiam, sed præterea requiri fidem in Christum, quia talis fides, et quidem Ί i 1 ni 1 Sum. theol., ia 2æ, q. 113, a. 3-5. — ’ Luc. Luc., VII, 47. 4 Trident., sess. VI, cap. 8, D. B., 801. —(J 6 Quod jam Lutherus fateri coactus est “ Bette· mihi rrotunr efat vocem sola in textu latino et grseco desiderari ; nec Papistæ mihi opus erant ut hoc scirem. Verum est hasce quatuor literas sola ibi non inveniri... at hi non vident quo­ modo, omnibus insitis, hæc vox textus sensum optime exprimat”. (Luther, apud O’Connor, Luther's own Statements, p. 26.) I CAPUT I. 58 sola, opera nostra reddere potest supematuralia; opera autem bona ut necessaria habet, nedum ea excludat; siquidem in cap. II (6-13) ait : “Reddet unicuique secundum opera ejus... Non enim audi­ tores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur ”; 3) ex locis parallelis, nam alibi S. Paulus Christianos hortatur ut in omne opus bonum abundent, in omni ofiere bono justificentur, ut confirmentur in omni ofiere et sermone bono ’ ; atqui illa omnia ostendunt S. Paulum non opera bona seu supematuralia, sed solum opera naturalia inutilia declarare ; ergoa. 55. (C) Si aliae conditiones praeter fidem requirerentur, justifi­ catio gratuita non esset, nec tribui posset Christi meritis, sed nostris : quod hominis superbiae faveret. Resfi. Quamvis dispositiones ad justificationem requirantur, justificatio merito gratuita vocatur, quia homo ad eam sese dispo­ nere nequit sine gratia actuali, quae gratis omnino datur; et insuper dispositiones illae non merentur de condigno justificationem. Nec per hoc aliquid detrahitur gloriae Christi, nam, sine ejus gratia, homo est radicaliter incapax sese disponendi ad justificationem, ac proinde conversio nostra Christi meritis tribuitur, nec de illa gloriari possumus; immo quidquid agimus in ordine ad justifica­ tionem in gloriam ejus redundat, cum id sub ejus influxu fiat. 56. Thesis lla : Fides ad justificationem requisita non est fiducia, qua quis credit peccata sibi esse con­ donata, sed super natur alis assensus omnibus verita­ tibus a Deo revelatis. De fide est ex Trident.3 : “ Si quis dixerit fidem justificantem nihil aliud esse quam fiduciam divince misericordia peccata remittentis propter Christum... δ c » 57. i° Script. (A) Christus enim de fide ad salutem necessaria ait : “ Euntes in mundum universum, predicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur ” 4. Atqui fides illa est fides qua creditur Evangelium, i. e., tota i II Cor., IX, 6-12; Color., I, ίο; II Thessal., II, 17. * Quod egregie exponit Newman, op. cit., lecL XII, et ibidem probat nullam contradictionem esse inter S. Pauli et S. Jacobi doctrinam : prior, eos alloquens qui natura nimis fidebant, iterum atque iterum declarat opera sine fide peracta non valere ad justificationem, sed supematuralia opera non excludit; posterior autem eos alloquens qui jam credebant, emphatice asserit fidem sine operibus parum prodesse, sed, dum opera commendat, fidei necessitatem non negat. Utriusque igitur doctrina simul coordinata thesim nostram optime confirmat. 3 Sess. VI, can. 12, D. B., 822, 823. — 4 Marc, XVI, 15. DE GRATIA HABITUALI. 59 religio Christiana quæ sub nomine Evangelii designatur, ut colligitur tum ex contextu, tum ex Matth., XXVIII, 19-20, non autem fides qua quis putat se esse justificatum, seu fiducia. (B) S. Paulus rem aperte docet : “ Sine fide autem impos­ sibile est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est et inquirentibus se remunerator sit'xfiff) Hic S. Paulus certo disserit de fide justificante, nempe de fide sine qua nemo potest placere Deo ; atqui hæc fides consis­ tit in credendo existentiam Dei ejusque providentiam, non autem in fiducia; ergo. Objiciunt quidem Protestantes initio ejusdem capitis Paulum dicere : “ Est autem fides sperandarum substantia rerum ”, hisque verbis fiduciam designari. Sed immerito; ibi enim tradit Apostolus fidem esse spei fundamentum, quod minime negamus, sed statim addit eamdem esse argumentum (i. e., convictionem) non apparen­ tium, seu assensum rebus non visis præbitum : quod est ipsa thesis nostra. Postea varia exhibet fidei exempla, ex quibus constat fidem de qua disserit esse firmum assensum rebus revelatis datum, quatenus generat fiduciam, obedientiam aliasque morales disposi­ tiones i23. 58. 20 Tradit., praesertim ex praxi Ecclesiœ, quæ, jam a primis Ecclesiæ sæculis, ante baptismum a catechumenis exigebat professionem fidei in Deum, Christum et Spiritum Sanctum, ceterasque veritates in Symbolo contentas, ideoque actum veræ fidei, non autem fiduciæ3. 59. 3° Rat. theol. Fides, sensu protestantico intellecta, est impossibilis. Nam fide credere non possumus nisi ea quæ a Deo revelata sunt; atqui nullibi revelatur in Scriptura nec proinde credi potest peccata uniuscujuslibet in particu­ larly^ condonata. Revelatur quidem omnes, qui sinceram pænitentiam agunt, esse justificatos, non autem talem aut talem hominem sinceram pænitentiam egisse ; quare S. Pau­ lus de seipso dicebat : “Nihil... mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum ”4; ergo non possumus credere fide divina, nostra peccata in particulari fuisse condonata. fi Rebr., XI, 6; cf. Joa., XX, 29, 31; Rom., X, 9-10. ‘’"Argumenta hujusmbdiTusius evoluta invenies apUU S. Bellarminum, op. cit., 1. I, c. 4-11; Suarez, 1. VIII, c. 16; Becanum, Manuale, 1. I, c. 16, q. 5; Perrone, n. 554 sq. ; Murray, De Gratia, 1. c., n. 1-51 ; Mazzella, n. 1088 sq. ; Newman, 0/. cit., lect. XI; Dublin Review, oct. 1868, p. 317 sq. 3 Hanc fidei professionem Invenies apud D. B., n. 1, 4. — 4 / Cor., IV, 4. I * ,· 60 CAPUT I. 60.4° Solvuntur diffic. Objiciunt Protestantes vocabula πιστεύω et πίστις non simplicem intellectus assensum, sed fiduciam signifi­ care, praesertim ubi agitur de fide justificante, v. g., Matth.., IX, 2, 22; XV, 28; Rom., IV, 3, etc. Resp. Præfata vocabula aliquando simplicem assensum, ali­ quando, licet raro, fiduciam significant, ut clare colligitur ex lexicis N. T. ab ipsis Protestant!bus editis. Ita, juxta Schleusner, πίστις est “certa animi persuasio, certitudo opinionis et judicii de aliqua re, maxime de eo quod licitum et illicitum est... assensus qui rebus credendis tribuitur, speciatim assensus qui religioni Christiana tri­ buitur... mox nuda scientia et cognitio religionis christianæ, mox accessus et conversio ad religionem christianam, susceptio, pro­ fessio externa religionis christianæ, ob assensum qui ei tribuitur ” ‘. Proinde sensus ex contextu determinandus est : jamvero supra ostendimus, ex corftextu, fidem justificantem non esse fiduciam, sed assensum veritatibus a Deo revelatis; ergo. Textus autem allati nil contra nostram thesim probant ; primus in textu græco sic se habet : “ Confide, fili, remissa sunt (fifivr.-xx) peccata tua ”, et sensus est paralyticum posse confidere et gaudere, quia ejus pec­ cata jam remissa sunt ; secundus agit de fiducia per quam mulier a fluxu sanguinis curata fuerat; in tertio textu quæstio est de fide, vel fiducia per quam mulier Chananæa curationem filiæ suæ obti­ nuit; in quarto agitur de fide qua Abraham credidit Deo dicenti posteros suos sicut stellas cæli innumerabiles fore, seu de fide vere theologica. Addimus in nullo loco N. T. fidem significare fidu­ ciam propria justificationis, sed plerosque textus a Protestantibus congestos ad illam fiduciam referri, quæ ad miracula desideratur, nec proinde ad rem pertinere. 61. 50 Theologicae elucidationes. (A) Inter disposi­ tiones a Tndentino recensitas ad justificationem, non omnes sunt ceque necessaria, (a) Fides est omnino necessaria, cum, ex dictis, sit initium et radix justificationis; (b) timor divinæ justitiæ non requiritur, sed sæpe utilis est ; (c) spes etiam requiritur, quia nemo ad Deum sese convertere > Lexicon Gr.-Lat. N. T. — lia etiam Robinson ·, Parkhurst * in Lexicis suis. Nec aliter sentit Thayer *, op. cit., juxta quem fides est firmus alicui veritati assensus : “ in Novo Testamento est assensus relationibus hominem inter et Deum, rebusque divinis, cui fiducie et sancti fervoris idea plerumque unitur, quæ ex fide nascitur, fideique nectitur. Relate ad Deum, πίστις est persuasio et Deum esse, eumdemque existere Creatorem et Dominum omnium rerum, qui nobis per Jesum Christum salutem ætemam comparat. Relate ad Christum, πίστι; firmam ac suavem persuasionem significat Jesum esse Mes­ siam, quo mediatore, salutem ætemam in regno Dei obtinemus, etc. rr.v^r DE GRATIA HABITUALI. 61 valet nisi a Deo exspectet aeternam felicitatem mediaque ad eam adipiscendam necessaria; (d) contritio seu poeni­ tentia necessaria est omnibus qui graviter peccaverunt; (e) caritas perfecta non requiritur quando quis justificatur per sacramentum, sed tantum initium amoris, ut in Tr. de Pœnitentia declaratur. — Insuper modo extraordinario fieri potest ut quis, sine praeviis dispositionibus, unico instanti, sub influxu gratiæ, actum contritionis aut caritatis perfectæ eliciat, qui ceteras dispositiones implicite continet, eodemque instanti justificetur. Notandum est etiam præfatos actus esse non solum conditiones sed dispositiones proprie dictas, quibus adultus, sub motione gratiæ, sese prceparat ad justificationem : talis est sensus verborum concilii Tridentini dicentis hominem a Deo motum aliquid cooperari quo ad justificationem se præparet, ita ut gratia infundatur secundum cujusque cooperationem (Sess. VI, cap. 5, 6, 7; can. 4, 9). 62. (B) Ultima dispositio sufficiens ad justificationem peccatoris adulti est contritio perfecta extra sacramentum re susceptum, attritio autem in suscipiendo sacramento mortuorum, ut probatur in Tr. de Pœnitentia. Hæc autem ultima dispositio non meretur justificationem de condigno, sed tantum de congruo, prout declaratur a Trident. : “gratis autem justificari ideo dicimur quia nihil eorum quæ justificationem præcedunt... ipsam justificationis gratiam promeretur”. Non est igitur instrumentum quo arripimus merita Christi, sed dispositio moralis qua, divina adjuti gratia, apti efficimur ad gratiam habitualem recipiendam. 63. (C) Hæc ultima dispositio debet esse supernaturalis, ideoque elici a voluntate per gratiam elevata. Controvertitur autem utrum eliciatur sub influxu gratice actualis an virtutis caritatis quæ simul cum gratia sanctificante infunditur. (a) S. Thomas 1 multique ejus discipuli docent justificationem fieri in instanti, eodemque tempore haberi contritionem et infusio­ nem gratiæ sanctificantis, ita ut actus contritionis eliciatur sub influxu habitus caritatis. ' Sum. theol., Ia 2æ, q. I18, a. 8 ; De veritate, q. 28, a. 8. t •I P! •i 62 CAPUT I. (b) Suarez autem, quem non pauci sequuntur, censet ultimum actum quo disponimur ad justificationem non elici a voluntate mediante infuso habitu caritatis, sed mediante gratia actuali x. Nam, ut ait Pesch, n. 360, “intelligi nequit quomodo id quod homini datur quia est bene dispositus, simul detur ad hoc ut sit bene dispositus ad illud recipiendum M. Respondent tamen Thomiste cum L. Billot23 : “ Cum, juxta omnes, infusio habitus et motus contritionis sint tempore simul, non est existimandum voluntatem elevari per aliquod principium distinctum ab habitu ipso; redundaret enim et ad nihil inserviret. Verum pro priori (signo) naturæ, habitus nondum influit per mo­ dum habitus, scilicet ut in potestate voluntatis existens, sed influit solum per modum motionis, seu ut gratia operans, et hoc modo est principium contritionis... In signo autem naturæ posteriori, cum jam in potestate liberi arbitrii positus intelligitur, incipit influere per modum habitus, id est, ut gratia coopérons; et hoc modo est principium contritionis in quantum eadem contritio est meritoria vite ætemæ, et de condigno satisfactoria pro pcena temporali ’ ’. § III. De proprietatibus gratiæ justificantis. 64. Errores. Lutherani et Calvini'sta contendunt : (a) ho­ minem justificari fide qua credit se esse justificatum, et exinde hac fide cujus est conscius, certum esse de sua justificatione; (b) gra­ tiam justificantem esse in omnibus æqualem nec posse crescere, cum nihil aliud sit nisi justitia Christi nobis imputata 3. (c) Ad­ dunt Calviniste fidem et gratiam semel acceptas non posse amitti, quia Deus, juxta ipsos, solos electos regenerat, ita ut nunquam pereat semen vitæ eorum cordibus insitum. Lutherani autem dicunt sola fiducia amissione justitiam amitti posse. Contra quos errores statuimus incertitudineni, inœqualitatem et amissibilitatem justificationis. 65. Thesis Ia : Nemo potest, sine speciali revela­ tione, certus esse certitudine fidei se esse justificatu II Declaratur : 1) Sine speciali revelatione; aliquando enim, licet raro, Deus manifestat aliquem esse justificatum, prout revelavit B. Virgini Mariæ, paralytico et mulieri peccatrici *. 2) Certitudine fidei, quæ nempe credi possit propter auctoritatem Dei. ' Degrada, 1. VIII, c. 11. Cf. J. de Lugo, Depanilent., disp. VIII, sect. 7. ’ De Ecclesia sacramentis, t. II4, p. 95 96. 3 “ Omnes christiani, aiebat Lutherus (Sermo de Nativ. B. Μ. V. ), æque magni sumus sicut Mater Dei et xque sancti sicut ipsa 4 Luc., I, 28, 30; Matth., IX, 2 ; Luc., VII, 47. de gratia habituali. 63 Probatur : Ex Trident. 1 de fide est : “Quilibet, dum seipsum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest; cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui, non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum”. Confirmatur : (a) Script, in qua Sapiens quærit : “ Quis potest dicere : Mundum est cor meum; purus sum a pec­ cato?”2 ac si diceret : nemo; — præcipue e testimonio S. PaulQ: “ Nihil.., mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; qui autem judicat me, Dominus, estj. Cujus sensus est : quamvis nullius peccati conscius sim, non ideo absolute certum est me esse justificatum, cum solus Deus id infallibiliter sciat. (b) Tradit. Ait enim S. Augustinus : 4 “ Quantalibet enim justitia sit præditus homo, cogitare debet ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum (c) Ratione thecl. Nil enim credi potest cum certitudine fidei nisi sit divinitus revelatum; ergo sine revelatione certo credere non possumus hunc aut illum esse justificatum. 66. Controvertitur num saltem cognosci possit certitudine scientia aliquem esse justificatum. (A) Negative communiter respondent theologi. Nam, ut id certo sciri posset, necesse esset id certo cognoscere sive in sua causa sive in suis efiectibus. Atqui neutrum certo sciri potest : non in sua causa dispositiva, cum non absolute constet hunc aut illum hominem adimplevisse omnes conditiones ad justificationem requisitas ; nec in efiectibus, cum gratiæ effectus non certo percipi valeant a conscientia. Merito itaque ait S. Thomas s : “ Præsentia (Dei) in nobis et absentia per certitudinem cognosci non potest ”. (B) Potest tamen conjici, et quidem aliquando cum morali certitudine, aliquem esse in gratia : (a) ex testimonio bene formatæ conscientise6, quando quis nullius mortalis peccati conscius est; (b) ex'amore erga Deum sincero qui exercetur orationibus fervidis, sollicita fuga peccati, zelo animarum : hæc enim omnia caritatem ’ Sess. VI, cap. 9; cf. can. 13, 14, 15; D. B., 802, 823, 824; H. Huthmacher, La certit. de la grâce au C. de Trente, in N. Rev. théol., mars 1933, p. 213 226. 2 Prov., XX, 9. — j Z Cor., IV, 4. * S. Augustinus, ETperj.jrtr.', c. 15, n. 33, P. L., XLIV, 309. s S/zw. theol., Ia 2æ q. 112, a. 5. -* Cf. Rom., VIII, 16. *ί*.· -χ.'.’ί 64 CAPUT I. DE GRATIA HABITUALI ideoque gratiam habitualem supponunt; (C) contemptu mundi et praxi mortificationis1; (d) solida devotione erga B. Virginem, mediatricem gratiæ.—Quando hæc omnia simul junguntur, moralis habetur certitudo possessæ justificationis. 67. Communiter itaque rejicitur opinio * Catharini asserentis justum cognoscere posse suam justificationem cum certitudine con­ clusionis theologica. Quamvis enim de fide sit eos omnes justificari qui requisitas dispositiones afferunt, non est absolute certum hunc vel illum hominem has dispositiones habere. Sufficit aliunde cer­ titudo moralis late sumpta ad pacem animi tuto servandam : qui enim cum tali certitudine ad sacramenta accedit proprie disposi­ tus certo justificatur. 68. Thesis IIa : Gratia justificationis est inaequalis in diversis justis, et in eodem justo crescere potest. i° De fide est ex Trident. 3 : “Justitiam in nobis recipien­ tes unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem... Si quis dixerit justitiam acceptam non conservari atque etiam augeri... per bona opera, A. S. ” 69. 2° Probatur prima pars : (A) Script, (a) Juxta S. Paulum 4, “ unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi" : quod satis indicat unicuique dari talem mensuram ex libera donatione Christi, et exinde diversis diversam, (b) Insuper datur secundum dispositio­ nes * cujusque : “Qui (Deus) reddet unicuique secundum opera ejus"; atqui inœquales sunt diversorum dispositiones. (B) Ratione : ex parte quidem finis, gratia non potest esse major aut minor, cum secundum sui rationem, et exinde semper, con­ jungat hominem summo bono, quod est Deus; sed ex parte subjecti, gratia suscipit magis et minus, cum magis ac magis eam partici­ pare, ea imbui et deificari homo possit. Cujus diversitatis aliqua ratio est præparatio animæ,prima vero ratio est sapientia Dei “qui diversimode suæ gratiæ dona dispensat ad hoc quod ex diversis gradibus pulchritudo et perfectio Ecclesiæ consurgat, sicut etiam diversos gradus rerum instituit ut esset universum perfectum ”6. * Galat., V, 24. 1 Quam cDinionem nostris diebus erudite propugnare conatus est P. Gaucher Le signe infaillible de l'ilat de grâee, 1907. 4 Ephes.y IV, 7; ci. Matth., XXV, 15-20. 5 Rom.y II, 6; cf. Luc.. VII, 47. — 6 65 70. 30 Probatur secunda pars : (A) Script., quæ justos hortatur ut crescant in caritate, gratia, justitia et sanc­ titate : “ Veritatem autem facientes in caritate, cresca­ mus in illo per omnia, qui est caput Christus ” *... “ Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri...”2 “Qui justus est, justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc ” 3. F (B) Rat. theol. Gratia justificationis est vita quædam supernaturalis ; atqui de natura vitæ est ut crescat per exer­ citium. Ergo... 71. Thesis IIP : Gratia justificationis est amissi­ bilis et de facto amittitur per quodlibet peccatui II mortale. * 1° De fide est ex Trident. : “ Si quis hominem semel jus­ tificatum dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam amittere, atque ideo eum qui labitur et peccat, nunquam vere fuisse justificatum, A. S. ”4 L. B ■ ■’ ! 2° Gratiam amitti per peccatum mortale probatur (A) Script. : “Justus non poterit vivere in justitia sua in quacumque die peccaverit ” 5. Unde monet Christus : “ Vigilate et orate ut non intretis in tentationem >1© et K Apostolus : “ Qui se existimat stare, videat ne cadat "(t) J Atqui hæ admonitiones vanae essent, si gratia semel accepta amitti nequiret. — Confirmatur exemplis Davidis, Salomonis aliorumque qui, post habitam justificationem, eam amiserunt. Unde et S. Paulus asserit fidem ipsam amitti posse et timet reprobationem 8. (B) Ratio desumitur ex incompossibilitate inter gratiam et peccatum mortale : gratia enim nos conjungit cum Deo et per seipsam et per caritatem quæ ab ea resultat; pecca­ tum vero mortale nos a Deo separat : unde gratia et pecca­ tum, utpote opposita, sunt incompossibilia. Atqui gratia et caritas pendent sane ex actione Dei infundentis, sed simul ex acceptatione animæ perseverante : unde, cum anima per peccatum respuat gratiam et amicitiam Dei, eo ipso cessat I Ephes., IV, 15. — ’ II Petr., Ill, 18. - 3 Apoc., XXII, π. « D. B., 833, 837. — s Ezech., XXXIII, 12, 13. — 45Maith., XXVI II Cor., X, 12. —? I Tim., I, 19; Z Cor., IX, 27. ' T. III Theol. Dogm. — ‘ L ■ I a 66 CAPUT I. DE GRATIA HABITUALI. Deus hanc influere, sicut lumen solis cessat in aere per hoc quod aliquod obstaculum interponitur x. 72. Sotv. diff. (a) Sæpe sæpius Scriptura asserit caritatem esse inexstinguibilem, insuperabilem, nunquam excidentem 3 ; atqui hsec omnia indicant justitiam esse inamissibilem ; ergo. Resp. Nego minorem, nam illa verba significant, virtutem caritatis neque vi externa nequè per visionem beatificam esse destruendam sicut fidem et spem, sed perseveraturam in justis, qui in statu gratiæ moriuntur, ut S. Paulus ipse disertis verbis rem alibi 3 explicat. (b) Dicitur : “ Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare quia ex Deo natus est ” «. Resp. Sensus est : qui natus est ex Deo non potest peccare mortaliter dum remanet filius Dei, quoniam semen illius, scilicet caritas sive gratia in eo manens, peccatum excludit : seu, aliis verbis, declaratur aliquem non posse simul caritatem retinere et peccare mortaliter, ut explicatur etiam a Protestantibus, v. g., H. Alford, in h. 1.; nihil igitur ex his verbis contra thesim nostram deduci potest. Art. II. Natura intima gratiæ habitualis5. 73. Ex dictis de justificatione jam inferri potest intima gratiæ natura. Gratia habitualis duplex complectitur ele­ mentum : donum Dei ipsius, quod increata gratia dicitur et consistit in habitatione trium divinarum personarum in anima justi; et donum alicujus qualitatis qua consortes efficimur divinæ naturæ, quod gratia creata vocatur. Utrumque a Patribus et Scholasticis recensetur : Patres, præsertim græci, prius elementum præcipue exposuerunt; Scholastici autem posterius. Utrumque vero consociari debet ut gratiæ integer conceptus habeatur : non dantur enim duæ species gratiæ habitualis, sed tantum duo elementa quæ ad gratiam habitualem integre constituendam requiruntur. Nam, ut ait S. Thomas, “gratia causatur in homine ex præsentia Divinitatis sicut lumen in aere ex præsentia solis ” 6 ; seu, aliis verbis, Spiritus Sancti inhabitatio in anima non * S. Thomas, 2a 2*, q. 24. a. 12. ’ Rom., VIII, 35 ; I Cor., XIII, 8. — 3ZCor., XIII, 8-10. —* ZJoan., Ill, ο. ■■■■■■■■■ 67 est tantum effectus formalis justificationis, sed etiam causa efficiens gratiæ sanctificantis (gratiæ creatæ), eam produ­ cendo, conservando et augendo, et quidem ipsa sua prœsentia et intima unione cum anima. Dicemus itaque : i° de inhabitatione SS. Trinitatis in anima justi; 2° te gratia creata, de virtutibus et donis huic gratiæ annexis. § 1. De GRATIA INCREATA SEU DE INHABITATIONE SS. Trinitatis in anima justi r. 74. Jam diximus in Tr. De Deo Trino, n. 673, totam κ Trinitatem in anima justi inhabitare sicut in templo, et hanc inhabitationem specialiter tribui Spiritui Sancto, quia est opus sanctificationis. Quod quidem hic fusius explicare . oportet, declarando : i° existentiam hujus habitationis; 2° ejus modum. _____ H habitualem SS. Trinitas in I. Thesis : Per gratiam anima justi inhabitat; hæc autem inhabitatio Spiritui Sancto merito appropriatur. De fide divina, utpote clare in Scriptura contenta. i° Secundum Scripturam : (a) Christus, in ultima caena, affirmat hominem qui diligit Deum a Deo diligi et in se recipere tres divinas personas : “Si quis diligit me... et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ” 2. Ibi agitur directe de Patre et Filio, indirecte autem de Spiritu cujus adventum paulo antea Christus promiserat : tres igitur personæ veniunt “ venie­ mus ”, et quidem modo permanenti “ mansionem faciemus ' S. Thomas, 1, q. 38, a. i, 2; q. 43, a. 3; S. Bonaveûtura, In lib. 1 SenC, dist. 14, a. 2 ; Lessius, DeperfGT. divinis, XII, n ; Petavius, De Tri­ nitate, 1. VIII, c. 4 sq. ; Suarez, De Trinit., 1. XII, c. 5 ; Schaezler, Natur und Uebematur, I, 24; Franzelin, De Deo Trino, th. 43 sq.; Scheeben, Mysterien, § 28-30; Dogin., II, § 125, III, § 169; Scholz, De inhabit. Spiri­ tus S.; P. Ober doer fler, De inhabitatione Spiritus Sancti, 1890; Froget, L'habitation du St Esprit ’, 1901; Abbé de Bellevue, L'oeuvre du St Esprit ou la sanctification des âmes, 1901 ; L. Labauche, op. cit,, 290-318; A. Gardeil, La structure de l'âme et l'expérience mystique, t. II, p. 1-87; P/ Plus, Dieu en nous; Ad. Tanquerey, Précis de Théologie ascétique et mystique, ) i -1 pi ; P Criai tier, D habitation en nous rots aris, 1928? Joan., XIV, 23. * . - 68 CAPUT I. (b) Juxta S. Paulum, Spiritus Sanctus nobis datur i) ut donum a caritate ideoque a gratia creata distinctum : “ Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum S. qui datus est nobis ” 1 ; ibi enim distinguitur caritas a Spiritu qui eam diffundit, sicut donum a donatore; 2) habitat in nobis sicut in templo, ideoque nobiscum init communionem intimam et societatem permanentem, quatenus nempe Deo consecramur tanquam speciale et sacrum habitaculum : “ Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis?... Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos... An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo ”2...; 3) dicitur etiam signaculum quo signati sumus, et pignus gloriæ caeles­ tis quæ nobis promittitur : “ Credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto... Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis... Qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris ” 3. Hæc autem inhabitatio seu unio non est propria Spiritui Sancto, sed communis tribus divinis personis : nam S. Paulus utitur vocibus Dei et Spiritus, quasi synonymis, ad signifi­ candum nomine Spiritus designari ipsum Deum seu tres divinas personas (infra, n. 81). 75 2° Patres hanc intimam unionem inter animam justi et Spiritum Sanctum describunt et variis comparationibus illustrant. (a) Inter Graecos : 1) 5. Basilius declarat hanc unionem in eo sitam esse quod Spiritus S., habitans in nobis, nos spirituales reddit et conformes imaginis BHii Dei * .· “ Nam qui jam non vivit secun­ dum carnem, sed Spiritu Dei agitur et filius Dei nominatur et conformis imaginis Filii Dei factus est, spiritualis dicitur... Gratia ab eo manans, dum Spiritus habitat in dignis et sua ibi operatur, recte dicitur inesse eis qui Spiritus sunt capaces". 2) S. Cyrillus Alex, docet Spiritum S. non solum gratia sua et operatione nobis­ cum esse, sed eum ipsum intime nobis uniri : “ Templa enim sumus vere existentis et subsistentis Spiritus; vocati autem sumus propter ’ Rom., V, 5. Cf. /. Thess., IV, 7, 8; I Cor., II, 12. ’ I Cor., III, 16, 17; VI, 19. * Ephes., I, 13; IV, 30; II Cor., I, 22. 4 De Spiritu S., cap. XXVI, nn. 61, 63, P. G., XXXII, 180, 184; cf. cap. IX, n. 22, 23; cap. XVIII, n. 47. DE GRATIA HABITUALI. 69 ipsum dii, quatenus divinæ et ineffabilis naturæ consortes sumus per conjunctionem ad ipsum ” ·. Quod comparatione illustrat sigilli cera impressi : “ Ipse qui Deus est et ex Deo procedit, in cordibus se recipientium, tanquam in cera, sigilli instar, invisibiliter imprimitur, per sui communicationem et similitudinem naturam ad exemplaris pulchritudinem repingens et Dei imaginem homini restituens ” 3) Hanc autem inhabitationem communem esse tribus personis ita declarat 5. Chrysostomus : “ Non potest enim, Spiritu præsente, non adesse Christus. Ubi enim una Trinitatis hypostasis adest, tota adest Trinitas : non potest enim omnino separari, sed accuratissime in se unita est ” 3. (b) Inter Latinos, S. Ambrosius, exponens verba S. Pauli 11 Caritas Dei diffusa est, etc. ”, asserit Spiritum Sanctum nobis dari primum in baptismo, deinde in confirmatione, ut splendorem atque imaginem ejus et gratiam tenere possimus ; * 5. Augustinus non solum ipse docet, sed testatur et Patres magno consensu prae­ dicare Deum seipsum donum justis dare : “Si in donis Dei nihil est majus caritate et nullum est majus donum Dei quam Spiritus Sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit caritas5?... De Spiritu autem Sancto nondum tam copiose ac. diligenter disputa­ tum est... nisi quod eum donum Dei esse prædicant” 6. 76. II. Modus hujus habitationis. i° Hic modus sane differt a modo communi quo Deus'est in omnibus poten­ tiam, in quantum omnia ejus potestati subduntur; perprcesentiam, quatenus omnia videt etiam secreta cordis, per essentiam, in quantum per suam substantiam adest omnibus ut causa essendi7. — Attamen ille modus prœsupponitur tanquam fundamentum specialis inhabitationis Dei in anima justi. 2° Inhabitatio non satis explicatur per specialem Dei pro­ videntiam erga filios adoptivos in quibus novo modo se manifestat, nempe per gratiam habitualem8. Hic modus utique existit, sed non sufficit ad explicandam præsentiam Dei realem et physicam quam communiter theologi admittunt. 1 Dialog. VII, P. G., LXXV, 1085. ’ Thesaurus, 34, P. G., LXXV, 609; Journel, 2080. 3 In ep. ad Poni., 13, 8, P. G., LX, 519; Journel, 1186. 4 De Spiritu S., 1. I, c. 5, 6. — s De Trinitate, 1. XV, c. 19, P. L., 1086. 6 De fide et Symbolo, n. 19, P. L., XL, 191. — 7 S. Thom., I, q. 8, a. 3. •Ita Vasquez, in Iampartem S. Thoma, q. VIII, disp. 30, c. 3; cfr. Gardeil, op. cit., t. II, p. 12-18. ' t* p 7: 70 CAPUT I. 77. 3° Juxta S. Thomam, Deus est in anima justi “ sicut cognitum in cognoscente et amatum in amante; et quia cognoscendo et amando creatura rationalis sua operatione attingit ad ipsum Deum, secundum istum specialem modum, Deus non solum dicitur esse in creatura rationali, sed etiam habitare in ea, sicut in templo suo ” ». Aliis verbis, Deus in anima justi habitat, non tantum quia ibi est et operatur, sed etiam quia seipsum dat, ut eum possideamus tanquam nos­ trum eoque /ruamur* * tanquam amico intime dilecto et suavi hospite. Ita operatione nostra Deum ipsum attingi­ mus, modo quidem perfecto, in altera vita, per visionem beatificam, modo autem inchoativo super terram per fidem et caritatem; nam, ut ait Leo XIII3, “ hæc mira conjunctio, quæ suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum seu statu ab ea discrepat qua caelites Deus beando complec­ titur 78. Quod ita declarari potest (a) Per inhabitationem vera est amicitia inter Deum et animam justi, n. 44. Atqui amicitia quaerit unionem amicorum non solum affectivam, sed etiam effectivam, in quantum fieri potest. Hæc unio realis fit perfecte in cælo per visionem et amorem beati­ ficum ; quia vero caritas vice non specifice differt a caritate patrice, sed tantum gradu, id præstare debet, gradu tamen inferiore, quod caritas patriæ praestat; ergo per inhabitatio­ nem personae divinæ realiter et substantialiter præsentes sunt in anima nostra. Deus igitur inchoat in via unionem illam caelestem in qua Ipse, ad modum speciei impresses, menti beatorum ineffabiliter adhaerebit, n. 1100. (b) Deus, per inhabitationem, praesens est animae nostrae non tantum ut unus, prout in creaturis per naturam, sed etiam ut trinus, ideoque cum vita sua intima, generans Filium suum et cum Eo spirans Spiritum Sanctum. 79.(C) Attamen hæc inhabitatio omnino distinguitur ab unione hypostatica, qua duae naturae, divina et humana, 1 Sum. theol., I, q. 43, a. 3. • Juxta S. Thomam, I, q. 43» a- 3 ad *» Îustus ita perficitur ut “ non solum ipso dono creato utatur, sed ut ipsa divina persana fruatur J Encycl. Divinum illud munus. DE GRATIA HABITUALI. 71 in una eademque persona subsistunt, cum justus suam per­ sonalitatem retineat; et ab unione quæ existit inter corpus et animam, in qua anima et corpus unum compositum substan­ tiale constituunt, cum Trinitas et anima remaneant substantiæ prorsus distinctæ. Ad utramque tamen unionem quadamtenus accedit, ait Hurter1 .· “Sicut enim ratione unionis hypostaticae filius hominis est Filius Dei naturalis et verus Deus : ita ratione hujus unionis filius Adæ redditur (saltem secundum plures) plene filius Dei adoptivus atque consors divinæ naturæ; et sicut ratione unionis animae cum corpore corpus vivit vitam animalem : ita ratione inhabi­ tantis Spiritus Sancti justi vivunt vitam spiritualem Etsi inhabitatio ipsa sit substantialis, unio quæ ex hac habitatione oritur inter justum et Deum est : i) accidentalis et non substantialis, non quidem eo sensu quod Spiritus Sanctus fit accidens quoddam substantiae animae inhaerens, aut anima fit accidens divinitati inhaerens, sed eo sensu quod Deus habitat in justis non per se et necessario, sed ex libera electione, et seipsum donando nostram substantiam sibi qui­ dem assimilât, sed non transformat in se 2, ideoque manet a nobis distinctus, etsi vere et physice praesens in anima nostra eique unitus; 2) moralis quidem, quatenus intimo amore Deus et anima conjunguntur, sed simul realis et aliquo modo physica, licet sensu minus stricto, quatenus SS. Trinitas praesens non solum per operationem, sed etiam per substantiam, vitam supernaturalem effundit in animam, seipsum in ea imprimens sicut sigillum ceræ imprimitur, dum anima omnino pendet a Spiritu Sancto quoad eamdem vitam. Animadvertendum est tamen hujusmodi unione Deum, utpote immutabilem, nullam mutationem pati, sed totam mutationem se habere ex parte animae. 3) Hæc unio est progressiva, eo sensu quod fit intimior quoties justus altiorem gratiæ gradum accipit : tunc enim Trinitas 1 Theol. dogmat. Compendium^ th. CCIV, Scholion, n. 200. ’Reprobata est propos. 5a Mich. de Molinos : “Nihil operando anima se annihilat et ad suum principium reejit et ad suam originem» quæ est essentia Dei, in qua transformata remanet ac divinizata, et Deus tunc in se ipso remanet ; quia tunc non sunt amplius duæ res unitae, sed una tantum et hac ratione Deus vivit et reenat in nobis- et anima seipsam annihilat in esse operative ”· D. B., 1225. 72 CAPUT I. magis ac magis animæ illabitur, eam pervadit, novisque beneficiis donat, ut videre est in vitis Sanctorum, præsertim contemplativorum qui, donis Spiritus Sancti moti, ita Deo uniuntur ut contactum divinum percipiant eoque fruantur1. 80.(d) Spiritus in anima habitans eam sanctificat non ut causa formalis intrinsece informans, sed ut causa efficiens et exemplaris, i) Non proprie ut causa formalis, ut docuit P. Lombardus; nam, juxta Tridentinum, “ unica causa for­ malis (justificationis) est justitia Dei non qua justus est, sed qua nos justos facit", per gratiam creatam; si enim Spiritus S. esset causa formalis nostræ sanctificationis, anima considerari deberet tanquam causa materialis, cui intrinsece inhaereret Spiritus, et ex his duobus constitue­ retur aliqua ratione unum ens : quod pantheismum redolet. 2) Est autem causa efficiens sanctitatis, quatenus eam infun­ dit, conservat et auget, et quidem vi ipsius unionis qua animam sibi assimilât. Itaque chronologice uno eodemque tempore Spiritus S. et gratia creata animam ingrediuntur ; sed logice, ut ait S. Thomas, per prius recipimus Spiritum Sanctum quam dona ejus2. 3) Dici etiam potest causa exemplaris, quatenus divinam similitudinem animæ impri­ mit, ut infra exponetur, n. 87. 81. (e) Hæc specialis unio animæ cum Trinitate, utpote operatio ad extra, est communis tribus divinis personis, sed per appropriationem tribuitur Spiritui S., quia est opus amoris et sanctitatis : Deus trinus nobis unitur quatenus est amor ; ideoque inhabitatio merito appropriatur Spiritui qui procedit ut amor, et cui proinde appropriantur omnia opera amoris. Ita communiter, contra quosdam theologos 3, qui, distinc­ tione facta inter inhabitationem, quam fatentur esse com1 Quod exposuimus in Pricis de Théol. ascitique et mystique, nn. 1307 sq., x394» 1495; ch· Poulain, Grâces cToraison, ch. V. ’ In I Sent., dist 14, q. 2, a. i, quæst 2, soL 2. — Quod ita declarat E. Hugon, t. II, p. 322, 323 : “ In genere quidem causæ dispositiva, gratia sanctificans est prior, quatenus exigit et praparat habitationem, sicut amicitia perfecta requirit unionem realem ut terminum et consummationem. In genere autem causæ efficientis, prior est habitatio ; nam personæ divinæ idcirco gratiam producunt quia jam sunt in anima présentes”. 3 Inter quos : Petavius, De Trinitate, 1. VIII, cap. 4-6 ; Scheeben, Dogmatik, II. § 169; Scholz, De inhabit. Spiritus Sancti, p. 70. DE GRATIA HABITUALI. 73 munem tribus personis, et unionem, hanc proprie convenire Spiritui Sancto putant, innixi praesertim Patribus græcis, qui id docere videnturx. Ratio præcipua hæc est : in divinis omnia sunt communia, ubi non obviat relationis oppositio; atqui non solum inhabitatio, sed etiam unio Dei cum anima per gratiam, potest tribus divinis personis tribui, quin obviet relationis oppositio : hæc enim unio non est proprietas personalis Spiritus S., cum hic non hypostatice, sed solum accidentaliter uniatur animæ, ex jam dictis. Dicunt quidem Spiritum Sanctum specialiter uniri justo quatenus Spiritus est aliquo modo, licet non sensu stricto, causa formalis nostræ sanctitatis et divinæ adoptionis, et constituit cum anima totum quoddam organicum, ad efficiendos actus nostros supernaturales. — Sed hæc theoria vel reincidit in opinionem P. Lombardi superius confutatam, vel significat tantum realem unionem trium pariter personarum cum anima nostra, eo sensu quo jam exposita fuit, cum nulla alia relatio propria et formalis alicujus divinæ personæ ad extra concipiatur nisi hypostatica unio ’. I I Corollarium pietatis. r 1 82. Cum Deus unus et trinus in anima justi inhabitare dignetur sicut in templo, et seipsum totum nobis det ut eo fruamur non solum in altera vita, sed etiam inchoative in præsenti, Eum præ oculis habere, adorare, amare et imitari debemus, et devotionem erga Trinitaterp colere 3. i° Eum prce oculis frequenter habere, non tantum orationis tem­ pore, sed cum ordinariis officiis vacamus. Deus enim indesinenter de nobis cum amore cogitat; sæpe igitur de eo cogitemus et pro ejus amore officia impleamus, ut in eo inchoationem vitæ æternæ inveniamus, juxta illud piæ virginis Carmelitanæ : “ Cælum jam inveni super terram; cælum enim est possessio Dei, et jam Deum in corde habeo ”. 1 Haud pauci tamen inter Græcos nostræ sententiæ favent. Ita, v. g. ; S. Athanasius {Ad Scrap., ep. I, n. 31, P. G.3 XXVI, 601) : “Profecto, cum Dominus ait : veniemus ego et Pater, simul venit Spiritus non alio modo quam ut Filius in nobis habitaturus”; S. Cyrillus Alex. (In Joan., X, 23, P. G., LXXIV, 292), eumdem textum interpretans, scribit : “ Inhabitante itaque in nostris cordibus Unigenito, nequaquam abest Pater, habet enim in seipso Filius genitorem, unius existens cum eo substantiae, sed et ipse est in Patre naturaliter • Quam opinionem late exponit et confutat P. Oberdoerffer, op. ci!.y p. 44-56; 71-122. — 3 E. Hugon, Le mystère de la Trinité, p. 366. Paris, 1912. 74 CAPUT I. 2° Eum adorare, cum Deus trinus sit primarium adorationis objectum. Quam adorationem precibus liturgicis præsertim expri­ memus : Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto... Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus; insuper singulas actiones Trinitati devovebimus, eas nempe peragendo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 3° Eum amare, cum Ipse nos infinito amore prosequatur et ad redamandum provocet : “ Præbe, fili mi, cor tuum mihi ” Quem amorem manifestabimus non tantum piis affectibus, sed peccata quæ Deum offendunt ex toto corde detestando, gratias sæpe agendo pro innumeris beneficiis ab Eo acceptis, Ejus gloriam promovendo. Ejus voluntatem indesinenter implendo : “ ego quæ placita sunt ei facio semper ” 4° Eum imitari, juxta Christi verba : “ Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est ”3; Deus enim ideo in anima habitat ut eam sibi similem reddat, ei impertiendo partici­ pationem naturæ, vitæ ac perfectionum. Quare templum Dei, cor nostrum scilicet, omnibus virtutibus ornare debemus, præsertim vero puritate mentis ac cordis, et fraterna caritate, ut omnes unum simus sicut et tres divinæ personæ unum sunt «. Ita Deum trinum in nobis habitantem coiemus, ejusque gratia creata fruemur. § II. De gratia creata s. 83. Ex hac doctrina de habitatione SS. Trinitatis in anima nostra consectaria quædam fluunt quæ Patres jam obiter indicaverant. Deus, seipsum donando, secum dona creata affert ad ornandum templum in quo inhabitat, et ad elevandam vitam nostram spiritualem. Quapropter Spiri­ tus Sanctus in animam justi infundit dona supcrnaturalia quæ a nobis recepta non tantum eam adornant et perficiunt, sed etiam constituunt novam vitam, vitam nempe deiforinem triplici constantem elemento : (a) gratia habituali creata, quæ est habitus entitativus ipsam essentiam animæ perficiens; (b) virtutibus infusis, quæ sunt habitus operativi seu facultates supernaturales, quibus potentiæ naturales ita • Prcru., XXIII, 26. — 'Joan., VIII, 29. — 3 Mallh., V, 48. * Joan., XVII, 21. s S. Thomas, 1* 2æ, q. no; Suarez, lib. VI; Salmantic., disp. IV; Billuart, disp. IV; Mazzella, n. 907-1024; Terrien, op. cil.; p. 75 sq. ; Bellevue, op. cil.; Rademacher, Die Ucbemaiurl. Lebeniordnung nach der Paulin. undJoann. Théologie, 1905; L. Billot, th. VII. DE GRATIA HABITUALI elevantur ut actus dei/ormes elicere valeant, adjuvante gratia actuali, de qua mox agemus; (c) donis Spiritus Sancti, quæ sunt pariter habitus operativi, quibus inclinamur ac dispo­ nimur ad prompte obediendum motionibus Spiritus Sancti. Quapropter tria elementa quibus constituitur gratia creata describemus, nempe i° gratiam habitualem; 2° virtutes; 3° dona Spiritus Sancti. I. De gratia habituali. •9 84. Existentia gratiæ habitualis e fontibus revelatis jam probata est n. 28 sq. Antequam vero tradatur definitio gratiæ habitualis, expedit ratione theologica, quam tradit S. Thomas x, osten­ dere hanc esse veram realitatem. Gratia est id quo homo fit Deo gratus in ordine supernatural!; atqui gratus Deo fieri nequit nisi ab eo accipiat quamdam realitatem supernaturalem : non enim per se supernaturaliter Deo acceptus est; ergo hanc realitatem a Deo accipere debet. Hæc autem realitas a divino amore procedit : non enim amor Dei est sicut amor creaturæ qui supponit bonum aliquod jam esse in amato; amor Dei videlicet, utpote efficax, infundit in amato bonum quod suam dilectionem attrahit; ergo amor Dei supernaturalis erga nos infundit realitatem supernaturalem qua Deo accepti sumus. V Naturam hujus supernaturalis realitatis expendere necesse est. Jamvero ex iis quæ Tridentinum definivit circa justifica­ tionem et ex communi doctrina theologorum, gratia habi­ tualis definiri potest : Qualitas supernaturalis, intrinsece et permanenter animæ inhærens, per quam divinæ efficimur consortes lîaturæ\-----------------------------------------------------Dicitur : (A) Qualitas, ac proinde non substantia, sed accidens, seu præcisius habitus et quidem entitativus, saltem probabilius, animam perficiens immediate in ordine essendi, mediate in ordine operandi : vi enim gratiæ, sed. median­ tibus virtutibus, homo potest divine agere. Hic habitus non est proprie creatus, cum creatio proprie dicta de solis 76 CAPUT I. substantiis prædicetur, sed a Deo producitur et infunditur in animam. Quod jam infertur ex eo quod, juxta Tridentinum, gratia sit aliquid animæ inhczrens; explicite autem asseritur a Catechismo C. Tridentini eam esse qualitatem in anima inhczrentem : “ Est autem gratia... divina qualitas in anima inhaerens, ac veluti splendor quidam et lux quæ ani­ marum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores et splendidiores reddit” (Pars IIa, c. 2, n. 50). (B) Supematuralis stricte, seu supra vires et exigentias omnis naturae creatæ aut creabilis; constat ex eo quod, secundum Scripturam et Patres, gratia est semen Dei, con­ sortium divinæ naturæ, filiatio adoptiva, etc., n. 42; ac conse­ quenter divinitus per se infusa, ut jam probavimus n. 28 sq. (C) Inharens animez intrincese : recipitur in anima ipsa, et non consistit in extrinseca imputatione sanctitatis Christi, ut contendunt Protestantes ; nec tantum in obedientia man­ datorum, ut contendebat Baius1, sed in supernaturali dono animez infuso et inhezrente. — Quod lucidius constabit ex dicendis, n. 86, de consortio divinæ naturæ. 85. (D) etpermanenter : gratia habitualis non est transi­ toria, ut gratia actualis, sed in anima manet quamdiu per peccatum non expellitur. In Scriptura enim dicitur gratia semen Dei quod in nobis * ,pignus manet hereditatis, signum quo signantur credentes 3, regeneratio et renovatio 4 vi cuj us transformamur in imaginem Dei5; atqui hæc omnia non conveniunt nisi qualitati ex se stabili. — Præterea, juxta Trident.\ gratia etiam parvulis infunditur, consistit in interiori renovatione qua homo vere justus efficitur et quæ animæ inhæret; atqui parvuli sunt incapaces actuum; ergo gratia consistit in qualitate permanente. — Quod sic illus­ trat S. Thomas 7 .· Deus non minus creaturis providet in ordine supernaturali quam in ordine naturali. Atqui, in ordine naturali, non solum creaturas ad actus movet con* Damnata est enim propos. Baii 42 : “Justitia qua justificatur per fidem impius, consistit formaliler in obedientia mandatorum, quæ est operum justitia, non autem in gratia aliqua animæ infusa, qua adoptatur homo in filium Dei et secundum interiorem hominem renovatur”. Denz.-Bann., 1042. ’ 1 Joan., Ill, 9. — 3 Ephes., I, 14. — 4 Tit., Ill, 5. — s /7 Cor., HI, 18. • Sess. VII, can. 7, D. B., 850. — ’ Sum. theol., 1* 2*, q. no, a. 2. } n DE GRATIA HABITUALI. - « - . — ........ cursu transitorio, sed eis inserit principia quædam perma­ nentia, nempe naturam et facultates quæ sint principia actionum. Ergo et in ordine supernaturali infundere debet principium permanens quod vices gerat naturæ, nempe gratiam, et facultates, videlicet virtutes. j 86. (E) per quam efficimur “ consortes divinæ naturæ ”, testante S. Petro1. ConsortiurrFKujusmodi duo simul im­ portat : specialem unionem cum Deo trino et Spiritu Sancto, de qua jam actum est, n. 77, et, vi ejusdem, assimilationem cum eo, quam accurate exponere juvat, cum in ea consistat essentia gratiæ creatæ. ‘f i I· j Participatio divinæ naturæ quæ fit per gratiam multo superat eam qua omnes creaturæ participes sunt divinæ perfectionis. Juxta communem sententiam, gratia est par­ ticipatio naturæ divinæ qua intellectualis, in quantum nos aptos efficit ad Deum cognoscendum eodem modo, licet non eodem gradu, ac Deus seipsum cognoscit, eumque amandum amore proportionate2. ! << fi II Ad hoc intelligendum sciendum est triplicem esse gra­ dum participationis divinarum perfectionum : l)per modum vestigii, in rebus materialibus, 2) per modum imaginis, in creaturis intellectualibus, 3) per modum formalis similitu­ dinis, vi cujus mens creata supernaturaliter participat vitam divinam, per quam Deus seipsum et omnia alia videt directe et immediate. Jam vero homo per gratiam sanctificantem ita elevatur, ut remote saltem fiat aptus ad videndum Deum immediate seu facie ad faciem, et ad eum diligendum amore proportionate : dicitur remote, quia, dum in via peregrina­ mur, Deum adhuc non videmus, sed jam apti efficimur ad eum videndum, cum gratia sit semen gloriæ, ac virtualiter eam contineat sicut semen jam continet arborem. Quod quidem fieri nequit nisi dono Dei ipsius se jam infundentis in animam, eique immediate adhærentis, ut supra expositum hir 1 II Petr., I, 4. * Rejicienda proinde videtur sententia eorum qui, cum Gonet, disp. II, § 10, putant gratiam esse participationem naturæ divinae formaliter ut est ens infini· tum et actus purus. Nulla enim creatura formaliter participare potest infini­ tatem Dei et proprietatem qua actus purus est, cum creatura sit essentialiter finita et potentiaJitate mixta. 1 ». Ç ·v '** *“^* C*1.' '’ ' ?>: v A U. 78 CAPUT I. est, n. 77 sq. Et ita hæc participatio omnino transcendit naturalem Dei cognitionem quæ est mediata et discursiva. 87, Hæc autem participatio, secundum Traditionem, est : (a) non moralis tantum, sed et physica, id est, non con­ sistit tantum in imitatione quadam divinarum perfectionum, sed in reali etiam perfectione qua, quoad esse et facultates, similes Deo reddimur. Spiritus Sanctus, juxta S. Cyrillum Alex. J, divinam nobis similitudinem imprimit, et “signaculi instar supramundanam pulchritudinem inserit ” a. Revera gratia describitur ut nova generatio, nova nativitas, semen Dei : quæ omnia exprimunt non tantum moralem simili­ tudinem per viam imitationis, sed realem perfectionem qua novum esse, novam vitam accipimus, et qua physice effici­ mur participes naturce et vitœ divines. 79 quod qualitas in anima nostra imprimitur, qua ejus substan­ tia non fit quidem Deus substantialiter, sed similis Deo, deiformis, deifica ; sicut ferrum in fornacem projectum non fit quidem ignis, sed simile igni, igneum, igniforme. Unde etiam haec participatio dici debet analoga, eo sensu quod infinite distat ab eo cujus est participatio; nam in Deo est fer essentiam, dum in nobis est participative et accidentaliter, ut ita vitetur pantheismus ; sed simul formalis, quatenus per gratiam anima apta fit ad videndum Deum sicut seipsum videt, gradu tamen finito. ? 88. Comparationes quibus natura gratiæ habitualis elucidatur. Scriptura et Patres, ad illustrandam gratiae notionem quæ intellectu difficilis est, variis utuntur compa­ rationibus. fi) Formalis, et non virtualis tantum. Formalis siquidem ea est qua res participata invenitur in participante eodem modo ac in exemplari, licet diverso gradu; virtualis autem ea dicitur qua res participata invenitur diverso modo ac in participante. Jamvero gratia homo radicaliter habilis fit ad cognoscendum Deum immediate et intuitive sicut Deus seipsum cognoscit, licet non eodem gradu. Hæc participatio differt proinde a participatione virtuali, qualis est humana ratio quæ naturaliter non cognoscit Deum sicut seipsum videt, sed tantum per speculum et in cenigmate seu mediate; et merito formalis dicitur. (A) In Scriptura, gratia exhibetur ut adoptio divina, qua filii Dei nominamur et sumus (supra, n. 43) ideoque ut semen divinum 1 quo divina vita nobis transmittitur, ut succus vitalis divinus qui animas nostras pervadit sicut succus arboris pervadit palmites 2, ex quo fit ut imagines Christi simus3, qui est Filius Dei primogenitus; signaculum dicitur Spiritus Sancti \ qui hanc imaginem in cordibus nostris pingit, unctio spiritualis 5 qua divinitatis unguento delibamur; sic per gratiam efficimur templum Spiritus Sancti et totius Trinitatis^, qui inhabitat in nobis ad prae­ fatos effectus producendos. (c) Accidentalis tamen; id est, divina natura non commu­ nicatur nobis substantialiter sicut communicatur Verbo, nec personaliter, ut in Incarnatione; sed accidentaliter 3, eo sensu 89. (B) Quas comparationes Patres fusius declarant aliasque exponunt, (a) Ita 5. Cyrillus Hieros. utitur comparatione ferri igniti: “ Si ignis, ferri densitatem intus penetrans, illud totum facit ignem, et frigidum evadit calidum, et nigrum evadit splendidum, si ignis, qui est corpus, in ferri corpus intrans tanquam sine obsta­ culo agit, quid mirans quod Spiritus Sanctus in intima animæ ingreditur? ” 7 (b) S. Basilius comparat animam justi corpori illuminato solis radio 8. (c) Exinde S. Ambrosius infert quanta * De SS. Trinit. Dial. VII, P. G., LXXV, 1088. ’ Insufficiens est igitur explicatio Ripaldæ (disp. CXXXII, sect. 9, η. 105), secundum quem consortium naturae divinse ultimatim reponendum est in boni­ tate morali, habituali et universali naturae propria, cui debita est virtus ad omnes et solas operationes moraliter bonas. Hæc enim moralis bonitas est quidem unus ex gratis effectibus, sed supponit naturam jam elevatam quæ sit radicale principium hujus bonitatis moralis; hoc autem radicale principium est gratia habitualis qualem explicavimus. 3 Ad rem S. Thomas (1· 2®, q. no, a. 2, ad 2) : “ Et quia gratia est supra naturam humanam, non potest esse quod sit substantia aut forma substantialis · sed est forma accidentalis ipsius animæ. Id enim quod substantialiter est in Deo, accidentaliter fit in anima participante divinam bonitatem ut de tia patet”. y» DE GRATIA HABITUALI. ; l Ί ■ j ' 1 Joan., Ill, 9. — 3 Joan., XV, 1-6. — 3 Rom., VIII, 29. 4 Ephes., I, 18; IV, 30; II Cor., I, 22. — * 5 6IJoan., * II, 20; V, 27. 6 I Cor., Ill, 16-17; VI, 19; II Cor., VI, 16. i Catech., XVII, 14, P. G., XXXIII, 985. 8 De Spiritu S. IX, 22; P. G., XXXII, 109; Journel, 944- — Quam com­ parationem evolvit S. Bona ventura, In lib. II. Sent., dist. 26, a. 1, q. 2 : “ Sicut ab isto sole materiali influitur lumen corporale in aere per quod aer Λ ■■ ■ .1 80 CAPUT I. pulchritudine fulgeat anima quæ divinum splendorem in se recipit : “ Pictus es ergo, o homo, et picjus a Domino Deo tuo. Bonum habes artificem atque pictorem. Noli bonam delere picturam, non fuco sed veritate fulgentem, non cera expressam, sed gratia ” (d) S. Bernardus unionem Spiritus et animæ connubio spirituali similem esse asserit : “Vere spiritualis sanctique connubii est con­ tractus iste. Parum dixi contractus, complexus est Complexus plane, ubi idem velle et nolle idem unum facit spiritum de duobus ” 90. Controversia de connexione inter gratiam habi­ tualem et filiationem adoptivam. Jam probatum est adoptionem divinam esse unum ex effectibus formalibus gratiæ justificantis, n. 43. Sed quæstio oritur utrum hæc adoptio formaliter fiat vi gratia intrinseca an per aliud. Tres præcipuæ dantur opiniones, (a) Juxta Lessium, Petavium et Scheeben, hæc filiatio ab ipsa persona Spiritus Sancti efficitur speciali modo inhabitante animam justi 3. (b) Scotus et Ripalda putant gratiam habitualem esse quidem adoptionis causam, non autem intrinsece, sed ex speciali Dei pacto, (c) Thomiste. < tandem et communiter alii theologi docent gratiam sanctificantem vi sua intrinseca esse causam adoptionis formalem. 91. i° Thomistarum sententia probatur, (a) Juxta Tridentinum s, unica forma nostræ justificationis est justitia Dei qua nos justos facit, seu aliis verbis, est gratia justificans. Atqui, juxta idem Concilium6, forma regenerationis seu filiationis est eadem ac forma justificationis : “ Nisi in Christo renascerentur (en gratia filiationis), nunquam justificarentur". Ergo gratia justificans seu habitualis est unica nostræ filiationis forma, (b) Filiatio adoptiva supponit veram naturæ similitudinem inter adoptantem et adopta­ tum. Atqui hæc similitudo non existit inter Deum et homines nisi per communicationem divinæ naturæ quæ fit per gratiam habitualem ; per naturam enim non sumus Deo similes, cum noster formaliter illuminatur, sic a sole spirituali, qui Deus est, influitur lumen spi­ rituale in animam, a quo anima formaliter illuminatur, et reformatur, et grati­ ficatur, et vivificatur * In Heaaem, 1. VI, c. 8, n. 47, P. L., XIV, 260. Reapse, ut ait Jungmann, De gratia, n. 258 : “ Quemadmodum purissimi crystalli globus lucet atque resplendet veluti sol, dum solis radii atque lux in eo colliguntur, ita et anima ornata gratia divino fulgore resplendet et deificatur ”. ’ Sermo in Canlic., 83. 3 Lessius, De perfect, divinis, 1. X, c. XI, n. 75; Petavius, De Trinit., 1. VIII, c. 7 ; Scheeben, Dogm., t. III, § 169. « E. Hugon, p. 308-313. ’ Ses». VI, cap. 7, D. B., 799. — 6 Sess. VI, cap. 4, D. B., 796. DE GRATIA HABITUALI. 81 naturalis cognoscendi modus sit discursivus, modus autem quo Deus res cognoscit sit intuitivus. Ergo filiatio adoptiva non fit formaliter et intrinsece nisi per gratiam. 2° Confutantur alia sententia. (a) Forma nostræ filiationis adoptivæ non potest esse Spiritus Sanctus : hic enim est quidem, cum Patre et Filio, causa efficiens vitæ supernaturalis ideoque filiationis nostræ, sed non potest esse causa formalis ejusdem, cum hoc aliquam imperfectionem involvat. (b) Non requiritur factum extrinsecum ut gratia sit causa for­ malis nostræ adoptionis. Nam qui accipit patris naturam, etiam per participationem, eo ipso fit patris filius adoptivus quin pactum extrinsecum necessarium sit. Atqui vi gratiæ intrinseca justus accipit naturam Dei participative. Ergo eo ipso constituitur filius Dei adoptivus. Objicitur quidem adoptionem esse omnino liberam. Id sane concedimus, sed hæc libera electio fit quando gratuito Deus infundit gratiam; non autem nova requiritur electio ut qui gratiam accepit recipiatur in filium. Aliis verbis, libere gratiam infun­ dendo, Deus eo ipso libere nos adoptat. 92. De relatione inter gratiam et anima II Gratia, ex jam dictis, omnino distinguitur ab anima ejusque potentiis, cum sit realitas quædam in ipsam animam divinitus infusa eique inhaerens, proindeque aliquod accidens quod reducitur ad speciem habitus entitativi, n. 84. Quare gratia non frofrie creatur, cum creatio proprie dicta sit productio alicujus substantiœ ex nihilo sui; si igitur dicitur creata, id significat, juxta S. Thomam l, homines per gratiam in novo esse constitui ex nihilo, id est, non ex meritis, secundum illud S. Pauli : “ Creati in Christo fesu in operi­ bus bonis ” 2. 93. Attamen solus Deus potest esse causa efficiens prin­ cipalis gratiæ. Humanitas Christi potest quidem esse ejus causa instrumentalis, sed non causa principalis. Quod sic exponit S. Thomas 3 : Nulla res potest agere ultra speciem suam, cum causa potior sit effectu. Atqui gratia excedit omnem facultatem naturæ creatæ, cum sit participatio naturæ divinæ. Ergo nonnisi a Deo produci potest. Et addit : “ Sic enim necesse est quod solus Deus deificet, » Sum. theol.' ia 2æ q. no, a. 2, ad 3. • Ephes.> II, 10. — 3 Sum. theol^ 1* 2æ, q. II2, a. I. % 82 CAPUT I. DE GRATIA HABITUALI. communicando consortium divinæ naturæ, per quamdam similitudinis participationem, sicut impossibile est quod aliquid igniat nisi solus ignis ”. 94. Deus autem educit gratiam e potentia obedientiali animæ. Ita multo probabilius. Ad rem intelligendam, pauca prænotanda sunt de potentiæ obedientialis natura, existentia et distinctione a potentia naturali. (a) Definiri potest : capacitas recipiendi a Deo, et quidem ab Eo solo, potentias et operationes superantes vires omnis naturæ creatæ et creabilis. (b) Hujus potentiæ existentia ex supremo Dei dominio fluit. Deus enim, creator et supremus omnium domi­ nus, in creaturis aliquid agere potest et quidem multo efficacius quam quælibet res creata; atqui id efficere ne­ quit nisi creaturis insit quædam aptitudo seu potentia passiva vi cujus virtutem divinitus infusam accipere va­ leant, et, mediante hac virtute, operationes perficere supra vires naturæ. (C) Quæ obedientialis potentia in pluribus a potentia naturali differt : 1) ratione naturæ, nam potentia naturalis per seipsam, cum ordinario Dei concursu, actus connaturales exercere potest; dum potentia obedientalis est pri­ mario et per se mera capacitas aliquid accipiendi ; 2) ratione exercitii, prior per agentia naturalia reducitur in actum; posterior soli Deo obedit, et ab ipso solo potest in actum reduci; 3) ratione finis, prior ad actus connaturales ordina­ tur; dum posterior ad actus qui suam nativam virtutem superant. Quare potentia obedientialis est entitative natu­ ralis et terminative supernaturalis. 95. Quibus positis, Thomistæ1 ita arguunt : Id de potentia subjecti educitur quod fit dependenter a subjecto. Atqui gratia, utpote accidens, non potest fieri nisi depen­ denter a subjecto cui inseritur, cum existere nequeat independenter ab eo. Ergo educitur de potentia subjecti seu animæ. Atqui educi nequit de potentia naturali, cum * E. Huron, p. 362. 83 gratia omnino naturam excedat. Ergo educitur de potentia obedientiali. Distinctio autem gratiæ a virtutibus melius intelligetur ex dicendis de natura virtutum infusarum. II. De virtutibus infusis gratiæ adnexis’. 96. Virtus in genere est habitus operativus bonus, dispo­ nens nempe facultates hominis ad recte operandum seu secundum rectam rationem. Relictis ceteris distinctionibus, de quibus agimus in Synopsi Theol. moralis, De virtutibus, n. 579, duplex species hic distingui debet : virtus acquisita, quæ per repetitos actus formatur, et virtus infusa quæ a Deo supernaturaliter in anima producitur. Hic autem de virtutibus infusis agimus, nempe-: i° de earum notione ac speciebus; 2° de existentia; 30 de augmento et amissione; 40 de discrimine inter gratiam et virtutes præsertim caritatem. i” Notio et species virtutum infusarum. 97. (A) Virtus infusa in genere dicitur ea quæ a Deo immediate in anima producitur absque prcevio actuum exercitio. Alia autem dicitur infusa per se et alia infusa per accidens ; prior, ea est quæ nullis naturæ viribus neque ulla actuum repetitione acquiri potest; posterior, ea est quæ actibus repetitis acquiri potest, sed de facto hic et nunc a Deo infunditur sine hac prævia actuum repeti­ tione : cujusmodi erat intrepida fortitudo Apostolis con­ cessa die Pentecostes. Jamvero hic agitur de virtutibus per se infusis. Definiri potest virtus per se infusa : virtus a Deo indita qua animæ facultates potentiam accipiunt eliciendi actus supernaturales. Dicitur : 1) Virtus, et ita generice convenit cum virtutibus acquisitis; 2) per se infusa, et ita specifice discrepat a virtute acqui­ sita et ab infusa per accidens; qua anima facultates potentiam ’ S. Thomas, 1* 2æ, q. 49-7θ; Suarez, De Passionibus et habitibus, Mazzella, De virtutibus infusis; Card. Billot, De virtutibus infusis, 1901; Pesch, Protectiones, t. VIII, De virtutibus; Van der Meersch, n. 228-248. ! 84 CAPUT I. DE GRATIA HABITUALI. 85 accipiunt, non autem facilitatem; ita iterum differt a virtute acqui­ sita quæ dat agendi facilitatem. attingitur objectum, quatenus virtutes naturales sine gratia, infusæ vero cum gratia illud attingunt. 98. (B) Virtutes infusæ possunt esse theologicæ aut morales, (a) Priores ita vocantur, ex S. Thoma, “ tum quia habent Deum pro objecto... tum quia a solo Deo nobis infunduntur, tum quia sola divina revelatione in Sacra Scriptura hujusmodi virtutes traduntur ” ». Revera virtus theologica, quatenus infusa fer se, causatur a solo Deo et sola revelatione cognoscitur, sed etiam Deum ut finem supernaturalem habet tanquam objectum materiale prima­ rium et unum e divinis attributis tanquam objectum formale quod {propter quod} seu motivum : videlicet actus principalis (ad quem ceteri ordinantur) harum virtutum versatur circa Deum propter aliquod ex divinis attributis; sic fide credi­ mus Deum esse trinum ob auctoritatem Dei revelantis, et credimus etiam Deum per septem sacramenta gratiam infundere propter eamdem auctoritatem. 20 De existentia virtutum infusarum. (b) Morales virtutes versantur immediate circa media ad finem supernaturalem seu circa aliquod objectum crea­ tum (v. g., justitia reddit unicuique jus suum), et motivum propter quod coluntur est supernaturalis honestas hujus objecti. A virtutibus acquisitis differunt virtutes morales infusæ : ratione originis, cum divinitus infundantur; ratione exercitii, cum sub influxu gratiæ exerceantur; ratione finis, cum per se tendant ad finem supernaturalem. Sed non necessario differunt inter se objecto materiali, quatenus terminari possunt ad eamdem rem; neque, juxta probabiliorem sententiam 1 2, objecto formali quod, quatenus idem per se potest esse objectum formale quod seu motivum virtutis naturalis et virtutis infusæ; sic impius et justus, dum reddunt alteri quod suum est, eumdem actum justitiæ eliciunt : acquisitæ in impio, infusæ in justo; dicuntur tamen inter se differre ratione modi quo ab eis 1 S. Thom., i* 2®, q. 62, a. 1. ’Juxta quosdam, 5. Thomas sententiæ opposite favet in 1* 2®, q. 63, a. 4; quem tamen locum aliter interpretatur Card. Billot, (De Virtutibus infusis ", pp. S8-S9), dicendo S. Doctorem hic agere de virtute sub determinata ratione virtutix, qua potentia bene simpliciter se habet circa speciale objectum ; unde sub hoc respectu virtus infusa etiam ex parte objecti differt ab acquisita quæ non simpliciter se habet ad objectum respiciens finem vitæ ætemæ. Quatuor erunt theses : prima de earum existentia; secunda de numero virtutum theologicarum ; tertia de virtu­ tibus moralibus; quarta de tempore quo infunduntur. 99. *I Thesis : Dantur virtutes per se infusæ quibus confertur potentia, non vero facilitas eliciendi actus supernaturales. (A) ia pars : Existunt virtutes per se infusæ, seu dantur veri habitus stabiles quæ solis naturæ viribus acquiri nequeunt, et a Deo immediate in anima infunduntur, ut homo possit elicere actus supernaturales. Certum est. (a) Ratio id suadet. In ordine naturali, Deus homini præbet non solum naturam ut principium remotum agendi, sed etiam facultates quibus immediate disponitur ad actum. Porro adest quædam analogia inter vitam naturalem et vitam supernaturalem; ideoque merito infertur Deum homini infundere non solum gratiam habitualem, quæ est principium remotum supernaturaliter agendi, sed etiam principia proxima seu virtutes. Licet enim actus super­ naturales elici valeant per auxilia mere actualia, magis consentaneum videtur divinæ sapientiæ ut infundantur habitus supernaturales, quorum ope hi actus regulariter producantur. 100. (b) Probatur ex Conciliis Viennensi et Tridentino : 1) Ineunte scec. XIII, ut certum supponebatur fidem, caritatem et alias virtutes cum gratia habituali infundi in adultos, sed dubitabatur num idem de parvulis dicendum esset, et quidam dicebant per baptismum parvulis quidem culpam remitti, non autem gratiam nec virtutes conferri. Res postea ad concilium Viennense (an. 1311) delata fuit, et ibi declaratum est : “Nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi, quæ per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem secun­ dam, quæ dicit tam parvulis 'quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tanquam probabiliorem et dictis sanctorum et doctorum modernorum theologiæ magis consonam et concordem, sacro approbante concilio duximus eligendam ”. a 8β CAPUT I. Ergo Concilium pro certo supponit virtutes adultis infundi et consequenter indirecte docet existere virtutes infusas. Atqui hic agitur de virtutibus per se infusis, nam sermo habetur de iis quæ consequuntur gratiam quæ est per se infusa. 2) E Tridentino1, “in ipsa justificatione cum remissione peccatorum hæc omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et caritatem"; unde : “ Si quis dixerit homines justificari vel sola imputatione justitiæ Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate quæ in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhareat... K. S. ”. Itaque ex Concilio homo simul cum remissione peccato­ rum accipit per infusionem quasdam virtutes; atqui hæc infusio fit per se sicut remissio peccatorum, et fit per verum habitum, ut clare deducitur ex voce inharet. Confirmatur ex historia Concilii apud Pallavicinum, juxta quem, “ postulantibus quibusdam ut expressius declararetur fieri justitiam per habitum infusum, delectos Patres respondisse id satis explicari per vocem inheeret, quæ stabilitatem significat et habitibus con­ gruit, non actibus ” ’. Hinc plerique theologi {Suarez 3, Ripalda *, Benedictus X/V5) censent existentiam virtutum infusarum esse de fide, et omnes dicunt eam saltem esse theologice certam. 101. (B) 2“ pars : Virtutibus infusis confertur potentia, non vero facilitas eliciendi actus supernaturales. Omnes quidem theologi docent virtutes infusas, secus ac habitus acquisitos, qui solam tribuunt agendi facilitatem, conferre ipsam facultatem eliciendi actus supernaturales, quia potentiqp naturales vim nullam habent ad actus super­ naturales et meritorios eliciendos. Sed quæstio est num, præter potestatem agendi, virtutes confe­ rant etiam agendi facilitatem, non quidem mere intrinsecam, qua nempe unaquæque inclinat ad objectum proprium, sed extrinsecam, qua scilicet removeantur impedimenta ita ut subjectum virtutis prompte et delectabiliter agere possit. Communiter negatur, contra Trident., sess. VI, cap. 7, D. B., 800, 821. Pallavicinus, Hist. cane. Trid., L 8, c. 14, n. 3. Suarez, De gratia, L 6, c. 8, n. 14. Ripalda, De Ente supern., disp. 120, n. 18. * Bened. XIV, De sero. Dei beati/, L 3, α 2i, η. 13. 1 ’ a 4 DE GRATIA HABITUALI. 87 Valentia, dari per virtutes infusas hanc facilitatem, quia, ceteris paribus, non est semper major facilitas agendi in iis qui virtutes habent gradu intensiori quam in aliis qui vel illas non habent, vel habent in gradu remissiori. Ex hoc tamen inferri nequit virtutes infusas esse proprie poten­ tias integras et completas, sed tantum potentiis æquiparari, quate­ nus supponunt potentiam radicalem quam informant et complent, ita ut cum ea constituant unicum adaequatum principium proxi­ mum actus salutaris. Essentia igitur virtutum infusarum consistit in eo quod hujusmodi virtutes sint veri habitus operativi quibus confer­ tur potentia agendi supernaturaliter. f 1 ί 102. IIa Thesis : Tres dantur virtutes theologicae per se infusae, nempe fides, spes et caritas. 1° Dantur virtutes theologica, nempe fides, spes, caritas. De fide ex universali Ecclesiæ magisterio. Eides dicitur habitus infusus quo praebetur divinitus revelatis assensus supernaturalis ob auctoritatem Dei revelantis. — Spes est etiam habitus quo, ob bonitatem Dei respectivam ejusque omni­ potentiam et fidelitatem, exspectantur tum ipsemet Deus, tum media ad Deum conducentia. — Caritas est habitus quo diligun­ tur Deus et proximus ob bonitatem Dei absolutam. Jam vero existere hos habitus probatur e Tridentino in thesi praecedenti allegato, n. 100. Confirmatur ratione. Nam, ut homo tendat in finem supernaturalem, requiritur ut fide hunc cognoscat finem et media ad eum conducentia, ut spe finem amet, et cum Deo conjungatur amore, scilicet ut eliciantur actus fidei, spei et caritatis, prout in Scripturis exigitur. Sed, etiamsi gratia Dei actualis ad id sufficere possit, magis convenit ut homo instruatur principiis stabiliter permanentibus. 103. 2° Tres dantur virtutes theologica, nec plures, nec pauciores. Certum est theologice. (a) Has enim commemorat Paulus 1 : “ Nunc autem ma­ nent fides, spes, caritas, tria hæc; major autem horum est caritas ”. Ex contextu, hic agitur non de actibus, sed de virtutibus, quæ permanent ; fides et spes evacuabuntur qui­ dem per visionem beatificam, sed caritas nunquam excidet. lICor., XIII, 13, j i i lia ‘ $ I I ·f Π’’ Μkl ■ rj C 88 CAPUT I. (b) Constat ex unanimi theologorum consensu, et e Tridentino, quod nullam aliam nominat virtutem theo­ logicam. (C) Theologica ratione suadetur. Etenim, in hac vita, intel­ lectus noster non potest Deum ut in se est attingere nisi per fidem, perquam ipsi Deo revelanti intellectualiter adhae­ remus. Voluntas autem fertur in Deum vel ut est bonum nos beatificans, et hic motus fit per spent; aut fertur in Deum ut est summum bonum in se, et hoc fit per caritatem; unde actibus harum virtutum totaliter movemur in Deum ut objectum formale, nec est alius modus Deum directe attingendi in statu viæ. — Virtus religionis Deum quidem habet pro objecto mediato, seu fine cui, non autem pro objecto immediato materiali ipsum Deum, sed exhibitionem honoris; nec pro objecto formali unum ex attributis divinis, sed honestatem cultus Deo debiti. II virtutes morales 104. IIT Thesis : Dantur quædam per se infusæ. Ita communiter contra Scotistas. Conveniunt omnes theologi virtutes morales posse quidem præternaturahter infundi, sed de facto non omnibus justis ita infundi ; quæstio est igitur num sint virtutes morales per se infusce. Communiter affirmative respondetur. (A) Auctoritate probatur, (a) Innocentius III supponit, ex jam dictis, in baptismo adultis conferri “ fidem, caritatem et alias virtutes ” et solum in dubium vertit num eædem etiam parvulis infundantur. Sed, inter alias virtutes, de quibus loquitur Innocentius, non potest recenseri sola spes sed aliæ virtutes, nempe virtutes morales, ergo... (b) Tem­ pore quo Concilium Viennense celebratum fuit, maxima inter theologos fervebat contentio, nempe num in baptismo infunderentur virtutes non solum theologicae, sed etiam morales : jamvero Concilium supponit ut certum virtutes adultis in baptismo infundi,et probabilius etiam infantibus; ergo hic agitur etiam de virtutibus moralibus : secus Conci­ lium aliquam distinctionem adhibuisset (B) Ratione idem suadetur : sicut enim in ordine naturali, homo ad facilius et promptius operandum eget virtutibus moralibus, ita in ordine supernaturali, homo non solum DE GRATIA HABITUALI. 89 disponi debet, per virtutes theologicas, ad finem ultimum sed etiam circa media ad finem per virtutes morales1. Dicitur : Quadam virtutes; earum enim numerus, multo minus quam existentia, per fontes theologicos determinatur : sed quatuor virtutes cardinales : prudentia, justitia, fortitudo et temperantia, in fontibus theologicis recensentur, ideoque earum existentia commu­ niter admittitur. 105. IVa Thesis : Omnes virtutes per se infusæ in ipso justificationis instanti accipiuntur. >ii :( ■ Γ it fi Juxta omnes, caritas infunditur cum gratia habituali quacum indivulse connectitur. (a) Quoad virtutes theologicas fer se infusas, fuit quorumdam opinio eas adultis justificatis non concedi donec ipsarum actus exerceant. Quoad fidem et spem, de quibus omnes concedunt eas parvulis infundi simul cum gratia in baptismo, triplex datur sen­ tentia de earum prima infusione in adultis : i) Suarez, Vasquez et alii docent eas infundi ante gratiam sanctificantem statim ac elicitur actus fidei et spei; 2) D. Sotus putat eas non infundi extra sacramentum sine justificatione, et in baptismo infundi homini disposito per fidem aut spem actualem, sed ponenti obicem pec­ cati ad habitum gratiæ; 3) .S’. Bonaventura, S. Thomas, Card, de Lugo tenent omnes virtutes infundi simul aim gratia habituali. Hæc ultima sententia sola videtur esse conformis doctrinæ Tridentini, ex quo “ in justificatione cum remissione pecca­ torum hæc omnia simul accipit homo. ..fidem, spem et cari­ tatem" ; caritas enim non infunditur nisi in justificatione, ergo etiam fides et spes. (b) Quoad virtutes morales infusas, nequeunt esse sine pruden­ tia infusa, quæ eas dirigere debet ad finem ; atqui prudentia infusa nequit existere sine caritate, sine qua homo bene se habere non potest relate ad finem supernaturalem; ergo virtutes morales infusæ existere nequeunt sine caritate, ac proinde sine gratia habituali quæ in justificatione infunditur. 3° De augmento et amissione virtutum infusarum. A) De augmento virtutum infusarum. 106. (a) Virtutes simul cum gratia atigeri posse sic declarat Tridcntinum 3 : “ Sic ergo justificati, et amici Dei ac domestici facti, euntes de virtute in virtutem, renovantur, 1 Ad difficultates solvendas cf. L. Billot, De Virtutibus inf. \ pp. 122-125. a Trident.' sess. Vi, cap. 10, ap. D. B.f n. 803. i ·. Ai l· i) .*1 ! .1 90 CAPUT I. ut Apostolus inquit, de die in diem 1 : hoc est, mortificando membra carnis suæ, et exhibendo ea arma justitiæ in sanc­ tificationem, per observationem mandatorum Dei et Eccle­ siae, in ipsa justitia per Christi gratiam accepta, coopérante fide bonis operibus, crescunt... Hoc vero justitiæ incremen­ tum petit sancta Ecclesia, cum orat : Da nobis, Domine, fidei, spei et caritatis augmentum ”, Atqui justitia, de qua hic agitur, consistit in gratia habituali et virtutibus infusis; ergo virtutes infusæ simul cum gratia habituali crescunt. 107. (b) Hujusmodi virtutes augentur per dignam sacra­ mentorum susceptionem, et meritum de condigno. 1) Sacramenta enim gratiam sanctificantem conferunt et quidem ex opere operato 2 omnibus non ponentibus obicem, ideoque eam augent in omnibus qui primam gratiam acce­ perunt; crescente autem gratia, eo ipso crescunt virtutes infusæ, quæ cum ea connectuntur. 2) Pariter bona opera supematuralia, teste Tridentino 3, vere merentur augmentum gratiæ, ac consequenter augmen­ tum virtutum, quæ ex ea dimanant. 108. (c) De modo autem quo virtutes infusæ augentur disputant theologi, i) Omnes quidem tenent eas crescere intensive, et quidem per infusionem divinam : cum enim supematurales sint, et a Deo in anima producantur, non possunt propriis voluntatis conatibus augeri, sed solum actione divina. Quare harum virtutum actus repetiti non concurrunt directe ad earum augmentum, sed solum ut causa meritoria, quatenus Deus, horum meritorum intuitu, gratiam et virtutes adauget. 2) Sed, quando agitur de ratione intrinseca illius augmenti, non concordant theologi : Thomiste tenent intensivum * augmentum fieri non additione novæ formæ aut realitatis, sed majori radicatione in subjecto, quod habitus magis sibi subjicit, ejus potentialitatem facilius in actum reducendo. Scotiste s vero putant augmen* II Cor.. IV, 16. * Synops. Theol. Dogniai., De Sacramentis, n. 365. 3 Trident., sess. VI, can. 32, D. B. n. 842; cf. Syn. theol. dogm., De Gratia. 4 Ita Joannes a S. Thoma, op. cit., disp. XIII, art. 6. 5 Scotus, In Sentent., lib. I, dist. 17, q. 3, Suarez, Disput. metaphys., XLVI, sect. I, ubi varias opiniones recenset et critice expendit. DE GRATIA HABITUALI. 91 tum fieri per additionem nova realitatis, seu novi gradus qui priori accedit et cum eo aliquid unum efficit perfectius. (d) Certum est vero virtutum infusarum exercitio paulatim acquiri facilitatem actus earumdem virtutum exercendi. Quod quidem ex duplici præsertim capite oritur : 1) Ex remotione impedimentorum ; virtutis enim infusæ exercitio passiones moderantur, praejudicia deponuntur, difficultates superantur : atqui, remotis obstaculis, eo ipso faciliores fiunt actus virtutum. 2) Ex ipsa consuetudine : sicut enim, per frequentem actuum naturalium repetitionem, major acqui­ ritur facilitas ad eosdem efficiendos, ita pariter, indirecte saltem, per actuum supernaturalium repetitionem, augetur facilitas eosdem efficiendi : sic enim potentia melius dispo­ nitur et veluti inclinatur ad actum. Hinc peccator recens conversus difficile quidem actus temperantiae, castitatis, fortitudinis, etc. operatur ; sed, dummodo gratia adjutus harum virtutum actus eliciat, gradatim facilius et delecta­ bilius eosdem perficiet. 109. B) De amissione virtutum infusarum. (a) Virtutes infusæ theologica amittuntur per actus directe et graviter ipsis contrarios: ita fides destruitur per peccatum grave apostasiae aut hæresis, — spes per pecca­ tum mortale desperationis, — caritas per quodlibet pecca­ tum grave, quippe quod divinæ caritati adversetur. 1) Fidem amitti infidelitate (id est quolibet gravi peccato contra fidem), non autem aliis peccatis gravibus, ex Tridentino constat1 : “ Asserendum est non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocumque alio mor­ tali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justifi­ cationis gratiam amitti 2) Caritatem vero quocumque peccato mortali destrui pari­ ter ex Tridentino colligitur; nam, ex una parte, in textu allegato, declaratur justificationis gratiam quocumque pec­ cato mortali amitti ; et ex altera, definitur justificationem fieri “dum per Spiritum Sanctum caritas Dei diffundi­ tur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhæ« Trident., sess. VI, cap. 15, D. B., η. 691. 92 CAPUT I. ret"1; ex quo infertur merito caritatem peccatoribus non inhærere. Quod aliunde constat ex innumeris Scriptures textibus, in quibus asseritur peccatum opponi dilectioni, et per cari­ tatem filios Dei a peccatoribus distingui 3. 3) De s/>e nil expresse definitum est; sed communis et vera sententia tenet eam non destrui, amissa gratia sanctificante, propter analogiam cum fide, sed amitti per desperationem aut per actum fidei contrarium ; cum enim, teste Apostolo 3, fides sit sperandarum substantia rerum, cum fide necessario perit spes ; quid enim sperare possumus, quando jam defecit spei fundamentum, videlicet fides in Deum remuneratorem? 110. (b) Communiter tenetur virtutes infusas morales amitti, simul cum gratia habituali, per quodcumque peccatum mortale. 1) Quod jam docuerat S. Prosper, Augustini discipulus, qui contra errores semi-pelagianos Cassiani scribit : “ Virtutes cum vitiis habitare non possunt : quæ enim participatio, inquit Apos­ tolus «, justitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas luci ad tenebras? Virtus namque principaliter Deus est : cui non aliud est habere virtutem quam esse virtutem. Hujus cum participes sumus, habitat Christus in nobis, qui est Dei virtus et Dei sapientias; habitat fides, spes, caritas, continentia, intellectus, consilium, for­ titudo, ceteræque virtutes. Cum vero ab hoc bono recedimus, omnia nobis e contrario oriuntur ex nobis ”6. 2) Revera virtutes morales infusæ sunt veluti proprie­ tates et nobilissimus gratiæ comitatus, ideoque infunduntur ut vitam nostram in finem supernaturalem ordinent. Jamvero, amissa gratia sanctificante, ejus proprietates logice tolluntur; et cum, per peccatum mortale, homo a fine super­ natural! avertatur, privatur consequenter virtutibus quæ ad finem supernaturalem tendunt. Verum est quidem, ex superius dictis, fidem et spem non tolli quocumque peccato gravi ; sed id contingit ex speciali benevolentia Dei, qui non permittit per peccatum mortale ipsum fundamentum spiritualis ædificii penitus everti, sed vult fidem et spem in pecca­ tore manere quo facilius hic, vera pænitentia motus, ad bonum 1 Trid., sess. VI, cap. 7, ap. D. B., n. 682. *Joan., XIV, 21; IJoan., II, 3-IX; IH> 7*13· 3 Hebr., XI, 1. - « II Cor., VI, 14· - s I Cor., I, 24. 4 S. Prosper, Contra Collatorem, c. 13, P. L., LI, 247. DE GRATIA HABITUALI. 93 redeat Pastorem animarum. Hæc autem ratio virtutibus morali­ bus non applicatur. Si quæ sint virtutes naturaliter acquisita, non necessario pereunt amissa gratia; ita qui virtutem temperantiæ aut justitiæ repetitis actibus assecutus est, eam non perdit eo ipso quod in peccatum grave luxuriæ incidit. C) De diminutions virtutum infusarum. 111. Communissime tenetur eas nullam habere causam intrinseca seu directa diminutions. (a) Earum diminutio directa fieri non posset nisi per cessatio­ nem ab actibus virtutum aut per peccatum veniale. Atqui : 1) virtutes infusæ non possunt diminui per cessationem ab actibus, a quibus non fuerunt causatæ; ergo non possunt minui ex hoc capite. 2) Neque habitus infusi minuuntur per peccata venialia. Si enim quolibet peccato veniali minuerentur virtutes infusæ, per multa peccata venialia totaliter destrui possent virtutes infusæ et ipsa gratia habitualis; hoc autem doctrinæ Tridentina adversatur : “ Licet enim in hac mortali vita quantumvis sancti et justi in levia saltem et quotidiana, quæ etiam venialia dicuntur, peccata quan­ doque cadant, non propterea desinunt esse justi ” ’. — Quod aliunde constat ex effectibus peccati venialis : cum enim virtutes infusæ sint nobilissimus gratiæ comitatus, cum ea augentur vel amittuntur; non autem minuuntur, quia gratia ipsa non minuitur per peccata venialia quæ a Deo nos minime avertunt. 112. (b) Earum indirecta diminutio provenire potest ex pecca­ tis venialibus quibus fervor caritatis aliarumque virtutum minui­ tur2. Nam 1) minuiturfacilitas agendi juxta habitus infusos, statim ac contra ipsos etiam venialiter peccatur; 2) insuper qui fre­ quenter et deliberate venialia committit, eo ipso paulatim ad peccatum grave disponitur, (cf. Tr. de Peccatis, n. 517), et ita via paratur ad ipsam caritatis amissionem : “ Unde consequens est, ait 5. Thomas 3, quod caritas nullo modo diminui possit, directe loquendo; potest tamen indirecte dici diminutio caritatis dispositio ad corruptionem ipsius, quæ fit vel per peccata venialia, vel etiam per cessationem ab exercitio operum caritatis ”. 4° De discrimine inter gratiam et virtutes, praesertim caritatem. 113. Juxta omnes, gratia justificans realiter distinguitur a fide et spe, quando sunt informes, id est, quando sunt in anima sine gratia habituali et caritate. Sed controvertitur ·' Trident., sess. VI, cap. n, D. B., 686. ’ Ibid. — 3 S. Thom., 2» 2®, q. 24, a. 10. i Ufa i 94 CAPUT I. num gratia realiter distinguatur a virtute caritatis et ceteris virtutibus quando sunt caritate informata. (A) Juxta Scotistas ’, non datur distinctio realis inter utramque; nam i) Scriptura sacra eosdem effectus assignat gratiæ et caritati, præsertim vero justificationem : “ Qui diligit me, diligetur a Patre meo ”... Atqui habitus producentes eosdem effectus non distin­ guuntur realiter ab invicem. 2) Aliunde gratia et caritas sunt inseparabiles, et gratia habitualis est habitus non tantum entitativus sed et operativus ; ergo sunt quid unum et idem. Quæ opinio respondet sententiæ quam propugnant in ordine naturali de dis­ tinctione virtuali quidem, sed non realty inter essentiam animæ ejusque facultates. 114. (B) Juxta *Thomistas , multosque alios theologos omnium scholarum, gratia realiter differt a caritate, quia gratia est habitus entitativus, perficiens ipsam essentiam animæ, dum caritas est habitus operativus, perficiens unam ex facultatibus animæ, scilicet voluntatem, (a) Scriptura enim sedulo distinguit gratiam a cari­ tate; et de illis loquitur tanquam si distinctæ essent, v. g. : “ Gratia Domini nostri J. Christi, et caritas Dei, et communicatio S. Spiri­ tus sit cum omnibus vobis ” 3. Item : “ Caritas diffusa est in cor­ dibus vestris per Spiritum S., qui datus est vobis ”4. Jamvero in illis textibus distingui videtur caritas tum a gratia, tum a Spiritu S. inhabitante in nobis per gratiam; ergo caritas et gratia probabilius realiter distinguuntur. (b) Tridentinum pariter s distinguit gratiam a caritate et verba adhibet, quæ Thomistarum sententiæ magis favent : “ exclusa gratia et caritate, quæ in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur, atque illis inhæreat”. (c) Ratione theol. Caritas est habitus immediate operativus seu inclinans ad actus supematurales amoris. Atqui omnis virtus sup­ ponit aliquam naturam sibi connaturalem cui inhæreat. Ergo cari­ tas, utpote virtus supernaturalis, supponit aliquod esse supernaturale quod se habeat per modum natura, et cui inhærere possit. Hoc auterù non est nisi gratia habitualis, quæ, utpote essentiam animæ perficiens, vices agit natura, quoad actus supematurales, quatenus est principium remotum supematuraliter agendi, cui inhærent virtutes quæ sunt immediata operandi principia. — Quæ 1 Cf. Scotus, In II Sent., dist. 26, q. unica; S. Bellar minus, De GrO-a, L I, c. 6. ’Cf. S. Thomas, 1* 2æ, q. 110, a. 3-4; Suarez, 1. VI, c. 12; Salmant, disp. IV, n. 177 sq.; Billuart, diss. IV, a. 4; Terrien, op. cit., 171 sq.; E. Hugon, p. 299-302. 3 II Car., XIII, 13. — * Rom., V, 5. — 5 Sess. VI, can. n, D. B., 821. DE GRATIA HABITUALI. 95 theoria omnino consonat cum philosophica opinione de reali dis­ crimine inter essentiam et facultates. Nec valet ratio a Scotistis allata. Fatemur equidem gratiam et caritatem inseparabiliter conjungi; sed ex hoc non sequitur easdem non realiter distingui, sicut realiter distinguuntur in anima humana essentia et facultates, quamvis ambo indivulse uniantur. Cum autem gratia sit principium remotum, caritas autem principium proximum actuum vitæ spiritualis, mirum non est eosdem effectus utrique tribui. Probabilior itaque nobis videtur Thomistarum sententia. III. De donis Spiritus Sancti1. 115. 1° Natura. Hæc dona sunt habitus supernaturales quibus animæ facultates disponuntur ad prompte et facile obediendum motionibus Spiritus Sancti. — Distin­ guuntur a virtutibus diverso agendi modo; nam, juxta S. Thomam, virtutes nos “ perficiunt ad actus modo humano, sed dona ultra humanum modum ” 23; per hæc dona “ homo disponitur ut efficiatur prompte mobilis ab inspiratione divina ”3. Unde anima sub influxu donorum “non se habet ut movens, sed magis ut mota ”4; et non solum diri­ gitur a prudentia supernatural! qua virtutes moventur, sed ab ipso Spiritu Sancto, ita ut per se actus ita peracti sint * perfectiores, et heroici evadere possints. 2° Necessitatem donorum quæ nos disponant ad reci­ piendam motionem Spiritus Sancti ita declarat 5. Tho­ mas 6 : “ Sic igitur quantum ad ea quæ subsunt humanae rationi, in ordine scilicet ad finem connaturalem homini, homo potest operari per judicium rationis... Sed in ordine 1 Sunt, theol., ia 2®, q. 68; Joannes a S. Thoma, Cursus theologicus, in iam 2æ, q. 68, disp. l8,r a. 3-6; L. Billot, De virtutibus, th. 7-8; Card. Manning·, Internal mission of the Holy Ghost; A. Gardeil, Dons du Saint-Esprit, in D. T. C., IV, 1727-1781 ; Dom Maréchaux, Les charismes du Saint-Esprit, Paris, 1920 ; Ad. Tanquerey, Précis de thiol. ascit., η. 1307-1362. ’ In III Sent., dist. 34, q. I, a. I. 3 Sum. theol., la 2æ, q. 68, a. 1. —- 4 *Sum. theol., 2a 2æ, q. 52, a. 2. 5 Etsi dona non proprie differant a virtutibus in eo quod priora dantur ad actus heroicos, virtutes autem ad actus ordinarios, plerumque tamen sublimiores actus sub influxu donorum perficiuntur : nisi enim virtutes speciali instinctu Spiritus Sancti excitarentur, tantam perfectionem non attingerent, propter tot et tanta obstacula quæ earum exercitio obstant. Cf. L. Billot, De virtutibus, p. 181. 6 Sum. theol., I* 2æ, q. 68, a. 2. V· ii ' - i». 9β CAPUT I. ad finem ultimum superna tu ralem, ad quem ratio movet, secundum quod est aliqualiter et imperfecte informata per virtutes theologicas, non sufficit ipsa motio rationis, nisi desuper adsit instinctus et motio Spiritus Sancti, secundum illud : Qui Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei" ». Atqui omne quod movetur, debet esse proportionatum motori, et quanto movens est altior, tanto necesse est ut mobile perfectiori dispositione ei proportionetur. Ergo convenienter infunduntur dona Spiritus Sancti, quibus animæ facultates disponuntur ad prompte obediendum his motionibus. 3° Horum existentiam Patres inferunt ex verbis quibus ISaias'2 annuntiat septem dona Christo conferenda esse : cum enim Christus sit caput nostrum, de plenitudine ejus eadem dona accipimus. Ita, v. g., S. Irenczus : “ Spiritus Dei qui descendit in Dominum, spiritus sapientiœ et intel­ lectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiœ et pietatis, spiritus timoris Dei, quem ipsum iterum dedit Ecclesiæ, in omnem terram mittens de cælis Paraclitum... ut per Spiritum imaginem et inscriptionem Patris et Filii accipientes, fructificemus creditum nobis denarium... ” 3 S. Augustinus docet pariter septem dona non solum Christo sed nobis conferri, etsi non eodem ordine : “ Istæ septem operationes commendant septenario numero Spiritum S., qui, quasi descendens ad nos, incipit a sapientia, finit ad timorem ”4. Liturgia horum donorum infusionem a Deo petit sæpe. Unde virtutes morales infusæ quæ hominem disponunt ad recipiendam motionem a ratione per virtutes theologicas elevata, perfectiores sunt virtutibus moralibus acquisitis quæ disponunt ad motionem rationis naturalis sequendam; vir­ tutibus autem moralibus infusis perfectiora sunt dona quæ disponunt ad recipiendam motionem ipsius Spiritus Sancti 5. « Rom., VIII, 14. — « Isa., XI, 1-3. 3 Adversus hcrreses, 1. III, c. 17, P. G., VII, 930. Alia testimonia refert J. Touzard, Isaïe et les sept dons du St-Esprit, in Rev. biblique, VIII, 1899, p. 249-266; præcipue autem A. Gardeil, 1. c., 1754 sq. « Serm. CCXLVIII, CCXLIX, P. L., XXXVIII, 1161 sq. s Sum. theol., 1* 2®, q. 68, a. I. DE GRATIA HABITUALI. 97 Sed virtutes theologica donis preeminent, quatenus sunt radices donorum; nemo enim potest prompte et facile moveri a Spiritu nisi ei uniatur per fidem et caritatem. 4° Numerus. Secundum Patres ac theologos, septem sunt dona Spiritus S. ; quod confirmatur Ecclesiæ precibus, in quibus dicitur : “Veni, Sancte Spiritus... Da tuis fidelibus... sacrum septenarium... Tu, septiformis mu­ nere... ” 116. (A) Hæc autem dona respiciunt tum vim cognoscitivam, tum vim appetitivam. (a) Ad vim cognoscitivam referuntur : i) donum intellectus quo penetrantur et veluti intus leguntur credenda; 2) donum sapientia, 3) donum scientia, 4) et donum consilii, quibus de credendis habeatur judicium rectum, aestimando his esse inhaerendum et ab eorum oppo­ sitis recedendum : quod judicium elicitur per sapientiam quoad res divinas, per scientiam quoad res creatas, per consilium quantum ad applicationem ad singularia opera r. (b) Ad vim appetitivam spectant : 1) donum pietatis, quo perficitur in his quæ sunt ad alterum, præsertim vero ad colendum Deum ut Patrem, et homines ut ejus imaginem in se gerentes; 2) donum fortitudinis, quo perficitur contra timorem periculorum; 3) donum timoris quo, ex amicali reverentia, perficitur contra concupiscentiam inordinatam delectationum -. (B) Si comparantur dona cum virtutibus, intellectus et scientia connexionem habent cum fide : intellectu veritates fidei intimius cognoscimus, scientia recte judicamus de rebus creatis ac speciatim de actu fidei eliciendo; timor cum spe, in quantum dono timoris filialis inclinamur ad Deum reve­ rendum et vitanda quæ ei displicent; sapientia, qua gusta­ mus res divinas, cum charitate; consilium cum prudentia, quia promptiores eo reddimur ad recte judicandum in rebus difficilioribus, ad salutem pertinentibus;//^/^ cum justitia, quatenus hoc dono disponimur ad Deum tanquam Patrem debite colendum aliasque creaturas reverendas propter Deum; donum fortitudinis cum virtute fortitudinis, in quantum nos movet ad alacriter, strenue et perseveranter tentationes aliaque pericula vincenda, imprimis mortis. ' Sum iheol., 2» 2æ, q. 8, a. 6. — 3 Ib., i’ 2æ, q. 68, a. 4. T. III Theol. Dogm. — 4 •Λ 98 DE GRATIA HABITUALI. CAPUT I. (A) Plenitudo cognitionis divinorum, ad quam pariter tria desi­ A’ B. Cum dona sint virtutibus moralibus perfectiora, horum habituale exercitium speciatim competit iis qui ad altiorem perfec­ tionis gradum, præcipue ad contemplationem evehuntur, vel humi­ libus quorum imperfectam rationem supplet Spiritus Sanctus. derantur : (a) fides, seu certitudo mentem prædicatoris interius firmans circa fidei principia, et exterius se manifestans ut ipsi auctoritatem conciliet; (b) sermo sapientia, i. e., cognitio conclu­ sionum ex principiis fidei deductarum; (c) sermo scientia, seu rerum humanarum cognitio ad explicandam sacram doctrinam. 117. 50 Controversia de distinctione donorum a virtu­ tibus. Controvertitur autem utrum dona realiter a virtutibus (B) Potestas miraculis confirmandi ea quæ docentur; ad quod differant an virtualiter tantum. Scotistce et quidam moderni 1 putant distinctionem esse virtualem tantum, videlicet : “Idem habitus infusus dicitur virtus respectu rationis humanæ, et donum respectu altioris motionis Spiritus Sancti, quæ superat rationem humanam”. Sed Thomiste aliique theologi multi’ censent hanc distinctionem esse realem, et ex eo oriri quod modus operandi est omnino diversus : virtutes enim operantur humano modo secundum rationem fide adjutam, et dona modo divino, secundum motionem Spiritus Sancti, ut jam exposuimus secundum doctrinam S. Thomæ. 118. 6° Cum donis Spiritus Sancti connectuntur fructus et beatitudines. (A) Fructus Spiritus Sancti duodecim a S. Paulo 3 recensentur : “ caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas”. Hi autem fructus sunt, juxta S. Thomam, virtuosa opera magis perfecta, sub influxu donorum peracta, in quibus homo delectatur. Pauciores vel plures enuntiari possunt, sed reduci valent ad eos quos Apostolus recenset. HQ. (B) Beatitudines, quæ octo a Christo enumerantur in sermone montano, sunt etiaip fructus Spiritus Sancti, sed excellen­ tiores et suaviores. Vocantur beatitudines, quia sunt veluti pralibatio futuræ beatitudinis; qui enim amant paupertatem, humili­ tatem, mansuetudinem, persecutiones, etc., etiam in rebus adversis gaudio exsultant, ut apparet in sanctis, et ita aliquo modo beatitudinem cæli participant ·*. 120. Scholion. De gratiis gratis datis. Hucusque de gratia gratum faciente diximus. Sed in ordine ad gratiam habi­ tualem et ejus exercitium per vitam christianam, Deus quibusdam concedit grattas gratis datass, ut hi in aliorum salutem coepe­ rentur, exterius docendo et persuadendo (n. n). Atqui tria ad hoc requiruntur -.plenitudo cognitionis divinorum, potestas miraculis confirmandi ea quæ docentur, modus res exponendi auditoribus conveniens : * ~ 3 s ita Pesch, n. 114. L. Billot, De virtutibus, p. 168; Gardeil, D. T. C., IV, 1738 Ga/at., V, 22-23. Cf- S. Thom., 1» 2®, q. 70. — ♦ /b. / Cor., XII, 8-10; S. Thom., i1 2·, q. m, a. 4. 99 quatuor spectant : (a) gratia sanitatum, i. e., virtus sanandi cor­ pora; (b) operatio virtutum, i. e., potestas mira patrandi; (c)pro­ phetia, seu virtus futura contingentia cognoscendi et manifestandi; (d) discretio spirituum, seu virtus occulta cordium cognoscendi. I (C) Modus res exponendi auditoribus conveniens, qui duo invol­ vit : (a) gratiam linguarum, seu facultatem variis linguis loquendi, et (b) interpretationem sermonum ad recte explicandum sensum eorum quæ dicuntur. 121. Corollarium. Ex dictis de gratia habituali appa­ ret in quo consistat vita stifiernaturalis seu'Christiana. (A) Subjectum vitæ supernaturalis est natura humana in se considerata et in suis facultatibus moralibus, ratione scilicet, voluntate, appetitu concupiscibili et irascibili. Na­ turam autem humanam et ejus facultates perficiunt et ad supernaturalem vitam praeparant virtutes naturales et acqui­ sita, nempe prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. (B) Huic organismo morali naturali inseritur, uti acciden­ talis, sed transcendens elevatio ejusdem, organismus moralis supernaturalis consistens : (a) in gratia habituali qua deifi­ catur essentia seu substantia hominis; (b) in virtutibus infusis theologicis fidei, spei et caritatis quæ intellectum et voluntatem immediate ac supernaturaliter Deo ipsi conjun­ gunt et ad Eum ordinant; (c) in virtutibus infusis moralibus prudentiæ, justitiæ, fortitudinis et temperantiæ, quibus supernaturaliter inclinamur ad agendum in tota morali vita modo consentaneo tum virtutibus theologicis tum gratiæ habituali ; (d) in donis Spiritus Sancti, quibus prompti red­ dimur ad motionem Spiritus Sancti suscipiendam et se­ quendam. Ita duplici organismo, harmonice tamen composito in perfectam unius ejusdemque viventis unitatem, agimus et vivimus perfecte et virtuose tum in ordine naturali, tum in ordine supernatural!, seu vivimus vita ipsius Christi, cujus »5 100 CAPUT I. membra sumus, Spiritu Sancto nos movente sicut movebat Christum, ut virtutes Christi imitemur. Corollarium pietatis. 122. Ex prævia descriptione gratiæ, virtutum et dono­ rum fluit non tantum dignitas christiani, sed etiam obligatio christiane vivendi. i° Cum per gratiam divina simus consortes natura, filii Dei adoptivi et fratres Christi, atque infusis virtutibus et donis ornati, necesse est ut, veterem hominem exuentes, novum hominem in­ duamus, qui creatus est in justitia et in sanctitate veritatis; ideoque vitam ducamus veluti divinam, perfectionem Patris nostri cælestis pro posse nostro imitantes, duce Christo, cujus virtutes præ oculis habere et in actibus nostris exprimere oportet : “ Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester cælestis perfectus est ’... Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos facia­ tis ”a. Quod sic urget 5. Leo : “ Agnosce, o christiane, dignita­ tem tuam, et divinæ consors factus naturæ, noli in veterem vilita­ tem degeneri conversatione redire. Memento cujus capitis et cujus corporis sis membrum. Reminiscere quia erutus de pote­ state tenebrarum translatus es in Dei lumen et regnum ” 3. Quapropter cum pio theologo addamus : “ Cum ergo te caro sollicitat, cum te mundus pertentat, cum te dæmon invadit, res­ ponde : Filius Dei sum, æterno regno natus, paradisi candida­ tus, et a præcelsis filiorum Dei cogitationibus, sanctoque am­ bitu noli degenerare. Justificatus acceptam gratiam serva, pec­ cator ad illam totis viribus enitere, lacrymis suspira, precibus contende ” *. 2° Quia vero ad christianam perfectionem attingendam grandis restat via, quotidie in operibus bonis proficiendum est assiduo vir­ tutum et donorum Spiritus Sancti exercitio : “ Qui justus est, justi­ ficetur adhuc; et sanctus, sanctificetur adhuc ”5. Conclusio apologetica totius capitis. 123. Ordo gratiæ, in toto capite descriptus, est absolute supernaturalis, nec proinde a natura humana exigi potestjsed, posita elevatione hominis ad finem supernaturalem, non tan­ tum possibilis, sed et omnino conveniens apparet. * Matth., N, 48. — * Joan., XIII, 15. - J Sermo XXI, P. L., LIV, 192. 4 Contenson, Theol. mentis et cordis, De Deo primo motore, diss. IV, c 1, spec. 3, reflex. s Afoc., XXII, n. DE GRATIA HABITUALI. 101 i° Ordo gratiæ est absolute supernaturalis seu superat exigentias cujuslibet creaturae. Id jam probavimus in Tr.de Deo Creante, n. 86o, quoad statum gratiæ protoparentibus collatum; sed evidenter infertur ex iis omnibus quæ de natura gratiæ hucusque probavimus. Gratia enim efficimur consortes divinæ naturæ, filii Dei adoptivi, templum Spiritus Sancti, ita ut tres divinæ personae habitent in nobis modo omnino familiari, simulque reddimur apti ad videndum et diligendum Deum unum et trinum sicut Ipse seipsum videt et amat. Atqui nulli creaturae, quantumvis perfectae, debe­ tur consortium divinæ naturæ, adoptio divina, familiaris inhabitatio Spiritus, praesertimque aptitudo ad videndum Deum sicut seipsum videt. ? I Λ I 124. 2° Exinde sequitur hunc ordinem gratiæ non posse proprie postulari seu exigi a natura et indigentia hominis etiam rite exculti, ad finem supernaturalem non ordinati : nemo enim exigere potest quod ipsi omnino indebitum est. Ad factum autem quod spectat, omnes homines ad finem supernaturalem destinantur, ideoque, etiam antequam justi­ ficationem accipiant, gratias actuales tempore opportuno accipiunt ut ad justificationem sese præparare valeant; jamvero quando his gratiis obediunt, pium credendi affectum experiuntur, quo apologetæ uti possunt ad eos suaviter ad fidem trahendos. II 125. 3° Posita elevatione hominis ad statum supernatu­ ralem, ordo gratiæ apparet non tantum possibilis, sed etiam . conveniens. (a) Possibilis. Etenim hic ordo duo præcipua importat : gratiam et gloriam seu visionem beatificam. Atqui neutrum impossibile esse demonstratur, i) Non prius. Gratia siqui­ dem, ut diximus ubi de ejus essentia, est donum Dei ipsius quod intime animæ nostræ adhæret; simulque deiformis, licet accidentalis, transformatio mentis nostræ ex illa unione orta, cum relationibus amicitiæ et filiationis adoptivae. Atqui hæc duo certo naturalia nostra desideria superant, sed impos­ sibilia nullatenus ostendi possunt, cum nullam contradictio­ nem involvant et aliunde sit in nobis potestas obedientialis a Deo accipiendi quidquid vult nobis dare, dummodo nostræ - -1 ■-ÎÏS jj CAPUT 102 naturæ contrarium non sit (n. 94). Jam vero gratia naturam non destruit, sed elevat et miro modo perficit. 2) Non posterius, ut melius exponetur ubi de visione beatifica, in Tr. de Deo remuneratore. (b) Conveniens. Homo naturaliter suam beatitudinem appetit, ideoque Dei cognitionem et amorem in quibus beatitudo consistit, immo et modum cognoscendi et pos­ sidendi Deum tam perfectum quam sibi possibile est. Quamdiu nil novit de visione Dei immediata, eam quidem appetere non potest (nisi forsan implicite, quatenus, viso effectu, causam videre cupit)1; sed statim ac ei revelatur hominis ordinatio ad visionem beatificam, ejus convenien­ tiam facile intelligit : ita enim impletur, et quidem supra modum et supra omne debitum, desiderium sibi inditum cognoscendi Deum modo perfectissimo; ita etiam intelligit quomodo satietur appetitus intimam unionem cum Deo consequendi et bonum universale possidendi. Quapropter gratias agit Ei qui “ maxima et pretiosa promissa donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ ” 2. CAPUT ii. DE GRATIA ACTUALI. 126. Vita supernaturalis gratiæ, quam descripsimus, servari et augeri non valet nisi auxilio supernatural i, quod gratta actualis dicitur. Agemus proinde : ·" 1° de ejus 2° de ejus 3° de ejus 4° de ejus natura et speciebus; necessitate; dispensatione; efficacia. S. Thomas, 1* 2æ, q. 3, a. 8. Cfr. A. Gardeil, Apptiit, in D. T, C., t- h 160S; H. Ligeard, La Thtologie scolastique et [a transcendance du surna­ turel, Pans, 190S. DE GRATIA ACTUALI. 103 Art. I. De natura et speciebus gratiæ actualis. § I. De natura gratiæ actualis. Ad explicandam gratiam actualem, i° ejus definitionem, 2° effectus, 3° intimam naturam exponemus. I. Definitio gratiæ actualis. 127. i° Juxta omnes, gratia actualis stricte sumpta est Deus intellectum illuminat et voluntatem adjuvat ad elicien­ dos actus supernaturales, qui sæpe salutares vocantur quate­ nus ad salutem ordinantur. 2° Dicitur : (a) Auxilium : ex parte Dei, est quidem motio quædam ; sed, ex parte hominis, est auxilium quod ex divina motione resultat. (b) Supernaturale, i. e., excedens vires et exigentias creaturæ, ideoque omnino gratuitum, et ita convenit cum'gratia habituali ad quam ordinatur; sed distinguitur ab auxiliis naturalibus, præsertim a concursu naturali. Convenit quidem cum concursu in eo quod hic est motio divina sicut gratia actualis, ct in eo quod gratia requiritur ad agendum supcrnaturaliter sicut concursus naturalis requiritur ut facultates nostræ actus naturales perficiant, etsi non tam extensive. Differt tamen gratia a concursu naturaliter : i) concursus enim, supposita creatione, homini debetur ideoque naturalis est, dum gratia prorsus gratuita est; 2) concursus ad actus etiam malos requiritur, videlicet ad positivum elementum quod in eis inve­ nitur, dum gratia nonnisi ad opera bona; gratia nos movet ad bonum supernaturale, ideoque elevat facultates vel actus ad ordinem superiorem, dum concursus bonum naturale non prae­ tergreditur. (c) Internum, i. e., facultates internas, præsertim intellec­ tum çX. 'voIùntatem movens. ~ Ita differt ab omnibus gratiis îlfffiffojp^e^djxtù quæ dicuntur externa, quatenus sunt, v. g., prædicatio Evangelii, miracula ad eam probandam patrata, exempla Sanctorum, imo et eventus quidam naturales morbi, calamitates, amicorum societas, mors ipsa tempore opportuno contingens : his enim omnibus Providentia sæpe utitur ad bonas cogitationes su ia deside .. ■ .■ na *· Gratia autem proprie dicta consistit in illuminationibus intellectus et inspirati Ad quas accedunt incfeHberati motus facultatum sensitivarum, v. g., memoriæ, ■Jthaginationis, appetitus sensitivi, quibus ad bonum super­ natural allicimur vel ad tentationes superandas juvamur; hi enim motus directe facultates sensitivas movent, sed indirecte etiam intellectum et voluntatem, vi intimæ unionis inter facultates sensitivas et intellectuales. (d) Transiens, cum sit motio, impulsio quædam ad parti­ cularem actum data, et ita differt a gratia habituali quæ est aliquid permanens, n. 85. (e) Quo Deus^ : ita designatur gratiæ actualis auctor, nempe Deus qui solus illabitur animæ et eam ab intus movere valet. ctum illuminat et voluntatem juvat ,· i ta indican· tur tum subjectum immediatum gratiæ, tum ejus effectus for males, quos fusius describere oportet. Π. Effectus formales gratiæ actualis. 128. i° Effectus hujusmodi declarantur quo intelligatur ipsa natura gratiæ actualis. melius (A; Gratia actualis intellectum illuminat, ut ea sciamus quæ ad salutem conferunt. De fide e Conciliis mox citandis. ’ita, v. g., infidelium oculos mentis aperit ut veritatem christianæ religionis percipiant, peccatorum ut malitiam peccati intelligant, justorum ut virtutis pulchritudinem agnoscant. ” " 129. Probatur (a)·Scriptura, quæ declarat Deum “ ape­ rire oculos hominum, ut convertantur a tenebris ad lucem 3, illucescere in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei^Jdare nobis spiritum sapientiæ et revelationis et illuminatos oculos cordis 5, aperire cor intendere his quæ prædicantur ”6. — Speciatim de cogitatione salutari dicit ‘ Ita. Ad., XVI, 14, narratur Deum aperuisse cor Lydiae, dum audiret Pau lum : “ Cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo 3 Hujusmodi inspirationes maxime differunt ab inspiratione quæ auctoribu sacris datur za scabendum, ut dictum est in Syn. theol. dogm. fundam n qSS --^77777X5^4, 18. — \tt OJ'.VÏV, fr----------------------- —------------- -----------s Ephes. 17-1S. — 6 Act., XVI, 14. S* V '· ·>Ί DE GRATIA ACTUALI. 105 S. Paulus : “ Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est ”. Pariter S. Joannes describit unctionem gratiæ quam fideles accipiunt a Deo, et quæ eos docet de omnibus, ita ut necesse non sit ut. aliquis eos doceat : “ Et vos unctionem quam accepistis ab Eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus ” *. 130. (b) Traditione, e C. Arausicano //definiente absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti nil fieri posse quod ad salutem pertineat 2; e Tridentino declarante 3, adul­ tos ad se praeparandos ad suam justificationem ita disponi debere “ ut tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem neque homo ipse nihil omnino agat, inspira­ tionem illam recipiens...” Jam vero in praefatis testimoniis Scripturae et Conciliorum, inspecto contextu, agitur de illuminationibus immediatis, quibus Deus ipse mentem illuminat ab intus (non autem de praedicatione externa) et quæ omnino necessaries sunt ut habeatur cognitio salutaris. * 131. (B) Gratia actualis non solum mediate, sed etiam < immediate voluntatem adjuvat, excitando desideria et præpotestatenivolenclMëtfaciendi quæ ad salutem neces saria aut ujlia sunt. Theologice certum. Mediate quidem voluntatem adjuvat eo ipso quod intellectum illuminat. Sed insuper immediate agit in volunta­ tem pia excitans in ejus corde desideria simulque vires ei praebens ut Christianam religionem amplectatur; peccatoris, ut corde contrito et humiliato ab iniquitate aver­ tatur ut, non obstantibus difficultatibus, arduum opus in virtutibus proficiendi aggrediatur et perficiat. 132. (a) Christus enim aperte declarat neminem ad se venire posse, nisi Pater traxerit eum 4, et Paulus Deum operari in nobis velle et perficeres, Ipsumque solum dare incrementum : “ Neque qui plantat est aliquid, neque qui • IJoan., II, 27. — ’Can. 7, D. B., 180. — 3 Sess. VI, cap. 5, D. B., 797. *Joan., VI, 44. — « Phil; Π, 13. Sc 106 CAPUT II. rigat, sed qui incrementum dat Deus”1; quo sane incre­ mento designatur actio divina qua externa prædicatio efficax redditur, homines movendo ad salutariter agendum. (b) Præter Concilia jam allegata, quæ commemorant non solum gratiam illuminationis, sed etiam inspirationis quæ voluntatem movet, alia lucidius etiam rem exponunt. Milevitanum 7/definit non solum per gratiam aperiri intelligentiam mandatorum ut sciamus quid appetere et quid vitare debeamus, sed etiam præstari “ ut quod faciendum cognove­ rimus, etiam facere diligamus atque valeamus ” 2 Pariter S. Ccelestinus, in Indiculo de gratia, declarat 3 : “ Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bona voluntatis ex Deo sit Jamvero in his testimoniis explicite distinguitur inter illustrationem intellectus et gratiam qua ipsa voluntas mo­ vetur ad agendum, et utraque dicitur necessaria. Ergo datur gratia in voluntatem immediate agens quæ dicitur inspiratio. 133. 2° Ex ipsa descriptione gratiæ illuminationis et inspirationis infertur utraque gratia dari facultatibus nostris vires non tantum morales sed et physicas. (A) Vires moralesprabet, juxta omnes, ad bonum nos alli­ ciendo promissione bonorum et a malo deterrendo commina­ tione malorum. Nam, juxta Scripturam et Patres, gratia homines vocat, excitat, allicit, trahit ad bonum *»; atqui talis agendi ratio moralitcr in voluntatem influit, vires ejus au­ gendo ad bonum faciendum, sicut mater, filium vocando et suavibus verbis alliciendo, eum moraliter ad se trahit: ergo. Experientia confirmatur : si quis enim, vehementer ad illicita inclinatus, divinum lumen vel supernaturalem delectationem acci­ pit, statim alacrior fit ad tentationem superandam, quasi novas vires momies accepisset. 134. (B) Vires etiamjihysicas spiritualis ordinis pcehet, physica motione nos impellendo ad actus salutares eliciendos. Etenim homo, solis propriis viribus relictus, in impotentia * 7 Cor., HJ, 7. — ’ D. B., n. 104. — 3 D. B., n. 135. 4 Ephes., 14 ; Joan., VI, 44, etc. DE GRATIA ACTUALI. 107 physica versatur actus supernaturales eliciendi, cum sint supra ejus facultates ; atqui talis impotentia physica vinci nequit nisi per virium physicarum additionem, quibus facul­ tates nostræ proportionentur ad faciendum id quod per se facere nequibant; sicut enim essentia animae deificatur per gratiam habitualem, et facultates elevantur per virtutes, ita et actus elevari debent per gratiam actualem seu physicam motionem. Unde a S. Paulo dicitur : “ Non quod sufficien­ tes simus cogitare (salubriter) aliquid a nobis quasi ex nobis : ^sëcl sufficientia nostra ex Deo est” »; “ Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere ” 2. ‘ ' Confirmatur ex analogia cum gratia habituali, quæ aliquid phy­ sicum in anima ponit, ut jam dictum est, n. 87 : aliqua enim pro­ portio esse debet inter gratiam actualem et habitualem, cum una ad alteram referatur. Res illustrari potest comparatione matris, quæ puerulum, adhuc ambulandi incapacem, non solum verbis, sed etiam physica motione ad ambulandum adjuvat; ita Deus non tantum morali suasione, sed infusione spiritualium virium nos ad salutares actus faciendos physice juvat. III. De intima gratiæ actualis natura. 135. i° Status quæstionîs. Gratia actualis, ex dictis, intellectum illuminat et voluntatem movet, vires physicas utrique præbendo. Sed ulterius inquirunt theologi in quo præcise constet intima natura seu essentia gratiæ actualis. Juxta omnes, illuminationes intellectus et inspirationes voluntatis, de quibus egimus, sunt actus vitales et indelibe­ rati : (a) vitales quidem, cum consistant in piis cogitationi­ bus aut desideriis quæ producuntur in facultatibus nostris; (b) indeliberati, quia fiunt in nobis absque nobis consentienti­ bus seu sine cooperatione liberi arbitrii, juxta illud Arausicani “ Multa Deus facit in homine bona quæ non facit homo ” 3. Sed quæstio est utrum illi actus vitales et indeliberati, et quidem soli, constituant essentiam gratiæ, an sint tantum ejus effectus ; seu, aliis verbis, utrum essentia gratiæ consistat in illis actibus an in motione Dei ab eis distincta qua illi ’ II Cor., III, 5. — ’ Philipp., II, 13. -jU). B., n. 193. - · ; ■Λ 108 actus producuntur. tas et Molinistas. CAPUT IL Qua de re controvertitur inter Thomis- 136. 2° Thomistarum sententia ». Thomistæ et non pauci alii theologi docent gratiam actualem non consistere essentialiter in actibus vitalibus et indeliberatis, sed in motione fluente menti a Deo impressa, qua facultates nostrae intrinsece elevantur ut sint principia actionum supematuralium,et insuper moventur et applicantur ad agendum. Hæc autem motio est fluens seu transiens, quia cum actione incipit et desinit, et ita est quasi media inter primum Moto­ rem et actum nostrum ; est supematuralis, quia ordinatur ad actus vere supernaturales producendos. Etenim per gratiam actualem facultates nostrae fiunt actu capaces effectum vere supernaturalem attingendi. Atqui facultates nostrae, utpote ex se incapaces aliquid supematurale agendi, non possunt effectum supernaturalem attin­ gere per virtutem mere extrinsecam quæ, cum nihil in facultatibus ponat, illas impotentes relinquit. Ergo gratia actualis ponere debet in facultatibus aliquid reale et supernaturale, quo facultates immutentur, eleventur et applicentur ad actus supernaturales agendos. Thomistæ proprie dicti, entitativam distinctionem admittentes inter gratiam excitantem et adjuvantem, duplicem motionem fluentem pariter agnoscunt, unam quæ simul cum facultate nostra causât actum indeliberatum et dat posse agere (en gratia excitans), alteram quæ cum facultate nostra elicit actum deliberatum et dat agerg 137. 3° Molinistarum sententia12. Molinistæ et Suareziani putant gratiam actualem excitantem unice con­ sistere in actibus indeliberatis bonæ cogitationis et piæ affec­ tionis, qui a Deo et homine simul et æque producuntur. Juxta Molina, gratia actualis nihil aliud ponit in anima praeter hos actus indeliberatos; Suarez autem agnoscit vir1 S. Thomas, 1* 2æ, g. 9, a. 4, 6; C. Gentes, 1. Ill, c. 89; ejus Commen­ tatores; Salmantic., disp? V, n. 34; Billuart, diss. IV, a. 2; H. Guillermin, in Revue thomiste, 1902, p. 884 sq. ; E. Hugon, p. 2gfTVan der Meersch,' n. 279; L. Billot, th. VIII; Hervé, n. 86; Van Noort, n. 14-15. — Non omnes tamen eodem modo rem explicant. - Molina, Concordia, q. 14. disp 30, 37, Suarez, De gratia, 1. ΠΙ, c. I, n. 12: c. IV, n. 2; C. Mazzella, di>p. I. a. 5. η. 141-Γ70; Pesch, n. 50-67. ’ DE GRATIA ACTUALI. 109 tutem quamdam extrinsecam assistentem, qua Spiritus Sanctus facultatem adjuvat eo fere modo quo magister manum pueri scribere nescientis corroborat. 1 Sic arguunt ; (fl) Deus potest immediate operari in anima quid­ quid potest causa secunda; atqui causa secunda de qua agitur, nempe motio fluens, producit actus vitales; ergo et Deus potest immediate eos producere absque illa motione fluente. Respondent thomistæ Deum non posse efficere quod est con­ tradictorium, ideoque non posse actum vitalem quemcumque producere absque facultate vitali, neque actum vitalem supematuralem quin facultas intrinsece capax reddita fuerit agendi supernaturaliter. (b) Instant Suareziani : actus vitales indeliberati possunt super­ naturales fieri in quantum a Deo procedunt nobiscum supernaturaliter concurrente; ergo non requiritur intrinseca elevatio per motionem fluentem. Thomistæ vero negant consequens et consequentiam; nam facultas extrinsece tantum a Spiritu Sancto excitata, nec in se aliquam vir­ tutem supernaturalem internam recipiens, non valet actum vere supernaturalem producere. Conclusio. Cum Ecclesia hac de re nullum judicium pro­ tulerit, utraque opinio propugnari potest sine fidei periculo. § II. De VARIIS SPECIEBUS GRATIÆ ACTUALIS. 138. Praenotamus gratiæ actualis divisiones non eodem modo ab omnibus intelligi : cum enim de ipsa natura gratiæ sit dissensio, eo ipso variæ species gratiæ diversimode expli­ cantur. Itaque quæ communiter admittuntur exponemus, et quæ controvertuntur breviter indicabimus : ita melius intelligetur modus loquendi Patrum, Conciliorum ac theolo­ gorum. 139. i° Ratione modi quo agitx gratia est operans vel voluntatis, quem Deus operatur in nobis sine nobis, i. e., sine nobis libere consentientibus, et quo nos ad bonum libere agendum sollicitat; quare vocatur etiam excitans. Ita pec­ cator divinum verbum audiens, aliquando illustrationes in intellectu piosque motus indeliberatos in voluntate experitur, etiam antequam libere agat : hæc est gratia operans, de qua Λpostolus dicit : “ Deus operatur in vobis velle ” (Phil., II, 13) i s J DE GRATIA ACTUALI. CAPUT II. 110 , ΜΓΙΜ - - I Ill - (b) Cooperans est adjutorium quo Deus agit in nobis et e., nobiscum libere consentientibus. Vocatur adjuvans. Ita peccator, jam per gratiam excitantem praeventus, actum contritionis elicere incipit sub influxu gratiæ : talis gratia est cooperans, quia simul cum peccatore libere agente concurrit ad actum eliciendum. 140. De his communiter concordant theologi; sed de natura utriusque discrepant. (a) Molinistce tenent gratiam operantem et gratiam cooperantem esse entitative unam eamdemque gratiam, licet munere et effectu differant : eadem enim gratia, quatenus consensum nostrum antecedit, et est principium piæ affectionis indeliberatce, dicitur operans seu excitans; quatenus vero, per hanc indeliberatam affec­ tionem, causa est libero arbitrio ponendi, si velit, actum salutarem deliberatum, dicitur cooperans. Quæ divisio, testimoniis Scripturæ supra allatis, n. 129, jaw nixa, in Conciliis invenitur v. g., in Arausicano II* : “Quo· ies bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur operatur (en gratia cooperans)... Multa Deus facit in homine bona, quæ non facit homo ” * (en gratia operatis). — S. Augus­ tinus3 utramque commemorat : “Quoniam ipse ut velimus ope­ ratur incipiens (en gratia operans), qui volentibus cooperatur perficiens ” (en gratia cooperans). — S. Thomas^)explicite utram­ que definit : “In illo ergo effectu in quo mens nostra est mota et non movens, solus autem Deus movens, operatio Dep attribui­ tur : et secundum hoc dicitur, gratia operans. In illo autem effectu in quo mens nostra et movet et movetur, operatio non solum attribuitur Deo, sed etiam animæ; et secundum hoc dicitur gratia cooperans ”, Ex dictis igitur triplex saltem e^t differentia inter gratiam operantem et cooperantem : (a/prior existere potest sine n sine priore datur: nam ^•<-4-.· i. ^7 excitationi conserftiamus, : rîbif^âlêïhüs, nisi prius" icet ea prioritas non sit semper chronologica; (b) prior non necessario trahit opus deliberatum et salutare, quia solummodo nos sollicitat ; posterior importat cooperationem deliberatam voluntatis; quia adjuvari non potest voluntas, nisi ipsa ad opus con­ currat; (c) prior ex se est solum sufficiens, quia gratiæ exci­ tanti voluntas resistere potest; posterior autem est efficax quia non datur nisi ad adjuvandum consensum 4. 1 D. B., nn. 182, 193. ’ De grat. et libero arbitrio, c. XVII, n. 33, P. L., XLIV, 901 ; Journel 1942. 3 Sum. theol.,yaioe, q. nit a, 2._ 4 Antiqui theologi,dater quos"§Tr hornas, I’ 2«, q. in, a. 2, hanc divisio­ nem accommodabant etiam gratiæ habituali : hæc dicebatur præveniens vel operans in quantum justificat hominem eum faciendo gratum Deo ; subsequent autem vel cooperans, quatenus est causa meriti, jam non tantum hominem sed opus hominis Deo atum reddendo (L. Billot, op. cit., p. 136). (b) Themista autem putant gratiam operantem realiter distingui a gratia coopérante; nam motio divina necessario attemperari debet indoli motus seu actus; atqui motus indeliberatus et deliberatus sunt operationes realiter distinctae; ergo motio ad actum indelibe ratum non est eadem entitative ac motio ad actum deliberatum. — Quod melius intelligetur e dicendis de gratia efficaci (n. 232-252). 141. 20 Ratione prioritatis effectuum, gratia dicitur præveniens vel subsequens : prior actum nostrum liberum prœvenit, posterior subsequitur priorem et voluntatem juvat ad libere exsequendum quod vult. I Ita S. Augustinus scribit 1 : “ Prcevenit (Deus) ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur”; Ecclesia, in suis orationibus : “Tua nos, quæsumus, Domine, gratia semper et pro­ veniat et sequatur” a. Tridentinum distinguit triplicem gratiam : antecedentem, concomitantem et subsequentem : “ Quæ virtus bona eorum opera semper antecedit, et comitatur, et subsequitur ”3. Sed gratia concomitans eadem est practice ac subsequens, cum sequatur gratiam prævenientem. Quod 5. Thomas * ita declarat : “ Gratia dividitur secundum diversos effectus, in prævenientem et subsequentem. Sunt autem quinque effectus gratiæ in nobis : quorum primus est ut anima sanetur ; secundus, ut bonum velit; tertius est ut bonum quod vult, efficaciter operetur; quartus est ut in bono perseveret; quintus est ut ad gloriam perveniat. Et ideo gratia, secundum quod causât in nobis primum effectum, vocatur præveniens respectu secundi effectus; et prout causât in nobis secundum, vocatur subsequens respectu primi effectus. Et sicut unus effectus est posterior uno effectu, et prior alio, ita gratia potest dici præveniens et subsequens secundum eumdem effectum respectu diversorum ”. 1 De natura etgratia^ c. XXXI, 35; Journel, n. 1793. 3 Oratio Domin. XVI posfPentec. 3 Sess. VI, cap. 16, D. B., 809. 4 Sum. (heol.y ia 2x, q. III, a. 3. i 112 CAPUT II. 142. 30 Ratione diversitatis effectuum, tripliciter dis­ tinguitur secundum diversos respectus : (a) gratia excitans et adjuvans : prior ea est quæ a somno mortis spiritualis nôs revocat et ad opus salutare agendum nos sollicitat; pos­ terior, quæ nos a somno excitatos ad actum salutarem libere agendum juvat. 1) Scriptura utramque commemorat : excitantem his S. Pauli verbis : “ Exsurge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus”1; adjuvantem : “Spiritus adjuvat infirmitatem nos­ tram 2) Patres, inter quos S. Augustinus 3 : “ Quod ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante et adjuvante non possumus ”. 3) Tridentinum < hac distinctione utitur contra Protestantes ad efficacius asserendam hominis libertatem sub influxu gratiæ adju­ vantis : “ Qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem... disponuntur” : qui enim adjuvantur ad se con­ vertendos, eo ipso libertatem non amittunt sed adjutorium ad libere agendum accipiunt. •i 1 I 143. (b) Respectu effectus, gratia actualis potest etiam esse medicinalis vel elevans : 1) prior ea est quæ conceditur ad subveniendum infirmitati naturæ per peccatum vulneratae, viresque morales et etiam physicas praebet ad actus bonos naturales sed dijficiles faciendos; hæc est supernaturalis quoad modum, non autem in se et intrinsece, quia, licet gra­ tuita, non ordinatur ad aliquid supernaturale in se; 2) pos­ terior ea est quæ facultates nostras ita elevat ut eis det potestatem etiam physicam actus vere supernaturales faciendi, ideoque dicitur supernaturalis in se. (c) Gratia est sufficiens vel efficax : quæ divisio fuit cele­ berrima tempore Jansenismi. 1) Sujficiens dat veram et expeditam facultatem bonum faciendi; est autem mere sujficiens, quando suo caret effectu, quia eidem voluntas sua culpa resistit, ut exemplum habetur in Prov., I, 24 : “ Vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret”. Praeterea gratia est immediate sufficiens, quando directe 1 Ephes., V, 14. — * Rom., VIII, 26. 3 De peccat, mer. et remissione, L II, c. 18, η. 31. 4 Sess. VI, cap. 5, D. B., 797. DE GRATIA ACTUALI. 113 potentiam dat actum ipsum operandi ; et remote sufficiens, quando proxime dat potentiam orandi aliudve faciendi, et, mediante oratione aliave actione praevia, potentiam ipsum actum eliciendi. 2) Gratia efficax ea est cui voluntas de facto libere et infallibiliter consentit, ac proinde semper suum obtinet effectum. Undenam autem gratia sit efficax, inter Thomistas et Molinistas controvertitur, ut infra videbitur, ubi de gratiæ efficacia. Ibidem pariter melius intelligetur quodnam discri­ men sit inter gratiam operantem et cooperantem, prœvenientem et subsequentem, excitantem et adjuvantem (n. 243-252 Sed jam de necessitate gratice actualis agendum est. Articulus II. De gratiæ necessitate. 144. In statu naturæ lapsœ*, gratia actualis necessaria est non solum ad actus supernaturales seu salutares, sed etiam ad quosdam ethice seu moraliter bonos. Incipimus autem ab actibus supernaturalibus, quia historice prius de eis actum est, et insuper melius intelligitur necessitas gratiæ ad opera naturalia quando jam elucidata fuit necessitas quoad opera supernaturalia. § I. De necessitate gratiæ actualis AD OPERA SUPERNATURALIA2. Quam necessitatem expendemus : i° quoad opera quæ justificationem praecedunt ; 2° quoad ea quæ eamdem sequuntur. I. Quoad opera quæ justificationem præcedunt. 145. In duplici thesi ostendemus : i° gratiam supernaturalem esse necessariam ad omnes actus supernaturales ad justificationem prœparatorios; 2° immo ad initium fidei. 1 Loquimur enim de homine in deterius commutato propter vulnera ignoran­ tiae in intellectu, malitiæ in voluntate, concupiscentiae et infirmitatis in inferiori appetitu. Cfr. De Deo Creante, n. 907. a S. Thom., Ia 2æ, q. 109, a. 6; Suarez, 1. II, c. 3 sq.; disp. III, dub. 1-6; S. Bellarminus, 1. VI, c. 1-6; Billuart, diss. III, a. 7; Hurter, n. 29 bq. ; Murray, disp. Ill ; Pesch, η. 92 sq. ; Van der Meersch, n. 43 sq· : Van Noort, n. 33 sq. ; L. Janssens, p. 153-270; Card. Lépicær, p. 53’93; J. M. Hervé, n. 152-193. ;· 114 CAPUT IL DE GRATIA ACTUALI. 115 Necessitas dicitur physica vel moralis : prior adest si unum sine altero absolute obtineri nequit; posterior vero, si unum sine altero obtineri potest, sed cum magna difficul­ tate. — Necessitati physicæ respondet impotentia physica; necessitati morali, impotentia moralis, i) Physica impo­ tentia adest si facultas est entitative incapax ad aliquem actum eliciendum; vel, etsi capax, ad actum applicari nequit propter defectum alicujus conditionis physice requi­ site. Ita imaginatio est entitative incapax verum intelligendi. 2) Moralis impotentia adest, quando facultas, etsi physice capax aliquem actum eliciendi, de facto hunc actum aut nunquam aut fere nunquam peragit, quia actio nimis difficilis est; ita describere circulum perfectum, absque instrumento. 147. Hanc thesim jam definierat C. Aransican II 1 contra Pelagianos : “ Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitæ æternæ, cogitare, ut expedit, aut eligere sive salvari id est evangelicæ praedica­ tioni consentire posse confirmat absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, hæretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis : “ Sine me nihil potestis facere ”. — Eamdem contra Protestantes defi­ nivit Tridentinum.2 : “ Si quis dixerit, sine prœveniente Spiritus Sancti inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere aut pœnitere posse sicut oportet ut ei justificationis gratia conferatur, A. S. ” 146. Thesis P : Homini lapso physice necessaria est gratia interna ad omnes actus salutares justificatio­ nem antecedentes, nempe fidem, Spem, initium dilectionis res jam insinuatur. Etenim, ex una parte, Deus patiens et misericors saepe vocat peccatores ad pœnitentiam; et, ex altera, hi enixe postulant ut Deus se ad peccatores convertat eosque vivificet, quasi ipsis impossibile esset, sine divino et gratuito auxilio, justificationem consequi, (a) Apud Pro­ phetas saepe Deus minis, promissis et hortationibus pecca­ tores alliât ad pœnitendum. “ Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum... si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur... Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos ” 3. Gentiles ipsi ad paenitentiam et conver- et pœnitentiam. Defide est contra Pelagianos, Rationalistas et Modern istas, quorum errores exposuimus n. 15-18. Declaratur. Hic agitur de iis actibus quibus peccator positive ad justificationem disponitur, de iis praesertim quos Tridentinum recenset, v. g., de piis cogitationibus quibus in I )eum salutariter fertur, ut actibus fidei, vel timoris inferni aut spei in divinam mise­ ricordiam; de motibus voluntatis quibus peccatum odisse et Deum diligere incipit; de bonis operibus quibus bona desideria jam exse­ quitur; non autem de iis quibus negative sese præparare potest, v. g., vitando quædam peccata aut removendo quosdam obices ad conversionem. Dicitur : (a) physice, quia de se homo versatur in impotentia non solum morali, sed etiam physica actus supernaturales eliciendi qui sunt absolute supra ejus vires; (b) unde, ad hos actus requiritur gratia interna, vere et entitative supernaturalis; (c) hæc autem gratia est duplex, scilicet illustratio mentis et inspiratio voluntatis ; (d) per gratiam inspirationis, intelligendus est saltem moralis influxus illuminationis quæ recipitur immediate in intellectu, et mediate in voluntatem agit; sed, juxta sententiam communem ’, intelligenda est alia gratia immediate in voluntate recepta. 1 Sententia enim adversa multis non videtur satis recedere ab bæresi Pelagii, quixt ipse tandem admisit gratiam internam actualem in intellectu, ad facilius 148. Scriptura probatur. ι° In Vetere Testamento agendum, habentem necessario quemdam influxum in voluntatem, propter naturalem utriusque potentiæ connexionem ; quam tamen non esse sufficientem ad salvandam Ecclesiæ doctrinam, affirmat S. Augustinus, Dc Gratia et lib. arbitrio. n. 33, P. L.t XLIV, 901. ’ D. B., 180, 176-177. — 3 Sess. VI, can. 3, D. B., 813. In cap. VI° addit : “ Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia, et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse quæ divinitus revelata et promissa sunt; atque illud in primis, a Deo justificari impium per gratiam ejus per redemptionem, quæ est in Christo Jesu; et dum peccatores se esse intelligentes a divina justitiæ timore, quo utiliter concutiun­ tur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore; illumque, tanquam omnis justitiæ fontem, diligere incipiunt : ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem, hoc est, per eam poenitentiam, quam ante Baptismum agi oportet : denique dum proponunt suscipere Baptismum, inchoare novam vitam et servare divina mandata’’. D. B., 798. 3 Isa. Cf. [erem.. Ill,J4. I, 11, ctc. ft-·’·' 116 CAPUT II. DE GRATIA ACTUALI. sionem vocantur, imino declaratur apud Deum solum salu­ tem inveniri : “Congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus... Deus justus et salvans non est præter me. Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terræ ” *. Atqui hæc vocatio ad pænitentiam est gratia actualis externa, quam comitatur gratia interna, secundum communem Providentiæ ordinem, n. 127. Quod magis constat e precibus quas peccatores fundunt ad pænitentiæ gratiam obtinendam. (b) In Psalmis enim multæ funduntur preces ad implo­ randam Dei misericordiam pro peccatis, ibique supponitur veniam obtineri non posse sine divino et gratuito adjutorio : u Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam... Asperges me hyssopo et mundabor... Cor mun­ dum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceri­ bus meis... et spiritum sanctum tuum ne auferas a me... et spiritu principali confirma me... Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam... Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies...”2 Et alibi : “Deus, con­ verte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus ”3. Ex quibus aliisque verbis infertur non tantum peccatorem veniam consequi ex Dei magna misericordia, sed etiam cor ejus ab ipso Deo mundum creari, ejus labia a Deo aperiri ad orationem, salutemque ei conferri a Deo qui ad pecca­ tores benigne se convertit ; ita implicite asseritur interni et gratuiti auxilii necessitas in ordine ad justificationem. Quapropter, etiam inter Judæos qui tempore Christi vive­ bant, agnoscebatur aliquando necessitas ad Deum recur­ rendi pro venia peccatorum obtinenda et bono faciendo· . * 149. 2° Ex Novo Testamento. (A) In Synopticis EvangeItis, necessitas gratiæ implicite declaratur; etenim regnum Dei exhibetur ut quid gratuitum, ut regnum Patris, in quod homines non ingrediuntur nisi Christum sequendo, ideoque speciali auxilio ab eo adjuti, et gratiam obtinendo per oratio- ' t*- 117 nem. (a) Gratuitas salutis apparet in parabola de operariis in vinea; operarii enim non ingrediuntur vineam nisi a Deo vocati, et merces non datur nisi ex pacto libere inito; immo merces semper excedit, etiamsi inferioris sit gradus, omnem laborem nostrum : “ Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam... Amice, non facio tibi injuriam, nonne ex denario convenisti mecum?”1 (b) Christum esse ducem sequendum, ideoque adjutorem nos­ trum, sane ex speciali et positivo misericordiæ consilio, ex his aut similibus verbis apparet : “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequa­ tur me ” 3. (c) Oratiotiem vero ad salutem esse necessariam, ideoque gratiam quæ oratione obtinetur, ex his verbis colli­ gitur : “Petite et dabitur vobis; quærite et invenietis; pul­ sate et aperietur ”3. Tandem expresse omnino Christus de salute dicit : “ Apud homines impossibile est, sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apudDeumn 4, qui nos gratuito adjuvat. i 1 150. (B) Apud S’. Joannem, lucidius affirmatur gratiæ necessitas, (a) Hæc variis analogiis declaratur : dicitur nempe Christum esse lucem veram quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 5, panem vitœ sine quo vitam æternam habere nequimus pastorem et ostium ovilis, per quem introire debent oves ut pascua inveniant 7. (b) Res apertius declaratur exemplo palmitum qui fructus ferre nequeunt nisi viti uniantur et abeo succum accipiant : “ Sicut palmes, ait Christus, non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me man­ seritis... Sine me nihil potestis facere" 8 ; proinde, sicut palmes totam suam vitam a vite derivat, ita ut nullum fruc­ tum a seipso proferre valeat, pariter homo totam suam vim ad opera supernaturalia ab influxu Christi accipit, ita ut sine ejus gratia nullum opus salutare efficere possit. Unde S. Augustinus animadvertit in hunc textum 9 : “ Non ait quia XLV, 20-22. ’ A. L, 3, 9, 12, 13, 14, 17, 19. - Cf. A. XXXVII; LXXIX; LXXXIX; CXVIII, etc. 3 A. LXXIX, 4, 8, 20. * Quod constat ex IVEsd., VIII, 42-45. Idem admittebat Philo, ap. Tixeront, of>. at., I, 57. ’ .Matth., XX, 1-13; cfr. XXV, 21, 23, 27. ’ Maith., XVI, 24; cf. X, 32-42; XIX, 21. — 3 Maith., VII, 7. 4 Marc., X, 26-27. — ^Joan., L 9- — * 6 Joan-, vh 35 s^· — 7 Joan., X, 7-18. 8Joan., XV, 1-5. — Cf. Corluy, Spicii, dogmal., t. II, 301-307. ’ In Joan., tr. 81, n. 3, P. L., XXXV, 1841. K - • · Λ* 3 ‘ » 118 CAPUT II. testis facere, sed nihil potestis facere;sive sine me parum ergo parum sive multum sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest Nec dicatur hic agi tantum de gratia habituali; sicut enim non sufficit ut palmes sit viti conjunctus, sed requiritur ut quovis momento vitales succos a vite accipiat, ita pariter non sufficit ut anima Christo uniatur per gratiam habitualem, sed requiritur ut vitalem motum accipiat per gratiam actualem. Insuper, licet prae­ fata verba in se sumpta de necessitate gratiæ sanctificantis intelligi possint, Patres eis usi sunt ad probandum, contra Pelagianos, gratiæ actualis necessitatem ad singulos actus supematurales; hic est igitur sensus traditionalis. 151. (C) S. Paulus rem non obiter tantum, sed ex professo docet : (a) negative, asserendo hominem lapsum imparem esse ad gratiam et salutem propriis viribus assequendam. Homines enim per peccatum sunt “ natura filii irce ” et “ servi peccati veluti supernatural i ter mortui: “Unius delicto multi mortui sunt ” 2* ; “ Cum essemus mortui pecca­ tis, convivificavit nos” 3; aut etiam spiritualiter aeci : “ Era­ tis enim aliquando tenebrœ, nunc autem lux in Domino ” 4. Porro qui est natura filius iræ et servus peccati non potest per se fieri Deo acceptus aut se liberare a peccato ; pariter qui est veluti mortuus, aut etiam cæcus in ordine super­ natural!, certe non potest aliquid facere ad vitam spiritua­ lem de novo assequendam, nisi prius a gratia excitetur, sicut membrum corporis mortificatum non potest seipsum movere, nisi ab agente exteriori prius moveatur. Et reapse justificatio nostra gratiæ Christi tribuitur 5. (b) Positive et diserte affirmat omnes actiones nostras salutares, quæ ad tres revocantur, cogitationes, volitiones, et executionem earumdem, Deo esse tribuendas, ac proinde sub influxu gratia elicitas : “ Non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sufficientia nostra ex Deo est”6; “Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere ” 7. De ipsa oratione ait S. Paulus 8 : “ Similiter ’ Ephes.* II» 3; Ram., VI, 17. — Hæc verba natura filii iræ significant omnes homines sibi relictos, gratia nondum regeneratos, esse dignos divina ira seu castigatione. Cf. Prat. La Théol. de St Paul,p. 85-87. 4 Rom.) V, 15. — 3 Ephes.) II, 5. — 4 Ephes., V, 8. — 5 Ephes., II, 4-7. 6 II Cor., Ill, 5. — 1 Philip.) II, 13. — 8 Rom., VIII, 26. DE GRATIA ACTUALI. 119 autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus His et similibus tes­ timoniis clare constat nullam esse actionem supernaturalem ad quam non requiratur gratia actualis, eo quia impa­ res sumus ad hujusmodi actum propriis viribus eliciendum. Animadvertatur insuper hic agi de gratia interna, quæ operatur in nobis velle, et quam præbet Spiritus, nos mo­ vendo et juvando ad orandum. (c) Tandem hæc omnia summatim comprehenduntur his Apostoli verbis 1 : “ Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis (i. e., per naturalia opera) : Dei enim donum est, non ex operibus ut ne quis glorietur; ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu (qui est causa meritoria et exemplaris nostræ justificationis) in operibus bonis ” (i. e., ad bona opera exercenda). Ibi enim tot argumenta quot sententiæ : si gratia, id est, gratuito salvati sumus, non certe nostris meritis; si per fidem, non per opera nostra; si justificatio est Dei donum, non ex operibus, sed Dei miseri­ cordia justificamur; si Dei factura sumus, non propriis viri­ bus, sed Deo impellente et coopérante bona opera facimus. Numquid apertius declarari potest gratiæ necessitas ad omnes et singulos actus salutares? 152. Traditione, nempe Ecclesiœ praxi et Patrum testi­ moniis. i° Ecclesiœ praxi, qualis invenitur præsertim in publias Ecclesiœ precibus, quibus enixe postulatur ut infidelibus do­ netur fides, ut Judœis lux veritatis appareat, ut lapsis pœnitentiœ remedia conferantur, ut hœretici et schismatici ad catholicam fidem revertantur. Orationes hujusmodi, quas S. Paulus commendaverat 2, jam apud Patres apostolicos 3 et in omnibus liturgiis reperiuntur; quorum orationum ves­ tigia servantur in precibus quas Ecclesia fundit feria sexta in Parasceve, pro infidelibus, hæreticis, Judæis, peccatoribus. Jam vero hæc praxis demonstrat conversionem fieri non posse sine gratia, ut recte arguit S. Augustinus4 .· “ Nec oraret Ec1 Epius.y II, 8-IO. — 3 I Tim., II, ι-2. 3 Exemplum habes apud S. Clementem, I ad Cor.y 70-71. 4 De dono perseverantia, c. XXIII, n. 63, Λ Z.f XLV, 1031. — Idem docet S. Cælestinus, ap. D. B., n. 139. 120 CAPUT II. clesia... nisi crederet Dominum sic in potestate habere cor nostrum ut bonum quod non tenemus nisi propria voluntate, non tamen teneamus nisi ipse in nobis operetur et velle 153. 2° Patrum testimoniis. Hic autem tria veluti stadia distinguere licet. (A) In quatuor prioribus sæculis, ante exortam pelagianam hceresim, doctrina de necessitate gratiæ vere proponitur, minus tamen diserte, absque explicita dis­ tinctione inter opera naturalia et supernaturalia, inter initium fidei ejusque complementum. Sæculo II0, S. Justinus docet fidem esse donum Dei1; S. Irenœus, comparatione utens, declarat nos fructificare non posse sine pluvia gratia :il Sicut arida terra, si non percipiat humorem, non fructificat, sic et nos lignum aridum existentes primum nunquam fructificaremus vitam sine superna voluntaria pluvia ”2. Tertio sæculo, Tertullianus conversionem tribuit divinæ gratiæ : “ Hæc erit vis divinæ gratiæ, potentior utique natura, habens in nobis subjacentem sibi liberam arbitrii potestatem... ”3. Quod et confirmat 5. Hippolytus, regenerationem tribuens Spiritui Sancto *. Longius procedens, 5. Cyprianus tradit nos voluntatem Dei im­ plere non posse sine gratia : “ Nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est ” s. Apud Græcos, Origenes lucidius necessitatem gratiæ ad opera salutaria affirmat67: “Non sufficit ad perficiendam salutem sola voluntas humana... nisi hæc ipsa voluntas nostra bona, promp­ tumque propositum et quæcumque illa in nobis esse potest indus­ tria divino vel juvetur vel muniatur auxilio Quarto sæculo, Cappadoces necessitatem gratiæ etiam ad recte velle profitentur, v. g. 5. Gregorius Naz. 7 ; “ Docet Paulus quod ipsum etiam velle divino auxilio indigeat; immo ipsa electio eorum quæ recta sunt, divinum quoddam est atque donum a Dei benigni­ tate manans ”,— S. Chrysostomus recte quidem docet gratiam modo generali esse necessariam 34 5: “Neque enim possibile est bonum * Apol. Z, io. P. G., VI, 341; Journel, 114. Quod pariter tradit Clemens Alex., ap. Journel, 418. 3 Adv. hares., L III, c. 17, n. 2, P. G., VII, 930; Journel, 220. 3 De anima, 21, P. L., II, 685; Journel, 348. 4 De Antichrist», 3, P. G., X, 732; Journel, 38g. 5 De domin. oratione, 14, P. L., IV, 528; Journel, 558. 6 De principiis, III, c. i, iS, P. G., XI, 289; Journel, 465. 7 Orat., XXXVII, 13, P. G., XXXVI, 297 ; Journel, 1003. • In Gen. homil., XXV, 7, P. G., LUI, 228; Journel, 1153. DE GRATIA ACTUALI. 121 aliquod nos recte agere non adjutos superna gratia sed asserit ini­ tium boni operis esse a voluntate nostra ‘ : a Nostrum quidem est præeligere et velle, Dei autem est perficere et ad finem deducere ”. Idem, apud Latinos, docent 5. Optatus et 5. Hilarius, qui scribit : “ Divinæ misericordi® est ut volentes adjuvet, incipientes confirmet, adeuntes respiciat : ex nobis autem initium est ut ille perficiat ” ’. Nondum exorta controversia semi-pelagianorum, quidam Patres putant initium fidei et bonorum operum aliqua­ tenus a nobis esse, quo melius ita servaretur liberum arbitrium contra Manichæos. — Sed jam S. Ambrosius clare viderat etiam tale initium esse a Deo, quin exinde læderetur humana libertas 3 ; “ Vides utique quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit ædificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam tneipere sine Domino ”. 154. (B) Quinto sæculo, occasione pelagianœ hœresis, necessitas gratiæ lucidius et explicitius, duce 5. Augustino, exposita et definita fuit. Pelagiani, ut supra diximus, n. 15, primum cujuslibet gratiæ actualis necessitatem negarunt, postea tamen gratiam externam admiserunt, immo et gra­ tiam internam illuminationis, sed tanquam utilem tantum. (a) Quos strenue confutavit S. Augustinus< : ante annum 397, dum manichæismum impugnaret, qui vires naturæ nimis deprimebat, censebat quidem gratiam neces­ sariam non esse ad initium boni operis salutaris; sed ab anno 397, doctrinam catholicam integram jam prædicabat, quam ex epistolis S. Pauli hauserat. Diserte videlicet Scriptura et Traditione probat gratiam vere internam, non tantum illuminationis, sed etiam motionis, necessa­ riam esse ut credere et pie vivere valeamus, et neminem salvari posse sine gratia prœveniente et coopérante : “ Quapropter, ut in Deum credamus, et pie vivamus, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei : non quia velle non debemus et currere; sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere... Confiteamur gratia Dei praeveniri hominum voluntates, et per hanc eas potius præparari quam propter earum meritum dari ”5. Quam gratiam esse 1 In Ep. ad Hebr., XII, 3, P. G., LXIII, 99; Journel, 1219. ’ In Ps. CXVIII, lit. XVI, 10, P. P.., IX, 610; cf. Journel, 892; Tixeront, II, 282. 3 Expos. Evang. see. Lucam, II, 83, P. L., XV, 1583; Journel, 1302. 4 Portalié, S. Augustin, in Did. de Thiol. (Vacant), t. I, 237559.; Taxe­ ront, II, 482-498; L. Labauche, Lee. de Thiol, dogmat., t. II 3, p. 158. s Epist. CCXVII, 12, 25, /’. L., XXXIII, 983, 9S7. 122 CAPUT II. internam non solum illuminationis, sed et inspirationis ita declarat : “ Legant ergo et intelligant, intueantur atque fateantur, non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates ” ’. Insuper, contra Pelagianos asserentes voluntatem hominis esse a Deo indeperidentem et propriis viribus perfectionem adipisci posse, demonstrat supremum Dei dominium etiam in voluntates liberas; hominisque inhabilitatem ad bonum faciendum, quam ex originali peccato repetit; nec tamen gratiæ influxu destrui liberum arbitrium, cum in nostra potestate sit ei consentire vel ab ea dissentire : “ Ipsum velle credere Deus operatur in homine, et in omnibus misericordia ejus prævenit nos : consentire autem voca­ tioni Dei vel ab ea dissentire, sicut dixi, propriæ voluntatis est ” ’. 155. (b) Curavit etiam S. Doctor ut pelagiana hæresis damnaretur in synodis Carthaginensi et Milcvitana (an. 416) necnon ab Innocentio I, qui Pelagium et Cælestium excommunicavit Cum autem Zosimus, istorum fraudibus primum deceptus, eis parcere vellet, alia synodus Carthaginensis (an. 418) iterum pelagianos errores reprobavit, declarans gratiam nobis conferri non tantum “ ut sciamus quid appe­ tere, quid vitare debeamus ”, sed insuper “ ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus atque valeamus nec tantum ut “ facilius possimus per gratiam implere quod facere jubemur, sed etiam ut simpliciter id facere valea­ mus ” 3. Tum Zosimus, re melius perpensa, epistolam tracto­ riam edidit, qua rectam Ecclesiæ fidem de peccato originali et necessitate gratiæ exponebat et synodum Carthaginensem (418) approbabat-». Pelagiani multi suos errores retractarunt, sed pauci, ut Fastidius et Agricola, eos spargere in Britanniam conati sunt. 156. (C) S. Augustinus, Pelagianos confutans, non expli­ cite distinxerat, saltem generatim, inter bonum naturale et supernaturale. Scholastici autem, sedulo inter bonum natu­ rale et supernaturale distinguentes, docuerunt hominem, etiam * De gratia Christi et pec. origin., XXIV, 25, P. L., XLIV, 373; Jour­ nel, 1853. ’ De spiritu et littera, 60, P. , XLIV, 240; Journel, 1736. 3 D.-B., 104-105. 4 Fragmenta quæ supersunt hujus epistolæ invenies P. L., XX, 693. DK GRATIA ACTUALI. 123 in statu naturæ corruptae, aliquod bonum particulare propriis viribus agere posse, non tamen totum bonum sibi connaturale, indigere vero absolute gratia ad bonum supernaturalis virtutis operandum 157. Ratione theologica. Omnes actus proportionari debent fini ad quem tendunt; atqui justificatio est finis omnino supernaturalis, cum nihil aliud sit nisi infusio gratiæ sanctificantis, quam supernaturalem esse probavimus in Tr. de Deo Creante, n. 860; ergo actus præparatorii ad justi­ ficationem debent esse vere supernaturales. Jam vero non possunt esse vere supernaturales, nisi fiant sub influxu, gratiæ actualis vere et entitative supernaturalis; potentia enim naturalis est radicaliter incapax actum supernaturalem efficiendi, nisi gratia ita elevetur ut operari valeat praeter vires sibi naturaliter inditas. Ergo illi actus sub influxu gratiæ actualis vere supernaturalis fiunt. Comparatione res illustratur; sicut enim oleaster non potest ferre bonos fructus nisi ei inseratur ramus olivæ bonté, ita pariter natura nostra fructus supernaturales ferre nequit, nisi ei inseratur gratia supernaturalis. 158. Thesis IIa : Gratia actualis supernaturalis II fidei initium, et ad physice necessaria est ad ipsum cujuslibet operis salutaris efficax desiderium. JDe fide est contra Semi-Pelagianos, utpote definitum a facio II : “ Si quis sicut augmentum ita etiam initium fidei'2· ipsumque credulitatis affectum non per gratiæ donum, id est, per inspirationem Spiritus Sancti... sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius appro­ batur ” 3. Declaratur : initium fidei, de quo agitur, est quilibet actus qui ipsam fidem salutarem positive præparat et vere in eam influit Pius credulitatis affectus non est quodlibet desiderium credendi, sed tantum salutare desiderium. — Quod autem dicitur de initio fidei, valet etiam de desiderio conversionis pro peccatore, imo de ’ S. Thomas, 1’ 2æ, q. 109, a. 2. ’ Initium fidei, juxta Semi-Pelagianos, complectebatur desiderium credendi, desiderium salutis inde ortum atque divinæ bonitatis implorationem. 3 D. B., 178. 124 CAPUT II. quolibet desiderio aut conatu positive præparante aut inchoante conversionem. 159. Probatur : (A) Scriptura, (a) Directe. Dixit enim Christus : “ Nemo potest venire ad me {per fidem, ut ex contextu apparet) nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ” id est, nemo potest accedere ad Christum per fidem, seu incipere credere in Christum, nisi prius a Patre seu gratia allidatur. (b) Indirecte, ex omnibus testimoniis in quibus asseritur Deum in nobis incipere bonum opus 2, hominem nihil ope­ rari posse 3, nihil habere ex quo gloriari possit 4> non posse etiam aliquid cogitares ex se. Atqui si initium fidei esset a nobis, hæc omnia non essent vera. Ergo etiam initium fidei a Deo seu a gratia procedit. 160. (B) Traditione, (a) Tribus prioribus saeculis, thesis implicite continetur in generali assertione quod gratia necessaria est ad omne opus supernaturale, etiam ad propo­ situm salutem consequendi, supra, n. 153. (b) Quarto saeculo, quidam Patres concedunt initium boni operis esse a voluntate humana, inter quos S. Augustinus adhuc junior, n. 154. (C) Ab anno 397, mature considerata S. Pauli doc­ trina in ep. ad Romanos, S. Doctor clare docuit etiam ad initium fidei et cujuslibet operis salutaris gratiam requiri. Exinde autem quidam Monachi Adrumetini censuerunt plus æquo minui humanam libertatem, et alii concluserunt omnem correptionem esse inutilem, cum Deus omnia nostra opera operetur. Quos redarguit in libris De gratia et libero arbitrio, De correptione et gratia (427), in quibus ostendit gratiæ efficacia non destrui libertatem, ideoque merito cor­ ripi eos qui gratiæ resistunt. 161. (d) Paulo post, Joannes Cassianus, quem secuti sunt multi monachi Massiliensis monasterii S. Victoris et Faustus Rejensis, putantes Augustini doctrina nimis deprimi vires hominis naturales, contenderunt hominem propriis viribus valere ac debere ad mitium fidei pertingere, salutem desiderare, Dei auxilium petere; eum gratiam Dei mereri ac perseverare posse; eos ad gratiam præ' Joan., VI, 44. — ’ Phil., I, - 3 Joan., XV, 5. « I Cor., IV, 7. — s U Cor., III, 5. DE GRATIA ACTUALI. 125 destinari quos Deus prævidet propriis viribus gratiæ consensuros, ad gloriam autem eos quos prævidet naturalibus viribus in gratia perseveraturos. Istos errores confutavit 5. Augustinus in duobus libris De pradestinatione sanctorum et De dono perseverantia, in quibus probat initium salutis, bonum desiderium et petitionem divini auxilii non fieri sine gratia, primam gratiam esse omnino gratuitam, et prædestinationem esse vere donum Dei. — Ejus discipulus, 5. Prosper Aquitanus, opus magistri complevit præsertim in Carmine de ingra­ tis, Pro Augustino responsionibus ad capitula objectionum vincentianarum (ubi impugnat Vincentium, monachum Lirinensem, proba­ biliter auctorem Commonitorii), et in Libro contra Collatorem (Cassianum, auctorem Collationum). Ibi doctrinam S. Augustini exponit, eam tamen paulisper emolliendo præsertim quoad repro­ bationem. Ad probandum initium fidei esse a Deo, animadvertit hominem ante illuminationem fidei esse in tenebris, suos languores amare, donec “ prima hæc medela conferatur ægroto ut incipiat nosse quod langueat et possit opem medici desiderare qua surgat ”». Hinc “ conversio nostra ad Deum non ex nobis, sed ex Deo est ” ’. 102. (e) Contra Faustum Rejensem, S. Fulgentius augustinianam doctrinam clare propugnat : “ Gratia nobis et initium bonæ voluntatis donatur ad fidem, et ipsi voluntati adjutorium tribuitur, ut quod bene vult bene operetur ” 3. — Cum tamen in Gallia meri­ dionali quidam adhuc erroribus semi-pelagianorum adhærerent, 5. Casarius eos impugnavit, probando “nihil per se in divinis profectibus quemquam arripere posse nisi fuerit primitus Dei gra­ tia præveniente vocatus”*, et, post consultum Rom. Pontificem, capitula redegit quæ synodus Arausicana ZZ approbavit et Bonijacius II confirmavit ut consentanea catholicis Patrum regulis. Mox hujus synodi canones in Gallia recepti sunt, et error semipelagianorum exstinctus. 163. (C) Rat. theol. Ad omne opus salutare requiritur gratia supernaturalis, ex thesi præcedenti; atqui initium fidei aut operis cujuslibet salutaris est jam aliquid salutare, cum sit virtualiter actus fidei aut alicujus virtutis in ordine ad salutem. Immo ex nobis sumus in magis remota potentia ad initium quam ad incrementum cujuscumque actus, sive naturalis, sive supernaturalis. * Resf>. ad cap. Gallorum, 6. — ’ Epist. ad Ruf., VII, 6. 3 Epist., XVII, Epilog., 67, P. L., LXV, 492; Journel, 2246. ♦ S. Casarii vita, I, 46. CAPUT II. 126 164. Solvuntur difficultates. (A) Homo debet sese præparare ad justificationem : “ Convertimini ad me et convertar ad vos ” ‘ ·, atqui ad justificationem sese disponere nequit, nisi saltem possit propriis viribus initium fidei habere; ergo. — Hesp. Homo debet quidem se præparare ad justificationem, sed cum gratia Dei; quando enim Deus nos invitat ad conversionem, illa ipsa invitatio est jam gratia praeveniens, sine qua non possumus incipere opus conversionis nostræ, juxta illud : “Converte nos, Domine, ad te, et convertemur”’. Hinc, ut ait Trident. 3, “ in sacris litteris cum dicitur “convertimini ad me, et ego convertar ad vos”, libertatis nostræ admonemur; cum respondemus, “converte nos, Domine, ad te, et convertemur ”, Dei nos gratia prævenîri confitemur ”. (B) Instant adversarii : S. Paulus dicit : “Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio”*; ergo saltem velle, seu ini­ tium fidei, est in nostra potestate. — Hesp. Nego consequens, nam hic Apostolus loquitur de operibus naturalibus, et dicit nos capaces esse volendi bonum naturale, quamvis plerumque illud non perficiamus, ob infirmitatem nostram ; quando autem S. Paulus loquitur de operibus supernaturalibus, sine dubio asserit tum velle, tum perficere esse a gratia : “ Operatur in vobis velle et perfi­ cere”5. — Alii velle intelligentes de volitione supematurali ita textum interpretantur : velle cum gratia, adjacet mihi, sed alia et multo potentior gratia necessaria est ad opus exsequendum. (C) Exhibentur etiam exempla Centurionis, Zacbæi, boni Latro­ nis, qui per orationem, aut pium desiderium Christum recipiendi, conversionem suam obtinuerunt ; ex quibus deducitur initium con­ versionis esse a nobis. — Sed contra, fides Centurionis, pium Zacbæi desiderium et confessio boni Latronis, fuerunt, juxta Concil. Arausicanum, opera vere supernaturalia, sub influxu gratiæ interioris elicita, nec absque gratia præveniente elici potuissent6. II. Gratiæ actualis necessitas ad opera quæ j ustificationemsequunturT ‘ — Quæstio expendetur : 1° quoad actus salutares justi in genere; 2° quoad perseverantiam diuturnam ; 3° quoad perseverantiam finalem; 40 quoad perseverantiam absque veniali peccato. 1 Zach., I, 3. — 3 Thren.) V, 21. — 3 Sess. VI, cap. 5; D. B., 797. 4 VII, 18. — 5 Philips II, 13. — 6 D. B., 200. 7S. Thomas, 109, a. 9-10; Suarez, 1. X, c. 2 sq.; Salmant., disp. Ill, dub. II; Billuart, diss. III, a. 10; Mazzella, n. 306 sq.; Palmieri th. 28-29; Van Noort, η. 33-52; Card. Lépicier, p. 80-93. •‘.r- DE GRATIA ACTUALI. 127 i° De necessitate gratiæ quoad actus salutares. 165. Status quæstionis. Juxta omnes, gratia actualis etiam justis necessaria est, saltem interdum, præsertim ad gravioribus tentationibus resistendum, propter concupiscen­ tiae deordinationem quæ etiam in justis manet. Sed controvertitur num gratia actualis ad omnes et singulos actus salutares requiratur, (a) Negant quidam theologix, præser­ tim inter Molinistas, quia, inquiunt, homo jam instructus habitibus supernaturalibus, non indiget gratia actuali ad actus faciliores, etiam supernaturales, quos cum solo con­ cursu naturali peragere potest; sufficit enim ut educatur de potentia in actum per Deum ut motorem universalem, (b) Communius tamen theologi variarum scholarum affir­ mant. Cum quibus sit : 166. Thesis : Gratia actualis necessaria est justo, H habitibus supernaturalibus instructo, ad singu­ etiam los actus salutares. Ita probabilius. (A) Script. Christus enim, in ultima Ccena, alloquens discipulos, gratia et virtutibus ornatos, declarat eos nihil sine gratia facere posse, eodem fere modo ac palmites fruc­ tum ferre nequeunt nisi viti uniantur et ab ea succum vita­ lem accipiant : “ Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me man­ seritis ” 2 Pariter S. Paulus asserit nullum, nec proinde jus­ tum, idoneum esse ad bonam cogitationem sine gratia haben­ dam, cum Deus ipse operetur in nobis velle et perficeres/p (B) Tradit. Rem 5. Augustinus non solum explicite docet, sed illustrat comparatione< : “Sicut oculus corporis etiam plenissime sanus, nisi candore lucis adjutus, non potest cernere, sic et homo etiam perfectissime justificatus, nisi æterna luce justitiæ adjuvetur, recte non potest vivere ”. Idem, inter Græcos, asserit Theodoretus : “ Omnes enim homines, licet virtutibus et præclare factis * ’ Molina, Concordia, q. 14, a. 13, disp. 4; S. Bellarminus, Degrulia cl libero arbilrio; Van der Meersch, n. 338; L. Billot, th. V, etsi p. 117 cd. 3æ ad­ mittere videatur necessitatem alicujus gratiæ actualis, sed non specialis. Cor., III •Joan., XV, 1-5. 5 in Ps. XXX/, io; Journel, 2159. Μ·· 128 CAPUT II. DE GRATIA ACTUALI. ornati sint, divina tamen egent gratia. Propterea et divinus Apostolus exclamat : Gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, nam Dei donum est”. Quod sane magis consentaneum est C. Arausicano II (can. 9) : “ Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum ut operemur operatur” 1 ; sed præsertim epistolœ tractorias Zosimi : “ Quod tempus intervenit, quo ejus (Dei) non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus adjutor et protector orandus est”. Et sane Ecclesia in sua liturgia orat ut in singulis actibus Dei gratia adjuvemur2. (C) Ratione, analogia cum ordine naturali : sicut enim, praeter essentiam et facultates, requiritur motio concursus divini ad omnes actiones naturales peragendas, ita, in ordine supernaturali, præter gratiam habitualem et virtutes (quæ sunt veluti facultates supernaturales), requiritur motio concur­ sus supematuralis seu gratia actualis : nulla enim res creata transit de potentia in actum nisi virtute motionis divinæ. Λ Theologi qui contrarium tenent forsan intelligi possunt eo sensu ) quod justi non egent nava gratia, quatenus nempe gratia excitans producere potest actum liberum, et hic actus potest iterum induere rationem gratiæ excitantis quoad sequentem actum; tunc singuli actus fiunt ex gratia actuali, at non quilibet actus ex nova gratia .* praeveniente 20 De necessitate gratiæ quoad perseverantiam diuturnam. 167. Thesis : Gratia actualis specialis necessaria est justo ut diu perseverare valeat. Dicitur : diu, quia, si agitur de brevi perseverantia, tem­ ’ D. B., 182. ’ Ita postulat a Deo “ ut cogitemus, te inspirante, quæ recta sunt, et, te gu­ bernante, eadem faciamus ” (Dom. V post Pascha); et in off. ad Primam : “ Dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignare... hodie corda et corpora nostra, sensus, sermones et actus nostros 3 Qua de re ait Pesch, n. 109 : “ Potest per se hæc sententia duplici sensu intelligi : <- .t ita ut negetur ad quodlibet opus salutare requiri novum auxilium, cum aliud præcedens auxilium possit sufficere ; aut ita ut negetur ullum auxilium supematurale requiri, sed solum concursum generalem sufficere cum habitu supernaturali. Si hoCHItero sensu intelligitur, ut illi doctores intellexisse videntur, hæc doctrina communissime et merito a theologis rejicitur ”. 129 pore quo non urgent graves tentationes, non requiritur spe­ cialis gratia ad servandum gratiæ statum. De fide est e C. Arausicano II (can. 10) : “ Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum..., ut in bono possint opere perdurare"1·, et præcipue e Tridentino ; “ Si quis dixerit justificatum vel sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare posse vel cum eo non posse, A. S. ” 2 Ex quibus simul collatis constat auxilium speciale requiri ad perseverantiam quadamtenus diuturnam. Hoc speciale auxilium certo differt a concursu naturali et gratia habituali, et consistit : 1) vel, juxta plures, in gratiis internis efficacibus, quibus difficultates saluti obstantes superamus, aut in ordinariis etiam gratiis actualibus ad actus supernaturales peragendos, quæ speciales dici possunt quatenus collective sumun­ tur; 2) vel, juxta alios, in gratia medicinali quæ datur ad graviores tentationes superandas. 168. Probatur. (A) Script. : (a) Etiam justi orare debent ne tentationi succumbant, ideoque gratia indigent ad perseverandum; nam Christus apostolis jam justificatis ait : “Vigilate et orate ut non intretis in tentationem” 3; (b) perseverantia in bono tribuitur divinæ gratiæ : “ Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam gloriam suam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque” 4; quod intelligendum est de perseverantia diuturna, et, ut mox dicemus, de perseve­ rantia finali. (B) Traditione, (a) Patre^, etiam ante ortum pelagianismum, sæpe docent gratiæ necessitatem ad perseverandum in bono. Ita Origenes “ Non solum igitur ad id ut. honestus et bonus fiat aliquis, opus est voluntate nostra et divina ope conspirante, quæ quantum ad nos arbitraria non est, sed ad id etiam ut qui honestus et bonus evasit in virtute perseveret ”. Pariter 5. Chrysostomus justos hortatur “ut superno adjuti subsidio etiam ad finem pervenire valeant. Neque enim possibile est bonum aliquod nos recte agere non adjutos superna gratia ” 6. « D. B., 183. — ’ D. B., 832. — lùiatffi·, XXVI, 41. — « s In Psalmos comment., IV, P. G., XII, 1161; Journel, 4'8^ 6 In Genes, homil. 25, 7, P. G., LIII, 228; Journel, 1153. T. III TheoL Dogm. — 5 1 Γ<χΐ7·:· 130 CAPUT II. (b) Contra Semipelagianos, qui docebant justum perseverare posse sine nova gratia, 5. Augustinus integrum scripsit librum De dono perseverantia, ubi exponit perseverantiam esse magnum Dei donum. (c) Quod confirmavit documentum sub nomine 5. Calestini Papa vulgatum : “ Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad vincendas camis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perse­ verantiam bonæ conversationis acceperit ”x. Idem declarat Arausicanum II, ubi asserit acceptam per baptismum gratiam servari posse Christo auxiliante et coopérante ’. Rat. theol. e conditione humanæ naturæ lapsæ. Nam, ut ait S. Thomas3, etiam in homine justificato remanet concu­ piscentia, et quædam ignorantiæ obscuritas in intellectu vi cujus non possumus ad plenum scire quid nobis expediat, necnon fragilitas in voluntate. Atqui facultates debilitatæ non possunt diu.gravibus tentationibus resistere et bonum facere nisi a Deo dirigantur et protegantur, qui omnia novit et omnia potest. Ergo speciale requiritur Dei auxilium ad diu perseverandum. 3° De necessitate gratiæ ad perseverantiam finalem. Status quaestionis. Perseverantia finalis usque ad finem vitae duo addit facultati diu perseverandi de qua egimus, nempe : (a) specialem Dei providentiam qua mors de facto contingat eo tempore quo homo in statu gratiæ invenitur; (b) specialem protectionem a peccato, qua præbeantur gratiæ efficaces quibus homo de facto perseveret in statu gratiæ usque ad mortem. Quapropter finalis perseverantia a Tridentino merito vocatur non solum specialis gratia sed etiam magnum donum. 169. Thesis : Ad perseverandum usque ad mortem necessaria est gratia omnino specialis quæ magnum Dei donum vocatur. De fide est e Tridentino * declarante hoc perseverantiæ donum haberi non posse “ nisi ab eo qui potens est eum qui stat statuere ut perseveranter stet, et eum qui cadit 1 De gratia Dei indiculus, D. B., 132. — 3 D. B., 200. 3 Sum. theol., ia 2æ, q. 109, x 9. — 4 Sess. VI, cap. 13, D. B., 806, 826. > ·· w 3>CÎ DE GRATIA ACTUALI. 131 restituere ”; et, in can. 16, definiente hoc esse magnum perseverantiœ donum. I ! 170. Probatur : (A) Scriptura, e testimoniis jam supra allatis; nam si diuturna perseverantia est speciale donum, a fortiori perseverantia usque ad mortem, quæ, ut diximus, speciales præ se fert difficultates. Quibus testimoniis addi possunt verba S. Petri1 : “ Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in aeternam suam glo­ riam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confir­ mabit solidabitque ”. Hic enim agitur de perseverantia finali, qua gloriam consequimur; atqui hæc non obtinetur nisi a Deo qui vocavit nos ad gloriam. — Idem docet S. Paulus 2 : “ Qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu"; hic etiam agitur de perseverantia usque in finem; atqui hæc non habetur nisi a Deo qui ccepit in nobis opus salutis. 171. (B) Tradit, (a) Patrum doctrinam ita breviter con­ trahit S. A ugustinus 3 .-“Asserimus ergo donum Dei esse perseverantiam qua usque in finem perseveratur in Christo ”. Et postea addit : “ Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest ”4; non potest igitur proprie mereri, sed humilibus orationibus obtineri. (b) Idem constat ex Ecclesiœ precibus, de quibus jam dicebat Augustinus 5 .· “ Orat (Ecclesia) ut increduli credant; Deus ergo convertit ad fidem. Orat ut credentes perse­ verent ; Deus ergo donat perseverantiam usque in finem ”. — Hodie etiam Ecclesia saepe orat ut homines salutem consequantur, ideoque perseverent usque in finem. Ita in sacrificio missae sacerdos postulat ut sacrificium “ mihi et illis proficiat ad salutem in vitam aeternam ”, ut accipiatur “ pro nostra et totius mundi salute... ” Et addit : “ Ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari... Fac me tuis semper inhærere mandatis et a te nunquam separari permittas”, etc. — Idem in variis 1 3 4 s I Petr., V, io. — Phil., I, 6. De dono perseverantia, c. I, n. i, P. L., XLV, 993; Journel, 1992. De dono perserver., c. VI, 10, P. L., XLV, 999; Journel, 1993. Ibid., c. VII, 15, P. L., XLV, 1002; Journel, 1994. Vs * [ 'F'···.:-;-····; 132 CAPUT II Collectis rogatur per anni decursum. — In salutatione ange­ lica, a Matre Dei petimus ut oret pro nobis peccatoribus “ nunc et in hora mortis nostræ Quæ quidem omnia sup­ ponunt gratiam perseverantiæ finalis magnum esse donum. 172, (C) Ratione theol. Perseverantia finalis essentialiter sumpta consistit in conjunctione mortis cum statu gratiæ. Atqui hæc conjunctio est speciale et magnum beneficium Dei : (a) pro parvulis quibus speciali Providentiæ cura contigit et gratiam accipere et mori antequam malitia mutaverit intellectum eorum ». (b) Pro adultis, qui speciali gratia seu Dei favore indigent vel ad moriendum in statu gratiæ postquam brevi tempore perseveraverint, vel præ­ sertim ad diu perseverandum usque ad mortem. Nam, ad superandas omnes graves tentationes, et adimplenda omnia præcepta, non obstantibus perversis propensionibus quas gratia habitualis non destruit, requiruntur gratiæ multa et efficaces, quæ certe majus sunt beneficium quam gratiæ mere sufficientes. Ratio est quia homo, natura mutabilis et labilis, repetitis conatibus exhaustus, aliquam imprudentiam et negligentiam facile committit2, qua posita, in peccatum facile labitur nisi speciali et indebito juvetur auxilio. Atqui jus strictum non habemus ad gratias hujusmodi tam multiplices et tam efficaces; Deus enim sine injustitia potuisset nobis dare gratias minus abundantes quæ, ex culpa nostra, mere sufficientes fuissent. Ergo ad finalem perseverantiam requi­ ritur speciale et magnum donum seu auxilium. Animadvertit autem Tridentinum perseverantiam aliunde haberi non posse nisi a Deo, sed hoc donum non denegari humiliter petentibus, ideoque in ejus auxilio spem reponere omnes debere : “ Deus enim, nisi ipsi illius gratiæ defuerint, sicut ccepit opus bonum, ita perficiet ” 3. ’ Sap., IV, π. , ’ Experientia enim constat diuturnam perseverantiam in bono, non obstan­ tibus omnibus tentationibus, esse opus arduum, immo moraliter impossibile, quia, etsi quodlibet peccatum grave in particulari vitare possimus, multo difficilius est omnia simul peccata fugere; sicut, v. g., optimus computator bis aut ter per annum erroneas computationes faciet, licet singulos errores satis facile vitare valeat. Cfr. J. H. Newman, Discourses to mixed Congregations. VII, Perseverance in Grace, p. 128. 3 Sess. VI, cap. 13, D.-B., 806. DE GRATIA ACTUALI. 133 4° Necessitas gratiæ ad perseverandum sine peccato veniali. 173. Status quæstionis. Pelagiani contendebant justos posse sine gratia vitare omnia peccata venialia. Confutati a S. Augustino, damnati sunt a Conciliis Milevitano II (416) et Carthaginensi XVI, (418). Justus etiam perfectus non potest moraliter per totam vitam omnia peccata venialia vitare sine speciali privilegio gratiæ. De fide est contra Pelagianos. Thesis : Definivit enim Cone. Cartilagineuse (an. 418) a Zosimo approbatum etiam sanctos veraciter dicere, et quidem pro seipsis : “ Dimitte nobis debita nostra ”, quia videlicet “ in multis offendimus omnes”1. Lucidius Tridentinum ; “ Si quis dixerit hominem semel justificatum... posse in tota vita vitare omnia peccata, etiam venialia, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia,* A. S. ”2. · Explicatur : (a) “ omnia peccata venialia ”, quia homo potest, cum ordinariis gratiis, vitare venialia singulatim sumpta; immo, juxta plures, sancti possunt vitare, sine speciali privilegio, omnia peccata deliberata, non autem omnia peccata semi-plene deliberata, quæ ex fragilitate contingunt, (b) “ Per totam vitam ”, quia justus potest per aliquod breve tempus, cum gratiis ordinariis, omnia venialia vitare, non autem diu nec a fortiori per longam vitam, (c) “ Sine speciali privilegio ” : per hoc intelligitur ad vitandum diu omnia venialia, non sufficere gratiam supernaturalem ordinariam, sed requiri privilegium divinum quo derogatur legi generali ordinariæ de concessione gratiæ in statu præsenti. Talis gratia con­ cessa fuit B. Virgini, ut declarat Tridentinum. Juxta quosdam, concessa fuit S. Joseph, saltem post matrimo­ nium cum B. Virgine, S. Joanni Baptistæ, et Apostolis post diem Pentecostes; quod quidem admitti potest probabiliter de venialibus deliberatis, sed incertum est quoad venialia semi-plene deliberata. 174. Prob. (A) Script. Dicitur siquidem : “ Non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet ” 3, item : “In multis offendimus omnes ”4; atqui hæc verba 1 Can. 7-8, D.-B., 107-108. ’ Sess. VI, can. 23, D.-B., 833. 3 Eccles., VII, 21. — 4 /ac., III, 2. V7 134 CAPUT IL intelligi nequeunt de peccatis gravibus, cum certe dentur justi qui mortalia vitent ; ergo agitur de venialibus. Unde in oratione Dominica, a justis quoque recitanda, dicitur : “ Dimitte Hinc Joannes aperte de ipsi nos seducimus, et ventas in nobis non est ’{5/ 175. (B) Rat. theol. ex infirmitate hominis lapsi. Ut vitentur Omnia venialia, necesse est omnes tentationes supe­ rare, sive graves sive leves, omnes etiam repentinos concu­ piscentiae motus reprimere, nullam negligentiam culpabilem in precibus aliisque officiis admittere. Atqui homo, etiam justus, hoc facere nequit nisi facultates ejus speciali privi­ legio adjuventur ; nam facultas læsa, prout est voluntas nostra in statu præsenti, talis vigilantiæ, fortitudinis et constantiæ est incapax 2, nisi radicaliter sanetur deordinatio e peccato originali orta. Hæc autem radicalis sanatio, quæ privilegio integritatis olim parentibus concesso æquivalet, est privilegium speciale nulli debitum. Si autem quæritur quomodo hæc duo conciliari possint, scilicet justum non posse moraliter vitare omnia venialia et simul eum liberum esse in singulis peccatis quæ committit, respondendum est hanc impotentiam esse moralem tantum, non physicam, nec afficere singulos actus in particulari, sed eorum collectionem ; possunt igitur vitare venialia distribu­ tive, non autem collective sumpta. Corollaria practica 176. (A) E gratiæ actualis necessitate merito infertur orationis necessitas : “Si gratiæ adjutorium tantopere necessarium est malis ut boni sint, bonis ut meliores sint, melioribus ut perfecti sint, per­ fectis ut perseverantes sint, omnibus ut bona faciant et bene, illam solarn quæramus, illam gemitibus inenarrabilibus postulèmus, quæ sola est qua egemus ” λ ’ I Joa., I, 8. — Sæpe etiam allegantur verba Proverb., XXIV, 16 : “Septies (indie) cadet justus et resurgethæc autem non probant, quia, inspecto contextu, non agitur hic de culpa morali, sed de tribulationibus in quas justus aliquando cadit. “— ’ S. Thom., i* 2g, q. 109, a. 8. 3 Ita Contenson, Theol., . 8 de Deo primo motore, diss. II, spec. consect. 7, reflexio. DE GRATIA ACTUALI. I I » 135 Revera oratio est optimum et efficacfasimum medium quo gratia obtineri potest, juxta illud Christi ipsius : “ Petite et dabitur vobis; quærite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quærit invenit, et pulsanti aperietur”.^ Quæ quidem oratio multo efficacior erit, si gratiam postulamus per Christum, cum et ipse sit causa gratiæ meritoria, ex dictis in Tr. de Verbo Ineam, (n. 1182). Hinc Ipse ait : “Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam... Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam ” ’. Iterum gratia cum humilitate postuletur; cum enim nostris meritis non debeatur, sed gratuito dispensetur, veluti mendici Dei sumus; ideoque nostræ indigentiæ et indignitatis conscii, humiliter petamus id ad quod jus non habe­ mus : “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ” λ (B) Cum finalis perseverantia donum sit omnium maximum, nec illud proprie mereri possimus, illud enixe flagitari oportet; nam, ut ait S. Augustinus ♦, suppliciter emereri potest, i. e., precibus obtineri. Insuper cuilibet gratiæ nobis datæ cooperari debemus; nam, ut recte animadvertit Suarez 5 “ donum integrum perseverantiæ multa efficacia auxilia includit, quæ non simul, sed successive opportunis temporibus dantur; ergo optime intelligitur, et fieri potest, ut ea lege dentur quod homo bene utatur primo auxilio, ut recipiat secundum, et secundo ut recipiat tertium, et sic de ceteris ”. Gratiæ igitur ita concatenantur ut, si primæ consentiamus, fecundam consequamur; si sècufidæ, tertiam; et ita porro. i3 li § II. DE NECESSITATE GRATIÆ AD ACTUS BONOS ORDINIS NATURALIS. 177. In statu naturæ lapsæ, gratia actualis necessaria est non tantum ad actus supernaturales seu salutares, sed etiam ad quosdam actus naturaliter seu ethice bonos, id est mere honestos seu legi naturali conformes. Inquirendum est igitur quid homo in statu præsenti facere valeat, quid autem non possit sine gratia in ordine naturali. Quoad veritates naturales, jam dictum est in Tr. de Vera Relig., n. 210, genus humanum lapsum non posse moraliter, sine auxilio gratuito, cognoscere expedite, certo et absque admixto errore, omnes veritates naturales collective sumptas, ad vitam suam recte ordinandam necessarias. Aliunde * De dono perseverant., VI, I s De Gratia, 1. X, c. 7, 4-18. r certum est rationem demonstrare posse cum certitudine quasdam veritates, præsertim Dei existentiam, animæ spiritualitatem, hominis libertatem. Quando vero agitur de cognitione salutari veritatum etiam naturalium, gratia interna supernaturalis necessaria est, cum hæc, ex jam dictis, n. 167, ad omne opus salutare requiratur. Inquirendum igitur superest de necessitate gratiæ in ordine morali, seu quoad bonum faciendum. Quo res lucidius exponatur, declarabimus : \ i° quid homo facere valeat sine gratia; 2° quid facere non possit absque gratia ; I. Quid homo lapsus facere valeat sine gratia? * 178. i° Status quaestionis. De impotentia hominis ad bonum faciendum duo sunt præcipui errores, Protestan­ dum scilicet et Jansenistarum, et una minus recta opinio. (A) Protestantes pierique, tum Lutherani tum Calvinistes, con­ tendunt per originale peccatum naturam ita fuisse vitiatam, ut homo non renatus, seu nondum justificatus per gratiam habitua­ lem, nullum opus moraliter bonum perficere valeat : dicebat siqui­ dem Lutherus “hominis naturam post lapsum esse mutatam, pec­ catum originis esse id quod nascitur ex patre et matre, hominem esse ipsum peccatum”2 ; et in Concordia Formula legitur 3 : “ Cre­ dimus, docemus atque confitemur peccatum originis non esse levem, sed tam profundam humanae nature corruptionem, quæ \Cf. S. Thomas, ia 2æ. g. 109, a. 1-2; Suarez, 1. I, c. 1-22; Salmant, disp. Π, dub. 2 ; STËeîlarminus, De gratiâet lib. arbit., I. V, c. 5-9: Murray, De Gratia, disp. VI, n. 25 sq. ; Mazzella, n. 423 sq. ; Palmieri, th. 20-21 ; Van Noort, η. 20-23; L. Janssens, p. 117-139· ’Apud Moehler, Symbolik, § VI, p. 148, ed. 1844. 3 CL Schaff, Creeds of Christendom, vol. Ill, p. 100. — Nec aliter docent Calviniste, seu Presbyteriani; hæc enim leguntur in Confessionefidei IVestmo· nasteriensi, cui hodie etiam adhærent : 14 Ab hac originali labe, qua ad omne bonum facti sumus inhabiles prorsus ac impotentes, eique plane oppositi, ad malum autem omne proclives penitus, proveniunt omnia peccata actualia (Apud Schaff, 1. cit., p. 615.) Quod tamen intelligi non debet de acribus ad vitam civilem pertinentibus : 44 Homo bonus et justus esse potest, suaque socialia officia adimplere, ita ut aliorum hominum tuto approbationem sibi comparare valeat. Hoc vero minime importat animi statum in quo hujusmodi actus complentur, vel motiva quæ ipsos inspirant, esse hujusmodi, ut Dei infinite sancti approbationem mereantur ; sed importat tantum hos actus, quoad objec­ tum, a lege morali præscribi”. (Hodge *, Systematic Theology, vol. II, 263). Λ'. * Λ ’ -' : ■zC--·· DE GRATIA ACTUALI. 137 nihil sanum, nihil incorruptum in corpore et anima hominis, atque adeo in interioribus èt exterioribus viribus ejus reliquit ”, Hinc, juxta ipsos, omnia opera infidelium et peccatorum, etiam materiali­ ter bona, sunt peccata. (B) Janséniste docuerunt nullam gratiam dari ante gratiam fidei, et aliunde nullum opus morahter bonum sine gratia perfici posse; ex quo sequitur omnia infidelium opera esse peccata, et virtutes philosophorum, vitia. A quibus non multum differt Baius, juxta quem nullum opus bonum perfici potest absque gratia sanctificante et imperio caritatis, aut fide saltem initiali caritate animata. (C) Tandem quidam theologi, Auguslinenses dicti *, post Card. PPorisium (t 1704) et J. L. Berti (f 1766), docuerunt, in statu præsenti, nullum opus bonum, absque gratia actuali seu delectatione bona, probabiliter perfici posse, aut saltem de facto nunquam perfici. Contra illos errores et minus rectam hanc opinionem, tres erunt theses,catholicam aut communem doctrinam statuentes. 179. Thesis Ia : Homini lapso necessaria non est gratia habitualis ad bonum aliquod naturale peragen­ r dum; ideoque non omnia opera ante justificationem facta sunt necessario peccata. contra Protestantes, e Tridentino'12 definiente : “ Si quis dixerit opera omnia quæ ante justificationem fiunt, quacumque ratione facta sint, vere esse peccata... A. S. ”, 180. Prob. (A) Script. Deus enim peccatores hortatur ad aliqua opera facie.nda, ea quandoque laudat, eisdemque præmium promittit atque largitur. Peccatores enim sic alloquitur3 : “Fili, peccasti? Non adjicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut et tibi dimittantur”. “Convertimini ad me..., et convertar ad vos”4. Insuper bona opera facientibus remissionem pec­ catorum promittit 5 : “ Si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in cælo... et repropitiaberis”. Revera publicanus, humilitatis 1 Ita vocantur quia discipulos S. Augustini se profitentur et plerique ad ordi­ nem S. Augustini spectant; inter quos : H. Noris, Historia pelagiana (1673), J. L. Berti (t 1766), De theologicis disciplinis; E. Klupfel, De statu natura pura, Institutiones thcol. dogmatica. Cfr. E. Portalié, Augustinianistne, in D. T. C., I, 2485-2501. — 3 Sess. VI, can. 7, D. B., 817. 3 Eccli.y III, 12-14. *S'· fc 138 CAPUT II et orationis actibus, veniam suorum peccatorum obtinetx. Atqui impossibile est Deum homines hortari ad opera mala aut ea remunerare. Ergo quædam saltem opera peccato­ rum non sunt mala. 181. (B) Tradit. Patres sæpe hanc doctrinam tradunt occasione publicani humili oratione justificati. Ita S. Augus­ tinus* **scribit : “Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens dice­ ret : Domine, propitius esto mihi peccatori. Et ista confessio meruit justificationem ”. 182. (C) Rat. theol. (a) Indirecte. Ex dictis supra, n. 50 sq., peccatores debent, cum gratia actuali, sese dispo­ nere ad justificationem actibus fidei, spei, pænitentiæ, dilectionis. Atqui absurdum esset dicere actus, quibus se disponunt ad statum gratiæ, esse peccata. Ergo quædam saltem ex operibus peccatorum non sunt peccata. (b) Directe. Ut actio sit ethice seu n^tyraliter bona, sufficit ut sit honesta ex parte objecti, finis ^ circumstan­ tiarum. Atqui nihil prohibet quin homo lapsus, etiam pec­ cator; possit, sine gratia habituali, actum perficere qui ex hoc triplici capite honestus sit. Nam, natura humana per Adami peccatum non fuit penitus corrupta vel intrinsece in suis naturalibus minuta, sed remanet libero arbitrio prae­ dita et morum capax; atqui ens liberum et morum capax potest, aliquando saltem, perficere opera ex omni parte naturaliter bona. 1) Potest siquidem peragere opera objective et materia­ liter bona, ea scilicet quæ sunt faciliora, ut eleemosynam, amorem erga parentes etc., cum talia opera ejus naturæ sint proportionata. 2) Insuper finem honestum naturalem sibi præfigere potest, v. g., dum facit eleemosynam, sublevationem pauperis inten­ dere potest, eo magis quia fidem servat. ----(C) Tandem opus perficere valet quod nulla circumstantia * Lite., XVIII, 13. * In Joan. EvangI, 44, 13, P. L., XXXV, 1718; Journel, 1827. DE GRATIA ACTUALI. 139 mala vitietur, cum difficilius non sit opus honestum facere quoad circumstantias quam quoad substantiam actus. 183. Thesis IId : Infidelibus gratia fidei necessaria non est ad aliqua opera moraliter bona facienda, ideo­ que omnia infidelium opera non sunt necessario peccata. Certum est, contra Protestantes, Baium et Jansenistas, hominem lapsum posse, etiam sinegratja fidei, aliquod opus moraliter bonum facere, proindeque non omnia infidelium opera esse peccata, ut colligitur ex damnatione hujus Baii propositionis (25)1 : “ Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia”. i°Probat. Script. Deus enim aliquando infideles hortatur ad aliquid agendum, eosque laudat et remunerat pro ope­ ribus eorum. Ita Deus excitat Nabuchodonosor ad redimendum peccata sua eleemosynis, et ei confert terram Ægÿpti, quia, juxta præceptum Domini, Tyrum expugna­ verat^? insuper laudat Cyrum eo quod templum instaurari V-._. I ■■■ ------------ mandaverit^ atqui Deus non potest suadere, laudare et remunerari opera moraliter mala ; ergo quædam saltem opera infidelium non sunt peccata 4. — Præterea 5. Paulus Gentiles reprehendit “quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt atqui si incapaces fuissent aliquid boni peragere, non potuissent reprehendi quod illud neglexerint; ergo. Insuper de Gentibus in genere, ac proinde de eis quæ erant etiam fide destitutæ, ait : “ Cum enim Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex ” 6. Hic S. Paulus asserit Gentiles, nondum ad 1 D. B., 1025, 129S, 1301. —3 4Dan. * , IV, 24; Ezech., XXIX, 18 20. 3 Isa., XLIV, 28. ---------* 4'Nonnuiu tKeologi argumentum desumunt ex Exod., I, 17-21, ubi agitur de obstetricibus, quæ a Deo remunerantur eo quod masculos infantes Hebraeorum interficere recusaverint ; sed ratio non est apodictica, quia non constat hujus­ modi obstetrices fuisse infideles. Cfr. Murray, L cit., n. 27. — \Rom.y I, 21. 6 Rom.y II, 14. Hic agitur de Gentilibus nondum conversis (contra Èstium~ Baium ’pâucosquë alios); damnata est enim hæc Baii propositio : u Cum Pelagio sentiunt qui textum Apostoli ad Rom. II, “ Gentes quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt ”, intelligunt de Gentibus fidei gratiam non habentibus ”, D. B., 1022. Sane Gentes, quæ legem non habent, designant Gentiles non conversos, cum ii, qui christianam fidem amplectuntur, christianæ legi subdantur nec dici possint sine lege esse. 140 CAPUT II. fidem conversos, posse, duce natura, nonnulla opera moraliter bona facere, ideoque non omnia infidelium opera esse peccata. Principia ad solvendas difficultates. Plurimi objiciuntur textus Scripturae, in quibus declaratur sine fide impossibile esse placere Deo, hominem nihil boni facere, velle aut cogitare posse nisi a Deo. — Ad quos recte exponendos, animadvertere sufficiat in Scriptura hominem spectari prout ad finem supernaturalem ordinatur, quem nonnisi actibus salutaribus attingere valet; merito itaque dici eum non posse Deo placere in ordine supernaturali sine fide, eumque nihil valere in ordine ad salutem sine gratia. De iis quæ homo agere possit in ordine tuere naturali sacri scriptores ordinarie non curant, cum talis ordo reapse non existât. c 184.20 Tradit. Patres, etsi non explicite distinguant inter opera naturaliter et supematuraliter bona, satis clare supponunt peccatores et infideles aliquod bonum facere posse. (A) S. Hieronymus ait : “ Multi absque fide et Evangelio Christi vel sapienter faciunt aliqua vel sancte, ut parentibus obsequantur, ut inopi manum porrigant”1. Pariter 5. Gregorius Naz. : “Ut multi ex nostris nobiscum non sunt, quos scilicet a communi cor­ pore vita removet; sic contra multi exterorum (infidelium) ad nos spectant, quicumque nimirum fidem moribus antevertunt, ac solo nomine carent, cum rem ipsam teneant, nempe virtutes quasdam Christianis commendatas exerceant”2. Necnon S. Chrysostomus?· : “ Tamen, ne contentiosi videamur, concedamus apud Gentiles esse qui recte vivant;... sermo enim erat de eo quod ut plurimum, non de eo quod raro contingit ”. 185. (B) Difficultas tamen desumitur ex his aut similibus S. Augustini verbis : “ Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum * ... Absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit justus. Absit autem ut sit justus vere, nisi vivat ex fide : Justus enim ex fide vivit" s. Ex quibus videtur omnia infidelium opera esse pec­ cata. — Ad mentem S. Doctoris intelligendam, hæc animadvertere licet. Supponit hominem ad finem et statum supernaturalem destinatum fuisse, ex hoc vero statu per peccatum originale ’ 3 4 5 In Ep. ad Galat., c. I. — ’ Oral., XVIII, 6. In Joan., homiL XXVII, 2, P. G., LIX, 164; Journel, 1162. In Joan., tract. V, 1, P. L., XXXV, 1414; Journel, 1809. Cont. Julian., 1. IV, c. 3, P. L·, XLIV, 745. DE GRATIA ACTUALI. 141 excidisse, et nonnisi per fidem posse reparari. Hinc omnis actio, quæ ad salutem non tendit, non solum inutilis, sed etiam mala ab ipso vocatur, quia deflectit ab ordine quem Deus constituit; quo sensu scribit : “ Quidquid boni fit ab homine et non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera sapientia præcipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est, hoc tamen pec­ cantes quod homines sine fide, non ad eum finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt” Talis autem actio esse potest quidem peccatum materiale, quia deordinatio est, sicut ipsa concupiscentia quæ ab Augustino pariter vocatur peccatum; immo sæpe erit peccatum formale, si quis ex prava intentione agat, non quærens Dei gloriam sed suam. Sed mens Augustini non fuit omnia infidelium opera, propter solum fidei defectum, esse peccata formalia, cum alibi agnoscat quædam saltem opera ab eis peracta esse laude digna. Ita dicit orationem cæci nati et publicani fuisse bonam et a Deo exauditam2, — infideles quosdam non solum agere secundum justitiam, sed etiam aliquando, etsi raro, ob bonum finem 3, — caritatem dari humanam quæ licita est, cari­ tatem nempe qua diliguntur conjuges, filii, amici, cives . * Cujus ratio est quia non omnia lineamenta divinæ imaginis in anima humana terrenorum affectuum labe detrita sunt5. Si quæ vero sententiæ nimis duræ videantur, v. g., ubi plus æquo deprimit liberi arbitrii vires post peccatum originale, cum 5. Bonaventura dici potest id tribuendum esse Pelagianorum excessibus : “ Ut eos reduceret ad medium, abundantius declinavit ad extremum plus dicens et minus volens intelligi ” 6. 18 6. 3° Rat. theol. Quod de peccatoribus diximus, n. 182, valet etiam de infidelibus : hi enim possunt etiam perficere opera objective bona, cum fine honesto, miliis circum­ stantiis vitiata; aliunde opposita sententia ducit ad absurda. Ad solvendas autem difficultates desumptas ex impossi­ bilitate pro infideli suas actiones ad Deum referendi, præ oculis habendum est non requiri, juxta Moralistas, ut actiones explicite referantur in Deum, sed sufficere ut ex fine simpliciter honesto fiant : tunc enim proprio pondere tendunt in Deum. Jamvero etiam idolatræ, parentes hono­ rando, aut virtutem naturalem colendo, sæpe ita agunt non » 3 4 5 6 Ibid., 749, 751. — ’ In Joan., tract. XLIV, 13, P. L., XXXV, 171S. De spiritu et littera, XXVIII, 4S, P. L., XLIV, 229. Sernio CCCXLIX, I, T, P. L., XXXII, 727. De spiritu et littera, XXVIII, 48, P. L., XLIV, 229. Breviloq., p. 3, § 5. • .t: •λ?;·..-,’ ■ 142 DE GRATIA ACTUALI. CAPUT II. 143 r: ad placendum idolis, sed propter honestatem his actibus propriam. Nil igitur prohibet quin finem simpliciter hones­ tum sibi proponant. 187. Thesis IIP : Homini lapso necessaria non est gratia actualis ad opera quaedam moraliter bona pera'p genda. Ita communiter contra Augustinenses. Probat. i° auctoritate Ecclesiæ. Scriptura quidem de hac quæstione non explicite agit ; sed thesis probatur ex dam­ natione quarumdum propositionum Baii : “ Liberum arbi­ trium sine gratiæ Dei adjutorio nonnisi ad peccandum valet... Cum Pelagio sentit qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex naturæ solis viribus ortum ducit, agnoscit”1. Ergo liberum arbitrium potest, sine gratia actuali, aliquid facere quod non est peccaminosum ; et asserere aliquid boni naturalis solis viribus naturæ perfici posse, non est pelagianus error. — Explicite in C. Coloniensi, an. i860, a S. Sede ordinaria approbatione confirmato, declaratum est posse hominem lapsum solis naturæ viribus aliqua opera honesta facere. 188. 2°Rat. theoE Per peccatum originale liberum arbi­ trium non fuit penitus exstinctum, sed tantum viribus atte­ nuatum (comparatione facta cum statu innocentiæ et inte­ gritatis), ut declarat Tridentinum 2. Atqui si homo lapsus non posset aliquid boni naturalis sine gratiæ auxilio facere, etiam in rebus facilioribus, v, g., in honorando parentes, jam non existeret liberum arbitrium, sed homo ad peccandum determinatus esset. Ergo. Merito itaque scribit 5. Thomas 3 .-“Quia tamen natura humana per peccatum non est totaliter corrupta, ut scilicet toto bono naturæ privetur, potest quidem, etiam in statu naturæ corruptæ, per virtutem suæ naturæ aliquod bonum particulare agere ”, 189. Controvertitur tamen num de facto dentur actus mere honesti sine gratia actuali peracti. Quidam enim theologi, cum Ripalda, L. Billot, et aliis, putant nullum dari de facto opus mere naturaliter honestum; nam, inquiunt, cum homo de facto ad 1 D. B., 1027, 1037. ’ Scss. VI, cap. I, D. B., 793. — 3 Sum. tbeol., 1* 2x, q. 109, a. 2. ■xPZ'7 finem supernaturalem destinatus maneat, Deus semper et omnibus, etiam infidelibus, in præsenti ordine dat gratiam supernaturalem qua opera moraliter honesta elevantur ad ordinem supernaturalem. Unde, juxta eosdem, non datur de facto gratia mere medicinalis, sed omnis gratia divinitus collata est simul elevans. II. Quid homo lapsus non possit sine gratia actuali ». 190.Status quœstionis. Docuerant Pelagiani hominem in statu præsenti posse propriis viribus totam legem natu­ ralem servare, omnes tentationes vincere, immo talem sta­ tum perfectionis attingere ut nullum amplius sentiret concupiscentiæ motum. Hodierni Rationalistœ et Protestantes liberales, peccatum originale negantes, pariter tenent homi­ nem posse propriis viribus totam legem naturalem adim­ plere omnibusque tentationibus, etiam gravibus, resistere, dummodo recte instruatur. — Contra quos sequens erit thesis. 191. Thesis Homo lapsus npn potest moraliter, sin e auxilio gratiæ, diu servare totam legem naturalem neque omnes graves tentationes superare. Certum est. Declaratur : (a) “ Non potest moraliter ”, quia hic agitur de impotentia non physica, sedmorali : physica impotentia est absoluta incapacitas actum eliciendi, v. g., homo physice impotens est ad aliquid intelligendum sine prævia repræsentatione objecti in mente; moralis autem impotentia est summa difficultas ad aliquid agendum, quæ de facto nun­ quam, vel fere nunquam superatur, licet absolute superari possit. (b) “ Sine auxilio gratiæ ”, id est, sine aliquo auxilio a generali concursu distincto ; ad hanc enim impotentiam supe­ randam non requiritur per se auxilium vere supernaturale seu gratia elevans, sed sufficit gratia medicinalis seu auxi­ lium prœternaturale, quod Deus benigne concedit hominibus bonæ voluntatis qui faciunt id quod possunt. Graves tamen theologi probabiliter dicunt de facto omne auxilium a Deo ‘S. Thom., i» 2æ, q. 109, a. 4 et 8; Suarez, lib. I, c. 23-28; Salmant, disp. II, η. 17 sq. ; S. Bellarm., T)e gratia et libero arbitrio, lib. V. c. 7-8; Mazzella, n. 369 sq. ; Palmieri, th. 20; Murray, disp. IV; Pesch, n. 147172; Van der Meersch, n. 70-90; L. Billot, th. I-II ; Hervé, n. 139-151. 144 CAPUT II. ί| datum in hoc casu esse aliquo gradu supernaturale, quia remote ad vitam æternam conducitx, n. 189. (c) “ Diu servare totam legem naturalem ”, quia non nega­ mus hominem lapsum posse propriis viribus legem natura­ lem per aliquod tempus servare, aut aliquot præcepta, faci­ liora scilicet, etiam diu adimplere. (d) “ Neque omnes graves tentationes superare". Tentationes sunt graves quando vehementer, præsertim si etiam diu, ad peccatum incitant. Jam vero non negamus homi­ nem lapsum propriis viribus posse levibus tentationibus aut etiam alicui gravi tentationi seorsim spectatæ resistere1 2; sed in præsenti statu quædam sunt tentationes tam graves et tam multiplices ut homo sine speciali auxilio non possit eas omnes superare etiam victoria naturaliter honesta. — In eadem thesi complectimur observationem legis et victoriam de tentationibus, quia de facto graves tentationes sunt præcipua ratio cur tota lex non servetur. Victoria de tentationibus potest esse triplex : (a) saltitaris et meritoria, quando fit cum gratia ex motivo supematurali ; (b) peccaminosa, quando quis tentationi resistit consentiendo in aliam, v. g., si quis avaritiam superat ex vana gloria ; (c) naturaliter bona, quando quis resistit, propter motivum naturaliter honestum, v. g., avaritiam vincit propter motivum morale philanthropise. Jamvero hic non est quaestio de victoria salutari, quæ certo reportari nequit sine gratia; nec pariter de victoria peccaminosa, cui gratia con­ currere nequit; sed solum de victoria naturaliter bona. 192. Probatur : i° Script. (A) Jam in Vet, Testa­ mento, Sapiens dixerat neminem posse habere (^apientiam^ id est(virtutes complexive sumptg^sme divino auxilio 3 ·. “ Scivi quoniam aliter non possem esse continens (sapientiæ) msidJeus det”.~ * 1 Ripalda, disp. 114, sect. iS, η. 169; Suarez, lib. I, c. 27, η. 24. 3 Quidam theologi asserunt quidem hominem lapsum non posse, sine gratia, ullam tentationem gravem vincere, sed vel loquuntur de tentatione quæ tam diuturna est ut pluribus æquivaleat, vel suam opinionem ex fontibus revelationis probare nequeunt, ut recte animadvertit Pesch, nn. 157, 164 : ° Nunquam enim hi fontes loquuntur de aliqua particulari tentatione, sed de generali illa pugna, in qua homo undique difficultatibus obsessus sine gratia non potest non superari VIII, 21. DE GRATIA ACTUALI. 145 (B) S. Paulus, in Ep. ad Romanos, directe ostendit neque Judæos neque Gentiles sine fide seu sine gratia Christi, jus­ tificationem consequi posse. Ad hoc autem probandum, tria asserit : (a) demonstrat omnes, tum Judæos tum Gen­ tiles, contra legem naturalem sibi notam graviter peccasse, idololatriæ aut vitiis innaturalibus indulgendo »; (b) osten­ dit causam istorum peccatorum esse concupiscentiam, cui lex etiam mosaica mederi non potuit : nam, licet lex in se sit sancta, et justa, et bona 2, tamen, seorsum a gratia spectata, concupiscentiam potius acuit quam exstinguit; (C) in statu præsenti hanc concupiscentiam propriis viribus vincere nequi­ mus : “ Quod enim operor non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio ”3 : “Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio... Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per J. Christum” 4, vel, ut in multis græcis codicibus legitur : “ Gratias ago Deo per Jesum Christum ”. Unde sic : Apostolus hic docet summam hominis esse infirmitatem ad bonum faciendum quodcumque (sive super­ natural sive naturale), et eam repetit ex concupiscentia seu ex gravibus tentationibus quæ in nobis oriuntur ; atqui simul affirmat hanc infirmitatem non posse vinci nec tentationes superari nisi per gratiam ex meritis Christi datam ; ergo, juxta S. Paulum, homo lapsus non potest diu totam legem etiam naturalem servare omnesque tentationes superare sine auxilio gratiæ. 'Rom., I, 20-32; II, 1-29. Quidam dixerunt impotentiam qua Judæi labo­ rabant'oriri ex speciali difficultate servandi innumera legis mosaicæ minuta præcepta. Sed immerito; nam S. Paulus hic potius agit de naturalibus prae­ ceptis in lege mosaica inclusis, cum speciatim commemoret præceptum Non concupisces^ quod sane ad legem naturalem spectat. "Rom.y VII, I2._ 3 Rom.y VII, 15. Inter exegetas controvertitur utrum S. Paulus hic loquatur nomme Judæoruni an etiam nomine Christianorum qui, post justificationem, concupiscentiae impugnationibus obnoxii manent. Cfr. F. Prat, La Thiol, de S. Pauly I7, p. 272. Quidquid est, certum manet in utraque opinione hominem, nondum gratia regeneratum^ non posse, secundum Apostoli doctrinam, legem naturalem integre servare. — 4 Rom.y VII, 18-25. (C) Quam doctrinam confirmat S. Jacobus asserens nemi­ nem linguam seu peccata oris cohibere posse : “ Linguam nullus hominum domare potest”!^) (D) Idem constat ex illis Scripturæ locis ubi oratio ut necessaria exhibetur ad tentationes superandas : “ Vigilate tentatioet orate ut non intretis consentiatis entationes superandas , si vires sufficerent, oratio necessaria non esset ad gratiam impe­ trandam, qua vincerentur; ergo. 193. 2° Tradit. (A) Patres distinguere non solebant ex professo inter actus ethice et supernaturaiitcr bonos ; sed ex eorum modo loquendi merito infertur thesis nostra. (a) Ante pelagianam controversiam, modo generali asserunt hominem lapsum recte agere non posse sine superna gratia; v. g., S. Cyprianus testatur se, ante conversionem, ita vitiis irretitum esse ut de emendatione desperaret, sed unda genitali refectum facile peregisse quod antea difficile, immo et impossibile videba­ tur 3. S. Ambrosius addit < : “ Quis est autem tam fortis ut nequa­ quam in tentationes moveatur, nisi Dominus adjutor ei assistat ”. Quod 5. Chrysostomus confirmat asserens Gentiles non posse nisi raro recte vivere5. (b) Contra Pelagianos, S. Augustinus statuit hominem non posse, sine auxilio Dei, vitare peccatum et omnes tentationes supe­ rare : 1) quia omnia bona ex Deo sunt : “Omnia bona, sicut dictum est, et magna, et media, et minima ex Deo sunt ; sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberæ voluntatis, quæ virtus est et in magnis numeratur bonis”6* ; 2) insuper “nemo habet de suo nisi mendacium atque peccatum ”L Concedit tamen infideles quædam opera bona facere, cum divina imago in eis non omnino deleatur, sed pauca tantum, cum pleraque justitiae, patientiae, tem­ perantiae aiiarumque virtutum opera quæ peragunt recta intentionis defectu vitientur8. _» Jac., III, 8. fMatth., Xkvl, 41; cfr. Luc., XVIII, 1 ; I Cor., X, 12-13. ’ Ad Donatum, 4, P. Z. , IV, 200; Journel, 548. ------- > 'Enarrat. in 12 Ps. davidicos, XLIII, 71, P. L., XIV, 1123; Journel, 1263. s In Joan, homil., XXVII, 2, P. G., LIX, 164; Journel, 1162. 6 Retract., 1. I, c. IX, 6, P. L., XXXII, 59S. ? IJoan., tract. V, η. I, P. L·, XXXV, 414. 8 Cfr. De spiritu et littera, P. L., XLIV, 201-246; De natura et gratia, XLIV, 247-290; De gratia et libero arbitrio, XLIV, 881-912. DE GRATIA ACTUALI. 147 (B) Concilia declarant non omnia præcepta impleri nec omnes tentationes vinci posse sine gratia. Ita canones concilii plenarii Carthaginensis (418), a Zosimo approbati, docent gratiam requiri non solum ad remissionem peccato­ rum, quæ jam commissa sunt, sed etiam ad adjutorium ut non committantur ; hanc gratiam requiri non solum in intel­ lectu, sed etiam in voluntate; non solum ut facile, sed etiam ut simpliciter impleamus mandata *. Jam vero, etsi non spe­ cifice hic agatur de præceptis naturalibus, hæc tamen inclu­ duntur, quia et de iis Pelagiani locuti erant. — Ita pariter Cœlestinus I, ad episcopos Galliæ de erroribus Semipelagianorum scribens (431), declaravit “ neminem idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis con­ cupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei” *. 194. 30 Ratione suadetur, (a) Experientia constat præ­ cepta legis naturalis esse innumera, quædam vero ardua modo tamen diverso pro variis individuis; præterea multiplices occasiones ea violandi occurrunt, et ex hac frequentia maxime crescit difficultas; insuper haud raro vehementes exsurgunt tentationes a carne, mundo et diabolo, quæ lumen rationis obscurant et voluntatem debilitant, et quandoque eo periculosiores sunt quo magis diuturna; atta­ men tota lex naturalis adimpleri nequit nisi hæ tentationes vincantur. Unde sic : ad resistendum hujusmodi tentationibus et omnia legis præcepta fideliter servanda requiritur prompta attenta et perseverans consideratio alicujus boni superioris quæ a bonis sensibilibus et a peccato nos deterreat, qualis est consideratio vitæ ætemæ, præmiorum ac poenarum quæ bonis et malis servantur, pulchritudinis virtutis, foeditatis vitii, etc. Atqui talis applicatio mentis moraliter impossi­ bilis est in statu naturæ lapsæ : anima enim nostra quadru­ plici vulnere ignorantia, malitia, infirmitatis et concupiscen­ tia sauciata, res divinas non facile percipit, sibique relicta, debilis, inconstans et impar est ad diuturnas considerationes vel ad magnos conatus, ut probavimus in Tr. de Deo Creante, n. 916. ' Cfr. D. B., 103, 105. — ’ D. B., 132. ■ A. 148 CAPUT II. Ad rem S. Thomas scribit1 : “ Quæ quidem licet per gratiam sanetur quantum ad mentem (seu partem superiorem), remanet tamen in ea corruptio et infectio quantum ad carnem, per quam servit legi peccati, ut dicitur’. Remanet etiam quædam ignoran­ tiae obscuritas in intellectu, secundum quam, ut etiam dicitur3, quid oremus, sicut oportet, nescimus. Et ideo necesse est nobis ut a Deo dirigamur et protegamur qui omnia novit et omnia potest (b) Historia populorum thesis confirmatur. Jam enim probatum est in Tr. de Vera Religione, n. 214-219, paganas gentes excultissimas vitiis etiam turpissimis induisisse, non exceptis praeclaris philosophis : sapientissimis enim, v. g., Socrati, Aristoteli Platonique gravia tribuuntur delicta, ut videre est apud Diogenem Laertium, qui eorum vitas descri­ bit. Merito itaque S. Paulus dicere potuit(£?: “ Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, sicut scrîpbïiïr~éstrquia ndh~est jWns~~^uTsquam Historice "pariter constat, apud Christianas gentes,“generatim eos qui religioni valedicunt, mox ad paganos mores redire et gra­ vissima legis naturalis praecepta violare^ Atqui ex his factis inferre licet moraliter impossibile esse homini lapso diu integram legem servare absque divino auxilio quod in religionis praxi invenitur. 195. Notanda pro praxi. (A) Impotentia ad bonum natu­ rale faciendum aut tentationes superandas non eodem gradu in omnibus hominibus lapsis existit : (a) non enim in omnibus æqualis est vis concupiscentiae, ut diximus in Tr. de Deo Creante, n. 907; (b) insuper vi haereditatis, temperamenti, educationis, extemarumque circumstantiarum, alii alias habent propensiones sive ad bonum sive ad malum. Quare spiritualis director de sin­ gulis pænitentibus non idem judicium feret, sed suum agendi * Swzz. theolcg., I* 2g, q^_ 109, a. 9. Vil, 25. — 3 , VIH, 26. —J Rom., III, 9, 12. 5 QuocTpræCiare· ostendit H. raine (Origines de la Prancê contemp. : te Régime moderne, t. II, p. 118-119), °hi» inter alia, hæc scribit : “ Il (le chris­ tianisme) est encore, pour quatre cents millions de créatures humaines, l’organe spirituel, la grande paire d’ailes indispensables pour enlever l’homme au-dessus de lui-même, au-dessus de sa vie rampante et de ses horizons bornés, pour le conduire, à travers la patience, la résignation et l’espérance, jusqu’à la sérénité; pour l’emporter, par delà la tempérance, la pureté, la bonté, jusqu'au dévoue­ ment et au sacrifice. Toujours et partout, depuis dix-huit cents ans, sitôt que ces ailes défaillent ou qu’on les casse, les mœurs publiques ou privées se dégradent ”, DE GRATIA ACTUALI. 149 modum eorum indoli et externis circumstantiis accommodabit, ut in Tr. de Panilentia declaratur. (B) Juxta communem theologorum sententiam, qui versatur in statu peccati mortalis non potest diu vitare gravia peccata; cum jmim gtt.a Deo aversus per peccatum, et aliunde homo in repen­ tinis plerumque operetur secundum habituales dispositiones, occur­ rente gravi tentatione, sæpius iterum a Deo se avertet novum pec­ catum committendo ». Maxime igitur interest peccatorem quam­ primum ad Deum per pænitentiam redire. 197. i° Certum est ;(a) hominem lapsum non posse moraliter, sine gratia, amare Deum amore effectivo super omnia, saltem ad longum tempus; nam ad hoc requiritur ut possit 1 Quod ita declarat S. Thomas, i» 2æ, q. 109, a. 8 : “ Similiter etiam antequam hominis ratio, in qua est peccatum mortale, reparetur per gratiam justificantem, potest singula peccata mortalia vitare, et secundum aliquod tempus, quia non est necesse quod continuo peccet in actu. Sed quod diu maneat absque peccato mortali, esse non potest.. Cum enim homo non habet cor suum firmatum in Deo, ut pro nullo bono consequendo vel malo vitando ab eo separari vellet, occurrunt multa propter quæ consequenda vel vitanda homo recedit a Deo, contemnendo praecepta ipsius; et ita peccat mortaliter, praecipue quia in repentinis homo operatur secundum finem praeconceptum, et secundum habitum praeexistentem ”. ’Cfr. S. Thorn., i’ 2x, q. 109, a. 3; Suarez, 1. I, c. 29-36; Salmant, disp. II, dub. 3-4; S? BellarmintlS, 1. 19, c. 7; Palmieri, th. 20; Mazzella, n. 404 sq.; Card. Lépicier, p. 33-41 ; Van der Meersch, n. 82-84; L· Jans­ sens, n. 139-146. -------- ί I I .W 196. Hic quæstio est tantum de amore Dei naturali, quo nempe Deus ratione cognitus, ut auctor naturæ diligitur; nam, juxta omnes, ad amorem Dei supernaturalem quo Deus per revelationem cognitus, ut auctor gratiæ et gloriæ diligitur, certo requiritur gratia, i) Ille amor potest esse perfectus vel imperfectus : perfectus, si Deus diligitur super omnia, ita ut voluntas omnia facere parata sit potius quam eum offendere; imperfectus, si Deus non diligitur super omnia. 2) Rursum amor Dei potest esse effectivus, vel affectivus tantum : effectivus, quando cum mandatorum exeeutione conjungitur; affectivus tantum, quando in volun­ tate residet, quin cum mandatorum observatione conjunga­ tur. inW fli Corollarium de necessitate gratiæ ad amorem Dei’. 150 CAPUT Π. propriis viribus omnia praecepta legis naturalis per tempus notabile adimplere : “ Qui dicit se nosse Deum et mandata ejus non custodit,mendax est... Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est ”». Atqui hoc est moraliter impossibile in statu naturæ lapsæ, ex dictis η. IQI ; insuper ea est corruptio humanæ naturæ ut bonum . nostrum magis quam Dei gloriam amemus : unde fit ut nimis arduum sit Deum ex toto corde diligere amore effec­ tivo et diuturno, nisi gratia juvemur. (b) Hominem lapsum posse moraliter, sine gratia, amare Deum amore naturali affectivo imperfecto. Nam talis amor consistit in eo quod homo ita diligit Deum ut disponatur ad servanda saltem aliquot divina præcepta ad tempus; atqui, ex dictis, homo naturaliter aliquot divina præcepta servare potest per aliquod tempus; ergo potest amare Deum modo imperfecto. 198. 2° Controvertitur autem num homo possit morali­ ter, sine gratia, amare Deum amore affectivo perfecto, ita ut sincere velit omnia mandata servare. (A) Negative respondent Thomistes, aliique ut S. Bellarminus et Suarez, (a) Etenim homo non potest sincere velle quod assequi non potest; atqui homo non potest naturaliter adimplere præcepta omnia, nec proinde effective amare Deum super omnia; ergo non potest id sincere velle, (b) Insuper id magis conforme videtur C. Arausicano ZZ’ definienti hominis lapsi ita attenuatum esse liberum arbitrium “ut nullus postea diligere Deum sicut oportuit... possit nisi cum gratia misericordiæ divinæ prævenerit ”. (B) Affirmative autem respondent Molinistce; nam, etiamsi homo de facto non possit moraliter adimplere omnia præcepta, tamen potest, quando nulla gravis tentatio urget, sincere velle ea adimplere; multa enim sincere volumus, quæ, propter infir­ mitatem, non adimplemus, ut constat, v. g., ex bono proposito quod elicimus ante absolutionem omne vitandi peccatum ; ergo homo potest, pro brevi saltem tempore, Deum diligere amore affectivo perfecto. ’ IJoan., II, 4-5. “ D. B., n. 199. DE GRATIA ACTUALI. 151 Art. III. De dispensatione gratiæ actualis’. 199. Cum gratia sit omnibus necessaria ad salutem, et aliunde Deus sincere velit omnes homines salvos fieri 2, jam inferre licet gratiam omnibus dari. Non datur tamen aequa­ liter omnibus, cum gratiæ concessio sit gratuita : largitur enim Deus singulis prout vult et secundum cujusque dispo­ sitionem et cooperationem 3. Quare, ad rem lucidius expo­ nendam, agemus : 1° de gratuitate gratiæ; 2° de universali ejus distributione. § I. De GRATUITATE GRATIÆ. 200. status quæstionis. (A) De gratuitate gratiæ errarunt : (a) Pelagiani, asserentes hominem posse, per opera mere naturalia, mereri gratiam ex justitia (de condigno) ; et Semipelagiani idem docentes, sed ex decentia (de congruo). (b) Baiani et Jansénistes, docentes gratiam in statu naturæ puræ esse homini debitam, sed in statu præsenti esse indebitam propter peccatum. (C) Modernistes, existimantes gratiam nihil aliud esse nisi ultimam evolutionem ipsius naturæ. (B) Jam probavimus in Tr. de Deo Creante, n. 86o, gra­ tiam esse omnino supernaturalem, ideoque super vires et exigentias naturæ. Sed quæstio nunc exsurgit num et quo sensu gratia ο O sit gratuita. Jam vero gratuitum proprie dictum in genere est id quod ita ex mera liberalitate conceditur ut accipiens nulla ratione donantem ad largitionem moverit. Gratia igitur est gra­ tuita eo sensu quod in natura aut naturali operatione homi­ nis nihil est quod Deum quovis modo ad gratiam largiendam moveat. Quare respectu hominis, qualis in concreto est, ea tantum * Suarez, De Gratia, 1. IV, c. 7-I95 Salmant, De Gratia, disp. VI, dub. 2-3; Ripalda, De Ente supernalurali, disp. CXI ; Murray,-De Gratia, disp. VII, n. 99 sq.; Mazzella, n. 7S2 sq.; Palmieri, th. 59-62. 2 Quod probatum est in Tr. de Deo uno, n. 526 et de Verbo Incarnato, n. 1176-77· 3 Trident., Sess. VI, cap. VII, D. B., 799. * CAPUT II. 152 gratia est necessario plene gratuita quæ est prima in sua serie, nempe : 1) prima gratia homini concessa; 2)altera aut tertia gratia collata post neglectas priores; 3) prima quæ homini conceditur postquam a statu gratiæ decidit et qua ad sese præparandum ad justificationem sollicitatur. — Quando autem homo jam gratiaprczventus est, Deum aliquo modo movere potest ad ulteriores gratias concedendas sive impetrando per orationem, sive sese disponendo, sive me­ rendo. Quod ex dicendis melius intelligetur. 201. Thesis : Prima gratia ita gratuita est ut homo nullis operibus naturalibus eam mereri possit^eJad Il eam positive se disponere, nec eam orando impetrare valeat. Probatur per partes. 202. Prob. ia pars, nempe hominem nullis operibus naturalibus primam gratiam mereri posse de condigno aut de congruo. bepcie est contra Pelagianos et Semi-pelagianos ex Arausicano II : “ Si quis, ad invocationem humanam, gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis, contradicit Isaiæ prophetæ, vel Apostolo idem dicenti : Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant”. “Nullis meritis gratiam prævenientibus, debetur merces bonis operibus, si fiant, sed gratia, quæ non debetur, prœcedit ut fiant"'1. — Concilium distinctionem non instituit inter meritum de condigno et de congruo; cum Semipelagianos damnare velit, verba adhibet tam generalia ut omne prorsus meritum exclu­ dant, quando agitur de operibus naturalibus. 03. (A) Script, (a) Ex omnibus textibus, quibus jam supra (n. 146) probavimus hominem nec cogitare, nec velle, nec perficere^nec petere posse aliquidvsicut oportet, in ordine gd salutem, nisi gratia Dei præveniatur et juvetur; ex hoc enim logice sequitur eum non posse primam mereri gratiam. (b) Insuper totus est Apostolus in Ep. ad Romanos in demonstranda gratiæ gratuitute : probat videlicet neque Judæos, legem mosaicam servando, neque Gentiles, naturæ • D. B., 176, 191. DE GRATIA ACTUALI. 153 legem sequendo, primam gratiam, seu vocationem ad fidem, meruisse, et exinde colligit justificationem esse prorsus gra­ tuitam : pauca sufficiat referre testimonia : “Quia ex operi­ bus legis non justificabitur omnis caro coram \\\o... justificati gratis per gratiam ipsius... arbitramur enim justificari horni nem per fidem sine operibus legis ” 1 ; “ Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum ”2; tandem diserte asserit gratiam esse gratuitam “ Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia ” 3 seu gratuita. Jam vero hæc omnia clare evincunt primam saltem gratiam esse prorsus gratui­ tam : si enim eam mereri possemus, jam non ut gratia, sed ut debitum nobis daretur, juxta illud S. Pauli : “ Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum ”4. S- 204. (B) Tradit, (a) Patres, etiam antiqui, hanc doc­ trinam implicite docent, statuendo gratiam esse gratuitam; quare Pelagius ipse declarare compulsus est in synodo Diospolitana (an. 415) “gratiam Dei non dari secundum merita nostra ”. (b) Explicite autem eam tradit 0". Augus­ tinus saltem ab anno 397 (nam junior eam negaverat), multoties asserens hominem non posse bonis operibus mereri gratiam, nam nonnisi cum gratia hæc opera facere valemus : “ Eo ipso quo gratia est evangelica, operibus non debetur : alioquin gratia jam non est gratia... Incipit autem homo percipere gratiam ex quo incipit Deo credere... Unde admonemur nec ipsis operibus misericordiæ quemquam oportere gloriari et extolli, quod eis quasi suis Deum pro­ meruerit ” 5. Quod et illustrat exemplo S. Pauli : “ Ut autem de cælo vocaretur (Paulus), et tam magna et efficacissima vocatione converteretur, gratia Dei erat sola ; quia merita ejus erant magna, sed mala” 6. (c) Rem definivit non solum synodus Arausicana II, n. 202, sed etiam Tridentina, declarans primam gratiam seu voca­ tionem adultis dari “ nullis eorum meritis existentibus ” 7. 1 5 6 7 Pom.* III, 20, 24, 28. —3 Pom.* IV, 2. —3 Pom.* XI, 6. —4 Pom.* IV, 4. De div. quaslionibus adSiinfllic.* I, 2, 9, P. L.* XL, III, 116, De gratia et libero arbitrio* V, 12, P. L.* XL1V, S89; Journel, 1936. Sess. VI, cap. 5; D. B., 797. II, 154 CAPUT II 205. (C) Ratione theologica confirmatur. Omne meri­ tum supponit aliquam esse proportionem inter actum et premium. Atqui inter opera naturalia et gratiam supernaturalem deest omnis proportio, cum supernaturale excedat omnes vires et exigentias naturæ. Ergo. 206. Probatur simul * 2 et pars, sci 1 icet prima gratia non obtinetur precibus mere humanis, nec positiva dispositione naturali. J ta communiter et certum. _ Hic non agitur de merito, sed de oratione naturali et de dispo­ sitione quæ reddat subjectum positive idoneum ad gratiam recipien­ dam. Jamvero plures concedunt hominem posse propriis viribus se ad primam gratiam negative disponere, obices quosdam remo­ vendo, ut peccata et duritiam cordis. Sed communiter ac certo tenetur eum non posse ad eam sese disponere positive seu reali aptitudine et exigentia; nec posse proprie loquendo movere Deum supplicatione naturali ad infundendam primam gratiam. — Id enim infertur e decretis Arausicani II mox citandis. Etenim : (A) Script, constat : (a) nos orare non valere sicut oportet, i. e., in ordine ad salutem, quin gratia Spiritus Sancti preveniamur Quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ” 1 ; ergo prima gratia precibus nostris obtineri nequit; (b) ini­ tium operis boni ideoque dispositionem positivam esse a Deo : “Qui ccepit in vobis opus bonum, perficiet”2; porro si natura positive disponeretur propriis viribus ad primam gratiam, initium boni operis non a Deo esset, sed a nobis. 207.(B) Tradit, (a) Quoad orationem, res propriis ter­ minis declarari videtur a Concil. Arausicano II (cf. supra n. 202). . cit., t. II, p. 15 sq. ; J. Rivière, D. Τ'. C., art. Attrite. 186 CAPUT III. Dicitur : (a) Opus bonum et supernatural ut sic distinguatur a merito naturali; debet esse supernatural tum ratione principii, quatenus fit sub influxu gratia; tum ratione finis, quatenus fit propter finem supernaturalem, ut infra declarabitur, n. 262. (b) Propter Deum; si enim aliquod opus propter Deum non fit, saltem implicite, nulla est ratio cur retributio ab ipso exspectetur. (c) Ex quo oritur jus...; in hoc consistit essentia meriti, et distin­ guitur tum ab impetratione tum a propitiatione et satisfactione. 1) Impetratio seu oratio non dat jus, sed favorem obtinet ex mera misericordia; 2) propitiatio ordinatur ad compensandam injuriam Deo illatam et remissionem peccati consequendam; 3) satisfactio autem ad remissionem pœnæ peccato debitæ tendit ‘. (d) Posita Dei ordinatione. Deus enim libere ordinavit ut homines per gratiam præparentur ad gloriam, et per bona opera supematuralia gloriæ incrementum mererentur : non tenetur enim supernaturalem beatitudinem et visionem beatificam eis largiri; posita autem divina ordinatione, homo potest, Dei juvante gratia, opera efficere supematuralia quæ quamdam habeant proportionem ad supernaturalem retributionem nobis promissam. 255. 2° Species. Duplex distinguitur meritum : de condigno et de congruo, (a) Meritum dejjondigno illud est quod eam æqualitatem habet cum |5ræmio ut hoc debeatur ex justitia. Subdivididur : 1) aliud est de rigore justitiæ, quando perfecte salvatur æqualitas inter opus et praemium, ita ut operans a praemiante non accipiat ipsum principium merendi; sic Christus meruit; 2) aliud non est de rigore justitiæ, quia merens a præmiante accipit ipsum merendi principium : tale est meritum justi. Meritum de condigno est meritum proprie et simpliciter, quod proinde theologi intendunt quotiescumque aliud expresse non significant. (b) Meritum de congruo illud est in quo deficit æqualitas inter opus et præmium, — cui proinde debetur præmium non ex justitia sed ex quadam decentia, attenta Dei liberalitate, ob quamdam, licet valde imperfectam, operis propor­ tionem cum præmio. 1 In eadem actione, v. g., in oratione justi, inveniri potest quadruplex hujus­ modi valor, impetratorius scilicet, meritorius, propitiato rius et satisfactorius : quatenus decentia a Deo postulat, eadem impetrare potest; quatenus opus supernaturale Deo acceptable perficit, gratiam mereri potest; quatenus vero opus difficile et laboriosum agit, ad reparandam injuriam Deo illatam pro pec­ catis suis propitiationem offert et pro poena satisfacit. DE MERITO, 187 Ad explicandam differentiam inter utrumque quidam theologi hac utuntur comparatione : miles qui valde strenue se gessit in bello, duplex habet meritum : meretur de condigno stipendium militantibus promissum; meretur autem de congruo, praeter ordi­ narium stipendium, ut ad aliquam dignitatem promoveatur. Meritum de congruo duplex est : 1) aliud infallibile, quando accedit divina promissio, ita ut non solum ex decentia, sed ex fidelitate detur retributio; 2) aliud fallibile, quando talis promissio non existit. II. De conditionibus meriti. 256. Hic agimus de conditionibus ad meritum de con­ digno requisitis. Cum meritum supernaturale, ex infinita Dei liberalitate, jus nobis tribuat ad præmium opera natu­ ralia omnino superans, praeter conditiones ad meritum naturale necessarias, aliae requiruntur, praesertim positiva ordinatio et promissio ex parte Dei, et ex parte nostri ele­ vatio ad ordinem supernaturalem per gratiam. Quas omnes declarare oportet. i° Ex parte operantis. Duæ conditiones requiruntur : status viœ et status gratiæ. 257. (A) Status viæ : Ad meritum requiritur ut homo Quæ conditio requiritur ex ipsa natura rei, juxta quosdam, vel ex lege Dei positiva, juxta alios. Probatur (a) Script. 1) Ex iis locis ubi monemur tempus hujus vitæ dari ad salutariter agendum, et ultra hoc tempus nil ad salutem conferre. Ita Christus 1 : “ Me oportet ope­ rari... donec dies est. Venit nox quando nemo potest operari”. Jamvero nox hic significat mortem, ut aperte constat ex contextu. Quod ceteroquin Christus osten­ dit exemplo Lazari mendici, qui, statim post mortem in sinum Abrahæ defertur, et divitis qui statim in inferno sepelitur2. 2) Ex iis locis ubi statuitur homines statim post mortem judicari. Ita S. Paulus dicit 3 : “Statutum est hominibus ’ Joa., IX, 4. - ’ Luc.. XVI, 22. - 3 Hebr., IX, 21. 188 CAPUT III. semel mori, post hoc autem judicium". Atqui judicium, sive particulare sive generale (cum posterius nihil aliud nisi prioris manifestatio sit) finem probationis importat, ac proinde illius temporis per quod mereri aut demereri sumus; quæ quidem interpretatio confirmatur alio loco1 S. Pauli ubi dicitur : “ Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis ” i. e., ea quæ in corpore seu durante vita mortali peracta sunt (b) Tradit.^ scilicet : i) ex unanimi Patrum et theolo­ gorum omnium scholarum consensu, qui semper hoc docue­ runt ut unam ex primariis veritatibus : ita, v. g., S. Hiero­ nymus23: “Viventes possunt bona opera perpetrare, mortui vero nihil valent ad id adjicere quod semel secum tulere de via”; S. Augustinus 3 .· “Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna pro eo quod sortita est in carne cum viveret". Huc etiam pertinent saepe repetitae exhortationes ad bene agendum in præsenti vita, eo quod post mortem nulla est redemptio. 2) Ex auctoritate Ecclesia, praesertim ex declaratione sub­ scripta a Michaele Paleologo, ubi declaratur, juxta doctrinam Ecclesiae, justos, qui sua peccata expiarunt, mox (i. e., sta­ tim) caelum ingredi, malos autem in infernum descendere . * (c) Ratione convenientia. Necesse est enim ut tempus probationis, per quod homo mereri vel demereri potest, finem accipiat; atqui omnino convenit ut illud tempus finem acci­ piat in puncto mortis : quamdiu enim anima est conjuncta corpori corruptibili, ex una parte non videtur capax visionis beatificae, excepto miraculo, et ex altera est in statu aptis­ simo ad merendum, quia corpore uti potest ad perfectionem acquirendam, et in miseriis hujus vitæ ampliores invenire opportunitates ad merendum ; ergo ordo meriti a Deo volitus rationi etiam omnino convenit. 258. (B) Status gratiæ sanctificantis etiam requiritur : (a) Script. Dicit enim Christus : “ Sicut palmes non potest 1 II Cor.* V, 10. — ’ In Eccfa.> IX» 4. 3 Enchiridion > 109, P. L·^ XL, 283; Joarnel, 1930. — 4 D. B., 464- ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis” 1 ; atqui nemo manet in Christo nisi per gratiam habitualem; ergo. Item S. Paulus2 : “Si cari­ tatem (ac proinde gratiam habitualem) non habuero, nihil mihi prodest (b) Tradit, i) E Trident., in quo duo declarantur : nihil eorum quæ justificationem præcedunt ipsam justificationis gratiam promereri; hominis autem justificati opera vitam æternam vere mereri : homo enim justificatus dicitur qui gratia habituali ornatur ; 2) et ex damnationepropositionis Baii negantis gratiam sanctificantem esse necessariam ad meritum 3. (c) Rat. theol. 1) Ex oppositione inter peccatum mortale et meritum. Repugnat sane aliquem vitam æternam mereri de condigno apud Deum, quando aliundè est inimicus Dei, et dignus poena æterna; atqui peccator, nondum justificatus, est Deo odibilis et pœna æterna dignus; ergo non potest eodem tempore vitam æternam mereri. 2) E proportione requisita inter opus et meritum. Quædam proportio inter opus et præmium esse debet ; atqui præmium de quo agitur, est intra ordinem filiationis supernaturalis; ergo in tantum vitæ æternæ heredes esse possumus in quantum filii Dei adoptivi sumus, “si filii, et heredes”4; atqui nonnisi per gratiam habitualem filii Dei adoptivi sumus 5. 2° 259. Ex parte operis. (A) Opus meritorium debet esse liberum, tum a coactione tum Ίϊ necessitate. T)e fide est contra Jansenianos. Nam sequens propositio ut hœretica damnata est6 : “ Ad merendum vel demerendum in statu naturæ lapsæ non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit liber­ tas a coactione ”. Ex Script., ille meretur “ qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit ” 7. Ratio idem suadet; nam nemo remuneratur aut punitur ' Joa., XV, 4. — · I Cor., XIII, 3. 3 D. B., 801, 809, 842, 1002, 1012, 1015. —4 Rom., VIII, 17. s S. Thom., i» 2*, q. 114, a. 3. — 6 D. B., 1094. — 1 Eccli, XXI, 10. 190 CAPUT III nisi sit dominus actuum suorum ; atqui homo non est domi­ nus suorum actuum nisi sit vere et intrinsece liber. Quod tamen non impedit quin opera præcepta meritoria esse possint; nam Deus mercedem etiam illis operibus deprcecepto pro­ misit; ita, v. g., dilectio inimicorum praecipitur, et est tamen opus valde meritorium, juxta illud : “ Diligite inimicos vestros,... et erit merces vestra multa”1; immo, praeceptum, ceteris paribus, auget meritum, operi addendo meritum obedientiæ. u seu naturaliter 260. (B) Insuper debet esse honestum bonum, ex parte objecti, finis et circumstantiarum ; nam ma­ lum opus, nedum possit remunerari, est poena dignum ; opus autem indijferens, si aliquod sit in individuo, ex se nihil meretur aut demeretur. Ergo solum opus bonum meretur. Attamen opus ex se indifferens, bonum reddi potest per inten­ tionem supernaturalem; immo opus materialiter malum potest, juxta communem sententiam, fieri bonum et meritorium, si sit honestum in mente agentis : Deus enim intuetur cor. 261.(C) Supernaturale : (a) Ratione principii, eo sensu quod fieri debeat sub influxu gratiæ, ut proportionem habeat ad finem supernaturalem; quod ab omnibus admittitur, et definitum est a Tridentino .* Sed quœnam gratia requiritur? Quidam theologi 3 dixe­ runt ad meritum in justis gratiam habitualem et virtutes infusas sufficere, absque gratia actuali. Probabilior tamen sententia est requiri etiam gratiam actualem, ut colligitur ex textibus supra allatis, ex quibus constat hominem etiam justum nil facere posse in ordine supernatural! sine gratia, n. i66.— Ratio est quia gratia et virtutes infusæ nos directe non movent ad actum, ideoque gratia actuali indigemus ut ad actum supernaturalem moveamur. 262. (b) Ratione finis seu motivi, eo sensu quod fieri debet aliquo modo ex motivo fidePcum relatione ad Deum finem supernaturalem aut ad vitam æternam, juxta illud : “ Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino et non hominibus, scientes quod a Domino accipietis retri­ 1 Luc., VI, 35. — ’ Sess. VI, can. 32, D. B., 842. s Ita D. Soto, De nat. et grat., 1. III, c. 4; Terrien, II, 59 62; L. Billot, De virtutibus, th. VII, p. 173; V. der Meersch, n. 338. DE MERITO. 191 butionem"1; "Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum ” a. — Idem docent Patres, quorum doctrinam ita contrahit Augustinus 3 : “ Bonum opus intentio facit, intentionem fides dirigit Addit S. Gre­ gorius M. 4 : “ Spe ad supernam patriam tendat, et nequa­ quam se a vitiis pro mundi hujus honestate contineat”. 263. Sed quæstio est quo sensu actus nostri ad Deum re­ ferri debeant. Juxta omnes, necesse non est ut in singulis operibus renovetur intentio finis supernaturalis. Pariter, juxta omnes,requiritur saltem ut virtualiter implicite referan­ tur in Deum; quod duo importat : illam ordinationem hominis in Deum finem supernaturalem, quæ invenitur in omni homine justificato ; et operationem actus moraliter boni cum intentione finis operis : hæc enim intentio in justo ten­ dit in Deum. Juxta Thomistas, requiritur insuper ut opus illud aliquo modo sub~itfiuxu caritatis fiat ; sufficit tamen virtualis influxus, is nempe qui permanet vi actus caritatis prius eliciti et non retractati. Sic enim arguunt : i) ex Scrip­ tura .· “Si... caritatem non habuero, nihil mihi prodest ”5; fides quidem prodest, sed quæ per caritatem operatur^. Actus aliarum virtutum valent utique, sed quando fiunt propter nomen Domini, in Dei gloriam, i. e., a caritate informantur 7. 2) Ratione : ut actus alicujus virtutis sit vitæ æternæ meritorius, debet a gratia habituali procedere; sed a gratia habituali nullus actus procedit nisi mediante caritate, sola plene in Deum tendît finem ultimum supernaturalem ; ergo nullus actus vitæ æternæ meritorius esse potest quin caritate virtualiter saltem referatur in Deum finem ultimum supernaturalem. Relatio autem vir­ tualis sufficit, quia justus tunc agit voluntate gratia et cari­ tate informata. ' ‘ Haud pauci tamen theologi, post Suarez et Vasquez 8, putant non necessarium esse ut actus meritorii virtualiter eliciantur aut -----------------------------------------------------------------_--------------------------------- 1 3 5 8 Colas';., Ill, 23. Enarr. 2 in Ps. 7 Cor., XIII, 3. Suarez, 1. XII, — ’ Coloss., Ill, 17. XXXI, n. 4. — 4 *Honiil. 13 in Evangel., η. I. — 6 *Gal., V, 6. - ? Maith., XIX, 29; 7 Cor., X, 31. c. 9-10; Vasquez, In ia 2*, disp. 127. CAPUT III 192 DE MERITO. 193 imperantur a caritate, sed tantum habitualiter ; nam, teste Scriptura, vita ætema non solum caritatis actibus, sed etiam aliis supernaturalibus promittitur operibus, videlicet obedientiæ, paupertati, man­ suetudini, ceterisque bonis operibus in genere /Xliunde quodli­ bet opus supernaturale, in statu gratia peractum, sufficientem pro­ portionem habet cum vita ætema. coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se ”. Idem constat ex omnibus testimoniis mox citandis, n. 270, in qui­ bus asseritur coronam gloriæ esse coronam justitiæ; non enim jus strictum habere possumus erga Deum, nisi acce­ dente ejus promissione aut ordinatione. Controversia est magis speculativa quam practica; nam Thomistæ tenent omnes actus ab eo elicitos qui habet cari­ tatem, seu est in statu gratiæ, mrtualiter fieri sub influxu caritatis, ac esse meritorios, nisi id impediatur per aliquam inordinationem actus : “ Habentibus caritatem omnis actus est meritorius vel dementorius ” 2 : si enim hic actus reno­ vatur quoties id præcipitur, eo ipso omnes actus nostri virtualiter saltem referentur in Deum finem ultimum per motivum caritatis. Aliunde melius est, juxta omnes, sczpe actiones nostras et quidem ex motivo caritatis Deo offerre : sic enim valde augetur meritum. 2) Trad. : E Tridentino declarante 1 : “ Proponenda est vita æterna (bene operantibus)... tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda ”. 3° Ex parte Dei. 2Ô4. Vasques putabat justos de condigno mereri posse de con­ digno seclusa omni ordinatione seu promissione divina; e contra Scotus docebat totam rationem meriti repetendam esse ex sola promissione divina, ita ut opera etiam naturalia vitam æternam, accedente hac promissione, mereri possent Inter hæc duo extrema, theologi communiter ac certo docent requiri ad meritum de condigno positivam Dei ordi­ nationem seu promissionem. Probatur : 1) Script. : S. Jacobus ait 3 : "Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet 1 Mare., III, 35; Matth., V. 3-6; Hom., Ii, 6; / Tim., VI, 17. *_S. Thom., De Malo, q. II, a. 5;cfr. De Carit., q. un., a. 11, ad 2 ; p 2X, q. 114, a. 4. — Mens S. Doctoris clare exprimitur (In II Sent., dist. 40, q. 1, “a. 5, ad t>) : “ Non sufficit omnino liabitualis ordinatio actus in Deum... sed sufficit quod aliquando actualiter omnes illi fines in finem ultimum referantur, sicut fit quando aliquis cogitat se totum ad Dei dilectionem dirigere : tunc enim quidquid ad seipsum ordinat in Deum ordinatum erit. Et si quæratur quando oporteat ac*um referre in finem ultimum, hoc nihil aliud est quam quaerere quando oporteat habitum caritatis exire in actum, quia quandocumque habitus in actum exit, fit ordinatio totius hominis in finem ultimum et per consequens omnium eorum quæ in ipsum ordinantur ut bona sibi ”. I> 12. 3) Ratione theol. Meritum confert bene et supernaturaliter operanti jus ad bonum præmiantis, ideoque in præmiante obligationem ad illud reddendum. Atqui opus hominis, etiam bonum, et supernaturale, non potest, seclusa Dei ordinatione, parere in homine jus ad bonum divinum neque in Deo obligationem ad illud conferendum : Deus enim non indiget nostris operibus, et aliunde totum id quod habemus a Deo procedit eique debetur tanquam primo principio, supremo Domino atque ultimo fini. Ergo Deus non est proprie debitor hominis, sed, posita divina ordinatione, sibi ipsi debet hanc ordinationem implere2. 265. Quænam autem ordinatio requiritur ? Controvertitur. Quidam formalem promissionem exigere videntur 3. Com­ munius tamen tenetur sufficere eam ordinationem divinam qua gratia habitualis ordinatur ut medium ad vitam æternam consequen­ dam. Quod ita declarat 5. Thomas ♦ ; “ Si autem loquamur de opere meritorio, secundum quod procedit ex gratia Spiritus Sancti, sic est meritorium vitæ ætemæ ex condigno. Sic enim valor meriti attenditur secundum virtutem Spiritus Sancti moventis nos in vitam æternam, secundum illud : Fiet in eo fons aquee salientis in vitam æternam s. Attenditur etiam pretium operis secundum dignitatem gratiæ, per quam homo consors factus divinæ gratiæ adoptatur in Filium Dei, cui debetur hæreditas ex ipso jure adop­ tionis ”. Et addit (ad 3) : “ Gratia Spiritus Sancti, quam in præ­ senti habemus, etsi non sit æqualis gloriæ in actu, est tamen æqualis in virtute, sicut semen arboris, in quo est virtus ad totam arborem”. Vi igitur ordinationis gratiæ ad gloriam, adest quæ· ‘ Sess. VI, cap. 16, D. B., 809. J g. Thom., I» 2æ, q. 114, a, r. 3 Juarez, De gratia, Wl·,. Xll, c. 30; opusc. De divina justitia. « Sum. theol., IJ 2æ, q. T14 sJoan., IV, 14. — T. Ill Theol. Dogm. — 7 194 CAPUT III. dam condignitas proportionis operum sub influxu gratiæ peracto­ rum ad gloriam. Immo, cum gratia eo fine conferatur a Deo ut capaces simus ad finem s» pernaturalem tendendi, dici potest Deum quodammodo sibi debere (attenta ejus sapientia et æquitate, et ne sibi contradicat), ut nobis concedat supernaturale pre­ mium pro actibus supernaturaliter factis. Quod quidem illustrari potest comparatione : si quis operarius sponte sua in agro extraneie personæ laboraverit, quin ab ea con­ ductus fuerit, strictum jus ad mercedem non habebit; si autem hoc ex pacto fecerit, ad præmium jus strictum habebit. Ita et nos, dum in vinea Domini laboramus, jus habere nequimus ad præmium, nisi Deus prius nos miserit in vineam suam, mercedemque tali labori adnexam esse declaraverit *. Posita autem hac ordinatione, jus habetur ad præmium, cum adsit proportio inter opera sub influxu gratiæ peracta ct finem supernaturalem. 266. Corollarium. Ex dictis intelligere est quænam circum­ stantia meritum augeant"1 : i° ex parte operis : (a) major excellentia ipsius actus, quæ desumitur tum ex objecto : v. g., actus caritatis objective melior est actu humilitatis; tum ex quantitate operis, v. g., in casu eleemosynæ; tum ex ejus difficultate : sic magis meritorium est gravi quam levi tentationi resistere; (b) longa duratio, nam, ceteris paribus, magis meretur quis precando per horam quam per quadrantem. — Quæ tamen consideratio operis objective sumpti non influit in meritum formale, nisi quatenus intentio operantis hoc opus amplectatur. Unde præcipua consideratio ex parte operantis desumitur. 20 Ex parte operantis : (a) perfectior habitualis dispositio, nempe : 1) major gradus gratia sanctificantis, saltem probabilius; nam amicorum opera eo magis placent quo gratiores sunt amici; 2) major conjunctio cum Christo·, nam qui se intimius cum eo uni­ tum servat, ab illo majorem virtutem merendi derivat, cum ipse sit omnium meritorum fons et origo : “ Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum ”3; (b) perfectior actualis dispositio, nempe : 1) intensitas seu fervor; 2) jinis operantis nobilior : sic magis meretur qui ex motivo caritatis quam qui ex motivo spei aut timoris agit. » Hinc merito S. Augustinus (Serm. CL VIII, n. 2, P. L 863) : “ Debitor enim factus est, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo ”. » Quod fusius exponimus in nostro Précis de Théologie ascétique, η. 236-24.8. 3 Joan., XV, 5. ............... DE MERITO. 267. Conditiones ad meritum de congruo. 195 Ad merendum de congruo, eædem conditiones requiruntur, si excipias statum gratiæ habitualis et promissionem divi­ nam : hæc tamen promissio requiritur pro merito de congruo infallibili. Art. IL De existentia meriti'1. 208. Errores. Existentiam meriti proprie dicti negant Pro­ testantes. Lutherus docere non erubuit opera justi non solum non esse meritoria, sed etiam totidem esse peccata, saltem venialia : '‘Opus bonum optime factum est veniale peccatum... non natura ■ sua, sed misericordia Dei... Omne opus justi damnabile est et peccatum mortale, si judicio Dei judicaretur ” 2. Attamen, jam a tempore Melanchtonis, multi Protestantes concesserunt bona opera aliquod præmium naturale mereri, non autem vitam ætemam. Nam, aiebant, opus meritorium esse nequit nisi sit indebitum, pro­ prium, omnino perfectum, præmio cequale, ita ut merces ex justitia, non ex mera promissione debeatur. Hodie vero plerique Protes­ tantes admittunt necessitatem bonorum operum ad salutem, immo docent bona opera justi a Deo remunerari, sed nihilominus decla­ rant opera illa non esse meritoria, quia salus nostra est omnino gratuita, et Christi meritis tribuenda 3. 269. Thesis : Justi bona opera, debitis vestita con­ ditionibus, vere merentur augmentum gratiæ et vitam æternam. De fide est ex Trident. 4 .· “ Si quis dixerit homi­ nis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita, aut ipsum justificatum bonis operibus, quæ ab eo per Dei gratiam et J. Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmen­ tum gratiæ, vitam æternam, et ipsius vitæ æternæ, si tamen in gratia Dei decesserit, consecutionem, atque etiam gloriæ augmentum, A. S. ” Ex qua definitione evincitur bona opera justificati homi­ nis, etsi sunt dona Dei, utpote per Dei gratiam et Jesu Christi meritum effecta, esse merita vera seu de condi1 Cfr. S. Th., ia2æ, q. 114, a. 3-10 ; Ripalda, disp. 85 sq. ; S. Bellarminus, op. cit., 1. V, c. 2 sq. ; Murray, L c., n. 11 sq. ; Mazzella, n. 1131 sq. ; Van Noort, n. 189-197; L. Labauche, p. 329-334. 2 Lutherus, Ass. omn. artic.~'Opè)f,\. il, ΓΒΓ 235. 3 Hodge*, op. cit., p. 244. 4 Sess. VI, can. 32, D.-B., 842; cf. 809, 836. •1 * «i i. ·■ Ο·> J. . L'· .' .i1 - 2 . - ·. 'Γ. XV. 196 CAPUT III. gno «, nedum sint peccata de se mortalia, Dei misericordia venialia, ut voluit Lutherus. 270. 1° Prob.Script. (A) S. Paulus, loquens de mercede, sibi aliisque sanctis reservata in cælo, hæc habeta : “Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi : in reliquo reposita est mihi corona justitia, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex, non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus”; atqui vita æterna hic exhibetur uti corona justitia, seu debita eodem titulo ac corona vincenti in ludis debebatur, et tribuitur &justojudice, non igitur ex mera misericordia, sed tanquam prcemium quo judicamur digni propter opera supernaturalia : “ bonum certamen certavi ” etc. (B) Insuper, in multis locis, vita aeterna exhibetur ut merces, remuneratio, retributio, quia propter bona opera datur : “ Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis ” 3; “ Nolite itaque amittere confiden­ tiam vestram, quæ magnam habet remunerationem"4; “Scientes quod a Domino accipietis retributionem heredi­ tatis ”5; atqui merces, remuneratio et retributio supponunt verum meritum : non potest enim dari merces sine opere mercede digno, seu meritorio, eo magis quia græca vox μισθός significat quidquid pro opera paciscitur6; ergo. (C) Confirmatur comparatione quæ fit inter poenam dam­ natis irrogatam et mercedem justis concessam. Sicut enim reprobis dicetur : “ Discedite a me, maledicti... esurivi enim, et non dedistis mihi manducare”, ita pariter bonis : “ Venite benedicti... esurivi enim, et dedistis mihi manducare ”7. Unde sic : eodem modo se habent opera bona ad vitam æternam ac opera mala relate ad damnationem ; atqui hæc vere merentur æternam damnationem, secus Deus justus non esset; ergo illa vitam æternam vere merentur. 1 Concilium noluit adhibere vocem de. condigno. ne anathemate attingeret opiniones aliquot veterum theologorum ; sed mens Concilii ex contextu clare colligitur, et ex historia. 3 Matt.. V, 12; cfr. Afoe.. XXII, 12. — 4 Htbr.. X, 35. — s Coloss.. Ill, 24. 0 Vide, inter alios, Schleusner, Lexicon. in h. verb. 7 Matt.. XXV, 34 sq. ; cf. Rom.. II, 6 sq. _______ DE MERITO. 197 (D) Immo ex parabolis mnarum 1 et talentorum 2, merces labori seu merito proportionatur. Quod minime negatur in parabola operariorum 3, quibus singulis unum denarium æque retribuitur : ibi enim significatur mercedem esse simul fructum laboris et donum gratiæ, et ab hoc dono nemi­ nem excludi, neque peccatores neque gentiles qui undecima hora tantum vocantur. 271. 2° Tradit. Patres sæpius Christianos ad opera bona hortantur quibus æterna præmia acquiruntur : S. Augustinus docet merita nostra, etsi dona Dei, quia ex gratia, esse tamen nostra, quia ex libero arbitrio etiam procedunto Quod ex Arausicano IIinfertur; negando enim mercedem deberi operi­ bus ante justificationem factis, supponit eam deberi operibus justi : “ Nullis meritis gratiam praevenientibus debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia quæ non debetur, præcedit ut fiant ” 5. 272. 3° Ratione. In ordine naturali, attentis Dei sapien­ tia, bonitate et justitia, aliquod præmium homini debetur pro bonis operibus. Atqui ordo supematuralis, nedum ordinem naturalem destruat, eum potius perficit. Ergo in ordine supernaturali omnino decet opera nostra supernatu­ ralia aliquam mercedem ejusdem ordinis mereri. Nec dicatur, cum Protestantibus, nullam proportionem esse inter opera nostra et vitam æternam ; hoc enim verum est quidem si opera nostra in seipsis spectantur; sed si considerantur prout pro­ cedunt ex gratia Spiritus Sancti, nos elevantis et moventis in vitam ætemam, ex hoc capite ad æternum præmium proportionem habent, juxta illud : “ Fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æter­ nam”6; nam per gratiam divinæ efficimur consortes naturæ, in filios adoptamur, nobisque debetur hereditas æterna ex ipso jure adoptionis : “Si filii, et heredes”7. 273. Solvuntur difficultates. Prænotamus has Protestantium difficultates falso inniti supposito : (a) quod meritum dat jus strictum, absque divina promissione ; (b) quod innititur divina justitia, exclusa liberalitate et misericordia. Ad solvendas igitur 1 Luc., XIX, 12. — 2 Matth., XXV, 14-23. — 3 Matth., XX, 1-16. 4 De gratia et libero arbitrio, 15, P. L., XLIV, 890-891 ; Epist., CXCIV, P. L., XXXIII, 876. 3 Can. 18, D. B., 191. —6 Joan., IV, 14. 198 CAPUT III. has difficultates, præ mente haberi debet quod diximus de notione et conditionibus meriti. (A) Vita æterna sæpe sæpius in Scriptura vocatur hereditas; atqui hereditas non datur ex merito, sed ex solo jure filiationis. Ergo. Jies/. Vira æterna vocatur quidem hereditas, sed vocatur etiam merces, ut supra ostendimus; dicitur hereditas, quia non datur nisi filiis Dei saltem adoptivis; sed vocatur etiam merces, quia Deus nos adoptando in filios, expresse exigit ut hereditatem illam bonis operibus mereamur : “Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, n tamen compatimur ut et conglorificemur”1. (B) Vita æterna datur ex misericordia ; “ Qui coronat te in misericordia”*. Ergo non ex merito. Res/. Nego conseq.; nam vita æterna datur simul ex miseri­ cordia, et ex justitia : ex misericordia, quatenus Deus ex mera bonitate concedit nobis gratiam qua mereri possumus, et insuper ex bonitate promittit remunerationem ætemam pro opere momen­ taneo; sed etiam ex justitia, quatenus Deus, posita promissione sua, sibi ipsi debet fidelitatis opera ncstra supernaturalia remunerare. (C) Qui servus inutilis est, non potest mereri. Atqui justus, etiam quando præcepta adimplet, servus est inutilis, juxta illud : “ Cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : servi inutiles sumus ” 3. Resp. Justus est servus inutilis, eo sensu quod Deus bonis ope­ ribus nostris non indigeat, cum ex se nihil utilitatis Deo afferre possint, sed non est inutilis sub omni respectu : nam, adimplendo præcepta, Ώά gloriam externam, juvante gratia, promovet, et sic consequi meretur mercedem libere promissam fidelibus servis, juxta illud Christi ipsius : “ Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ” «. (D) Si justus posset vitam æternam mereri, illud detraheret de meritis Christi, quæ tunc insufficientia esse viderentur. Atqui talis affirmatio impia est. Ergo. Resp. Merita justorum nullo modo detrimentum afferunt meritis Christi, sed potius in ejus laudem redundant; nam mereri nequi­ mus nisi per Christum et in Christo : ipse est vitis, nos palmites, et sicut nihil detrahitur de gloria vitis, si palmites ejus multum fruc­ tum afferant, ita nihil detrahitur de gloria Christi, si ejus discipuli, per gratiam ejus, et sub influxu caritatis ab ipso inspiratæ, bona opera faciant; imrao illa opera meritoria in honorem Christi redundant, cum sint effectus gratiæ ejus, et ostendant efficacitatem et abundantiam ejus redemptionis. • Aw,.. VIH. 17. — CII, 4 · — ’£*<·., XVII, 10. — 4 Λ/a/rA., XXV, 23 dfc? - ■ *-■ ■ C/ A X *2 ’ DE MERITO. 199 Art. III. De objecto meriti. Cum duplex sit meriti species, de utroque seorsim dice­ mus : i° de objecto meriti de condigno ; 2° de objecto meriti de congruo. § I. Objectum meriti de condigno. 274. Praenotamus justum non posse mereri de condigno pro aliis. Nam meritum ex se est quid personale, cum sit retributio data personae merenti intuitu ejus laboris, et sup­ ponat statum gratiæ qui est omnino personalis. Homo igitur non potest pro aliis mereri de condigno nisi ordinatio positiva Dei intercesserit; atqui talis ordinatio non existit pro justis in genere, sed solum pro Christo qui, utpote caput corporis cujus membra sumus, pro nobis de condigno mereri potuit {De Verbo Incarnato, n. 1182). Declarabimus proinde i° quid pro nobis de condigno mereri valeamus ; 2° quid mereri non possimus. 1. Quid de condigno pro nobis mereri valeamus. i° Quoad gratiam habitualem. De fide est jus­ tum mereri posse augmentum gratiæ habitualis, e Tri275. dentino jam citato, n. 269, et ex can. 24 : “ Si quis dixerit justitiam acceptam non conservari atque etiam augeri coram Deo per bona opera, sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse justificationis adeptæ, non autem ipsius augendæ causam, K. S. ” x. Probatur : 1. Scriptura quæ fideles hortatur ut crescant “ in gratia et in cognitione Domini nostri”, ut crescant in Christo, quod idem est ac crescere in gratia, ut “qui justus est justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc”2; hæc enim omnia esse nequeunt nisi justus mereri valeat augmentum gratiæ : cum enim non possit esse causa efficiens principalis, remanet ut sit causa meritoria hujus augmenti. 2. Rat. theol. quam ita exponit S. Thomas 3 : “ Illud cadit sub merito condigni ad quod motio gratiæ se extendit. 1 Sess. VI, can. 24, D. B., 834. 2 II Ptlr.y III, iS; Ephes,* IV, 15 3 Sum. theol.* ia 2æ, q. 114, a. S. Apoc., XXII, n. V 200 CAPUT III. Motio autem alicujus moventis non solum se extendit ad ultimum terminum motus (gloriam), sed etiam ad totum progressum in motu. Terminus autem motus gratiæ est vita æterna. Progressus autem in hoc motu est secundum augmentum caritatis vel gratiæ... Sic igitur augmentum gratiæ cadit sub merito condigni 276. Controvertitur autem quandonam detur hoc gratiæ augmentum. Juxta Suarez 1 aliosque, datur statim post omnem actum merito­ rium, etiam remissum seu sine fervore peractum. Seotus3 putat augmentum non dari nisi primo instanti ingressus in gloriam, S. Thomas \ quem communiter sequuntur theologi, docet hoc augmentum non dari nisi quando fiunt actus ferventiores quam habitus gratiæ jam in anima existens. Nam gratia non augetur nisi quando quis sufficienter est dispositus ad tale augmerttum. Atqui non est dispositus per actum remissum, sed tantum per actum ferventiorem quam habitus gratiæ et caritatis prævie in eo existens; ita enim fit quoad habitus acquisitos, ideoque etiam quoad habitus infusos. 277.20 Quoad gratias actuales, communiter asseritur hominem justum posse mereri de condigno gratias actuales sufficientes; etenim, ex dictis in thesi, 11. 269, justus de con­ digno potest mereri vitam aeternam; ergo eodem modo mereri potest media necessaria ad illam, ac proinde gratias actuales sufficientes, quæ sunt medium absolute necessarium ad salutem. Ex quibus sequitur gratias actuales ita concatenari, ut, si cum prima cooperamur, secundam saltem de congruo mereamur, et sic de ceteris; quod certe nos impellere debet ut gratia bene utamur. 278. 30 Quoad gloriam. II (A) De fide est hominem jus­ tum vere mereri posse gloriam, saltem augmentum gloriæ. Id enim probant textus Scripturae citati ubi de existentia meriti, et aperte declaratur a Trident. 4 : “ Si quis dixerit ipsum justificatum non vere mereri... vitam æternam, et 1 De gratia, 1. IX, c. 3 ; I. XII, c. 25. ’ In 4, dist 21, q. 1. 3 Sum. theol., ia 2æ, q. 114, a. 8, ad 3; 2a 2«, q. 24, a. 6. 4 Sess. VI, can. 32; D. B., 842. 834. i» DE MERITO. 201 ipsius vitæ æternæ, si tamen in gratia decesserit, consecu­ tionem, atque etiam gloriæ augmentum... A. S.” Id est, vere meremur vitam æternam eo tempore quo versamur in gratia, et dummodo in hoc statu perseveremus usque ad mortem; hoc autem magnum perseverantiæ donum de condigno mereri nequimus, ex dictis n. 169. 279. (B) Controvertitur autem inter theologos num prima fioria seu primus gradus gloriæ, possit cadere sub merito de con­ digno. (a) Quidam negant, ut Lugo 1 et Ripalda quia primus gloriæ gradus primæ gratiæ habituali respondet, quæ, ex dictis, non potest mereri de condigno, sed solum de congruo, (b) Commu­ niter post S. Thomam affirmatur cum Suarez, Vasquez et thomistis. Etenim actus, quo primam gratiam habitualem accipimus, est meritorius de condigno. Jamvero ille actus non potest quidem mereri primam gratiam habitualem, quæ, jam habita, est princi­ pium prærequisitum ad meritum; sed nihil prohibet quin mereri possit primum gloriæ gradum : “ talis operatio est quidem mentoria, sed non gratiæ quæ jam habetur, sed gloriæ quæ nondum habe­ tur ” 3. Præterea S. Scriptura, Patres et concilia simpliciter declarant gloriam adultis propter merita tribui : quod etiam de prima gloria intelligendum videtur. II. Quid de condigno mereri non possimus. 280. i° Quoad gratiam habitualem. (A) Peccator non potest, etiam sub influxu gratiæ actualis, mereri primam gratiam habitualem seu justificationem. Nam dicit Apos­ tolus de justificatione : “Justificati gratis per gratiam ipsius ” 5. Quæ verba explicans Tridentinum^ ait : “ Gratis justificari dicimur, quia nihil eorum quæ justificationemprcecedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur ”, Insuper ad meritum de condigno requiritur gratia habitua­ lis; atqui talis gratia non existit ante justificationem. Ergo. (B) justus non potest de condigno sibi mei eri reparationem post lapsum. Certum est. Dicitur enim : “ Si autem aver1 De incarnai.^ disp. VI, sect. 3. — 3 De ente sufiern., disp. 89. 3 S. Thom., ia 2æ, q. 112, a. 2, ad 1. 4 /ûwz., Ill, 24. — 5 Sess. VI, cap. 8, D. B., Soi. ■ i 202 CAPUT III. terit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem... omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur ” i. Immo, juxta Thomistas, hoc mereri nequit de congruo, licet Scotistœ non pauci aliique, ut Suares, contradicant. Sic arguit S. Thomas2 .· 1) Homo non potest sibi mereri hanc gratiam de condigno; nam ratio meriti dependet ex motione divinæ gratiæ; atqui hæc motio interrumpitur per peccatum mor­ tale; ergo. 2) Meritum etiam de congruo impeditur ne con­ sequatur effectum, propter impedimentum peccati quod est in eo qui meretur et in eo cui meretur, cum utrumque in unam et eamdem personam concurrat in casu de quo agitur. (C) Justus non potest sibi mereri de condigno perseveran­ tiam finalem. Etenim nulla promissio hac de re invenitur in Scriptura aut Traditione; sed e contra dicitur 3 : “ Qui se existimat stare, videat ne cadat ”, Constat pariter ex eo quod perseverantia finalis est speciale donum, ex dictis n. 169. Ratio est quia si homo posset sibi mereri hanc perseveran­ tiam, jam non esset proprie in statu probationis, cum jam de sua salute omnino securus esset 4. 281. 20 Jam supra probatum est, n. 201, hominem non posse mereri primam gratiam actualem, quæ est essentialiter gratuita. · Insuper certum est hominem etiam justificatum non posse mereri pro se de condigno gratiam ejficacem prœcise qua talem, etsi mereri possit gratiam quæ de facto erit efficax : talis enim gratia nullibi promittitur-in Scriptura tanquam infal­ libiliter danda; quare Tridentinum, recensens ea quæ mereri possumus n. 275, nec gratias efficaçes, nec perseverantiam finalem commemorat. — Id etiam sequitur ex eo quod pro­ batio nostra usque ad finem vitæ perdurat : quod sane non esset si pro futuro gratia efficax de condigno mereretur. 282. 30 Certum est pariter justum non posse sibi de condigno mereri gratias gratis datas, de quibus supra, n. 120. ‘ Ezech., XVIII, 24. ■ Sum. theol., 1« 2æ, q. 114, a. 7. 3 I Cor., X, 12; Rom., XI, 20. 4 Aliam rationem affert S. Thomas ( *I 2æ, q. 114, a. 9), quia nempe perseve­ rantia dependet solum ex motione divina, quæ est principium omnis meriti. Atqui Deus gratis perseverantia bonum largitur cuicumque illud largitur. DE MERITO. 203 Nam 5. Paulus, post enumerata ejusmodi charismata, addit ‘ : “ Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult”. Si enim Deus prout vult ea largitur, ea mereri non valemus. § II. Objectum meriti de congruo. Dicemus : i° de merito peccatoris; 20 de merito justi. I. Quid sibi mereri possit peccator. • 283. i° Peccator, sub inflùxu gratiæ actualis agens, potest de congruo sibi mereri gratias actuales adjustificatio­ nem proxime disponentes. Certum est e consensu omnium theologorum. Omnes enim conditiones ad meritum de con­ gruo recensitae, n. 257 sq., inveniri possunt in hoc casu. — Et sane omnino decet ut qui bene utitur gratia sibi data uberiores gratias a Deo accipiat; nam actus fidei, spei, timoris aliique ad justificationem divinitus ordinantur, n. 50; ergo congruum est ut, propter eos, Deus largiatur gratias amoris n·.- . et contritionis proxime ad justificationem disponentes. · w · 7 · -r J· t. i J- " * · 2° Peccator contritus de congruo meretur justificationem. Certum ex unanimi theologorum consensu. Nam actus contritionis perfectæ est ultima dispositio ad justificationem, cum importet simul perfectam peccati detestationem perfectamque ad Deum conversionem. Atqui omnino con­ gruum est ut Deus, infinite misericors, suam restituat amici­ tiam ei qui jam toto corde Ipsum diligit. Ergo. II. Quid justus mereri possit de congruo. Justus potest aliquid mereri de congruo pro se et pro aliis. i° Pro se. (A) Juxta Suarez2 aliosque, qui in hoc a S. Thoma differunt, n. 280, probabiliter justus potest sibi mereri reparationem post lapsum, non quidem universaliter, sed quando praecedentia merita insignia fuerunt : tunc enim decet divinam justitiam late sumptam ut, non obstante superveniente peccato gravi, recordetur praecedentium meri­ torum et, illorum intuitu, peccatorem excitet ut a peccato resurgat. — Quidquid sit, pium et opportunum est ut justus ’ I Cor., XII, n. Tl De eralia, 1. XII, c. 38, n. 6-7. M I < ovet ut in peccatum grave non cadat, et, si cadat, mox con­ vertatur et resurgat. (B) Justus potest probabiliter de congruo fallibili sibi mereri perseverantiam finalem juxta illud S. Augustini1 : “ Suppli­ cibus precibus emereri potest”. Recte tamen animadvertit Suaves finalem perseverantiam non unica oratione, sed sæpe repetitis precibus obtineri. (C) Justus potest sibi mereri de congruo bona temporalia, dummodo non sint saluti contraria. Constat ex his Christi verbis2 Quaerite primum regnum Dei... et hæc omnia adjicientur vobis”. Et sane congruit ut Deus, intuitu bo­ norum operum justi, quem ut filium et amicum diligit, ei concedat bona etiam temporalia. 284. 2° Pro aliis. Justus potest mereri de congruo pro aliis omnes gratias, etiam primam gratiam actualem. Certum est. S. Jacobus dicit 3 : “ Orate pro invicem ut salvemini ”. Quæ verba communiter intelliguntur non solum de vi impetratoria orationis, sed etiam de ejus vi meritoria. Revera pie creditur S. Stephanum Pauli conversionem, S. Monicam Augustini conversionem, de congruo meruisse. Et merito; nam, ut ait S. Thomas \ “quia homo in gratia constitutus implet Dei voluntatem, congruum est, secundum amicitiæ proportionem, ut Deus impleat hominis voluntatem in salvatione alterius, licet quandoque possit habere impedi­ mentum ex parte illius cujus aliquis sanctus justificationem desiderat”. Etsi justus non possit sibi mereri primam gratiam, hanc mereri potest alteri, quia, ut ait S. Thomas “non est ibi impedimentum, saltem ex parte merentis, quod invenitur dum aliquis post meritum gratiæ a justitia recedit”. Conclusio totius Tractatus6. 285. i° Vita gratiæ est igitur vera vita, vitee naturali inserta eamque maxime perficiens. ‘ De donopersever., cap. 5, n. IO, P. L·, XLV, 999. • Maith., VI, 33. 3 Jaeob., V, 16. — 4 Sum. theol., I* 2æ, q. 114, a. 6. — s Pbid., a. 7, ad 2. * De huit. Ckristi, 1. III, c. 55; Card. Lépicier, p. 451; L. Janssens, p. 663. DE MERITO. 20δ (a) In sua origine, ab ipso Deo uno et trino procedit per Christum : Unigenitus, qui est in sinu Patris, ideo factus est homo ut nos divinitatis suæ tribueret esse participes : “ Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant ” ». Revera “ vidimus gloriam ejus... plenum gratiæ et veritatis... Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia’’2. Hujus vitæ causa efficiens est Deus ipse, causa autem meritoria Christus. (b) In sua natura est participatio formalis naturæ et vitæ divinæ, vi cujus jam Deo similes seu deiformes efficimur, et ve lut f V\7ÏÏ9t!f!Mf9^sessio, per fidem et caritatem, trium divina­ rum personarum quæ in anima justi inhabitant sicut in tem­ plo eamque adornant gratia habituali, virtutibus ac donis. I (e) In suo exercitio est progressiva, quatenus sub motione divina, quæ actiones nostras praevenit, comitatur ac subse­ quitur, cum ipso Deo cooperamur et augmentum hujus vitæ meremur per actus supernaturales : “ non ego autem, sed gratia Dei mecum 3... Dei enim sumus adjutores ”4. (d) In suo fine, est veluti semen glorice, quatenus cuique gra­ tiæ habitualis gradui respondet gradus gloriæ; et “ fons aquce salientis in vitam cetemum ” 5 : cum enim ab ipso Deo pro­ cedat, vim habet nos trahendi ad Patrem nostrum cælestem. 286. 2° Hanc igitur vitam totis viribus, Deo auxiliante, excolere debemus quotidie, imo quolibet instanti, cum singuli actus boni, in statu gratiæ peracti, sint meritorii. Et quia meritum augetur inti­ ma unione cum Christo, pura intentione caritate informata, et fer­ venti conatu, per Christum et cum Christo et in Christo strenue ac constanter omnia et singula opera agamus ad majorem Dei gloriam. Si quis autem tentatione victus infeliciter peccaverit, de sua salute non desperet, sed Joannem audiat dicentem 6 : “ Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi”. Ita cito resurget, et intercedente B. Maria Virgine, gratiæ mediatrice, usque in finem perseverabit. Ad hanc perseverantiam finalem maxime conferent ferventes orationes ac frequens sacramentorum receptio. * 1 Cor., ΠΙ, 9. — s/iw;., IV, 14. — 6 /Joan., II, j. ■I DE SACRAMENTIS IN COMMUNI SEU IN GENERE Historicus profectus doctrinae theologicae de Sacramentis breviter delineatur. Quatuor stadia in profectu doctrinæ de Sacramentis distingui possunt : — i° Ante S. Augustinum, Patres de Sacramentis in communi non scripserunt, sed sive obiter sive in specialibus tractatibus, de singulis successive sermonem habebant, prout se dabat oppor­ tunitas. Sac. Γ exeunte, auctor anonymus Doctrina duodecim Apostolo­ rum (Didache) de Baptismo, Eucharistia et Ordine agit. Sec. II3, S. Justinus Baptismum et Eucharistiam commemorat; Hermas et S. Irenæus, præter hæc duo, Pænitentiam recensent. Sac. IIP, Tertullianus jam specialem tractatum de Baptismo instituit, et, præter Eucharistiam et Pænitentiam, Confirmatio­ nem et Matrimonium commemorat; de iisdem sacramentis agit S. Cyprianus. Sac. IVe, Patres explicite in suis Catechesibus doctrinam expo­ nunt de tribus sacramentis initiationis, nempe Baptismo, Confir­ matione et Eucharistia : ita S. Cyrillus Hjerosol., S. Gregorius Nyss., S. Ambrosius. — Eodem tempore jam inveniuntur opera liturgica in quibus preces et ritus ordinationum, baptismi, missæ, etc., describuntur : ita Canones S. Hippolyti, Canones Apostolorum, Constitutiones Apostolica, Testamentum D. N. Jesu Christi. 2° A S. Augustino ad XIIuni : S. Augustinus jam ex pro­ fesso de sacramentis disserit, de eorum natura, efficacia independenter a fide et dispositionibus ministri, necnon de charactere a tribus sacramentis impresso. Pauca de eodem objecto tradunt Pseudo-Dionysius, De eccle­ siastica hierarchia; S. Isidorus, Etymologia, De ecclesiasticis officiis; Rab. Maurus, De clericorum institutione; S. Petrus Damianus, De sacramentis per impios administratis. Eadem ætate eduntur Sacramentaria, Leoninum, Gelasianum et Gregorianum, in quibus inveniuntur preces et ritus pro missa et ordinationibus. < Hu. DE SACRAMENTIS. 207 3° A sæculo XI1° ad XVl·1"', fit synthesis theologica : natura sacramenti recte exposita, eorum numerum, divinam institutionem, efficaciam et causalitatem describunt : sac. ΧΙΓ, Hugo a S. Vic­ tore, 4e Sacramentis, ubi non tantum de sacramentis proprie dictis, sed de mysteriis christianæ fidei agit; P. Lombardus, Lib. IV Sententiarum.' Sac. XIII9, S.Thomas Aq., O. P., Sum. theol., 3 p., q. 60 sq.; Conira Gent., lib. IV, c. 56 sq.; S. Bonaventura, O. Min., Comment, in IV lib. Sentent.; Gulielmus Parisiensis, De Sacramentis. Sac. XIV9, J. D. Scotus, O. Min., In lib. IV Sentent. Sac. XV9 et XVI9 J. Capreolus, O. P., Comment, in lib. IV Sentent., et Commentatores S. Thomæ, præsertim Cajetanus et Silvester Ferrariensis. 4° Post exortum Protestantismum, Theologi non solum synthetice eamdem doctrinam exponunt, sed etiam plerumque Scriptura et Traditione contra Novatores demonstrant, et insuper modum quo sacramenta a Christo instituta sunt, explicare satagunt. Sac. XVI9, J. Fisher, Assertio septem Sacrament. ; Defensio ejus­ dem assertionis; J. Maldonatus, S. J., Disputat, ac Controv. circa septem Sacramenta ; Sebastianus Perez, De Sacramentis in genere. Sac. X VU9, Gregorius de Valentia, S. J., In3part. S. Thom.; F. Suarez, S. J., De Sacramentis ; Vasquez, S. J., In 3 part. S. Thom.; R. Bellarminus, S. J., Controv., de Sacramentis in genere; J. de Lugo, S. J., De Sacramentis in genere ; M. Becanus, Summa et Manuale Controversiarum; Joannes a S. Thoma, Ο. P., Theologia, de Sacramentis; Martinez de Prado, O. P., De Sacramentis in genere; J. B. Gonet, O. P., Clypeus theol. thomistica, De Sacramentis jn communi; Salmanticenses, De Sacra­ mentis in communi ; Petrus de Cabrera, O. S. Hier., Comment, et disp, in 3p. S. Thom., de Sacramentis; Joa. de Carthagena, De Sacram, in genere; M. A. Vibaldus, Candelabrum aureum Ecclesia s. Dei, in quo de 7 sacram, etc. ; Mauritius Centinus, 0. Min., Disput. theolog. de Sacramentis ; Sylvius, In 3 part. S. Thoma; Joannes Bosco, O. Min., Theologia sacramentalis ad mentem Scoti; Arcudius, De Concordia Ecclesia Occident, et Orient, in y Sacrament, administrations. Sac. XVIII9, Juenin, De Sacramentis, Commentarius historicus et dogmaticus; Raphael Jacobatus, O. P., Doctrina dogmatica de Sacramentis ; Billuart, Ο. P., Summa, de Sacramentis; Gotti, 0. P., Theologia scholastico-dogmatica, de Sacramentis; Drouin, 0. P., Tr. de re sacramentaria ; Wirceburgenses, S. J., De Sacra­ mentis; C. Merlin, S. J., Traité historique et dogmatique sur les paroles ou les formes des Sacrements de ΓEglise (Aligne, Theol. Curs., XXI); Chardon, Histoire des Sacrements (Aligne, op. cit., Ί 9i 208 DE SACRAMENTIS. XX); Tournely, Prcelectiones, de Sacramentis; d’Argentré, Explication des Sacrements; M. Gerdert, Principia theologia sacramentalis. Sac. XIXJ et XX , * Liebermann, Institut, theol., de Sacramentis ; Perrone, S. J., Prcelectiones, de Sacramentis; Franzelin, S. J., De Sacramentis ; DE AUGUSTINUS, S. J., De Ee Sacramentaria ; L. Billot, S. J., De Ecclesia Sacramentis ; Pesch, S. J., Pralectiones, t. VI; J. B. Sasse, S. J., Instit. theolog. de Sacramentis Ecclesia, Friburgi, 1896-98; J. H. Oswald, Die dogmatische Lehre von den heiligen Sakramenten der Katholischen Kirche, 1893 ; P. Schanz, Die Lehre von den heiligen Sakramenten der Katho lischen Kirche, 1893; G. LahoUSSE, Tr. de Sacramentis in genere..., 1900; N. G1HR, Die h. Sakramenten d. Kath. Kirche , * 1903, gallice redditum a P. Mazoyer, Les Sacrements de l’Eglise catho­ lique; P. Pourrat, La Thlologie sacramentaire \ 1908; G. Van Noort, De Sacramentis *, 1927; Morgott, Der Spender der hei­ ligen Sacramenten ; Card. I.Épicier, De Sacramentis in genere, Paris, 1921 ; Braun, Sakramente u. Sakramentalien, 1922; Pohle, Lehrbuch der Dogmatik, Sakramentenlehre, 1922; Al. de Smet, Tr. dogmatico-moralis de Sacramentis in genere, Brugis, 1925; ViLlien, Les Sacrements, Histoire et Liturgie, Paris, 1931. Inter Protestantes : Calvinus, De re sacramentaria ; Bin­ gham, Origines ecclesiastica, seu Antiquities of the Christian Church, 170822; Baumgarten, De Sacramentis, 1753; Wersndorf, De natura et indole Sacramentorum, 1755; Glœckler, Die Sakramente der Christi. Kirche theoretisch dargestellt, 1832; R. Halley, An Inquiry into the nature of the Symbolic Institutions of the Christian .Religion, usually called the Sacraments, 1854; J. Blunt, The Sacraments, London, 1868; Morgan Dix, The Sacramental system, New-York, 1893; Lichtenderger, Encyclop. des Sciences Kelig., t. XI, Paris, 1881, voce Sacrements ; Stanley, Christian Institutions, New-York, 1881 ; Maltzew Die Sakramente der orthodox Katholischen Kirche des Morgenlandes, 1898; Zeigler, Die Sakramente der evangelische Kirche, Heilbronn, 1908. Decreta et Canones de Sacramentis in genere I Decretum pro Armenis in Bulla Eugenii IV “Exsultate Deo”1 (1439). Quinto, ecclesiasticorum sactamentorum veritatem pro ipsorum Armenorum tara præsentium quam futurorum facilior, doctrina, sub hac brevissima redigimus formula. ’ Hoc decretum in Cone. Florentino confectum fuit, et septem constat parti­ bus : hic solam instructionem de sacramentis exscribimus, quæ fere ad litteram DE SACRAMENTIS. 209 V Novæ legis septem sunt sacramenta : videlicet, Baptismus. Conlirmàtio^'Ëucharistia, Pænitentia, Extrema Unctio, Ordo, et Matri—rnorfiiifn. Quæ inultum a sacramentis differunt aiîtïquæ" LeglST· —Illa erum"non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant; hæc vero nostra et continent gra­ tiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt. Horum quinque prima ad spiritualem uniuscujusque hominis in seipso perfectio­ nem; duo ultima ad totius Ecclesiæ regimen multiplicationemque ordinata sunt. Per Baptismum enim spiritualiter renascimur; per Confirmationem augemur in gratia, et roboramur in fide; renati autem et roborati, nutrimur divina Eucharistiae alimonia. Quod si per peccatum ægritudinem incurrimus animæ, per Pænitentiam spiritualiter sanamur, spiritualiter etiam et corporaliter, prout animæ expedit, per Extremam Unctionem; per Ordinem vero Ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter; per Matrimonium corporaliter augetur. Hæc omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, et persona ministri conferen­ tis sacramentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia; quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum. Inter hæc sacramenta tria sunt : Baptismus, Confirmatio et Ordo, quæ cha­ racterem, id est, spirituale quoddam signum a ceteris distinctivum, imprimunt in anima indelebile. Unde in eadem persona non rei­ terantur. Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt, et reiterationem admittunt. II. Canones C. Tridentini de sacramentis in genere. (Sess. VII, 1547) *. Can. i. Si quis dixerit, sacramenta novæ legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta; aut esse plura, vel pauciora, quam septem, videlicet, Baptismum, Confirmationem, Eucharis­ tiam, Pænitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimo­ nium; aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum; A. S._> · desumpta est ex 5. Thoma opusculo de fidei articulis et septem sacramentis. De valore hujus decreti duplex est opinio : i) prior ita exprimitur a Denzinger · “ De hac instructione præmittendum est cam non esse definitionem de ministro, materia et forma sacramentorum, ut multi putabant, sed instructionem tantum­ modo praeticam quæ tamen ut talis plenam habet auctoritatem ” (D. B., 695). Quam opinionem amplectuntur Card. Gasparri, De ordinatione, t. II, n. 1007; Card· d’Annibale, Summula theol. mor9, t. III, n. 231 ; Card. Van Rossum, De essentia sacr. Ordinis, p. 155. 2) Altera autem opinio, quam docuerunt Suarez etVasquez et hodie docet L. Billot, tenet hoc decretura esse veram definitionem dogmaticam. Cfr. Ami du Clergi, 12 mars 1925, p. 173. 1 D. B., 844-856. 3I * Ύ ♦t 210 DE SACRAMENTIS. 2. Si quis dixerit, ea ipsa novæ legis sacramenta a sacramentis antiquæ legis non differre, nisi quia cæremoniæ sunt aliæ, et alii ritus extemi ; A. S. 3. Si quis dixerit, hæc septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla ratione aliud sit alio dignius; A. S. 4.Si quis dixerit, sacramenta novæ legis non esse ad salutem necessaria, sed superflua; et sine eis, aut eorum voto per solam fidem homines a Deo gratiam justificationis adipisci ; licet omnia singulis necessaria non sint; A. S. 5.Si quis dixerit, hæc sacramenta propter solam fidem nutrien­ dam instituta fuisse; A. S. 6. Si quis dixerit, sacramenta novæ legis non continere gratiam, quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum extema sint acceptæ per fidem gratiæ vel justitiæ, et notæ quædam christianæ professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus; A. S. 7. Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi sacramenta semper, et omnibus, quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed aliquando, et aliquibus; A. S. 8. Si quis dixerit, per ipsa novæ legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinæ promissionis ad gratiam consequendam sufficere; A. S. 9. Si quis dixerit, in tribus sacramentis, Baptismo scilicet, Con­ firmatione, et Ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spiritale et indelebile, unde ea iterari non pos­ sunt; A. S. 10. Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem ; A. S. i r. Si quis dixerit, in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia; A. S. 12. Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quæ ad Sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere sacramentum; A. S. 13. Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus, in sollemni sacramentorum administratione adhiberi consue­ tos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libitu omitti, aut in novos alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari posse; A. S. DE SACRAMENTIS. 211 III. Ex decreto S. Officii “ Lamentabili ” 3 Jul. 1907 Sequentes Modernistarum errores reprobati sunt : 39. Opiniones de origine et efficacia sacramentorum, quibus Patres Tridentini imbuti erant, quæque in eorum canones dogma­ ticos procul dubio influxum habuerunt, longe distant ab iis quæ nunc penes historicos rei christianæ indagatores merito obtinent. 40. Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod Apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus interpretati sunt. 41. Sacramenta eo tantum spectant ut in mentem homini revocent præsentiam Creatoris semper beneficam. IV. E Codice juris Canonici (1917)2. Can. 73 r, § 1. Cum omnia sacramenta novæ Legis, a Christo Domino nostro instituta, sint præcipua sanctificationis et salutis media, summa in iis opportune riteque administrandis ac susci­ piendis diligentia et reverentia adhibenda est. § 2. Vetitum est sacramenta Ecclesiæ ministrare haereticis aut schismaticis, etiam bona fide errantibus eaque petentibus, nisi prius, erroribus rejectis, Ecclesiæ reconciliati fuerint. Can. 732, § 1. Sacramenta baptismi, confirmationis et ordinis, quæ characterem imprimunt, iterari nequeunt. § 2. Si vero prudens dubium· existât num revera vel num valide collata fuerint, sub conditione iterum conferantur. Can. 733, § i. In sacramentis conficiendis, administrandis ac suscipiendis accurate serventur ritus et cæremoniæ quæ in libris ritualibus ab Ecclesia probatis præcipiuntur. § 2. Unusquisque autem ritum suum sequatur, salvo præscripto can. 851, § 2, 866. Can. 734' § 1. Sacra olea quæ quibusdam sacramentis admi­ nistrandis inserviunt, debent esse ab Episcopo benedicta feria V in coena Domini proxime superiore; neque adhibeantur vetera, nisi necessitas urgeat. § 2. Mox deficienti oleo benedicto aliud oleum de olivis non benedictum adjiciatur, etiam iterato, minore tamen copia. Can. 735- Parochus olea sacra a suo Ordinario petere debet et in ecclesia in tuta ac decenti custodia sub clavi diligenter asser■ D.-B., 2039-2041. ’ Canones Codicis non definiunt quidem doctrinam catholicam, sed eam pro­ ponunt quæ est in Ecclesia recepta, et legem stabiliunt quoad praxim. 212 DE SACRAMENTIS. vare; nec ea domi retineat, nisi propter necessitatem aliamve ratio­ nabilem causam, accedente Ordinarii licentia. Can. 736. Pro administratione sacramentorum minister nihil quavis de causa vel occasione sive directe sive indirecte exigat aut petat, præter oblationes de quibus in can. 1507, § 1. Objectum, præstantia, utilitas et divisio Tractatus’. In hoc Tractatu partem dogmaticam simul cum morali tradimus, propter intimam utriusque connexionem. 287. Objectum. Gratia, quam Christus nobis prome­ ruit, per signa sensibilia humanæ naturæ accommodata, quæ sacramenta dicuntur, in animas nostras fircecipue effunditur 2 Nunc igitur de sacramentis agendum est, et primum quidem de sacramentis in communi seu in genere, deinde de singulis sacramentis in specie. Præstantia hujus tractatus desumitur ex dignitate objecti. Nam, ut ait Rituale Rom. 3 “ nihil sanctius aut utilius, nihilque excellentius aut magis divinum habeatur quam Sacra­ menta ad humani generis salutem a Christo Domino insti­ tuta ". Sunt enim : (a) Ex parte Christi : 1) Dominicae Incarnationis reliquiœ et vasa pretiosa in quibus Christi sanguis et merita conti­ nentur ; 2) operationes Christi perennes : mediantibus enim sacramentis quæ Ipse instituit, et quæ ministrorum ope confert, propriam vitam ac virtutes in animas diffundit. (b) Ex parte fidelium, sunt : 1) fontes aquæ vivæ, ex aperto Christi latere fluentes, in quibus haurimus aquas gratiæ, juxta illud Isaiœ prophetæ4 : “ Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris”; 2) medicamenta sauciatæ animæ, ’ Sacramenta considerari possunt tripliciter : dogmatice. moraliterzX. liturgice : hanc ultimam considerationem, quæ ad institutiones liturgicas spectat, nonnisi obiter attingemus. 2 Dicitur pracipue : sunt enim alia media quibus gratia obtinetur, nempe oratio, de qua in Synopsi Theol, moralis> meritum de quo supra egimus, aliacfue e divino beneplacito dependentia^· 3 Rit. Rom.> tit. I, cap. unie., n. 3. 4 /m., XII, 3. ai. DE SACRAMENTIS. 213 quibus bonus Samaritanus, nempe Christus Dominus, vul­ nera nostra efficaciter curat. (C) Relate ad Ecclesiam, sunt vincula quibus fideles in unum corpus coalescunt, eadem sacramenta recipiendo. Utilitas tractatus duplex est : (a)Intrinseca ex utilitate, imo et necessitate sacramentorum. Sane fideles, et a fortiori sacerdotes, instrui debent de mediis ad salutem necessariis aut valde utilibus; atqui sacramenta alia sunt necessaria ad salutem, alia autem valde utilia; nam, ut ait Trid. l, per ea “vera justitia vel incipit vel coepta augetur vel amissa repa­ ratur ”, (b) Apologetica ad errores confutandos : Protestan­ tes plerique duo tantum sacramenta admittunt, et insuper circa eorum naturam et modum operandi multipliciter errant; Rationalistœ nostra sacramenta irrident, tanquam superstitioni faventia; Liberales et Modernistes naturam sacramentorum eorumque divinam originem omnino per­ vertunt. Istos errores confutare absque momento non erit. 288. Divisio. Ad complectendam doctrinam dogma­ ticam simul et moralem, septem erunt capita : De natura sacramentorum. IL De horum existentia. III. De eorum causa seu institutore. IV. De elementis constitutivis (materia et forma). De eorum efficacia. VI. De ministro. VII. De subjecto. Appendix sequetur de sacramentalibus. Μ * Sess. VII, Prooemium. 214 Caput I. Natura. DE SACRAMENTIS. Notio. Convenientia. Caput II. Thesis generalis. Existentia. De ordine sacramentorum. f De Deo. Caput III. | f Institutio sacram, novæ Legis. Institutor. | De Christo. I Quo sensu? Caput IV. Elementa seu materia et forma. Notio et existentia. Regulæ morales de Gratia. Caput V. mutationibus vitandis. unione inter materiam et formam iteratione materiæ et formae. ' Modus quo producitur. Qualitas gratiæ productæ I Quantitas. I Reviviscentia. Efficacia. f Existentia. Character. ' Natura. I Dotes. Caput VI. ’ Ejus dispositiones. Minister. Ejus obligationes. Caput VII. (E^us disPositiones Subjectum. ob]jgat;ones Appendix de Sacramentalibus. CAPUT I. — DE NATURA SACRAMENTORUM. 215 CAPUT I. DE NATURA SACRAMENTORUM. Duo exponemus : i° notionem sacramentorum ; 2° eorum convenientiam. I. Notio sacramentorum. i° Quoad nomen. Vox sacramentum, a sacro (græce μυστήριον) derivata, aliquid sacri designat, et varios sensus accepit ~ ‘ 289. (a) Apud profanos auctores duo præcipue designat : i) juramentum in genere quia per aliquid sacrum enuntiatur; præsertim vero juramentum a militibus coram tribunis praestitum ; 2) pecuniam a litigantibus apud pontificem depo­ sitam ea lege ut victus suam partem relinqueret in sacros usus impendendam. (b) In Scriptura tria præsertim significat : 1) secretum : “Sacramentum regis abscondere bonum est”1; 2) myste­ rium fidei nostræ : “ Magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne ” 2, quibus verbis designatur Incarnationis mysterium; 3) signum sensibile alicujus rei sacrœ et arcanœ; ita matrimonium christianum a S. Paulo dicitur “ sacramentum magnum in Christo et Ecclesia ”, i. e., signum unionis mysticæ inter Christum et Ecclesiam. Idem est sensus græcæ vocis μυστήριον. (C) Apud scriptores ecclesiasticos usque ad sæc. XII, desi­ gnabat quoslibet ritus sacros sanctificantes, v. g., consecratio­ nem ecclesiarum, sacramentalia et sacramenta proprie dicta 3. 290. 20 Quoad rem. (A) Sacramentum generice sumptum, quatenus sacramenta Antiquæ et Novœ Legis de­ signat, definitur ·» : Signum sensibile a Deo stabiliter institutum ad significandam gratiam et aliquam sanctitatem conJerendam. , XII , 7 . — 2 I Tim., ΠΙ, 16. — 3 De Ghellinck, Pour Γhistoire du moTsaerdmeuiumy Lo\X^a\n9 i 9244 Brevius a S. Thoma, 3, q. 60, a. 2 : ‘‘Signum rei sacne in quantum eSt sanctificans homines”. 216 CAPUT I. (a) Signum seu id quod ex cognitione alicujus rei ad cognitionem alterius rei nos ducit, sicut e fumo esse ignem cognoscimus. (b) Sensibile seu sensibus obvium sive immediate, ut ablutio aquæ in baptismo; sive mediate, ut contritio interna, uæ ex se invisibilis manifestatur per confessionem dolorosam 'et humilem. institutum : Deus enim solus potest instituere visibilia signa quibus fideles Deo consecrentur et a ceteris hominibus secernantur, et praesertim sanctitatem alicui signo adnectere. (d) Stabiliter, i. e., tamdiu duraturum quamdiu religio, pro qua institutum est, permanere debebat. (Θ) Ad gratiam significandam, nempe gratiam sanctifican­ tem, quæ jam sacramentis antiquæ legis significabatur, minus tamen perfecte quam sacramentis novae legis quæ eam vere continent ac proddcunt. (f) Ad sanctitatem conferendam sive internam sive exter­ nam : priorem Novae Legis sacramenta producunt, nempe gratiam sanctificantem; sacramenta autem Veteris Legis directe sanctitatem externam seu legalem conferebant, vi cujus qui immundi erant ex statuto legis, rursum jus conse­ quebantur participandi caeremoniis aliisque privilegiis populi judaici. 291.(B) Sacramentum antiquæ legis definiri potest : Signum sensibile a Deo institutum modo stabili ad significan­ dam gratiam per Christum dandam, et conferendam legalem sanctitatem. Quæ definitio satis intelligitur ex dictis de notione sacra­ menti in genere. Animadvertimus tamen antiquam legem per novam fuisse abrogatam, ideoque sacramenta vetera amplius non existere. Μ N. Legis, prout ex Ecclesiae 292. (C) Sacramentum documentis colligitur, definitur : Signum sensibile, a Christo permanenter institutum, ad gratiam sanctificantem signifi­ candam et conferendam. Tria igitur ad sacramenta Novae Legis requiruntur : signum sensibile; gratice productivum; a Christo permanenter institutum. DE NATURA SACRAMENTORUM. 217 (a) Signum sensibile, id est, sensus aliquo modo afficiens, et significans præcipue gratiam interius productam ; ita ablutio aquæ in baptismo internam animæ emundationem exprimitx. Signum hujusmodi est partim naturale et partim ex positiva institutione. (b) Gratiæ productivum ; hic designatur præcipuus sacra­ menti effectus, nempe collatio gratiæ; sacramentum enim N. Legis non est signum mere speculativum, sed practicum, quo vere confertur gratia sanctificansa, et quidem ex opere operato, ut infra declarabitur, ubi de efificacia sacramentorum. (c) A Christo permanenter institutum : Christus siquidem ut Deus, est causa principalis sacramentorum, cum solus Deus gratiam signo sensibili alligare valeat; ut homo, est causa instrumentalis eorumdem sensu infra exponendo. Additur : permanenter, eo sensu quod perseverare debent quamdiu perseverat Ecclesia Christi pro qua instituta sunt, proinde usque ad consummationem sæculi. Non autem proprie vocantur sacramenta nisi ea quæ sunt veluti instru­ mentum hujus ministerii sanctificationis quo Ecclesia fungi debet usque ad finem mundi. 293. (D) Discrimen inter sacramenta Antiquæ et Novæ Legis. Hujusmodi discrimen eruitur ex eo quod vetus testamen­ tum erat velut umbra et figura novi, ut ex supra dictis jam intelligi potest (a) Ratione institutionis, sacramenta vetera a Deo; sacra­ menta nova a Christo, Deo-homine, instituta sunt. 1 Sacramenta N. Legis tria simul significant; sunt rememorativa passionis Christi, vi cujus gratia nobis confertur; demonstrativa ipsius gratia quæ nobis datur, et prognostica seu praenuntiativa futuræ gloriæ, ad quam gratia jus con­ ceditur. Quod quidem maxime apparet in sacramento Eucharistiae, in quo, ut Ecclesia canit, “ recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futuræ gloriæ nobis pignus datur 3 Triplicis generis signa distinguuntur : naturalia^ quæ ex se aliquid aliud significant, sicut fumus ex se ignem indicat; arbitraria^ quæ nonnisi ex conven­ tione aliquid determinatum significant, sicut olivæ ramus est pacis symbolum; mixtay quæ partim ex se, partim ex positiva institutione aliquid designant. Jamvcro sacramenta sunt signa mixta: v. g., ablutio in baptismo ex se internæ ablutionis similitudinem gerit, sed nonnisi ex divina institutione signum est efficax internæ mundationis. 218 CAPUT I. (b) Ratione significationis, sacramenta veteris Legis erant demonstrativa sanctitatis legalis et firanuntiativa gratiæ per Christum conferendæ; dum sacramenta novæ Legis sunt rememorativa passionis Christi, demonstrativa gratiæ ceùXüœ., prognostica gloriæ. (c) Ratione efficacies, antiqua sacramenta non causabant gratiam sanctificantem, sed tantum sanctitatem legalem; dum sacramenta novæ Legis gratiam internam dignis con­ ferunt : et hoc est præcipuum discrimen. Legimus enim in Decreto ad Armenos1 Illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figura­ bant; hæc vero nostra et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt II. Sacramentorum convenientia2. 294. Errores. Protestantes liberales et Rationalistes conten­ dunt minime decere gratiam et salutem pendere a ritibus externis et materialibus ideoque a sacramentis, præsertim cum, teste Christo, veri adoratores Deum colere debeant in spiritu et veri­ tate. Contra quos : 295. Sacramentoru II institutio omnino convenit ex parte Dei et Christi, ex parte Ecclesiæ et hominis. i° Ex parte Dei et Christi, (a) Dei enim attributa in sacramentorum institutione elucent : 1) sapientia, quæ hominibus, ad sensibilia pronis, sensibilia remedia præbet ; 2) bonitas quæ vitam divinam largitur per media tam sim­ plicia et efficacia; 3) omnipotentia, quæ gratiam alligare potuit egenis et infirmis elementis. (b) Nec minus decet ex parte Christi : sicut enim Verbum in infirmitate carnis visum est ut nos divinitatis suæ faceret participes, ita decebat ut media, quibus nos deificat, simili­ tudinem ejus gererent et visibilibus ac infirmis elementis vitam deiformem conferrent, ita memoriam Christi redemp­ toris vividius commemorando. 1 D. B., 695. 3 S. Thom., 3, q. 61, a. i; Catech. C. Trident.^ P. II, c. i, n. 13; Abbé de Broglie, Conférences sur la vie surnaturelle^ Paris, 1902, t. III, p. 3.56; L. Billot, th. III. DE NATURA SACRAMENTORUM. 219 2° Ex parte Ecclesias. Convenit siquidem ut Ecclesiæ membra visibilibus signis inter se coadunentur. Atqui id optime præstant sacramenta, quae fideles ab infidelibus distinguunt, et eos stricto nexu inter se coadunant; dum enim eadem participant sacramenta, unius et ejusdem cor­ poris membra se agnoscunt. Hinc S. Augustinus ait1 : •‘In nullum nomen religionis, seu verum seu falsum, coagu­ lari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacra­ mentorum visibilium consortio colligentur”. 296. Confirmatur ex universalifacto religionum. Omnes fere religiones, antiquæ vel hodiernæ, ritus externos adhibent tanquam signa purificationis et sanctificationis, haud paucis tamen vitiis deturpatos : eis siquidem tribuunt vim mechanicam, quæ suos effectus producit absque dispositionibus moralibus, necnon vim magicam independentem ab ipsa divinitate. Decebat igitur ritus externos institui qui legitimis aspirationibus hominis satisfacerent, nec istis abusibus ansam præberent. Jamvero Tes ita se habet in sacramentis christianis. (a) Ritus enim externus non est causa principalis gratiæ, sed signum externum quo Deus ipse utitur ad nos sanctificandos ; nec sufficit materialis receptio ritus, sed requi­ runtur in adultis dispositiones morales ad fructum sacramenti susci­ piendum, ut infra exponetur, (b) Minime igitur vis magica ritui externo tribuitur, cum ejus efficacia tum a Deo tum a suscipientis dispositionibus pendeat. Quapropter fideles ad Deum suaviter et efficaciter trahuntur, cum omnia in ritu externo Dei sapientiam et bonitatem necnon Christi amorem in memoriam revocent. 297.30 Convenit ex farte hominis, inspecta ejus natura : (A) Generatiin inspecta. Ea enim est natura hominis ut ad spiritualia per sensibilia perducatur; ita, v. g., per corporalia, hominis intellectus velut manuducitur in intelligibilium cognitionem. Atqui convenit divinam Providentiam in gra­ tiarum dispensatione, naturæ cujuslibet entis sese accom­ modare, per sensibilia media homini gratiam dispensare; ita enim : (a) certiores reddimur de gratia nobis collata, cum hæc visibilibus signis et dispositionibus moralibus clare determinatis veluti alligetur, quin tamen omnino tollatur obscuritas præsenti statui competens; (b) perfectius etiam Deum colimus : licet enim sacramenta directe in utilitatem hominis instituantur, cultum divinum etiam maxime pro’ Cant. Paust., 1. XIX, c. ii, P. L·, XLII, 355; Journel, 1601. 220 CAPUT II. movent, nos excitando et adjuvando ad Deum adorandum, Eique gratias agendum, et intime cum Eo conversandum. (B) Specialius considerata, ex parte virtutum quibus homo indiget. Id sane convenit quod ad virtutes hominem pro­ movet, eumque a vitiis avertit. Atqui per sacramenta (a) virtutes maxime necessariæ foventur : i) fides, dum cre­ dimus, propter verbum Dei, gratiam signis sensibilibus alli­ gari; aut etiam dum sacramenta publice recipientes in hominum conspectu fidem no tram profitemur ; 2) spes erigi­ tur, cum sacramenta sint pignora divinæ erga nos bonitatis, viam salutis faciliorem efficientia; 3) caritas erga Deum augetur, dum videmus Eum nobis praebuisse tam multa sanctificationis media nostrae infirmitati optime accommo­ data; caritas autem fraterna inflammatur, cum ex sacra­ mentorum receptione recordamur nos arctissimo vinculo colligatos et unius corporis membra effectos esse, (b) Vitia domantur praesertim superbia, omnium vitiorum radix, dum necessitas nobis incumbit ad signa sensibilia, per sacerdotes confecta, recurrendi, ad nostram sanctificationem obtinen­ dam. Per sacramenta igitur Deum quidem colimus in spiritu et veritate, sed modo humanae naturæ consentaneo. CAPUT II. DE EXISTENTIA SACRAMENTORUM. Declarata Sacramentorum natura, jam demonstrare debemus eorum existentiam sive ante sive post Christum. Art. I. De Sacramentis ante Christum \ 298. Triplex status humanæ naturæ ante Christum distinguitur : i° status innocentis ante Adami lapsum; 2° status legis naturæ, ab Adami peccato ad Moysen; 30 status legis scripts a Moyse ad Christum. ’ S. Thomas, 3 p.,q. 61, a. 2-3; Suarez, disp. III-V; SalmanL, disp. III, dub. 1-4; Drouin, q. II; Billuart, diss. II, a. 1-3; de Augustinis, th. 1-4; Pesch, n. 37 sq.; Lahousse, De sacram, in genere, p. 17 ; Van Noort, ed. 4“, n. 145-151· DE EXISTENTIA SACRAMENTORUM. 221 299. i° De statu innocentiae. Communiter docent theo­ logi nullum fuisse sacramentum in hoc statu. Nullum enim in Scriptura et Traditione recensetur. Aliunde hic status brevissimo tempore duravit, ideoque instituere sacramenta tam cito abolenda conveniens non erat. 300. 20 De statu legis naturæ. Hic status ab Adamo usque ad legem scriptam per Moysen datam effluxit pro Judæis, et pro Gentibus usque ad legis evangelicæ promulgationem perduravit vocatur status legis natura, non quia legem supernaturalem exclu­ debat,sed ut distinguatur a statu legis scripta. Ut certa ab incertis secernamus, tria inquiremus : 1) num in hoc statu exstiterit reme­ dium pro peccato originali; 2) num tale remedium sacramentum fuerit; 3) num alta exstiterint sacramenta. 301. (A) Certum est fuisse aliquod remedium pro parvu­ lis contra peccatum originale. Dicitur “pro parvulis”, quia adulti justificari poterant per supernaturales actus fidei in Deum remuneratorem et perfectæ caritatis. Probatur : (a) Auctoritate Patrum, qui expresse id docent, ita ut sine temeritate negari non possit. Ait siquidem S. Augustinus'2 : “ Nec credendum est, et ante datam cir­ cumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat Media­ toris fides in carne venturi, nullo sacramento ejus opitulatos fuisse parvulis suis, quamvis quid illud esset aliqua neces­ saria causa Scriptura latere voluerit ”. Confirmatur consensu theologorum omnium scholarum 3. (b) Ratione theol. Ex dictis in Tract, de Deo et de Incar­ natione, Deus sincere vult salutem omnium hominum etiam post originale peccatum; atqui voluntas illa sincera non esset, nisi Deus instituisset pro omnibus temporibus, et etiam pro tempore legis naturæ, remedium contra originale peccatum ; nam, sine tali remedio, impossibile erat hos par­ vulos salvari, ex dictis ubi de originali peccato. 302.(B) De hujus remedii natura tacet Scriptura. Ab omnibus tamen admittitur : (a) illud remedium non fuisse positum in actione propria, cujus parvuli incapaces erant, 1 Lex enim mosaics solos Judæos ligabat, ut animadvertit S. Thomas ia 2®, q. 98, a. 5 : “ Quantum ad illa quæ lex vetus superaddebat, non tene­ bantur aliqui ad observantiam veteris legis, nisi solus populus Judæorum”. Contra Julian., 1. V, c. Ii, n, 45, P. L., XLIV, S09.·— 3 D. B., 410. 222 CAPUT II. sed in aliqua actione parentum. qua videlicet natos suos Deo offerebant et populo Dei aggregabant ; (b) insuper illam actionem fuisse aliquam protestationem fidei, explicitant in Deum misericordem, et implicitam saltem in futurum Redemptorem, juxta illud : “ Nec aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ” Contravertitur utrum necne fuerit sacramentum. (a) Juxta S. Bonaventuram ’ paucosque alios, illa protestatio fidei poterat esse interna tantum, sine ulla exteriori ceremonia, ac proinde non erat sacramentum. quia sacramentum est signum sensibile. (b) E contra, juxta D. Thomam, Scotum. Suarez \ aliosque, illa fidei protestatio extrinsecus manifestari debebat, proindeque verum erat sacramentum: nam omnes conditiones habebat ad sacramen­ tum requisitas ; erat siquidem signum sensibile, nam per illud infans non solum Deo consecrabatur, sed etiam Ecclesiæ Dei visibili coadunabatur : quod sine sensibili signo fieri nequit ; signum gratia productivum, nam tollebat originale peccatum, quod sine gratiæ effusione fieri nequit ; a Deo institutum, quia solus Deus gratiam signo sensibili adnectere potest ; permanenter, quia illud signum toto legis naturæ tempore perdurare debebat; ergo. 3θ3· (C) Num vero alia fuerint sacramenta, incertum est; in Scriptura mentio fit quidem sacrificiorum Abel, Noe et Melchisedech : sed de sacramentis nil dicitur. Nonnulli tamen theologi, cum 5. Thoma, docent adfuisse aliquod sacramentum ad actualis peccati deletionem licet de illius natura nil certum dici possit ·». Revera, cum difficile sit homini lapso pæ­ nitentiam peccatorum agere, valde decebat ut aliquo sacramento ad conversionem juvaretur. Suarez vero, Vasquez et de Lugo negant 304. 3° Sub lege mosaica. (A) Certum est adfuisse quadam sacramenta sub lege mosaica. Probatur ex S. Paulo, qui de purificationibus legalibus ait 5 : “ Sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis ” : quibus verbis ostenditur ritus, de quibus agitur, sanctitatem legalem produxisse, atque proinde sacramenta fuisse. Insuper Florentinum et Triden1 Aci., IV, 12. — 314S. * Bonavent., /;/ IVSent., dist. I, a. 2, q. 1 et 2. 3 S. Thom., 3, q. 70, a. 4, ad 2; Scotus, In 4. Sent., dist. 1, q. 3 et 7; Suarez, disp. IV, sect. 3 4. 4 S. Thom., In 4 Sent., disl. 1, q. I, a.’ 2, quæsliunc. 3; Sum. theol., 3, q. 86, a. 6. s Hebr., IX, 13. ' DE EXISTENTIA SACRAMENTORUM. 223 tinum de antiquæ legis sacramentis manifeste loquuntur, eorumque existentiam supponunt. (B) Praecipua autem sacramenta ad quatuor genera redu­ cuntur : (a) Ea quibus judæi et proselytæ Deo consecra­ bantur, nempe circumcisio et remedium naturæ pro puellis, aut pueris ante octavam diem morientibus : quæ figura erant christiani Baptismi, homines ad cultum divinum deputabant, et insuper ab originali peccato mundabant1 ; (b) Ea quæ Deo intimius uniebant, scilicet : esus agni paschalis, Eucharistiæ sacramento respondens; item propositionis panes qui a ministris edebantur; (c) Expiationes multæ quæ sacramen­ tum Pænitentiæ figurabant; (d) summi Pontificis consecra­ tio, quæ sacramentum Ordinis adumbrabat2. Sacramentum autem Confirmationis nullomodo existebat in Antiqua lege, quia gratiæ plenitudinem confert, quæ nondum advenerat; nec Extr. Unctio, quæ immediate ad introitum gloriæ præparat, quia talis introitus usque ad Christi mortem differebatur; tandem Matrimonium, licet religiosus contractus, non erat sacra­ mentum, quia, propter polygamiam et divortium, quæ tunc tem­ poris vigebant, unionem Christi cum Ecclesia perfecte significare nequibat. De modo quo sacramenta Veteris Legis suum producebant effectum. 305. i° Quoad adultos. (A) Sacramenta V. Legis gratiam ex opere operato non producebant. Certum est. Prob. (a) Scriptura. Sacr. V. Legis vocantur “ infirma et egena elementa ” 3; munera et hostiæ antiquæ legis dicuntur non potuisse “juxta conscientiam perfectum facere servienx Circumcisio ante Moysen instituta fuerat XVII, 10-14) ut signum foederis inter Deum et Abrahæ semen, immo inter ipsos Ægyptios vigebat. Communiter tenetur masculos infantes hujusmodi ceremonia ab originali pec­ cato fuisse mundatos; quod deducitur ex his verbis : “ Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit” (Gen., XVII, 14); quibus verbis significatur parvulum hebraicum non circumcisum ab æterna vita exclusum iri, juxta plerosque interpretes. Feminæ autem alio modo justificabantur, probabiliter ope medii jam sub Lege naturæ instituti. Cf. S. Th., q. 70, a. 4; de Augustinis, th. 3. 3 Controvertitur utrum necne inferiores sacerdotes consecrarentur. Cfr. Van Noort, n. 148. 3 Galat^ IV, 9. g- · ' 224 CAPUT II. tem”1*; et lex antiqua reprobatur "propter infirmitatem ejus et inutilitatem atqui quod est infirmum et vacuum, quod conscientiam mundare nequit, et inutile seu insuffi­ ciens vocatur, gratiam ex opere operato non producit. (b) Traditione, i) Patrum doctrinam sic contrahit Au­ gustinus 3 .· “ Sacramenta N. Testamenti dant salutem, sacramenta V. Testamenti promiserunt ”, 2) In Decreto ad Armenos legitur : “ Antiquæ legis sacramenta gratiam non causabant, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant (c) Ratione convenientia. Sub V. Lege, gratiæ pretium per Christum solutum nondum fuerat; atqui, pretio nondum soluto, non decebat sacramenta, quæ virtutem ex Christi passione habent, ex se gratiam conferre, eo fere modo quo chirographum, exhibens solummodo futurorum laborum promissionem, ex read obtinendam mercedem et pecuniam non sufficit. 306. (B) Sacramenta V. Legs 1) producebant directe sanctitatem externam seu legalem, 2) concurrebant ad productionem sanctitatis interna seu gratia tum indirecte, excitando fidem, caritatem, contri­ tionem; tum per modum conditionis, qua posita, Deus immediate gratiam infundebat. (a) Sacramenta V. Legis legalem sanctitatem directe producebant. Jubetur enim princeps, qui peccaverit, offerre pro peccato arietem, et additur4 : “ Rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus et dimittetur ei Hic agitur de remissione peccati legalis, per quod legalis immunditia incurrebatur, non autem de remissione culpa coram Deo; nam, per expiationes legales, de quibus agitur, unum tantum peccatum remittebatur, et variæ pro variis peccatis expiationes praecipiebantur, ut ex eodem loco constat; atqui si peccatum remissum fuisset quoad culpam, omnia alia peccata fuissent remissa, cum unum peccatum mortale coram Deo remitti non possit, quin alia remittantur. (b) Sacramenta V. Legis concurrebant ad productionem gra­ tiæ : 1) Indirecte : Erant enim sacramenta Christi venturi, ejusque Redemptionis præfigurativa, juxta illud S. Pauli 5 : “ Umbram habens lex futurorum bonorum”; atqui signa Redemptionis præfigurativa omnino apta erant ad producendum fidem, spem, et caritatem in suscipientibus et, harum dispositionum ope, gra­ tiam; ergo, ait S. Thomas^, Judæi ex fide Christi justificabantur. 2) Per modum conditionis, qua posita, producebatur gratia a Deo. "Vetera sacramenta in quantum erant signa protestativa fidei 1 Hebr.. IX, 9. — ’ Hebr., VII, 18. — 3 In /j. 73, n. 2, A Z., XXXVI, 930; Journel, 1475. — 4 Levity IV, 26. — s Htbr.. X, i. 6 Sum. theol. i® 2®, q. 103, x 2. DE EX1STENTIA SACRAMENTORUM. 225 et spei in Redemptorem desideratum, quamdam habebant conti­ nuationem cum futuris Christi meritis, quorum intuitu confere­ batur a Deo” gratia *. 307. 20 Quoad parvulos. Circumcisio, vel remedium natura a Deo institutum pro originalis peccati remissione, gratiam parvulis vere conferebat, et quidem sine ullo eorum actu, sed ex fide Ecclesiœ in Mediatorem : de hoc omnes concordant theologi. Circa modum rem explicandi differunt. Alii dicunt hoc reme­ dium ex opere operato passive gratiam contulisse; alii ex opere operato per accidens; alii prceter opus operantis. Juxta S. Thomam a, hoc sacramentum, ut supra dictum est, erat signum protestativum fidei in Christum venturum ex parte Ecclesiœ, et mediante hac protestatione, gratia pro­ ducebatur intuitu meritorum Christi, sicut ad exhibitionem schedulæ (quæ dicitur chèque') datur summa pecuniæ, non vi ipsius schedulæ, sed vi valoris per eam significati. Positio hujus sacramenti non erat causa efficax gratiæ, sed tantum collationis gratiæ conditio necessaria. Art. II. De existentia septem sacramentorum in Nova Lege. Duo sunt declaranda : 1° septenarius sacramentorum numerus ; 2° ordo inter sacramenta habendus. § I. De SEPTENARIO SACRAMENTORUM NUMERO. 308. Status quaestionis. (A) Errores. Si excipiuntur Cathari et Waldenses, qui, sub prætextu spiritualem reli­ gionem fovendi, ritus externos sacramentorum plus minusve despiciebant, nullus est qui, ante Protestantes, existentiam septem sacramentorum negaverit. (a) Lufherus primum tria retinebat sacramenta, nempe Baptis­ mum, Pænitentiam et Panem seu Ccenam 3, postea vero duo tantum, Pænitentiam rejecta . * Ejus discipuli modo tria, modo quatuor admiserunt, sed communiter nonnisi duo, Baptismum et Ccenam Domini. Contendebant quidem numerum septenarium in Scriptura non inveniri; sed ratio fundamentalis istorum erroris ex eo desumitur quod sacramenta, juxta Protestantes, non sunt vere gratiæ productiva, sed solum media ad fidem excitandam, et pignora quibus de peccatorum remissione certiores reddimur. Hinc Matrimonium et Ordo non sunt sacramenta, quia nullum peccatum remittunt; Confirmatio et Extrema Unctio meræ sunt ceremoniæ, 1 L. Billot, th. IX, § 3. — ’S. Thom., 3, q. 70, a. 4. 3 De captivitate babylonica, sub initio, inter Lutheri opera, t. II, p. 275. 4 De adoratione sacramenti. — Cfr. Calvinus, Instit. christ.., IV, T93. T. Ill Theol. Dogm. — 8 & 226 quia prior est renovatio promissorum in baptismo, posterior autem oratio pro infirmis facta; Pænitentia autem non fuit a Christo instituta ut medium ad gratiam aut fidém excitandam; remanent igitur duo tantum sacramenta. (b) Attamen quidam Anglicani, Rituali'ste dicti, septem esse sacramenta docent, nempe duo majora* Baptismum et Cœnam, et quinque minora, quæ, etsi utilia, ad salutem non sunt necessaria *. (c) Moderniste rejiciunt et notionem et numerum septenarium sacramentorum N. Legis, quæ in Ecclesia, post longam evolu­ tionem, præsertim sæc. XII, introducta fuerunt. — Isti errores a Pio X damnati sunt’. 309.(B) Doctrina catholica. Contra Protestantes, Tridentinum definivit septem et septem tantum esse sacra­ menta 3; “Si quis dixerit sacramenta N. legis non fuisse omnia a Jesu Christo D. N. instituta; aut esse plura vel pauciora quam septem, videlicet Baptismum, Confirmatio­ nem, Eucharistiam, Pænitentiam, Ex. Unctionem, Ordinem et Matrimonium; aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum, A. S. ” 310. Thesis : Septem sunt Sacramenta N. Legis, nec plura, nec pauciora. De fide est ex Tridentino jam allegato. —; Demonstratio thesis specialem præbet difficultatem. Etsi enim singula sacramenta in Scriptura et Patribus recen­ seantur, doctrina synthetica de sacramentis in genere nonnisi sæculo XII integre expolita fuit. Quare demonstratio vere scientifica septenarii numeri sacramentorum dari nequit nisi de singulis sacramentis agendo 4. Interea vero thesim gene­ ralem demonstrabimus argumento theologico ab admittendo qui infallibilitatem Ecclesiæ profitentur; 2°argu mento praescriptionis seu historico quod valet etiam pro ii; qui auctoritatem Ecclesiæ.non admittunt; 30 thesim sua debimus argumentis convenientia. ’ Dix Morgan *, Sacramental system, p. 83-84. ’Decret. Lamentabili 3 jul. 1907; Encycl. Pascendi 8 sept 1907; Motu proprio Sacrorum Antistitum 1 sept. 1910. — 3 Sess. VII, can. 1, D. B., 844. 4 Merito itaque L. Billot, th. XX, p. 208 : “Nec in Scripturis sacris, nec in scriptis veterum Patrum, sacramenta omnia in globo, sub uno numero, unoque catalogo comprehensa reperiuntur. Quare directa demonstratio... exspectanda est ex synthesi tractatuum in speciali DE EXISTENTIA SACRAMENTORUM. 227 I. Thesis directe argumento theologico probatur. 311. i° Scriptura, etsi nullibi asserat septem et septem tantum esse sacramenta, septem commemorat ritus sacros gratiæ productivos1, quos merito Traditio catholica sacra­ menta appellavit : Christus enim septem ritus sacramentales instituit vere : 1) Baptismum, ejus necessitatem declarando et apostolis officium baptizandi omnes gentes imponenόοφ 2) Confirmationem, Spiritum Sanctum promittendo, quem apostoli baptizatis contulerunt per impositionem manuum Φ, 0) Eucharistiam, consecrando panem et vi­ num et potestatem idem faciendi apostolis relinquen­ do $(4) Pænitentiam, potestatem clavium et facultatem remittendi peccata eisdem tradendoQ(5) Extremam Unctio­ nem, discipulis committendo curam ægrotos ungendi unc­ tione quæ, teste S. Jacobo, spiritualiter etiam alleviat infirmos$; 6) Matrimonium, hunc contractum ad pristinam dignitatem revocando et ita evehendo, ut gratia ad ejus officia rite implenda videatur necessaria!^ 7) Ordinem, inter discipulos quosdam eligendo quos et apostolos nominavit, quibusque potestatem non solum docendi et regendi, sed et sacramenta ministrandi ritu quodam externo contulitiâ Quæ quidem omnia suo loco fusius exponentur. 312. 2° Traditione. (A) Quoad Patres, lateii^un etiam nullum explicite docuisse septem et septem tantum esse sacramenta, (a) Sed nullum est sacramentum quod a Patribus non fuerit recensitum. ....t 1 11 1) Patres apostolici baptismum et eucharistiam comme­ morant, quia frequentioris sunt usus. 2) Tertio sæculo, Tertullianus, præter hæc duo, confirma­ tionem et pænitentiam recenset, priorem qua baptisma com­ pletur, posteriorem qua delentur peccata post baptismum ' Quod fusius demonstrabitur ubi de singulis sacramentis. ’Joan., Ill, 5'.Maith., XXVIII, xq. 5 Maith., XVI, icpJTan., XX, 22-23.. Μ/αΖ/Λ., X, 5-8; Luc., IX, I-2;/gr., V, 7 Præter textus jam allegatos, cfr. Z Ttm., IV, 14; II Tini., I, 6. 8 Marc., X, 2-13 ; Ephes., N, 25-32. i 228 CAPUT II. commissa; immo et implicite ordinationem, qua conferuntur sacerdotalia munera quæ laici exercere nequeunt, et de qua S. Cyprianus magis explicite loquitur. Matrimonium autem jam S. Ignatius et Tertullianus coram episcopo celebran­ dum esse declarant, ideoque aliquid sacri præ se ferre. 3) Quarto et quinto sæculis, jam fit quædam synthetica expositio trium sacramentorum quibus constituitur ritus christiana initiationis, nempe baptismi, confirmationis et eucharistiæ. Cetera autem sacramenta recensentur, quin tamen sub eodem nomine colligantur. Ita 5. Augustinus omnia enumerat sacramenta, excepta Extrema Unctione, quam aliunde Innocentius I describit in ep. ad Decentium, et quam eodem tempore commemorant Euchologium Sera­ pionis, S. Cyrillus Alex, et S. Casarius Arelat. tanquam ritum sacrum jam a S. Jacobo promulgatum. Certum est igitur septem sacramenta fuisse in usu prioribus sæculis;' nec proinde hanc doctrinam fuisse sæculo XII° inventam. 313. (b) Si vero quæratur cur, ante sæc. XII, nullus auctor explicite docuerit septem et septem tantum esse sacra­ menta, res ita explicari potest1, (1) Prioribus sæculis, syn­ thetica notio sacramenti non fuerat explicite et integre elucidata. Primi christiani baptismum, confirmationem, eucha­ ristiam aliaque sacramenta suscipiebant, quin elementum variis hujusmodi ritibus commune clare perciperent. Nec mirum ·: licet enim omnia sacramenta aliquid commune habeant, inter se valde differunt, et ab Antiquis in duplicem classem distributa fuerant : alia consecrantia seu perficientia vocabantur, Baptismus nempe, Chrisma seu Confirmatio, Eucharistia et Ordinatio ; alia vero medicinalia dicebantur, Pcenitentia, Ex. Unctio et Matrimonium ; insuper tria priora dicebantur sacramenta initiationis. Hinc intelligitur cur Patres tria vel quatuor priora frequentius connumerent, quia, ex scopo quem sibi præfixerant, nonnisi sacramenta initia­ tionis vel consecrantia enumerare intendebant. Ç 2) Itaque doctrina de sacramentis in genere nonnisi post 1 Hic non insistimus in arcani disciplina, quæ sæculo VF amplius non vige­ bat, quæque proinde non sufficit ad rem penitus explicandam. Cfr. Batiffol, Eludes d'histoire et de théologie, lre série, p. I-41. DE EXISTENTIA SACRAMENTORUM. 229 multa sæcula integre per analysim et synthesim expolita fuit; ita, v. g., quoad baptismum, primum analyst expendere necesse erat quot elementa essentialia in eo invenirentur, vi­ delicet signum interioris regenerationis, productivum gratiæ» a Domino institutum ; postea idem de singulis sacramentis investigandum erat; tandem, synthesis ope, determinandum erat quot signis sacris competerent cuncta specifica elementa ita per analysim determinata. Quod quidem longum requi­ rebat tempus, præsertim cum aliæ quæstiones gravioris momenti de mysterio Incarnationis et de gratia urgerent quarum solutioni prius incumbere necesse erat. 3) Revera notio generalis et specifica sacramenti, quatenus est signum gratiæ productivum, non fuit explicite prioribus sæculis tradita. Ante S. Augustinum, sacramenta vocaban­ tur quæcumque signa seu symbola sacra. Juxta nonnullos Patres, præsertim S. Ambrosium'1, quædam ex his signis, v. g., baptismus, gratiam conferebant ex prœsentia Spiritus Sancti, sed numerus horum signorum non determinabatur. — S. Augustinus jam conceptum generalem sacramenti tradit, quod duplici elemento constat, visibili gratiam signi­ ficante et invisibili eam conferente per Spiritum, vi merito­ rum Christi 23; sed non asserit septem esse signa gratiæ pro­ ductiva.— Itaque nomine sacramentorum seu mysteriorum, Patres subsequioris ævi omnia complectebantur quæ aliquid sacri et sanctificantis præ se ferebant, non distinguendo dif­ ferentia specifica sacramenta a sacramentalibus aut a sacris ritibus. Ita, 5. Petrus Damianus (t 1072) duodecim sacramenta enume­ rat, inter quæ regis inunctionem, ecclesiæ dedicationem, monacho­ rum et sanctimonialium benedictionem, etc. 5. Bernardus 3 (t 1153) pariter dicit multa esse sacramenta, et inter hæc ponit baptismum, eucharistiam et pedum ablutionem, quæ fit in Ccena Domini; nec mirum, nam sacramentum definit “sacrum signum, 1 ° Si qua ergo in aqua gratia, non ex natura aquæ, sed ex praesentia est Spiritus Sancti ” (De Spiritu S., I, 88; De mysteriis^ 8, n, 20; cfr. Tixeront, t. II, p. 307). . 3 M Dominus (sanctificat) invisibili gratia per Spiritum S., ubi est totus fructus etiam visibilium sacramentorum” (Quast. in Heptat.^ 1. III, c. 84, P. L., XXXIV, 712). ’ Sermo in Cana Damini, n. 1-4. CAPUT II. 230 sive sacrum secretum”. Sæc. XII, Hugo a S. Victore (f 1141) tractatum de sacramentis scripsit, in quo de omnibus fidei mysteriis sacris ritibus, etc. disserit, quasi totidem sacramenta essent; idem auctor inter majora et minora sacramenta distinguit, et inter minora aquæ aspersionem, susceptionem cineris, benedictionem ramonim, signaculum crucis, etc. recenset ’. 314. (B) Sed, mediante sæc. XII, jam septem sacra­ menta enumerari incipiunt ab auctore Sententiarum divini­ tatis (1148), a Petro Lombardo in Libro Sententiarum (1159), imo eodem tempore ab Herbordo in instructione pro fidelibus; mox in documentis ecclesiasticis, v. g., Constitu­ tionibus synod. Odonis, episcopi Parisiensis (1197), Cone. Londinensi coram Legato apostolico (1237), Cone. oecum. Lugdunensi II ( 1274), etc. Ratio est quia eodem tempore P, Lom bardus definitio­ nem tradidit sacramenti proprie dicti tanquam signi pro­ ductivi gratiæ : “ Sacramentum enim proprie dicitur quod ita signum est gratiæ Dei et invisibilis gratiæ forma ut ipsius imaginem gerat et causa existât”. J.amvero statim ac hæc distinctio data est inter sacra­ menta proprie dicta gratiæ productiva et alios ritus, omnes ore unanimi agnoverunt septem et septem tantum esse sacramenta a Christo instituta. Res ipsa igitur vere in Ecclesia existebat, nempe septem sacramenta, sed voca­ bulum commune, quo hi septem sacri ritus gratiæ pro­ ductivi exclusive designarentur, nonnisi sæculo XII° recep­ tum esta. 315. Ex quo infertur argumentum theologicum, ab om­ nibus admittendum qui Ecclesiæ infallibilitatem admittunt. Nam unanimis consensus omnium theologorum, pastorum et fidelium, immo totius Ecclesiæ in synodis coadunatæ, per plura sæcula, de re simul dogmatica et morali, ad praxim quotidianam pertinente, est infallibile critérium verita­ tis propter infallibilitatem Ecclesiæ. Atqui, a sæc. XII exeunte, omnes theologi omnium scholarum docuerunt ’ De sacram., I, II, p. IX, c. I. 3 Ita, v. g., in Capitulariis Caroli Magni (769-813) singula recensentur sacra­ menta, quin tamen eorum catalogus texatur. Cfr, J\ Misson in Recherches de Se. relig., t. III (1912), P- 245-254. /JV *· Λ γ.χτνAW \ 1 - DE EX1STENTIA SACRAMENTORUM. 231 septem et septem tantum esse sacramenta gratiæ productiva non tanquam opinionem, sed tanquam veritatem certam, imo ut dogma fidei Christiana. Ergo septenarius sacramen­ torum numerus est vere dogma ad fidem catholicam pertinens. II. Thesis probatur argumento prescription is. Vim ac methodum hujus argumenti exposuimus in Tr.de Fide, n. 366. 316. Argumentum ita contrahi potest : Historice constat, diu ante Protestantium errores, numerum septena­ rium sacramentorum ab universali Ecclesia fuisse proposi­ tum tanquam fidei dogma. Atqui impossibile est talem consensum explicare nisi hæc veritas a Christo et Apostolis fuerit tradita. Ergo. 317. i° Facta exponuntur. Tempore quo Novatores prodierunt, sæculo XV1°, septenarius sacramentorum nu­ merus certo admissus fuerat in universa Ecclesia sive Ro­ mana sive Orientali, et quidem per plura sæcula. (A) Quoad Ecclesiam Romanam, id sane constat : (a) Ex Decreto ad Armenos (sæc. XV), in quo septem numeran­ tur sacramenta; (b) ex Cone. Œcum. Lugdunensi II (1274), in quo Michael Palæologus Gregorio X fidei confessionem obtulit, ubi legebatur 1 : “ Tenet etiam et docet eadem S. Romana Ecclesia septem esse ecclesiastica sacramenta, etc. (c) ex professione fidei quæ, anno 1210, Waldensibus ad Ecclesiam reducibus ab Onnocentio ÏÏ1 præscnpta tuit, iri qua septem singillatim sacra"menta commemorantur 8; (d) ex unanimi consensit theologorum, qui~ jam a sæculo XII°, etsi de multis ad sacramenta pertinentibus dis­ sentientes, firmiter docuerunt tanquam dogma ad fidem spectans, septem et septem tantum esse sacramenta 3, nullis pastoribus aut ’ D. B., 465. — 2 3D. * *B., * * 424. 3 Ita, inter alios, P. Lombardus (+ 1164), Sentent., 1. IV, dist. 2*; Magis­ ter Rolandus, postea Alexander III, in Sententiis quas circa an. 1150 edidit; Gregorius, episcopus Bergamensis (1133-1146), in opere De veritate corp. Christi contra Berengarium ; S. Otto. ep. Bambergensis, circa an. 1139, in Sermone ad Fomeranos, P. L., CLXXIII, 1360; aut saltem Herbordus (+ 1168), qui vitam S. Ottonis scripsit. — Allegatur etiam auctor anonymus libri, an. 1098, Billemi in Alvernia scripti, qui de septem sacramentis disserere promittit, sed in decursu libri Confirmationem omittit. {Hist, littir. de la France, t. VIII, p. 474-476). 232 CAPUT II. fidelibus usque ad Reformationis tempus reclamantibus, si exci­ piuntur Waldenses qui propterea e sinu Ecclesiæ ejecti sunt. 318. (B) Quoad Ecclesiam gracam, idem constat1 : Ex consensu Ecclesia graca tempore Reformationis, ut pa­ ιιΐ·ι·; tet : 1) ex declaratione Jeremia, schismatici pâtriarchæ Constan-' tinop., qui, a Protestantibus Germaniæ interrogatus, respondit (an. 1576) : “Nihil nostrum afferentes, sed ex sanctis septem acumenicis synodis et ex sententia ss. doctorum interpretumque divinitus inspiratae Scriptune, quos catholica Christi ecclesia unanimi consensu recipit., dicimus septem divina esse mysteria (sacramenta), baptismum scilicet...”; hic septem recenset sacra­ menta nostra. 2) Ex condemnatione Cyrilli Lucaris, Jeremiæ suc­ cessoris, qui, calvinianis erroribus in Germania et Lithuania imbu­ tus, duo tantum sacramenta admittenda esse docuerat : jamvero hæc assertio ut karetica damnata fuit in duobus conciliis Constantinop. (1638 et 1642), et Hierosolymitano (1672), necnon in con­ fessione orthodoxa fidei quam confecit Petrus Moghila, metropolitanus kiovensis ’. Ex conciliis LugdunensiII (1274) et Florentino (1439), quibus Græci schismatici interfuerunt quin unquam contra septenum sacramentorum numerum protestaverint. Ex eorum Euchologiis (Ritualibus) ubi ritus inveniuntur pro septem sacramentis; et ex consensu unanimi eorum theologorum 3. (C) Idem probatur quoad Orientales sectas, nempe Nestorianos et Monophysitas} jam a sæc. V extra Ecclesiam rejectos, tum ex Episcoporum illarum nationum declaratio­ nibus statim ac Protestantium hæresis eis innotuit, tum ex eorum libris liturgicis, aut testimoniis viatorum qui per has regiones iter fecerunt 4. • · r w # 1 Perpétuité de la foi sur les sacrements^ L V, 1. I-VI ; Schelstrate, Acta orient. eccles.. 151, 154, 202, etc. ’ Schelstrate, op. cit. * 504. · > 3 Arcudius, De concordia eccl. occid. et orient., 1. I, c. 2 ; Schelstrate, op. cit.y 125, 139, 262, etc.; E. Renaudot, Liturgie orientales. — Quem consen­ sum iterum affirmavit Yanycher, rector academiæ Petroburgensis (in Russia), quando, an. 1874, cum Protestantibns et Vetero-Catholicis Bonnæ convenit; tunc enim, nomine Orientalium, postulavit ut omnes fidem suam profiterentur septem sacramenta, quæ absque dubio agnoscuntur, inquiebat, in veteri utriusque Ecclesiæ praxi liturgica et scriptis patrum a Conciliis approbatorum. (Ap. Einig, De sacramentis. I, p. 44). 4 Assemani, Biblioth. orient.. t. II, p. 5; t III, p. 240 sq.; Perpétuité de la Foi. t III, 1. S, c. 18 sq,; t» V, L I, c. 9. — Armenia qui Monophysitarum erroribus adhaerent, Extremam Unctionem non amplius ministrant (forsan quia difficile est invenire septem sacerdotes qui ad ejus collationem requiruntur), sed — '* · - * » · >* · DE EXISTENTIA SACRAMENTORUM. 233 Fatemur equidem quosdam scriptores orientales errasse in deter­ minatione singulorum sacramentorum, sed nihilominus septem enumerant; proindeque cum Ecclesia catholica consentiunt circa substantiam dogmatis, et particulares errores, in quos inciderunt, facile explicantur si præ oculis habeatur Orientales ecclesias, a cen­ tro unitatis divulsas et tyrannide oppressas, ignorantia obvolutas fuisse Unde doctrina Orientalium ex libris eorum liturgicis potius quam ex libris privatorum scriptorum discenda est. I Conclusio : certo igitur constat, pluribus saeculis ante Reformationem, omnes ecclesias Christianas tanquam fidei dogma admisisse septem esse sacramenta a Christo insti­ tuta, nec plura, nec pauciora. 319. 20 Ex his factis eruitur argumentum historicum. Fides enim utriusque Ecclesiæ et omnium sectarum Orien­ talium etiam historice explicari nequit, nisi a Christo et Apostolis oriatur. Etenim Græci sæc. IX, sectæ Orientales sæc. V, ab Ecclesia Romana jam secesserant ; jamvero, si ante schisma nonnisi duo vel tria sacramenta admisissent, certe alia nunquam a Latinis suscepissent, præsertim cum Latinis semper infensos sese præbuerint, et suarum traditio­ num tenacissimos. Quoties enim de unione cum Latinis actum est, toties infinitæ prope disputationes habitæ sunt de additione “Filioque”, de modo baptismum ministrandi, de pane azymo, de jejuniis, de cantico Alleluia ceterisque hujusmodi : nec tamen ulla fuit controversia de septenario numero sacramentorum, licet hæc materia in professio­ nibus fidei inclusa fuerit : nonne hoc est invictum argumentum fidem de septem sacramentis tam antiquam esse ut ante separatio­ nem sive Græcorum sive Orientalium, nempe ante quintum sæculum, jam exstiterit, et quidem in universa Ecclesia? Jamvero talis consensus omnium ecclesiarum in re dog­ matica, ad praxim quotidianam pertinente, quinto sæculo ubique vigens, non potuit per innovationem induci, sed ab Apostolis ipsis originem ducit; nam per quatuor priora sæcula, notum est episcopos veritatis custodes pervigiles et novitatum impatientes fuisse, et fideles fuisse apostolicarum in eorum Ritualibus præsertim antiquis ritus ad hoc sacramentum ministrandum certo invenitur; cetera vero sacramenta etiam hodie conferunt Cfn L. Petit, * Cfr. Franzelin, th. XX; Pesch, n. 92. 234 CAPUT II. · - -· ■ 1 1 traditionum tenacissimos, ita ut statim ac novus error, vel aliquid inauditi prodiit, statim reclamaverint. Ita, quando Eonatista validitatem Baptismi ab haereticis collati impugnarunt, Encratita eucharistiæ materiam, Montanistce et Novatiani potestatem omnia peccata remittendi, Aeriani ordinum distinctionem, Jfanichai matrimonii honestatem, vel dubia orta sunt circa ministrum et subjectum extremæ unctionis, Patres indu­ bitanter strenueque catholicam fidem de his omnibus propugna­ runt; quanto magis si nova sacramenta ab aliquo impostore inventa fuissent? Atqui nulla inveniuntur vestigia controversiarum de sacramentorum numero' in prioribus sæculis, nullæ reclamationes sive episcoporum, sive fidelium. Ergo recte cum Tertulliano1 concludimus : “ Ecquid verisimile est ut tot ac tantæ Ecclesiæ in unam fidem erra­ verint?... Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est erratum sed traditum et cum S. Augustino23: “ Quod universa tenet Ecclesia nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectis­ sime creditur ”. 320. Conclusio totius demonstrationis : Septem igitur sunt sacramenta, nec pauciora, nec plura, (a) Non pauciora, cum septem connumerentur in Scriptura et Traditione. Si igitur pauciora a Patribus quandoque recensentur, id procedit ex eo quod ea sola commemorant quæ ad scopum a se intentum spectant, supra n. 313. (b) Nec plura : nam in Scriptura et Traditione non dantur plura quam septem proprie dicta sacramenta. Patres ali­ quando plura quam septem numerant, quia, ut ex contextu apparet, vocem sacramenti sumunt latiori sensu, supra n. 313. Ita quoad lotionem pedum a quibusdam inter sacramenta recen­ sitam. Nam Traditio communis Ecclesiæ, quæ est norma pri­ maria ad Scripturam recte inteliigendam, declarat hunc ritum non fuisse a Christo institutum ad gratiam conferendam, sed ad officia humilitatis et dilectionis proximo exhibenda : “Si ergo .ego la vi pedes vestros, dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes ” 3. Quare non paucæ liturgiæ antiquæ, præsertim romana liturgia, nullam lotionem pedum habent; Mediolani et in 1 De prescript., c. 28, P. T.., II, 40. ’ De Baptismo, 4, 24, 31, P. L.. XLIII, 174; Journel, 1631. 3Joan., XIII, 14. - DE EXISTEN1 Gallia adhibebatur ut ce postea usus invaluit eam celebrandi in Coena Domini, non ut sacramentum proprie dictum, sed ut praeberetur humilitatis et caritatis exemplum. — Si igitur a quibusdam Patribus inter sacramenta memoratur, agitur de sacramentis lato, non stricto sensu. III. Thesis suadetur argumento convenientiæ. ' I | | I | I Demonstrata septem sacramentorum existentia, hujus septenarii numeri convenientiam merito exquisierunt theologi. I 321. Quidam, ut Albertus Magnus r, putarunt ea instituta fuisse ut septem vitiis capitalibus remedia præberent. — Alii, duce S. Bonaventura, docuerunt ea respondere septem virtutibus : tribus theologicis et quatuor cardinalibus 1 2. 3 fI | 322. Utramque convenientiam exponit S. Thomas3, sed aliam addit profundiorem e conformitate vitee spiritualis cum naturali : “ Vita enim spiritualis, inquit conformitatem habet ad vitam corporalem... In vita autem corporali dupliciter aliquis perficitur : uno modo quantum ad personam propriam, alio modo per respectum ad totam communitatem... Respectu autem suipsius perficitur homo in vita corporali dupliciter : uno modo per se, acquirendo scilicet aliquam vitæ perfectionem; alio modo per accidens, scilicet removendo impedimenta vitæ, puta ægritudines ”... Quæ prin­ cipia vitæ spirituali applicat. Nam in vita supernaturali, quinque necessaria sunt ad perfectionem individui, duo ad societatis perfectionem. (A) Ad perfectionem individui requiritur perse, nempe ad vitam spiritualem : (a) ut nascatur^xwX spiritualiter fit per baptismum ; (b) ut crescat et roboretur, quod fit spiritualiter per confirmationem; (c) ut nutriatur, quod in vita spirituali per eucharistiam obtinetur * Ter accidens autem, nempe sup­ posito peccato; (d) ut sanetur ab infirmitatibus, quod spiri· tualiter fit per pænitentiamj (e) ut, post morbum, recuperet pristinam valetudinem, quod in vita spirituali producitur per extremam unctionem, quæ peccati reliquias abstergit. 1 In IV Sent. y dist. 2, a. I. 3 Breviloquium, VI, 3; cfr. Card. Lépicier, p. 288. 3 Sum. theol.f 3, q. 65, a. 1. Cfr. Contra Gent.y L IV, c. 58; Catech. Rom.9 de Sacram, in genere, n. 19 sq. ; i | } S 1 ■· 236 CAPUT II. (B) Ad perfectionem societatis requiritur : (a) potestas regendi multitudinem, cui respondet ordo; (b) propagatio generis humani, quæ in ordine spirituali per matrimonium sanctificaturx. § II. De ordine inter septem sacramenta3. Ex jam dictis, n. 313, non omnia sacramenta sunt paria, sed differunt ratione natura, perfectionis et necessitatis. 323. i° Ratione natura seu conformitatis cum vita naturali. Nam, ut ait S. Thomas 3, (a) “sicut unum est prius quam multitudo, ita sacramenta quæ ordinantur ad perfectionem unius personæ, naturaliter præcedunt ea quæ ordinantur ad perfectionem multitudinis. Et ideo ultimo inter sacramenta ponuntur ordo et matrimonium, quæ ordi­ nantur ad multitudinis perfectionem; matrimonium tamen post ordinem, eo quod minus participat de ratione vitæ spiritualis, ad quam ordinantur sacramenta”. (b) Inter sacramenta quæ perfectionem singulorum respi­ ciunt, ea quæ per se requiruntur primum locum obtinent, baptismus, confirmatio et eucharistia; deinde vero quæ per accidens, pænitentia et extrema unctio, n. 322. (c) Inter ea quæ per se singulorum perfectionem spectant, veniunt : 1) baptismus quo spiritualiter nascimur ; 2) confir­ matio qua vita spiritualis perficitur ; 3) eucharistia, qua alitur.— Quod et historice confirmatur, cum hæc tria sacra­ menta antiquitus uno tractu generatim ministrarentur. 324. 20 Ratione dignitatis, definivit Tridentinum 4 sacramenta non esse inter se paria, sed aliud esse alio dignius. Juxta S. Thornam \ quem communiter sequuntur theologi, Eucharistia aliis sacramentis præcellit, et quidem tripliciter : ’ Protestantes ipsi hanc analogiam non potuerunt non mirari ; eamdem stylo poetico descripsit Goethe, Œuvres, t. 18, p. 262; anglice Auto-Biography, Bohn’s translate, I, p. 245-248. Quod et admittit A. Harnack, Dogmengesch., IIP, pp. 485, 487. 3 S. Thom., 3, q. 65, a. 2-4; L. Billot, th. XXI-XXII; Card. Lépicier, p. 291-304; Van Noor-t, n. 25-27; Hervé, n. 415-417. 3 Sum. theol., 3, q. 65, a. 2. 4 Sess. VII, can. 3, D. B., 846. — * Sum. theol., 3, q. 65, a. 3. - DE EXISTENTIA SACRAMENTORUM. 237 i) Christus enim substantialiter ibi continetur, dum in aliis sacramentis continetur virtus quaedam instrumentalis parti­ cipata; 2) alia sacramenta ad hoc sacramentum ordinantur : ordo ad ejus consecrationem; baptismus ad ejus receptio­ nem ; confirmatio, ut fidelis non vereatur se subtrahere ab ejus receptione;pænitentia et extrema unctio tanquam præ- quatenus repræsentat unionem Christi cum Ecclesia, cujus unitas per eucharistiam figuratur; 3) fere omnia sacramenta in eucharistia consummantur, v. g., adulti baptizati et ordi­ nati communionem accipiunt. Quoad cetera sacramenta, communiter cum S. Thoma ejusque commentatoribus, admittitur hic ordo perfectionis : 1) sacramentum ordinis, quod ad bonum spirituale commu­ nitatis refertur; 2) confirmatio, quæ perficit vitam spiritua­ lem; 3) baptismus quo spiritualiter renascimur;4) sacramenta quibus peccata et eorum reliquiæ tolluntur; attamen extrema unctio perfectior est quam pænitentia, cujus complet effec­ tum reliquias peccati tollendo; 5) matrimonium, quod ad bonum societatis temporalis ordinatur. 325. 30 Ratione necessitatis, declarat Tridentinum l, contra Protestantes, sacramenta esse ad salutem necessaria aut valde utilia : “ Si quis dixerit sacramenta N. Legis non esse ad salutem necessaria sed superflua, et sine eis aut eorum voto 2, per solam fidem homines a Deo gratiam justi­ ficationis adipisci, licet omnia singulis necessaria non sint, A. S. ” Unde, posita sacramentorum institutione, nullum horum est superfluum seu inutile, sed omnia sunt aliquo sensu ad salutem necessaria, non tamen eodem modo, sed ita tamen ut nemo per solam fidem salvetur absque omni sacramento saltem in voto suscepto. Ita ordo et matrimonium non pro singulis hominibus, sed pro societate spirituali et temporali necessaria sunt. — Inter alia sacramenta, 1) duo sunt simpliciter necessaria, saltem ’ Sess. 7, can. 4, D. B., 847. ’ In tr. de Baptismo explicabimus quid sit votum baptismi et aliorum sacra­ mentorum, nempe actus caritatis includens implicitum desiderium omnium quæ ad salutem requiruntur 11 CAPUT III. 238 in voto : baptismus, omnibus absolute \ poenitentia autem iis qui, post baptismum, mortaliter peccaverunt; 2) alia vero sunt necessaria secundum quid, nempe confirmatio, eucha­ ristia, extrema unctio, cum salus sine his, licet difficilius, obtineri valeat. Quod quidem magis patebit ubi de singulis sacramentis. CAPUT DE AUCTORE SEU INSTITUTORE SACRAMENTORUM. 326. Prænotanda. Quo melius intelliganrur quæ de auctore sacramentorum dicenda sunt, pauca de causa effi­ ciente praenotare oportet. Causa efficiens ea est quæ per suam actionem aliquid vere operatur ad effectum producendum. (a) H ____ em causa tsX^pr.iucipans vel instrumentalis : prio\€a est quæ virtute sibi propria VA~lfffectui proportionata effectum producit) posterioirea est quæ ad effec­ tum concurrit non virtute propria, sed virtute a causa princi­ pali accepta, àicut calamus est causa instrumentales scriptu­ rae quatenus movetur a scribente qui est causa principalis. Causa instrumentons, quando est creatura rationalis, dicitur ministerialis; nam, ut ait S. Thomas \ minister est quasi instrumentum animatum seu intelligens. T* 4 1' 1 (b) Utraque causa est physica vel moralis : 1) prior effec­ tum producit actione reali et physica : ita pictor est causa principalis physica imaginis quam pingit, penicillus est causa instrumentalis physica ejusdem imaginis. 2) Altera seu moralis ad effectum concurrit motione morali, v. g., suasione vel imperio aut aliquo contractu : ita dominus mandans servo ut talem virum occidat, est causa moralis principalis homicidii; si quis autem ad regem scribit ad obtinendam veniam alicujus rei, epistola est causa moralis instrumentons veniæ a rege concessæ. ’ C. Geni., 1. III, c. 79; Sum. theol., i, q. 112, a. I. I ί DE AUCTORE SEU INSTITUTORE SACRAMENT. 327. 239 Status quæstlonis. Quibus positis, quaeritur quænam sit causa efficiens principalis sacramentorum, quae­ nam causa ministerialis. (a) Jam vero Deus solus est causa efficiens principalis sacra­ mentorum ; nomine autem Dei venit tota Trinitas, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, ideoque Christus quatenus Deus. * (b) Christus autem est causa efficiens ministerialis prima­ ria, quatenus relate ad sacramenta potestatem habet excel­ lentia. Sub Christo et dependenter ab eo, Ecclesia est sacramen­ torum causa efficiens ministerialis secundaria, et cum ea ministri ab ea deputati. — De ministro secundario infra agemus, in capite sexto. Hic igitur dicendum est : i° de Deo sacramentorum prin­ cipali auctore ; et 2° de Christo homine quatenus est causa ministerialis primaria. Art. I. De Deo principali sacramentorum auctore x. 328. Thesis : Solus Deus est auctor principalis II N. Legis. sacramentorum Certum est. Ille enim solus est sacramentorum auctor principalis qui virtute propria producere potest essentiales effectus sacra­ mentorum. Atqui solus Deus illos effectus producere potest, nempe gratiam et characterem, (a) Gratiam : hæc est enim participatio vitæ divinæ; atqui solus Deus potest propriam vitam aliis communicare; ergo, (b) Characterem : hic enim est participatio sacerdotii Christi, ut infra demons­ trabitur; atqui solus Deus potest hoc sacerdotium commu­ nicare, cum sacerdotium Christi supponat unionem hyposta­ ticam, ut dictum est in Tr. de Verbo Incarn., n. 1199; ergo character communicari non potest nisi ab eo cui subest unio hypostatica, nempe a Deo. (c) Insuper uterque effectus produci nequit nisi ab eo qui intime præsens est animæ, ubi est gratia et character; atqui « S. Thomas, 3, q. 64, a. i-j; L. Billot, th. XIV; Card. Lépicier, p. 1S1 sq.; E." Hugon, p7 Fi^sq. 4 240 CAPUT III. solus Deus Hiabitur animæ, solusque intime in anima prae­ sens est; ergo solus Deus potest principaliter gratiam et characterem in anima producere. Art. II. De Christo sacramentorum auctore ’. 329. Status quæstionis. (A) Cum Christus sit Deus et homo, ut Deus sacramenta instituit tanquam auctor prin­ cipalis seu potestate auctoritatis; ut homo,za. instituit potes­ tate ministerial! primaria seu excellentiœ. Hæc autem potestas excellentiæ, juxta S. Thomam, in quatuor consistit, (a) Sacramenta vim suam habent a pas­ sione Christi ; nam gratia, quæ per ipsa confertur, est veluti fructus meritorum ejus, (b) Administrantur ejus nomine, seu virtute : “ Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi (c) Et quia ex ejus institutione sacramenta virtutem obtinent, ipse potuit ea instituere et de facto insti­ tuit determinando gratiam cuique propriam ejusque elementa constitutiva, (d) Tandem potest, absque ritu sacramentali, producere gratiam sacramentis propriam/ut constat exemplis paralytici et Magdalenæ, quorum peccata sine ullo sacramento remisit^ ; 330. (B) Christys autem potuit sacramenta instituere : (a) mediate dando. Apostolis aut Ecclesiæ potestatem insti­ tuendi signa sensibilia quibus Deus, ob Christi merita, gra­ tiam adnecteret ; (b) immediate seu per se ipsum, dum adhuc in terris viveret, determinando pro unoquoque sacra, mento gratiam propriam et signum sensibile cui adnectitur. (C) Hanc vero determinationem signi sacramentalis Christus facere potuit dupliciter : (a) in genere, præcipiendo adhibendum esse aliquod signum ad talem gratiam signifi­ candam et producendam aptum, sed Ecclesiæ relinquendo potestatem hoc eligendi signum in concreto; (b) in specie etiam infima, determinando ipsum signum, i. e., talem mate­ riam et talem formam, imposita lege eo semper utendi. II!1 Il Thom., 3, q. 64, a. 1-4; Saknant, disp. VI; P. Pourrat, op. cit., ch. V-VI ; EL RogOn,"^1 T±y- f36 et La Causalité instrumentale en théol., ch. Ill ; Van Noort, 0. 92-101 ; A. De Smet, n. 90-101 ; Hervé, n. 418-427. 2 Act.x II, <8. — 3 Matth. IX, 2; Luc., VII, 48. DE AUCTORE SEU INSTITUTORE SACRAMENT. 241 Ita, v. g., in genere tantum instituit sacramentum ordinis, si, determinata gratia propria hujus sacramenti, Apostolis praeceperit adhibere quodlibet signum ex se idoneum ad auctoritatis et gratiæ huic annexæ collationem significandam ; e contra idem sacramen­ tum in specie instituit, si præceperit manuum impositionem semper adhibendam esse, simulque verba huic impositioni adnexa. Quibus expositis, duo expendemus : i° factum institutio­ nis; 20 modum institutionis. I. Christus instituit omnia sacramenta N. Legis. 331. i° Errores, (a) Inter veteres scholasticos, quidam puta­ verunt tria sacramenta, nempe Extremam Unctionem, Panitentiam et Confrmationepn, al? Apostolis aut ab Ecclesia instituta fuisse : ita Htifo tâcfûririùs et P. Lombardus quoad Ex. Unctionem; Alexander Alensis^ quoad Tænitentiam ;' idem auctor docebat Con­ firmationem in conc. Meldensi, an. 845, Spiritus Sancti instinctu, institutam fuisse x. — Sed illi auctores, nomine institutionis, signi­ ficare videntur determinationem materiæ et formæ. (b) Protestantes liberales'2 contendunt Christum non instituisse sacramenta, sed solum religionem in spiritu et veritate; Moderistcp3 autem docent sacramenta ortum habuisse ex eo quod ostoli eommque successores ideam aliquam et intentionem risti, suadentibus circumstantiis, interpretati sunt. — Contra os sit sequens propositio. 332. 20 Thesis : Christus vere instituit omnia et singula N. Legis sacramenta. De. Fi D< Il De fide est e Tridentino definiente 4 : “ Si quis dixerit 4 jA sacramenta N. Legis non fuisse omnia a Jesu Christo '■ Domino nostro instituta, A. S. ” Quibus verbis de fide est omnia sacramenta vere fuisse a Christo instituta, saltem^ mediate^ quatenus nempe Dominus Apostolis et Ecclesiæ dedit potestatem septem sacramenta instituendi. Quod aliunde constat ex Scriptura, ex dictis n. 311, et ex 1 S. Bonaventura, in 4 Sent., dist. 7, scholion, idem docuerat; sed nuperrimi editores ejus operum (Quarracchi) animadvertunt S. Coctorem id correxisse in Breviloquio, VI, 4. — Aliam explicationem mentis S. Bonaventuræ tradit Bittremieux, L!institution des Sacrements d'après S. Bonaventure, Paris, 1924. 2 A. * , Sabatier Esquisse d'une philosophie de la religion, 1. II, c. II, § 5, β. III, § 33 A. Loisy * , Autour d'un petit livre, p. 224-226. 4 Sess. VII, can. 1 de Sacramentis in genere, D. B., 844. 242 CAPUT III. dicendis ubi de singulis sacramentis; necnon ex Traditione cum nullum sit sacramentum quod a Patribus non recen­ seatur, n. 312; id insuper fusius demonstrabitur ubi de uno­ quoque sacramento. Merito itaque reprobata est propos. 40a Modernistarum : “ Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod Apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et even­ tibus, interpretati sunt ”. Ad minus ergo dicendum est Christum vere voluisse septem esse sacramenta, quorum gratiam propriam determinavit, dando Apostolis potestatem delegatam signa eligendi sensibilia quibus hæc gratia ad necteretur. 333. Rat. theologica confirmatur, (a) Ille enim solus potest vere sacramenta instituere qui gratiam sanctificantem alicui signo sensibili adnectere potest. Atqui neque Apostoli neque Ecclesia possunt propria auctoritate id præstare, sed solus Christus, qui, utpote Deus et homo, gratiam alligare potest signis sensibilibus. Ergo. (b) Insuper, cum Christus sit totius Ecclesiæ caput, omnis auctoritas in sacramenta ab eo derivare debet. II. De modo institutionis. • 334. Duo expendi debent : i° utrum Christus mediate an immediate sacramenta instituerit ; 2° utrum in genere an in specie. Hic agitur de quæstione facti, non juris : ·omnes enim • fatentur Christum potuisse, si voluisset, Ecclesiæ potes­ tatem delegare determinandi signa quibus Ipse gratiam adnecteret 335. i° Thesis . Christus immediate instituit septem sacramenta N. Legis. Çgtum est. (A) Infertur e Tridentino n. 332 citato; (a) etsi enim Con­ cilium non adhibuerit vocem immediate, ne condemnaret quosdam veteres scholasticos, ex verbis adhibitis mens ejus satis clare intelligitur, nam quæ mediate solum instituuntur, non dicuntur institui simpliciter; sic, quæ Ecclesia instituit, —-—x • I. Αχίχν-'. < DE AUCTORE SEU INSTITUTORE SACRAMENT. 243 vi potestatis sibi a Christo collatæ, ut jejunium Quatuor Temporum, non dicuntur ab ipso Christo instituta sed ab Ecclesia; ergo pariter si sacramenta fuissent solum mediate a Domino instituta, non ab eo simpliciter instituta dici possent. (b) Confirmatur ex canone circa Extremam Unctionem », ubi definitur hoc sacramentum, de quo præsertim dubitaba­ tur, fuisse a Christo institutum, a S. Jacobo promulgâtum ; atqui, in hoc casu, certe vox “ institutum ”, cum opponatur voci “promulgatum", nonnisi directam institutionem desi­ gnare potest, et significat Apostolos promulgavisse qui­ dem, sed nullo modo instituisse sacramentum Extremæ Unctionis. (c) Tandem declaratur a Tridentino Ecclesiam nil posse circa sacramentorum * substantiam ’; atqui, si Ecclesia acce­ pisset a Christo potestatem sacramenta instituendi, posset utique mutare eorum substantiam; nam qui potest plus, potest et minus; ergo. 336. (B) Innuitur ex Scriptura : (a) Apostoli sese pro­ fitentur ut dispensatores mysteriorum Dei non ut institu­ tores : “Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei ”(^p(b) Christus certo imme­ diate instituit Baptismum et Eucharistiam; ergo, et analogia, idem probabiliter dici potest de ceteris sacramentis, ut melius intelligetur ubi de unoquoque sacramento; (c) Pro­ babiliter etiam infertur ex eo quod Christus per quadraginta dies post Resurrectionem cum discipulis locutus est de regno De(^)\. e, de Ecclesia et sacramentis5. 337. (C) Rat. convenientia suadetur. Conveniebat Chris­ tum ipsum sacramenta immediate instituere : (a) ut melius 1 Sess. XIV, can. i, D. B., 926. 2 Trident. enim docet (sess. XXI, cap. 2) “ hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramerttorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quæ suscipientium utilitati... magis expedire judicaret 'I Cor., IV, i < Act., I, 3. M ta enimhæc verba intelliguntur a nonnullis Patribus, v. g., a S. Leone, Serm. I de Ascensione : “ Magna in eis (diebus) confirmata sacramenta, magna revelata sunt mysteria ”. 244 CAPUT HI. appareret solum Christum Redemptorem nostrum esse, et sacramenta totam virtutem suam ex ejus meritis desumere; (b) ne homines spem in homine ponerent, in eo scilicet qui illa sacramenta instituisset, et ne schismata orirentur, sicut olim exorta sunt inter Corinthios, qui dicebant : “ Ego qui­ dem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ, ego autem Christi”1* 3; (e) Apostoli sunt vicarii Dei et Christi; unde sicut non licet eis aliam constituere Ecclesiam, ita non licet alia instituere sacramenta. 338. Conclusio, (a) Christus ut Deus, vi et auctoritate propria,est causa principalis omnium sacramentorum, simul cum Patre et Spiritu Sancto. (b) Ut homo, Christus instituit sacramenta duplici sensu : 1) ut causa meritoria, quatenus suis actibus gratiam meruit quæ per sacramenta distribuitur : nulla enim gratia, in statu saltem naturæ lapsæ, confertur nisi vi meritorum et satisfactionum Christi, ut probatum est in Tr. De Verbo Incarnato, n. 1182. Ouare Tridentinum docet causam meritoriam gratiæ per baptismum collatæ esse Jesum Christum ’. 2) Ut causa instrumentons, quatenus ejus humanitas instrumentum fuit quo Deus usus est ad sacramenta insti­ tuenda. Ex quo sequitur, juxta Thomistas3, Christi huma­ nitatem esse causam instrumentaient physicam qua Verbum utitur ad producendam gratiam in sacramentis; nam huma­ nitas Christi est instrumentum conjunctum Verbo hyposta­ tice, quo utitur ad omnes effectus supernaturales produ­ cendos. 20 Determinatio materiae et formæ in genere an in specie? 339. (A) Status quœstionis. Christus, ex dictis, imme­ diate instituit omnia sacramenta, (a) Hoc autem duplici modo praestare potuit in genere aut in specie, seu in indi­ viduo, ut supra dictum est, n. 330. 1 I Cor., I, 12 ; cf. S. Thom., > q. 64. a. 4, ad 1. - Sess. VI, cap. 7 ; D. B., 799. 3 E. Hugon, p. 128, et La causalité instrumentale, ch. III. DE AUCTORE SEU INSTITUTORE SACRAMENT. 245 (b) Certum est Christum determinavisse non solum in genere, sed etiam in specie materiam et formam baptismi et eucharistiae; hoc enim sufficienter constat tum ex Scriptura, tum ex Traditione omnium ecclesiarum, ut infra probabitur quando de his sacramentis disputabimus. Sed controvertitur num idem dicendum sit de ceteris sacramentis, præsertim de confirmatione, extrema unctione et ordine. 340.(B) Prior sententia. Juxta Suareziutn, S. Ligorium, Card. Lépicier, aliosque x, omnium sacramentorum materia et forma in specie aut in individuo determinatae sunt a Christo. (a) Trid. declarat Ecclesiam nil posse circa sacramentorum substantiam, ideoque circa materiam et formam quæ ad substan­ tiam pertinent; atqui si Ecclesia a Christo recepisset potestatem eligendi in specie materiam et formam sacramentorum, easdem mutare posset, (b) Si Christus reliquisset Ecclesiæ potestatem in specie determinandi materiam et formam sacramentorum, aliquot vestigia hujus potestatis in Scriptura aut Traditione invenirentur; atqui nullum apparet vestigium quod Ecclesia hac potestate usa fuerit. 341. (C) Posterior sententia. Juxta Lugo, Sahnanticenses, L. Billot, aliosque a, Christus non determinavit in individuo materiam et formam quorumdam sacramen­ torum, sed Ecclesiæ permisit ut seligeret individuam deter­ minationem idoneam ad salvandam essentiam signi sensi­ bilis, i. e., materiae et formæ quam ipse in genere instituerat. (a) Nullibi legitur in Scriptura et Traditione Christum ipsum in specie determinavisse materiam aut formam confirmationis, extremæ unctionis vel ordinis; imo Innocentius IV (in cap. Presbyter, de sacr. iterandis) contrarium manifeste supponit : “ Unde credimus quod nisi essent formæ postea inventæ, suffi­ ceret ordinatori dicere : sis sacerdos, vel alia æquipollentia verba, ’ Suarez, disp. II, sect. 3; S. Alphonsus, n. 12; de Augustinis, th. 13; Tepe, n. 23 sq. ; Card. Lépicier, p. 195-202. 2 Salmantic., Cursus theol. mor., de Sacram, in genere, c. IV, n. 48; Lugo, De Sacrament, in gen., disp. IV, sect. 5, n. 86 sq. ; Hurter, De Ordine, n. 712 ; L. Billot, t. I, pp. 35, 171 ; t. II, p. 297; Egger, n. 648; Van Noortt η. ιοί; A. De Smet, n. 99; A. d’Alès, De Bagtismo, pp. 33, 42-48. 246 CAPUT III. sed subsequentibus temporibus formas, quæ servantur, Ecclesia ordinavit (b) Historice constat mutationes occurrisse in mpteriis et formis quorumdam sacramentorum, et quidem circa res quæ hodie ut essentiales a plerisque theologis habentur. 1) Sic, v. g., theologi communiter docent verba “ signo te signo crucis et confirmo te... in nomine Patris...” necessaria esse ad validam administrationem Confirmationis in Ecclesia Latina; jam vero certum est quædam ex his verbis per multa sæcula non fuisse in usu, nec etiam nunc a Græcis adhiberi *. Iterum, in sacramento Pænitentiæ, forma deprecative in usu erat in nonnullis Occiden­ talibus ecclesiis, et etiam nunc apud Orientales adhibetur, dum sola forma indicative a multis dicitur esse valida in Ecclesia Romana. E contra communiter docetur in extrema unctione solam formam deprecativam validam esse, et nihilominus certum est in multis antiquis Ritualibus formam absolutam inveniri, et in aliis formam prorsus diversam ab ea quæ nunc adhibetur, occurrere Et sic de aliis. 2) Mutationes nonnullæ pariter in materiis occurrunt. Quoad confirmationem, Apostolos manuum impositione usos fuisse Scrip­ tura tradit ; huic postea addita fuit chrismatis unctio, et hodie, in Græcorum euchologiis, ne minimum quidem verbum de impositione manuum reperitur ; quoad ordinem, sola manuum impositio tan­ quam ritus essentialis in Scriptura describitur, et etiam hodie apud Orientales adhibetur, dum e contra Decretum ad Armenos aperte declarat : “ Sextum sacramentum est ordinis, cujus materia est illud per cujus traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus tra­ ditur per calicis cum vino et patenæ cum pane porrectionem ”. Hinc acriter theologi disputant quænam sit materia essentialis hujus sacramenti. Ex his factis duplex educitur argumentum : (a) mutationes in rebus, quæ essentiales hodie considerantur, factæ sunt quoad materias et formas quorumdam sacramentorum; atqui si Christus materiam et formam omnium sacramentorum in specie deter’ Olim hæc tantum verba dicebat (Pontifex) : “ In nomine Patris et Filii, et Spiritus S·, pax tibi”, ut videre est apud Amalarium... Graeci hanc formam adbihent : “Signaculum doni Spiritus S. ”... Ad eam formam multum accedit ea quæ exstat in ordine Gelasiano, et in antiquioribus sacramentorum libris : “Signum Christi in vitam æternam. Amen ”. (Martène, De Antiquis Eccl. Ritibus, lib. I, cap. II, art. 3). Alias formulas vide apud Chardon, op. cit., Histoire du Sacr. de Confirmation, cap. I. Quicumque hæc duo opera attente perlegerit, candide fateri cogetur multas formas olim adhibitas fuisse, quæ hodie communiter a theologis ut invalidæ haberentur. ’ Cf. Martène, op. cit., lib. I, cap. 7, a. 3. de AUCTORE SEU INSTITUTORE SACRAMENT. 247 minasset, hujusmodi mutationes occurrere non potuissent, cum Ecclesia essentialium rituum fidelis custos exstiterit, ut pro Baptismo et Eucharistia constat ; ergo, (b) Insuper, nisi admit­ tatur Christum Ecclesiæ quorumdam sacramentorum materias et formas facultatem in specie determinandi reliquisse, dicendum est per multa sæcula nonnulla sacramenta invalida fuisse, et etiam nunc apud Graecos modo invalido administrari; quod quidem a nemine admitti potest ; ergo. (c) Nec obstat Trident, declarans Ecclesiam mutare non posse sacramentorum substantiam; nam, in materiis et formis, illa sola substantialia sunt quæ Christus ipse instituit; jamvero si, ut con­ tendit posterior opinio, nonnisi modo generic© quasdam materias et formas determinaverit, substantia earumdem non mutatur per specificam determinationem ab Ecclesia factam, dummodo generica significatio a Christo determinata retineatur. 342. Conclusio. Ex hac controversia inferri potest : Christum, si non determinavit in specie materiam et formam sacramentorum, soli Ecclesiæ hanc potestatem delegatam reliquisse. Quapropter sedulo standum est regulis ab ea præfixis, ne forte periculum nullitatis in sacramentorum administratione incurratur. 248 CAPUT IV. H CAPUT IV. DE ELEMENTIS CONSTITUTIVIS SEU MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM1. 343. Probata sacramentorum institutione, jam de eorum elementis essentialibus seu constitutivis (non vero de ritibus accessoriis) dicendum est. Jamvero sacramentum est signum sensibile quod duplici constituitur elemento, rebus nempe et verbis seu materia et forma. Dicemus : i° De notione et existentia materiæ et formæ in sacramentis; 2° De regulis moralibus circa usum materie? et fomnes. Art. I. Notio et existentia. 344. 1° Notio. Signum sacramentale duplici constat elemento, scilicet rebus et verbis. Res autem hic adhibetur lato sensu et designat sive substantiam materialem, ut aquam, oleum, panem ; sive actionem sensibilem, ut ablutionem, unc­ tionem. Pariter nomine verbi intelligitur non solum ver­ bum ore prolatum, sed etiam gestus verbo æquivalens quoad mentis manifestationem, v. g., motio capitis consensum manifestans. Quod duplex elementum a Scholasticis voca­ tum est materia et forma, ex quadam analogia cum corpo­ ribus physicis quæ ex materia et forma constituuntur. Primus qui hoc loquendi modo usus fuerit, probabilius est Gulielmus Antissiodorensis initio sæculi XIII. (A) Materia, in sacramentis, est elementum signi sacramentalis cujus significatio aliqua determinatione indiget quæ per formam inducitur. Tales sunt res et actiones sensibiles quæ ex se plura significare valent; sic aqua, quæ in Baptismo adhibetur, ex se ad plura ordinari potest, v. g., ad refrige­ randum, ad abluendum. Iterum sacramenti materia potest esse : (a) remota vel proxima; prior est res ipsa sensibilis in se considerata, ut aqua in Baptismo; ’ S. Th., 3 p., q. 60, a. 5-8 ; Suarez, disp. II; Salmant, disp. II ; Drouin, q. I, § 4; Billuart, diss. I, a. 4; de Augustinis, th. XI; L. Billot, th. I. MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM. 249 posterior est rei usus seu applicatio, v. g., ablutio in baptismo, (b) Essentialis vel integrans; prior ad sacramenti essentiam per­ tinet, ut contritio, vel etiam satisfactio in voto pro Pænitentiæ sacramento; posterior ad sacramenti integritatem pertinet, ut satisfactio in re. (B) Forma est elementum signi sacramentalis cujus signi­ ficatio materiam ad rationem sacramenti determinat, ita ut jam habeat vim sanctificandi; v. g., in baptismo verba : “ Ego te baptizo ”... efficiunt ut aqua, quæ ex se plura signi­ ficat, tanquam lôtio et lotio sacra habeatur. Generatim forma in verbis consistit ; in matrimonio tamen, hocque solo, signa seu nutus possunt verborum locum tenere. 345. 11° Thesis : Omnia N. Legis Sacra H enta, in suo sensibili elemento spectata, essentialiter constant rebus et verbis , quæ conveniepter dicuntur materia et fori II a sacramentorum. ^ Certum est Probatur ia pars, nempe sacramenta constant rebus et verbis. (A) Scriptura docet quædam sacramentalia signa illo duplici elemento constitui; nam de Baptismo dicitur(£^: “ Nisi quis renatus fuerit ex aqua ”. ,.et ita indicatur res ; et insuper : “ Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ”, et ita verba designantur. De aliis sacramentis aliquid simile invenitur, ut exponetur ubi de singulis. (B) Tradit. Patres jam animadverterant in signo sensi­ bili quorumdam sacramentorum duplex elementum inveniri, — sed præsertim^Augustinus 2, qui clare distinguit elemen­ tum et verbum : “ Et in aqua verbum mundat; detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum ”, Rat. convenientice, quam ita exponit S. Thomas 3 .· (a) Ex parte Christi : sacramenta suum auctorem repræsentare decet ; atqui Christus, sacramentorum auctor, est Verbum sensibili carni unitum ; ergo sacramenta decebat verbis confici quæ rebus sensibilibus uniantur ; (b) ex parte horni’ Jean,, ΙΠ, 5.— 3 In Joan., tract. 80, n. 3, P. L., XXXV, 1840. 3 Suifd7ieoL\ 3, q. 60, a. 6. 250 CAPUT IV. nis, qui, cum anima et corpore constituatur, convenienter sanctificatur per medium constans duplici elemento, verbo quod ab anima creditur et re sensibili corpus attingente ; (C) ex parte significationis : per verba enim magis distincte exprimitur quod mente concipitur, proindeque sacramen­ torum N. Legis significatio perfectior per aliqua verba deter­ minari debebat. μ 346. Probatur * 2 pars, nempe res et verba convenienter materia et forma sacramentorum dicuntur. (a) Auctoritate, i) Scholastici, ab initio sæc. XIII, unani­ miter docuerunt sacramenta duplici constare elemento, ma­ teria et forma, aliquando tamen utendo quadam restrictione (quasi-materia), ut ita ostenderent hæc verba nonnisi analogice sacramentis applicari, præsertim vero Pænitentiæ et Matrimonio. 2) Rem aperte declaravit Decretum ad Armenos : “ Hæc omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam materia, et verbis tanquam forma, et persona ministri sacramentum conferentis cum intentione faciendi quod Ecclesia facit ; quorum si aliquod desit, sacramentum non perficitur”. Tridentinum 1 statuit etiam sacramentum Pænitentiæ a Baptismo differre, inter alia “ materia et for­ ma quibus sacramenti essentia perficitur ”. (b) Rat. convenientia. Sacramenta constant rebus et verbis. Atqui convenienter res assimilantur materia et verba forma ; nam, in compositis naturalibus, materia est elementum determinabile et forma elementum determinans, et ex utroque exsurgit aliquid unum ; jamvero, in sacra­ mentis, res determinatione indigent, ideoque merito materia dicuntur; verba autem hanc determinationem præbent, ideoque convenienter forma vocantur; insuper ex unione rerum et verborum fit unum.sacramentale signum. Ita, in baptismo, aqua, quæ significare potest ablutionem et refri­ gerium, per verba “ego te baptizo" determinatur ad signifi­ candam ablutionem et quidem spiritualem. Notetur tamen, in re sacramentaria, materiam et formam ita vocari modo analogico cum materia et forma in rebus physicis ; et insuper hanc analogiam perfectiorem esse in MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM. 251 quibusdam sacramentis quam in aliis, v. g., in baptismo quam in matrimonio. Art. IL Regulae morales de usu materiæ et formæ \ 347. Cum materia et forma sacramentorum a Christo institutæ sint, et, ad summum, sub ejus auctoritate, ab Ecclesia in quibusdam sacramentis modo accuratiori determinatæ sint, sedulo vitandæ sunt mutationes in usu materiæ et formæ ; insuper, unio esse debet inter materiam et formam ut unum sacramentum constituatur; tandem reiterare sacramenta absque rationabili causa esset abusus rei sacræ seu sacrilegium. Quæ tria distincte exponemus. § I. De MUTATIONE VITANDA IN MATERLt ET FORMA. Tria declarabimus : i° quænam mutatio sacramentum invalidet; 2° quale peccatum sit mutatio; 30 quandonam materia dubia uti liceat. I. Quænam mutatio sacramentum invalidet. 348. Principium : Omnis mutatio substantialis materiæ vel formæ sacramentum invaTidunT facit. Cer­ ium est. Nam mutatio substantialis ea est quæ destruit essentiam sacramenti qualis a Christo instituta fuit. Unde exponendum manet quandonam mutatio sit sub­ stantialis. 349. i° Quoad materiam, mutatio est substantialis, quando, secundum communem usum et prudentium æstimationem, materia adhibita non est ejusdem speciei et nominis ac materia a Christo instituta et ab Ecclesia determinata. Diximus : “secundum communem usum", quia Dominus, sacra­ mentorum materiam determinando, communem usum et æstima’ S. Alphonsus, 1. VI, n. 8 sq.; Lehmkuhl, n. 17-28; Ballerini-Palmieri, n. 4 sq.; Génicot-Salsmans, n. 108-110; Vermeersch, t. III, n. 175-177; Priimmer, t. III, n. 10-21. 252 CAPUT IV. tionem potiusquam physicam et chimicam artem respexit : hinc adest mutatio substantialis, si loco aquæ, vanum in Baptismo adhi­ beatur; item glacies et nix non solutæ, quamvis chimice sint ejus­ dem naturæ ac aqua, sunt materia dubia, quia, juxta communem sensum, non reputantur aqua. E contra, aqua non benedicta vel aqua calida est materia valida, quia, juxta communem loquendi modum, ut vera aqua existimatur. — Quod fusius exponetur ubi de singulis sacramentis. 350. 2° QuoadJonnamjn utatio zsf substantialis quando, ex communi hominum judicio, verba adhibita eunidem sensum ac verba a Christo aut Ecclesia determinata non habent; hac de re sex dantur regulæ practicæ, his versibus contentæ : Nil formæ demas, nil addas, nil variabis, Trapsmutare cave, corrumpere verba, morari. /V Λ (a) Λ7Ζ formez demas, i. e., nullam essentialem vocem omittas; v. g., in baptismi forma, omissio vocis “ te ” aut unius e SS. Trini­ tatis personis est substantialis; e contra si pronomen “ego ” omitti­ tur, sacramentum erit validum. (b) Nil addasquod^egitimæ^ïormæ sensum substantialem desruere possit, ut si diceretur : “ Ego te baptizo in nomine Patris majoris, et Filii minoris". Si vero mutatio est accidentalis, v. g., in nomine Patris et Filii unigeniti, non invalidatur. Si additur vox aqurvoca, tunc valor sacramenti ab intentione ministri pendet; v. g., si quis baptismi formulae adderet : “ et B. M. Virginis ”, putans baptismum vim suam ex B. M. invocatione repetere, baptismus nullus esset; si quis autem adderet : “et B. Virgo te adjuvet ”, baptismus illicitus quidem, sed validus tamen foret. (c) Λ7Ζ variabis, i. ei, nulla adhibeatur vox, diversum habens sensum ac vox a Christo determinata; v. g., si quis dicit, “ego remitto tibi peccatum originale in nomine Patris... ” etc., baptismus est invalidus; si autem dicitur “ego te abluo in nomine Patris”, baptismus validus erit, quia in posteriori casu servatur, in priori mutatur sensus vocis “ baptizo ”. (d) Transmutare cave, i. e., noli, per verborum transpositionem, formæ sensum tollere, v. g., “in Te, baptizo nomine Patris”, baptismum invalidât aut dubium reddit; e contra valida est forma : “Te ego baptizo”... quia sensus non mutatur. (e) Corrumpere verba, i. e., vitanda est essentialium vocum cor­ ruptio. Hic notandum est facilius induci substantialem corruptio­ nem per mutationem in principio verborum quam in fine; ita “in nomine Matris ”, loco Patris, Baptismum invalidât, dum “ in MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM. 253 nomine Patria et Filia... etc.”, non invalidât, si per ignorantiam * aut distractjone (f) j/^ranT'interftiptio bilis inter diversa formæ verba, præ- sertim inter diversas ejusdem verbi syllabas (v. g., si quis post verba : “ Ego te baptizo " sa um Miserere recitaret), sacramentum invalidât;e contra Tussi omentanea non invalidât; attamen, si paulo longior fuerit, tutius est in praxi integram formam ab initio repetere. Formæ autem sacramentorum distincte, modo audibili. sine verborum repetitione et reverenter pronuntientur. II. Quale peccatum sit mutatio? 351. (A) Mutatio substantialis est peccatum mortale ex toto genere-suo, i. e., materiae parvitatem non admittit; potest tamen fieri veniale ex advertentiæ vel consensus defectu. Ratio est quia tunc sacramentum est invalidum; atqui inva­ lidum reddere sacramentum est semper peccatum grave contra religionem, et sacrilegium, cum sit rei sacrae abusus; insuper peccatum contra caritatem erga proximum, qui sacramenti effectu privatur; immo et contra justitiam, quando minister est proprius parochus, qui ex justitia sacra­ menta ministrare tenetur subditis legitime petentibus. 352. (B) Mutatio accidentalis deliberata est peccatum cujus gravitas a mutationis gravitate pendet. Si mutatio, prudentium judicio, gravis censeatur, peccatum erit grave; secus, si levis; v. g., omittere in consecratione calicis : “qui pro vobis effundetur^) censetur grave; omittere in baptismo <( ego ”, leve censetur, j Omnis enim mutatio, etiam levis, si voluntaria, est profaqatio alicujus rei sacrae, et violatio sal­ tem priËcëpti~êccïesiayici III. Quandonam dubia materia uti liceat? 353. Dubia materia ea est quæ sacramenti valorem dubium relinquit. His positis : (a) Nunquam licet dubiam materiam adhibere quoties certa ' Ita ex responso Zacharia Papæ ad Boniiacium, ap. Mansi, XII, 339. Pariter 5. Officium declaravit, 3 Aug. 1889, validum esse baptisma a Tonkinensi catechista sub hac forma ministratum : “ Ego te baptizo in nomine Patri Firii et Firitui Sancti ”. {Collect. S. C. de Prop. Fide, Romæ, 1893, n. 531). CAPUT IV. 254 materia datur Nam sequens propositio ab Innocentio X damnata fuit : “ Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de sacramenti valore, tutiori relicta”». Ratio est, quia in hoc casu libere et sine ratione sacramentum nullitati exponitur : quod sane est gravis irre­ verentia; ergo est peccatum, et quidem grave. 354. (b) Materia dubia uti licet, quando materia certa deficit^ v. g.,~cieficiente oleo infirmorum, Extrema Unctio ministrari potest cum chrismate, quod probabiliter est ma­ teria valida. Cum enim sacramenta propter homines insti­ tuantur, melius est exponere sacramentum nullitati, quam unum hominem in perditionis statu relinquere. (C) Materia 'dubia uti oportet quando, deficiente certa, adest gravis necessitas. Hæc autem existit, quando de sacramento ■"ad” salutem necessario agitur, scilicet de Baptismo pro infante morituro, Pænitentia pro peccatore, aut etiam Extrema Unctione, quando Pænitentia ministrari nequit 2. ---------- - _ § II. De unione materiæ et formæ. 355. Principium generale. Sacramenta, ex dictis, duplici constant elemento; ut valide ministrentur, necesse Item unio inter materiam et est igitur ut i° adsit quæda formam, 2° ut generatim ab eodem ministro adhibeantur materia et forma. ------------------__ i° De ipsa unione. Hæc unio consistit in conjunctione verborum cum rebus. (A) Cum autem sacramenta sint compositum morale, ea unio requiritur et sufficit, quce, juxta prudentium aestimationem, totum morale efformat. "Tunc habetur uniosufficiens materiam inter et formam, quando, attenta uniuscujusque sacramenti natura, forma veritas sal­ vatur. Ratio est quia, dummodo formæ verba verificentur, nihil deest ut verba plenam habeant significationem et signum sacramentale integre constituatur. 356.(B) Regulæ practicæ pro validitate : In genere requiritur et sufficit ea unio qua substantialiter servatur signum sacrum a Christo institutum. A 1 D. B.t 1151. — 7 Quod de materia dubia diximus valet etiam, a pari, de forma dubia. i II AVA :·: ~λ ■ MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM. 255 In specie diversa sunt regulæ pro diversis sacramentis. (a) In eucharistia, requiritur unio physica inter materiam et for­ mam seu, aliis verbis, materia debet esse physice præsens, quando sacerdos pronuntiat formam : “ Hoc est corpus meum ”, nam pro­ nomen “hoc" verificari non posset, si materia tunc realiter præsens non esset Cf. n. 867. (b) In baptismo, confirmatione, extrema-unctione et ordine, theoretice loquendo, sufficit ad validitatem unio moralis, quæ existit quando materia applicatur immediate antequam forma pronun­ tietur, vel immediate postquam prolata est. In praxi tamen, cum agatur tutius est^odfigi tempore pronuntiare verba eT materiam applicare; attamen de valore sacramenti dubitari nequit, si forma inchoatur priusquam materiae applicatio absolvatur, vel vice versa. Mora unius Pater inter applicationem materiæ et formæ prolationem, a nonnullis ut sacramentum invalidans consideratur. (c) In pænitentia, mora temporis longior validitati non obstat, v. g., inter confessionem et absolutionem una hora intercedere potest; nam Pænitentia naturam judicii sequitur. Attamen con­ fessio absolutionem præcedere debet. (d) In matrimonio, sufficit ut unius consensus ponatur dum alterius consensus perseverat, nam matrimonium est contractus, et contractus regulas sequitur. H 357. (C) Regulæ ad liceitatem. (a) Ad liceitatem talis unio materiam inter et formam servanda est, qualis ab Ecclesia prcescribitur ; ritus enim ab Ecclesia præscripti hac de re sub poena peccati servandi sunt, (b) Quoad peccati gravitatem, eadem principia sequi oportet ac pro mutatione materïaTet format 1 ■■■■■■ ■ ■■■■ —« ! ,.w· ■■ ■ ■ — —w 358. 20 De unitate ministri. Generatim materia et forma applicari debent ab uno eoden^ue ministro : ita, in baptismo, una eademque persona debet aquam fundere et verba pronuntiare; secus validitas sacramenti esset valde dubia, ut declaravit S. Cong. de disciplina sacramentorum x, 17 nov. 1916. Nam verba formæ “ego te baptizo" indicant aquam fundi et verba proferri ab eodem ministro. Dixi : generatim; nam, cum omnia sacramenta paria non sint, adsunt exceptiones, v. g., pro Pænitentia^ ubi pænitens materiam jjræbet et sacerdos formam. Quod in singulis sacramentis expli­ cabitur. 1 A. A. S.9 L VIII, p. 478 sq. •w 256 CAPUT IV. — MATERIA ET FORMA SACRAM. § III. De SACRAMENTORUM ITERATIONE. Nunc quaeritur utrum et quomodo fieri potest repetitio sacramentorum N. Legis?1 359. i° Quandonam iterari possunt aut debent? Regula '. Iteratio materies aut formes fer se graviter illicita est, si non adest prudens dubiumds eorum validitate. (A) Sacramenta iterari non possunt sine gravi peccato, quandpTfiTeorum collatione aut valore prudens dubium non adest, quia sacramentum iterare, sine ulla ratione aut ob inane dubium^-gravis erga sacramentum est irreverentia, ijgwdens autem dubium.' existit, quando post diligens examen perseverat, Hinc si quis, sine sufficienti ratione, integram formam repetit, aut unum verbum ter quaterque, per se graviter peccat -,per accidens tamen excusantur scrupulosi, ob perplexitatem. Venialiter autem peccat qui unum verbum in formae prolatione sine ratione repetit. 360. (B) Iterari possunt sub conditione, quoties prudens^ adest dubium de eorum valore? Nam tunc dubium est num subjectum fructum sacramenti perceperit; atqui timor pru­ dens tanti incommodi (qui facilius existimabitur in sacra­ mentis magis necessariis) est ratio sufficiens iterandi sacra­ mentum sub conditione, vi axiomatis : sacramenta propter homines, 361. (C) Sacramenta iterari debent sub conditione, quo­ ties, posito prudenti dubio de eorum validitate, id postulant caritas, justitia vel religio; quod quidem præsertim evenit, quando agitur de sacramento necessario, v. g., de baptismo, aut de ordine. Idem dici potest, licet minori gradu, de aliis sacramentis, v. g., de confirmatione, quæ semel tantum conferri potest, et quæ, etsi non necessaria, valde tamen utilis est ad salutem ; quoad sacramentum pænitentiæ, ite­ randa est absolutio, si pænitens mortalia peccata accusaEx Codice. can. 732, § 1 : “ Sacramenta baptismi, confirmationis et ordinis, quæ characterem imprimunt, iterari nequeunt. — § 2.-S1 vero prudens dubium existât num revera vel num valide collata fuerint, b conditione iterum con- CAPUT V. — DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 257 verit; talis autem obligatio non adest, si venialia tantum accusata fuerint. 20 Quomodo iterari possunt? (a) Quando, post diligens examen, sacramentum est certo invalidum, modo absoluto iterari debet, (b) Quando sacramentum dubie con­ fectum iteratur, conditio saltem mentaliter est apponenda ; sic enim salvatur reverentia erga sacramentum, si forte validum fuerit; nec aliunde impeditur bonum suscipientis per conditionis appositionem, ut infra dicetur, (e) Insuper, quando Baptismus dubius publice iteratur, conditio verbis. "exprimi debet : v. g., si non es baptizatus, ego te baptizo. Hoc enim a Rituali præscribitur, ne astantes putent Baptis­ mum absolute ministrari. 362. CAPUT V. DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. Exposita intima constitutione signi sacramentalis, ejus efficaciam declarabimus sive quoad gratiam ab ôrnnibus sacramentis productam, sive quoad characterem a tribus impressum. Art. L De gratia per sacramenta collata. De hujusmodi gratia quatuor inquiruntur : i° utrum et quomodo producatur; 2° ejus qualitas; 30 quantitas; 40 revi­ viscentia. § I. Utrum et quomodo sacramenta suum PRODUCUNT EFFECTUM 363. Status quæstionis. i° Errores. Protestantes, soli fidei justificationem tribuentes, signi sacramentalis effica­ ciam plus minusve aperte rejiciunt. 1 S. Thom., 3 p., q. 62; Suarez, disp. VII, sect. I; Salmant, disp. IV, dub. 1; 5. Bellarminus, I. II, c. 1, 13; Drouin, q. IV, c. 1; Franzelin, th. 6-11 ; de Augustinis, th. 6; Sasse, th. 6-9; L. Billot, th. 5; E. Hugon, p. 58-100; Van Noort, n. 37-61 ; Hervé, n. 441-481. T. Ill Tbeol. Dogm. — 9 258 (a) Lutherus, post nonnullas tergiversationes, docuit sacramentis produci gratiam eo sensu quod verba in eorum usu adhibita sunt simul concionatoria, in quantum fidem in cordibus excitant, et promissoria quatenus divinas promissiones continent et in memoriam revocant, (b) Juxta Calvinum, sacramenta sunt sigilla promis­ sionum Dei, quibus fiducia nostra excitatur efficacius quam solis verbis; simulque symbola quibus pietatem nostram externe mani­ festamus. (c) Zwingliani, Sociniani, et Unitarii contendunt sacra­ menta esse signa seu ceremonias quibus fideles se Christo obligant ejusque militiæ nomen dant, et ita distinguuntur a Judæis et Gen- contendunt sacramenta nihil aliud præstare nisi in mentem reno­ vare praesentiam Creatoris semper beneficam x. 364. 2° Doctrina catholica. Contra Novatores, Tridentinum definivit sacramenta Novae Legis i) continere gratiam quam significant; 2) gratiam ipsam conferre non ponentibus obicem; 3) eam producere ex opere operato 2 1) Gratiam con­ tinent, et ita non sunt tantum signa extern#professionis Chris­ tian# vel justitiæ jam acquisii#; 2) gratiam conferunt non ponentibus obicem; obex de quo agitur est dispositio animæ repugnans infusioni gratiæ, nempe voluntas habitualiter vel aCtualiter peccato mortali adhærens (cf. n. 386). 3) Gratiam producunt ex opere operato. Quæ vcri?“üpponitur voci ex opere operantis; jam vero opus operantis est opus prout bonum et meritorium est ex parte subjecti recipientis vel ministri; dum opus operatum est ipsum sacramentale signum, quod gratiam causât instrumentaliter, ex ipsa institutione Christi, independenter a dispositionibus subjecti vel ministri, dummodo tamen non sit obex. Proinde, juxta mentem Tr: dentini, gratia causatur per ipsum signum sacramentale valide ministratum secundum institutionem Christi, seu ex virtute quæ signo sacramentali inest ex divina institutione. Sacramenta non sunt causæ principales gratiæ, sed solum 1 Decret. lamentabili, prop. 41, D. B., 2041. ’ D. B., 849, 851. — Protestantes contendunt vocabalur. hujusmodi novum esse ac proinde rejiciendum; novum est quidem, si soni ratio habeatur, nam nonnisi sæc. XTI usurpari coepit a Petro Pictaviensi (f 1205), deinde ab Innocentio III, S. Bonaventura, S. Thoma, etc.; sed novum non est quoad sensum, ut ex thesi patebit. Jam vero Ecclesia jus habet novis utendi verbis ut clarius dogma catholicum exponatur, sicut revera vocabula Trinitatis, Incarnationis, consubstantialitatis adhibuit ad hæreses dilucidius confutandas. DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 259 instrumentales ; nam solus Deus gratiam primario conferre potest; pariter solus Christus est principalis causa ministe­ rialis et meritoria omnis gratiæ quam in præsenti ordine accipimus; igitur sacramenta gratiam non propria virtute, sed virtute a Deo recepta, conferunt; sicut penna non scribit propria virtute, sed virtute ab ipso scriptore recepta. Igitur, quidquid Protestantes calumniantur, juxta catho­ licam doctrinam, requiruntur internœ dispositiones ad fruc­ tuosam sacramenti receptionem; hæ autem dispositiones non sunt causa efficiens gratiæ, sed tantum conditiones sine quibus non producitur gratia, simulque in quantitatem gratiæ per sacramenta collatæ vere influentes, ut infra decla­ rabitur : gratia enim Baptismi confertur “ secundum pro­ priam cujusque dispositionem et cooperationem ” x. Controvertitur tamen inter theologos utrum sacramenta producant gratiam physice an moraliter. — Quapropter exponemus : i° doctrinam catholicam ; 2° controversiam de causalitate sacramentorum. I. Doctrina catholica. 365. Thesis : Sacramenta Novæ Legis gratiam sanc­ tificantem conferunt ex opere operato omnibus obicem non ponentibus, seu, aliis verbis, sunt causæ instrumen­ tales gratiæ. De fide est ex Tridentino 2 : “ Si quis dixerit sacramenta N. Legis non continere gratiam quam significant, aut gra­ tiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptæ per fidem gratiæ vel justitiæ, et notæ quædam christianæ professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus, A. S. ” “ Si quis dixerit per ipsa N. Legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinæ pro­ missionis ad gratiam consequendam sufficere, A. S. ” 366. Prob. i° Scriptura.. Hic satis est ostendere qua­ dam sacramenta gratiam conferre ex opere operato ; probatio postea complebitur ubi de singulis sacramentis. ’ Trident.^ sess. VI, cap. 7, D. B., 799. 1 Sess. VII, de sacram, in gencre, can. 6, 8, D. B., 849, 851. ’xxl: Sv- 260 Jamvero de baptismo dicitur : “ Nisi quis renatus fuerit^ aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei ”(i “ Salvos nos ecitjer lavacrum regenerationis '\3? De confirmatione : Imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum. Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus... De ordinatione : “ Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum Ex quibus textibus deducere licet sacramenta gratiam producere ex opere operato. Ibi enim declaratur gratiam conferri per sacramenta et ex sacramentis; atqui particulæ "Per et ex ”, cum contextu sumptæ, significant gratiam a sacramentis ipsis produci seu ex opere operato. Ex se quidem tria significare possunt, causam principalem, causam instru­ mentaient, vel causam dispositivam; atqui hic certe non designant rincipalem gratiæ, quæ solus Deus est (ut fatentur ipsi Protestantes, itaTintelligentes' ex Spiritu Sancto}·, nec pariter causam dispositivam, cum nec aqua, nec manuum impositio dispositiones esse possint; ergo cau­ sam instrumentalem ex opere operato manifestant. Aliunde dispositiones in adultis requiruntur ad justifi­ cationem etiam per sacramenta® ut jam diximus in tr. de Gratia, n. 50, et infra exponetur ubi de singulis sacramen­ tis; ergo sacramenta gratiam conferunt iis tantum qui non ponunt obicem. 367. Objiciunt quidem Protestantes in multis Scripturæ locis justificationem seu gratiæ colladpnem, fidei tribui : “ Arbitramur justificari hominem per fidem ’Q) 1) Hæc autem potius nostram thesim confirmant; nam, si Protestantes ex præfatis et similibus verbis deducunt fidem esse causam instrumentalem justificationis, nonne pari jure concludere possumus ex verbis supra allatis : “ per lavacrum regenerationis ” (Baptismum), " per manuum impositio­ nem ” (Confirmationem et Ordinem), sacramenta esse vere causas instrumentales gratiæ? 2) Neque ex hoc inferre licet fidem esse justificationis causam instrumentaient : nam fides sese habere potest per modum dispositionis, ideoque ex contextu determinan­ dum est utrum fides sit dispositior causa instrumentons, ut jam in Tr. de Gratia investigatum est. Optime igitur cum Scriptura Tit., III, i - 3 Act., VIII, 17-18. Act. II, 38; VIII, 36-37· Ill, 28 - - · ·- DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 2β1 concordat doctrina catholica, juxta quam tum sacramenta, tum fides ad producendam gratiam concurrunt : sacramenta, ut causæ instrumentales, fides, ut una ex causis dispositivis. 368. 2° Tradit.'1* (A) Per quatuor priora sœcula, doctrina de sacramentorum efficacia asseritur variisque rationi­ bus et comparationibus illustratur. (a) Patres secundi sæculi, ut * Hermas et Pseudo-Barnabas \ docent per aquam baptismatis homines a peccatis mundari vitam­ que novam suscipere. — 5. Irenceus asserit carne Christi carnem nostram vivificari et semen resurrectionis * . accipere (b) Tertio sæculo, Tertullianus hanc efficaciam explicat influxu Spiritus Sancti qui aquam baptismatis sanctificat : “ Supervenit enim statim Spiritus de cælis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatæ vim sanctificandi combibunt ”s.— Idem tradit Origenes, declarans sanctificationem per baptismum collatam tribuendam esse invocationi SS. Trinitatis6* . Quæ doctrina authentice confirmata est auctoritate S. Stephani Papce, qui, Romanæ traditioni innixus, rebaptizari prohibuit eos qui ab hæreticis baptizati erant, ita ostendens efficaciam sacramenti a fide ministri minime pendere. (c) Quarto sæculo, Patres comparant baptismalem aquam utero materno, quia virtutem habet supernaturalem vitam producendi : “Quod est matrix embryoni, hoc est aqua (baptismi) fideli : in aqua enim fingitur et .formatur ” L— Alii comparant operationem Spi­ ritus Sancti super baptismalem aquam, operationi Spiritus aquas fecundantis; ergo, sicut aquæ, sub Spiritus influxu, pisces ac reptilia produxerunt, ita baptismalis aqua vim habet divinitus infusam christianos efficiendi, supernaturalem vitam eis largiendo8. 369. (B) Contra Donatistas, qui contendebant ministrum haereticum vel indignum non posse valide baptismum aut ordines conferre, S. Augustinus magis explicite hanc cau1 P. Pourrat, op. cit., p. 84-166. ’ Simii., IX, l6’·’, 36’·*. — 3 *Barnab., * XI-XII. 4 Adv. hares., 1. IV, 18, n. 5; V, 3, n. 2; P. G., VII, 1027, 1124; Journel, 234, 249. 3 De baptismo, c. 4, P. L., I, 1204; Journel, 303. 6 In /oan., VI, 17, P. G., XIV, 257. 7 S. Chrysostomus, In Joan., homil. 26, n. 1, P. G., LIX, 153; cfr. S. Gregor. Nyss., Orat, in bapt. Christi, P. G., XLVI, 588. 8 Sic iterum S. Chrysostomus (1. cit.) : “ Primum dicebatur : producant aquæ reptile animæ viventis (Gen., I, 20); ex quo autem Jordanis fluenta ingressus est Dominus, non amplius reptilia animarum viventium, sed animas rationales Spiritum Sanctum ferentes aqua producit”. h 262 - ---- ■■ ■ IM — ■ CAPUT V. ——i· ■ ■■■■■■■ —- ■■■■■■■■— Μ ■■■« ,■ ■» ■— ■ ■ ■■ ■■ ■ — salitatem affirmat, asserens non ex meritis ministrantis vel suscipientis, sed virtute a Christo accepta, homines sancti­ ficari Non eorum meritis a quibus ministratur, nec eorum quibus ministratur, sed propria sanctitate atque veritate propter eum a quo institutus est, male utentibus ad perni­ ciem, bene utentibus ad salutem ” 370. (C) Ex praxi Ecclesiæ. In Ecclesia etiam primitiva, baptizati swat injantes et amentes, ut probatur in Tr. de Baptismo; immo pleræque Protestantium sectæ etiam hodie infantes baptizant. Atqui hæc praxis thesim nostram pro­ bat; nam, si sacramenta gratiam ex opère"ôpérato non conferuntTsed sglum fidem excitant, ut fingunt Protestantes^ talis baptismus omnino invalidus est ac inutilis, cum neque infantes, neque amentes fidei actus sint capaces (cf. Codex J. C., c. 731). Vim bujus argumenti Protestantes senserunt, et ita respondent : (a) juxta Lutherum, parvuli miraculose credunt cum baptizantur, Deo illos juvante. — Sed contra, tantum miraculum sine probatione admitti nequit, et Lutherus nullam probationem tanti portenti affert, (b) Juxta Calvinum et Hodge *, baptismus infantibus pro­ dest, quando rationis usum attingunt, et recordantur se baptizatos fuisse; tunc enim eorum fides excitatur.—Sed 1) multi usum ratio­ nis non attingunt et tamen sacramenti gratiam recipiunt ; 2) insu­ per quomodo illi qui supervivunt, rem quam nullo modo percepe­ runt, recordari possunt? 3) tandem Baptismus suos effectus tem­ pore quo confertur, non postea, regulariter producere debet, (c) Juxta alios, Baptismus parvulis in fide Ecclesiæ confertur, sed hæc est, in eorum theoria, mera æquivocatio; nam fides justificans, juxta ipsos, non est fides communis Ecclesiæ, sed fides personalis, et unicuique propria. 37I· Corollarium : Verba formæ non sunt, prout contendunt Protestantes, concionatoria vel promissoria, sed ad gratiam produ­ cendam conferunt. De fide est, ex Trid. : * “Si quis dixerit hæc sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse, A. S. ” Etenim : (a) in duobus sacramentis quæ a Protestantibus admittuntur, Baptismo et Eucharistia, verba quæ tanquam forma adhibentur nullam exhortationem, nullam promissionem præ se ferunt, sed simplex 1 Contra Cresconium, 1. IV, c. 16, n. 19, P. L., XLIII, 559, cf. De Baptistuo, 1. VI, c. 7; Coni. Parmen., 1. II. c. XIII, 2S. — 3 Hodge*, Systematic Theol., vol. Ill, p. 590. — 3 Se^s. VII, de sacram, in genere, can. 5, D. B., 848. DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 263 et nudum iactum enuntiant : “ Ego te baptizo”; “ hoc est corpus meum ”, Ergo hujusmodi verba tanquam concionatoria aut pro­ missoria haberi nequeunt, (b) Insuper si sacramenta per modum concionis vel promissionis operentur, ad eorum fructum percipien­ dum necesse non est eadem recipere, sed sufficit eorum administrationis testes esse, cum astantes verba audire possint æque ac ipsi recipientes; quod quidem nemo admittere potest; ergo. II. Controversia de causalitate sacramentorum 372. Status quæstionis. (A) Ad intelligentiam syste­ matum, in memoriam revocanda sunt quæ diximus de causa efficiente principali et instrumentait, physica et morali; et insuper pauca addere necesse est de causa perficiente et disponente. i) Prior ea est quæ ipsum effectum directe attingit : ita pictor est causa principalis perficiens picturæ quam efficit, et penicillus quo utitur, est causa instrumen­ talis perficiens ejusdem picturæ. 2) Posterior seu disponens non ipsum effectum producit directe, sed tantum dispositio­ nem, quæ, quantum in se est, exigit productionem effectus : ita verba quibus lex promulgatur sunt causa instrumentalis disponens, quia virtus eorum non attingit ipsum effectum, sed obligationem inducit operandi secundum legem ; seu, ut aiunt, verba legis producunt opera legis instrumentaliter et dispositive. (B) Quibus positis, — omnes quidem theologi admittunt sacramenta N. Legis vere gratiam conferre, et quidem non per modum causæ principalis, sed per modum causæ instru­ mentalis. Sed de modo quo virtus hujus causæ instrumentalis opera­ tur, tria sunt præsertim systemata : nam virtus illa potest tripliciter operari : — i) Deum movere valet ad gratiam largiendam per sacramenta, et tunc causal itas est mora­ lis ; 2) vel transire potest per ipsum signum sacramentale, et, sub motione divina, physice ipsam gratiam pro­ ducere instrumentaliter, et hæc est causalitas physica; 3) aut producere in anima dispositionem quæ gratiam 1 Præter auctores infra allegatos, cfr. Bucceroni, Comment, de sacrament, causalilate^ 1889; G. Reinhold, Die Streitfrage Uber die physische o 1er mora­ lische Wirksamkeit der Sakramente. 1S99. 264 CAPUT V. exigat, et tunc habetur causalitas dispositiva et quidem intentionalis 373. i° De causalitate morali. Hæc diverso modo exposita fuit, ab antiquis et a modernis : priores causal i tatem improprie dictam admittebant, moderni veram causalitatem moralem propugnant. 374. (A) Causalitas improprie dicta seu occasionalis. Medio Ævo, 5. Bonaventura 3, Scotos 3, posteaque Durandus, Biel, etc., putarunt Deum solum gratiam producere posito ritu sacramentali, ideoque sacramentum esse tantum causam occasionalem gratiæ et veluti schedulam chartaceam nullius valoris interni, ad cujus exhibi­ tionem Deus, vi promissionis antiquitus factæ, gratiam confert. — Hodie vero omnes hanc theoriam rejiciunt ut minus consonam Tridenti>10 declaranti sacramenta continere et conferre gratiam quam significant. Scotistæ, eam relinquentes, causalitatem mora­ lem tuentur. . 375. (B) Causalitas moralis proprie dicta. Multi, duce 'de Lugo , * docent sacramenta vere cooperari ad gratiæ infu­ sionem, sed per modum causœ instrumentalis moralis tan­ tum, quatenus directe agunt in Deum, quem suo intrinseco efficaciter, licet moraliter, movent ut gratiam conferat, enim a Christo instituta et ejus nomine dispensata eript, moraliter sunt actiones Christi, ideoque inæstimabilis rétii, ita ut non sint mere conditio sine qua non, sed vera causa moralis, et comparari possint nummo aureo qui, suo intrinseco valore, vendentem movet ad mercem tradendam. ic autem arguunt : (a) nihil amplius deduci potest ex textibus pturæ et Traditionis quam moralis causalitas; (b) aliunde dif­ ficile concipitur quomodo signum mere sensibile possit physice continere et transmittere spiritualem gratiam ; (c) insuper modus operandi sequitur esse; jam vero sacramenta sunt morale composi*um ; ergo moraliter operantur. Quæ sententia probabilis est, sed non videtur veram causali­ tatem sacramentorum salvare. Nam actiones sacramentales per­ ficiuntur ab homine ministro, non a Verbo incarnato; ideoque non ’ Intentionalis dicitur, quia Dei intentionem seu ideam exterius manifestat, simulque ordinationem ejus practicam imponit, efficaciter conferendo animæ jus reale seu titulum exigitivum gratia. Cf. L. Billot, th. VII, 59. ’ In IVSent., dist. I, p. I, q. 4, conclus. — 3 In IVSent., dist. I, q. 5. 4 De Sacramentis, disp. IV, sect. 4; ita etiam Toumely, Franzelin, Pesch, Hurter, Sasse. Lahousse, etc. DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 2β5 gaudent infinita dignitate, nec intrinsece Deum movere possunt ad gratiam producendam. 376. 20 Causalitas physica. Juxta Thomistas, Suarez, aliosque £, sacramenta sunt causa non moralis, sed physica gratiæ, in quantum ex motu aut influxu Dei instrumenta”irt e r grat i a m ipsa m immediate conferunt, ac proinde sunt “vetûtî^ânâTês’pëFq'üos’physice et realiter gratia in animam nostram transit. Verba enim Scrtpturœ, nempe particulae ~^ex~t£per, et Patrum comparationes, n. 368, de causal itate physica melius intelliguntur; insuper, juxta Tridentinum, sacramenta sunt instrumentalis causa gratiæ et continent gratiam; atqui, admissa morali causalitate, non videntur esse causa instrumentalis gratiæ sensu proprio, nec eam continere, sed tantum a Deo obtinere. — Aliunde sacra­ menta, licet sensibilia, possunt esse vehicula gratiæ, sicut voces sensibiles possunt esse vehicula cogitationis. J t (a) Objicitur quidem sacramentum esse ens transiens quod amplius non existit eo praecise instanti quo gratia confertur; ergo physice operari nequit. — Sed ad physicam causalitatem minime requiritur ut sacramentum totum simul existât; sufficit aliquid signi sensibilis remanere tempore quo gratia producitur : quod fit in sacramentis; nam in ultimo instanti prolationis verborum effectus statim producitur. (b) Instant adversarii : de ratione instrumenti physici est ut vere et realiter tangat subjectum in quod agit; atqui sacramentum animam tangere nequit. — Resp. : sacramentum animam attingit non quidem ratione sui, sed ratione virtutis ipsi supernaturaliter insitæ, sicut sol corpora nostra tangit non substantia sua, sed con­ tactu virtutis et caloris. (c) Instant iterum : repugnat virtutem spiritualem inesse enti corporeo, quale est sacramentum. — Resp. : repugnat quidem vir­ tutem spiritualem inesse enti corporeo ex se et permanenter, sed “ nihil prohibet in corpore esse virtutem spiritualem instrumentaliter, in quantum scilicet corpus potest moveri ab aliqua substantia spirituali ad aliquem effectum spiritualem inducendum, sicut et in ipsa voce sensibili est quædam vis spiritualis ad excitandum intel­ lectum hominis, in quantum procedit a conceptione mentis”2. 1 S. The mas, 3, q. 62, a. 4; Suarez, disp. IX; Salmant, disp. IV, dub/3-4; Situait, diss. 111, à. 2;Pègues, Revue thomistet Jan. et Jul. 1904; E. Hugon, La causalité instrumentale en théologie* Paris, 1907, p. 118-171. a Sum. theol., 3, q. 62, a. 4, ad I. z R- 266 CAPUT V, (d) Sacramenta ficte suscepta, remoto obice, gratiam causare possunt; atqui non physice eam producunt, cum amplius non existant; ergo. Aesp. .-Etiamsi in huc casu moraliter agerent, non exinde sequeretur ea in omni casu moraliter tantum operari. Aliunde sacramenta, quæ reviviscunt, generatim characterem im­ primunt, et mediante charactere, physice gratiam producere valent, etiamsi non amplius subsistant. 377. 3° Causalitas dispositiva intentionalis. L. Bil­ lot, putans causalitatem instrumentaient moralem non esse veram causalitatem ad mentem Conciliorum, causalitatem autem proprie physicam non esse possibilem, cum repugnet x'irtutem spiritualem rei corporali inesse, novam proposuit explicationem. Juxta ipsum, causalitas sacramentorum est quidem vera et instrumentalis, sed dispositiva et intentiona­ lis1. Videlicet sacramenta ut vera instrumenta aliquid pro­ ducunt in anima suscipientis; id non est directe ipsa gratia, sed dispositio seu titulus appellans gratiam, non quidem per modum meriti, sed titulus ex opere operato productus et exi­ gens, quantum in se est, gratiæ infusionem. Hic autem titulus, secundum se et in quantum a ritu externo efficienter causatur, non est qualitas physica, sed aliquid morale aut intentionale, quo intellectus ordinatio theoretice manifestatur et practice imponitur. Unde sacramentum est causa gratiæ sicuti sunt causa jurisdictionis episcopalis verba a Summo Pontifice in consistorio prolata. Quæ verba : (a) non tantum referuntur ad rem significatam, (b) nec tantum notificant rem significatam (sub quo secundo respectu jam sunt causa, quatenus intellectum excitant ad cognoscendum), (c) sed insuper sunt causa ipsius rei significatæ, cum inserviant non solum ad manifestandam propriam conceptionem, sed ad imponendam ordinationem intellectus Pontificis. Ita sacramentum, vi institutionis Christi, notificat decretum divinum sanctificandi hoc subjectum, simulque per mo­ dum imperii et exigentiæ causât gratiam, non directe, sed mediate et instrumentaliter, causalitate non perfectiva, sed tantum dispositiva ; seu, non producit directe gratiam, sed mediate, dispositionem exigitivam gratiæ. Ita edictum per 1 Intentio, apud scholasticos directe non actum voluntatis, sed actum intellec­ tus seu idtam significat (cf. p. 264, not 1). f' DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 267 legem promulgans actione propria notificat ordinationem legislatoris, et simul, ut instrumentum auctoritatis legisla­ tive subditis imponit obligationem legem servandi; pariter sacramentum actione propria significat Deum velle ut Titius gratiam accipiat, et simul, tanquam instrumentum Dei, Titio largitur titulum exigitivum gratiæ. Cum enim sacramenta sint signa, eorum actio est ordinis intentionalis, ideoque pri­ mario significant gratiam; et, cum sint signa practica, eamdem producunt causando dispositionem exigitivam gratiæ. Hæc theoria probabilitate non caret; nam conformis est naturæ signi sacramentalis, veram ejus causalitatem ins­ trumentaient! servat, et reviviscentiam sacramentorum sat feliciter explicat. Tres igitur opiniones expositæ, salvo dogmate catholico, admitti possunt; thomistica tamen, etsi difficilis intellectu, conformior'nobis videtur verbis Patrum et Conciliorum. §11. De qualitate gratiæ per SACRAMENTA collatæ Gratia a sacramentis producta, duplex est : gratia sancti­ ficans seu communis quæ etiam extra sacramenta datur, et gratia sacramentalis, quæ tantum per sacramenta confertur. 378. i° De Gratia sanctificante. Gratia sanctificans, quam omnia sacramenta conferunt, n. 365, dicitur, ex parte subjecti, prima vel secunda : prima ea est quæ non habenti datur, quando hic de statu peccati in statum gratiæ transit; secunda ea est quæ jam habenti primam confertur, ideoque est primæ gratiæ augmentum. Quibus positis, quærendum est quænam gratia a sacra­ mentis producatur per se, vel per accidens. 379. (A) Per se, id est, ex primaria et directa institu­ tione Christi, (a) Duo sacramenta, Baptismus et Poeniten­ tia, primam gratiam per se, seu ex primaria institutione con­ ferunt, ideoque vocantur sacramenta mortuorum quia spiritualiter mortuos vivificant. Hæc enim directe ad remitten­ dum originale vel actuale peccatum mortale instituta sunt, ut infra probabitur; atqui illa peccata non remittuntur nisi per sanctificantis gratiæ infusionem, ac proinde per gratiam primam ; ergo. I. ■i XV. -TC.· ■Λ·· _?:y; · ■yj£-$7 yAvt 268 CAPUT V (b) Quinque alia sacramenta per se secundam gratiam conferunt, et vocantur sacramenta vivorum; ii enim soli qui spirituali vita jam fruuntur ad ea accedere possunt, quia vitam supernaturalem jam animæ inesse supponunt et eam adaugent : ita Confirmatio corroborat justum in fide et gratia; Eucharistia eum nutrit; Extr. Unctio eumdem robo­ rat pro ultimo certamine; Ordo speciales gratias Ecclesiæ ministris tribuit; Matrimonium sanctificat conjuges Chris­ tianos. 380. (B) Per accidens, id est, ex secundaria et indi­ recta institutione Christi, (a) Sacramenta mortuorum ali­ quando gratiam secundam per accidens producunt, quando scilicet suscipiens primam gratiam jam possidet. Certum est; nam sacramenta omnibus non ponentibus obicem gratiam conferunt, ex dictis; porrô qui jam gra­ tiam possidet in recipiendo Baptismum et Pænitentiam, certo non ponit obicem; ergo gratiam, non primam qui­ dem, qua jam ornatus est, sed secundam accipit. Quod quidem certum evasit ex praxi, ab Ecclesia approbata, con­ fitendi levia peccata, quando nullum grave peccatum com­ missum est. (b) Sacramenta vivorum possunt etiam per accidens gra­ tiam primam producere, scilicet quando peccator bona fide se esse justificatum credit, et attritus recipit unum ex vivo­ rum sacramentis ; quod evenire potest, quia non recordatur de peccato commisso, aut putat illud per contritionem per­ fectam esse remissum, aut inscius invalide absolutus fuit a sacerdote. , Quæ sententia non est quidem certa, sed probabilior et communior inter Theologos ». Etenim sacramenta gratiam conferunt omnibus non ponentibus obicem ; atqui subjectum, in casu allato, non ponit actu obicem sacramento, cum sit in bona fide; aliunde peccatum, antea commissum et non­ dum remissum, sed sincere retractatum, non est obex gratiæ; ergo sacramenta in casu allato per accidens gratiam, et qui­ dem primam, causant. ’ Cfr. S. Thom., 3 p., q. 79, a. 3; S. Alphonsus, n. 6, culm auctoribus ibi citatis. ;y.'·! DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 269 (c) Immo, ex infra dicendis, Extrema Unctio non solum per accidens, sed etiam ex secundario fine institutionis a Christo, mortalia remittit, quando impossibile est Pæniten­ tiam accipere ; ententia ut certa habetur 381. ΛΡ De Gratia sacramental! (A) Existentia. Sin­ gula i egts sacramenta producunt gratiam propriam, quæ sacramentalis vocatur. Certum est. (a) Etenim sacramenta producunt id quod gnificant; atqui unumquodque significat specialem effecum spiritualem pro speciali fine obtinendo institutum. am, ex Decreto ad Armenos, singula sacramenta speciales omnino fines habent : “ Horum quinque prima ad spiritua­ lem uniuscujusque hominis in seipso perfectionem, duo ultima ad totius Ecclesiæ regimen multiplicationemque ordinata sunt. Per Baptismum enim spiritualiter renasci­ mur: per Confirmationem augemur in gratia et roboramur in fide; renati autem et roborati, nutrimur divinæ Eucharistiæ alimonia, etc.”; ergo singula sacramenta diversum gratiæ effectum producunt, qui gratia sacramentalis vocatur, (b) Revera Scriptura et Patres priorum sæculorum directe hanc specialem gratiam describunt, potiusquam genericam gratiam omnibus sacramentis communem, ut exponemus ubi de singulis sacramentis. 382. (B) Natura. Gratia sacramentalis, (a) juxta commuræm ac veram sententiam, non est habitus realiter djstinctus a gratia sanctificante, sed ipsamet gratia habitualis. Ratio est quiâgratia habitualis, ex una parte, sufficienter animam sanctificat, et ex altera, cum virtutibus et donis, diversum sacramentorum finem, sine alio distincto habitu, attingere potest. (b) Certum est riter gratiam sacramentalem gratiæ communi addere/fajJR/ speciales gratias_s\xc> tempore habendas ΈηΓ proprib^Singulorum sacramentorum respondentes ; secus gratia communis idem omnino esset ac gratia sacra­ mentalis. Ita quando occurrit specialis obligatio adim­ plendi officia in sacramentorum receptione imposita, confe1 Abbé de Bellevue, La grâce sacramentelle, 1900; Sunt, theol., 3 p., q. 62, a. 2 ; q. 72, a. 7, ad 3. t· - CAPUT V. 270 runtur a Deo, vi ipsius sacramenti, gratia actuales speciales, ut illa officia suaviter et facile adimpleantur, et quidem abundantiores et intensiores quam secus darentur. — Immo animadvertere licet in quibusdam sacramentis potiorem esse collationem gratia habitualis, ut in Eucharistia et Pænitentia ; in aliis autem, v. g., Ordine et Matrimonio, potius esse jus ad actuales gratias toto decursu vitæ consequendas. jcj^Probabilius, præter jus ad gratias actuales, gratia sacramentalis gratiæ communi addit principium aliquod intrinsecum et permanens quod est fundamentum juris ad gratias actuales et consistit in speciali vigore ad proprium finem sacramenti obtinendum x. Res autem pro singulis sacramentis sic explicari potest. 1) Gra­ tia sacramentalis Baptismi dat specialem vigorem ad novam vitam instituendam, et Baptismi vota adimplenda; 2) Confirmatio ordi­ natur ad fidem alacriter et fortiter propugnandam; 3) Eucharistia, ad nutriendam animam, eamque per caritatem Deo uniendam; 4) Pænitentia ad praeterita peccata expianda et nova vitanda; 5) Extrema Unctio ad peccati tollendas reliquias, ultimasque tentationes superandas; 6) Ordo ad recte sancteque regimen spirituale animarum exercendum; 7) Matrimonium ad fidelitatem mutuo servandam, caste vivendum, et prolem pie educandam. § III. De quantitate gratiæ PER SACRAMENTA C0LLATÆ2. 383. i° Sacramenta specie diversa ex se inaequa­ lem gratiam conferunt. Probabilius. De fide est enim, ex Tridentino 3, sacramenta non esse paria, sed alia aliis digniora : “ Si quis dixerit hæc septem sacramenta ita esse inter se paria ut nulla ratione aliud alio sit dignius, A. S. ” Atqui causa nobilior ex se nobiliorem effectum producit. Ergo. * Non pauci theologi putant gratiam sacramentalem non addere hunc specia­ lem vigorem, sed solum conferre jus ad gratias actuales tempore opportuno con­ ferendas. (Cf. de Augustinis, th. 19). — Sed alii, cum S. Thoma, Quast, dis/., de Veritate, q. 27, a. 5, ad 12, et L. Billot, t. I, p. 91-93, putant gra­ tiam sacramentalem addere gratiæ communi dispositiones quasdam habitua­ les plus minusve imminutivas concupiscentiae in variis ejus ramificationibus. ’Cf. S. Thom., 3 p_, q. 69, a. 8; Suarez, disp. VII, sect. 5; Salmant, disp. IV, dub. 8; de Augustinis, th. 21. DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 271 Sed quonam gradu sacramenta specie diversa differant quoad gratiam, incertum est : hoc enim pendet a libera Dei voluntate, quæ nullibi revelatur. Juxta S. Thomam 1 et alios theologos communiter, Eucharistia, ob suam excellen­ tiam et quia continet ipsum gratiæ auctorem, majorem con­ fert gratiam. 4 384. 2° Thesis : Sacramenta ejusdem speciei per se II æqualiter dispositis ;inaT c onferu nt æ qualenTgratiam Dicitur /ter se, quia ex Dei voluntat^>^^uHargitur singulis prout vult, n. 68, vel ex ministri fervore, cramenta possunt majorem gratiæ gradum'm uno quam in alfero producere; sed tunc ille effectus non confertur ex opere operato, seu vi ipsius sacramenti, sed potius ejus occasione. (A) Ex Tridentino2, Deus justitiam seu gratiam confert, secundum propriam uniuscujusque dispositionem et coope­ rationem : “justitiam in nobis recipientes unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur sin­ gulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositio­ nem et cooperationem ”; atqui, æqualiter dispositi æqualem cooperationem afferunt; ergo æqualem gratiam recipiunt; e contra, inæqualiter dispositi inæqualem dispositionem affe­ runt ; ergo. (B) Rat. conv. (a) Sacramenta agunt veluti causæ natu­ rales ; atqui causæ naturales, sive morales, sive physicæ, in eisdem circumstantiis eosdem producunt effectus; dum e contra inæquales effectus producunt in subjectis inæqualiter dispositis; ita idem ignis inæqualem calorem producit in ligno arido et in ligno humido; ergo. (b) Ad suavem Dei providentiam pertinet ut homines excitentur ad recipienda sacramenta cum maxima devotione et reverentia; atqui ita erit si majorem gratiam in iis qui me1 Juxta S. Thomam (3, q. 65, a. 3), quem communiter sequuntur theologi, ratione dignitatis primo loco venit Eucharistia, quæ non solum gratiam sed gratiæ auctorem continet, deinde Ordo, qui ad Eucharistiæ consecrationem spectat, tertio Confirmatio, quarto Baptismus, quinto Matrimonium, sexto Ex. Unctio, ultimo Pænitentia. — Aliunde probabiliter supponi potest sacra­ menta magis necessaria, et quæ semel tantum conferuntur, qualia sunt Baptis­ mus, Confirmatio, Ordo, majorem dare gratiam. a Sess. VI, cap. 7, D. B., 799. £4 272 liussunt dispositi sacramenta producant; tunc enim, propter spem majoris fructus, melius ad sacramenta se disponent. 385. Dispositio quæ gratiam augere potest, duplex est : (a) imprimis virtualis fervor et præsertim actualis, in ipsa sacramenti receptione; et ille fervor eo major est quo major caritas vel contri­ tio existit in anima, (b) Insuper, juxta plures, quantitas gratice habitualis jam existens in anima; nam cum caritatis virtus sancti­ ficantis gratiæ quantitati proportionetur, quo major est hæc gratia, eo major est caritas, ac proinde eo ferventiores esse possunt cari­ tatis actus in susceptione sacramenti. Exinde apparet quanti momenti sit præparatio ad sacramentorum receptionem, sive remota, sive proxima. § IV. DE REVIVISCENTIA GRATIÆ PER OBICExM IMPEDITÆ x. 386. Hucusque diximus de gratia iis collata qui obicem non ponunt. Sed aliquando evenit sacramentum valide confectum esse, licet nulla gratia a suscipiente jrecipiatur, propter obicem. (0bex^Ut ja(n dictum est, ή. 364) consistit in adhaesione voluntatis alicui peccato gravi, e ita obstaT infusioni gratiæ etiam quando sacra mentum valideconfer" ■ “_ _ —■ ~ *- * ' ~~ —. _ _ J- II·- * * **' ' ' * " — IU*- -UT TI —-tur... Duplex esse potest : (a) positivus, quando quis, licet propriæ indispositionis conscius, ad sacramentum accedit : tunc voluntarius est et culpabilis; (b) negativus, si disposi­ tionis defectus non sit voluntarius, propter ignorantiam invincibilem seu bonam fidem, et ideo non est culpabilis. In utroque casu, defectus dispositionis vocatur fictio; et sacra­ mentum ita susceptum dicitur ficte susceptum, quia suscipiens aliquo modo fingit se esse dispositum, dum revera non est; aut informe quia caret gratiæ effectu. Quæstio est igitur num sacramenta valide. quidem suscepta, sed absque gratia propter obicem positivum aut negativum, possint, remoto obice, gratiam conferre et ita aliquo modo reviviscere ’. tj V Cf. S. Tfanm·, jr t^Sent., dist. 4, q. 3, a. 2 quæstiunc. 5; Sum. theol. 3 p., q.'éç, a. 10; Suarez isp. VIII, sect. Ill; Salmant, disp. IV, dub. 6 de Augustinis, th. 22 S. Alphonsus, I. VI, n. 87; Lehmk., n. 15-16 Génicot-Salsm 129; Priimmer, n. 41-43. ’ Vox reviviscentia etymologice loquendo non est accurata ; reviviscere enim proprie dicitur id quod fuit vivum, dein mortuum ac postea redivivum ; atqui sacramentum cum obice susceptum non est proprie vivum, nec proinde vere reviviscit. Difficile autem est melius verbum invenire. DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 273 I. Existentia illius revlviscentiæ. Ad rem melius intelligendam, theologi docent tria requiri, ex parte sacramenti, ut reviviscat :(^ut valide ministratum acjeceptum fuerit ;(2) ut signum sacramentale non amplius existât^j^ut aliquid sacramenti in subjecto maneat. 387. i° Baptismus quoad gratiam reviviscere potest. Certum est. ~ Etenim, juxta Trident.’, nullum mortale peccatum remit­ titur in N. Lege nisi per aliquod sacramentum (scii. Baptis­ mum vel Pænitentiam) in re vel in voto susceptum. Unde sic : juxta omnes, existere debet etiam pro eo qui Baptismum ficte recepit, medium obtinendi remissionem originalis peccati; atqui, nisi Baptismus reviviscat quoad gratiam, \ÿ nullum erit medium; scilicet non novum Baptisma, aut votum illud suscipiendi, cum hoc valide susceptum renovari 7ÇZ nequeat; nec Pænitentiæ sacramentum, quod tollit tantum peccata post Baptismum commissa; ergo unicum remanet medium, scilicet reviviscentia gratiæ per obicem impeditæ. (B) Idem constat ex auctoritate Patrum, præsertim 5. Au­ gustini qui, frequenter contra Donatistas, de Baptismo apud hæreticos vel schismaticos collato disserens, declarat illum non produxisse gratiam quando ministrabatur, et addit : “ In illo qui fictus accesserat, fit, ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et veraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, ut, quod ante datum est, tunc valere incifiiat ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit ” 2. Hæc est communissima theologorum sen­ tentia, contra paucos tantum. 388. 2° Ordo et Confirmatio reviviscere possunt quoad gratiam. Ita communiter contra Vasquez paucosque alios. Hæc enim sacramenta characterem imprimunt^ horni- (J) — nemque constituunt in statu a quo recedere nequit, et in ■ Sess. VI, cap. 14; sess. XIV, cap. 4, D. B., 807, 89S. ’ De Ba/>t.t lib. i, c. 12, P. L., XLIII, 19; cf. 1. 3, c. 13. o.K. o.K. quo speciali indiget gratia ad obligationes suas adimplen­ das; atqui, si hæc sacramenta non reviviscant, homo semper privabitur illa speciali gratia sibi moraliter necessaria; quod quidem divinæ bonitati minus consentaneum videtur; ergpi' 389. 3° Probabilius idem dicitur de Matrimonio, quod ex una parte hominem constituit in statu in quo valde indi♦A^^get speciali gratia, et ex altera iterari nequit, vivente con►^Juge; et de Extrema Unctione, quæ moribundo gratias v*\ confert valde utiles, nec in eodem mortis periculo jterari PPæSl. ·390. / .*·<_> . O" s'—1- C*i zvx <(A) —< Multi putantu. 40 Quoad Pcemtentiam, controvertitur. noc sacramentum non reviviscere : 1) cum enim tres actus pæm-, tentis suSTjuxta comnjunem sententiam, materia proxima sacra-< menti, vix concim potest quomodo hocsacramerituni bg/zd/zw esse un. vero valide et non licite reci­ deretur, minus probabile est illud reviviscere, cum gratia per novam j absolutionem recuperari possit. (B) Alii vero 1 admittunt sacramentum Pænitentiæ posse esse validum et informe, quoties pænitens habet attritionem veram qui­ dem et sinceram, sed non appretiative summam. Juxta ipsos, dantur peccatores qui ita sunt attriti ut doleant de omnibus praete­ ritis, sed non gradu appretiative summo, quin tamen sint conscii talis defectus; jamvero ille actus attritionis, utpote sincerus ac bona fide elicitus, sufficit quidem ut pars integratis sacramenti, quamvis non sufficiat ut dispositio ad consequendam absolutionem a pec­ cato : ergo sacramentum est validum quidem, cum in eo omnia essentialia inveniantur, sed informe, quia, propter defectum plenæ dispositionis, non producitur gratia ; remoto autem obice per attri­ tionem appretiative summam, jam gratia per reviviscendam sacra­ menti producetur. Illa opinio probabilitate non caret, tum propter auctoritatem theologorum qui eam propugnant, tum quia innititur generali principio sacramenta gratiam conferre, sive sta£im, sive recedente obice, iis omnibus qui voluntarium non ponunt obicem; attamen probabilitatis limites non transgreditur, quia incertum manet utrum hæc attritio, sincera sed non appretiative ,summa, sufficiat ut pars integralis signi sacramentalis. 50 Eucharistia^-juxta communem sententiam, non reviviscit; nam.λ (a) vel removetur obex antequam species corrumpantur, et * Cajetanus, Opusc. de confessione, q. ribus ibidem allegatis. Nonnulli hoc se Sufflem., q. g, a. i. J* ί ιό, § I, cum aliis aucto& S. Thomas scribit DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 273 tunc sacramentum ipsum, utpote perdurans, suum producit effec­ tum, sed non reviviscit; vel removetur obex jam corruptis specie­ bus : tunc nil in subjecto manet quod gratiam appellare aut pro­ ducere valeat, (b) Insuper indecorum omnino videtur, ut qui sacrilege communionem suscepit, postea fructum communionis recipiat, et quidem eo uberiorem quo sæpius sacrilegia commiserit. II. Conditiones illius revïviscentiæ ex parte subjecti. 391. T0 Pro obice negativo. Quando obex fuit negativus seu involuntarius, et nullum aliud mortale peccatum postea fuit commissum, requiritur et gittritio supernaturalis. Hoc communiter asseritur pro sacramentis mortuorum, et probabiliter etiam pro vivorum sacramentis; cum enim obex negativus nihil aliud sit nisi absentia dispositionis requisitæ, removebitur statim ac illa dispositio aderit; atqui attritio supernaturalis est dispositio sufficiens ad sacramenta mor­ tuorum; immo probabilius ad sacramenta vivorum, per acci­ dens, quando scilicet quis bona fide putat se esse in statu gratiæ; ergo. 2° Pro obice positivo. Quando obex fuit positivus seu voluntarius, aut aliquod mortale peccatum fuit postea com­ missum, requiritur absolutio cum attritione, vel contritio perfecta cum voto sacramenti : nam peccatum mortale norinisi per sacramentum Pænitentiæ âut perfectam contritio­ nem tolli potest, nec in casu remitti potest sacramento aut antecedenter aut concomitanter, sed sacrilege recepto. 30 Controversia. Controvertitur inter Theologos num gratia reviviscens, obice remoto, detur omnibus æqualis, an secundum gradum dispositionis, qua removetur obex. Nil certum hac de re dici potest. Probabilior nobis videtur sententia asserens gratiam tunc dari secundum subjecti dispositiones, vi generalis princinii supra enuntiati, n. 384. Art. II. De Charactere Sacramentali ’. 392. i° Status quæstîonis. Hucusque diximus de pri­ mario sacramentorum effectu, scilicet de gratia ; sed, præter 1 S. Thomas, 3 p,, g. 63; Suarez,disp. XI; Salmantic., disp. V; S. Bellarminus, 1. II, c. 18-22; Billuart, diss. IV; Drouin, q. V, c. 2; Franzelin, th. 1213; de Augustinis, th. 23; L. Billot, th. X-XIII; E. Hugon, p. 105-123. ïJ 276 CAPUT V gratiam, tria sacramenta characterem in anima producunt; de quo dicendum superest. z C) 2° Notio. Character (a græca voce χαραχτηρ, quæ idem significat ac figura, signaculum, nota) definitur : Signum seu signaculum spirituale et indelebile, animæ impressum, quo homiïtKTffiï divina deputantur et ab aliis distinguuntur. Dicitur : (a) Signum spirituale, non autem sensibile, quia est veluti nota interna, qua fideles, qui hoc signum susceperunt, ad divina deputantur, et ab aliis, coram Deo, angelis et beatis, distinguuntur. (b) Indelebiliter anima impressum; quibus verbis designatur characteris subjectum ejusque præcipua qualitas, scilicet perpetuitas. (c) Quo homines ad divina deputantur, etc.; dat enim praecipue potestatem aliquid sacri agendi vel recipiendi, ideoque nos facit aliquo modo sacerdotii Christi participes; et ita nos distinguit ab aliis non ita signatis. Tria exponemus : 1° existentiam characteris; 2° ejus naturam; 30 ejus dotes. I. De ejus existentia. Existentiam characteris sacramentalis negaverunt tum Wicleffus, tum Protestantes, eo quod Scriptura et Patres altum silen­ tium servant de tali charactere, cujus primus excogitator fuit Inno­ centius III, initio saeculi XIII1 ; aliunde in quo consistat illud signum explicari nequit ; ideoque tamquam mediævum inventum rejiciendum est 393. Thesis : Tria sacramenta et tria tantum cha­ racterem spiritualem imprimunt in anima, scilicet Baptismus, Confirmatio et Ordo. De Ude ect iitnnt-A definitum a Trident. * .·“ Si quis dixerit in tribus sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione et Ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non pos­ sunt, A. S. ” Huic definitioni jam præiverat Florent, seu Decretum ad Armenos, ubi hæc insuper leguntur : “ Reli1 Innocentius ab Archiepiscopo Arelatensi interrogatus num dormientibus e amentibus baptismatis character imprimatur, respondit illum qui non absoluti invitus est, recipere hujusmodi characterem; uterque igitur supponit doctrinan de charactere extra controversiam esse, et nemo nisi malæ fidei tenere potes Innocentiam hujus doctrine inventorem fuisse, ’ Sess. VII, can. 9, de Sacram, in genere, D. B., 852; cf. 695. DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 277 qua vero quatuor characterem non imprimunt, et reiteratio­ nem admittunt ”. is non probatur, sed solum insi394. i° Scriptura nuatur in locis in quibus agitur de quodam sigillo animæ impresso : “ Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus : qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris ” 1 ; “In quo et credentes signati estis ” a. Ibi enim, præter unctionem gratiæ et habitationeTn Spiritus, commemoratur alius effectus, nempe sigilli impressio (hic est enim sensus græcæ vocis σφραγιζάμενος), et, licet stricte intelligi possit de gratiæ sigillo, melius tamen intelligitur de charactere per quædam sacramenta impresso, præsertim si Patrum auctoritas simul invocatur, qui præfata verba de sigillo indelebili interpretantur 3. 395. 2° Tradit, probatur, (a) Patres quatuor priorum sæculorum implicite characterem sacramentalem esse docent, dum dicunt Baptismum esse sigillum impressum, sigillum infragile, signaculum in Christo muniens contra tentationes, sigillum datum a Domino suis fidelibus cui opponitur cha­ racter bestiœ dandus ad Antichristq<4> aut vocant Confirma­ tionem “ sigillum doni Spiritus ’(5^et sacerdotalem consecra­ tionem comparant consecrationi altarium6; aut asserunt sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis valide collata iterari non posse/ Atqui hæc omnia nonnisi de signo spirituali simul et indelebili prædicari possunt, non autem de gratia sola, licet eadem voce σφραγίς aliquando utantur ad significandum simul characterem et gratiam. (b) Jam a quinto sæculo, S. Augustinus magis explicite de charactere loquitur, eum a gratia expresse distinguit, afifir’ II Cor., I, 21 J -t^phcs., i,13 * Ita ST Ambrosius, De Spiritu, 1. I, c. 6, n. 77, P. L., XVI, 723; S. Chrysostomus, Homil. 2a in ep. ad Ephes., n. i; P. G., LXII, iS. 4 Pseudo-Clemens, ZZ Cor., VIII, 6; Clemens Alex., Quis dives salvetur, 42; Tertullianus, De 'spectandis, XXlVj 4; S. Basilius, Homil. in Baptisma, n. 5; S. Cyrillus Hierosolymit, Catech., I, 3; XXI, 7. — Hæc et alia testi­ monia collegit P. Pourrat, op. cit., p. 196-205. 5 S. Cyrillus Hierosol., Catech., XVIII, 33; Euchol. Serapionis, XXV, 2, ap. Journel, 1240. 6 Gregor. Nyss., In baptismum Christi, P. G., XLVI, 581. ; I 278 CAPUT V. mando characterem etiam in malis remanere, et similem esse signaculo militibus imposito vel signo ovibus impresso. Contra Donatistas arguens, qui contendebant sacramenta bap­ tismi et ordinationis extra Ecclesiam suscepta esse invalida ideoque iteranda, S. Doctor ostendit hujusmodi sacramenta, etsi sine fructu gratiæ collata, esse tamen valida nec proinde iteranda. Distinguit enim duplicem effectum in baptismo, nempe vitæ sanctificationem seu gratiam, et sacramenti perceptionem seu characterem : hic adesse potest dum ille abest : ••Quemadmodum ôpimum Sanctum sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni, et tamen baptismum habent, sic et Ecclesiam sicut habent catholici, non habent hæretici, et tamen baptismum habent... Induunt homines Christum ali­ quando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad viter, sanctificationem, atque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et pio­ rum ” ‘. Pariter asserit gratiam ordinationis amitti posse quin cha­ racter amittatur: “Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis, et, si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente ” >■ 396. (c) Idem constat ex praxi Ecclesiæ^ Jam enim primis temporibus mos viguit non iterandi tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, quando valide minis­ trata fuerant. Id minime negabant ipsi Rebaptizantes aut Donatistæ, sed solum putabant ea ab haereticis valide con­ ferri non posse. Atqui ratio a Patribus assignata cur iterari nequeant, est quia his sacramentis, praeter gratiam, aliquid confertur permanens et indelebile, impressum in anima tanquam sigillum, nempe character qui adhaeret christiano sicut militaris character militi etiam desertori : “ Baptismus ille tanquam character infixus est : ornabat militem, convincit desertorem ” 3. — Merito itaque in Codice legitur, can. 732 : “ Sacramenta baptismi, confirmationis et ordinis, quæ characterem imprimunt, iterari nequeunt ”. (d) Argumento prcescrjptianis confirmatur; cum enim primus qui explicite characterem negaverit, sit Wicleffus (sæc. XI V°), exinde colligitur per multa sæcula traditam 1 De baptismo^ 1. V, c. 23» n. 33, P. L.y XLIII, 193. ’ De bono conjugaliXXIV, 32» P. L·* XL» 394 ; Journel, 1642. 3 S. Augustinus» In psalm. XXXIX» n. 1, P. L·^ XXXVI, 433. 533$ DK SACRAMENTORUM EFFICACIA 279 fuisse in Ecclesia doctrinam de existentia characteris sacra­ mentalis, absque contradictione, ideoque hanc esse doctri­ nam catholicam a Patribus et Apostolis dimanantem, ex dictis n. 315. 397. 30 Rat. convenientia *, Quicumque ad aliquod munus deputatuq et specialem accipit potestatem, quodam charactere debet consignari, ut ab aliis distinguatur, sicut, v. g., milites speciali veste induuntur; atqui, per tria præfata sacramenta, fideles deputantur ad spirituale munus, speciaJemque accipiunt potestatem; videlicet, per Baptismum, homo fit membrum familiae Christi, seu civis Ecclesia, et accipit potestatem passivam recipiendi alia sacramenta; per Confirmationem, fit miles Christi, et accipit potestatem agendi ea quæ spiritualem militiam spectant; per Ordinem, jit minister Christi, seu dux exercitus ejus, et accipit potes­ tatem activam sacramenta alia ministrandi; ergo. 398. Diximus in thesi : Tria tantum sacramenta charac­ terem imprimere, (a) Id enim explicite declaratur in Decreto ad Armenos : " Reliqua vero quatuor characterem non im­ primunt implicite autem in Tridentino et in Codice J. C., quæ tria tantum sacramenta tanquam characterem impri­ mentia recensent. (b) Constat insuper ex praxi Ecclesia, quæ tria præfata sacramenta non iterat, quando valide collata sunt, dum cetera quatuor iterat. Atqui, ex dictis, ideo non iterantur sacra­ menta quia characterem imprimunt. Ergo. /c) Ratio intrinseca hujus facti est positiva voluntas Christi. Huic autem ratio convenientia consonat. Illa enim sacramenta characterem imprimunt quibus deputamur ad statum stabilem in ordine ad cultum divinum. Atqui tribus sacramentis ad talem statum deputamur : nempe baptismo ad statum civis christiani, confirmatione ad statum militis Christi, ordine ad statum ministri Christi, — et quidem ad aliquid accipiendum vel faciendum quoad cultum divinum. Per alia autem quatuor talem deputationem non accipimus : per initentiam et Extremam Unctionem liberamur a peccatis et iri conjuges^ ordinantur directe ad officium 'naturale moclô cfiristîâho implendum fper Eucharistiam vita nostra spiritualis nutritur, sea in novo statu non constituimur. Ergo. ' S. Thom., 3, q. 63, a. 3. w 280 CAPUT V. II. De ejus natura. Patres hac de re nonnisi pauca tradiderunt; Scholastici autem in varias abierunt sententias; quid sit probabilius, breviter exponemus. 399. i° Quid non sit. Communiter admittitur; (a) con­ tra Durandum1 (+ 1333) characterem non esse meram relatio­ nem rationis quam mente concipimus ex susceptione sacra­ menti. Etenim tum Patres tum concilia Florent, et Trident. docent characterem esse signaculum animæ inipressumjQo^ inhærens\ atqui simplex relatio rationis non" potest dici animæ impressa et inhaerens; relatio enim rationis nihil in anima imprimit, (b) Nec dici potest characterem esse relationem realem ; nam relatio realis supponit reale funda­ mentum. Atqui nullum assignari potest hujus relationis fundamentum : non gratia ipsa, nam character sine gratia imprimitur, eaque amissa, permanet; non actio sacramentalis, quæ transit, dum character manet; ergo character non est mera relatio, sed aliquid reale et animæ intrinsece inhærens. 400. 2° Quid sit. (A) Communiter tenent theologi characterem esse ^e genere qualitatisx sed disputatur utrum sit habitus an potentia. Probabilius admittitur, cum S. Thoma contra Suarez, characterem esse aliquam poten­ tiam spiritualem et supernaturalem, non autem habitum; nam habitus non potest esse indifferens, sed determinatur ad bonum, si sit bonus, vel ad malum, si malus sit; atqui character est ex se quid indifferens ad bonum vel ad malum; nam quidam bene, alii autem male eo utuntur, ut experien­ tia constat ; ergo character non est habitus, sed potentia seu facultas ministerialis aliquid sacrum accipiendi vel agendi'2. Controvertitur insuper utrum character ille sit potentia physica an moralis; quæ quæstio affinis est controversiæ de 1 Durandus (In IV Sent. 4,q. 1, n. n) tenebat characterem esse meram relationem rationis; alii pauci theologi docebant hunc esse relationem realtm* * quæ opinio Scoto tribuitur, sed immerito. Cfr. Pesch., n. 191. * S. Thom., 1. c., L. Billot, th. XI. —Quam doctrinam ita con­ trahit Catech. C. Trïdenlîni^TL· 31 : “ Jamvero character hoc præstat, tum ut apti ad aliquid sacri suscipiendum vel peragendum efficiamur, tum ut aliqua nota alter ab altero internoscatur DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 281 causalitate physica vel morali sacramentorum : juxta Thoinistas est potentia physica, et juxta alios, potentia moralis. 401. (B) Character, in suis effectibus spectatus : (a) nos configurat Christo sacerdoti, sicut nota militaris militem suo duci configurat, — non secundum similitudinem naturæ (quod fit per gratiam sanctificantem), — sed per similitu­ dinem muneris, quatenus est quœdam participatio sacerdotii Christi, eo sensu quod nos cultui divino consecrat, nobisque tradit quamdam potestatem circa res sacras; attamen baptismi et confirmationis character nos non facit sacerdo­ tes, nisi lato sensu, quatenus nobis potestatem tradit passive tantum sacramenta recipiendi ; solus sacerdotalis character homines efficit proprie loquendo participes sacerdotii Christi, quatenus ipsis dat facultatem active sacramenta ministrandi. (b) Ex hac autem configuratione, qui recipiunt tria prae­ fata sacrimenta distinguuntur ab aliis qui hanc notam non acceperunt. 402. 3° Character specialem habet connexionem cum gra­ tia, etsi ab ea distinguatur, (a) Ex se est gratiæ exigitivus : Deus enim vult eos qui charactere signantur tanquam divino cultui addicti, esse sanctos, et quidem eo sanctiores quo per­ fectius Christo configurantur. (b) Attamen character, ratione dispositionis, confertur etiam indignis, quia cum sit potentia, nullam dispositionem requirit; dum gratia, utpote status amicitiæ cum Deo, nonnisi bene dispositis datur, (c) Ratione dignitatis, gratia est potior, utpote ad salutem æternam ordinata; sed ratione causalitatis, prior est cha­ racter, cum gratia detur ad potentiam exercendam, (d) Ra­ tione temporis, gratia et character per se simul infunduntur, sed per accidens, quando nempe sacramentum suscipitur cum obice qui postea removetur, characterpræcedit gratiam. III. De ejus dotibus. 403. i° Indi visibilitas. Character sacramentajis est indivisibilis, seu neffiugeffi nec, minui potest. Certum est. Si enim augeri vel minui posset, esset vefprôpter inæqualem subjecti dispositionem, vel propter sacramenti iterationem, vel propter ejusdem variabilem efficacitatem; atqui nullum 282 ex his dici potest ; non primum, quia character nullam dis­ positionem exigit, nec proinde propter intensiorem dispo­ sitionem subjecti augeri potest; non secundum, quia cha­ racter semel tantum imprimitur ; non tertium, quia, ex dictis, sacramenta, sicut causæ naturales, in iisdem circumstantiis eosdem effectus producunt. Ergo. Difficultas tamen adesse videtur pro ordine qui veluti per partes suscipitur. Hæc autem evanescit, dicendo characterem esse indi­ visibilem in eodem ordine, sed per superioris ordinis susceptionem augeri posse; v. g., character in diaconatu receptus est quidem ejusdem gradus in omnibus diaconis; si autem diaconus recipit sacerdotium, tunc augetur character et fit sacerdotalis; character vero sacerdotalis in omnibus sacerdotibus est æqualis. 404. 2° Perpetuitas., De fide est characterem esse per­ petuum in hac vita, ut constat ex thesi, n. 393. Insuper communiter admittitur characterem esse perpetuum etiam in altera vita; nam verba conc. Trid. sunt absoluta, nec ullam indicant restrictionem. Aliunde valde convenit characterem in beatis remanere ad eorum gloriam, et in damnatis ad illorum ignominiam, O 9 sicut militaris character rminilitibus post proelium manet victoribus ad gloriam, victis ad confusionem1. Hinc, ut aiunt theologi, si sacerv^dos e mortuis resurgeret, missam valide celebraret quin de ^j>novo ordinaretur. û 30 Indelebilitas. Hæc in eo consistit ut character destrui ^^nequeat : 1) nec ex parte subjecti, nam anima cui inhæret est .J-'immortalis; 2) nec ex parte Dei, qui, de potentia ordinata, non s y/ potest destruere id quod tamquam signum perpetuum ipse « mstituit. / Scholion de distinctione inter sacramentum tantum, rem tantum, rem et sacramentum. Ex dictis de natura et efficacia sacramentorum intelligi potest celebris hæc distinctio, quæ jam a sæculo XII adhi­ bita fuit a theologisa. (a) Sensum hujus formulae, qualis a S. Thoma traditur, breviter exponimus. DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 283 i ) Sacramentum Jantum id quod significat sed non significatur, nempe ritus externus ex materia et forma constans. 2) Res tantum est id quod signijicatur et non significatj nempe”ipsa gratia, quæ significatur a ritu exteriore et non significat ulteriorem effectum. Res_ autem et sacramentum est id quod significatur et ulterius aliquid significat : talis est character qui est res significata per ritum externum (v. g., character baptismi est res significata per ablutionem et verba concomitantia), et insuper significat aliquid, nempe gratiam, quia characteri adnectitur gratia ad characteris pium exercitium. J_n sacramentis autem quæ characterem non imprimunt, invenitur aliquid analogum. Ita, in eucharistia, invenitur corpus Domini quatenus significatur per species sacramentales, et quatenus significat gratiam spiritualis nutritionis. In poenitentia, habetur interior poenitentia quæ per ritum externum significatur et aliunde significat ulteriorem animæ purificationem. In matrimonio, mutua conjugum unio per ritum externum significatur et gratiam significat, quia sym­ bolum est unionis Christi et Ecclesiæ quæ sanctitatem pro­ ducit. (b) In theoria causalitatis inlentionalis, res et sacramentum est effectus ille immediatus ritus externi, saltem ordine causalitatis gratiam præcedens eamque appellans. Dicitur res, quia jam est aliquis effectus per ritum externum significatus; dicitur sacramen­ tum, quia aliquo modo significat ultimum gratiæ effectum ’. In sacramentis characterem imprimentibus res et sacramentum est character; in aliis invenitur aliquid analogum : v. g., in eucha­ ristia corpus Christi præsens, quando sumitur, ex se gratiam appel­ lat; pariter in pænitentia jus ulterioris purificationis; in extrema unctione jus quoddam alleviationis, in matrimonio vinculum con­ jugale, unionem Christi et Ecclesiæ repræsentans, ex se gratiam appellant. 1 Van Noort. n. 62. CAPUT VI. 284 CAPUT VI. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 405. Praenotanda. Minister sacramenti ille est qui conficit aut conficere potest sacramentum. ■ ■ c. e-.i i° Principalis sacramentorum minister est Christus-liomo, qui eadem instituit (n. 329), et cujus nomine et auctoritate a ministris secundariis conferuntur. 2° Christus autem potestatem supremam ministrandi sacra­ menta Ecclesiæ tradidit, cujus est invigilare ut secundum mentem Christi ministrentur, eaque statuere quæ, pro diversis locis et temporibus necessaria aut opportuna fuerint. Exinde sequitur ministros inferiores ab Ecclesia dependere quoa ditatem legitimitcitem administrationis : ,_ _ e- t quoad » quoad validitatem quatenus Ecclesia regulas statuere potest de intentione habenda vel aliis conditionibus (v. g., de forma solemni matrimonii); quoad legitimitatem, quia Christus solis apostolis eorumque successoribus potestatem commisit baptizandi, eucharistiam consecrandi, etc. 3° Minister secundarius vel immediatus is est qui mate­ riam et formam seu sacramentalem ritum perficit, v. g., qui baptizat vel consecrat. Duplex est : ordinarius, qui ad sacramenta ministranda ex officio specialiter consecratus ve! deputatus est; extraordinarius qui ob necessitatem vel peculiare privilegium eadem ministrat. Quisnam sit minister ordinarius vel extraordinarius uniuscujusque sacramenti infra declarabitur. Hic de ministro immediato seu secundario agitur, nempe de requisitis in eo et de ejus obligationibus. Art. I. De requisitis in ministro. Prcemittimus : 1) Solos homines viatores, ratione præditos, esse, de Providentia Dei ordinaria, sacramentorum ministros (excludendo angelos et beatos); 2) non autem omnes esse ministros omnium sacramentorum, e Tridentino 1 : “ Si quis 1 Sess. VIIr can. io, De sacr. in genere. D. B., 853. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 285 dixerit christianos omnes in verbo et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem, A. S. ” Hæc autem melius intelligentur ubi de unoquoque sacramento. In ministro tria præsertim considerari possunt : i° fides et status gratiæ, 2° intentio, 30 attentio. I. De fide et statu gratiæ in ministro requisitis'. 406. i° Errores. (A) Jam ineunte sæculo 111°, occasione hæresis Montanistarum, Agrippinus, Carthaginensis episcopus, decreverat omnes hæreticos ad Ecclesiam redeuntes esse rebapti­ zandos, putans videlicet Baptismum sine fide collatum esse invali­ dum; ejusque agendi ratio a Tertulliano, Clemente Alex, et Hippo­ lyto approbata fuit, necnon a provinciali concilio Carthaginensi (218 vel 222?). Insuper in Asia Minori eodem modo agebant episcopi Ciliciae, Cappadociae et Galatiae, et hæc praxis sancita est in conciliis Iconiensi et Synnadensi (230, 236?) > (B) Agrippini successor, 5. Cyprianus (sæc. III), praxim prae­ decessoris in tribus particularibus conciliis confirmavit; eumdem morem defendit in Asia Firmilianus, Caesariensis Episcopus, cum quibusdam aliis. Argumenta praecipua a Cypriano allata, tria erant : (a) Extra Ecclesiam nulla datur salus, nec proinde gratia; atqui haeretici sunt extra Ecclesiam ; ergo nulla gratia ipsis datur, (b) Nemo dat quod non habet; atqui haeretici nec fidem nec Spi­ ritum Sanctum habent; ergo, (c) Vera fides est conditio necessa­ ria ad sacramentorum receptionem; atqui baptizati in haeresi veram fidem non habent; ergo. 5. Stephanus I hunc damnavit errorem, quin tamen, propter prudentiae motivum et S. Dionysii Alex, interventum, Rebaptizan­ tes excommunicaverit; S. Cyprianus diu restitit, putans se non teneri hac in re Pontifici obedire; dubitatur num ante mortem suum errorem positive retractaverit; hoc ut probabile tenet S. Augustinus; quidquid est, vitam martyrio coronavit, et ut sanctus ab Ecclesia colitur. Ceteri vero Africæ episcopi gradatim illum errorem deseruerunt, teste S. Hieronymo a. ‘S. Thom., 3 p., q. 64, a. 5-6 ; Suarez, disp. XIII, sect. 4; Salmantic., disp. VT^dubT^TDrouin,'q'. VII, cap. 2; Franzelin, th. 15; de Augustinis, th. 16; L. Billot, th. XVII; Van Noort, η. 126-129. ’ De hac controversia lege S. Cypriani Epistolas 70-86; S. August., De Baptismate, 1. VI-VII ; Schwane, Controversia de valore Baptismi..., Munster, i860; Hefele-Leclercq, Histoire des Condies, vol. I, p. 172-191; A. d’Alès, Im question baptismale au temps de S. Cyprien, in Rev. des Q. histor., april. 1907, et Did. Apologit., I, 390-418; F. Mourret, Hist. gin. de l'Eglise, I, P· 356-363; J. B. Bord, L'autorité de S. Cyprien dans la controverse baptis- 28β CAPUT VÏ. (C) Attamen idem error renovatus est a Donatistis (sæc. IV), necnon a ll'aldens/bus et Albigensibus (sæc. XIII) et Wïcleffo (sæc. XIV), qui insuper tenuerunt probitatem esse necessariam ad validam sacramentorum administrationem. Quidam inter Protes­ tantes initio idem docuerant, ut Anabaptiste, sed hodie plerique hac de re catholicam doctrinam tenent. 407.2° Doctrina Ecclesiæ thesibus sequentibus contra­ hitur, quarum, in priore, asseritur nec fidem nec statum gratiæ ad validam sacramentorum administrationem requiri; in altera autem, statum gratiæ ad licitam administrationem requiri. 408. Thesis P : Nec fides, nec sanctitas (seu status n sacramentorum admi­ gratiæ) requiruntur ad validam nistrationem. Hæc duo simul complectimur, quia argumenta quæ pro­ bant non requiri fidem, a fortiori demonstrant non requiri statum gratiæ, cum hæresis sit peccatam gravissimum quo amittitur non solum status gratiæ, sed etiam virtus fidei. ~De fide est sanctitatem non requiri ad validitatem sacra­ mentorum m généré; ait enim TridA : “Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quæ ad sacramentum conficiendum aut confe­ rendum pertinent, servaverit, non conficere aut conferre sacramentum, A. S. ” De fide est pariter fidem non requiri ad validam baptismi administrationem, ut constat ex Trid. 2 : “ Si quis dixerit baptismum qui etiam datur ab hæreticis, in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum baptismum, A. S. ” Certum est et fidei proximum tandem fidem non esse necessariam ad validam aliorum sacramentorum administra­ tionem. Pænitentia autem valide non ministratur ab hæretico, non propter fidei defectum sed propter jurisdictionis defectum; jurisdictio tamen suppletur in casu extremæ neces­ sitatis. male jugée d'après S. Augustin, in /lev. d'hist. ecclésiastique de Louvain, t. XVIII, p. 445-468. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 287 Scriptura (a) negativum argumentum hac de re præbet ; siquidem nullibi legitur fidem aut statum gratiæ requiri ad validam sacramentorum administrationem ; (b) indirecte thesim innuit docendo sacramenta esse principaliter actiones Deix, et apostolos esse tantum ministros Christi 2345, principa­ lis sacramentorum auctoris ; ex quo infertur horum effica­ ciam a ministri sanctitate non pendere. 409. Thesis autem probatur : i° Traditione : (A) Ex doctrina Patrum in qua tria stadia distinguuntur : — (a) In primo, ante Agrippinum, vigebat in Ecclesia praxis non rebaptizandi eos qui ab haereticis debito modo baptizati fuerant. Constat : i) ex testimonio S. Stephani, qui suam decisioqem universali firmat consuetudine : “Nihil innove­ tur, ait, nisi quod traditum est, ut manus illis imponatur in pænitentiam ” 3 ; 2) ex testimonio S. Vincentii Lirin, dicen­ tis 4 : “ Agrippinus, Carthaginiensis episcopus, primus om­ nium mortalium, contra divinum canonem, contra universalis Ecclesiæ regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem ac instituta majorum, rebaptizandum esse censebat...” 3) ex ipsa S. Cypriani confessione, qui non negat hanc consuetudinem, sed putans eam legitima ratione minime fundari respondet : “ non est de consuetudine præscribendum, sed ratione vincendum ”5; 4) ex tractatu De rebaptismate, quem scripsit auctor ignotus, S. Cypriano coævus, ubi praxim rebaptizandi condemnat utpote “ contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum et fidelium sollemnissimam observationem”6; 5) item ex Firmiliani confessione, qui pariter agnoscit illam consue­ tudinem existere, saltem in quibusdam ecclesiis, quamvis addat consuetudini veritatem esse præferendam 7. (b) In secundo stadio, veritas obscurari coepit tum propter auctoritatem Tertulliani, tum propter rationes verisimiles quas proponebat S. Cyprianus ejus discipulus (supra, n.406) : tunc in Africa et Asia minori praxis invaluit hæreticos 1 3 4 5 7 Z Cor-ι ΠI, 7. — a Z Cor.y Apud S. Cypr., Ep. 74, D. B., 46. Coinmonitor.' c. 6. Epist. 71, n. 3. — 6 De Rtbapt.) c. 1, P. Inter epist. S. Cypriani, ep. 75, n. 19- III, 185. 288 CAPOT VI. rebaptizandi; sed alibi, præsertim in ecclesiis Romæ et Alexandriæ, antiqua praxis servata est, quam ut apostolicam Romani Pontifices defenderunt Paulatim hæc praxis communior facta est, præsertim quoad hæreticos qui circa SS. Trinitatem non errabant, dum rebaptizabantur qui Tri­ nitatem negabant, quia censebantur baptismi formam cor­ rupisse. Ita Arelatense I (an. 314) statuit non rebaptizan­ dos esse hæreticos qui in Patre et Filio et Spiritu baptizati erant*; conc. Nicænùm (an. 325) decrevit ne Cathari (Novatiani) conversi iterum baptizarentur, contrarium vero statuit quoad Paulianistas2 : priores enim baptizabant invocata SS. Trinitate, posteriores autem absque hac invocatione. (e) In tertio stadio, doctrina catholica explicite traditur. Patres, præsertim vero S. Augustinus \ invictus dogmatis catholici defensor contra Donatistas, eam non solum asse­ runt, sed etiam variis comparationibus illustrant; sicut, inquiunt, semen sordidis manibus satum, nihilominus fructi­ ficat, et aqua per canales lapideos, ferreos aliosve æqualiter irrigat, sigillumque regium, sive sit ferreum, sive aureum, regis imaginem imprimit, et sicut medicus, etiam ægrotans, alios curare potest; ita pariter sacramenta valide gratiam causare possunt, etiam si a malo ministro ministrantur. (B) Ex Ecclesiæ praxi non rebaptizandi eos qui ab hæreticis baptizati erant ; hæc enim erat moraliter unanimis con­ suetudo, paucis exceptis ecclesiis particularibus, ut recte notat S. Stephaniis et ipse S. Cyprianus admittit, n. 409 ; atqui praxis moraliter unanimis est in re fidei inconcussum veritatis argumentum. — Hæc praxis concordat cum variis Ecclesiæ documentis : D. B., 53, 55, 56, 88, 97, 696, 860. « D. B., 53. — » D. B., 55-56. Cfr. 97. 3 Sic enim contrahi potest S. Augustini argumentum : Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus ? Non contaminatur donum Christi, quia per illum purus fluvius transit, et venit ad fertilem terram. Per lapideum canalem transit aqua ad areolas, in canali lapideo nihil generans; sed tamen hortis plurimum fructum affert (Tract. s ,n Joan., 15). Et alibi (Contr. Crescon., lib. 3) : Nihil refert an lotis manibus semen jactatur, ut fructum ferat : nihil refert, quod lumen solis per coenosa diffundatur, ut splendeat. — Item Gregor. Naz. (Orat. 40 de Baft., n. 26) : Nihil refert utrum sigillum sit ferreum an aureum, ut in cera figuram imprimat; ita nihilo magis refert quod Deus per bonum vel malum ministrum dona suæ gratiae largiatur. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 289 410. 2° Rat. theol. Res utique pendet a voluntate Christi, quæ, ex dictis, nec fidem nec sanctitatem requirit Thesis autem rationi consentanea est. (a) Fides enim aut sanctitas non requiritur in ministro ex natura rei. Nam minister est solum causa instrumen­ talis gratiæ; atqui causa instrumentalis non agit propria virtute, sed virtute causæ principalis, et effectum producit, ex opere operato, independenter a suis qualitatibus, dummodo moveatur a causa principali. Nec repugnat Deum uti peccatore ad gratiam conferen­ dam, nam potestas aliis conferendi gratiam est veluti gratia gratis data, quæ etiam in peccatoribus existere potest. (b) Immo omnino convenit doctrina proposita : i) maxi­ mi enim momenti est ut vitentur dubia arca validitatem sacramentorum; atqui si fides vera, et præsertim status gratiæ requirerentur ad validam sacramentorum administrationem, perpetua dubia et anxietates essent circa validi­ tatem sacramentorum, cum nemo certo scire possit utrum minister sit in statu gratiæ an non; ergo. 2) Omnino refert ne fiducia suscipientium sacramenta ponatur in ministris : id enim esset fons divisionum et litium inter fideles, ut constat exemplo Corinthiorum, quos redar­ guit S. Paulus ». Atqui si sacramentorum validitas a sanc­ titate ministrorum penderet, multi nimiam fiduciam in ipsis ministris ponerent. Ergo. 411. Thesis IT : Ad licitam sacramentorum administrationem ex offlcio requiritursub gravi status gratiæ. Certum est2. ----I—I · —-------------_ I» Dico ex officio; quod duo importat : ministrum ad confi­ cienda sacramenta ordinatum, — sollemniter ea conficientem. f Λ Etenim : (A) Rituale Rom. (Tit. I, 4) hæc habet : “ Etsi sacramenta ab impuris coinquinari non possint... impure tamen et indigne ea ministrantes æternæ mortis reatum ’ Z Cor., i, 12-17. * Cf. S. Thom., 3, q. 64, a. 6; S. Alphons., 1. VI, n. 30 sq.; Lehmk., n. 41 sq.; Priimmer, n. 56-60; Génicot-Sals., n. 114-115 ; Vermeersch, n. 186. — Requiritur etiam immunitas a censura et irregularitate; de quo in Tr. de Censuris agitur. T. III Theol Dogm. — 10 290 incurrunt”; quæ quidem verba * clare indicant ministros, in statu peccati sacramenta ministrantes, mortaliter peccare. (B) Revera qui ministrat sacramenta in statu peccati mortalis gravem injuriam committit erga Deum; nam, dum ipse est inimicus Dei per peccatum, divinam legationem ex officio agit; erga Christum, nam Christi personam pari­ ter indigne gerit; tandem erga sacramenta, quæ contaminat, quantum in se est, res sacras et gratiæ productivas indignis manibus profanando. 412. Régulez practices : (A) Quoad ministrum necessitatis. Diximus eum qui ex officio conficit sacramenta in mortali, graviter peccare; sed controvertitur num graviter peccet, laicus vel sacerdos qui non ex officio, sed ex necessitate sacramentum confert, v. g., qui, in casu necessitatis, baptizat sine ceremoniis. (a) 5. Thomas, Suarez aliique probabilius negant, quia in hoc casu sacerdos vel laicus non agit ut minister consecratus ad hoc et Christum repræsentans, sed ut minister succurrens speciali necessi­ tati suscipientis. Unde laicus non peccaret baptizando in statu peccati mortalis, nec sacerdos baptizando non solemniter. (b) S. Ligorius aliique probabiliter affirmant, quia obligatio ministrandi in statu gratiæ non derivatur solum a consecratione ministri, sed a sanctitate sacramentorum. Unde sacerdos et laicus prædicti peccarent graviter, si actum contritionis perfectæ elicere non conarentur. Utraque opinio solide probabilis est, ac proinde in praxi erit peccatum grave vel non, prout minister agendo crediderit se peccare graviter vel non. Juxta omnes tamen, excusatur per accidens qui, in tali casu, vel non cogitat de eliciendo actu contritionis, vel, de eo cogitans, putat sibi tempus deesse. 413. (B) Quoad Eucharisties consecrationem, dispensatio­ nem et contactum. (a) Certum est eum qui consecrat Eucharistiam in mortali, peccare graviter. (b) Controvertitur num graviter peccet qui sacram communionem dispensat seu distribuit. Negant probabiliter Lugo, Vasquez, Lehmkuhl, Noldin ’, quia in ' Lehmk., n. 43; Noldin, n. 32; Génicot, n. 115. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 291 hac actione minister non agit stricto sensu nomine Christi, neque instrumentaliter active gratiam causât, sed solum passive, faciendo quod instrumentum inanimatum praestare posset. Affirmant autem probabilius S. Thomas, Suarez, S. Ligorius, quorum sententiæ favet Catech. Romanus ’, quia sacerdos vel diaconus ministrans Eucha­ ristiam est minister ex officio, et proxime concurrit ad sanctificatio­ nem communicantis. Unde, juxta 5. Ligorium, sacerdos Missam celebrans in mor­ tali, quatuor mortalia peccata committit, scilicet indigne conse­ crando, indigne aliis ministrando communionem, indigne susci­ piendo communionem, et indigne sibi indigno ministrando. Si vero communionem aliis dispensat, probabilius non committit tot peccata quot sunt personæ communicantes, quia in hoc casu adest una actio moralis, unum convivium. Sed, juxta priorem sententiam, probabiliter duo tantum peccata mortalia committuntur in Missa sacrilega, unum consecrando, alte­ rum communicando, quia mera ministratio Eucharistiæ non est peccatum grave, cum non sit confectio sacramenti ’. (c) Tangere Eucharistiam ex officio in mortali, est semper pecca­ tum grave, juxta quosdam; juxta alios, leve; et, juxta tertiam sententiam, est grave, si Eucharistia immediate tangitur; leve, si mediante velo aut pyxide. — Pariter dubium est num diaconus vel subdiaconus, ordinem suum exercentes in mortali, graviter peccent. Quæ opiniones sunt vere probabiles, ac proinde in praxi inqui­ rendum est quomodo pænitens suam efformaverit conscientiam. 414. (C) Quoad Pænitentiam. Qui confessiones excipit in mortali, sed non absolvit, probabilius peccat tantum venialiter; qui vero absolvit, probabilius tot peccata committit quot personas absolvit, quia una quælibet absolutio efformat speciale judicium; nonnulli tamen, post Salmanticenses 3, probabiliter putant toties solummodo peccata numero distingui, quoties confessarius diversis vicibus pro tribunali sederit. 415. Corollaria, (a) Juxta S. Ligorium et plerosque theologos, omnes sacerdotes curam animarum habentes, tenentur esse habitualiter in statu gratiæ; cum enim sæpe saepius sacramenta ministrare debeant, sese exponunt peri­ culo administrandi indigne, et multoties quidem, nisi sint in statu gratiæ. (b) Si quis, existens in mortali, sacramenta ministrare debeat, prius tenetur ad eliciendum actum perfectae contri1 P. II, c. i, n. 17. — 3 Ita, inter alios, Lugo, Lehmkuhl, n. 46. 3 De Censuris, c. I, n. 182. CAPUT VI. 292 tionis, et quando agitur de Missae celebratione, tenetur con­ fiteri, ut dicitur in Tr. de Eucharistia, immo in omni casu tutius est confiteri, si adsit copia confessariiI. II. De intentione in ministro requisita a. 416. Praenotanda. i° Notio, [nientio) in genere est actus voluntatis tendentis in aliquem finem; distinguitur ab 20 Species. Intentio autem multiplex esse potest : (A }Ratione finis, intentio est jocosa, externa, vel intema : (a) Jocosa seu mimica, ea est qua minister, tum externe tum interne simulat sacra­ menti administrationem, ut histriones facere solent. i^^Externa, ea est qua minister ritum sacramentalem ut mere externum^Sku minister ntum sacramentalem ut sacrum vult peragere seu intendit facere..4UQd_Ia^.Ecde^I^~ad quod non requiritur ut minister intendat directe ac explicite conficere sacramentum, sed sufficit ut velit ritum sacrum seu religiosum facere; nec requiritur ut velit facere quod facit Ecclesia Romana, sed quod facit Ecclesia vera, quæcumque sit, aut etiam modo generali Religio, quæ talem ritum adhibet, vel quod Christus, hujus ritus institutor, intendebat; nec necesse est ut credat in effectum sacramenti 3. Unde etiam haere­ ticus vel paganus talem internam intentionem habere potest. (B) Ratione modi, intentio est actualis, virtualis, habitualis, interpretativa : (a) actualis, quando quis, conficiendo sacramentum, actu vult illud ministrare; (b) virtualis, quando intentio jam habita perseverat et in actum influit, quamvis de ea actu non cogitetur; i. (c) e., prius habita, et non retractata, tamen neque actu, neque virtute perseverans, v. g., quia minister jam non est sui compos, ut si ebrius est vel hypnotizatus ; (d) interpretativa, ea est 1 “Sacerdos ergo, si sit peccati mortalis sibi conscius (quod absit), ad sacramentorum administrationem ne audeat accedere, nisi prius coide pæniteat : sed si habeat copiam confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri (Rituale, tit I, n. 4). — Ctx._Cod., can. 807, 856. 3eSxTlhom., 3 p., q. 64. a. 8-10: 8-IO; Suarez, disp. XIII, sect 2-3; Salmantic., disp. VII, dub. 2; Drouln, q. VII, c. 3; Billuart, disp. V, a. 7; Franzelin, th. 16-17; de Augustinis, th. 17; Lehmk., n. 31-39; GénicotSals., n. 111-112; Priimmer, n. 62-69; Marc-Gestermann, n. 1412 sq. 3 5. Officium, 18 dec. 1872, interrogatum “ utrum baptismus ab illis haereticis administratus sit dubius propter defectum intentionis faciendi quod voluit Chris­ tus, si expresse declaratum fuerit a ministro, antequam baptizet, baptismum nul­ lum habere effectum in anima”, respondit “ negative, quia non obstante errore quoad effectus baptismi, non excluditur intentio faciendi quod facit Ecclesia (Collectanea S.‘ C. de Prop. Fide, Romæ, 1893, n. 539). DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 293 quam quis de facto nunquam habuit, sed habiturus esset, si de actione peragenda cogitasset; est præsumptio intentionis potiusquam intentio proprie dicta. (C) Ratione effectus valiti, intentio est : (a) absoluta, quando sa­ cramenti collatio nulli conditioni subordinatur; (b) conditionala, quando alicui conditioni subordinatur. (D) Ratione objecti, intentio est : (a) determinata, quando voluntas fertur circa certam et definitam personam aut materiam; (b) inde­ terminata, quando fertur circa materiam aut personas insufficienter determinatas, v. g., absolvo quatuor ex personis præsentibus. Quibus praenotatis, inquiremus, in sequentibus thesibus, qualis intentio ad sacramentorum validitatem requiratur. 417. Status quaestionis. (pi) Errores. C) Protestantes, putantes sacramenta nonnisi ad excitandam vel augendam fidem valere, docent ad eorum valorem non requiri intentio­ nem in ministro, sed sufficere ritum externum. 2) Catharinus docuit positionem materialem ritus externi, libere et serio factam, omni semoto joco, ad valorem sacramenti sufficere, etiam si minister contrariam intus haberet intentionem. — Quam opinionem amplexi sunt quidam doctores Sorbonici, addentes tamen ritum exter­ num non sufficere nisi ex circumstantiis videatur esse sacramentum. (b) Doctrina catholica ad valorem sacramenti requirit intentionem faciendi quod facit Ecclesia, e Tridentino 1 con­ tra Protestantes definiente : “ Si quis dixerit in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri inten­ tionem saltem faciendi quod facit Ecclesia, A. S. ” Communiter tenetur, contra Catharinum, non sufficere intentionem externam, sed requiri internam intentionem faciendi ritum saltem religiosum, qualis a Christianis adhi­ betur. Il 418. Thesis Ia : Ad validitatem sacramentorum requiritur intentio vere interna faciendi quod facit Ecclesia. Ad hanc intentionem habendam necesse non est ut minister ipse pro sacro et gratiæ productivo habeat ritum 1 Sess. VII, can. II, de Sacr. in genere, D. B., 854. r 294 CAPUT VI. quem perficit, sed sufficit ut intendat illum ritum perficere quem Christus instituit, aut facere quod christiani agunt dum hunc ritum perficiunt. Unde hæc intentio haberi potest ab haeretico vel infideli, dummodo intendat id quod intendunt qui hunc ritum recte ministrant». Peffide.est contra· Lutherum et plerosque Protestantes, jocosam intentionem non sufficere, ex Trident. supra citato n. 417; communiter admittitur contra Catharinum, Drouin, et quosdam alios Theologos, externam intentionem non sufficere. I 419. Prima pars probatur. (A) Ex Script., sacramen­ torum administratores sunt ministri Christi et dispensa­ tores mysteriorum Dei123; nec sunt mera instrumenta pas­ siva, sed libero arbitrio prædita ; unde ad libitum possunt agere independenter a Christo et nomine proprio, aut ut Christi legati et ministri. Jamvero, si habent intentio­ nem jocandi aut ritum mere materialem agendi, non agunt nomine Christi, sed nihil faciunt nisi actionem ludicram aut profanam. (B) Tradit, (a) Ex Trid. supra citato, ad sacramenti valorem requiritur intentio faciendi quod facit Ecclesia; atquMEcclesia certe non intendit jocari; ergo, (b) Insuper ex Iridentino, invalida est absolutio data a sacerdote qui animum non habet serio agendi et vere absolvendi 3. Nec objici potest S. Genesii factum, qui mimice baptizatus est, vel pueri a S. Athanasio in ludo baptizati, quia, si quod narratur verum est, baptismus in utroque casu validus habitus fuit praecise quia baptizandi sincera intentio, etiam in ludendo, non defuerat. (C) Rat. theol. (a) Ex parte ritus. Ritus sacramentalis per se ad varios fines adhiberi potest, v. g., ad sacras cere­ monias alios edocendos, ad mimicam repræsentationem, etc. Necesse est igitur ut ad esse sacramentale et ad conferendam gratiam determinetur; atqui determinatur ad hunc finem per voluntatem ministri implicite saltem intendentis peragere quod Christus aut Ecclesia vult facere. 1 Cfr. Suarez, De sacram disp. XIII, sect. 2; Lehmk., n. 34; J. B. Bord, Dintention defaire “ce que ΓEglise fail'\ N. /C. T.y nov. 1922, p. 453 468; déc. 1922, p. 533-541. 3 I Cor., 3 Sess. XIV, cap. 6, D. B., 902. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 295 (b) Ex parte ministri : hic enim non est instrumentum passivum, sed intellectu et voluntate præditum, ideoque velle debet facere id quod vult minister principalis cujus vices gerit ; ergo intendere debet id quod vult Christus aut Ecclesia. 420. Secunda pars probatur. mus, sic arguunt : Theologi, quos impugna­ (a) Sacerdotes in sacramentorum administratione nihil aliud sunt nisi Christi ministri vel legati, nec vere producunt gratiam, sed solum actionem ponunt, ex qua, positis ponendis, gratia necessario sequitur; atqui minister et legatus, dummodo serio externum actum ponant, valide agunt, quidquid de eorum intentione dici potest; et quemadmodum qui stuppæ ignem admoveret, licet intra se dice­ ret : “ nolo igne comburi stuppam ”, non impedire posset quin ignis suum produceret effectum, quemadmodum etiam judex, qui serio sententiam externe pronuntiavit, ejus effectum impedire nequit, dicendo intra se : “ nolo judicium ferre ”, ita pariter qui materiam et formam sacramenti serio ponit, licet interius dicat : “ nolo gratiam conferre ”, impedire nequit quominus gratia de facto conferatur; ergo, (b) Insuper Christus, sacramenta instituendo, fidelium tranquillitati et paci consulere voluit; atqui si valor eorumdem ab interna ministri intentione penderet, nunquam aut raro securi esse possent ; ergo T. 421. His non obstantibus, communiter docetur non sufficere externam intentionem. Nam : (a) ab Alexan'SroVIII damnata fuit propositio : “ Valet baptismus col­ latus a ministro, qui omnem ritum externum formamque baptizandi observat, intus vero in corde suo resolvit : non intendo quod facit Ecôlesia ”, Nec probabile est hac dam­ natione proscriptum fuisse tantummodo Lutheri errorem, jam satis a Trident, damnatum, sed, ut Benedictus XIV censet 12, ipsissimæ adversariorum opinioni grave vulnus inflictum fuit. (b) Nec valet primum argumentum supra allatum ; nam, sacer­ dotes sunt ministri animati et liberi sacramentorum, et cum, juxta Florentinum, requiratur, præter materiam et formam, intentio 1 Cfr. Drouin, q. VII, c. 3, sect. 2, § 2. ’ De synod., 1. VII, c. 4, n. 8. — Revera hæc propositio desumpta est ex scriptisFarvacques qui Catharini sententiam propugnabat. Cf. X. Le Bachelet, in D. T. C., I, 761. Cf. Afissale Roui,, De defectibus in celebratione Missæ. 296 CAPUT VI. ministri, sacramenti confectio a libera ejus voluntate pendet. Non valet igitur comparatio cum causis naturalibus, quæ, cum in seipsis virtutem agendi contineant, independenter a qualibet inten­ tione, suum producunt effectum statim ac applicantur. (c) Neque valet secundum: nam pauci admodum inveniuntur ministri qui adeo perversi sunt ut, dum serio exterius agunt, suam intentionem interius cohibeant * ; si autem aliquando res acciderit, Deus fidelium saluti aliter providebit, sive per alia sacramenta, sive gratiam perfectæ contritionis concedendo. In praxi igitur, si de defectu intentionis internae constat, sacramenta, urgente necessitate, meliori quo fieri potest modo, iterum sub conditione sunt perficienda; si vero res moram patitur, Sedis Apostolicae oraculum exquiratur. II 422. Thesis * II : Ad validitatem sacramenti requi­ ritur in ministro intentio saltem virtualis, nec sufficit interpretativa vel habitualis. LM (A) Non requiritur actualis intentio; hæc enim est sæpe nimis ardua propter mentis divagationes, quæ aliquando etiam piis viris accidunt; et Christus verisimiliter noluit validitatem sacramenti pendere a re nimis ardua. ·./-.· -·■· . &·; * ·· · · · *« «i i· '.·.·.* < (B) Non sufficit habitualis vel interpretativa; nam intentio interpretativa nunquam exstitit nec proinde influere potest in sacramentum ; habitualis vero exstitit quidem, sed non perseverat, nec proinde influere potest in sacramentum ; sic, v. g., nemo dicet habitualem intentionem, quæ existit in ebrio vel dormiente, sufficere ad actum humanum. N B. Juxta quosdam, intentio habitualis, sufficit, sed hi, no­ mine intentionis habitualis, intelligunt eam quam virtualem voca­ vimus. (C) Requiritur et sufficit intentio saltem virtualis, i. e., prius habita, perseverans et influens in actum, quamvis de ea actu non cogitetur. Ita sacerdos, qui intentionem habuit consecrandi hostias in ciborio contentas, eas vere consecrat, etsi consecrationis tempore de eis amplius non cogitet Intentio enim prius habita et non retractata vere influit in actum proprie humanum et sufficit in contractibus humanis. 1 Merito itaque Leo XIII, Bulla Apostolicce cura, 13 Sept. 1896 :“ Cum quis ad sacramentum conficiendum et conferendum materiam formamque serio ac rite adhibuit, eo ipso censetur id nimirum facere intendisse quod facit Ecclesia DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 297 423. Thesis IIT : Requiritur ut intentio, si sit conditionata, absolutæ æquivaleat. Certuig^rIntentip est absoluta quando non suspendit effectum sacramenti. Hæc autem requiritur ut effectus ex opere operato producatur eo instanti quo forma materiæ applica­ tur. — Itaque intentio debet esse saltem absolutæ œquivalens; alioquin significatio formæ non verificaretur. Jamvero intentio conditionata æquivalet absolutæ, generatim saltem, quando est de præterito vel præsenti, v. g., si ~tu non es baptizatus, ego te baptizo : non enimincertum relinquit effectum sacramenti; si enim vera est, hic et nunc verificatur formæ significatio, et effectus sacramenti producitur. — Attamen dubia esset forma “ si tu es prædestinatus, ego te baptizo ”, quia prædestinatio non ca­ dit sub humana cognitione, et incertum reddit sacramenti effectum. Quando autem conditio est de futuro (v. g., si restitueris intra mensem, ego te absolvo), non æquivalet absolutæ, quia impedit ne forma sacramentalis effectum producat in præ­ senti; conditione autem postea verificata, jam forma præterita nihil valet : quia non poterat effectum causare nisi tempore quo fuit enunciata. Excipitur matrimonium quod, utpote contractus, sequitur leges contractus, et valet statim ac conditio suspensiva adimpletur. Ad liceitatem vero quod spectat, conditionem apponere non licet sine gravi causa, ut exponetur ubi de singulis sacramentis. 424. Thesis I V‘ : Intentio debet esse determinata ad II personam, vel ad certam materiam. II certam Certum est. Etenim volitiones et actiones non feruntur in res abstrac­ tas, sed in concretas et singulares : sane impossibile est baptizare personam in genere, consecrare hostiam in genere. Sufficit autem ut intentio dirigatur ad personam præsentem, quæcumque sit. Unde valida est absolutio sic data : “ Ego absolvo omnes hic stantes ”, sed invalida est hæc : “ ego absolvo tres ex hic stantibus ”. ♦ Corollarium : Si minister duas intentiones habeat sibi invicem contrarias, ea attendenda est quæ, omnibus spectatis circumstan- 298 CAPUT VI. tiis, principalis est vere prédominons ; v. g., si quis diceret : “ volo quidem baptizare, sed nolo facere quod Ecclesia Romana facit ”, supponi potest baptizandi intentionem esse prævalentem, proindeque baptismum esse validum; secus vero, si intentio non faciendi quod facit Ecclesia Romana certo praevaleret. III. De attentione. 425. In intellectu ministri requiritur attentio, i. e., applicatio mentis ad sacramenti confectionem. — Hæc est externa quando excludit actionem externam cum confec­ tione sacramenti incompossibilem ; interna, si mens vere cogitat de confectione sacramenti. Attentioni opponitur distractio voluntaria aut involuntaria. — Ad validitatem sacramenti non requiritur attentio interna, sed externa quæ necessaria est ut materia et forma debite ponantur; hæc enim sufficit ad actum vere humanum. Requiritur tamen ad liceitatem attentio quæ voluntariam distractionem excludit : unde omnis distractio, voluntaria in se aut in causa, in confectione sacramenti, est peccatum ve­ niale, et quidem majus quam distractio in simplici oratione. Insuper, juxta omnes, si distractio voluntaria tanta esset ut exponeret ministrum periculo graviter errandi in appli­ catione materiæ et formæ, peccatum esset mortale. Immo, in ipsa consecratione Eucharistia,plene voluntaria distractio est probabilius peccatum mortale propter specialem reve­ rentiam tanto sacramento debitam. Art. II. De obligationibus ministri. Quæ obligationes respiciunt : i° subjectum sacramento­ rum ; 2° ceremonias. Obligationes quoad subjectum duæ sunt : obligatio dignis ministrandi et indignis denegandi. I. De obligatione sacramenta dignis ministrandi1. 426. i° Principium generale : Pastores animarum tenentur ex caritate et justitia subditis rationabiliter peten' S. Alphonsus, 1. VI, n. 5S ; Lehmkuhl, n. 48; Génicot, 119-120; Prümmer, η. 72-74; Marc-Gest, η. 1422 sq. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 299 tibus sacramenta ministrare (per se, vel per alium idoneum ministrum) et hæc obligatio est per se gravis. (A) Dicitur : i) Pastores animarum, i. e., qui curam habent animarum ex officio, ut episcopus, parochus ejusque vicarii. 2) Ex caritate et justitia : hæc enim obligatio non solum ex caritate oritur, sed ex justitia, quia pastores oves suas ex officio pascere tenentur. 3) Subditis, quia erga alios nonnisi ex caritate tenentur. Cetera verba in explicatione regularum declarabuntur. (B) Probatur : (a) ex Thdentino1 .· “ Prœcepto divino mandatum est omnibus quibus animarum cura commissa est, oves suas... sacramentorum administratione pascere ”. (b) Prceceptum divinum infertur e verbis Christi23: “ Eun­ tes ergo, docete... baptizantes eos in nomine Patris... Pasce agnos meos... Pasce oves meas ”, — Praeceptum ecclesias­ ticum invenitur in Cod. can. 467, 468, 682, 892. (c) Pastores tenentur, ex quasi-contractu, salutem et bonum spirituale procurare illorum a quibus sustentationem accipiunt : quod fit speciatim per sacramenta. Quæ quidem obligatio perseverat etiamsi fideles pastorem suum ex negligentia non sustentent; nam, præter contrac­ tum cum fidelibus, adest contractus cum Ecclesia, vi cujus sacerdos curam animarum accipiens ad hujus officii munera adimplenda sese obligat. Si fideles suo officio desint, sacer­ dos a suis obligationibus non eo ipso liberatur, sed debet ad episcopum recurrere, qui quasi-contractum pro prudentia sua solvet vel non 3. 427. 2° Regulæ practicæ. Ex se obligatio ministrandi sacramenta subditis est gravis, tum propter prceceptum divi1 Sess. XXIII, cap. I, de Reformat. 'Malth., XXVIII, 19 ; loan., XXI, 15, 17, 3 “Fama fert (quæ utinam inanis mendaxque sit!) nonnullis in locis inveniri sacerdotes qui, ubi gravis culpa non apparet, sacramentalis absolutionis benefi­ cium denegant fidelibus qui nolint collectis stipem dare, ad quam sub peccato gravi teneri non constet ; immo etiam (quod longe detestabilius est) ægrotantibus ac morti proximis adsislere ac sacramenta præbere recusant. Vix animum inducere possumus, ut quidpiam tam atrox et indignum de ecclesiarum nostra­ rum ministris suspicemur ” {Cone. Balt. Ill, η. 292). 3 CAPUT VI. num et ecclesiasticum, tum quia sacramenta ad salutem sunt necessaria vel saltem valde utilia. Ut autem de gravitate hujus obligationis judicetur, sequentes traduntur regulae. (A) In casu quando scilicet aliquis versatur in periculo proximo damnationis nisi sacramenta suscipiat, pastores aliique ex officio ministri tenentur sub gravi, etiam aim propria vitæ periculo, sacra­ menta necessaria ministrare, v. g., baptismum. Ut talis obli­ gatio existât, necesse est ut spes affulgeat mora’.iter certa moribundum attingendi eique sacramentum ministrandi, antequam moriatur. Ratio est quia “bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis ” x. Hinc, tempore pestis, non licet pastori gregem suum deserere, etiamsi alium sacerdotem idoneum substituat, ut declaratum est a S. Congreg. Con­ cilii, i$/62. (B) In casu gravis necessitatis, quando scilicet proximus, absque sacramento, nonnisi difficile effugere valet periculum damnationis, ministri ex officio tenentur, etiam cum gravi incommodo et periculo probabili vita sacramenta ministrare, v. g., quando fideles^ gravi morbo laborant, quando obligantur ad recipienda sacramenta, aut versantur in gravi tentatione, quæ difficile sine sacramenti suscep­ tione vinci potest. (C) Tandem iidem ministri tenentur sacramenta ministrare sub­ ditis, non tamen cum gravi incommodo, in communi eorum necessi­ tate, seu quando adest vera utilitas; v. g., quando occurrit festum sollemne, aut indulgentia plenaria lucranda, aut, uno verbo, quo­ tiescumque fideles rationabiliter petunt 3. Hinc graviter peccant ministri ex officio si declarant se nolle audire confessiones nisi paucis diebus intra mensem determinatis; aut qui sape se difficiles et morosos præbent in administratione sacramentorum; sic enim fideles deterrentur a sacramentorum susceptione, ac proinde idem est in praxi ac si sacramenta denega­ rentur. Attamen venialiter tantum peccarent qui semel aut iterum sacramenta denegarent, extra casum necessitatis, quia damnum quod infertur facile reparatur. ’ Ap. Bened. XIV, De Synodo, lib. XIII, c. 19, n. 2. 3 “ Parochi aliique quibus cura animarum vi muneris est demandata, gravi justitiae obligatione tenentur audiendi sive per se sive per alium confessiones fidelium sibi commissorum, quoties ii audiri rationabiliter petant [Cod, can. 892, § i). * DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 301 Notandum. Si quæstio est de sacerdotibus qui non habent curam animarum, obligantur quidem, deficientibus ex officio ministris, ad sacramenta necessaria ministranda in casu extremae necessitatis, et quidem etiam cum vitæ periculo, sed solum ex motive caritatis ’, ut alibi dicitur in Tr. de Caritate (Syn. Theol. Moralis, t. II, n. 786). II. De obligatione sacramenta indignis denegandia. 428. !.. Principium generale : Indignis deneganda sunt sacramenta, nisi adsit causa proportionate gravis ea non denegandi. (A) Deneganda sunt sacramenta : (a) vi prœcepti divini : “ Nolite dareffisanctum canibus n; quæ verba, juxta Patres, figurative indignos designant; (b) vi præcepti ecclesiastici statuentis ut suspendatur ad tempus minister qui sacra­ menta indignis ministrare ausus fuerit 4. (c) Revera virtus fidelitatis exigit ut ministri sacramentorum prudenter ea conferant ideoque regulariter dignis tantum ; virtus religionis exigit ne sacra profanationi exponantur; et virtus caritatis postulat ne minister cooperetur indignæ susceptioni sacra­ menti et scandalo exinde fidelibus dato. (B) Nisi adsit ratio proportionate gravis... Nam, secun­ dum principia exposita de voluntario indirecto, permitti potest profanatio sacramenti quoties adest ratio proportio­ nate gravis. In casu autem hæc ratio gravissima esse debet, quia sacramenti profanatio est gravissimum peccatum. In praxi, causa non denegandi debet esse bonum spirituale publicum vel fama proximi servanda. 429. II. Applicationes. Quo melius intelligantur, quædam distinctiones præmittendæ sunt : (A) Peccatores, qui sunt sacramentorum receptione indigni, possunt esse publici vel occulti. Publici, qui etiam notorii dicuntur, sunt duplicis 1 “ Urgente necessitate, omnes confessarii obligatione tenentur ex caritate confessiones fidelium audiendi, et in mortis periculo omnes sacerdotes ” (Cod., c. 892, § 2). 3 Cf. S. Alphonsus, 1. VI, n. 43 sq. ; Lehmk., n. 54 sq. ; Prummer, n. 75-80. VII, 6. — 4 Codext c. 2364; Cf. cc. 731 § 2, 855 § i, 941 2· 3 .·· 302 CAPUT VI. generis : (a) notorii notorietatejuris, ii sunt quorum crimina judicialiter manifestantur sive per confessionem eorum juri­ dicam, sive per testium depositionem aut judicis senten­ tiam; (b) notorii notorietate facti, ii sunt quorum crimen nulla tergiversatione celari potest, v. g., quando commissum fuit coram notabili parte communitatis. Occulti ii sunt quorum indignitas paucis nota est, ita ut communitatis notitiæ subduci possit. (B) Insuper peccatores possunt sacramenta petere vel publice, coram populo, vel occulte, coram solo ministro aut paucis aliis, quorum nulla ratio habeatur, ut sunt pueruli. 430. i° Quoad peccatores publicos. (A) Peccatori publico, sivefacblice sive occulte petenti, sacramenta regula­ riter sunt denegandef nisi sufficientia conversionis signa dederit et scandalum removerit. ■ Inter peccatores publicos, Rituale recenset excommunicates, interdictos, manifestoque infames, uno verbo omnes qui~grave praebuerunt scandalum communitati ’. — Isti autem publici " peccatores remanent tales quamdiu signa conversionis non dede­ rint. Hæc autem signa sunt diversa pro diversis circumstantiis; si adsit occasio peccati proxima notoria, prius deserenda est; item, si sit aliqua restitutio facienda ; secus, ad reparandum scan­ dalum, sufficit generatim confessio in ecclesia publica facta, pluribus personis circum astantibus : tunc enim res cito plerisque nota fiet. (B) Explicatur, (a) Dixi regulariter, nam imprimis sacramen­ tum panitentice debet omnibus concedi, etiam notoriis peccatori­ bus, si vere sunt contriti, et ad debitam reparationem dispositi, præsertim ad reparandum scandalum, quia hoc sacramentum pro peccatoribus institutum est. Idem dici potest et debet de extre­ ma unctione quando moribundus non potest confiteri peccata sua, quia supponi potest contritus. Quoad matrimonium, ex Codice, c. 1066, requiritur ut publicus peccator prius ad sacrafnentalem confessionem accedat; si recusaverit, “parochus ejus matrimonio ne assistat, nisi gravis urgeat causa, de qua, si fieri possit, consulat Ordinarium ”. ’Tit. IV, c. i, η. 8. “Arcendi sunt (ab Eucharistia) publice indigni, quales sunt excommunicari, interdicti manifestoque infames» nisi de eorum pænitentia et emendatione constet et publico scandalo prius satisfecerint Can. 855. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 303 (b) Si crimen sit notum multis ex præsentibus, quin tamen noto­ rium sit, sacramenta non sunt deneganda. Idem dici potest si crimen sit notorium in loco aliquo, sed non ubi peccator petit, nisi tamen prævideatur indignitatis notitiam brevi in hunc locum per­ venturam. Ratio est quia in hoc duplici casu non constat de noto­ rietate criminis; in dubio autem, odiosa sunt restringenda, ac fama proximi servanda. (c) Si autem crimen sit notorium, et dubia pænitentia, generatim sacra communio differenda est, ne scandalum præbeatur. (d) Tandem, quando sacramenta publice denegantur, maxima prudentia utendum est, nec publice aperienda est ratio denegationis, ne peccator sese injuste diffamatum consideret, ac ministrum coram civili tribunali prosequatur. 431. 20 Quoad peccatores occultos. (A) Peccatori occulto occulte petenti regiclariter deneganda sunt sacra­ * menta. Hæc est enim regula a Rituali statuta : “ Occultos vero peccatores, si occulte petant, et eos non emendatos noverit, repellat ”. Ita etiam Cod., c. 855, § 2. -Ratio est quia, ex dictis, non possunt conferri sacramenta indignis, nisi accedat gravissima ratio; atqui in hoc casu non adest ratio, cum peccator occulte petat^nec proinde ex^dgpega,tione diffamari possi ‘ ‘t;. .ergo. Excipitur casus^uo.indigniA * * " *A Λ ■A I fΛ Λ Λ Λ 1 . tas petentis cognosceretur per confessionem sacramenta-. (B) Peccatori occulto publice petenti, regulariter denegari non debent sacramenta. Constat ex praxi Ecclesice, in Rituali consignata : “ Occultos vero peccatores, si occulte petant 'communionem), et eos non emendatos agnoverit, minister repellat; non autem si publice petant, et sine scandalo ipsos præterire nequeat”1. Id enim tolerandum est quod publi­ cum .bonum exigit ne occulti peccatores diffamentur et ne t pii viri a sacramentis arceantur; porro nonnulli accedere timerent,si scirent sibi.ob inanes rumores falsaque testimonia, aut sacerdotis malitiam,aliquando sacramenta denegari posse. Excipitur tamen sacramentum ordinis, a quo, ob publi­ cum bonum, indignus, etiam occultus, sine dubio repellen­ dus est, ut docet 5. Alphonsus (n. 52) post S. Thornam.* *. * Rit., tit. IV, c. i, n. 9. — Idem statuitur in can. 855, § 2. * Supplem.., q. 36, a. 4, ad 3. 304 CAPUT VI. 432. CoroÎ/arû/m. Si quis peccator mortem minatur sacerdoti juste sacramenta deneganti, communius docetur cum 5. Alphonso (n. 49) non licere sacramentum conferre ad mortem vitandam; nam ratio propter quam sacramentum occulto peccatori ministrari potest, nempe bonum publicum promovendum, vel scandalum vitandum, hic non existit, ideoque non licet huic profanationi cooperari. Pauci tamen theologi contrarium tenent, dummodo sacramen­ tum non petatur in odium fidei vel religionis contemptum, quia tunc administrare sacramentum indigno non est intrinsece malum ’. Scholion de simulatione et dissimulatione sacramentorum. Cum denegatione sacramentorum connectitur quæstio de eorum simulatione et dissimulatione. 433. (a) Simulatur sacramentum quando in ejus administratione aut confectione scienter omittitur pars ritus essentialis, vel interna intentio deest, ita ut sacramentum invalidum reddatur. Jamvero nunquam licet sacramentum simulare sive formaliter, cum intentione decipiendi, sive materialiter, ob metum aliudve motivum, v. g., ne sacramen­ tum indigno conferatur. Nam damnata est ab Innocent™ XI hæc propositio1 2 : “Urgens metus gravis est causa justa sacramentorum administrationem simulandi ”. Talis enim simulatio est mendacium sacrilegum, graviter proximo noci­ vum, si suscipiens indignus non sit, et, quando de eucha­ ristia agitur, fideles idololatrice periculo exponit Hinc qui consecrationem simulat gravius peccat quam qui indigne consecrat; peccat pariter qui hostiam non consecratam pro consecrata porrigit, quippe qui fideles idololatriæ periculo expo­ nat Non peccaret tamen qui, gravi de causa, sacram particulam indigno non porrigeret, sed in ciborium reponeret, licet rarissime id fieri expediat. 434. (b) Dissimulatur sacramentum, quando aliqua actio peragitur ad dissimulandam sacramenti denegationem, •v. g., quando preces super pænitentem recitantur ne dene1 Ballerini-Palmieri, IV, n. 689. De qua sententia ait Lehmk., n. 59; •‘At hæc ratio, utut externam habet probabilitatem, tamen probabilitatem internam satis firmam ei sententiæ conciliare non videtur”. • D. B., 1179. DE MINISTRO SACRAMENTORUM. 305 gatio absolutionis aliis manifesta fiat. Hæc dissimulatio licet, modo fiat citra contemptum et scandalum, et cum gravi causa. Hinc non peccat qui, gravi metu perturbatus, externam matri­ monii celebrationem perficit, licet internum consensum non praebeat; deficiente enim consensu, nec materia nec forma adest, ac consequenter simulatur contractus, sed non sacramentum. III. De ceremoniis sacramentorum. Doctrinam catholicam de ceremoniis quæ sacramenta comitantur ita àefaû^Tridentinum : “Si quis dixerit recep­ tos et approbatos Ecclesiæ catholicæ ritus, in sollemni sacra­ mentorum administratione adhiberi consuetos aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libitu omitti, aut in novos . alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari posse, A. S. ” x. Quatuor hic declarantur aut supponuntur : — 435. i° Potestas Ecclesiæ competens ceremonias insti­ tuendi. Hanc obiter innuit S. Paulus cum, post quædam de dispensatione Eucharistiæ statuta, subjungit : “ Cetera autem, cum venero, disponam ” 12*. Revera Patres, v. g., S. Justinus, Tertullianus, S. Ambrosius, necnon Canones S. Hippolyti, Canones Apostolorum, etc., haud paucos ritus ab Apostolis aut Ecclesia institutos commemorant 3. Merito itaque declaravit Tridentinum “ hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse ut, in sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret quæ suscipientium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi... expedire judi­ caret ”45. 436. 2° Utilitas ceremoniarum. “Cum natura hominum ea sit ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli’^, ceremoniæ valde utiles sunt : (a) ut sancta sancte tractentur, majorem reverentiam sacramentor H in ministro, suscipiente et adstantibus excitando; (b) ut vivide declaretur ac veluti ante oculos ponatur, per visibilia symbola, mirabilis sacramen 1 Sess. VII, can. 13, D. B., 856. — 21 Cor., XI, 34. 3 Quæ testimonia collegerunt F. Cabrol et H. Leclercq, Monumenta Eme· sia liturgica, Parisiis, 1900-1902. 4 Sess. XXI, cap. 2, D. B., 931. 5 Trident., Sess. XXII, cap. 5, D. B., 943. 306 CAPUT VII. torum efficacia ; (C) ut membra Ecclesiæ distinguantur ab haereticis quTIias ceremonias non observant. ’ ··· 437. 3° Obligatio ceremonias servandi. Cum præfati ritus ab Ecclesia præscripti fuerint, absque ratione sine pec­ cato omitti nequeunt; quod grave aut leve erit, prout pars sine ratione omissa majoris vel minoris momenti erit;quænam vero sit materia gravis aut levis, infra exponetur ubi de singulis sacramentis. Ex Codice, c. 733, § 1, “ in sacramentis conficiendis, admi­ nistrandis ac suscipiendis, accurate serventur ritus et ceremoniæ quæ in libris ritualibus ab Ecclesia probatis præcipiuntur. § 2. Unusquisque autem ritum suum sequatur”. Attamen licet fidelibus, devotionis causa, SS. Eucharistiam quolibet ritu confectam suscipere. 438. 40 Obligatio eas non mutandi. Hos ritus mutare aut abolere non potest nisi auctoritas ecclesiastica competens, nempe S. Pontifex aut Concilium universale : cum enim hodie ceremoniæ universali lege toti Ecclesiæ præscribantur, saltem in Occidente, singuli episcopi eas mutare nequeunt propria auctoritate; et ita potestas olim eis competens jam sublata est. Episcopis tamen competit jus ut lacunas juris communis suppleant». CAPUT VIL DE SUBJECTO SACRAMENTORUM. Duo expenduntur : i° conditiones requisitæ ad sacramenta suscipienda; 2°petitio sacramentorum ab indignis ministris. Art. I. Conditiones requisitæ ad sacramenta suscipienda 1 2. H sacramentorum receptionem duo 439. i° Ad validam requiruntur : i° capacitas ; 2° intentio in adultis. 1 F. X. Wernz, Jus decretal., t III, η. 329. * S. Alphons., 1. VI, n. 78 sq. ; Billuart, diss. VI, a. 1 ; Lehmk., n. 64 sq. > Ballerini-Palmieri, n. 67 ; Prümmer, n. 87-88; Marc-Gest, 1432 sq. I ■■ Hi.lMI· DE SUBJECTO SACRAMENTORUM 307 I 1 (A) Capacitas, (a) Subjectum capax suscipiendi valide sacramenta est solus homo viator. Etenim, in quantum sacramenta sunt signa sensibilia, ministrari non possunt animis separatis; quatenus autem gratiam conferunt, applicari nequeunt mortuis qui jam sunt in termino. 1 (b) Subjectum capax baptismi est omnis homo viator, quia neces­ sarius est necessitate medii ad salutem. ί (c) Confirmationis et eucharistia capax est omnis baptizatus, etiam rationis usu destitutus. (d) Ordinis capax est omnis baptizatus, dummodo sit masculus ’. (e) Pcenitentice capax est omnis baptizatus qui post baptismum peccavit. Quoad extremam unctionem, requiritur ut baptizatus sit graviter agro tans. Quoad matrimonium, requiritur ut nullo impedimento sit inhabilis. (B) Intentio. validam receptionem sacramenti, excepta ta men Eucharistia, requiritur in adultis intentio vera illud recipiendjjiLzem sacram 2. Nec sufficit, juxta theologos, intentio veluti neutralis, qua quis neque consentit neque dis­ sentit, sed requiritur vera et determinata intentio. Probatur ; (a) Innocentius III positive declarat veram atque inter­ nam intentionem requiri 3 : “ Qui nunquam consentit sed penitus contradicit, nec rem (i. e. gratiam) nec characterem suscipit sacramenti ”. Quod thesim demonstrat directe pro baptismo, analogice pro aliis sacramentis, cum eadem sit ratio pro omnibus. • I I I I I (b) Ratio cur res ita se habeat est quidem voluntas Christi; quæ sane omnino sapiens apparet; etenim non convenit adultum obligationes aut gratiam suscipere absque proprio consensu. Dicitur : “ Excepta Eucharistia ”, quia hoc sacramentum con­ sistit in re permanenti, ac proinde materialiter suscipitur independenter a qualibet intentione : solummodo quaeritur utrum receptio I 1 Valida est quidem ordinatio pueri aut amentis» sed ita ordinati non tenen­ tur ad divinum officium et vitam ccelibem ; quando decimum sextum ætatis annum attingunt, datur eis optio, et si voluerint castitatem servare, ad exer­ citium ordinis admittuntur ; si noluerint, possunt et debent laico more vivere. (Bened. XIV, Eo quamvis, 4 maii 1745). 3 S. Many, De Ordinatione, p. 592-598. — 3 Caput Majores, de Baptismo. .· .-t-.V. V.-fl ■k j ··« ? ££ -Α ·ν.η: · · *4 -i 308 CAPUT VIL Eucharistiae sine consensu, v. g,, ab amente baptizato, sit fructuosa an non; sententia affirmativa probabilis est, quando suscipiens est in statu gratiæ, quia tunc nil impedit quin augmentum gratiæ suscipiatur. 44O. (C) Intentio requisita est diversa pro diversis sacramentis. (a) Ad baptismum requiritur intentio saltem habitualis; quæ certo sufficit si explicita est, seu positive formata et non retractata, v. g., in catechumeno, qui expresse optavit suscipere baptismum et nunc jacet sensibus destitutus;probabiliter autem si implicita est, qualis invenitur in infideli sensibus destituto, qui antea habuit voluntatem peragendi omnia ad salutem necessaria. (b) Ad confirmationem, viaticum, et extremam unctionem suffi­ cit intentio habitualis implicita, quæ a nonnullis vocatur etiam interpretativa; hæc existit, v. g., in moribundo sensibus destituto, qui christiane vivebat; quicumque enim christiane vivit, eo ipso vult implicite suscipere confirmationem, quæ est complementum baptismi, et duo alia sacramenta, quæ in articulo mortis sunt de præcepto. (c) Ad poenitentiam et matrimonium requiritur virtualis saltem intentio; pro matrimonio certum est, quia consensus contrahentium est ipsa materia et forma sacramenti; probabilius est pro pænitentia, cum, juxta probabiliorem opinionem, tres actus pænitentis sint materia sacramenti. (d) Ad ordinem requiritur saltem intentio habitualis expressa, quia nullus adultus potest, sine explicita voluntate, contrahere graves sacerdotii obligationes. 441. (D) Nullo modo autem requiritur attentio ad validam susceptionem sacramenti, quia, ex dictis, ad actum vere huma­ num sufficit intentio nec requiritur attentio. Unde valide absol­ vuntur qui distractiones patiuntur ipso instanti quo ipsis absolu­ tio datur. II 442. 20 Ad liceitatem. (A) Ad licitam et fructuosam receptionem sacramenti mortuorum, requiritur in adultis saltem attritio supernaturalis, quæ ipsa præsupponit actus fidei, spei, et pœnitentiæ. Hæc enim sacramenta ad justi­ ficationem producendam ordinantur, quæ supponit actus fidei, spei et pænitentiæ, ut in Tr. de Gratia probatum est. (B) Ad licitam et fructuosam receptionem sacramento­ rum vivorum, requiritur ex se status gratiæ : hæc enim ordinantur ad augendam gratiam, ideoque eam prius exigunt. DE SUBJECTO SACRAMENTORUM. 309 (C) Grave sacrilegium committit qui voluntarie caret dispositionibus debitis, et ita obicem ponit effectui praecipuo sacramenti ; est enim gravis irreverentia erga sacramentum, gravisque gratiæ abusus. Art. II. De susceptione sacramentorum ab indignis x. 443. io Quinam sint indigni ministri? Ii sunt qui, propter sua crimina, non possunt administrare sacramenta quin graviter peccent. Tales sunt, ordine indignitatis : i) excommunicat! vitandi, can. 2258; 2) excommunicari per sententiam condemnatoriam aut declaratoriam (can. 2261, § 3); 3) alii excommunicat!; 4) suspensi a divinis; 5) tandem alii indigni censura non ligati. Nullus ministerprœsumidebet indignus; ut talis habeatur, oportet ut ejus indignitas sit certo cognita; in dubio, præsumi debet bonus. 2° Principium generale. Fideles non debent petere nec recipere sacramenta ab indignis ministris, nisi justa de causa proportionata, et secluso scandalo. 444. (A) Non debent. Etenim : (a) caritas vetat ne præbeamus proximo occasionem peccandi, neque actioni malæ cooperemur; (b)prudentia suadet ne, per communicationem cum istis ministris, periculum perversionis propriæ incurratur. (B) Nisi justa de causa proportionata. Fieri enim potest ut melius sit recipere sacramenta, etiam ab indignis minis­ tris, quam non recipere; nam sacramenta instituta sunt propter homines ad gratiam regulariter habendam. (C) Et secluso scandalo. Semper enim scandalum vitan­ dum est; unde si sacramenta non possent recipi sine scan­ dalo, tunc ad gratiam recuperandam actus contritionis per­ fects eliciendus est. 445. 30 Quoadpraxim. (A)“ Ab excommunicatis vitandis necnon ab aliis excommunicatis, postquam intercessit sen­ tentia condemnatoria aut declaratoria fideles in solo mortis ' S. Alphona., 1. VI, 88-89; Lehmk., n. 71-73; Génicot, n. 130; Priimmsr, n. 88; Marc-Gest., n. 1439. «Μ ? 310 CAPUT VII. periculo possunt petere tum absolutionem sacramentalem, tum etiam si alii desint ministri, cetera sacramenta et sacra­ menta! ia (Can. 2261, § 3). In articulo enim mortis, media tutiora ad salutem sunt adhibenda. (B) Ab aliis ministris indignis, etiam excommunicatis, salvo præscripto præcedenti, fideles possunt et qualibet justa causa sacramenta et sacramentalia petere, maxime si alii desint ministri. Igitur, in omnibus casibus, si habeant justam causam, fideles possunt ad ministros indignos recur­ rere. Melius est ut recurrant ad ministros dignos, si adsint, sed non tenentur, dummodo ' vitetur scandalum. Tunc “ excommunicatus requisitus potest eadem ministrare neque ulla tenetur obligatione causam a requirente per­ contandi”. (Can. 2261, § 2). Justa causa aestimatur, in casu, spiritûalis necessitas vel utilitas, sicut confessio mortalium facienda ad communio­ nem recipiendam, ad indulgentiam jubilaei lucrandam. 446. Corollarium pietatis. Cum sacramenta, ex dictis, sint causa efficaxgratiæ, suosque effectus producant secun­ dum cujusque cooperationem et dispositionem, maximi inte­ rest ad eorum fructuosam receptionem sese præparare fer­ vore habituali et actuali, ut opportunius exponemus ubi de singulis sacramentis. Appendix de sacramentalibus * 447· i° Notio. Sacramentalia aliquando designant, præcipue apud antiquos theologos, ritus quos Ecclesia observat in administratione sacramentorum. Attamen, usu hodierno, sacramentalia sunt signa qucedam sensibilia et sacra ab Ecclesia instituta vel reco­ gnita, ad quosdam effectus temporales et prcesertim spirituales produ­ cendos destinata 3. Vocantur sacramentalia ex quadam cum sacra­ mentis analogia; differunt tamen ab ipsis : (a) ratione institutionis, cum ab Ecclesia, non a Christo, instituta fuerint; (b) ratione : Cum hanc quæstionem nonnisi breviter attingere valeamus, adiri possunt auctores qui fusiori stylo de ea disputarunt : Suarez, De sacram. in genere, disp. XV, sect. 4; Scavini, Theologia moralis, tr. IX, disp. I, Scholium; Migne, TheoL Curs., vol. XXVII, p. 425 sq. ; Pçobst, Sahramente und Sahramenlalien, 1872; Pesch, n. 328 sq. ; F. Schmid, Die Sahramenlalien der Kath. Kirche, 1896; G. Arendt, S. J., De Sacramentalibus, Romæ, 1900; Card. Lépicier, De Sacramentis, Appendix, p. 305; Codex, c. 1144-1153. 2 Cf. notionem in Codice, c. 1144· • · e1 DE SUBJECTO SACRAMENTORUM. 311 effectuum, cum gratiam non producant ex opere operato, sed ex opere operantis. Ab antiquis theologis vocantur sacramenta minora, aut sacramenta minus principalia : “ Origo nominis ex eo est quod, sacramentis virtute ac meritis longe inferiora cum sint, ea tamen effectibus quodammodo imitentur ” 20 Sex species numerantur, hoc versu comprehensæ : Orans, Tinctus, Edens, Confessus, Dans, Benedicens. Orans : oratio dominica, vel omnis oratio ab Ecclesia præscripta aut in ecclesia consecrata recitata. Tinctus : usus aquæ benedictae. Edens : panes, vel fructus benedicti. Confessus : confessio generalis quæ fit initio Missæ, vel ante communionem aut in horis canonicis. Dans : eleemosyna spiritualis vel corporalis, ea saltem quæ fit nomine Ecclesiæ. Benedicens : omnes benedictiones ab Ecclesia institutæ, ut bene­ dictio ab episcopo data, aut a sacerdote in fine Missæ, prima ton­ sura, etc. Item omnes substantiæ sensibiles precibus Ecclesiæ consecratæ, ut rosaria, agni cerei, etc.; tandem exorcismi. Recentiores quidam theologi2 sacramentalia reducunt ad exor­ cismos et benedictiones. Hæ sunt constitutiva vel invocativa : priores applicantur hominibus ut Dei servitio specialiter manci­ pentur (v. g., tonsura, benedictio abbatis aut virginis), necnon rebus ut eas Deo consecrent (consecratio calicis) aut eas efficiant media benedictionis communicandæ (aqua benedicta); — bene­ dictiones invocativa applicantur hominibus ut aliquod beneficium a Deo consequantur (benedictio mulieris post partum), aut rebus ut earum usus nobis prosit ad salutem corporis et animæ (bene­ dictio mensæ). 448. 449. 3° Effectus. (A) Sacramentalia conferunt gratias actuales non quidem ex opere operato, sed partim ex precibus Ecclesia et partim ex suscipientis dispositionibus. Ita communiter contra paucos, qui putant gratias quasdam actuales per sacramen­ talia ex opere operato conferri posse. Siquidem Ecclesiæ preces, quæ funduntur dum sacramentalia conficiuntur, plurimum valent apud Deum et obtinent, per modum impetrationis, non tamen infallibiliter, gratias actuales quibus suscipiens ad eliciendos actus fidei, et spei, et amoris excitatur; aliunde subjecti dispositiones animam præparant ad abundantiorem gratiarum effusionem, ut dictum est in Tr. de Gratia. Revera solus Deus gratiam adnectere potest signo sensibili; atqui sacramentalia non fuerunt a Christo * Cone. Plen. Balt. II, n. 341. — ’ Van Noort, n. 155. 312 CAPUT VII. instituta, sed ab Ecclesia; et nihil probat Christum Ecclesiœ con­ tulisse potestatem adnectendi gratias etiam actuales alicui signo sensibili. Oratio dominica a Christo quidem fuit instituta, sed tanquam oratio, non ut causa instrumentalis gratiæ. (B) Producunt insuper remissionem peccatorum venialium eodem modo, quatenus scilicet motus contritionis aut caritatis excitant, quibus remissio venialium obtinetur; ita, in benedictione novæ crucis, postulatur ut “ largior, et cordis compunctio et admissorum indulgentia concedatur (C) Iterum quædam sacramentalia, v. g., Rosaria, remissionem poena temporalis peccato debitœ producere possunt, quando scilicet S. Pontifex eis adnectit vim satisfactoriam ex thesauro Ecclesiœ depromptam; ille effectus tunc producitur ex opere operato per modum indulgentiæ. (D) Quædam sacramentalia dæmones expellettdi vim habent, v. g., aqua benedicta, exorcismi, etc.; hoc enim apparet ex ipsis precibus Ecclesiæ, quæ ad abigendos dæmones funduntur; nec mirum, cum Ecclesia a Christo acceperit potestatem dæmones fugandi. (E) Tandem sacramentalia possunt etiam conferre beneficia ordi­ nis temporalis, v. g., sanitatem, præsertim quando sunt ad salutem utilia. Ex quibus patet sacramentalia valde utilia esse tanquam media ad fidem, spem et devotionem excitandam ; cavendum est tamen ne fideles eis nimiam virtutem tribuant et paulatim in quamdam superstitionem incidant X -X : - - ’ “ Curent imprimis concionatores et animarum rectores, ut harum rerum naturam, significationem, rectumque usum fidelibus exponant, ac sæpius incul­ cent Iis qui sapientiæ et ingenio suo nimis innituntur, persuadeant hæc, levia licet minutaque videantur, non esse contemnenda, cum ad pie vivendum et salutem consequendam non parum proficiant Rudiorem vero plebeculam, quæ contrario errore abripitur, etiam atque etiam moneant, ne rebus ipsis nimiam efficaciam tribuat, neque eas caeca quadam et immodica fiducia servet, et superstitiosa veneratione prosequatur, quasi ipsae per sese, sine pia mentis dispositione, plurimum possent Illos vero acerrime reprehendant, qui hujus­ modi res sacras, ut ethnici moris erat, amuletorum quasi loco habent, quæ ipsos etiam foedissimo vitiorum cœno involutos ab ira Dei et ultione præstent immunes ” (C. Pl. Balt. ZZ, n. 350). TRACTATUS DE BAPTISMO Auctores consulendi. Præter auctores allegatos ubi dc Sacramerttis in genere : Inter Patres : Sae. primo exeunte : Didache seu Doctrina duo­ decim Apostolorum, cap. 7; — Sac. II , * S. Justinus, Apol. I* 61. Sac. III, Tertullianus, Liber de Baptismo; S. Cyprianus, Ep. ad Donatum, ubi effectus baptismi eloquenter describuntur; Dionysius Alex., Epist. 1-5; Didascalia duodecim Apostolorum. Sac. IV, S. Cyrillus Hierosol., Catech. XIX-XX; Peregri­ natio Sylvia; S. Basilius, Homilia in s. Baptisma; S. Gregorius Nyss., Oratio catechetica magna, c. 33-36; Contra differentes Baptismum; S. Gregorius Naz., Oratio in s. Baptisma;^. Chrysostomus, Ad illuminandos ; Pacianus, Sermo de Baptismo; S. Ambrosius, De Mysteriis. Sac. V, S. Augustinus, Libri VII de Baptismo, Liber de unico Baptismo, De catechizandis rudibus; S. Leo Magnus, Epist. 16, 151, 166, 167, 168; Maximus Taurinensis, Sermones de Tempore, serrn. ij de Baptismi gratia. Sac. VI, Fulgentius Rusp., Ep. ad Ferrandum, de salute Æthiopis moribundi; — Sac. VII, S. Ildefonsus Toletanus, Liber de Cognitione Baptismi; — Sac. IX, Amalarius, Ep. ad Carolum M. de Ceremoniis Baptismi. Inter theologos : P. Lombardus, Sentent., 1. IV, dist. 1-6, ejusque commentatores; Alex. Halensis, Sum. theol., p. 4, q. 1-8; S. Bonaventura, In 4 d., 1-6; S. Thomas, Sum. theol., 3, q. 6671, ejusque commentatores. lS. Bellarminus, Controversia, De Baptismo; Cassander (f 1566), De Baptismo infantium; J. Vicecomes (Visconti), Observationes ecclesiastica de antiquis Baptismi ritibus, 1615; J. Busæus, De Baptismi necessitate, 1689; J. Hardouin, De Baptismo quastio triplex, 1687; Aug. Fr. Orsi, O. P., De bap­ tismo in nomine Christi, iTyy, Hyac. Campion, De Baptismo non natis abortivis et projectis conferendo, 1761; Ignat. Lud. Blanchi, O. Theat., De remedio aterna salutis pro parvulis in utero clausis, 1768; J. C. Trombelli, Tr. de Baptismo, 1769; J. Kleiner, S. J., Orthodoxa de necessitate baptismi parvulorum doctrina, 1765. 314 TRACTATUS DE BAPTISMO. Kenrick, J treatise on .Baptism, 1843; Corblet, Histoire du Sacrement de Baptême, Paris, 1881. Pesch, Pralectiones \ vol. VI, 1914; L- Billot, De Sacramentis, t. I6, th. XXIII-XXX; Card.^Lépicier, Tr. de Baptismo et Con­ firmat., 1923; A. de Smet, De Sacrarii. in genere, De baptismo, 1925; D. T. C., II, voce Baptême, 107-378; P. de Puniet, Baptême in Diet. d'Archiol. chrêt., II, 251-346; A. d’Alès, Initia­ tion chrétienne in D. A., t. II, 789-823; Idem, De Baptismo et Confirmatione, 1927; Baptême, in Diet. Bible (Supplément, col. 852-924) JL_Xabaüche, Leç. de Thiol., t. III, 1918._ „„ Quoad partem /raraZw *; F. M. Cappello^ Tr. can. moralis de Sacramentis, vol. X 1921 ; aliique Moraliste infra allegati. Inter Protestantes : Vossius, De baptismo disputationes XX, 1648; Mathies, Baptismi expositio biblica, historica, dogmatica, 1831; C. P. Casparî, Alte u. nette Quelien sur Geschichte d. Taufsymbols und der Glaubensregel, Christiania, 1849; θ· D. Arm­ strong, The doctrine of Baptism, New-York, 1857; Smith and Cheetham, Diet, of Christ. Antiq., voce Baptism; Lichten­ berger, Encyclop., t. II, 1877, p. 53 sq.; Heitmüller, Taufe und Abendmahi bei Paulus, 1904; Taufe und Abendmahl im Urchristentum, 1911. \ Z r> Excerpta ex Decreto ad Armenos’. [Ν' Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum Bap­ tisma, quod vitæ spiritualis janua est : per ipsum enim membra Christi, ac de corpore efficimur Ecclesiæ. Et cum per primum hominem mors introierit in universos, nisi ex aqua et Spiritu renas­ cimur, non possumus, ut inquit Veritas, in regnum cælorum introire. Materia hujus sacramenti est aqua vera et naturalis : nec refert frigida sit, an calida. Forma autem est : Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Non tamen negamus quin per verba illa : baptizatur talis seruus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; vel : baptizatur manibus meis talis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, verum perficiatur Bap­ tisma : quoniam, cum principalis causa, ex qua Baptismus virtutem habet, sit S. Trinitas; instrumentalis autem sit minister qui tradit exterius sacramentum, si exprimitur actus qui per ipsum exercetur ministrum, cum S. Trinitatis invocatione, perficitur sacramentum. Minister hujus sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare. In causa autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, immo etiam paganus et hæreticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiæ, et ■ D. B., 696. TRACTATUS DE BAPTISMO. 315 facere intendat quod facit Ecclesia. Hujus sacramenti effectus est remissio omnis culpæ originalis et actualis, omnis quoque pœnæ quæ pro ipsa culpa debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis præteritis injungenda est satisfactio; sed morientes, ante­ quam culpam aliquam committant, statim ad regnum cælorum et Dei visionem perveniunt. Canones Concilh^Fridentini de Baptismo ’. 1. Si quis dixerit, baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum Baptismo Christi; A. S. 2. Si quis dixerit, aquam veram et naturalem non esse de neces­ sitate baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Jesu Christi : Nisi quis renatus fuerit ex aqua Spiritu Sancto, ad metaphoram aliquam detorserit; A. S. 3. Si quis dixerit in Ecclesia Romana, quæ omnium Ecclesia­ rum mater est et magistra, non esse veram de sacramento baptismi doctrinam; A. S. 4. Si quis dixerit, baptismum qui etiam datur ab hæreticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum; A. S. 5. Si quis dixerit, baptismum liberum esse, hoc est, non neces­ sarium ad salutem; A. S. 6. Si quis dixerit baptizatum non posse, etiamsi velit, gratiam amittere, quantumcumque peccet, nisi nolit credere; A. S. 7. Si quis dixerit, baptizatos per baptismum ipsum solius tan­ tum fidei debitores fieri, non autem universæ legis Christi ser­ vandae; A. S. 8. Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab omnibus sanctæ Ecclesiæ præceptis, quæ vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere volue­ rint; A. S. 9. Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quæ post baptismum fiunt, vi promissionis in baptismo ipso jam factæ, irrita esse intelligant, quasi per ea et fidei, quam professi sunt, detrahatur, et ipsi bap­ tismo; A. S. 10. Si quis dixerit, peccata omnia, quæ post baptismum fiunt, sola recordatione et fide suscepti baptismi vel dimitti vel venialia fieri; A. S. * D. B., 857 sq. ; cfr. C. Ruch, Baptême d'apris le C. de Trente, in D. T. C., L II, 296-328. 31β TRACTATUS DE BAPTISMO. 11. Si quis dixerit, verum et rite collatum baptismum iteran­ dum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad pænitentiam convertitur; A. S. 12. Si quis dixerit, neminem esse baptizandum, nisi ea ætate qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo; A. S. 13. Si quis dixerit, parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto baptismo inter fideles computandos non esse; ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizan­ dos : aut pnestare omitti eorum Baptisma, quam eos non actu pro­ prio credentes baptizari in sola fide Ecclesiæ ; A. S. 14. Si quis dixerit, hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleve­ rint, interrogandos esse, an ratum habere velint quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt : et ubi se nolle responde­ rint, suo esse arbitrio relinquendos, nec alia interim pcena ad Chris­ tianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiæ aliorumque sacra­ mentorum perceptione arceantur, donec resipiscant; anathema sit. Modernistarum propositiones damnatæ in dee. Lamentabili (3 jul. 1907). Pr. 42. “ Communitas Christiana necessitatem baptismi induxit, adoptans illum tanquam ritum necessarium eique professionis christianæ obligationes adnectens ”. 43. “ Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quæ una ex causis exstitit ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et pænitentiam ” x. Objectum et præstantia Tractatus. 450. Post dicta de sacramentis in genere, de singulis sacramentis in specie agendum est. Jam vero baptismus est omnium primum natura, receptionis ordine et necessitate : ‘‘ Primum omnium sacramentorum locum, ait Florentinum 3, tenet sanctum baptisma, quod vitæ spiritualis janua est : per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiæ ”. De eo igitur primum dicemus. Catechismus Romanus 3 optime declarat excellentiam hujus sacramenti, ex S. Paulo qui, “ Spiritu Dei plenus, ejus mysterii memoriam renovat, divinitatem commendat, atque in eo Redemptoris nostri mortem, sepulturam 1 D. B., 2042-2043. — Codicis canones (737-780) suo loco exponentur. 2 D. B., 690. — 3 p. n, de baptismi sacram., η. I. Λ 1 TRACTATUS DE BAPTISMO. 317 et resurrectionem nobis ante oculos tum ad contemplan­ dum, tum ad imitandum constituit” Nam, ex doctrina S. Paulix, per baptismum peccato morimur, et cum Christo consepelimur, (quod lucide declarat immersio baptizati), ut, cum eo in novitate vitæ ambulemus, Christi virtutes imitando. “ Quare, pergit Catechismus, pastores nunquam se satis multam operam et studium in hujus sacramenti tractatione collocasse arbitrentur ’’ Prævia de Baptismi notione2. 451. i° Nominis significatio. (A) Etymologice, bap­ tismus (a græca voce βαπτίζω, immergo, abluo, tingo) idem significat ac immersio vel ablutio. (B) Communis notio, (a) In Scriptura hoc verbum adhibetur sensu litterali et metaphorico. i) Litteraliter significat aliquando profanam lotionem : “ Baptizabat se in fonte aquæ ”3; aliquando legales Judaeorum lotiones; sic de Pharisæis dicitur : “ Nisi bapti­ zentur, non comedunt ” <. 2) Metaphorice significat : aliquando maximam afflictionem : “Baptismo habeo baptizari ”5, aiebat Christus, de passione sua loquens; aliquando e contra copiosam effusionem gratia : “ Bapti­ zabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies ” 6. (b) In usu ecclesiastico aliquid spirituale et supematurale signi­ ficat : 1) sensu proprio designat verum sacramentum baptismi; 2) sensu metaphorico significat baptismum sanguinis seu marty­ rium; vel pænitentiam, quæ est veluti secundus baptismus; vel baptismum desiderii, qui in contritione vel caritate perfecta consistit. 452. 2° Genuina definitio. Baptismus ut sacramen­ tum definitura Catech. Trident. .-“Sacramentum regenera­ tionis per aquam in verbo ”. Fusius autem definitur : Sacra« Rom., VI, 1-4 II, 12-13. I~S‘.~l homas, 3 p., q~66, a. 1; Suarez, in hunc articul. ; S. Bellarminus, De Sacr. Bapt., c. I ; Drouin, 1. II, q. I, § I ; Tournely, De Baptismo, q. I, a. 1; Billuart, De Baptismo, diss. I, a. 1; A. de Smet, n. 205-208; Bour, Le baptême d'après les documents de Vantiquité, D. T. C., II, 233 sq.; Van Noort, n. 160-163. 2Judith., XII, T, IVV, 14» fffE» Π» 38· ♦ Afbrir., VÏI, 4.^- s — 6 -det., I, 5. 318 TRACTATUS DE BAPTISMO. mentum N. Legis a Christo institutum, in quo, per externam aqua ablutionem, cum invocatione SS. Trinitatis, homo ut discipulus Christi signatur et spiritualiter regeneratur. Quæ verba indicant : (a) Baptismi elementa constitutiva, nempe materiam et formam, in aquæ ablutione et SS. Trinitatis invo­ catione consistere; (b) duplicem effectum, nempe characterem quo homo discipulus Christi signatur et redditur capax aliorum sacra­ mentorum, et spiritualem gratiam regenerationis. Quæ definitio in decursu tractatus evolvetur. 453. 3° Species. Præter baptismum aquæ seu fluminis modo definitum, duplex alius distinguitur : (a) Baptismus desiderii seu flaminis, consistens in actu contritionis perfectæ vel caritatis cum voto sacramenti Baptismi; (b) Bap­ tismus sanguinis consistens in martyrio pro Christo tolerato. De utroque infra dicemus. — Solus baptismus aquæ est proprie sacramentum. Codex, c. 737. 454. 40 Præcipuæ figurae. (A) In Antiqua Lege, baptismus diversis modis fuit præfiguratus. Secundum sacros scriptores, præcipuæ figuræ fuerunt, præter circumcisionem de qua egimus, n. 244 : (a) Arca Noe, aquas superans, et familiam Noe a com­ muni destructione præservans 1 ; baptismo enim a peccati diluvio eripimur, (b) Transitus maris rubri, per quem Hebræi Pharaonis vindictam evadere potuerunt2 : ita et nos diaboli vindictam bap­ tismal! charactere evadimus; item aqua e petra fluens jubente Moyse 3. (c) Lotio Naaman Syri in Jordane, quæ ipsum a lepra mundavit4; aquis enim baptismi a peccato mundamur, (d) Pro­ batica piscina, qua sanabantur missi in ipsam statim ac aqua move­ batur ab angelo s. Insuper variæ aspersiones ac lotiones ut medium legalis sancti­ tatis recuperandæ usurpabantur6, et a Prophetis tanquam interioris sanctificationis symbolum commendabantur 1 ; immo proselytee, qui Judæorum privilegia participare volebant, non solum circum­ cidebantur, sed etiam baptizabantur. (B) Sub Nova Lege, baptismus a S. Joanne Baptista collatus, erat non solum figura, sed veluti præparatio baptismi christiani. 455· 5° Praecipua nomina. Baptismus variis nominibus in Scriptura et apud Patres designatur, (a) A materia vocatur 1I Petr., III. 20 21. — \ I Car., X, 1-2. — 3 ZC^X */ V Reg., V, 14. — s Joo., V, 2. * Levit., XIV, 7; Num., XiCXl, 21-24. άη ri ’· V TRACTATUS DE BAPTISMO. « f 319 lavacrum aquæ ’, unda genitalis, fluvius aquæ vitalis, (b) A forma appellatur sigillum, signaculum; obsignatio fidei, sacramentum fidei sacramentum Trinitatis, quia in eo fidei professio emittitur, et quidem in nomine SS. Trinitatis, (c) Ab effectibus appellatur lava­ crum regenerationis et renovationis \ ablutio peccatorum 3, sepultura hominis cum Christo «, circumcisio non manufacta 5, illuminatio 6. 6° Divisio tractatus. Doctrinam dogmaticam et moralem quinque capitibus complectemur, ut in sequenti schemate. Præviæ notiones. Cap. I, L Institutio. i Materiae. de Institutione II. Determinatio sacramenti. I Formæ. Cap. II, de Effectibus. Cap. Ill, de Ministro I. De Charactere. II. De Gratia. kT j" Baptismi solemnis. ( Baptismi privati. its11·'.; Quis sit subjectum capax? Cap. IV, de Subjecto. “y Necessitas universalis baptismi. Rcgulæ morales sequendae. Cap. V, Canonicae regulæ. De De De De patrinis. tempore et loco. annotatione et probatione. ritibus et ceremoniis. X>, < & hes., V, 26. 4 Rem., VI, 4. •Ί j I < Λ- 320 CAPUT I. CAPUT I. DE INSTITUTIONE BAPTISMI A CHRISTO TANQUAM SACRAMENTI ». Duo exponenda : ι° ipsa institutio Baptismi ; 20 ejus natura, seu materia et forma. Art. I. De ipsa institutione Baptismi a Christo. 456. I. Status quaestionis. Hic inquirimus num Christus instituerit baptismum ut verum sacramentum pro­ ductivum gratiæ spiritualis generationis. Jamvero hanc institutionem negant : . .·· · ·< (a) Unitarii qui contendunt baptismum esse ritum mere exter­ num omni regenerativa virtute carentem (b) Liberales, qui putant Christum instituisse religionem mere spiritualem, absque ullo ritu externo, ideoque baptismum esse ritum a Judaeis aut Græcis mutua­ Μί tum; quidam concedunt hunc ritum a Domino institutum esse, sed non ut verum sacramentum 3; (c) Moderniste, qui docent baptismum a communitate Christiana adoptatum esse tanquam ritum necessarium, cui professionis christianae obligationes adnectebantur ♦. Contra quos duplex erit thesis : in priore, probabimus Christum instituisse baptismum aquce; in altera autem, hunc ritum esse sacramentum proprie dictum. II 457. Thesis T ; Baptismus aquae vere institutus fuit a Christo. De fide est e Tridentino definiente septem esse sacra­ menta a Christo instituta, inter quæ primo loco recenset baptismum 5. * S. Thomas, q. 66, a. 2 ; A. de Smet, n. 209-217;}. Bellamy, D. T. C., verbo baptême, 167-178; G. Bareille, ibid., 178-219; A. d’Alès, De baptismo, p- 14-30· ’ Clarke, Manual of Unitarian belief, p. 48. 3 Lichtenberger, Eneyclop., t II, p. 70; W. Heitmiiller, Taufe und Abendmahl bei /ba/rrr, 1904, ubi concedit S. Paulum agnovisse baptismum ut sacramentum, hunc autem ritum accepisse non a Christo, sed a Judreis et sectis orientalibus. 4 Qui error damnatus est decreto Lamentabili, n. 42, D. B., 2042. 5 Sess. VII, can. I, D. B., n. 844. ■YM1 ;■ —— DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 321 Script, probatur, (a) Jam enim baptismus Christi figu­ ratur et prceparatur per baptismum Joannis Baptistæ, qui ipse dicit^): “ Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem post me venturus est, fortior me est... ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto ei igni". Quibus verbis significatur Chris­ tum baptizaturum non in aqua tantum, sed in virtute Spi­ ritus Sancti, ad animam purificandam gratia sanctificante cujus efficacia igni comparatur. (b) Christus ipse voluit a Jôanne baptizarfjZ tunc Spiritus Dei descendit super ipsum sicut columba, et vox de caelis audita est dicens : “ Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui Jamvero Patres multi et antiqui asserunt aquas fuisse contactu Christi sanctificatas, ut homines per baptismum aquae mundarentur. Ita, inter alios^ S. Ignatius, S. Justinus, JuvëncÜS· presbytëfTMelito Sardensis, Novatianus, S. Athanasius, S. Hilarius, S. Ambrosius, S. Hierony­ mus, multique alii quorum doctrinam contrahit S. Thoma^} “ Aqua baptismi habet quod corpus tangat et cor abluat, ex contactu carnis Christi (c) In colloquio cum Nicodemo, Dominus clare necessi­ tatem Baptismi aquae Spiritu vivificatae asserit ad spiri­ tualem regenerationen^j^ " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei ”, (d) Post resurrectionem suam, Christus misit Apostolos suos (eorumque successores) docere omnes gentes “bapti­ zantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ” 5. Porro hic modus baptizandi omnino differt ab ablutionibus Judaeorum, et ab ipso baptismate Joannis, quæ in nomine SS. Trinitatis minime fiebant. Ergo hic agitur de novo baptismo quem Christus ipse instituit et ab omnibus recipi voluit ad spiritualem generationem. e) Confirmatur Apostolorum praxi. Jam enim a die ' Matth., 111, f. Mare,, I, 7-8; Luc., Ill, l6-i7;LA>g«., I, 29-34* Matth., ΊΤΪ71Ϊ3-Ι7; Marc., I, 9-1I; Luc., Ill, 2122; Joan., 3 In 4. dist. 26, 2, 3, ad'1 ; clr. T~(C66. a. 2. — Patrum testi­ monia recenset A. d’Alès, De Baptismo, p. 16-17. ‘•Joan., Ill, 5. 3 Matth., XXVIII, 19. — Quem textum esse genuinum probavimus in Tr. de Deo Trino, n. 603, not. 5. T. Ill Theo). Dogm. — 11 322 CAPUT I. Pentecostes, Apostoli baptismum conferunt in nomine Christi tanquam ritum Christianae initiationis ad remissio­ nem peccatorum et gratiæ collationem : “ Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti’Φ— Ubicumque prædicatur evan- I gelium, eadem agendi ratio invenitur; * ita diaconus Philippus baptizat in nomine Jesu Christi viros ac mulieres qui credunt evangeli ; nec aliter S. Paulus, qui baptizat Lydiam et domum ejus, custodem carceris et omnem domum ejus^l— Imo discipuli qui baptismum Joannis acceperant baptizantur et ipsi in nomine Domini Jesu£) (f) Hæc autem baptismi collatio tam necessaria habebatur ut nihil ab ea dispensaret; ita Paulus, etsi a Christo ipso conversus, baptizatus est 5 ; pariter Cornelius centurio, quam­ vis visibiliter Spiritum Sanctum accepisset, baptismum reci­ pere debuit in nomine Christi 6. Conclusio. Ex omnibus præfatis testimoniis simul sump­ tis certo colligitur baptismum ab ipso Christo institutum fuisse. Id testantur Apostoli a primo die quo Christum prædicant, et ex factis constat non ipsam communitatem Christianam hunc ritum imposuisse, sed Apostolos, et qui­ dem vi mandati a Christo accepti. Ergo constat baptis­ mum aquæ a Domino esse institutum. 458. II. Controversia de tempore quo baptismus insti­ • tutus est. Quidam?, post Tertullianum et A. Halensem, putant baptismum non fuisse institutum nisi post Resurrectionem, quando Christus dixit Apostolis : “Euntes ergo...”; nam, ante passionem, nondum solutum erat pretium nostræ salutis. Communiter tamen theologi docent baptismum ante passionem fuisse institutum : baptismus enim, quem discipuli vivente Christo administrarunt8, non erat baptismus Joannis, ut patet ex querela hujus discipulorum, nec tertius aliquis baptismus a baptismo Joannis et nostro distinctus, sed ritus a Christo institutus. pAct., XIX, AltTŸL. 18. — * Jrf.. X, 44-48. 7 Alexander Halens., tn IV Sent., q7~Î2, n. j, ST theol., I. VIII, c. 5. 3 Joan., HI, 22; IV, I-2. anus, De lotis DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 323 Quonam vero temporel i) Eslius1 censet id fuisse quando Christus Nicodemo dixit : “ Nisi quis renatus fuerit... ”; sed neces­ sitatem baptismi declarare non est baptismum instituere. 2) 5. Thomas**, cum multis aliis, asserit hoc sacramentum insti­ tutum esse quando Christus in Jordane baptizatus est : tunc enim videtur aliquod sacramentum institui quando accipit virtutem pro­ ducendi suum effectum; hanc autem virtutem accepit baptismus quando Christus, a Joanne baptizatus, sanctificandi virtutem aquae tribuit, et SS. Trinitas, in cujus nomine baptismus conficitur, suam praesentiam manifestavit; a passione tamen vim et efficientiam ultimo accepit. Unde valde probabiliter dici potest baptismum institutum esse quando Christus baptizatus est, ejus necessitatem in sermone cum Nicodemo privatim inculcatam esse, ejus efficaciam a passione derivare, e jusque universalem necessitatem publice post Resurrec­ tionem promulgatam esse. 459. Thesis IIa : Baptis H us aquæ, a Christo insti­ tutus, est proprie dictum sacramentum. De fide est e Tridentino, n. 457, jam allegato. i° Script, probatur. Ex dictis enim in tr. de Sacramentis, n. 292, tria ad sacramentum requiruntur et sufficiunt : signum sensibile, gratiæproductivum, a Christo permanenter institutum. Atqui, ex textibus supra allatis, hæc tria in baptismo inveniuntur : (a) signum sensibile, scilicet ablutio ex aqua et invocatio SS. Trinitatis ; (b) productivum gratiæ, nam baptismus importat regenerationem spiritualem (nisi quis renatus fuerit ex aqua), et dat jus ad regnum Dei, seu ad gloriam (non potest introire in regnum Dei) : quæ qui­ dem supponunt infusionem gratiæ; (c) a Christopermaneriter institutum : " Ecce ego vobiscum sum (docentibus et bapti­ zantibus) usque ad consummationem sæculi ”, Aliunde Apostoli eorumque successores ita rem intellexerunt, cum baptismus semper in usu fuerit, etiam apud hæreticos, ut ex historia constat. 2° Traditione, ex unanimi consensu Patrum ac theolo­ gorum; jam enim a fine primi sæculi usque ad nostra tempora, baptismus agnitus fuit ut sacramentum proprie 1 In IVSent., dist. 5, § II. * Sum. theol., 3, q. 66, a, 2- Quam opinionem suam facit Catech. Roman., p. H*TDe BaptTnrn^- Cfr. L. Billot, th. 23. 324 CAPUT I. dictum quo spiritualiter regeneramur et membra Ecclesiæ efficimur. Id fateri coguntur ipsi adversarii, cum testimonia sint fere innumerax. 30 Ratione convenientia insinuatur. Ut homo Christianus fiat, debet a peccato originali mundari et Ecclesiæ mem­ brum seu civis fieri; atqui decebat : (a) peccatum originale per ritum sensibilem gratiæ productivum tolli, quo homines certiores redderentur de collata sibi gratia ; (b) homines Ecclesiæ visibilis membra fieri per externam initiationem, internæ ipsorum cum Ecclesia unionis figurativam ; ergo decebat hominem Christianum fieri per ritum externum gratiæ productivum : quem ritum vocamus baptismum. 460. Corollarium : Baptismus Christi a baptismo Joan­ nis differt. De fide est contra Lutherum multosque protestantes, ut constat ex conc. Trid. : “ Si quis dixerit baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum baptismo Christi, A. S. 1 2” Differt siquidem : (a) Ratione efficacia : nam, e Tridentino, baptismus Joannis non habebat eamdem vim ac baptis­ mus Christi. Hoc ipse Joannes fatebatur, dicens 3 : “ Ego quidem baptizo vos aqua in pænitentiam, qui autem post me venturus est,., ipse vos baptizabit in Spiritu et igni”; baptismus igitur Joannis directe excitabat pænitentiæ sen­ sus, baptismus autem Christi directe Spiritum dabat seu gratiam producebat. (b) Ratione durationis : baptismus Joannis fuit transiens et solummodo præparatorius, ita ut baptizati a Joanne indigerent recipere baptismum * , christianum dum baptis­ mus Christi est permanens. (c) Ratione necessitatis : baptismus Joannis utilis quidem erat ad excitandos pænitentiæ sensus, non autem neces­ sarius, dum baptismus Christi necessarius est ad salutem ex infra dicendis. Quod quidem a nonnullis modernis Protestantibus libenter conceditur 5. 1 Quædam ex his testimoniis invenies apud Journel, nn. 4, 34, 126, 491, 499» 681, 690, 703, 2100. — Legantur præsertim Calechesti S. Cyrilli Hierosol.^ aliorumque de baptismo. — ’ D. B., 857.-— 3 Matth.y III, 11. DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 325 (d) Ratione auctoris ; baptismus christianus a Christo, baptismus Joannis a praecursore institutus est. Art. IL De natura baptismi seu de materia et forma *. Ex dictis, n. 345, sacramenta N. Legis duplici constant elemento, rebus tanquam materia et verbis tanquam forma. Utrumque in baptismo invenitur. § I. De materia. Materia duplex est, remota, scilicet aqua naturalis, et proxima, scilicet ablutio. 1. De materia remota. 461. Errores. Hac de re antiquitus errarunt nonnulli Gnostici et Manichœi qui, aquam ut substantiam vilem aut etiam malam reputantes, verba Evangelii circa baptismi materiam meta­ phorice interpretati sunt. Lutherus contendit quidquid balnei loco adhiberi potest, materiam validam esse hujus sacramenti. Quakeri autem 1 23 , qui G. Tox ducem agnoscunζ baptismum aquæ ut judaicum ritum repudiant, et nonnisi spiritualem baptismum agnoscunt, qui consistit in testimonio bonæ conscientiæ et Spiritus Sancti receptione. Doctrinam catholicam in duplici thesi exponemus : prior aget de materia ad validitatem, posterior de materia ad liceitatem requisita. 462. 1° Thesis Ia : Omnis et sola aqua vera et natu­ H ralis est valida Baptismi materia 3. De fide est e Trident. * : “Si quis dixerit aquam ve­ ram et naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa D. N. J. Christi : Nisi quis renatus fuerit 1 S. Thom., q. 66, a. 3-8; L. Billot, th. XXIII; Van Noort, η. 170-190; A. de Smet, η. 218-235; A. “d’Alès, p. 30-59; Prümmer, 98-105. 2 Circa Quakeros, qui se ipsos vocant “ The Religious Society of Friends", legi potest A Concise Account of the Religious Society of Friends by Th. Evans; eorum doctrina exposita fuit præsertim a R. Barclay, Theologia vera Chris­ tiana Apologia; cl. American Church History Series, vol. XII, 1894, p. 16359. 3 S. Thomas, 3 p., q. 66, a. 3-4; Suarez, disp. XX, sect. I; S. Bellarminus, c. 3 ; Billuàïïfdi'ss. T,'aT3 ;“Tônrnely, q. I, a. 2 ; Kenrick, De Baptismo, — 4 Sess. VII, can. 2, D. B., 858. 326 CAPUT I. ex aqua et Spiritu Sancto, ad metaphoram aliquam detor­ serit, A. S. ” (A) Script. Ex textu jam citato : “Nisi quis renatus fuerit ex aqua"... Ibi enim agitur de baptismo; atqui voca­ bulum "aqua" sensu litterali,non autem metaphorico, intelligendum est. Nam (a) postquam Christus præfata verba protulit, venit in terram Judæam, et illic demorabatur et baptizabat. “Erat autem et Joannes baptizans in Ænnon juxta Salim, quia aqua multa erant illic ”x; ex quo mani­ festum est Christum baptizavisse aqua vera et naturali, sicut ipse Joannes, (b) Materia valida baptismi ea est quam Christus et Apostoli adhibuerunt Atqui Christus, ex dictis, atque Apostoli cum aqua naturali baptizabant. Nam eunuchus Candacis reginæ, etiamsi jam crederet et esset vir justus, debuit baptizari aqua vera et naturali, ut christianus fieret 2. Item centurio Cornelius, jam spiritualiter baptizatus a Spiritu Sancto, fuit pariter baptizatus aqua naturali a S. Petro 3. (B) Tradit, (a) Patrum testimonio, qui, jam ab auctore libri Didache (infra n. 468) aquam naturalem ut materiam necessariam baptismi commemorant; Tertullianus integrum librum de baptismo scripsit, ubi idem asserit; S. Augus­ tinus * rem ita contrahit: “Quid est baptismus Christi? Lavacrum aquæ in verbo. Tolle aquam, non est baptismus. ” (b) Praxi Ecclesia universali in libris liturgicis Ecclesiæ orientalis et occidentalis consignata, necnon in Codice, c- 737, § i- (C) Rat. conv. Ea materia est conveniens ad baptismum, quæ ex una parte est ita communis ut facile inveniri queat, et ex altera optime effectus sacramenti reprasentat. Atqui ita est de aqua; nam est communis ubique terrarum, et insuper optime designat effectum baptismi : aqua enim sua humiditate lavat et ita figurat ablutionem peccati ; sua frigiditate calorem temperat, et ita designat concupiscentiæ 1 Joan., in, 22-23. — 3 Act·, vm» 27~39·3 Act., X7~44-48.^~- DÎBîcûltates a Quakeris propositas, solatas vide apud * Jn Joan., tract. 15, 4, P. L., XXXV, 1512, Journel, J817. DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 327 mitigationem ; sua diaphaneitate lumen suscipit, et ita figurat luminis, fidei susceptionem ». 463. 2° Regulæ practicæ quoad validitatem3, (a) Materia certo valida est omnis aqua vera et naturalis ; dicitur vera, i. e., non metaphorica, nec alius liquor ut vinum ; naturalis, ad excludendos liquores artificiales qui dicuntur aquae per analogiam, qualis est aqua rosacea. Insuper non adulteretur per mixtionem cum altero corpore in quantitate majori aut aequali, aut per substantialem transmutationem. Aqua vera et naturalis est aqua ex pluvia, ex rore, nebulis collecta, aqua mineralis, aqua maris, aqua ex nive in liqui­ dum statum redacta, aqua in qua parva copia sacchari vel salis mixta est 3, aqua simpliciter distillata, etiam aqua putrida 4. (b) Materia certo invalida est quidquid, juxta communem æstimationem, non censetur vera aqua, v. g., lac, sanguis, sudor, vinum, potus caffei, vel thei, in quibus magna copia extraneæ materiæ cum aqua miscetur. (c) Materia dubia est quidquid probabiliter adhuc censeri potest aqua, quamvis adulterationem gravem susceperit, v. g., jusculum, potus caffei vel thei valde tenuis, lixivium, aqua ex sale soluta, aqua rosacea, glacies nondum reso­ luta, etc. — In casu necessitatis, deficiente materia certo valida, adhiberi potest ac debet materia dubia, sub condi­ tione : si hæc materia sit valida. 464. Thesis IIa : Ad liceitatem baptismi solemnis, aqua baptismalis adhibenda est. Certum est e Rituali tit. II, cap. I, n. 5, et Codice, c. 757, § I. Aqua baptismalis est aqua specialiter benedicta ad bap­ tismum. Jam tertio ineunte sæculo, aqua baptismalis speciali et solemni * S. Th., 3, q. 66, a. 3; Catech. Rom., P. II, c. 2, n. 10. 1 S. AlpSohSUs, I. VI, n. 102 sq. ; Lehmk., n. 80; Ballerini-Palmieri, Dc Baptismo, n. 6 sq., Cappello, De Sacram., vol. I, n. 129 sq. 3 5 Officium, 21 Aug. 1901, declaravit licere millesimam partem hydrargyri bichlorati (chloride de mercure) miscere aquæ si secus periculum adest infi­ ciendi materni uteri. {Collectanea , * n. 2121; Ami du Clergé, t XXIV, 1902, p. 240). * S. Offic., 17 april. 1839. 328 CAPUT I. benedictione prius benedicebatur. Protestantes autem conten­ dunt talem praxim esse superstitiosam, et a paganis ritibus mutua­ tam. Immerito tamen. Ecclesia enim hanc benedictionem insti­ tuit ob religiosa motiva, præsertim ad explicandum cur et quomodo baptismus tam mirabiles effectus operetur : hos enim producit, aiebant Patres, non aqua nude spectata, sed Spiritus Sancti prae­ sentia; jamvero benedictionis ritus praeclare plebi ostendebat aquam baptismalem veluti fecundari Spiritus Sancti virtute et ita vim accipere christianos spiritualiter gignendi : “ Itaque si qua est gratia in baptismo, non est ex ipsius aquæ natura, sed ex Spiritus praesentia ”x. Nec tamen putabant hanc benedictionem esse absolute necessariam ; nam aqua communis in baptismo clinicorum (id est, ægrotantium) adhibebatur, et in controversia Rebaptizan­ tium Ecclesia tanquam validum habuit baptismum etiam sine aqua rite consecrata collatum, dummodo recte invocaretur SS. Trinitas, ita agnoscens nullam magicam virtutem ipsi aquæ baptismali inesse, sed effectum gratiæ SS. Trinitati esse tribuendum. 465. Regulæ practicæ. (a) “ In baptismo solemni adhibenda est aqua ad hoc benedicta ” 2. Juxta Rituale “ aqua vero solemnis baptismi sit eo anno benedicta in pervi­ gilio Paschatis vel Pentecostes ”, et quidem sub gravi, juxta communem sententiam. Ratio hujus gravis obligationis desumitur ex antiqua traditione superius allegata, quam sanxerunt Rituale et Codex. (b) In baptismo privato non præscribitur aqua baptismalis, sed ubi commode fieri potest, expedit ut adhibeatur. (c) Ex dictis aqua baptismalis debet esse recens, i. e., hoc anno benedicta, et quidem cum oleis recentibus, ex Codice, c. 734, § 1. — Si olea recentia haberi nequeant, fons aquæ baptismalis bene­ dicatur sine oleis veteribus; deinde recepta olea recentia infundan­ tur in fonte, omissis precibus. Si, antequam recentia accipiantur, quis baptizari debeat, infundantur vetera (d) “Si aqua benedicta in baptisterio adeo sit imminuta, ut minus videatur sufficere, alia non benedicta admisceatur, etiam iterato, minore tamen copia” (c. 757, § 2). (e) “ Si vero corrupta fuerit aut effluxerit, aut, quovis modo, defe­ cerit, parochus in fontem bene mundatum ac nitidum, recentem 1 S. Basil., De Spiritu S., c. XV, 35; P. G., XXXII, 129, Journel, 947. * Cod., c. 757, § i. 3 Tit. II, c. I, n. 5. — Insuper, in baptismo solemni, adhibentur chrisma, oleum catechumenorum et sal benedictum. 4 S. P.C., Annecien., 31 jan. 1896, n. 3879. DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 329 aquam infundat ac proprio ritu in suis liturgicis libris præscripto benedicat” (c. 757, § 3)· (f) Si aqua conglaciata sit, curetur ut liquefiat, si ex parte con­ gelata vel nimis frigida, paululum aquæ naturalis calefactæ admis­ ceri potest aquæ benedictæ II. De materia proxima’. Materia proxima est usus ablutio aquæ. 466. materiæ remotæ, ideoque Status quæstionis. Certum est ablutionem esse baptismi materiam proximam; sed cum ablutio tribus modis perfici possit, immersione, infusione, vel aspersione, quæritur quisnam ex his modis ad validitatem requiratur. Ritum immersionis primæva ætate fuisse communiter usurpa­ tum, et in Ecclesia tum Græca tum Latina fuisse generatim reten­ tum usque ad sæc. XIII pariter constat; sed, a sæc. XIV, ritus infusionis in Ecclesia Latina prævaluit. Hinc ab ipso Reformationis initio ortæ sunt Anabaptistarum et Baptistarum sectæ, tum in Germania tum in Anglia, contendentes baptismum nonnisi immersione valide conferri posse3. Quorum præcipua argumenta desumuntur : (A) Ex significatione verborum : (a) vocabulum βαπτίζω a Christo adhibitum unum significat, quan­ do litteraliter accipitur, videlicet immergere; (b) alia vocabula de baptismo usurpata, λούω, λουτρόν, nihil aliud significant nisi totum corpus lavare; (B) Expraxi primorum Christianorum : baptismus in fluminibus vel stagnis ministrabatur, ideoque per immersionem^} (C) Ex mystica baptismi significatione : quæ hac de re S. Paulus tradit immersionis ritum manifeste supponunt, cum doceat nos per baptismum cum Christo sepeliri^ 1 Rituale Rom., tit. II, c. I, n. 7. * S. Thom., 3p·, q. 66, a. 7-8; Suarez, disp. XX, sect. 2-3; Drouin, q. II, c. 2 ; Tournely, q.~I, a. 3; J. W. Dale * *, Classic Baptism, Judaic Baptism, fohannic Baptism, Christian Baptism; Hodge*, Systematic theol., vol. Ill, p. 526 sq. 3 Historiam hujus sectæ fuse narravit Th. Armitage *, A History of the Baptists; breviter Schaff *, Creeds of Christendom, I, 840-859. Doctrinam eorum exposuerunt, inter alios : M. Everts *, Baptist Layman's Book; Hovey*, Manual of Systematic theology. Quoad præsentem eorum conditio­ nem in Statibus Unitis lege M. Lyon*, A study of the Sects, p. 112 etsq. ; A. H. Newman *, A History of the Baptist Churches in U. S., 1902; N. A. Weber, Baptist, in The Catholic Encyclop., t. II, 278-281. 4 Joan'> 23; VIII, 38-395 Rom., VI, 3-5. — Quæ argumenta late exponit Hovey, Baptista, Systemalic. U'héôl., p. 313 sq. 330 CAPUT I. 467. Thesis : Materia proxima baptismi est ablutio aquæ, quæ valide fleri potest sive per immersionem, sive per infusionem, sive per aspersionem. i° Prius probatur, nempe : est ablutio aquæ. (a) Ex Script. et Traditione, baptismus vocatur lavacrum regenerationis ; atqui lavacrum non est sola aqua, sed usus aquæ seu ablutio; quod ceteroquin satis clare exprimitur voce baptizantes (i. e. abluentes) quem Christus adhibuit. (b) Historice constat baptismum semper aliqua ablutione fuisse ministratum, ut ex Patribus et libris liturgicis patet. — Merito itaque in Codice, c. 737, § 1, declaratur baptis­ mum valide non conferri “ nisi per ablutionem aquæ veræ et naturalis cum præscripta verborum forma ”. 2° Posterius probatur, contra Anabaptistas et Baptistas, nempe baptismus valide fieri potest per infusionem, immer­ sionem aut aspersionem. i. Script. (A) Ex significatione verborum, (a) In tantum Baptistarum argumenta valerent, in quantum vox βαπτίζω nonnisi immersionem significaret; atqui non est ita; nam, licet sæpe sæpius immersionem designet, quandoque tamen simplicem affusionem vel aspersionem significat. Sic in Scriptura dicitur 1 Pharisæos a foro venientes non come­ dere nisi baptizentur; atqui hoc nomine designabatur manuum usque ad ulnas lotio, ut probat Spencerus *. Ibidem commemo­ rantur baptismata calicum et urceorum, et æramentorum et lecto­ rum; atqui baptismata hujusmodi non necessario immersione fiebant, sed lotione quacumque ratione facta λ Ex his variis locis concludunt omnes exegetæ, sive catholici sive protestantes, solis Baptistis exceptis, vocabulum βα~ίζειν multiplicem significationem obtinere, nec proinde ex ejus usu certo colligi posse solum Baptis­ mum per immersionem validum esse. (b) Quoad vocabulum “λούω”, idem significat ac lavo, abluo *, ideoque non necessario immersionem supponit. (B) Ex Apostolorumpraxi. Licet immersio fuerit communis ritus ab Apostolis usurpatus, valde probabile est eos sive asper­ sione sive infusione usos fuisse in quibusdam circumstantiis, nec proinde immersionem esse de necessitate sacramenti ; narratur ' Alate., VII, 4. — » De lege Hebr., 1. IV, c. XII, § 11. — 3 Hodge, op. oit., p.*527, 533 J d. Num., XIX, 12; Eeeli., XXXIV, 30; Marc., VII, 4. 4 Grimm, Lexicon. DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 331 enim tria millia hominum die Pentecostes, et quinque millia, alia die, baptizatos fuisse, et vix credibile est eos in aquam immersos fuisse, cum aquæ paucitas in Jerusalem hoc prohibuerit!? Insuper S. Paulus baptizavisse refertur custodem carceris, ceterosque de domo ejus media nocte in ipso carcere^atqui valde improbabile est in hisce angustiis baptismum per immersionem ministratum fuisse; ergo. t (C) Ex significatione mystica ritus. Additur mysticam baptismi significationem a S. Paulo traditam immersionis ritum supponer<3^ fatemur equidem hoc ritu melius significari sepulturam Christi, cui Apostolus baptismum comparat, sed alib^Jl’ alias mysticas hujus sacramenti significationes exponit, quæ per aspersionem et infusio­ nem optime repræsentantur : “ Aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda Quid igitur ex hoc logice inferri licet nisi triplicem hunc ritum validum esse? 468. 2. Tradit. Fatemur equidem baptismum per tri­ nam immersionem fuisse in Ecclesia communem per multa saecula; pro adultis immersio non solebat esse totalis; aqua ascendebat usque ad genua vel medium corpus, simulque effundebatur aqua super caput. Infantes vero totaliter submergebantur. Sed ex indubitatis factis constat baptis­ mum, quandoque per infusionem fuisse ministratum et ut validum ab universali Ecclesia consideratum. I (a) Id constat præsertim ex opere cui titulus Διδαχή, quod scriptum fuit circa finem primi, vel initio secundi sæculi : “ Si non habeas aquam fluentem, in alia aqua baptiza; si non potest in frigida, in calida baptiza. Si neutram habeas (ad immergendum), effunde in caput ter aquam in nomine Patris et. Filii et Spiritus Sancti : εάν δέ άμφότερα μή εχης, εκχεον εις τήν κεφαλήν τρις ύδωρ... (b) Item, ex Patrum scriptis et Conciliorum decretis, colligitur baptismum ægrotantibus (clinicis) in lecto decumbentibus infusione administratum fuisse, quin tamen sub conditione rebaptizati fue­ rint, quando ex morbo convaluerint, licet a sacris ordinibus prohibiti fuerint ob dilatam usque ad mortis periculum Baptismi suscep­ tionem. Hinc 5. Cyprianus de Clinicis interrogatus respondit, per hunc ritum “ in nullo mutilari et debilitari posse divina benelAct., II, 41. — “Nulla est aqua fluens prope Jerusalem, si rivum Siloe excipias, qui centum ferme passus defluit; urbi aquam cistemæ aliaque hujus­ modi subministrant Ex nullo horum fontium tantum aquæ hauriri licet ad octo millia hominum per immersionem baptizandos”. (Robinson , * Biblical Researches in Palestine, vol. I, pp. 479-516, apnd Hodge, 1. c., p. 534). 2 ^<7., XVI, 33· — 3 Rom., VI, 3-5. — < Hebr., X, 22. — » Didachi, c. 7. 3- tg® y •ia. -.5·- : ·■·. yfe ·-: * 'f· ο 332 CAPUT I. ficia... Nec quemquam movere debet quod aspergi vel perfundi videntur ægri, cum gratiam dominicam consequuntur”1* . Porro hæc omnia facta, multaque alia quæ referri possent, evidenter ostendunt immersionis ritum, licet communiter usurpatum, non fuisse ut essentialem consideratum ’. Si autem postea in Eccl. Latina paulatim derelictus est, praecipua ratio fuit ut ita vitarentur incommoda, quæ in frigidis præsertim regionibus ex immersione oriuntur, præcipue quoad infantes. Cfr. Codex, Notatu autem dignum est nullum, ante sæc. XVIum, do­ cuisse necessitatem immersionis ad validitatem baptismi. 469. 3. Rat.conv. Conveniebat sane sacramentum adeo necessarium eo modo institui ut facile ab omnibus, etiam parvulis et morientibus, et ubique suscipi posset; atqui si immersio ad validitatem requireretur, multi essent qui, propter rerum adjuncta, illud, absque magna difficultate, recipere nequirent : ergo merito rejicitur absoluta neces­ sitas immersionis, utpote spiritui christiano contraria ac pharisaismum redolens. 470 30 Regulæ ad ablutionem baptismalem 3. (A) Ad validitatem requiritur contactus immediatus aquae cum- caspar^ Itaque : (a) aqua fiuere debet, ut subjectum sit vere ablutum ; proinde si una tantum vel altera gutta infantem tetigerit, quin fluxerit, baptismus dubius est; si vero motu digiti bene madefacti minister frontem subjecti successive contingit, communiter censetur baptismum esse validum, quia vera ablutio habetur ; sed si quis per modum unctionis cum pollice madefacto baptizat, sacramentum dubium est 4. (b) Infusio fieri debet super caput, quia est 1 Epist. ad Magnum, n. 12, P. L., Ill, 1147; Journel, 590. 3 Aliquando opponuntur hæc verba Pontificis Pelagii (Ep. ad Gaudentium, in cap. Multi, dist. 4, de Consecratione) : “ Evangelicum præceptum, ipso Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo tradente, nos admonet, in nomine Trinitatis, trina immersione sanctum baptismum unicuique tribuere ex quo arguitur trinam immersionem jure divino esse praescriptam. Sed paulo atten­ denti patet, tum ex contextu, tum ex historicis circumstantiis, id quod ibi praes­ cribitur esse formam baptismi, “in nomine Trinitatis”, non autem modum baptizandi; Peiagius enim contra illos scribebat qui, triplicem immersionem retinentes, negabant baptismum in nomine Trinitatis conferendum esse. 3 S. Alphonsus, L VI, 105-107; Lehmk., 83-86; Ballerini-Palmieri, n. 12 sq.; Génicot, n. 135; Marc-Gest, η. I456'574 Iu 5. Offre-, 14 dec. 1898, ColUctan.3, 42028. M··· DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 333 pars principalis corporis; secus, Baptismus dubius erit, licet probabilius validus sit, si fiat in alia parte principali corpo­ ris, ut pectore, collo, etc.; aqua debet cutem tangere; si vestes tantum tangit, invalidus est baptismus; si crines solum, dubius est. (c) Infusio debet esse triplex, sub gravi, (d) Ablutio perfici debet ab eadem persona quæ verba pro~ nuntiat, ut sic verificetur forma : ego te baptizo. Juxta Scotum 1* aliosque paucos, si quis projiciat subjectum in flumen vel mare, simul formam pronuntiando, Baptismus non valet, quia non solum immersio, sed etiam emersio ex aqua in hoc casu requiritur; hæc autem opinio probabilitate caret, quia etiam si baptizatus in aquis moritur, sufficienter tamen significatur animæ ablutio ’. (B) Ad liceitatem attendantur hæc Ritualis verba 3 ; “ Licet Baptismus conferri valide possit aut per infusionem aquæ, aut per immersionem, aut per aspersionem; primus tamen vel secundus modus, aut mixtus ex utroque qui magis sit in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineatur ”. Jamvero usus nunc invaluit in Ecclesia latina per infusio­ nem baptizare, et trina fit ablutio in modum crucis uno et eodem tempore quo verba proteruntur : Ego te baptizo in nomine Patris (fundat primo), et Filii (fundat secundo) et Spiritus Sancti (fundat tertio). — In Ecclesia autem orien­ tali permittitur baptismus per immersionem. § II. De Baptismi formal Cum baptismus sit lavacrum aquæ in verbo vitae, ablu­ tioni adduntur verba quæ formam constituunt 471. (a) Juxta Rituale Romanum et decretum ad Armenos, p. 314, hæc forma adhibenda est : “ Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti”, sine A men in fine. (b) Grœci autem, ex decreto ad Armenos s, dicunt : “ Baptizatur (non autem, ut quidam putarunt : baptizetur) N. servus Christi in nomine Patris, etc.... Amen.” Olim non sacerdos baptizans, sed 1 In IVSent., dist. 3, a. 8. — 3 Suarez, disp. XX, sect 3, n. 5· 3 Tit. Π, c. I, η. ίο. — Idem habetur in Codice, c. 758. 4 S. Thoma^, 3 p,, q. 66, a. 5 ; S. Alphonsus, 108-112; Tournely, Pntlect. de Baptismo, q. I, art. 3; Van Noort, 180190; Lehmk., 63-64; BallerimPalmieri, n. 24sq.; Génicot, n. 137-138; Marc-Gest, 11.145859.—SD.B.,696. 334 CAPUT I. populus vel clerus præsens respondebat Amen : proinde hæc non est vox essentialis. Utraque forma est legitima e Florentino, p. 314. 472. i° Thesis : Baptismi forma essentialis tria exprimere debet : 1) distinctam invocationem trium personarum, 2) actum abluentis, 3) subjectum et minis­ trum. Certum est contra quosdam theologos qui putarunt valere baptismum in nomine Christi aut Trinitatis collatum, sine distincta personarum enumeratione r, vel invocationem trium personarum sufficere sine verbis : te baptizo 2. (A) Script. —Verba : “ Euntes ergo, etc.” ex se jam prae­ bent argumentum valde probabile. Christus quidem ibi non dixit verba Ego te baptizo, etc., esse inter baptizandum pro­ nuntianda ; sed Ecclesia, verborum Christi custos et inter­ pres, ita praefata verba intellexit, ut ex antiquissimis docu­ mentis constat. 473. (B) Traditione. — (a) Quoad distinctam invocatio­ nem trium personarum. In Didaché legitur : “ Baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ”, S. Justinus refert baptismum conferri “ in nomine Parentis universorum ac Domini Dei ac salvatoris nostri Jesu Christi ac Spiritus Sancti ”3. Tertullianus asserit Christum praecepisse ut gentes tingerentur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti-»; et alibi : “ Nec semel sed ter ad singula nomina in singulas personas mergitamur ” 5. Quod quidem esse neces­ sarium affirmat 5. Ambrosius : “ Nisi baptizatus fuerit in ^nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, remissionem non potest accipere peccatorum ” 6. Idem proclamant SS. Atha nasius, Gregor. Naz., Augustinus, aliique. (b) Quoad actum abluendi, trinam invocationem et desi­ gnationem subjecti ac ministri, i) Ex monumentis liturgicis vetustissimis : Canones Hippolyti (122) : “Presbyter bapti­ zandum ter immergit; singulis vicibus autem dicit : Ego te x P. LombarduSy Scoius, Cajetanus^ etc. 3 MorinuSy aliique. — 3 Apol. /, 6i, P. G., VI, 419. 6 Dt mysteriis^ c. IV, n. 20, P. L·, XVI, 394 LP. ’ · 9 DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 335 baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ”, — Pariter in euchologiis et ritualibus græcis et latinis inve­ niuntur tria superius indicata, etsi formæ in aliis discrepant. 2) Ex decretis Pontificum, hcec tria pariter requiruntur, et insuper aliqua designatio baptizantis. — Alexandri III (1159-1181) : “Si quis puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen; et non dixe­ rit : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen, non est puer baptizatus ” 1 ; — Alexandri VIII damnantis hanc propositionem : “ Valuit aliquando baptis­ mus sub hac forma collatus : In nomine Patris, etc., praeter­ missis illis : Ego te baptizo”2. 474> Solv. difficultates. (A) In libro Actuu-nQ legitur Apostolos baptizasse in nomine Jesu Christi; ergo necesse non est baptizare in nomine trium personarum distinctarum. Ad hanc difficultatem solvendam triplex proposita fuit explicatio : (a) alii, cum Beda, Lombardo * 45 , Scoto, etc., putarunt baptismum collatum in nomine Christi esse validum, quia hæc forma implicite continet invocationem SS. Trinitatis : hæc opinio hodie omnino antiquata est. (b) Alii, cum 5. Thoma s, censuerunt Apostolos per specialem dispensationem valide baptizasse in nomine Christi, ut ejus nomen sic honorabile redderetur. (c) Alii vero communius putant baptizare in nomine Jesu nihil aliud significare nisi baptizare in Christum credentes, vel Christi baptismum conferre, per oppositionem ad Joannis baptismum. Revera ex antiquissimis documentis, v. g., Didachi, constat jam exeunte saeculo primo baptismum collatum esse in nomine Patris, Filii et Spiritus Sancti, quamvis ibidem dicatur baptismum conferri nomine Christi. Insuper haud pauci inter Patres, v. g., 5. Cypria­ nus, S. Augustinus, Origenes, S. Chrysostomus explicite dicunt verba in nomine Jesu non excludere invocationem SS. Trinitatis6. i (B) Objiciuntur etiam verba Nicolai I, ad consulta Bulgarorum respondentis : “ Qui in nomine SS. Trinitatis vel tantum in nomine Christi ... baptizati sunt... rebaptizari non debent * D. B., 398. - · D. B., 1317. 3 Act.f Π, 38 ; VIII; 48. — 4 Sentent.y lib. IV, dist 3, n. 2. 5 theol. y 3, qL66, a. 6, ad I. 6 STCypnan., ep. ad Jubaian., n. 17-18, P. L., III, 1120; S. August., Cont. Maxim., 1. II, c. 17, n. 1, P. L., XLII, 783; Origenes. In ep. ad Rom., 1. V, 8, P. G., XIV, 2039; S. Chrysost, homil. 30 in II Cor., XIII, I 336 CAPUT I. Resp. Hic agebatur de baptismo a judæo collato; respondet Pontifex baptismum esse validum, si judæus ille habuit rectam intentionem baptismum Christianum conferendi nempe nomine SS. Trinitatis aut Christi. Nam in eodem decreto, interrogatus num rebaptizandi essent qui a graeco pseudo-presbytero abluti fuerant, simpliciter respondit eos non esse rebaptizandos, “ si nomine summæ ac individuae Trinitatis baptizati fuere ”. 475. (C) Opponitur insuper primis saeculis, in quibusdam ecclesiis, baptismum collatum esse in nomine SS. Trinitatis, prae­ termissis verbis "Ego te baptizo"; videlicet interrogationes ad catechumenum fiebant: “Credis in Deum Patrem?... in Jesum Christum Filium Dei?..”; post singula autem responsa, catechu­ menus immergebatur successive invocato nomine Patris et Filii...1 Resp. (a) Fatemur equidem praefatas interrogationes usitatas fuisse, nec in omnibus scriptis mentionem fieri verborum Ego te baptizo vel Baptizatur servus Christi. Sed ex hoc silentio minime sequitur hæc verba omissa fuisse; nam in antiquissimis docu­ mentis, v. g., Canonibus Hippolyti, interrogationes commemoran­ tur simulque dicitur in prima mersione, in secunda etc., recitanda esse verba : Ego te baptizo. Si igitur in quibusdam scriptis hæc non recensentur, id explicari potest ex eo quod tanquam notissima supponuntur. In Ecclesiis enim tam Latinis quam Graecis praefata verba aut similia jam a longissimo tempore adhibentur, ideoque verisimiliter semper in usu fuerunt. (b) Praeterea, quoties assertum est hæc verba necessaria non esse, toties Rom. Pontifices eorum necessitatem assuerunt, ex dictis supra, n. 473. 476. 2° Regulæ practieæ. Hic sequimur ordinem verborum, (a) Vox ego in lingua latina essentialis non est, quia satis includitur in verbo baptizo; secus autem in multis linguis modernis, v. g., lingua anglica, germanica, gallica... etc., quia pronomen in verbo ipso non continetur. Atqui, ex dictis, aliquo modo designari debet baptizans. (b) Vox te pariter essentialis est2, potest autem suppleri per vos aut nomen proprium. (e) Baptizo est vox essentialis ; suppleri potest valide per ’ Morinus, De pernitent., 1. VIII, c. 16, n. 21 ; P. de Puniet, in Diet. d'Archiol. (D. Cabrai), L II, 342-344. * “ De baptismo, ex omissione pronominis te in ejus collatione, quod ex Coreanorum ignorantia sæpe contigisse refers, invalidum fuisse sacramentum perspicua res est”. (Ex Litt. 5. C. de Prop. F., Collect.., η. 526). DE INSTITUTIONE BAPTISMI. 337 verbum exprimens notionem abluendi ; non autem per ver­ bum exprimens tantummodo baptismi effectus. Hinc valida esset forma : “ ego te abluo, tingo, lavo invalida : “ego te ungo; ego tibi ministro sacramentum remissionis peccatorum ”. Aliquatenus dubia est forma : “ I christen thee” (etymologice, te facio christianum), quia non sufficienter ablutionem exprimit; multo probabilius tamen valida est, quia, ex usu loquendi hodie recepto, idem significat ac te baptizo l. Invalidus esset baptismus collatus per verbum praeteriti temporis (baptizatus est), nisi ex usu loquendi aut intentione ministri inten­ deretur tempus præsens a. (d) Probabilius, vox in non est essentialis cum ejus omis­ sio in lingua latina sensum non destruat; sed ejus omissio probabiliter dubium reddit sacramentum. (e) Vox nomine est essentialis. Dicere cum nomine sine mala intentione valori non obstat 3; idem dici potest de “ in nomen ”. In nominibus Baptismum invalidaret, quia non exprimit personarum unitatem; “ in auctoritate" dubium relinqueret baptismum. (f) Essentiale est sigillatim exprimere tres personas SS. Trinitatis, et quidem vocibus communiter receptis. Unde omnino dubia est forma “in nomine Dei, in nomine Tri­ nitatis ”; dubia est forma “ in nomine Patris et Christi (loco Filii) et Spiritus Sancti”; dubia est forma : “in nomine Dei unius et trini ”; imo aliquatenus dubia : “ in nomine Genitoris et Geniti et Procedentis ab utroque ”. Invalida est : “ In nomine Christi ” *. (g) Quoad vocem "et", si bis omittitur, dubius est bap­ tismus ; validus autem erit, si omittitur semel tantum, scili1 Maximam probabilitatem hæc opinio nacta est ex eo quod, an. 1894, a S. Sede approbatum est Rituale Slavicum^ in quo forma baptismi hæc est : Ja te krstim (te christianizo), quia ex usu communi Slavorum hoc vocabulum signi­ ficat te baptizo. (Van Noort, n. 184 ; Zeits.f. Kath. Theol. > 1901, p. 318). 2 Ita 5. Cong. de Prop. Fide (Collectanea^ n. 68, (519). 3 Ita S. Cong Concil. et S. Offic. pluries, v. g., 16 aug. 1828. 4 Cum Lehmkuhlt n. 90, putamus formulam ° in nomine Dei Patris et Dei Filii et Dei Spiritus S. ” esse validam, quamvis Gury eamdem tanquam dubiam habeat (Casus II, n. 191), quia sufficienter Trinitatem personarum indicat, nec tritheismum importat ; in praxi tamen, si casus occurrat, adeantur Rom. Con­ gregationes. Λ 338 CAPUT Π. cet inter nomen Patris et nomen Filii, sine prava intentione, ut patet ex decisione S. Cong. Cone, et S. Offic., 12 Sept. 180 i, in Fœsul. » Vide insuper regulas generales in Tr. de Sacram, in genere traditas, n. 350. CAPUT II. DE EFFECTIBUS BAPTISMI. 477. Status quæstionis. (A) Juxta Protestantes, nullus character baptismo imprimitur, nulla gratia vere con­ fertur, sed fiducia excitatur in nobis, per eam peccata nostra teguntur seu cessant nobis imputari a. Liberales insuper dicunt effectum baptismi esse tantummodo juridicum, qua­ tenus per eum Ecclesiæ cooptamur. (B) Secundum fidem catholicam, duplex est baptismi effectus : character, quo Christo configuramur et Ecclesiæ cives efficimur, et gratia regenerativa, qua remittuntur pec­ cata et pcenæ peccato debitæ. § I. De charactere 3. 4 478. Characterem infundi per baptismum omnibus qui hoc sacramentum valide recipiunt, etiam indignis, jam supra probavimus, nn. 393, 402; quinam vero sint ejus effectus formales declaremus oportet. i° Per baptismalem characterem homo unitur Christo, sicut membrum capiti, id est, eo ipso quod valide baptizatur, homo configuratur Christo sacerdoti, n. 401, spiritualiter signatur ut ejus subditus, et ejus corpori rttysticcTut mem- 1 Lehmk., n. 89.^ ’ “ Hoc primum est quod nobis a Domino proponitur (baptismus) ut sym­ bolum sit nostra purgationis ac documentum... instar signati cujusdam diplo­ matis, quo nobis confirmet peccata nostra omnia sic deleta, inducta, obliterata esse, ne unquam in conspectum suum veniant, ne commemorentur, ne imputen­ tur”. (Calvinus, L IV, c. 15, n. 1). 3 Van Noort, n. 198-200; L. Billot, I, p. 279 sq. DE EFFECTIBUS BAPTISMI 339 Hæc est doctrina S. Pauli : “ Quicumque in Christo b a p tizati estis, Ch ristu m induisti s ” 1 ; “ sicut en i m corpus unum est et membra Habet multa, omnia autem membra... unum tamen corpus sunt : ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus ”(2>, “ Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi?”^) Per hæc enim verba significatur nos per baptismum fieri discipulos Christi, ejus subditos et membra corporis cujus ipse est capufC£) 2° Ex eo quod Christo incorporatur, baptizatus aggregatur verœ 'Ecclesia Christi sèu fit civis Ecclesiæ {Codex, c. 87), cujus auctoritate secure gubernatur in rebus ad salutem conducentibus. Dicitur de iis qui ipso die Pentecostes a Petro conversi sunt : “ Qui receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositæ sunt (Ecclesiæ) animæ circiter fria millia qui­ bus verbis implicite asseritur Baptismum esse veluti januam, per quam quis in Ecclesiam ingreditur, atque fit Eccle­ siæ civis. Etiam qui apud hæreticos aut schismaticos baptizantur vera seu Catholica Ecclesiæ aggreganfûr, et quidem actu, si sunt infantes; jure et debito, si sunt adulti ab Ecclesia actu sejuncti. Cum enim ' ««a’sït Ecclesia Christi, ut alibi probatum est, Baptismus a Christo institutus huic uni Ecclesiæ omnes aggregat. Ex quo sequitur quemlibet extra Ecclesiam baptizatum saltem de jure ad Catholicam Ecclesiam pertinere, ejusque jurisdictioni et legibus subjacere* 46, ideoque teneri actu se huic aggregare, statim ac eam ut veram Ecclesiam agnoscit. Sequitur etiam eos qui in infantia baptizati sunt, legibus Christi et Ecclesiæ obligari, cum adoleverint, absque. ulteriori ratihabi­ tione : Christianus enim character indelebiliter iis inest cum obliga­ tionibus eidem annexis. 3° Per baptismalem characterem, homo fit idoneus ad cetera sacramenta suscipienda et alia Ecclesiæ bona. I d « Çg/gA, III, 27. — ’ I Cor^ XII, 12, 13. — 3 I Cor.. VI, 15, 4'Quam doctrinam» cilhVejus consectariis, fusius exponimus in opusculo : Im dogmes générateurs de la piété. Desclée, 1926, p. 39-61. *Ad.t II, "^Possunt tamen bona fide excusari quamdiu invincibiliter ignorant Catholicam Ecclesiam esse veram Ecclesiam. Ecclesia pariter eos dispensare potest a legi­ bus mere ecclesiasticis, si, ob bonum commune, id opportunum judicaverit ^•>3^ ■’·■ 340 ·■= CAPUT II. implicite asseritur a Florent, declarante Baptismum esse januam vitæ spiritualis, et expresse a Catechismo Romano 1 ; “Baptismi quidem charactere... consequimur, ut ad alia sacramenta suscipienda reddamur idonei ”, Unde in Codice, c. 737, § i, baptismus dicitur “sacramentorum janua ac fundamentum ”. Ratio est quia Baptismus nos efficit membra et cives Ecclesiæ; atqui civis alicujus societatis eo ipso idoneus effi­ citur ad recipienda bona quæ in ea sunt; ergo. § II. De gratia per Baptismum colla t^Jj/ II 479. Thesis : Gratia sacramentalis Baptismi est gratia regenerativa, qua plene remittuntur omnia pec­ cata pœnæque peccatis debitæ. De fide est e Tridentino 3 : “Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam quæ m Baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat; aut etiam asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet; sed illud dicit tantum radi, aut non imputari, A. S. : in renatis enim nihil odit Deus : quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt cum Christo per Baptisma in mor­ tem, qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, Immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu cæli remoretur”.— Constat etiam ex decreto ad Armenos 4 .· “ Hujus sacramenti effectus est remissio omnis culpæ originalis et actualis, omnis quoque pœnæ”^ 480. Declaratur, (a) Gratia baptismi vocatur regenerativa, i. e., gratia habitualis prima et veluti nova nativitas spiritualis : sicut enim per carnalem generationem accipimus primum esse et vivere naturale, ita per baptismum seu per lavacrum regenerationis accipimus primum esse et vivere supernaturale : et hæc est vere 1 Pars II*, de Sacram, in genere, n. 30. 3 S. Thom..,. 3..P-, q. 6g; Siiarez, disp. XXVI; S. Bellarminus, L I, c. 12-18; Drouin, 1. II, q.lV; Tournely, q. IV ; Billuart, diss. IV; de Au­ gustinis, a. 8; Corblet, o/>. cit., L VIII; — Vide etiam quæ diximus in 7r. ώ ) VC Λxz -ώ.;Χν ‘'- DE EFFECTIBUS BAPTISMI. 341 propria baptismo, (b) Hæc autem regeneratio fit per infusionem gratiæ. habitualis, ideoque virtutum infusarum et donorum (supra, nn. 99, 115), vitam igitur novam accipimus, deiformem ac simi­ lem vitæ ipsius Christi, (c) Eodem instanti delentur omnia pec­ cata, sive originale sive actualia antea commissa, immo et pœna temporalis istis peccatis debita, Deo sic volente, ut in novitate vitæ ambulemus : hæc plena remissio peccatorum et poenarum est pari­ ter vere propria huic sacramento. — Hæc duo simul jungimus, quia non remittuntur peccata nisi per infusionem gratiæ. Inter argumenta vero allata, alia in remissione peccatorum, alia in infusione gratiæ insistunt. 481. Probatur : (A) Script, (a) Testimonio ipsius 07/rri/z'(f^Nicodemo declarantis baptismum esse novam nati­ vitatem spiritualem jus conferens ad regnum cælorum, ideo­ que gratiam vere confçrens : “ Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum cælorum ”, (b) S. 7VriX* ^dicentis baptismum conferri in remissionem peccatorum et ut accipiatur gratia seu donum Spiritus : “ Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti ”, (e) Ex testimonio S. Pauli, qui asserit : 1) nos baptizari in morte ipsius Christi, et cum eo per Baptismum sepeliri in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitæ ambulemus 3. Quæ vivide duo exprimunt, nempe remissionem peccati et novæ vitæ infusionem ; 2) nos per baptismum exspoliare veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis 4 ; quibus verbis idem modo diverso exponitur; 3) omnes fideles efficere unum corpus, cujus caput est Christus, mediante uno Spiritu, qui eamdem vitam eamdemque caritatem diffundit in cordibus nostris S; 4) eos salvos fieri per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6; quod lavacrum sane est baptismus. 3 Jtom., VI, 4 : ** Côfisepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut, qûomôdô^Chrïstus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novi­ tate vitæ ambulemus. ” * Galat., III, 27-29 ; Coloss., III, 9-10; Ephr^.. IV. 24. , 12-27; Rom., —»"Λ 5.· *■ T - ‘ Tit., IlUg, ■* . •. ·.** · · X / : ■ ■ ■ -z . . -.Sorori 342 CAPUT II. Constat igitur ex Scriptura per baptismum conferri gra­ tiam regenerativam, qua remittuntur omnia peccata. 482. (B) Tradit, (a) Patres, præfata Scripturæ testi­ monia explicantes, diversos baptismi effectus extollunt, nempe non solum remissionem omnis culpæ et pcenæ, sed etiam infusionem gratiæ regenerativæ et privilegiorum quæ eam comitantur. Ita in ep. Barnaba1 duo effectus ita declarantur : “ Nos descen­ dimus quidem in aquam pleni peccatis ac sordibus, emergimus autem fructificantes, in corde timorem et in spiritu spem in Jesum habentes ”. Quod Hermas sic breviter contrahit : “ In aquam igitur descendunt mortui et ascendunt vivi” ’. Tertullianus addit remitti etiam panam peccato debitam : “ Exempto scilicet reatu eximitur et pcena ” 3. Plenius vero Clemens Alex, describit effectus gratia quos pro­ ducit baptismus : “ Baptizati illuminamur ; illuminati in filios adoptamur; adoptati perficimur; perfecti immortales reddimur.. Multis autem modis vocatur illud opus, gratia, illuminatio, perfec­ tum et lavacrum. Lavacrum quidem, per quod peccata abstergi­ mus. Gratia autem qua remittuntur pcena quæ peccatis debentur. Illuminatio autem, per quam sanctam illam et salutarem lucem intuemur, hoc est per quam Deum perspicimus” *34*. S. CyriIlus Hierosol. 5, doctrinam S. Pauli exponens, declarat baptismum esse non solum sepulckrum, in quo peccato morimur, sed etiam uterum in quo spiritualiter renascimur. Quos effectus 5. Basilius ita describit 67: “ Baptismus captivis est redemptionis pretium, debitorum condonatio, mors peccati, regeneratio anima, indumentum lucidum, sigillum infrangibile, vehiculum ad cælum, regni conciliator, adoptionis donum ”. Eosdem eloquenter exponit 5. Chrysostomus ί : “ Ecce libertatis serenitate perimuntur qui tenebantur paulo ante captivi, et cives Ecclesia qui fuerunt in peregrinationis errore, et justitia (i. e., gratiæ) in sorte versantur qui fuerunt in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancti, non tantum sancti sed et justi, non solum justi sed et filii, non solum filii sed et heredes, non solum heredes sed et fratres Christi, nec tantum fratres Christi sed et coheredes, non solum coheredes sed et membra, non tantum 1 Barnaby XI, II. — * Simii. t IX, l6, 3. 3 De Baptis. 5, P. L·, I> 1206. 4 Padagog., 1. I, c. 6, n. 25, 3, P. G.t VIII, 280; Journel, 407. s Cateclies., XX, 4-5. 4 Homily 13. In sanet bapt., 5, P. G., XXXI, 433; Journel, 968. 7 Ap. S. August, C.Julian.' 1.1, c. 6, 21, A Z., XLIV, 654; Journel, 1228. DE EFFECTIBUS BAPTISMI 343 membra, sed et templum, non tantum templum sed et organa Spiritus ”. (b) Inter Scholasticos, quidam, habitum et actum non satis distin­ guentes, putarunt per baptismum virtutes infusas infantibus non conferri, quippe qui sint inhabiles ad actus virtutum. Contrariam vero opinionem C. Viennense ut probabiliorem elegit : “ Opinionem quæ dicit tam parvulis quam adultis conferri in Baptismo informan­ tem gratiam et virtutes, tanquam probabiliorem et dictis sanctorum et doctorum modernorum theologiæ magis consonam et concordem sacro approbante concilio duximus eligendam ” *. Tridentinum autem aperte declaravit per baptismum infundi virtutes fidei, spei et caritatis (supra n. 100). 483. (C) Rat. theol. Per baptismum homo incorporatur Christo ut membrum ejus, et fit particeps ejus passionis et mortis. Jam vero a capite Christo in omnia ejus membra gratiæ et virtutum plenitudo derivatur; ideoque baptizatus moritur vetustati peccati et incipit vivere novitati gratiæ; et quia passio Christi est sufficiens satisfactio pro omnibus peccatis, baptizatus liberatur a reatu totius poenæ sibi debitæ pro peccatis, ac si ipse sufficienter pro his peccatis 484. Corollaria. (A) In baptismo suscipitur obligatio novam vitam ducendi in Christo, et datur jus ad gratias actuales ad hanc obligationem implendam, (a) Hæc obligatio constat ex jam allatis testimoniis de regeneratione et nova vita, n. 481, et ex his S. Pauli verbr£^t “ Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam ”. (b) J us autem ad gratias actu tempore opportuno conf e r e n das fluit exdictis supra, iL 382^ 485. (B) Exinde melius intelligitur gratiam sacramentalem baptismi esse gratiam regenerativam, qua tolluntur non solum peccata, sed etiam pcenapeccatis debita, cum jure ad gratias actuales necessarias ad vîvè'n'dum cliristiano modo et sic ad implendas baptismi obligationes. ’ D. B., 4S3. ’ S. Thom., 3, q. 69, a. 1, 2, 4. IJtom., Vl, 22. Sæpe~gEpîas Apostolus loquitur de hac obligatione expoliandi veterem hominem et induendi novum. CAPUT II. — DE EFFECTIBUS BAPTISMI. 486. (C) Vitœ pœnalitates in baptisatis permanent in hac vita, et quidem convenienter. Id enim quotidiana constat experientia : dolores, mors, ignorantia, et concupiscentia, quæ sunt pœnalitates, in baptizatis existunt, nec totaliter auferentur nisi i sed dantur nobis gratiæ ut eas patienter et meritorie tole­ remus, et ita in virtute proficiamus. Variæ rationes con­ venientiae afferri possunt ad explicandum cur Deus eas reliquerit. (a) Ex parte Christi : nam convenit christianos, qui per baptismum fiunt membra Christi, similes esse Capiti suo; atqui tota vita Christi crux fuit et martyrium : “ Nonne hæc oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? Ergo talis debet esse vita christiani. Merito igitur S. Bernardus ait : “ Pudeat sub spinato capite mem­ brum fieri delicatum ” 2. (b) Ex parte hominis : conveniebat hominem victoriae coronam mereri, antequam eam acciperet; atqui illæ pœna­ litates homini præbent optimum medium ut possit, per multa certamina, coronam gloriæ mereri : “ Id quod in prae­ senti est momentaneum et leve tribulationis nostræ... aeter­ num gloriæ pondus operatur in nobis (c) Ex parte Ecclesiæ : conveniebat homines in Ecclesiam intrare, baptismumque accipere propter motiva supernaturalia, non autem propter naturalia; atqui si Baptismus tolle­ ret vitae pœnalitates, multi ad illum concurrerent, non propter gratiam aut gloriam obtinendam, sed ut liberaren­ tur ab incommodis illarum pœnalitatum 487. (D) Baptismus regni cœlestis januam aperit; nam aperire januam regni caelestis est removere impedimentum quo quis impeditur regnum caeleste introire. Hoc autem impedimentum est culpa et reatus pœnæ. Atqui supra ostensum est per baptismum omnem culpam et reatum pœnæ tolli; ergo effectus baptismi est apertio januae regni caelestis 5. Cf. Ioan., Ill, ς. ’jÎwg, XXIV, 26. — ’ Semi. V. in fest, omnium 55., n. 9. 3II Cor.'Vh 17. 488. Scholion. In baptismo fit veluti contractus seu fœdus ' inter Deum et homines. (A) Ex una parte Deus : (a) remittit omnem culpam et pœnam; (b) infunditque vitam spiritualem; (c) promittendo insuper omnia media necessaria ad eam servan­ dam et augendam. (B) Ex altera parte, baptizatus : (a) abnegat Satanam, ejusque pompas et opera, id est peccata et peccati occasiones; (b) suscipit obligationem christiane vivendi, Christi vestigia sequendo; (c) et profitetur obedientiam Ecclesiæ, ejusque pastoribus, præsertim vero R. Pontifici, qui est Christi vicarius. Hæc promissa sæpe vocantur vota seu promissiones baptismi, et de eis jam sermonem habet 5. Cyrillus Hierosol. 1 Animadvertatur tamen hunc contractum non esse inter aquales, sed inter Creatorem et creaturam, inter Patrem et filium quem libere adoptat : Deus itaque jus habet obligationes imponendi, et baptizato incumbit obligatio eas implendi. CAPUT ΠΙ. DE MINISTRO». 489. Doctrina de ministro in Traditione præcipue inve­ nitur, in Euchologiis, Ritualibus et Codice. Valide quidem baptismus “ potest a quovis ministra­ ri, servata debita materia, forma et intentione ”, {Codex, c- 742, § i). Sed, quoad liceitatem, distinguendum est inter baptismum solemnem et privatum. Jamvero, ex Rituali, n. 3, “cum baptismus ministratur servatis omnibus ritibus et ceremoniis quæ in hoc Rituali libro præcipiuntur, appellatur “ solem­ nis secus, “ non solemnis ” seu “privatus ”. {Codex, § 2.) § L De ministro baptismi solemnis. Duplex est : ordinarius et extraordinarius. 1 Cateches., XXI, 19; cfr. S. Jean Eudes, Le contrat de l'homme avec Dieu par le saint Baptême, 1654, opus sæpe impressum. ’.S·. Thom., 3, q. 67^ S. Alphons., n. 113-118; Lehmk., n. 91; Ballerini-P., n. 34 sq.; Vermeersch-Creusen, Epitome, t. II, 1928, n. 22-28; Prümmer, n. 118-123; Hervé, n. 588-594. -Jr 34Θ CAPUT III. I. De ministro ordinario. 490. i° Ratione ordinis, omnis et soins sacerdos est minister ordinarius baptismi soiemnis. Certum est. » (A) Auctoritate : i) Florentini1· : “ Minister hujus sacra­ menti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare”; 2) Codicis, c. 738 : “ Minister ordinarius baptismi soiemnis est sacerdos ”. (B) Rat. theol. Ad quos spectat consecrare eucharistiam, quæ est sacramentum ecclesiasticæ unitatis, ad eosdem per­ tinet ex officio conferre baptismum quo baptizatus fit parti­ ceps ecclesiasticæ unitatis; atqui consecratio eucharistiæ ad sacerdotes spectat ; ergo “ sicut ad sacerdotem pertinet con­ secrare eucharistiam... ita ad proprium officium sacerdotis pertinet baptizare "φ N. B. Nemo valide potest seipsum baptizare, etiam in casu necessitatis, sicut nemo potest seipsum generare. 491. 20 Ratione jurisdictionis; (A) Baptismi soiemnis collatio “ reservatur, parocho 3 vel alii sacerdoti de ejusdem parochi vel Ordinarii licentia ”. {Codex, c. 738, § I.) Idem statuit Rituale, tit. II, c. 1, n. 12. Ratio est quia per baptismum aliquis aggregatur non solum Ecclesiæ universali, sed etiam tali dioecesi et parochiæ; atqui aggregare aliquem tali dioecesi vel parochiæ pertinet ad eum qui jurisdictionem habet in ea vel ab eo delegatur. — In casu autem necessitatis merito præsumitur licentia, juxta Rituale, n. 12. (B) Exinde duæ fluunt regulæ : (a) “ Etiam peregrinus a parocho proprio in sua paroecia solemniter baptizetur, si id facile et sine mora fieri potest ”. {Cod., c. 738, § 2). Si infans, v. g., nascitur extra paroeciam suorum parentum, in hac paroe­ cia baptizari debet a parocho, si illic facile possit asportari sine mora, i. e., intra dies statutos ab Ordinario pro baptismo 1 D. B., 696. — 3 S. Thomas, gjSZy æ 2· 3 “ Ubi parœciæ aut quasi-parœciæ nondum sunt constituta: (nempe in regio­ nibus missionum), statutorum peculiarium et receptarum consuetudinum ratio habenda est, ut constet cuinam sacerdoti, præter Ordinarium, in universo terri­ torio vel in ejus parte jus insit baptizandi (Cod.> c. 74°·) DE MINISTRO. 847 pueris conferendo : “ Secus peregrinum quilibet parochus in suo territorio potest solemniter baptizare ”. {Cod., c. 738, § 2.) (b) “ In alieno territorio nemini licet, sine debita licentia, baptismum solemnem conferre ne sui quidem loci incolis”. (6W., c. 739.) Dicitur “ nemini ”, et ideo ne quidem episcopo. Quæ regulæ per se obligant sub gravi. In praxi tamen facile potest abesse culpa lethalis x. (C) “ Adultorum baptismus, ubi commode fieri possit, ad loci Ordinarium deferatur, ut, si voluerit, ab eo vel ab ejus delegato solemnius conferatur” {Cod., c. 744). II. De ministro extraordinario. Minister extraordinarius baptismi soiemnis est diacottus : “ Qui tamen sua potestate ne utatur sine loci Ordinarii vel parochi licentia, justa de causa concedenda, quæ, ubi neces­ sitas urgeat, legitimi præsumitur ” {Cod., c. 741). Justa causa, in casu, est, v. g., absentia parochi, vel ejusdem aegro­ tatio, vel impedimentum ob multas confessiones audiendas. Si diaconus baptizaret sine licentia requisita, peccaret qui­ dem, et per se graviter; attamen nullam irregularitatem contraheret {Cod., c. 985, n. 7). Quodsi praesumeret licen­ tiam, urgente necessitate, prudenter existimata, non est reprehendendus, sed laudandus. IV. B. Diaconus solemniter baptizans, omnes ceremonias facere debet; at salem et aquam benedicere nequit; sed uti debet sale et aqua a sacerdote benedictis (S. R. C., Mariannen., 10 febr. 1888, n. 3684). Nunquam subdiaconus, minoratus, aut a fortiori laicus solemniter baptizare potest. § II. De ministro baptismi privati. 492. i ° Principium generale. In casu necessitatis , * quilibet homo, ratione utens, non solum valide, sed etiam licite 1 Capello, n. 144, 5°. ’ Casus necessitatis in nostris regionibus intelligitur periculum mortis ; in regionibus autem missionum est etiam longa sacerdotis absentia vel difficultas eum adeundi. 348 CAPUT III. baptizare potest. Certum est ex Codice, c. 742, § 1 : “ Bap­ tismus non solemnis potest a quovis ministrari, servata debita materia, forma et intentione; quatenus vero fieri potest, adhibeantur duo testes vel saltem unus quibus bap­ tismi collatio probari possit Probatur : (η)ΕχΖλΛγγλλ. IV, cap. Firmiter, et ex Flo­ rent. : “ In casu autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, immo etiam paganus et hæreticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiæ et facere intendat quod facit Ecclesia ”, (b) Ex Ecclesiæ praxi; sæpe sæpius baptismus a laicis collatus fuit in casu necessitatis; et Patres, nedum talem praxim vituperarent, eam potius approbaverunt, ne quis­ quam sine remedio salutari de sæculo exiret : ita Tertullia­ nus x, S. Hieronymus 2, S. Augustinus 3 dicunt in casu neces­ sitatis licere laicis baptizare. Tertullianus quidem et S. Epiphanius asserunt feminas arceri a facultate ministrandi baptismum; sed forsan eas excludunt tantummodo a sollemni baptismi administratione, extra casum necessitatis; si ita intelligi nequeunt, paucorum auctoritas prae­ valere non potest contra communem doctrinam et praxim Ec­ clesiæ 4. Tertio sceculo, controvertebatur num valeret baptismus ab hœreticis collatus; sed Rom. Pontifex 5. Stephanus, apostolicæ Tradi­ tioni innixus, decrevit baptismum hujusmodi validum esse, ut supra exposuimus, n. 409. Saculo IX‘, S. Nicolaus I a Bulgaris interrogatus num validus esset baptismus a quodam Judæo collatus, de quo nesciebatur utrum Christianus an paganus esset, respondit affirmative, dum­ modo in nomine SS. Trinitatis collatus fuerit s. Ex quo seque­ batur etiam paganos valide baptizare. (c) Rat. conv. Convenit ea quæ sunt necessaria necessi­ tate medii ad salutem facile inveniri posse; atqui baptismus est necessarius ad salutem; ergo conveniebat baptismum * Dial. adv. Lucif., n. 9, P. L., XXIII, 165. 3 Cont. epist. Parm., 1. II. c. 13, n. 29, P. L., XLIII, 71. 4 Cfr. Decretum pro Jaeobitis, D. B., 712. 5 D. B., n. 696; cfr. Trident., sess. VII, can. 4, D. B., n. 860; Catech. Trident., P. 2, n. 22. DE MINISTRO 349 facile ministrari posse ac proinde ab omnibus, nec reservari sacerdotibus, qui aliquando deficere possunt(Q 493. 2° Regulæ practicæ ad liceitatem. (A) Quoad ordinem servandum. “ Si tamen adsit sacerdos, diacono præferatur, diaconus subdiacono, clericus laico et vir feminae, nisi pudoris gratia deceat feminam potiusquam virum baptizare, vel nisi femina noverit melius formam et modum baptizandi. “ Patri aut matri suam prolem baptizare non licet prae­ terquam in mortis periculo, quando alius praesto non est qui baptizet ” (Cod., c. 742, § 2 et 3). — Quod quidem vetatur, non propter cognationem spiritualem quæ, ex can. 768, non incurritur in hoc casu, sed, ut ait Vermeersch, n. 219, quia non decet eamdem personam duplici paternitate, naturali et spirituali, simul gaudere. Ex S. Officio, 20 aug. 1671, sacerdos schismaticus vel haere­ ticus non debet adhiberi, nisi deficiente quacumque persona catholica; item laicus praeferri deberet sacerdoti excommu­ nicato. Quoad gravitatem peccati, laicum sacerdoti praeferre etiam consentienti, vel haereticum aut excommunicatum laico catholico, grave esset peccatum juxta communem sen­ tentiam, — etsi, juxta Vermeersch, n. 219, mutatio ordinis in his casibus veniale non excedat. In ceteris autem casibus, invertere ordinem esset veniale peccatum, juxta probabi­ liorem sententiam. (B) Quoad obligationem baptismum ministrandi in casu necessitatis, recolantur superius dicta, n. 426. Ex hac obli­ gatione exsurgit aliud officium pro parochis : “ Curet paro­ chus ut fideles, præsertim obstetrices, medici et chirurgi, rectum baptizandi modum pro casu necessitatis probe ediscant” (Cod. c. 743)a. Ex hoc enim pendet æterna salus multorum puerorum. 494. Scholion. S. Thomai^w^\x\\. utrum angeli possint sacra­ menta ministrare ideoque baptizare. Non sunt quidem ex se 1 S. Thom., 3, q. 67, a^j. 1 A. Hoornaêrt, d'urgency Bruxelles, 1924. 3 Sum. th col., 3, q. 64, a. 7. 350 CAPUT IV. •7 ' i ministri sacramentorum, quia non conformantur Christo homini. Quoniam vero Deus non alligavit virtutem suam sacramentis, ita eam non alligavit Ecclesiæ ministris, ideoque angelis tribuere potest potestatem sacramenta ministrandi. Id tamen raro fit, et si aliquis casus occurrat, sedulo expendi debet, secundum regulas de discretione spirituum et de apparitio­ nibus, utrum angelus sit bonus an malus, utrum apparitio sit vera an hallucinationi tribuenda ‘. CAPUT IV. DE SUBJECTO BAPTISMI. Prænotanria de subjecto baptismi in genere123. 495. Ex Codice, c. 745, § 1 : “ Subjectum capax baptismi est omnis et solus homo viator, nondum baptiza Hic agitur de iis qui capaces sunt valide recipiendi bap­ tismum. Singulas conditiones a Codice recensitas decla­ remus. (a) Omnis homo viator; nam, ut mox exponemus, bap­ tismus necessarius est necessitate medii omnibus; ideoque omnis homo vivens capax est baptismi, cum Deus sincere velit omnium salutem. (b) Solus homo viator; etenim sacramenta N. Legis pro hominibus adhuc viventibus tantummodo instituta sunt, ut jam declaravit C. Carthaginense III (397)3 : “ Item placuit ut corporibus defunctorum eucharistia non detur... Caven­ dum est etiam ne mortuos baptizari posse fratrum infirmitas credat ”, (C) Nondum baptizatus; cum enim baptismus characte­ rem imprimat, nec valide nec licite iteratur, ut. fusius infra exponetur. 1 Quas regulas exposuimus in nostro Précis de thiol, ascitique, nn. 953, 12S1 sq., 1498-1508. 3 A. d’Alès, De baptismo, p. 78-93. 3 Can. 6, ap. Mansi, III, S81. — Quomodo vero intelligendum sit baptismus pro mortuis (Z Cor., XV, 29), declarat Prat, Th. de S. Paul, ed. 7\ p. 162- DE SUBJECTO BAPTISMI. 351 496. Divisio capitis. De subjecto baptismi duo sunt praecipue expendenda : i° necessitas baptismi (quæ est prae­ sertim dogmatica)·, 2° regulæ practices de collatione baptismi (quæ est præsertim moralis'). Art. I. De necessitate baptismiD 497. Ad hanc necessitatem melius intelligendam, reco­ lamus tria distingui baptismata : i) baptismum aquæ, qui solus est proprie dictum sacramentum; 2) baptismum fla­ minis seu desiderii, qui consistit in actu caritatis aut contri­ tionis perfectae : hic enim necessario includit votum seu desiderium recipiendi baptismum, explicitum aut implici­ tum; 3) baptismum sanguinis qui est mors propter causam Christi patienter tolerata (cf. n. 453). Duo posteriores baptismi non sunt sacramentum, sed baptismum aquæ sup­ plent quoad collationem gratiæ et remissionem peccatorum ; non autem conferunt characterem. Dicemus igitur : i° de necessitate baptismi aquæ; 2° de mediis quibus suppletur, nempe baptismo sanguinis et desiderii. § I. De necessitate baptismi aquæ. 498. Status quæstionis. (A) Notionespræviæ. Duplex est necessitas, nempe necessitas medii vel præcepti. (a) Id necessarium est Necessitate w^Zn)quod est medium et quidem necessarium-jü s t i fi cation is, ac pro i nde sine quo, etiam inculpabiliter omisso, salus obtineri nequit. Duplex autem distinguitur medium necessarium : 1) medium ex natura sua necessarium, quod per aliud suppleri nequit, ideoque in re praestari debet, v. g., fides, gratia sanctificans; 2) medium e positiva Dei institutione necessarium, quod sane praestari debet, sed vel in re vel in voto, secundum cir­ cumstantias ; ita pænitentiæ sacramentum pro peccatoribus, ita etiam baptismus aquæ, ut mox probabimus. 1 S. Thom., 3 p., q. 68, a. I sq.; Suarez, disp. XXVII; S. Bellarminus, c. 4-5; Ûroüin, q. VÏ, c. i;'Tournely, q. II; Billuart, diss. III, a. 1; de Augustinis, a. 5; Corblet, op. cit., lib. Ill; L. Billot, th. XXV; A. de Smet, η. 251-267; A. d’Alès, p. 135-167; Van Noort, n. 203-223. 352 CAPUT IV. (b) Id autem necessarium est necessitate praceptitantum quod necessarium est quia prcescrtBitur/^fiTvk libere omitti nequeat sine peccato; si igitur culpabiliter omittitur, est causa damnationis; si inculpabiliter, ob ignorantiam vel impotentiam, salus obtineri potest; ita de susceptione eucharistiae. (c) Tandem sunt res quae necessariae sunt necessitate medii simulque necessitate praecepti, prout est baptismus aquæ. 499. (B) Errores praàpui. (a) Pelagiani, qui peccatum originale negabant, eo ipso asserebant baptismum ad ejus deletio­ nem non esse necessarium ; sed, distinguentes inter vitam aeternam et regnum caelorum, tenebant baptismum ad regnum caelorum requiri, non autem ad vitam ætemam. (b) Albigenses docebant baptismum aquæ non esse necessarium, sed tantum baptismum spiritualem ; quem errorem Quakeri reno­ varunt. (c) Calviniste et Wiclefiste contendebant baptismum necessa­ rium esse necessitate prcecepti, non autem medii; et insuper filios fidelium regenerationem accipere eo ipso quod ex parentibus Christianis nascuntur, baptismum tamen ipsis conferri posse ac debere ut membra ecclesiæ sint et augmentum fidei accipiantx. (d) Protestantes liberales docent fidem sufficere sine susceptione baptismi. (e) Moderniste baptismi necessitatem ex sola lege ecclesiastica ortam esse asserunt, et usum infantes baptizandi ex evolutione disciplinari procedere (supra, p. 316). 500. (C) Doctrina catholica est baptismum esse, post promulgatum evangelium, unicum remedium peccati origi­ nalis, omnibus, etiam a baptizatis parentibus ortis, necessa­ rium necessitate medii, in re vel in voto, necnon necessitate prcecepti, ut ex documentis mox afferendis constabit. 501. Thesis ΙΛ : Baptismus aquæ, post promulgatum Evangelium, necessarius est necessitate medii in re vel in voto. De fide est ex Tridentino : “ Si quis dixerit baptismum x Luthtrus ejusque primi discipuli admiserant baptismum necessarium esse necessitate medii ; sed hodie Lutherani docent baptismum, quando non potest conferri, suppleri per media extraordinaria. DE SUBJECTO BAPTISMI. 353 liberum esse, hoc est non necessarium ad salutem, A. S. ”x; quæ quidem verba modo generali baptismi necessitatem proclamant, et magis elucidantuV per alia, in quibus decla­ ratur justificationem “ post Evangelium promulgatum, sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non posse, sicut scriptum est : Nisi quis renatus fuerit, etc... ” 2 '— Ibi aperte declaratur nullum justificari sine baptismo .aut ejus voto, ideoque baptismum aquæ esse medium necessarium ad justificationem, nisi ejusw/d suppleatur. Cum vero infantes hujus voti capaces non sint, si moriuntur absque baptismo, salvari nequeunt. Quænam sit eorum sors, alibi exposui­ mus, De Deo Creante, n. 916-917. 502. Dicitur : (a) Post Evangelium promulgatum, quia, cum lex baptismi sit positiva, non obligat nisi promulgetur. Hæc qui­ dem promulgatio coepta est die Pentecostes, et successu temporum, ad varias regiones extensa est. Controvertitur autem num hodie apud omnes gentes et tribus promulgata fuerit. 1) Pauci theologi putant, cum Perrone \ quas­ dam esse gentes aut tribus in quibus insufficienter promulgata fuerit, ideoque ibi adhuc vigere remedia ante Christum instituta pro remissione peccati originalis. 2) Communiter tamen theologi docent, cum Suarez *, legem Baptismi obligare etiam infideles qui eam ignorant. Nam illa lex est irritans seu invalidans antiquum remedium ante Christum institutum; atqui lex irritans obligat statim ac publice fuit promulgata, etiamsi per accidens a quibusdam sub­ ditis ignoretur; ita, v. g., lex irritans clandestina matrimonia valet etiam pro illis personis quæ legem ignorant. (b) ... In re vel in voto, ita ut per alia media suppleri possit, ut mox probabimus. 503. Probatur : i° Scriptura, traditionali interpretatione recte intellecta, (a) Apud Synapticos, baptismus æquiparatur fidei tanquam conditio ad salutem necessaria : “ Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. ”'i) 1 Sess. VII, can. 5, de Bapt., D. B., 86t. — 2 Sess. VI, cap. 4, D. B., 861. 3 Baptismo, n. 135; Dublanchy, De axiomate : Extra Ecclesiam nulla salus, p. 203-204. 4 De legibus, 1. X, c. 4. 5 Marc.,XVI, 163 Matth., XXVIII, 19. — Objiciunt quidem Baptista, ex verbis STMarci, neminem baptizari posse nisi prius signa fidei dederit. Sed immerito : nam obligatio credendi solos adultos respicit, ut ex contextu eviden­ ter apparet; loquitur enim Christus de iis qui per praedicationem convertentur, T. III Theol. Dogm. — 12 354 CAPUT IV. (b) Apud S.Joannem, baptismus aquæ pariter proponitur ut conditio necessaria salutis : “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei i) Quæ propositio est universalis negans, nullas ex se patiens exceptfdnesnisi eas quas Deus ipse positive instituit (scilicet martyrium et Baptismi votum, ut infra dicetur); 2) verba non in forma præceptiva enuntiantur, sed declarant Baptismum necessarium esse ut medium ad finem; sicut enim nativitas est medium ut quis vita naturali vivat, ita spiritualis renascentia declaratur medium necessarium ad salutem; 3) in tertia persona proferuntur, ac proinde condi­ tionem absolutam exprimunt, et parvulos æque ac adultos complectuntur ; 4) Christus ipse hanc interpretationem con­ firmat, dum immediate addit : “ Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, spiritus est”; his enim verbis declarat ideo baptismum esse necessarium quia homo qui ex carne nascitur est peccator, et non potest spi­ ritualem vitam acquirere nisi ex Spiritu denuo nascatur; atqui hæc ratio evidenter valet pro omnibus sive adultis sive parvulis, et ostendit baptismum necessarium esse ut medium ad spiritualem regenerationem. Quod quidem argumentum jam ex se valde probabile est ; quia vero stricte loquendo posset forsan de sola necessitate præcepti intelligi. Traditione firmandum est H 504. 2° Traditione. (A) Patres, etsi non explicite necessitatem medii a necessitatepræcepti distinxerint, variis tamen modis thesim nostram affirmant, dicendo baptismum ideo necessarium esse ut peccatum originale tollatur et porta cceli aperiatur, aut esse conditionem sine qua salus obtineri nequit. Quod docent primum quoad omnes homines in ac proinde de adultis, et ab iis exigit fidem ad hoc ut possint ad Baptismum admitti. Sed antea absolutam necessitatem Baptismi pro omnibus declarave­ rat; et verba sequentia apud S. Marcum talem necessitatem minime infringunt. — Apostolos autem baptizasse etiam parvulos probabiliter infertur ex textibus in quibas dicitur eos baptiza visse neo-conversos cum omni domo seu familia eorum : “ Baptizavi autem et Stephanæ domum . “Baptizatus est ipse et omnis domus ejus continuo ” {Act.. XVI, 33); nam omnino proba­ bile est in hisce familiis fuisse quosdam puerulos. » 5»— Cfr. P. Lagrange, Εν. selon S. Jean. 1925, p. 74-86; ; Εν. selon S. Jean. 1927, p. 7S-90. DE SUBJECTO BAPTISMI. 355 genere, et mox (a tertio saeculo) ad ipsos infantes extendi explicite declarant. (a) Sae. ΙΓ, Hennas ies&ex\\. neminem, nec etiam justos Antiquæ Legis, intrare in regnum Dei nisi per aquam (baptismatis) ascendat : “ Necesse habuerunt per aquam ascendere ut vitam consequerentur; aliter enim non poterant intrare in regnum Dei, nisi mortalitatem deposuerint vitæ suæ prioris ” x. (b) Sxc. IIT, Tertullianus docet neminem sine baptismo sal­ vari 3 : “ PræscriSitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione Domini, qui ait : Nisi quis... etc.” — Quod 5. Cyprianus ad infantes extendit, quia et ipsi peccato non proprio sed alieno maculantur : “ Quanto magis (a baptismo) pro­ hiberi non/lebet infans qui recens natus nihil peccavit nisi quod secundunyAdam carnaliter natus contagium mortis antiquæ prima nativitate/contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilfus accedit quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata ”13. Quare, cum ceteris collegis qui concilio cuidam adfuerant mi _xaginta o___ , sex, , _ ___ _ bapti _______ _____ vult^pauculos m ante baptizandos esse quia et ipsi peccato originali inquinantur, ita ut 1 Simii., IX, 16, 2-7. Ibi erronee supponit Apostolos in limbos descendisse ut baptizarent justos sine baptismo defunctos. 3 De Baptismo, 12, P. L., I, 1213. — In eodem libro, cap. 18, ait quidem parvulos et catechumenos non esse cito baptizandos ; sed hæc opinio ex quodam rigorismo oriebatur, ex eo quod nempe putabat gravissima peccata nonnisi Baptismo deleri. Hac in re igitur non est genuinus Traditionis testis ut constat ex testimonio aliorum Patrum. 3 Epist. 59 (64), n. 5, P. L., III, 1018. 5 6 7 8 In Levit, homil., VIII, 3, P. G., XII, 496; Journel, 496. Cateches., III, 10, P. G., XXXIII, 440; Journel, 811. De mysteriis, c. 4, n. 20, P. L., XVI, 394 ; Journel, 1330. De Abraham, 1. II, c. II, n. 84, P. L·, XIV, 497; Journel, 1324. CAPUT IV. 356 1 nec regnum cælorum nec vitam æternam consequi valeant nisi baptizentur (B) £ conditis. Milevitanum II (416) et Carthaginoise XVI (41S) a Zosimo approbatum anathematizaverunt eum qui “ par­ vulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur ” ’. — Ex quibus sequitur baptismum necessarium esse non solum necessitate præcepti, sed etiam necessitate medii, cum sit medium necessarium ad tollendum originale peccatum et conditio sine qua non salutis. Nec necesse est alia testimonia proferre, cum etiam adversarii fateantur, jam a sæc. V°, in Ecclesia ab omnibus agnitam fuisse absolutam necessitatem Baptismi. (C) Merito itaque in Codice, c. 737, dicitur : “ Baptismus, sacramentorum janua ac fundamentum, omnibus in re vel in voto necessarius ad salutem 505. Objicitur tamen, prioribus sæculis, multos nonnisi adulta et senili aetate baptizatos esse, ideoque Baptismum non omnino necessarium existimatum fuisse. Resp. gic abusus, etsi minime communis, ex variis causis ortus est : 1) quidam optabant se ferventius præpararëad suscipiendum sacramentum, quod semel tantum recipitur, ut constat ex iis quæ Tertullianus asserit in Tr. de Baptismo; 2) alii ab immediata bap tismi receptione deterrebantur timore arduorum officiorum quæ baptizatis imponebantur, præsertim quando graviter peccaverant; 3) alii tandem de salute sua securiores esse volebant baptismum recipiendo paujo ante mortem. 506. 30 Rat. theol. Ex dictis in Tr. de Deo Creante et de Verbo Incarnato, nullus ex posteris Adæ salvari potest, ob peccatum originale, nisi Christo incorporetur qui nos a peccato liberavit; atqui, sub Nova Lege, nullus Christo incorporatur nisi per baptismum, juxta illud S. Pauli : “Qui­ cumque in Christo baptizati estis, Christum induistis ’'3.} 507. Thesis II' : Baptismus aquæ omnibus neces­ sarius est necessitate præcepti divini. De fide est e Tridentino, n. 501 et e magisterio universalis Ecclesiæ. * Epist., CLXVI, C. 7, n. 21; c. 8, n. 23, P. L·, XXXIII, 730-73X; Journd, 1439, 1440, 1525, 1717, 1881-82. • D. B.. 102. ■■■■■■■■■i DE SUBJECTO BAPTISMI. 357 (A) Script, probatur. Christus enim apostolis praecepit omnes gentes baptizare^ Atqui praeceptum hujusmodi supponit omnibus hominibus inesse obligationem baptismum suscipiendi : hæc enim duo sunt correlativa. (B) Tradit., nempe e testimoniis jam allatis ubi de neces­ sitate medii, — e Codice, c. 737, — e Rituali, cap. 1, n. 1. (C) Rat. theol. (a) Omne enim quod est medium ad salu­ tem necessarium eo ipso praecipitur, cum teneamur omnia ad salutem necessaria implere. (b) Ex dictis in Tr. de Ecclesia, n. 805, omnibus praecipitur ingredi Ecclesiam, extra quam non datur salus. Atqui baptismus est janua qua Ecclesiam ingredimur. 508. Corollarium ex utraque thesi fluens : Baptismus non solum adultis sed et infantibus necessarius est. De fide est contra Pelagianos (n. 499); et Anabaptistas qui, putantes neminem valide baptizari nisi prius fidem suam manifestaverit, dicebant pueros non esse bapti­ zandos, et infantes ante usum discretionis baptizatos esse rebaptizandos. Contra quos Tridentinum 2 : “ Si quis dixerit neminem esse baptizandum nisi ea ætate qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo, A. S. ” “ Si quis dixerit parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto baptismo inter fideles computandos non esse, ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos, aut praestare omitti eorum baptisma quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiæ, A. S. ” (A) Scriptura enim, baptismi necessitatem asserendo, nullam exceptionem facit pro infantibus, n. 503. — Insuper, etiam latentibus Pelagianis, necessarius est baptismus ad ingrediendum regnum cælorum; atqui, ex dictis in thesi prima, etiam parvuli ad regnum cælorum destinantur. (B) Traditio ita intellexit necessitatem baptismi, ut constat e testimoniis allatis, et præsertim e condemnatione Peagianorum, n. 504. » Λ/αΖΜ., XXVIII, IQ. • Sess. VII, can. 12-13 de bapt., D. B., 8-869. 358 CAPUT IV (0 Ratio theologica desumpta ex universalitate peccati universalis et de unico remedio ad illud tollendum, valet etiam pro infantibus. — Praeterea infantes non possunt justi­ ficari nisi ex opere operato, cum sint incapaces alicujus operis proprii, ob defectum rationis. Atqui unicum sacramentum ad conferendam vitam supernaturalem prima vice est bap­ tismus. Ergo baptismus parvulis necessarius est. Rejiciendæ sunt igitur opiniones quorumdam theologorum putantes parvulos aliquando justificari posse alio modo ac bap­ tismo, ut jam diximus, n. 230. ■§ II. De mediis quibus suppletur baptismus aquæ Duo sunt hujusmodi media, nempe martyrium seu bap­ tismus sanguinis, et contritio aut caritas perfecta seu bap­ tismus desiderii. 509. Thesis : Baptismus aquae suppleri potest quoad aliquos effectus per martyrium, vel per contritionem aut caritatem perfectam cum voto baptismi. Certum 510. 1° Martyrium supplet baptismi vices quoad remis­ sionem culpce etpcenœ, tum in adultis tum in parvulis. Declaratur : (A)(^iartyriurrl) proprie dictum est perpessio mortis vel cruciatus ex se mortiferi, ob catholicam fidem vel TitTam virtutem christianam, et quidem patienter tolerata, si agitur de adultis. " Unde ad verum martyrium requiritur : (a) mors vel cruciatus ex se lethalis, nec sufficit vulnus, nisi mors exinde naturaliter sequatur/ nec dolor internus etiam maximus, ut dolor B. Virginis ad crucem stantis; sufficit autem pœna ex se mortifera, v. g., pcena inflicta S. Joanni Apostolo, qui in ferventis olei dolium conjectus, nonnisi per miraculum mortem vitare potuit; (b) mors propter fidem aut aliam virtutem tolerata; nam, ut ait 5. Augustinus ’, “martyres non facit poena, sed causa ”. Martyres igitur sunt qui ob fidem defendendam occiduntur, aut etiam pro defensione Ecclesiæ jurium, ut S. Thomas Cantuariensis ; aut ob sigillum sacramentale, ut S. Joannes Nepomucenus; vel propter castitatem servandam, ut multæ virgines; (c) patienter tolerata, si agitur de adultis : nulla XXXVI, 340 H ·..■·- DE SUBJECTO BAPTISMI. 359 enim dispositio in infantibus requiritur; unde proprie martyres non sunt qui in sacro bello pugnantes cadunt, nec qui dormientes in Christi odium occiderentur, nisi antea martyrium ex supernaturali motivo exoptassent. (B) Ut martyrium adultos justificare possit, quædam dis­ positiones interna: requiruntur : (a) supernaturalis attritio; nullus adultus peccator justificari potest, nisi a peccato saltem per attritionem se avertat; hæc autem dispositio vix abesse potest in eo qui vere et sincere pro Deo vitam tradit. Insuper, juxta quosdam, requiritur perfecta contritio ; hæc autem opinio communiter rejicitur, quia sic nulla esset specialis virtus in martyrio, et illud medium cum secundo confunderetur; quod est contra modum loquendi Scriptural et Patrum, (b) Votum saltem implicitum baptismi, quod nempe includitur in generali proposito omnia Dei præcepta servandi; unde si quis ante martyrium baptizari posset, deberet hoc sacramentum recipere. (C) Martyrium delet culpam et pcenam, non autem imprimit characterem, nec proinde dat capacitatem ad sacramenta valide recipienda ; unde si martyr lethaliter vulneratus superviveret, baptizari deberet. 511. Prob. (A) Script. : Christus enim absolute pro­ misit salutem iis omnibus qui nomen ejus confiterentur coram hominibus, aut qui animam suam propter Evange­ lium perderent : “ Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam ”6} “ Omnis 'qui confitebitur me coram homi­ nibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cælis est ’(%) Quæ verba spectant sine dubio adultos qui libere suam vitam pro Christo tradunt; et, juxta Ecclesiæ praxim et Patrum interpretationem, etiam parvulos qui in ejus odium occiduntur : hi enim non loquendo sed moriendo ipsum confitentur, et insuper vere animam suam perdunt propter Christum et Evangelium. ’ Christus enim discipulos ad martyrium excitat quandoque ex motivo timo­ ris : “ Nolite timere eos qui occidunt corpus... sed potius eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam” (ζΙ/λΖ/Λ., X, 28); ergo motivum timoris sufficit ad martyrium. 3 Matlhy X, 39; XIX, XII, 25. 3 Ala/th., 32. " u "" it 1 360 CAPUT IV. 512. (B) Tradit, (a) Patres, jam a tempore Tertulliani, id explicite docent, utpote clare expressum in prælaudatis textibus. Tertullianus recenset secundum lavacrum, sanguinis scilicet, quod baptismum non acceptum représentât et supplet *. Cujus efficaciam pneclare describit 5. Cyprianus, declarans catechumenos pro fide occisos “ nec privari baptismi sacramento, utpote qui baptizantur gloriosissimo et maximo sanguinis baptismo ”a. Unde et 5. Cyrillus Hierosol. ait : “Si quis baptisma non recipiat, salu­ tem non habet, solis martyribus exceptis, qui etiam sine aqua regnum recipiunt ” 3. (b) Constat etiam ex praxi Ecclesia, quæ tanquam Sanc­ tos honorat Innocentes pro Christo interfectos, aliosque infantes pro fide occisos; necnon adultos etiam qui, nondum baptizati, martyrium susceperunt (v. g., S. Emerentianam) et, nedum preces et sacrificia pro iis offerat, eorum contra opem implorat, teste S. Augustino * : “ Injuria est enim pro martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari ”, 513. (C) Ratione conv. Baptismus aquæ ideo virtutem habet peccata delendi, quia nos in similitudinem mortis Christi configurat; atqui per martyrium, tum adulti, tum parvuli perfectius Christi morti configurantur quam per Baptismum aquæ, cum martyres ejus passionem imitentur; ergo valde convenit ut martyrium justificet æque saltem ac Baptismus aquæjT) 514. Modus quo operatur. Martyrium suos producit effectus, scilicet remissionem culpæ et pœnæ etiam tempo­ ralis, quasi ex opere operato. Certum est pro infantibus, quia incapaces sunt cujuscumque dispositionis, nec possunt justificari ex opere operantis. Communiter admittitur pro adultis·, nam : (a) juxta 5. Augusti­ num * 6 : “ Quicumque etiam non recepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum in eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis”; atqui ’ De Baftismo, 16, P. L., I, 1217; Journel, 309. ’ Efùt., 77 (73), 22, P. L., IV, 418; Journel, 598. 3 Catech., III, 10, P. G., XXXIII, 340; Journel, 811; cfr. « Sermo CLIX, I, P. L., XXXVIII, 868; Journel, 1513. 6 De Civil. Dei, 1. XIII, c. 7, P. L., XLI, 381. ioio, 1139, 1759. •1 ■· *· · · * · ’ AJ - DE SUBJECTO BAPTISMI. 361 baptisma ex opere operato remittit culpam et poenam, ex dictis supra; ergo idem dici debet de martyrio. (b) Insuper Ecclesia non orat pro martyribus; atqui, si marty­ rium operaretur solum ex opere operantis, orandum esset pro eis; nam dubitari posset num eorum contritio ita perfecta fuerit, u| totam temporalem pœnam tulerit. (c) Tandem si martyrium operatur solum ex opere operantis, suos effectus producit tantummodo vi caritatis aut contritionis perfectae, et ita nulla ratio manet cur'baptismus sanguinis a fla­ minis baptismo distinguatur. Corollarium. Admitti nequit opinio quam propugnabat H. Schell autumans infantes salvari per quemdam imperfectum baptismum sanguinis, quatenus sine culpa personali morientes, aliquo modo imitantur mortem Domini. — Hæc enim opinio non consonat cum genuino conceptu martyrii quod essentialiter consistit in morte propter Christum perpessa. 515.2° Contritio aut caritas perfecta, cum voto saltem implicito baptismi, supplet vices baptismi aquæ quoad remis­ sionem peccatorum. Certum est. Dicitur : (a) Cum voto saltem implicito : quod certo sufficit in eo qui legem baptismi invincibiliter ignorat, et valde probabiliter etiam in eo qui eam novit sed de ea actu non cogitat. (b) Quoad remissionem peccatorum; nam caritas perfecta, cum Baptismi voto, remittit quidem peccatum originale et peccata actualia, ac proinde gratiam sanctificantem infun­ dit; sed baptismalem characterem non imprimit, nec ex se remittit totam pœnam temporalem peccato debitam ; unde manet obligatio baptismum aquæ, data opportunitate, reci­ piendi, et nisi prius recipiatur, nullum aliud sacramentum valide recipi potest. — Imo, si postea hanc obligationem non impleat, cum gravi negligentia, gratiam amittit. 516. Probatur : (A) Script, (a) Christus, etiam post san­ citam necessitatem baptismi aquæ, promisit gratiam sancti­ ficantem iis omnibus dare qui caritatem perfectam haberent : “ Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum... Si quis diligit me... ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ’TTj hæc enim Dei habitatio non fit nisi in lJoan.9 XIV, 21-23. i I 362 CAPUT IV. anima justa, quæ remissionem peccaturum consecuta est, ut dictum est in Tr. de Gratia, n. 138 ; ergo caritas perfecta sufficit ad remissionem peccatorum, et vices Baptismi sub hoc respectu supplere potest, (b) Constat insuper exemplo Cornelii, qui, antequam baptismum reciperet, Spiritum Sanctum, ac proinde gratiam accepit^ 517. (B) Tradit, (a) Patres nec tam saepe nec tam diserte de baptismo flaminis loquuntur quam de baptismo sanguinis, quia testimonia Scripturae minus lucida erant. Attamen auctor anonymus de Reba/dismate, III°exeunte saeculo, exemplo Cornelii ostendit “homines posse sine aqua baptizari Præsertim vero 5. Ambrosius, in oratione habita de obitu Valenti­ niani imperatoris, nondum baptizati, declarat eum baptismi voto fuisse salvatum 3 : “ Si (martyres) suo abluuntur sanguine, et hunc sua pietas abluit et voluntas ”. Quod et tradit 5. Augustinus, exemplo Cornelii permotus : “ Nec ego dubito catechumenum catholicum divina caritate flagrantem hæretico baptizato antepo­ nere... .Melior est enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato”*. Attamen alibis S. Doctor videtur aliter sentire ; sed, ex contextu, agitur de catechumeno, qui, virtutibus suis nimis fidens, putat baptismum non esse sibi necessarium. Forsan eodem modo explicari possunt quædam Patrum testimonia dicentium catechumenum, quamvis virtutibus ornatum, salvari non posse nisi aquam recipiat. Sed concedi etiam potest quosdam non omnino recte locutos esse5 6, quia nondum res clare elucidata fuerat. (b) Scholastici vero, a sæculo XII°, thesim nostram explicite docuerunt ; animadverterunt enim eos qui baptismum desiderant, quin eum recipere valeant, mentaliter Christo incorporari posse per caritatem aut contritionem, et ita interius sanctificari, Dei operante virtute, cujus potentia signis visibilibus non alligatur 7. (C) Quam doctrinam Ecclesia confirmavit : 1) Innoc. III, interrogatus de Judæo, qui morti proximus seipsum baptizaverat, respondit talem baptismum esse quidem invali*■ AcL. X. 44. — ’ De Rebapt., 5. P. L., III, 1189. 3 De obilu Paient., 53, P. L., XVI, 1375. * De baptismo, 1. IV, c. 21, P. L., XLIII, 171; De Civil. Dei, 1. XIII, c. 7, 5 Tract. XIII in Joan.. 7, P. L·. XXXV, 1496. 6 Cfr. Suarez, De Baptismo, disp. XXVII, sect. II, n. 5; Pesch, n. 423. 7 S. Bernardus, ep. LXXVII, S, P. L.. CLXXXII, 1036; Hugo Victori­ ous, De sacram.. 1. II, P. 6, c. 7 ; S. Thom., 3, q. 66, a. 11; q. 68, a. 2. i DE SUBJECTO BAPTISMI. 363 dum, sed Judæum propter fidem (i. e., votum) baptismi salvatum fuisse1. 2) Tridentinum 3 declaravit : “ Post Evangelium promul­ gatum nunquam fieri translationem a statu veteris Adam ad statum gratiæ sine regenerationis lavacro aut ejus voto”; quod manifeste supponit lavacri seu Baptismi votum ali­ quando sufficere ad justificationem. 518. (C) Rat. theol. Ex dictis, baptismus aquæ est qui­ dem necessarius necessitate medii, sed solum extrinsece, ex positiva Dei voluntate; atqui quod est necessarium solum extrinsece potest per aliud suppleri, et conveniens omnino erat ut suppleretur per perfectam caritatem aut contritio­ nem, quæ in se continent omnes internas dispositiones etiam proximas ad justificationem requisitas. Art. II. Regulæ practicæ de Baptismi receptione3. Hujusmodi regulæ respiciunt : i° adultos; 2° infantes; 3° iterum baptizandos. § 1. DE ADULTIS BAPTIZANDIS. 519. i° Quinam censentur adulti quoad baptismum reci­ piendum ? Quoad baptismum recipiendum “ censentur adulti qui rationis usu fruuntur”, quod fit circa septennium ;“ idque satis est ut suo quisque animi motu baptismum petat et ad illum admittatur”. {Cod., c. 745, § 2, 2°). Non solum autem adulti possunt, sed etiam debent quam­ primum petere baptismum, quia, jure divino, omnes Eccle­ siam ingrédi debent, cujus janua est baptismus. Dicitur : “ Quamprimum ”, id est ubi sufficienter Ecclesiæ divinitas eis apparet et nulla gravis adest causa dilationis baptismi; cf. n. 527. ’ Decretal., lib. Ill, tit. 42, c. 4. ’ Sess. VI, c. 4, D. B., 796; cf. 847, 898. 3 S. Alphonsus, 1. VI, n. 121-139; Laymann, 1. V, tr. 2, c. 6; MarcGest, n. 1465-1475; Prümmer, n. 124-138; Génicot-Sals., n. 141-153; Vermeersch.-Creus., n. 29-39. I i* 364 CAPUT IV. Probabilius, dilatio baptismi usque ad proximum pericu­ lum mortis, absque gravi causa, est peccatum mortale, quia homo tenetur religionem veram amplecti ejusque præcepta adimplere per totum vitæ suæ decursum. Quidam tamen putant hanc etiam dilationem non esse gravem, nisi fiat propter motivum graviter malum, ut con­ temptum Baptismi aut odium Ecclesiæ 520. 2° Conditiones in adultis requisites ad baptismum recipiendum. Ut adulti Baptismum recipere queant, requiritur : (a) ut ipsi habeant intentionem illum recipiendi ; (b) ut sint probe instructi de mysteriis fidei; (c) ut de peccatis suis dolere moneantur. {Cod., c. 752, § 1). • "* _ Aliis verbis, in adultis ad Baptismum recipiendum requi­ runtur intentio, instructio, attritio. (A) Intentio requiritur ad validitatem baptismi recipiendi. Adultus enim nisi volens potest baptismi obligationes assu­ mere et characterem gratiamque accipere. Quonam autem intentio sufficiat? (a) Certum est sufficere intentionem explidlam, non solum actualem aut virtualem, sed etiam habitualem, i. e., quæ actualiter sensibus destituitur. Hinc validus est baptismus amenti, dormienti, moribundo sensibus destituto, qui antea sacramentum explicite suscipere optavit. (b) Sed, in casu moribundi sensibus destituti, ut baptismus ei collatus sit certe validus, requiritur ut ejus intentio fuerit certa. “Quod si... vel antea vel in præsenti statu manifes­ taverit zXiqpo probabili modo intentionem illum suscipiendi ”, huic conferendus baptismus erit dubie validus, et ideo “ baptizandus est sub conditione : si deinde convaluerit et dubium de valore baptismi collati permaneat, sub conditione baptismus rursus conferatur”. (Cod., c. 752, § 3). A fortiori, dubius tenendus est baptismus si intentio illum recipiendi fuerit tantum implicita, i. e., contenta in actu attritionis supernaturalis''aut Tn voluntate generali faciendi 1 S. Th., Suffi; q. 6, a. 5; Génicot, Π, 149. DE SUBJECTO BAPTISMI. 365 omnia quæ sunt ad salutem necessaria. Proinde, si agitur de homine qui de religione Christiana et de baptismo audi­ vit, necesse est ut intentio ejus fuerit explicita certo vel saltem probabiliter; alioquin non liceret eum baptizare1. Si autem de religione Christiana nihil unquam audivit, potest baptizari sub conditione, cum de sacramento neces­ sario agatur. 521. (B) Instructio. Non ad validam quidem, sed ad licitam receptionem sacramenti, requiritur in baptizandis recta fides : “ Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit “ Si credis ex toto corde, licet 7^ Ideoque, extra periculum mortis, antequam baptizentur qui petunt baptismum, instrui debent de fidei mysteriis, iis præsertim quorum cognitio necessaria est necessitate medii, et de præcipuis officiis vitæ christianæ. Et baptismus non est conferendus antequam sint probe instructi. (Cod., c. 752, “ In mortis autem periculo, si nequeat in præcipuis fidei mysteriis diligentius instrui, satis est ad baptismum conferenddm, ut aliquo modo ostendat se eisdem assentire serio­ que promittat se christianæ religionis mandata serva­ turum”. (Cod., c. 752, § 2). Ab eo Tandem qui est in periculo mortis et sensibus des­ titutus, instructio non exigitur, sed tantum intentio, ex dictis supra. 522. (C) Attritio supernaturalis. Ad licitam, fruc­ tuosa m sacrgjmjenti-su.scqptionem requiritur attritio supernaluralis de peccatis mortalibus a subjecto commissis : nullum enim peccatum remitti potest quin retractetur : “ Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum ” Non requiritur autem attritio de peccato originali, quia nemo retractare potest peccatum quod non commisit. Nec præmitti debet confessio sacramentalis, cum peccata ante baptismum commissa per sacramentum pænitentiæ non remittantur. ’ S. Off. 30 Mart. 1898, Colled., 1193. • Marc., XVI, 16. — 3 Ad , VIII, 37. —' < Ad.r II, 38.. CAPUT IV. 36Ô Quædam igitur praparatio, et quidem diuturna, extra casum necessitatis prærequiritur. In vetere editione Ritualis legebatur1 : “ Si quis adultus sit baptizandus, debet prius, secundum apostolicam regulam, in christiana fide, et per aliquot dies in operibus pietatis exerceri, ejusque volun­ tas et propositum sæpius explorari, et nonnisi sciens et volens, probeque instructus baptizari...” Experientia enirn constat eos qui diu ante baptismum instructi et in exerçiiijs vitæ christianæ probati sunt, multo fortiores esse in professione fidei2 quam eos qui diuturnam probationem non acce­ perunt 523. Hæc etiam notentur quæ in Cod., c. 753, leguntur : “ § I. Tam sacerdotem qui adultos baptizaturüs est quam ipsos adultos qui sani sint, decet esse jejunos. § 2. Nisi graves urgentesque causæ obsint, adultus baptizatus statim missa sacrificio assistat et sacram communionem percipiat ”, H Jejunium itaque non amplius præcipitur, sed tantum, commendatur. Missa et communio non stricte urgent ipso die quo bap­ tismus recipitur, v. g., si vespere ministratur, aut si mane, sed post missam jam celebratam. Vox enim statim, ait Vermeersch-£.reusem^J2.1E\n jure intervallum duorum vel trium dierum permittit. '524. De amentibus. Ex can. 754, S 1 Amentes et furiosi ne baptizentur, nisi tales a nativitate vel ante adep­ tum rationis usum fuerint; et tunc baptizandi sunt ut infantes”. § 2. “ Si autem dilucida habeant intervalla, dum men­ tis compotes sunt, baptizentur, si velint ”, § 3. “ Baptizentur quoque, imminente periculo mortis, si antequam insanirent, suscipiendi baptismi desiderium .ostenderint ”. “ Qui lethargo aut phrenesi laborat, vigilans tantum et volens baptizetur ; at si periculum mortis impendeat, servetur praescriptum § 3 ”. 1 Recolatur fortitudo martyrum qui in regione Uganda Um strenue Christum confessi sunt, eo quia diu instructi et probati fuerant • —? -- - Q. DE SUBJECTO BAPTISMI Hinc qui post usum rationis in amentiam inciderint quæ judicatur Ar/teZgg, absolute baptizentur, si aliquam baptismi voluntatem certo mândestaverint; secus, conditional. — Si amentia non prævidetur perpetua, lucida intervalla exspectentur, nisi periculum mortis immineat. Dubie amentis baptismus differri debet donec lucida habeat intervalla aut evoluta ratio dubium abstulerit; si tamen exspectatio inutilis aut impossibilis fuerit, sub conditione baptizari potest. Cum dubie adulto eodem fere modo agendum est. § II. De infantibus baptizandis. Nomine infantium veniunt qui usum rationis nondum^A^' f^ * attigerunt; quibus accensentur amentes ab infantia, in quavis ætate constituti {Cod., c. 745, § 2, 10). Dicemus tum de infantibus catholicorum tum de filiis acatholicorum. I. De infantibus catholicorum. 525. Jam probavimus, n. 501 sq. infantibus baptismum esse necessarium necessitate medii et præcepti. Rejiciendus est igitur error Erasmi qui, etsi admittens validita­ tem baptismi infantibus collati, contendebat pueros baptizatos interrogandos esse, cum ad annos discretionis pervenerint, utrum bligationes baptismi ratas habere vellent necne, ut sic eorum libertas servari posset; et hodiernorum Rationalistarum qui docent X, omnino injustum esse obligatione? in baptismo infantibus imponi, 'Jsine eorum consensu. Erasmi errorem ita reprobat Tridentinum 1 ; “ Si quis dixerit, hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt : et ubi se nolle responderint, suo esse bitrio relinquendos, nec alia interim pœna ad christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiæ aliorumque sacramentorum perreptione arceantur, donec resipiscant, A. S. ” Et merito; nam, quidquid dicant Erasmus et Rationalisiez, non violatur libertas infantium qui sine proprio consensu baptizantur. Non eis enim imponuntur nisi obligationes quas ipsi accipere tenen• tur statim ac rationis usum attingunt. Baptismus siquidem non est quid supererogatorium; adest vera et stricta obligatio pro omnibus illum suscipiendi; proinde non læditur eorum libertas, ’ Sess. VII, can. 14 de bapt., D. B., 870. 368 sed e contra adjuvatur, cum ipsis detur ab initio medium adim­ plendi obligationes, quæ secus ipsis etiam impositæ fuissent. Idem fit in societate civili;qui nascitur in aliqua regione ex paren­ tibus jura civium possidentibus, eo ipso acquirit jura et obliga­ tiones civium, absque ulla electione propria. 526. Quibus expositis, quæstio exsurgit quandonam baptismus infantibus conferri debeat sive in genere, sive in casibus specialibus. i° Pueri catholicorum quamprimum baptizari debent post nativitatem. CertunvesL (a) Ex Cod., can. 770 : “ Infantes quamprimum bapti­ zentur, et parochi ac concionatores frequenter fideles de hac gravi eorum obligatione commoneant ”. Igitur gravis parentibus incumbit obligatio cito baptizandi infantes. f (b) Ex praxi perantiqua Ecclesia. Hanc commemorat S. Cyprianus qui vult parvulos baptizari etiam ante octavam diem, supra, n° 504 (b). \ (C) Ex damnatione Baptistarum a Trident. 1 : “ Si quis dixerit neminem esse baptizandum nisi ea aetate qua Chris- (d) Ex ratione convenientia. i) ferri conveniret hoc esset quia ponerent. Atqui nullpm obicem conditio exigi possit. Ergo eis convenit Si pueris baptismus dif­ ad ejus effectus obicem ponunt, cum ab eis nulla baptismus differri non 2) E contra, ad gloriam Dei, Christi et Ecclesiæ, expedit ut infantes quamprimum fiant membra Christi et cives Ecclesiæ, sicque a servitute dæmonis liberentur. 527. Quid autem hic intelligendum sit ^“quampri­ mum ” ? 1) Extra mortis periculum, vox “ quamprimum ” de spatio trium dierum communiter intelligi solet. Cexiuui^£sp in praxi attendendas esse leges particulares uniuscujusque dioecesis. σ Qüærïam vero dilatio peccatum mortale constituat, non constat, nec facile determinari potest. Hinc plures haben- DE SUBJECTO BAPTISMI. 369 tur eæque maxime discrepantes theologorum sententiae, quas refert 5. Alphonsus ”». Baptismum differre, per decem vel undecim dies, sine gravi ratione, esset peccatum mortale, juxta 5. Ligoriuniy n. n 8,-juxta alios tamen, dilatio unius vel alterius mensis requiritur ad peccatum mortale : quæ opinio probabilis est. 2) In periculo mortis, “quamprimum" intelligi debet sine ulla mora, ex lege ipsa caritatis et officii parentum erga suos pueros. 528. Diximus : Post nativitatem. Nam : § 1 : “Nemo in utero matris clausus baptizetur donec probabilis spes sit ut rite editus baptizari possit. § 2. Si infans caput emiserit et periculum mortis immineat, baptizetur in capite ; nec postea, si vivus evaserit, est iterum sub conditione baptizandus. § 3. Si aliud membrum emiserit, in illo, si periculum immineat, baptizetur sub conditione; at tunc, si natus vixerit, est rursus sub conditione baptizandus. § 4. Si mater praegnans mortua fuerit, fetus ab iis ad quos spectat extractus, si certo vivat, baptizetur absolute; si dubie, sub' conditione. § 5. Fetus in utero baptizatus, post ortum denuo sub condi­ tione baptizari debet {Cod.y c. 746)2. 529. 2° De casibus extraordinariis. (A) De infantibus expositis. “Infantes expositi et,inventi nisi, re diligenter investigata, de eorum baptismo constet, sub conditione bap­ tizentur”. {Cod.y c. 749). Exceptio datur si ex schedula infanti apposita habeatur moralis certitudo baptismi collati, v. g., quando schedula signatur a persona nota et fide digna, quæ interrogari possit. 530. (B) De monstris : “ Monstra et ostenta semper baptizen­ tur saltem sub conditione; in dubio autem unusne an plures sint homines, unus absolute baptizetur, ceteri sub conditione”. (Cod., c. 748). Monstra dicuntur fetus humani deformati; ostenta autem fetus prodigiosi, v. g., duo vel tria capita aut pectora habentes. Distin­ guuntur a massa_ ycl mola, quæ nihil aliud est, juxta peritos, nisi ; Capello, Tract, canon, mor. de Sacram. f I, 149. * Quem canonem in Supplcm. ad Matrimonium explicamus. Fi' *« tT 1 370 CAPUT IV. quædam vegetatio in utero producta ex liquoribus et fibris. Massa hujusmodi non debet baptizari, nec etiam sub conditione. — Sed si dubitetur utrum sit mola an fetus deformatus, sub con­ ditione baptizetur. Fetus autem humani, etsi deformati, si dant certa vitee signa, absolute baptizandi sunt; si dubitatur num sint vivi, sub condi­ tione. Si dubitatur vero utrum deformatus fetus sit unus homo an duo aut tres, quia, v. g., duo vel tria sunt capita aut pectora, pri­ mum caput vel pectus absolute baptizandus est, cetera autem conditionate. — Si tamen periculum mortis immineat, tempusque desit singula baptizandi, simul baptizentur cum forma plurali : Ego vos baptizo, etc. x. II. De infantibus acatholicorum. 531. Acatholici sunt sive infideles, sive hceretici aut schismatici3. Discrirqen inter utrosque, quoad baptismi collationem, in eo consistit quod Ecclesia non sibi vindicat, in ordinariis adjunctis, jus baptizandi infantes infidelium, dum pleno jure posset baptizare filios haereticorum aut schismaticorum, qui a fide defecerunt, et impedire ne paren­ tum erroribus imbuerentur. Sed hodie, tale jus vix sine maximo incommodo exerceri posset. 532. i° Regula generalis. Invitis aut insciis paren­ tibus, non licet, in adjunctis ordinariis, infidelium infantes baptizare. Secus, ait S. Thomas® (a) violaretur jus paren­ tum, quia infantes qui nondum rationis usum attigerunt, sunt sub cura parentum, ipsosque baptizare invitis parentibùs, idem fere esset ac baptizare aliquem invitum ; (b) insuper infantes sic baptizati facile ad infidelitatem aut hæresim redirent, propter naturalem affectum ad parentes. 533. 20 Exceptiones. (A) In mortis periculo, ex can. 750 : “ § l Infans infidelium, etiam invitis parentibus, licite baptizatur, cum in eo versatur vitee discrimine, ut pru­ denter prcevideatur moriturus Ratio est quia salus aeterna ’ Cod., c. 747. Cf. E. Lan cren on, Petit traité du baptême, 1925. ’ Infideles dicuntur qui nunquam fidem habuerunt; hceretici et schismatici, qui a vera fide defecerunt Cfr. De Ecclesia, n. 892, 894, 895. 3 Sum. theol., 3, q, 68, a. 10. — Cfr. Bened. XIV, Postremo mense, 28 febr. 1847, D. B., 148α DE SUBJECTO BAPTISMI. 371 prolis in periculo mortis positæ praeponderare debet praeju­ dicio temporali quod parentibus infertur. — Imo, e regulis circa caritatem, obligatio urget hos infantes baptizandi, nisi forte obstet grave damnum commune Ecclesiæ, ob infide­ lium præjudicia et periculum persecutionis. Si vero infans supervixerit, Ecclesia jus habet infantem ita baptizatum tollendi e medio infidelium ut catholice edu­ cetur : hic enim per baptismum factus est Ecclesiæ sub­ ditus ». 534. (B) Extra mortis periculum, licite baptizatur, dummodo catholicæ ejus educationi cautum sit : 1) “ Si parentes vel tutores, aut saltem unus eorum, consen­ tiant; 2) si parentes, id est, pater, mater, avus, avia, vel tutores desint, aut jus in eum amiserint, vel illud exercere nullo pacto queant ” (Can. 750, § 2). Ita satis frequenter in regionibus mis­ sionum, ubi infantes a parentibus derelinquuntur aut venduntur : tunc enim parentes suum jus abdicant in infantes suos. Notandum : “ Circa baptismum infantium duorum hcereticorum aut schismaticorum, aut duorum catholicorum, qui in apostasiam vel hæresim vel schisma prolapsi sint, generatim serventur normæ in superiore canone constitute ”, (Can. 751). § III. De iteratione Baptismi2. 535. i° Principia. ' (a) Baptismus non debet iterari nisi adsit dubium prudens de ejus validitate : qui secus ageret, graviter peccaret, ex dictis supra n. 359. (b) Baptismus iterari debet quoties, post diligens examen, dubium de ejus validitate superest. Quia vero baptismus est necessarius necessitate medii, ad eum iterandum non tante rationes dubitandi requiruntur ac pro ceteris sacramentis. 536. 20 Regulæ particulares. (A) De iis qui inter catholicos nati sunt, (a) Ex can. 779 : “ Ad collatum bap­ tismum comprobandum, si nemini fiat præjudicium, satis 1 Ita factum est in casu E. Mortara, qui baptizatus ab ancilla, postea, jussu Pii IX, a parentibus ereptus est, et, in religione catholica educatus, libere elegit esse canonicus regularis Lateranensis. ’ S. Alphonsus, n. 134-137; Konings, 126359. ; Mare, 1476 sq. ; Kenrick, De Baptismo, n. 118-119; Sabetti, n. 662. Jt ίI Ï* 372 CAPUT IV. - DE SUBJECTO BAPTISMI. est unus testis omni exceptione major, vel ipsius baptizati jusjurandum, si ipse in adulta ætate baptismum receperit. ” (b) Infantes baptizati domi ab obstetrice, vel alia perita persona, non sunt rebaptizandi, nisi, re diligenter perpensa, probabilis sit erroris suspicio; quæ quidem suspicio aderit generatim, nisi testimonium obstetricis aliusve testimonio testium oculatorum confirmetur, aut hæc sit omnifide digna. (B) De hs reticis : (a) Regula generalis a S. Officio (1878) tradita, est ut in singulis casibus instituatur examen ad inquirendum de validitate baptismi in hæresi collati, ac proinde non est approbanda praxis indiscriminatim et sem­ per hæreticos rebaptizandi sub conditione. Si nihil dete­ gatur certi, ac proinde supersit dubium, sub conditione secreto baptizentur, (b) Attamen, in praxi, tale examen non est necessarium in multis casibus, quia omnino difficile est invenire testes fide dignos, aut quia sunt sectæ, ut Quakeri, quæ nullum baptismum administrant. Immo hodie, si excipiuntur Ritualists, qui generatim caute bap­ tizant, fere semper dubitari potest de validitate baptismi ab hæreticis collati. Siquidem Unitarii et Universalisiez, immo et Congregationalism ejus necessitatem rejiciunq ac proinde de illo ministrando parum curant ; Methodists et Presbyteriani baptizant per aspersionem, et dubitari potest num aqua pellem tetigerit aut fluxerit; Baptista baptizant per immersionem, et sub hoc respectu sacramentum validum est, sed sæpe formam pronuntiant antequam subjectum immergatur; Episcopaliani quidam hodie sat negligenter se gerunt in ejus administrationeT. 537. (C) De servandis in receptione Neo-Conversorum. Sequentes regulas tradidit S. Officium, 20 jul. 185912. “ In conversione hæreticorum inquirendum est de validitate baptismi in hæresi suscepti. Instituto igitur diligenti exa­ mine, si compertum fuerit aut nullum, aut nulliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute. Si autem investigatione 1 Hac de causa» Cone. prau. Wcstmonastoriense 1 in Anglia (XVI, 7) præcepit u omnes a protestantisme conversos esse baptizandos conditionate, nisi ex indubiis probationibus certissimi constet in ipsorum baptismo omnia rite fuisse peracta, quoad materiae et formae applicationem . ’ Ad calcem Condi. Bait. //» p. 29h CAp. v. _ DE BAPTISMO CANONICÆ REGULÆ. | ---------* -- - — —HP· .1! · — ■■■■■■■·■ ■ 373 I» F··· — ■ « ■ ■ peracta, adhuc probabile dubium de baptismi validitate supersit, tunc sub conditione iteratur. Demum si constite­ rit validum fuisse, recipiendi erunt tantummodo ad abjurationem, seu professionem fidei. Triplex igitur in conci­ liandis haereticis distinguitur procedendi methodus : 1) Si baptismus absolute conferatur, nulla sequitur abjuratio, nec absolutio, eo quod omnia abluit sacramentum Regenerationis. 2) Si baptismus sit sub conditione iterandus, hoc ordine procedendum erit : (a) abjuratio seu fidei professio; (b) bap­ tismus conditionatus; (c) confessio sacramentalis cum abso­ lutione conditionata. 3) Quando denique validum judicatum fuerit baptisma, sola recipitur abjuratio seu fidei professio, quam absolutio a censuris sequitur”. Professio fidei emittenda in Statibus Ameriae foederatis non est Piana formula, sed specialis quæ in Supplemento Ritualis Romani pro Provinc. Amer. Septent. foederatis reperitur. Quando baptismus sub conditione iteratur, jure communi iterari debet juxta ordinem baptismi adultorum. In nonnullis tamen ~ dioecesibus brevior formula pro parvulis constituta, ex specîâfr concessione, permittitur : talis autem concessio non est universalis, "Tr&dndefmita, ' sed' renovari debet. Non autem a S. Sede permissum Juit convgrsos baptizare su conditione privatim, cum aqua t ceremoniis, prout fit in Anglia. CAPUT V. DE BAPTISMO CANONICÆ REGULÆ. Hic de quatuor agemus, ad mentem Codicis (c. /55-/59) et Ritualis : i° depatrinis; 2° de tempore et loco baptizandi ; 30 de annotatione et probatione baptismi ; 40 de ritibus et ceremoniis. § I. De PatrinisΟ 538. i° Patrini notio ac necessitas. (A) Notio. Patrini sunt veluti patres spirituales, qui baptizatum de sacro fonte levant, et in se ejus curam suscipiunt, defectu parentum. QCodex, c. 762-769; C. de Sacr., Instr. 25 nov. 1925. Μ 374 CAPUT V. (B) Necessitas ita in Codice declaratur : Can. 762. “ § i. Ex vetustissimo Ecclesiæ more nemo sollemniter 'baptizetur, nisi suum habeat, quatenus fieri possit, patrinum. § 2. Etiam in baptismo privato patrimis, si facile haberi queat, adhibeatur; si non interfuerit, adhibeatur in sup­ plendis baptismi cæremoniis, sed hoc in casu nullam contrahit spiritualem cognationem. Çan. 763. § i. Cum baptismus iteratur sub conditione, idem patrinus, quatenus fieri possit, adhibeatur, qui in priore baptismo forte adfuit; extra hunc casum in baptismo conditionato patrinus non est necessarius ”. Ratio hujus institutionis recte assignatur a S. Thoma^: Spiritualis regeneratio assimilatur carnali generationi; sicut parvulus recens natus indiget nutrice et pædagogo, ita pariter qui spiritualiter renascitur indiget spirituali nutrice et pædagogo, ut in fide ac vita Christiana instituatur. In baptismo sollemni, sub gravi adhiberi debet 'unus saltent patrinus, sive vir sive mulier, nec possunt adhiberi plus quam duo, ne multiplicentur impedimenta spiritualis cogna­ tionis. Si duo adhibentur, non debent esse duo mares vel duæ feminæ, sed vir et femina, saltem sub levi. In baptismo privato non requiritur absolute patrinus, quamvis laudabiliter adhiberi possit. 539. 20 Conditiones ut quis sit patrinus. (A) Ut “ 1) Sit baptizatus, rationis usum assecutus et intentio­ nem habeat id munus gerendi; 2) Ad nullam pertineat hæreticam aut schismaticam sectam, nec sententia condemnatoria vel declaratoria sit excommunicatus aut infamis infamia juris aut exclusus ab actibus legitimis, nec sit clericus depositus vel degradatus; 3) Nec sit pater vel mater vel conjux baptizandi; 4) Ab ipso baptizando ejusve parentibus vel tutoribus aut, his deficientibus, a ministro sit designatus; — (deficere censentur parentes si nullum vel incapacem patrinum 'Sum. theol., 3, q. 67^ x 7. — CE R. J. Kearney, Sponsors at baptism, Washington,' 1925· ~~ r.. — '555 DE BAPTISMO CANONICAE REGULÆ. d es i g.ii ant · 375 e ro^istïtuennt ' e^f^fîomsu fèti^ere^ 5) Baptizandum in actu baptismi per se vel per procura­ torem physice teneat aut tangat vel statim levet seu suscipiat de sacro fonte aut de manibus baptizantis (B) Ut autem quis licite patrinus admittatur, oportet ex can. 766 : . “ 1) Decimum quartum suae aetatis annum attigerit, nisi aliud justa de causa ministro videatur; 2) Non sit propter notorium delictum excommunicatus vel exclusus ab actibus legitimis vel infamis infamia juris, quin tamen sententia intercesserit, nec sit interdictus aut alias publice criminosus vel infamis infamia facti; 3) Fidei rudimenta noverit; 4) In nulla religione sit novitius vel professus, nisi neces­ sitas urgeat et expressa habeatur venia superioris saltem localis ; 5) In sacris ordinibus non sit constitutus, nisi accedat expressa Ordinarii proprii licentia ”. “(C) In dubio utrum quis valide vel licite admitti possit, necne, ad patrini munus, parochus, si tempus suppetat, consulat Ordinarium ” (CamjTÔ/),, . 540. In rejiciendis indignis a munere patrini, parochus magna utatur prudentia ac benignitate, ne alios otfendat~eF jta bono religionis noceat. Nunquam igitur verbis injuriosis utatur, sed umcej·, quia communio in divinis vitanda est \ ■ t! 4 t ’ 5. Officium, io maii 1770, Collect., n. 1825, declaravit<( absolute non licere ncc per se nec per alios, fungi officio patrini in baptismis qui haereticorum filiis ab bæreticis ministrantur jj Xi 376 CAPUT V. 541. 30 Obligationes patrinorum. Ex can. 769 : “ Patrinorum est, ex suscepto munere, spiTTfualem filium perpetuo sibi commendatum habere, atque in iis quæ ad Christianae vitae institutionem spectant, curare diligenter ut ille talem in tota vita se praebeat, qualem futurum esse solemni ceremonia spoponderunt ", w Quæ obligatio per se gravis est, cum agatur._de_re_ ad aeternam saluterfTnecessaria. Attamen, cum hæc obligatio ^riniarid 'parentibus incumbat,~pa~trTnus~ praesumere potest rmpTerî11 apparentibus qui filios ad catechismum * eam mittunt. Si vero contrarium constet, patrinus meliori quo posset modo, instructioni et educationi filiorum suorum spiritualium providebit^ 40 Cognatio spiritualis. Juxta can. 768 : “ Ex baptismo spiritualem cognationem contrahunt tantum cum baptizato baptizans et patrinus — Quod exponimus in Tr. de Matri­ monio, n. 1002-1006. 542. 50 De nominibus imponendis. > < P I ’ » E can. 761 : “ Curent parochi ut ei qui baptizatur, Christianum impona­ tur nomen; quod si id consequi non poterunt, nomini a parentibus imposito addant nomen alicujus Sancti et in libro baptizatorum utrumque nomen perscribant ”. Curandum est præsertim ne nomina obscena, fabulosa aut ridicula vel inanium deorum vel impiorum ethnicorum hominum imponantur2. § II. De tempore et loco baptizandl 543. Distinguendum est inter baptismum privatum et solemnem. i° De baptismo privato. Ex can. 771 : “ Baptismus ?·►/ privatus, urgente necessitate, quovis tempore et loco admi­ nistrandus est. ” 2° Quoad baptismum 'solemnem, ex can. 772 : “ Etiam solemnis baptismus qualibet die administrari"potest; decet tamen adultorum baptismum, secundum antiquissimum 1 3» q· 67» a- 7^rr Cfr. instr. S. C. de disci/d. icuramenlorum ixnetier, Four'iludïer U Code de Droit canonique^ 1927, p. 121-126. ’ Rit. Rom.t L II, c. i. n. 70. DE BAPTISMO CANONICÆ REGULÆ. 377 Ecclesiæ ritum, conferri, si fieri commode queat, in pervi­ gilio Paschatis et Pentecostes, præcipue in metropolitan is aut cathedralibus ecclesiis. Can. 773. Proprius baptismi solemnis administrandi locus est baptisterium in ecclesia vel oratorio publico. Can. 774. § i. Quælibet parœcialis ecclesia, revocato ac reprobato quovis contrario statuto vel privilegio vel con­ suetudine, baptismalem habeat fontem, salvo legitimo jure cumulative aliis ecclesiis jam quæsito. § 2. Loci Ordinarius potest pro fidelium commoditate permittere vel jubere ut fons baptismalis ponatur etiam in alia ecclesia vel publico oratorio intra parœciæ fines. Can. 775. Si ad ecclesiam parœcialem, aut ad aliam quæ jure fontis gaudeat, baptizandus, propter locorum distan­ tiam aliave adjuncta, sine gravi incommodo aut periculo accedere aut transferri nequeat, baptismus solemnis a paro­ cho conferri potest et debet in proxima ecclesia aut oratorio publico intra parœciæ fines, licet hæc baptismali fonte careant. Can. 776. § i. In domibus autem privatis, baptismus W.Si-·»· 'a solemnis administrari non debet, nisi hisce in adjunctis : 1) Si baptizandi sint filii aut nepotes eorum qui supre­ mum actu tenent populorum principatum vel jus habent succedendi in thronum, quoties isti id rite poposcerint; 2) Si loci Ordinarius, pro suo prudenti arbitrio et con­ scientia, justa ac rationabili de causa, in casu aliquo extra­ ordinario id concedendum censuerit. § 2. In memoratis casibus baptismus conferendus est in sacello domus aut saltem in alio decenti loco, et aqua bap­ tismali de more benedicta”. § III. De collati baptismi adnotatione ET PROBATIONE. 544. Ex can. 777 : § 1. “Parochi debent nomina baptizatorum, mentione facta de ministro, parentibus ac patrinis, de loco ac die collati baptismi, in baptismali libro sedulo et sine ulla • mora« —» referre. § 2. Ubi vero de illegitimis filiis agatur, matris nomen est inserendum, si publice ejus maternitas constet, vel ipsa H ■■ 378 CAPUT V. sponte sua scripto vel coram duobus testibus id petat ; item nomen patris, dummodo ipse sponte sua a parocho vel scripto vel coram duobus testibus id requirat, vel ex publico authentico documento sit notus; in ceteris casibus inscriba­ tur natus tanquam filius patris ignoti vel ignotorum paren­ tum. ” Ex can. 778 : “ Si baptismus nec a proprio parocho nec eo præsente administratus fuerit, minister de ipso collate quamprimum proprium ratione domicilii parochum baptizati certiorem reddat”. § IV. De baptismi ceremoniis ’. Totus ritus hodiernus, etiam in baptismo parvulorum adhibitus, est vestigium rituum qui olim in baptismo adul­ torum adhiberi solebant, ut patebit exponendo ceremonias quæ prœcedunt et sequuntur ipsam sacramenti collationem. I. Ceremoniæ quæ praecedunt ipsum baptismum. 545. i° Prima pars hodierni ritus usque ad orationem “ Deus patrum nostrorum ” est vestigium ritus quo quis inter catechumenos cooptabatur. (a) Candidatus episcopo commendabatur ab aliquo christiano qui de ejus bonis dispositionibus testimonium ferebat : exinde ortum est patrini munus, qui baptizatum adjuvare debet ut sus­ cepta officia impleat. (b) Episcopus autem candidatum tradebat caiechista qui eum de præcipuis veritatibus credendis et praeceptis implendis instrueret : quod hodie figuratur per dialogum inter sacerdotem et patrinum initio ceremoniæ habitum. (c) Postea candidatus, quando jam sufficienter dispositus erat, inter catechumenos triplici ritu cooptabatur, exorcismo per modum exsufflationis, signo crucis et salis donatione : hodie hi tres ritus adhuc servantur post præfatum dialogum, ad significandum infan­ tem, a diabolo liberatum per virtutem crucis, christianam sapien­ tiam colere debere. 1 Cfr. P. de Puniet, Baptime, in Diet, (TArckÎol. chrit. (Calnol), II, 251346, cum auctoribus ibi allegatis; L. Duchesne, Les origines du culte chrétien^ ch. IX; A. Villien, La discipline des Sacrements, in Jtev. du Cl. fr., t LIX, 641-664; t. LXI, 385-405; L. Labauche, op. cit,, p. 112-118. DE BAPTISMO CANONICÆ REGULÆ. 379 (d) Tunc catechumenus in ecclesia admittebatur tanquam audi­ tor et sacris concionibus assistebat : hodie sacerdos imponit extre­ mam partem stolæ super infantem et introducit eum in ecclesiam. (e) Quando auditores sufficienter probati baptismum postula­ bant, eorum nomina inscribebantur in libro ecclesiae, et ipsi inter competentes recensebantur; inde orta est nominis impositio in bap­ tismo, ut baptizati specialem in cælo patronum habeant, quorum exemplis ad pie vivendum excitentur et patrociniis protegantur. (f) Competentes ad baptismum sese præparabant orationibus et jejunio : hodie adultos catechumenos jejunos esse decet. 546. 2° Secunda pars ceremoniarum respondet variis scrutiniis seu competentium conventibus', in quibus, accurate eorum moribus examinatis, exorcismis, orationibus et instructionibus ad baptismum magis immediate præpara­ bant ur. · (a) Exorcismis jungebatur signum crucis in fronte catechumeni : hodie sacerdos, post secundum exorcismum, in fronte signat infan­ tem, ut hic, signo crucis munitus, diabolo resistat. (b) Tunc fiebat traditio symboli Apostolorum et orationis dominiccZy et electi has formulas memoriæ commendare debebant et recitare (quod vocabatur redditio symboli et orationis) : nunc etiam sacerdos, cum patrinis, recitat Credo et Pater noster^ ut fidem et fiduciam catechumeni exprimat. (c) In ultimo scrutinio, quod sabbato sancto habebatur, ante baptismi collationem, fiebat sollemnior exorcismus cum aperitione labiorum : hodie idem recitatur exorcismus, posteaque aperiuntur aures et nares infantis, ut significetur baptizatum custodire debere doctrinam christianam sibi commissam. (d) Tandem catechumenus vota baptismalia emittebat, abrenun­ tians Satanæ ejusque operibus : quod etiam fit in ritu hodierno, posteaque sacerdos infantem ungit oleo catechumenorum ut eum roboret contra diaboli impugnationes. — Tunc infans baptizatur. II. Ceremoniæ quæ sequuntur baptismum. 547. Tres erant : unctio in capite a sacerdote peracta, — acceptio vestis albae, — ipsa consignatio ab episcopo facta cum chrismate seu confirmatio. Quibus hodie respondent : (a) unctio in summitate capitis a sacerdote in modum crucis peracta, ut neo-baptizatus robur accipiat ad implendas obli­ gationes susceptas; (b) impositio linteoli candidi loco vestis albae, ut significetur puritas vitæ perpetuo servanda; (c) tra- ditio candela accensa, ut in memoriam revocentur verba Christi : “ Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est” V § V. Obligatio ceremonias accurate servandi. 548. I. De ipsis ceremoniis. i° Principium generale : ^.in Baptismo sollemni, ceremoniae in Rituali præscriptæ accurate servandae sunt : partem earum notabilem omittere vel_ m utare est grave peccatu vtp_frNeque enim,ait Benedictus X1V, sine gravi peccato negliguntur tam magni ponderis tantæque antiquitatis ritus, atque ad reverentiam "sacramento conciliandam maxime necessarii ” 2. Notabiles autem censentur ceremoniae quae ob gravem finem præs­ criptæ sunt, v. g., -Hft©ositiG~salivæ et salis, professio fidei, usus aquæ consecratæ, unctio olei catechumenorum vel chrismatis. Pariter simultanea omissio plurium ceremonia­ rum levioris momenti esset peccatum grave. 549. 20 Regula speciales, (a) Interrogationes quæ patrinis fieri debent, per se lingua latina fadendæ sunt; sed lingua vernacula licet eas rej-T^ZZZZ__ ____ ____ ___ r_. λ. "Busdam oiœcesibus concessum est ut interrogationes lingua tantum vernacula fierent. (b) Nullum est præceptum proprie dictum nomen alicujus sancti baptizando imponendi; sed parochus curabit ut hic pius retineatur usus; si impedire nequit quominus nomen alicujus impii imponatur, non ideo negandus est baptismus, sed puer baptizandus est addito submissa voce nomine alicujus Sancti 3. (c) Aliæ sunt ceremoniæ pro parvulis et aliæ pro adultis qui per­ fectum rationis usum attigerunt Non licet, sine dispensatione S. Sedis, in baptismo adultorum uti ceremoniis pro parvulis. (d) Si baptismus conditionate confertur ei qui jam sollemniter baptizatus erat, omittendae sunt ceremoniæ; si vero confertur ei qui sine debitis ceremoniis baptizatus erat, ceremoniæ adbihendæ sunt; et si agitur de adulto, v. g., de hæretico converso, adhibeantur cere­ moniæ pro adultis, nisi speciale Indultum concessum fuerit. 1 Maltha V,j6. ’Oonstit. Inter omnigenas y 2 febr. 1744, n. 19. 3 RituaU Rom., tit II, cap. I, 54, 761. DE BAPTISMO CANONICÆ REGULÆ. 381 1 (e) Si baptismus domi ministratur in periculo mortis a laico, omittuntur omnes ceremoniæ; si a sacerdote, omittuntur ceremoniæ quæ baptismum præcedunt, statimque confertur sacramentum; sed, si tempus superest, peraguntur ceremoniæ quæ baptismum sequuntur; postea si baptizatus convaluerit, omissæ ceremoniæ supplentur. (f) Si baptismus extra periculum mortis domi confertur (supra, n. 543, c. 776) adhibéndæ sunt omnes ceremoniæ. 550. II. De supplendis ceremoniis. Si baptismus collatus est sine ceremoniis, hæ suppleri debent sub gravi, quamprimum moraliter. (a) Ritus autem adhibendus est qui servandus fuisset tempore quo baptismus collatus est; videlicet si tunc baptizandus infans erat, supplendæ sunt ceremoniæ pro parvulis; si vero adultus, supplendæ sunt ceremoniæ pro adultis. (b) Si quis sollemniter, etsi invalide, baptizatus est, denuo bapti­ zatur, omissis tamen ceremoniis. (c) Si omissio notabilis alicujus ritus accidit, error reparandus est, nisi ex hoc aliquod timeatur scandalum. 551. Corollarium pietatis. Juxta doctrinam S. Pauli in decursu Tractatus expositam, per baptismum mortui ac consepulti sumus cum Christo, ut" cum eo resurgere et novam vitam ducere valeamus. (a) Mortui quidem sumus peccato : ideo enim Christus mortuus est ut nostra delicta expiaret, et nos in posterum a peccati jugo liberaret. Unum igitur timeamus, nempe peccatum, præsertim grave, et ab ejus occasionibus fugiamus tanquam a facie colubri. (b) Consepulti etiam sumus cum Christo; quod quidem vivide exprimitur immersione quæ olim fiebat in baptismo, sed etiam, etsi minus clare, exprimitur per ablutionem. Si enim abluimur a peccato, veterem hominem seu pravas inclinationes exspoliare debemus, ideoque passiones volun­ tati, voluntatem vero Christo subdere debemus; quod qui­ dem significatur per spiritualem sepulturam cum Christo. (C) Novam vitam ducere debemus, vitam nempe similem vitæ Christi, vitam deiformem, Christi vestigiis inhærentes, ejusque virtutes imitantes. Ad quod maxime proderit pia 382 CAP. V. - DE BAPTISMO CANONICÆ REGULÆ. oratio1 : “ O Jesu^vivens in Maria, veni et vive in famulis tuisjn spiritu_sanctitatis tuæ„. in veritate virtutum tuarunr.. dominare omni adversæ potestati, in Spiritu tuo, ad gloriam Patris ” ------------------------ x Quam orationem integram tradimus atque exponimus in nostro Précis dc théol&^ic ascétique, η. 159°·1599· TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. Auctores consulendi. De Confirmatione scripserunt, præter auctores allegatos ubi de Sacramentis in genere : Inter Patres : Innocentius I (t 4’7), Epist. ad Decentium, cap. 3; Gregorius M. (t 604), Epist., lib. IV, ep. 9 et 26; S. Isidorus (sæc. VIF), De Eccles. Offic.; Theodulphus Aure­ li anensis (t 821), De Ordine Baptismi; Radanus Maurus (f S58), De Instit. Clericorum. ' es Inter Theologos : P. Lomdardus, Sentent., 1. IV, dist. 7; Alex. Halensis, Sum. theol., p. IV, q. 9; S. Bonav., In 4 dist., 7; Breviloq., 6, c. 8; S. Thomas, Summa Theol., 3, q. 72, et Opusc.5 in artic. fidei et sacram.; J. Priscianensis, De Confirmationis sacramento, 1575; S. Perez, De Confirmatione, 1588 ; Gretser, De Baptismo et Confirmatione, 1595; Jos. Vicomes (Visconti), De Ritibus Confirmationis, Mediolani, 1618: Basilius Pontius, O. S. Aug., De sacr. Confirmationis, 2a edit., Lovanii, 1642; Gulielmus Beyer, De sacr. Confirmationis, Antuerpiæ, 1650; L. Holstenius, De sacr. Confirmat, apud Grcecos, Romæ, 1669; Sainte-Beuve, De Confirmatione et Ex. Unctione, 1686; J. Morin, De sacram. Confirmationis; Orsi, De chrismate Confirmatory), 1733; Vitassius, seu potius Oratorianus sub nomine Vitassii, Tr. de Confirmatione, Venetiis, 1738, ap. Migne, Theol. Curs., vol. XXI, p. 545 sq. Andreas Gau, De valore manuum impositionis atque unctionis in sacr. Confirmationis, Coloniæ, 1832 ; Janssens, fa Confirma­ tion, Lille, 1888; M. Heimbucher, Die heilige Firmung, Augs­ burg, 1889; F. Dolger, Das Sakram. d. Firmung, Wien, 1906; Meschler, Die Gabe des heiligen Pfingstpestes6, 1909; J. B. Umtærg, Die Schriftlehere vom sakrament der Firmung, 1920; J. Coppens, L'imposition des mains et les rites connexes dans le N. T. et ΓEglise ancienne, 1925; P. Bernard, D. T. C., art. Chrême; Mgr Ruch, etc., art. Confirmation ; D. A., voce Confir­ mation; D. A. C. L., art. Confirmation ; A. d’Alès, De Baptismo et Confirmatione, 1927. Inter Protestantes': Bachmann, Die Confirmation der Katechumenen in der Evangelischen Kirche, Berlin, 1852; Mason, The relation of Confirmation to Baptism, London, 1893; Hall, Confir- 384 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. motion, London, 1902; F. H. Chase, Confirmation in the apostolic age, 1909; Schaff-Herzog, Encyclop., p. 530; Smjth-Cheetham, Diet, of Christian Antiq., voce Confirmation ; Lichtenberger, EncycLy t. III, p. 354. I. Ex Decreto Concilii Florentini sub Eugenio IV pro instructione Armenorum ’. < • i ·! Secundum sacramentum est Confirmatio, cujus materia est chrisma confectum ex oleo, quod nitorem significat conscientiæ, et balsamo, quod odorem significat bonæ famæ, per episcopum bene­ dicto. Forma autem est : Signo te signo crucis, et confirmo te chris­ mate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ordinarius minister est episcopus. Et cum ceteras unctiones simplex sacerdos valeat exhibere, hanc non nisi episcopus debet conferre; quia de solis Apostolis legitur, quorum vicem tenent episcopi, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat : “ Cum “enim audissent, inquit, Apostoli qui erant Hierosolymis, quia “recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joan“ nem. Qui cum venissent, oraverunt pro eis, ut acciperent Spiri“tum Sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed “baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc impone“ bant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum ”. Loco autem illius manus impositionis datur in Ecclesia confirmatio. Legitur tamen, aliquando, per Apostolicæ Sedis dispensationem, ex rationabili et urgente admodum causa, simplicem sacerdotem chrismate per episcopum confecto hoc administrasse confirmatio­ nis sacramentum. Effectus autem hujus sacramenti est, quia in eo datur Spiritus Sanctus ad robur, sicut datus est Apostolis in die Pentecostes; ut videlicet christianus audacter Christi confiteatur nomen. Ideoque in fronte, ubi verecundiæ sedes est, confirmandus inungitur, ne Christi nomen confiteri erubescat, et præcipue crucem ejus quæ “ Judæis quidem est scandalum, Gentibus autem stultitia ”, secun­ dum Apostolum; propter quod signo crucis signatur. II. Canones Concilii Tridentini de Confirmatione (Sess. VII.) \ i. Si quis dixerit, Confirmationem baptizatorum otiosam cere­ moniam esse, et non potius verum et proprium sacramentum ; aut olim nihil aliud fuisse, quam catechesim quamdam, qua adolescentiæ proximi fidei suæ rationem coram Ecclesia exponebant; A. S. 1 D. B., 697. — * D. B., &71-873· » TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 385 2. Si quis dixerit, injurios esse Spiritui Sancto eos qui sacro confirmationis chrismati virtutem aliquam tribuunt; A. S. 3. Si quis dixerit, sanctæ confirmationis ordinarium ministrum non esse solum episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem; A. S. III. Ex Decreto S. Officii “ Lamentabili ”, 3 Jul. 1907 x. Prop. 44. Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usurpatum fuisse ab Apostolis : formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilicet et confirmatio­ nis, haud spectat ad historiam Christianismi primitivi. IV. Canones Codicis 780-800 suo loco exponentur. Objectum et divisio Tractatus. 552. Objectum. Post baptismum, de confirmatione agendum est. Nam, ut ait Decretum ad Armenos2, si “per baptismum spiritualiter renascimur, per confirmationem augemur in gratia et corroboramur in fide ”. i° Notio. Sacramentum N. Legis, quo, per chrismationem et manus impositionem, baptisatus in gratia roboratur et ut miles Christi signatur. Vocabulum “ baptizatus ” significat subjectum hujus sacramenti esse omnes et solos baptizatos; “ per chrismationem, etc. designatur unctio chrismatis quæ hodie materiam sacramenti constituit cum impositione manus; forma autem consistit in verbis eam comitan­ tibus. Ultima verba duplicem ejus effectum declarant, scilicet gratiam roborantem, qua juvatur subjectum ad firmiter credendum et fidem strenue profitendam, et characterem quo miles Christi efficitur ad pugnandum pro fide. 20 Nomina. Varia sortitum est nomina : a materia remota dictum est chrisma, vel chrisma salutis : a Græcis sæpe vocatur μύρον, id est, unguentum; a materia proxima impositio manuum et consignatio per signum crucis; ab effectibus confirmatio (quæ vox apud 5. Ambrosium 3 jam invenitur), signaculum dominicum, 1 D. B., 2044. — ’ D. B., n. 695. 3 De mysteriis, VII, 42; P. L., XVI, 403. — 5. Ambrosius hoc nomen mutuatura 5. Paulo {II Cor., I, 21 ; V, 5); et, post eum, idem adhibuerunt 4rausicanum (441), Arelatense (445), 5. Leo Magnus, S. Isidorus, theologi Medii Ævi et posteriores; est igitur nomen plerumque usitatum in Ecclesia atina. T. III Theol Dogm. — 13 If H 386 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. sigillum, perfectio, consummatio et sacramentum /lenitudinis, quia baptismum veluti perficit Breviter disputabimus de hujus sacramenti existentia, essentia, effectibus, ministro, subjecto et ceremoniis. Art. L Existentia hujus sacramenti 553. Status quæstionis. (A) Doctrina catholica est confirmationem verum esse sacramentum, a baptismo dis­ tinctum, quo baptizatus ut miles Christi signatur et Spiritum Sanctum accipit cum gratia speciali roboris contra externos fidei hostes. *% (B) Errores. Jam Albigenses, Valdenses et Wicleffta confirma­ tionem rejecerant ut ritum inutilem. Lutherus eam ut ritum mere ecclesiasticum habuit, Calvinus ut ceremoniam vanam et sacri­ legam ab Episcopis inventam ut suam auctoritatem super fideles assererent ». Hodie Protestantes fere omnes negant confirmationem esse sacramentum. Eitualista tamen admittunt eam esse unum e mi­ noribus sacramentis. Anglicans autem, post Calvinum, immo et multi Lutherani, aliquem ritum confirmationis nomine retinent, quem dicunt esse meram ceremoniam, in qua baptizati, cum annos discretionis attingunt, de sua fide interrogati testimonium reddunt, promissa in baptismo facta publice renovant, et benedic­ tione quadam in sua fide confirmantur. Liberales et Modernists. 3 contendunt ritum sacramenti confir­ mationis, a baptismo distinctum, non fuisse usurpatum primis Ecclesiæ temporibus. 554. Thesis : Confirmatio est verum et proprie dictum N. Legis sacramentum. De fide est ex Trident. 4 .·“ Si quis dixerit confirmationem baptizatorum otiosam ceremoniam esse, et non potius verum et proprium sacramentum; aut olim nihil aliud fuisse, quam catechesim quamdam, qua adolescentiæ proximi fidei suæ rationem coram Ecclesia exponebant, A. S. ” 1 S. Thom., 3 p., q. 72, a. i; Suarez, De Sacrament., disp. XXXII; S. Bellarminus, I. II, De sacr. Confirmat., c. 1-7; Migne, Theol. Curs., vol. XXI, p. 547 sq.; de Augustinis, De Confirmat., a. 1 ; Pesch, n. 491 sq. 2 Institut., I. IV, c. 19, n. 4-13. — 3 D. B., 2044. 4 Sess. VII, can. I, de Confirmat/, D. B., 871. TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 387 555. Script. — i° Facta exponuntur. (A) In Evangeliis. (a) Christus, a Joanne baptizatus, accipit Spiritum Sanctum sub visibili specie columbæ, ita innuens suos discipulos eumdem Spiritum postea accepturos1, (b) Pluries in vita, sed speciatim in ultima Cœna, Apostolis et orpnibus in Ipsum credituris, promisit se missurum esse Spiritum Sanc­ tum qui eos doceret, in fide confirmaret et cum eis maneret ut evangelium confiterentur coram hominibus23 . Quia vero gratia, sub N. Lege, in præcipuis vitæ circumstantiis sub signo sensibili communicari solet, exspectari merito poterat Spiritum sub aliquo sensibili signo communicandum fore. (B) In Actibus Apost. Promissionem a Christo legimus adimpletam esse i) quoad B. Virginem, Apostolos, paucosque alios discipulos, die Pentecostes, mittendo Spiritum Sanctum sub forma linguarum ignis 3. 2) Sed decebat eumdem Spiritum omnibus fidelibus communicari ritu vi­ sibili ac perpetuo. Hunc ritum fuisse revera ab Apostolis adhibitum ex libro Actuum colligitur 4. Narratur siquidem multos Samaritanos, viros et mulieres, a diacono Philippo conversos fuisse, et ab eodem baptizatos; postea autem Apostoli Petrus et Joannes venerunt ab Hierosolymis, ut ipsis conferrent Spiritum S. per impositionem manuum : “Tunc imponebant manus super eos et accipiebant Spiritum Sanctum ”. 3) Item S. Paulus, inveniens Ephesi quosdam discipulos Joannis Baptistae, illos primum baptizavit, et postea manus imposuit super illos, ut acciperent Spiritum Sanctum : “ Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos”5. 4) S. Paulus hoc sacramen­ tum etiam commemorat in ep. ad Hebr~cfè\Joan.y XIV, 16; XV, 26; cïx.Joan. VII, 38-39. 3 Act.y II, 3-4. — 4 Act., VIII, 12-18. — 5 Act., XIX, 1-6. •* t I 1 388 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. testimoniis allatis inveniuntur tria ad sacramentum requi­ sita, nempe : signum sensibile distinctum, gratiæ producti­ vum, a Christo permanenter institutum : (a) Signum sensibile distinctum, nempe impositio manuum quæ fiebat super viros et mulieresT, ac proinde ordinatio esse non poterat quæ nunquam mulieribus confertur; et super christianos jam antea baptizatos2, nec proinde cere­ monia erat ad baptismum pertinens. (b) Gratiæ productivum, nam talis impositio Spiritum Sanctum conferebat, ut apparet ex locis citatis et insuper clarius exprimitur in verbis : “ Cum vidisset... quia per impo­ sitionem manuum Apostolorum daretur Spiritus Sanctus ” 3. Atqui ex usu Scripturæ dare Spiritum S. est dare gratiam. 557- Nec dicere juvat hic agi solum de dono miraculorum, aliisve donis gratis datis; nam, licet frequenter primis temporibus hæc extraordinaria dona cum illa manuum impositione connecterentur, non conferebantur primario et semper, nec gratiam sanctifi­ cantem excludebant, sed potius eamdem interius dari significabant. Aliunde Apostoli Samariam perrexerunt non ut donum miraculo­ rum, sed gratiam ad salutem utilem conferrent, ut patet ex sensu obvio narrationis ; “ Oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum”; non enim orabant Apostoli pro charismatibus quæ unice ex divino beneplacito dabantur. Iterum quando S. Paulus discipulos, quos Ephesi invenit, interrogavit dicens : “ Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? ” liquet ipsi persuasum fuisse chris­ tianos omnes Spiritum per manuum impositionem accipere; quod quidem de dono miraculorum intelligi nequit, cum non omnes illud semper acciperent; ergo. (c) Permanenter a Christo institutum. i) Solus enim Deus potest gratiam alligare signo sensibili. Illud autem instituit per Christum mediatorem ; et quamvis non directe asseratur in Scriptura quo tempore confirmatio instituta fuerit, dici potest eam, jam insinuatam in baptismo Christi, promissam fuisse præcipue in ultima ccena, quando Christus semel et iterum Spiritus adventum annuntiavit, et definitive institutam fuisse post Resurrectionem, dum Christus loque­ retur cum Apostolis de regno Dei, de Ecclesia nempe ejusque constitutione. ‘ Ad., VIII, 12. — « Act., VIII, 16. — J Act., VIII, 18. TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 389 2) Permanentia hujus ritus probatur ex praxi Apostolo­ rum in locis jam citatis; — ex fine hujus sacramenti, qui est gratiam conferre impavide fidem confitendi; jamvero hæc gratia omnibus credentibus necessaria est; — sed præ­ sertim ex usu et declarationibus Ecclesiæ, ut ex sequenti argumento constat. 558. Tradit. (A) E Patribus, (a) A primo sæculo ad finem secundi saeculi, nonnisi obiter et obscure commemo­ ratur ritus confirmationis : cum enim simul cum baptismo ministraretur, nulla erat specialis ratio de eo sermonem habendi. S. Clemens loquitur de plena infusione Spiritus Sancti Corinthiis concessa1; Hermas ab angelo pænitentiæ audit se confirmatum ac roboratum esse a Spiritu 2; S. Irenœus scribit Spiritum dari non magicis artibus, ut falso putabat Simon magus, sed impositione manus 3. (b) Tertio et quarto sœculis, diserte recensetur, quoties se præbet occasio, manus impositio, vel unctio qua confertur Spiritus Sanctus. Tertullianus hunc ritum ita describit4 : “ Exinde egressi de lavacro, perungimur benedicta unctione... Sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit; quomodo et ipsius baptismi carnalis actus quod in aqua mergimur, spiritalis effectus quod delictis liberamur... Dehinc manus imponitur per benedictionem, advocans et invitans Spiritum Sanctum". Nec minus diserte S. Cyprianus * qui inter baptismum et confirmationem discrimen instituit : “ Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, præpositis Ecclesiæ offerantur, et per nostram oratio­ nem ac manus impositionem Spiritum Sanctum consequantur, et signaculo dominico consummentur ”. — Notatu dignum est testi­ monium 5. Hieronymi asserentis praxim ministrandi confirmatio­ nem esse universalem, et Actibus Apostolorum innixam 6 : “ An nescis etiam ecclesiarum hunc esse morem ut baptizatis postea manus imponantur, et ita invocetur Spiritus Sanctus? Exigis ubi scriptum sit? In Actibus Apostolorum”. ' Ad Cor., II, 2. * Similil., IX, 1, 2. ’ Hares., 1. I, XXIII, I. 4 De Baptismo, c. 7, 8, P. L., I, 1206; JourneI, 304-305. — Cfr. Acto. Marc., 1. I, c. 14; De cam. resurrectione, 8; JourneI, 333, 362. s Ep. LXXIII, 9, P. L., III, 1115 ; JourneI, 595. * Dial, contra Lucif., 8; JourneI, 1358. 390 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. Doctrinam vero Ecclesiæ græcæ luculenter declarat 5. Cyrillus Httrosol., qui integram catechesi» de hoc sacramento habet, de ejus elementis constitutivis et effectu : “ Vobis... postquam ex sacrorum laticum piscina ascendistis, datum est chrisma, illius antitypum quo unctus est Christus... Quod quidem symbolice fronti aliisque sensibus tuis illinitur; ac, dum unguento visibili inungitur corpus, sancto et vivifico Spiritu anima vivificatur ” ’. (c) A quinto saculo, testimonia tam multa sunt atque perspicua ut adversarii fateantur tunc communiter admissum fuisse confir­ mationem esse sacramentum. Sufficiat igitur verba referre S. Inno­ centa I, quæ supponunt ritum confirmationis esse notum et usi­ tatum, et ostendunt hunc nonnisi ab episcopo regulariter conferri posse : “ De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio, quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem- non habent. Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quæ asserit Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum Sanctum. Nam presbyteris, sive extra episcopum sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum ”.* (B) E libris liturgicis, v. g., sacramentario Serapionis (sæc. IV) ubi invenitur oratio in oleum quo unguntur bap­ tizari, “ ut baptizari et uncti... tanquam regenerati ac reno­ vari per lavacrum regenerationis, ipsi quoque participes fiant doni Spiritus Sancti et hoc sigillo confirmati permaneant stabiles et immobiles, innocui et inviolati..." Ita declaratur materia hujus sacramenti : “ uncti" ; et effectus : “participes doni Spiritus... sigillo confirmati, stabiles et immobiles ”. (C) E conciliis, v. g., Illiberitano (paulo post 300) decla­ rante navigantes baptizari posse in necessitate infirmitatis, ita ut si supervixerint, ad episcopum perducantur “ ut per manus impositionem perfici possint”; et Arelatensi (an. 314) : “Si ad Ecclesiam aliquis de hæresi venerit;et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu Sancto esse baptizatum ’ Cateches., XXXI, 1-3. P- L., XXXIII, 1029. ’ Journel, n. 1240. Integra legatur catechesis. TRACTATOS DE CONFIRMATIONE. 391 manus ei tantum imponatur ut accipiat Spiritum Sanc­ tum ” '. Similia inveniuntur in C. Toletan. IV (633), Meldensi (845), Florentino (1439). 559. Rat. convenientiæ *3. Ex dictis supra, n. 322, ubi occurrit specialis gratiæ necessitas, ibi speciale sacramen­ tum esse convenit. Atqui, quando adultam ætatem attin­ gimus, speciali gratia roboris indigemus ut virtute cresca­ mus, virilemque fortitudinem acquiramus, qua contra salutis hostes strenue dimicare valeamus, prout decet milites Christi, fidemque audacter confiteamur coram quibuscum­ que, quin inde retrahamur propter inordinatum timorem vanorum mundi judiciorum. 560. Corollariui H Ex dictis in thesi sequitur confirma­ tionem esse sacramentum a baptismo distinctum : 1) ratione ritus : baptismus per aquam, confirmatio per impositionem manuum confertur; 2) ratione subjecti : baptismus omnibus nondum baptizatis, confirmatio solis baptizatis datur; 3) ratione ministri : baptismus a presbyteris et diaconis ministratur, confirmatio ab apostolis et episcopis; 4) ratione effectus, ut e mox dicendis patebit. Merito itaque reprobatus est error Liberalium et Moder­ nistarum in decreto Lamentabili, p. 385. Art. II. De essentia confirmationis seu de materia et forma 3. § I. De materia. 561. Status quæstionis. (A) De materia et forma hujus sacramenti multæ sunt controversial quia Scriptura hac de re nihil explicitum tradit; et aliunde non paucæ inveniuntur variationes per diversa tempora et loca. Prae­ cipua facta exponamus : ' Utrumque documentum invenies ap. Hefele-Leclercq, Histoire des Con­ cites, pp. 232-285. ’ S. ThOm., 3, q. 72, a. i. 3 S. Thom., 3 p., q. 72, a. 2-4; Suarez, disp. XXXIII; S. Bellarm., c. 8-IO; Migne, op. cit., p. 768 sq.; de Augustinis, a. 2; Sasse, th. 2; S. Alphonsus, I. VI, n. 161 sq.; Marc-Gest., n. 1493 sq.; Lehmk., n. 125 (92) sq.; Priimmer, n. 154-157; Gén.-Sais., n. 159-161. 392 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. (a) Secundum librum Actuum, Apostoli confirmationem contu­ lerunt impositione manuum, quin ulla fiat unctionis mentio, (b) Inter Patres, alii commemorant simul impositionem manuum et unctionem, alii autem solam unctionem; revera, a sæc. IV°, in Ecclesia latina, unctio habetur ut pars saltem ritus Confirma­ tionis *. (t) Decretum ad Armenos de sola unctione agit; et Bene­ dictus XIV declaravit valide conferri sacramentum sacro chrismate et signo crucis ducto in fronte suscipientis, ideoque sine prima manuum impositione quæ fit initio ceremoniae; quod aliunde constat ex decreto S. C. de Prop. Fide, 6 aug. 1840 ’. Ad quas variationes explicandas, dici potest, cum L. Billot (De sacrant., t. I, p. 300-301 ed. 6”), materiam et formam confirmationis assignatas esse a Christo “ sub con­ fusa ratione cujusdam ritus idonei ad significandum specia­ lem effectum hujus sacramenti, et potestate apostolis facta determinandi ritum in concreto... ; apostolos prius confirmasse cum simplici impositione manus, per quam significatur deri­ vatio virtutis a Christo, postmodum vero ordinasse ut manus impositio fieret unctione chrismatis in fronte, quæ expressius sacramentalem effectum significat Vi hujus potestatis, Ecclesia primum sola impositione manuum usa est, postea vero chrismatione simul et quadam manus impositione, quo vividius exprimeretur confirmationis effectus. (B) Varia systemata exinde orta, (a) Alii, ut Sirmondus et Habert, dixerunt materiam essentialem totam esse reponendam in prima manuum impositione, quæ ab Episcopo peragitur dum dicit : “ Omnipotens sempiterne Deus ”, — Quæ quidem opinio, qua­ tenus declarat hodie non sufficere chrismationem cum impositione manus quæ eam comitatur, probabilitate caret post decreta Flo­ rentini tt encycl. Ben. XIV. (b) Alii, cum Maldonato, putaverunt solam chrismationem requiri et sufficere ad validitatem : nam sola unctio a Græcis adhibetur, qui tamen valide confirmant. — Sed, in hac hypothesi, non bene intelligitur quomodo Apostoli et primi eorum successores sacra­ mentum recte ministraverint sola manuum impositione. (c) Quidam, ut Mortnus et Tapper, tenuerunt et manuum impo* P. Galtier, La consignation à Rome et à Carthage, in Rech. de Se. Relig., 1911, p. 350-383; La consignation dans les Eglises cTOccident, in Rev. d'Hist. cedes., 1912, p. 257-301. — Cfr. tamen P. de Puniet, ibid., p. 467-476. ’ Proposito siquidem dubio num, praetermissa prima manuum impositione, repetendum esset sacramentum sub conditione, S. Cong. P. F. respondit non esse repetendum ne quidem sub conditione. {Collectanea, 905, (663). TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 393 sitionem et unctionem seorsim esse materiam essentialem, ita ut una vel altera ad validitatem sufficiat. — Hæc autem sententia, si intelligitur eo sensu quod hodie etiam episcopi possunt, salvo sacramenti valore, inter utrumque ritum eligere, certo rejicienda, est, ut constat ex declaratione Benedicti XIV. 562. (C) Doctrina vera in Cod. can. 780-781 ita con­ trahitur : “ C. 780. Sacramentum confirmationis conferri debet per manus impositionem cum unctione chrismatis in fronte et per verba in pontificalibus libris ab Ecclesia probatis præscripta. C. 781. § i. Chrisma, in sacramento confirmationis adhibendum, debet esse ab Episcopo consecratum, etiamsi sacramentum a presbytero, ex jure vel ex apostolico induito, ministretur. § 2. Unctio autem ne fiat aliquo instrumento, sed ipsa ministri manu capiti confirmandi rite imposita. ” Quam doctrinam in duplici thesi exponemus, priorem de materia remota, alteram de materia proxima. 563. Thesis T Materia remota confirmationis est chrisma ab episcopo benedictum .* Certum est e Florentino 2 : “ Secundum sacramentum est confirmatio, cujus materia est chrisma confectum ex oleo, quod nitorem significat conscientiae, et balsamo, quod odorem significat bonae famae, per episcopum benedicto". Traditione probatur : (a) Expraxi Ecclesiæ, quam Patres, jam a sæc. Ill, affirmant. Ita, in Traditione apostolica Hippolyti duæ unctiones distinguuntur, quarum una fit a presbytero, post baptismum, altera ab episcopo qui, oleum sanctificatum infundens et imponens in capite, dicit · “ Ungo te sancto oleo in Domino Patre omnipotente et Christo Jesu et Spiritu Sancto ” 3. Quæ quidem unctio ad confirmationem refertur. — Idem testatur, sæc. V, Innocentius, R. P., in ep. ad Decentium jam citata, n. 558(c). — 5. Leo M. christia' Cfr. P. Galtier, Imposition des mains in D. T. C.; J. Coppens, L'impo­ sition des mains et les rites connexes; A. d’Alès, De baptismo, p. 179-211, ubi muka invenies testimonia. ’ D. B., 697. 3 Fragmenta Veronensia latina, ed. Hauler, 1900, p. Ill; cfr. A. d’Alès, op. cit.y p. 182. 394 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. nos hortatur ut stabiles in fide maneant, “ in qua, renati per aquam et Spiritum Sanctum, accepistis chrisma salutis"1. Eamdem testantur Sacrameutaria; v. g., Gelasianum2, post descriptum baptismum, dicit ab episcopo dari bapti­ zatis Spiritum septiformem per chrisma ; “ Postea signet eos in fronte de chrismate, dicens : Signum Christi in vitam æternam”; — Sacram. Gregorianum 3 .· “Pontifex, tincto pollice in chrismate, facit crucem in fronte unius, similiter per omnes singillatim ”, (b) E Conciliis : A rausicano I, an. 441, declarante 4 ; “ Inter nos placuit semel chrismari" ; — Florentino, supra, p. 384; TridentinoS .-“Si quis dixerit injurios esse Spiritui Sancto eos qui sacro confirmationis chrismati virtutem aliquam tribuunt, A. S. ” (C) E S. Pontificibus, præsertim Bened. XIV : “ Quod itaque extra controversiam est, hoc dicatur : nimirum in Ecclesia latina Confirmationis sacramentum conferri adhi­ bito sacro chrismate sive oleo olivarum balsamo commixto, ductoque signo crucis per sacramenti ministrum in fronte suscipientis, dum idem minister formæ verba pronuntiat”6. Certum est igitur ad validitatem sufficere chrismationem seu unctionem cum sacro chrismate et impositionem manus quæ eam comitatur; nec proinde primam manuum imposi­ tionem ad validitatem requiri, cum a Græcis non adhibea­ tur, qui tamen valide sacramentum administrant, juxta Bened. XIV .· “ Nemini fas est asserere in Ecclesia græca non adesse sacramentum Confirmationis ”. 564. Regulae practicæ de materia remota, Chrisma est mixtum ex oleo et balsamo. (A) Oleum debet esse oleum olivarum, (non autem petroleum, aut oleum ex alia materia quam ex olivis expressum); nam oleum temporibus apostolicis est oleum ex olivis. Per illud significantur : 1) robur in hoc sacramento collatum, quia oleo athletæ olim ungebantur; 2) nitor bonæ conscientiæ 1 Sermo 24. De nativiL Domini. IV, 6, 207. Ά Δ, LXXIV, πΐΗΠ2. — P. L·, LXXVIII, ço. 4 Mansi, VI, 435·’ c^r- Coppens, op. cit^ p. 309-343. 5 Sess. VII, can. 2 de confirmat., D. B., S72. 6 Ex quo primum I mart. 1756. TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 395 limpiditate olei expressus; 3)grati'ceplenitudo .·oleum enim, cum pingue sit et fluens, gratiæ abundantiam exprimit, quæ a Christo capite in alios redundatx. (B) Oleum debet cum balsamo misceri, saltem ad liceitatem, sed probabilius ad validitatem, — ut sic exprimatur bonus odor virtutum, quibus confirmatus ornari debet ad propriam sanctificationem aliorumque ædificationem. (a) Chrisma debet ab episcopo benedici, et quidem speciali benedictione facta in Coena Domini. Hæc autem benedictio specialis episcopi non est necessaria tantum ad liceitatem Confirmationis, sed etiam ad validitatem, juxta communio­ nem sententiam2. Ideoque prœscribitur a c. 781, § 1. Proinde, si sacerdos delegatur ad Confirmationem ministran­ dam, uti debet chrismate ab episcopo benedicto. I hl (b) Chrisma debet esse novum, seu anni prœsentis, ad liceitatem tantum, et quidem sub gravi, nisi S. Pontifex ab hoc præcepto dispensaverit, vel adsit necessitatis casus. 565. Thesis IT : Materia proxima confirmationis est unctio chrismatis in fronte cum impositione manus quæ eam comitatur. Certum est e can. 780, supra citato, n. 562. Traditione probatur : (A) Ex documentis jam allatis, chrisma est mate­ ria remota confirmationis; atqui materia proxima nihil aliud est nisi applicatio materiæ remotæ subjecto sacramenti; ergo materia proxima est unctio chrismatis. (B) E Patribus jam allegatis, quorum plerique non solum de chrismate, sed et de unctione olei seu chrismatis loquun­ tur. Pauca testimonia addamus. S. Parianus 3, IV° sæc., de scribit : “ Hæc autem compleri (i. e., baptismi) et chrismatis et confirmationis). Lavacro enim baptismo et confirmatione alias nequeunt nisi lavacri antistitis sacramento (i. e., peccata purgantur : chris- * S. Th., 3, q. 72, a. 2; Catech. TridentP. II, n. 7. ’ Sunt tamen theologi qui pulent quodcumque oleum ab episcopo benedic­ tum, v. g., oleum catechumenorum, ad validitatem sufficere; proindeque, in articulo mortis, deficiente chrismate, hæc materia condicionale adhiberi posset Ita S. Alphonsus» Theol. morali^ 1. VI, n, 162. 3 De baptismo, 6, P. L.9 XIII, 1093. ■ 396 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. mate Sanctus Spiritus superfunditur ”, — S. Augustinus », de signo crucis loquens, ait : “ Quod signum nisi adhibeatur six-1 frontibus credentium sive ipsi aquæ ex qua regeneran­ tur, sive oleo quo chrismate unguntur... nihil eorum rite per­ ficitur ”. (C) E Condliis. Cone. Hisfalense II (an. 619) exponens discrimina inter episcopos et presbyteros, dicit presbyteris non licere “chrisma conficere, nec chrismate baftisatorum frontem signare"3. — Toletanum IV (an. 633) declarat Christianos “ baptismi gratiam percepisse et chrismate unctos esse ” 3. 6.. fi t (D) Libris liturgids, v. g., Libro Ordinum ecclesiœ Mozarabicœ : “ Qui renati sunt sacro baptismatis fonte... et qui * chrismate delibuti sunt divinæ unctionis ”. — Testamentum D. N. fesu Christi ita describit confirmationem : “ Similiter (episcopus) oleum infundens et manum super caput ejus (baptizati) imponens dicit : Ungendo ungo (te) in Deo omnipotenti, in Christo Jesu et in Spiritu Sancto, ut sis operarius habens fidem perfectam... Et signans illum in fronte, det ipsi pacem ” 5. Ibi clare indicantur unctio, manus impositio et signum crucis in fronte. Alia documenta invenies ap. A. d'Ales, op. cit., th. XIV. 566. Regulæ practicæ de materia proxima. Hæc est unctio chrismatis cum impositione manus episcopi, ut constat e can. 780. Quæ unctio debet esse : (a) immediata et non mediante instrumento, e can. 781, § 2 : “ Unctio autem ne fiat aliquo instrumento, sed ipsa ministri manu capiti confirmandi rite imposita”. Secus enim non adesset manus impositio, quæ, juxta plures, ad validitatem requi­ ritur. (b) In fronte, ad ostendendum quod confirmatus Christum erubescere non debeat6; id requiritur certo ad liceitatem, et probabilius ad validitatem ; olim unctio non solum in fronte, sed in oculis, auribus, manibusque fiebat 1 ’ 4 4 In Joan., Tr. 118, 5, P. L·, XXXV, 1950. Mansi, Concilia, L X, 559. — 3 Mansi, L X, 633. Ed. Férotin, Paris, 1904, p. 37. — 5 Ed. Bahmani, 1. II, c. 9, p. 131, S. Thomas, 3, q. 72, a. 9; cf. Decret, ad A rmen. Ύ D. B., 697. TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 397 (c) Per modum crucis, ut sic confirmatus accipiat signum Christi, cujus miles efficitur : quod requiritur certo ad licettatem, et probabilius etiam ad validitatem. (d) Cum pollice dextro regulariter saltem, quamvis hoc ad validitatem non requiratur. Unde si episcopus pollicem dextrum habet infirmum, pollice sinistro vel alio digito uti potest. § II. De forma sacramenti confirmationis. 567. Scriptura non refert formam ab Apostolis adhibi­ tam; aliunde varias fuisse formas in administratione hujus sacramenti adhibitas historice constat ex jam dictis de materia τ. — E Codice, c. 780, adhibenda sunt verba “ in pontificalibus libris ab Ecclesia probatis præscripta.” Jam­ vero : 568. i° Forma, quæ nunc in ecclesia Romana adhibe­ tur, non fuit in usu communi ante sæculum XII; sic se habet : “ Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salu­ tis, in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti". — Quæ jam invenitur in Decreto ad Armenos12. (a) Hæc forma omnino conveniens est; nam, ut ait S. Tho­ mas?», in hoc sacramento tria sunt necessaria quæ in forma prædicta continentur. Forma enim optime designat præcipuos effectus confirmatiopis, ejusque causam principalem. Siquidem, 1) per verba “ signo te signo crucis" designatur character, quo confirmatus fit miles Christi et signo crucis munitur ; 2) per verba “ confirmo te ” designatur^ra/ζα roboris spiritualis, qua confirmatus, sicut athleta, ungitur; 3) tan­ dem per reliqua verba “ in nomine Patris" exprimitur causa conferens plenitudinem roboris spiritualis, scilicet 0’S. Tri­ nitas. (b) Verba essentialia hujus formæ sunt, juxta S. Ligo­ rium, aliosque permultos : “ signo, confirmo, te, in nomine 1 In antiquis Ritualibus, hæ vel similes formæ inveniuntur :“ Signum Christi in vitam æternam. Signet te Deus sigillo fidei suæ in consignatione fidei. In nomine Patris... Confirmo et consigno te in signo sanctæ crucis in nomine Patris... Confirmo te in nomine Patris... ” (Cfr. Martene, De antiquiseccL rit., lib. I, c. 2, a. 4.) a D. B., 697. — 3 Sum. theol. > 3, q. 72, a. 4. 398 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. Patris et Filii et Spiritus Sancti, signo cnecis et chrismate salutis ". Mutatio esset accidentalis si diceretur “ corroboro ” pro “ confirmo ", vel “ sanctificationis ” pro “ salutis 2° Apud Graecos, forma hæc est : “ Signaculum doni Spi­ ritus Sancti", Urbanus VIII declaravit hanc esse validam. Quod facile explicatur, si admittitur formam hujus sacra­ menti in genere solum fuisse institutam, ut in Tr. de Sacra­ mentis (n. 341) exposuimus, posteaque auctoritate Ecclesiæ modo præcisiori determinatam essel* 3. Nam, si hæc forma simul cum materia sumitur, effectus et causam hujus sacra­ menti sufficienter exprimit :per signaculum enim designatur character ; donum Spiritus Sancti gratiam specialem desi­ gnat qua baptizatus, chrismate unctus et signo crucis mu­ nitus, ut miles Christi, fidem strenue profiteri debet. Dici igitur potest variationes in materia et forma non esse substantiales, sed accidentales, posito quod Christus in çenere tantum formam et materiam determinaverit. Art. III. De effectibus . Duplex est effectus hujus sacramenti : character et gratia. I. De charactere confirmationis. 569. De fide est, ex dictis n. 393, per confirmationem valide susceptam semper imprimi characterem indelebilem. i° Ille character est potestas spiritualis ad audacem fidei et vitæ christianæ professionem, qua milites Christi effici­ mur. Quod ita declarat S. Thomas 3 .· Character est quædam spiritualis potestas ad aliquas actiones sacras ordinata. Jamvero per sacramentum confirmationis datur homini spiritualis potestas ad quasdam actiones sacras præter eas quæ in baptismo dantur. Nam in baptismo accipit homo potestatem ad ea agenda quæ ad propriam salutem perti­ nent, prout secundum seipsum vivit; sed in confirmatione accipit potestatem ad agendum ea quæ pertinent ad pugnam spiritualem contra hostes fidei, — sicut patet exemplo 1 Quod erudite exponit S. Harent, La part de ΓEglise dans la détermination du rit sacramentel^ in Etudes^ L 73, p. 321-336. • S. Thom.» 3 p., q. 72, a. 5; Suarez, disp. XXXIV; S. Bellanu., c. XI. 3 Sum. theol.) 3, q. 72, a. 5. TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 399 Apostolorum, qui, antequam acciperent Spiritum Sanctum, erant in cœnaculo perseverantes in oratione; postmodum vero egressi non verebantur publice fidem confiteri etiam coram inimicis fidei christianæ. 570. 2° Differt igiter character confirmationis a charactere bap­ tismi ; (a) per baptismum efficimur cives Ecclesiæ, per confirma­ tionem milites Christi; (b) baptismus est spiritualis regeneratio, confirmatio est quoddam spirituale augmentum promovens homi­ nem in spiritualem ætatem perfectam ; (c) baptismus confert potestatem ea agendi quæ ad propriam salutem spectant, confirma­ tio confert potestatem strenue pugnandi contra hostes fidei externos. 571. Solvitur difficultas contraperpetuitatem characteris. Quae­ dam allegantur facta ex quibus constare videtur confirmationem aliquando iteratam esse, ideoque characterem indelebilem non imprimere. — Ad quam difficultatem solvendam, hæc notentur ' (a) Manus impositio et unctio chrismatis non semper designant sacramentum Confirmationis, -sed aliquando ceremoniam specialem, in reconciliatione hæreticorum adhibitam, ad significandum infundi gratiam sacramentorum quæ antea aim obice suscepta erant1. (b) Quandoque vere iterabantur baptismus et confirmatio hæreti­ corum circa Trinitatem errantium, quia supponebatur sacramenta ab iis collata qui Trinitatem negabant, non fuisse rite adminis­ trata2. (c) Tandem admittunt pauci auctores catholici in quibus­ dam ecclesiis particularibus iteratam esse confirmationem, præ­ sertim quando a malis ministris collata fuerat, sed hæc praxis nunquam fuit universalis 3. II. De gratia confirmationis. De fide est confirmationem gratiam conferre ex opere operato omnibus non ponentibus obicem, ut probavimus supra, n. 365. Qucenam sit illa gratia exponendum est. 572. Thesis : Gratia sacramentalis confirmationis est gratia habitualis secunda roborans, cum effusione donorum Spiritus Sancti, et jure ad auxilia specialia ad fidem audacter confitendam. Certum est e Florentino " Effectus hujus sacramenti est quia in eo datur Spiritus Sanctus ad robur, sicut datus ’ Ita S. Augustinus, De Baptismo, 1. V, c. 23, n. 33, P. L., XLIII, 193. * Quod supra probavimus, De Sacram. in genere, n. 409. 3 Cfr. L. Saltet, Les riordinations, 1906, p. 22-28; Kern, Revue bénédictine, '9° 7, P· 562. — 4 D. B., S72. 400 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. est Apostolis in die Pentecostes, ut videlicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen ”, Dicitur : i) secunda, quia est sacramentum vivorum quo augetur gratia jam in baptismo collata ; 2) roborans, etc., et hæc est gratia sacramentalis quam declarare debemus per partes : — 573. i° Est gratia roborans. (A) Script. Gratia propria confirmationis eadem est ac ea quæ specialiter collata fuit Apostolis die Pentecostes. Atqui gratia Apostolis collata in illa die fuit praecise gratia perficiens et roborans, juxta promissum Christi : “ Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ ” *. Et revera Apostoli, hucusque debiles et timidi, fidçm deinceps strenue propugnarunt contra omnes fidei hostes, Judaeos ac Gentiles a. (B) Traditione. Patres enim multoties asserunt per con­ firmationem dari Spiritum Sanctum, et quidem eo modo quo datus est Apostolis die Pentecostes, ad roborandum baptizatum contra diaboli impugnationes, ideoque hanc gratiam distingui a gratia baptismali eamque supponere 3. ’ Act., I, 8. 9 Act., V, 29, 41. Qaod sic optime evolvit Catech. Cane. Trid., p. 2, de Confirmât, n. 19 : “ Illi enim ante passionem, vel snb ipsam passionis horam adeo infirmi et remissi faenint ut, cum Dominus comprehensus est, statim se in fugam conjecerint : Petrus vero qui Ecclesiæ petra et fundamentum designatus fuerat, et summam constantiam excelsique animi magnitudinem præ se tulerat, unius mulierculæ voce perterritus, se Jesu Christi discipulum esse, non semel aut iterum, sed tertio negaverit, ac post resurrectionem, omnes propter metum Judæorum inclusi domi se continuerint. At vero in die Pentecostes tanta Spiri­ tus Sancti virtute omnes repleti sunt, ut dum Evangelium quod eis commissum erat, non solum in Judæorum regione, sed in universo orbe audacter et libere disseminarent, nihil sibi felicius accidere posse existimaverint, quam quod digni haberentur, qui pro Christi nomine contumeliam, vincula, tormenta, cruces perferrent 3 Constat ex testimoniis superius allatis, n. 563, et aliis quæ refert Journel, Objicitur quidem textus S. Hieronymi (Dial. cont. Lucifer., 7-9, P. L., XXIII, 163, 165), ubi asserit potestatem manus imponendi ad conferendum Spiritum Sanctum episcopis competere magis ad eorum auctoritatem 'firmandam quam ad gratiam conferendam. Hoc autem unicum testimonium prævalere nequit contra auctoritatem ceterorum Patrum; explicatur hoc modo : S. Doctor -*·* ’3 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 401 (C) Rat. conv. Sicut baptismus est spiritualis regeneratio ita confirmatio ordinatur ad spirituale augmentum, ut nos constituat in spirituali ætate perfecta; atqui illud quo indigemus, dum ætatem perfectam attingimus in vita spiri­ tuali, est non solum potestas quam confert character, sed etiam gratia spiritualis roboris ad pugnandum contra spiri­ tuales hostes, præsertim vero contra eos qui fidem cavilla­ tionibus, minis vel irrisione impugnant; ergo convenit hanc gratiam per confirmationem dari. 574. 2° Hanc gratiam roborantem comitatur abundantior infusio donorum Spiritus Sancti. Dico “ abundantior", quia hæc dona jam in baptismo infunduntur, cum semper comi­ tentur gratiam sanctificantem, ex dictis in Tr. de Gratia, n. 121. (a) Constat ex textibus Scripturœ et Patrum jam citatis in quibus dicitur per confirmationem conferri Spiritum Sanctum ; per hoc enim Patres intelligunt non solum gra­ tiam, sed etiam dona Spiritus Sancti». Quorum doctrinam ita contrahit Rabanus'1 : “Signatur baptizatus chrismate in summitate capitis per sacerdotem, per pontificem in fronte; ut in priori unctione significetur super ipsum Spiritus Sancti descensio ad habitationem Deo consecrandam ; in secunda quoque, ut ejusdem Spiritus Sancti septiformis gratia, cum omni plenitudine sanctitatis, et scientiae, et vir­ tutis, venire in hominem declaretur ”. (b) Ex precibus Ecclesiæ in collatione hujus sacramenti; dicitur enim : “ Emitte in eos septiformem Spiritum tuum Sanctum Paraclitum de cælis”, etc. 2. 575. 3° Tempore opportuno dantur speciales gratiæ actuales ad fidem constanter et strenue servandam et confi­ tendam, etiam coram incredulis; quod quidem magis necessciens Spiritum Sanctum jam conferri per baptismum, non bene intelligebat quid confirmatio gratiæ baptismali adderet; tunc Patres sequioris ævi, explicitius effectum confirmationis declarantes, ostenderunt dari Spiritum ad speciale robur conferendum contra fidei hostes. Aliunde, ex dictis n. 558, 5. Hieronymus ipse testatur praxim conferendi Spiritum Sanctum per confirmationem esse universalem. 1 Ita, v. g., S. Ambrosius, De Mysteriis * VII, 42, P. L· * XVI, 403. 3 Pontifuale romatfum * De confirmandis. ·;Μ·ν ■ 402 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. sarium est nostris diebus, cum multi et audaces sint ini­ mici fidei. * Art. IV. De ministro ‘. I. Quisnam sit? Duplex est minister confirmationis ; ordinarius eX extra­ ordinarius. Prior ille est qui, vi ordinationis suae, comple­ tam habet potestatem valide ministrandi confirmationem; posterior, qui speciali delegatione indiget ut valide confirmet, quia vi ordinationis inchoatam tantum potestatem habet confirmandi. E can. 782, § 1. “Ordinarius confirmationis minister est solus episcopus. § 2. Extraordinarius minister est presbyter, cui vel jure communi vel peculiari Sedis Apostolicæ induito ea facultas concessa sit 576. Thesis *I : Minister confirmationis ordinarius est solus Episcopus. De fide gj/, contra Photium Græcosque schismaticos, qui ocuerunt simplicem sacerdotem esse ordinarium ministrum hujus sacramenti, et contra Protestantes qui contendebant episcopos hanc potestatem usurpasse ad suam dignitatem augendam :“Si quis dixerit sanctæ confirmationis ordina­ rium ministrum non esse solum episcopum, sed quemlibet simplicem sacerdotem, A. S. ” 2. (A) Scriptura innuitur. Cum enim Philippus diaconus Samaritanos baptizavisset, ex civitate Jerusalem missi sunt, ad eos confirmandos, non qualescumque ministri, sed duo apostoli, scilicet Petrus et Joannes; ex hoc autem Patres merito inferunt solos Apostolorum successores, nempe epis­ copos, esse ministros ordinarios illius sacramenti. Quod diserte asserit Innocentius / (supra, n. 558). (B) Tradit, probaturi, (a) Per tria priora saecula, con­ firmatio a solis episcopis ministrabatur. * S. Thom., 3. g- 72, a. 11 ; Suarez, disp. XXXVI; S. Bellarm., c. 12; Migne,^7z/?Ti^i4 sq.; S. Alphonsus, 1. VI, n. 170 sq.; Konings, 1274; Marc, 1497; Lehmk., n. 93; de Augustinis, a. 3; cf. Codex, c. 782-785. ’ Trident., sess. VII, de conf., can. 3. D. B., 873. 3 Documenta quibus innititur hæc synthesis historica invenies in D. T. C. Ill, 1047, 1066, 1074. TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 403 (b) A sæculo V° ad IXum, crescente numero fidelium, diversa fuit praxis ecclesiarum : 1) Apud Græcos, qui con­ firmationem statim post baptismum conferre peragebant, simplices sacerdotes facultatem obtinuerunt ministrandi confirmationem, dummodo tamen adhiberent chrisma ab episcopo consecratum; ita agnoscebatur munus principale in collatione hujus sacramenti episcopo reservari. 2) Apud Latinos, collatio confirmationis separata est a collatione baptismi et episcopo reservata, exceptis tamen casibus urgentioribus in quibus simplices sacerdotes delegabantur ad hoc sacramentum ministrandum. (c) Sæc. IX°, Photius latinam disciplinam impugnavit, quam Ecclesia Romana ex adverso legitimam esse ostendit utpote divinæ'ordinationi magis consentaneam, quin tamen reprobaret praxim orientalem. Res explicite declarata est in C. Florentino, distinctione instituta inter ministrum ordi­ narium et extraordinarium, prout supra exposuimus r; et in Codice, c. 782, § i. · (C) Rat. convenientiæ confirmatur. Ad superiorem’ artifi­ cem pertinet ultima operis consummatio, et ad superiorem ducem cives militiæ ascribere; atqui confirmatio est ultima baptismi consummatio, et simul spirituali militiæ ascriptio; ergo superiori duci seu episcopo reservatur. 577. Thesis IIa : Minister confirmationis extraordi­ narius potest esse simplex sacerdos, specialiter dele­ gatus a Sede Apostolica. Certum est. (A) Ex praxi Ecclesiæ Romance. Citantur enim multi R. Pontifices, qui talem potestatem concesserunt presby­ teris; ita sæc. VI°, .S'. Gregorius M. 12, posteaque Nicolaus I, Joannes XXII, Urbanus V, Eugenius IV, etc. — Ex Codice, can. 782, § 2, “ minister extraordinarius est presbyter, cui vel jure communi vel peculiari Sedis Apostolicæ induito ea facultas concessa sit. Hac facultate ipso jure gaudent Cardinales, Abbas vel Prælatus nullius, Vicarius et Præfectus Apostolicus, qui tamen ea uti valide nequeunt nisi intra fines sui territorii et durante munere tantum ”. 1 D. B., 692. ’ “ Ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus”. (E/ist., XXVI. P. L., LXXVII, ·.· · .V.V. 404 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. (B) Ex praxi Ecclesiæ Gracœ; nam longe ante schisma Photianum. Græci sacerdotes confirmabant baptizatos, et sacramentum ita collatum tanquam validum habebatur etiam a S. Sede ». Atqui praxis tam universalis Ecclesiæ Græcæ et Latinæ est veritatis argumentum, cum Ecclesia in determinatione jurium suorum errare nequeat. (C) E declaratione Florentini expresse dicentis a tur tamen aliquando per Apostolicæ Sedis dispensationem, ex rationabili et urgente admodum causa, simplicem sacer­ dotem chrismate per episcopum confecto hoc administrasse Confirmationis sacramentum ”. 578. (A) Quinam hac facultate gaudent? — (a) Ipso jure. E can. 782, § 3 : “ Hac facultate ipso jure gaudent, præter S. R. E. Cardinales ad normam can. 239, § 1, n. 23, Abbas vel Prælatus nullius, Vicarius et Praefectus Apostolicus, qui tamen ea valide uti nequeunt, nisi intra fines sui territorii et durante munere tantum (b) Delegatione, quæ in Ecclesia Romana, a solo S. Pontifice conceditur. Delegatus autem sacerdos sedulo observare debet quæ in delegationis instrumento præscripta sunt quoad locum, temj>us, personas, etc. Uti debet chrismate ab episcopo catholico (non schismatico) benedictum. Insuper ante solemnem administrationem in lingua vernacula expresse monere debet se non con­ firmare nisi ex speciali delegatione 3. In Ecclesia grcrca, omnes sacerdotes, etiam schismatici, valide confirmant nisi hæc potestas eis expresse adempta fuerit. Vi can. 782, § 4 : “ Presbyter latini ritus cui, vi indulti, hæc facultas competat, confirmationem valide confert solis fidelibus sui ritus, nisi in induito aliud expresse cautum fuerit. § 5. Nefas est presbyteris ritus orientalis, qui facultate vel pri­ vilegio gaudent confirmationem una cum baptismo infantibus sui ritus conferendi, eamdem ministrare infantibus latini ritus 579· (B) Sed quæritur insuper quomodo explicari possit sacer­ dotem a Pontifice delegatum fieri ministrum extraordinarium con­ firmationis. (a) Quidam dixerunt sacerdotibus inesse potestatem ordinis ex se sufficientem ad valide confirmandum, sed requiri tamen jurisdictionem, prout fit in sacramento Pænitentiæ. Objici ’ Id tamen Italo-Gracis, qui degunt in insulis Italiæ adjacentibus, non per­ mittitur, ne ex hoc disciplina in Latina Ecclesia vigens perturbetur. « D. B., 697. 1 Collect, de Prop. Fide, n. 940 et 1539. TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. ♦ 405 autem potest ideo jurisdictionem requiri ad validam absolutionem, quia ex natura rei necessaria est, ex eo quod absolutio judicium aliquod importat : quod in confirmatione certo non invenitur, (b) Probabilius alii putant jure divino ad ministrandam confirma­ tionem requiri dignitatem quamdam excellentem, quia nempe agitur de militibus conscribendis; hanc vero dignitatem plene episcopis competere ex charactere suo, presbyteris autem non absolute et plene, sed radicaliter tantum, ita ut indigeat speciali deputatione qua compleatur potestas jam aliquo modo in charactere sacerdo­ tali contenta II. Quænam sint ministri officia. 580. i° Hæc officia ita exponit can. 785, §1. “ Episco­ pus obligatione tenetur sacramentum hoc subditis rite et rationabiliter petentibus conferendi, præsertim tempore visitationis dioecesis. § 2. Eadem obligatione tenetur presbyter, privilegio apostolico donatus, erga illos quorum in favorem est con­ cessa facultas. § 3. Ordinarius, legitima causa impeditus aut potestate confirmandi carens, debet, quoad fieri possit, saltem intra quodlibet quinquennium providere ut suis subditis hoc sacramentum administretur. § 4. Si graviter neglexerit sacramentum confirmationis suis subditis per se vel per alium ministrare, servetur præscriptum can. 274, n. 4 ” (Videlicet metropolita de hoc abusu certiorem faciat R. Pontificem). 581. 2° Cum ex confirmatione digne suscepta maxima bona fidelibus proveniant, (a) episcopus tenetur ut saltem intra quodlibet quinquennium hoc sacramentum suis subdi­ tis administretur. Si perorZ^ aut decem annos differat prin­ cipaliora loca suæ dioecesis circumire ad confirmandos subditos, peccat mortaliter, ait S. Alphonsus* *, nisi adsit moralis impossibilitas. (b) Non tenetur tamen ad conferendam confirmationem cuilibet moribundo petenti, cum hoc sit moraliter impossi1 Lehmk., n. 144-145; L. Billot, thés. XXXIV. • Thtol. mor^ 1. VI, n. 175. 406 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. bile sine detrimento aliorum officiorum. Laudabiliter tamen agit sœpius hoc sacramentum in diversis parceciis ministrando, et aliquando moribundum adeundo ad eum confirmandum. (C) Vi can. 783, § i : “ Episcopus in sua dioecesi hoc sacra­ mentum etiam extraneis legitime ministrat, nisi obstet expressa proprii eorum Ordinarii prohibitio. § 2. In aliena dioecesi indiget licentia Ordinarii loci sal­ tem rationabiliter præsumpta, nisi agatur de propriis sub­ ditis quibus confirmationem conferat privatim ac sine baculo et mitra ”. (d) Vi can. 784, “ presbytero quoque licet, si apostolico locali privilegio sit munitus, in designato sibi territorio, con­ firmare etiam extraneos, nisi id ipsorum Ordinarii expresse vetuerint ”. Art. V. De subjecto confirmationis : i° de iis qui sunt capaces hujus sacramenti ; t 1 2° de dispositionibus requisitis ; 30 de obligatione hoc sacra£/ Omentum suscipiendi. 582. Doctrina explicanda canonibus 786-789 contineL/ tur : Can. 786 : “ Aquis baptismi non ablutus valide confirCX ; \ mar* nequit ; præterea, ut quis licite et fructuose confirmeΓ y f tur, debet esse in statu gratiæ constitutus et, si usu rationis , Λ p' polleat, sufficienter instructus ”. q Can. 787:“ Quanquam hoc sacramentum non est de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet, oblata occasione, illud negligere; imo parochi curent ut fideles ad illud opportuno tempore accedant ”, Can. 788 Licet sacramenti confirmationis administratio convenienter in Ecclesia Latina differatur ad septimum *circiter \Z ætatis annum, nihilominus etiam antea conferri potest, si infans in mortis periculo sit constitutus, vel ministro id expedire ob justas et graves causas videatur ί rP λ Can. 789 : “ Confirmandi, si plures sint, adsint primæ manuum impositioni, seu extensioni, nec nisi expleto ritu » 3-^ TRACTATUS DE CON RMATI 407 583. i° De iis qui capaces sunt confirmationis. Ad valide recipiendam confirmationem, requiritur : 1) ut quis antea fuerit baptizatus; 2) nondum confirmatus', 3) si adultus sit, intentionem habeat saltem habitualem recipiendi sacramentum. (a) Omnes igitur baptizati nondum confirmati valide con­ firmantur, sive viri sive mulieres, sive infantes sive adulti, ut constat ex testimoniis supra allatis nn. 556, 558. (b) Cum confirmatio sit complementum baptismi, primis sæculis usus invaluit eam conferendi statim post baptismum, et hic usus in ecclesia Graeca adhuc retinetur. In Ecclesia autem latina, praxis fere ubique viget confir­ mandi fideles post adeptum rationis usum, i. e., circa septi­ mum aetatis annum », exceptis tamen Hispania aliisque regionibus Latinæ Americæ. S. Congr. Sacramentorum denuo probavit hunc usum Latinorum in instructione sua (30 jun. 1932)2. (c) Nihil obstat quominus conferatur infanti moribundo, (c. 788), aut amenti. (d) In dubio num quis sit confirmatus, sub conditione confirmari potest; sed requiritur majus dubium quam pro baptismo; et ad id non tenetur qui est probabiliter confir­ matus, etiamsi sacros ordines sit suscepturus 3. 584. 20 Dispositiones requisitæ ad liceitatem. Nullæ in infantibus aut amentibus requiruntur. Adultis vero inesse debent : (a) status gratiæ, quia confirmatio est sacramentum vivorum; unde, quamvis sta­ tus gratiæ contritione perfecta acquiri possit, omnes hor­ tandi sunt ut ad sacramentum pænitentiæ ante confirma­ tionem accedant ; (b) scientia competens circa rudimenta fidei et ea quæ spectant confirmationem ; (c) non tenentur stricte loquendo esse jejuni, quamvis illud sit laudabile, si mane suscipiatur sacramentum, juxta Pontificale; (d) fidem 1 Unde non convenit confirmationem differre usque ad duodecimum annum, juxta Catech. Tridentinum* p. II, de sacr. confirm., 14. — Idem tradunt Benedict. XIV, Eo quamvis tempore^ 4 maii 1745, et Leo XIII, in ep. ad Episc. Massil., 29 jun. 1897. — 1 2 3A. A. Sedis, XXIII, p. 353. 3 5. Offic.y i apr. 1879; Collect. S. C. de Prop. F.f n. 663, 677. 408 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. tf. pietatem excitent1, quo uberiores sint fructus; (e) primæ manuum impositioni adsint, nec nisi expleto ritu disce­ dant (can. 789). 585. 3° Obligatio confirmationem suscipiendi. (a) Certum est confirmationis sacramentum non esse ne­ cessarium necessitate medii; vita enim spiritualis sine hoc sacramento accipi et servari potest (Codex, c. 787). (b) Certum est illud sacramentum esse necessarium neces­ sitate præcepti per accidens, quoties nempe ex ejus omis­ sione sequeretur contemptus sacramenti, aut scandalum, aut periculum amittendi fidem. t.*;·# /c * ·.». (C) Controvertitur autem num necessarium sit necessitate præcepti per se, ita ut graviter peccet qui negligit illud recipere, data opportunitate. Communiter affirmatur, prae­ sertim ob auctoritatem Bened. X/V23 ; attamen hodie non desunt graves auctores qui verba Pontificis interpretentur de prœcepto per accidens, et teneant omissionem confirma­ tionis non esse peccatum grave, præter casus citatos · nulla enim exhiberi potest lex divina aut ecclesiastica jubens hoc sacramentum ab omnibus recipi. Quidquid sit de hac controversia, nemini licet, “ oblata occasione, illud négligere" (c. 787); ut ait Catech. Trident. 3, “ quod enim omnibus communiter ad sanctificationem Deus proposuit, ab omnibus etiam summo studio expeten­ dum est”. Exstat tantum præceptum ne quis tonsuram accipiat nisi confirmatus. (Codex, c. 974). Unde in praxi valde hortandi sunt fideles ad eam reci­ piendam, attentis præsertim maximis periculis quæ hodie fidei imminent, quin tamen dicatur eam præscribi sub poena gravis peccati. 1 Catech. Trident., n. 16. 1 “Monendi sunt ab Ordinariis locorum eos gravis peccati reatu teneri, si. cum possint ad confirmationem accedere, illam renuunt ac negligunt ” (Etsi pastoralis). Sed Seavini animadvertit hic agi de invalide confirmatis a Presby­ teris gracis, qui renuebant ad confirmationem de novo accedere, gnari haberent primam validam : unde hic habebatur ratio peculiaris. 3 P. II, c. 3, de conf., n. 14; cfr. J. B. Bord, Le sacrement de Confirmation, doctrine, cérémonies, prières. Aabanel, Avignon. TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 409 Art. VI. De ceremoniis confirmationis. Hic agemus, secundum Codicem et Pontificale : i° de tempore et loco confirmationis; 2° de patrinis; 30 de con­ firmationis adnotatione et probatione ; 40 de ipsis ceremoniis. 1. De tempore et loco confirmationis. 586. Leges canonicæ hac de rein can.790-792 statuuntur. Can, 790. “ Hoc sacramentum quovis tempore conferri potest; maxime autem decet illud administrari in hebdo­ mada Pentecostes ”, Can. 791. “ Licet proprius confirmationis administrandae locus ecclesia sit, ex causa tamen quam minister justam ac rationabilem judicaverit, potest hoc sacramentum in quoli­ bet alio decenti loco conferri ”. Can. 792. “ Episcopo jus est intra fines suae dioecesis confirmationem administrandi in locis quoque exemptis ”, II. De patrinis. 587. Leges canonicæ in can. 793-797 inveniuntur. i° Necessitas. Can. 793. “ Ex vetustissimo Ecclesiæ more, ut in baptismo, ita etiam in confirmatione adhiben­ dus est patrinus, si haberi possit”. Requiritur patrinus sub gravi, juxta communem senten­ tiam. Nam, ut ait S. Thomas », sicut de novo natus indiget instructore ad conservationem vitæ, ita qui assumuntur ad pugnam, indigent instructore ad recte pugnandum. Atqui patrinus munus habet confirmandum erudiendi in pugna spirituali. Attamen, si patrinus haberi non possit, licet sine eo con­ firmationem conferre. Can. 794. “ § i. Patrinus unum tantum confirmandum aut duos præsentet, nisi aliud justa de causa ministro videatur ”. “ § 2. Unus quoque pro singulis confirmandis sit patrinus ”, 1 Sum. theol. * 3, 410 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 2° Conditiones ad validitatem. Can. 795. “ Ut quis sit patrinus, oportet : 1) Sit ipse quoque confirmatus, rationis usum assecutus et intentionem habeat id munus gerendi ; 2) Nulli hæreticæ aut schismaticæ sectæ sit adscriptus, nec ulla ex poenis de quibus in can. 765, η. 2 per senten­ tiam declaratoriam aut condemnatoriam notatus; 3) Non sit pater, mater, conjux confirmandi; 4) A confirmando ejusve parentibus vel tutoribus vel, hi si desint aut renuant, a ministro vel a parocho sit desi­ gnatus; 5) Confirmandum in ipso confirmationis actu per se vel per procuratorem physice tangat”. “Verum, quia contingere potest, ut in locis missionum nullus adsit qui antea confirmatus fuerit, permittitur in hoc casu ut aliqui sine patrino confirmentur, qui postea patrini ceterorum esse poterunt ” x. 3° Conditiones ad liceitatem. Can. 796. “ Ut quis licite ad patrini munus admittatur, oportet : 1) Sit alius a patrino baptismi, nisi rationabilis causa, judicio ministri, aliud suadeat, aut statim post baptismum legitime confirmatio conferatur; 2) Sit ejusdem sexus ac confirmandus, nisi aliud ministro in casibus particularibus ex rationabili causa videatur; 3) Serventur præterea præscripta can. 766. 4° Patrini obligationes. Can. 797. Etiam ex valida confirmatione oritur inter confirmatum et patrinum cognatio spiritualis, ex qua patrinus obligatione tenetur confirmatum perpetuo sibi commendatum habendi ejusque christianam educationem curandi ”. — Ex hac cognatione non oritur tamen impedimentum dirimens matrimonium (c. 1079). III. De collatæ confirmationis adnotatione et probatione. 588. Can. 798. “ Nomina ministri, confirmatorum, pa­ rentum et patrinorum, diem ac locum confirmationis paro1 Instr. S. C. de Prop. Fide * 4 maii 1774 5 cf. Ami du Clergé * 1912, p. 1074. ··· ·'· -V ■ * * '♦ ·’-·* V -T-v *x- · * ’ ·-·■·: TRACTATUS DE CONFIRMATIONE. 411 chus inscribat in peculiari libro, præter adnotationem in libro baptizatorum de qua in can. 470, § 2”. Can. 799. “ Si proprius confirmati parochus præsens non fuerit, de collata confirmatione minister vel per se ipse vel per alium quamprimum eumdem certiorem faciat”. Can. 800. “ Ad collatam confirmationem probandam, modo nemini fiat præjudicium, satis est unus testis omni exceptione major, vel ipsius confirmati jusjurandum, nisi confirmatus fuerit in infantili ætate ”. IV. De ceremoniis confirmationis1. i° Describuntur. Tres sunt præcipuæ ceremoniæ in Pontificali assignatæ : (a) Manuum extensio et impositio, super omnes confirmandos simul sumptos, cum invocatione qua postulatur ut septiformis Spiritus in eos descendat. Hæc, ex dictis, ad essentiam sacramenti non pertinet. 589. (b) Consignatio cum chrismate sub forma crucis in fronte confirmandi a patrino præsentati, recitatis verbis formæ supra expositis, novoque nomine novo militi imposito; et fit simul manus impositio : hic habetur essentia Confirmationis. {Codex, c. 780). (c) Confirmato levis alapa datur, ut.tanquam miles Christi agnoscatur, secundum quosdam; aut, juxta alios, ut paratus sit ad omnem ignominiam pro Christo patienter ferendam. Simul dicitur : pax tecum, quia pax est unus e fructibus quos producit Spiritus Sanctus. Postea funduntur preces ut in confirmatis habitet Spiritus, atque eis datur benedictio. 2° Obligatio eas servandi. Quæ ceremoniæ accu­ rate servandœ sunt. Eas omittere quæ certo aut proba­ biliter ad valorem sacramenti pertinent, esset peccatum mortale, quia tunc sacramentum invalidum esset aut peri­ culo nullitatis exponeretur. Extra hos casus, grave pec­ catum esset confirmationem conferre sine ulla veste ponti­ ficali2, aut notabilem partem ceremoniarum omittere vel 1 A. Villien, La Confirmation, in Rev. du Cl.fr., t. LXV, 169-185; J. B. Bord, op. rit, p. 48. ’ Regulariter episcopus indutus esse debet amictu super rochètum ac stola, pluviali albi coloris, mitra et baculo. H ■r< 54ζ···^ · * Λ »Λ 412 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE mutare, v. g., sacramentum conferre absque patrino extra casum necessitatis; leve esset peccatum alapam omittere. Quando sacerdos rite delegatus hoc sacramentum confert, non potest pontificalibus uti, nisi jam aliunde hoc privilegium habuerit. Ceremoniæ ab ipso observandæ explicantur in Instructione pro simplici sacerdote ad confirmationem conferendam delegato, edita a S. C. de Prop. Fide, 4 maii 1774, et a 5. Officio ad omnes delegatos extensa, jul. 1888. Conclusio practica totius Tractatus. Confirmati præ oculis indesinenter habeant hæc Christi verba 1 : “ Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cælis est”. 1) Per confirmationem tanquam Christi milites signamur, ideoque strenue dimicare debemus contra fidei hostes, inter quos versamur, absque ullo timore istorum irrisiones et impugnationes incurrendi : milites enim vanis timoribus non cedunζ sed, sicut Apostoli, gaudent quod digni habean­ tur pro nomine Jesu, supremi ducis, contumeliam, vincula, tormenta perferre. 2) Quia vero donum præcipue fortitu­ dinis a Spiritu Sancto accipiunt, divino auxilio freti, ardua non solum pati sed et aggredi pro nomine Christi parati esse debent : omnia enim possunt in eo qui eos confortat. Quare religionem catholicam profitebuntur coram homini­ bus, non tantum verbis sed operibus, omnia officia Christiana fideliter adimplentes. Christus autem eos confitebitur coram Patre suo eisque largietur coronam justitiæ fortiter dimicantibus promissam. • Maith., X, 32· -/ ■ -7? & ' ■ -vr r.·. -· -ζ- * • · DE SS. EUCHARISTIA Auctores consulendi. Præter auctores allegatos, ubi de Sacramentis in genere, conferri possunt : Inter Patres : Sæc. T exeunte, Didache, XIV, 2, 3; — Sæc. II9, S. Justinus, Apol., I, 65-66; S. Irenæus, Adv. hæres., IV, 18; V, 2 ;Sæc. IlT, Tertullianus,^^ uxorem, II, 5; De resurrectione carnis, 8;S. Cyprianus, De lapsis, 1, 15, 16, 22, etc.; Clemens Alex., Stromata, I, 1, 10, 19; IV, 25, etc.; Origenes, C. Celsum, VIII, 33, 57, etc. Sæc. IV, Serapionis Euchologion; S. Cyrillus Hierosol., Cateches., XXII-XXIII; S. Gregorius Nyss., Oratio catechetica magna, c. 37; S. Ambrosius, De mysteriis, c. 8-9 ; S. Chrysostomus, Homil. II. de proditione Judæ, et alibi passim ; — Sæc. V, S. Augustinus, Sermo CCXVII, Ad infantes de sacramentis, etc.; S. Cyrillus Alex., Adversus Nestorii blasphemias, lib. IV. Sæc. VIII, Joannes Damascenus, Epistola de Corpore et San­ guine Domini. Inter Theologos : Sæc. ZY, Paschasius Rapbertus », Liber de Corpore et Sanguine Domini; Ratramnus De Corpore et San­ guine Domini; — Sæc. X, Gezo 3, Liber de Corpore et Sanguine Christi; Gerbertus4, Libellus de Corpore et Sanguine Domini; — Sæc. XI, Durandus Troarnensis s, Liber de Corpore et Sanguine Domini; Guitmundus 6, De Corpore et Sanguine Domini; Algerus, De sacram, corporis et sanguinis Dominii ; Lanfranc8, De Corpore et Sanguine Domini adv. Berengarium^p^pJ^^ Sæc. XIII, S. Thomas,. 3, q. 73 sq.; Cont. Gentil., lib. IV, c. 61 sq.; Opuscula : de VenTrabili Sacramento Altaris, De Sacram. Euchar. ad modum prædicamentorum; — Sæc. XIV, Ambrosius Camaldulensis, Sermones de admirabili Sacramento Corporis Christi; — Sæc. XV, Bessarion, Tract, de Sacramento Eucha­ ristie; Gabriel Biel, Expositio Canonis Missœ. Sæc. XVI, J. Clichtove, De sacramento Eucharistiæ contra (Ecolampadium, 1527; J. Cochlæus, De missa et transsubstantia■ P. L., CXX, 1267. - · P. L., CXXI, 103. — 3 P. L., CXXXVII, 371. , CXXXIX, 177. - 5 P. L., CXLIX, 1375. - 6 P. L., CXLIX, 1427. ■ ÿ> · . · 414 DE SS. EUCHARISTIA. Hone, 1533 ; J. Fisher, De veritate Corporis et Sanguinis Christi; G. Allen, De Eucharistia ut sacramento, 1575; Claudius d’Espence, De Eucharistia et ejus adoratione, Parisiis, 1573; Andreas Maas, De Cœna Domini ; Cl. de Sainctes, O. S. A. Examen doctrine Caiviniana et bezana de Cœna Domini, 1566; De rebus Eucharistia controversis, Parisiis, 1575; Fr. Torres, S. J., De SS. Eucharistia, Florentiæ, 1561; G. de Valentia, De vera Christi majestate et prasentia contra Ubiquistas, 1582-1584; P. Skarga, S. J., Pro SS. Eucharistia contra hareses Zwingl., Vilnæ, 1576; J. M. Brillmacher, S. J., Controversiarum de Eucharistia sacram, dialogi quinque, Coloniæ, 1584. Sac. XVJI, Rich EO.ME, S. J., La sainte Messe déclarée et défen­ due contre les erreurs sacramentaires, Burdigalæ, 1600; P. Coton, S. J., Du tris-saint et très-auguste sacrement et sacrifice de la Messe, Parisiis, 1600; Seb. Heiss., O. S. A., Dialogi 6 de august. Corporis et Sanguinis sacram, ac sacrificio missa, 1605; Al. Alberti, O. S. A., De realifrasentia Christi in Euchar. sacramento, 1613; Nic. Coeffeteau, O. P., Les Merveilles de la Ste Eucharistie, Paris, 1605 ; La défense de la Ste Eucharistie, Paris, 1607 ; M. Becanus, S. J., De triplici Cœna calvinistica, lutherana, catholica, Moguntiæ, 1608; Sanctus Bellarm in us, Controv., De sacram. Eucharistias; J. de Lvgo, S. J., De venerabili Euchar. sacramento et de sac. Missa sacrificio; Card. Du Perron, Traité du Sacr. de PEucha­ ristie, 2* ed. 1620; Zach. Pasqualigo, De Sacrificio N. Legis quastiones theologica, morales ac juridica, Veronæ, I04r; Modes­ tus Gavatius, O. M., De SS. Euchar. sacramento, ad mentem Scoti, Romæ, 1656; Nicole, Arnault, Renaudot, Perpétuité de la Foi Catholique, 1669-1713. Sac. XVIII, L. Babenstuber, O. S. B., Deus absconditus in sacramento altaris, Salisburgi, 1700; Sacros, missa sacrificium, 1710; A. CiENFUEGOS, Vita abscondita, Romæ, 1728 ; Benedic­ tus XIV, De SS. missa sacrificio; R. Billuart, O. P., De mente Ecclesia circa accidentia eucharistica; V. M. Fassini, O. P., De sin­ gularibus euchar. usibus apud veteres Gracos, Brixiæ, 1769. Sac. XIX, George Corless, The Catholic doctrine of Trans­ substantiation, London, 1827; J. Fletcher, Transsubstantiation, London, 1836; Wiseman, Lectures on the Real presence, 1836, on the principal doctrines (I. XIV-XVI),gallice redditum in Dimonstr. évangéliques (Migne), t. XV, 1159-1296; Frédet, S. S., Treatise on the Eucharistic mystery, Baltimore, 1844; G er bet, Considéra­ tions sur le dogme générateur de la piété catholique, 1853 ; Stockl, Das Opfer nach seinem IVesen und nach seiner Geschichte; Her­ genrother, Die Eucharistie als Opfer; Gihr, Pas heilige Messopfer; Vande Burght, De celebratione missarum ; Dalgairns, v·?--.' ■ ίλ' /.a ■ ■; σ ■in'--'·· DE SS. EUCHARISTIA 415 Holy Communion, 1861 ; Franzelin, S. J., De SS. Eucharistia sacramento et sacrificio, Romæ, 1868; Haitz, Abendmahlslehre, 1872; Menne, Das Allerheiligste Sakrament des Altares, 3 vol., 1873; M. Rosset, De SS. ac divinissimo Eucharistia mysterio, Camberii, 1876; Lambrecht, De SS. missa sacrificio; P. Einig, De SS. Eucharistia mysterio, 1888; F. W, Faber, The B. Sacrement; Corblet, Histoire du Sacrement de ΓEucharistie, Paris, 1885-S6; Maurel, Traité de la Communion fréquente; Card. Gasparri, Tr. canonicus de SS. Eucharistia, Parisiis, 1897; Cappellazzi, L'Eucharistia come sacramento e come sacrificio, 1898; La housse, Tr. dogmatico-moralis de SS. Eucharistia mysterio, 1899; S. Many, Pralect. de Missa et de locis sacris, Parisiis, 19031904 ;_Ηει>^ευ, The Holy Eucharist,· 1907; Card. Lépicier, De Eucharistia, 1916; D. Coghlan, De SS. Eucharistia, Dublin, 1913;?. Batiffol, L’Eucharistie, ed. 5* (1913), licentia habita competentis Auctoritatis; A. d’Alès, D. A., I, 1548-1585; D. T. C., V, 989-1452; E. Hugon, Tr. dogmatici, t. IV, 1920; L. Labauche, Leç. de Théol., t. IV, DEucharistie *>, 1921; H. Lamiroy, De essentia SS. Sacrificii Missa; M. de la Taille, S. J., Myste­ rium fidei, 1921 ; M, Lepin, L’Idée du Sacrifice de la Messe d’après (es Théologiens, Paris, I920;W. Goossens, Les Origines de l’Euch.,sa.crement et sacrifice,Paris, 1931; Mgr Eucharistie*, Paris. Inter Protestantes : Calvinus, Instit., lib. IV, c. 17-18; J. H. A. Ebrard, Das Dogma vom heil. Abendmahl und seine Geschichte, Frankfort, 1845-46; Kaknis, Die Lehrevom Abendmahle, Leipzig, 1851; R. Wilberforce (postea conversus), The doctrine of the H. Eucharist, London, 1853; E. B. Pusey, The doctrine of the Real presence, Oxford, 1855; J. Macnaught, Cana Domini, London, 1878; Steeg, Histoire de ΓEucharistie, Bordeaux, 1872; Hoffmann, Das Abendmahl im Urchristentum, 1903; Gôtz, Die Abendmahlsfrage in ihrergeschichtlichen Entwicklung, 1904; Bares, Die moderne protest. Abendmahlsforschung, 1909; M. Goguel, DEucharistie, Des origines à Justin martyr, Paris, 191 : zj λ - . . * “V -4. · *. sr. Tertium est Eucharistiæ sacramentum, cujus materia est panis triticeus et vinum de vite, cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet. Aqua autem ideo admiscetur, quoniam, juxta testimonia sanctorum Patrum ac doctorum Ecclesiæ pridem in disputatione exhibita, creditur ipsum Dominum in vino aqua permixto hoc instituisse sacramentum. Deinde quia hoc convenit dominicæ passionis repræsentationi. Inquit enim beatus Alexan n 4Ιβ *1 L ■ t t ■ DE SS. EUCHARISTIA. Papa quintus a beato Petro : In sacramentorum oblationibus, quæ intra missarum sollemnia Domino offeruntur, panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificium offerantur. Non enim debet in calicem Domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrum­ que permixtum; quia utrumque, id est, sanguis et aqua ex latere Christi profluxisse legitur. Tum etiam, quod convenit ad signifi­ candum hujus sacramenti effectum, qui est unio populi christiani ad Christum. Aqua enim populum significat, secundum illud Apo­ calypsis 1 : 4ticorum. Tres evangelistæ explicite narrant Christum, in ultima coena, insti­ tuisse eucharistiam, et discipulis suis suum corpus mandu­ candum suumque sanguinem bibendum praebuisse : “ Acci­ pite et comedite : hoc est corpus meum... Bibite ex hoc omnes, hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum ” l. Juxta S. Lucam, Christus haec addidit : “ Hoc facite in meam commemorationem ” 2. Hic igitur explicite describitur insti­ tutio Eucharistiae a Christo peracta, et quidem tanquam ritus religiosus maximi momenti, cum Dominus discipulis corpus et sanguinem suum tradat tanquam spiritualem cibum et potum, et manducation mandycatipni agpi paschalis j^mo t ° noc facite m meartAommem nem um aæatnolicis sea a hristum vere protulisise^er^1^ jatur, ba a Paulo et Synopticis icis rreiata^et ita vere instituisse eucha­ ristiam ut ritum religiosum et permanentem. Probatur : (a) S, _ Pau/u^} qui scribebat epistolam ad Corinthios viginti quinque agtsggtemjjjnis mai semhil aliud docere quam in quod am Apostoli doc&banfiut quod adChristo per revelationem dmiceratfet tam fidelis erat christianæ fidei expositor ut Galatis scribere potuerit : “ Sed licet nos aut Angelus de caelo evangelizet^u^ vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema Maith., XXVI, 26-27; cf- Marc., XIV, 22-23. Zx/6, XXII, 19. — Versus I9b-2O abeunt quidem in Codice Beta D, sed inveniuntur in o gracis codicibus necnon in antiquissimis versienibus, citantur a multis Patribus Eusebio, S. Basilio, S. Cyrille Alex., et prohabiliter S. Justino et Tertulliano, et pro genuinis habentur a protestantabus Schullzen, R. Schaefer, Resch, Schweitzer Schmiedel, J. Re ville, etc. Horum igitur genuinitas retineri debet. Cfr. C. Van Combrugghe De Sotericiogia primisfontibus9 1905, p. 132 DE SS. EUCHARISTIA sit”1. Injuriosum est igitur asserere ipsum voluntarie adulteravisse doctrinam Christi, vel ita hallucinatum fuisse ut propriasj^jgitationes tanquarp do^ri^arnJDomini Pj^P^ v am AooStoh aut Jidele^ alLeis mstructCcontra talem ηχίοissen t ? vatione (b) Evangelia autem synoptica non sunt nisi compendiosa • ^relatio prædicationis quam apostoli fidelibus prædicabant. b et eorum narratio omnino consonat cum relatione Pauli. '^Habemus igitur non unum, sed quatuor testes idem factum & eodem modo substantialiter referentes, testes, inquam, fide [/^dignos et narrantes ea qpae ipsi viderant yel testibus oculatis-audiprapt 5>i 1 ur valedicere v elini nist^triG^e. vim nujustesfimoriii adiniffere (Jertituj “mus. ' 597. Objiciunt quidem adversarii Paulum non 1 itjus, sed a pomino hanc institutionen\didicisse,et adH^nCfiog ï'aflûcTésse'' auto-s^fjÙÎonémC Istam accusationem esse Paulo injuriosam nemo est qui non videat. Nam, in omnibus suis epistolis, perfecta sapientia atque sinceritate præditus apparet ; quando igitur tam explicite affirmat rem a Domino didicisse, id minime auto-suggestioçi seu hallucina­ tioni tribui potest, nisi dicatur eum communem sensum amisisse vel sinceritate caruisse; quod sane ipsi Liberales asserere non audent. Insuper quomodo Paulus potuisset primis Christianis efficaciter suadere cœnam quam, caritatis causa, inter se celebra­ bant, esse a Christo institutam tanquam ritum religiosum, si antea nunquam de hac institutione audiissent? 598. Objiciunt pariter verba : Hoc facite in meam commemora­ tionem, nec apud Matthaeum nec apud Marcum inveniri, imo in quibusdam codicibus Lucæ deficere. Sed ex hoc silentio duorum e Synojgticisjinn ^rpe in ferri potest? Christum oræfata verba nonorOtulisseTsilereenimndn^st'n^âre.: runtur, non.autEm ommi gelista instituit inter ult voluisse, ideoque ntum religiosum permanentem. '-y***-· , Jam supra exposuimus, p. 436, not. 2, absentiam horum verbo­ rum in Codice Beza non praevalere contra optimos codices et antiquissimas versiones, prout admittunt non pauci Liberales. ~Q, 438 Allegant etiam silentium is de institutione eucharistjæ. — Sed frustra; i)"^th'sco^tfi ms non erat ompia narrare quqp jam ab âliis scripta fuerant, sed tantum ea quæ cum proprio ejus scopo consonabant. 2) Pneterea jam promissionem eucharistiæ a Christo factam retulerat in capite sexto, et quæ narrat de iis quæ ultimam ccenam praecesserunt vel secuta sunt, supponunt institu­ tionem eucharistiæ. Quibus rite perpensis, fatendum est catholicam explicationem testimoniis et f; -·<··■ neam esse. ' u 599. (B) Liberalium explicationes criffca historica non sunt consentanea. Très præcipuæ excogitatae surif.~ ***€A<■*** * Juxta multos, Harnack, Jülicher, Loisy, Hoffmann, institutio e '.t; eucharistiæ nihil aliud est nisi evolutio quædam vulgaris cœnæ vel ‘ convivii, agape dicti, quod primi christiani simul sumebant. » 0 Alii dicunt cum A. Harnack 1 eucharistiam non fuisse priytuta fuerit an secundo aut tertio sæculo ♦. Brot und Wasser, die eucharistischen Elanente be i Justin, p. i15-144 Zur Geschichteder Abeudmahlsfeier in der àltesten Kirche, 1892 Das Abendmahl ini Urchristentum^ 1903. Cfr. P. Batiffol, Etudes tT Histoire, 5e éd., 1907, p. 283-325; 350-370 Leclercq, Agape. in Diet, d'Archéol. chrit. ( Cabral, I, 775-848). . EUCHARISTIA 439 600. (b) Quidam, ut W. Heitmüller dixerunt eucharistiam esse imitationem quamdam rituum paganorum, v. g., mysteriorum sinorum aut cultus Mithria Sed plerique Liberaleiïatenanstiam 'ren te s'j31 Scfi m inaja essentialia mm an st i pt .sanguinis cnristL necnonxommemortftio ejus passionis, in ntiuus* paganis omnino desunt j^aHunde primos Christianos respuisse omnes ritus paganos satis notum est. ' 601. (c) Pauci pariter, ut Schafer*, contendunt eucharistiam mutuatam esse a Judaeis ceremoniis, præsertim paschalibus. — Fatemur equidem pascha Judæorum fuisse quodammodo figuram nostri sacramenti, sed inter figuram et realitatem tot sunt discri- yxjuA. mina, et quidem essentialia, præsertim realis Christiprasentia sub riælLi -ji speciebus eucharisticis et quotidiana eucharistiæ celebratio quæ dicebatur fr^tio£anis\ .u^unijm nonjDOSsit dici ab altero mutuatum. Igitur, çœna .eucharistica est ηουμιη pasch,a' veteri paschati a-oc/b “ succçdens et ab eo essentialiter distinctum. t 602. Conclusio. Ex dictis, solutio catholica non est mera hypothesis, sed assertio historica quatuor testimoniis omnino fide dignis probata. Solutiones autem Liberalium nullis testimoniis probantur, sed sunt hypotheses a priori, a suis auctoribus inventæ eo fine ut omne supematurale rejiciatur. Historice igitur constat Christum vere instituisse eucharistiam ut ritum religiosum et permanentem, qui, ex infra dicendis, est simul verum sacrificium verumque sacramentum. 1 Taufe und Abendmahl bei Paulus, 1903. ’ Percy Gardner*, qui primum dixerat Eucharistiam nihil aliud esse nisi imitationem mysteriorum Eleusinorum (The origin, of the Lord's supper, London, 1893), postea fassus est hanc hypothesim omni fundamento carere; quod et admittit M. Goguel *, L'Eucharistie des origines à St Justin martyr, Paris, 1910. — Quoad cultum Mithriacum, F. Cumont, Les mystères, de Mi­ thra, Paris, 1902, admittit nil probare cœnam christianam ex hoc cultu oriri. neuesten Forschungen, 4 Primi Christiani celebrando cœnam dominicam quasdam preces quidem a Judæorum paschate mutuaverant, et merito, quo melius ultimam cœnam com­ memorarent ; sed his precibus addiderant fractionem panis (Act., II, 46 ; XX, 7, II) seu celebrationem Eucharistiæ, quæ non semel in anno sicut pascha, sed quotidie aut saltem sæpe fiebat, et in qua corpus Christi et ejus sanguis a fide­ libus accipiebantur. (Z Cor., XI, 20 sq.) CAPUT I 440 CAPUT I. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. Duo sunt investiganda : veritas realis præsentiæ Christi in Eucharistia; 2° modus hujus præsentiæ, nempe per transsubstqutiationem. * » ηλ Art. I. De ve 603. Errores. ι° Inter antiquos hæreticos, nullus sed pauci indirecte præsentiam realem Christi in negarunt : ita Docetœ, Christum veratn carnem habere non admittentes, consequenter negabant Eucharis­ tiam esse camem Christi; a S. Ignatio Martyre, jam initio secundi sæculi, confutati sunt. 604. 20 Medio Æoo; (a) Scotus Erigena (IX sæc.), vir doctus sed novitatum amator, ita obscure de reali præsentia scripsit, ut eam negasse multis visus fuerit, licet ab illo errore immunis a non­ nullis censeatur *, (b) Berengarius (f 1088), patria Turonensis. archidiaconus Andegavensis in Gallia (sæc. XI), transsubstantiationem certo negavit, et modo satis confuso et forsan contradicto­ rio de reali præsentia scripsit saltem post an. 1059, ita ut, secun­ dum plures, dynamicam tantum præsentiam admiserit; a Lanfranco aliisque confutatus, et a pluribus conciliis, tum in Gallia tum in Italia habitis, condemnatus, post multas tergiversationes, errores suos tandem retractavit’, (c) Præsentiam realem negarunt A lin­ gentes 3 (sæc. XIII), et juxta nonnullos, Wicleffus, Protestantium precursor, licet, juxta alios, non realem præsentiam, sed transsubstantiationem impugnaverit <. 3° Novatores plerique realem præsentiam pariter nega­ ta) I.utherut nnidep ill.ijd dogma rejicere_non ausus.esî, iit Tp'SC fôtëlpfui^Fwÿrnter in Scriptura declaratur; dicebat Christum non fieri presentem nisi in vero convivio ad instar 605. 1 Cf. J. Healy, Ireland's Ancient schools, Dublin, 1S90, p. 5S3 sq.; R. HeurTroam elles origines de Γhérésie bêrengarienne, Paris, 1912, Heurtevent, op. cil., p. 165-216 ; Hefelé-Leclercq, Hist, des Conciles, L IV, pp. 1040 sq., 1108, till, 1169 sq. 1 D. B., 583. « D. T. C., L V, 1320; D. B.. 581-583- DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 441 coenæ celebrato; et tunc in solo momento communionis Diu Lu­ theran! eamdem doctrinam tenuerunt, sed hodie multi inter ipsos, in Germania præsertim, in dubium revocant præsentiam realem. (b) Sacramentarii seu Symbolisiez, scilicet Zwinglius, Œcolampadius et Carlojtadius doe^erun ucharistiam nihil aliud esse nisi jXjzrc^Ciu-isu / juxta Zwinglium, εστΓ (est^in con­ secrationis‘forma reddi debet per significat, ita ut sensus sit : hoc est signum seu symbolum mere arbitrarium corporis meia; juxta (Ecolamgadium, σώμα (corpus) idem significat ac figura seu simi­ litudo vera corporis, ita ut sensus sit : hoc est figura rorpori^nei cumaliquo fundamentoAn re~ Exinde deducebant Christum non tenens,decuit TQrmis eLganguihem Christi tnrtualifer esse m Eucnaristia'^sicuVsol præsens est tèrræ per suam virtutem seu per calorem. Admittit quidem eucharistiam esse symbolum corporis Christi, sed non nudum symbolum : fingit enim quamdam virtutem a corpore Christi in cælo manente ad homines descendere, et, mediante fide, eos sanctificare 3. Quem errorem plerique Anglicani ·, * post nonnullas variationes, amplexi sunt, et hodie retinent, paucis exceptis, præsertim Ritualistis, qui doctrinam catholicam de reali præsentia tenent. (d) Tandem Protestantes liberales dicti, Symbolistarum vestigiis inhaerentes, docent Eucharistiam esse vacuum signum, et nihil 1 Hinc in confessione Augustana (1530) legitur : "De Ccena Domini docent quod corpus et sanguis Christi vere adsint et distribuantur vescentibus, in coena Domini, sub specie panis et vini, et improbant secus docentes”. Cfr. Schaff, Creeds of Christendom, vol. Ill, p. 13. 3 Zwinglius, ita suum systema illustrat : “ Cum paterfamilias peregre pro­ fecturus est, nobilissimum annulum suum, in quo imago sua expressa est, conjugi matrifamiliæ his verbis tradit : En me tibi maritum, quem absentem teneas, et quo te oblectes. Jam ille paterfamilias D. N. Jesu Christi typum gerit Is enim abiens Ecclesiæ con jugi suæ imaginem suam in cœnæ sacramento reli­ quit {Opera, t. II, p. 549). 3 institut., lib. IV, c. 17, n. 1-34. 4 Hæc enim in art. XXVIII leguntur : “Cœna Domini non est tantum signum mutuæ benevolentiae Christianorum inter sese, verum potius est sacra­ mentum nostræ per mortem Christi redemptionis. Atque adeo rite, digne, et cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis Christi ; similiter poculum benedictionis est communicatio sanguinis Christi. Panis et vini transsûbstantiatio in Eucharistia ex sacris litteris probari non potest, sed apertis Scripturæ verbis adversatur, sacramenti naturam evertit, et multarum superstitionum dedit occasionem. Corpus Christi datur, accipitur et manduca­ tur in cœna, tantum coelesti et spirituali ratione. Medium autem quo corpus Christi accipitur et manducatur in cœna, fides est”. (Apud Schaff op. cit., p· 505. 506). a 442 CAPUT I. aliud præ se ferre nisi fraternæ caritatis symbolum et memoriam passionis Christi *. Præterea negant historicitatem verborum insti­ tutionis, et contendunt eucharistiam non a Christo, sed ab Aposto­ lis institutam esse in memoriam ultimæ cœnæ. 4° Liberalium errorem renovarunt Moderniste, qui negant institutionem eucharistiæ a Christo et asserunt cœnam ab initio fuisse commemorationem Christi absentis, quæ paulatim evolutione conscientiæ christianæ facta est ccena ritualis et sacrificialis ’. 607. 50 Pragmatiste, ut E. Le Roy 3, qui modo genferali docent dogmata nostra intelligenda esse tantum in ordine ad actionem, asserunt præsentiam Christi in eucharistia non esse quidem mere symbolicam, sed realem, eo tantum sensu quod debemus nos habere relate ad hostiam consecratam sicut ad ipsum Christum visibilem factum. 608. Doctrina catholica. Protestantium errores Tridentinum his verbis condemnavit ·» : “ Si quis negaverit in SS. Eucharistiæ sacramento contineri vere, realiter, et sub­ stantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divini­ tate D. N. Jesu Christi, ac proinde totum Christum; sed dixerit tantummodo esse in eo, ut in signo vel figura, aut •—► virtute, A. S. ” (Sess. XII, cap. 2, can. 1). . Hinc de hde est totum Chnstum cum sua humanitate ^4 divinitate, esse vere, realiter et substantialiter in Eucharistia? Dicitur : \)^vere , non autem yt^signo tantumfjcont/a Zunngliuni, qui vocabulum metapfiorice intelligebâ?; 2) “ réàliter ”, non vero * iri figür^taqtuçn, contra Œcolampadiutit, qui vocem '/ corfüs ’’"figurative accipiebat ; stantialiter", non autem in virtute solum, contra Calvimini, qui contendebat Christum per suam virtutem solummodo esse praesentem in Eucharistia. ’· '■'—J subSan- tialitej’praesens in Eucharistia. Defide est ex Tridentino jam allegato, n. 608. ------- -—— • “Cœna est fraternæ charitatis signum... ipsa quoque Christi mortem pro generis humani salute in memoriam revocat-.. Manducare ejus carnem et ejus sanguinem bibere, nihil aliud est quam nostram vitam ejus præceptis et exem­ plis conformare (Clarke *, Manual of Unit. belief p. 48). 3 A. Loisy *, Autour dyun petit livrey p. 161-169 ct 237 sq. 3 E. Le Roy, Dogme ct critique *, p. 18-26. Quem errorem exposuimus in />. tie Fide. n. 212. — 4 D. B., SS3, cf. 874. 876: 430, 465, 698. 9 •f de MYSTERIO PRÆSENTIÆ REAMS. 443 Scribturp çt Traditione probatur ; argumentis convenientia sua Ÿ&U ftfF ûULY I. Thesis Scriptura probatur. - » p pF Λ . ,.V1. . "'/'Λ ·’ * * ί Ρ Demonstratio bibhca est omnino evidens iis omnibus qui absque præjudiciis testimonia citata expendunt. Thesis enim invicte probatur : i° ex verbis Christi apud Joannem quibus promittitur Eucharistia; 2° ex verbis qui­ bus instituta fuit ; 30 ex testimonio S. Pauli circa usum Eucharistiæ x. „ Pranotamus in capite sexto Joannis, quod vere historicum est, 3 tres partes distingui posse : in prima (1-25) déÎcrïiiuhtur duo miracula antis ejus exhibendo, animos præparauæj defos^n ej^uchaps ti co^ann u n f 1 ar turus erat; secunda vero declarat Iffect. f dam discipulorum incredulitatem et confessionem Petri De sermone Christi triplex est interpretatio : 1) alii, ut Cornelius a Lapide, Corlay, Pesch, L. Billot, totum sermonem intelligunt de eucharistia, quatenus pars prior (26-47) : ! 1 Hic sequimur chronologicum eventuum ordinem ; si vero quis ordinem ipso­ rum documentorum sequi vellet, primum testimonium S. Pauli exponere debe­ ret, postea Synopticorum, tandem S. Joannis. 2 Maldonat, Comment, in Joan., c. 6 ; N\ Wiseman, Lectures on Real pre­ sence, lect. I-V; Franzelin, th. 3; Corluy, Spicilegium, II, p. 336 sq. ; TrTRucfi?in 25. 7’. C., V, 9S9-1024; J. Lebreton, in Diet. Apol., I, 11591562; P. Batiffol, p. 77-90; V. Schmitt, Die Vernheissung der Eucharistie (Joh. 6) bei den Vatern, 1900-1903; Cavallera, L'interprétation du chap. VI de S. Jean, une controverse* au concile de Trente, in Rev. d'Hist. ecclés., Louvain, ocL 1909, p. 6S7-709; P. Lagrange, Ev. selon S. Jean, p. 163-196; A. Durand, Ev. selon S. Jean, p. 173-216. 3 Protestantes liberales, quibus assentit A. Loisy, fatentur quidem doctrinam eucharisticam quam Ecclesia profitetur contineri in hoc capite, sed historicitatem negant sermonis relati ab auctore quarti evangelii. Immerito tamen, ut erudite probat M. Lepin, La valeur historique du quatrième évangile, 1910; nam : (a) sermo intime connectitur cum factis quæ eum præcedunt et sequuntur, quæque historica sunt, cum et a Synopticis referantur; (b) verba quibus Eucha­ ristia promittitur omnino consonant cuin verbis institutionis apud Synopticos. Itaque historicitas hujus sermonis rejici nequit quin simul rejiciantur facta et dicta Christi a Synopticis narrata. •r· · •w !·. CAPUT I. •fi ! k >· f de fide, sed in quantum ad eucharistiam fructuose recipien­ dam requiritur. 2) Alii totum sermonem de fide in Christum interpretantur : ita plerique Protestantes. 3) Alii putant in priori parte (26-47) Christum agere de fide in seipsum, in posteriori autem (48-59) de manducatione sui corporis et de sumptione sui sanguinis. Hæc est communior opinio inter catholicos, et hanc amplectimur, animadvertentes tamen priorem partem de fide in seipsum optime mentes auditorum praeparare ad ea accipienda quæ dicuntur in altera de man­ ducatione corporis Christi. Sermo ipse igitur ita dividi potest. VvxX.tr exordium (26-34), *n 9UO Christus Judæos hortatur ut spiritualem cibum quærant, duæ sunt partes distinctæ : in priori (35-47) quæ sic incipit : “Ego sum panis vitæ”, asserit se esse panem vitæ, eo sensu quod omnes qui salvi fieri volunt, in ipsum credere debeant ; in posteriori autem (48-59) r, quæ eodem modo incipit : “ Ego sum panis vitæ ” declarat iterum se esse panem vitæ, quatenus scilice£pro> mittit se nobis daturum carnem suam ad mànducandum, et sanguinem suum ad bibendum. 611. Η ·ϊΐ| 1 • 1 Verba secundæ partis hæc sunt : — “ · U* 7 DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 445 caverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”. 612. Argum ex his verbis sic co □test* : Pr e sensu ligenda sunt. ia. Atqu Ergo. æc verba 613. Probatur minor : (A) Ex ipso textu ; sensus enim proprius obvius est : ea enim verba Christus adhibet quæ adeo clara sunt ut statim litteralçm sensum menti exhi­ beant : 1) diserfe asserit’ panem, quenFdabit, essë'propnam carnem : “Inanis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”; 2).cum Judaei murmurarent, sub comminatione mortis spiritualispreeeipit manducationem carnis suæ : “ Nisi man­ ducaveritis carnem Filii hominis ”, et quidem modo emphatico vim juramenti fere habente : n Amen, amen dico vobis”; idem præcipit sub promissione vitee œternee : “ Qui manducat meam carnem... habet vitam æternam ”; atqui legislator, pnoras vitare vel eis tantum uti quæ sine difficultate intelligi valent; quod sane non verificatur in casu, cum per quindecûn sæcula verba J^hristi littéralité^ in^llçcta^ fuerin^; . 3) ra^tf/ww^Îiuius. mandatCassignat éoimôdo^qui 'sensum ■ ■·_■ , χ. 'Λ ■ /·_ "Τ' ■' ' ' * ■<24'---β·- ■ metaphoncum exclud;at : “ Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus ”; vere enim idem sonat ac proprie; 4) distinguit inter manducationem carnis et pota­ tionem sanguinis ; atqui talis distinctio omnino inutilis esset, si metaphorice loqueretur, imo et nociva, cum ex se suggerat sensum litteral^p; 5) tandem non semel, sed iterum, atque iterum hanc distinctionem repetit, quasi excludere vellet omnem interpretationem metaphoricam. 614. (B) Ex contextu seu connexione inter priorem et posteriorem partem sermonis, (a) In priori enim Christus asserit se esse panem vitæ, qui de cælo descendit (33), nempe per Incarnationem in qua Verbum caro factum est1 ; in posteriori autem declarat panem vitæ esse carnem suam pro mundi vita datam (52) et necessitatem inculcat hanc •i ■4 6 448 carnem manducandi (54); unde si caro, per Incarnationem data, est realis, ut Protestantes fatentur, realis esse debet caro quæ nobis præbetur ad manducandum, (b) In priori parte, Christus asserit se ad nos venire per Incarnationem (38-42), et in posteriori, declarat se venire etiam per eucha­ ristiam (50-57) ; si igitur realiter ad nos per Incarnationem descendit, realiter etiam per Eucharistiam ; (c) si in poste­ riori parte loqueretur de manducatione per fidem* non de cibo/fc/wro, sed de cibo actuali agere deberet. 615. (C) Ex impossibilitate sensus metaphorici in pressenti casu admittendi. Etenim locutiones “ manducare carnem* bibere sanguinem alicujus” in nonnullis orientalibus linguis metaphorice adhibentur, sed tunc, ex usu apud Judæos et Orientales recepto, unum significant, scilicet aliquem calum­ niari, aut persecutione prosequi, sicut, v. g., dicitur apud Job* Quare persequimini me... et carnibus meis satura­ mini?” Si igitur Protestantes metaphorice interpretari verba Christi velint, ipsis tribuere debent sensum apud Judæos receptum, et ita transferre verba evangelii :“Nisi meipsum calumniaveritis... non habebitis vitam in vobis”· quod quidem omnino repugnat Idem dicendum de for­ mula “ bibere sanguinem ”, quæ metaphorice intellecta male­ dictionem pessimam exprimit2. Nec dicere juvat cum nonnullis Protestantibus, vocabula man­ ducare et bibere metaphorice de accipienda doctrina apud auctores tum sacros tum profanos sæpe intelligi ; hic enim agitur non de XIX, 22; cf. A. XXVI, 2; Mich., Ill, IV, 5; Galat., V, Exempla hujusmodi multa invenies apud Wiseman, op. cit., lecl. II. Quod ipsi Protestantes fateri coguntur; ita Winer {Lexicon Man. Hebr. et Chald., Lips. 1828, p. 874) : “ Hinc tropice alicujus Jrusta (vel carnes) comedere ; qua phrasi, etiam in Targum, et in N. T. syriaco frequentata, obtrectatio et calumnia exprimitur. Assimilantur scilicet calumniatores canibus rabidis, qui frusta corporibus avulsa avide devorant”. Nec aliter Gesenius (Thesaurus, Lips., 1829, t. II, p. 91) : “Veram formube rationem dudum recte intellexit Aben Esra, eum qui clam alterius famam lacerat, instar ejus esse monens, qui carnem ejus arrodit ”. Unus opponitur textus ex Job (XXXI, 31) : “Quis det de carnibus ejus ut saturemur?” Sed immerito, nam, textu hebraico inspecto, sensus est : “ Quis reperiet aliquem qui de came (i. e. victu) ejus non sit saturatus? ”, seu aliis verbis declaratur liberalem victum hospitibus et pauperibus a pio Job suppeditatum fuisse; proinde verba hujus­ modi litteraliter, non metaphorice intelligenda sunt. • Cf. Levit., III, 17; VII, 26; Sap., XI, 7; Apec., XVI, 6; Isa., XLIX, 26. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 447 verbis manducare et bibere, sed de complexa locutione “ manducare carnem et bibere sanguinem ”, quæ nonnisi de insignibus injuriis et persecutionibus usurpatur ’. 616. (D) E modo intelligendiauditorum et ratione agendi Christi. Hic enim certe nolebat auditores suos decipere. Atqui si metaphorice locutus fuerit, certo eos decepit; nam : (a) Judaei et discipuli sensu proprio ejus verba intellexerunt : “ Quomodo potest hic nobis suam carnem dare ad mandu­ candum?” (53); non amplius difficultates proponunt de necessitate fidei, cum, post expositionem a Christo factam, jam acquieverint, sed tantum de manducatione ejus carnis; (b) Christus autem, qui uno verbo rem facile explicare poterat, nedum sua verba explicaret et emolliret, eadem emphatice repetit, iterum atque iterum cum majori perspi­ cuitate affirmans se ipsis daturum suam carnem ad mandu­ candum, imo prceceptum condit manducandi suam carnem, ita ut non solum. Capharnaitæ, sed etiam quidam inter discipulos ipsum propterea statim reliquerint (67). Vis hujus argumenti melius percipietur ex ejus consueta agendi ratione cum discipulis. Quando locutiones metaphoricæ, ab ipso nonnunquam usurpatae, ex simplicitate vel ignorantia non intelligebantur, eas explicare solebat, prae­ sertim quoties agebatur de rebus ad salutem pertinentibus, ne discipuli in errorem inducerentur. Ita cum Nicodemo egit, qui spiritualem regenerationem sensu materiali intellexerat’; ita cum Apostolis qui verba ejus de fer­ mento Pharisæorum litteraliter acceperant 3. Ex adverso, quando ejus doctrina recte intellecta fuerat, quamvis auditoribus displi­ ceret, Christus emphatice eam repetere consueverat. Exempla habentur apud Matthaum *, ubi Jesus paralytico dixit : “ Remit­ tuntur tibi peccata tua”; murmurantibus enim scribis, magis explicite sibi vindicat potestatem peccata remittendi; apud Joan1 Quod agnoscit protestons Tittman, (Meletemata sacra, Lips. 1816, p. 274) : “ Provocant ad usum loquendi scriptorum profanorum qui usi fuerint verbis edere et bibere de eo qui imbuitur alicujus doctrina, ut eam suscipiat et probet. Jam vero verissimum quidem est, scriptores græcos et latinos usurpasse verba edere et bibere hoc sensu : eos vero hoc tali modo usos fuisse formulis edere carnem ei bibere sanguinem alicujus id doceri potest ne uno quidem exemplo ”. » Joan., Ill, 3-8. 3 MaïîKfXVI, 6- 12. Alia exempla vide 2.^. Joan., IV, 32-34; VIII» 32-34; ΧΓΤΓΪ^ XVI, 16-19, 29~="< Matth., IX, 2 7. .. ···- * • -v · · «X ·. · V. · ·* · ·· Z ?’ . ‘Λ. • ·ΓΓζ·Λ'-'· * '- * ♦ · -- · * · · · .· % ** ·1*3 ’ ·»··♦- · - i • ί· * 448 CAPUT I. nem1 : cum enim Christus implicite affirmasse! se majorem esse Abraham, Judæis contradicentibus» rem magis diserte iterum declaravit I Atqui in casu nostro, tum Judæi tum discipuli verba Domini sensu proprio acceperant, ut ex toto contextu patet, et quidem in re gravi, ad salutem necessaria ; divinus autem Magister, qui id optime noverat, et uno verbo explicare potuisset se in figura locutum fuisse, nullam hujusmodi explicationem dedit, sed permisit multos discipulos abire : “Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant ” (67). — Quod quidem omnino adver­ satur Christi sapientiæ ac bonitati : x f I it -' Qui enim venerat salvum facere id quod perierat, per­ mittere nequibat multos ex discipulis suis perire propter metaphoram, sine culpa, male intellectam. Ergo auditores recte verba Magistri acceperant; ergo Christus sensu obvio ac proprio verba sua audiri volebat. Ergo vere promisit se daturum propriam carnem et proprium sanguinem. Et quia fidelis erat promissionem suam vere implevit Ergo Christus vere est præsens in eucharistia. 617. Objiciunt autem adversarii Christum ipsum declarasse verba sua metaphorice intelligenda esse : “ Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt ” (64). Resp. : nego antecedens; verba allegata duplici modo explicari possunt (a) Vox “Spiritus”, ubi carni opponitur, non signifi­ cat sensum spiritualem seu metapboricum, ut volunt Protestan­ tes, sed elementum spirituale seu divinum Christi, et sensus est : caro sola non potest vivificare, sed caro mea, simul cum spiritu, seu divinitate mea, vivificat 3; quod quidem præstat tum in Incarnatione tum in Eucharistia, suam vitam nobis communi­ cando : “ Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant ” ♦ (b) Vox “ Spiritus", quando cami opponitur, sæpe sæpius in fuisse Christi communem praxim optime demonstrat Wiseman (lect. III) ex multis evangelii locis (præsertimJoan., Ill, 5; Maith., XVI, 6-11 ; Joan., VIII, 21; VI, 33; 3/a//A.,_IX, 2; Joan..VITT? etc.)~ ^Tta^5. Augustinus, S. Cyril. Alex., Seeien, Sfaier, apad Corluy, I p. 372· — Cf. Matth., XXVI, 41·, Joan., Ill, 6; Rom., I, VIII, 5. 4 Joan., X, 10. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 449 Scriptura designat intellectum hominis per gratiam adjutum , * dum caro significat hominem suæ nativae corruptioni relictum; unde sensus est : intellectus spiritualis, seu fide adjutus, hæc intelligit, sed intellectus carnalis, seu nativæ corruptioni relictus, non prodest quidquam ad intelligendum ea quæ dixi. Utraque solutio probabilis est, sed prior nobis probabilior videtur, qua­ tenus cum contextu magis consonans : “ verba quæ locutus sum vobis spiritus et vita sunt Protestantium autem interpretatio, qui per “ spiritum ” audiunt sensum metaphoricum, et per “ carnem ” sensum litteralem, omnino repugnat usui apud Judaeos recepto, ut fatentur optimi moderni interpretes, etiam haeretici3. 618. 2° Ex verbis institutionis 3. Prœnotanda. Quod Christus promiserat in capite sexto Joannis, id fideliter præstmtin ultima ccena, prout simpliciter narratur a tribus Synopticis et a S. Paulo 4. Pridie enim quam pateretur, post 1 Ita S. Athanasius, S. Chrysostom., Theophylaetus, apud Maldonat, in h. loc. — Cfr. Qfadth., XVI, 17; I Cor., II, 14-15. 9 Protestantium testimonia non pauca collegit Card. Wiseman, op. cit., lect. IV. Ita Kuinoel (in Joan., VI, 63) ait : “ Sed hæc verborum interpre­ tatio usu loquendi scriptorum N. T. comprobari nequit.. Præplacet igitur mihi eorum ratio quibus πνεύμα (spiritus) est perfectior, sublimior sentiendi ratio quam doctrina Christi efficit; σαρξ (caro) humilis, vilis sentiendi ratio... ut adeo sensus sit : valedicere debetis opinionibus vestris præjudicatis, nam sublimior tantum sentiendi et statuendi ac operandi ratio salutem arTert; humilis, vilis statuendi ac sperandi ratio, judaica illa ratio, nihil confert ad veram felici­ tatem ”. 3 S. Bellarminus, 1. I, c. 8-n; Wiseman, lect. V-VII; Frédet, op. cit. p. 60 sq. ; Franzelin, th. 4-6; de Augustinis, th. 2; Pesch, n. 591 sq. 4 Quatuor sunt narrationes institutionis Eucharistiæ : Maith.., XXVI, 26-28 Mire., XIV, 22-24; Luc., XXII, 19-20; I Cor., XI, 23-25. Matth., XXVI- Marc., XIV 26, Comantibus au­ 22. Et mandu­ tem eis, accepit Je­ cantibus illis ac­ sus panem et bene­ cepit Jesus pa­ dixit ac fregit, dedit- nem et benedi­ que discipulis suis et cens fregit et de­ ait : accipite et come­ dit eis et ait : dite : hoc est corpus sumite, meum. corpus meum. hoc est Luc., XXII. I Cor., XI. Et accepto pa­ 23. Ego enim accepi a Do­ ne gratias egit et mino, quod et tradidi vobis, fregit et dedit eis quoniam Dominus Jesus in dicens : hoc est cor· qua nocte tradebatur, acce­ pus meum, quod pit panem, 24, et gratias pro vobis datur ; agens fregit, et dixit : acci· 19. hoc facite in me­ am commemora­ tionem. pite et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vo­ bis tradetur : hoc facite in 27. Et accipiens cali­ 23. Et accepto ca­ cem gratias egit et de­ lice, gratias agens 20. Similiter et ca­ meam commemorationem. dit eis dicens : bibite dedit eis, et bibe­ licem, postquam 25. Similiter et calicem, post­ ex hoc omnes, 28, hic runt ex illoomnes, cor na vit, dicens : quam cor navit, dicens : hic est enim sanguis meus 24. et ait illis : hic hic est calix no­ calix novum testamentum novi testamenti, qui est sanguis meus pro multis effundetur novi testamenti, in remissionem pec­ qui pro catorum. multis effundetur. T. III Theol Dogm. — 15 est in meo sanguine; hoc vum testamentum in sanguine meo, facite quotiescumque bibe· qui pro vobis fun­ iis. in meam commemora· detur. tionem. ΪΓ·<^ · -- ’ ·. 450 · CAPUT I. celebrationem cœnæ paschalis, discipulis adhuc mensæ recumbentibus, “ accepit Jesus panem et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite et comedite : “ Hoc est corpus meum “ quod pro vobis datur ”, juxta S. Lucam; “ quod pro vobis tradetur ”, juxta S. Paulum. “ Et acci­ piens calicem gratias egit, et dedit eis dicens : Bibite ex hoc omnes : Hic est enim sanguis meus, etc. ”, Totis viribus contendunt Protestantes plerique præfata verba metaphorice intelligenda esse, et ad hoc textus congerunt, in qui8^bus verbum "est" idem significat ac “représentât"; et exinde ~concludunt verba * Christi nihil aliud significare nisi : hoc est * signum séu figura corporis mei. Catholici autem cum Tridentino, multis schismaticis et quibusdam protestantibus docent * præfata verba proprie esse intelligenda de vero corpore et sanguine Christi. i.. „ 619. Argumentum ita exponitur : Verba : “ Hoc est cor­ pus meum... Hic est sanguis meus" litteraliter intellecta ignificant Christum realiter pressentent esse in eucharistia. Atqui præfata verba litteraliter sunt intelligenda. Ergo. t r Minor probatur tum directe ex textu et adjunctis perso­ narum et circumstantiarum; tum indirecte e solutione diffi­ cultatum. n iH Vx 620. i° Directe. (A) Si textus ipse inspicitur : (a) verba litteraliter intellecta tam clara sunt ut nulla clariora ad dogma catholicum exponendum inveniri possint; e contra sensus metaphoricus tam obscurus est ut, fatentibus adversa­ riis, nonnisi post multa sæcula excogitari potuerit ; tam œnigmaticus, ut, anno 1577, ducentæ numerarentur hæreti.eorum expositiones, quarum nulla plene ipsis placuit. Atqui quando sensus proprius perspicuus est, metaphoricus vero obscurus et contortus, prior certe præferri debet Uno verbo, Christus ait : Hoc est corpus meum. Catholici stati m dicunt -.credimus hoc esse corpus Christi; Protestan­ tes autem : credimus hoc esse tantum figuram corporis Christi. Quinam vere Christo assentiunt? (b) Insuper Christus verba addit quæ sensum metaphoricum excludunt. Emphatice enim affirmat id quod tradit discipulis esse ipsum corpus suum, illud ipsum corpus quod 1 Sess. XIII, cap. i, D. B., 874. I DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 451 pro illis tradetur, esse ipsum sanguinem, qui pro eis effunde­ tur : hæc est enim vis articuli “ το ”, qui in texUl.græco sæpius repetitur, ut fatentur ipsi Protestantes c\in\Clarke'. Atqui talis loquencTTmodus sensum metaphoricum excludit; si quis enim exhibendo veterem codicem manuscriptum diceret : “ Hic est codex Summa S. Thomæ, ipse codex cui commisit fructus suarum meditationum, ipse codex super quem laborando insudavit, etc. ” certe intelligeretur littera­ liter de genuino codice a S. Thoma scripto, non autem de mera transcriptione, seu repraesentatione ejusdem codicis. Ergo. Nec dicere juvat in lingua aramaica seu syro-chaldaica qua Christus utebatur, nullum inveniri vocabulum verbo significare respondens, proindeque Dominum voce “ est" uti debuisse ad illam ideam exprimendam ; hodie enim peritis compertum est, etiam Protestantibus, plures dicendi modos esse in illa lingua quibus Jesus uti potuit ad figuratum sensum exprimendum3; aliunde Marcus, Lucas et Paulus, græce scribentes, figuratum illum sensum exprimere debuissent, dum e contra in sua narratione verba adhi­ bent quæ illum excludunt. 1 Apud Wiseman, op. cit., lect. VI : «< Omnis fere syllaba græci textus, præsertim articuli repetitio, omnino emphatica est Revera in textu graco hæchabentur: τούτο έστιν τό σώμα μου τό υπέρ ύμών διδόμενου... τό αίμα μου τό υπέρ υμών έζχυννομενον. I: 1 < I: ·’ M f- A XIII ■’■· -· •ea » ·Μ' 454 CAPUT I. * se ferant, ad tropos detorquere est indignissimum flagitium! ”1 624. 2° Minor probatur indirecte, nempe solvendo difficultates adversariorum. V I. • IfWf · (A) Arguunt ex pronomine hoc : Si propositio “ hoc est corpus meum ” litteraliter intelligatur, pronomen hoc demonstrat vel panem, vel species panis, vel corpus Christi; atqui nullum ex his dici potest; etenim hoc neque panem neque species panis demons­ trare potest, quia falsum est panem aut ejus species esse corpus Christi; item corpus Domini demonstrare nequit, quia dum hoc pronuntiatur, corpus Christi nondum adest; ergo sensus litteralis admitti nequit. Resp. (a) Nego suppositum; nam hoc, instanti quo pronuntia­ tur, neque panem, neque species, neque corpus Christi determinate designat, sed indeterminate significat id quod manibus teneo, quod sub his speciebus continetur : hæc est enim vis pronominis demons­ trativi sine substantivo adjuncto positi, (b) Probabiliter etiam cum Maldonato 9 dici potest hoc designare corpus Christi ; nam in propositionibus quæ significant id quod fit eo præcise instanti quo propositio enuntiatur, pronomen demonstrativum designat non id quod est, sed id quod erit, sicut, v. g., is qui circulum pingit dicere potest, “hic est circulus”, licet, tempore quo loqui incipit, circulus nondum existit. 625. (B) Instant ex eo quod quædam metaphora in verbis Christi inveniuntur, (a) Christus enim figurate locutus est, dum dixit : “ Hic est calix novum testamentum in meo sanguine ” 3, significare volens id quod in calice continebatur; ergo et verba “ hoc est corpus meum ”, figurate accipi debent. Resp. : Areg. consequens et consequentiam; nam apud omnes gentes calix sumitur metaphorice pro liquore in eo contento : quod aliunde satis ex contextu intelligitur, ubi dicitur “accipite et bibite", non enim vas ipsum, sed liquor in eo contentus bibitur; dum e contra panis usu communi pro figura corporis humani minime usurpatur; unde negatur paritas ac proinde conclusio ex ea deducta; nam ex eo quod metaphoris intellectu facilibus uti licet, minime sequitur obscuros tropos adhiberi posse. 626. (b) Ex contextu verba Christi metaphorice audienda sunt; nam Eucharistia est sacramentum ; atqui sacramentum est signum alterius rei; ergo verba Christi de signo corporis sui accipi debent. 1 D, B., 874. — * Comment, in Maith.> in h. loc. — 3 Luc.y XXII, 20. ■ ... Λ - DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 455 Resp. Disting. min. : Sacramentum est signum, gratiæ, conc.; est signum corporis et sanguinis Christi, subdist. : Christi invisibi­ liter sed realiter præsentis, concedo; absentis, nego. Apostoli igitur intellexerunt Eucharistiam esse signum vere productivum gratiæ et præsentiæ Christi; quod quidem constat ex modo quo verba Magistri referunt : hic enim sensum metaphoricum excludit, ex jam dictis. 627. (c) Christus Eucharistiam instituit in sui commemoratio­ nem : “ Hoc facite in meam commemorationem ” atqui comme­ moratio non fit præsentis, sed absentis 2 ; ergo Christus non est præsens in Eucharistia. Resp. Disting. min., non fit commemoratio rei præsentis simul et visibilis, conc.; rei præsentis, sed non visibilis, nego; nam cum invisibilis sit, in oblivionem cadere posset, et re aliquatenus visibili commemorari debet. Jamvero Christus est quidem realiter præ­ sens in Eucharistia, sed invisibiliter, sub speciebus panis et vini latens, proindeque potest et debet commemorari, prout fusius ab Apostolo declaratur 3 : “ Hoc facite quotiescumque bibetis in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat Et sane perfectius memoriale passionis Domini excogitari nequit quam sacra Eucharistia, sensu catholico intellecta, in qua Christus realiter præsens sub speciebus panis et vini de novo Patri seipsum offert. 628. (C) Quod in calice continebatur vocatur a Christo vinum, etiam post consecrationem : “Non bibam amodo de hoc genimine vitis”*·; ergo calix, etiam post consecrationem, nihil aliud nisi vinum continebat. Resp. (a) Valde probabiliter hæc verba ante consecrationem prolata sunt, postquam calicem vini inter ccenandum Jesus distri­ buerat, ut ex Luca * constat; (b) si concedatur eadem post conse­ crationem prolata fuisse, non est mirum sanguinem Christi vocari genimen vitis, sicut revera corpus ejus vocatur panis 6, cum ex vino fiat et vini speciem retineat; simili modo vinum per miraculum ex aqua factum in nuptiis Canæ dicitur aqua 7; ita etiam virga Aaron, in serpentem mutata, vocatur tamen virga6;et cæcus, licet curatus, non cessat vocari cæcus ?; sic etiam hodie in sacra liturgia species consecratas dicimus w panem sanctum vitæ æternæ, panem cælestem ”, etc. ' Luc., XXII, 19. — · Ita Schaff-Herzog *, Encycl., p. 1347. 3 I Cor., XI, 26. - < Matth., XXVI, 29. - 5 Luc., XXII, 17-21. 6 I Cor., XI, 26-27. — i Joan., II, 9. — 8 Exod., VII, 12. ’ Joan., IX, 17. RBWBBBHS - V. LM-· L·*' 456 ! ï » · X? I·! i I · i/ · * CAPUT I. 629. (D) Zwinglius aliam difficultatem, angelo quodam noc­ turno suggerente, proposuerat quam insuperabilem putabat, sed quæ hodie a doctis Protestantibus ut imbelle telum agnoscitur; arguebat ex Exod., XII, n, ubi de agno paschali dicitur : “Sic autem comeditis illum : renes vestros accingetis... est enim phase (i. e. transitus) Domini ”; sensus enim hujus textus est, aiebat, agnum paschalem esse, i. e., significare transitum Domini; ergo a pari “ hoc est corpus meum ”, idem est ac “ hoc significat cor­ pus meum ”, Resp. Contextu inspecto, vocabulum est ibi non idem sonat ac significat, sed suam propriam significationem retinet : videlicet hic describitur ritus paschalis, et postea subjungitur, juxta hebraicum textum : phase est Domino, seu hæc dies, sacra, dicata est Domino, sicut et nos dicimus : hæc est Pascha, seu dies Paschæ Deo dicata. Quæ interpretatio tum ex contextu tum ex locis parallelis firma­ tur *. — Eodem fere modo solvitur difficultas desumpta ex Gen. (XVII, 10), ubi de circumcisione legitur : “ Hoc est pactum meum, quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circum­ cidetur ex vobis omne masculinum”... Nam sensus hujusmodi verborum non est : “ hoc significat pactum meum ”, ut volunt Protestantes; sed : hoc revera est pactum et præceptum meum, ut circumcidatur omne masculinum, ut ex toto contextu patet 3. Addi etiam potest in utroque casu agi de rebus quæ natura sua aliarum rerum symbola erant, in quibus proinde vocabulum est metaphorice intelligi posset quin cogeremur eodem modo acci­ pere verba Christi de corpore suo, quod nullius rei symbolum esse potest. 630. 30 Realis praesentia probatur ex verbis S. Pauli circa usum Eucharistiae *. Duo sunt præcipua testimonia. (A) In primo, Apostolus volens Corinthios ab idolothytis avertere, eos sic alloquitur; “ Fugite ab idolorum cultura... Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis quem frangimus, nonne * Exod., XII, 27. 1 XX, ίο; XXXII, 5. “ Rosenmüller notavit in originali textu non dici transitum aut Pascha τό5 Domini, sed transitum aut Pascha τώ Domino. Quæ vero locutio immutabiliter significat sacrum aut dicatum Domino. Plura præsto sunt exempla. Ita legitur in textu hebraico, Exod., XX, 10 : sabbatum (sacrum) Domino, et cap. XXXII, 5 : dies festus (sacer) Domino Wiseman, Leet V, p. 217, vel Confér. 5e, ap. Migne, Démonstr. évang. XV, p. 1253. 3Cf. Wiseman, 1. cit., p. 209 sq.; Franzelin, th. V. 4 S. Bellarminus, L I, c. 12-13; Franzelin, th. IV; de Augustinis, 1. cit., p. 43; C. Ruch, D. T. C., 1044-1051; F. /^4 I, p. 160 sq., Paris, 1913. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 457 communicatio corporis Christi est?... Videte Israel secun­ dum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?.. Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum. Non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum. Non potestis -xnensæ Domini participes esse et mensæ daemoniorum^ ”*3 Unde sic : quo efficacius Corinthios avertat Paulus ab escis quæ idolis offerebantur, affirmat eos non posse calicem Domini et calicem dæmoniorum bibere; simulque eis proponit præstantiorem calicem et mensam quam gentilium calicem et mensam, nempe communicatio­ nem corporis et sanguinis Christi; atqui gentiles realiter participes erant escarum idolis oblatarum; ergo, vi analogiæ, christiani realiter etiam participabant corpori et sanguini Christi. Quod manifestius fiet e secundo textu. (B) Post relatam eucharistiæ institutionem, hæc statim subjicit Apostolus de indigna communione : “ Itaque quicum­ que manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini... Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, n^&ica& Christus est tantum! metapnorwe præsen^ m eucnanstia r i) indigne courmunicanToffendit quidem ejus personam, noii vero ejus corpus et sanguinem 3. Nunquam enim Judæi, qui agnum paschalem, Christi figuram, indigne comederunt, rei ejus corporis dicti sunt, nunquam qui regis imaginem aut statuam injuria afficiunt, rei corporis et sanguinis ejus habentur; offendunt siquidem ejus personam, non autem ejus corpus. Pari igitur ratione si Christus esset tantum metaphorice præsens sub sacris speciebus, indigne accedens posset quidem ejus personam offendere, non vero ejus corpus. Ergo in Eucharistia verum Domini corpus, non autem ejus tantum figura invenitur. 2) Apostolus gravi­ tatem sacrilegæ communionis ostendit ex objecto ad quod ' I Cor., X, 14-21. — ’ I Cor., XI, 27, 29. 3 Quod et quidam Protestantes concedunt, v. g., Gognel *, L'Eucharistie des origines à Justin martyr, 1910, p. 178 : “ Bachmann observe avec raison que si l’apôtre dit coupable envers le corps et le sang du Seigneur, et non pas seule­ ment coupable envers le Seigneur, c’est que pour lui le pain-corps et la coupesang sont réellement le Seigneur et non seulement des symboles ”. 458 refertur. Jamvero si hoc objectum est tantum panis et vinum, non offenditur ejus corpus vel sanguis, sed signum omnino vacuum. 631. Conclusio. Ut breviter omnia comprehendamus, in tribus diversis circumstantiis sacri scriptores de Eucha­ ristia loquuntur : (a) quando Christus, etiam ante institu­ tionem hujus sacramenti,. ^nw/zZ/x^propriam carnem pro­ priumque sanguinem tanquam cibum et potum discipulis se daturum, ea verba adhibet quæ sensu obvio realem mandu­ cationem menti exhibent, nec in metaphoram detorqueri possunt nisi approbatas hermeneuticæ regulas violando; (b) in ipsa institutione, tam perspicue et evidenter affirmat in hoc sacramento contineri suum corpus et sanguinem ut ipse Lutherus *, postquam totis viribus a litterali interpretatione sese extricare conatus est, nullam evadendi viam fcsse fassus fuerit; (c) tandem, institutione facta, quando raulus modum Eucharistiam recipiendi ejusque effectus desSçjibit, tam lucide cfe M^orV^T^an^ane Christi loquitur, ut ejus verba non solum modum excedere, sed prorsus falsa esse videantur, nisi admittatur Christum vere, realiter et substantialiter esse sub speciebus consecratis. Quæ con clusio Traditione confirmatur, II. Realis præsentia Traditione demonstratur Traditio enim manifeste ostendit verba supra allata litte­ raliter intelligenda esse. Constat : i° e Patribus ; 2° ex Ecclesiæ praxi; 30 ex liturgiis. 1 Scribit enim ad Argentinenses : “ Hoc diffiteri nec possum nec volo, quod si Carlostadius aut alius quispiam ante quinquennium mihi persuadere potuis­ set, in sacramento praeter panem et vinum esse nihil, ille magno me beneficio sibi devinctum reddidisset Gravibus enim curis anxius et in hac discutienda materia multum desudans, omnibus nervis extensis me extricare ct expedire conatus sum, cum ipse perspiciebam, hac re papatui imprimis me valde incom­ modare posse. Verum ego me captum video, nulla evadendi via relicta est; textus enim evangelii nimis apertus est et patens... ” ’ Hoc argumentum fuse solideque exposuerunt auctores operis Perpétuité de la fai, præsertim voL II, p. 187 sq., édition Migne, 1841; S. Bellarminus, 1. II, brevius autem, licet erudite, Franzelin, theol. VII-X; Hurter, n. 403-430; E. B. Pusey *, Doctrine of the Real presence; Batiffol, op. cit., 6-480, ubi diserte confutantur Liberalium errores; Bareille, in Z>. T. C.. •4 **· ·** ■ DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 459 632. I. Ex Patribus. Satis erit testimonia referre quinque priorum sæculorum, cum, teste Zwinglio, a tempore S. Augustini, opinio de reali Christi præsentia jam victrix fuerit, et aliunde testimonia sequioris ævi ubi de transsubstantiatione sint exponenda. Prœnotamus autem multos Patres non ex professo de reali Christi præsentia in Eucharistia agere, quia hæc veritas nondum ab hæreticis negata fuerat; sed tantum per tran­ sennam, alia dogmata probando et illustrando, aut ritus sacros describendo; vel magis explicite, sed breviter, cate­ chumenis et fidelibus doctrinam de sacramentis christianæ initiationis exponendo; in his autem circumstantiis de reali præsentia loqui tanquam de re omnino certa et nota, ab omnibus credenda; quod sane ostendit quam firma fuerit hac de re primorum Christianorum fides. 633. (A) Circa finem primi sœculi, de eucharistia sermo habetur in Didache, ibique describitur consecratio calicis et panis, necnon distributio spiritualis cibi et potus, de quo soli baptizati edere possunt, cum prohibeatur sanctum dare canibus'··; quæ quidem verba realem præsentiam Christi supponunt. 634. (B) Secundo sceculo, jam diserta habemus testimo­ nia. (a) S. Ignatius (f 107) ex unitate Ecclesiæ infert unitatem eucharistiæ, quæ est caro et sanguis Christi : “Studeatis igitur una eucharistia uti : una enim est caro Domini nostri Jesu Christi, et unus calix in unitatem san­ guinis ipsius, sicut unus episcopus cum presbyterio et dia­ conis”2. Quare Docetas condemnat, ° qui ab eucharistia se abstinent, eo quod non confitentur eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Jesu Christi, quæ pro nobis passa est ”3. (b) S. fustinus (f 167), dominicæ cœnæ celebratio­ nem describens, in Apologia Ia ad imperatorem Antoninum scripta, circa an. 150, clare asserit eucharistiam “non esse panem et potum communem, sed incarnati illius fesu et carnem et sanguinem ”, eamque ab ipso Christo esse insti1 Didache, IX-X. Cfr. Bareille, 1. c., 1126; P. Batiffol, 57-76: Journel, 6, 7. * Philadelp.y IV, P. G.> V, 700; Journel, 56. > Smyrn^ VII, 1, P. G., V, 713; Journel, 64. « » ’· 460 CAPUT I. tutaml. Quod et confirmat in Dialogo aim Tryphonea. (C) S. Irenœus (f 202?) refert Eucharistiæ institutionem et contra Gnosticos defendens, creationem mundi a Verbo et futuram corporis nostri resurrectionem confirmat ex eo quod in eucharistia manducamus corpus et sanguinem Domini 3 : “ Quomodo autem constabit eis eum panem in quo gratiæ actæ sunt, corpus esse Domini sui et calicem sanguinis ejus, si non ipsum fabricatoris mundi Filium dicunt, id est, Verbum ejus, per quod... terra dat primum quidem fenum, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica? Quomodo autem rursus dicunt carnem in corruptionem devenire et non percipere vitam quæ corpore Domini et sanguine alitur? ” I -iltf 635. (C) Tertio sæculo, tum Latini tum Græci realem præsentiam aperte docent. hl* wjj rtf ♦f \ p iiii (a) In Ecclesia Carthaginensi, Tertullianus (f 222) diserte realem præsentiam affirmat his et similibus verbis : “ Caro (nostra) corpore et sanguine Christi véscitur, ut et anima de Deo saginetur” 4. In Tr. de Pudicitia, quem jam montanista scripsit (217 vel 222), dolet quod Callistus, re­ mittendo peccatum impudicitiæ, permittat peccatori iterum vesci “ opimitate dominici corporis, eucharistia scilicet ” 5. #· u 5. Cyprianus (f 258) haud semel præsentiam realem asserit, v. g., dum severe carpit eos qui, absque peracta pænitentia, sacram communionem accipere volunt : “ Ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur corpori ejus et sanguini" Alibi, cum quadraginta episcopis in synodo coadunatis, declarat eos qui ad marty­ rium ducuntur muniri "protectione sanguinis et corporis Christi ” 7. J r.1 t' I ·. LXI, *99. 203; Journel, 1192, ”95· 4 Epist. XCIII, ad Cæsariam, P. G., XXXII, 484; Journel, 916. s Orat, catechetica, 37, P. G., XLV, 93; Journel, 1035. * Di Trinitate, lib. VIII, 14, P. L., X, 247 sq.; Journel, 870. 4^ DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ RE A LIS. 463 atque hausta id efficiunt ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit S. Ambrosius (f 397) doctrinam de eucharistia neophytis exponens, eam credibilem variis exemplis facit; narrat quo­ modo Moyses converterit virgam in serpentem aliaque miracula patraverit, et ait : “ Quod si tantum valuit humana benedictio ut naturam converteret, quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur... Ipse clamat Dominus Jesus : Hoc est corpus meum. Ante benedictionem verborum caelestium alia species nominatur; post consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur ; post consecrationem sanguis nuncupatur. Et tu dicis : Amen, hoc est, verum estM1. 639. (E) Quinto sæculo, in Oriente, Macarius Magnes (410) eos reprobans qui vocabula antitypum et figuram cor­ poris Christi modo æquivoco adhibebant scribit2 Simi­ liter accipiens (Christus) panem et calicem dixit : Hoc- est corpus meum et sanguis meus. Non enim typus est corporis, nec typus est sanguinis, sicut quidam fabulati sunt mente obcæcati, sed secundum veritatem corpus et sanguis Christi ”, In ecclesia Latina doctrinam S. Atigustini (f 430) expo­ nere satis erit, cum Protestantes fateantur thesim de reali præsentia Christi in eucharistia post Augustinum in Ecclesia praevaluisse. Jamvero S. Doctor, ex una parte, clare asserit præsentiam Christi realem his verbis : “ Panis ille quem vide­ tis in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, immo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi ” 3. Postea quidem addit corpus Christi esse Ecclesiam, a qua proinde separari non debe­ mus; sed spiritualis hæc conclusio primam litteralem inter­ pretationem non tollit Nam alibi exponit nos in eucharistia manducare carnem Christi veram, quam de carne Mariæ accepit, eamque esse prius adorandam : “ Et quia in ipsa ‘ De mysteriis, c. IX, n. 50-54, P. L., XVI, 405 sq. ’Ap. C. Blondel, Macarii Magnetis qua supersunt, p. 105; Journel, 2166. 'Sermo CCXVII, P. L., XXXVIII, 1099; Journel, 1519; cf. Portalié, art. Augustin (saint) in D. T. C., col. 2317-2462. 464 CAPUT I camc hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit, nemo autem illam carnem manducat nisi prius adoraverit”1. — Huc etiam veniunt verba quibus exponit hunc textum psalmi : Et ferebatur in mauibus suis : “ Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando com­ mendans ipsum corpus suum, ait : hoc est corpus vicum; ferebat enim illud corpus in manibus suis ” 2*4 — Insuper docet etiam malos vere suscipere corpus et sanguinem Domini 3, immo et ipsos infantes mensæ eucharisticæ parti­ cipes fieri, ut habeant in se vitam 4. Quod certo excludit manducationem per fidem tantum, cujus infantes incapaces sunt. 640. Conclusio argumenti s. Si doctrina Patrum breviter in unum corpus contrahatur, eucharistia, juxta ipSOS ' gr____ _ Ja) pion est communis panis, licet sensibus talis esse videatur, sed corpus et sanguis Christi, ipsa caro Salvatoris, ipsum corpus ex Maria Virgine natum, quod cruci affixum est, ipse sanguis qui ex latere Christi fluxit, idem quod sedet ad dexteram Patris, quod comeditur et non consumitur. (Ita S. Ignatius, S. Ambrosius, S. Hilarius, S. Chrysostomus, S. Gregorius Nyss., S, Ephrem, etc.) /u\ * quAx ^*7 · · (р) Jypn est tantum figura, typus aut antitypus corporis Christi, sed realiter ejus corpus. (Ita Macarius Magnes, Chrysostomus, etc.)— . ■ '■ ■ (с) Panis et vinum transeunt, transmutantur, convertuntur, tranSUlementantur in corpus’ Christi; Christus efficit de pane pro­ pnum corpus, de vino proprium sanguinem. (Ita S. Cyrillus Hieros., S. Cyrillus Alex.; S. Greg\^Nyssenus,_S. Ephrem, etc.) (d) Corpus Christi fidelibus umfur^faffisSia ndgSMst dilectione, sed commiscetur corporibus, visceribus fidelium,' et quidem vere, corporaliter. (Ita Macar. Magnes, S. Greg. Nyss., S. Hilarius, S. Cyrillus Hierosol., S. Chrysostomus, S. Ephrem, etc.) (e) Tanta erat fides in veritatem realis præsentiæ ut, ad com­ probandam realitatem Incarnationis contra Docetas et Gnosticos, dogmate eucharistico tanquam principio omnibus noto usi fuerint. (Ita S. Ignatius, S. Irenæus, S. Cyril. Alex., etc.) 1 Enarrat, infs. XCVIII, 9) P. L., XXXVII, 1264. ‘ Enarrat, in ps. XXXIII, sermo I, io, P. L., XXXVI, 306 ; Journel, 1464. ’ De Baptismo, V, 9, P. L., XLIII, 181 ; Journel, 1633. 4 Sermo CLXXIV, 7, P. L„ XXXVIII, 944. ’ Cfr- Pesch, n. 639, p. 307. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 465 (f) Ad possibilitatem tanti mysterii suadendam, variis compara­ tionibus utuntur quæ realem præsentiam supponunt, v. g., naturali conversione cibi in carnem hominis, creatione rerum per verbum Dei omnipotentis, conversione aquæ in vinum in Cana, virgæ' in serpentem æneum. (Ita S. Justinus, Mac. Magnes, S. Greg. Nyss., S. Cyrillus Hier., S. Ambrosius, S. Chrysostomus.) Solvuntur difficultates ex Patribus 641. i° status quaestionis. Liberales et Modemistœ fatentur multos Patres, etiam ante sæc. V, realem Christi præsentiam docuisse ; sed, ad vim enervandam eorum testimpnij, contendunt qi naam evolutionem fuisse in hujus dogmatis expositione, Dicunt quidem inter Patres quosdam realistas esse, qui hanc realem præsentiam clare doceant; alios vero symbolistas, qui asserant eucharistiam esse symbolum aut typum aut figuram corporis Christi ; alios tandem dynamistas, qui teneant eucharistiam virtute gaudere gratiam producendi ideoque esse sacramentum. 642. 2° Principia ad solvendas difficultates. Quædam testimonia esse obscura et difficilis interpretationis eucharistia nondum erat scientificus sicut postea tempore quo dogma scholastice expositum fuit ; 2) cum realis præ/ : WC · · »« C *< ' - . Ο—"’'. ' Z senna a JWnwp impugnaretur. scriptores non tam cauti eraii^â veiÈiâ àçSrare seligenda^ur^us utebantur; 3) qui­ dam, inter' eos^aa sectandas allegorias et mysticas expll· CLPt, w £ cationes proni eran ideoque, etsi realem præsentiam ad jnrt terent, ut constat ex aliis locis, aliquan o sacramentum tanquam signum sensibile considerantes, illud esse signum aut symbolum vel typum Christi aut interioris gratiæ asserunt itaque ad textus clariores aut ad contextum recurrendum est ut mens eorum detegatur; 4) jam a tertio sæculo vigere coepit disciplina arcani, vi cujus, coram catechumenis non­ dum initiatis, nonnisi obscure doctrina eucharistica expo­ nebatur, ne augustissimum sacramentum infidelium irri­ sioni exponeretur L ’ Exempla habes ap. Origenem, In levit., homiL IX, io; S. August Servio 132, η. I, 2; De doctr. Christiana, 1. Ill, c. 12; Clement Alex. Pcedag., 1. II, c. 2, n. 19; P. G., VIII, 409. 4ββ CAPUT I. 643. 30 Principiorum applicationes. (A) Tertullianus, qui tam clare asserit fideles corpore et sanguine Christi vesci, alibi quibusdam utitur verbis quæ primo intuitu symbolisa esse videntur; ita loquitur de pane quo Christus “corpus suum reprœsentat"; sed, ex aliis locis1, reprœsentare idem est ac pressens exhibere. •itf r}.; ■ ' î·’ I·; .· ·' ir /·* μ M Mi : 2 Alibi dicit eucharistiam esse figuram corporis Christi’; inspecto autem contextu, intelligit figuram non vacuam sed quæ veritatem ipsam corporis Christi continet, prout ipse declarat; nam addit vacuam rem non posse esse figuram, et, postquam variis modis veritatem corporis et sanguinis Christi in Incarnatione contra. Marcionem probavit, rem ita concludit : “ Ita et nunc sanguinem suum in vino consecravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit ”3, seu, aliis verbis, vere abscondit sanguinem suum sub vini speciebus. (B) In schola Alexandrina, notandum est scriptores duplici modo doctrinam christianam proposuisse : modo simplici, veritates fidei exponendo quales ab Ecclesia fide­ libus tradebantur; modo subtiliori, easdem christianis gnosticis explicando secundum philosophiam Alexandriæ florentem. Jam vero ibi prævalebat symbolismus quidam, vi cujus res existentes habebantur ut symbola rerum altiorum et invisibilium. Attamen vox symbolum non desi­ gnabat merum et vacuum signum, sed realitatem quamdam ex qua doctiores assurgebant ad altiorem realitatem, cujus prior erat symbolum. Ita Clemens Alex, de eucharistia scribit ♦ : “ Duplex est sanguis Domini : alter enim est carnalis, quo redempti sumus, alter vero spiritualis quo scilicet uncti sumus. Et hoc est bibere Jesu san­ guinem, nempe fieri participem incorruptionis Domini Postea, de calice loquens qui continet vinum aquæ mixtum, addit : “ Unde sicut vinum aquæ, sic etiam homini Spiritus admiscetur. Ac temperatum quidem vinum fidem præbet, Spiritus autem deducit ad incorruptionem; amborum autem temperamentum (græce potus scilicet et Verbi, dicitur eucharistia ” s. Obscu- ’ Adv. Marcionem> IV, 40, Ρ· L.< Π, 4^°; Journel, 343· 3 Adv. Marcion. IV, 40, P. L., II, 462, — Ad fusiorem Tertulliani mentis expositionem, cfr. A. d’Alès, La Thiol, de Tertullun, p. 355-370; P. Batiffol, 204-226. 4 *Padag. 1. II, c. 2, n. 19, P. G., VIII, 409; Journel, 410. 3 In Matth.. 85, P. G., XIII, 1735. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 467 rus sane est hic loquendi modus, propter symbolismum, sed ibi tamen asseritur in calice consecrato inveniri quamdam unionem potus et Verbi, vi cujus communicantes sanctificantur. Eodem sensu explicandus est Origenes qui, prater realem man­ ducationem corporis et sanguinis Christi, spiritualem manducatio­ nem Verbi per fidem commendat. Uterque realem praesentiam clare docuit, n. 635. (C) S. Cyrillus Hieros. et Cappadoces, qui tam explicite realem manducationem corporis et sanguinis Christi docuerunt, aliquando panem et vinum eucharisticum vocant figuram vel antitypum cor­ poris et sanguinis Christi, quia significare volunt species consecratas esse signum sensibile corporis Domini, quod iere continent et com­ municantibus vere conferunt, ut ex contextu et locis parallelis constat. (D) Quia vero adversarii S. Augustinum præsertim sensu symbolico intelligunt, præcipuos textus ab eis allegatos exponere expedit. 1) Exponendo sextum caput Joannis, dicit corpus Christi esse Ecclesiam, ideoque eos qui manducant corpus et sanguinem Christi inter se vinculo caritatis conjungi debere Christoque intime uniri : “ Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum : in Christo manere et illum manentem in se habere ” ’. Jamvero hic S. Doctor realem praesentiam et manducationem non negat, sed eam supponens, vult fideles non materialiter tantum manducare corpus Christi, sed etiam spiritualiter, sese uniendo Christo et fraternam caritatem colendo : hi enim sunt fructus quos sacra communio in bene dispositis producit. 2) Ibidem rejicit manducationem corporis Christi carnalem seu capharnaiticam, et advocat spiritualem : “ Quid est ergo : non prodest quicquam carol Non prodest quicquam, sed quomodo illi (Capharnaitæ) intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur”3. Postea explicat carnem non prodesse quidem solam, sed multum prodesse quando unitur Verbo et spiritualiter manducatur. Quod alibi sic exponit : “Tunc autem hoc erit, id est vita unicuique erit corpus et sanguis Christi, si quod in sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritaliter manducetur, spiritaliter bibatur ” 3. Seu, aliis ' verbis, corpus et sanguis Christi non manducatur aut bibitur sub specie propria, sed sub specie sacramentali, et quidem eo fine ut vitam spiritualem Domini accipiamus. * In Joan., tr. XXVI, 13 sq., P. L., XXXV, 1612 sq. ’ In Joan., tr. XXVII, 5, P. L., 1617. 3 Sermo CXXXI, I, P. L·, XXXVIII, 729. y . I 1 •J 3) Alibi scribit : “Non enim Dominus dubitavit dicere : hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui " ». Exinde inferunt Protestantes eucharistiam esse tantum signum seu figuram corporis Christi. — Sed, ex contextu et ex generali theoria S. Augustini de sacramento », signum de quo agitur non est nudum signum, sed signum simul continens et significans corpus Domini; ibi enim S. Doctor explicat cur in vetere lege sanguis dicatur anima, quia nempe est signum animae, — signum utique non nudum sed vere continens animam. . : ‘~ Si igitur verba S. Augustini simul conferuntur, et obscura e cla­ rioribus intelliguntur, certo realem praesentiam realemque corporis Christi manducationem docuit, sed Christianos admonuit hanc manducationem non vere prodesse nisi per eam Christo et Ecclesiæ intime uniti maneant. Π1Σ : · h l n 644. Conclusio. Patres itaque, a primo saeculo ad quintum, ore unanimi realem, et non symbolicam tantum, Christi praesentiam in eucharistia docuerunt Si quando­ que obscuris utuntur verbis, hæc, inspecto contextu, non excludunt, sed potius supponunt hanc realem praesentiam. (a) Ita quando eucharistia dicitur a Patribus signum, typus, figura, imago corporis Christi, significatur eam constitui revera duplici elemento, speciebus et corpore Christi; species autem panis et vini dici figuram corporis sub illis speciebus realiter contenti; nusquam vero asseri eucharistiam esse tantum figuram Christi. (b) Quando asseritur corpus Christi non esse in eucharistia, nec realiter manducari in communione, ex contextu et locis parallelis significatur illud non esse nec manducari modo sensibili et carnali, ad excludendum errorem Caphamai ta rnm. (c) Pariter manducatio Christi aliquando dicitur spiritualis, et non carnalis, quia hæc manducatio, licet realis, est typus spiritualis et nobilioris manducationis qua Christi vitæ, virtutibus et passioni communicamus. Dici igitur nequit inter Patres quosdam fuisse realistas, alios autem symbolistas aut dynamistas, ut falso contendunt Protestantes; nam voce fere unanimi realem praesentiam et realem corporis Christi sumptionem multoties asserunt. o _ TT — . ■’* . ' -■ · -r <■_ · /fi(/'/■ CZt/. · X. U 645.. II. Ex praxi Ecclesiæ, seu ex vanis monumentis A et inscriptionibus, quæ fidem primævæ Ecclesiæ claré " ’ Contra Adimantum, XII, 3, P. L., XLII, 144. 2 S. Doctor distinguit inter sacramentum et rem seu gratiam sacramenti : prius seu visibile elementum significat posterius seu gratiam, ideoque non est signum vacuum, sed efficax, continens et producens quod significat (supra n. 251). — G. Lecordier, La doctrine de Γ Eucharistie ches S. Augustin, 1930. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 469 manifestant1 ; nam lex orandi, vel agendi in Ecclesia est lex credendi. . z . fi λ c · . (A) Ex picturis, quibus frequenter eucharistia depingitur. (a) Jam sœculo secundo, in catacumba S.Cculisiï, pratsertim in sacellis quæ sacramentorum sacella vocantur, picturæ inveniuntur quæ eucharistiæ consecrationem et commu­ nionem vivide repraesentant ; i) ita pingitur panis cum pisce impositus mensae seu altari, cui adstat Christus £aut sacej;doskmanpm sujær oiscem extendpns; jamvero jâsce giiari ipsu^^C^isiuin omniljus notui^estr.2} Ibidem exhibetur miraculum multiplicationis panum et piscium quo figuratur multiplicatio panis eucharistici. 3) Pariter, in cryptis Lucina, repraesentatur canistrum vimineum, coram pisce positum, in quo continentur panes et poculum rubentis vini : ita figurantur elementa sacramenti necnon realisprae­ sentia Christi pisce figurati. (b) Sœculo tertio, Christus depingitur tangens baculo thaumaturgi canistrum panibus plenum et ita conversionem—— operatur panis in proprium corpus; aut etiam benedicens panem et pisces quos Apostoli offerunt posteaque populo distribuunt; vel aquam in vinum convertens in nuptiis Canae, quo figuratur conversio vini in sanguinem Christi. 646. (B) Ex inscriptionibus antiquis, in quibus lucide apparet fides in realem Christi praesentiam, (a) Inter quas praecipua est quæ in epitaphio Aberciixzc&al^x inventa est; Abercius siquidem, episcopus Hierapoleos in Phrygia, exeunte saec. II (180-190), car men dictavit super tumulum suum inscribendum, in quo legitur : “ Paulum ego sequebar. Fides autem ubique mihi dux fuit, Præbuitque ubique cibum ιχθύν (piscem) e fonte Ingentem, purum, quem prehendit virgo illibata Deditque amicis perpetuo edendum, Vinum optimum habens, ministrans mixtum dans cum pane”3. les monuments des seri siècles, 1910; Wilpert, Die Fractio panis, 1895, gallice reddita 1896; Die Malerein der Sakramentskapellen, 1897; Die Malerien der 3 Ait enim S. Augustinus, De 'ivit. Dei, 1. XVIII Horum \ /j autem quinque verborum quæ sunt ησους ■εου'Βός \Σίοτήρ (quod est 'esus. Christus Dei Filius Salvator), si primas litteras jungas, erit ιχθύς, id est piscis, in quo nomine mystice intelligitur Christus 3 C. Kirch, Enchiridion fontium histor. cedes. (1914)» 155. 470 (b) Cui affine est epigramma Augustodunensi$ Pectorii (circa finem sæc. II), in quo legitur : “ Piscis caelestis divum genus, corde augusto Utere, accepto fronte immortali inter mortales Servatoris sanctorum mellitum accipe cibum Comede esuriens, Piscem tenens manibus ° ’ (c) Nec minus eloquens est inscriptio a 5. Damaso conscripta (IV. sæc.) : i1) ■' > “ Tarcisium sanctum Christi sacramenta gerentem Cum male sana manus premeret vulgare profanis, Ipse animam potius voluit dimittere cæsus Prodere quam canibus rabidis cælestia membra ” Quæ tria, cum sint epitaphio, fidem tunc in Ecclesia vigentem magis authentice exprimunt 647. III. Ex liturgi is. Litu rgiæ, ut constat ex Trac­ tatu de Fontibus Revelationis, n. 971, efficacius etiam prae­ bent argumentum fidei Ecclesiæ, cum de aliquo dogmate unanimiter consentiunt Atqui liturgiæ non solum mo­ derns, sed etiam antiquæ, non solum Latinæ, sed etiam ’Græcæ, non solum orthodoxæ, sed etiam schismaticæ, tales preces et formulas exhibent quæ sensum metaphoricum excludunt, et veram denotant mutationem panis in cor­ pus Christi. (a) Omnium liturgiarum antiquissima ea est quæ legitur in Cons­ titutionibus Apostolorum, et dicitur liturgia Clementina, quia in essentialibus concordat cum iis quæ referuntur a 5. Clemente Romano. Jamvero in precibus ibi relatis pro missa, Deus sic rogatur : “ Poscimus te ut super hæc dona in conspectu tuo propo­ sita placate respicias... atque super hoc sacrificium mittas Sanctum tuum Spiritum... ut exhibeat panem hunc corpus Christi tui et calicem hunc sanguinem Christi tui ” 3. Postea episcopus tradit oblatam, id est, hostiam consecratam, dicens : Corpus Christi; et qui recipit, respondet : A men. Diaconus autem tradit calicem, dicens : Sanguis Christi, calix vitæ, et qui bibit respondet : Arnen. Finita ceremonia, diaconus ait : “ Percepto pretioso corpore et pretioso sanguine Christi, agamus gratias ” ♦. Ita etiam in anaphora seu Canone Veronensi (III0 sæc.) inveniuntur verba consecrationis, posteaque additur : “ Ut te laudemus et glorificemur per puerum 'W * DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 471 tuum fesum Christum ”, ideoque supponitur eum per consecratio­ nem fieri præsentem (b) In sacramentario Serapionis », quod in Ægypto adhibebatur quarto sæculo, hæc leguntur : “ Deus veritatis, adveniat Verbum sanctum tuum super hunc panem, ut panis fiat corpus Verbi, et super hunc calicem, ut calix fiat sanguis veritatis”. Post commu­ nionem vero additur : “Gratias tibi agimus quia nobis dedisti com­ munionem corporis et sanguinis (c) In liturgia Alexandrina, pariter funduntur preces ut Spiritus Sanctus oblata sanctificet tanquam Deus omnipotens “ et faciat panem quidem corpus, .calicem autem sanguinem novi testamenti ipsius Domini et Dei salvatoris et summi regis nostri Jesu Christi ” λ Similes preces in omnibus liturgiis inveniuntur, non solum catholicis, sed etiam schismaticis. 648. Quibus rationibus addi potest argumentum proscriptionis . 316 sq.). Tempore enim quo Novatores prodierunt, non ^plum Ecclesia Romana, sed variæ ecclesiæ schismaticæ et sectæ orientales aperte et explicite profitebantur fidem in praesentiam realem Christi in eucharistia. Atqui talis consensus omnium ecclesiarum in re dogrtiatica, ad praxim quotidianam pertinente, non potuit per innovationem induci, sed a Christo oritur, ut protum est, n. 319. Argumentum enim ibi allatum de septem sacramentis, valet a fortiori pro eucharistia quæ centrum erat totius religionis christi^næ, et in qua proinde mutatio fieri nequi­ bat sine fidelium et episcoporum reclamationibus. Historice etiam confirmatur multis miraculis eucharisticis, quæ a Patribus et scriptoribus referuntur ’ Dom Cagin, L' Eucharistia, 192; A. Vigourel, Liturgies et spiritualité, 1927, p. 30-31. ’ Funk, Didascalia, II, 175 sq. — Ibi etiam invenitur locutio figura corpo­ ris, quamvis ex contextu omnino constet corpus Christi vere esse præsens ; sed species panis utpote signum sacrum, etiam in documentis liturgicis vocabatur figura corporis vere sub hac specie latentis. — Cfr. Kirch, n. 479-4S0. 3 Assemani, Cod. lit., I, IV, part. IV, p. 34. — Quod confirmatur ex docu­ mento recenter invento (Dêr Balyzeh), in quo eadem verba inveniuntur, ap. P. de Puniet, Fragments inédits d'une liturgie égyptienne, in Report of the Nineteenth eucharistie congress, London, 1909, p. 367-401. 4 Cfr. Couët, Les miracles historiques du S. Sacrement ; Nouveau recueil de mit actes eucharistiques ; quoad celebre miraculum in loco dicto Favemey, Eberle, Son abbaye et le mitacle des saintes hosties. — De quibus miraculis scribebat Leo XIII, Encycl. Hirce caritatis : “ Humanæ rationis quo magis erga tantum mysterium intendatur obsequium, quasi adjumento suppetere prodigia, in ejus gloriam veteri memoria et nostri patrata, quorum publica exstant, non in uno loco, eaque insignia monumenta ”. 472 Certum est igitur in universali Ecclesia semper viguisse fidem in realem Christi praesentiam sub speciebus eucha­ risticis. ''i' prif· f^‘1 Realis præsentia argumentis convenientiae suadetur C; 'Posita revelatione, ratio humana ostendere valet hoc ,λ-^ogma omnino conveniens esse ex parte Dei, hominis et lr Ay Ecclesia. oM. 649. i° Ex parte Dei. Eucharistia praecipuas Dei per­ fectiones mirum in modum illustrat, praesertim vero ejus omnipotentiam, sapientiam, et bonitatem. j (A) Potentiam, quæ per opera mirabilia1*3 manifestatur, (a) Pri­ marium, et, ut ita dicam, unicum (cetera enim ad hoc referuntur), est conversio substantia panis et vini in corpus et sanguinem Christi, ita ut præsens sit simul in unaquaque hostia, immo in qualibet parte cujusque hostiæ, et quidem non in uno loco tantum, sed ubicumque verba consecrationis proferuntur, non semel, sed quotidie, non ab uno sacerdote, sed ab omnibus, (b) Nonne pariter mirabile est accidentia sine subjecto in seipsis consistere, omnesque passiones et impressiones recipere quibus substantia panis et vini subjiceretur? 3 Sane his omnibus Deus se universa natura dominum declarat. (B) Sapientiam. Sapientia consistit in electione optimi finis et apta ordinatione mediorum ad illum finem attingendum. Porro : (a) finis a Christo intentus in Eucharistia optimus est, nempe glo­ riam Dei et salutem animarum promovere ; (b) aliunde media ad hunc finem electa omnino efficacia sunt; siquidem : i) Deus optime glorificatur in innumeris altaribus, in quibus diu noctuque Christus permanet, Patrem laudando ac precando nomine nostri, et infiniti valoris sacrijicium offerendo; vel etiam pias excitando animas ut secum Deum magnificent : “ Magnificate Dominum mecnm, et 1 SL Thom., q. 73; Suarez, disp. 46, sect 7; Rosset, op. cit., n. 107 sq.; Lessius, fee perfect. moribusque divinis, lib. XII, c. 16; Bourdaloue, Octave du S. Sacrement·, Faber, op. cit., lib. I, p. 41 sq.; Dalgairns, Holy commu­ nion, part. I ; Monsabré, Expos, du dogme cath., 67e Conf. ’ Mirabilia dicimus, non autem miracula, quia proprie miraculum dicitur factum sensibile praeter vires naturae ; jam vero mirabilia, quæ in Eucharistia invenire est, sunt quidem praeter naturae leges, non vero sensibilia. 3 Lessius, op. cit., et, post eum, Faber, op. cit., p. 71, duodecim miracula numerat, duo circa substantiam panis et vini, duo circa species, sex circa cor­ pus Domini, et duo circa consecrantem. Cfr. Ami du Clergé, 1912, p. 833. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 473 exaltemus nomen ejus in idipsum ” *. 2) Salus animarum promo­ vetur, quia Christus in altari manens, ad se trahit animas, iis vitam suam instillat, et sua gratia eas ad virtutem incitat : “ Qui mandu­ cat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo... qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum (C) Bonitatem. Bonitas eo magis elucescit quo majora bona donantur. Atqui, in Eucharistia, Deus veluti profuse sua bona nobis largitur : (a) Imprimis unicuique nostrum tradit Filium suum unigenitum, cui intime uniamur et a quo vitam divinam accipia­ mus : “Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret ” 3. (b) Sed insuper, cum tres divinæ personæ sint prorsus inseparabiles, Pater et Spiritus simul cum Filio in Eucharistia speciali modo nobis communicantur, ita ut in sacra communione totum Deum vere possideamus. (c) Tandem, quando Christus nobis datur, eo ipso ditamur calestibus thesauris, quos per passio­ nem suam nobis acquisivit; hinc gratiæ omnes, quas Salvator pro nobis meruit in omnibus mysteriis vitæ suæ, nobis communican­ tur : “ Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? .· I 650. 2° Ex parte hominis. Præsentia realis Christi in eucharistia vitam christianam et præcipuas virtutes, tum theologicas, tum morales, nutrit ac fovet. r»· (A) Vitam christianam nutrit : cum participes simus, per gra­ tiam, ipsius vitæ divinæ, divino pane egemus ad eam augendam ; atqui hunc panem nobis præbet Christus, juxta illud : “ Ego sum panis vitæ ”. (B) Virtutes theologica, eo ipso foventur : (a) Fides. 1) Multa enim sunt creditu difficilia in hoc mysterio, cum credere debeamus Christum realiter præsentem esse sub speciebus eucharisticis, quamvis sensus nostri nullam mutationem in eis percipiant, et qui­ dem totum esse sub qualibet parte cujusque speciei, etc. 2) Hoc mysterium fidem supponit et renovat in multa alia mysteria, in Incarnationem Verbi, in Redemptionem, in mysterium SS. Trini­ tatis; perpetuo igitur fides nostra exercetur in eucharistia, et exinde mirabiliter crescit, præsertim si cum Apostolis Domino dicimus : “Adauge nobis fidem”.* (b) Spes erigitur per unionem cum Christo, quæ est veluti inchoatio illius perfectæ unionis cum Deo, quæ nos summe beatos efficit; pariter media ad salutem obtinendam facilius exspectantur, dum credimus Christum, gratiæ fontem, esse non solum in altari, sed et in corde nostro, ad gratias nobis largiendum, nosque contra * Λ. XXXIII, 4. — 2 Joan., VIt 57 ; XV, 5. ijoan., Ill, β. — < Pom., VTÏI, 32. - * Luc., XVII, 5. .··■ 474 CAPUT I. E MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. omnes salutis hostes efficaciter protegendum : “ Omnia possum in eo qui me confortat ” ‘. — “Adeamus ergo cum fiducia ad thro­ num gratiæ, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno ” ’. (c) Caritas augetur ; 1) Erga Christum, qui in eucharistia maximum erga nos amorem exhibet : “ Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos”3; siquidem, licet innumeras prævideret injurias sibi in hoc sacramento inferendas, voluit nobiscum permanere et pretiosissimo corpore et sanguine suo nos nutrire4, nobis intime uniri, et spirituales divitias veluti profuse impertiri : “Sic nos amantem quis non redamaret?” 2) Erga proximum; nam, per eucharistiam, vera fraternitas promovetur : nam, ejusdem spiritualis mensæ participes, eodem cibo nutrimur, et in eodem Christo, Linquam in communi centro, intimo nexu conjungimur : “ Quoniam unus panis, unum corpus multi su­ mus, omnes qui de uno pane participamus”’. Hinc Christus seipsum dedit sub speciebus earum rerum quæ ex multis granis coalescunt, ut significaretur unio fidelium ex multis cor unum efformantium. ~- t ΑΛ U i Morales etiam virtutes augentur; inter quas ; (a) Eeligio, quæ per frequentem et intimam communionem cum Deo, et per sacrificia promovetur. Atqui in eucharistia 1) Deus nobis intimior est quam ipsis Judæis : “Nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster ” 6. Christus enim Deus-homo, in eucharistia vivens, est objectum adorationis nostræ : “ Adoro te devote, latens deitas ” ; 2) cum Ipso et per Ipsum, totam Trinitatem dignis laudibus prosequimur, præsertim cum missæ assistimus aut eam celebramus Deo offerentes sacrificium infiniti valoris, quo eximie laudatur et adoratur. (b) Humilitas inculcatur, dum Christus, 1) majestatem suam sub infirmis elementis velans, nobis apparet in statu humiliori quam in ipsa Incarnatione, imo et in Passione; nam, ut ait S. Thomas, “ In cruce latebat sola Deitas : At hic latet simul et humanitas ”. 2) Totum se tradit non solum divitibus et ejus sæculi potenti­ bus, sed et parvulis et pauperibus : “ Manducat Dominum pauper, servus et humilis 1 Phili , 13. — * Hebr., IV, 16. — ’Joan., XIII, 1. Dlinc sæpe, ait S. Chrysostomus, amorem’Christi erga homines pias quam maternum esse : matres enim interdum filios suos aliis tradunt alendos, Chris­ tus autem quos spiritualiter genuit suo sanguine nutrit ! 5 I Cor., X, 17. — 6 Peut., IV»,2_ 475 (c) Ejus patientia apparet in eo quod injurias etiam maximas sibi inflictas ab indigne communicantibus æquo fert animo; ejus obedientia, dum jubente sacerdote, statim sub speciebus rite con­ secratis apparet; ejus paupertas, dum habitare non horret in pau­ peribus ecclesiis, et squalidis interdum involvi linteaminibus; uno verbo, omnes virtutes, quibus Christus ornatus fuit in terra, in ejus vita eucharistica perfectissime et perpetuo renovantur; ergo. 651. 30 Ex parte Ecclesia. 1) Hæc est enim (Ζλ· Ecclesia, n. 812-816) Christi corpus mysticum simul et sponsa. Atqui decet caput permanenter et intime suo corpori uniri; quod quidem per­ fectissime fit per realem Christi præsentiam : ita enim Dominus intime unitus manet toti Ecclesiæ et singulis fidelibus, semper vivens in tabernaculo ad interpellandum pro nobis, et in omnes suam sollicitudinem exercens atque vitam diffundens. 2) Decet sponsum indesinenter sponsæ uniri, ut per eam multos generet filios; quod efficaciter fit per eucharistiam, in qua Christus sponsus sponsam Ecclesiam tenero fovens amore, per gratiam labores ejus fecundat. Ergo sub omni respectu conveniens apparet præsentia Christi in eucharistia. 1 · Art. II. De modo præsentiæ realis seu de transsubstantiatione. 652. Probata veritate præsentiæ realis, declarandus est ejus modus. Jam vero Christus fit præsens in eucharistia per transsubstantiationem. Ad doctrinam theologicam expo­ nendam, dicemus : * Λ i° de notione et existentia transsubstantiationis; 2° de manentibus speciebus post transsubstantiationem ; 30 de statu Christi sub speciebus latentis; 40 de cultu ipsi debito. § I. De notione et existentia TRANSSUBSTANTIATIONS *. Tria exponemus : i° notionem; 2° thesim catholicam; 3° theologica systemata. L-S^Thomas, 3, q. 75; S. Bellarminus, 1. III, c. 18-24; Drouin, q. VI, sect. 2; Lugo, dispTvII; Billuart, diss. I, a. 5-7; L. Billot, th. XXXIX; Hugon, Tr. Dogmatici, vol. IV, p. 225-254; Van Noort, η. 336-348; Hervé, η. 32-45» Penido, Le rôle de l'analogie en thiol, dogm., c. IV, Paris, 1931. /u κ 0 ·· 476 CAPUT I. I. Notio transsubstantiationis. 653. i°JEtymologice transsubstantiatio est translatio seu mutatib unius substantia itialiam. Substantia autem est res cui convenit esse in se et non in alio. Distinguitur ab accidente cui convenit esse in alio tanquam in subjecto seu inhærere. Substantia igitur est subjectum cui acci­ dentia inbærent, quod proinde stat sub accidentibus. Vox transsubstantiatio aptissime designat conversionem substantiæ panis in corpus et substantiæ vini in sanguinem Christi. Non inventa fuit a Thomistis, ut falso asserit Lutherus, sed primum apparet in operibus Hildeberti, ep. Cenomanensis (t 1134) et Stephani de Bauge\ Augustodunensis episcopi (t 1140)1 et authen­ tice a concilio Lateranensi IV (1215) recognita fuit a. ad rem. transsubstantiatio JUX çuin matt umt at speciebus pants et vim ,. 1 _ .jununui : ia1 uunversiu seu inuiano, transutis alicuius rei — » ; -77^· L.'Tt λ—t * J in aliam. Ad veram conversionem tria requiruntur : 1) ter-, minus a quo positivus seu res quæ in aliam transit; 2) ter­ minus ad quem pariter, positivus seu res in . quam&priojr^n transit; 3) nexus verus eïlpdsimnis inter desitionem ÛimusîJ ■ i. TT ■ et præsentiam alterius. Hæc autem tria vere inveniuntur in transsubstantiatione, cum substantia panis convertatur in substantiam corporis Domini, et quidem ita ut desitio ■p> panis ordinem habeat internum et positivum ad præsentiam ^corporis Christi, ut infra ^hilarabitur. Hinc transsubstantiatio non est creatio, quæ est ex nihilo et 1 productionem alicujus entis involvit sine relatione ad aliud; nec . consubstantisitio, quæ importat præsentiam simultaneam substan­ tiæ panis et substantiæ corporis Christi; nec impanatio, quæ unio­ nem hypostaticam inter substantiam panis et substantiam corporis Christi taeÿdit. (b) jQOtius substantiæ... Dantur siquidem conversiones , quando substantia termini a quo eadem manens, “ Oramus... ut oblatio panis et vini transsubstantietur in corpus et sangui­ nem Jesu Christi” (Tr. de sacrant, altaris, c. XIII, P. L·, CLXXII, 1291). Cfr. J. de Ghellinck, in Z>. T. C., V, 1287 sq. t DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 477 formam accidentalem induit, quando nempe qualitas altera­ tur, aut quantitas augetur vel minuitur, ayt fit translatio de loco ad locum. — Dantur autem" conversiones ^substantiales quando substantia ipsa in aliam mutatur; quæ possunt esse ‘‘^^fiartiales^cwm ^videlicet mutatur tritum"vel materia; tantum"; vel totales, cum substantia tota, secundum formam ' et materiam, in aliam mutatur. > Jam vero transsubstantiatio est conversio substantialis totalis, seu totius substantiæ panis in corpus Christi et totius substantiæ vini in ejus sanguinem; proinde non est mutatio substantialis partialis *. Fit inter duos terminos positivos, et per nexum positivum, cum desitio substantiæ panis non fiat nisi in ordine ad præsentiam realem corpo­ ris Christi. P_L ( (cj Manentibus dumtaxat speciebus... Conversio enim fiti n (è^su^^antiasÇsoïds, % eo que" m ânenf ' s^ectp^èa accz substantiæ conversæf^lïæc acclâentîa" vocantur^Î sensibus, ut intra demonstrabitur, (juæ sfânum._et vélum præsentiæ corporis et srito itàque hæc conversio dicitur a—-1 '-<5 çulQsa et plura difficiliora includ liura exemp creauo ec singutarts, quia . οΛί? «J ur ordine naturæ aut gratiæ. II. Doctrina catholica. Γ y^^y‘655. 1C-’ i° Hæc doctrina, prout declaratur a Tridentino mox citando, tria complectitur :T) In eucharistia continetur L verum Christi corpus e Virgine olim natum et nunc in cælis j gloriosum ; 2) nihil remanet de substantia panis et vini, sed 'JP tantum species sacramentales; <3) hæc autem conversio jTsubstantiæ panis et vini in corpus et sanguinem Christi merito transsubstantiatio appellatur. Quia Pistorienses hoc tertium negabant, a Pio VI merito reprobati sunt in bulla Auctorem fidei . * ‘ E. Hugon, op. cit., p. 233-234. ' D. B., 1529. ;?J· 478 656. 2° Errores. (A) Praecipui errores (haeretici) ad consubstantiationem • · vel ad impanationcm reducuntur, ut recte animadvertit E. Hugon ». (a) Ita, medio ævo, Berengarius docebat in eucharistia remanere panem et vinum. —■---------(b) Protestantes autem explicite transsubstantiationem negarunt Lutherus, qui, ut supra diximus, præsentiam realem reti­ nuerat, putabat Christum præsentem esse in eucharistia per con­ substantiationem, id est, simul cum vel in aut sub pane et vino^itâ ut, jdxta" ipsum, sensus verborum consecrationis sit : Hic (adver-b' -i[Jxaliter) est corpus meum. 2) Osiander, unus ex ejus discipu­ lis, admisit siopa nationem^ seu quamdam unionem hypostaticam Christi''cum—pine et vino. 3) Hodie vero præcipui Lutherani et Anglicani qui realem præsentiam admittunt, illas explicationes rejiciunt, et admittunt quamdam unionem specialem, quam sacramentalem vocant, inter panem et corpus Christi, vi cujus simul cum pane accipimus verum corpus Domini, absque ulla muta­ tione panis et vini 657. (B) Alii autem errores versantur circa corpus Christi. (a) Ita, medio Ævo, quidam asserebant corpus eucharisticum Christi non esse corpus e Virgine natum, sed carnem novam con­ secratione productam. Quod egregie confutavit Paschasius Radbertus : si res enim ita se habet, panis non vere convertitur in corpus Christi, (b) Alii, inter Græcos, putabant panem converti non in corpus Christi gloriosum et incorruptibile, sed in corpus alterationi obnoxium quam cetera alitnerita subeunt. (C) Tandem falsæ explicationes transsubstantiationis traditæ sunt, quas, per modum corollarii, exponemus simul et confu­ tabimus. ^Xo- 658. Thesis catholica : Christus fit Dræseris in Eucha- sionem totius substantiæ panis et vini in corpus et sanguinem Christi, manentibus dumtaxat speciebusf De fide est, e Trident. 3 .· “ Si quis dixerit, in sacrosancto eucharistiæ sacramento remanere substantiam panis et vini, una cum corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi; negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem 1 Trait, dogmatici* t IV, p. 227. ’ Pusey, The doctrine of real presence ; Gore, Dissertations in subjects with the Incarnation' London, 1907. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 479 totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem, manentibus duntaxat speciebus panis et vini; quam quidem conversionem Catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat, A. S. ” 659 Scriptlira,' probatur ‘ (A) Dirçpte.^ Verba quæ Christus protulit Eucharistîæ »· in L—- 355. 43°, 698. 884- — 3 D. B., 465. 997, 1529. 4 Sum. theol., 3, F:"9· ” ~ DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 483 — 3. Ncc potest explicari per motum localem de cælo in altare; nam 1) si ita esset, Christus cælum desereret, cum, in motu locali, novus locus non attingatur nisi relicto priore; 2) motus localis plura instantia supponit, dum con­ secratio fit in instanti ; 3) motus localis terminatur ad unum locum, dum corpus Christi in eucharistia est in pluribus locis simul. Ergo non fit per motum localem. Ergo solus modus est transsubstantiatio, in' qua veriffcanttir oiiines’'ôorid fribnes ÇënsûBsÎanFTâTeÎïï^ôhversiôrfë^i': 1) terminus a quo positivus, nempe substantia panis, et terminus ad qziem positivus, substantia corporis Christi; 2) terminus a quo desinit simpliciter esse, terminus ad quem incipit esse novo modo ; 3) est nexus inter desitionem panis et præsentiam corporis Christi. — Accidentia autem rema­ nent utrique termino communia. Ergo Christus est præsens per transsubstantiationem. mata naturam panis manere in se integram et immutatam, sed tamen non amplius esse substantiam, quia sustentatur non in se, bene vero in alio, nempe in corpore Christi. Manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiæ : et ideo non duæ sunt substantiæ, sed una sola, nempe corporis Christi Talis explicatio, quæ Osiandri theoriæ affinis est (supra n. 656), tolerari non potest ex decreto 5. Officii, 7 jul. 1875. Ett merito; nam 1) Ecclesia definivit totam substantiam panis et vini in corpus et sanguinem Christi converti, ita ut de pane nihil maneat nisi accidentia; jamvero, juxta præfatam opinionem, aliquid aliud maneret, videlicet ipsa natura panis, ideoque materia et forma; mutatio igitur esset solum in modo existendi; 2) veritas formæ requirit ut panis totaliter desinat esse; atqui, in ista theoria, panis non desinit esse, sed sustentatur in corpore Christi; 3) concipi nequit quomodo panis sustentetur a Christo; non potest quidem a persona Verbi sustentari : secus, esset impanatio; non a_corppre . Christi tanquam accidens supernatural^ tum quia”Ç?Ôrpus gTorio^sum su^OTtaré^i^ âebefpaiæm^coi^pÎibÎÏem, ïdffi1 quia id quod retinet totam naturam panis, ideoque materiam et formam, acci­ dens esse nequit. ' D. B., 1843-1846. J. a ■ 484 667. (B) Neque admitti potest opinio Duranti dicentis mate­ riam primam panis manere et informari ab «anima Christi; tunc enim non esset conversio totius, sed tantum partis substantiæ panis, et ita Tridentino contradiceret. (C) Nec opinio Jiosmini quæ Durandi errorem novo modo instaurat “ In eucharistico sacra­ mento, ait, substantia panis et vini fit vera caro et verus sanguis Christi, quando Christus eam facit terminum suiprindpii sentientis, ipsamque sua vita vivificat; eo ferme modo quo panis et vinum vere transsubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis. Peracta transsubstantiatione, intelligi potest corpori Christi glorioso partem aliquam adjungi in ipso incorporatam indivisam pariterque gloriosam ”. — Quæ propositio damnata fuit pariter a 5. Officio, 14 Dec. 18S7 «. Nam : (a) tollit conversionem totius substantia panis in corpus Christi; siquidem quod manet in suo esse a.c solummodo novam terminationem acquirit, proprie non convertitur in aliud; insuper si substantia panis et vini fit terminus principii sentientis Christi, aliquid hujus substantiæ manet post consecrationem : quod sane Tridentinæ definitioni opponitur, (b) Supponit etiam partem aliquam adjungi corpori Christi glorioso : quod sane repugnat. III. Theologica systemata de transsubstantiatione. Ad complendam trmissubstantiationis^notionem, duo theol 1 : I? ouomodozzZn/ztfZ terminus a quo seu substantia panfe et vini; 20 quomodo præsens nat terminus ad quem seu corpus et sanguis Christi. i” Quomodo desinat substantia panis et vini 66Sy.(a) Juxta Scotist q panis et vinifqt per annihilationém : niÊiï'ej substaritiæ pirns' et vini post consecrationem manet. (b) Tfiomista vero et plenque alii theologi negant; nam 1) anmbilatio sistit simpliciter in non esse; dum substantia panis et vini in Eucharistia, etsi desinat esse, non abit in nihil, sed convertitur in aliquid aliud multo nobilius, nempe in corpus et sanguinem Christi ’; 2) hæc theoria adversatur doctrinæ conciliorum, præser­ tim Tndentini definientis transsubstantiationem esse,£pnversionem totius substantiæ papis in ço.rpus Christi; atqui in sententia Scoti, corpus Christi vel substituitur vel succedit substantiæ panis, sed hæc non vere convertitur in corpus Domini. Ergo rejici debet. ’ D. B., 1891. ’J-Thomas, 3,g, 75, sect. 12. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 485 2° Quænam sit natura actionis, qua Christus fit præsens in Eucharistia? 669. Inter varia systemata, alia tenent hanc actionem esse adductivam aut constitutivam ; alia autem refroductivain, alia tandem esse simpliciter conversiyam. (A) Systemata inadequate conversionem exprimentia, (a) Scotiste, Bellcvqyinus, Vasquez, aliique, putant 'mam ajptionerj %s§e fantum w^umvam, “rîonquia corpus'Chrîstipér Éancadduætionêm 'dese­ rat suüm'lôcum in cælo, vel quia per motum localem huc de lo 0 antea erat in cælo, jam etiam sit ΈϋΕ speciebus panis. x." (b) Quia tamen adductio npn^yidetur sufficienter. respondere potioni converritmis,~Lu°a aSthHipnfi^AçtÎoné^ tfesb, noifr s&qmadduchv^mT^S ^efiam constitfiïîvàin corporis Opnsti2. (ii) Alii autem, putantes hunc loquendi modum non esse omnino rectum, cum corpus Christi jam existatfasserunTKanc îfêtiÔn£ïii dic? posse ■ iclivdm, quatenus essendO&hodum, corpori Domini jam præexistenti novu conf nempe esse sacramentale; ita Suarez, Lessius, Billuart aliique 3. Non putamus tamen his variis systematibus integram servari notionem conversionis. Ad veram enim conversionem, non sufficit • t... .· i ·.·_ . _i._ · s,.incœntio, sed réqüirifur‘iiexi/s intrinsecus, seu ex natu rei, i er unius extremi desitionem et alteit duæ actiones distinctae, sed una operatio; v. g., in "conversionibus naturalibus, non sufficit simul habere unius .corruotionem et generationem alterius, sed necesse. est ut ipsa corruptio unius sit generatio alterius. Atqui, secundum systemata superius exposita, transsubstantiatio veluti scinditur in duas actiones distinctas et diversas, nempe desitionem fanis et cor­ poris Christi adductionem aut reproductionem, quin appareat nexus intrinsecus inter utramque : mera enim successio nexum intrinse­ cum non constituit. ·*■· —A670. (B) Systema veram conversionem supponens. Qua ratione permotus, L. Billot , * vestigiis inhaerens veterum 1 S. Bellarminus, I. III, c. i8; cfr. Pesch, n. 695. 2 “ Melius ergo dicitur actio constitutiva, corporis Christi sub speciebus, connotando etiam desitionem substantialem panis; nec enim unitio secundum se, nec desitio secundum se, est adaequate conversio, sed utraque simul componit conversionem constantem ex utraque mutatione, ex desitione et unitione (Lugo, disp. VII, n. 89.) 3 Suarez, disp. 50, s. 4; Lessius, De perfect, divinis, 1. XII, n. 119 ; Billuart, diss. I, a. 7. * De sacram. , * I, p. 336 ; ita etiam Van Noort, n. 346; J. Pra, Etude thiol, sur ΓEucharistie, in Quest. eccUs., p. 38 sq. 486 ^ojasucorum docui trahssui destructionem 1 onem per adducti pro^üçdonis viam, sed esse conversionem^ videlicet _.,r tan actionem qua Deus immediate quidquid entitatis est ip^ substantia panismu tat in id quod est entitatis in substantif, corporis Christi pmexisteâtis et non mutati, ita ût tota mu- dimensiones. Juxta hanc expositionem, Christus in conse­ cratione nil patitur, nil recipit, sed fit præsens ubi antea non erat, non quidemlbcaliter, sed~sacramentaliter, ex hoc soto quod, vi conversionis, jam continetur realiter sub dimensio­ nibus panis, sub quibus substantia panis antea continebatur. Hanc expositionem probabiliorem existimamus : (a) quia conformior est definitioni Tridentinæ : melius enim salvat veram notionem qualis a concilio traditur, nempe conversio­ nem totius substantiæ panis in corpus Christi, dum in actione adductiva aut productiva, non plene salvari videtur : hæc enim actio est circa corpus Christi, non autqnjprpprie conversio, — Çb) Melius explicat' cur Christus praesens sit '*'t^sulTspectebusmuïafïôneéiTTocatisaÎibne; acîicTenîm divina qua fit conversio non exercetur in corpus Christi, sed in. substantiam panis quæ con itur in corpus, Domini Hoc autem corpus, tm sc immutatum manens ubi non erat antea, nenwe sub accidentibu aimensiones^propnas^s ujit conmirafeiii tinens ipsi extrinsecum. 'et singulari conversione conciliorum. — (d) Consonat cum Catech. Tridentirfo 2, juxta irisChristi substantem, (Vomini nostri mutatione convertatur^ At^z/^enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed in sua substantia totus permanet... non quod ipsum corpus assumptum de ' Bittremieux, De transsubstant, quid sentierit S. Bonavenlttra, in Collectait iranasc., Jan. 1933, p. 26-39. * P. Π, c. IV, nn. 37, 39 ’\v\yir.V cælo descendat, sed quod ipse panis et vinum in corpus et sanguinem Christi transmutentur”. sæpe sæpius utitur verbo conversionis, et quidem substan­ tialis et totalis ; minime vero verbo actionis adductivæ, pro­ ductives aut reproductives, sed.semper asserit transsirbstantiationem ^^cofndérsïbnéin^SxA'az. virtut^peractam, qua irtota substantia panis convertitur in totam substantiam corporis Christi et, in solutione difficultatum, semper ad hanc notionem recurrit, ita ut fateri debeamus, juxta^jus mentem^ac verba, transsubstaptiationem/^^ acttonemsrfn? Citciljrcbhversiv^m κΓ<Λ^'β~' λ-3" § II. De speciebus manentibus2. PTridentinum, transsubstantiat.ionem definiendo, addit . ^v^menlibiis^untaxat speciebus* j Quæ ouidem vocantur * species qm^ sen^t^c^ns^lfen^^, et izi-iz'û^^z^quaferius ^ * alicui subjecto inhærere naturaliter indigent. De quibus duo inquiruntur : i° num objectivant habeant realitatem; 2° num sine subjecto maneant. I. De ctiva realitate sued 671. i° Status quæstionis. (A) Erraverunt : i) Gilbertus Porretanus (f 1154) et Petrus de A Iliaco (f 1420), episco­ pus Cameracensis, qui docere videntur accidentia simul cum substantia panis desinere ; 2) Cartesiani, qui docentes essen­ tiam corporum in extensione actuali consistere, eo ipso dicunt accidentia non realiter distingui a substantia, nec proinde ab ea separari. Peracta igitur consecratione, species eucharisticæ non objectiva realitate gaudent, sed sunt meræ impressiones sensortails, immediate a Deo in sensibus nostris productæ 3 ; 3) Dynamistœ, qui substantiam in viribus sim1 Quam quaestionem integram legent studiosi lectores. *S. Thomas, 3, g. 77, a. 1-7^ ejusqoe commentatores; J. Salier, Historia scholastica ^zzrjiarzj/zÿarzzw, 1867; L. Billot, th. XLVI-XLVIII; F. Jansen, D, T, C.y art. Eucharistiques (accidents), V, 1368-1452; E. Hugon, op. cit. p. 255-260 et 280-292; Hervé, n. 46-59. 3 Ita Em. Maignan, Sacra philosophia, 1662; J. Saquens, Philosophia Maignan i scholastica, 1703 (ab Indice prohibita). ' 488 CAPUT I. plicibus reponentes, eo ipso docent, desinente nucleo virium qui substantiam constituebat, desinere phænomena externa, et impressiones, qua antea a viribus simplicibus produceban­ tur, directe a Deo in sensibus nostris producix. (B) Doctrina Ecclesia est objectivam realitatem specierum, etsi non directe definitam, esse theologice certam et fidei proximam. secratiorie, objectivam "re hargticæ, pera^_ atem servanti Cer- (A) Tradit, (a) Patres enim sedulo in Eucharistia duas res distinguunt : unam terrestrem, alteram cœlestem, unam sensibilem, alteram intelligibilem, et asserunt rem visibilem esse figuram aut typum rei invisibilis nempe corporis Christi ; et duplici hoc elemento utuntur ad defendendam duplici­ tatem naturarum in Christo contra Monophysitas, et reali­ tatem humanæ naturæ illustrant ex realitate specierum • eucharisticarum. Ita S. Irentzus docet eucharistiam duabus rebus constare, ter­ rena et cælesti3; S. Chrysostomus scribit “in sensibilibus spiritualia largiri ”4 ; S. Augustinus : “ Quod videtis, panis est et calix ; quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis Christi ”5. Immo quidam dicunt manere cum Christi corpore ipsam sub­ stantiam panis; quod, ex dictis, intelligi debet de complexu acci­ dentium. Ita Theodoretus; cum enim Monophysitæ dicerent corpus Christi in divinam substantiam mutari sicut panis conver­ titur in corpus Christi, ita eos redarguit : “ Captus es retibus, quæ ipse texuisti. Neque enim post sanctificationem mystica symbola recedunt a sua natura; manent enim in priore substantia et figura et forma, et visibilia sunt et tangibilia, qualia erant prius Atqui hic modus arguendi, manifeste objectivam realitatem specierum supponit6. * Apnd Jansen, D. T. C., 1444-1450. ’ J. Salier, Historia scholastica specierum eucharisticorum, 1867 ; F. Jan­ sen, Accidents eucharistiques, in D. T. C., L V, 1368-1452. 3 Adv. hares., 1. IV. c. 18, n. 5; JourneI, 234. 4 In Matth., homil. 82, n. 4; JourneI, 1179. 6 Cfr. J. Lebreton, Zz dogme de la transsubstantiation et la christologie anfiochienne du S., in Report of the XIXth euchar. Congress* p. 326-346 ' a? * ■ DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 489 673. (b) Scholastici unanimiter id docent1, non ut meram opinionem, sed ut rem certam in doctrina fidei : (a) Berengarium confutando, utrumque elementum, visibile et invisibile, diserte inculcant, immo aperte dicunt elemen­ tum sensibile non esse phantasticum, sed reale. (b) Postea, rem philosophice exponentes, declarant divina virtute acci­ dentia panis et vini, peracta consecratione, sine subjecto manere. 674. (c) Quam doctrinam Ecclesia sua auctoritate firma­ vit : 1) Lateran. IV docet corpus et sanguinem Christi contineri sub speciebus panis et vini2 ; Florentinum declarat totum Christum contineri sub specie panis, et totum sangui­ nem sub specie vini ” 3; atqui hic loquendi modus clare significat species esse realitatem visibilem et sensibilem, quæ invisibilem realitatem continet atque manifestat. 2) In C. Constantiensi (1415), a Martino V confirmato, hæ Wicleffi propositiones damnatæ sunt : “ Substantia panis materialis et similiter substantia vini materialis remanent in sacramento altaris. Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem sacramento ” 4. Ex quo sequitur non manere substantiam, sed manere accidentia panis et vini; oe· dentia non realiter permanent, invincibiliter decipimur, cum nec ratio nec fides medium suppleat errorem detegendi: . , 1) non ratio, quæ e cqntra dicit sensus non ^decipiCcirca acadentia quæ sunt eorum objectuiri proprium ; 2) nec fides, quæ docet solam substantiam panis et vini mutari. — E contra, si accidentia objectiva realitate gaudent, non deci­ piuntur sensus qui judicant accidentia remanere. Ergo. Ratio suadet hujus objectivæ realitatis convenientiam ». Convenit siquidem ut accidentia objective maneant : 1) Cum enim nobis^ repugnet carnem et sanguinem hominis sumere, / decebat ut caro et sanguis Christi nobis sumenda propone­ rentur sub speciebus objective manentibus panis et vini quæ cibum nostrum frequentius constituunt. 2) Id etiam postu­ lat necessitas alicujus signi sensibilis, quo nobis manifestetur præsentia realis Christi sub hoc signo latentis. 3) Dum invisibiliter corpus et sanguinem Domini nostri sumimus sub speciebus objectivis panis et vini, augetur meritum fidei nostræ. . , / __ . II. De modo existendi specierum2. ° 676. Status quæstionis. (A) Post transsubstantiatio­ nem, accidentia non amplius inhaerent substantiae panis et vini, quæ desiit; Quomodo ergo permanent^' ' 1 S. Thom. arisen Eucharistiques, in D. T. C., V, 1368-1452. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 491 (B) Errores, (a) Ii omnes qui admittunt substantiam panis et vini manere simul cum corpore Christi, eo ipso tenent accidentia inhærere substantiæ panis et vini, sicut antea. (b) Abtelardus putabat accidentia in aere manere, sicut, rece­ dente corpore odoriüero^pdor in aere manet· — Quæ. explicatio enim e subjpcto pr^pncT®, n suam minat 677. (ç£/ Recentes atomistœ, qui, quædam principia a dynamisiis mutuantes, atomista-dynamistœ dicuntur, ut Tongiorgi', asserunt divinam virtutem efficere ut in loco ubi erat panis, resistentia seu vis resistendi habeatur eodem modo et ordine quo a panis atomis exercebatur. Ex hoc sequitur manere extensionem, figuram, cohæsionem ac cetera accidentia, et undas luminosas ac sonoras in illa superficie eodem modo modificari ac prius in superficie panis : unde nihil apparet immutatum sensibus nostris. In hoc systemate salvatur quidem objectiva specierum realitas, sed non satis clare apparet quomodo maneat numerice identicum aliquid panis et vini : non est conforme Tridentino : “ manentibus speciebus panis et vini”, et dictis Pa.trum et theologorum. esse impbnderabilem, quæ, Deo juvante, præstat in spatio ea phænomena quæ præstabat materia ponderabilis. In hoc systemate servatur quidem objectiva realitas specierum, sed ponitur, præter accidentia, aliqua substantia, scilicet materia imponderabilis : si hæc est pars substantiæ panis, non satis verificantur verba Tridentini : “manentibus duntaxat speciebus”; si vero est substantia extranea, accidentia manentia non possunt dici accidentia panis. (e) Recenter P. Leray docuit accidentia panis et vini sustentari ab ipso corpore Christi, quatenus nempe quædam elementa hujus corporis, ut hydrogenium, oxygenium, azotum, etc., quæ hoc corpus constituunt vere sustentant elementa panis quorum locum tenent λ — Quæ theoria adversatur doctrinae Catech. Tridentini asserentis ^Kciâentia patiisviril 'nOrP- posse ÔfirîstT corpori4 et 1 Instit. philosophica, t. II, Cosmologia, 1869, n- 228-240. ’ Instil, philos.., vol. II, 1875, Cosmo!., th. 26. 3 P. Leray, La constitution de l'univers et le dogme de l'Eucharistie, 1900, ubi asserit accidentia panis et vini sustentari ab ipso corpore Christi “en ce sens que certains des éléments de ce corps, carbone, hydrogène, oxygène, azote, supportent réellement et en toute rigueur les accidents particuliers des éléments du pain qu’ils remplacent” (Annales de Philosophie chrit., nov. 1901, p. 175). Quod systema confutavit Lehu in Revue thomiste, mars, mai, juillet 1901. M 492 CAPUT I sanguini inhærere, ri. 674. Et merito; nam substantia corporis humani non potest accidentibus panis vestiri; et insuper corpus Christi glofiosum, hæc accidentia in se accipiendo, fieret album, rotundum, etc., sicut ipse panis; quod certo fieri nequit. Z 678 (C) Communis et vera doctrina. Juxta TJio mistas et plerosque theologos omnium scholarum, s ■C. ♦ ·-. * d . W -C ·’<■> · 4t . f· ’ · / · Ά. « nsticæ sunt :fsa accidentia fanis ei vini, sui 'siibjecfo seu 'sine 'substantia. Distinguunt enim pane et vino, sicut in qualibet corporea substantia, substan­ tiam cui competit esse in se, et accidens cui competit esse in alioytanquam in subjecto. Sed inter accidentia, alia sunt aSsotüfa, quantitas scilicet et qualitates (sapor, odor, color, etcj quæ substantiam entitate determinata perficiunt; alia moaalia quæ absoluta gradu et mensura modificant, ut magnitudo quantitatis, intensitas qualitatis. Porro hæc om­ nia accidentia, absoluta çtjnodalia, in substantia naturaliter .Ajcciaentia nullisubjecto in ærent. (a) Accioenfta riSprio"subjecto, id oquè subjecto (b) Aliunde id constat auctoritate Ecclesiæ : i)ex damna­ tione errorum Wicleffi, n. 674. Nonnulli dicunt ex hac damnatione inferri quidem in eucharistia panis accidentia manere sine subjecto, id est sine substantia panis, sed exinde non sequi quod ipsa sint sine ullo subjecto. Sed error Wicleffi fuit duplex, ut ex ejus scriptis constat, scilicet substantiam panis in sacramento remanere, et accidentia panis remanere non posse sine ullo subjecto; uterque error 494 damnatus fuit, proindeque contradictoriæ, utrique oppositæ, tanquam veræ habendæ sunt. 2) Insuper, etsi Tridentinum noluit hoc systema definire, ejus mens satis clare apparet ex verbis “ manentibus duntaxat speciebus panis et vini". Nam interpretatio concilii recte exponitur a Eateclusmo Trident : “ Tertium restat "quod in hoc sacramento maximum atque admirabile videa­ tur, quod quidem jam duobus aliis explicatis, facilius a pastoribus tractari posse existimandum est, panis videlicet et vini species in hoc sacramento sine aliqua re subjecta constare : nam, cum antea demonstratum sit corpus Domini mam ea V^****~^ _ V*hr'9 f* - je ill· · supra omnem naturæ ordinem, ipsa se, nulla alia re nisa, sustentent : hæc perpetua et constans fuit catholicœ ecclesiæ doctrina 681 ccidenfia eucharistica, divina virtu. te? in seip^coininùjiiter ac P veruni. fl (À) Etsi accidentia eucharistica nulli inhæreant subjecto, in esse permanere valent, dummodo causa superior supplere possit id quod ante consecrationem præstabat substantia panis et vini. Atqui Deus, utpote causa efficiens totius entis, præstare potest, et quidem eminentiori modo, quidquid antea causabat substantia panis et vini : qui enim virtutem sustentandi accidentia concesserat s jtantiæ creatæj potest eus efticèrepotest ut directe et perfectius operari. Ergo T accidentia in se ipsis sustententur. (B) Quia vero non sunt jnultiplicanda miracula sine necessitate, sufficit üt quantitas in se sustentetur et cetera accidentia in ea inhæreant. Nam, ut ait E. Hugon 3, in ordi­ nario rerum cursu “ accidentia directe afficiunt quantitatem, et, mediante quantitate, ipsam substantiam. Cum autem abest substantia panis, naturalis persistit lex ut accidentia '••'Z ■ DE MYSTERIO SENTIÆ R sustententur in quantitate, quæ ipsa a Deo (in se; susten­ tatur; et hinc congruus servatur ordo, nec multiplicantur absque ratione miracula ”. 682. 4° Accidentia eucharistica possunt ea omnia agere et pati quæ ageret vel pateretur substantia panis et vini.^ Certum est. τ Experientia constat; nam, post consecrationem, acci­ dentia eucharistica nutriunt, calefiunt, corrumpuntur sicut antea. Res autem sic explicatur : actio seqùitur esse eiqué pro^j^rtionatur : atqui^ virtute di^ma, j^ccTdehtjous 'confertur vi/^ remanendi in eodem esse quo3 habebant anfeTconsecratio^' ' * Them; ergo retment vim agendi et patiendi ea quæ antea et'patieÉantûf; *« “· A 683. 5° Eodem modo explicatur quomodo ex speciebus ^^aicSartStias corruptis aliquid genereturA Non fit quidem ex speciebus spontanea generatio, prout veteres scholastici putabant; sed vermes generantur in speciebus ex ovulis huc diversimode asportatis. Fit tamen quædam generatio seu productio novæ substantiae : non ex corpore et sanguine Christi quæ nullam mutationem patiun­ tur; nec ex substantia panis et vini quæ desiit 'nec revertitur. — Quomodo igitur? i) Juxta Scotum et Vasquez, ultimo instanti creatur nova substantia quam naturæ cursus postulat; sed novum o. j nomam anosque, ueus, vi prions n^raçjjli, oat üt J k ^præsiare possit quiSq uïd ^uost^tirage iet^^ntHasîgÎnif viftû^ ·*A tem habet ut ex ea generari possit quidquid ex ipsa substantia . panis aut vini generari potuisset. . ... *<' ■ · ISTI Duo sunt exponenda : i° doctrina catholica; 2° philoso­ phica hujus doctrinæ expositio. I. Doctrina catholica de Christi præsentia sub speciebus. Christi præsentia sub speciebus latentis est : i° perma­ nens ; 2° integra. . "7 1· De permanentia Christi in eucharistia’. 684. Errores. Circa permanentem Christi praesentiam in Eucharistia enaverunt Lutherani : alii cum Bucero tenent eum esse praesentem solum “ in usu ”, id est, quando recipitur, non vero extra sumptionem; alii cum Chemnitio volunt ipsum adesse -Jn tota actione aena”, videlicet a consecratione usque ad commu­ nionem, et etiam immediate post cœnam, si ad ægros deferatur, non autem quando in de servatur ristia,, in.dependenfer ab üsu, quamiÏÏ species remanent incorrupt». Quando autem species totaliter corrumpuntur, scilicet quando talis mu et vini, Ί cum enim praesentia Christi speciebus sit adnexa, cum ipsis specie­ bus esse desinit. ' JU£“ Si quis dixerit, peracta consecratione, in admirabili Eucharistiæ sacramento non esse corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, sed tantum in usu, dum sumitur, non autem ante vel post, et in hostiis seu particulis consecratis, quæ post communionem reservantur vel supersunt, non remanere verum corpus Domini : A. S.” Probat. (A) Script.^ ex verbis ins comedite : hoc est corpus meum ”. I vera statim ac prolata; atqui prolate independenter ab usu/Christus præsens est in eucharistia? Unde Trident. 3 : “ Nondum eucharistiam de manu Domini Apostoli acceperant, cum vere tamen Ipse affirmaret corpus suum esse quod praebebat ”. Quod quidem argumentum contra Bucerum valet; Chemnitius autem Traditione confutatur. „686. (B) Traditione. Ex Ecclesiœ praxi : (a) 'praxi com­ munionis Soînesticœ; ex Teidullian^ constat fideles, tempore 1 Suarez, disp. 46, sect. 8; S. Bellarminus, 1. IV, 2 sq.; Rosset, De Euch. Sarram n. 273 sq· ’ de Augustinis, ih. 7; S. Many, Pralectwnes MYSTERIO PR NTIÆ REALIS. 497 persecutionis, eucharistiam in proprias domos asportass^ ut seipsos communicarent i^em ano qui addit fideles habuisse arcas in quibus eam recondebant; immo interdum navigantes secum eam habebant, ne, adve­ niente naufragio, sine sacra communione e vita exirent, ut narrat S. Ambrosius'S. — Quoad Grœcos, S. Basilius ait : “ Alexandriæ autem et in Ægypto, unusquisque etiam de plebe ut plurimum habet domi communionem, et, quando (b) Ex praxi asservandi eucharistiam in ecclesiis aut ægrotante accepisse exiguam eucharistiæ partem ad eam seni graviter decumbenti deferendam 5; pariter 5. Chrysastomus sup­ ponit etiam SS. Christi sanguinem in ecclesiis servari6; constat insuper ex usu in ecclesiis habendi vas argenteum vel aureum, sub forma columbæ aut turris, in quo eucharistia servabatur 7. _ jfc) Præsèrtim vero ex conc. Nicœno (can. i βύ praecipiente ne presbyteri ægrotos sine viatico mon patiantur. Atqui hujusmodi facta omnino probant in primis Eccle­ siæ saeculis creditum fuisse Christum existere in eucharistia non solum ipso momento communionis, aut etiam a conse­ cratione ad communionem, sed modo permanenti Quod sane constat exemplo Tharsicii, qui, sacram eucharistiam deferens, paganis calestia membra tradere noluit (supra, n. 648). (d) Ex antiquissima disciplina celebrandi in ecclesiis ritus orientalis missam prœsanctificatorum, in qua nulla fit consecratio, sed sacerdos sumit hostiam præconsecratam et reservatam^8 quod hodie etiam in latinis ecclesiis fit fefférVl* ma is hebdomadae. L., I, 1296. — a De la De Excessu fratris sui I, ii81; Journel, 301; cfr. Ad uxorem, II, 5 is, 26, P. L., IV, 486-487. ityri, 1. I, n. 43, P. L., XVI, 1304. • Ep. ad Innocentium Z, n. 3, ubi scribit (P. G., LI, 533) : “ Locum, in quo sancta condita servabantur, ingressi sunt milites... et sanctissimus Christi sanguis effusus est 7 Martene, De antiquis Eccles, ritibus, 1. I, c. 5, art. 3. 8 Hujusmodi facta aliaque multa fusius exposita vide apud Corblet, Histoire du sacr. de ΓEucharistie, 1. XII ; S. Many, op. cit., n. 18. 687. (C) Ratione convert. Eucharistia instituta fuit atqui cibus, etiamsi ad usum sit ordinatus, est quid perma­ nens ex natura sua; ergo pariter eucharistia debet esse permanens, nec consistere in re transitoria, sicut cetera sacramenta. De integritate præsentiæ Christi sub speciebus 688. Doctrina catholica his verbis Tridentini1 continetur : “ Semper hæc fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecratio­ nem verum Domini nostri corpus verumque ejus sanguinem sub panis et vini specie una cum ipsius anima et divinitate existere : sed corpus quidem subjspecie panis, et sanguinem sub vini spécieux vi verborum f'îpsum aute^^rpus sub specie ^rirû, at sanguig^a co sub .specie panis, aniinamque sub utraque vi naturaliss illius connexioms et concomitanfiæ, qua partes Christi Domini, qui jam ex mortuis resurrexit, non amplius moriturus, inter se copulantur : divinitatem porro propter admirabilem illam ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem. Quapropter verissimum est tantumdem sub alterutra specie atque sub utraque contineria totus enim ^et integer Christus, sub panis specie* et Sub quavis ipsius speciei Parte; Potus item stib vini specie* et sub ejus partibus existit μ * Ad quam doctrinam exponendam, duo declaranda sunt : 1°factum hujus præsentiæ; 2° modus quo producitur. Quoad factum ipsum, tria probabimus : i° Christum esse totum sub qualibet specie ; 2° sub singulis cujusque speciei partibus separatione facta; 30 imo etiam ante separationem. Duœ priores assertiones de fide sunt* tertia autem theologice certa; ait enim Trid. 2 .· “ Si quis negaverit, in venerabili sacramento eucharistiæ sub unaquaque specie* et sub singulis cujusque speciei partibus* separatione facta, totum Christum contineri, A. S. ” . 689. (A) Christus est totus sub qualibet specie. — De fide. (a) Script, i. Ex verbis promissionisffj Christus dicit : i) “ Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo et mox addit : “ Qui manducat ■ DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 499 nu et ipse vivet propter me "... “ Qui manducat hunc panem, vivet in æternum . Erga^qui eucharistiam accirnt, imo î^z^w’fhunc'panéi^) fotum'Ùtiristumliareî^me/ego^ * — 2) Ex verbis institutionis : " Hoc est corpus meum"; hæc enim vera non sunt nisi sub speciebus lateat corpus Christi verum ac vivum, ^male, est, nempe cum sanguine, □tus Christus. — 3) Confirmatur ex anima et divinitate, 1. e. totus verbis circa usum : “ Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis çt sanguinis Domini Ex quibus verbis insinuatur eum esse corporis et sanguinis Christi reum qui indigne sumit solam speciem panis : sequitur ergo sub sola specie panis esse corpus et sanguinem Christi una cum ejus anima et Divinitate quæ a corpore et sanguine sunt inseparabiles. (b) Traditione. E Patribus. Juxta S. Cyrillum * , Hier. per communionem Christiferi sumus, idest, totum Christum gerimus; secundum S. Cyrillum Alex. 3, “ corpus et sangui­ nem... vivificam et sanctificantem Christi virtutem susci­ pimus”. Addit S. Casarius * Arei. : “Totum unus, totum duo, totum plures sine diminutione percipiunt ”. 2) Ex Ecclesiæ praxi, quæ totum Christum sub una specie adorat, conservat, et, jam a pluribus sæculis, fideles commu­ nicat. Unde canit S. Thomas Sion) : Caro cibus; sanguis potus; Manet tamen Christus totus Sub utraque specie. (c) Rat. theol. Corpus Christi, ex jam dictis, vere in eucharistia continetur. Atqui, ubi aliquid vere continetur, ibi præsens est totaliter seu cum omnibus quæ ipsi unita sunt actualiter. Jamvero corpus Christi est actualiter uni-, tum ejus sanguini et animæ, juxta illud S. Pauli® : “ Chris­ tus resurgens ex mortuis jam non moritur”. Aliunde Ver­ bum est indissolubiliter unitum corpori et animæ Christi. Ergo totus Christus vere est præsens sub qualibet specie. ' I Cor., XI, 27 ;cfr. _/ogg. , VI, 58. — * Calech., 22, c. 2, Journel, 845. 3 In Matth... c. 26, v. 27, Journel, 2101. 4 HomiF. 5 de paschate, Journel, 2230. * S. Thomas, 3, q. 76, a. 3; L. Billot, th. XLII ; Hervé, p. 63. * 500 sens suh sing ,690 i’ · * cujusq (a) Script. s partibus In ultima coena Apostoli ex eodem calice biberunt juxta illud : “ Et accepto calice, gratias agens dedit eis. et biberunt ex illo omnes/’ i Fracto demum sacramento Ne vacilles, sed memento Tantum esse sub fragmento Quantum toto tegitur. (C) Rat. theol. Vi transsubstantiationis, tota substantia panis et vini convertitur in substantiam corporis et sanguinis Christi ; ergo substantia corporis Christi est sub speciebus panis eo modo quo substantia panis erat sub speciebus; sed substantia panis et vini est tota in qualibet parte, cum quae­ libet pars, post separationem, sit vere panis et vinum ; ergo idem dicendum dq^ubstantia corporjs Christi. . reparations iibstratur : si speoîijm^^plura frusta confringi­ tur, imago in eo antea repraesentata jam m singulis partibus appa­ ret; ita, quando species franguntur, Christus in singulis partibus invenitur, quinjamen ejus corpus dividatur. ■D'- ; Çhristus es sub sin. peciei, etiam ante separationem Hymni et sermones, IV, 4, Journel, 707 Dialog., HI, 169, Journel, S06. partibus riimresLi DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 501 (a) I ndent. absolute et sine restrictione declarat totum et integrum Christum sub utraque specie et sub qüavTs ipsius speciei parte existereJ, n. 688. (b) Ex dictis, substantia corporis et sanguinis Christi est sub speciebus eo modo quo erat substantia panis et vini cujus locum tenet; sed, substantia panis est tota sub quali­ bet parte, etiam ante divisionem, cum substantia de se non habeat extensionem neque partes. — Insuper, si Christus non esset præsens sub singulis partibus ante separationem, separatio, etiam a laicis et mulieribus facta, Christum addu-, φ. ceret in singulas partes; quod quidem est prorsus inauditum, ■ ret christiano sensui adversum. ' v ' 692. libe statuiintu sanguis sub specie vini; cetera autem per concomitantiam. Vb verbtpiiin^üÎ^d^^nÏTd/mtur^uoÎ'veifes^^ri^ "t* significatur. Atqui verba consecrationis expresse et directe significant solum corpus præsens esse sub specie panis, et solum sanguinem sub specie vini. Ergo vi verbo­ rum solum Christi çorpus ponitur sub specie panis et solus sanguis sub specie vini omitantiæ illud ponitur npod realeni et ariam ---------, ------- r_„_ r----- o---------- —--------- x , sanguis et anima Christi; sub specie vini, una cum sanguine corpus et anima, quia “ Christus, resurgens ex mortuis jam non moritur”. 2) Insuper, sub qualibet specie est persona Verbi, quia unio hypostatica manet, in. aeternum,.. 3) Quantitas dimenstva corporis Christi, cum omnibus dotibus naturahbus et supernaturalibus quæ corpus gloriosum constituurft, ~ est etiam sub speciebus, propter cxyinexionem quam habef <:um substantia/ 4) Vi autem, * L * \ Λ Λ /_ _ · t * Z ristia, una cum Verbo sunt Pater et Spiritus Sanctus, cum 502 Verbum hypostatice unitur coV sanguini Christi. ··,·.'■. Pus*U0ris 0όuçxl opnï t ur in . ii+ gj euçJ^anspa gst^orçus ^^J^oxistit (ΐη propria specte, t^mpprp corfus Christi glonosutn quale est ι\ Si vero, ut recte ait S. Thomas «, “ in triduo mortis Christi, hoc sacramentum celebratum tuisset, non fuisset sub specie panis anima Christi, quia realiter non erat corporis ejus unita; et similiter nec sub specie panis fuisset sanguis, nec sub specie vini corpus, propter separationem utriusque in morte II. Philosophica declaratio status Christi sub speciebus. Tria sunt declaranda : i° expositio et confutatio systematis cartesiam ; 2° expositio doctrines scholastica ; 30 solutio diffi­ cultatum. 694. i° Cartesianorum systema exponitur et confuta­ tur. (A) Exponitur. Cartesiani iique omnes qui admittunt essentiam corporum in actuali extensione sitam esse, duplici modo explicare conati sunt modum existendi Christi in eucharistia. (a) Alii, cum Simonnet2, dicunt corpus Christi virtute divina, per quamdam condensationem, ad staturam minutissimam redigi ita tamen ut servetur debita membrorum proportio, inter se et quoad locum, et in hoc statu microscopico sub singulis specierum moleculis replicari, quemadmodum in retina oculi immensum etiam cæli terræque spatium depingitur, servato ordine partium et absque ulla confusione. (b) Alii autem putant partes corporis Christi sese mutuo pene­ trare, ita ut, vi hujus compenetrationis, singulæ partes corporis localiter sint in qualibet sensibili hostiae particula λ (B) Confutatur. Quae duo systemata rejicienda sunt : (a) falso innituntur principio quod essentia materiae in actuali extensione sita est : hodie enim praecipui philosophi docent hanc extensionem non esse nisi unam ex proprietatibus corporum nec omnino essen- Cartesianorum varias explicationes exponit DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 503 tialem (b) aliquid ridiculum præ se ferunt : quis enim serio cogitare potest de innumeris illis corpusculis Christi quæ ç cælo descendunt et sub singulis specierum moleculis replicantur, aut de multiplicibus organis sese mutuo compenetrantibus? Nonne tali descriptione dogmata nostra non solum incredulorum sed et fide­ lium irrisionem incurrunt? 9 (c) fidei catbolicæ non sunt consona : corpus enim microscopicum et condensatum, aut cujus partes mutuo sese compenetrant, omnino differt a corpore Christi vero, quale in cælo existit, dum catholica Traditio unanimiter docet corpus Christi in eucharistia esse substantialiter idem ac corpus quod in cælo est et nullam mutationem pati. a Ω 695. .2° Scholastici vero, rati actualem extensionem ad essentiam corporis non pertinere, rem exponunt modo rationi magis consentaneo. Duplex est theoria : modernorum, præeunte Suarezio; antiquorum, qui S. Thornam ducem agnoscunt. (A) Doctrina Suarezii 3. _(a) Si *· per seipsam habet partes integrates i duplex : interna, quæ consistit in < butione partium, ita ut una pars ab altera distinguatur; externa. c\\jæ. consistit ^fdifihutione^yii^di^iiinloco^^C^ ‘■^jÛs^partessünt veFê^ab invicem distante^ ^ètffactualitér'^η ^i'·' fensæ. Jamvero quantitas interna est essentialis, nec potest a corporea substantia separari; quantitas autem externa, utpote non essentialis, per divinam potentiam suspendi valet. (b) Quibus positis, ita exponitur status Christi in eucha­ ristia. Corpus Christi in cælo præsens quidem est localiter et circumscriptive, cum quantitate sua dimensiva et omnibus accidentibus suis, modo tamen glorioso quem genitus scru­ tari nequimus. Sed in eucharistia præsens est cum quanti­ tate sua interna, non autem cum quantitate sua externa, nec circumscriptive, sed instar substantiæ spiritualis. 1 D. Nys, Cosmologie, n. 172 sq. : Dr W. Minjon, Das Wesen der Quan· tilaet, in Jahrbuch fur Philosophie undspekul. Theol., 14 Jahrgang, S. 47. 2 Ita, v. g., DD. de Pressy, Instruet, pastorale... sur Γaccord de la foi et de la raison dans le mystère de Γeucharistie, rem sic exponit : “ Il se détache du corps visible autant de corps invisibles qu'il y a de parcelles sensibles de pain dans chaque hostie, et chacune de ces parcelles se convertit en la substance d’un de ces corps invisibles 3 Suarez, disp. 48; Lessius, De perfect, divinis, 1. XII, c. 16; Franzelin, th · *·*Α *-'•-4. ·* ** » CAPUT I ν<Λ Çfc. Itaque tale corpus est corpus organisaium, cujus membra sunt ab invicem distincta et in proprio ordine, ita ut. v. σ caput connectatur collo, collum autem pectori. Non autem corpus Christi præsens est in eucharistia cum quantitate externa; ex dictis enim, ejus corpus est totum sub singulis fartibus cujusque speciei; atqui corpus externe extensum non potest existere totum in diversis partibus, sed diffunditur per spatium, ita ut partes ejus variis spatii partibus responlocaliter extensum sub speciebus eucharisticis, sed àpïiitldinaliter tantum per suam quantitatem internam. Corpus itaque veluti in punctum contractum, ita diffunditur in speciem consecratam ut, instar substantiæ spiritualis, sit totum sub tota specie panis et totum sub singulis ejus par­ tibus. Nec dicatur hoc esse impossibile; nam quidquid ad rei essen tiam non pertinet, ab ea, I7eo‘ sic 'volente, separari potest; atqui actualis externa extensio ad corporis essentiam non pertinet, sed est tantum una ex ejus naturalibus proprietatibus; potest enim corpus concipi sine actuali externa extensione, tanquam compo­ situm ex materia et forma : quod plane sufficit ut a spiritibus distinguatur. 696. (B) Doctrina S. Thomæ1. S. Doctor, veterum Scholasticorum doctrinam exponens, necnon Thomistæ ac statum et præsentiam in eucharistia declarant. Distinctionem inter quantitatem intentam et externam non agnoscunt, sed asserunt corpus Christi esse.præsens in eucharistia pet modum substa iæ loeoqpe jnon tocatiter^t^ circumscriptive, nec 'nitive sed modo omnino speciali svÿ' sacramentalîtér; et < je consectaria deducunt qùoad unÎo-^ t> nem inter corpusv r C actiones Christi in eucharistia apparitiones miraculosas — et regulas doquendi de coq dem per partes explicabimus. Sum. theol., 3, q. 76, et Summæ commentatores; Gonet, Clypeus, disp. V, ; KfHugon, p. 201-279; L. Billot, th. XLII-XLV; Hervé, η. 67-78; - ........... ·■ *>·> r r* * * · VA. · ' . _ 697. (a) Christi coepti Kodum Wsfàîfttir . . 'fi tantiatione, n. 070. Cum $r ^aliter conversio substantiæ sub speciebus est tota et soi ^•^his’ Christi, cetera ‘autem it À^'-pdncoinitântiamfi ' ' ' ’ st ,prj»sens in eucharistiae fluit ex dictis delrans^ubs-"* transsübstantiatio substantiam, per se et directe Quo posito, modus quo Christi corpus est in eucharistia sic declarari potest. Hujusmodi corpus, quod existit in cælo cum quantitate sua in proprio et commensurate loco, vi verborum conse­ crationis, existere incipit sub speciebus eucharisticis, non quidem localiter, sed per modum substantia, quatenus succedit substantiæ panis, accidentibus remanentibus; unde, sicut substantia panis, ante consecrationem, tota præsens erat sub suis accidentibus et qualibet accidentium parte, ita corpus Christi, post et per conse­ crationem, est totum sub qualibet parte accidentium panis. Insuper, vi naturalis concomitantice, tota quantitas dimensiva (extensio) corporis et sanguinis Christi, cum ceteris accidentibus, fit præsens sub speciebus eucharisticis : corpus enim Christi impas­ sibile et glorificatum separari nequit ab his dimensionibus et acci­ dentibus quæ ad ejus integritatem et ornamentum requiruntur. — Sed, quia quantitas (cum ceteris accidentibus), est ibi per concomitantiam seu /NÎTj-r «-/ -- 4,.per y connexionem quam habete cum. substantia, T,ibi Tt est non modo sibi.proprio.seu locauter. èedpermodum substantiæ^, Magnum proinde est discrimen 'inter modum quo est quantitas panis et modum quo est quantitas corporis eucha­ ristici : quantitas panis est secundum modum proprium, quantitas corporis Christi eucharistici est ad modum sub­ stantiæ, nec proinde ad locum applicatur per proprias dimensiones sti.· — non __x -jpoppjç loquendo Xfit v ^^_>ocali£er e _lpcaiiter in loco es icitur qty est itncircumscriptive sii medum quanti? cTimensivæ, vel definitive seu ad modum animæ informantis corpus. ) Atqui corpus Christi non est præsens circumscriptive nam, etsi habeat dimensiones, non tamen pereas comparatur ad locum, sed mediantibus hostiæ dimensionibus, sub quibus latet, ideoque non commensura- ~ t CAPUT tur loco circumscriptive 2) Nec est præsens definitive; quod enim est definitive in loco non potest esse in alio ; sicut anima quæ est definitive in corpore, sed alibi non xistit; atqui Christi corpus ita est sub una hostia, ut possit sifhul esse sub aliis innumeris, nempe, ut ait S. Thomas l, “ubicumque fuerint panis dimensiones conversi in ipsum”; oZ non est in loco definitive ■<· Λ? * ^u°d declarat Tridentinum 3 : “ Neque enim hæc inter se v pugnant ut ipse Salvator noster ad dexteram Patris assideat juxta modum essendi naturalem, et ut multis nihilominus aliis in locis acramentaliter præsens sua substantia nobis adsit, ea existendi itione quam, etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tt» tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustrata, assequi possumus «Y^et constantissime credere debemus”. pne in eucharistia sacra- mentaliter. Hæc enim præsentia est omnino singularis et mirabilist quia non datur aliud simile exemplum. Differt enim a modo quo Christi corpus præsens est in cœlo, ubi est circumscriptive ; a modo quo accidentia eucharistica præsen­ tia sunt, cum a loco circumscribantur; et a modo quo sub­ stantia panis erat in loco : hæc enim comparabatur ad locum mediantibus propriis dimensionibus, quæ in ipsa erant ut in subjecto, dum corpus Christi est in loco median­ tibus alienis dimensionibus quæ ipsi non inhærent. — Merito, itaque hæc præsentia a Tridentino vocatur sacramentaÏïsl quia nonnisi in hoc sacramento verificatur. / β£0Γ°1 -?£ia· W unio7[ejnter speaes^et corjnis Christi" i}H per visionem beatificam, non solum omnes labores, angores, persecutiones et triumphos totius Ecclesiæ, sed etiam intimos K j' affectus et cogitationes singulorum fidelium;quæ sane consideratio Ή tfit 1 t maxime devotionem fovet. , 1 . |) Corpus Christi in Eucharistia non potest agere aut pati actione corporea; actio enim vel passio corporea exerceri nequit per vei in corpus Domini quod est in eucharistia per modum substantia. Hinc non videri potest naturaliter 1 Cienfuegos, Vila abscondita, disp. II, sect. 1-2; Franzelin, th. XI; Dalgairns, Holy communion, gallice La sainte communion, t. I, c. 4, η. 159 sq.; E. Hugon, p. 277-278, 508 CAPUT I. oculo corporeo, etiam glorioso, cum sit ad modum substantiæ, nec emittere possit species sensibiles seu imaginem sui qua videatur.—Proinde injuriosæ tractationes solas species attin­ gunt, non autem ipsum Christi corpus quod lædi non potest 5) Christus in eucharistia non moveturper se, sed tantuin per acddens. "Non est enim per se in loco, sed tantum mediantibus speciebus; ergo ipse proprie non transit de loco in locum; sed, cum sub speciebus contineatur, cum eis et per eas acquirit et amittit præsentiam in singulis locis per quæ hostia transit. . . · ilis fit, cessât et multiplicatur Çhnsti. Ex idictis.enim, η.'όΣβ, sinosui mutatione per conversiodêsitîoriem speciêrum absque sui mutatione. ♦υ ' y Ante divisionem specierum, Christus non est pluries in eucha­ ristia : quamdiu enim continens (species quæ continet Christum) indivisum manet, Christus semel tantum præsens est; fracta autem hostia, Christus toties præsens est quot, factæ sunt partes hosjiæ^ . seu quot sunt diversa continentia; tota autem mutatio est; in specie, nop autem in corpore Christi. Quæ quidem omnia fluunt ex eo quod Christus est præsens per modum substantia. 702. (C) De apparitionibus miraculosis in eucharistia. Aliquando, miraculose apparuit Christus in eucharistia, sub forma pueruli vel hominis, aliquando etiam sanguis ex hostia aut ex calice effluxit, prout factum est tempore S. Thomæ, in pago Bolsena. Quæ apparitiones possunt esse subjectiva, per immutationem quæ fit a Deo in sensibus personæ videntis; vel objectiva per immutationem quæ divi­ nitus fit, extra videntem, ex parte specierum. Juxta 5. Thomam τ, quem communiter sequuntur theologi,. Christi apparitiones sùnt meræ ôguræ sensibiles divinitus for? intuentium, Ysive in rebus contiguis, non matæ siye m us 'Christi nam nunquam aut raro legitur autem ipsum ’ S. Thom., 3» q* 79? ?- 7-8. —Scotùta et Dynamista contendunt tamen non repugnare ut idem corpus sit circumscriptive in pluribus simul locis; quod sic explicat Palmieri, CosmoL·, th. io : elementa inextensa, quibus constat · corpus, naturaliter sunt simul in pluribus partibus, σ, i, r, loci alicujus continui, proindeque divinitus fieri potest ut simul sint in partibus dt loci alicujus issiti. Hæc autem theoria communiter a theologis rejicitur. DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS 509 Christum, post suam ascensionem, in terris apparuisse, cum idem corpus non possit esse circumscriptive in duobus locis simul, in caelo et in terra. Si, ante communionem, species omnino mutatae apparent, non sunt sumendae, sed reverenter servandae; tunc autem, ut habeatur verum ac integrum sacrificium, iterum corpus et sanguis Domini consecrentur ac sumantur l. 703. (d) Regulœ loquendi de Christi corpore eucharistico. am specierum attn ipso Christo præ 1) Attributa quæ prœsentiam denotant, abstrahendo ab modo,' propre Œhsfo tribuuptur, quia ejtis corpus cùm eBus unitur ; ita' dici' potest Christum esse in altari, in ciborio, ore suscipi. 2) Attributa quæ dicuntur de speciebus, quatenus sunt signum sacramentale continens m, Christo tribui oosooÊest cor ousXhristi sunt per metonymiam : recte igi videri, tangi, moveri, medianti! era (μΛ704. cies spectant, prout/» seipsi. ‘ ■£> nequeunt; ita^ dici ,nequi ^durnTzélreratumT^tc.^ 3° Solvuntur praecipuae difficultates. Cum /^^transsubstantiatio sit mysterium proprie dictum, contra P protestantes et Rationalistas, ostendere satis erit difficulfltate^ quas movent non probare in dogmate nostro aliquam .yjfyifiossibilitatem involvi. Hic enim repetere possumus quæ ' Augustinus de virginali -Ghjisti. partu scripsit : “ De^ ! · J mus £)'eum ‘ afiquKi posse qiiod nos /fateamur, iBvQ^tigare • Præcipuas autem difficultates philosophicas secundum / principia superius exposita solvemus. , '■ Istæ ex triplici præsertim capite desumuntur : 1) ex multipraft ψ senfia corporis Christi ; 2) ex permanentia accidentium panis et ) rinri 3) ex connexione inter accidentia illa et corpus Christi. a- 4. ad 3. XXXIII, 519 510 CAPUT I. (A) Ær ,r 705. (a) Impossibile est idem corpus esse simul in pluribus locis; atqui posita reali præsentia, corpus Christi esset simul in pluribus locis, scilicet in cælo, et super omnia altaria in quibus panis et vinum consecrantur; ergo. Resp. 1) Juxta modernos Schdfasticos^sic respondetur; dist. majorem : quando agitur de corpore actualiter extenso, transeat; quando agitur de corpore aptitudinaliter extenso, nego; corpus enim aptitudinaliter seu inteme extensum non circumscribitur a spatio, proindeque potest esse simul in pluribus locis, sicut, v. g., substantia animæ est præsens omnibus partibus corporis nostri. Dixi transeat, quia, juxta Scotistas et Dynamistas, minime repugnat corpus extensum in pluribus simul locis esse, ut supra exposuimus. Contradistinguo minorem : corpus Christi est quidem in cælo cum extensione sua actuali, sed in eucharistia existit sine locali exten­ sione, seu per modum substantia, ac proinde potest in pluribus locis simul existere. 2) Ad mentem 5. Thoma, respondetur : Idem corpus non potest esse simul in pluribus locis præsentia locali, concedo; non potest esse in uno loco præsentia locali, et alibi per modum substantia, nego; repugnat qqidem corpps, vere ej proprie .multilocatum; quia a seipso. localiter Sistaxef et'à seipso divideretur; sed contradictio S'. evanescit, quando corpus est localiter in uno tantum loco, et alibi per modum substantia : tunc enim a seipso non distat, nec dividi­ tur. Jamvero corpus Christi est localiter quidem in cælo, non est autem in eucharistia localiter, sed per modum substantiæ. 70ό. (b) Non possunt contradictoria de eodem ente prædicari; atqui si corpus Domini præsens esset simul in pluribus locis sub variis speciebus, contradictoria de eo dici possent, v. g., ipsum simul moveri et quiescere, moveri simul ad dexteram et ad sinis­ tram, cum motum specierum sequatur. Resp. Distinguo majorem : non possunt contradictoria de eodem prædicari sub eodem respectu, concedo; sub diverso respectu, nego. Nulla enim est contradictio in eo quod idem corpus sub diverso respectu quiescat et moveatur, v. g., qui in curru vehitur simul quiescit et movetur; ita pariter corpus Christi quatenus continetur sub talibus speciebus movetur, quia species ipsæ mo­ ventur, sed quatenus continetur sub aliis speciebus quiescit, quia species ipsæ quiescunt. (B) 707. Sensus nostri non possunt universaliter nos decipere; atqui, posita transsubstantiatione, sensus nostri universaliter deci- ' piuntur cum nobis referant in eucharistia adesse panis et vini gustum, colorem, etc., ac proinde panem et vinum; ergo. Resf>. Sensus nostri nos non decipiunt, quando circa proprium et modo debito exercentur, concedo; secus, nego; jamvero proprium sensuum est judicare de accidentibus corponon autem de substantiis; igitur quatenus affirmant esse ’colorem, gustum, etc., panis et vini, non decipiuntur, quia de facto 0 hæc accidentia seu phænomena realiter existunt, juxta doctrinam supra expositam. Si autem ex illis accidentibus concludere velint ipsam substantiam panis et vini remanere, decipiuntur, quia judi­ cant de objecto non suo, de objecto quod ad solum intellectum pertinet, .cujus officium est judicare de substantiis. Intellectus autem non decipitur, quia per fidem illuminatus, scit panis et vini substantiam non amplius in eucharistia existere x. 708. Instant : Accidentia panis et vini, etiam post consecratio­ nem, vim nutriendi retinent; atqui non possunt nutrire, nisi rema­ neat substantia panis et vini; ergo. Resp. Nego minorem ; nam, ut ait S. Thomas, “ in ipsa conse­ cratione, sicut substantia panis in corpus Christi miraculose, cqjif vertitur, itâmiracufose\acciitentibusCQnfeîûjr quo^z/^ÎÎyÎSw^^uoâ est propnum substantiæ : et per consequens quod omnia possint facere et pati quæ substantia posset facere et pati, si substantia adesset; unde sine novo miraculo et inebriare et nutrire et incinerari et putrefieri possunt, eodem modo et ordine ac si substantia panis et vini adesset ” 2. Facile etiam explicatur quomodo venenatæ species possint com­ municantem necare; nam venenum, utpote materia extranea, in corpus et sanguinem Christi non mutatur, sed cum panis et vini accidentibus miscetur, proindeque suos lethales effectus, etiam peracta consecratione, producere potest. 709. Instant iterum : Si species eucharisticæ analysi chimica resolvuntur, nihil in ipsis invenitur nisi panis et vini substantia; ergo talis substantia sub eis manet. Resp. Analysis chimica non attingit vere substantiam sensu philosophico intellectam, sed solum proprietates quæ ex dictis eædem manent. (C) Ex unione Christi cum accidentibus. P7IO. Obj. Indecens est docere Christum dentibus atteri, manducari, in stomachum transire, etc.; atqui, posita ejus præ­ sentia sub speciebus, hæc omnia dici debent; ergo. / Resp. (a) Nego Christum dentibus atteri, si verba sensu proprio sumuntur; nam ut canit Ecclesia : “ A sumente non concisus, non confractus, non divisus, integer accipitur ”, Etenim species eucha­ ristiae possunt quidem dentibus dividi, sed Christus ipse non dividitur, cum, ex supra dictis, corpus ejus in eucharistia sit per modum substantiæ, ac proinde inalterabile. (b) Nullum autem inconveniens est in eo quod dicatur ejus corpus manducari, transire in stomachum; hoc enim est solum mutatio localis, et non repugnat Christum transire ex uno loco in alium simul cum speciebus et ratione specierum. Quando autem species jam stomachum ingressæ sunt, paulatim dissolvuntur per agentia chimica quæ in eo sunt, et, speciebus integre dissolutis, corpus Domini cessat sub illis existere. 711. Nota apologetica. Si qui autem systema scholasticum admittere nolint, ea quæ sunt de fide aut certa firmiter teneant, et, quoad solutionem difficultatum, præ mente habeant peritissimos hodiernarum scientiarum cultores suam ignorantiam fateri circa metaphysicam corporum compositionem, multilocationem, etc.; et scientias nonnisi circa phenomena versari. Jamvero, ex dictis, phaenomena sensibilia eadem manent post consecrationem ac antea. Nihil ergo valent contra fidem catholicam argumenta e scientiis physicis deducta ’. § IV. De cultu Christo in eucharistia debito3. 712. i° Errores. (A) Calvinistcz, aliique Protestantes realem præsentiam Christi rejicientes, eo ipso cultum eucharistiæ tribuen­ dum esse negant, immo Catholicos sacram hostiam adorantes tanquam idololatriæ reos accusant 3. (B) Multi etiam Lutherani, licet realem præsentiam admittant, adorandam esse eucharistiam denegant, ut quid contrarium institutioni Christi et praxi Apos­ tolorum, aut etiam periculosum. 2:à^eszs ■’ ünriSLUS est "adorandus. ln eucnaristia cultu latriæ . Dicitur : “ Christus in eucharistia ”, quia adoratio nostra non sistit in speciebus eucharisticis, sed terminatur ad ipsum Domi1 Cir. J. H. Newman, Apologia, part. VIL 1 <7^1.^1265-127A rÇf. Corblet, op. cit., 1. XVIII; H. Thurston, in period. The Month, jun.-sept. 1901, april 1907, etc., gallice redditum cara A. Boudinhon, Rev. du Cl. Jr., t. XXIX, p. 258 sq. ; t. LVI, 150, 549. 3“Sicuti protestantes omnes profitentur doctrinam de transsubstantiatione esse falsam et Scripturæ adversari, ita unanimiter sentiunt consecratæ hostiæ adorationem idololatriam quamdam præ se ferre ” (Hodge * op cit vol III p. 682) ’ ’’ ' ’ DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. 513 num; objectum primarium hujus adorationis est Christus, qui, ut Deus-homo, ratione sui adoratur; objectum autem secundarium sunt species, quatenus propter unionem cum Christo, eodem actu cum ipso coadorantur. Quare Tridentinum * declarat hoc SS. Sacramentum adorandum esse cultu latrice. Nomine autem sacra- ? menti intelligitur persona Christi una aim speciebus. Thesis de fide est, ex Trident.8 : “ Si quis dixerit, in sancto eucharistiæ sacramento Christum unigenitum Dei Filium non esse cultu latriæ, etiam externo, adorandum, atque ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum, neque in pro­ cessionibus, secundum laudabilem et universalem Ecclesiæ sanctæ ritum et consuetudinem, sollemniter circumgestandum, vel non publice, ut adoretur, populo proponendum, et ejus adoratores esse idololatras : A. S. ”— Quam doctrinam ita contrahit Codex (c. 12 “ Christo Domino, etiam sub speciebus sacramentalibus, debetur cultus latriæ ”, (A) Script. Juxta S. PaulundQ ipsum nomen Christi est adorandum : “ In nomine Jesu omne genu flectajtj Ergo.a fortiori terrestrium, et infernor :ia Patens. (B) Traditione, (a) Ex Patribus : v. g., S. Chrysostomo dicente 4 ; “ Adora et communica”; S. Augustino : “ Nemo illam carnem manducet nisi prius adoraverit" 5; *6. Cyrillo *HierosolA : “ Post communionem corporis Christi, accede et ad calicem sanguinis illius, non extendens manus, sed pro­ nus adorationis in modum...” (b) Ex praxi Ecclesiæ, quæ antiquitus praescripsit Chris­ tum adorandum esse in eucharistia, ut constat ex Liturgiis, in quibus reperitur usus hostiam et calicem elevandi post /'consecrationem, et sacram hostiam adorandi ante commu­ nionem?; et canendi : “ Adoremus in æter.num Sanctissimum Sacramentum"; et ex festo Corporis Domini. * Sess. XIII, cap. 5, D. B., 878. - ’ Sess. XIII, can. 6, D. B., 888. \Philip., II, 10, — * Homil. 3 in ep. ad Ephes. s In Ps. 98, n. 9. — 6 Catech. mystag., 5, n. 21. 7 “ In Ecclesia Occidentali, maxime in Galliis, diebus præcipuis quibus universus populus ad sacram Synaxim accedere tenebatur, sollemni ritu ad communionem invitabatur his verbis : Venite, populi... manibus mundis pænitentiæ munus communicemus, quoniam Agnus Dei propter nos Patri sacrificium propositum est : ipsum solum adoremus... ” (Martène, De Antiq. Rit., 1. I, T. III TheoL Dogm. — 17 . · —« I I 514 CAPUT I. (c) E conditis, præsertim Tridentino' ; “Nullus itaque dubitandi locus relinquitur quin omnes Christi fideles, pro more in catholica Ecclesia semper recepto, latries cultum, qui vero Deo debetur, huic sanctissimo sacramento in vene­ ratione exhibeant. Neque enim ideo minus adorandum quod fuerit a Christo Domino ut sumatur institutum. Nam illum eumdem Deum præsentem in eo adesse credimus, quem Pater æternus introducens in orbem terrarum dicit : “ Et adorent eum omnes Angeli Dei", quam Magi proci­ dentes adoraverunt.,, ” _ , ..JC) Rat. theoL Christus, cum sit Deus>homo, adorandus est etiam cultu externo, ubicumque invenitur, idque eo ferventius quo magis seipsum pro nobis humiliat. Atqui vere et realiter præsens est in Eucharistia, ex dictis antea, ibique suam majestatem abscondens se plus humiliat quam in passione juxta illud S. Thomæ : “ In cruce latebat sola deitas, at hic latet simul et humanitas illi VjH; 4· 17 714. 3° Pracipui modi hunc cultum exhibendi. (A) Antiquis­ sima est praxis conservandi SS. Sacramentum, (a) Jam enim mos invaluit, ab initio sæc. II‘, conservandi partem specierum conse­ cratarum pro agrotis aut confessoribus fidei communicandis; — permittendi fidelibus ut domi asportarent hostias ad se ipsos aut alios fratres communicandos; — imo ad episcopos mittendi hostias consecratas, in signum ecclesiasticae communionis, (b) Postea, a sæc. XIV0, servata est species panis non solum pro communione ægrotorum, sed ut adoraretur Christus sub speciebus eucharisticis latens. .. . , r û pxihde na,|a est pia ,et utilis praxis frequenter visitandi eramentum. -''SiquidemChristus perpetuo in Eucharistia remanet : 1) ut Deus, quem adorare debemus; 2) ut benefactor, a quo novas gratias accipere possumus; 3) ut amicus, cujus deliciæ sunt esse cum filiis hominum, et quem singulariter diligere debemus; 4) ut exemplar omnium virtutum, quas exercere debemus; jamvero prop­ ter hæc omnia frequenter visitandus est£? c. 4, a. ίο, η. 6.) Ritus devotionis non Um antiquus est quam ritus adoratior nis; videtur introductus tempore Berengarii, in reparationem injuriæ huic 'Sacramento illatæ; sed praxis Eucharistiam adorandi multo antiquior est. 1 Sess. XIII, cap. 5, D. B., 878. ’ “ Maxime tandem in votis habemus, ut fideles doceantur bona quamplurima K ipsis obventura, si Dominum sub speciebus sacramenulibus inter nos hospitem /sæpius invisant. Pastoris ergo munus erit, et verbis et exemplo ad hoc pientis- * DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS, 515 (B) Optimo consilio instituta fuit, sæc. XIII0, sollemnitas cor­ poris Christi, ac processio sollemnis, (sæc. XIV°), qua circumfertur SS. Sacramentum, in catholicis regionibus. Conveniebat enim specialem sollemnitatem institui : (a) ad gratitudinem nostram Redemptori pro tanto beneficio exprimendam; (b) ad repræsentandum Christi triumphum, confundendosque ejus adversarios; (c) ad fidem fidelium magis ac magis excitandamO I (C) Pia et utilis est praxis ab Ecclesia instituta, sæc. XVI°, exponendi SS. Sacramentum. Convenit siquidem, quibusdam saltem diebus, Christo latenti in Eucharistia publicos solvi ho­ nores, ut injuriæ eidem inflictæ reparentur, ac fideles propius accedant ad thronum gratiæ, novasque benedictiones a Domino accipiant. (D) Cum vero Cor sacratissimum Jesu institutionem eucharistiæ inspiraverit, atque sub speciebus indesinenter vivat, et nos ad se vocet, inde nata est devotio erga Cor eucharisticum, qua recogitan­ tes amorem Christi seipsum nobis dantis, et nos Ipsi damus cor nostrum, ad Eum amandum amore gratitudinis, reparationis et amicitiæ, et Eumdem adorandum atque imitanduma. Corollarium pietatis. 715. Post descripta tot tantaque mirabilia in transsubstantiatione instituta, Christum sub speciebus latentem totis medullis cordium adoremus et amemus. i° Adoremus in œternum sanctissimum Sacramentum. Ibi enim invenitur Deus-homo, idem qui, in sinu Mariae Virginis conceptus, ab Angelis et præsertim a piissima matre adoratus est; qui, in Bethlehem natus, a pastoribus et a magis divinos honores accepit ; qui in Nazareth obscuram et humilem vitam agens, a B. Virgine et a S. Joseph, cultu latriæ veneratus est ; qui, per vitam publicam, a S. Petro aliisque ut Christus filius Dei vivi agnitus est; quem in cruce morientem centurio tanquam Filium Dei adoravit; simum officium suos incitare ”... (Cone. Balt. II, n. 269.) — Cf. S. Alphonsus Liguori, Visite al Santissimo Sacramento, Introduct. ; Bourdaloue, Essai (f Octave iu S. Sacrement ; Retraite, 4e jour. 1 Fk.Faber, ,7^g. $· Sacrament, passim, præsertim 13-38, 129 sq., 311, 516, 555, 561 ; Bourdaloue, 1. cit. ■ De cultu eucharistici Cordis Jesu cfr. Lepidi, De cultu Cordis Jesu eucha­ ristici, 1905; Castelain, C. SS. R.,Z> Coeur Eucharistique, 1920, et De cultu eucharistici Cordis Jesu, 1928, ubi hæc devotio theologice expenditur ac multa documenta atque opera recensentur. ■ c 3 ii .· · ί τ'* 516 CAP. I.— DE MYSTERIO PRÆSENTIÆ REALIS. cui redivivo, Thomas, primum incredulus, sed mox conver­ sus, ita salutavit : Dominus meus ac Deus meus. Cum angelico Praecentore eucharistiae, canamus : Adoro te devote, latens deitas, Quæ sub his figuris vere latitas : Tibi se cor meum totum subjicit, Quia te contemplans totum deficit. Cum eo Christum eucharisticum laudemus : Lauda Sion Salvatorem Lauda ducem et pastorem In hymnis et canticis. ■i Ί J Quantum potes, tantum aude, Quia major omni laude, Nec laudare sufficis. 2° Amemus, redamemus Eum qui, cum dilexisset suos in mundo, usque in finem dilexit eos. Et sane, cum sit amor donum sui, seipsum cuique nostrum se tradidit, nec tradere desinit : Se nascens dedit socium, Convescens in edulium, Se moriens in pretium Se regnans dat in præmium. Nosmetipsos itaque et omnia nostra demus, non semel, sed iterum atque iterum. Sit Jesus totius vitæ nostrae cen­ trum, Eum semper prœ oculis habeamus, juxta illud : “ Oculi mei semper ad Dominum ”, ut Eum contemplantes tanquam perfectum exemplar, Ejus virtutes imitemur; Eumdem indesinenter in corde gestemus, ita ut interiores Ejus dispo­ sitiones intima cordis nostri penetrent; Eum tandem prœ manibus feramus, ut omnes et singulæ actiones ad Ejus honorem et gloriam tendant Jesu, quem velatum nunc aspicio, Oro fiat illud quod tam sitio : Ut te revelata cernens facie, Visu sim beatus tuæ gloriæ. r. /'C*' · v aS . - · ♦r. Arwt ίΛ*:· - *· CAPUT IL — DE SACRIFICIO MISSÆ CAPUT Π DE SACRIFICIO MISSÆ 716. Christus, præsens in eucharistia per transsubstantiationem, ibi seipsum offert ut victimam ad Deum adoran­ dum, et seipsum præbet ut cibum ad fideles nutriendos tum. Quia vero Christus non fit cibus nisi quatenus est hostia, et communio est pars integrans sacrificii, primum de sacrificio agendum est in hoc capite; postea de sacramento seu communione in tertio capite r. Ad exponendam doctrinam dogmaticam et moralem de sacrificio missæ, sex erunt articuli : \ I. De notione et existentia; II. De essentia; ; i III. De effectibus; ·’IV. De ministro ; 1 > -i V. De subjecto seu de iis pro quibus offertur; VI. De praecipuis prœceptis liturgicis. . ' Art. L Notio et existentia sacrificii eucharistici § I. NOTIO SACRIFICII EUCHARISTICI2. Duo exponemus : I° notionem sacrificii in genere; 2° no­ tionem sacrificii missæ. J. Notio sacrificii in genere. 717. Hanc notionem jam exposuimus in Tr. de Verbo Ineam., n. 1202-1207. Quia vero nostris diebus multum de hac notione disputatum est, breviter rem denuo expende­ mus et, pro modulo nostro, elucidabimus. Vox sacrificium {sacrum acere} designat actionem qua aliquid sacri efficitur. * Quem ordinem sapienter proposuit P. Vi gué, Sur Γordonnante du traité de tEucharistie, in Rev. Apologétique, I et 15 déc. 19 3. 518 Species. Quadruplex species sacrificii distin guitur (a) ratione ^btaiena .· sacrificium improprie dictum proprie dictum. i) Prius est omne opus bbhum/sfve inter num sive externum in honorem Dei elicitum, juxta illud Psalmista 1 .· “ Immola Deo sacrificium laudis et S. Au­ gustini3 .· " Γ Omne opus quod agitur ut sancta socie reamus Deo ". 2) jProprie dictum,quod. m suo generic^ conceptq, juxta pmn ]UO res sensibilis Deo ‘soff offertur e aliquo modo imm utatur ' acT' eum adorandum.’ ÔeAjïïo tantum hic agitur. (b) Iterum, ratione offerentis, sacrificium est privatum vel publicum : prius a persona privata offertur nomine pro­ prio; posterius a legitimo ministro nomine totius societa­ tis. De hoc ultimo tantum agimus, cum, sub lege^christiàna on detur sacri mm verum nisi sim et sociale il latreuticum primano Dei exce agimus "p ) eucnaristicum. in quantum gratias ueo :ns ab eo a,ccepti$· 3) tfnbetyqtonum, in imus nova quibus in^lgen^s^ beneficia; uaténus, culpas nostras expiantes, vehiæ pfiysïca i rrimola t ïoinie 719. 20 Notio sacrificii publici seu socialis. Cum hodie diversæ sint opiniones, post brevem harum recensio­ nem, communiorem sententiam declarabimus. (A) Opiniones minus probabiles, (a) Nonnulli, cum Sua­ rez \ putant solam immutationem, ad verum sacrificium requisitam, eam esse quæ perficit et transmutat in melius rem sensibilem oblatam : ita, in eucharistia, panis et vinum in aliquid melius mutatur, corpus et sanguinem Christi. (b) Alii putant essentiam sacrificii in sola oblatione sitam A· XLIX, 14- — 3 De Civit. Dei. X, Suarez, disp. 73, sect 5; Lahousse, E SACRIFICIO MISS esse, absque ulla immolatione proprie dicta l, cum vera im­ molatio desit in quibusdam sacrificiis et in sacrificio missæ. (c) Pauci asserunt essentiam sacrificii consistere in com­ munione, cum sacrificium nihil aliud sit nisi convivium sacrificale a. 720. (B) Communior sententia tenet ad sacrificium pro­ prie dictum, ex jure positivo divino, horTsofum oblationem 1requiri, tanquam actum essentialem, sed etiam quamdam destructionem victimæ sive pnysicarri sive æquivalentem 3. Non enim requiritur victimæ destructio cruenta, dummodo sit realis : “Sacrificia proprie dicuntur, ait S. Thomas 4, quando circa res oblatas aliquid fit, sicut quod animalia occidebantur et comburebantur, quod panis frangitur et comeditur et benedicitur. Et hoc ipsum nomen sonat, nam sacrificium dicitur ex hoc quod homo aliquid sacrum facit... Unde omne sacrificium est oblatio, sed non convertitur ”, id est, non omnis oblatio est sacrificium. — Insuper, quando victima semel immolata fuit, non requiritur nova immolatio, sed sufficit nova oblatio cum repræsentatione immolationis jam factæ, præsertim si ipsa victima, immortalis facta, vere præsens est et seipsam denuo offert. Quod quidem melius ex dicendis intelligetur. fi 721. Diximus : exjure positivo divino : non enim constat solo jure naturali requiri immolationem ad verum sacrificium. Ratio quidem naturalis ostendit convenientiam hujus immo­ lationis sive ad agnoscendum Deum esse supremum Domi­ num, dominum vitæ ac mortis, sive ad expiandum pec­ catum, quod morte legitime punitur; sed ejus necessitatem non demonstrat. —, -beo, ex institutione divina, victimæ immolatio requiritur tanquam conditio sine qua non sacrificii, i) Quod sane apparet ex sacrificio Christi, quod est exemplar omnium sacrificiorum. Deus enim voluit ut redimeretur homo per 1 Ita præsertim M. Lepin, L'idée du sacrifice de la Messe, p. 727-737, qui tamen agnoscit veram immolationem in sacrificio crucis; et mysticam, non realem, immolationem in missa requiri, ex ordinatione divina, ut conditionem necessariam. 2 Ita J. Bellord, in The Ecclesiastical Review, 1905, P- 206 sq. 3 F. Cimetier, Oblation et immolation, Rev. d'Apol., juin 1927. 4 Sum. theol., 2a 2®, q. 85, a. 3, ad 3. ί η i ? -1 520 CAPUT II. cruentum sacrificium crucis, ut probatum est in Tr. de Verbo Incarn., n. 113S sq.; ex se quidem quælibet actio Christi, propter infinitam dignitatem personae, sufficiens fuisset ad hominem redimendum ; sed, ex voluntate Dei, cetera opera Christi, etsi ad reparationem nostram aliquid conferentia, eam non effecerunt nisi in relatione cum sacrificio crucis : “ Dicendum est, ait S. Thomasx, quod non sunt deputata ad redemptionem humani generis a Deo Patre et Christo aliæ passiones Christi absque morte Christi igitur sacri­ ficium fuit simul oblatio et immolatio seu oblatio victimæ immolatae. Oblatio est quidem pars essentialis et formalis sacrificii; sed immolatio est conditio necessaria ex ipsa volun­ tate Dei. I 2) Quia vero sacrificia in lege mosaica instituta, erant figurez sacrificii Christi, pariter aliquam immutationem importabant, nempe mactationem animalium, liquorum effu­ sionem, fructuum et panis consecrationem, qua res hujus­ modi ab usu profano subtrahebantur ut in gloriam Dei cederenta. 3) Imo etiam patriarchae, ante legem mosaicam, Deo sa­ crificia offerebant “secundum sui temporis congruentiam”, sub instinctu divino, ita tamen ut aliquid fieret circa rem oblatam. Sacrificium itaque, ex institutione divina, duplici cons­ tat elemento, oblatione et immolatione, ita tamen ut obla­ tio sit elementum formale et victimæ immolatio elemen­ tum materiale \ -•«♦il K11ψ t _ • 722. 30 Definitio sacrificii proprie cUcti juxta comII muniorem sententiam^ Sacrificium, ex instifufione divi-^ / W/j na, est j oblatio rei sensibilis, cum aliqua eius immolatione, a legitimo ministro soli Deo rite facta, ad significandos interiores religionis sensus, quibus agnoscitur supremum Dei _ ^dominium. < ' " Sacrificium est in genere signi, quatenus est actio quæ­ dam externa, quæ suam excellentiam desumit ex eo quod 1 Quodlibet 2, q. I, a. 2. * ·· 1 Qaod declaravimus in 7r. de Verbo Incarnato, n. 1203-1204. 3 Ita S. Thomas, j\2*,q. icr - —’ ~ DE SACRIFICIO MISSÆ. 521 per eam homo significat seu exprimit interiorem adorationis affectum quo se totaliter Deo devovetr. Dicitur : (a) Ôblatio : omne enim sacrificium est essentialiter oblatio, etsi non omnis oblatio sit sacrificium. Cum enim Deus sit primum hominis principium, benefactor excellens, et finis ulti­ mus, jus habet ut hæc omnia a creatura rationali agnoscantur. Atqui homo non potest ea omnia agnoscere nisi se totaliter Deo offerat in cultu latriæ. - .. TT (b) Oblatio rei sensibilis : Res enim oblata debet esse sensibilis;, nam sacrificium proprie dictum est aliquod signum et actus cultus fi'' externi et publici, ac proinde consistere debet in oblatione victimæ sensibilis, qua offerens significet velle seipsum Deo dedicare; oblatio mere interna non esset nisi sacrificium improprie dictum. •(c). aliqua immolatione. In hoc apparet^sacnficua^rziw'^lid oblatione dïscriçoen. Immolatio autem victimæ duplex esse potest : velphys'icà 'tfëmuctio, ut fiebat in holocaustis; VeT inoratis immutatio, qua victima in statu humiliori constituitur, ut fiebat in libationibus, in quibus liquor effusus in statu decliviori et ad de?tructionem sui vergente constituebatur. Unde èblatib s'îrie.immo- ^ ‘v'^Hafimw5ion'est/r^'r/? (d) A legitimo ministro : cum enim sacrificium proprie dictum sit actus cultus publici, nomine societatis oblati, nemo potest illud offerre, nisi specialiter ad hoc munus deputetur : “ Omnis pontifex, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia ” (Hebr., V, i). (e) Soli Deo rite facta, ad significandos interiores religionis sensus, quibus agnoscitur supremum Dei dominium. Finis essen­ tialis et praecipuus sacrificii est Deum agnoscere ut primum principium, supremum dominum et finem ultimum; hoc autem significat oblatio victimæ. Ita sacrificium est in genere signi, rtiii quatenus exterius manifestat interiorem religionem -qua homo se Deo^totaliter devovet. Sensus'”â'ü't&rri feligionis^praecippi sunt adddralw, qua Deus agnoscitur ut supremus Dominus, gratiarum * actio pro beneficiis acceptis, reparatio prô peccatis commissis, ac venia imploratio : cum, in statu natura lapsa, divina majestas per peccatum offensa fuerit, homo, per sacrificium, se mortis reum profitetur, et per hoc, offensam Deo irrogatam reparare intendit, veniamque impetrare; tandem supplicatio pro novis beneficiis quibus indigemus. Duo igitur actus essentiales sacrificii sunt oblatio et immolatio 1 S. Thom. a» 2X, q. 85, a. 2; L. Billot, p. 586; M. Lepin, op. cit., P· 737 sq·; L.~Vërnele, L'idie du sacrifice, Rev. d'Apol., avril et mai 1927; E. Masure, Le sacrifice de l'Eucharistie, Rev. d'Apol., août, sept., oct. 1927 i .o P ' 1 victimæ. (Juia vero hms olterentium est est elementum integrans, nempe communio Notio sacriflcii missae 723. (A) Quoad nomen1. Apud Gracos, sacri era, λειτουργία seu ritus. Apud Latinos, vocatur sacrificium, obla­ tio, agenda seu actio per excellentiam ; sed præsertim missa; hoc nomen, quarto sæculo introductum, communiter derivatur â latina voce mitto, quia, post sermonem, ante offertorium, catechumeni dimittebantur, juxta illud 5. Augustini1 : “ Post sermonem, fit Missa catechumenis, manebunt fideles”; hinc etiam hodie, in fine sacrificii dicitur : “ Ite, missa est ”, id est recedite, vobis datur missio seu licentia abeundi 3. 0 _ (B) Quoad rem, sacnnqum.fmissæ definitur^ 3d r^en Trideniini Λ­ qcrifiçiwn noves Cegis, iiCquo Christus pffe et incruente.immolatur, sub specie* anis et vini, per horni- . Z. '·—Ç. , /“.'■· nem ministrum, pro Ecclesia, ad a endum Dei dominium supremum, nobisque applicandum ‘passionis. Dicitur Ύ ' (a) Sacrificium Nova Legis, ut sic distinguatur a sacrificiis V. Legis quæ solum figurativa erant, dum sacrificium missæ est figurarum adimpletio. ~ . (b) In quo Christus, etc.quibus verbis indicatur tum victima, tufhprincipalis sacerdos, qui Christus est; ipse enim realiter præsens in eucharistia, seipsum Deo offert : hæc est nova oblatio victimæ jam in cruce immolatæ. (ÿ Sub speciebus, etc. : hic indicatur modus quo fit sacrificium mis­ sæ; Christus enim non actualiter immolatur moàQ.yisibili et cruenta super altare, ut in cruce factum est; sed* moao i estfsed -mysticoetidcrueritc, ✓···«· · ^uateriussensibiliter, per separationem specierum, exprimitur vera separatio corporis et sanguinis olim in cruce peracta. Itaque adest actualis mystica repræsentatio immolationis jam in cruce peracta; evhæc duo sufficiunt ad sacrificium, ut infra dicetur. (d) Per hominem ministrum : id est per sacerdotem legitime consecratum, qui est minister visibilis et secundarius hujus sacri­ ficii, dum Christus ipse remanet principalis minister invisibilis. Α. Fortescue, in The Calhot, Encyclop^fite^NoiV., t. IX, p. 791. Sentio XLIX, 8, Pi L, XXXVlil, 324.-— S. Ambrosius primus 7· : .<·>.·.·.. £:.· * Γ . r- ? ' · ? 1 ~ y j ·· ■ ■ .îtvs-z.· • ΓΛ’· 7- k ·*■ - ■··:, MISSÆ. DE SACK 523 (e) Pro Ecclesia, primario pro universali Ecclesia militante/ sed secundario tamen pro Ecclesia in purgatorio patiente, immo et in honorem Sanctorum qui Ecclesiam triumphantem cons­ tituunt. (f) Ad agnoscendum, etc. : quibus verbis duplex finis sacrificii /...■■ missæ innuitur, primarius quidem gloria Dei, secundarius autem , applicatio fructuum passionis unicuitpte fidelium. -- . I1 «r a ** Hanc definitionem esse legitimam ex thesibus sequen­ tibus probabitur. Hinc sacrificium missæ : r) convenit qui­ dem cum sacramento eucharistiæ, in eo quod utrumque est signum sensibile et sacrum, ad gloriam Dei et salutem ani­ marum conducens; 2) sed sacrificium a sacramento differt : (a) ratione essentiel : prttts- enim essentialiter consistit »r 4i/ww—-q^tra—5‘iet4ma—-imm€4atury—posterius—in—suscopUoue -victimæ-ja-m-^mmolatæ ; (b) ratione finis : prius primario ad Dei gloriam et cultum, posterius directe ad nostram sanctificationem refertur; (C) ratione subjecti : prius directe et per se pro multis offertur multisque prodest, dum poste­ rius directe soli suscipienti prodest. § II. De existentia sacrificii missæ1. 724. Errores. . (a) Lutherus doctrinam de sacrificio Missæ primum retinuerat ; postea autem, suadente diabolo, ut ipse fatetur, f eam ut impiam et sacrificio crucis injuriosam rejecit3, (b) Calvi­ niste, qui præsentiam realem negant, eo ipso rejiciunt sacrificium Missæ, immo doctrinam catholicam exhibent ut multis abusibus ansam præbentem λ (c) Anglicani, sub Henrico VIII, sacrificium Missæ retinuerant, paucis in liiurgia mutatis, sed, sub Eduardo VI, declaratum fuit “ missarum sacrificia blasphema figmenta esse et -, , perniciosas imposturas” (art. XXXI). Nostris tamen diebus, ’ 1 quidam inter Anglicanos, Ritualiste vocati, tum præsentiam realem, tum sacrificium missæ de novo admittunt. (d) Juxta ^Sj/Thom., q. 83, a. i; Suarez, disp. 74; S. Bellarminus, 1. V, c. 5-27; Lugo, disp.XIX, s 2; rouin, De Sacrificio etuh., q. IV; Billuart, diss. VIII, a. i; Franzelin, De Sacrificio, th. 8-11 ; Stentrup, Soteriologia, th. S4-S7; Rosset, n. 1024 sq.; de Augustinis, th. 14-15; Pesch, n. S52 sq.; Billot, th. 53; Sasse, th. 20-24; DD. Ruch, in D. T. C., Messe, 795-964. * Cf. O’ Connor, Luther's own Statements, p. 13, ubi narrat se media nocte cum diabolo disputasse, posteaque argumenta refert, quibus diabolus Missam, præsertim privatam, impugnat. 3 Iu Hodge ·, System theol., Ill, p. 688. J ' 524 CAPUT II .tfodernistas, Cœna Domini fuit cœna communis, cujus missa est merum memoriale. '^#25. Thesis, : Missastt verum et proprie dictum contra * Novatores, ex sac^incium w. Legisp u*'e jfaik'esf Trident.1 : “ Si quis dixerit, in Missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, aut quod offerri non sit aliud quam nobis Christum ad manducandum dari : A. S. ” — Damnan­ tur Novatores ut hœretici, quia negant vere offerri Deo pro­ prie dictum sacrificium; juxta eos, in eucharistia non fit oblatio corporis Christi Deo ut glorificetur, sed homini ut ) ab eo spiritualiter nutriatur. 4 y 726. i° Probatur Scriptura. (A) Ex Vet. Testamento. (a) Psalmista jam prænuntiaverat Messiam seu Christum ρρτ «’ , γ .. sacerdotem fore®: “Juravit Dominus, et non pænitebit eum : tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech ”. Hunc psalmum messianicum esse, et ad Christum referri, constat ex N. Testamento® Unde sic : Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, ac proinde^acrificium offerre debuit simile sacrificio panis et vini quod Melchisedech obtulit 4; atqui non est aliud sacrificium panis et vini in nova Lege nisi sacrificium eucharisticum ; ergo sacrificium a Psalmista prædictum est sacrificium eucharisticum. (b) Sed celebrius atque efficacius est vaticinium Malachite, in quo, post prædictam veterum sacrificiorum abrogationem, novum et perfectius annuntiatur sacrificium : “ Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum :et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda ”© Quæ quidem verba de sacrificio Missæ prædicata sunt, ut a Trident. 6 declaratur: “ Et hæc quidem illa munda oblatio est., quam Dominus per Malachiam nomini suo... in omni loco mun­ dam offerendam prædixit ”. ’ Sess. XXII, can. i, D. B., 948; 938-941. — ’ Ps. CIX, 4. 3 XXII, 42-45; ΖΛτΛγ., VI, 20; VII, 17. etc. — < Çen., XIV, ι8. * Malach., L IQ-U. tf. Corlnv. vol. II, p. 398 sq. ; Knabenbauer, Comment, in Proph. minores, 1886, in h. loc. ; A. Van Hoonacker, Les douze petits prophètes, 1908, p. 711-714. * Sees. XXII, cap. i, D. B., 939. U ·.·. '· ■ 3 -·ΛΖ V- DE SACRIFICIO MISSÆ. 525 Revera ibi prænuntiatur sacrificium : i) novum, cum sit judaicis sacrificiis subrogandum : “ l^unus non suscipiam de manu vestra ” anrf vox'heEgÎica minchah, quæ latinæ vô'ci ^/zf/Z^espondet, sensu sacro seu liturgico, prout hic sumitur, designat sacrificium praesertim incruentum 1 ; quæ interpretatio contextu firmatur, nam eadem vox minchah, versu io, ad designanda Judæorum sacrificia usurpatur, quæ certe vera sacrificia erant ; insuper voces hebraicæ muqtar, muggash, quæ stant pro sacrificatur et offertur, sunt sacrificales, seu de sacrificiis proprie dictis prædicantur; tandem sacrificia improprie dicta semper in usu fuerunt, nec proinde tam emphatice prædici indige- offertur; siquidem “ ab ortcc solis usque ad occasum" totum orbem terrarum designat, ut patet ex parallelis locis23 ; aliunde additur “ in gentibus ”, quo vocabulo plurali populi Israelitis alieni designabantur; tandem “in omni loco" dici­ tur per oppositionem ad sacrificia judaica quæ in uno loco offerebantur; 4) muyffum^sz.yi purum et Deo gratum. Atqui hoc sacrificium non potest esse sacrificium Aaroniticum, nec paganum, nec sacrificium crucis, sed est sacri­ ficium missæ. 1) Non est sacrificium Aaroniticum, quod declaratur abrogandum esse, et in solo templo Jerusalem offerebatur; 2) nec sacrificium a gentibus paganis oblatum, quidquid contendunt Liberales3, cum Prophetae istiusmodi sacrificia abhorrerent; 3) non est sacrificium crucis : licet enim sit novum et perfectum, tamen non est oblatum in omni loco, sed in uno, prope Jerusalem. 1 Hac de re audiatur protestans auctor, A. Cave * (The Scripture doctrine of sacrifice. 1877, p. 479) : “Minchah. a radice manach (dare) multiplici sensu adhibetur, qui clarissime semper ob contextum detegitur, atque eamdem ideam exprimit fundamentalem. Aliquando ad farinæ oblationem significandam adhibetur, prout in Levitico describitur; aliquando ampliorem habet sensum et incruenta sacrificia exhibet per oppositionem ad cruenta, exempli gratia Ps. XXXIX, 7; Isa.. XIX, 21; Dan.. IX, 27. Aliquando vero sacrificium cruentum, sicut agni oblationem mane aut vespere factam, exempli gratia III Reg.. XVIII, 29; IV Reg.. Ill, 20; Ps. CXII, 2; Dan.. IX, 21 * Ps. XLIX, 1; CVI, 3; CXII, 3· 3 Dicunt quidem Prophetam loqui de sacrificio quod jam existit “offertur". Sed immerito; nam sæpe Prophète tanquam présentes describunt res futuras (v. g., Isa.. VII, 14), quia nempe eas vident absque respectu temporis. It ♦r ί • ♦ 526 CAPUT Π. Remanet igitur ut sit sacrificium missæ, quod est simul novum, quatenus veteribus sacrificiis successit ; proprie dictum, ut infra ostendetur; universale, utpote celebratum ubique terrarum; mundum, cum hæc sit oblatio munda, quæ nulla offerentium iniquitate possit inquinari. 727. (B) Ex N. Test. (a) Ex verbis de institutione eucharistia : in ultima coena, Christus, eucharistiam insti­ tuendo, verum sacrificium, licet incruentum', obtulit Atqui voluit illud renovari ab Apostolis eorumque successoribus; quodquiHem fit in missa. Érgo in missa verum offertur sacrificium. — Minor constat ex dictis n. 595. Probatur major i° Christus enim non simpliciter dixit : “ Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus ”, séd'addiciït de’corpore “ quod pro vobis datur ” τό ύπερ ύρών διδόρενον, “quod pro vobis traditur”, et de sanguine “qui pro vobis effunditur ” έχχυνόρενονί Atqui hæc verba : 1) Ex se signifi­ cant corpus et sanguinem Christi oblata fuisse in verum sacrificium. Nam locutiones : corpus tradere, sanguinem effundere in remissionem peccatorum sacrificium indicant, ut patet ex comparatione cum verbis Moysis sacrificium offerentis.ad vetus Testamentum confirmandum 12. 2) ïmo significant sacrificium fieri hic et nunc. Nam, in . textu grceco tempus præsens adhibetur : datur, traditur, effunditur; et sanguis Christi fundi dicitur in calice : “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine ”<& ergo in ccena verum sacrificium oblatum est. 3) Verba exhibent corpus et sanguinem Christi ab invi­ cem separata sub speciebus distinctis panis et vini ; atqui hæc separatio sacramentalis, conjuncta cum præsentia Christi antea immolati, sufficit ad sacrificium, incruentum quidem, sed verum, ut infra explicabitur. 2° Ex circumstantiis confirmatur. 1) Christus instituit eucharistiam, “ pridie quam pateretur", ut esset memoriale 1 “ Hoc est corpus meum quod pro vobis datur ” (Luc.^ XXII» 19); “quod pro vobis tradetur” (T^Çor^ XI, 24); “Hic est sah'gû'ïs*meîïs Novi Testa­ menti, qui pro multiTeffundetur” »XIV, >- “qui pro multis effun­ detur in remissionem peccatorum ” (JZgZ/Λ., XXVI, 2&)· 2 “Hic est sanguis foederis quoi pêpTgit Dominus vobiscum (£xod., XXIV, 8 ; cfr. AWr., IX, 19-22). - 3 XXII, 20. ■■Ml DE SACRIFICIO MISSÆ. 527 suæ passionis et sui sacrificii in cruce; atqui eucharistia per­ fectius sacrificium Crucis repraesentat et commemorat, si ipsa est verum sacrificium corporis et sanguinis Christi. 2) Christus instituit eucharistiam ut Novum Pascha Nova Legis, antiquo Paschati Veteris Legis substituendum ; qua­ propter eam instituit eo tempore quo paschale sacrificium celebrabatur ; et quidem sub speciebus panis et vini, quæ in sacrificiis antiquis adhibebantur, præsertim in paschali cele­ bratione *. Atqui antiquum Pascha erat verum sacrificium. Ergo et Novum Pascha, id est, eucharistia. Hoc autem sacrificium, etsi in se sufficiens ad nos redi­ mendos, de facto nos non redemit, quia Deus positive statuerat nos nonnisi per sacrificium crucis redimendos esse : “ Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos ” 2. t L * 728. (b) Ex doctrina S. Pauli. 1) De sacerdotio Christi. Ex textibus quibus Christus exhibetur ut sacerdos “ secun­ dum ordinem Melchisedech" 3 et quidem “ in cfternum ” 4, Cum.enim sacerdotium sit propter sacrificium, distinctio skcerdotii ^Sesumrtür ex modo' sacrificandi. Atqui’ sacrifi­ cium Melchisedech fuit sacrificium in pane et vino. Ergo Christus sacrificium obtulit in pane et vino : quod fit in missa quatenus ccenam continuat. Ut enim advertit S. Cyprianus 5, Christus fuit sacerdos secundum ordinem Melchisedech, non solum quia habuit sacerdotium levitico sacerdotio praecellens, sed etiam quia “ obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, suum 1 Hac de re animadvertit protestaris auctor, A. Cave *, op. cit., p. 432-439 : ‘‘Voluisse Dominum nos edocere Ccenam cum veteribus sacrificiis aliquo modo connecti, ex sequentibus conjicere possumus : primo, ex tempore quo fuit instituta; secundo ex symbolis a Domino nostro adhibitis; tertio, ex verbis quibus convivas est allocutus... Ccena dici potest aliquo modo sacrificium; relationem manifestam ad praescriptiones mosaicas de sacrificiis habebat.. Sacri­ ficium cœnæ est ideo intime cum sacrificio paschali connexum, Caivarii expiatio­ nem nobis in mentem revocans”. Idem tradit Stephens , * The Theology of the New Testament, p. 132. —a Hebr.i X, 14. — 3 Hcbr., VII, 17. 4 “ Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes^ idcirco quod morte prohibe­ rentur permanere; hic autem, eo quod maneat in ætemum, sempiternum habet sacerdotium ”. Heb., VII» 23-24. 5 Epist. 63, ad Cæcilium, n. 4, Journel, 581; cf. Trident^ sess. XXII, cap. 1; D. B., 938. It 528 CAPUT II. scilicet corpus et sanguinem — Præterea, si Christus habet sacerdotium perpetuum, utique etiam in terra, ut satis indi­ cat textus Apostoli, usque in saeculi finem apud nos necesse est offerat per ministros. Atqui nullum aliud sacrificium offert in terra nisi suum corpus et sanguinem in eucharistia. 2) communione cum victima. S. Paulus communionem ~ ^uMéucharisticam comparat communioni cum victimis sive c^a^^-^judaicis sive paganisQ: “ Calix benedictionis, cui benedici‘mus, nonne communicatio sanguinis Christi est?... Videte ja7 ·*-Λ Israel secunc^um carnem : Nonne qui edunt hostias particiίΐΛ' ,β Opes sunt altaris? Quid ergo? dico quod idolis immolatum , sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid? Sed quæimmo’P ,/L lant gentes, dæmoniis immolant et non Deo. Nolo autem F l/Λ. vos SOC1OS fieri dæmoniorum. Non potestis calicem Domini p ^^T^bibere et calicem dæmoniorum”. Atqui hæc communio jAr erat participatio veris victimis in vero sacrificio immolatis. jj \· Ergo etiam communio eucharistica est participatio victimæ β^Λ'ΐ ·'' in ver0 sacrificio immolatæ. Of 729 2° Traditione probatur. (A) Ex Patribus. Patres r :;’ ■ 4 ’ docent missam esse sacrificium verum, a sacrificiis antiquæ legis distinctum eaque complens et perficiens : quod probant variis Scripturæ locis et variis analogiis explicant. (a) Jam tribus prioribus sœculis, clare asserunt missam esse sacrificium verum a Prophetis annuntiatum, idemque accurate describunt. Ita auctor Doctrina duodecim Apostolorum (Didacbe) et S. Justi­ nus animadvertunt in celebratione eucharistiæ impleri vaticinium Malachiæ2; 5. Irenaus declarat sacrificia Judæorum non amplius esse Deo acceptabilia, sed ab Ecclesia Deo offerri sacrificium panis et vini, a Malachia prænuntiatum, sacrificium corporis et sanguinis Christi, cujus oblatione fideles participes fiunt cælestium dono­ rum 3; 5. Cyprianus, tota epistola ad Cæcilium, disserit de sacrificio eucharistico quod offerri debet sicut “ Dominus et Deus noster, sacrificii auctor et doctor, fecit et docuit ” 4, et accurate describit hujus sacrificii materiam, nempe panem et vinum, quod fit ipsius corpus et sanguis. 1 Heb., ΧΠΙ, I g *~Didache, c. 14; Dial. cum Tryph., η. 116, P. G., VI, 746 sq. DE SACRIFICIO MISSÆ. 529 i j 730. (b) A sœc. * IV ad ** VI : Patres insuper osten­ dunt intimam esse connexionem inter sacrificium eucharisticum et sacrificium crucis cujus est continuatio, et in utroque eamdem esse victimam. Ita, inter Grcecos, S. Cyrillus Hierosol.1 totum ritum sacrificii Missæ describit, ubi offertur eadem propitiationis victima ac in cruce, præcipue vero anaphoram seu canonem, nempe prajationem, in qua sacerdos fideles invitat ut, depositis curis, cor sursum habeant in cælo; invocationem angelorum, cum quibus Deum lau­ damus dicendo : Sanctus, etc.; epiclesim, qua Deus exoratur ut faciat panem corpus Christi; sacrificium ipsum incruentum et propitiatorium, seu “Christum mactatum pro peccatis nostris”; com­ memorationem vivorum et eorum qui in pace dormiunt; postea exponit orationem dominicam, communionem et gratiarum actionem. Exinde apparet valde antiquam esse sacram liturgiam quoad partes essentiales, et in ea inveniri quidquid sacrificium constituit. 5. Greg. Nyssenus23de sacrificio missæ scribit : “ Arcano sacri­ ficii genere, quod ab hominibus cerni non poterat, seipsum pro nobis hostiam offert et victimam immolat, sacerdos simul existens et agnus Dei » S. Joannes Chrysost. docet Christum, sacerdotem et hostiam in cruce, quotidie a sacerdotibus offerri in memoriam ejus mortis, ita ut una eademque sit hostia ac ea quæ in cruce oblata est : “ Offe­ rimus quidem, sed ejus mortem revocamus in memoriam, et ipsa una est non multæ... quoniam semel fuit oblata sicut illa fuit in sancta sanctorum ” 3. Hujus autem sacrificii excellentiam ita describit4 : “ Cum enim videris Dominum immolatum et jacentem, et summum sacerdotem sacrificio incumbentem ac precantem, omnesque pretioso illo sanguine rubentes, an putas te cum homi­ nibus et in terra esse, annon potius in cælos translatum?” Inter Latinos, S. Ambrosius $ describit principem sacerdotum “offerentem pro nobis sanguinem suum”; et addit : “Sequimur, ut possumus, sacerdotes, ut offeramus pro populo sacrificium, etsi infirmi merito, tamen honorabiles sacrificio... Ipse (Christus) offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur ”. 5. Augustinus ostendit hoc sacrificium, in Antiqua Lege praefi­ guratum, esse passionis Domini commemorativum : “ Hujus sacrifi- I t I < . îf ή k 4 (r’II. 14 ‘ I * Caiech., XXIII, quæ tota legenda est, P. G., XXXIII, 1109-1128. * In Christi resur., orat. I, P. G., XLVI, 612; Journel, 1063. 3 Homil. in ep. ad Hebr., XVII, 3, P. G., LXIII, 131 ; Journel, 1222. 4 De sacerdotio, 1. III, 4, P. G., XLVIII, 642; Journel, 1118. ’ Enarr. in Ps. 38, 25, P. L., XIV, 981; Journel, 1260. < ■ 530 ciî caro et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoriæ celebratur ” 731. (c) A scec. VIe ad ** , XIII duo præsertim incul­ cantur : natura hujus sacrificii quod quamdam immolatio­ nem involvit, ejusque effectus. r r. . !. ' 1) Graeci praecipue immolationem Christi in eucharistia exponere satagunt. Eutychius Constantinop. ait Christum mystice immolari, ejusque mortem per fractionem panis repraesentari1 23 4*. Nestorius scribit Christum in Eucharistia figurative crucifigi et gladio sacer­ dotalis orationis mactari 3. Quod et antea 5. Gregorius Naz. jam dixerat : “Quando incruenta sectione secaveris corpus et sangui­ nem dominicum, vocem adhibens pro gladio ”♦. 2) Latini hanc immolationem pariter declarant, sed insuper sacrificii eucharistici effectus, qui iidem sunt ac sacrificii crucis. 5. Gregorius M. asserit per oblationem hostiæ salutaris expiari culpas defunctorum, et narrat quomodo Justus monachus a purga­ torio liberatus fuerit post triginta missas pro eo celebratas s. Alios effectus praeclare describit, simulque dispositiones ad eos conse­ quendos necessarias, praesertim contritionem : “ Hæc namque sin­ gulariter victima ab ætemo interitu animam salvat... Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis sacrificium quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fide­ lium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora, ad sacer­ dotis vocem cælos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena cælestibus jungi, unumque ex visibilibus atque invisibilibus fieri? Sed necesse est ut, cum hæc agimus, nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus, quia qui passionis dominicæ mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus ”6* . Juxta Ven. Bedami, Christus “lavat nos a peccatis nostris quo­ tidie in sanguine suo, cum ejusdem beatæ passionis ad altare memoria replicatur Paschasius Radbertus testatur Redemptorem quotidie in altari peragere quod tempore passionis gesserat, ideoque fideles a pec­ catis quotidianis vi eucharistiæ liberari 8. 1 Cont. Faustum, XX, 21. P. L., XLII, 385; Journel, 1604. ’ Sermo de Paschale, II, 3, P. C., LXXXVI, 2393, 2396. 3 Ap. Loofs, Nestoriana, p. 241. 4 Epist. CI, ad Amphiloc., P. G., XXXVII, 28α s Dialog., IV, 55, P. L., LXXVII, 418. 4 Dialog., IV, 58, 59, P. L., 425. 428. - 1 Homil., I, 14, P. L., XCIV, 75. ’ De corpore et sanguine Christi, P. L., CXX, 1294, 1328. DE SACRIFICIO MISSÆ. 531 Quæ omnia contrahens, 5. Thomas ’ docet Eucharistiæ celebra­ tionem esse immolationem, quia est repræsentativa passionis Christi, quæ est vera ejus immolatio, et quia per earn participes efficimur fructus dominicæ passionis. (B) Ex liturgiis, quæ, licet in multis ritibus discrepantes, disertis vocibus testantur Missam esse plenum et verum sacrificium, oblationem et immolationem; præcipue vero in anamnesi, quæ consecrationem sequitur, manifeste suppo­ nunt missam esse sacrificium commemorativum passionis et mortis Christi, immaculatam hostiam, qua ejus fructus nobis applicantur a. (C) Ex Conciliis : Ephesino\ ubi dicitur Incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem”; Later. IV, in quo asseritur Jesum Christum esse sacerdotem et sacrifi­ cium 4; Constantiensi damnante propositionem 5am Wicleffi : “ Non est fundatum in Evangelio quod Christus missam ordinaverit ”5; Tridentino jam citato, n. 725. — Codex, c. 801, 802, idem docet. Scriptura igitur et Traditione constat missam vere esse sacrificium. — Quod ita evidens est ut ipsi Protestantes fateantur antiquissimos Patres sacram eucharistiam pro Novæ Legis sacrificio habuisse6. 732. 3° Ratione suadetur. (A) Ex intima unione inter religionem et sacrificium. Tanta est connexio inter religio­ nem et sacrificium proprie dictum, ut, si posterius deest, prior sit incompleta et veluti manca. Quod probant : 1) Divina littera, ex quibus liquet cultum et sacrificium coæva fuisse, et religionem floruisse vel defecisse flo­ rentibus aut deficientibus sacrificiis; 2) Gentilium historia, cum, ubicumque religio vigeat, sacrificia quoque sint in usu; 3) et ratio ipsa, quæ dictat supremum Dei dominium agnoscendum esse aliquo actu exteriori soli Deo exhibendo; nec ad hunc finem attin­ gendum nobiliorem actum excogitari posse quam sacrificium, vi cujus publice et practice declaratur solum Deum jus habere ad 1 Sum. theol., 3, q. 83, a. 1. — Cfr. A. Gaudel, in D. T. C., Messe, 1057. ° Constit. Afost., ap. Kirch, Enchir. 3, n. 683-684; F. Cabrol, D. Archèol. t I, 1880, 1898; E. Brightman. Liturgies eastern and -western, 1896. 3 Labbe et Cossart, Sact. concilia, t. III, col. 412. 4 D. B., 430. — SD. B., 585. 6 Ita, inter alios, Grabius, Adnot, ad S. Irenaum. 1. IV, c. 32. Cfr. J. Ritrière, in D. T. C., Messe, 1085-1143. CAPUT II. 532 existentiam, creaturas autem ex se ad nihilum tendere. — Non datur ergo religio sine sacrificio. Atqui, sublato sacrificio missæ, nullum esset sacrificium in N. Lege, cum sacrificium crucis, utpote in actu transito­ rio consistens, amplius non existât, sicque pejor esset Chris­ tianorum quam Judæorum Gentiliumve conditio. (B) Ex prœeminentia N. Testamenti relate ad Test. Sane N. Testamentum multum superat V. Testamentum, quod novum præfigurabat. Atqui sub Antiqua Lege vera erant sacrificia. Ergo sub Nova Lege, verum esse debet sacrificium. Nullum autem aliud ibi datur nisi sacrificium missæ. Neque dicere oportet sacrificium crucis semel oblatum, propter infinitum suum valorem, plane sufficere; sicut enim, peracta redemptione per sacrificium crucis, conveniens fuit sacramenta institui quibus fructus passionis unicuique fidelium applicarentur ad eos sanctificandos; ita omnino decebat perenne sacrificium institui, quo sacrificii crucis effectus perpetuo renovarentur, ad Deum glorificandum. toil'. 733· Objic. Protestantes : (A) Ex S. Paulo (Heb., VII, 23-25), unus est tantum sacerdos, Christus; atqui ubi est unus sacerdos, ibi unum est sacrificium, scilicet sacrificium crucis. Resp. Distinguo majorem; unus sacerdos principalis, concedo; unus sacerdos secundarius, nego. Etsi enim Christus est solus supremus sacerdos, tamen cum visibiliter non maneat in terra, instituere voluit sacerdotes secundarios, qui ipsius ministri essent, ejus vicarii, et nomine ipsius sacrificium crucis renovare possent, juxta illud : “ Hoc facite in meam commemorationem ”; quo pari­ ter sensu Paulus scribit : “ Sic nos existimet homo ut ministros Christi” (Z Cor., IV, 1). (B) Instant : Ex eodem Apostolo (Heb., VII, 27; X, 12, 14) unicum adest sacrificium, scilicet sacrificium crucis; immo si aliud daretur, prioris excellentiæ derogaretur. Dist. antecedens : unicum est sacrificium, quoad substantiam, con­ cedo; quoad modum offerendi, nego. Siquidem sacrificium Missæ est substantialiter idem ac sacrificium crucis, cum eadem sit vic­ tima, idem principalis offerens, iidem fructus; differt tamen ab eo quoad modum offerendi, cum unum cruento modo, alterum in­ cruento offeratur. S. Paulus excludit quidem omne sacrificium substantialiter a sacrificio crucis distinctum, præsertim sacrificia V. Legis, minime vero sacrificium eucharislicum, de quo ipse loquitur non semel, ut diximus in thesi. fl · ·· ··>·* v.s ; « v. è DE SACRIFICIO MISSÆ. 533 Nec potest dici sacrificium missæ derogatorium esse sacrificio crucis; nam omnis valor, omnes fructus sacrificii missæ ex sacrifi­ cio crucis promanant, ac proinde ejus efficaciam non minuunt, sed potius manifestant, sicut fructus, qui ex arbore pendent, ejus fecun­ ditatem ostendunt; neque tamen inutile dici valet, cum sit appli­ catio unicuique fidelium fructuum sacrificii crucis, prout fit per ipsa sacramenta, sub diverso tamen respectu, cum sacrificium primario tendat ad gloriam Dei. Art. II. De essentia sacrificii missæ*. Probata sacrificii missæ existentia, jam ejus essentia decla­ randa est. 734. Status quæstionis. (A) Omnes catholici theo­ logi admittunt : (a) Missam esse verum et proprie dictum sacrificium oblatum in persona Christi; (b) sacrificium reprcesentativum sacrificii crucis, ut constat tum ex Scrip­ tura, tum ex Patribus quos supra allegavimus, præcipue vero ex Tridcntino declarante Christum Ecclesiæ suæ reliquisse visibile sacrificium “ quo cruentum illud semel in cruce peragendum reprcesentaretur, ejusque memoria in finem usque sæculi permaneret”2; (c) Christum esse hujus sacrificii sacerdotem principalem simul et victimam : “ Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa” 3; (d) Christum offerri et immolari sub spe­ ciebus panis et vini : “ Corpus et sanguinem suum sub specie­ bus panis et vini Deo Patri obtulit;ac sub earumdem rerum symbolis Apostolis... ut offerrent præcepit”·»; (e) immola­ tionem Christi in missa esse incruentam : “ In divino hoc sacrificio, quod in missa peragitur, idem ille Christus conti­ netur et incruente immolatur” 5. ’ Suarez, disp. 75; S. Bellarminus, 1. V, c. 27; Lugo, disp. XIX; Drouin, q. V; Billuart, diss. VIII, a. 2; Franzelin, th. 16; Rosset, n. 1083 sq.; Stentrup, th. 91-97; de Augustinis, p. III, a. 5; Pesch, n. 886 sq.; L. Billot, th, 54; Vacant, Histoire de la conception du sacr. de la Messe, p. 44-60; M. Lepin, op. cil.·, A. Michel, in D. T. C., 1143-1316. ’ Sess. XXII, cap. i, D. B., 938. 3 Sess. XXII, cap. 2, D. B., 940. — Unde panis et vinum, quæ ab Ecclesia offeruntur, non sunt proprie res oblata in sacrificium, cum convertantur in cor­ pus et sanguinem Christi, sed Christus ipse sub speciebus panis et vini. 4 Sess. XXII, cap. 1, D. B., 938. — s Sess. XXII, cap. 2, D. B., 940 * ΛΓ-< 534 CAPUT II. (B) Nunc quæstio est : (a) in quanam actione mîssæ repo­ nenda sit essentia sacrificii, utrum nempe in consecratione, an in communione, vel in utraque simul; (b) et insuper sub quo formali respectu consecratio dici possit constituere essen­ tiam sacrificii. I. In quanam actione missæ essentia sacrificii consistat? 735. Ad solvendam hanc quæstîonem, præ oculis habenda sunt hæc tria : i) sacrificium missæ in persona Christi, principalis sacerdotis, offertur; 2) commemorare debet atque reprczsentare sacrificium crucis; 3) secundum ritum Melchisedech, id est, cum pane et vino, offerri debet. Quibus positis, omnes theologi hodie fatentur essentiam sacrificii missæ non consistere : 1) in oblatione panis et vini quæ non a Christo, sed ab Ecclesia instituta est; et est tantum prceparalio ad sacrificium ipsum, cum Christus ipse, vera hujus sacrificii victima, non sit adhuc præsens; et . aliunde hæc oblatio ad validitatem non requiratur; 2) nec in oblatione quæ fit post canonem : “ Unde et memores, nos servi tui, sed et plebs tua sancta offerimus ”, quia non fit in persona Christi; 3) neque in fractione hostice, quæ aliquando omittitur, et quæ aliunde non ipsam victimam sed tantum species consecratas attingit. — Sed controvertitur utrum essentia missæ reponenda sit in sola communione, an in sola consecratione, vel in utraque. t . ,Ί 72,6. (A) Juxta DD. Belford', essentia missæ m sola commu­ nione consistit :nam, secundum recentiores historicas inquisitiones, id quod est maxime essentiale in conceptu sacrificii, est communio cum divinitate per quoddam convivium sacrificale. Quæ theoria communiter ut falsa rejicitur; nam : (a) factis con­ traria est : apud Judaos, in quibusdam sacrificiis, præsertim holo­ caustis, tota victima comburebatur in honorem Dei sine ullo sacri­ ficali convivio; apud Gentiles, pleraque sacrificia in cruenta macta­ tione victimæ sita erant, et sacrificales epulæ quæ sæpe hanc macta­ tionem sequebantur, non erant nisi sacrificii complementum, nem­ pe signum reconciliationis cum divinitate jam sacrificio peractæ3; :« ' The Amer. Ecclesiastical Review, Philadelphia, 1905, I sq.; 258 sq. 3 Dollinger, Heidentum undJudenlum; The American Eccl. Review, 1905, PP· 378 sq.;457 sq.JSB sq.;6i2 sq.;J. Pohle, Vogmaiik, III, 1910,317-327. DE SACRIFICIO MISSÆ. 535 jamvero essentia sacrificii reponi nequit in elemento quod sæpe deest, et, quando existit, tanquam merum complementum habetur, (b) Nec dogmati catholico consentanea : i) exinde enim infert Bellord mortem Christi in cruce non esse sacrificium ex se, sed quatenus cum ccena eucharistica sumitur; e contra, secundum doctrinam catholicam a Patribus et Tridentino expositam, mors Christi est verum sacrificium, ita ut cœna eucharistica suam sacrificalem signi­ ficationem desumat e sacrificio crucis; 2) insuper sacrificium di­ recte in gloriam Dei, communio autem directe in utilitatem com­ municantis tendit. Dici igitur nequit essentiam sacrificii missæ in sola communione consistere. .... . 737. (B) Juxta Doni. Soto,J. de Lugo, S. Bellarminum, S. Ligorium, etc., essentia sacrificii consistit turn in consecratione tum in communione. Quod duplici modo explicatur : (a) J. de Lugo agnoscit quidem victimam jam immolari per consecrationem quæ eam reponit in statu decliviori; sed ipsa sumptio ad substantiam et integritatem hujus sacrificii pertinet : “ nam per ipsam adhuc magis consumitur et destruitur victima” x. (b) Alii autem, cum S. Bellarmino- et S. AlphonsoS putant in consecratione offerri victimam, sed in communione celebrantis eam destrui. Quæ opinio, etsi non omnino improbabilis, communiter hodie rejicitur. 738. (C) Sententia longe communior docet essentiam sacrificii eucharistici in consecratione sola utriusque speciei consistere, ita ut communio ipsius sacerdotis 4 ad ipsam oblationem sacrificam non pertineat, sed sit tantum pars integrans, quatenus victima, sub speciebus panis et vini, ordinem dicit ad sumptionem. Unde merito sacerdoti communio prœscribitur, et quidem sub gravis. 1 De Euchar.^ disp. XIX, sect 5. ’ De Missa, 1. I, c. 27. 3 TheoL mor., 1. VI, n. 305. 4 Communionem populi ad essentiam missæ non spectare ex eo patet quod Tridentinum declaravit licitas esse missas in quibus nullus fidelium communicat (sess. XXII, cap. 6 et can. 8, D. B., 944, 955). 5 Imo, si sacerdos celebrans post consecrationem deficiat, nec corpus et sanguinem sumere valeat, alius sacerdos, etiam non jejunus, species consecra­ tas sumere debet ut integretur sacrificium {Missale, de defectibus missæ, tit X, η. 3). P 536 CAPUT IL (a) Etenim non inveniuntur in communione tria ad sacri­ ficium missæ requisita, i) Non fit in persona Christi, sed est unio inter communicantem et Christum. 2) Sumptio non est apta ad repræsentandum sacrificium crucis : siqui­ dem in victimæ participatione per communionem non inve­ nitur ratio oblationis et sacrificii seu directa Dei glorificatio, sed tantum bonum hominis seu intima unio inter Deum et hominem per Christum. 3) Insuper communio non aliam mutationem implicat in corpore Christi nisi mutationem localem, quatenus ex ore in stomachum transit : species quidem consumuntur, non vero corpus Christi quod tan­ tummodo desinit esse sub speciebus quando substantialiter in stomacho alterantur. (b) Econtra in sola consecratione utriusque speciei inve­ niuntur tres conditiones requisitæ : 1) Fit enim consecratio in persona Christi, cum sacerdos, personam Christi gerens, ipsa verba Domini recitet. 2) Commemorat atque reprae­ sentat sacrificium crucis, nempe per separationem specierum qua vivide repraesentatur separatio corporis a sanguine Christi. 3) Fit cum pane et vino, quatenus hæc elementa per consecrationem convertuntur in corpus et sanguinem Christi, manentibus speciebus panis et vini. — Ergo in sola consecratione sita est essentia sacrificii missæ. 739. Dictum est : in consecratione utriusque speciei. Etsi consecratio unius tantum speciei sit valida, in quan­ tum vere ponit sub hac unica specie corpus et sanguinem Christi, communiter tenetur consecrationem utriusque speciei ad essentiam sacrificii pertinere, ex jure divino, ita ut, si una tantum consecraretur species, sacrificium esset quidem inchoatum, sed non perfectum. Constat : 1) Ex ipsa institutione : Christus enim sacrificium cœnæ sub utraque specie obtulit, et præcipit ut idem ritus in sui commemorationem fieret ; ergo ad essentiam sacrificii missæ, jure divino, pertinet consecratio utriusque speciei. 2) Ex eo quod missa sit reprœsentatio sacrificii crucis : in cruce enim sanguis a corpore Domini fuit separatus; atqui sacrificium missæ nonnisi utriusque speciei consecratione hanc separationem repræsentare potest ; ergo. DE SACRIFICIO MISSÆ. 537 3) Ex Ecclesiæ praxi. antiquissima, hodie in Cod., c. 817, ita expressa : “ Nefas est, urgente etiam extrema neces­ sitate, alteram materiam sine altera... consecrare”; quæ lex ita urgetur ut, etiam in regionibus ubi difficillime procuratur aut servatur vinum, nunquam in hac lege dis­ pensetur. II. Sub quo formali respectu in consecratione adsit ratio sacrificii? 740. Sensus quæstîonis est quomodo in consecratione inveniatur essentia sacrificii missæ, quomodo nempe Chris­ tus, vera hujus sacrificii victima, offeratur et incruente immoletur. Jam vero diversa hac de re systemata ad tria genera revo­ cari possunt : i° alia physicam et actualem immutationem requirunt; 2° alia tantummodo symbolicam aut mysticam; 3° alia putant solam requiri oblationem absque actuali immo­ latione victimæ^ 741. i° Systemata quæ physicam et actualem destruc­ tionem requirunt. (A) S. Bellarminus, Lugo et S. Alphonsus putant physicam destructionem victimae, quæ fit in communione, constituere simul cum consecratione, essentiam sacrificii. — Quæ opinio jam exposita et confutata fuit, n. 737-738. 742. (B) Juxta Suarez t, consecratio est sacrificium quatenus per eam destruitur panis ut producatur Christus; nam, inquit, ad sacrificium sufficit immutatio transformativa in melius; atqui hæc immutatio invenitur in consecratione qua panis et vinum des­ truuntur ut aliquid melius producatur, nempe Christi corpus et sanguis. Quod tamen admitti nequit. Nam : 1) genuinae notioni transsubstantiationis adversatur, quæ requirit intrinsecum nexum inter panis destructionem et corporis Christi productionem (n. 669); 2) nec conciliatur cum vera notione sacrificii : si enim mutatio sacrificalis ponitur in destructione panis, non ipsa victima, i. e. Christus, mutatur, sed tantum panis; si vero ponitur in productione corporis Christi, omnino absonum videtur rem aliquam sacrificari quando et quatenus producitur. ’ De Euch., disp. 75, sect. 5; Scheeben, Myst. des Christenth., § 72. 538 CAPUT - j IIJ 743· (C) Secundum Lugo > et Franzelin *, consecratio ideo est sacrificium, quia per eam Christi humanitas ponitur in statu decli­ viori et ita aquivalenter immolatur, in quantum, sub speciebus panis et vini, in statu cibi et fotus ponitur, et ita naturali sensuum exercitio privatur. Hoc autem systema rejiciendum est. Nam : 1) falso asserit Christum in altari esse sine quantitate dimensiva, in statu decli­ viori et ad naturales sensuum operationes inepto, cum Christus ipse non mutetur (sed solum panis et vinum) et vere in statu suo glorioso maneat, nn. 670, 697; 2) exinde sequeretur sacrificii essen­ tiam in consecratione unius speciei validum esse; nam status declivior consecratione unius speciei producitur. 744. 20 Systemata qua mysticam immolationem tantum requi­ runt. Tria distinguuntur : (A) Vasquez 3 duplex distinguit sacri­ ficii genus : absolutum : quod ex se rationem habet sacrificii, v. g., sacrificium crucis; et relativum, quod rationem sacrificii habet non ex se, sed ex alio, quale est sacrificium missæ quod suum valorem ex ipso sacrificio crucis obtinet. Jam vero ad sacrificium absolutum requiritur quidem mactatio victimæ; sed ad sacrificium relativum sufficit repraesentatio hujus mactationis; ita, in missa, per consecrationem cruentum Christi sacrificium repraesentatur. Hoc autem systema prout insufficiens rejicitur; nam : 1) missa communiter habetur ut sacrificium non tantum relativum, sed etiam absolutum, ideoque aliquam immolationem, etsi incruentam, requirit, juxta Tridentinum * : “ In divino hoc sacrificio idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis seip­ sum cruente obtulit"; quare instituit “se ipsum ab Ecclesia per sacerdotes signis visibilibus immolandum ”. 2) Revera sola reprae­ sentatio alterius sacrificii, quatenus précise est reprcesentatio, non sufficit ad peragendum actuale sacrificium; sicut enim antiqua sacrificia non solum repraesentabant mortem Christi, sed simul in se aliquam immolationem habebant, ita sacrificium missæ non solum mortem Christi repraesentare debet, sed etiam aliquam immolationem prae se ferre. 747. (B) LessiusS, quem sequuntur Gonet, Billuart, E. Hugon, docet consecrationem esse verum sacrificium, quia ex se tendit ad veram et realem separationem sanguinis ‘ Disp. 19, sect 5. — a Th. XVI. 3 In 3, disp. 222, c. 7-9; cfr. Coghlan, De SS. Euch., p. 466 sq. ; J. Lebreton, D. A., 1582-1583. 4 Sess. XXII, cap. r et 2, D. B., 940, 938. 5 De perfect, divinis, 1. XII, c. 13, n. 97; cfr. Gonet, Clyfeus, disp. XI, a. 2, n. 61; Billuart, diss. VIII, a. 2, dico 3°; E. Hugon, p. 366-368. «AS “- DE SACRIFICIO MISSÆ. 539 a corpore efficiendam, quæ solummodo impeditur per divi­ nam legem concomitantia ; seu, aliis verbis, verba consecra­ tionis virtutem habent hanc separationem efficiendi, ideoque adest immolatio non solum symbolica sed et virtualis. .i/. Objicitur tamen consecrationem ex se non tendere ad separa­ tionem efficiendam ; nam ex se tendit ad producendum Christum ___ u._ qualis est in statu suo naturali; atqui, post resurrectionem, Christus est in statu naturali impassibili et glorioso ; ergo, non obstante vi verborum, Christus in eodem statu ex se producitur. — Respondet tamen E. Hugon, p. 367, “verba efficiunt præcise statum illum in quo ponuntur humanitatis partes in eucharistia. Vi ergo sui verba separationem important; imo efficiunt quando lex concomitantiæ illorum effectum non impedit” (ut factum fuisset in triduo /W (i mortis). (_ 748. Ad præfatam difficultatem vitandam, L. Billot1, cum non paucis discipulis, docet consecrationem esse actio­ nem sacrificativam, non quatenus ex se apta sit ad mortem inferendam nisi alia causa impediatur, sed quatenus per consecrationem Christus sub speciebus sacramentalibus sistitur in externo habitu mortis, qui aptus est ad immola­ tionem mysticam huic sacrificio propriam. Quando enim victima sub aliena specie offertur, necesse non est ut realiter immoletur, sed satis est ut præsens sistatur sub externo habitu mortis. Atqui vi verborum corpus et sanguis sen­ sibus nostris ita exhibentur ac si essent separata in morte. Ergo Christus coram Ecclesia apparet in statu mortis, et id sufficit ad repræsentandum Deo valorem crucis infinitum nobis applicandum, simulque infinitas adorationes quas nomine Ecclesiæ, cujus est caput, Patri actualiter offert. Objicitur tamen in hac theoria immolationem Christi in altari esse mere symbolicam, ideoque sacrificium missæ non esse in se sacrificium proprie dictum, cum victima non immoletur vere, sed secundum apparentiam externam tantum. — Respondetur autem : hæc difficultas valeret, si ageretur de sacrificio independente a sacrificio’crucis, in quo nova satisfactio requireretur. Sed in missa nova satisfactio non præbetur, sed ea offertur infinite abundans quæ jam in cruce oblata fuit ad applicandum nobis fructus sacri­ ficii crucis, et ad gloriam Dei promovendam. Atqui, ad hunc 1 Th. LIV, § 3; cfr. Van Noort, n. 469-475; L. Labauche, p. 303. — Cui opinioni affinis theoria quam proponit H. Lamiroy, De essentia sacr. missa, 1919, asserens Christum poni in statu immolationis. A mi du Clergé, 1921, p. 458 sq. 540 CAPUT II. finem obtinendum, sufficit ad verum sacrificium externus habitus immolationis, præsertim cum conditio victimæ, sub aliena specie præsentis, non aliam immolationem patiatur. 749. 30 Systemata quæ solam oblationem requirunt sine actuali immolatione. Duo sunt praecipua. (A) M. de la Taille 1 ita rem exponit, i) Duo sunt sacrificia in N. Lege : sacrificium a Christo oblatum et sacrificium quod Ecclesia offert. ’ r 1 1 ‘..i Μ udib < Φ‘ Ç‘ ί Sii k (a) Sacrificium ipsius Christi offertur in Ccena, completur in cruce per immolationem et continuatur in calo modo tamen passivo. i) Itaque cœna et crux non sunt duo sacrificia distincta, sed unum sacrificium : “ In ccena inceptum est sacrificium illud quod in cruce erat consummandum. Reperitur quidem immolationis realitas in passione mortis; at in symbolica immolatione cana elucet potis­ simum oblationis liturgicæ proprietas. Unum proinde numero fuit sacrificium redemptionis in cruce et in ccena; nec computandum unum sacrificium præliminarium in ccena, alterum in cruce succi­ daneum; sed in ccenaculo incruenta oblatio fiebat cruenta immola­ tionis in calvaria perpetiendæ ” 2. Etenim ad sacrificium, præter immolationem victimæ, requiritur ejusdem oblatio sensibilis, ritualis et liturgica : immolatio fit quidem in cruce, sed oblatio fit in ccena et continuatur in tota passione, et ita apparet unitas amborum partium constitutivarum. 2) Sacrificium Christi, “ oblatum in ccena et redditum in pas­ sione consummationem aliquam accepit in resurrectione et ascen­ sione, perseveratque in aeternum..., evasit quidem per resurrectio­ nem gloriosum, per ascensionem caeleste; immortalitas autem vitæ ætemæ illud effecit perenne... Perseverat igitur Christi sacrificium, non quidem activum ; sacrificatio enim transit, nec iteratur..., sed perseverat utique sacrificium passivum : hostia enim durat in suo esse hostiæ acceptatae ” 3. (b) Ex hac doctrina fluit natura sacrificii missæ quod Ecclesia offert. Cum enim Christus maneat in statu victimae, non indiget de novo immolari : consecratione enim in altari ponitur ut hostia jam immolata et perseverans in suo esse hostiæ; nihil igitur manet nisi ut hæc hostia ab Ecclesia offeratur, prout fit in sacrificio missæ. Quod melius intelligitur ex comparatione inter canam et missam. 1) In ccena Christus offertur ut hostia mox immolanda; in altari, 1 M. de la Taille, Mysterium fidei, 1921 ; Esquisse du Mystère de la foi, 1924; The last Supper and Calvary, a reply to Critics in Eccles. Review, jily and august 1924, pp. 1-23, 122-145. * Mysterium fidei, p. ΙΟΙ. — 3 Op, cit., p, 130-143. DE SACRIFICIO MISSÆ. 541 ut hostia jam immolata 2) In cœna Christus seipsum offert ad crucis immolationem; in altari, per Ecclesiam, ministerio sacer­ dotum offertur. Paucis verbis, unica fuit Christi immolatio, et quidem in cruce peracta; sed plures factæ sunt aut fiunt oblationes unius ejusdemque hostiæ, in cœna, in cruce, in cælo, in altari. 750. Critica. Hæc synthetica expositio sacrificii Christi acutum simul et profundum ingenium certe ostendit; sed pauca in hac expositione rejicienda videntur 1) Admitti nequit cœnam et immolationem crucis unum consti­ tuere sacrificium: nam * Tridentinum duas oblationes agnoscit, unam in ccena, alteram in cruce : “ Deus et Dominus noster, etsi semel seipsum in ara crucis morte intercedente Deo Patri oblaturus erat (en oblatio crucis)... in ccena novissima... corpus et sangui­ nem suum, sub speciebus panis et vini, Deo Patri obtulit (en oblatio cœnæ). Duo igitur sunt sacrificia distincta, unum incruen­ tum, secundum ordinem Melchisedech, in ccena ; alterum cruentum in cruce (supra, n. 727). 2) Nec admitti potest sacrificium crucis ex se, absque prævia oblatione cœnæ, non sibi plane sufficere. Id enim adversatur Tridentino supponenti crucis sacrificium in se et ex se, independenter a cœna, esse sacrificium plenum et perfectum : “ Qui (Christus) in ara crucis semel seipsum cruente obtulit... ” 3. Adversatur pariter communi Patrum et theologorum doctrinæ asserenti sacrificium crucis esse sacrificium per excellentiam, omnino et in se perfectum, ad quod tanquam ad centrum cetera referuntur. — Revera sacri­ ficium crucis, ab ipso Christo libere oblatum, nulla indigebat rituali aut liturgica oblatione; hæc quidem necessaria esse potest in sacrificiis a societate institutis, ut clare appareat eorum sacri­ ficalis natura, sed minime requirebatur in sacrificio cujus Christus ipse erat sacerdos simul et hostia, Christus, inquam, qui, a primo instanti, a Deo ut sacerdos consecratus fuerat, et jam seipsum ut victimam obtulerat : “ Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam " 4, hanc oblationem sæpius ac libere per totam vitam reno­ vaverat, ac moriens in cruce perfecit dicens : “ Consummatum est ” s. 3) Nec ulla apparet ratio cur distinguatur sacrificium duplex, unum a Christo, alterum ab Ecclesia oblatum. — Nam Christus ipse est principalis offeretis sacrificii missæ sicut et sacrificii crucis, ' Ami du Clergi, 1923, p. 65 sq. ; E. Hugon, Revue thomiste, juL-sept. 1922; Barrois, Rev. des Se. phil. et thdol., april. 1925. ’ Sess. XXII, cap. i; totum legatur caput, D. B., 938. 1 Sess. XXII, cap. 2, D. B., 940. — 4 Hebr., X, 9. — 5Joan., XIX, 30. 542 CAPUT IL sacerdos autem non est nisi secundarius offerens : “ Idem nunc offerens sacerdotum ministerio qui seipsum tunc in cruce ob­ tulit ” *. 4) Neque dici potest Christum in cælo pro nobis interpellare modo mere passivo. Nam, in evangelio et epistolis, Christus exhi­ betur tanquam active orans ut Pater Spiritum mittat, et semper vivens ad interpellandum (active sane) pro nobis. 75U (B) Difficultates prætati systematis devitat schola oratoriana - sæc. XVIII', etsi in alias incidat (a) Exponitur. Juxta hanc scholam, sacrificium essentia­ liter consistit in oblatione, n. 719. i) Christus, a Deo unctus sacerdos a primo instanti suæ concep­ tionis, eodem momento Patri sese offert ut victimam, et hanc obla­ tionem sæpius in vita renovat, sed præsertim in sua passione. — Oblatio autem perficitur in ara crucis, in qua vere mactatur; hæc autem immolauo non est ipsa sacrificii essentia, sed conditio a Deo imposita ut sacrificium sit omnino acceptable et propitiatorium. — Consummatur in resurrectione et ascensione, quibus ostenditur sacrificium Christi esse Deo acceptable. 2) Sacrificium Christi in calo continuatur : Dominus enim non cessat ibi esse sacerdos, semper vivens ad interpellandum pro nobis; non potest utique pati aut mactari, sed Patri indesinenter offert praeteritas passiones et mortem, ad Eum glorificandum nobisque fructus suæ passionis applicandum, simulque renovat interiores religionis sensus jam in sua vita, passione et morte expressos, ex quibus desumitur externi sacrificii valor. 3) Exinde intelligitur in quo consistat sacrificium missæ : Christus siquidem, vere et realiter sub speciebus præsens, ibique per separationem specierum crucis immolationem mystice repraesentans, seipsum actualiter offert ut victimam jam immolatam, simulque de novo exprimit interiores reli­ gionis sensus in cruce et cælo elicitos. Ita verum habetur sacrificium, relativum et absolutum : relativum quidem, quia, per separationem specierum, repraesentatur immolatio in cruce peracta, absolutum, quia nava adest oblatio suiipsius, per ministerium sacerdotis et quidem modo visibili manifes­ tata, quæ ad essentiam veri sacrificii sufficit. x Trident. 9 sess. XXII, cap. 2, D. B., 940. ’Ad rem S. Thomas : “ Alio modo potest considerari occisio Christi per comparationem ad voluntatem patientis, qui voluntaru se obtulit passioni^ et ex hac parte habet rationem hostiæ ”, (3, q. 22, a- 2, ad 2). DE SACRIFICIO MISSÆ. 543 752. (b) Critica, i) Multa quidem in hac synthetica expositione omnino Traditioni consentanea sunt, nempe oblationem esse essentialem sacrificii partem, — praecipuum sacrificii valorem ex interioribus religionis sensibus oriri, — missam esse vere sacrificium a sacrificio crucis distinctum, illud repraesentans simulque suam vim ab eo desumens, — principalem ministrum esse Christum, secundarium autem esse sacerdotem quatenus hic est alter Christus, etc. 2) Sed pauca tamen contra hanc theoriam objiciuntur : non enim constat solam oblationem, absque aliqua immolatione, ad sacri­ ficium proprie dictum sufficere, cum, teste S. Thoma, non omnis oblatio sit sacrificium. — Nec oblationem Christi in cælo esse sacrificium proprie dictum, etsi Christus active seipsum offerat atque pro nobis intercedat, cum deficere videatur illa mystica immolatio, quæ cum oblatione ad verum sacrificium probabilius requiritur : adest quidem sacrificium late sumptum, præsertim latreuticum, quod nomine omnium electorum offert summus sacerdos, et quidem modo perfectissimo; sed, deficiente omni immolatione, non videtur esse sacrificium proprie dictum. 753. Conclusio. In tanta opinionum diversitate, quæ probabiliora videntur, exponemus. Putamus sacrificium missæ essentialiter consistere in consecratione, quatenus hæc est simul oblatio et mystica immolatio, ita tamen ut oblatio sit veluti forma, et immolatio materia hujus sacrificii; seu, aliis verbis, missa consistit in oblatione victimæ mystice immolatae. (a) Communiter enim admittitur, contra Vasquez, missam esse sacrificium non solum relativum, sed etiam absolutum : 1) ut relativum, est vivida repraesentatio sacrificii crucis : idem est offerens principalis, nempe Christus, sub speciebus vere latens, summus sacerdos semper vivens ad interpellan­ dum pro nobis, qui seipsum offert sacerdotum ministerio; eadem est hostia, Christus olim in cruce immolatus, cujus immolatio per specierum separationem repraesentatur; iidemquefructus, qui in missa actualiter applicantur; 2) ut absolutum, aliquam immolationem prae se ferre debet, non quidem cruentam, cum hæc post resurrectionem sit impos­ sibilis, sed incruentam ideoque mysticam. (b) In quo autem consistat hæc mystica immolatio? Duæ opiniones sunt vere probabiles : 1) sententia L. Billot ’-Λ -Λν ·■ 544 * "■ CAPUT II. 1 I—■ ■ I ■ ■ —— I ■ ■ - ■ I » η. 748, qui censet ad sacrificium sub specie aliena oblatum sufficere immolationem externam et apparentem ; 2) sententia quorumdam thomistarum, n. 747, qui putant non sufficere mere apparentem immolationem, sed requiri virtualem, in quantum verba consecrationis ex se virtutem habent sepa­ randi corpus a sanguine, etsi de facto nulla separatio fiat propter concomitantiam corporis et sanguinis sub alterutra specie. (c) Utrique tamen explicationi addendum est Christum, sub speciebus vere latentem in statu victimae, nomine pro­ prio et totius societatis, Patri offerre interiores sensus reli­ gionis, nempe adorationis, gratitudinis, pænitentiæ; et pro tota societate Christiana novas gratias postulare gemitibus inenarrabilibus; et ex hac præsertim interna oblatione, exterius manifestata, ut supra dictum est, fluere efficaciam hujus sacrificii, cum Deus respiciat magis ad interiores amoris et obedientiæ sensus quam ad externam immola­ tionem x. 754. Corollarium : comparatio sacrificii missæ cum sacrificio crucis et sacrificio cœnæ. Ex hucusque dictis colligi possunt similitudines et discri­ mina inter sacrificium missæ et sacrificium crucis aut cœnæ. i° Comparatio sacrificii missæ et sacrificii cnicis. Sacrificium Missæ est idem substantialiter ac sacrifi- · cium crucis ; in utroque enim eadem est hostia, idem princi- t paliter offerens, juxta Trident. 3 : “ Una eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio qui seipsum tunc in cruce obtulit”; ideoque iidem effectus, nam missa appli­ cat fructus sacrificii in cruce peracti : “ oblationis cruentæ fructus per hanc incruentam uberrime percipiuntur ”3. Differt tamen accidentaliter missa a sacrificio crucis : (a) modo offerendi : in cruce Christus oblatus est cruente, in altari incruente offertur ; (b) ratione offerentis : in cruce 1 Quod quidem, jam a S. Thoma breviter expositum, et, post eum, a ceteris theologis, clarius ac fusius a schola oratoriana declaratum fuit. Cfr. Lepin, «Z, p. 489-496, 749-756. ’ Sess. XXII, cap. 2, D. B., 940. — 3 Ibidem. r de sacrificio missæ. 545 Christus solus et directe seipsum obtulit, in missa se offert sacerdotum ministerio, qui vere sunt ministri, licet secundarii, instrumentales atque a Christo dependentes; (C) ratione victimœ^ quæ in cruce erat passibilis et mortalis, dum in missa est impassibilis et immortalis; (d) ratione effectuum : in cruce solutum est pretium redemptionis, in altari nihil novi meretur, sed solum merita crucis nobis applicantur. Missa itaque essentialiter pendet a sacrificio crucis. 2° Comparatio sacrificii missæ et sacrificii cœnæ. Sacrificium missæ pariter idem est substantialiter ac sacri­ ficium in ultima coena peractum : eadem est hostia, idem principalis offerens. Ab eo tamen differt accidentaliter : (a) ratione hostiæ, in coena oblatus est Christus mortalis, in missa offertur immortalis; (b) ratione offerentis, in coena Christus per se ipsum obtulit sacrificium, in Missa per ma­ nus sacerdotis illud offert; (C) ratione relationis ad mortem Christi, coena significabat mortem Domini in cruce futu­ ram, dum Missa significat mortem jam praeteritam. Art. III. De effectibus sacrificii missæ Ex essentia sacrificii missæ fluunt ejus effectus seu effica­ cia ad Deum glorificandum hominesque sanctificandos. Dicemus : i° Quinam sint. 2° Quomodo producantur. 3° Quisnam sit valor sacrificii Missæ. § I. Quinam sint effectus sacrificii missæ ? 755. Modo generali sacrificium missæ eosdem effectus producit ac sacrificium crucis, cum sit idem substantialiter. Est igitur lati^ulicupTfizA agnoscendum supremum Dei do­ minium ; eucharïstÎcuiïi, ad gratiasJDeo agendas pro præteritis beneficiis offertur; impelratorium, ad nova beneficia obtinenda dirigitur; pfopitiaioidum, ad Deum placandum, pro peccatis, poenis et satisfactionibus offertur. Ί Suarez, disp. 79 ; S. Bellarminus, 1. VI, c. 1-7; Lugo, disp. IX, sect. 9 Drouin, p. VII, c. 2; Billuart, diss. VIII, r. 3; Franzelin, th. 12-13 Rosset, n. 1167 sq. ; Stentrup, th. 98-110; L. Billot, th. LX ; E. Hugon, p 374-3S5- T. (IL TheoL Dogm. — 18 i \ ■·.- vZ· ·>7.ί 546 CAPUT II. Erraverunt Protestantes, speciatim negantes missam vim habere propitiatoriam aut impetratoriam. 756. Thesis : Sacrificium Misssg ηρη* soïunÎïatreu-^' III ticum est et eucharisticum, sed énam^iînpetratorium, et propitiatorium. De fide est, ut constat ex Trid. : “ Si quis dixerit, Missæ ~ sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium r; vel soli prodesse sumenti, neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus offerri debere : A. S. ” a. ·. 757. Probatur argum. generali : (a) Ex dictis supra, sacrificium missæ idem est substantialiter ac sacrificium crucis, ac proinde eosdem effectus substantialiter produ­ cere debet : nam, juxta liturgiam, “ quoties hujus hostiæ commemoratio celebratur, opus nostræ redemptionis exer­ cetur”; et juxta Tridentinum : “cujus quidem oblationis cruentæ fructus per hanc (missam) uberrime percipiuntur". Atqui sacrificium crucis quadruplicem effectum supra recen­ situm habuit, ut fatentur ipsi Protestantes ; ergo. (b) Insuper sacrificium missæ sacrificiis antiquæ legis successit, ut constat ex textu Malachiæ supra exposito, immo eis valde præstat; atqui sacrificia A. Legis hunc qua­ druplicem effectum obtinuerunt, ut in Tr. de Verbo Ineam. (n. 1209) exposuimus. Jure ergo Trident. 3 de oblatione sacrificii Missæ ait : “ Hæc denique illa est, quæ per varias sacrificiorum, naturæ et legis tempore, similitudines figura­ batur; utpote quæ bona omnia, per illa significata, velut illorum omnium consummatio et perfectio complectitur”. 758.Argumento speciali. Quia vero Protestantes modo speciali negaverunt missæ sacrificium esse propitiatorium et impetratorium, argumenta specialia contr^ illos adducimus. (A) Quoad effectum propitiatorium. (a) l^ern est sacri■■■■ΜΓ cis, cujus merita applicat. Atqui, in cruce Christus fuit propitiatio pro peccatis nostris. 1 Qnæ vox, tempore Tridentini, designabat non solum id quod hodie propi· (ia/arium vocamus, sed etiam impetraiorium effectum, quia Deum propitium reddendo, eum inclinamus ad novas gratias largiendas. ’ Sess. XXII, can. 3, D, B., 950. — 3 Sess. XXII, cap. 1, D. B., 939. XS DE SACRIFICIO MISSÆ. 547 (b) Christus, sacrificium cœnæ offerendo, expresse dixit : “ Hic est sanguis meus... qui pro multis effundetur in remis­ sionem peccatorum " 1 ; atqui sacrificium missæ idem est ac sacrificium cœnite : “ Hoc facite in meam commemoratio­ nem”; ergo missa in remissionem peccatorum offertur. (c) Confirmatur ex antiquis Liturgiis, in quibus missa offerri dicitur pro peccatis et ignorantiis populi, ad expianda delicta, in veniam delictorum populi, in requiem et refrige­ rium patrum nostrorum, qui obdormierunt 2 (d) E Tridentino : “ Docet sancta Synodus sacrificium istud verepropitiatorium esse, per ipsumque fieri ut, si cum vero corde et recta fide, cum metu et reverentia, contriti ac pænitentes ad Deum accedamus, misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.” (D. B., 94θ·) (B) Quoad effectum impetratorium, res constat (a) ex variis liturgiis, in quibus declaratur Missam offerri pro com­ muni ecclesiarum pace, pro recta mundi compositione, pro iis qui infirmitatibus laborant, qui afflictionibus premuntur, uno verbo pro omnibus beneficiis spiritualibus et temporalibus 3. (b) Rat. theologica. 1) Sacrificium missæ nobis applicat merita sacrificii crucis; atqui in cruce Christus nobis meruit bona tum spiritualia tum corporalia ad salutem conducentia; ergo. 2) Aliunde, ut animadvertit S. Bellarminus 3, “ si oblatio eucharistiæ pro pepcatis dimittendis valet, certe etiam pro aliis necessitatibus, quæ a peccatis ortæ sunt, valere debet ” 4. Nec obstat Christum non esse nunc in statu orandi ; licet enim Christus in cælo vel in SS. Sacramento non oret ea ratione quæ defectum potestatis importat, vere tamen Patri suam voluntatem repræsentat circa ea quæ vult hominibus concedi ; et hæc est oratio late sumpta, quæ eo efficacior est in divino sacrificio quo Dominus acceptabilior est apud Patrem. (C) Quoad utrumque probatur e Patribus, inter quos allegare sufficiat : 1) Pro Grœcis, S. Cyrillum Hierosol.s ' J/αΖ/Λ., XXVI^S. ’TFTSTC . Hieros., Catech. myst,9 V, n. 10, P. G., XXXIII, 1117; Consi. Apostole ap. Kirch, n. 616, etc. 3 Ap. Kirch, n. 617-619. — 4 De missa9 1. II, c. 3. 5 Catech. myst., N9 8-9, P. G., XXXIII, il 16; Journel, 851-852. I i cujus catecheses doctrinam catholicam ita exprimunt ; “ Super illam propitiationis hostiam obsecramus Deum pro communi ecclesiarum pace, pro recta mundi compositione, pro imperatoribus, pro militibus et sociis, pro iis qui infir­ mitatibus laborant... et universim pro omnibus qui opis indi­ gent... Postea recordamur eorum quoque qui obdormie­ runt... deinde et pro defunctis sanctis patribus et episcopis et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt, maxi­ mum hoc credentes adjumentum illis fore, pro quibus ora­ tio defertur, dum sancta et tremenda hic jacet victima 2) Pro Latinis, audiatur S. Augustinus 1 propitiatorium effectum describens : “ Hoc enim a patribus traditum universa observat Ecclesia, ut pro iis, qui in corporis et san­ guinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur ac pro illis quoque id offerri commemoretur... Non omnino ambigen­ dum est ista prodesse defunctis, sed talibus qui ita vixerint ante mortem, ut possint iis hæc utilia esse post mortem...” — Effectum autem impetratorium produci asserit S. Gre­ gorius M.2 : “ Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium quod pro absolutione nostra (i. e., pro salute) passionem unigeniti Filii semper imitatur § II. Quomodo producuntur effectus SACRIFICII MISSÆ. 759 I. Praenotanda... (A) Varii offerentes. Iη missa tres sunt offerentes : 1) C istus, principalis offerens, çujus oblatio est infiniti valons ffs^cêrdos, secundarius oîfërens? qui ■'nomifïé1. Christi ’ ritum sacrificalem perageris pc&iit opus quod est latreuticum, satisfactqnum et meritorium^ 3) Ecclesia, quæ per sacerdotem sacrificat, et cujus preces' efficaciam habent specialem, quia est sponsa Christi. (B) Varii modi quibus sacrificium missæ operan potest. r-j. - Effectus obtinentur : (a) tx'obéré opere ’oferaïb''^ operato Vel ex opere ope'rantis': 1) priori modo, si ex dignitate victimes oblatœ et 1 ·■«·■<·■·’· '■ · · « ■ *9 DE SACRIFICIO MISSÆ 549 rentium; 2) ex opere operantis, st obtinentur ex merito Ecclesiæ, shcèrâbtis âut fidelium?' ‘ b) Vel infallibiliter aut fallibiliter 1) infallibiliter, qbando producuntur semper,' môdoïàcrificîufn validum sif'; 2) fallibiliter, quando effectus pendent a conditione quæ deesse potest. (C) Immediate vel mediate, prout effectus sine aliquo medio obtinentur, vel mediante alio effectu. 760. (C) Modus mio pjOducupitijr ec(us ex parte offef c, rentium. Exparte Ch 1, qui t _ -palis, ----- --offerens --------et simiil hostia infiniti valons, omnes effectus sacrificii producudtur ex opere operato. Nam ipse applicat satisfactiones et merita suæ passionis ac mortis, ideoque efficacia sacrificii, ex hoc capite, tota fluit ab infinita dignitate ejus personæ, independenter a dispositionibus et· meritis ceterorum offe­ rentium ; et sane nulla est ratio cur omnes effectus, etiam impetratorius, non producantur ex opere operato, dummodo nullus sit obex ex parte eorum quibus fit applicatio. (b) Ex parte sacerdotis, missa, prout est actio personalis, est valde excejlens propter excellentiam ipsius sacrificii ab eo peracti ; séa opéfàtürZ^hnâneffectus&&r^ 7 operantis sed infallibilis, quia non pendet a sanctitate sacer­ dotis aut fidelium; — et tamen eo efficacior quo sanctiora sunt membra ex quibus hic et nunc constat, cum merita membrorum in ipsam Ecclesiam redundent. 761. II. Doctrina et eucharisticufV^y theologica : i° Effectus latreuticus ■ ί ' Ex parte Christi, producitur ex opere operato, infallibiliter et immediate. Certum est •-V.” i. 550 ■ CAPUT II Etenim, independenter a sanctitate et merito sacerdotis vel fidelium, per solam immolationem Christi in altari, Deus perfectissimam adorationem et eximias gratiarum actiones accipit, cum ibi renovetur adoratio et laus condigna, olim in cruce divinæ Majestati oblata hæc est oblatio quæ “ nulla indignitate aut malitia offerentium inquinari potest ”x. . ·> Ex parte sacerdotis, ex opere operantis, et quidem infalli· biliter, dummodo bonis dispositionibus præditus sit 762. 2° Quoad effectum propitiatorium, distinguendum. (A) Ex parte offerentium, Christi, Ecclesiæ et sacerdotis, ut supra, n. ;6o. . t.. (B) Ex parte eorum pro quibus missa offertur, distin- ζ7·... >> i ex opere operato, sed ·' * mediate tantum^ et. non infallibiliter : “ Hujus oblatione pia-' pïacatus Dominus gratiam et donum pæriïtentîæ^concedens, ' peccata etiam ingentia dimittit ”·'? Christus siquidem seipsum tanquam victimam offert, ut suæ satisfactiones nobis applicentur; Deus'autem, hac oblatione placatus, gratiam jf pænitentiæ peccatoribus concedit Hic tamen effectus non producitur infallibiliter, quia, licet peccator recipiat gratias actuales ad pænitentiam agendam, dispositiones requiruntur quæ deficere possunt. _ '"J> 'r' . na temporalis, peccatis debita, per tnficium missie^ex opere opprato,,immediatpe} immediate, e. iiifallibiliter remittitur, saltem partialiter^. Remittitur :1: ) ex opere operato. Nam, ex Tridentino, missa offertur pro vivis atque defunctis, pro poenis et satisfactionibus; atqui pœnæ, ab animabus (b)Q 1 Trident.sess. XXII, cap. 2, D. B., 940. 3 Trident. y sess. XXII, cap, 2, D. B., 940. 3 Praetermittimus poenam aternam, quæ simul cum culpa remittitur, DH SACRIFICIO MISSÆ. 551 Purgatorii solvendæ, non possunt remitti ex opere ope­ rantis, cum animae sint incapaces merendi et active satisfa­ ciendi; ergo pro eis pœnæ remittuntur ex opere operato, seu independenter ab earum merito. 2) Remittitur imme­ diate, cum hic agatur de merâ condoriàtione pœriæ f $ infal­ libiliter, cum nullajïlîà conditio requiritur 'praetei^ rehiissionem culpæ ; 4) hon . semper ex integra ifenepiâcitum jjp'rætcrea mensbra remi positionibus eOrum pro quibus offertur 763. 30 Effectus impetratorius sacrificii missæ obtinetur quidem ex opere operato, sed per modum impetrationis, non autem infallibiliter. Ita communiter. (a) Producitur ex opere operato : nam Trid. declarat mis­ sam offerri non solum pro peccatis, poenis et satisfactioni­ bus, sed etiam pro “ aliis necessitatibus". Hæ autem neces­ sitates nihil aliud sunt nisi bona spiritualia vel tempora­ lia, quibus indigemus; ergo saenneiuni missæ gratias 5 illas' obtinet. Revera Christus, seipsum offerendo, rogat Patrem, ut, propter merita sua, gratiæ nobis tribuantur; porro ejus preces non possunt non exaudiri. (b) Non autem infallibiliter : nam, quamvis sacrificium missæ ex se sk efficax ad. gratias obtinendas, hae' tamen sequuntur legèrff impetrationis^ ideoquè non recipiuntur 'nisi adsint requisftæ.conditiones ex parte postulantis, eorum ‘ 'proquibüs postulantur, et pbjecti qi quæ ' conditiones aliquando deficere possunt. 7b4. 40 Tandem omnes effectus supra descnptz producuritur etiam ex opere operantis. Certum est. Nam, præter intrinsecum valorem, duo sunt consideranda in sacrificio missæ : preces sacerdotis celebrantis necnon fidelium, qui et ipsi aliquo modo offerunt, et preces Ecclesiæ, cujus nomine offertur sacrificium. Atqui ex utroque capite sacri­ ficium vim aliquam desumit, et quidem eo majorem quo sacerdotis et astantium preces sunt ferventiores, et eorum cum Christo unio, principali offerente, intimior; ergo ex opere operantis fructus missæ augentur. 1 S. Thoin., 3, q. 79, a. 7, ad 2. f â. f 765. Corollaria ; (A) Missa sacerdotis, in statu mortalis peccati celebrantis, æque valet ac missa boni sacerdotis, quoad effectum principalem qui provenit ex opere operato ipsius Christi vel ex opere operantis Ecclesiæ; nam duplex ille effectus a voluntate sacerdotis non pendet; quo sensu dicit Tridentinum : “ Et hæc quidem illa munda oblatio est, quæ nulla indignitate aut malitia offerentium inquinari potest ”. Sed fructus secundarius, qui ex orationibus sacer­ dotis, ut privatæ personæ, provenit, evidenter ex ejus devo­ tione pendet, ac proinde, sub hoc respectu melior est missa boni quam mali sacerdotis 1 (cf. n. 778). (B) Proinde sacerdos qui, accepto stipendio, missam in statu mortalis peccati celebravit, obligationi suæ substantialiter satisfecit; convenit tamen ut piis orationibus compenset quod defuit ex parte fructus secundarii. _>--/'·· § III. De fructibus et valore missæ. I. De fructibus missæ. ' 766. Fructus^ missæ sunt 'bona boriajjuce homipifois confefuntufintuitu hujus sacrificii. Differunt ab ejus finibus et effectibus. Ratione personarum quibus confen tmgui^iructus>j (a;, generalis, cujus participes sunt omne! fideles, sive'vivf stve defuncti, et indirecte infideles? ûf’fianî ' -tTTt rJ^.t va. Ecclesiæ membra. . , . ? (b; Specialis, seü medius, intentionalis, quem sacerdos cele­ brans determinatis personis"et pro determinato fine applicat? (C) Speciatissimus, qui celebranti sacerdoti ita proprius est ut aliis cedi nequeat, saltem totaliter. II. De valore missæ 767. i° Notio et species. Valor missae est virtus intrinseca quam missa ex dignitate sua habet certos effectus producendi. Quare valor est veluti causa fructuum. Hic autem valor spectari potest dupliciter : i) in se, seu, ut aiunt, in actu^primo, quoad sufficientiam; 2) quoad suam Realem efficaciam et applicationem, seu in actu secundo. DE SACRIFICIO MISSÆ 553 768. 2° Doctrina theologica. (A) Valor missæ, in sc spectatus seu in àctu primo, eïl infinitus intensive et extensive. Certum est. (a) Intensive. Id enim est infiniti valoris intensive, in quo Deo offertur victima infinite pretiosa, et quidem a sacerdote infinitae dignitatis. Atqui in missa victima et principalis offerens est Christus ipse, qui, ut persona divina, est infinitæ dignitatis. Ergo missa in se infinitum valorem habet intensive. (b) Extensive. Valor infinitus extensive is dicitur qui se extendit ad omnes effectus, et non minuitur ex eo quod pluribus applicatur. Atqui missa, cum sit oblatio victimæ infinitæ facta-a sacerdote infinitæ dignitatis, sufficiens est in se ad omnia peccata expianda omniaque bona impetranda, etiam pro omnibus hominibus. Ergo missa in se valorem habet infinitum extensive. Ratio utriusque asserti desumitur ex eo quod sacrificium missæ sit substantialiter idem ac sacrificium crucis, ideoque eosdem effectus producit. Atqui sacrificium crucis, propter dignitatem victimæ et offerentis, est infiniti pretii. ,-769. (B) Valor missæ, in actu seçundp^quoad efficaciam, est znfinitus quoad effectum latreuticum, nnitus autem quoad (a) Quoad effectum latreuticum (ideoque eucharisticum), infimtusί; nam, etiam in una missa, a Christo Deo offertur adoratio et gratiarum iictib quæ, ex jam dictis, Deo infinite placet, ob dignitatem hostiæ et offerentis. (b) Quoad effectum propitiatorium et impetratorium, missa in sua applicatione finitos fructus producit. Etenim pÔëna peccatis debita non remittitur nisTsecunr dum dispositiones 'subjecti; et bona pariter secundum cujusque dispositiones largiuntur. Atqui hujusmodi dispo­ sitiones, quamtumvis perfectæ supponantur, sunt semper finitæ seu limitatæ. Ergo... 770. Qua occasione a theologis quæritur num sacrificium missæ, pluribus a sacerdote applicatum, æqualiter singulis prosit ac si pro uno oblatum fuisset. Hic non agitur de fructu generali, cujus omnes fideles participes sunt, et qui certo non minuitur pro numero fidelium; fideles enim assistentes simul cum sacerdote sacrificium offerunt, et pro multi­ tudine offerentium multiplicantur oblationes, singulisque oblatio­ nibus respondet secus fructus. Nec de fructu speciatissimo qui sacerdoti celebranti proprius est ; unde si sint plures concelebran­ tes, ut in missa neo-sacerdotum, non minuitur fructus cuique pro­ prius. Sed de fructu speciali seu medio, quem sacerdos determi­ natis personis applicat. (a) Quibus nrænotatk finitum in sua applicatione, roter oiures flmsüm,^inusrosmprô-. desse debet quani sPuni applicaretur; applicatio enim pendet ab' intentione sacerdotis; hæc autem, quando plura objecta simul comprehendit, minus determinate ideoque minus efficaciter in sin­ gula fertur. Nam, ut ait L. Billot, “ hæc est natura actus humani, ut quanto-plura objecta per modum unius comprehendit, tanto minus determinate seu minus distincte feratur in singula ”. Con­ firmatur ex damnatione propositionis ab Alex. P7Z infra relata, ex qua infertur contra justitiam peccare eum qui pro pluribus unum sacrificium offert; non enim ita esset, si sacrificium singulis pro­ desset ac si pro uno offerretur.. (b) khxaffymtànt quia saçrificium mi^a^tpote^demjub^ag^ tialiter ad sacpficium cru — ' ‘ — prodesse unicuique ac si æqua (c) Cum utraque opinio sit probabilis, in praxi certo peccaret contra justitiam sacerdos qui acceptis duobus stipendiis, unicum sacrificium offerret, ut constat ex damnatione hujus propositionis ab Alex. VII (1665). “ Non est contra justitiam pro pluribus sacrificiis stipendium accipere, et sacrificium unum offerre. Neque etiam est contra fidelitatem, etiamsi promittam, promissione etiam juramento firmata, danti stipendium, quod pro nullo alio offeram”λ Ratio est quia nemo debito certo satisfacere potest per solutionem dubiam *. Potest tamen sacerdos, salvo jure illius pro quo missa offertur, ejusdem fructum intentione secundaria uni vel pluribus aliis appli­ care. Imo expedit ut, præler intentionem absolutam celebrandi - Cajetanus, in 3“°, q. 79; Joannes a S. Thoma, disp. 32. a. 3; Gonet, Clyfteus, disp, il, a. 5, n. 99; Salmant, disp. 13, dub. 6; E. Hugon, p. 496. — Utramque opinionem expendit A. Michel, in D. 7\ C., Messe, T294-129S. 3 D. B., il 10; et Codex, c. S25, 2°. 4 Unde damnatio hujus propositionis quæstioncm inter theologos agitatam non dirimit, sed præcavet abusus qui certo evenirent si una missa posset quis satisfacere obligationi ex pluribus stipendiis acceptis orire. ■ •-W F DE SACRIFICIO MISSÆ. 555 pro tali vel tali fine, habeatur conditionata intentio, quæ valeat in casu quo prior intentio valere nequit. 771. Missa pro seipso vivo. Multo magis expedit missas pro seipso vivo celebrare aut celebrandas curare quam pro seipso mortuo. Id enim aperte tradit Benedictus XV ; “ Considerandum præcipue est fructus, qui ex sacro percipiuntur, hominibus longe uberius vivis prodesse quam vita functis, cum iis bene animatis et dispositis, magis directe, certius atque abundantius quam his applicentur”. Ita enim 1) tutius animæ nostræ providemus quam hæredibus bona relinquendo cum onere curandi ut missæ cele­ brentur post obitum nostrum; 2) insuper viventes certius participa­ mus omnes fructus sacrificii quod non tantum defunctis sed etiam vivis prodest; et quidem abundantius, cum missis, pro nobis cele­ bratis, assistere valeamus et bonis dispositionibus fructum uberio­ rem percipere. Quod quidem fidelibus exponere multum expedit. Curent etiam Pastores sedulo fideles docere methodum qua pie ac devote missam audire valeant. ‘‘ Sæpe ac diligenter doceant divini hujus sacrificii dignitatem ac præstantiam, uberrimosque fructus qui in pie ac devote Sacris stantes deriventur ” ’. Art. IV. De ministro sacrificii missæ 772. Post dicta de existentia, essentia et effectibus missæ, de ejus ministro agendum est. Minister secundarius missæ proprie dicitur qui sacrificium peragit nomine Christi et vi potestatis ab eo accepter. Dicemus : i° de ipsa ministri persona', 2° de ejus obliga­ tionibus. § I. De ipsa persona ministri. Duo expendemus : 1° quisnam sit minister; 2° quænam dispositiones in eo requirantur. I. Quisnam sit minister sacriûcii missæ?2 773· Errores, (a) Montanistœ (sæc. III) contendebant potes­ tatem consecrandi non solum viris sed et mulieribus competere. (b) Sæc. XIII, IValdenses jus consecrandi concedebant omni­ bus et solis viris probis, idemque denegabant improbis, etiam sacerdotio initiatis, i ' ' ' '4 * C. Ball. II, 365. Cf. Bona, De sacrificio Missa; Chaignon, Le prêtre à l'autel; Bacuez, Le Divin Sacrifice; C. Grimaud, Ma Messe, 1927. J S. Thomas, 3. p., q. 82, a. i, 2, 5; Suarez, disp. 77; S. Bellarminus, 1. IV, c. 16; brouin, q. V'i, Billuart, diss. VIT, a. 1-2; Hervé, n. 145-164. I » 3 if Κ··Λί 2"·7- Λ CAPUT IL 556 (c) Lutherani et Calviniste docuerunt omnes christianos esse sacerdotes, ac proinde potestate gaudere cœnam consecrandi (d) Janséniste, essentiam sacrificii in sola communione repo­ nentes, docebant fideles missæ assistentes, esse simul cum sacer­ dote, vere et immediate ministros sacrificii. Quid de istis erroribus sentiendum sit declajabit sequens: II principalis minisII 774. Thesis:Christus est quidem , ' — ·>· * .< UZ ’ . · II ter sacrificii missæ, sed soli sacerdotes supt proprie ministri secundarii immediati, et cum eis fideles me^ H diate offerunt. Probatur per partes. ■ - - ■ αΛ. ~ i° Christus ipse est principalis offerens. Communiter ac vere 2. if Wil (a) E conciliis : i) E Later. IV3. “ Idem ipse sacerdos et sacrificium Jesus Christus 2) E Tridentino 4 .· “ Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit ”. Christus igitur, qui seipsum hostiam in cruce obtulerat, seipsum nunc offert sacerdotum ministerio. Atqui hæc verba intelligi nequeunt eo tantum sensu quod Dominus sacrificium missæ instituit, sed intelligi debent ac de facto communiter intelliguntur eo sensu quod vere, proxinie_^principaliter seipsum offert in missa novo volun­ tatis actu (offerens). (b) Ex verbis consecrationis. Hæc enim verba “ hoc est corpus meum ” vera esse nequeunt nisi Christus ipse, minis­ terio sacerdotis, eadem tanquam principalis offerens sua faciat. (c) E Traditione : 1) Inter Patres, pro Græcis audiatur S. Chrysostomus 5 ,· “ Non enim homo est qui facit ut pro­ posita (panis et vinum) efficiantur corpus et sanguis Christi, sed ipse Christus, qui pro nobis crucifixus est ”. — Inter Latinos, S. Ambrosius6 .· “ Etsi nunc Christus non videtur * Cfr. Hodge *, vol. Ill, p. 690; Lichtenberger ·, Encycfop., t. XI, p. 374. ’ Ita contra paucos, quibus recenter adhæsit M. de la Taille, Mysterium, Elucid. IX, p. 103; Elucid. XXIII, p. 295, et alibi passim. 3 Cap. I, D. B., 430. — ■* Sess. XXII, cap. II, D. B., 949. S De prodit. Judce, hom. I, n. 6, P. G., XLIX, 3S0; Journel, 1157. * In ps. 38, 25 ; Journel, 1260. DE SACRIFICIO MISSÆ 557 offerri, tamen ipse offertur in terris... imo ipse offerre mani­ festatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur 2) Inter theologos, S. Thomas f sæpe asserit sacerdotem cfi1 tl λ. i 1 ... consecrare in persona Christi, non propria virtute sed sicut ministrum Christi, in cujus persona consecrat hoc sacramentum, sacerdotem gerere imaginem seu vices Chris­ ti; atqui id nil aliud significat nisi Christum esse prin­ cipalem offerentem. Quod aperte declarant Salmanticenses2 : “ Atque ideo (Christus) est immediatus offerens in ratione præcipue sacerdotis, oblatione formali, actuali et elicita ”, (d) Rat. theol. Christus manet sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech; atqui sacerdotium suum non exercet secundum ordinem Melchisedech nisi offerendo, sacerdotum ministerio, corpus et sanguinem suum sub spe­ ciebus panis et vini. (j. α—*ά— 2° Omnes, et jsoli sacerdotes sunt .proprie ^loquendo imnisirfsecundarii sacrïflcii missæ. H 775. De fide est ex Trident. 3 : “ Si quis dixerit his verbis : Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, A. S. ” I. Script. (A) Ii soli potestatem habent eucharistiam consecrandi et sacrificium missæ offerendi, quibus Christus eam contulit. Atqui solis Apostolis eorumque in sacer­ dotio successoribus hanc potestatem contulit, dicendo : “Hoc facite in meam commemorationem”4. Etenim : ex contextu apparet solos Apostolos fuisse tunc præsentes in ccenaculo tanquam Christi convivas, ac proinde ipsis, ut sacerdotibus, non autem omnibus laicis hæc verba fuisse dicta. (B) Ex ep. ad HebrœosS offerre sacrificium est proprium munus sacerdotis Omnis namque pontifex... pro homi'Sum. theol., 3, g. 82, a. 1 ; a. 3; a. 5; q. 83, n. i, ad 3. ’ De “euchar., disp. 5CÏÏI, dub. 3, n. 49 50. 3 Sess. XXII, can. 2, D. B., 949. 4 Luc., XXII, 19. — 5 Hebr., V, I ; cfr. VIII, 3. ' - • s -·/. 558 . . -S . r.V CAPUT II. nibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis Ergo non est munus cujuslibet christiani, sed solius sacerdotis. 776. II. Tradit. (A) Ex Patribus, (a) Ineunte sœc. II *, •jam S. Ignatius validam esse eucharistiam “ asserit quæ sub episcopo peragitur, vel sub eo cui ipse concesserit”1. S. Justinus 3 scribit eunt qui fratribus præest eucharistiam conficere; per hujusmodi verba designari episcopum vel sacerdotem patet ex eo quod postea additur sacram com­ munionem a diaconis distribui. (b) Sæc. Ill , * S. Cyprianus commendat presbyteris, qui detentos martyres invisunt, ut hoc caute faciant, “ita ut presbyteri quoque, qui illic apud confessores offerunt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent, ne ex hoc invidia concitetur ” 3, Postea rem lucidius declarat 4 : “ Utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri ”. , ■iTti t • '{iP i ■ f Î (C) Scec. * , IV S. Chrysostomus scribit : “ Oblatio eadem est, quisquis offerat, sive Paulus sive Petrus; eadem est quam Christus dedit discipulis et quam nunc sacerdotes faciunt ”5; et in Tr. de Sacerdotio sacerdotum excellentiam extollit ex eo præcipue quod corpus et sanguinem Christi conficiunt4 567. B) E Conciliis, præsertim Nicœno I reprobante diaconos ui, in quibusdam ecclesiis, jus sibi usurpaverant commu­ nionem presbyteris distribuendi 7 : “ Nec regula nec con­ suetudo tradit ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt corpus Christi accipiant (C' Ex praxi Ecclesiæ ; nam historice constat presbyteros, non sine magno vitæ periculo, in carceres penetrasse, ibique sacrificium missæ obtulisse, ut martyres sacris mysteriis * Sniym., VIII, i, P. G., V, 713; Journel, 65. ’ Apolog., I, 65, P. G., VI, 428 ; Journel, 128. 4 5 4 7 Epist. LXIII, 14, P. L·, IV, 385; Journel, 5S4. HomiL in ep. II ad Tina., II, 4, P. G., LXII, 612; Journel, 1207. De sacerd., III, 4, P. G., XLVIII, 642. Hefele-Leclcrcq, ZZ/rA des Conciles, L I, p. 610. DE SACRIFICIO MISSÆ. 559 reficerent ; quod quidem prorsus inutile fuisset, si omnes etiam fideles consecrare potuissent. (D) Ex Codice, c. 2322, § 1, laicus aut clericus qui non est sacerdos simulans missae celebrationem, eo ipso excom municationem contrahit, aliasque poenas incurrit. 3° Fiâeles per sacerdotes offer (A) Aliquomodo offerunt, quatenus sacerdos, nomine totius Ecclesiæ, sacrificium offert, secundum verba liturgiæ : “ Orate, fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat... Memento, Domine famulorum... pro quibus tibi offe­ rimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium ”, (B) Mediate tantum et improprie, quia non sunt sacerdotes proprie dicti sed solum mystice, quatenus repræsentati per Christum, summum sacerdotem ejusque ministros sacer­ dotes, simul cum eis mediate offerunt. (L'< dps'·, À r Omnes siquidem fideles sunt sacerdotes.impropnç dicti, eo sensu o^o^possînc efdebeanT^^spiritualeS ht^Jaas ofrèFre D'éOj^ut ^S?. PetruSy . etc. — De quibus defectibus judex est Ordinarius. Ali­ quando indulta a S. Sede conceduntur quibus ab hac irregu­ laritate dispensatur. i > 780. 20 De jejunio eucharistico statuit Codex, _c. 808 : " Sacerdoti celebrare ne liceat, nisi jejunio naturali a media nocte servato ”. Quæ prohibitio ita gravis est ut, ex can. 2321, sacerdotes non jejuni qui missam celebrare præsumpserint “ suspendantur a missæ celebratione ad tempus ab Ordinario secundum diversa rerum adjuncta præfiniendum”. ^^4 ■' 1 Cappello, op. cil., η. 5^7î Μ. de la Taille, Elucid. XXXIII. ’S. Thom., 3, q. So, a. S; Suarez, disp. 68, sect. 3; Lugo, disp. 15; S. Alphonsus,T. ΛΊ7”η. 271 sq.; Marc, n. 1556 sq.; Lehmk., n. 159 sq.; Many, n. 171; Prümmer, n. 198-204; Hervé, n. 152-156. 3 De vestibus sacris atque aliis liturgicis pnescriptis infra agemus. ’ ' ’ Γ2 DE SACRIFICIO MISSÆ, 561 Dantur tamen causæ excusantes, quæ ad duas revocari possunt, necessitatem et dispensationem. 781. (A) Necessitas quintuplex distinguitur : (a) Necessitas sacrificium perficiendi : nam lex circa inte­ gritatem sacrificii est divina et legi ecclesiasticæ praestat. Hinc si sacerdos, post consecrationem, recordatur se non esse jejunum, debet tamen sacrificium missæ perficere; item si sa­ cerdos animadvertit se, communionis instanti, pro vino sump­ sisse aquam; si vero sacerdos post consecrationem deficit, alter, etiam non jejunus, si præsto non sit jejunus, complere debet sacrificium. (b) Necessitas vitandi scandalum vel infamiam; nam lex naturalis potior est lege ecclesiastica etiam stricta. Itaque si sacerdos in publico celebrans recordatur, missa jam incoepta, se non esse jejunum, et non potest sine scandalo aut infamia gravi discedere; item die dominica aut festo obligationis, parochus non jejunus potest, deficiente alio sacerdote jejuno, pro populo missam celebrare, si ex non celebratione scandalum timetur, prout sæpe contingit, nisi pastor sit optime notus: secus vero si nullum timetur scandalum, vel si notum est parochum non esse jejunum : quo casu scandalum ex ipsa celebratione oriretur (c) Necessitas vitandi irreverentiam in sacramentum, quia, cum lex jejunii lata sit ad reverentiam sacramenti, eo ipso cessat quoties hæc ipsa reverentia contrarium postulat {Cod., c. 858). Proinde, si periculum sit ne sacra hostia pereat, vel male trac­ tetur ab hæreticis; item si sacerdos post ablutionem inveniat particulas sacras in eadem missa consecratas; vi ejusdem principii, si hostia palato adhæreat, post sumptionem calicis, potest aquam sumere ut hostiam deglutiat. . (d) Necessitas ministrandi viaticum moribdndo : probabile est licere sacerdoti non jejuno missam celebrare, immo binare, remoto scandalo, ad ministrandum viaticum aliis aut sibi in casu extremæ necessitatis, si species consecratæ desint : lex enim divina viaticum recipiendi legi ecclesiasticæ anteponi debet. — Quod raro accidit, < um eucharistia in ecclesiis servari debeat pro infirmis. 1 Non pauci theologi, propter similem rationem, putant neo-sacerdotem, qui inadvertenler et clam jejunium violavit, celebrare posse primam mis­ sam, ad quam audiendam parentes, cognati et amici multi coadunati sunt. Ita Lacroix, Theol. mor.9 1. VI, n. 582; Génicot-Sals.» II, 202^; Cappello, η, ςΐ2, etc. 562 CAPUT II. (e) Nécessitas propriam vitam tuendi, nempe si sacerdos non jejunus jubetur, sub comminatione mortis, celebrare missam, nisi id fiat in contemptum religionis. 4 .w SB'ilti» 17·· }f u »' · ’ /1 wr 782. (W) Dispensatio . * Recenter, ab anno 1923, 5. Offi­ cium, ad quod spectant omnia quæ jejunium eucharisticum respiciunt pro sacerdotibus missam celebrantibus, aliquas dispensationes in hac lege concessit sive per indulta, sive tri­ buendo facultatem Ordinariis dispensationes dandi, in casi­ bus urgentioribus, his tamen conditionibus, ut nonnisi aliquid per modum polus vel medicinœ, exclusis inebriantibus, sumere permittatur, efficaciter scandalum removeatur, ac quampri­ mum 5. Sedes de concessa dispensatione certior fiat. Insuper dispensatio concedi non debet nisi cum spirituale fidelium bonum id exigat 3. Aliquando tamen S. Officium concedit dispensationem ob privatam ipsius sacerdotis utilitatem 3. ■M Indulta concessa respiciunt casum binationis, et quidem diebus dominicis aut festis de præcepto, quando missam dicunt extra parœcialem ecclesiam, in loco dissito; aut casum in quo curam animarum habentes missam tardiore hora celebrare debent ob bonum fidelium. Itaque hæc dispensatio præsumi non potest, et, quando concessa, stricte intelligi debet. Sedulo igitur tenor indulti generalis aut particularis inspici debet, ne nimis extendatur. 783. 3° De veste conveniente statuit Codex, c. 8n : § i. Sacerdos, missam celebraturus, deferat vestem convementem quæ ad talos pertingat et sacra ornamenta a rubncis sui ritus præscnpta. Abstineat autem a pileolo et annulo, nisi sit S. R. E. à 2 Cardinalis, Episcopus vel Abbas benedictus, aut nisi apostolicum indultum eorumdem usum in missa celebranda eidem per­ mittat '. De sacris ornamentis dicemus infra, ubi de liturgicis pne- t. II, 192S, p. 265-266. — ’ Ami du Ctergi. 1923, p. 758. — 3£. Ο.. I jul. 1931 {Periodica. 1932, p. 105-108). DE SACRIFICIO MISSÆ. 2° 563 Dispositiones animæ *. Dispositiones quæ canonice requiruntur2, sunt ; status gratiæ, debita præparatio et gratiarum actio. 784. i° Status gratiæ. Ad licitam missæ celebratio­ nem, requiritur status gt;atiæ, prudenter existimatus ; quo deficiente, præmitti debet confessio sacramentalis, nisi neces­ sitas excuset. Dicitur : “ Prudenter existimatus ”, quia cum nemo absolute certus sit, absque speciali revelatione, se esse in statu gratiæ, sufficit prudens existimatio, qua quis nullius mortalis peccati conscius est. Probatur per partes : P Pars : Requiritur status gratiæ prudenter existimatus. (a) Script., ex S. Paulo 3 : “ Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat... qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit”. Atqui probatio de qua agitur est discussio propriæ conscientiae et excussio omnis saltem mortalis peccati, ut ex contextu et Traditione constat; ait enim * Trident. : “Ecclesiastica consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque prœmissa sacramentali confessione ad sacram eucha­ ristiam accedere debeat : quod a christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, hæc sancta Synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessoris. Quod si, necessitate urgente, sacerdos absque prævia confessione celebraverit, quampri­ mum confiteatur ”. (b) Rat. theol. i) Eucharistia per modum cibi fuit insti­ tuta; atqui cibus jam supponit vitam; ergo eucharistia jam ’ S. Thom., 3, q. 8o, a. 3-6; Suarez, disp. 66; Lugo, disp. XIV; S. AIphonsus, n. 255 sq.; Marc, n. 1547 sq.; Lehmk., n. 149 sq.; Prümnier, n. 191-195; DD. Durieux, E Eucharistie, 1925, n. 91-96. ’ Aliæ dispositiones ad uberiorem fructuum perceptionem desiderantur : (a)fides viva, qua quis intime persuasum habeat Christum esse vere et realiter in altari præsentem, cum omnibus thesauris suis; (b) singularis reverentia erga Majestatem divinam; (c) sincera humilitas ex indignitate nostra oriens; (d) ardens desiderium Christum suscipiendi; (e) flagrans erga ipsum caritas. 5 I Cor., XI, 28 sq. — 4 Sess. ΧΤΠ, cap. 7, D. B., SSo. VjLtët- 564 CAPUT II. supponit gratiam sanctificantem, quæ est animæ vita. 2) Sancta sancte tractanda sunt; atqui Christus, auctor sanc­ titatis, est vere præsens in hostia quam consecrat et accipit sacerdos; ergo sacerdos celebrans in statu gratiæ esse debet. 785. *2 Pars : Sacerdos conscius peccati mortalis tenetur confiteri. (A) Quando quis certe conscius est alicujus peccati mortalis, quod per sacramentum pænitentiæ non fuit antea remissum, non potest, quantumvis contritus, ad sacramen­ tum eucharistiæ accedere, absque prævia sacramentali con­ fessione. Patet 1) ex Trident, supra citato, et cx alio loco ubi excommunicatus declaratur qui contrarium docuerit : Si quis autem contrarium docere, prædicare, vel pertina­ citer asserere, seu etiam, publice disputando, defendere præsumpserit, eo ipso excommunicatus existât ” 2) Ex Codice, c. 807 : ° Sacerdos sibi conscius peccati' mortalis, quantum­ vis se contritum existimet, sine præmissa sacramentali confessione, missam celebrare ne audeat ”. (a) In casu mortalis peccati dubie commissi, non adest obligatio stricta confitendi, quamvis in praxi suadenda sit confessio in hoc casu, nisi quis sit scrupulosus; si autem peccatum sit certum, et ejus remissio dubia, juxta æquiprobabilistas, adest obligatio confitendi; juxta probabilistas, talis obligatio non urget. d· I - < Î ·. ·. i (b) Qui ante communionem recordatur pi ceati mortalis, quod cx inculpabili oblivione non declaravit in confessione, non tenetur ante communionem confiteri, quia tale peccatum fuit indirecte per absolutionem remissum. 786. (B) Nisi necessitas excuset. Qui conscius est pec­ cati mortalis potest, per exceptionem, celebrare post elicitum actum perfectae contritionis, sine confessione, dummodo adsit simul necessitas celebrandi, et defectus confessarii. Constat ex can. 807 : “ Quod si, deficiente copia confessarii et urgente necessitate, elicito tamen perfectæ contritionis actu, celebraverit, quamprimum confiteatur”. S 1) Adest autem necessitas : a) quando agitur de conse­ cranda hostia pro moribundis; (b) quando missæ celebratio non potest omitti sine scandalo, v. g., si sacerdos jam altare 1 Sw, XIII, can. ir. D. B., S93. DE SACRIFICIO îrfJSSÆ. 565 ascenderit, aut a fortiori jam inchoaverit sacrificium; (C) quando sacerdos debet celebrare ex officio, in die festo, aut cantare missam pro defunctis, præsente cadavere, non autem si agitur de missa quotidiana. 2) Adest defectus confessarii : (a) quando nullus est sacer­ dos præsens qui facultatem habeat absolvendi. Proinde: 1) si vicinior ita distat ut, spectatis circumstantiis tem­ poris, locorum et sanitatis, sine magno incommodo adiri nequeat, censetur non præsens; 2) idem dic quando adest confessarius, sed non approbatus, aut approbatus qui nolit aut non possit audire confessiones *. (b) Quando non potest confessio fieri sacerdoti pressenti, sine gravi damno, distincto ab incommodo ipsi confessioni intrinseco, v. g., timore bene fundato scandalum praebendi. Cavendum est tamen ne humano pudore quis decipiatur, et m praxi, ut conscientiæ pax servetur, confessio præmittatur quoties­ cumque possibilis est. 4 787. De clausula “ quamprimum ”. Sacerdos qui, urgente necessitate, absque praevia confessione, celebravit, debet quamprimum confiteri. (a) Hæc obligatio est pro sacerdotibus, non pro laicis, immo pro sacerdotibus celebrantibus, non pro iis qui communicant more laicorum. (b) Est obligatio vera, non autem merum consilium, ut constat ex prop, ab silex. VII damnata-, (c) Obligatio debet quamprimum adimpleri, i. e., intra triduum, juxta communem interpretationem, seu prima data opportunitate. Insuper si sacer­ dos prævideat futuram esse necessitatem celebrandi sequenti die, et adsit copia confessarii, non potest diutius differre. Ab^I/ex. VII damnata est sequens propositio : “Illa particula quamprimum intelligitur cum sacerdos suo tempore confitebitur ” λ 788. 2° Debita præparatio proxima et gratiarum actio. In Codice, c. 810, præscribitur : “Sacerdos ne omittat ad eucha- ■ ■' ' ' ristici sacrificii oblationem sese piis precibus disponere, eoque expleto, gratias Deo pro tanto beneficio agere ”. Quod quidem sub levi tantum obligat. ... Preces recitandæ arbitrio sacerdotis relinquuntur. Juxta missalis rubricas, ante missam matutinum cum laudibus absolvi debet ; ’ Hodie non excusatur amplius a confessione qui in casum reservatum inci­ derit; nam, ex c. 900 et 2254, quilibet confessarius potest, his in circumstantiis, absolvere ab omnibus censuris et peccatis. ’ D. B., 1138. —3 Ibid., 1139. λ 568 P CAPUT II. sed probabiliter, id non^obligat nisi eos qui in choro officium divinum persolvunt. — Laudabiliter recitantur orationes in missali posîtæ, aut in breviario, ad Primam·, sed quælibet oratio sufficit, etiam mentalis. Idem fere dicendum de gratiarum actione. Juxta missale, sacerdos, missa finita, redit ad sacristiam, dicens canticum Bene­ dicite, cum aliis orationibus suo loco positis. Revera hujusmodi orationes, quæ in missali aut breviario leguntur, pietatem omnino redolent, sed, præter Benedicite, non præscribuntur. — Omittere autem omnino gratiarum actionem, absque ratione, esset leve peccatum. 789. Scholion de presbytero assistente, ministro inser­ viente, et litteris commendatitiis. — a) Ex Codice, cc. 812, hæc statuuntur de presbytero assistente et ministro inserviente: Can. 812. “Nulli sacerdoti celebranti, præter Episcopos alios­ que prælatos usu pontificalium fruentes, licet, sola honoris aut sollemnitatis causa, habere presbyterum assistentem Exceptio admittitur in prima missa solemni primi sacerdotis; et quoad canonicos et dignitates, si adsit immemorialis consuetudo. Can. 813. § i “Sacerdos missam ne celebret sine ministro qui eidem inserviat et respondeat. § 2. Minister missæ inserviens ne sit mulier, nisi, deficiente viro, justa de causa, eaque lege ut mulier ex longinquo respondeat nec ullo pacto ad altare accedat Minister inserviens sub gravi requiritur, excepto casu necessitatis vel specialis induits. ~ ~~~ Necessitas habetur, si missa celebrari debet : 1) ad viaticum ministrandum; 2) ne fideles vel sacerdos missa careant die de præcepto; 3) ne missa interrumpatur, quando nempe minister, missa incepta, discedit nec alius est præsens. Indultum conceditur pro missionum regionibus, dummodo tamen unus saltem sit assistens ad populum repraesentandum. Si3, ί< h 790. b) Quoad extraneos sacerdotes, litterœ 'commendatitice. ex Cod., c. 804, requiruntur, ut, in quantum fieri potest, missa non ■ celebretur nisi a legitimis et bonis sacerdotibus. “§ i. Sacerdos extraneus ecclesiæ in qua celebrare postulat, exhibens authenticas et adhuc validas litteras commendatitias sui Ordinarii, si sit saecularis, vel sui Superioris, si religiosus, vel Sacræ Congregationis pro Ecclesia Orientali, si sit ritus orientalis, ad missæ celebrationem admittatur, nisi interim aliquid eum commi­ sisse constet, cur a missæ celebratione repelli debeat. § 2. Si iis litteris careat, sed rectori ecclesiæ de ejus probitate apprime constet, poterit admitti ; si vero rectori sit ignotus, «admitti DE SACRIFICIO MISSÆ. 567 adhuc potest semel vel bis, dummodo, ecclesiastica veste indutus, nihil ex celebratione ab ecclesia in qua litat, quovis titulo, percipiat, et nomen, officium suamque dioecesim in peculiari libro signet. § 3. Peculiares hac de re nonnæ, salvis hujus canonis prae­ scriptis, ab Ordinario loci datæ, servandæ sunt ab omnibus, etiam religiosis exemptis, nisi agatur de admittendis ad celebrandum religiosis in ecclesia suæ religionis ”. § II. De obligationibus ministri». Dicemus de ministri obligationibus : i° quoad missæ celebrationem; 2° quoad missæ fructuum applicationem in celebratione missæ. I. De obligatione celebrandi. Hæc obligatio oriri potest ex ordine, ex officio, ex beneficio, aut ex prœcepto vel promissione. 791. i° Ratione ordinis : (A) Omnes et singuli sacer­ dotes, non legitime impediti, sub gravi tenentur aliquoties saltem celebrare, ex jure divino. Ita communiter1 23. (a) Script. : 1) Quisque tenetur susceptum officium ali­ quoties saltem exercere ; atqui officium sacerdotis est offerre sacrificium, juxta illud S. Pauli : “Omnis namque Pon­ tifex... pro hominibus constituitur... ut offerat dona et sacrificia ” 3. 2) Christus jam apostolis eorumque successo­ ribus, nempe sacerdotibus, dixerat 4 : “ Hoc facite in meam commemorationem ”. Atqui aperte declarat Tridentinum 5 : “ Christus Apostolis eorumque successoribus ut offerrent præcepit per hæc verba : Hoc facite, etc. ” (b) Rat. theol. J uxta Trident., “ sacrificium et sacerdo­ tium ita Dei ordinatione conjuncta sunt ut utrumque in omni lege exstiterit”. Ergo qui sacerdotium accipit, eo ipso se obligat ad aliquoties offerendum sacrificium. 1 S. Thom., 3, q. 82, a. 10; Suarez, disp. 80; S. Alphonsus, 1. VI, n. 313 sq.; Mare, n. 1602 sq.; Lehmk, ή. 191 sq.; Many, De Missa, η. I-I42; DD. Durieux, n. 26-82; Prümmer, n. 245-280. ’ Hoc quidem negarunt pauci veteres theologi, v. g., 5. Bonaventura, Gabriel, Cajelanus, Lugo. Omnes tamen concedunt sacerdotem qui, ex mera desidia et negligentia, nunquam sacrum facit, peccatum grave committere. 3 Hebr., V, i. — * Luc., XXII, 19. ’ Trident., sess. XXII, cap. I, D. B., 938. •i 568 CAPUT II. (B) Quoties hac oblatio ex se urgeat, non tam aperte constat. 1) Sacerdotes omnes obligatione tenentur Sacrum litandi pluries per annum ; curet autem episcopus vel supe­ rior religiosus ut iidem saltem singulis diebus dominicis aliisque festis de præcepto divinis operentur. 2) Ex decreto autem S. C. Concilii (1696), “qui sine justa causa, ter vel quater in anno non celebravit, peccat mortaliter, et potest ab Episcopo puniri’1. Unde peccat saltem venialiter qui sine causa celebrare omittit diebus dominicis et festivis de præcepto l. Ut autem in praxi sacerdotes ad quotidie celebrandum inci­ tentur, sæpe hæc verba 5. Bonaventurce 3 meditentur : “ Sacerdos qui non 0β1εΗτ3ζ quantum in ipso est, privat Trinitatem laude et gloria, angelos lætitia, peccatores venia, justos subsidio et gratia, in Purgatorio existentes refrigerio, Ecclesiam Christi speciali bene­ ficio, et seipsum medicina et remedio contra quotidiana peccata et infirmitates Recogitent insuper verba pii auctoris de Imita­ tione Christi : “ Quando sacerdos celebrat, Deum honorat, angelos lætificat, Ecclesiam ædificat, vivos adjuvat, defunctis requiem præstat, et sese omnium bonorum participem efficit ” (lib. IV, c. v, 3). t r b I l ii t T . <«.< IÎ R 792. 2° Ratione officii. Omnes pastores animarum tenentur sub gravi celebrare missam singulis diebus dominicis et festivis de præcepto per se, aut per alium si quis legitime impeditur. Ratio est quia hisce diebus fideles sub gravi tenentur missam audire; atqui non possunt huic præcepto satisfacere, nisi pastores per se aut per alium missam cele’ Primis Ecclesiæ temporibus non omni die Missa celebrabatur, sed solum die dominica, ut probabiliter infertur ex Act. XX, 7, I Cor., XVI, 2, et 5. Justino (ApoL I, 67), qui de Christianis conventibus agens, solius meminit diei Dominicæ; certe quotidianam celebrationem non patiebatur frequentium persecutionum furor. — Sed, jam a secundo sæculo, viguit usus tribus diebus per hebdomadam celebrandi, Dominica, quarta, sextaque feria, ut liquet ex Tertulliano, De Oratione, c. 19. — Quibus paulo post sabbatum additum fuit, ut tradit S. Basilius (Ep. XCIII, ad Cæsaream). — Tempore 5. Augustini, varîæ erant ecclesiarum consuetudines; nam, ut ipse ait (ep. 54 ad Januar.) : " Alibi nullus dies prætermittitur quo non offeratur, alibi sabbato tantum et Dominico, alibi tantum Dominico — Sexto tamen sæculo, jam usus preva­ luerat quotidie ubique celebrandi, ut constat ex Ordine Gelasii : immo per plura sæcula, scilicet usque ad tempora Alexandri II (1061), pluries celebrare licebat una die, pro cujuscumque sacerdotis arbitrio. Cf. Martene, op. cit., 1. I, c. II, a. 3; Martigny, op. cit., verbo Messe; American Eccl. Review, mart. 1892, p. 119 sq. Many, op. cit., p. 20-24. * De praparat. ad Miss., c. 5. DE SACRIFICIO MISSÆ.' 569 brent. Aliunde his diebus pastores tenentur offerre pro populo, n. 813. Insuper per accidens teneri potest pastor celebrare, v. g., si urgeat necessitas consecrandi ad viaticum ministrandum, si fideles occasione exsequiarum missam petant; si ex non celebratione fideles scandalizarentur; porro hodie, in plerisque regionibus catholicis, facile scandalizantur, si sciant pastorem aliquem non celebrare aliquoties in hebdomada. Vicarii parochiales, utpote parochorum adjutores quoad curam animarum, iisdem fere obligationibus tenentur. 793. 30 Ratione beneficii. Quædam sunt beneficia quibus annectitur onus missam celebrandi sive quotidie, sive certis diebus : quicumque beneficium hujusmodi accep­ taverit, ex justitia tenetur onera missarum implere. Extensio hujus obligationis ex ipso tenore fundationis pendet : fundator enim beneficii determinare potest non solum missarum numerum, sed etiam alia adjuncta, quali­ tatem missæ, locum, tempus, etc. Huic obligationi beneficiatus satisfacere potest non solum per se, sed etiam per alium, nisi contrarium expresse aut æquivalenter statutum fuerit. Pariter applicatio missarum secundum fundatoris inten­ tionem facienda est : si nihil hac de re statuit, recte præsumitur eum voluisse ut sibi missæ applicentur; si vero certum numerum missarum sibi applicandum esse præscripsit, aliarum applicatio libera esse censetur. Quando beneficiatus onus missæ quotidianæ suscepit per se aut per alium celebrandæ, curare debet ut per alium missa dicatur quoties ipse non celebrat. Si vero per se quotidie celebrare tenetur, missam aliquando omittere potest ex justa causa, quin per alium supplere teneatur. Legitima hujusmodi causa censetur : infirmitas brevis (si enim diuturna, per alium supplere debet); rationabile impedimentum, quale est iter legitimum, defectus requi­ site devotionis aut dispositionis (dummodo diu non perseveret), necessitas pia exercitia annuæ recollectionis peragendi, etc. quando enim missæ celebrationem, cum vel sine applica­ tione missæ, legitimi Superiores ecclesiastici præcipere possunt : 1) R. Pontifex omnibus sacerdotibus sive sæcularibus sive religiosis; 2) episcopus sacerdotibus suæ dioecesis, ........... i .............. ... 794. 4° Ratione præcepti vel promissionis. (A) Ali­ ■ 570 CAPUT II discrete tamen et raro, præsertim si agitur de applicatione; 3) Superiores regulares suis subditis, etiam in virtute sanctae obedientiæ, præscribere valent ut celebrent secundum inten­ tionem determinatam a constitutionibus aut ab ipsis supe­ rioribus, salvis tamen exceptionibus a constitutionibus vel a legitima consuetudine sancitis (ita Cappello, n. 696). (B) Aliquando etiam sacerdos missam celebrare tenetur ratione promissionis, quando stipendium accepit ad cele­ brandum tali vel tali die; vel ratione voti (promissionis Deo factæ), si serio et ex animo se obligandi voverit. Gravitas autem obligationis pendet ab intentione promit­ tentis aut voventis necnon a natura vel circumstantiis voti vel promissionis. Sub levi tantum obligat, quando quis ex mera liberalitate promisit. Si vero promissio est onerosa, probabilius sub gravi impleri debet. II. De applicatione fructuum missæ. J **-. «· ‘ >· 795. Applicatio missæ est actus voluntatis, qzio sacerdos sacrificium offert pro aliqua persona vel ad determinatum finem. Differt ab obligatione celebrandi : potest enim quis ad celebrandum teneri, quin obligetur fructum missæ applicare. Duo exponemus : i° regulas generales de applicatione missæ; 2° obligationem applicandi e variis titulis ortam. Regulæ generales. 796. i° De objecto applicationis. (A) Hoc objectum non est : 1) fructus generalis qui ab Ecclesia percipitur ex ipsa celebratione missæ, sine speciali applicatione, ex eo quod sacerdos vult celebrare ad mentem Ecclesiæ; 2) nec fructus specialissimus, qui semper percipitur a sacerdote digne celebrante, nec alienari potest; attamen expedit particularem finem intendere, v. g., acquisitionem alicujus virtutis, ad uberiores fructus percipiendos. (B) Objectum autem est fructus specialis seu medius. Hic enim omnino pendet ab intentione celebrantis. Certum est : (a) Christus enim, sacerdoti conferendo potestatem pro aliis offerendi, eidem tanquam suo ministro commisit potes­ tatem fructum hunc specialem applicandi. DE SACRIFICIO MISSÆ. 571 (b) Constat insuper ex antiqua et universali Ecclesiæ praxi, quam Ecclesia pluries approbavit : 1) pastoribus prae­ cipiendo pro suis ovibus certis diebus applicare sacrificium, ut infra probabitur; 2) damnando errorem synodi PistGriensis1, ut falsam reprobantis opinionem invectam in populum “ quod illi qui eleemosynam subministrant sacer­ doti sub conditione quod celebret unam missam, specialem fructum ex ea percipiant ”; addit enim Pius VI, valere spe­ cialem applicationem “ quam pro determinatis personis aut personarum ordinibus faciendam commendat ac præcipit Ecclesia ”, Si sacerdos nulli applicet fructum specialem, hic gene­ ralem Ecclesiæ thesaurum ingreditur. 797. H faciendi. 20 De modo hanc applicationem Ut valida sit applicatio fructus specialis, quatuor conditiones requiruntur : (a) Fieri debet ab ipso celebrante, qui tamen celebrare potest ad intentionem ejus pro quo missa offertur. (b) Fieri debet saltem ante secundam consecrationem, ita ut invalida esset si fieret tantum post calicis consecrationem : nam sacrificii effectus producitur eo tempore quo sacrificium completur, nempe peracta utriusque speciei consecratione. — Valida quidem esset, si fieret ante consecrationem calicis, juxta communem sententiam; sed multo melius est ut fiat antequam missa incipiatur, ut ita preces quæ consecrationem præcedunt prosint eis pro quibus offertur. (C) Hæc autem determinatio debet esse saltem habitualis, id est, antea habita et non retractata, quia applicatio se habet per modum donationis verbalis, quæ, semel facta, valet donec revocetur. Ita, v. g., intentio initio mensis facta pro toto mense valet, si non retractatur. Si quis, prioris intentionis immemor, alteram elicit inten­ tionem, ea prævalebit quæ prædominans fuerit in mente sacerdotis. Generatim posterior prævalet, nisi priorem sacerdos ita formaverit, ut voluerit hanc prævalere, etiamsi ex oblivione eam mutaturus sit. — In dubio autem sufficit * D. B., 1530. 572 CAPUT II. ut sacerdos alia die ei applicet cui prima vice missa non fuit applicata. (d) Intentio determinari debet saltem implicite : fructus enim alicui personæ aut personarum societati non prodest, nisi hæc vere, etsi implicite, determinetur. J t i r * jE < ' 4 I *- I ■ *· ' L I 798. Unde si plures missæ confuse a diversis personis accepte snnt, valida est intentio offerendi ad intentionem dantium, si tot missæ celebrantur quot stipendia data fuere; aut si quis dicat : offero pro eo qui prior dedit stipendium, qui prior inscribitur in libro missarum aut fundationum. — Valet etiam intentio ita expressa : offero pro anima magis derelicta, aut quæ est magis Deo grata. — Non valet autem hic applicandi modus : offero ut Deus ipse applicet, quia sacerdotis est applicationem facere. Quidam offerre volunt secundum intentiones B. M. Virginis; ut applicatio certior sit, melius est dicere : offero pro personis aut societatibus aut animabus in Purgatorio quæ magis placent B. Virgini x Insuper, quoties id fieri potest, melius est nosse personam et intentionem pro qua sacrificium offertur; quod, in sacristiis, ex registro missarum cognosci potest. 799. (e) Intentio debet esse absoluta, vel absoluta aquivalens, secundum dicta n. 423. Valet proinde cum intentione de præsenti aut de præterito, v. g., offero pro Petro si jam mortuus est, dum­ modo tempore consecrationis conditio verificetur. — Imo, juxta Card. Gaspari, η. 471, valet conditio de futuro contingenti, si con­ sensus alligatur non ipsi facto sed actuali prævisioni divinæ, v. g., offero pro Petro, si Deus præviderit eum cras esse moriturum. Obligatio missam applicandi e variis titulis orta. Hæc obligatio oritur e triplici præsertim titulo : i° ex accepto stipendio; 2° ex missis fundatis ; 30 ex munere pastorali. i° Obligatio applicandi ratione stipendii. 800. (A) Notio et origo stipendii, (a) Stipendium (a voce stips, quæ significat eleemosynam seu honorarium) est pecuniæ summa vel res pretio æstimabilis, quam fideles sacerdotibus offerunt ut missa pro ipsis vel ad eorum intentionem applicetur. (b) Primis temporibus, fideles, cum ad Sacra peragenda conve­ niebant, panem et vinum afferebant, ex quibus sumebant sacer­ dotes ea quæ ad sacrificium necessaria erant, cetera autem in pro­ prium usum servabant. DE SACRIFICIO MISSÆ. 573 Postea autem usus invaluit ut alia, scilicet oleum, lac, mei, fructus, etc., ad altare offerrentur in sacerdotum commodum. Immo etiam pecunia primum in gazophylacium immitti, deinde ad ipsum altare coepit offerri, non quidem ut soli sacerdoti offe-· renti, sed clericis in communi prodesset. Cum vero labentibus temporibus communis vita clericorum cessasset, certa pars bonorum Ecclesiæ ad singulorum sacerdotum sustentationi subveniendum detracta est; et circa sæc. VIII, mos invectus est ut sacerdotes munera acciperent a fidelibus qui rogabant ut missæ fructus speciatim sibi applicaretur. Quod tamen non sine difficultate permissum est, nonnullis contendentibus hoc esse simoniacum. — Attamen praxis hujusmodi ab Ecclesia tole­ rata fuit, comrnunisque evasit, et S. Tbomæ ’ probata fuit : “Sacerdos, inquit, non accipit pecuniam quasi pretium consecra­ tionis euebaristiæ, hoc enim esset simoniacum, sed quasi stipen­ dium suæ sustentationis”. 801. (B) Legitimitas ita in Codice, c. 824, § 1, exprimi­ tur Secundum receptum et probatum Ecclesiæ morem atque institutum, sacerdoti cuilibet missam celebranti et applicanti licet eleemosynam seu stipendium recipere”. Etenim stipendium merito habetur ut medium partiale sustentationis, juxta 5. Thornam. Quo posito, sic arguere licet. Scriptura teste, “ dignus est operarius mercede sua ” a, et “qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt, et qui altari deserviunt cum altari participant ” 3. Atqui sacerdotes pro populo christiano operantur, et, quando fructum specialem missæ alicui personæ applicant, jus habent ad aliquam compensationem consequendam tanquam medium partiale sustentationis 4. Ergo. Quando stipendium acceptum est, oritur obligatio justitiœ, quia accipiendo oblationem, sacerdos eo ipso promittit se applicaturum missæ fructum specialem tali vel tali personæ, et si promissionem non adimplet, violat justitiam, et ad restitutionem tenetur. 1 Sum. theol., 2* 2æ, q. 100, a. 2, ad 2. — Cfr. Ortolan, D. T. C., voce Honoraires de messes, cum auctoribus ibi allegatis; Bargilliat, Les honoraires de messes, 1905; A. Cance, Le Code de droit can., t. II, 1928, n. 166176; F. Cimetier, Pour étudier le Code, p. 139-142. 4 Dicitur partiale* quia sunt et alia media quibus providetur sacerdotum sustentationi, ideoque necesse non est ut stipendium sufficiat plene huic sus­ tentationi. CAPUT Π. 574 Objicitur quidem a Protestantibus et Jansenistis hanc praxim esse simoniacam * quia datur aliquod pretium pro re omnino spirituali. — Respondetur autem jus inesse Ecclesiæ determi­ nandi media sustentationis pro sacerdotibus, dummodo simul abusus præcaveat. Jamvero Ecclesia hanc praxim per multa sæcula permisit simul leges statuendo ad abusus præcavendos. Ita vitatur labes simoniaca : non enim datur pecunia tanquam pretium missa (quod esset simoniacum), sed, occasione fructus missæ tali vel tali personæ applicati, fideles aliquid dant sacerdoti celebranti, ad ejus sustentationem 1* : quod consentaneum est doctrinæ in Scriptura traditæ. 2. > 803. Rem aliter exponit M. de la Taille 3 /Fideles, stipendium dantes, id præstant quod primi Christiani agebant materiam sacri­ ficii offerendo, et mandatum assignant sacerdoti materiam sacrificii ad Deum deferendi eorum nomine. Mandatum est ex se con­ tractus *gratuitus ideoque vitatur omnis simonia. — Accepto autem stipendio, sacerdos tenetur ex justitia sacrificium Deo offene, et quidem nomine eorum qui stipem dederunt. Dona autem sic oblata fiunt dona Dei, dona altaris, ex quibus victum accipere potest sacerdos. Quæ theoria sane ingeniosa est; sed historice non cons­ tat mentem primorum Christianorum qui materiam sacrificii offerebant, fuisse ut sacrificii fructus sibi speciali modo applicaretur. 804, •i : J (C) Regulæ canonicæ de stipendio. (Cod.* ■ « Prcenotanda : i) Ex can. 824, § 2. “ Quoties autem pluries in die celebrat, si unam missam ex titulo justitiæ applicet, sacer­ dos, praeterquam in die Nativitatis Domini, pro alia eleemosynam recipere nequit, exdepta aliqua retributione ex titulo extrinseco ”. — Titulus extrinsecus est labor specialis oriens, v. g., ex cantu, longo itinere, hora inconveniente, etc. 2) Ex can. 825 : “Nunquam licet : i° missam applicare ad intentionem illius qui applicationem, oblata eleemosyna, petiturus est, sed nondum petiit, et eleemosynam postea datam retinere pro 1 Res exemplo declaratur : si pictor vovisset gratis pingere in obsequium Ecclesiæ, contra votum non ageret, si ab Ecclesia peteret sumptus necessarios ad colores, tabulam, immo ad propriam sustentationem; ita pariter sacerdos contra præceptum gratis dandi quod gratis accepit non agit, si a fidelibus accipiat necessaria ad sacrificium, vel ad honestam sustentationem. (Cf. Lugo, disp. XXI, η. 13-14). * MyUerium fidei, p. 339 sq.; Esquisse, p. m sq.; cfr. Ami du Clergé, 1925, p. 162 sq. DE SACRIFICIO MISSÆ 575 missa antea applicata; (nisi forte in casu ubi oblator expresse mo­ nitus rem ratam habeat, ait Vermeersch, n. 297, 3). 20 Eleemosynam recipere pro missa quæ alio titulo debetur et applicatur ; 30 Duplicem eleemosynam pro ejusdem missæ applicatione accipere; 40 Alteram recipere eleemosynam pro sola celebratione, alteram pro applicatione ejusdem missæ, nisi certo constet unam stipem oblatam esse pro celebratione sine applicatione ”, 3) Ex can. 826, ita definiuntur variæ missarum species : “§ i. Stipendia quæ a fidelibus pro missis offeruntur sive ex propria devotione, veluti ad manum, sive ex obligatione etiam perpetua a testatore propriis heredibus facta, manualia dicuntur. §’2. Ad instar manualium vocantur stipendia missarum funda­ tarum, quæ applicari non possunt in proprio loco, aut ab iis qui eas applicare deberent secundum tabulas fundationis, et ideo de jure aut S. Sedis induito aliis sacerdotibus tradendæ sunt ut iisdem satisfiat. § 3. Alia stipendia quæ ex fundationum reditibus percipiuntur, appellantur fundata seu missa furidata. ” 805. (a) Quantitas stipendii ab episcopo determinari debet, secundum varias locorum consuetudines ; et omnes, sive regulares sive seculares, huic taxœ stare debent Constat ex Codice, c. 831 : “§ i. Ordinarii loci est manualem missarum stipem in sua diœcesi definire per decretum, quantum fieri potest, in dicecesana synodo latum; nec sacerdoti licet ea majorem exigere. § 2. Ubi desit Ordinarii decretum, servetur consuetudo dioecesis. § 3. Etiam religiosi, licet exempti, circa stipem manualem stare debent decreto Ordinarii loci aut dioecesis consuetudini ”. Ex can. 832 : “Sacerdoti fas est oblatam ultro majorem stipem pro missæ applicatione accipere; et, nisi loci Ordinarius prohibue­ rit, etiam minorem. ” Hinc non licet stipendium supra pretium exigere; potest tamen sacerdos plus recipere, si sponte offertur, aut etiam si labor extraor­ dinarius exigitur, v. g., pro missa inconvenienti hora celebranda, nullatenus tamen pro missa in altari privilegiato, in loco miraculoso, etc., dicenda. Ex se accipi potest stipendium minus, præseitim a pauperibus; sed regulariter non debet accipi ne talis praxis aliis sacerdotibus detrimentum afferat. 806. (b) De numero missarum dicendarum. 1) Tot missæ celebrandæ sunt quot stipendia accepta sunt, ex 576 CAPUT II. can. S2S : “ Tot celebrandæ et applicandae sunt missæ quot stipendia etiam exigua data et acceptata fuerint ”T. Juxta communem sententiam, graviter peccaret qui vel unicam missam celebrare omitteret, quia gravitas materiæ non est mensuranda in ordine ad stipendium, sed in ordine ad fructum missæ, quo privatur qui eleemosynam tradidit; aliunde Ecclesia sub gravi sacerdotibus imponit obligatio­ nem adimplendi hunc contractum, ut constat ex ejus modo loquendi in decretis hac de re editis123. 2) Sedulo pariter adimpleri debent conditiones contractus quoad teinfus, aliasque circumstantias} “ Praesumitur obla­ torem petiisse solam missæ applicationem ; si tamen oblator expresse aliquas circumstantias in missæ celebratione ser­ vandas determinaverit, sacerdos, eleemosynam acceptans, ejus voluntati stare debet ” (Can. 833). Unde qui promisit celebrare in altari privilegiato, non satisfaceret obligationi suæ in alio altari celebrans; nec compensatio fieri potest lucrando indulgentiam plenariam defuncto applicabilem. Si quæ conditio apponitur impossibilis aut illegitima, mo­ nendi sunt fideles eam non posse impleri. Ex can. S29 : “ Licet sine culpa illius qui onere celebrandi gravatur, missarum eleemosynæ jam perceptæ perierint, obligatio non cessat. ” Ex can. 830 : “Si quis pecuniæ summam obtulerit pro missa­ rum applicatione, non indicans earumdem numerum, hic suppute­ tur secundum eleemosynam loci in quo oblator morabatur, nisi aliam fuisse ejus intentionem legitime præsumi debeat. ” 807. (c) De tempore utili quo missa: celebranda sunt. 1) Qui, accepto stipendio, voluntarie celebrare notabiliter differt, peccat graviter. Notabilis autem dilatio dijudicari potest ex regulis a Codice statutis, n. 834 : “ § 1. Missæ pro quibus celebrandis tempus ab oblatore expresse præscriptum est, eo omnino tempore sunt celebrandæ. § 2. Si oblator nullum tempus pro missarum manualium cele­ bratione expresse præscripserit, missæ pro urgenti causa oblatæ quamprimum tempore utili sunt celebrandæ ”. 1 Ita quidem si scienter acceptata fuerint; si vero inscii, donatori remitti possunt. 3 Communiter proinde rejicitur opinio quorumdam antiquorum (ap. S. Alphonsum, n. 317), juxta quos gravitas peccati pendebat a quantitate stipendii. DE SACRIFICIO MISSÆ. 577 Jamvero utile tempus ad manuales missas celebrandas est unus mensis quando offertur unum stipendium, semestre pro centum missis; inter hæc duo extrema, longius vel brevius conceditur tem­ poris spatium secundum majorem vel minorem numerum missa­ rum, quin res mathematice determinari valeatx. § 3. “ Quod si oblator arbitrio sacerdotis tempus celebrationis expresse reliquerit, sacerdos poterit tempore quo sibi magis pla­ cuerit, eas celebrare, firmo pnescripto can. 835 ”, in quo scilicet cuilibet vetatur tot missarum onera per se celebrandarum recipere quibus intra annum satisfacere nequeat. Dilatio unius vel alterius mensis ultra tempus utile ut gravis habetur. 2) Ex can. 836 : “ In ecclesiis in quibus ob fidelium peculiarem devotionem missarum eleemosynæ ita affluunt, ut omnes missæ celebrari ibidem debito tempore nequeant, moneantur fideles, per tabellam in loco patenti et obvio positam, missas oblatas celebra­ tum iri vel ibidem, cum commode poterit, vel alibi”. Quod valet de missis sive legendis sive cantatis, ex S. C. Concil., 9 jul. 1921. 808. (d) De transmissione missarum (can. 837-841) : Can. 837 : “ Qui missas per alios celebrandas habet, eas quam­ primum distribuat, firmo præscripto can. 841; sed tempus legiti­ mum pro earumdem celebratione incipit a die quo sacerdos cele­ braturus easdem receperit, nisi aliud constet. ” Can. 838 : “ Qui habent missarum numerum de quibus sibi liceat libere disponere, possunt eas tribuere sacerdotibus sibi acceptis dummodo probe sibi constet eos esse omni exceptione majores vel testimonio proprii Ordinarii commendatos ”. Can. 839 : “ Qui missas a fidelibus receptas aut quoquo modo suae fidei commissas aliis celebrandas tradiderint, obligatione tenentur usque dum acceptatae ab eisdem obligationis et recepti stipendii testimonium obtinuerint”. Sacerdos transmittens missas ad Ordinarium vel ad S. Sedem, ipsa traditione ab omni obligatione liberatur; — ad alios autem 1 Ita ex decreto Ui debita S. C. Condi. i II maii 1904. * Si specialis necessitas dioecesis exigat ut stipendia non transmittantur extra diœcesim, Ordinarius obtinere potest indultum ad hanc transmissionem pro­ hibendam. Ex decisione C. Conc.^ 19 febr. I 921, A. A. 5-, XIII, 230, pro­ hibitio concilii provincialis, missas mittendi absque consensu Ordinarii, susti­ netur post Codicem quoad missas fundatas vel ad instar manualium vel manuales datas intuitu causæ piæ; in reliquis servandus est c. 838. T. III Theol. Dogm. — 19 578 CAPUT II. sacerdotes, non liberatur nisi ab his sacerdotibus testimonium obtinuerit acceptatæ obligationis et recepti stipendii. Can. 840 : § i. “Qui missarum stipes manuales ad alios trans­ mittit, debet acceptas integre transmittere, nisi aut oblator expresse permittat aliquid retinere, aut certo constet excessum supra taxam dioecesanam datum fuisse intuitu personæ. ” Tunc enim excessus est donum superadditum, non autem pars stipendii. — Si sacerdos celebraturus sponte, id est, nec rogatus nec interrogatus ’, partem stipendii cedat, licite retinetur. Possunt pariter retineri expensæ pro expeditione missarum et stipendii’. § 2. “ In missis ad instar manualium, nisi obstet mens funda­ toris, legitime retinetur excessus et satis est remittere solam eleemo­ synam manualem dioecesis in qua missa celebratur, si pinguis eleemosyna locum pro parte teneat dotis beneficii aut causæ piae”. N. B. Cum in Codice nil speciale statutum sit de transmissione stipendiorum ad Orientales, regulae a S. C. C. traditae, 22 maii et 9 sept. 1907, tamquae directives saltem servari debent. Qui stipendia ad sacerdotes orientalis ritus vult mittere, id faciat per Cong. de Prop. Fide vel per delegatos apostolicos pro sacerdotibus sui districtus. Licet tamen stipendia mittere in Orientem ad sacerdotes latini ntus, servatis regulis quæ praescribuntur pro Occidente. Possunt igitur directe mitti stipendia ad delegatos, vicarios et praefectos apostolicos. 809. Scholion depermutatione missarum. Sacerdos qui, accepto pinguiore stipendio, rogat alium sacerdotem ut pro sua intentione celebret, simul promitteris se alio die celebraturum esse juxta intentionem illius sacerdotis, probabilius immunis est ab omni peccato, etiam veniali λ Hic enim non habetur permutatio stipendiorum, sed missarum, et idem est ac si quis diceret : Ego pro te missam dicam tali die, si tu hodie pro me missam dicis. 810. (e) De adnotatione missarum et episcoporum aut superio­ rum officio (c. 841-844). ’ Anu du Clergi, 1925, p. 807-811. ’ Hinc administratores ecclesiarum, ex eleemosynis datis ad missas celebran­ das, nihil possunt retinere pro expensis altarium, luminum, etc., nisi alii non sint reditus; et tunc id solum retineri potest quod pro uno tantum sacrificio expenditur. Attamen, si qua ecclesia paupertate laboret, potest Ordinarius permittere ut a sacerdotibus qui in proprium commodum inibi celebrant, propter utensilia ceteraque ad missæ sacrificium necessaria, moderata stipes exigatur. (Codex, c. 1303). ’ Ita Billuart, diss. VIII, a. 6; Génicot, II, n. 231 ; Noldin, De Sacram., n. 191 ; Priimmer, n. 277. DE SACRIFICIO MISSÆ. 579 Can. 841 : “§ i. Omnes et singuli administratores causarum piarum aut quoquo modo ad missarum onera implenda obligati, sive ecclesiastici sive laici, sub exitum cujuslibet anni, missarum onera quibus nondum fuerit satisfactum, suis Ordinariis tradant secundum modum ab his definiendum. § 2. Hoc autem tempus ita est accipiendum ut in missis ad instar manualium obligatio eas deponendi decurrat a fine illius anni intra quem onera impleri debuissent; in manualibus vero, post annum a die suscepti oneris, salva diversa offerentium voluntate. Can. 842 : Jus et officium advigilandi ut onera missarum adim­ pleantur, in ecclesiis saecularium pertinet ad loci Ordinarium; in religiosorum ecclesiis, ad eorum Superiores. Can. 843 : § i. Rectores ecclesiarum aliorumque piorum locorum sive saecularium sive religiosorum in quibus eleemosynae missarum recipi solent, peculiarem habeant librum in quo accurate notent missarum receptarum numerum, intentionem, eleemosynam, celebrationem. § 2. Ordinarii tenentur obligatione singulis saltem annis hujus­ modi libros sive per se sive per alios recognoscendi. Can. 844 : § i. Ordinarii quoque locorum et Superiores reli­ giosi, qui propriis subditis aliisve missas celebrandas committunt, quas acceperint missas cum suis eleemosynis cito in librum per ordinem referant curentque pro viribus ut quamprimum cele­ brentur. » § 2. Imo omnes sacerdotes sive saeculares sive religiosi debent accurate adnotare quas quisque missarum intentiones receperit, quibusve satisfecerit 811. (f) Omnis mercatura species quoad missarum stipendia strictissime prohibetur ex c. 827 : “A stipe mis­ sarum quaelibet etiam species negotiationis vel mercaturæ omnino arceatur Jamvero, juxta decretum Ut debita^ n maii 1904 : “Vetitum cuique omnino est missarum obligationes et ipsarum eleemosynas a fidelibus vel locis piis acceptas tradere bibliopolis et mercato­ ribus, diariorum et ephemeridum administratoribus, etiamsi reli­ giosi viri sunt, necnon venditoribus sacrarum utensilium et indu­ mentorum, quamvis pia et religiosa instituta, et generatim quibus­ libet, etiam ecclesiasticis viris, qui missas requirant non taxative ut eas celebrent sive per se sive per sacerdotes sibi subditos, sed ob alium quemlibet, quamvis optimum, finem : constitit enim, id effici non posse, nisi aliquod commercii genus cum eleemosynis missarum agendo, aut eleemosynas ipsas imminuendo”. 580 CAPUT II Nemini licet stipendia colligere ut ex eis lucrum captet, sive ex cambio monetae, sive partem sibi retinendo, etiam cum consensu celebrantium. Nec licet stipendia a missæ celebratione separare, aut in alias res commutare aut minuere; sed celebranti ex integro in specie sua sint tradenda. — Quod intelligi debet de stipendiis jam acceptis a fidelibus vel lociis piis; nam qui missas petunt ad propriam suam intentionem stipendia solvere possunt dando alias res, v. g., libros, vestes sacerdotales Qui deliquerint contra canonem 827, prohibentem quamlibet speciem negotiationis circa stipem missarum, sive contra c. 828 præscribentem tot esse missas applicandas quot stipendia acceptata fuerint, sive contra c. 840 statuentem stipes remittendas esse inte­ gras ad eos qui missas celebrant, ab Ordinariis pro gravitate culpæ puniantur, non exclusa, si res ferat, suspensione aut beneficii vel officii privatione, vel, si de laicis agatur, excommunicatione2. 'I I r i! If * 20 Obligatip e missis fundatis orta. * 812. (a) Notio hujusmodi missarum traditur in Codice, c. 1544 : § i. Nomine piarum fundationum significantur bona temporalia alicui personæ morali in Ecclesia quoquo modo data, cum onere in perpetuum vel in diuturnum tempus ex reditibus annuis aliquas missas celebrandi vel alias præfinitas functiones ecclesiasticas explendi, aut nonnulla pietatis et caritatis opera peragendi. § 2. Fundatio, legitime acceptata, naturam induit contractus synallagmatici : do ut Jacias. (b) Conditiones ut fundationes acceptari possint (cc. 15461547). 1) “Requiritur consensus Ordinarii loci, in scriptis datus, qui eum ne præbeat, antequam legitime compererit personam moralem tum novo oneri suscipiendo, tum antiquis jam susceptis satisfacere posse; maximeque caveat ut reditus omnino respon­ deant oneribus adjunctis secundum cujusque dioecesis morem ”. 2) Pecunia et bona mobilia quamprimum caute et utiliter secun­ dum prudens Ordinarii arbitrium, collocentur in commodum ejusdem fundationis cum expressa et individua mentione oneris. 1 E decreto C. Con.y io jan. 1920, A. A. S.t XII, 70-73- In dioecesi N., ex antiqua consuetudine, parochi vicariis cooperatoribus menstruam mercedem 50pesos solvunt, imposita vicariis obligatione applicandi missam quotidie ad intentionem parochi qui sibi retinet stipendia missæ, non considerata summa ad quam hæc revera per mensem ascenderint — Hæc consuetudo tolerari potest; mens tamen Cong. fuit “ quod Administrator Apostolicus operam navet ut in praxi ponatur statutum dicecesanum, vi cujus parochi cooperatoribus suis mercedem solvant 25 ponderum, adjecto quotidie stipendio integro juxta ta.xam, ita ut honorarium menstruum summæ 50 ponderum coæquetur ■■■ SSE ■ DE SACRIFICIO MISSÆ. 581 (c) De tabella fundationum (1548-1550) : “§ i. Fundationes, etiam viva voce factæ, scripto consignentur. — § 2. Alterum tabuLarum exemplar in Curiæ archivo, alterum in archivo personæ moralis, ad quam fundatio spectat, tuto asservetur”. — In qualibet ecclesia onerum fundationibus incumbentium tabella conficiatur et servetur; et de onerum impletione exacta ratio Ordinario reddatur. (d) Omnes conditiones temporis et loci adamussim serventur, in quantum moral iter fieri potest. Si reditus deficiant in totum sine pastoris culpa, non tenetur Missas celebrare; si in parte, et in tabu­ lis fundationum designata fuerit eleemosyna pro qualibet missa, reducitur proportionate Missarum numerus. Si nihil hac de re in fundatione statutum fuerit, ad Episcopum aut Sedem Apostolicam recurrendum est, ex infra dicendis, n. 818. 3° Obligatio e munere pastorali orta. 813. (A) Existentia hujus obligationis. Omnes pas­ tores animarum tenentur ex jure divino aliquoties offerre pro populo, et exjure ecclesiastico certis diebus infra enumerandis. (a) Jure divino tenentur aliquoties. 1) Id enim diserte asserit Trident.1 .· “ Cum prcecepto divino mandatum sit omnibus quibus cura animarum commissa est, oves suas agnoscere, pro iis sacrificium offerre...” 2) Quod quidem præceptum infertur ex ep. ad Hebr.3 : “ Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constitui­ tur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis ”. 3) Innititur etiam jure naturali : nam vi quasicontractus inter pastorem et fideles initi, officium incumbit populo pastores sustentandi et pastoribus officium spiritualiter fideles suos pascendi eis ministrando quæ ad salutem prosunt; atqui unum ex efficacioribus mediis ad eos juvan­ dos est certo sacrificium pro eis offerre; ergo... 814. (b) Jure autem ecclesiastico determinantur ii qui offerre debent pro populo, et quibus diebus. i° Quinam tenentur? 1) Cardinales ad sedem suburbicariam promoti, aut ad aliam sedem tanquam episcopi residentiales (c. 240, § 1). 2) Episcopi residentiales (c. 339, §1), post captam sedis possessionem. • Sess. XXIII, cap. I de Reform. — * Hebr., V, I. 582 CAPUT II. 3) Administratores apostolici permanenter constituti (cc. 313; 3’5» § J)> postquam canonicam administrationis possessionem inierint. 4) Vicarii et prcefecti apostolici, sed tantum in diebus festis de præcepto, excepta Circumcisione, et in dominicis Paschatis et Pen­ tecostes (cc. 306; 466, § 1). 5) Abbates vel Prcelaii nullius, qui præsunt territorio proprio, cum clero et populo, post captam canonice possessionem. 6) Vicarii capitulares, sede vacante (c. 440). 7) Parochi, capta possessione (c. 466, § 1). 8) Quasi-parochi, qui regunt partes vicariatus apostolici aut prae­ fecturae apostolicæ, iisdem diebus ac Vicarii apostolici. 9) Vicarii actuales, qui nempe actualem habent curam anima­ rum, quando cura habitualis ad personam moralem spectat, v. g., capitulum vel domum religiosam (c. 471, § 4). 10) Vicarii oeconomi, vacantem paroeciam regentes (c. 473, § 1). Non tenentur autem episcopi coadjutores et auxiliares, vicarii generales, vicarii substituti, vicarii adjutores, vicarii cooperatores, capellani monialium, militum, collegiorum, nosocomiorum, rectores Seminarii (cc. 474; 465, § 4-5; 475, § 1 ; 451 ; 1368). Non tenen­ tur episcopi titulares, sed eos decet aliquoties ex caritate pro sua dioecesi missam offerre. Unam tantum missam pro populo dicere tenentur episcopi et parochi oya duas vel plures paroecias æque principaliter unitas regunt, vel, præter diœcesim aut parochiam, alias in administrationem habent (cc. 339, § 5 ; 466, § 2). “ Si quis autem eodem die urgeatur onere utriusque missæ et pro populo et conroentuali, hanc ipse celebret applicetque per se, illam per alium vel per se die sequenti” (c. 419, § 2). 815. 20 Quibusnam diebus? Omnibus diebus dominicis, et festis de præcepto, etiam suppressis. 1) Dies festi de præcepto in universa Ecclesia sunt, ex c. 1247 : “ Festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis et sanc­ tissimi Corporis Christi, Imm. Conceptionis et Assumptionis... sancti Joseph... SS. Pauli et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum”. I 2) Dies festi suppressi : feria *2 et 3a post dominie. Resurrec­ tionis et Pentecostes : Purificatio, 2 febr.; Annuntiatio, 25 mart.; Nativitas B. V. Mariæ, 8 sept.; — S. Matthias, 24 aut 25 febr.; SS. Philippus et Jacobus, 1 maii; Nativitas S. Joannis Baptistae, 24 jun.; S. Jacobus, 25 jul.; S. Anna, 26 jul.; S. Laurentius, 10 aug.; S. Bartholomæus, 24 aug.; S. Matthæus, 21 sept.; Dedi­ catio S. Michaelis, 29 sept; SS. Simon et Juda, 28 oct.; S. Andreas, h’ ί.Ώ 30 nov.; S. Thomas, 21 dec.; S. Stephanus, 26 dec.; S. Joannes Apostolus, 27 dec.; SS. Innocentes, 28 dec.; S. Sylvester, 31 dec.; praeterea festum principalis patroni regni et patroni loci. Si dies festus incidit in diem dominicam, parochus unica missa obligationi satisfacit. N. B. In multis autem dioecesibus, vi indulti apostolici, diebus festis suppressis vel non, aut etiam quibusdam dominicis, missa non dicitur pro populo, sed pro speciali intentione, ea tamen lege ut integrum stipendium ad cancellariam mittatur pro piis operibus ab Ordinario determinatis. — De quo vide Statuta dioccesana. 816. (B) Qualitas hujus obligationis. Hæc obliga­ tio est : (a) Gravis, a qua non eximit consuetudo contraria vel paupertas. (b) Personalis, seu ab ipso pastore adimplenda, nisi adsit justa et legitima causa (cc. 339, § 4; 466, § 1, etc.), qualis est infirmitas, longa absentia. (c) Realis, id est, ita officio adnexa ut parochus, si legi­ time excusatur missam per se offerre, debeat per alium, dato stipendio, aut per se alio die pro populo celebrare. Unde quam primum tot missas applicet quot omisit (c. 339, § 6). Si, propter tenuitatem redituum, id fieri nequeat, recurratur ad S. Sedem, quæ hanc obligationem mitigat. (d) Localis, eo sensu quod parochus regulariter pro populo celebrare debet in ecclesia parceciali, nisi rerum adjuncta missam alibi dicere exigant aut suadeant (c. 566, § IV), v. g., legitima absentia aut commoditas populi. (e) Die statuta, nisi justa causa excuset, v. g., missa exse­ quialis, vel pro sponsis. — “ Si festum ita transferatur ut in die ad quem non solum fiat officium cum missa festi trans­ lati, sed serventur quoque obligationes audiendi missam et abstinendi a servilibus, missa pro populo applicanda est in die ad quem ; secus, in die a quo" (c. 339, § 3). De missarum condonatione et reductione. 817. (A) Condonatio est relaxatio missarum manualium vel fundatarum, quæ ex justitia celebrandæ erant, sed non fuerunt celebratæ. (a) Jamvero solus Pontifex condonare H assaeaem 583 DE SACRIFICIO MISSÆ 584 CAPUT II. potest, nisi tamen oblatores vel fundatores id expresse episcopo concesserint Ipse enim solus, ex thesauro Ecclesiæ, pro sacris omissis supplere valet, simulque piam voluntatem fidelium, ex quasi-contractu ortam, immutare. (b) Conditiones hujus condonationis sunt ut : i) omissio ex bona fide facta, fuerit, non autem cum spe malitiosa absolutio­ nem obtinendi; 2) ut reditus non sufficiant supplendis omissio­ nibus; 3) si agitur de manualibus, ut sacerdos non valeat nisi cum gravissimo incommodo omissas missas dicere. Tunc impo­ nitur salutaris pænitentia cum onere celebrandi determinatum numerum missarum x. 818. (B) Reductio missarum est imminutio quædam numeri missarum quæ in posterum celebrandæ sunt. (a) Regulariter solus Pontifex eam concedere valet : ex c. 1517, § i. “ Ultimarum voluntatum reductio, moderatio, commutatio, quæ fieri ex justa tantum et necessaria causa debent, Sedi Apostolicce reservantur, nisi fundator hanc potestatem etiam Ordinario loci expresse concesserit. § 2. Si tamen exsecutio onerum impositorum, ob imminutos reditus aliamve causam, nulla administratorum culpa, impossibilis evaserit, tunc Ordinarius quoque, auditis iis quorum interest, et servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate, poterit eadem onera æque imminuere, excepta missarum reductione, quæ semper Sedi Apostolicœ unice competit ”. — Ratio eadem est ac supra, n. 817. I (b) Attamen, ex speciali induito, episcopus missas reducere potest, sed tantum juxta clausulas indulti. Ita “ indultum redu­ cendi missas fundatas non protenditur ad alias missas ex contractu debitas, nec ad alia opera piæ fundationis ; indultum vero generale reducendi onera piarum fundationum ita intelligendum est, nisi aliud constet, ut indultarius potius alia onera quam missas reducat” (c. 1551, § 2, 3). « (c) Condonatio et reductio missarum conceduntur, pro foro interno, a S. Pcenitentiaria, pro foro externo, a C. Concilii, et, in locis missionum, a 5. C. de Prop. Pide. De tempore celebrandi missam. 819. i° Quoad dies .·“ Missæ sacrificium omnibus diebus celebrari potest, exceptis iis qui proprio sacerdotis ritu excluduntur ” (c. 820). ,a ' Card. Gaspard, η. 615; S. Many, n. 8r. DE SACRIFICIO MISSÆ. 585 Jamvero, secundum ritum romanum : (a) Feria sexta in Parasceve, prohibetur missa proprie dicta; celebratur tantum missa quæ dicitur missa prcesanctificatorum, quæ non est vera missa, cum deficiat consecratio. Si tamen deficerent hostiæ consecratæ (quod non nisi raro accidere potest), offerre liceret ad sacrum viaticum ministrandum. (b) Feria Va in Coena Domini et Sabbato Sancto, non permittitur nisi missa cantata officio divino conjuncta. Licet tamen superio­ ribus regularibus, feria V * prædicta, privatam missam celebrare ad communionem suis subditis præbendam. H 820. 2° Quoad horam, ex c. 821, § 1. “ Missæ cele- brandæ initium ne fiat citius quam una hora ante auroram vel serius quam una hora post meridiem ” x. « Excusat autem gravis causa : 1) necessitas consecrandi ut mori­ turo deferatur viaticum; 2) gravis utilitas, v. g., ut opifices summo mane missam audire valeant, — quando secus magna pars populi missa careret, — quando summo mane iter faciendum est; 3) indultum apostolicum, — aut dispensatio ab episcopo concessa in casu particulari, ad normam c. 81. § 2. “ In nocte Nativitatis Domini inchoari media nocte potest sola missa conventualis vel parcecialis, non autem alia sine apostolico induito. § 3. In omnibus tamen religiosis seu piis domibus ora­ torium habentibus cum facultate sanctissimam eucharistiam habitualiter asservandi, nocte Nativitatis Domini, unus sacerdos tres rituales missas vel, servatis servandis, unam tantum quæ adstantibus omnibus ad præcepti quoque satis­ factionem valeat, celebrare potest et sanctam communionem petentibus ministrare ”, 821. 3° Defacultate plures missas eadem die celebrandi. (A) Regulariter non licet .pluries in die celebrare, ex can. 806, § i : “ Excepto. die Nativitatis Domini et die Commemorationis omnium fidelium defunctorum, quibus facultas est ter offerendi eucharisticum sacrificium, non licet sacerdoti plures in die celebrare missas ”. * Aurora incipit diverso tempore pro diversis latitudinibus ; in Ordine officii dicendi inseri solet tabella indicans auroram. — In privata celebratione missæ, sequi licet tempus verum, aut medium vel legale ; in publica celebratione, stan­ dum est communi loci usui (c. 33, § 1). > Λ t>Λf · 586 CAPUT II. 822. (B) Attamen, ex induito apostolico vel potestati facta ab Ordinario loci, licet aliquando duas missas eodem die celebrare seu binart, sub certis conditionibus. (a) Vera licentia requiritur, expresse vel æquivalenter a S. Sede vel Ordinario concessa. (b) Vera necessitas, requiritur ut Ordinarius permittere valeat, ex c. 806, § 2 : “ Hanc tamen facultatem impertiri nequit Ordina­ rius, nisi cum, prudenti ipsius judicio, propter penuriam sacerdo­ tum, die festo de prcecepto notabilis fidelium pars missa adstare non possit ; non est autem in ejus potestate plures quam duas missas eidem sacerdoti permittere”. Quæ necessitas urget: 1) quando sacerdos duas regit paroecias distantes, nec facile populus potest in eadem ecclesia convenire; 2) quando una tantum est paroecia et ecclesia, nec omnes parochiani possunt eamdem missam audire, et aliunde non adest alius sacerdos. Quando vera urget necessitas, si recursus ad episcopum sit impossibilis, licentia legitime praesumitur. — Pariter, si presbyter, qui facultatem binandi obtinuit, nequit celebrare, alius potest eum supplere. (c) Si utilitas tantum habetur, privata aut publica, requiritur indultum apostolicum. — Quod pariter requiritur ut, ratione neces­ sitatis, sacerdos ter in die celebrare possit. (d) Poena contra delinquentes, ex c. 2321, consistit in suspen­ sione a missæ celebratione ab Ordinario ad tempus praefinienda. ♦ I 823. (C) De stipendio accipiendo, s') In die Nativitatis Domini, tria stipendia accipi possunt; in die Commemorationis omnium fidelium, unum tantum ; secunda missa pro omnibus fidelibus de­ functis, tertia ad mentem S. Pontificis, sine stipendio, dici debet. 2) Aliis diebus, non licet duo stipendia accipere. Potest tamen sacerdos, per secundam missam, satisfacere obligationi caritatis. Potest insuper, intuiti laboris et incommodi extrinseci, aliquam remunerationem accipere imo et exigere restitutionem impensarum quas fecerit pro binatione, pro itinere, equo curru, etc .* 3) Juxta 5. C. Concil., 8 maii 192ο3, “ loci Ordinarius, vi indulti apostolici, adigere valet presbyteros ut missam binatam vel pro populo dispensatam applicent in favorem piæ causæ ”. 823bU. (D) Ritus servandus in casu binationis ita describi potest, ex 5. C. Rit., 12 sept. 1857 : 1) Quando sacerdos eadem die duas missas celebrare debet, in prima dum divinum sanguinem sumit, eum diligentissime sorbeat. J A. A. S.» XII, 536, DE SACRIFICIO MISSÆ. 587 Exinde super corporale ponat calicem et palla tegat ; ac, junctis manibus, in medio altari dicat : “ Quod ore sumpsimus ”. Subinde, admoto vasculo, digitos lavet dicens : “ Corpus tuum, etc. ”, et abstergat. Quibus peractis calicem super altari manentem coope­ riat, prout mos est, missamque prosequatur. 2) Si in eadem ecclesia iterum celebraturus sit, nihil speciale notandum nisi quod, in missa sequenti, tempore offertorii calix non erit extra corporale ponendus neque extergendæ erunt guttæ vini in calice dispersæ. 3) Si vero dissitis in locis celebrandum sit, completo ultimo evangelio, sacer­ dos, detecto calice, guttas pretiosi sanguinis, si quæ supersint, dili­ genter sorbeat, et quidem ex eadem parte calicis qua pretiosum sanguinem antea sumpsit. Postea in ipsum calicem tantum saltem aquæ fundat quantum prius vini posuerat, eamque circumactam ex eadem parte qua sacrum sanguinem biberat, in paratum vas demit­ tat. Calicem subinde ipsum purificatorio abstergat ac demum cooperiat, atque ab altari discedat. In secunda missa aqua e calice demissa sumatur, vel in piscinam projiciatur. 824. Scholion de missis gregorianis. (a) Notio. Gregorianæ dicuntur triginta missæ absque interruptione dictæ pro aliquo defuncto. Ex iis quæ narrat 5. Gregorius pia nata est fidelium persuasio his triginta missis, ex divina misericordia et S. Gregorii inter­ cessione, liberari ab igne Purgatorii animam pro qua offeruntur. (b) Conditiones. Præcipua est ut triginta missæ sine inter­ ruptione offerantur sive ab uno sive a pluribus sacerdotibus. Attamen, a feria Va in coena Domini usque ad Pascha exclusive, interrumpi possunt sine amissione privilegii. Si quadam die sacer­ dos impediatur, alium sibi substituere tenetur. Sola S. Sedes aliquam interruptionem concedere valet. Si igitur missarum cele­ bratio absque culpa interrumpatur, vel simpliciter de integro repe­ tendum est, nisi oblator explicite monitus id non exigat, vel ad 5. Panitentiariam recurrendum est. — Juxta quosdam, si sacerdos inculpabiliter interruperit uno die, non tenetur iterum incipere totum numerum, sed sufficit numerum trigesimum complere3. Art. V. De subjecto sacrificii missæ3. Subjectum sacrificii missæ sunt ii omnes pro quibus offerri seu applicari potest missa, tum vivi tum defuncti. {Codex,c.2> 826. (c) De infidelibus. Missæ sacrificium offerri etiam potest pro infidelibus, praecipue ea intentione ut convertan­ tur, sed etiam propter alium honestum finem. Etenim S. Paulus postulat fideles publice orare “ pro omnibus homi­ nibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt”23; quorum plerique tunc temporis infideles erant. Constat ex responso S. Officii (1865), ubi declaratur missam celebrari posse, accepto stipendio, pro Turearum aliorumque infide­ lium intentione, dummodo non adsit scandalum, nihil in missa specialiter addatur, et nihil mali aut superstitiosi adsit in infidelibus missam postulantibus. 3 2 Pro excommunicatis principibus regnantibus licet non solum privatim, sed etiam palam offerre, ut provinciæ eis subditæ prospere gubernentur. ’ I Tim.9 II, 1-23 ColUclatua, n. 858 (877). — A mi du Ckrgé, t XXXVI, 1914, p. 129. DE SACRIFICIO MISSÆ. 589 II. De Defunctis. 827. i° Principia generalia. Inter defunctos, alii sunt in cælo regnantes, alii in inferno, alii in purgatorio degunt, (A) Sacrificium missæ non offertur proprie sanctis, cum teste Tridentinosacrificium missæ sit actus latriæ soli Deo offerendus; nec etiam proprie pro sanctis, cum poenam non habeant pro peccatis solvendam, nec gratiam acquirendam. Sed offertur in honorem sanctorum, ut Deo gratiæ reddantur de illorum victoriis, eorum patrocinia implorentur, et ipsi pro nobis intercedere dignentur, quorum memoriam agimus in terris1234. (B) Missa offerri nequit nec directe, nec indirecte, pro damnatis, cum isti in statu æternæ reprobationis constituan­ tur, ideoque sunt pænitentiæ incapaces; nec pro parvulis absque baptismo decessis cum hi sint in limbo a quo exire nequeunt, et in quo juvari non possunt. (C) Pie et utiliter offertur sacrificium missæ pro animabus in Purgatorio detentis. De fide est ex Trid. declarante has animas “ fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili sacrificio missæ juvari”; et definiente : “Si quis dixerit missæ sacrificium... neque pro vivis et defunctis offerri debere, A. S.” 3. > (a) Script. Legitur enim Judam duodecim millia drach­ mas argenti misisse Jerosolymam ut offerretur pro peccatis mortuorum sacrificium 4; atqui si sacrificia antiquæ Legis efficacia erant ad juvandas animas defunctorum, idem a fortiori valet de sacrificio N. Legis, quod est antiquorum consummatio. 1 Sess. XXII, cap. 3, D. B., 941. • Hanc praxim non esse derogatoriam mediationi Christi jam S. Thomas probaverat (Sufflem. 9 q. 72, a. 2), ostendens divinæ ordinationi consentaneum esse ut, sicut ultima per media reducuntur in Deum, ita nos, qui peregrinamur a Deo, in Eum reducamur per sanctos qui in patria Ei sunt propinquissimi. Cfr. L. Billot, Th. LV. 3 Sess. XXV, de Purgat., XXII, can. 3, D. B., 950, 983. 4 II Machab.y XII, 43. — Protestantes equidem non admittunt hunc librum esse inspiratum, sed ejus valorem historicum denegare nequeunt, et hoc sufficit ut ostendatur quænam fuerit antiqua Judæorum fides circa preces et sacrificia pro defunctis. (b) Rat. theol. Sacrificium missæ est satisfactorium et impetratorium; atqui sub utroque respectu mortuis prodesse potest ; quatenus satisfactorium, directe remissionem poenae obtinet, quatenus impetratorium viventibus gratias obtinet quibus excitantur ad bona opera facienda pro defunctis. 828. 2° Regulæ practicæ. Cum prorsus ignoretur qui­ nam sint in Purgatorio, licet missam offerre pro omnibus defunctis, nisi specialis adsit Ecclesiæ prohibitio. V· t · /5 » 5. ; V' Jamvero regula generalis Ecclesiæ est ut quibus dene­ ganda fuerit sepultura ecclesiastica, denegari debeant suffra­ gia publica : “ Excluso ab ecclesiastica sepultura deneganda quoque sunt, tum quaelibet missa exsequialis, etiam anniver­ saria, tum alia publica officia funebria” (Cod. c. 1241). Ecclesiastica autem sepultura privantur qui sine baptismo deces­ serunt (c. 1239, § 1). Insuper ex c. 1240, § 1, sepultura privantur, nisi ante mortem aliqua dederint pænitentiæ signa : 1) notorii apostatæ, notorie addicti sectæ bæreticæ vel schismatici aut sectæ massonicæ aliisve ejusdem generis; 2) excommunicari vel interdicti post sententiam condemnatoriam vel declaratoriani} 3) qui se occi­ derint deliberate; 4) mortui in duello aut ex vulnere inde relato; 5) qui mandaverint suum corpus cremationi tradi, et in hac volun­ tate perseveraverint usque ad mortem, etiamsi crematio, ad nor­ mam c. 1203, § 2, non sequatur; 6) alii peccatores publici et manifesti. Pro his omnibus igitur missa applicari nequit etiamsi applicatio tantum sacerdoti et ei qui dat eleemosynam nota esset. Cum enim a 5. Officio quæsitum fuisset “ an liceat missam offerre pro illis qui in manifesta haeresi moriuntur, præsertim quando hujus­ modi applicatio nota esset, — an liceat etiam in casu, quo hujus­ modi applicatio missæ tantum sacerdoti, et illi qui dat eleemosy­ nam nota esset”, S. Officium negative ad utrumque respondit 7 Aprilis 1875. Quod quidem sancitum est ne forte ex contraria praxi deducatur omnes christianismi formas esse æqualiter bonas, et sic via indifferentismo paretur. Attamen qui, a nemine rogatus, privatim missam applicaret pro hæretico materiali, qui bona fide et in gratia divina e vita migrasse videtur, sub hac prohibitione proba­ biliter non caderet, juxta probabilem opinionem. Pro eis etiam, juxta omnes, missa offeri potest indirecte, id est, missa offerri potest pro omnibus defunctis, cum intentione subveniendi etiam animæ illius defuncti, si Deo placeat ■ Card. Gaspard, n. 4S9; Marc, η. ι6οι. DE SACRIFICIO MISSÆ. 591 Art. VI. De liturgicis praescriptis circa missam. 829. Cum missa sit inter omnes liturgicas actiones præstantissima, diligenter servandi sunt omnes ritus ad ejus dignam celebrationem institutix. Ex multis liturgicis praeceptis, nonnisi praecipua hic exponere possumus, pro ceteris ad canonistas et liturgistas remittentes. Res scitu magis necessarias exponemus : 1° de loco celebrationis; 2° de altari ejusque apparatu; 3° de sacris vasis, linteaminibus et vestimentis ; 40 de ritibus. I. De loco celebrationis». 830. i° * : Régulai Jure communi regulariter illicitum est sub gravi celebrare extra locum sacrum, i) Ex T'riden­ tino 3 .· “ Ne patiantur (Episcopi) privatis in domibus atque omnino extra ecclesiam et ad divinum tantum cultum dedicata oratoria, ab eisdem Ordinariis designanda et visi­ tanda, sanctum hoc sacrificium a quibuscumque peragi ”, 2) Ex Codice, c. 822, § 1 : “ Missa celebranda est super altare consecratum et in ecclesia vel oratorio consecrato aut bene­ dicto ad normam juris ”, 831. Itaque (a) jure communi, missa celebrari potest solummodo in ecclesiis'vel oratoriis publias, postquam hæc consecrata vel saltem benedicta fuerint 1) “Ecclesiæ nomine intelligitur ædes sacra divino cultui dedi­ cata eum potissimum in finem ut omnibus christifidelibus usui sit ad divinum cultum publice exercendum” (Cod., c. u6i). 2) “ Oratorium est locus divino cultui destinatus, non tamen eo potissimum fine ut universo fidelium populo usui sit ad religionem 1 “ Quanta cura adhibenda sit ut sacrosanctum missæ sacrificium omni vene­ ratione celebretur, quivis facile existimare poterit qui cogitarit maledictum in Sacris Litteris eum vocari qui facit opus Dei negligenter. Quod si necessario fatemur nullum aliud opus adeo divinum a christifidelibus tractari posse quam hoc ipsum tremendum mysterium, satis etiam apparet omnem diligentiam in eo ponendam esse ut quam maxima fieri potest interiori cordis munditia, atque exteriori devotionis specie peragatur”. {Trident., sess. XXII, Decret, de observandis... in celebrat, missæ). 3 Codex, cc. 822, 1161 sq. — S. Alphons., n. 356-359; Gasparri, t I, c. 3, n. 121-158; Many, Prelect. de Locis sacris, Parisiis, 1904, η. I-107; DD. Durieux, n. 120-134. 3 Sess. XXII, De observ. in cel. missæ. Λ’ . > ·- A * r - X» » 592 CAPUT IL publice colendam.... Publicum, si praecipue erectum sit in commo­ dum alicujus collegii aut etiam privatorum, ita tamen ut omnibus fidelibus, tempore saltem divinorum officiorum, jus sit legitime comprobatum illud adeundi Semipublicum, si in commodum alicujus communitatis vel coetus fidelium eo convenientium erectum sit, neque liberum cuique sit illud adire3; SB Privatum seu domesticum, si in privatis ædibus in commodum alicujus tantum familiæ vel personæ privatæ erectum sit (Cod., k (b) Facultatem celebrandi in oratoriis semipublicis Episcopi jure proprio concedere valent, et in concessione varias limitationes apponere possunt, v. g., quoad numerum missarum. Si vero nullæ limitationes appositæ fuerint, plures missæ celebrari possunt, etiam diebus solemnioribus, et omnes assistentes præcepto sacrum audiendi ibi satisfaciunt. Non pauci dicunt Episcopos non posse alia oratoria, præter principale, erigere in piis communitatibus; alii vero contendunt hanc potestatem eis competere : hac enim fruebantur ante concil. Tridentinum, et aliunde hoc concilium eorum facultates non limi­ tavit nisi quoad oratoria privata; revera, ex diuturna consuetudine, in quibusdam regionibus, ut in Gallia, hac facultate haud raro utuntur 3. (c) Quoad oratoria privata seu domestica, hodie solus Rom. Pon­ tifex concedere potest facultatem in eis celebrandi. Episcopus id facere nequit nisi per modum actus transeuntis, quando magnæ et urgentes adsunt causæ. 832. Exceptiones, (a) “ Loci Ordinarius, aut, si agatur de domo religionis exemptæ, Superior major, licentiam celebrandi extra ecclesiam et oratorium super petram sacram et decenti loco, nunquam autem in cubiculo, concedere potest justa tantum ac rationabili de causa, in aliquo extraordinario casu et per modum actus” (c. 822, § 4). (b) “ Privilegium altaris portatilis vel jure vel induito Sedis tan­ tum Apostolicæ conceditur. Hoc privilegium ita intelligendum est, ut secumferat facultatem ubique celebrandi, honesto tamen ac de­ centi loco, et super petram sacram,non autem in mari” (c. 822,§2-3). 1 Si ad oratorium e via publica nequit perveniri nisi per atrium domus vel per pratum, non erit publicum nisi dominus teneatur liberum fidelium accessum non impedire. 2 Decreta authentica S. Λ7Ζ. Gwf., n. 4007. 3 Obstare quidem videtur responsum S. in Nïverntn.y 8 mart. 1879 (Decreta authent., n. 3484); sed boc non est decretum gtntraU, Cfr. Many, op, at.9 n. 100. - · - ·• - £ ■ DE SACRIFICIO MISSÆ. 593 (c) Ad celebrandum in navi, hodie requiritur speciale indultum apostolicum (Cod., 239, 8°; 349, i°) quod sub certis conditionibus conceditur, nempe : ut mare sit tranquillum; ut nullum adsit irreverentiæ periculum; ut alius assistat sacerdos qui, post con­ secrationem, pedem calicis teneat, aut saltem omne periculum effundendi pretiosissimum sanguinem alio modo praecaveatur *. 833. 2° Regula *2 : Non licet celebrare in loco sacro interdicto, exsecrato aut violato. (A) Locus interdictus dicitur in quo legitima auctoritate prohi­ betur divina celebrare officia *. Peccatum grave est missam in tali loco offerre. 834. (B) Locus sacer exsecratur quando amittit qualitatem loci sacri, id est, suam consecrationem aut benedictionem. Debet igi­ tur de novo consecrari aut benedici, antequam missa ibi celebretur. Jamvero ecclesia suam consecrationem amittit, si tota aut ex majori parte corruat, non autem si ex minori tantum parte: quod communi hominum judicio aestimatur. Non exsecratur ecclesia, licet crusta parietum, in qua cruces depictae erant, etiam tota exciderit; sed iterum depingi vel apponi debent cruces in testimonium peractae consecrationis 3; neque si parietes et alia omnia successive reparen­ tur, etiam cum intentione totum reparandi, dummodo, pro singulis reparationibus, pars destructa minor sit parte remanente : tunc enim semper eadem moraliter manet; — neque si, vi aut malitia homi­ num, redacta sit ad usus profanos; aliter tamen esset si episcopus, ob justas causas, jussisset ecclesiam ad usus profanos redigi. Ecclesia benedicta eodem modo amittit suam benedictionem. Multi quidem doctores olim docuerunt benedictionem non amitti, etiamsi parietes ex toto corruant, quia, ut putabant, benedictio adhceretpa­ vimento. Sed hodie hæc opinio communiter rejicitur; nam, juxta Rituale Romanum, non pavimentum, sed soli parietes, in parte superiori et inferiori, asperguntur aqua benedicta. 835. (C) Ecclesia violatur quatuor modis (Cod., c. 1172, § 1) : (a) Per homicidium vel suicidium voluntarium, graviter peccaminosum, in ecclesia patratum eique injuriosum. Ut dicatur in eccle­ sia patratum, requiritur et sufficit ut causa proxima mortis in eccle­ sia accipiatur, licet mors extra accidat. — Occisio hominis, ex justa sententia, in ecclesia patrata, violat eam, quia injuriosa est 1 5. Rit. Cong., 4 mart. 1901 ; 5. C. de Prop. Fide, 7 mart, et 13 aug. 1902. * Cod., c. 2272 : “ In interdicto locali particulari, si interdictum fuerit akare vel sacellum alicujus ecclesiæ, nullum sacrum officium seu sacer ritus in eisdem celebretur ”. Cfr. Tr. de Censuris. 3 5. C. Rit., 19 maii 1896 et 5 maii 1S82; Decr. authentica, nn. 3907 et 3545. 4 Locutione in ecclesia intelligitur totum spatium inter pavimentum et tectum 594 I CAPUT Π. non reo quidem, sed ipsi ecclesiæ; idem dicendum de occisione hominis in odium fidei. (b) Per effusionem sanguinis humani voluntariam, copiosam, gravi­ ter culpabilem, ecclesiæ injuriosam, prout dictum est de homicidio. (c) Impiis vel sordidis usibus, quibus ecclesia addicta fuerit. (d) Per sepulturam infidelis vel excommunicati post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam. Notari tamen debet his quatuor actibus non violari ecclesiam nisi sint certi et notorii : hic enim agitur de morali violatione ecclesiæ, quæ proinde pendet a communi hominum notitia et aestimatione. Si vero delictum, prius occultum, postea notorium fiat, ex eo tempore polluta censetur ecclesia. Jamvero “ in violata ecclesia, antequam reconcilietur, nefas est divina celebrare offida, sacramenta ministrare... ” (Cod., c. 1173, § 1 ). “ Non licet missam celebrare in templo haereticorum vel schis­ maticorum, etsi olim rite consecrato aut benedicto” (c. S23, § 1). r II. De altari ejusque apparatu1. 836. 4 f i° De ipso altari. (A) Non licet missam celebrare nisi in altari sive fixo, sive portatili seu lapide consecrato. Ex can. 1197, (a) nomine altaris immobilis seu fixi, intelligitur “ mensa superior una cum stipitibus per modum unius cum eadem consecratis ”. (b) Nomine altaris mobilis seu portatilis, vocatur petra, ut plu­ rimum parva, quæ sola consecratur, quæque dicitur etiam ara portatilis seu petra sacra; vel eadem petra una cum stipite qui tamen non fuit una cum eadem consecratus. . Ex c. 822, i° jam allegato, n. 830, nunquam licet celebrare sine altari fixo vel portatili. Ita etiam Rubrica Missalis. Ex c. 823, § 2, “ deficiente altari proprii ritus, sacerdoti fas est ritu proprio celebrare in altari consecrato alius ritus catholici, non autem super Graecorum antimensiis. § 3. In altaribus papalibus nemo celebret sine induito apostolico ”2. Altare debet esse consecratum (c. 822, §1). inferius et inter extremam absidem et partem intemam januarum, inclusis capellis et cryptis inferioribus ad quas a parte interiori ecclesiæ liber pateat accessus ; non autem sacristia, turris, spatium inter tectum inferius et tectum exterius, porticus, etc. ’ S. Alphons., n. 360 et 369; 374 s.; Many, De locis sacris, n. 108-136; Ball. P., n. 1064 et 1076; DD. Durieux, n. 135-152. ’ De altari privilegiato, in quo celebrans privilegium habet indulgentiam plenariam lucrandi pro anima pro qua sacrificium offert, statuit Codex : Can. 916. — Episcopi, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii ac Praefecti M DE SACRIFICIO MISSÆ. 595 (B) Utrumque altare exsecratur : (a) amotione reliquiarum in sepulchro contentarum, necnon fractione immo et sola apertione sepulchri ; (b) fractura enormi, nempe si tabula fuerit in duas aut plures notabiles partes divisa, aut si per fractionem divisa fuerit una ex crucibus lateralibus. Sed insuper exsecratur altare fixum, non portatile; (a) si tota mensa altaris a suo stipite sublevata fuerit, etsi non omnino di­ mota : ratio est quia cum basi sua in loco juncturae mensa illa uncta fuit. Non autem exsecratur si totum altare, cum tabula et stipite remanentibus conjunctis, transferatur in alium locum; (b) si ecclesia ipsa exsecratur, exsecrantur etiam altaria fixa, quia sunt pars ecclesiæ, non autem portatilia. 837. 20 De altaris apparatu. (A) De mappis. “ Altare operiatur tribus mappis seu tobaleis mundis, ab episcopo vel ab alio habente potestatem benedictis 1; superiori saltem oblonga, quæ usque ad terram pertingat; duabus aliis brevioribus, vel una dupli­ cata ” 2. Mappæ debent esse ex lino vel cannabe, exclusa qualibet alia materia. Celebrare absque ulla mappa, extra necessitatis casum, grave peccatum est. 838. (B) De antipendio et conopceo. Altare ornari debet antipendio, coloris festo convenientis, nisi sit auro vel lapide pretioso jam ornatum, aut per modum tumbæ confectum : hoc autem bene­ dictione non indiget. — Tabernaculum regulariter vestiri debet conopceo coloris diei, violaceo, non nigro, in missis pro defunctis. 839. (C) De cruce. Crux, cum imagine crucifixi, candelabris supereminens, in medio altari collocetur, in memoriam sacrificii Apostolici et Superiores majores religionis clericalis exempta, possunt desi­ gnare et declarare unum altare privilegiatum quotidianum perpetuum, dum­ modo aliud non habeatur, in suis ecclesiis cathedralibus, abbatialibus, colle­ giatis, conventualibus, parœcialibus, quasi-paroecialibus, non autem in oratoriis publicis vel semi-publicis, nisi sint ecclesiæ parœciali unita seu ejusdem sub­ sidiaria. Can. 917. — § i. Die Commemorationis omnium fidelium defunctorum, omnes missæ gaudent privilegio ac si essent ad altare privilegiatum celebrate. § 2. Omnia altaria ecclesiæ per eos dies quibus in ea peragitur supplicatio Quadraginta Horarum sunt privilegiata. Can. 918. — § I. Ut indicetur altare esse privilegiatum, nihil aliud inscri­ batur, nisi : altare privilegiatum, perpetuum vel ad tempus, quotidianum vel non, secundum concessionis verba. § 2. Pro missis celebrandis in altari privilegiato nequit, sub obtentu privi­ legii, major exigi missæ eleemosyna. 1 Episcopi hanc facultatem presbyteris delegare nequeunt sine induito ponti­ ficio (S. Rit, C., 16 maii 1744) quod habent episcopi Galliæ (Many, η. 150); abbates aliique usum pontificalium habentes, possunt eas benedicere pro suis ecclesiis. — ’ Missale Rom., Rubr. gen., tit XX. 3 1 K 'i Vf· CAPUT II. 847. (B) Incepto canone et a fortiori peracta consecratione, non­ nisi ex gravissima causa interrumpi potest1 : v. g.,ad moribundum baptizandum, absolvendum, vel ungendum si absolvi nequit; propter morbum celebrantis brevi transiturum. — Si missa post consecrationem interrumpitur, curare debet sacerdos ut remaneant adorantes coram SS. Sacramento; secus, in tabernaculum sacras species reponat ; rediens ad altare, etiam post aliquot horas, pro­ sequi debet ubi desierat. Si ante consecrationem interrupit, et mora sit minor una hora, pariter incipit ubi desierat; si vero inter­ cesserit mora unius horæ aut amplius, ab initio incipit. Post communionem sacerdotis, licet de altari brevem exhortatio­ nem ad communicantes habere. Pariter vota religiosa emitti aut renovari possunt, ad normam Decreti generalis a 5. C. Pit. lati, 14 aug. 1894, et confirmati 5 jun. 1896 (nn. 3836 et 3912)’. Tempore quo solet communio fidelibus dispensari, licet in nosoco­ miis cum pyxide, sine velo humerali, sacram communionem deferre ad ægrotos decumbentes in cubiculis, ex quibus vox celebrantis audiri potest’. 848. (C) Si sacerdos inter celebrandum ex morbo deficiat, hæc servari debent Si deficiat ante consecrationem primæ speciei vel post sumptionem pretiosissimi sanguinis, nec ipse pergere valeat, nihil ab alio sacerdote supplendum est : in priori enim casu, sacrificium proprie nondum inchoatum est, in posteriori jam com­ pletum est Si vero deficiat post consecrationem primæ speciei et ante sump­ tionem pretiosi sanguinis, et ipse post aliquam interruptionem sacrum perficere valeat, debet id præstare etiam non jejunus, etiamsi alius esset jejunus sacerdos : præceptum enim divinum, ut idem minister sacrum perficiat qui incepit, prævalet ecclesiastico jejunii praecepto. Si vero ipse celebrans sacrificium complere nequeat, alius sacerdos, etiam non jejunus, si jejunus non adsit, immo et irregularis aut excommunicatus, supplere debet, contri’ In missa sollemni, quamdia a choro canitur Sanctus, celebrans consecratio· nem differre debet; ait enim Ceremoniale Episc., 1. II, c. 8, n. 70 : “ Chorus prosequitur cantum; quo finito, et non prius, elevatur sacramentum”, ’ “ Celebrans profitendum vota excepturus, sumpto SS. Eucharistiæ sacra­ mento, absoluta confessione ac verbis quæ ante fidelium communionem dici solent, sacram hostiam manu tenens ad profitentes sese convertet : hi vero sin­ guli alta voce professionem suam legant ac postquam quisque legerit, statim SS. Sacramentum sumet In renovatione autem votorum, celebrans ad altare conversus exspectet donec renovantes votorum formulam protulerint, qui nisi pauci sint, omnes simul, uno præeunte, formulam renovationis recitabunt, ac postea ex ordine SS. Corpus Domini accipient ”, J S. C. Rit., febr. 1874, n. 3322. DE SACRIFICIO MISSAE. βοι donis actu elicito : lex enim de integritate sacrificii legibus eccle­ siasticis prævalet. Quando jam una hora post sacrificii interruptionem elapsa est, non urget amplius obligatio quaerendi sacerdotem qui sacrificium compleat, quia probabiliter deesset unio moralis inter duas missae partes ; sed in alia missa sumi debet species consecrata. Attamen, post plures horas, supplere licet, quia probabiliter unio moralis perseveraret. 849. 40 De missis in aliena ecclesia dicendis. Ex de­ creto generali, a Leone XIII approbato, 9 jul. 1895 (n. 3862), ceteris penitus abrogatis, hæc servanda sunt : “ Omnes et singuli sacerdotes, tam sæculares quam regulares, ad ecclesiam confluen­ tes vel ad oratorium publicum missas cum sanctorum tum beato­ rum, etsi regularium proprias, omnino celebrent officio ejusdem ecclesiæ vel oratorii conformes, sive illæ in Romano, sive in regu­ larium missali contineantur : exclusis tamen peculiaribus ritibus ordinum .propriis. — Si vero in dicta ecclesia vel oratorio, officium ritus duplici inferioris agatur, unicuique ex celebrantibus liberum sit missam de Requie peragere, vel votivam, vel etiam de occurrente feria (vel suo officio conformem, ex alio decreto 14 mart. 1896, n. 3892); iis tamen exceptis diebus, in quibus præfatas missas rubricæ Missalis Romani vel S. R. C. decreta prohibent ‘ Idem dic de capella principali episcoporum, seminariorum, collegiorum, communitatum, etc., ex decreto 5. Cong. Rit., 22 maii 1896, n. 3910. ■ CAPUT ΙΠ. DE SACRAMENTO EUCHAR1STIÆ. Eucharistia est non solum sacrificium quo summe Deus glorificatur, sed etiam sacramentum quo fideles sanctificantur. Disputabimus : i° de existentia et natura hujus sacra­ menti ; 2° de ejus materia et forma ; 30 de effectibus ; 40 de ministro; 50 de subjecto. Art. I. De existentia et natura hujus sacramenti. I * I. De existentia ». *, » 850. Thesis : Eucharistia est verum et proprie dic­ II a Christo institutum. ii tum N. Legis sacramentum De fide est contra Protestantes, qui asserunt eucharistiam esse meram commemorationem Cœnæ, et nullam producere gratiam ; præsertim Liberales et Modernistas qui contendunt eucharistiam esse signum vacuum, fraternæ caritatis symbo­ lum (n. 605-607). Istos errores jam damnavit Tridentinum2 definiens septem esse sacramenta, a Christo instituta, inter quæ recenset eucharistiam, et in tota sessione XIII disserens de sacramento eucharistiæ. (A) Thesis constat ex omnibus testimoniis Scriptura jam allatis, ubi de præsentia reali, n. 609 sq. Satis erit proinde, ex his textibus, ostendere tria elementa ad sacramentum necessaria inveniri in eucharistia : (a) Signum sensibile, scilicet species panis et vini : “ Acce­ pit Jesus panem... et accipiens calicem" 3. (b) Gratiæ productivum : nam, teste Christo, eucharistia vitam æternam præbet 4, ac proinde gratiamS, quæ est me1 S. Thom., 3, q. 73, a. i ; Suarez, disp. 39 et 41 ; Lugo, disp. I, sect. 1; Billuart. diss. II, a. 3; Van NoorL n. 382. 1 Sess. VII, can. 1, sess. XIII, cap. 2 et 3, supra p. 417-418. 'Matth., XXVI, 26-27. 4 “Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam, et ego resuscitabo eum ”. (Joan., VI, 55). 5 “Qui manducat meam carnem., in vu manet, et ego in eo..., et qui manducat me, et ipse vivet propter me ”. (Joan., VI, 57, 58). DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ f 603 dium necessarium ad illam attingendam; insuper, ex dictis, eucharistia continet totum Christum, gratiæ fontem, ac proinde gratiam producere debet. (C) A Christo permanenter institutum ; institutio enim propriis terminis describitur ab Evangelistis, et quidem ut permanens exhibetur, cum Dominus Apostolis dixerit ; “ Hoc facite in meam commemorationem ”; et insuper fide­ libus præceperit eucharistiam recipere : “ Nisi manducave­ ritis ", etc. Quod quidem fuse probavimus supra, n. 595-602. Ergo eucharistia est vere sacramentum. (B) Traditione : (a) E testimoniis Patrum jam allatis, ubi de præsentia real i et de existentia sacrificii, nn. 632 sq., 730 sq. : ibi enim non solum asseritur præsentia Christi, sed ejus actio vivifica in animam per communionem, (b) Ex praxi antiquissima eucharistiam servandi non solum in ecclesiis, sed etiam in domibus privatis, ut fideles seipsos communicare possent; vel eam ad infirmos aut ad confessores fidei deferendi, n. 714. (c) Ex conciliis, praecipue Florentino declarante hujus sacramenti effectum esse adunationem hominis ad Christum, supra, p. 416; et Tridentino jam allegato. (C) Rat. convenientia suadetur. Vita spiritualis vitæ corporali assimilatur; atqui in vita corporali, præter genera­ tionem, qua vita acquiritur, et augmentum, quo perfectio vitæ obtinetur, requiritur alimentum, per quod vita conser­ vetur ; ergo pariter in vita spirituali, præter baptismum quo regeneratur homo, et confirmationem, qua roboratur, requi­ ritur aliud sacramentum, quo nutritur ». — Quia vero per gratiam sumus filii Dei adoptivi, divinæque consortes naturæ, divino cibo indigemus, quo sane aptior nullus est quam panis vivus qui de cælo descendit, nempe Christus ipse seu ejus corpus et sanguis. 851. Corollarium. Ex hoc intelligi datur cur sacramentum eucharistiæ in ultima cana convenienter institutum fuerit : (a) ratione contenti : continetur enim ipse Christus in hoc sacramento; atqui congruum erat Christum seipsum Apostolis relinquere sub sacramentali specie eo precise instanti quo discessurus erat, sicut in 1 Sum. theol., 3, q. 73, a. I; Opusc. 57. : I.· CAPUT III. 604 ►----------------------------- —--------absentia imperatoris exhibetur veneranda ejus imago; (b) ratione significationis ; eucharistia est signum rememorativum passionis Domini, sine qua non potest esse salus; ergo conveniebat hujusmodi signum nonnisi imminente passione institui; (c) ratione finis ; eucharistia est pignus amoris et ad inflammandam caritatem ordi­ natur; atqui ea quæ ultimo dicuntur, maxime ab amicis receden­ tibus, magis memoriæ commendantur et inflammant affectum; ergo eucharistia convenienter a Christo instituta fuit pridie quam pateretur *. II. De natura hujus sacramenti’. *1 Γ/ 852. i° Definitio. Eucharistia, prout sacramentum, definiri potest : Sacramentum N. L., in quo, sub speciebus consecratis panis et vini, corpus et sanguis Christi vere, realiter et substantialiter continentur, ad producendam gratiam per modum spiritualis refectionis. Dicitur : (a) sub speciebus consecratis... quibus verbis declaratur materia remota, scilicet panis et vinum, insuper materia proxima, nempe species seu accidentia panis et vini quæ post consecratio­ nem remanent; tandem forma quæ in verbis consecrationis con­ sistit; (b) corpus et sanguis... id enim singulare est in hoc sacra­ mento non solum gratiam, sed ipsius gratice auctorem inveniri; (c) ad producendam gratiam... hic indicatur specialis gratia hujus sacramenti, gratia nempe spiritualis nutritionis, in anima produ­ cens effectus similes iis quos cibus materialis corpori præstat. 853. 2° Quæstiones theologicæ. Duæ solvendæ occurrunt : (a) In quo essentialiter consistat sacramentum eucharistiae? (b) Utrum sit sacramentum unum an mul­ tiplex ? (A) Quoad essentiam sacramenti, id est, quoad rem cui proprie convenit nomen sacramenti : (a) Quidam, ut Lugo, putarunt eam non solum in speciebus et corpore Christi, sed etiam in consecratione consistere. — Hoc autem admitti nequit, cum consecratio sit transiens, dum sacra­ mentum eucharistiæ est quid permanens; aliunde consecratio est quidem causa extrinsece sacramentum efficiens, sed non intrinsece constituens; præterea non gratiam confert. S. Th., 3> q- 73» a. 5’ S. Thom., 3, q. 73, a. 2; Suarez, disp. 42; Lugo, disp. Ill; S. Bellarminus, I. IV, c. 6; Billuart, diss. II, a. 1, § 2, a. 2; Rosset, n. 364 sq.; de Augustinis, p. II, a. 1; L. Billot, th. XXXV. ■“ I DE SACRAMENTO EUGHARISTIZE. 605 , (b) Alii, post Capreolum, hanc essentiam reposuerunt partim irr sumptione seu communione; sed hoc pariter rejiciendum est, tum—7 quia communio est quid transiens, tum quia sumptio nihil aliud est nisi usus sacramenti jam existentis, et sacramentum jam con- to W e. u (çq Alii, ut Sylvius, in ipso corpore Cbrisk; sed hoc fieri nequit; nam corpus Christi in eucharistia non est signum sensibile. (d) Ahi, post Suarez tpnent, sacramentum æque constare spe­ ciebus et corpore Domini. . (e) Probabilior au ^conti^enicorpu: a est essentiam hujus sacrçiJ ucÿpuf copisecraCs, quatenus ^isiiTairéctecjMà'^ 'vcCdfit· debus, cum in g per species ; in quæ ei conferunt virtutem sanctificandi, et ita sacramentum, in genere signi efficaris principalius per corpus Christi. 1) Talis esse videtur doctrina Cat. Cone. Trid. 2 : “ Ipsæ autem panis et vini species veram et absolutam sacramenti rationem habent a 2) Id constituit essentiam sacramenti quod est signum sensibile et permanens, gratiam significans et conferens; atqui species consecratæ sunt signum sensibile et ex se permanens, quæ continent corpus Domini quamdiu integræ . supersunt; gratiam significant quæ datur per modum alimenti, et tandem gratiam causant, quia continent corpus Christi. Unde, in hoc sacramento, species sunt sacramentum tantum, corpus Christi est res sacramenti et sacramentum gratia autem res tantum. 854. (B) Eucharistiæ sacramentum, licet sub duabus speciebus contentum, est tamen unicum sacramentum, non materialiter quidem, sed formaliter. — Materialiter est duplex : nam adest duplex consecratio et duæ sunt species consecratæ. Formaliter autem est unum in ratione sacra­ menti. Constat : (a) Ex Trid. definiente septem esse sacramenta, nec plura nec pauciora; jamvero si adessent duo sacramenta euchaSuarez, disp. 42, sect 3, n. 2. — * Part. 2, n. 8 —/· z z?. · ' / y/. Li j . . . 606 CAPUT III. ristiæ, unum sub specie panis, alterum sub specie vini, non septem, sed octo sacramenta numeranda essent; ergo. — Quod confirmatur ex Catech. Trid., p. 2, c. 4, n. 10. (b) Rat. theol. Ibi enim est unicum formaliter sacra­ mentum ubi est unica res significata et causata; atqui duæ species eucharisticæ unicam rem significant et producunt, nempe gratiam per modum convivii seu alimoniae ; ad per­ tectum enim convivium duo elementa requiruntur, scilicet cibus et potus, ac proinde species panis et vini unicam spi­ ritualem refectionem, ac proinde unicum formaliter sacra­ mentum constituunt. 855. Corollaria : (a) Ex hoc sequitur non plus recipi sub duabus spedebus panis et vini quam sub una specie; nam, ex dictis supra, quaelibet species totum Christum continet (b) Item qui plures particulas simul, aut etiam post breve inter­ vallum suscipit, unicum sacramentum recipit, quia hæc ad unicam referuntur spiritualem refectionem, unicum convivium efformant. I ’Λ kl 1· V ‘ i I»** (c) Ut sacramentum vere suscipiatur, necesse est ut species con­ secratae perveniant ad stomachum antequam dissolvantur ; cum enim hoc sacramentum sit institutum per modum alimoniae, sequitur leges refectionis materialis; cavendum est igitur ne sacrae species in ore dissolvantur. Art. II. De elementis constitutivis seu de materia et forma sacramenti eucharistiæ. .· Eucharistia, sicut cetera N. Legis sacramenta, constat rebus tanquam materia, et verbis tanquam forma. De utraque igitur dicendum est. § I. De materia1. Duplex est materia : remota et proxima; materia remota eucharistiæ est panis et vinum ; materia autem proxima sunt species panis et vini consecratæ, de quibus jam satis dictum est. Agemus itaque : 1° De pane; 2° De vino; 30 De consecratione utri usque. * S. Thom., 3, q- 74; Suarez, disp. 43-45; S. Bellarminus, 1. IV, c. 7-11; Lugo, disp. IV; Drouin, q. ii; Corblet.o/. cit., 1. IV; Génicot, n. 168-172; DD. Durieux, n. 184-209. I I DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 607 I. De eucharistico pane. 856. Circa panem eucharisticum quidam adsunt errores : (a) Olim Artotyritce (άρτος panis, τυρός caseus) docuerunt eucha­ ristiam cum pane et caseo simjd esse conficiendam, in memoriam patriarcharum qui panem et caseum comedebant, (b) Calvinistes tenent,^ pane çt vjno deficiente, adhiberi posse quidquid panis analogice dici potest, seu qiiidqüïd cibi rationem HaEet ’. (c) Grceci schismatici contendunt solum panem fermentatum adhibendum esse. — Duo igitur investigabimus : i° Num requiratur panis triticeusl 20 Utrum azymus an fermentatusl i° De pane triticeo. Il eucharistiæ; a . a valida · De fide est materiam esse panem, cum a Trid. definitum fuerit panem in corpus Christi converti ; certum est panem illum triticeum esse debere, contra Cajetanum qui putabat panem quemcumque esse materiam validam, dum modo aptus esset ad vescendum. (A) Script. Id enim est materia necessaria eucharistiæ, quod Christus ipse adhibuit et adhiberi præcepit. Atqui Christus instituendo eucharistiam : (a) panem triticeum adhibuit : “Jesus, accepto pane, gratias egit, etc. dicens : Hoc est corpu^meum ” 2 ; jamvero panis simpliciter, sine addito, est panis triticeus, ita ut si quis alium panem signi­ ficare velit, aliud vocabulum addere debeat et dicere, v. g., panem hordeaceum ; quod sane confirmat traditio ac praxis omnium ecclesiarum 3 ; (b) eumdem prcescripsit adhiberi, cum dixit : “ Hoc facite in meam commemorationem Ergo. (B) Trad. 1) Ex usu antiquo et constanti utriusque Ecclesiæ; 2) ex Florentino : “ Tertium est sacramentum eucharistiæ; cujus materia est panis triticeus, et vinum de vite ” 4. 3) Ex Missali Romano : “ Si panis non sit triticeus, non conficitur sacramentum 4) Ex Codice, c. 815, § 1 : ’Cf. Hodge *, Systematic theology, vol. Ill, p. 616. — 2 Ζνλ, XXII, 19. 3 Nonnulli idem probare volunt ex eo quod panis azymus, a Judæis adhibitus, fuerit triticeus : hoc tamen certum non est (Pesch, n. 758). 4 D. B., 698. 608 CAPUT III “ Panis debet esse mere triticeus, et recenter confectus ita ut nullum sit periculum corruptionis ”, S58. Regulæ practicæ. (A) Juxta communem æstimationem, quinque conditiones requiruntur ad validitatem consecralfonis, ex. p a ile panis, nei pe ut sit (a) Nerzpiticeus, ia est, e grani ftritici ta unde si panis conficeremur ex legümfpïbus ... aut etiam alus cerealibus, ut a ’£ria„millio aut maizio, con ut" selaii, certo mora secratio invalida esset; si ex horcL liter invalida. i vc ‘ Quidam putarunt sfiltam esse materiam dubiam; alii asserunt eam esse validam 1 .· hoc enim nomine non designatur eadem res apud diversos auctores. Item permixtio alienæ substantiæ, in quantitate notabili^ mate­ riam reddit invalidam ’. t rt , (b) Ex farina cum aqua naturali subacta ; hinc si panis invalida aut saltem valde dubia materiam dubiam. , . (C) Igne coctus ; ac proinde inv aqua artificialis reddit et masjsa îarinæ nxa, vêl m aqua . fafib (d) J^on corruptus substantiaLiery qùïa tunc desineret esse i pan is. (e) Sensibles pervius/secus nullum adesset signum sen’ sibile. (B) Insupe 1 Revera, juxta peritos, spelta est una ex speciebus tritici, ex qua fit usualis panis optimus : “ Généralement on considère comme autant de variétés du blé froment ou blé proprement dit les huit espèces alimentaires du genre trilicum, savoir blé ordinaire (triticum sativum), blé de Pologne (triticum polonicum), blé poulard (triticum turgidum), blé de Smyme (triticum compositum), blé amidonnier (triticum amyleum), blé locular ou en grain (triticum monococcum), blé épeautre (triticum spelta)”. (Nouveau Larousse, II, II2). Unde merito ait Pescb (n. 759) : “ Quod est certe triticum, licet fortasse vocetur spelta, siligo^ vel alio nomine, est materia sufficiens”. a Quare cavendum est ab adulterationibus quæ hodie hunt, miscendo fru« mento poma terrestria aliasve farinas. — 3 Cod., c. 815. ·· ‘■t i-â ' - DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 609 ad summum confcctæ l, (b) Quoad formam in Ecclesia latina, orbicularis, seu rotundus; et insuper, pro celebrante, major, in quantum fieri potest, jn quo signum crucis sit ί?/-" expressum ; non fractus nec maculatus. 20 De pane azy o et fermentato. II OJ^ncignimj Valide conficitur'eu char ia friopane tumin rmentato; e e est ex V Florentino ; “ Definimus in azymo sive in fermentato pane triticeo corpus Christi veraciter confici ”, — Probatur : (a) Ex praxi Ecclesiæ. A primis enim ^epulis,^cclesia latina nonnunquam saltem pane io, ecclesia græca pane fermentato generarim usaeS ulla fuit hac de re reprehensio ante tempora Photii ; immo quædam orienta­ les sectæ azymo utebantur feria V majoris hebdomadæ ; Maronitæ autem et Armeni communiter eodem utuntur • pane, idque ex antiqua suæ ecclesiæ traditione 2 Atqui talis praxis demonstrat validam esse utramque speciem panis, cum Ecclesia errare non potuerit circa rem tanti momenti. (b) Rat. theol. Ad validam eucharistiæ consecrationem requiritur et sufficit panis verus; atqui uterque, sive fermen­ tatus sive azymus, est verus panis. Latini generatim azymo pane usi sunt : i) ad exprimendam puri­ tatem in recipiente requisitam; 2) quia Christus adhibuit azymos panes, qui soli permittebantur pro celebratione Paschae; 3) ut faci­ lius incorruptæ servarentur sacræ species. .· ■; 1 “ Hostiæ consecrate, sive propter fidelium communionem, sive propter expositionem SS. Sacramenti, et recentes sint et frequenter renoventur, veteri­ bus rite consumptis, ita ut nullum sit periculum corruptionis, sedulo servatis instructionibus quas Ordinarius loci dederit” (Cod., c. 1272). —5. Rit. Con­ gregatio (Decret., n. 2550 (4623), ad I, 1 et 2) damnat tanquam abusum con­ suetudinem consecrandi hostias a tribus mensibus tempore hiemis vel a sex mensibus æstate confectas. *Cf. Martene, op. cit., 1. I, c. 3, a. 7, n. 18 sq.; Chardon, Histoire des Revera in actis synodi Montis Libani, Sacrements, ed. Migne, p. 246. a. 1736, legitur : um sive rubrum : ex can. 815, § 2, “ vinum debet esse naturale de genimine vitis et non corruptum ”. Hinc amnis alius liquor ex jô^rnïsVeT ^amsTotc., esset'majeri^. znvalidctlx^emaicTSe vino imice ^■'confecto : non est enim de vite, (b) Exjîèssum'^e^uvis'maturÇp :hïnComphacii^n. ^verjus) "'‘"est" materîa^mvalioaY^jfapbn^esT vinum,~sea in via ad vinum, cujus naturam nondum induit. (C) Non corruptum substantialiter : hinc acetum est matena invalida;jdem dic de spinuTyini. (d) Non.alii^liquori vel saccÉaro" in quanfitate notabili , * secus enim fieret nova synthesis chi1 Recenter A. Hamack *, Brot und Wasser, die eucharistischen Elemente bei Justin, contendit veteres Christianos indifferenter vinum aut aquam adhibuisse ad eucharistiam conficiendam; sed immerito, ut erudite probavit A. Scheiwiler, Die EUmente der Eucharistie in den drei ersten Jahrhunderten, 1903. a Marc., XIV, 25. 3 S. Alphonsus, 1. VI, n. 206 sq.; Mare, n. 1522 sq.; Lehmk., n. 118 sq. 4 Relate ad spiritum^ S. C. Inquisit. sequens responsum edidit (31 Jul. 1890): “ Dummodo spiritus (alcool} extractus fuerit ex genimine vitis, et quantitas alcoolica addita, una cum ea quam vinum, de quo agitur, naturaliter continet, non excedat proportionem duodecim pro centum et admixtio fiat quando vinum est valde recens, nihil obstare quominus idem vinum in missæ sacrificio adhi­ beatur ”. Exposito autem dubio utrum vinum dulce, continens naturaliter duodecim pro centum spiritus, cui insuper decem pro centum adduntur ut melius conservetur, adhiberi possit in sacrificio missæ, responsum est negative (19 April. 1891). Attamen, ex recenti decisione 5 Aug. 1896, quando agitur de vinis dulcibus, quæ jam duodecim vis alcoolicæ gradus superant, licet eam quantitatem spiritus e vino extracti addere, quæ, una cum ea quam vinum naturaliter continet, non excedat proportionem septemdecim vel octodecim pro Λ 612 >-· ■.<■· v· ri CAPUT III. mica, quæ, licet probabilissime valida, probabiliter tamen speciem mutaret. ,S. R (e). Dubitatur num vinum congelatum sit sufficiens materia; non igitur adhibeatur antequam liquefiat. Si species vini congelatæ fiant post consecrationem, debent liquefieri admotis pannis calidis. "# ’· ^9^· liceJtatern requiritur insuper ut vinum : (aj^f^sît^escenTf^ikÎeritaliquantulum acre, ait Mis- sale, conficiens graviter peccatνΛίίίΑ km. expressum non faecatum, casu m necessitatis, licet uti musto vmo expresso ex üvîs'pas^%T2uÎnrnodo liquor ex colore et gustu çsse verum vinum x. (C ) c. Florent., supra, p. 416. 614 CAPUT III. postea in sanguinem Christi. Multo probabilior videtur hæc ultima sententia; nam vinum est quædam mixtura, in qua jam invenitur aliqua proportio aquæ; hæc autem proportio non adulteratur^uando adduntur gaucæ guttulæ aq^æ Mixt iuitur, ‘ 1 ' totajeonver ' III. De conditionibus in utraque materia requisitis·. Utraque materia débet esse : i° verepræsens; 2° suffîaenter determinate- ip simul consecrate in sacrificio., e 867. i° Vere ufæsens. (A) Probatur”: ad valiant consecrationem, necesse est ut materia sit consecranti sensi­ biliter et vere præsens. X’erba enim institutionis et forma adhibitæ : "Hoc est corpus... Hic est sanguis..." exigunt ut materia sit vere præsens, ideoque sensibus percipi valeat. (B) Declaratur : Xon requiritur ut directe percipiatur, materia; sufficit ut sive in se, sive in alio, ^cîerT vë^tangf^ ” possit. Hinc : (a) valide consecrantur hostiæ sub aliis latentes, vinum in calice cooperto, hostiæ in ciborio clauso; valida est consecratio peracta a sacerdote cæco. (b) Invalida est consecratio hostiarum quæ longe distant (v. g., centum passibus), quæ in tabernaculo recluduntur, saltem multo probabilius, aut retro altare, quia tunc non censetur adesse nræsenlia.morali&z. . /1 . 2° Su lenter terminata. (A) Probatur : ad üfliditatem eninvjrequiritur. ut materia sit, per consecrantis intentionem, in individuo determinata : id enim supponit ^pronomen “ hoc, hic". Inténtio tamen virtualis sufficit, * et si sacerdos explicitant intentionem non format, censetur agere secundum intentionem Ecclesiæ, et consecrare vehe ndquid,j_uxta rubricas,licite^consecrare potest (B) Exponitur : (a) invalida est consecratio, si sacerdos dicit : volo decem ex hostiis hic præsentibus, aut mediam hostiæ partem nsecrare; pariter non censentur consecratæ illæ vini guttulæ quæ 'fexterius cuppæ adhærent; (b) valida est consecratio, cum quis ' S. Alphons., 1. VI, n. 211 sq.; Marc, n. 1525 sq.; Lehmkhul, n. 122 sq. Secundum Rubricas (De dcicciibus, Vil, i), “ sacerdos talem semper intennem haltere deberet, scilicet consecrandi eas omnes (hostias) quas ante se âd consecrandum positas habet”. SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 615 dicit : volo consecrare hunc hostiarum cumulum, has tres priores ’ hostias cumuli; item valida est consecratio duarum simul hostia­ rum adjunctarum quamvis sacerdos putet unicam esse; (c) dubia est consecratio guttarum vini, quæ intra calicis cuppam existunt a massa vini separatæ; dubia est pariter consecratio ciborii a minis­ tro, sacerdote’nullatenus advertente, allati, et ex oblivione extra corporale relicti *; hostiarum quæ sunt subtus corporale aut map­ pam, aut extra lapidem sacrum et simul a cumulo separatæ, aut positæ fuerunt in corporali, inscio sacerdote : in his enim casibus dubitari potest num sacerdos eas consecrare intendat. Hostiæ dubie consecratæ non sunt populo distribuendæ, sed vel sumendæ ab ipso sacerdote post sumptionem calicis, vel subse­ quent! die iterum consecrandæ sub conditione. Si hostiis conse­ cratis misceantur indiscernibiliter aliæ non consecratæ in eodem cumulo, sacerdos totum cumulum consecret, sub tacita conditione : “ si non sint consecrata. aque simul consecrari 3° est, urgente etiam extrema necessitate, alteram materiam sine altera... consecrare”(Cod.t c. 817). (A) Pro­ batur : consecratio utriusque speciei necessaria est praecepto divino, ita ut nunquam liceat unam speciem sine altera con­ secrare. Constat : (a) ex ipsis verbis Christi : “ Hoc facite in meam commemorationem”; quibus verbis, ut declarat Trident.2, Apostolis praecepit ut consecrarent sicut ipse fece­ rat, proindeque sub duplici specie; (b) Christus instituit cons ationem euchanstiæz.p um gacrt Fatqui ad ^^crincium eue K ex â ^fiaratiQ upiici& speciei/jgreujüs. repræsen sen ( B) Cdiitrovertiiur^^^xsy num uq^jpècies valide^copsecran ;it sine altera, ^iwm esf quideip^conse^rtionem esse quarictosacerdos altwam consecrare n^nâiVquÎmvis de facto, propter aliquem defectum, eam non consecraverit; sed 'xmanclp sacerdos alteram consecrare non intèriclït, res dubia est; COThmunior sententia'" affirmat, quia, posita interitione vêreconsec C' ’ Si vero sacerdos ciborium aspexerit atque consecrare intenderit, hostiæ valide sunt probabilius consecratæ, etsi momento consecrationis earum imme· mor fuerit : prior enim intentio non fuit retractata, sed virtualiler perseverat, licet ex oblivione ciborium sit extra corporale. Nihilominus, ob contrariam plurium auctorum sententiam, hostiæpractice ut dubiee consecratæ habendæ sunt. ■ Sess. XXII, c. 1, D. B., 93S. ____ Λ 61β '/ ill ‘ ~ ’ ·* ' G·' ‘ , A ■*' ; ii -, ··- oamji unam speciem, non videtur cur verba a Christo instituta suo effectu carerent, sed Lugo' negat, quia sacramentum a sacrificio separari non potest; atqui ad sacrificium requiritur consecratio utriusque speciei. y (C) Quidquid est, in praxi, sacerdos nunquam intendere «potest consecrationem unius speciei sine altera, etiam ad viaticum ministrandum3. ‘ • ‘ P ‘p y 0 ' Ç § Π· De FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIÆ3. Status quaestionis. Duplex est forma : una super .^panem, altera super calicem pronuntianda. Certum est 'jverba “ Hoc est corpus meum, Hic est calix Sanguinis mei", l Qprtinere ad essentiam consecrationis, sed quaeritur num \ ; I ’· ; ji k·: »·* ; : ... ' *"■ I (a) Juxta Graecos schismaticos, præter illa verba, requiritur oratio epiclesis dicta, qua Spiritus Sanctus rogatur ut panem convertat in corpus, vinum in sanguinem Christi; quæ oratio in liturgia græca plerumque sequitur verba consecrationis «. (b) Insuper quidam Greed contenderunt ad essentiam consecra­ tionis pertinere verba “ quod pro vobis tradetur ”, quæ in quibusdam liturgiis sequuntur “hoc est corpus meum — Inter Latinos, non pauci theologi asserunt, cum 5. Thoma 5, verba “ novi et atemi testamenti^ etc. ”, quæ in consecratione calicis pronuntiantur, esse pariter de essentia sacramenti. (c) Nonnulli theologi, cum Scoto 6, tenent verba consecrationis non esse valida nisi præcedantur illis : “Qui pridie quam pateretur, etc. ”, quia per ea sacerdotem in nomine Christi loqui manifestatur. ’ Disp. XIX, n. 104. 3 Immo, juxta Missale (De defectibus, IV, 5), si sacerdos celebrans advertat, post sumptionem calicis, aquam in calice fuisse positam loco vini, “apponat aliam hostiam iterum consecrandam et vinum cum aqua in calice, offerat utrum­ que, ct consecret, et sumat, quamvis non sit jejunus Ita proceditur ut prasen· tia simulianea duplicis speciei consecratæ exprimatur mystica immolatio Christi. 3 S. Thoxn«K. 5 zS; Suarez, disp. 5S-60; S. Bellarminus, 1. IV, c. 12-15; Lugo, disp. XI; Billuart, diss. V; Corblet, 1. VI; S. Alphonsns, 1. VI, n. 220 sq.; Lehmk., n. 127 sq.; L. Billot, th. XLIX. 4 In Constit. Apostolorum (Kirch, n. 616) ita legitur:“ Supra hoc sacrificium mittas Sanctum tuum Spiritum... ut exhibeat panem hunc corpus Christi et cali­ cem hunc sanguinem Christi, quo participes illius ad pietatem confirmentur ” — Nonnulli eruditi, ut F. Cabrol, Canon romain in Kev. des Se. Ph. et Thiol.) u III, 1909, putant in antiquissimis liturgiis epiclesim præcessisse verba consecrationis. 5 Sum. theol., 3, q. /S, a. 3. — 6 In IVSent., dist. VIII, q. 2, a. 2. 'Æ DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 617 Ut certa ab incertis secernamus : i° probabimus conse­ crationem fieri verbis a sacerdote prolatis nomine Christi, non autem epiclesi; 2° expendemus quænam sint verba essentialia in utraque forma. I. De verbis il câtâauïon autem verlja epiclésisx. Té m est ex Florentino 3 .· “ Forma hujus sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit sacra­ mentum i° Scriptura suadetur. Ex modo quo Synoptici et S. Pau­ lus narrant eucharistiæ institutionem, n. 6i8, 630 sq., inferri potest eos tradere voluisse ea omnia quæ essentialia sunt ad conficiendum corpus et sanguinem Christi, juxta illud : “ Hoc facite in meam commemorationem ”. Atqui nil dicunt de invocatione Spiritus seu de epiclesi, sed referunt tantum ipsa verba quibus Christus consecravit panem et .vinum. Ergo hæc verba consecratoria plene sufficiunt, nec requiritur epiclesis. 873. 2° Tradit, probatur. (A) Ex Patribus, (a) Patres latini satis communiter affirmant eucharistiam confici verbis consecratoriis quæ Christus ipse protulit. Ita Tertullianus asserit Christum panem fecisse suum corpus dicendo : hoc est corpus meum 3. 5. Ambrosius' : “Quid dici­ mus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur. Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur... Ipse clamat Dominus Jesus : hoc est corpus meum". — Idem docet 5. Augustinus : “ Panis ille quem videtis in altari, ’ Bessarion, De sacramento eucharistia et quibus verbis Christi corpus con­ ficiatur, P. G., CLXI, 494-526; Orsi, Dissertatio theologica de invocatione Spiritus S. in liturgiis Gracorum, Milani, 1731; Hoppe, Die Epiklesis der griechisch.cn u d * orientalischen Lilurgien..., Schaffouse, 1864; Le Bachelet, Consécration et epiclèse, in Etudes, t. LXXV (189S), pp. 466-491, 805-819; P. Batiffol, in Revue du Cl.fr., 1 sept 1908, p. 522; 15 dec. 1908, p. 640; S. Salaville, Epiclèse eucharistique, in D. ri., I, 1585-1597, et in D. T. C., V, 194-300; D. Cagin, DEuchologie latine, t. II; DEucharistia, 1912, p. 69-82. a D. B., 698. 3 ridv. Marcionem, IV, 40, P. L., II, 460, Journel, 343. « De mysteriis, IX, 50-54, P. L·, XVI, 422-424. 618 CAPUT III. sanctificatus est per verbum Dei, corpus est Christi ” Hoc autem verbum Dei esse verba consecrationis ex contextu et locis parallelis constat. — Quod clarius exprimit unus ex S. Augustini discipulis, auctor anonymus homilia de corpore et sanguine Christi3 : “Nam visibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et san­ guinis sui verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens : Accipite et comedite, hoc est corpus meum ”, Ita etiam S. Casarius Arei. : “ Antequam inv tione sancti nominis consecrentur, substantia illic est panis et vini, post verba autem Christi corpus et sanguis Christi "λ U t r t. t. i ■ 4 *r ί S74. (b) Greed non tam clare loquuntur : i) a sæc. IV0 ad IXum, duo docent, nempe consecrationem fieri virtute Spiritus Sancti, qui in epiclesi invocatur, simulque vi verbo­ rum quæ Christus ipse protulit, sed quidam docere videntur consecrationem non esse completam nisi recitata epiclesi. Ita S. Cyrillus Hierosol. ait : “ Panis eucharistiæ post invocatio­ nem Sancti Spiritus non est communis panis, sed corpus Christi”*. Ex altera parte, S. Chrysostomus, qui pluries idem docet ac S. Cy­ rillus, nihilominus aperte declarat panem in corpus Christi transfor­ mari per verba : Hoc est corpus meum 5. 2) Præsertim a sac. IX * ad XVU"‘, multi Græci putant consecra­ tionem fieri aut saltem perfici per verba epiclesis, moti præsertim auctoritate 5. Damasceni. Hic enim, timens ne pravo sensu intelligerentur verba liturgiæ in quibus dicitur panem et vinum esse antitypa corporis et sanguinis Domini, asserit hæc ante consecratio­ nem, non autem post, adhiberi; porro præfata verba inveniuntur initio epiclesis, post recitata verba : hoc est corpus meum; et ita docet consecrationem epiclesiperfici. Attamen haud pauci Orientales, ut 5. Germanus Constantinop., antiquam doctrinam retinent, quod nempe consecratio fit verbis consecratoriis nomine Christi prolatis simulque virtute Spiritus 6. 875. Res autem ita explicari potest, cum Ferraris'! multisque aliis : — Tres divinæ personæ simul cooperantur 'Serm. CCXXVIII, P. L., XXXVIII, 1099. * Inter opera S. Hieronymi, P. L., XXX, 272-275. 5 Homil. de Paschale, P. L., LXVII, 1056, Journel, 2231. * Calèches. XXI, 3, P. L., XXXIII, 1089: Journel, 842. s De prodii. Judce, I, 6, P. G., XLIX, 380; Journel, J157. Alia testimonia vide ap. S. Salaville, in D. T. C., V, 235 sq. I e Alia documenta vide ap. Salaville, 1. c., 252-256. i Prompta bibliotheca, verbo Eucharistia, ed. Aligne, t. III, 803. — Cui opinioni favent D. Cagin, Paléographie musicale, t. V, p. 85 sq.; Salaville, L c., 291-298. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 619 ad transsubstantiationem, sicut ad Incarnationem, cum sit opus ad extra, et hæc cooperatio in precibus liturgicis descri­ bitur. In prœfatione, gratiæ redduntur Patri, primo princi­ pio nostræ creationis et sanctificationis; in prima parte canonis (usque ad epiclesim exclusive), significatur opus redemptionis per Filium peractæ; in epiclesi autem declara­ tur actio sanctificatrix Spiritus, ea præsertim qua oblata transmuterait in corpus et sanguinem Domini. Hæc qui­ dem transmutatio facta est ipso instanti quo verba consecra­ tionis a sacerdote prolata sunt, nomine Christi ; sed, quia humana lingua non potest uno verbo et uno instanti hæc omnia exprimere, successive declarantur ea quæ uno instanti fiunt. Ita epiclesis, etsi verba consecrationis sequitur, fusius exponit id quod jam peractum estτ, sicut, in ordina­ tione, secunda manuum impositio, cum verbis : Accipe Spiri­ tum Sanctum, quorum remiseris peccata,etc., exph’citius decla­ rat potestatem jam in prima impositione manuum collatam. 876. (B) Auctoritate Conciliorum, nempe Florentini et Tridentini. (a) Scec. X Ve, res agitata fuit in C. Florentino inter græcos et latinos; post multas disceptationes, Bessarion, Nicænus metropolita, suo et aliorum græcorum nomine, latinorum argumentis acquies­ cens, ait : “ Et quoniam ab omnibus sanctis doctoribus Eccle­ siae, præsertim ab illo beatissimo J. Chrysostomo, qui nobis notis­ simus est, audivimus verba dominica illa esse quæ mutant et transsubstantiant panem et vinum in corpus verum Christi et sangui­ nem ; et quod illa verba divina Salvatoris omnem virtutem transsubstantiationis habent, nos ipsum sanctissimum doctorem et illius sententiam sequimur de necessitate”2. (b) Quare Florentinuyi declaravit formam hujus sacra­ menti esse “ verba Salvatoris, quibus hoc confecit sacramen­ tum ”, — Tridentinum autem rem manifeste supponit, statuendo statim post consecratiotiem corpus Christi esse sub specie panis ex vi verborum. (c) Auctoritate Pontificum. Cum enim quidam theologi catholici, ut Catharinus, Toutdèi' Lebrun, docerent verbis conse­ crationis effici quidem consecrationem, sed dependenter ab epiclesi, 1 Quod jam exposuerat Bessarion, op. P. L.t CLXI, 516 : “ Oportet hæc aliaque hujusmodi non tanquam in tempore in quo dicuntur, sed tanquam in tempore pro quo dicuntur ita intelligere ac si tempus illud maneret ’ Mansi, Concilia * XXXI, 1045. ·*’*.'„V - 620 in. ideoque in ritu græco consecrationem non perfici nisi recitata epiclesi, hæc opinio reprobata fuit a Benedicto XIII, 8 jul. 1729; et a Pio VII, 8 maii 1822, qui prohibet omnibus quominus susti­ neant ac tueantur illam opinionem a schismaticis hominibus pro­ pugnatam, consecrationem non consistere unice in verbis Christi, quibus utraque Ecclesia occidentalis et orientalis utitur, sed ad perfectam consummatamque consecrationem addi oportere pre­ candi formulam, quæ in liturgia occidentali antecedit, in orientali subsequitur1 ; recenter autem a Pio X reprobante errorem docen­ tium “sententiam suscipi posse quæ tenet, apud Græcos, verba consecratoria effectum non sortiri nisi jam prolata oratione illa quam epidesim vocant ” a. Certum itaque est solis verbis consecratoriis, non autem epiclesi, fieri consecrationem. -· · 1Π 30 Rat. theol. Id enim merito dicitur forma hujus sacra­ menti quod significat id quod in eo efficitur. Atqui verba consecrationis, et quidem sola significant id quod in eucha­ ristia producitur, nempe conversionem panis in corpus Christi et vini in ejus sanguinem. Ergo hæc verba, et qui­ dem sola, sunt forma hujus sacramenti. II. De verbis in utraque forma necessariis. »r •f h 878. 10 De verbis quæ consecrationem præcedunt et introducunt. (a) Probabilius verba “ qui pridie quam pateretur, etc.”, non sunt ad validitatem necessaria. Nam ratio a Scoto allata, n. 871,non valet; necessarium est quidem ut sacerdos, verba consecrationis proferens, loquatur in persona Christi; sed ad hoc sufficit ut talem intentionem habeat, nec requi­ runtur verba historica quæ præcedunt. (b) Attamen, in praxi, cum opinio Scoti probabilitate non careat, Rubrica .præcepit ut, quando consecratio iteratur, sacerdos^ verbis qui pridieTetc.” ihcipiaÎTnam, quariâo agitur de validitate sacramenti, pars tutior sequenda est 879. 2ü De forma super panem pronuntianda. (A) Ad validitatem certo requiruntur, juxta omnes, verba : Hoc est corpus meum. ' Acia el Decreta cancel. recent., collectio Lace ruis, t II, 551. ’ A. A. S., t III (1911), p. 119. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 621 Quoad mutationes vel omissiones quæ occurrere possunt, hæc attendantur : (a) Verbum hoc est essentiale, nec potest suppleri per adverbium “7z;?”aut “eae”; si quis autem per ignorantiam mutaret prono­ men hoc in pronomen hic, valida esset forma. Valida esset formula “hic cibus est corpus meum”, sed invalida esset formula “hic panis est corpus meum ”, quia sic implicaretur panem, dum rema­ net panis, esse simul corpus Christi. Dubia est forma : “ illud est corpus meum ”, quia pronomen “ illud ” non est demonstrativum rei præsentis. (b) Verbum est non potest suppleri per aliud, v. g., “fit” aut “ transit in ”, quia conversio illa debet exprimi ut simultanea et non successiva; in facto esse, non in fieri. Dubitatur num subaudiri posset “est”, dicendo “hoc enim cor­ pus meum sed communiter negatur, quia vox illa non habet solum sensum assertorium, sed etiam vim productivam corporis Christi. (c) Verbum “corpus” non potest suppleri per aliud, v. g., per carnem; etiamsi enim caro aliquando designet totum hominem, tamen litteraliter nonnisi partem corporis significat, ac proinde dubiam redderet consecrationem. (d) Pariter vox “ meum ” est necessaria nec potest suppleri per “ Christi”; quia si diceretur “hoc est corpus Christi ”, non appa­ reret sacerdotem in persona ipsius Domini loqui. Ex quo sequitur solam vocem enim essentialem non esse : ejus omissio esset proinde venialis, dum omissio voluntaria aliarum vocum mortalis esset. (B) Certum est, contra Graecos, verba : “ quod firo vobis tradetur” non esse necessaria ad validitatem; nam a duobus evangelistis omittuntur, et insuper in Missali romano non inveniuntur. 880. 20 De forma super calicem pronuntianda. (A) Ad validam consecrationem sanguinis Christi verba “Hic est calix sanguinis mei ”, vel “ Hic est sanguis meus ”, requi­ runtur. Certum est, ex argumentis jam datis ubi de forma super panem pronuntianda. (B) Controvertitur autem utrum verba praefata sufficiant, an necessarium sit sequentia verba addere : “ Novi et œterni testamenti, mysterium fidei, etc. ” (a) Multi Thomisiœ, ut Capreolus, Gonetus, Salmanticenses, 1 ‘ Ita etiam M. de la Taille, Mysterium..., Elucid. 35, p. 455 sq. 5 622 CAPUT III asserunt ea ultima verba esse ad validitatem necessaria, quia plera­ que in Evangelio continentur, cetera autem nobis per Traditionem transmissa sunt, insuper eadem verba determinativa sunt prædicati “sanguis mous", ita ut sensus propositionis non sit completus nisi postquam pronuntiata fuerunt. (b) E contra probabilius docent alii Thomiste, ut Cajetanus, J. a S. Thoma, Billuart, aliique theologi, praefata verba non requiri ad validitatem sed tantum ad integritatem formæ. Nam nullus evangelista ea integra refert, immo quædam ex eis a nullo evangelista dantur; insuper quædam ex eis non inveniuntur in liturgiis græcis, quæ tamen ut validae reputantur; tandem sensus propositionis sat completus est quando verba u sanguis meus" pronuntiata fuerunt; alia verba quæ adduntur non magis necessaria videntur quam verba “ quod pro vobis tradetur ”, quæ, juxta omnes, ad validitatem non requiruntur. (C) In praxi autem, præfata verba semper pronuntianda sunt, et quidem sub gravi, et si omissa fuerint, iteranda est consecratio sub conditione; nam quando agitur de validi­ tate, tutior pars sequenda est. 881. Explicantur verba forma, (a) “ Calix sanguinis mei" significat : sanguis meus in hoc calice contentus, ut sit fidelium potus. (b) “ Novi et ceterni Testamenti" : ita declaratur sanguine Christi veluti sigillatum esse navum Testamentum seu foedus inter Deum et hominem; vocatur ceternum per oppositionem ad antiquum quod erat temporaneum et abrogandum. (c) “ Mysterium fidei", id est, sola fide credendum. (d) “ Qui pro vobis et pro multis effundetur", videlicet non solum pro Apostolis, sed etiam pro omnibus aliis, qui multi sunt .* 882. Corollaria, (a) Verba utriusque formæ pronun­ tiari debent distincte, reverenter, et naturaliter, nec mora ponenda est inter singula verba. e (b) Verba pronuntianda sunt non solum historice, sed etiam assertive, cum intentione producendi quod signi­ ficant. (e) Non debet iterari consecratio, nisi probabiliter saltem quis dubitet se aliquid essentiale omisisse; tunc iteretur sub conditione. ’ Sum. theol., 3, q. 78, a. 3. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ 623 Art. III. Se efffdfiÊus stramenti ei^haristiæ. ’ 883. Errores. Protestantes multi, post Lutherum, contenderunt primarium effectum hujus sacramenti esse remissionem peccatorum mortalium mediante fide quam excitat : “ Per ipsum enim, inquiunt, fides excitatur, et per fidem peccata remittuntur ” Alii dicunt, cum Calvinistis, per hoc sacramentum fidem directe excitari, et indirecte spiritualem delectationem, fiduciam, amorem et devotionema. Ad quos errores confutandos satis erit doctrinam catho­ licam exponere de effectibus sacramenti. 884. Doctrina catholica. Jamvero uat Evangeliis et Traditio, nutritur anima, et i° Cum enim sit cib on primam, sed secundam gratiam t>er se confert : ci ^nim norwxirodest nisi ^entipus. 2\ym^ver^ n^^u^Tt^m‘j/45 z/l^ios ^iiri^o intime" adunatfet quidem sicut cibus cibanti ; confert igitur^atiam^ Christo unitivam et cibantemf6 Sé ipsum jra&mœ ca nos velit su; vitæ œternœ sœ^resuri nstia est munioms cum ipso Quos effectus in duplici thesi expendemus : in prima, probabimus gratiam habitualem secundam produci ; in altera, gratiam specialem seu sacramentalem unionis aim Christo 3. . tλ . p~ Effectus { ristiæ est augmentuin gra %b-jgThesis I* 1 “ Est enim testamentum hoc Christi medicina unica praeteritorum, praesen­ tium et futurorum peccatorum, modo indubitata fide ei adhaeseris et credideris tibi gratuito dari id quod verba testamenti sonant ", (Lutherus, De Captivit. Babylonis, in fine Tr. de Eucharistia). * Cfr. Hodge *, vol. Ill, p. 648. 3 S. Thom., 3, q. 79; Suarez, disp. 63; Lugo, disp. XII; S. Bellarminus, 1. IV, c. 17-18; Drouin, q. IX; Billuart, diss. VI, a. 6; Franzelin, th. 17-18; de Augustinis, p. II, a. 7; Billot, th. 51; Dalgairns, p. 154 sq.; Hurter, .1 j n, )[ 624 CAPUT III. De fide est contra Lutheranos ex Trident. 1 .· “ Si quis dixerit vel præcipuum fructum SS. Eucharistiæ esse remis­ sionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire, A. S. ” — Dicitur per se, quia per accidens, potest aliquando primam producere gratiam, in iis qui attriti et bona fide communionem recipiunt, ut jam explicavimus in Tr. de Sa­ cramentis, n. 380. (A) Script, (a) Eucharistia instituta fuit per modum cibi et potus, juxta illud : “ Caro mea vere est cibusé?., accipite et comedite, etc. ” ; atqui cibus non ordinatur ex se ad vitam dandam seu ad vivificandum mortuum, sed ad confortandum hominem jam vivum. ir t /ii : ' i. f Î L iiM T > ··) seipsum homo,et sic de pane illo edat..,qui enim manducat et bibit indigne, judicium (i. e., condemnationem) sibi man­ ducat et bibit Ex his verbis homo debet seipsum pro­ bare seu suam conscientiam scrutari, ne indigne suscipiat sacram communionem; atqui talis probatio supponit sta­ tum gratiæ ad sacram communionem prærequiri : pror­ sus enim inutilis esset, si eucharistia ex se peccata morta­ lia remitteret. Nec potest dici ad talem probationem sufficere fidem; nam, ut ex contextu apparet, S. Paulus hic Corinthios reprehendit non propter defectum fidei, sed propter ebrietatem, et caritatis defec­ tum, quia pauperes a mensis suis excludebant; ergo requiritur non tantum fides, sed etiam peccati mortalis exclusio. (B, Tradit, (a) Ex praxi primitivæ Ecclesiæ, quæ pec­ catoribus gravium criminum reis eucharistiam dare non solebat nisi post longam panitentiam ; quod quidem fieri non debuisset, si communio ipsa instituta fuisset ad remittenda peccata; hinc, inter missarum sollemnia, diaconi dicebant : “exite, catechumeni,pamitentes, indigni". n. 469; H. Moureau, in D, T. C,f verbo Communion^ t. III, 507-514; Bossuet. Méd. sur VEvangile9 La Cène, irc part., 46e jour et suiv. 1 Sess. XIII. can. 5, D. B., 8S7. — 6. — Nonnulli lhesim confirmant ex parabola hominis ad regias nuptias ingressi absque veste nuptiali (Matth.> XXII, n); sed, juxta communiorem interpretationem, hic non de communione, sed de vocatione ad fidem et in Ecclesiam ingressu agitur (Maldonat, in h. loc.) : potest Umeo hujusmodi parabola ^ensu figurato ad eucharistiam referri. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 625 (b) Ex doctrina Patrum : Jam Didaçhe 1 docet fideles ad communipnem accedere posse, “ poStéjtiam dilicta vestra confessi estis ”, S. fustinus 3 declarat nulli alii licere esse eucharistiæ particeps “ nisi ad remissionem peccatorum et regenerationem lavacro ablutus fuerit, et ita vivat, ut Christus tradidit ”. — Quare Patres, cum S. Cypriano 3, graviter queruntur nonnullos, nondum pænitentia facta, sacrum communionem recipere : “ Nondum pænitentia acta, nondum exomologesi (confessione) facta, nondum manu eis ab episcopo et clero imposita, eucharistia illis datur, cum scriptum sit : Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini”. Gratia igitur ab hoc sacramento collata non est prima, sed secunda seu gratiae_augmentum. 886. Thesis IT : u' ‘Tva c Gr ^aeramen istoT—et juS na Probatur per partes. 887. 10 Hæc gratia animam Christo specialiter conjungit, immo nos in Christum veluti transformat per caritatem non solum habitualem sed etiam actualem. Certum es_t^_ Λ, Prænotamus hunc effectum, utpote primarium, semper produci in iis qui sunt recte dispositi, id est, jam in statu gratiæ constituti ; eique adnecti jus ad gratias actuales suo tempore conferendas, quibus ad actus amoris eliciendos excitemur. Script. 1) Christus ipse declarat per sacram eucharistiam intimam unionem, ac proinde intimam amicitiam, inter se et communicantem produci : “ Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo jam vero manere in altero et habere alterum manentem in se, est mo­ dus loquendi quo intima amantium conjunctio exprimitur. * Didache, c. 14, n. 2, Journel, 8. ’ / Apol., c. 66, P. G., VI, 428, Journel, 128. 3 Epist., XVI, 2, P. L., IV, 251 ; Journel, 569, — Legantur etiam homiliæ 5. Chrysostomi insertas in Breviario, in officio Corporis Christi 'Joan., VI, 57. ’A · J 626 CAPUT III 2) Ex verbis institutionis infertur : “ Accipite et come­ dite". Eucharistia itaque est veluti sacrum convivium in quo Domini corpus et sanguis in cibum et potum nobis præstatur; atqui proprium est alimenti ut unum fiat cum comedente; ergo per eucharistiam unum efficimur cum Christo. Quod fit per caritatem : amans enim reputans bona amici tanquam sua, manet in amato, et agens propter amicum sicut propter seipsum, habet amatum manentem in se, quasi impressum in affectu suo per quamdam compla­ centiam. r. /.. 'dum. est^aipi ppr sacram conynunic nos rman in Christum quam Christun potias transformari juxla illud ^Augustùiî1 .* “Cibus sum grandium, cresce et manducabis me : nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me Nec mirum ; nam potentius mutat in se quod debilius est; cum igitur Chris­ tus sit nobis potentior, nos in seipsum transformat, instil­ lando in nos suos religionis, humilitatis, et præsertim cari­ tatis sensus. bus illustrant; juxta S. Cyril. Hierosol.'* efficimur “concorporet et consangues seu consanguinei Christi"; juxta S. Cyril. Alex.3, sicut si quis liquefactæ ceræ aliam ceram infuderit, alteram cum altera per totum commisceat necesse est, sic qui carnem et sanguinem Domini recipit, cum ipso ita conjungitur, ut Christus in ipso et ipse in Christo inveniatur; teste S. Augustino*, Christo incorporamur ut in eo vivificemur, et, secundum 5. Leonem s, in Christum transi­ mus ut in eo commortui, consepulti et conresuscitati, “ ipsum per omnia et spiritu et carne gestemus”. , ' H (b) Hujus unionis natura. Quæ unio est omnino ledits, intima et transforinaiiva^quatenus videlicet Christus totum se in nos effundit, suam vitam suasque virtutes largiens, ut divino Exemplari conformes, fiducialiter dicere valeamus : >, jam non ego, vivit vero in me Christus "O Wtm terirÛffifcty. tystceuet 'substantialis : non enim efficit ex 4 Injoan^ Tract. XXVI, 13, P. L., XXXV, 1 t6î2 ; Journel. 1824 5 Serm. LXIII, 7, P. L., LTV, 357; Journel, £206 Galal.. II, 20. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ 627 Christo et anima nostra aliquid physice et substantialiter unum ; nec corporalis inter carnem Christi et carnem nos­ tram, cum corpus Christi sub speciemus lateat. z Sed" est unio moralis ç^giff^fiva, aua Christus, et apima effiountur moraliter cor uwum et. anima una* consensione affecturnn, voluntatum et operationum. am graham actually paritatis erv (a) Ex ipso fine eucharistiæ, qui, ex dictis, est specialis unio animæ cum Christo ; ad hanc vero plenam unionem non sufficit habitus caritatis, sed requiritur actus quo nempe ei actu adhæreamus sicut et ipse nobis adhæret; (b) ex ejus natura; eucharistia enim instituta fuit per modum cibi : “ Caro mea vere est cibus ” ; atqui de natura cibi est ut non solum habitualem, sed etiam actualem conferat vigorem; ergo pariter cibus eucharisticus nobis actuales vires præbet quibus promptiores efficimur ad Deum amandum eique ser­ viendum. Merito itaque ait S. Thomas^: “ Perhoc/^acramentum quantum, est ex sui virtute, non solum habitus gratiæ et virtutis confexiursed eüam excitatur in actum. secundum illud irCor^V, caritas Christi 890. 2° Hæcgratia est gratia Cibans, quatenus nempe eucharistia nos spiritualiter nutrit, juxta illud Florentini * : “Omnem effectum, quem materialis cibus et potus quoad vitam agunt corporalem sustentando, augendo, reparando et delectando, sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritua­ lem ”. Certum est. Hic effectus nihil aliud est nisi unionis cum Christo amplior declaratio, ope analogiæ quæ inter cibum materia­ lem et spiritualem existit. (A) Vitam spiritualem sustentat per collationem caritatis habitualis et actualis. Prior nobis præbet principium per­ manens quo persistere valeamus in amore Dei, non obstante amore proprio : “ Si quis ex ipso manducaverit, non morie­ tur... Qui manducat hunc panem, vivet in æternum" 3. Posterior, actus fervoris excitando, nos prœservat a futuris .· 628 ■ c/ΧΌ·^ CAPUT III. peccatis, non quidem eo sensu quod nos impeccabiles reddit, sed strenuos ad tentationes superandas. Tridentinum 1 enim declarat eucharistiam “ esse antidotum quo... a peccatis mor­ talibus preeservemur 941 : V ·. * Revera præcipuæ causae peccati sunt interior concupiscentia, dæmprçum impu^ tio, et mundi scandala ; atqui eucharistia : i ) concupii^ntiarrc mifiiÎÎtfci^^ indirecte : nam augmentum carita­ tis est diminutio concupiscentiae, cui directe opponitur; sed insu­ per, juxta Suarez aliosque graves theologos, etiam directe, quatenus carnis libido temperatur, imaginatio frenatur, et appetitus sensitivi passiones subduntur. Etenim caro nostra, ex susceptione eucharistiæ, specialem affinitatem acquirit cum carne Christi, vi cujus carnem nostram ut suam considerat; atqui talis affinitas carnem nostram mundat et sanctificat, nobisque veluti jus confert ut spe­ cialia auxilia obtine us ad resistendum tentationibus carnis. num r nam/est repraesentatio mortis hristi, qua victus est diabolus, nosqüe nutrit sanguine Domini quo terribiles diabolo efficimur. 3) Mundi scandala avertit; nam Christus in eucharistia illumi­ nat mentem nostram contra mundi fallacias, voluntatem roborat contra ejus blandimenta et voluptates, nosque docet contemnere vana hominum judicia. Hinc merito vocatur eucharistia panis fortium, et Ecclesia canit : “0 salutaris hostia... da robur, fer auxilium" ; et cuique commu­ nicanti dicit : “ Corpus D. N. Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam æternam ”. Scribit etiam 5. Bernardus2 : “ Si quis vestrum non tam sæpe modo, non tam acerbos sentit iracundiæ motus, invidiæ, luxuriæ aut ceterorum hujusmodi, gratias agat corpori et sanguini ”. Et 5. Chrysostomus : “ Ab illa mensa rece­ damus tanquam leones, ignem spirantes, diabolo terribiles ” 3. 891. (B) Vitam spiritualem auget : sicut cibus natu­ ralis vires physicas auget, ita eucharistia hominem roborat ejus intimam unionem cum Deo perficiens; aliter tamen quam in confirmatione, quæ gratiam perficit contra exte­ riores impugnationes inimicorum Christi; nam “per hoc ^acraihentum augetur gratia et perficitur spiritualis vita, ad hoc quod homo in seipso perfectus exsistat per conjunctio­ nem ad Deum ” 4. Quo sensu intelligi possunt verba 1 Sess. XIII· cap. 2, D. B.t 875. — 7 Serin. do Ççtna Dom^ n. 3. 3 In Joan. y homil. XLVI, 3, P. G.f LIX, 260. 1 Sum. theol. y 3, q. 79. a. I, •r-Vr-V DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 629 Christi : “ Qui manducat me, et ipse vivet (magis ac magis) propter me teste Trulentino^ “ antidotum quo liberemur a culpis quo· tidianis Sicut enim cibo materiali leves reparantur defectus corporales, ita cibo spirituali leves reparantur defectus ex concupiscentia orti. Revera communione caritas augetur et in actum excitatur; atqui nihil efficacius est ad remittenda peccata quam caritatis actus, juxta illud 3 : “Remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum”. Unde Catech. Trident. * ; “ Quidquid enim cupiditatis ardore anima amisit, dum levi aliqua in re offendit, totum id eucharistia, eas ipsas minores culpas abstergens, restituit ”. Sed, ut hic effectus obtineatur, necesse est ut non retineatur affectus ad hæc peccata, sed habeatur attritio saltem implicita : remittj epim nequit pecc^tym cui adhaeremus affectu. z y (b irecie etiamremittff jceiiatnffeccdto debitam. Directe enim animam nutriendo, caritatem excitat; atqui caritatis actus est ex se satisfactorius, et remittit partem pœnæ temporalis secundum gradum et mensuram fervoris in anima existentis. m a é spijitus suavitatem ac a nem con a) Auctoritate. Clemens V in cone. Viennensi id aperte docet : “ In quo (sacramento) habetur omne delectamentum et omnis saporis suavitas, ipsaque dulcedo Domini degusta­ tur" 5. Eodem sensu canit Ecclesia 6 Panem de caelo præstitisti eis, omne delectamentum in se habentem ” ; et : “ Dedit et tristibus sanguinis poculum (b) Rat. theol. 1) Ex natura eucharistiae :est enim cibus ; atqui cibus in homine sano quamdam delectationem produ­ cit ; ergo sacra communio spirituale d.electamentun\ i .· nà^inü^ne Christo conjungit serftiâ amici intime dilecti maxime delectat : “ Esse cum Jesu dulcis paradisus” 7. « /w»., VI, 58. — ’ Sess. XIII, cap. 2, D. B., 875. — 3 Luc., VII, 47. < P. II, c. 4, n. 53. — 5 Clement., 1. Ill, t. 16, cap. unicT *" * In officio Corporis Christi, — 1 De Imitat. Christi, 1. II, c. 8. -1 830 CAPUT III. . Unde mlerito 5. Thomas^}: “Ex virtute hujus sacramenti... 'ahiifia spur ____ spihtualiter delectatur et quodammodo inebriatur dulcedine bonitaps. divinæ ”. . (c) Àlàmen'a^qüamïo" hic effectus im quia commu· means, alienis cogitationibus distractus, attendit: 2) yet.quia cor efus, rnUmani cælestem cibifm sapere nequit vel Quia corpus, adversa valetudine gravatum, prohibet ne anima spiritualem delectationem expe­ riatur; 4) aut quia Deus vult animam probare, eam ad tempus privando spirituali dulcedine. . , . ££ suavitas pon est -uæ ■■'ai fit promptior t n------- ----- ,a— v---------- contristari debent animæ, quæ his consolationibus in sacra communione privantur, dummodo libenter Deo servire paratæ sim. | H '■ terna caritate. /Certum est ex Tnaentino affec' hortante “ ut omnes et singuli qui christiano nomine cen­ sentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo caritatis, in hoc concordiæ symbolo jam tandem aliquando conveniant et concordent ”, (A) Script. Post institutam eucharistiam, Christus hanc fraternam unionem mandato novo et orationibus advocat, • quasi esset unus e primariis effectibus eucharistiæê); “ Man­ datum novum do vobis, ut diligatis invicem siciit dilexi vos.. .t. .Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint”. (B) Tradit, (a) Ex Patribus. S. Ignatius 3, fideles ad uni­ tatem et concordiam hortari volens, utitur eucharistia tan­ quam incitamento : “ Studeatis igitur una eucharistia uti : una enim est caro D. N. Jesu Christi, et unus calix in unita­ tem sanguinis ipsius, unum altare, sicut unus episcopus...” Multi, cum S. Cypriano 4, hortantur christianos ut insepa­ rabili caritate uniantur, sicut panis et vinum ex multis granis et uvis aliquid unum efformant : “ Nam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum * S. Thom., 3, φ 79, a. 1, ad 2. * Jodn.^Ul^ 34; ΧνΊΪ, ζΐ. — 3 Ad Philad., c. 4, Journel, 56. 4 69 ad Magnum, n. 5.— Ita etiam S. Chrysostomus, In ep. I ad Cor., homil. 24, n. 2, Journel, 1194; S. Augustinus, Sermo 227, Journel, 1519. E SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatæ multitudinis copulatum ”, (b) Auctoritate theologorum, qui, cum S. ThomaQ docent eucharistiam esse sacramentum unitatis et caritatis, quo christiani membris ejus corporis mystici incorporantur : “ Quicumque ergo hoc sacramentum sumit, ex hoc ipso significat se esse Christo unitum, et membris ejus incorpo­ ratum (C) Auctoritate Pontificum, inter quos Leo XIII ait Chris­ tum eucharistiam Ecclesiæ reliquisse “ tanquam symbolum ejus unitatis et caritatis, qua christianos omnes inter se con- eue IO apiti; atqui membfa capiti unita eb ipso inter se uniuntur. (b) Eucharistia est veluti convivium cujus participes sunt omnes fideles; porro qui ejusdem convivii participes sunt eo ipso communi caritatis nexu conjunguntur. Ergo eucha­ ristia est sacramentum fraternæ caritatis. 8£5. Gratia eucharistie^ jus speciale ceiernanyfet gloriosam resurrectionem. Certum est ex S71US Quod quidem intelligi debet non eo sensu quod corpori nostro inseratur qualitas physica, instar seminis, sed qua­ tenus per communionem affinitas quædam cum Christo contrahitur, ex qua, Deo sic volente, jus oritur ad resurrec­ tionem. (A) Script. Christus enim id aperte declarat : “ Qui man­ ducat meam carnem... habet vitam æternam, et ego resus* S. Thom., 3» Q- 73» a- a et 3 ; q. 79, σε df , So, a. * Encyci. λ/tra iantatis. Cfr. G. Gasqiie, L'Eucharistie et le corfs mys­ tique, Pans, 1925; M. de la Taille, Myster., Elucid. 36-37. ’ Sess. XIII, cap. 2, D. B., 875. Y 632 citabo eum in novissimo die”1; quibus verbis resurrectio corporis tanquam præmium communionis promittitur. ·{?’/. (®) Tradit, (a) Patres, cum S. Ignatioa, eucharistiam M * -2 vocant pharmacum immortalitatis ; cum S. 1remeo 3, princiV 'Pium resurrectionis : “ Nostra corpora ex ea nutrita, et repo? . sita in terram et resoluta, in ea resurgent in suo tempore, ? /y* Verbo Dei resurrectionem iis docan ; cum S. Cyrill. Alex., p y~ I quoddam HmZlI fifyfârÎalilatis : “ N. Jesus Christus per obis vitam integit, int carnem suam m noDis ac veluti quoddam semen immortalitatis inserit inserit"·»: ” 4 ; cum S. Gregorio Nyss., docent corpus nostrum non fieri immortale nisi per commu­ nionem cum immortali Christo in eucharistia 5. ,/ (b) Pontifices, ut Leo XIII, doctrinam Patrum et concilio­ rum confirmant dicendo : “ Corpori caduco et fluxo hostia illa divina ingenerat resurrectionem ; siquidem corpus immortale Christi semen inserit immortalitatis, quod ali­ quando erumpat ” 6. (C) Liturgia hunc effectum aliosque ita contrahit : “ 0 sacrum convivium in quo Christus sumitur, recolitur memo­ ria passionis ejus, mens impletur gratia et futures gloriæ nobis pignus datur" (Offic. festi Corporis Christi). i (C) Rat. theol. Per dignam communionem caro nostra, caro Christi est incorruptibilis et glorificata; ergo pariter decet carnem nostram aliquando gloriosam et incorruptibi­ lem reddi. —Mento igitur eucharistia vocatur Tmanorlalifatispharmacurm^t ' Notandum,de communione pro aliis. Sa, entunieucKairçcli.et^x ôfêratô^fàvi nsti : nisLJ7/7/zrxw>j Jjf jJU/d sicuFcibÏÏs”noii nu£ si comedentem ; sed in i recte ët ex fyper'è operantis âtÎîs. dsse potes quatenus communicans arctiorem Æum Christo ; 2^ pro^ûlii^'ï^/sj^Zrr ^4·'4'·' !· «a; -Jst-’iiss: æg£ congruo mereri val ' Joan., VI, 55. — - Ad Ephes., XX, 2, Journel, 43. ’ a£uturres. , \. V, c. 2, n. 2, P. G., VII, 1x24, Journel, 249 4 In Joan.y L IV, c. 2. , s Orat, catcchctica^ P. C., XLV. 93; Journel, 1035. • Lto XIII\ Encycl. Mira caritatis. fày * sis. v.; DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ 633 em , 896 ^dixpit fiiri&i£'suum effe cis^î^staniî^qu^sacræ spe roprie loaueijao eo xεΛΓ t£5v V-*1 ^cies : r/dw/a^u/z^franseunt. .1" Lnaucaiitur seu ex c um noc sacramentum gra Sed insu ^^re\josjecij^i?6r m cause ex opere Qperju n negari^'quia eucha 'œ manent iri'stomacho ristia operatur per modum manducationis, ac proinde non agit nisi ipso instanti quo sacræ species manducantur, (b) Alii probabilius, cum Cajetanoy Suarez et Lugo, affirmant, f quia eucharistia est cibus spiritualis ; atqui cibus non solum <;· operatur tempore quo sumitur, sed quamdiu in stomacho remanet; ergo augetur gratia ex opere operato, quamdiu Christus manet iri corpore sumentis, dummodo per actus fidei, gratitudinis ac caritatis augeatur fervor subjecti. Illud autem tempus diversum est pro diversa facultate digCStiva. r\vr\ rlimpnctnnp qualitate specierum, General i^iafçrs specips ïntra sernthoràn», ad'mininftïm cerçfotïb'iis intra^nam horam corrumpuntur, quia sp azymi noivtam cito quam fermentati panis consun constat ex recent» ter observatis x. Qz χ' 2° Quando species sacramentales corrumpuntur, præsen-^. J’·7 tia physica Christi cessat: sed quæntur num et quomodo Christus unitus maneat communicanti, (a) Quidam dixeftp‘runt animam Christi replicalam nobis manere unitam ; hoc z<--Xz f'' ·' ·· · ■ / autem vix concipi potest, cum ejus anima non separetur Lp a corpore, (b) Juxta alios, remanet quædam unïo moralis ^omnino specialis inter animàmet CËnstum, Ùeum-norrypém, -a» f-λ ^^vrfcujusjffiic curam singularem habet, animæ, propriumque ■^spiritum eidem igstiUat^M Spiritum Sanctum, eamque simul adjuvat ut" bona Opera p»erficiat,cjuxta illiidC^Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum ’’€> 1 Cfr, ï Université Catholique^ Lugduni, 15 dec. 1893, p. 604-609; Card. Gasparri, n. 1194. Joan.χ XVt 5^ * * 634 CAPUT HI. Art. IV. De ministro eucharistiæ sacramenti 897. Duplex est eucharistiæ minister, minister crans et minister dispensans seu distribuens. De priori jam diximus ubi de sacrificio missæ, de ministro dispensationis agendum manet : i° de ipso ministro; 2° de regulis ab eo servandis. § I. De ipso ministro. H' b Duplex est minister : ordinarius et extraordinarius. I. De ministro ordinario. Î4 * f -♦r “ Minister ordinarius sacræ communionis est solus sacer­ dos" (Cod.,z. 845, § 1). Ut licite sacram communionem distribuere possit, duplex conditio requiritur : i° potestas ordinis ; 2° jurisdictio vel licentia. 898. i° Potestas ordinis : Minister ordinarius commu­ nionis est solus sacerdos, id est, sive episcopus sive presbyter, et quidem ex jure divino. Certum est. l»r' (A) Ex Scriptura infertur ; nam, ex dictis, n. 775, soli sacerdotes eucharistiam consecrare valent, quia ipsis solis dictum est : “ Hoc facite in meam commemorationem ”, Atqui, jure ordinario, ii soli eucharistiam dispensare debent, qui eam consecrandi facultatem habent, cum consecratio ad distributionem tanquam ad finem ordinetur; unde S. Pau­ lus2 sacerdotes vocat “dispensatores mysteriorum Dei ”. (B) Tradit, (a) Ex Trident. 3 declarante : “ Semper in Ecclesia Dei mos fuit ut laici a sacerdotibus communionem acciperent, sacerdotes autem celebrantes seipsos communi­ carent ;.qui mos, tanquam ex traditione apostolica descen­ dens..., retineri debet ”. (b) Ex liturgia, nempe Officio Corporis Christi, ubi canitur: “ Cujus officium committi voluit Solis presbyteris, quibus sic congruit Ut sumant et dent ceteris ”. ’ S. Thom., 3. p., q. 82, a. 3; Lugo, disp. XVIII; Drouin, q. IV, c. 2; Billuart, diss. VII, a. 3; S. Alphonsus, n. 230 sq.; Lehmkuhl, n. 134 sq.; Gasparri, n. 1068 sq.; P. Durieux, n. 249-257. ’ 1 Cor., IV, i. — 3 Sess. XIII, cap. 3, D. B., 881. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 635 (C) Rat. theol. Triplex assignatur a S. Thoma 1 : i) Sa­ cerdos solus consecrat in nomine Christi; atqui Christus sicut consecravit corpus suum, ita et aliis dedit; ergo ad sacerdotem pertinet non solum consecratio sed et dispen­ satio corporis Christi. 2) Sacerdos constituitur medius inter Deum et populum; atqui ad mediatorem spectat non solum dona populi offerre, sed dona sancti ficata populo tra­ dere. 3) Reverentia sacramenti postulat ut a nulla re tan­ gatur nisi consecrata ; atqui solius sacerdotis manus conse­ crantur ad tangendum hoc sacramentum. 899. 20 Potestas jurisdictionis. (A) Jurisdictio requi­ ritur ad licitam communionis distributionem. Certum est. Cum enim pascere gregem sit proprium munus pastorum, iis tantum competit quibus cura animarum commissa est. Atqui praecipuum medium pascendi gregem est commu­ nionis dispensatio; ergo hæc est proprie munus pastorale. 900. (B) Hæc autem jurisdictio est ordinaria vel delegata. (a) Ordinaria jurisdictione pollent qui vi sui muneris curam habent animarum : 1) Ordinarii, juxta tenorem c. 198; 2) parochi (c. 92> § 3, *54, § 3), et quasi-parochi (c. 216, § 3, 459, § 2, i°); 3) vicarii actuales, oeconomi, substituti, adjutores (cc. 471, 472, 465, 474, 475; 1923); 4) superiores religiosi (c. 514); 5) rector Seminarii (c. 1368); 6) confessarius ordinarius monialium vel qui ejus vices gerit; 7) capellanus religiosa familia (c. 514, § 2 et 3). (b) Delegata jurisdictione gaudent, qui licentiam acceperunt ab iis qui ordinariam aut quasi-ordinariam jurisdictionem habent, ad eucharistiæ distributionem sive explicitam sive tacitam, sive etiam praesumptam. 1) In casu necessitatis, ab ipso jure quilibet sacerdos facultate gaudet dispensandi communionem. 2) Ex Codice (c. 846, § 1), “ quilibet sacerdos intra missam, et, si privatim celebrat, etiam proxime ante et statim post, sacram communionem ministrare potest”; etiam in oratorio privato, “nisi loci Ordinarius, justis de causis, in casibus particularibus id prohi­ buerit ” (c. 869). Ratio est quia jus distribuendi communionem sequitur jus missam celebrandi. 3) In missis non privatis, sacerdos missam celebrans jus habet communionem dispensandi intra missam, tempore communionis. 1 Sxm. theol., 3, q. 82, a. 3. 636 CAPUT III 4) ° Etiam extra missam, quilibet sacerdos eadem facultate pollet ex licentia saltem prasumpta rectoris ecclesiæ, si sit extra­ neus ” (c. 846, § 2). — Sacerdotes non extranei, alicui ecclesiæ addicti, hanc facultatem habere censentur. 5) Regulares, in suis ecclesiis possunt communionem dispensare etiam tempore paschali; sed caritas Christiana postulat ut obtem­ perent parocho qui, tempore paschali, oves proprias communicare vellet. II. De ministro extraordinario. 901. Ex Codice, c. 845, § 2, “extraordinarius (minister) est diaconus, de Ordinarii loci vel parochi licentia, gravi de causa concedenda, quæ in casu necessitatis præsumitur ”. » t I < i° Diaconus est minister; nam 1) vi suæ ordinationis, juxta Pontificale, diaconi sunt “ comministri et cooperatores corporis et sanguinis Domini ”. 2) Ex praxi antiquissima ; teste S. Justino », “ diaconi panem, vinum et aquam in quibus gratiæ actæ sunt unicuique præsentium participanda distribuunt et ad absentes perferunt”; insuper ex Constit. Apostol.2 (circa 400), diaconus, quando episcopus aut pres­ byter obtulit, “ dat populo, non tanquam sacerdos sed tan­ quam ministrans sacerdotibus I V. ’ ■' '1 2° Est minister extraordinarius, quia, cum sit tantum sacerdotis adjutor, ab eo pendet quoad exercitium suæ potestatis, ideoque ab eo licentiam obtinere debet, et quidem ab eo solo qui jure proprio communionem distribuere valet. i Ut licentia detur, causa gravis existere debet : 1) viaticum defe­ rendum, si sacerdos absit aut commode illud deferre nequeat; 2) si communio distribuenda sit magnæ multitudini, et sacerdotes desint vel in audiendis confessionibus omnes sint occupati in magno festo; 3) si fideles legitime petant, absente vel infirmo parocho. Licentia legitime præsumitur in casu necessitatis, si urgens sit causa et parochus adiri nequeat. Imo, in casu extrema neces­ sitatis, absente aut impotente sacerdote, diaconus debet viaticum ministrare. Diaconus qui illegitime communionem distribuit, peccat qui­ dem, sed non fit irregularis quia non usurpat ordinem non suum, cum vi ordinationis sit minister communionis extraordina­ rius (c. 985, 70). 1 Apol.) I, n. 65, P. (7., VI, 428; Journel, 128. — ’ Journel, 1236. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ, 902. Notanda. 637 i° De dispensatione communionis a clerids inferioribus et laicis. Clerici inferiores non habent, vi suæ ordina­ tionis, facultatem ministrandi eucharistiam. — Sed, in casu extrema necessitatis, deficiente sacerdote et diacono, possunt, cum licentia Ordinarii aut forsan parochi, viaticum moribundo dispen­ sare, præsertim si hic sacramenta pænitentiæ aut extremae unctio­ nis recipere non potuerit. — Imo, in casu generali extrema neces­ sitatis, v. g., tempore pestis, deficientibus clericis inferioribus, Episcopus pio laico committere posset ministrationem viatici, prout fiebat primis sæculis. Sed, extra casum extremae necessitatis, clerici inferiores et laici eucharistiam conferentes, irregularitatem incurrerent (c. 985, 70). 20 De distributione communionis sibimetipsi. (a) Si sacerdos celebrare nequeat atque simul desit alius sacerdos, debet in mortis periculo, seipsum communicare, et potest id facere sola devotionis causa; (b) diaconus, deficiente sacerdote, potest in summa necessi­ tate, seipsum communicare; idem de clericis inferioribus et de laicis, deficientibus omnibus ministris, prout fiebat in primis sæculis. § II. De regulis a ministro servandis. Quæ regulæ respiciunt : i° custodiam ss. eucharistiæ ; 2° communionem intra ecclesiam; 30 communionem infir­ morum. % I. De custodia ss. eucharistiæ. Hujusmodi regulæ inveniuntur in Cod., c. 1265-1275. i° Quoad locum, (a) Ex c. 1265, debet servari “in ecclesia cathedrali et in ecclesia principe Abbatiae vel Prælaturæ nullius, Vicariatus et Præfecturæ Apostolicæ, — in qualibet ecclesia parœciali vel quasi-parœciali, — et in ecclesia adnexa domui reli­ giosorum exemptorum sive virorum sive mulierum ”. 903. (b) Custodiri potest, de licentia Ordinarii loci, in ecclesia collegiata et in oratorio principali sive publico sive semi-publico tum domus piæ aut religiosae, tum collegii ecclesiastici quod a clericis saecularibus vel a religiosis regatur. “ Ut in aliis ecclesiis seu oratoriis custodiri possit, necessarium est indultum apostolicum; loci Ordinarius hanc licentiam conce­ dere potest tantummodo ecclesiæ aut oratorio publico ex justa causa et per modum actus ”. (c) “ Nemini licet ss. eucharistiam apud se retinere aut secum in itinere deferre ”, (d) Ex c. 1266, “ecclesiæ, in quibus ss. eucharistia asservatur, præsertim parœciales, quotidie per aliquot saltem horas fidelibus 638 CAPUT III. pateant”. — Insuper, ex c. 1265, § r, in loco ubi asservatur, regu­ lariter sacerdos semel saltem in hebdomade missam celebrare debet. 904. 20 Modus asservationis. (a) Custodia eucharistiæ ad ;3 i* e •i f A I i parochum aliumve sacerdotem pertinet. Clavis tabernaculi a sacer­ dote, non autem a laico aut moniali custodienda est (c. 12691, § 4). Attamen retineri potest in sacristia aut alio loco clauso, cujus clavis committi potest sacristano, ut, absente ecclesiæ rectore, ab alio sacerdote adhiberi possit. (b) Eucharistia servari debet in decenti tabernaculo super altari, “ in tabernaculo inamovibili in media parte altaris posito ” (c. 1269, § 1). Tabernaculum autem sit solide clausum, ab omni alia re vacuum, ac tam sedulo custodiatur ut periculum sacrilegæ profanationis arceatur. Gravi suadente causa, ab Ordinario loci probata, non est vetitum ss. eucharistiam nocturno tempore servari extra altare, super corporali tamen, in loco tutiore (v. g., coffrefort\ dummodo lampas colluceat tota nocte ante hanc custodiam. (c) Ex c. 1271, “coram tabernaculo, in quo ss. Sacramentum asservatur, una saltem lampas diu noctuque continenter luceat, nutrienda oleo olivarum vel cera apum; ubi vero oleum olivarum haberi nequeat, Ordinarii loci prudentiæ permittitur ut aliis oleis commutetur, quantum fieri potest, vegetalibus Si hæc deficiant, permitti potest lux electrica x, (d) Non potest eucharistia servari continuo in duobus simul altaribus ejusdem ecclesiæ (c. 1268, § 1); neque in altari, quando immediate super illud est habitaculum cum lecto ». * A * (e) In ecclesiis cathédralibus, collegiatis et conventualibus opportunum est ut ss. eucharistia regulariter non custodiatur in altari majore, sed in alio sacello seu altari (c. 1268, § 3). (f) Ex c. 1270, “particulæ consecratæ eo numero qui infirmo­ rum et aliorum communioni satis esse possit, perpetuo conserven­ tur in pyxide ex solida decentique materia, eaque munda et suo operculo bene clausa, cooperta albo velo serico, et, quantum res feret, ornato ”. Cetera vide apud liturgistas. II. De communione intra ecclesiam. 905. Ordo præscriptus quoad communionem ministrandam respicit tempus, ritum et defectus qui occurrere possunt. * 5. Rit. C., 23 (cbr. 1916, Λ. A. S., VIII, 72. ’ S. Rit. C., 24 jan. 1908, n. 4213. A PCS DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ Λ' τ 639 (A) Quoad tempus, (a) Generatim ss. eucharistia dispensari potest qualibet die, excepto tempore interdicti localis et die Parasceves; tunc enim dari nequit nisi graviter decumbentibus. Hodie nil prohibet quin distribuatur Sabbato sancto, inter missarum sol­ lemnia vel continuo ac statim ab iis expletis (c. 867, § 1-3). (b) Permittitur sicut missa, ab aurora usque ad meridiem, immo et vespere, ex rationabili causa (c. 867, § 4); non autem noctu, nisi agatur de infirmis, aut adsit quædam necessitas. (c) Communio non solum intra, sed extra missam dari potest; et si privatim celebratur, etiam ante et statim proxime post .* (d) “ Sacerdoti celebranti non licet eucharistiam intra missam distribuere fidelibus adeo distantibus ut ipse altare e conspectu amittat ” (c. 868). (e) Non debet dari communio in missa Nativitatis, quæ media nocte celebratur, nisi in religiosis seu piis domibus oratorium habentibus cum facultate asservandi ss. sacramentum (c. 821, § 3); aut ex speciali induito. (B) Quoad ritum. Quando communio datur extra missam, hæc præcipue serventur : (a) duæ candelæ accendantur aut saltem una si altera inveniri nequeat; (b) minister, aut ipsius defectu, sacerdos ipse recitet Confiteor; (c) sacerdos, prius lotis manibus, indutus superpelliceo et stola coloris diei (vel alba) consuetas pre­ ces recitet, et Eucharistiam ministret; (d) ad altare reversus, dicat “ O sacrum convivium” cum versiculo et oratione; (e) tandem, ablutis digitis, et ciborio reposito, det benedictionem. (C) Quoad defectus, (a) Deficientibus hostiis, dividi possunt particulæ sacræ in duas vel tres partes, modo adsit justa causa; immo posset detrahi pars majoris hostiæ pro viatico deferendo, aut etiam ad communicandum fidelem, qui secus diu, aut non sine incommodo, exspectare deberet. Non licet autem devotionis causa, plures particulas, vel majorem, dare communicanti. (b) Si hostia cadit in mappam, signetur locus, deinde abluatur, et aqua in piscinam projiciatur; si autem in terram, locus tegatur et postea abradatur et abluatur; si in sinum mulieris, aut intra vestes, ipsa mulier hostiam extrahere debet et reponere in cibo­ rio; digiti vero illius postea abluantur, et aqua in sacrarium proji­ ciatur. * Olim disputabatur num sacerdos, paramentis nigris indutus, communionem ante, intra aut post missam, distribuere posset Hodie vero, ex decreto S. C. R. 27 Junii 1868, certo licet sive intra missam, sive immediate post, immo, data rationabili causa, immediate ante : omittenda est tamen benedictio. — Vetitum est autem communionem dare, sive intra sive extra missam, in altari ubi SS. Sacramentum exponitur, nisi consuetudo id ferat, deficiente alio altari. il : .•χλ».·*.. - : ■·■-Λ-r·-· U r.T.V- 640 CAPUT III. III. De communione infirmorum'. 906. A I L’ r 1i I# {1 i° De infirmis in genere, (a) Ex c. S47, “ad infir­ mos publice1 sacra communio deferatur, nisi justa et rationabilis causa aliud suadeat”. Rationabilis causa est ne exponatur sacra­ mentum irreverentiis malorum hominum; quod in regionibus haereticorum aut in magnis civitatibus sæpe occurrit. Quando defertur occulte seu privatim, decenter tamen ac religiose fiat, servato saltem sequenti ritu : “ Sacerdos stolam semper habeat propriis coopertam vestibus; in sacculo seu bursa pyxidem recon­ dat, quam per funiculos collo appensam in sinu reponat; et nun­ quam solus procedat, sed uno saltem fideli, in defectu clerici, associetur. Cum autem ad infirmi cubiculum pervenerit, sacerdos superpelliceum quoque induat cum stola, si illud antea non induerit ” 3. (b) “Jus et officium sacram communionem publice ad infirmos, etiam non parcecianos, extra ecclesiam deferendi, pertinet ad paro, chum, intra suum territorium. — Ceteri sacerdotes id possunt in casu tantum necessitatis aut de licentia saltem præsumpta ejusdem parochi vel Ordinarii ” (c. 848). “ Communionem privatim ad infirmos quilibet sacerdos deferre potest, de venia saltem præ­ sumpta sacerdotis cui custodia ss. sacramenti commissa est ” (c. 849, § 1). 907· 2° Speciatim de viatico. . -ip : l.: j |iiU· ; ·.. J ·: h»; v?■ fi? i·i < Q· * J 1 - · * rzfe ik * “ Sacram communionem per modum viatici sive publice sive privatim ad infirmos deferre, pertinet ad parochum... n Sed episcopo decumbenti viaticum ministrare debent dignitates et canonici, secundum ordinem præcedentiæ (c. 397, 30). Insuper, ex c. 514, § 1 : “ In omni religione clericali jus et officium Superioribus est per se vel per alium ægrotis professis, novitiis, aliisve in religiosa domo diu noctuque degentibus causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infinnæ valetudinis, eucharisticum viaticum et extremam unctionem ministrandi. § 2. In monialium domo idem jus et officium habet ordina­ rius confessarius vel qui ejus vices gerit. § 3. In alia reli­ gione laicali hoc jus et officium spectat ad parochum loci vel ad cappellanum quem Ordinarius parocho suffecerit ad normam can. 464, § 2 ”. Preces recitandæ inveniuntur in Rituali, tit. IV, cap. 4, n. 14-27. 1 DD. Jono, La communion des malades* Museum lessianum, 1934. ’ Modus publice deferendi communionem ad infirmos describitur in Riluali* tit. IV, cap. 4, n. 10-13. Modus communionem ministrandi pluribus infirmis exponitur a 5. C. Λ7/., 9 jan. 1929. — 3 A. A, 5., t. IV, 725. _ ______ DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 641 Art. V. De subjecto communionis ’. 908. Nomine subjecti designatur ille qui recipit aut recipere potest eucharistiæ sacramentum. Juxta Tridentinum'2, eucharistia tripliciter accipi potest : sacramentaliter tantum, quando indigne a peccatoribus reci­ pitur; spiritualiter tantum, quando, per fidem et caritatem, fideles voto seu desiderio ejus fructum percipiunt;sacramen­ taliter simul et spiritualiter, quando sacramentum digne et fructuose recipitur. 909. Jamvero subjectum communionis sacramentalis capax est solus et omnis homo baptizatus jure non prohibitus. Certum est ex can. 853 : “ Quilibet baptizatus qui jure non prohibetur admitti potest et debet ad sacram commu­ nionem ”, Dicitur : (a) Solus baptizatus, quia baptismus est janua omnium sacramentorum ; unde non-baptizatus communi­ cans reciperet quidem materialiter corpus Christi, sed non sacramentaliter et fructuose. (b) Omnis homo viator baptizatus, etiam infans, amens, capax est communionem accipiendi; etiam fructuose nisi obicem ponat per peccatum mortale. Peccatores autem sacramentaliter quidem communicant, sed non fructuose, nisi sint bona fide et attriti, (n. 380), aut nisi contritionis actum eliciant antequam sacræ species corrumpantur. Angeli autem et animæ separatae, aut corporibus unitæ post universale judicium, non possunt communicare sacramentaliter. (C) fure non prohibitus : Ecclesia enim, cui sacramento­ rum dispensatio commissa est, ex justa ratione, potest aliquos baptizatos, ceteroquin jure divino capaces, a com­ munione prohibere. Quinam autem excludantur infra exponemus. Quibus positis, de tribus agendum est : i° de necessitate seu obligatione eucharistiam recipiendi; 20 de extensione illius obligationis ; 30 de dispositionibus ad sacram commu­ nionem requisitis. 1 Codex, c. 853-866. — * Sess. XIII, cap. 8, D. B., S8i. T. III Theol. Dogm. — 21 ·'/ CAPUT III. 642 De NECESSITATE HUJUS SACRAMENTI. § I. 910. Status quæstionis. Duplex est necessitas, medii et praecepti, ut supra exposuimus, n. 498. i° Errores : (a) Calvinista nonnulli, et quidam inter Gracos schismaticos, docuerunt communionem esse omnibus necessariam necessitate medii ad salutem. (b) Insuper non solum Graci, sed fdussita et Protestantes plerique contenderunt communionem sub utraque specie esse jure divino præscriptam, ac proinde Ecclesiam catholicam carpunt eo quod sacramentum eucharistiæ mutilat dum solam speciem panis laicis tribuit <1 » z 2° Doctrina autem catholica est sacramentalem commu­ nionem esse quidem necessariam necessitate praecepti, non autem necessitate medii, et insuper usum calicis non fuisse præscriptum a Christo, ita ut talis usus potuerit interdici propter rationes disciplinares. I. De necessitate medii ». Ad id melius exponendum, distinguendum est inter realem susceptionem eucharistiæ et rem huj’us sacramenti, quæ est unio cum Christo. Unde duplex thesis. ultii absolute , H ssitate 'medii realis r ceptio eucha- < essaria stiæ. De fide est pro parvulis : “ Si quis dixerit parvulis ante­ quam ad annos discretionis pervenerint necessariam esse eucharistiæ communionem, A. S. ” 3. Pro adultis certum est : Ecclesia enim eucharistiam amentibus et phreneticis non concedit et olim aliquando eam lapsis denegavit etiam in articulo mortis ; atqui nun­ quam denegatur instante morte sacramentum necessarium necessitate medii. Dico absolute, quia dici potest, cum Suarez «, hoc sacramentum * Littledale *, Plain Reasons, p. 77. ’ S. Thomas. 3 p., q. 80, a. 11 ; Suarez, disp. 40; Lugo, disp. Ill ; Drouin, q. 8, sect. 3-4; Billuart, diss. VI. a. 1, § i; de Augustinis, p. II, a. 6; Hurter, n. 475 sq-; Pesch, n. 803 sq.; H. Moureau, in D. T. C., L III, 4S1-483. 3 Trident., sess. XXI, can. 4. D. B., 937. — < Disp. 40, sect. 2, n. 16. k t DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 643 moraliter necessarium esse ad perseverandum, quatenus is qui voluntarie, diu et sine gravi ratione, abstinet ab ejus receptione, non sine maxima difficultate in gratia perseverabit. Diximus insu­ per realis receptio, quia votum saltem implicitum suscipiendi eucha­ ristiam dici potest necessarium necessitate medii pro adultis, ut exponetur in secunda thesi. i° Scriptura, ex verbis Christi1 : “ Qui crediderit et bap­ tizatus fuerit salvus erit Exinde enim legitime infertur baptismo et fide, quæ per caritatem operatur, salutem obti­ neri posse sine reali eucharistiæ receptione. 2° Tradit, (a) Ex praxi Ecclesiæ, quæ peccatoribus gra­ vissimorum criminum reis per longum tempus denegabat sacram communionem; quod fieri non debuisset si sacra communio necessaria esset necessitate medii. (b) Ex doctrina communi Patrum de sufficientia baptismi ad salutem parvulorum, sine reali eucharistiæ susceptione; et ex ratione quam afferunt hujus sufficient!®, nempe, vitam spiritualem, in baptismo acceptam, satis esse ad vitam æter­ nam, cujus jam est quædam inchoatio : hæc enim ratio valet etiam pro adultis qui, in impossibilitate versantes commu­ nionem suscipiendi, aliis mediis vitam spiritualem servant. ip Rat. theologica. In tantum communio esset necessaria necessitate medii jn quantum sine^a vita gratiæ servari non posset ; atqui, etsi communio sit optimum medium ad tenta­ tiones superandas et præcavenda peccata/alia sunt tamen media ad vitam spiritualem servandam, imo et augendam, nempe oratio, virtutum praxis, frequens sacramenti pænitentiæ receptio, communio spiritualis, etc. Ergo dici nequit realem eucharistiæ perceptionem esse medium ad salutem necessarium. 912. Solvuntur Protestantium difficultates. (A) Ex Scriptura objiciunt verba Christi Nisi manducaveritis, etc.” Sed hæc verba non probant necessitatem medii; nam (a) commode intelligi possunt de sola necessitate prcecepti, cum ad solos adultos dirigantur, qui soli hæc verba audire poterant; et insuper res præscripta, scilicet manducatio, non est ex se necessaria ad salu­ tem; potest enim vita gratiæ in infantibus servari sine ullo actu ipsorum, in adultis per alia opera a communione distincta; 1 Marc., XVI, 16. — * Joan., VI, 54. 644 CAPUT ΠΙ. (b) debent intelligi de solo præcepto, quia alibi declaratur baptismo, fide et caritate salutem obtineri posse. U '* MK (B) Objicitur SS. Augustinum, Innocentium I et Gelasium abso­ lutam eucharistiæ necessitatem docuisse. Sed hi doctores alibi declarant baptismum infantibus ad salutem sufficere : proinde eorum verba aliter intelligenda sunt, scilicet non de read eucharistia receptione, sed de unione cum Christo, quæ est effectus hujus sacramenti; ait enim 5. Augustinus : “ Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere et illum manentem in se habere ” *. Itaque 5. Fulgentius, hæc verba exponens, declarat nullum “alienari ab illo panis calicisve * · · · consortio, etiamsi, antequam panem illum comedat et calicem bibat, de hoc sæculo in unitate corporis Christi abscedat « sto ftbEcc i» i ■ Probatur. Etenim res hujus sacramenti est unio cum Christo et Ecclesia, ut docent Patres et theologi cum S. Thoma. Atqui nullus salvari potest nisi Christo et Ecclesiæ conjungatur, ut probatum est in Tr. de Ecclesia et de Verbo Incarnato. Ad rem S. Thomas 3 : “Res hujus sacramenti est unitas corporis mystici, sine qua non potest esse salus : nulli enim patet aditus salutis extra Ecclesiam ”. Et alibi : “ Duplex est modus percipiendi hoc sacramentum scilicet spiritualis et sacramentalis. Manifestum est autem quod omnes tenentur saltem spiritualiter manducare, quia hoc est Christo incorporari. Spiritualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi hoc sacramentum. Et ideo sine voto percipiendi hoc sacramentum non potest homini esse salus ’ In Joan., tr. XXVI, n. 18, P. L., XXXV, 1614. ’ Epist. XIP, ad Ferrand., n. 26, P. L., LXV, 392. — Quidam tamen con­ cedunt S. Augustinum vere docuisse infantes non posse salvari sine eucharislix receptione, sed in hoc deceptum esse nimio zelo probandi, contra 1’elagianos, infantes non posse salvari sine baptismo qui dat jus ad recipiendam carnem Christi qua vitam æternam consequimur : “ Si ergo, ut tot et tanta divini, testimonia concinunt, nec salus nec vita xtema sine baptismo et corpore Do­ mini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur parvulis ”. De putator, merit, et remiss., I, 34, 26-28. Cfr. H. Moureau, 1. cit., p. 482; Tixeront. Π, 419· 3 Sum. theol., 3, q. 73, a. 3; q. 8o, a. Cfr. M. de la Taille, Elucid. XLIX, p. 5S7 sq. DE SACRAMENTO EUCHARTSTIÆ. 645 Declaratur. Res hujus sacramenti percipi potest voto seu desiderio communionis. Hoc autem votum est explicitum, si quis actu cogitet de sacra communione et velit eam reci­ pere; implicitum vero, si quis velit ea omnia accipere quæ ad salutem necessaria sunt : in hoc enim generali desiderio includitur votum communionem tempore opportuno acci­ piendi. Alterutrum sufficit. II. De necessitate præcenti (e) Rat. theol. Sacramentum hoc institutum fuit a Christo Deo per modum alimonice spiritualis; atqui sicut vita naturalis cibo alitur, ita et vita spiritualis cibo indiget; ergo Christus Deus vult nos eucharistia uti tanquam cibo, eamque saltem aliquoties in vita recipere. (B) Præceptum autem ecclesiasticum constat ex conc. Lateranensi IV : “ Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur... suscipiens reverenter ad minus in Pascha eucharistiæ sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacer­ dotis, ob rationalem causam, ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum; alioquin et vivens ab ingressu Eccle­ siæ arceatur, et moriens Christiana careat sepultura ”a. — Quod decretum, in Codice, c. 859, § 1, renovatum est. ' Sess. XIII, c. 2, D. B., 875. — ’ D. B., 437. — ·. V. — ............................ (b) Ex Tridentino, quod, post descriptam hujus sacra­ menti institutionem, ait1 : “ Et in illius sumptione colere nos sui memoriam prœcepit (Christus) suamque annuntiare mortem ”. . ........... (A) Præceptum divinum communiter admittitur contra paucos veteres theologos, et constat : (a) ex verbis Christi ipsius : “Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et bibe­ ritis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis”; quæ quidem verba grave præceptum sacramentaliter mandu­ candi eucharistiam important sub gravissima poena, nempe privatione vitæ spiritualis. 646 CAPUT III. III. De communione sub utraque specie 915. Thesis: Communio sub utraque specie singulis fidelibus jure divino non praecipitur, sed solis sacerdo­ tibus missam celebrantibus. De fide est ex Tridentino"1*4 : '‘Si quis dixerit, ex Dei præcepto vel necessitate salutis, omnes et singulos Christi fideles utramque speciem SS. Eucharistiæ sacramenti sumere debere, A. S. ” Sacerdotes autem missam celebrantes, sub duplici specie consecrare et communicare debent. ί < - 9 ; I kjii P !1-' *14, n!. (A) Ex Scriptura non probatur necessitas communionis sub utraque specie, (a) Primus textus a Protestantibus allatus : “ Nisi manducaveritis et biberitis, etc. ” probat quidem necessitatem recipiendi carnem et sanguinem Christi, sed non modum sumendi sub utraque specie; cum enim Christus totus sub qualibet specie contineatur, qui recipit unicam speciem potest vere dici corpus manducare et sanguinem Domini bibere3; jamvero hic non agitur de modo accipiendi, sed de re ipsa. Quæ interpretatio confir­ matur ex eo quod pluries in eodem capite Christus loquitur de manducatione solius panis eucharistici tanquam ad salu­ tem sufficiente : “ Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum ” 4. (b) Alter textus allatus : “ Bibite ex eo omnes ”, ad solos Apostolos dirigitur, ac proinde solos ligat sacerdotes cele­ brantes; nam postea dicitur : “ Hoc facite in meam com­ memorationem ”5; quod solos respicit sacerdotes. 916. (B) Traditione, nempe ex praxi Ecclesiæ. Quam­ vis enim generatim communio sub utraque specie per undecim sæcula dispensata fuerit, exstant facta nonnulla ex quibus constat aliquando communionem sub unica specie 1 S. Tbom., 3, q. 8o. a. 12; Suarez, disp. 71; S. Bellarminus, 1. IV, c. 20 28; Drouin, q. VIII, e. 2; de Augustinis, I. cit.; J. H. Newman, Development, p. 129; H. Ryder, Catholic Controversy, p. 138 sq. ; Pesch, n. 816 sq.; E. Dublanchy, in D T. C., L III, 552-572; H. Leclercq, in Diet. d'ArchM. (Cabrot), t. Ill, 2463. ’ Sess. XXI, can. 1, D. B., 934. — 3 4 Joan., VI, 52. — 5 Luc., XXII, 19. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 647 datam fuisse, ac proinde hanc praxim non esse juri divino oppositam : (a) quandoque communio œgrotis dabatur sub sola specie panis1; (b) infantibus aliquando sola species panis, sæpius autem sola species vini præbebatur2345; (c) tem­ pore persecutionum, fideles domi asportabant eucharistiam sub unica specie panis, ut seipsos communicarent, item hæc sola species sæpe martyribus dabatur 3; (d) immo, in quibus­ dam ecclesiis, fideles sub sola specie panis communicabant 4; (e) tandem die Parasceves, in utraque ecclesia, Græca et Latina, a primis temporibus usque ad hodiernum diem celebrata fuit missa quæ vocatur Prœsanctificatorum, in qua communio accipitur sub unica specie panis; immo, apud Græcos, tempore Quadragesimæ non consecratur nisi duobus diebus in hebdomada, ceterisque communio fit sub unica panis specie 5. Merito itaque c. Constantiense (1415) declaravit : “Con­ suetudo communicandi sub una specie jam diutissime ab Ecclesia observata est ” 6. (C) Objiciunt adversarii hoc sacramentum sub duplici specie institutum esse. Immerito tamen : nam unica specie sufficienter significatur spe­ cialis virtus hujus sacramenti, quæ in alimonia spirituali consistit, et pariter unica specie substantialiter producitur gratia huic sacra­ mento propria, cum sub utraque specie Christus totus contineatur. Dixi “ substantialiter”, quia, juxta quosdam theologos, major gratia accidentalis confertur per receptionem utriusque quam unius speciei; quod concedi potest, si caritatis fervor in sumptione secundæ speciei augeatur. Sed ex se non datur major gratia per 1 Eusebius, H. E., lib. VI, c. 44, P. G., XX, 629. 3 Chroniconpaschale, P. G., XCII, 989. — Cf. Corblet, op. cit., I. XIV. — Auctor recte animadvertit (p. 629) apud quosdam auctores catholicos assertio­ nes nimis generales reperiri, quando, v. g., dicunt semper infantes et ægrotos sub sola specie vini fuisse communicatos, nunquam speciem sanguinis fuisse reservatam ; mutetur semper in plerumque, nunquam in raro, et tunc verba ictis respondebunt. 3 Tertullianus, Ad uxor., 1. I, c. 5, P. L., I, 1296; S. Cyprianus, De lapsis, c. 26. P. L·, IV, 486; S. Basilius, Epist. XCIII, P. G., XXXII, 485. 4 Sozomenes, H. E., 1. VIII, c. 5, P. G., LXVII, 1528. 5 S. Cyprianus, De lapsis, c. 25, P. L., IV, 484; S. Augustinus, Epist. CCXV1I, 5, P. L., XXXIII, 9S4; Op. imperfect, c. Julianum, 1. II, c. 30, P. L., XLV, 1154. 4 D. B., n. 585. 648 CAPUT III. duas species quam per unam, sicut in baptismo non confertur major gratia trina immersione quam una tantum. < > ‘H ·. r ; i ;j 917. Corollarium. Ecclesia potuit legitime calicis usum laids interdicere, prout de facto interdixit. Etenim, in rebus quæ jure divino determinate non sunt, Ecclesia jus habet leges prohibitivas statuendi, dummodo validæ adsint rationes. Atqui, ex dictis, usus calicis non fuit jure divino præscriptus et aliunde validæ erant rationes ad talem usum interdicendum, scilicet : (a) periculum sanguinem sacrum effundendi; nam, ut ait 5. Thomas1 : “quia crevit multitudo populi christiani, in qua continentur senes, et juvenes, et parvuli, quorum quidam non sunt tante discretionis, ut cautelam debitam circa usum hujus sacramenti adhibeant, ideo provide in quibusdam ecclesiis observatur ut populo sanguis sumendus non detur, sed solum a sacerdote sumatur”; (b) diffi­ cultas diu asservandi speciem vini, quod facile acescit, et eamdem ad ægrotos deferendi; (c) vini penuria in quibusdam regionibus; (d) nonnullorum repugnantia a bibendo ex eodem calice, immo periculum contagionis, quod incurritur quando plures simul ex eodem calice bibunt; (e) tandem confutatio hczreticorum qui neces­ sitatem sumptionis utriusque speciei falso asserebant a. § II. i»P 1 De extensione præcepti communionis 3. Probata necessitate eucharîstiæ, dicendum superest de extensione præcepti tum divini, tum ecclesiastici, relate ad communionem, necnon de iis qui recipere prohibentur. I. De praecepto divino. 918. Præceptum divinum eucharîstiæ suscipiendæ obli­ gat per se aut per accidens : i° Per se. (A) Hoc præceptum per se obligat in peri­ culo mortis proximo, et quidem sub gravi, juxta communem sententiam. ' Sum. theol^ 3, q. So, a. 12. a Catech. Trident., de Euchar., n. 71. — Protestandum argumenta exposita vide apud Littledale *, Plain Reasons, p. 77, confutataque apud Ryder, Catholic Controversy, p. 138. Objicitur quidem 5. Gelasiuni Papam (Decret. Grat., 3 p., dist. 2, c. 12) illos reprehendisse qui a calice sacri cruoris abstine­ bant; sed decretum illud latum fuit contra Manichæos Romæ latentes, qui, impia superstitione, a vino et a specie eucharistica vini abhorrebant; decretum igitur erat disciplinare, quod, mutatis circumstantiis, aboleri certo poterat 3 Suarez, disp. 69-70; Lugo, disp. XVI; Drouin, q. VIII, c. i; Billuart, diss. VI, a. 1, § 2 sq.; S. Alphonsus, 1. VI, 290 sq.; Pesch, n. 807 sq.; P. Durieux, n. 277-291. c' DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 649 Hoc supponere videtur C. Ntcœnum (can. 13), in quo statuitur antiquam legem servandam esse, nempe, ut si quis egreditur de corpore, necessario viatico non privetur. Revera, si hoc sacramentum sub præcepto cadit, eo saltem tempore recipi debet quo magis est necessarium ; atqui nulla major est necessitas quam in articulo mortis, tum ad supe­ randas tentationes, tum ad offerendum Deo, cum Christo, propriæ vitæ sacrificium. — Unde, ex Codice, c. 864, § 1 : “ In periculo mortis, quavis ex causa procedat, fideles sacræ communionis recipiendæ præcepto tenentur Cui præcepto respondet obligatio viaticum ministrandi, ex c. 865 : “Sanctum viaticum ne nimium differatur; et qui animarum curam gerunt, sedulo advigilent ut eo infir­ mi plene sui compotes reficiantur (a) Hinc, quando periculum non est proximum et certum, sed solum probabile, v. g., ante puerperium, aut longam navigationem, aut proelium, obligatio communicandi non est certa nec proinde urgenda. (b) In eadem infirmitate, non datur obligatio bis recipiendi viati­ cum, etiamsi diuturna sit; id tamen licet et decet ex c. 864, § 3. Qui mane, vel paucis antea diebus, ex devotione communicavit, probabiliter non tenetur stricte loquendo, superveniente proximo mortis periculo, viaticum accipere, cum jam satisfecerit fini præ­ cepti. “ Valde tamen suadendum est ut in vitæ discrimen adducti denuo communicent” (c. 864, § 2). (B) Hoc præceptum insuper obligat aliquoties in vita; 1) nam eucharistia instituta fuit per modum cibi ; atqui de natura est cibi ut pluries sumatur in vita. 2) Insuper, ex dictis n. 913, votum saltem implicitum recipiendi commu­ nionem quisque christianus habere debet Atqui, pergit S. Thomas, “ frustra esset votum nisi adimpleretur data opportunitate. Ergo omnes adulti jure divino tenentur, data opportunitate, eucharistiam sumere Tempus autem non fuit a Christo determinatum, ideoque præceptum adimplet qui semel in anno communicat, tem­ pore ab Ecclesia præfixo, cum hæc sit juris divini interpres. 919. 2° Per accidens. Hoc præceptum obligat per accidens, quoties sacra communio necessaria est ad superan­ das graves tentationes, aut officia ardua implenda; ad hoc sæpe quidem sufficere possunt alia remedia, ut orationes, V. 650 CAPUT III. variaque pænitentiæ opeîa; sed negligi non debet medium efficacissimum ad animam confortandam contra omnes spi­ rituales inimicos. II. De præcepto ecclesiastico paschalis communionis. Præceptum ecclesiasticum quatuor determinat, nempe personas quæ hac lege tenentur, tempus, locum et ritum communionis ’. 920. i° Quoad personas. C. Lateranense IV et Codex H? H r.65 declarant hoc præcepto teneri omnes utriusque sexus fideles, postquam ad annos discretionis pervenerint (supra, n. 914). Ad hæc ultima verba intelligenda, exponemus antiquam et hodiernam disciplinam. (A) Antiqua disciplina ’. (a) Prioribus sceculis usque ad XIP‘m, sacra communio parvulis dari solebat statim post baptismum, et postea aliquoties, in pluribus saltem ecclesiis, antequam annos discretionis attigerint, præsertim in articulo mortis : infantes enim baptizati augmentum gratiæ communione suscipere possunt. (b) A sceculo XIIIe ad XVIum, sacra communio denegari cœpit parvulis qui rationis usum non adepti erant, ne acciperetur sine devota præparatione quæ multum auget sacramenti fructum. Quam praxim sancivit Lateranense (an. 1215). Sed de cetate discretionis a Concilio requisita non consentiebant theologi : alii id relinquebant judicio confessarii, alii putabant annum septimum generatim sufficere, alii autem annum decimum vel undecimum requiri. (c) A scec. XVI° ad XIXun, post Tridentinum, in quibusdam regionibus, præsertim Gallia et Germania, statutis diœcesanis præfixa est ætas primæ communionis, et quidem satis provecta (ab undecimo ad quartum decimum annum), quo major esset instructio 3 ’ Lateranense decretum ita declaratur in can. 859, § 1 : “ Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis, id est, ad rationis usum perve­ nerit, debet semel in anno, saltem in Paschate, eucharistiæ sacramentum reci­ pere, nisi forte de consilio proprii sacerdotis, ob aliquam, rationabilem causam ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum ’ L. Andrieux, La première communion, histoire et discipline, 1911; A. Villien, L'âge de la première communion, in Rev. du cl.fr., t. LXV ( 1911), p. 671-686; L LXVI, p. 33-55; P. Durieux, n. 308-317. 3 Major instructio desidera!«tur ut fideles firmiores essent in fide non obstantibus Protestandum impugnationibus. V-V- -X DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 651 ac devotio puerorum, uberioresque perciperentur fructus; insuper perfectior discretio putabatur necessaria ad communionem quam ad confessionem. Quam dilationem esse nimiam S. Sedes pluries animadvertit ‘. 921. (B) Hodierna disciplina. Ad praecavendos abusus qui ex longiore dilatione oriri possunt, S. Cong. de dis­ ciplina sacramentorum, decreto Quam singulari, a Pio X approbato, die /a Augusti 1910, hæc statuit de communione parvulorum 3. « (a) “ Ubi primum ad annos discretionis pervenerint, obligatione tenentur accedendi, saltem semel in anno, ad pænitentiæ et eucha­ ristiæ sacramenta... Unam eamdemque ætatem àd utrumque sacramentum requirit Lateranense concilium, cum conjunctum confessionis et communionis onus imponit. Igitur, quemadmo­ dum ad confessionem ætas discretionis ea censetur, in qua hones­ tum ab inhonesto distingui potest, nempe qua ad usum aliquem rationis pervenitur; sic ad communionem ea esse dicenda est, qua eucharisticus panis queat a communi dignosci; quæ rursus eadem est ætas in qua puer usum rationis est assequutus. (b) Ætas discretionis tum ad confessionem, tum ad s. commu­ nionem ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septi­ mum annum, sive supra, sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio satisfaciendi utrique præcepto confessionis et commu­ nionis. (c) Cognitio religionis quæ iq puero requiritur, ut ipse ad pri­ mam communionem convenienter se præparet, ea est, qua ipse fidei mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat, atque eucharisticum panem a communi et corporali distinguat, ut, ea devotione quam ipsius fert ætas, ad ss. eucharistiam accedat. (d) Obligatio præcepti confessionis et communionis, quæ pue­ rum gravat, in eos præcipue recidit qui ipsius curam habere debent, hoc est in parentes, in confessorium, in institutores et in parochum... (e) Semel aut pluries in anno curent parochi indicere atque habere communionem generalem puerorum, ad eamque, non modo novensiles admittere, sed etiam alios, qui parentum confessariive consensu, ut supra dictum est, jam antea primitus de altari sancta ’ 5. C. Concilii, 21 jul. 1888, in Canoniste, XII, p. 106 et 154; D. B., 854, 2137-2144. — 3 Æ A. S., t. II, 577-583. — Occasio decreti fuit decisio Capituli Argentinensis quæ obstabat ne ætas primæ communionis, anno quarto decimo fixa, ad duodecimum annum reduceretur. 652 CAPUT III. libarunt. Pro utrisque dies aliquot instructionis et præparationis praemittantur ” 922. Ex Codice, c. 854, hæc de communione puerorum statuuntur : “ § I. Pueris qui propter aetatis imbecillitatem nondum hujus sacramenti cognitionem et gustum habent, eucharistia ne ministretur. § 2. In periculo mortis, ut sanctissima eucharistia pue­ ris ministrari possit ac debeat, satis est ut sciant Cor­ pus Christi a communi cibo discernere illudque reveren­ ter adorare. § 3. Extra mortis periculum plenior cognitio doctrinae christianæ et accuratior præparatio merito exigitur, ea scilicet qua ipsi fidei saltem mysteria necessaria necessi­ tate medii ad salutem pro suo captu percipiant, et de­ vote pro suæ ætatis modulo ad sanctissimam eucharistiam accedant. § 4. De sufficienti puerorum dispositione ad primam communionem judicium esto sacerdoti a confessionibus eorumque parentibus aut iis qui loco parentum sunt. J «H i»»· ! ; |!i: ! § 5. Parocho autem est officium advigilandi, etiam per examen, si opportunum prudenter judicaverit, ne pueri ad sacram Synaxrm accedant ante adeptum usum rationis vel sine sufficienti dispositione, itemque curandi ut usum ratio­ nis assecuti et sufficienter dispositi quamprimum hoc divino cibo reficiantur H De solemni communione. Omnino laudabilis est usus, qui in Gallia multisque aliis regionibus viget, primæ commu­ nionis sollemnis. Revera, ex statuto a S. Sede approbato, paulo post decretum Quam singulari, in plerisque Galliæ dioecesibus, duplex erit pro pueris prima communio : pri­ vata, absque sollemnitate, pro iis qui : 1) sufficienter norunt pro suo captu existentiam Dei remuneratoris, mysteria S3. Trinitatis et Incarnationis, quæ essentialia sunt circa sacramenta pænitentiæ et eucharistiæ; 2) quamdam devo­ tionem ostendunt erga Deum, Christum sub speciebus eucharisticis latentem et B. Virginem; 3) promittunt, appro­ bantibus parentibus aut iis qui curam habent religiosam puerorum, se assidue catechismis adsistendo, uberiorem fidei £ DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. Θ53 cognitionem adepturos; 4) licentiam obtinuerunt a confessario, consentientibus parentibus aut iis qui puerorum cu­ ram habent. (b) Postea vero sollemnis, ætate et modo hucusque assue­ tis, cum publica innovatione promissionum baptismalium, et quidem praeviis spiritualibus exercitiis x. 923. 20 Quoad tempus communionis paschalis, (a) Quisque fidelis adultus tenetur semel saltem in anno suscipere eucharistiam, et quidem sub gravi; nam delin­ quens olim poterat puniri excommunicatione et privatione sepulturae ecclesiasticae; quæ tamen pœnæ erant ferendee sententiæ, seu non incurrebantur nisi post judicium ab episcopo latum, nunc autem abrogatae sunt. (b) Qui sacrilege communicat non satisfacit præcepto; contraria enim sententia expresse damnata fuit ab Inno­ centia Λ'Ζ(ι6/9)1 23; Codice, c. 861, expresse dicitur : “ Praecepto communionis recipiendæ non satisfit per sa­ crilegam communionem ”. Et merito : nam præceptum ecclesiasticum est solum determinativum divini præcepti ; porro divinum præceptum obligat non tantum ad mate­ rialem, sed etiam ad dignam et fructuosam eucharistiæ receptionem. (C) Tempus annuæ communionis est tempus paschale, quod jure communi a Dominica Palmarum ad Dominicam in 1 De præparatione puerorum ad primam communionem vide Dupanloup, E Œuvre par excellence^ livre 4e; opus anglice redditum sub titulo The Δ/inis· try of Catechising, p. 361 sq.; W. Stang, Pastoral Theology, 1S97, p. 56; Amer. Eccles. Review, Dec. 1895, P· 401· — Hæc etiam notentur ex Concil. plen. Americæ Latinæ, an. 1899, n. 529 : “Cum compertum sit eos qui primum ad eucharisticam mensam accedunt, fructus uberrimos referre, si ad eam digne percipiendam sacris exercitationibus per aliquot dies excitentur, et si auspicatissimi hujus diei sollemniter splendidiore cultus majestate celebretur, ejusdemque memoria salutaribus monitis commendetur perpetuo recolenda, parochi nihil prætermittant, quod in hac re noverint magis expedire. — Opta­ mus etiam quammaxime ut pueros ipsos, prævia innovatione promissionum Baptismalium, SS,næ Virgini ab origine Immaculatae, opportuna prece, sollem­ niter consecrent, et pio sermone excitent ad tantæ Matris præsidium quotidie exorandum et virtutibus Ei carioribus promerendum. — Hac denique capta occasione, parochi enixe hortentur genitores et cognatos puerorum, ut per Pænitentiam purificati, devotissimi eorum socii fiant in SS™* Eucharistia susci. pienda, ceterisque tantæ sollemnitatis ceremoniis peragendis”. 3 D. B., 1205. ■ 654 * Ί i. 46 ·« ‘1 (d) Qui tempore praescripto omisit communionem, tenetur quamprimum huic obligationi satisfacere. Nam ex ipsis verbis Lateranensis, adest æquivalenter duplex praeceptum : prius com­ municandi semel in anno, posterius communicandi tempore Pascha. Unde ex c. 859, § 4, præceptum adhuc urget, si quis illud quavis de causa non impleverit I J h (e) Circumstantia temporis sub gravi obligat ; dilatio unius vel alterius diei est per se peccatum grave, quia est pars notabilis relate ad tempus paschale a jure communi præfixum, sed ubi tempus concessum extenditur ad centum fere dies, dilatio unius aut alterius diei non censetur gravis, quia non est notabilis. -p’Nî: μ·: n' CAPUT III. Albis protenditur (Cod., c. 859, § 2). Sed parochus vel confessarius potest, justa de causa, tempus extendere, quando videlicet judicat majus bonum pænitentis id requi­ rere; nam in Codice, c. 859, § I, additur : “ nisi forte de con­ silio proprii sacerdotis, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum ”. Insuper locorum Ordinarii possunt “hoc tempus pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quartam diem dominicam Quadragesimae, vel prorogare, non tamen extra festum SS. Trinitatis” (c. 859, § 2). Quæ dilatio valet pro omnibus in dioecesi domicilium aut quasi-domicilium habentibus, pro vagis, imo probabiliter pro omnibus actu in dioecesi commorantibus. h: / ■ ‘ ■v * » Ιίβν **f. ’■ p 1 (f) Qui paulo ante inceptum tempus paschale communio­ nem accepit in viatico aut ex devotione, intra tempus paschale iterum communicare debet. ■ (g) Qui, incoepto paschali tempore, prævidet se impeditum iri quin postea communicet, tenetur quamprimum huic obli­ gationi satisfacere, antequam oriatur impedimentum, quia iam urget præceptum. Num vero idem necessarium sit quando impedimentum praevidetur, nondum incoepto illo tempore, valde controvertitur, et negatur a multis, quia talis communio non esset impletiva praecepti. Unde in praxi urgenda non est hæc obligatio. Expedit tamen ut, cum licentia Ordinarii, anticipetur tempus pas­ chale et ita præceptum impleatur. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 655 924. 3° Quoad-locum. Olim fideles tenebantur in propria parœcia communionem paschalem recipere. Sed ex Codice, c. 859, § 3, non amplius tenentur, sed “ suadendum fidelibus ut huic praecepto satisfaciant in sua quisque paroecia; et qui in aliena paroecia satisfecerint, curent pro­ prium parochum de adimpleto praecepto certiorem facere”. Verbum “ in propria parœcia ” intelligitur de qualibet eccle­ sia vel oratorio intra fines paroeciae sito. Ab obligatione vel consilio communionem paschalem accipiendi in propria paroecia eximuntur : 1) sacerdotes missam celebrantes; 2) religiosi utriusque sexus eorumqüe familiares, et sorores religiosae approbatae, quæ communicare possunt in suis sacellis; 3) incarcerati, studentes in collegiis habitantes qui in propriis sacellis satisfacere possunt; 4) peregrini et vagi. Vox “ curent ” non strictum præceptum importat. 925. 40 Quoad ritum, “suadendum ut suo quisque ritu fideles præcepto communionis paschalis satisfaciant ” (c. 866, § 2), ideoque latini latino ritu, orientales autem græco ritu. Quod tamen est consilium, non præceptum. III. De iis qui recipere prohibentur. 926. Quidam sacram communionem recipere prohiben­ tur ob reverentiam huic sacramento debitam. De infantibus rationis usum non adeptis jam diximus, n. 922. Prohibentur insuper communionem recipere : (A) Amentes proprie dicti, qui nunquam rationis usum habuerunt, cum hi cujuslibet devotionis incapaces sint : “Amentes ab infantia, in quavis aetate constituti ” (c. 745, § 2, i°). (a) Amentibus, qui lucida habent intervalla, concedi potest dum sunt in statu lucido et quamdam devotionem exhibent. (b) Iis qui usum rationis habuerunt, sed postea in perpetuam amentiam inciderunt, concedi potest in articulo mortis, dummodo christiane vixerint, et nullum sit irreverentiae periculum, non autem extra hunc casum. (B) Semi-fatuis, et senibus qui repuerascunt concedi potest, non solum in mortis periculo, sed tempore praecepti paschalis, imo et frequentius, si aliquam notitiam SS. Sacramenti habeant 656 < I* CAPUT III. (C) Iis qui simul muti, surdi et aeci sunt a nativitate denegari debet communio quia nullatenus possunt naturam cibi eucharistici intelligere, nisi tamen secundum recentes methodos edocti, quæ essentialia sunt ad salutem didicerint. Surdo-mutis a nativitate concedi debet sacra communio, quando discretionem sufficientem exhibent; a fortiori mutis tantum aut caecis, pro gradu cognitionis et devotionis. (D) Delirantibus, aut iis qui sensibus sunt destituti, viaticum dari potest, si antea dispositi fuerint, et absit irreverentiæ periculum ; expedit autem particulam non consecratam prius præbere, ut appareat num infirmus decenter communicare possit. Epilepticis et obsessis dari potest communio, non quidem in actuali paroxysmo, sed quando sui compotes apparent. (E) S. Eucharistia dari potest ægro qui tussi laborat, dummodo tussis non sit ita assidua ut impediat quominus hostia possit in stomachum transire. — Quando infirmus frequenti vomitu laborat, non potest ipsi dari communio nisi moraliter constet sacram parti­ culam posse in stomacho servari : hoc autem certum potest fieri sive medicum interrogando, sive prius dando aliquam particulam non consecratam, quando agitur de viatico. (F) Capite damnatis olim in quibusdam regionibus denegabatur viaticum ; talis usus reprobatus fuit a R. Pontificibus, et hodie nil prohibet quin hi communicent per modum viatici etiam ipso die exeeutionis, dummodo tamen communio per horam exeeutionem præcedat, ita ut periculum irreverentiæ absit .* § III. De dispositionibus ad communionem REQUISITIS. Praeter capacitatem, de qua actum est, n. 909, quædam dis­ positiones requiruntur ad dignam communionis receptionem. Dicemus : 1° de dispositionibus anima ; 2° de dispositio­ nibus corporis. I. De dispositionibus animæ2. 927. Duæ sub gravi requiruntur : i° immunitas a cen­ sura ; 2° status gratiæ. Aliæ autem desiderantur ad majo­ rem fructus perceptionem. * Meretricibus moribundis ac pænitentibus præberi potest viaticum privatim, dummodo id fieri possit absque scandalo. Cfr. Analecta ecclesiastica, jul. 1896, p- 325· * S. Thomas, _____ , 3-6; Suarez, disp. 66; Lugo, disp. 14; S. Alphonsus, n. 255 sq.; rflàrcTi547 sq.; Lehmk., n. 149 sq.; Prümmer, n. 191-195. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 657 i° Immunitas a censura : Excommunicari et personaliter interdicti prohibentur sub gravi recipere communionem, ut exponitur in Tr. de Censuris {Codex, c. 2260, 2275). 2° Status gratiæ. (A) Ad licitam eucharistiæ susceptio­ nem requiritur sub gravi status gratiæ prudenter existimatus, qua quis nullius mortalis peccati conscius est. Quod jam probatum est n. 784. — Nec proinde sola fides sufficit, prout contra Protestantes definivit Tridentinum1 : “ Si quis dixerit solam fidem esse sufficientem præparationem ad sumendum ss. eucharistiæ sacramentum, A. S. ” Indigna igitur communio est sacrilegium et quidem gra­ vissimum, cum sit profanatio excellentissimi sacramenti. Attamen non est maximum inter omnia peccata. Nam gravitas specifica peccati desumitur ex objecto contra quod quis peccat. Atqui, ut recte animadvertit S. Thomas3, “ divinitas Christi est major humanitate ipsius, et ipsa humanitas est potior quam sacra­ menta humanitatis; inde est quod gravissima peccata sunt quæ committuntur in ipsam divinitatem, sicut est peccatum infidelitatis et blasphemiæ. Secundario autem sunt gravia peccata quæ com­ mittuntur in humanitatem Christi. Tertio autem loco sunt peccata quæ committuntur contra sacramenta...”, præsertim contra ss. eucharistiam quæ, utpote continens ipsum Christum, ceteris sacramentis præcellit. Peccata igitur Judæ et tortorum Christi majora fuerunt sacrilega communione, quia directe fuerunt contra humanitatem Christi in propria specie et ex intentione nocendi; pariter peccata eorum qui sacras species profanant cum directa intentione injuriam faciendi sacramento. Horror igitur sacrilegæ communionis instillandus est, ita tamen ut qui tale criihen commiserunt de sua salute non desperent, sed incitentur ad humilem confessionem et contritionem, ut a peccato liberentur. 928. (B) Qui conscius est peccati mortalis tenetur confiteri ante communionem, si non desit copia confessarii simulque adsit aliqua necessitas communicandi... Certum est, et jam supra probatum, n. 785-786. Dictum est : (a) “ Qui conscius est peccati mortalis Unde 1) in casu mortalis peccati dubie commissi, non adest obligatio stricta confitendi, quamvis in praxi suadenda sit ’ Sess. XIII, can. 11, D. B., 893. — · Sum. theol., 3, q. 80, a. 6. 658 CAPUT III. confessio in hoc casu, nisi quis sit scrupulosus; semper autem commendetur actus contritionis perfectæ. 2) Qui ante communionem recordatur peccati mortalis, quod ex inculpabili oblivione non declaravit in confessione, non tenetur ante communionem confiteri, quia tale pecca­ tum fuit indirecte per absolutionem remissum. (b) “ Si non desit copia confessarii", ut dictum est n. 786. Non sufficit ut absit confessarius ordinarius aut is cui faci­ lius peccator confiteretur; nec excusat verecundia». (c) Simulque adsit necessitas communicandi. Hæc autem raro existit pro iis qui missam celebrare non tenentur, ideo­ que pro laicis aut clericis nondum ad presbyteratum pro­ vectis, etiamsi quotidie communicare solerent; nam absti­ nentia a communione explicari potest motivo melioris praeparationis aut fracti jejunii, vel scrupulis imputari. — Attamen necessitas haberi potest : 1) quando quis jam ad sacram mensam accesserit, nec recedere possit sine scandalo aut gravis infamiæ periculo; 2) quando necesse est salvare sacras species a profanatione impiorum. 929. Quia vero quidam ex verecundia ad sacrilegas communio­ nes inducuntur in communitatibus in quibus quotidiana viget com­ munio, hæc animadvertit Vermeersch, n. 392 : “ Hæc causa est cur, maxime in collegiis, sancta sit libertas non solum communicandi sed etiam abstinendi usu s. eucharistiæ; cur confessarii prudenter dirigant pænitentes in stricte quotidiano accessu ad s. mensam, eumque dissuadeant ei qui facile labitur in peccatum grave, nec paratus est contemnere astantium mirationes; cur etiam de copia, quantum fieri potest, quotidiana confessarii provideantur commu­ nitates ubi pius quotidianæ communionis usus florere consuevit”. 930. 30Dispositiones ad communionem magis fruc­ tuosam 123. Cum fructuum abundantia e dispositionibus maxime pendeat, hortandi sunt fideles ut devote seprceparent atque gratiarum actionem non negligant. (a) Ad prœparationem : 1) animæ puritatem colant, absti1 Probabiliter tamen quidam putant, cum Génicot, n. 183, Cappello, n. 490 aliisque, excusare verecundiam extraordinariam ct invincibilem, v. g., si soror apud fratrem, pater apud filium deberet confiteri peccatum valde probrosum. — Tunc autem sub aliquo prætextu a communione abstineatur. 3 Quod fusius exponitur in nostro Prias cC Ascétique..., n. 283-288. i DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 659 nendo a peccatis etiam venialibus deliberatis; 2) fide et cantate sæpe Christo uniantur non solum in oratione sed etiam in implendis status sui officiis 3) humilitate profunda et ardenti desiderio Christum in se attrahant. (b) Ad gratiarum actionem : 1) una cum B. Virgine, angelis et sanctis Christum in corde suo latentem reverenter et amanter adorent ; 2) ipsi gratias ferventer reddant, pro­ mittendo vitæ suæ eméndationem ; 3) cum eo pia habeant colloquia de omnibus ad suum profectum et Ecclesiæ dila­ tationem spectantibus ; 4) sese offerant ad ejus voluntatem implendam ejusque virtutes colendas, præcipue vero talem aut talem virtutem. II. De dispositionibus ex parte corporis1. Duæ sunt : i° jejunium; 2° decentia. i° De Jejunio eucharistico. 931. (A) Ejus natura. Jejunium naturale, eucharisticum aut sacramentale ad sacram communionem requisitum, est abstinentia a quacumque re, quæ sumitur per modum cibi, potus aut medicinæ, etiam in minima quantitate, post mediam noctem. Proinde ad frangendum jejunium quatuor requiruntur : (a) Ut quod sumitur, ab extrinseco proveniat. Hinc sanguis ex interiori capite vel gengivis manans, aut saliva non frangunt jejunium, etiamsi ex industria deglutiantur; e contra sanguis ex digitis fluens, lacrymæ ex oculis manantes posteaque absorptae, aut saccharum in os immissum et post mediam noctem sese resolvens, jejunium frangunt; trajectio reliquiarum cibi quæ haerent inter dentes certo non frangunt jejunium, si est involunta­ ria; si autem voluntaria, res dubia est, sed juxta S. Ligor., proba­ bilior sententia affirmat frangi jejunium, licet alii probabiliter con­ tradicant. (b) Ut quod sumitur sit digestibile saltem aliquo modo, non autem requiritur ut nutriat. Quod dijudicandum est tum ex peritis in chimia, tum ex communi æstimatione, ita ’ S. Thom., 3, q. So, a. 8; Suarez, disp. 68, sect. 3 sq.; Lugo, disp. XV, sect. 2-4; S. Alphonsus, 1. VI, n. 271 sq.; Marc, n. 1556 sq.; Lehmk., n. 159 sq.; Many, n. 171; P. Durieux, n. 298-306. •2 860 CAPUT III. tamen ut si quid communiter censeatur digestibile et aperiiis non digestibile, horum sententiam sequi liceat. •4 l· ’ - I *f Lk , I Hinc jejunium non frangitur ab eo qui déglutit vitrum, capillos, sericum, lanam, metallum, ossicula fructuum omnino depurata, et forsan paleam ; frangitur ab illo qui déglutit ungues, ossa, ceram, cretam. (C) Ut sumatur per modum cibi, potus aut medicines. Hinc jejunium non frangitur, si aliquid sumitur per modum salivez, v. g., si quis os lavando, déglutit paucas stillas aquæ, aut per modum respirationis, v. g., si quis respirando, muscam aut nivem attrahit fortuito; aut per modum attractionis, v. g., si quis tabacum aspiret; immo tabacum dentibus attritum probabilius ex se non frangit jejunium, dummodo succus exspuatur; attamen masti­ catio ante communionem a veniali non excusatur, propter quamdam indecentiam In stomachum autem aliquid transmittere ex pro­ posito per nares aut respirationem, frangit jejunium. Intentio igitur aliquo modo influit in actum, in quantum qui vult aliquid cum saliva sumere, frangat jejunium. (d) Ut aliquid sumatur post mediam noctem; tempus autem physice, non moraliter computandum est. J f* Proinde qui comedit post primum horæ ictum jam non est jejunus; tempus potest determinari ex horologiis publicis, aut e meridiano, ad libitum. Inter horologia dissonantia licet quodvis sequi, etiam ultimum, modo non constet illud errare. In dubio num quis jejunium fregerit, potest communicare, quia probanda est fractio legis priusquam quis communicare prohibeatur ’. 932. (B) Obligatio. Jejunium eucharisticum lege non divina, sed ecclesiastica sub gravi prcescribitur 3. Dicitur “ non divina”; Christus enim eucharitiam post ccenam distribuit; et primi fideles aliquando post agapas 1 Clysterium nutritivum aut injectio subcutanea non frangit jejunium, quia non sumitur per modum cibi vel potus. Ita Capelmann, op. cit., p. 123. — Dubitatur autem num lavare stomachum ope tubuli (pompe gastrique, stomach· pump} frangat jejunium ; si tubulus oleo liniatur, ut quandoque fit, jejunium violatur; secus, probabile est non violari, quia quod sic in stomachum transmit­ titur, posteaque expellitur, non sumitur per modum comestionis vel potationis. Quidquid est, licentia tali instrumento utendi cuidam sacerdoti a S. Gjjicio con­ cessa est 23 ap. 1890. Cfr. Canoniste, mars 1897, p. 143. 2 Si quis inter comedendum vel bibendum primum pulsum horæ duodecimo audiat, non tenetur quod in ore habet exspuere, quia ad hoc Ecclesia non cen­ setur obligare velle. 3 De quo erudite scripsit S. Many, Prelect. de Missa, n. 171-175. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 661 communionem accipiebant. Sed, ad vitandos abusus, quos jam S. Paulus exposuerat, consuetudine mox ab Ecclesia firmata, introducta fuit lex jejunii. (a) Hanc legem esse antiquissimam multa testimonia probant : 1) In Ecclesia occidentali, exeunte sæc. 11°, Tertullianus, alloquens uxorem viri infidelis, supponit eam sumere eucharistiam ante omnem cibum1*34: “Nonne sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes? ” Hunc usum fuisse mox lege firmatum constat ex conciliis Hipponensi (an. 393) et Carthaginensi III (an. 397) prae­ cipientibus “ ut sacramenta altaris nonnisi a jejunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario, quo cœna Domini celebratur”a. 2) In Ecclesia orientali, S. Basilius ait : “ Neque enim fieri potest ut absque jejunio audeat (sacerdos) ad sacrum ministerium accedere ” λ Eamdem legem sub gravi obligasse sic testatur 5. Chrysostomus, contra quosdam detractores scribens *· : “ Aiunt me post epulas quibusdam communionem impertiisse; hoc si feci, de episcoporum libro nomen meum expungatur...; quoniam ecce, si quidquam ejusmodi perpetravi, Christus a regno suo me abjiciat”. Quare c. Trullanum, an. 692, statuit jejunium eucharisticum pro omnibus missis servandum esse, ne excepta quidem missa feriæ V in Ccena Dominis. 3) Hanc legem sancivit, an. 1418, C. Constantiense6 .· “ Hujus­ modi sacramentum non debet confici post cœnam, neque a fideli­ bus recipi non jejunis, nisi in casu infirmitatis aut alterius necessi­ tatis, a jure vel Ecclesia admisso ”. 4) Hodierna autem disciplina ita exponitur in Missalii : “Si quis non est jejunus post mediam noctem..., non potest commu­ nicare nec celebrare ”; et in Codice, c. 808 : “ Sacerdoti celebrare ne liceat, nisi jejunio naturali a media nocte servato”, et c. 858 : “ Qui a media nocte jejunium naturale non servaverit, nequit ad s. eucharistiam admitti...” ’ Ad uxorem, 1. II, c. 5, P. L., I, 1296. ’ Bruns, Concilia, I, pp. 127, 138. — Exceptio quæ hic refertur, a C. Bracasensi I, an. 563, sublata est. — Sæc. IV, mos etiam invaluerat in Africa ut, si quis fidelis tempore pomeridiano moreretur, in ejus exsequiis quæ fere statim peragebantur, missa etiam a sacerdote non jejuno celebraretur, quo citius anima defuncti liberaretur; hunc autem morem reprobavit c. Carthaginense III, an. 397. 3 Honiil., I, De jejunio, n. 6, P. G., XXXI, 171. 4 Epist., CXXV, Ad Cyriacum, P. G., LI, 683. s Bruns, L I, p. 46. — 6 D. B., 626. —7 Rubrica gener., p. III, t. IX, n. 1. Vrx? /fc- — 662 t ϊτ ■- * CAPUT III. (b) Convenienter statuta fuit propter reverentiam huic sacramento debitam : i) ut præcaveantur abusus quos jam carpebat S. Paulus1; 2) ut fideles melius intelligant corpus Christi primarium ipsorum cibum esse; 3) et mens sit libe­ rior et expeditior ad res spirituales tractandas. Quæ lex sub gravi obligat, ex ipso fine præcepti, et ex pcena suspensionis contra sacerdotes delinquentes ferenda, ex Cod., c. 2321. — Parvitatem materiæ non admittit. Naturalis pariter reverentia exigit ut, nulla saltem causa urgente, communicans ab esu et potu abstineat donec sacrae species consumptæ fuerint. 933. (C) Lex jejunii cessat dupliciter : per causas excu­ santes et per dispensationem. (a) Causæ excusantes pro sacerdotibus jam expositæ surit n. 781. Quoad laicos, causæ excusantes sunt : 1) necessitas vitandi scandalum, v. g., si quis jam sacræ mensæ assidens recorda­ tur se non esse jejunum nec recedere potest sine scandalo. 2) Necessitas vitandi profanationem sacrarum specierum, — aut mortem, prout dictum est de sacerdotibus, n. 781. 3) Periculosa œgrotatio, in qua nempe probabile adest periculum mortis : tunc communio ministratur per modum viatici (c. 858, § 1). Durante eodem periculo mortis, infirmo non jejuno, iterum dari potest communio frequenter, immo quotidie, si agitur de eo qui quotidie communicare consueverat. 4) Necessitas preeeeptum paschale implendi, quando fideles jejunium naturale servare nequeunt. Ita probabiliter, juxta Cappello, n. 517, quia lex communionis paschalis est deter­ minatio juris divini, ideoque præcepto mere ecclesiastico præferri debet. 5) Neophyti adulti, qui aliquod sal benedictum sumpse­ runt, possunt tamen communicare {Rituale, t. II, cap. 4, n. 52). 934. (b) Dispensatio a S. Pontifice concessa. Episcopi non possunt quidem in hac lege dispensare, sed S. Pontifex 1 u Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est (Z Car., XI, 21). DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 663 dispensationem concedere valet, cum hic agatur de lege mere ecclesiastica. Ita, ex concessione Pii X, 7 dec. 1906, quæ in Codice, c. 858, § 2, recensetur et ampliatur, “ infirmi qui jam a mense decum­ bunt ', sine certa spe ut cito convalescant*, de prudenti confessarii consilio 3 ss. eucharistiam sumere possunt semel aut bis in hebdo­ mada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus sumpserint ”. Insuper satis frequenter hodie conceduntur indulla piis personis, ægra valetudine laborantibus, ut, ante communionem, aliquid liquidi vel per modum potus sumere possint· *. Jamvero 5. Ojficium declaravit, 7 sept. 1897, “ verba per modum potus ita esse intelligenda, ut liceat sumere jusculum, cafæum aliosque cibos liquidos, quibus aliqua substantia mixta sit, ex. g., farina {semolino, semoule'), panis rasus {pangrattato, pain râpé), etc., dummodo mixtio non amittat naturam cibi liquidi ”. 20 Decentia corporis ad communionem requisita. 935. (A) Jure naturali requiritur ad sacram communio­ nem ea corporis et vestium compositio quæ internam animæ devotionem exhibeat; ratio est quia SS. Sacramento non solum interna, sed etiam externa debetur veneratio. Hinc : (a) mulieres in modesto ornatu ad sacram mensam acce­ dere debent; si quæ nudato pectore accederent, in regionibus ubi hoc a mortali excusari nequit, ipsis prudenter deneganda esset communio; (b) decet milites, depositis armis, ad sacram mensam accedere ; (c) clerici in superpelliceo, sacerdotes cum stola ejusdem coloris ac celebrans vel coloris albi communicare debent, sub levi; diaconi autem cum stola transversa, etiam quando privatim com­ municant. 1 Decumbentes censentur omnes qui sive graviter ægroti, sive senio aut infir­ mitate laborantes, ex judicio medici, etsi per totam diem non decumbunt, aut in lecto decumbere non possunt. — Mens stricte de 30 diebus, sed moraliter de 27 diebus intelligitur. ’ Moraliter certum esse debet convalescentiam non ante 3 vel 4 dies even­ turam. 3 Confessarii est prudenter judicare de dispositionibus pænitentis et de ceteris conditionibus privilegii. 4 Indultum a S. Officio petitur hac aut simili formula : “ Beatissime Pater, Petrus N., ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter provolutus, exponit se tanta stomaçhi debilitate laborare, ut ipsi moraliter sit impossibile servare jejunium ante sacram communionem praescriptum. Quare suppliciter petit facultatem aliquid sumendi per modum potus, antequam sacram communionem recipiat ”. ■ $5 664 J i CAPUT III. (B) Ex se nulla corporis macula impedit a communione suscipienda, quia puritatem animæ non minuit. Si autem deformitas aliqua sit temporanea, melius est paucis diebus exspectare, donec auferatur, propter reverentiam huic sacra­ mento debitam. (a) Hinc sacerdos infectus lepra, aut alia infirmitate horrorem excitante, celebrare potest privatim, sed non in publico, ne mira­ tionem publicam aut horrorem excitet. (b) Pollutio involuntaria tum in se tum in sua causa, quæ præcedente nocte occurrerit, non impedit communionem, etiamsi per­ turbationem mentis creaverit; sed communicans tunc majorem humilitatem ac devotionem concipere cûnetur. Si vero sit graviter culpabilis, impedit communionem eodem die suscipiendam, etsi peccatum per absolutionem deletum fuerit ’, nisi justa de causa confessarius communionem permittat. (c) Debitum conjugale legitime pnestitum, etiam voluptatis causa, non arcet a communione dummodo nil fiat ad excludendam generationem prolis. § IV. De dispositionibus requisitis AD FREQUENTEM COMMUNIONEM2. ’h-’jU 936. Status quæstionis. Expositis dispositionibus quæ pro omnibus ad communionem requiruntur, dicendum superest de dispositionibus ad frequentem communionem requisitis. (A) Frequens communio hodie vocatur ea quæ pluries aut quotidie fit in hebdomada, etiam sine prævia confessione. Tempore autem S. Francisci Salesii uti frequens reputabatur etiam communio hebdomadaria. (B) Circa frequentem communionem duplex est excessus vitandus : (a) excessus Jansenistarum qui tot et tam perfec­ tas conditiones ad illam requirebant ut nullus fere esset qui frequenter posset communicare 3 ; (b) excessus aliorum H'v ■ * Missale. De defect., tit. IX, η. $. * S. Thom., 2 p., q. So, a. to; Lugo. disp. XVII; Billuart, diss. VI, a. I, § 5; S. Alphonsus, Projets Conftssurii, n. 149 sq.; Konings, 1312 sq.: Marc, 1575 sq.: Lehmk., 156; Dalgairns. op. cit.,p. ill; Ami du Clergi. 1 juil. 1897, 3 mars 1898, etc.; Tesnière, La pratique de la Communion, 1904, p. 583 sq. ; Chatel, ία doctrine catholique sur la communion fréquente, 1904, . E. Dublanchy, in D. T. C., t. Ill, 5’5*552; P· Durieux, n. 318-332. 3 Has conditiones late exposuit Arnauld, De la Fréquente Communion^ 1 w· * DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 665 qui contendunt frequentem communionem esse jure divino prœscriptam, et quotidianam communionem omnibus sta­ tum gratiæ habentibus indiscriminatim, et absque ullo præparationis et gratiarum actionis studio, suadendam. Unde exponemus : i° utilitatem communionis frequentis, dummodo adsit status gratiæ et mens recta; 2° consectaria inde deducenda, secundum decretum 5. C. Concilii, 20 dec. 1905, a.· Pio X approbatum ». 937. i° Thesis : Communio frequens et quotidiana valde utilis est iis qui in statu gratiæ et cum recta II mensam accedunt. piaque mente ad sacram Probatur. (A) Ex natura et effectibus sacramenti, (a) Christus enim instituit hoc sacramentum per modum cibi; cibus autem quotidie sumitur ut vires corporis repa­ rentur et augeantur, ut legitur in prælaudato decreto : “ Ex qua comparatione cibi angelici cum pane et manna facile a discipulis intelligi poterat, quemadmodum pane corpus quo­ tidie nutritur, et manna in deserto Hebræi quotidie refecti sunt, ita animam christianam cælesti pane vesci posse quo­ tidie ac recreari ”. (b) Ex effectibus Eucharistiæ supra descriptis, n. 886, inferri potest communionem frequentem prodesse non solum perfectis, qui in virtutibus proficere volunt, sed etiam peccatoribus, qui sincere a spiritualibus morbis curari futuraque peccata præcavere intendunt. Ad rem præfatum decretum : “ Desiderium vero Jesu Christi et Ecclesiæ ut omnes Christifideles quotidie ad sacrum convivium accedant, in eo potissimum est ut Christifideles, per sacramentum Deo conjuncti, robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quæ quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia, præcavenda : non autem præcipue ut Domini honori ac venerationi consulatur, nec ut sumentibus id quasi merces aut præmium sit suarum virtutum ”. (B) Ex praxi Ecclesiæ *. Hanc Dei voluntatem, juxta præfa­ tum decretum, priores Christifideles probe intelligentes, quotidie ad hanc vitæ ac fortitudinis mensam accurrebant : “ Erant perse1643; cujus errores confutavit, inter alios, Petavius, De Pcenitentia publica et prafaratiene ad communionem, t. S oper., ed. Vives, p. 197 sq. ' Acta S. Sedis, t- XXXVIII, p. 400-406; D. B., 1981-1990. ’Cfr. Dublanchy, 1. cit., L III, p. 515-552; H. Leclercq, in Diet. d'Archtol. {Cabrol}, L III, 2457, 2462. 1 CAPUT III. 666 U a •t -4 > - * |f< ü.'i Μ • I. .'kiq ■.lu;.;- verantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis " ’. (a) Sæculis posterioribus usque ad quintum, frequens admodum erat communio : fideles corpus Christi recipere solebant quoties missæ assistebant, id est, bis, ter, vel quater in hebdomada, secun­ dum diversa tempora et loca. (b) A quinto et praesertim nono sæc., refrigescente caritate, minus frequens evadit communio:in quibusdam ecclesiis, vigebat hebdo­ madaria communio inter devotos; sed plerumque nonnisi praecipuis festis corpus Christi recipiebatur; de quo queruntur Patres et theologi. ’. (c) A saculo XIII ad XVI, praecipui theologi, post S. Thomam et S. Bonaventuram, utilitatem frequentis et quotidianæ communionis praedicant, praesertim quando exinde augetur fervor; attamen etiam devoti nonnisi semel in hebdomada plerumque communicabant. (d) Tridentinum, sæc. XVI, optabat “ut in singulis missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam eucharîstiæ perceptione communicarent ” 3. S. C. Concilii, approbante Innocent™ XI, 12 febr. 1679, declaravit omnes cujusvis ccetus, mercatoribus atque conjugatis minime exceptis, ad com­ munionis frequentiam admitti posse, juxta singulorum pietatem et sui cujusque confessarii judicium. Attamen, vigente janseniana hæresi, non pauci, sub specie honoris ac venerationis eucharîstiæ debiti, a frequenti communione abstinuerunt. (e) Sæculo XIX mediante, instantibus undique sacerdotibus praesertim regularibus, crebrior evasit eucharîstiæ receptio; quam praxim recenter confirmavit et ampliavit prælaudatum S. C. C. decretum, 20 dec. 1905. 938. Αi Declaratur. Ad thesim exponendam, utemur ipsis præfati decreti verbis Communio frequens et quoti­ diana, utpote a Christo Domino et a catholica Ecclesia optatissima, omnibus Christi fidelibus cujusvis ordinis aut conditionis pateat, ita ut nemo, qui in statu gratiæ sit et cum recta piaque mente ad s. mensam accedat, impediri ab ea possit ”. (A) Conditiones necessariæ. Duæ sunt : status gratiæ, de quo jam diximus, et recta mens. “ Recta autem mens in eo est ut qui ad sacram mensam accedit non usui aut vanitati aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito 1 Act., II, 42. — ' P. Browe, De frequenti communione in Eccl. occid. usque ad annum 1000, Romæ, 1932. J Sess. XXII, cap. 6; cfr. sess. XIII, cap. 8, D. B., 944, S81, 882. DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. » 667 satisfacere velit, ei arctius caritate conjungi, ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere ”. Duo igitur, præter statum gratiæ, ad frequentem communionem desiderantur : (a) recta intentio, qua vitentur humana motiva et foveatur votum arctioris cum Deo unionis ; (b) aliquod sincerum proficiendi desiderium, quo paulatim nostris defec­ tibus occurramus, ideoque in virtutibus proficiamus : non enim vitia nostra emendare valemus nisi simul positive vir­ tutes contrarias excolamusx. ? i II fructum, 939. (B) Conditiones utiles ad uberiorem (a) Non requiritur, etsi maxime expediat, frequenter et quo­ tidie communicantes esse immunes ab affectu venialium, prout olim .multi theologi docuerant, post S. Franciscum Salesium et 5. Alphonsum'1. Id enim aperte declarat præfatum decretum, quia frequenter communicantes cum recta intentione, paulatim ab isto affectu se expediunt. “ Etsi quam maxime expediat ut frequenti et quotidiana commu­ nione utentes, venialibus peccatis saltem plane deliberatis eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos : quo sincero animi proposito fieri non potest quin quotidie communi­ cantes a peccatis etiam venialibus ab eorumque affectu sensim se expediant ”. (b) Curandum est etiam ut sedula preeparatio sacram communionem antecedat et congrua gratiarum actio sequa­ tur, quo majores fructus inde percipi valeant 3 : “ Cum vero sacramenta N. Legis, etsi effectum suum ex opere operato sortiantur, majorem tamen producant effectum quo majores ‘ “ Unde concludere licebit, ait Lehmkuhl ”, η. 2ï2, augmentum puritatis et immunitatem a levioribus etiam peccatis paulatim crescentem signum esse quo quis probet suam rectam mentem, e contrario relapsas semper eosdem in peccata deliberata etsi venialia tantum signum esse ex quo dignoscatur defectus rectæ mentis et debitæ dispositionis... Confessario autem ante omnia incumbit indagare utrum pænitens sincerum foveat desiderium in dies magis proficiendi Deoque arctius adhaerendi. Quod nisi adsit vel excitari possit, ad communio­ nem frequentem ne admittat ; si vero illud deprehenderit, ad frequentem vel etiam quotidianam communionem potius adhortetur ”, ’Juxta S. Fr. Sales. ( Vie dévote, 2e Part., ch. 20), immunitas ab affecta peccati venialis requiritur ad octiduam confessionem ; juxta S. Alphonsum (Praxis, n. 152), eadem dispositio requiritur non ad octiduam, sed ad frequen­ tem communionem, eam nempe quæ pluries fit in hebdomada. 3 Decret., n. 4; J. B. Bord, Mois eucharistique, Dcsclée, Tournai, 1933. 't »· ® ; « AI 01 :I 3 668 CAPUT ΠΙ. dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad sacram communionem pneparatio antecedat et con­ grua gratiarum actio inde sequatur, juxta uniuscujusque vires, con­ ditionem ac officia ”. 940 2° Corollaria practica. (a) Omnibus christianis, non exceptis impuberibus, qui præfatas dispositiones præ se ferunt, enixe suadendum est ut frequenter communicent “ Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana s. eu­ charistiæ sumptione unionem cum Christo augeri, spiritualem vitam uberius ali, animam virtutibus effusius instrui, et ætemæ felicitatis pignus vel firmius sumenti donari, idcirco parochi, confessarii et concionatores... Christianum populum ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur ” ». — Ex Cod., c. 863, “ excitentur fideles ut frequen­ ter, etiam quotidie, pane eucharistico reficiantur ad normas in decretis Apostolicæ Sedis traditas. (b) Quod quidem maxime valet quoad religiosa Instituta et cle­ ricorum Seminaria : “Communio frequens et quotidiana præser­ tim in religiosis Institutis cujusvis generis promoveatur, pre quibus tamen firmum sit decretum Quemadmodum... ”. Ex can. 595, § 2 “ Superiores suos inter subditos promoveant frequentem, etiam quotidianam ss. Corporis Christi receptionem ”. (c) Quam maxime quoque promoveatur in clericorum seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis christianis omne genus ephebeis ” a. (d) Quando, in regulis aut constitutionibus Religiosorum, com­ muniones aliquibus diebus affixæ inveniuntur, hæ normæ tanquam directiva, non autem preeeeptivee habendæ sunt. “ Præscriptus vero communionum numerus haberi debet ut quid minimum pro Reli­ giosorum pietate. Idcirco frequentior vel quotidianus accessus ad eucharisticam mensam libere eisdem patere semper debebit, juxta normas superius in hoc decreto traditas ” 3. (e) Juxta præfatum decretum, ad solum confessarium pertinet generatim de frequentia communionis judicare. 1) Quoad religiosos, superiores vel superiorissœ communita­ tum non debent, pro libitu suo, subditorum communiones definire; possunt tamen prohibere ne communionem reci­ piant subditi qui, post ultimam confessionem, grave scanda­ lum vel gravem externam culpam commiserunt, donec ad 1 Decretam, n. 6. — C£r. S. C. Cone., 15 sept. 1906, Acta, t XXXIX, 510. * Decretum, n. 7. — 3 Decretum, n. 8 ; cfr. can. 595, § 4. 4 DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ. 669 sacrum tribunal denuo accesserint (can. 595, § 3) ». Insuper religiosus qui habitualem licentiam frequentioris aut quotidianæ communionis acceperit, de hoc superiorem certiorem reddere tenetur. Confessarius debet et ipse regulariter stare regulis a com­ petenti auctoritate statutis, et, nonnisi ex seria ratione, pri­ vare debet monialem a communione per regulam permissa. 2) Quoad pœnitentes, in genere, confessarius communionis frequentiam determinare debet præsertim ex fructu in ejus receptione percepto, et attendere non solum ad progressum in fervorem, sed etiam ad tentationes quibus pænitens impugnatur, ad victorias de tentationibus reportatas. Hinc concedi potest frequens communio iis qui etiam in peccata mortalia labuntur, dummodo strenue pugnent et sese emen­ dare velint, quo efficacius pravos habitus eradicare valeant; præsertim junioribus, ad superandas tentationes carnis. Confessarius attendere etiam debet ad pænitentis condi­ tionem, ejusque vitæ statum, et cavere ne frequens commu­ nio ab officiis vitee deterreat. Hinc primis conversionis temporibus, nimis frequenter communio concedi non debet, ne superbia foveatur, et fervor brevi in teporem convertatur. 941. Conclusio hujus capitis : de spirituali commu­ nione. Optima sane præparatio ad frequentem s. eucharistiae receptionem est spiritualis communio, quæ consistit in pio desiderio Christum suscipiendi, quando sacramentaliter accipi nequit, ut eidem arctiori vinculo per ejus virtutum imitationem uniamur. 1 Cfr. decretum S. C. Epis, et Eegul. — Quemadmodum > VJ dec. 1890 : “ Quod vero attinet ad permissionem vel prohibitionem ad sacram synaxim accedendi, eadem Sanctitas sua decernit, hujusmodi permissiones vel prohibitio­ nes dumtaxat ad confessarium ordinarium vel extraordinarium spectare, quin superiores ullam habeant auctoritatem hac in re sese ingerendi, excepto casu quo aliquis ex eorum subditis post ultimam sacramentalem confessionem com­ munitati scandalo fuerit, aut gravem externam culpam patraverit, donec ad pænitentiæ sacramentum denuo accesserit · Monentur hinc omnes, ut ad sacram Synaxim curent diligenter se præparare et accedere diebus in propriis regulis statutis ; et quoties ob fervorem et spiri­ tualem alicujus profectum confessarius expedire judicaverit ut frequentius acce­ dat, id ei ab ipso confessario permitti poterit. — Verum qui licentiam a confessario obtinuerit frequentioris ac etiam quotidianæ communionis, de hoc certio­ rem reddere superiorem teneatur; quod si hic justas gravesque causas se habere reputet contra frequentiores hujusmodi communiones, eas confessario manifes­ tare teneatur, cujus judicio acquiescendum omnino erit y. s? Tres praecipuos complectitur actus : (a) actum vividæ fidei in realem Christi praesentiam; (b) piam recollectionem spiritualium benefiàorum quæ passione sua Dominus meruit, et in sacra com­ munione unicuique nostrum largitur; (c) amorem erga Christum, et desiderium eum in s. eucharistia, si fieri possit, recipiendi, ut ejus virtutum participes effecti, eidem simillimi reddamur. Quæ quidem feliciter expressa invenire est in oratione “ O Jesu vivens in Maria, veni et vive in famulis tuis...”, quæ in Seminariis S. Sulpitii multisque aliis in fine meditationis recitatur‘. Communio spiritualis omni tempore et loco fieri potest, præser­ tim vero quando quis missæ assistit, vel Sanctissimum visitat Hoc exercitio innumeræ obtinentur gratiæ, cum Deus pia suorum desideria complere non dedignetur, et in sacra communione eo majora beneficia largiatur quo ferventius optata fuerint : “ Esurien­ tes implevit bonis, et divites dimisit inanes ” ’. Ita etiam, habituali unione cum Christo, christiani actus suos, etiam communes, magis meritorios reddunt : “Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum ” 3. Fideles ac præsertim sacerdotes sacrum celebrantes hæc verba præ oculis habeant Si haberes angelicam puritatem et S. Joannis Baptistæ sanctitatem, non esses dignus hoc sacramentum accipere vel tractare. Non enim hoc meritis debetur hominum quod homo consecret et tractet Christi sacramentum, et sumat in cibum panem angelorum ” 4. ‘Quam orationem expositam invenies in nostro Précis 'pj fife » I < f ad Armenos ». Quintum sacramentum est Extrema Unctio, cujus materia est oleum olivæ per Episcopum benedictum. Hoc sacramentum nisi infirmo, de cujus morte timetur, dari non debet; qui in his locis ungendus est : in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum, in ore propter gustum vel locutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum, in renibus propter delectationem ibidem vigentem. Forma hujus sacramenti est hæc : Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericor­ diam, indulgeat tibi Dominus quidquid per visum, etc., deliquisti ; et similiter in aliis membris. Minister hujus sacramenti est sacerdos. Effectus vero est mentis sanatio, et, in quantum autem expedit, ipsius etiam corporis. De hoc sacramento inquit beatus Jacobus apostolus : “ Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Eccle­ siæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei Tridentini Decreta et Canones de sacramento Extremæ Unctionis. (&w. XIV) Visum est autem Sanctæ Synodo, præcedenti doctrinæ de Poeni­ tentia adjungere ea quæ sequuntur de sacramento Extremæ Unc­ tionis : quod non modo pænitentiæ, sed et totius christianæ vitæ, quæ perpetua pænitentia esse debet, consummativum existimatum est a Patribus. Primum itaque circa illius institutionem declarat et docet, quod clementissimus Redemptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversus omnia omnium hostium tela esse prospectum, quemadmodum auxilia maxima in sacramentis aliis præparavit, quibus Christiani conser­ vare se integros, dum viverent, ab omni graviore spiritus incom­ modo possint; ita Extremæ Unctionis sacramento finem vitæ, tanquam firmissimo quodam præsidio munivit. Nam etsi adver­ sarius noster occasiones per omnem vitam quærat et captet, ut devorare animas nostras quoquomodo possit : nullum tamen tem­ pus est, quo vehementius ille omnes suæ versutiæ nervos intendat ’ D. B., 700. ’Trident. Patrum de his canonibus animadversiones vide ap. Theiner, op. rrZ, vol. I» p. 500 sq.; D. B., 907-910; 926-929. W. ■■·> DE EXTREMA UNCTIONE. 673 ad perdendos nos penitus, et a fiducia etiam, si possit, divinæ misericordiæ deturbandos, quam cum impendere nobis exitum vitæ perspicit. CAP. L De institutione sacramenti Extremæ Unctionis. Instituta est autem hæc Unctio infirmorum, tanquam vere et proprie sacramentum novi Testamenti, a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum, perjacobum autem Apostolum ac Domini fratrem, fidelibus commendatum ac promulgatum : “Infirmatur, inquit, quis in vobis; inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei”. Quibus verbis, ut ex Apostolica tra­ ditione per manus- accepta Ecclesia didicit, docet materiam, for­ mam, proprium ministrum, et effectum hujus salutaris sacramenti. Intellexit enim Ecclesia materiam esse oleum ab episcopo bene­ dictum : nam unctio aptissime Spiritus Sancti gratiam, quo invisi­ biliter anima ægrotantis inungitur, repræsentat : formam deinde esse illa verba : “ Per istam unctionem, etc. ” CAP. 2. De effectu hujus sacramenti. Res porro et effectus hujus sacramenti illis verbis explicatur : “Et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei ”. Res etenim hæc gratia est Spi­ ritus Sancti, cujus unctio delicta, si quæ sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit, et ægroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinæ misericordiæ fiduciam excitando, qua infir­ mus sublevatus, et morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus dæmonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit; et sani­ tatem corporis interdum, ubi saluti animæ expedierit, consequitur. CAP. 3. De ministro hujus sacramenti, et tempore quo dari debeat. Jam vero, quod attinet ad præscriptionem eorum qui et suscipe­ re et ministrare hoc sacramentum debent, haud obscure fuit illud etiam in verbis prædictis traditum : nam et ostenditur illic, pro­ prios hujus sacramenti ministros esse Ecclesiæ presbyteros; quo nomine, eo loco, non ætate seniores aut primores in populo intelligendi veniunt, sed aut Episcopi, aut sacerdotes ab ipsis rite ordi­ nati per impositionem manuum presbyterii. Declaratur etiam esse hanc Unctionem infirmis adhibendam, illis vero præsertim, qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitæ constituti videantur : unde et sacramentum exeuntium nuncupatur. Quod si infirmi, T. III Tbeol. Dogni. — 22 674 ·”». ·Μ * » i >1 DE EXTREMA UNCTIONE. post susceptam hanc Unctionem, convaluerint, iterum hujus sacra­ menti subsidio juvari poterunt, cum in aliud simile vitæ discrimen inciderint. Quare nulla ratione audiendi sunt, qui contra tam apertam et dilucidam Apostoli Jacobi sententiam docent, hanc Unctionem vel figmentum esse humanum, vel ritum a Patribus acceptum, nec mandatum Dei, nec promissionem gratiæ habentem; et qui illam jam cessasse asserunt, quasi ad gratiam curationum duntaxat in primitiva Ecclesia referenda esset ; et qui dicunt, ritum et usum, quem sancta Romana Ecclesia in hujus sacramenti administratione observat, Jacobi Apostoli sententiae repugnare, atque ideo in alium commutandum esse;et denique, qui hanc Extremam Unctionem a fidelibus sine peccato contemni posse affirmant. Hæc enim omnia manifestissime pugnant cum perspicuis tanti Apostoli yerbis. Nec profecto Ecclesia Romana, aliarum omnium mater et magistra, aliud in hac administranda Unctione, quantum · ad ea, quæ hujus sacramenti substantiam perficiunt, observat, quam quod B. Jacobus praescripsit Nec vero tanti sacramenti contemptus absque ingenti scelere, et ipsius Spiritus Sancti injuria esse posset. ’. Can. i. Si quis dixerit, Extremam Unctionem non esse vere et proprie sacramentum, a Christo Domino nostro institutum et a B. Jacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum : A. S. Can. 2. Si quis dixerit, sacram infirmorum Unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos; sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum : A. S. Can. 3. Si quis dixerit, Extremæ Unctionis ritum et usum, quem observat sancta Romana Ecclesia, repugnare sententia: B. Jacobi Apostoli, ideoque eum mutandum, posseque a Christia­ nis absque peccato contemni : A. S. Can. 4. Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiæ, quos B. Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed ætate seniores in quavis communitate; ob idque proprium Extremæ Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem : A. S. Prop. 4S decreti Lamentabili * : “Jacobus, in sua epistola, non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commen­ dare pium aliquem morem, et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiæ, id non accipit eo rigore quo acceperunt theolcgi... " Canones Codicis 937-947 suo loco allegatos invenies. ' D. B., 907-910; 926-979. — 1 D. B , 2048. f?;·/ DE EXTREMA UNCTIONE. β75 Objectum et divisio Tractatus. I 942. Vita spiritualis, per peccatum mortale amissa, sacramento pænitentiæ restituitur; cujus complementum est Extrema Unctio, qua reliquiae peccati absterguntur, et peri­ culose ægrotantes ad vitam æternam proxime præparantur. Unde ait Trident.1 .· “ Visum est autem S. Synodo, praece­ denti doctrinae de Pænitentia adjungere ea quae sequun­ tur de sacramento Extremae Unctionis : quod non modo pænitentiæ, sed et totius christianæ vitæ, quæ perpetua pænitentia esse debet, consummativum existimatum est a Patribus ”. Disseremus itaque : de notione et existentia; Η de essentia seu materia et forma; de effectibus ; de subjecto; de ministro hujus sacramenti. Art. L Notio et existentia. I. Definitio. 943· 1° Quoad nomen. Illud sacramentum varia sortitum est nomina : (a) a materia remota ex qua constat, vocatur, apud Latinos, sanctum Oleum, Oleum benedictionis, sacramentum Sacrce Unctionis, sacrati olei unctio, etc.; apud Graecos, άγων ελαων, uopov; a materia proxima, sacramentum sacrce unctionis, sacrati olei unctio; (b) a materia et forma simul, nuncupatur a Græcis εύχέλαιον, id est, oratio cum oleo; (c) a subjecto in quo recipitur, vocatur unctio infirmorum, et præsertim extrema Unctio, quia confertur infirmis extremo morbo laborantibus, est extrema inter unctiones Christianis collatas, et regulariter est ultimum sacramen­ tum quod ministratur; (d) ab effectu, dicitur animæ corporisque medicina, qua sanitas redditur, peccata dimittuntur. Quoad rem, definitur : Sacramentum N. Legis quo, per unctionem olei benedicti et orationem sacerdotis, christiano periculose œgrotanii confertur animæ sanitas, atque etiam corporis, si animæ saluti expediat. — Quæ quidem 944. 2° definitio est veluti compendium totius Tractatus. Verba : per Unctionem... et orationem... designant materiam remo­ tam, scilicet oleum, et proximam, nempe unctionem, et insuper * D. B., 907. R 676 I DE EXTREMA UNCTIONE. formam, videlicet orationem sacerdotis; verba subsequentia Chris­ tiana, etc., subjectum denotant; et ultima verba effectum principalem exprimunt, sanitatem animæ, et secundarium, seu sanitatem corporis. · I II. Existentia 945. Errores. Waldenses et Wiclefistœ plus minusve con­ tempserunt sacramentum extremæ unctionis. Lutherus’ admisit quidem illam unctionem ut ritum ecclesiasticum sacramentalibus similem, sed negavit eam esse sacramentum periculose ægrotantibus ministrandum. Calvinus 3 contendit hunc ritum fuisse olim charisma, hodie vero non amplius utilem esse, sed histrionicam hypocrisim redolere. Hodie Protestantes omnes, Ritualistis exceptis «, contendunt verba S. Jacobi intelligenda esse de dono sanandi morbos corporales, quod primo sæculo pluribus conferebatur. Modernistes, post Liberales, asserunt unctionem de qua agitur esse evolutionem moris Judæorum, qui oleo utebantur ad sananda vulnera, et nonnisi paulatim in symbolum efficax gratiæ fuisse a Christianis immutatum s. 11 n et proprie 946. Thesis : Extrema unctio est verum M et dictum sacramentum N. Legis a Christo institutum a S. Jacobo promulgatum. De fide est, ex Trident.6 : “ Si quis dixerit extremam unctionem non esse vere et proprie sacramentum, a Christo Domino nostro institutum, et a B. Jacobo Apostolo promul­ gatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmen­ tum humanum : A. S. ” 947. i° Script. (A) Hoc sacramentum, teste Tridentino7, jam insinuatur apud 5. Marcum. Hic enim narrat 1 S. Thorp., Suppi., q. 29, a. 1-3; Suarez, disp. XXXIX; S. Bellarminus, De~Èx. Unctione, c. 1-6; Drouin, De sacr. Ex.-Unci., q. i; Ste Beuve, disp. 1-11 ; de Augustinis, art. 1; Corluy, Spicileg., voL II, p. 453 sq.; Kern, p. 4-80; C. Ruch, 1. cit., 1897-1927;}. B. Bord, p. 31-157. * De Captio. Babyl., c. de Ex. Unet. 3 Instit., 1. IV, c. 19, § i8. 4 Horum doctrinam expositam vide apud Blunt, op. cit., p. 213 sq.; Mor­ gan Dix, op. cit., p. 103. s Quorum doctrina damnata est in decreto Lamentabili (n. 48) : “ Jacobus in sua epistola non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed com mendare pium aliquem morem, et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiæ, id non accipit eo rigore quo acceperunt theologi... ”. 6 Sess. XIV, can. 1, D. B., n. 926. 1 Sess. XIV, cap. 1, D. B., . — Multi theologi, præsertim post Trident., id pariter asserunt. UNCTIONE. 677 De quo textuDE tria EXTREMA animadvertimus : (a) hic agitur de Apostolis nomine Christi exercentibus potestatem sibi commissam in ordine ad duodecim apostolos, a Christosanctificationem; missos ad oves(b)Israel, prædiregnum Dei seu ad animarum effectus imme­ casse daemonia ejecisse, multossed,ægros diatus evangelium, unctionis descriptae est quidem sanatioetcorporis; secun- ^4^" dum Judæorum mentem, sanandi corpora connectebatur unctione olei sanasse : “ potestas Et exeuntes prædicabant ut pænicum potestate animas sanandi, ex eo quod morbi tanquam poena tentiam agerent; et daemonia peccati existimabantur oleo multos ægros et sanabant(t *53;? (c) insuper Christi missio erat animas salvare, ita ut dici possit sanationis donum ab eo Apostolis collatum nihil aliud esse nisi pignus et manifestationem sublimioris potes­ tatis animas sanctificandi. Nil igitur dicere prohibet quin Domi­ nus Apostolis contulerit potestatem olei unctione curandi corpora, quo facilius mentes Judæorum sanarent et sanctificarent. Ita via parabatur institutioni Extremæ Unctionis, quæ jam insinuabatur. - (B) Institutio autem merito infertur ex textu S. Jacobi : " Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiæ, ëFÔrënt super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; ——— 1 Μr ———* wy ■■ I y—" * et, si in peccatis sit, remittentur ei Declaratur sensus : i) verbum infirmatur (ασθενεί) de gravi morbo afflictis prædicatur; 2) hic sensus confirmatur ex verbo κάανοντα (infirmum) quod infra adhibetur et signi­ ficat periculose decumbentem 4. Vox presbyteros Ecclesiæ designat sacerdotes qui in Ecclesia munus sacrum gerunt, non autem seniores laicos, ut ex locis parallelis liquet 5 et ex Trident, infra legato, n. 679. Oratio fidei non orationem infirmi significat, ut volunt quidam Protestantes, sed orationem presbyterorum; et hæc fit in nomine seu auctoritate Domini, quatenus pres­ byteri sunt ejus legati et ministri. Salvabit infirmum, ex mox dicendis, designat præsertim salutem animæ. » hfirc., VI, 12-13, — * Joan., V, 14; IX, 2, 34-39. i fac., 14-15· 'Ct Jos. Chaîne, L’Ep. de S. Jacques, 1927, p. 129-130. ŒS^'XII, 3. ^Act., XIV, 22; XV, 2; I Tim., IV, 14; V, 17, 19. 4 678 i! DE EXTREMA UNCTIONE. Ex hoc textu infertur existentia sacramenti. Etenim ad sacramentum N. Legis tria requiruntur et sufficiunt, signum sensibile, gratiæ productivum, a Christo permanenter insti­ tutum. Atqui hæc tria inveniuntur in unctione a S. Jacobo descripta : (a) signum sensibile, nempe oratio et unctio pres­ byterorum : “ orent super eum, ungentes eum oleo (b) Gratia productivum : i) nam dicitur : “ oratio fidei salvabit (σώσει) infirmum, etc. ” ; quæ quidem verba intelligi possunt tum de sanitate corporis, tum de sanitate animæ, sed à S. Jacobo semper de salute animæ adhibetur ». 2) Vox «ZZ^i^Zrf^ipEi)7etsi sanationem corporis aliquando expri­ mit, sæpe de erectione animi intelligitur 2; hic autem, con­ textu inspecto, significat dari infirmo vires non solum physicas, sed etiam spirituales ad erigendum ejus animum contra tentationes, doloresque patienter tolerandos; quod fieri nequit sine gratia quæ, ut ait Tridentinum, “ aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinæ mi­ sericordiae fiduciam excitando”; 3) aliunde ultima verba “si in peccatis sit, remittentur ei ’’omnem æquivocationem tollunt, cum peccata sine infusione gratiæ remitti nequeant 3. (C) Permanenter a Christo institutum; solus enim Deus signo sensibili gratiam alligare potest, et licet non legatur in Evangelio Christum hoc sacramentum instituisse, hoc tamen ex textu S. Jacobi indirecte deduci potest, ut docet Tridentinum; permanentia autem hujus ritus infertur ex eo quod verba S. Jacobi sunt generalia, et naturaliter ad omnia tempora sese extendunt; insuper finis hujus ritus est provi­ dere necessitatibus graviter decumbentium ; atqui hæ neces1 S. Jacobas quater hoc verbum adhibet in hac epistola (I, 21 ; II, 14; IV, 2; V, 20), et quidem de salute anima, ut ex contextu clare evincitur. -^Onde protestans Van Soden, Hand Commentar \ III, 2, p. 201, asserit hic agi tan­ tum de salute animæ. ’ Rom., VIII, II; Ephes., V, 14, in textu græco. ec dîa c’agî tant u m de dono curandi morbos; nam si ageretur de tali dono, non presbyteri vocandi essent, sed qui donum curationum haliebant; insuper si de miraculosa sanatione ageretur, non deberet praescribi certa mate­ ria, quia hoc relinquebatur divinæ inspirationi quæ m» *do hanc, modo illam suggerebat materiam ; nec addendum fuisset “ si in peccatis sit, etc. ”, nam qui donum miraculorum exercebant nullo modo peccata remittebant per exercitium hujus potestatis. DE EXTREMA UNCTIONE. 679 sitates sunt omnium temporum ; ergo pro omnibus tempo­ ribus hic ritus instituitur. Merito itaque Trident.*1 post verba Jacobi addit : “ Qui­ bus verbis, ut ex apostolica traditione... didicit, docet (S. Jacobus) materiam, formam, proprium ministrum et effectum hujus salutaris sacramenti Traditione, nempe prcescriptionis argumento historicis testimoniis fulcito. (A) Historice certum est, saltem 948. 2° sæc. IX0, extremam unctionem tanquam sacramentum ab Apostolis traditum, ad salutem animæ et corporis usitatum, habitam esse in utraque Ecclesia, Latina et Graeca. I (a) Quoad Latinos, constat : 1) ex decretis Conciliorum : C. Tici­ nense in Italia (an. 850), Moguntinum I in Germania (an. 847), Cabillonense II in Gallia (an. 813) declarant, secundum S. Jacobum et Patrum documenta, sacram Unctionem infirmorum esse “ salu­ tare sacramentum, magnum et valde appetendum mysterium, per quod peccata remittuntur et consequenter corporalis salus restitui­ tur, ab eo ministrandum cui potestas concessa est remittendi pec­ cata”*; 2) ex statutis episcoporum, v. g., Isaac, ep. Lingonensis, Herardi, archiepiscopi Turonensis, Theodulphi, ep. Aurelianensis, S. Bonifacii, Germanice apostoli, Egberti Eboracensis, etc., qui præcipiunt ne infirmi nec communione nec unctione sacri olei careant, et quidem ad salutem animæ et corporis 3; 3) ex testimoniis scripto­ rum ecclesiasticorum, præsertim Amulonis, episcopi Lugdunensis, Jonæ, ep, Aurelianensis, Prudentii, ep. Trecensis, Amalarii, pres­ byteri Metensis, Haymonis, ep. Halberstadiensis, aliorumque qui, auctoritate S. Marci et S. Jacobi innixi, docent morem ungendi infirmos oleo consecrato, ad salutem corporis et animæ, ab ipsis Apostolis esse traditum *. 949. (b) Quoad Grcecoss, constat : 1) ex Euchologiis seu Rituali­ bus non solum eorum qui se orthodoxos dicunt, sed etiam variarum sectarum orientalium, in quibus describuntur : ritus unctionis infir’ Sess. XIV, cap. I, D. B., 908. 1 Cfr. Harduin, Collect. Coneil., V, 13,27, 1040; Kern, p. 10-12 ; H. Netzer, L'Ex.-Onction aux VIII1 et IXe /., in Rev. du cl. fr., t LXVIII, 1911, p. 182 sq. J P. L·, LXXXIX, 821, 823; CV, 220 sq.; CXXI, 764 sq.; CXXIV, 1075, sq.; CXXV, 774; Kern, p. 6-10. 4 P. L., CV, ion sq.; CVI, 122 sq.; CXV, 1374; CXVIII, 573; Kern, p· 13-15· 5 G. Jacquemier, L'Ex.-Onction chez les Grecs, in Echos d'Orienl, avrilmai 1899. ■ 680 DE EXTREMA UNCTIONE. morum seu variæ unctiones ; materia, nempe oleum quod in lam­ pade servatur; forma seu preces quæ recitantur dum unguntur infirmi; effectus, videlicet innovatio spiritus contra diaboli impu­ gnationes, expiatio debitorum et venia peccatorum *; 2) ex scriptis theologorum orientalium, v. g., Symeonis, Thessalonicensis archiepiscopi (sæc. XIV)1 et Metrophan. Critopuli, patriarch® Alexan­ drini (sæc. XVII) 3, qui testes sunt fidei antiquitus in Oriente vigen­ tis circa existentiam et naturam hujus sacramenti. I 1 i t î <» ·. IW ·<** * • Μ·,; *< t 1 950. (B) Jam vero ex hoc unanimi consensu utriusque Ecclesiæ merito infertur duplex argumentum : (a) argumen­ tum prescriptions, quod valet pro omnibus qui infallibilem Ecclesiæ auctoritatem admittunt. Nam unanimis consensus totius Ecclesiæ in synodis aut in euchologiis seu ritualibus manifestatus, in re simul dogmatica et morali, est infallibile critérium veritatis, cum Deus sinere non possit Ecclesiam errare in re ad salutem spectante. (b) Argumentum historicum, quod argumentum præscriptionis firmat, et non potest non movere etiam historiæ cultores. Etenim a sœculo IXe ad explicita inveniuntur testi­ monia ex quibus patet unctionem infirmorum esse sacra­ mentum. 1) Venerabilis Beda, ineunte sæc. VIII°, verba S. Jacobi expo­ nens, "ait * : “ Hoc et Apostolos fecisse in evangelio legimus; et nunc Ecclesiæ consuetudo tenet ut infirmi oleo consecrato ungan­ tur a presbyteris et oratione comitante sanentur”; additque peccata etiam hoc ritu contritis corde dimitti. 2) Sæc. VII0, 5. Eligius, Noviomensis episcopus, fideles monet ne tempore morbi ad superstitiosa media recurrant, sed Eucharis­ tiam oleumque benedictum fideliter ab Ecclesia petant, ut non solum corporis sed et anima sanitatem accipiant 5. 3) Sæc. VI0, Cassiodorus scribit : “ Si quis alterius prægravatur injuria vel corporis imbecillitate quassatur, presbyterum dicit (S. Jacobus) adhibendum, qui oratione fideli et olei sancti perunc­ tione concessa salvet eum...peccata quoque illis dimittenda promit1 Denzinger, Ritus orientalium^ t II, p. 483 sq. * De ritu s. olei seu euchdai, P. G., CLV, 529 sq. 3 Confessio catholica et apostolica in Oriente ecclesia. 4 P. XCIII, 39. 5 De rectitudine cathol. comersationis, inter opera 5. Augustini> P. DE EXTREMA UNCTIONE. 681 tens qui alterutra fuerint oratione visitati °’. Idem tradit S. Ca­ sarius Arelatensis*. Eodem tempore, synodus a patriarcha Nestorianorum celebrata, unctionem infirmorum sic commendat : “ Qui in gravem morbum (superstitionis) incidit, cum convertitur, sicut corporaliter ægrotus, curari debet oleo orationis, quod pres­ byteri benedicunt ” 3. 4) Sæc. V°, Victor Antiochenus, verba S. Marci verbis S. Jacobi declarans, scribit : “ Oleum igitur quod in unctione adhibetur, et Dei misericordiam et morbi sanationem et cordis illuminationem denotat. Clarum fuerit orationem totum hoc efficere; oleum autem mea quidem sententia symbolum horum est ” 4. Quibus verbis effectus gratiæ orationi, non oleo, tribuitur, secundum modum loquendi Patrum qui effectum sacramenti adstruunt verbis seu formæ potiusquam rebus seu materiæ. Inter Armenos, patriarcha Joannes Mandakuni, ægros avertere volens a magicis remediis, eos hortatur ut, Jacobi mandatum sequentes, petant a presbyteris donum gratiæ, nempe inunctionem cum oratione Sed, præ ceteris, magnum momentum habet Innocenta Z(t 417) testimonium, in quo, ad Decentium respondens, qui eum ihterrogaverat de ritu a S. Jacobo descripto, ait : “ Quod non est dubium de fidelibus ægrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt”; postea addit : “Pænitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur quomodo unum genus putatur posse concedi? ” Ibi igitur-S. Pontifex sine hæsitatione asserit unctionem olei esse verum sacramentum; designat subjectum, nempe fideles ægrotantes, — materiam remotam et proximam, olei infusionem, — ministrum, presbyteros et a fortiori episcopos; et supponit hæc omnia esse nota et ad doctrinam catholicam spectare 6. 5) Sæculo IV°, maximi momenti testimonium recenter inven­ tum, nempe Euchologion S. Serapionis, orationem continet ad benedicendum oleum infirmorum, quo non tantum curantur corpo­ ris infirmitates, sed etiam confertur bona gratia, remissio peccato- K\> 1 Complexiones in epistol. Apost., P. L., LXX, 1380. * Inter opera S. Augustini, P. L., XXXIX, 2238. 3 Hefele-Leclercq, op. cit., t. Ill, Append. II, p. 1204. — Ibi jam via paratur abusui unctionem ministrandi non solum aegrotis, sed pænitentibus etiam sanis. 4 Apud Cramer, Catena gracor. Patrum, 1844, t. I, p. 324. 5 Ap. Schmid, Heilige Peden des Joannes Mandakuni, 1871, p. 222 sq. 6 Ep. 25 ad Decent., P. L., XX, 551-561, D. B., 99. — Ibi, et præsertim in textu S. Cxsarii, supponitur fideles posse seipsos ungere oleo sancto ; hæc autem privata unctio a fidelibus facta non erat sacramentum, ut infra dicetur, n. 979; unctio vero a sacerdotibus peracta, spirituales effectus conferens, vere erat sacramentum. 1 # 682 » a ri I ■ v •L ' R SB’ lilK i* ii: » 1 vK l DE EXTREMA UNCTIONE. rum, anima sanitas et integritas “ Invocamus te, qui habes omnem potestatem... et oramus ut emittas vim sanationis e cælis Unigeniti super hoc oleum, ut iis, qui his tuis creaturis unguntur vel eas percipiunt, fiat in depulsionem omnis languoris et infirmi­ tatis, in remedium adversus omne dæmonium, in expulsionem omnis spiritus immundi, in segregationem omnis spiritus nequam, in extirpationem omnis febris et frigoris et omnis imbecillitatis, in gratiam bonam et remissionem peccatorum, in remedium vitæ et salutis, in sanitatem et integritatem animæ et corporis et spiritus, in valetudinem perfectam u. Negari igitur nequit, a quarto sæculo ad nonum et deinceps, unctionem infirmorum in usu fuisse tanquam sacramentum, ad sani­ tatem anima1*3et corporis usitatum, et quidem vi traditionis apostolica quæ S. Jacobi et S. Marci testimoniis innititur. Exinde etiam infertur hanc in usu fuisse ante sæculum quartum, cum preces liturgicæ, quales sunt Euchologion Serapionis, supponant ritum jam per aliquod tempus fuisse usitatum. 6) Tribus prioribus saculis, pauca tantum inveniuntur testimonia, nec omnino clara : S. Aphraates, usum sacri olei exponens, de unctione infirmorum agit quæ pænitentes per arcanum suum sacra mentum reducit 3; Eusebius Casariensis sermonem habet de iis qui “ uncti illo unguento non ultra erunt morti obnoxii, sed immor­ talitatis et ætemæ vitæ consortes”·1; Origenes5, diversos modos remissionem peccatorum consequendi describens, recenset duram et laboriosam medicinam per quam impletur quod Jacobus dixerat : “ Si quis autem infirmatur...”. Ex quibus colligitur unctionem infirmorum non fuisse primis sæculis ignotam. Nec desunt rationes quibus explicatur Patrum hac de re silen­ tium : i) Patres tractatus systematicos de sacramentis non scripse­ runt, sed obiter tantum de uno vel altero sacramento scripserunt, prout se dabat opportunitas; in suis catechesibus, ea sacramenta exponebant quæ catechumeni recepturi erant, non autem alia; ceteroquin unctio infirmorum ut complementum panitentia habebatur, et cum nonnisi raro absolutio pænitentibus data commemoratur, ejus complementum solis ægrotis concessum sæpe recenseri non poterat. 2) Commentarii a quibusdam Patribus de epistola S. Jacobi scripti perierunt; primus qui exstat, nempe Ven. Bedc?, 1 Ap. Funk, Didascalia et Const. Apost., L II, 190; Journel, 1240. ’ Errat igitur Pulter qui, op. cit.y asserit hanc unctionem sanitatem corporis lantura contulisse, secundum Patres octo priorum saeculorum. Quem confutant H. Netzer, loc. cit., et A. Boudinhon, La théologie de ΓΕχ. Onction in Rev. cathol. des Eglises, 1905, p. 385-411. 3 Graffin, Patr. syriaca, L I, p. LV. — < P. G., XXIV, 267, mi. 5 Homil. II in Levit., P. G,y XII, 419. DE EXTREMA UNCTIONE. 683 unctionem infirmorum tanquam sacramentum exhibet; pariter S. Marcus nullum interpretem invenit, ante Victorem Antioche­ num in ecclesia græca, et in latina ante V. Bcdam; porro uterque testimonium affert pro sacramentali unctione infirmorum. § 951. Conclusio. Habemus itaque ambo extrema catenæ : ex una parte, testimonia S. Marci et præsertim S. Jacobi, et ex altera, longam seriem testimoniorum a quarto sæculo usque ad nostra tempora ; medii quidem catenæ annuli non tam clare apparent; sed merito infertur, non solum theolo­ gice, sed etiam historice, hæc duo extrema vere conjungi. 952. Objicitur veteres sex priorum sæculorum scriptores, dum t r J-* piorum mortes describunt, nullam E. Unctionis mentionem facere. Sed hoc argumentum thesim non infirmat. Nam : (a) quædam facta probant infirmorum unctionem jam sæc. V° aliquando minis­ tratam esse1* , (b) Insuper multa tacentur quæ tamen peracta sunt; sic sæpe sæpius viatici administratio non commemoratur, licet sub gravi praescriberetur ; aliunde unctio infirmorum, a Christo instituta tanquam consummatio christianæ pænitentiæ, non videtur in usu fuisse apud quoslibet, sed solum apud eos qui peccatorum conscii erant, ut eruitur ex vita S. Adelhardi a Paschasio Radberto scripta3, (c) Tandem nil prohibet aliquem progressum in explicita declaratione hujus dogmatis, sicut in multis aliis, admitti posse, præ­ sertim cum agatur de sacramento valde utili, sed non necessario. 953. 30 Rat. convenient, suadetur. Christus instituit sacramenta'at^fiddibus subveniret in praecipuis vitæ cir­ ί : cumstantiis, praecipuisque difficultatibus. Atqui in mortis articulo speciales adsunt difficultates, v. g., anxietates propter peccata praeterita, pugnae contra tentationes diaboli quæ in illo ultimo instanti vehementius urgent, timor judicii et incertitudo futuri status 3. Ergo conveniebat omnino Chris­ tum illis specialibus difficultatibus succurrere per speciale sacramentum, scilicet extremam unctionem. 1 Ita S. Hypalius (+ 446), dum, adhuc juvenis, curabat ut infirmi unctionem ab abbate reciperent; Koriuny episcopus in Georgia (sæc. V°) narrat Isaac, Annenorum patriarcham, animam suam Deo commendasse inter ministerium oleifragrantis cum oratione Deo grata : quæ verba, apud Græcos, sacram unc­ tionem seu euchelaion designant. Cfr. Kern, op. cit., p. 39-40. . Ά Z., CXX, 1547· * 3 Quod vivide Trident. (D. B., 907) ita describit : “Nullum tamen tempus est, quo vehementius ille (diabolus) omnes suæ versutiæ nervos intendat ad perdendos nos penitus, et fiducia etiam, si possit, divinæ misencordiæ detur­ bandos, quam cum impendere nobis exitum vitæ perspicit E- t'* 684 DE EXTREMA UNCTIONE. Art. II. De essentia Extremæ Unctionis. Extrema unctio, sicut cetera sacramenta, constat rebus tanquam materia et verbis tanquam forma. § I. De materia Extremæ Unctionis. I. De materia remota « f *< t 954. Materia remota est oleum olivarum rite benedic­ tum. Certum est. (A) Est oleum olivarum ; (a) ex Script., ubi dicitur : “Ungentes eum oleo atqui oleum simpliciter est oleum ex olivis. (b) Ex Florent. : “ Quintum sacramentum est extrema unctio, cujus materia est oleum olivœ ex Trident, mox allegando; necnon ex omnibus euchologiis et ritualibus; tandem m Codice, c. 945 : “ Oleum olivarum in sacramento extremæ unctionis adhibendum, debet esse ad hoc benedic­ tum ab episcopo, vel a presbytero qui facultatem illud bene­ dicendi a Sede Apostolica obtinuerit ”. lr'< n' B j (C) Quæ quidem materia est omnino conveniens. Optime enim significat effectum hujus sacramenti, et ejus modum operandi ; sicut oleum mitigat dolores corporis, sanitatem restituit, hilaritatem affert, et lumini pabulum praebet, ita extrema unctio animæ tristitiam et dolores mitigat, spiritua­ lem sanitatem restituit, gaudium spirituale affert, et spem nostram nutrit; pariter sicut oleum in suo modo operandi est simul lenitivum et penetrativum, ita extrema unctio modo suavi animæ dolores lenit, et usque ad ima nostri -cordis penetrat ad ejus angores morbosque curandos 2. “ Intellexit enim Ecclesia, ait Tridentinum, materiam esse oleum ab episcopo benedictum Quod quidem, saltem in Ecclesia Latina, non solum ex necessitate præcepti, sed etiam ad validitatem requiritur, ut constat ex decreto S. Thom., q. 29. a. 4-6; Suarez, disp. XL, sect 1-2; S. Bellarm., c. 7; Drouin, q. 1Γ; νξ disp. Ill; S. Alphonsus, 1. VI, η. 708 sq. ; Lehmk., 569 so.; Kern, p. 115141; Priimmer, 571-572. DE EXTREMA UNCTIONE. 685 S. Ojficii, 13 jan. 1611, declarantis temerariam et errori pro­ ximam esse propositionem asserentem “ hoc sacramentum valide ministrari posse cum oleo episcopali benedictione non consecrato ”x. Attamen, ex Cod., c. 945, simplex sacerdos a S. Pontifice delegari posset ad oleum benedicendum; sed in Ecclesia latina, hoc insuetum est . * In Ecclesia græca presbyteri, probante R. Pontifice, extremam unctionem conferunt cum oleo a se benedicto, potestate ab episcopo delegata. IV. £ Insuper probabiliter asseritur oleum benedicendum esse benedic­ tione speciali in ordine ad extremam unctionem, ideoque oleum catechumenorum vel s. chrisma esse materiam tantum dubiam 3. In " casudeficiente oleo infirmorum, aiteru'truÎn sub conditione adhiberi potest et postea, si moribundus superviveret, iterum ungendus esset cum oleo infirmorum, pariter sub conditione. 956. (C) Oleum infirmorum debet renovari quotannis, idque sub gravi, saltem probabilius, et vetus comburendum est. Si autem oleum in eo est ut brevi deficiat, ei admisceri potest oleum olivarum non benedictum, in minori tamen quantitate, et id pluries fieri potest, minore tamen copia (c. 734). — In loco nitido et decenter ornato servetur, in vase argenteo vel stanneo, regulariter in ecclesia vel sacristia, excepto casu quo parochi domus multum ab ecclesia distat\ vel si adest alia causa urgens, v. g., periculum ne infirmi, grassante peste, sacramento priventur. “ Parochus olea sacra a suo Ordinario petere debet, et in ecclesia in tuta ac decenti custodia sub clavi diligenter asservare ; nec ea domi retineat, nisi propter necessitatem aliamve rationabilem causam, accedente 0rdinarn licentia ” (c. 735). II. De materia proxima. 957. i° Materia proxima est unctio olei rite benedicti. Certum est ex universali Ecclesiæ praxi et unanimi theolo1 D. B., 1628. Qaod decretum confirmatum est 14 sept. 1842. 2 Quod declaravit Pius VI tempore gallicæ perturbationis. Cfr. Miihlbauer, Decreta authentica C. SS. Pit., t. II, p. 426. 3 Triplex distinguitur oleum sanctum in Cœna Domini ab episcopo bene­ dictum : oleum infirmorum, ad inungendos infirmos et campanas ungendas externe; oleum catechumenorum, ad catechumenos ante baptismum inungen­ dos, manus neo-sacerdotum consecrandas, aliasve consecrationes perficiendas ; chrisma, quod adhibetur in confirmatione, in caeremoniis baptismi post factam ablutionem, variisque consecrationibus, v. g., calicis, campanæ (interius). 4 5. Pit. Cone., n. 1144. I 686 DE EXTREMA UNCTIONE gorum consensu ; et ex c. 945 (cf. n. 954), c. 937 : “ adhibito oleo olivarum rite benedicto ”. 958. 20 Quoad numerum unctionum : (A) Antiquitus maxima fuit variarum ecclesiarum diversitas usque ad sæc. XVI1“° in Ecclesia Latina, et etiam nunc in Oriente. In sacramentario Gregorii M. legitur : “ Sic perungat infirmum de oleo sanctificato, cruces faciendo in collo et gutture, et inter scapulas et in pectore, seu in loco ubi plus dolor imminet... Multi enim sacerdotum perungunt insuper in quinque sensibus cor­ poris ”x. Theodulphus Aurelianensis, sæc. IX°, statuit duodecim vel quin­ decim signa crucis super infirmum facienda esse, sed animadvertit Græcos tres tantum facere unctiones super caput et vestimenta et totum corpus infirmi, incipientes crucem a capite usque ad pedes, et a manu dextera usque ad sinistram manum ’. Immo in quibus­ dam ritualibus, sive orientalibus sive latinis, statuebatur unicam sufficere unctionem in casu necessitatis 3. 959. (B) Juxta hodiernam disciplinam : (a) ex Codice, can. 947, sunt sex unctiones regulariter faciendae “ ordine et modo in libris ritualibus descripto ”, nempe : 1) ad oculos, scilicet in palpebris vel superciliis; 2) ad aures, non interius, sed in parte inferiori; 3) ad nares; 4) ad os, compressis labiis; si os concludi nequit, unum e labiis ungere sufficit; 5) ad manus, extra pro sacerdote (cum jam interius conse­ cratæ fuerint), intra pro aliis; 6) ad pedes, in plantis, aut supra pedes, prout fert consuetudo; hæc autem unctio, ex Codice, c. 947, rationabili causa omitti potest. Si aliquod organum sensuum deest, ungatur pars vicinior. — Unctio renum semper omittatur. (b) Hodie certum est ad validitatem sufficere unicam unctionem : i)quia Script, simpliciter dicit “ ungentes eum ”, et Tridentinum de una tantum unctione loquitur; 2) insuper historice constat modo unam, modo duas vel plures unctio­ nes fuisse adhibitas in Ecclesia tum Græca, tum Latina 4; ‘ P. L., LXXVIII, 235 sq. — » P. L., CV, 221. 3 Kern, op. cit., pp. 135, 138. 4 Unde Benedictus XIV (De Synodo, L VIII, c. 3, n. 2) ait : “ Huic opinioni validissimum fundamentum praebet diversa in unctionum numero disci­ plina, quam in diversis Ecclesiis sua ætate viguisse affirmat Albertus Magnus Cf. Martene, op. cit^ 1.1, c. 7, a. 3; Ballerini-Palmieri, 14; Kern, p. 133-141. DE EXTREMA UNCTIONE. 3) S. Officiunt decrevit, 26 apr. 1906, approbante 687 Pio X, necessitatis1; 4) tandem ex Cod., c. 947, § 1 : “ In casu autem necessitapis^\xSiçi^ unicaunctioJn uno sensu ^seu rectius in fronte cum praescripta breviore Jorma ”. In praxi, secluso necessitatis casu, quinque priores unctio­ nes nunquam omittendæ sunt, et quidem sub gravi, cum hae a Rituali præscribantur et sint pars notabilis rituum. In casu autem necessitatis, si timeatur ægrotum moritu­ rum esse antequam quinque unctiones perficiantur, unica unctio fiat in fronte : “ Per istam sanctam unctionem)maulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Arnen ". Si aegn> tus supervixerit, ex c. 947, ceteræ unctiones supplendae sunt. 960. 30 De modo unctiones peragendi, (A) Regulariter ad liceitatem unctiones faciendae sunt : i) pollice dextro; 2) per modum crucis. Gemina unctio in geminis sensibus non est necessaria ad validitatem, sed ad liceitatem tantum, sub gravi, extra casum necessitatis ; unica tantum forma adhibeatur, cum duplici cruce, una in unoquoque membro, incipiendo a dextro. (B) est pariter de necessitate prœtantum, et quidem sub gravi, secundum Suarez et Ordo inter unctiones cepti S. Alphonsum. (C) Regulariter unctio fieri debet per immediatum manus contactum : “ Extra casum gravis necessitatis, unctiones ipsa ministri manu nulloque adhibito instrumento fiant”. Animadvertit Capelmann3 vix ullum adesse contagii periculum contactu immediato digiti, quia oleum impedit quominus morbus transferatur; ne autem ipsum oleum vitietur, expedit globulum bombaci (coton) oleo madefacere, et eodem tanquam instrumento uti ad omnes unctiones faciendas. . Controvert!tur autem num una gutti olei sufficiat; in praxi tutius est intingere in oleo extremitatem pollicis ad singulas unctiones.—Pluralitas unctionum non efformat multiplex sacra­ mentum. ; 1 A. S. S., XXXIX, 273. — 1 Medicina faiioraiis, p. 126. y r-/> ,· ■Λ 688 DE EXTREMA UNCTIONE § II. De forma Extremæ Unctionis ». 961. i° In decursu temporum, multæ discrepantiæ apparent in variis Ritualibus Ecclesiæ occidentalis, (a) Quoad formam, aliæ enim sunt deprecative, v. g. : “ Deus omnipotens... miserere huic famulo tuo et tribue ei remissionem peccatorum, etc. aliæ opta­ tiva : “Per istam unctionem... indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti”; aliæ indicative : “ Ungo te de oleo sanctificato, etc. ”; aliæ imperative : “ Accipe sanitatem corporis et remissionem pec­ catorum... ”; aliæ mixta, (b) Quoad rem expressam multæ expri­ munt actionem ministri seu materiam proximam, aliæ non ; quædam unum effectum declarant, remissionem peccatorum, aliæ solam sanitatem, aliæ utramque, aliæ addunt etiam animæ confortationem, (c) Quoad numerum, in quibusdam .Ritualibus, unica forma semel profertur, dum varia organa unguntur; in aliis ad singula organa propriæ formæ recitantur123. 962. Juxta hodiernam disciplinam, forma i) apud Latinos est : “ Per istam sanctam unctionem, et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid per visum (auditum, odoratum, etc.) deliquisti. z\men ”. Quæ forma ad singulas unctiones repeti debet. 2) Apud Græcos : “ Pater sancte, animarum et corporum medice, sana servum tuum hunc ab illa quæ detinet illum, corporis et animæ infirmitate ”. 963. Forma esse debet deprecatoria, juxta Rit. Rom., et non simpliciter indicativa, saltem expræcepto ; controvertitur autem num hoc sit etiam necessarium ad validitatem. « I’ ‘ft* (A) Quidam valde probabiliter negant, quia in nonnullis anti­ quis Ritualibus forma est indicativa; atqui nemo dicere audebit administrationem hujus sacramenti per plura sæcula invalidam fuisse 3, _ (B) Alii affirnpnt.: (a) ex verbis S. Jacobi dicentis : “Et orent 'su^er’euÿriÎ.'. et oratio fidei salvabit infirmum ”. (b) Ex praxi utriusque Ecclesiæ, Græcæ et Latinae, in ritua­ libus et conciliis consignatæ. Formæ indicativæ quæ obji1 S. Thom., q. 29, a. 7-9; Suarez,!, c., sect 3; S. Bellarm., 1. c.; Drouin, q. ni; Ste Beuve, disp. IV; S. Alphonsus, 711 sq.; Lehmk., n. 573; Prümmer, 575. ’ Cfr. Kern, op. cit., p. 146-152. 3 lu Albertus M., Durandus, Juenin, Diouin, multique alii quos comme­ morat atque approbare videtur Bened. XIV, De Synodo, L VIII, c. 2, n. 2. DE EXTREMA UNCTIONE. 689 ciuntur, implicite orationem continent, cum orationibus prae­ cedantur (c) Accedit rat. convenientia. 1) Suscipiens sacramentum est jam viribus destitutus, et orationibus sublevari indiget. 2) Insuper hoc sacramentum ordinatur ad obtinendum per modum indulgentia quod in sacramento Pænitentiæ obtineri non potuit per modum justitiae; atqui quod postulatur per modum indulgentiae sub forma deprecativa postulari debet; ergo. 3) Tandem hoc sacramentum ordinatur ad sanitatem restituendam aegrotis; atqui sanitas, utpote bonum temporale, non absolute, sed modo deprecatorio postulanda est; ergo a. Utraque autem opinio facile conciliatur, si admittatur Christum non determinavisse formam hujus sacramenti in specie infima, sed hanc potestatem Ecclesiæ reliquisse. In praxi, forma deprecatoria adhibenda est, prout a Rituali præscripta. Et hæc est valde conveniens, juxta S. Thornam z, quia exprimit : 1) actionem sacramentalem : “ per istam s. unctionem ” ; 2) causam principalem quæ in sacramento operatur : “ piissimam misericordiam ”; 3) effec­ tum sacramenti : “indulgeat... quidquid deliquisti”. 964. 2° Verba, quæ communiter ut essentialia requirun­ tur, sunt : Per istam unctionem indulgeat tibi Dominus quid­ quid deliquisti; ideoque sub gravi dicenda sunt. Verba “ sanctam ” et “ Amen" sub levi tantum obligant, nec sunt essentialia. Verba formæ pronuntiari debent, ad liceitatem, eodem tempore ac fiunt unctiones; quando organum duplex est, incipi debet forma cum unctione organi dextri et finiri cum unctione organi sinistri. Ad validitatem vero sufificit ut unctio fiat immediate antequam forma pronuntietur vel immediate postquam prolata est, n. 356. Ex recenti decreto S. Officii, 26 april. 1906, ad validita­ tem necessaria non est mentio cujuslibet sensus;hæc tamen, extra necessitatis casum, requiritur de præcepto gravi. * De quo tamen recte Bened. XIV, 1. c. : “At nescimus quo pacto possit deprecatio inveniri in aliis formis, ex plurimis antiquis Ritualibus a Menardo et Martene productis, in quibus solum adhibetur verbum ungo, absque alio addi­ tamento e quo deprecatio colligi aut fingi queat ”. ’ S. Thom., Suppi., q. 29, a. 8. 3 Suppi., q· 29, a. 9. 690 DE EXTREMA UNCTIONE. Art. III. De effectibus Ex. Unctionis ’. i · !* ' i '· ki«' <2 d r/. h·. U' ’ ili* ·'· 965. Effectus extremæ unctionis, juxta Tridentinum a, sunt Gratia Spiritus Sancti, cujus unctio delicta, si quæ sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit, et ægroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinæ miseri­ cordiae fiduciam excitando qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores levius fert ; et tentationibus daemo­ nis... facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi animæ expedierit, consequitur ”, Tres sunt igitur effectus hujus sacramenti : gratia con­ fortans animam contra difficultates in articulo mortis; 2° sanitas corporis, si animæ expediat; 3° remissio peccato­ rum, si quæ sint adhuc expianda. De his tribus concordant catholici. Sed quæstio est inter theologos quisnam ex illis effecti­ bus sit primarius : juxta Scotum, primarius est remissio peccatorum venialium; juxta S. Bellarminum, remissio non solum venialium, sed etiam mortalium quæ per accidens non fuerunt antea remissa. Juxta S. Thomam, communioremque sententiam, primarius effectus est gratia allevians et corroborans animam contra torporem et tentationes speciatim urgentes in articulo mortis. I. De gratia confortante. 966. i° Thesis · Primarius effect^ extremæ unctio­ nis est gratia confortans animam contra difficultates occurrentes jn articulo mortis. De fide est, ex Tridentino 3, gratiam confortantem esse unum ex effectibus extremæ unctionis, et multo probabilius est eam esse primarium effectum. -»7, Probatur, (a) Script. S. Jacobus describens effectus hujus unctionis dicit : “ Et alleviabit eum Dominus ”, i. e, excitabit, confortabit; atqui per illa verba designatur gratia confortans; nam, secundum Estium (in h. loc.), “ea voce '.S.JThQni.^q· 30; Suarez, disp. XLI ; S. Bellarm., c. 8; Drouin, q. VI; Ste Beuve, disp. V; Schmitz, op. at., p. 61 sq.; Catuh. Trident., p. II, dc Ex. Unet. n. 28; Kem, p. 167-240. — 1 Sess. XIV, cap. 2, D. B 3D. B., 909, 927. I DE EXTREMA UNCTIONE. 691 significatur liberatio a torpore, mœrore, et anxietate, qua plerumque ægroti morte vicina gravantur, sic ut mentem ad divina non facile queant attollere (b) Tradit. : “ Effectus vero hujus sacramenti, ait Floren­ tinum, est mentis sanatio, et, in quantum expedit, ipsius etiam corporis atqui mentis sanatio effici nequit nisi per gratiam primario confortantem. Tridentinum allegatum declarat effectum hujus sacramenti esse gratiam Spiritus Sancti/1 cujus unctio... peccati reliquias 1 (id est, spiritua­ lem debilitatem ex peccatis ortam) abstergit, et ægroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinæ miseri­ cordiae fiduciam excitando... ”2,seu aliis verbis esse gratiam confortantem. (c) Rat. theol. Effectus hujus sacramenti primarius ac­ cipi debet ex fine propter quem fuit institutum; atqui extre­ ma unctio, juxta Trident., instituta fuit tanquam spiritualis medicatio contra debilitatem animæ in articulo mortis; ergo effectus primarius est gratia roborans animæ debilitatem. 967. 2° Declaratur. Natura hujus gratiæ confortantis consistit in augmento gratiæ sanctificantis, per modum alleviationis, cum jure ad gratias actuales speciatim necessarias in articulo mortis. Siquidem : (a) spem roborat; tunc enim daemon aegrotum cona­ tur a fiducia divinae misericordiae deturbare, peccata praeterita in memoriam revocando, timorem divini judicii injiciendo, etc.; sacra­ mentum autem extremæ unctionis ægroti animam alleviat et con­ fortat, magnam in eo misericordiæ fiduciam excitando. Unde sacramentum spei dicitur, sicut baptismus vocatur sacramentum fidei, et eucharistia sacramentum amoris. (b) Hilaritatem et patientiam excitat, qua infirmus morbi incom­ moda et labores levius ferre potest ; spe enim jam erecta, remi­ niscitur non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ paulo post in eo revelabitur. (c) Robur et fortitudinem confert contra tentationes dæmonis, quæ tunc graviores sunt; quod ipsa unctione declaratur, cum ungi soleant luctatores ad pugnam. t 1 Nomine reliquiarum peccati duo prasertim intelliguntur : i) debilitas spi­ ritualis ex peccato promanans, et hic est sensus qui prius huic vocabulo a scholasticis affixus est ; 2) pœna temporalis peccatis debita. ’ Sess. XIV, cap. 2, D. B., 709. i 692 DE EXTREMA UNCTIONE. IL De sanitate corporis. 968. Thesis : Effectus secundarius extremæ unc­ tionis est sanitas corporis, si animæ expediat. Cer­ tum est i° Probatur : (A) Script. Verba enim S. Jacobi supra exposita, utpote universalia, intelligi possunt, et de facto intelliguntur a Patribus non solum de salute animæ, sed etiam de sanitate corporis. (B) Trad., ex Florent. : “Effectus hujus sacramenti est mentis sanatio, et, in quantum expedit, etiam corporis ”/ et ex Trid. : “ Infirmus sanitatem corporis interdum, ubi saluti animæ expedierit, consequitur ”. 2° Declaratur. (A) Qui effectus est conditionalis, ut expresse dicitur in textibus allatis conciliorum. Et merito; nam sapiens operans non intendit secunda­ rium effectum nisi quatenus expedit ad principalem ; atqui sanitas corporis non est semper utilis saluti animæ; sed e contra in quibusdam circumstantiis expediit ut quis raZ piatur, ne malitia decipiat illius intellectum ; ergo sanitas corporis confertur conditionate tantum, nempe si animæ expediat \ (B) Insuper illud sacramentum non reddit sanitatem modo miraculoso, sed solum causas naturales adjuvando, ac vires ægroti sustinendo, ut melius morbum vincere possit. Ut talis igitur effectus producatur, necesse est ut extrema unctio tempore opportuno ministretur, nec exspectetur donec omnis spes sanationis evanuerit. Quando ægri non sanantur, sæpe morbi levamen aliquod ex sacramenti receptione sentiunt, ut medicis optime notum est, etiam acatholicis. III. De remissione peccati. 969. Thesis : Alter effectus secundarius extremæ unctionis est remissio peccatorum quæ supersunt, et pœnæ peccato debitæ. * S. Thom., Suppi., q. 30, a. 2. DE EXTREMA UNCTIONE. 693 1° Extrema unctio remittit peccata mortalia quæ forte supersunt nec possunt remitti per sacramentum Pœnitentiæ, et insuper venialia peccata. Pro venialibus certum est, pro mortalibus communiter admissum. (A) Probatur : (a) ex verbis S. Jacobi : “ Si in peccatis sit, remittentur ei”; hæc enim verba, utpote generalia, intelligi debent non solum de peccato veniali, sed etiam de mortali, eo magis quia si ageretur de venialibus tantum, prorsus inutile esset hypothetice dicere “ si in peccatis sit ”, cum, teste eodem Jacobo1, homines omnes venialiter pec­ cent : “ In multis enim offendimus omnes ”. (b) Ex Trid. dicente : “ Delicta, si quæ sint adhuc expianda, abstergit”; et ex ipsis verbis formæ : “ indulgeat Dominus... etc., quidquid deliquistihuc enim idem recur­ rit argumentum. (B) Declaratur. Hic effectus non producitur primario, nec solum per accidens, sed medio quodam modo, nempe ex secundaria intentione. Ita probabilius contra Scotistas et Bellarminum. (a) Non primario; legitur enim in Catech. Trid. * .·“ Neque enim hoc sacramentum primario loco ad graviorum crimi­ num remissionem institutum est, sed baptimus tantum et pænitentia vi sua hoc efficiunt ”. Etenim : 1) talis effectus est conditionatus : “ Si in pecca­ tis sit”; atqui effectus primarius non est conditionatus, sed modo absoluto producitur, dummodo non sit obex. 2) Extrema unctio est sacramentum vivorum, nec proinde pri"mario remittit peccata~môrtalia; nec etiam remittit primario ^peccatum veniale, quia sacramentum pænitentia jam ad hoc m st i t u t un? fuît et plane sufficit; insuper si primario re mit­ teret venialia, omnibus ministrari deberet, tam sanis quam infirmis. (b) Nec tamen per accidens tantum, sed ex intentione secundaria; is enim effectus, qui vi institutionis et ipsius for­ mæ producitur, non est solum effectus per accidens; atqui effectus de quo agitur, producitur vi institutionis, ut patet ex verbis S. Jacobi, et vi ipsius formæ : Indulgeat, etc. lac., III, 2. — ’ P. II, c. 6, 7. I·' d 2 I I < • *1 694 DE EXTREMA UNCTIONE. Ad remissionem mortalium requiritur saltem attritio1; nam, teste Tridentinoa, quovis tempore ad gratiam asse­ quendam necessaria fuit pænitentia etiam iis qui baptismum accipiunt, “ ut perversitate abjecta et emendata, tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detesta­ rentur".— Attritio autem habitualis sufficit iis qui sunt sensibus destituti. Ad remissionem venialium attritio requiritur, juxta quos­ dam, licet, juxta alios, sufficiat absentia complacentiæ in pec­ cata venialia, cum desiderio effectum sacramenti suscipiendi. 970. 2° Extrema unctio remittit etiam poenam tempora­ lem peccato debitam, non quident totam, sed juxta gradum dispositionis in subjecto existentis. (A) Nam tale sacramentum a Trident, vocatur “ consummativum non solum pænitentiæ, sed et totius vitæ Chris­ tianae ac proinde nos immediate disponit ad introitum gloriae; atqui poena temporalis nos ab ingressu gloriae retar­ dat; ergo. u: t: (B) Insuper, juxta idem concilium, extrema unctio peccati reliquias abstergit. Atqui, inter reliquias peccati, compu­ tandae sunt non solum debilitas animæ, ex peccato prove­ niens, sed etiam poena temporalis peccato debita, quæ hominem a capessenda beatitudine impedit ; ergo. Art. IV. De subjecto Ex. Unctionis3. Dicemus : i° de conditionibus requisitis ad eam recipien­ dam ; 2° de necessitate eam recipiendi ; 30 de ejus iteratione. I. De conditionibus requisitis. 971. i° Ad validitatem, ex c. 940, § 1 “ extrema unctio præberi non potest nisi ëli, qui, post adeptum ’ Ita contra H. Schell qui contendit (Kathcl, Dogmatik, III, p. 629 sq.) non requiri attritionem in iis qui propter morbum eam elicere nequeunt, sed sufficere ut infusioni gratiæ obex non opponatur per peccatam contra Spiritum sanctum habitualiter perdurans- Quem errorem confutat Kem, p. 177 sq. • Sess. XIV, cap. 1. ^S.Thoipas, Supply q. 22-33; Suarez, disp. XLII; Drouin, q. V; Ste Beuve, diss. VÎI; Alpfionsus, nn. 712-721, 732 sq.; Lehmlc, n. 722 (575) sq·; Konings, n. 1507 sq.; Kern, p. 271-322; Prümmer, n. 580-582. DE EXTREMA UNCTIONE. 695 usum rationis, ob infirmitatem vel senium in periculo mortis versetur ”. Tres ideo requiruntur cqnçlitiones : ut ungendus sifbaptizatus, rationis usum adeptus\jericulose œgrotans. (A) Baptizatus : nam, ex dictis, baptismus est omnium sacramentorum janua. Potest ministrari adulto immediate post baptismum, quia, licet baptismus non solum culpam tollat sed etiam pœnam, tamen in anima quamdam debili­ tatem relinquit, contra quam extrema unctio ordinatur; non potest autem ministrari catechumeno non baptizato. 972. (B) Usum rationis adeptus ; nam hoc sacramentum ordinatur ad confortandam animam contra ultimas diaboli tentationes et reliquias peccati tollendas; atqui pueri adhuc ratione carentes, vel perpetuo amentes, qui rationis usum numquam adepti sunt, roborari non indigent contra diaboli tentationes, nec ullas reliquias peccati extergendas habent; ergo. (Cod., 940). (a) Ex c. 941, “quando dubitatur num infirmus usum rationis attigerit, mim in~periculo mortis reipsa versetur, vel num mortuus sit, hoc sacramentum ministratur sub conditione”. Certo autem ungi possunt qui septennium attigerunt, aut qui, etiam infra septennium, aliquem rationis usum certum ostendunt*; in dubio de usu rationis, ungantur sub conditione. (b) Perpetuo amentes ungi nequeunt, sed amentes, qui lucida intervalla habent, aut antea usum rationis habuerunt, ungi pos­ sunt, ita tamen ut praecaveatur omnis irreverentia erga sacra­ mentum. (c) Jn adultis, requiritur intentio hoc sacramentum suscipiendi ; sufficit autem intentio habitualis implicita, juxta c. 943 : “ Infirmis autem qui, cum siiæ mentis compotes essent, illud saTtem impli­ cite petierunt aut verisimiliter petiissent, etiamsi deinde sensus vel usum rationis amiserint, nihilominus absolute praebeatur ”. 973.(C) Periculose œgrotans; nam 1) ex textu S. Ja­ cobi manifeste concluditur solos ægrotos ungi posse; 2) ex Florent. : “ Hoc sacramentum nisi infirmo, de cujus morte timetur, dari non debet ”; 3) ex * Trident. .·“ Declaratur esse * (η. VIII), legitur : u Detestabilis omnino est 1 In decreto Quam singu m et extremam unctionem pueris post usum us non ministrandi > ieux, Le viatique et l'Ex. Onction, in Rev. prat. rationis”. — Cfr. L. p. 97 sq. Apol.f L XIV, Il ■-V, Π 696 W" W . * rf· pW j lîîj IA i 4- i · IU ’ H ' * ’** ii Μ I . DE EXTREMA UNCTIONE. hanc unctionem infirmis adhibendam, illis vero præsertim qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitæ constituti videantur, unde et sacramentum exeuntium nuncupatur”; 4) ex Codice, c. 940, § 1 jam citato, n. 971. Hoc igitur sacramentum administrari non potest nisi iis qui in periculo mortis versantur quod oriatur ex morbo vel senectute, non autem ex causa extrinseca, nempe prælio, periculosa navigatione, etc. Hinc : 1) Ungi nequeunt sani, etiamsi sint in periculo mortis, ut con­ demnati ad mortem, periclitantes in proelio, in mari; nec mulier, communes dolores patiens in partu ; secus vero si extraordinarios et periculosos patitur cruciatus. 2) Possunt ungi qui veneno sunt infecti, vulnerati, aut aegroti difficilem chirurgicam operationem subituri : immo et senes decre­ piti, etiamsi nulla speciali infirmitate laborent, cum senectus sit morbus, et quidem prorsus insanabilis. 3) Sufficit autem periculum mortis prudenter seu probabiliter existimatum, nec requiritur ut sit actu imminens Unde, juxta , Rituale * extrema unctio ministrari debet, si fieri possit, cum adhuc integra mens et ratio viget “ Gravissime peccant sacerdo­ tes qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, cum jam, omni spe salutis amissa, vita et sensibus carere incipiat Ita Rom. Catech. 3 Ratio est quia tunc aegrotus privatur uberiori fructu hujus sacramenti, iisque gratiis quas obtinuisset ad ultimas difficultates superandas, et forsan beneficio sanitatis corporalis, aut etiam ætemæ salutis. 4) Inungi nequit qui jam certo mortuus est;sed, testibus hodier­ nis peritis, aliquis supervivere potest, etiam quando ultimum edere suspirium visus est, cum vita nonnisi gradatim a corpore recedat* 4, hinc, in praxi, quoties prudenter existimatur probabiliter adhuc vivere, sub conditione ungi potest. {Cod., c 941). ■ ■* 974. 2° Ad liceitatem. (a) Regulariter status gratia requiritur, ac proinde pro eo qui versatur in statu peccati mortalis vel contritio perfecta, vel attritio cum absolutione. * Constat ex responso S. C. Prop. Fid., 20 febr. 1801, ex quo, u in regionibus missionum, ungere licet infirmum gravi morbo laborantem qui praevidetur intra annum moriturus, quamvis possit per plures menses vivere eo quod missionarius tempore opportuno adesse non poterit "(Collect. a, n. 551). 1 Rituale, t V, c. I, n. 1. — > P. II, c, 6, n. 18. 4 De quo vide Ferrand, Le moment de la mort, in Congrès scientif. 1891, Sciences mathém. et nau, p. 197; Ferreres, S. J., La mort réelle et la mort apparente, trad. Geniesse, 1906; Ami du Clergé, 24 févr. 1927, p. 113 sq.; 2 mars 1933, p. 144 sq. _ ’ fi 'j; 3 DE EXTREMA UNCTIONE. 697 Nam extrema unctio est sacramentum vivorum, directe gra­ tiam augens sanctificantem. Unde qui sciens et volens sacra­ mentum reciperet in mortali, sacrilegium gravissimum committeret; si quis autem est in bona fide, justificatur, dummodo sit attritus, v*. supra dictis. (b) Insuper requiritur sub levi ut viaticum ante unctionem reci­ piatur, si fieri potest. (c) Quando ægrotus usu rationis gaudet, non potest licite ungi sine suo consensu; sed quando est sensibus destitutus, potest ungi in omnibus casibus in quibus absolvi potest; immo tutius est in hoc casu unctionem dare quam absolutionem, quia ad hanc sufficit attritio interna, dum ad pænitentiam requiritur valde probabiliter attritio signis sensibilibus manifestata. (d) Ad uberiores fructus sacramenti, desiderantur vivida fides, spes firma, et perfecta cum divina voluntate conformitas. (e) Ex can. 942, “ hoc sacramentum non est conferendum illis qui impoenitentes in manifesto peccato mortali contu­ maciter perseverant; quod si hoc dubium fuerit, conferatur sub conditione ”. II. De ejus necessitate. 975. i° Certum est hoc sacramentum non esse necessa­ rium necessitate medii ; nam infirmus gratiam alleviationis et roboris, per extremam unctionem productam, aliis mediis consequi potest. 976. 20 Contravertitur num sit de necessitate praecepti per se : (a) Communior sententia negat, quia vox “inducat", quæ sola afferri valet ad praeceptum probandum, potest intelligi et de facto intelligitur a plerisque commentatoribus de mero consilio, sicut vox psallat, a S. Jacobo adhibita (V, 13), sicut etiam voces “debent, mandatum " in quibusdam documentis inventae, intelliguntur de meliori bono, non de praecepto, (b) Attamen quidam theologi probabiliter affirmant, quia vox “ inducat " praeceptum significare videtur, et aliunde Tridentinum asserit hanc unctionem habere mandatum Dei. 977. 30 Omnes concedunt per accidens aliquem posse teneri, sub gravi, ad receptionem extremæ unctionis ratione scandali vitandi, contemptus, aut etiam specialis necessitatis, v. g., si existens in mortali aliud sacramentum recipere nequiret. Insuper, ex c. 944, “ quamvis hoc sacramentum per se non 698 DE EXTREMA UNCTIONE. sit de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet illud negligere; et omni studio et diligentia curandum ut infirmi, dum sui plene compotes sunt, illud recipiant ”. Unde, in praxis fideles valde hortandi sunt, non autem stricte obligandi ad recipiendum hoc sacramentum, utpote ipsis utilissimum ad salutem. Immo graviter peccare possunt sacerdotes, parentes vel domestici, aut medici, qui nolunt aegrotum sibi illudentem monere de proximo periculo mortis; sic enim privant infir^ mum medio ad salutem utilissimo ». III. De ejus iteratione. Extrema unctio iterari potest : i° In nova et diversa infirmitate periculosa ; nam : i) non imprimit cha­ racterem; atqui sola sacramenta characterem imprimentia iterari nequeunt; 2) effectus quem producit non est perpe­ tuus, ideoque comparatur medicinæ quæ toties iterari debet quoties infirmitas iteratur. 2° In novo et diverso ejusdem morbi periculo, Hoc enim declaratur in can. 2 et Rituali : “ In eadem infirmi­ tate iterari non potest, nisi infirmus post susceptam unctio­ nem convaluerit, et in a|iud vitæ discrimen inciderit Ad hoc autem duo requiruntur : (a) ut per aliquod tempus, v. g., per mensem, infirmus convaluerit, aut probabiliter e mortis periculo eripi visus fuerit (quod sæpe accidit in phthisi aut hydropisi); (b) ut tandem in novum periculum inciderit. — In dubio autem num sit novum periculum, sacramentum iterari potest2. 978. r ί.,'ιΐί un H 1 ■ f».' .1-^4 ifM ·.· 1 Sedulo itaque meditentur verba Pii Xl\ 2 febr. 1923» ad sodalitatem N.Dt a bona morte (A. A. 5., 1923, p. 105) reprobantis exitialem errorem “ex quo fit ut, cum animæ detrimento, sancto oleo non liniantur infirmi quam, morte imminente, sensus pæne vel omnino amiserunt... Ut sacramentum valide liciteque detur,... satis est ut prudens seu probabile adsit de periculo judicium... ” Qui ita igitur, pergit Pontifex, “illud curat ministrandum, is Ecclesiæ Matris non modo doctrinam sequitur, sed optata pie ac salubriter perficit n. ’ Tit. V, c. i, n. 8. — Animadverte incisum “ nisi diuturna sil ”, quod olim in Rituali inveniebatur, expunctum fuisse in nova editione et in c. 940. Λ DE EXTREMA UNCTIONE 699 Art. V. De ministro Extremæ Unctionis*. De ministro hujus sacramenti duo exponemus : i° nam sit; 2° Quænam sint ejus officia. Quis­ I. Quisnam sit? Status quæstionis. (a) Protestantes et Modernisiez con­ tendunt presbyteros, de quibus agit S. Jacobus, fuisse senio­ res (laicos) communitatis christianæ 2. (b) Protestantium errores damnavit Tridentinum infra allegatum, cujus doctrina in Codice, c. 938, § 1, ita contra­ hitur Hoc sacramentum valide administrat omnis et solus sacerdos ”. I 979. Thesis Ia : Omnis et solus sacerdos est vali­ dus minister extremæ unctionis. De fide est ex Tridentino : “Si quis dixerit presbyteros Ecclesiæ, quos B. Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab episcopo ordinatos, sed ætate seniores in quavis communitate; ob idque proprium extremæ unctionis ministrum non esse solum sacerdotem, A. S. ” 3. (A) Script. Expresse enim dicit S. Jacobus : “ Inducat presbyteros Ecclesiæ ”. Atqui, (a) licet vox presbyter (græce πρεσβυς) etymologice seniorem significet, locutio complexa presbyteri Ecclesiæ in N. Testamento designat eos qui sacerdotali charactere insigniebantur, et ecclesiis particula­ ribus præibant 4)(b) idem apparet ex textu, nam hi presby­ teri jubentur orare super infirmum, eum ungere in nomine Domini et per hoc peccata remittere, si quæ sint; atqui soli sacerdotes potestatem habent remittendi peccata; (c) aliunde sic semper intellexit antiquitas, ut constat ex Comment, in epist. S. Jacobi. 1 S. Thomas, Suarez, disp. XLIII; S. Bellarminus, c. 9; Drouin, q. ÏV, c. 2; Ste Îîeuve, disp. VI : S. Alphonsus, 1. VI, n. 722 sq. ; Lehmk., n. 575; Kern, p. 241 sq. ; Prümmer, n. 583. • Cfr. Decret. Lamentabili^ prop. 48, 50, D. B.t 2048, 2050. 3 Sess. XIV, can. 4, D. B., 929. 4 X^Vy XV, 22; Z Txw., V, *17 19? II Tim.y I, 6; 7ΥΛ, I, 5. 700 DE EXTREMA UNCTIONE. (B) Tradit, (a) E Patribus, qui verbum presbyteros de episcopis et sacerdotibus intellqxerunt ; (b) ex Ecclesiæ praxi in euchologiis et ritualibus consignata; (c) ex conciliis Florentino et Tridentino citatis; (d) e can. 938 supra citato. (C) Rat. theol. Extrema unctio est veluti consummatio » sacramenti pænitentiæ, cum reliquias peccati abstergat; atqui soli sacerdotes sunt ministri pænitentiæ; ergo et extremæ unctionis. Opponuntur quidem testimonia S. Innocenta Z, S Casarii Arelaiensis aliorumque dicentium laicos sibi ministrare posse sacrum oleum. Fatemur equidem hanc praxim aliquando in usu fuisse; ex hoc autem minime sequitur hanc privatam unctionem domi factam sacramentum fuisse; sed dici potest eam fuisse aliquod sacramen­ telle, prout erat usus aquæ benedictæ, ut jam animadvertit .S. Thomas ’. Corollaria : (a) Ex thesi evidenter sequitur omnem et Mi Ί *> ‘‘«'n V' F« L solum sacerdotem, etiam absque jurisdictione, imo excommunicatum, valide hoc sacramentum ministrare : validitas enim ex solo charactere sacerdotali pendet. 980. (b) Extrema unctio valide ministrari potest tum ab uno tum a pluribus sacerdotibus. Certum est. 1) Ab uno. Nam etiamsi S. Jacobus dicat : “ inducat presbyteros ”, hic loquendi modus de uno sacerdote intelligi potest, ut apparet exemplo Christi leprosos sic alloquentis : “ Ite, ostendite vos sacerdotibus nam ex lege Mosaica sufficiebat ut uni sacerdoti sese ostenderent^ Ita in usu communi dicitur : “ ad sacerdotes recurrite pro remissione peccatorum, ad medicos pro morbis curandis ”, i. e., recurrite ad aliquem e sacerdotibus aut medicis. Aliunde constat ex praxi et Rituali Ecclesiæ Romanæ ; et ex Florentino 4 .· “ Minister hujus sacramenti est sacerdos ”. 2) A pluribus simul, dummodo tamen unusquisque, ali­ quem sensum ungendo, proferat formam huic sensui respon1 “ Illæ unctiones non erant sacramentales; sed ex quadam devotione reci­ pientium talem unctionem, et ex meritis ungentium, vel oleum mittentium, consequebatur effectus sanitatis corporalis per gratiam sanitatum, non autem per gratiam sacramentalem (Sw///., q. 31, a. I, ad 2.) * Zw., xyli, 14. — » Ζλϊλ, χιν,' π.' DE EXTREMA UNCTIONE 70J dentem. Constat ex praxi Ecclesiæ Græcæ, quæ præfatum modum adhibet, quin unquam fuerit reprobatus. — Ratio est quia quaelibet unctio cum forma sua suum habet valorem proprium; omnibus autem, etiam a diversis sacerdotibus peractis, unum constituitur sacramentum. 3) Attamen in Ecclesia Romana, regulariter extrema unctio ab uno tantum ministro debet ministrari, et quidem sub gravi, extra necessitatem. Excipitur autem casus necessitatis, si videlicet infirmus praevide­ retur moriturus, priusquam unus sacerdos omnes unctiones perfi­ cere posset. Item, si sacerdos moreretur aut deficeret post incoeptas unctiones, alius valide et licite complere posset adminis­ trationem sacramenti, modo non adesset intervallum unius circiter quadrantis ; si autem quadrans elapsus fuerit, repetendae sunt unctiones ne forte, propter interruptionem, deficiat unio moralis requisita. 981.(C) Sacerdos non potest sibi ipsi, etiam in casu neces­ sitatis, ministrare ex. unctionem. Certum est. Historice enim constat sacerdotes, morbo correptos, alios advocasse sacerdotes ad recipiendum ab eis hoc sacramen­ tum, non autem sibi illud contulisse. Quare S. C. de Prop. Fide, 23 mart. 1844, declaravit “ sacramentum extremæ unctionis etiam in casu necessitatis, absente nimirum alio presbytero, non posse missionarium aegrotantem sibimetipsi ministrare ”. (d) Diaconi non valide ministrant hoc sacramentum, quidquid in contrarium dixerit Launoy; nam, ex can. 938 : “ Hoc sacra­ mentum valide administrat omnis et solus sacerdos”. 982. Thesis IIa : Ad licitam administrationem sa­ cramenti, requiritur jurisdictio vel licentia; nam ad proprium pastorem pertinet oves proprias pascere, sive per se sive per alium. Constat ex can. 938, § 2 : “ Minister ordinarius est paro­ chus loci in quo degit infirmus ; in casu autem necessitatis, vel de licentia saltem rationabiliter præsumpta ejusdem parochi vel Ordinarii loci, alius quilibet sacerdos hoc sacra­ mentum ministrare potest ”x. 1 De privilegio episcopum ungendi, et de privilegiis religiosorum idem dicen­ dum ac de viatico, supra, n. 907. ’••.ΛχχγΤΛ 702 ■ DE EXTREMA UNCTIONE. Hinc (a) peccaret graviter sacerdos, qui sine consensu saltem præsumpto pastoris, extremam unctionem administraret; (b) in casu necessitatis, semper praesumitur consensus, quia parochus, si tunc obstaret, non esset rationabiliter invitus. II. Quænam sunt officia ministri? M 983.i° Quoad sacramentum ipsum. a •1 · R: 1 V tz; t · ïi .Ini φ: ii fin •n (A) Pastores aut alii curam animarum habentes, tenentur ex officio, sub gravi, ministrare extremam unctionem per se vel per alium subditis periculose ægrotantibus eamque petentibus, nisi excusentur gravi causa; immo si procrastinant, cum probabili periculo pro infirmo, peccant graviter. Patet ex dictis in Tr. de Sacramentis in genere (n. 426 sq.), ex can. 468 et præsertim can. 939 : “ Minister ordinarius ex justitia tenetur hoc sacramentum per se ipse vel per alium administrare, et in casu necessitatis ex caritate quilibet sacerdos ”. (B) Tenentur pastores, juxta S. Ligorium (n. 729), etiam cum proprio vitæ periculo, hoc sacramentum ministrare infirmo qui ver­ satur in mortali peccato et usu sensuum privatur : tunc enim abso­ lutio data remanet dubia, cum ad ejus validitatem requiratur, juxta probabiliorem opinionem, attritio modo sensibili manifestata; tenentur igitur pastores saluti hujus ægrotantis providere alio secu­ riori modo, nempe ministrando extremam unctionem, ad cujus efficacitatem sufficit attritio interna. (Cod., c. 2182, 2185). Nonnulli tamen theologi negant pastorem ad id teneri cum periculo vitæ, quia spes proximum salvandi in hoc casu certa non est, cum incertum sit num moribundus sit attritus *. (C) Sacerdotes, qui curam animarum non habent, ex caritate sub gravi tenentur, deficiente parocho, extremam unctionem ministrare moribundo, qui verisimiliter est in peccato gravi, nec confessionem instituere potest, quia receptio hujus sacramenti moraliter neces­ saria est ad hujus moribundi salutem (can. 939). 984. 2° In administratione sacramenti. Ceremoniæ accurate serventur. (A) Breviter describuntur'1, (a) Tres prcevia orationes recitantur, in quibus pro infirmo postulantur æterna felicitas, serena lætitia, dæmonum effugatio, benedictio et protectio Christi ; posteaque, facta confessione generali, dicitur Misereatur, etc. (b) Unctiones fiunt modo supra descripto, n. 960. (c) Tan■ Ballerini, Opus Morale, n. 45 ; Génicot, n. 421. * A. Villien, 12Ex. Onction, in Rev. du Cl.fr., t LXX, 1912, p 641-667. 1 DE EXTREMA UNCTIONE. 703 dem tres recitantur orationes, in quibus Deus rogatur ut effectus sacramenti plene producantur. (B) Obligatio eas servandi, (a) Omittere omnes oratio­ nes in Rituali præscriptas, ante et post unctiones, esset peccatum mortale, extra casum necessitatis, quia materia gravis est. (b) Idem dicendum est regulariter loquendo-de actu ministrandi sine vestibus sacris, nempe superpelliceo et stola. (c) Veniale est sacramentum ministrare sine lumine, aut sine ministro; justa tamen causa excusat. Nunquam mulier adhibenda est ad officium ministri, et si minister desit, sacerdos ipse orationi­ bus respondeat. 985. 30 Quoad visitationem infirmorum ». (A) Obli­ gatio. Parochi aliique curam animarum habentes, sub gravi tenentur visitare infirmos periculose ægrotantes, etiam post administrationem sacramentorum, et agonizantes juvare, si commode fieri possit, eisque impertiri bene­ dictionem apostolicam cum indulgentia plenaria in arti­ culo mortis. Constat ex Rit. Rom.t ubi de visitatione infirmorum et c.\ can. 468 : “ Sedula cura et effusa caritate debet parochus in sua paroecia, maxime vero morti proximos, adjuvare, eos sollicite sacramentis reficiendo eorumque animas Deo commendando. — § 2. Parocho aliive sacerdoti qui infirmis assistat, facultas est eis concedendi benedictionem apostolicam cum indulgentia ple­ naria in articulo mortis... quam benedictionem impertiri ne omittat Ratio est quia salus æterna animarum pendet ex modo quo ægroti ultimas difficultates et tentationes superant; jam vero pastor eos juvare maxime potest ac debet tum consiliis tum precibus, tum ipsis largiendo ultimam absolutionem. (B) Modus visitandi infirmos describitur a Rit. Rom. (a) Non exspectabit parochus ut vocetur, sed ultro accedet, statim ac nove­ rit unum e suis subditis esse ægrotum; et hortabitur parochianos ut ipsum admoneant statim ac quis infirmatur. (b) Non semel, sed iterum infirmum visitabit, prout expediens judicaverit, præsertim pauperes eisque pro modulo suo eleemosy­ nas erogabit. ' S. Alphonsus, Praxis Confess., cap. ult., Bievis praxis assistendi infir­ mis; Capelmann, Medic, pastoralis, p. 210 sq.; W. Stang, Pastoral Theolo&y, § 37- 704 DE EXTREMA UNCTIONE. (c) Ægrotos autem visitans, modestiam, honestatem et gravita­ tem servabit ut amoveantur non solum pericula, sed etiam suspi­ ciones (d) Cum prudentia et caritate sacramenta proponet, seduioque monebit infirmos extremam unctionem, nedum sit mortis impen­ dentis augurium, ad sanitatem corporalem multum conferre. (e) Paratus erit ægrotos ad patientiam hortari, præsertim per exemplum Christi et Sanctorum, eosque munire contra tentationes tunc temporis urgentes. ii iT « Ù< ί z; : ii i ■£ Ili .M •1 ?l··; ii, I. »k I ,»k !: 1 “ Ægrotos visitans, ea, qua sacerdotes Dei decet, baneslate et gravitate se habeat, præsertim cum feminis, iis præcipue quæ canonicam ætatem necdum attigerunt ; infirmæ sc. cubiculum, nisi illa præmonita, non ingrediatur; sine necessitate non sit solus cum sola, et dum eam consolatur eive commiseratio­ nem testatur, abstineat ab omni sermone, vel etiam verbo, quod ab aliis audiri nollet. Honestas tamen et gravitas, præcipue in prima visitatione, caritati, urbanitati et affabilitati chrîstianæ conjunctæ esse debent ut sacerdos animum infirmi lucretur, faciliorcmquc ad eum accessum habeat’’. (Λ7Λ 2uwz DE ORDINE Auctores consulendi. Patres antiqui nonnisi obiter de Ordinis sacramento disputa­ runt, inter quos S. Gregorius Naz.’, Orat. II; S. Gregorius Nys. In suam ordinationem; S. Joannes Chrysost., De sacerdo­ *; tio S. Innocentius I. Ep. II et III. * Saculo Γ ascribi potest Liber De Ecclesiastica Hierarchia 4, sub nomine Dionysii Areopagitae vulgatus. Sac. VI, S. Gregorius M., Regula pastoralis. Sac. IX. Hincmarus, De officiis Episcoporum; Rab. Maurus, Si liceat chor­ episcopis presbyteros et diaconos ordinare de consensu episcopi sui. Inter Theologos : S. Thomas Aq., Supplem., q. 34-40, aliique theologi qui de Sacramentis scripserunt ; Philibertus Marchini, Barnabita, De sacramento Ordinis et sacrif. Missa, Lugduni, 1638; A. Bernal, S. J., De Sacramentis in genere et de Euchar. et Ordine in particulari, Lugduni, 1651; Dom Gravina, O. P., Pro sacro­ sancto Ordinis sacram, vindicia orthodoxa, Neapoli, 1634; J. Morinus, Comment, historicus ac dogmaticus de sacris Ordinationibus, Paris, 1655; Rallier, De Sacris Electionibus, 1636 (ap. Migne, Theol. Curs., t. XXIV) ; Leo Allatius, De atate et interstitiis in collatione Ordinis etiam ap. Gracos servandis, Romæ, 1638; Oberndorfer, De Sacram. Ordinis, 1759·, J. Pons, S. J., Disser­ tatio historico-dogmatica de materia et forma sacra Ordinationis, Bononiæ, 1775; Berioli, De sacram. Ordinis, Castelli, 1787; Furtner, Das Verhaltnis der Bischofsweihe zum heiligen Sakramente des Ordo, 1861 ; Kurz, Der Episkopat, der hochste vom Pre<^byterat verschiedene Ordo, 1877; Schulte- Plassman, Der Episko­ pat, ein vom Presbyterat verschiedene selbstandiger sakramentaler Ordo, 1883 ; P. Gasparri, Tr. canonicus de Sacra Ordinatione, Paris, 1894 ; S. Many, Pralectiones de Sacra Ordinatione, Paris, 1905; Saltet, Les réordinations, 1907; Card. Van Rossum, De essentia sacramenti Ordinis disquisitio historico-theologica, 1914; J. Tixeront, DOrdre et les Ordinations, Paris, 1925. Inter Protestantes : Wordsworth, The Christian Ministry, London, 1872; Dickinson, Defence of Presbyterian Ordination; Ch. Hodge, Discussions in Church Polity, New York, 1878; ’ P. G., XXXV, 407. - ’ P. G., XLV, 543. 3 P. G., XLVHI, 623. — < P. G., I, 369. T. Ill Tbeol. Dogm. — 23 70β DE ORDINE. Kraussold, Amt u. Gemeinde, 1858; Ahrens, Das Amt der Schlussel, 1864; Lichtenberger, op. cit., t. XI, p. 374 ed. 1881; Behm, Die tfandat’-Λ ■V 714 CAPUT I. dari “spiritum virtutis, dilectionis, et sobrietatis” : quæ quidem omnia gratiam sanctificantem comitantur; 3) insuper agitur de gratia quæ negligi et iterum excitari potest, dum gratia gratis data neque remissionem neque augmentum patitur. Addi autem potest hoc vocabulum merito fuisse selectum, quia ordinatione confertur tum gratia gratum faciens, tum gratia gratis data, nempe potestas sacerdotalis. M I- rt · *1 ·>> îmc w ■ «.'l“ (C) A Christo institutum; Ipse enim solus gratiam adnectere potest signo sensibili. Et revera Christus, qui jam Apostolos segregaverat et speciali modo educaverat, eisdem potestatem et gratiam consecrandi contulit in ultima cœna, dum dixit : “ Hoc facite in meam commemorationem ”; et post Resurrectionem potestatem gratiamque dimittendi pec­ cata : “ Quorum remiseritis, etc. ” Hanc vero institutionem esse permanentem constat 1) ex fine hujus institutionis, qui in eo situs est ut consecret ministros sacrificii et sacramentorum, quæ, cum ipsa Ecclèsia, usque in finem mundi perdurare debent; 2) ex Apostolorum agendi ratione, qui tum diaconos tum presbyteros ordina­ verunt1; et insuper discipulis suis facultatem alios ordinandi reliquerunt2; 3) et ex praxi Ecclesiæ, cum historia constet S. Pontifices et Episcopos eadem facultate indesinenter usos fuisse. Γ 1 :Ît 1’ 992. Objiciunt Novatores 3 de omnibus Christianis dictum fuisse : “Vos autem genus electum, regale sacerdotium”*; “Fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo ” 5. Resp. Praefata verba nonnisi de sacerdotio improprie dicto intel­ ligi possunt;nam fideles in hoc textu vocantur reges, " regale sacer­ dotium ”; atqui, juxta omnes, sunt reges solum lato sensu; ergo pariter sunt sacerdotes improprie dicti; quod confirmatur ex , contextu, nam dicuntur offerre spirituales hostias, id est, sacrificia improprie dicta, videlicet cor contritum et humiliatum, bona opera, etc.; ergo non sunt sacerdotes proprio sensu; ex locis paral­ lelis, nam, populus israeliticus vocatur regnum sacerdotale6, sed certe lato sensu, nam omnibus notum est discrimen divinitus fuisse statutum inter levitas et reliquum populum. 1 Act.. VI, 6; XIV, 22. 1 Quorum argumenta fuse exponit E, Hatch *, The organization of the early chrùtian Church5, Oxford, 1895; atque confutat J. Tixeront, 1. cit. 3 I Tim.. V, 22. — 4 I Petr.. II, 9. — 5 Afoe., 1, 6. •ÆW.,XIX» 6, i resr JTszr r C. DE ORDINE IN GENERE. 715 993. 2° Traditione. (A) Ex Patribus quorum unani­ mem consensum invocat Tridentinumx. (a) Jam Patres apostolici dicunt aut supponunt ordinem sacerdotalem seu sacram hierarchiam a laicorum ordine jure divino distingui, et tres esse ordines hierarchicos, nempe episcopatum, presby­ teratum et diaconatum. Ita auctor Doctrina duodecim Apostolorum (Didachè), postquam eucharistiæ celebrationem descripsit, hæc habet de episcopis et diaconis, ita innuens præcipuum eorum munus esse non solum prædicationem, sed et eucharistiæ celebrationem ’ : “ Constituite igitur vobis episcopos et diaconos dignos Domino, viros mansuetos et argenti non cupidos et veraces et probatos; vobis enim minis­ trant et ipsi ministerium prophetarum et doctorum ”. 5. Clemens Romanus, Corinthios ad obedientiam presbyteris debitam revocans, declarat oblationes et officia sacra ab episcopo et sacerdotibus perfici, eisque honorem et obedientiam præstandum esse quia ab Apostolis constituti sunt, hi autem a Christo et a Deo 3. 5. Ignatius declarat sacra peragi ab “ episcopo præsidente loco Dei, et presbyteris loco senatus apostolici, et diaconis... concredi­ tum habentibus ministerium Jesu Christi”·». Sæc. Ill ineunte, Tertullianus hæreticos reprobat qui laicis sacerdotalia munera injungunt 5: “ Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes : nunc neophytos collocant, nunc sæculo obstrictos, nunc apostatas nostros... hodie presbyter, qui cras laicus; nam et laicis sacerdotalia munera injungunt!” Alibi des­ cribit varia munera episcoporum, presbyterorum et diaconorum 6. Ratio hujus discriminis est, juxta Patres, quia sacerdotes non solum jure divino laicis praesunt, sed etiam quia, vi ordinis, specialem potestatem acceperunt, præsertim potesta­ tem sacram eucharistiam consecrandi 7, et peccata remittendi. 994.(b) Sæc. IVe et V°, diserte asseritur impositione manuum conferri non solum potestatem consecrandi et peccata remittendi, sed et gratiam ad hæc officia implenda. * Sess. XXIII, de sacr. ordinis, cap. I, D. B., 957· 3 Didache. 14-15, ap. Funk, Patres Apostolici. I, 33-34. 3 I Cor.. XL, 1-5 ; XLII, 1-4; XLIV, 1.3. 4 Magnts.. VI, I ; Journel, 44. — 5 Deprescription.. 41 ; Journel, 300. 6 A. d’Alès, La Thiol, de Tertullien. p. 219. — Tertullianus, montanista factus, falso docuit differentiam inter sacerdotes et laicos Ecclesiæ auctoritate institutam esse : volebat enim probare laicis, utpote sacerdotibus, non licere secandas inire nuptias. — 1 Quod probatum est in Tr. de Eucharistia, n. 710. • x<*•KiU-s . 716 .‘1 9 i' •a Γ CAPUT T. Ita i) inter Gracos, S. Basilius1* 3 docet per impositionem ma­ nuum donum spirituale haberi; 5. Gregorius Nyss. declarat invi­ sibili quadam vi et gratia invisibilem animam sacerdotum in melius transformari ». “ Eadem verbis vis etiam sacerdotem augustum et honorandum facit, novitate benedictionis a communitate vulgi segregatum... Quod ad speciem externam attinet, ille sit qui erat, invisibili quadam vi et gratia invisibilem animam in melius trans­ formatam gerens ”. — 5. Ckrysostomus exponit quanto honore Deus sacerdotes ornaverit, præcipue eis conferendo potestatem missam celebrandi, et exinde infert eos non posse sine speciali gratia munus suum exercere : “An ignoras humanam animam ignem sacrificii hujusmodi nunquam gustare potuisse, sed omnes funditus perituros fuisse, nisi magnum adesset gratiæ Dei auxi­ lium ” 3. Quare eos hortatur ne hanc gratiam exstinguant 45*7. — 5. Cyrillus Alex, declarat Christum sacerdotes perficere “per veram sanctificationem, suæ naturæ participes communicatione Spiritus efficiens ” 5. 2) Inter Latinos, S. Innocentius I aperte docet in ordinatione conferri plenitudinem Spiritus Sancti * ideoque gratiam. — 5. Au­ gustinus, baptismum et ordinem comparans, affirmat utrumque esse sacramentum, et quidem indelebile 1 : “Utrumque sacramentum est et quadam consecratione datur; illud, cum baptizatur, istud, cum ordinatur, ideoque in catholica utrumque non licet iterari — Quanta autem sit gratia in ordinatione recepta, exponit 5. Gre­ gorius M. Virtus vero sacramenti gratia est Spiritus septiformis. Quam certe gratiam qui accipiunt, quasi alio accepto corde immu­ tantur, quia quos gratia sua Spiritus Sanctus roborat, eos facit esse protinus quod non erant ”8. 995. (B) Ex universali Ecclesiæ praxi, qualis in libris liturgicis consignatur, etiam antiquissimis, utriusque Eccle­ siæ græcæ et latinæ : ibi enim inveniuntur ritus et preces quibus confertur tum potestas tum gratia tribus hierarchicis ordinibus respondens 9. (a) In ordinatione episcoporum, jam sæc. IV0, hæc oratio recita1 Epist. 188 ad Amphil., can. I, P. G., XXXII, 668; Journel, 919. ’ Oral, in Baft. Christi, P. G., XLV1, 581 ; Journel, 1062. 3 De sacerdotio, lib. III, η. IV, P. G., L. 432. 4 Hornil. I in ef. II ad Tim., n. 2, P. G., LXII, 603. 5 In Joan., XX, 22, 23, P. G., LXXIV, 71 x. 4 Efist., XXIV, Ad Alex., n. 4, P. L., XX, 550. 7 Coni. efist. Parnieniani, L II, c. 13, n. 28, P. L., XLIII, 70$ Journel, 1617. • In I Reg., 1. IV, c. 5, n. 23; P. L., LXXIX, 299. * J. Tixeront, of. cit., p. 103-174. DE ORDINE IN GENERE. 717 batur ‘ “ Da illi, Domine omnipotens, per Christum tuum parti­ cipationem Sancti Spiritus, ut habeat potestatem remittendi peccata secundum mandatum tuum, dandi ordines juxta præceptum tuum, et solvendi omne vinculum secundum potestatem quam tribuisti apostolis ”. — Secundum recentiora euchologia, pontifex manum imponit super caput electi, longam profert orationem, in qua gra­ tiam Spiritus Sancti postulat, ut electus episcopatu digne fungatur2. (b) Quoad ordinationem presbyterorum, res ita se habet apud Gracos^Episcopus dextram manum imponit capiti ordinandi ad presbyteratum, ait : “ Divina gratia, quæ semper infirma curat, et ea quæ desunt adimplet, promovet N. devotissimum diaconum in presbyterum : oremus pro eo ut veniat super eum sanctissimi Spiritus gratia”. Postea precatur ut ingentem etiam hanc gratiam Sancti Spiritus recipiat et magno hoc sacerdotali honore dignum se exhibeat, posteaque prosequitur : “ Domine, etiam et istum quem tibi presbyteri gradum subire complacuit, dono Sancti tui Spiritus adimple, ut inculpate sancto tuo altari assistere dignus fiat, regni tui evangelium annuntiare, veritatis tuæ verbum sanctificare, dona et hostias spirituales, populumque tuum per lavacrum rege­ nerationis innovare ”. — Similia inveniuntur in euchologiis aliorum Orientalium .* (c) Ex conciliis, v. g., Chalcedonensi (351), Aurelianensi ^536) quæ docent gratiam conferri ab ordinatione, quæ proinde verum est sacramentum; præsertim Florentinos : “Sextum sacramentum est ordinis”; Tridentino^ .-“Dubi­ tare nemo debet Ordinem esse vere et proprie unum ex septem Ecclesiæ sacramentis 996. 30 Ratione suadetur. Ad divinam providentiam pertinet ut in societate ecclesiastica spirituales adsint duces, qui populum christianum regant : hæc est enim lex omni­ bus imposita ut inferiora per superiora ad Deum reducan­ tur. Atqui convenit ut præfati duces ritu sacro et gratiæ productivo ad id deputentur : (a) si enim ritus, quo homines filii Dei et membra Ecclesiæ fiunt, est sacramentum, ita sacramentum esse decet ritum quo quidam, inter fideles, duces militum Christi efficiuntur, fideique doctores, et sacra* Constit. Apostolorum, 1. VIII, c. 5, η. 7 ; Journel, 1234· • Goar, p. 251. — 3 Goar, Euchologion, Venetiis, 1730, p. 242 sq. 4 Schelstrate, Acta orient, eccles., I, 201, 274 sq.; Denzinger, Rit. orien­ tal., I, 129. s D. B., 701. —4 D. B., 959. ill 1 ■Mi CAPUT I. 718 mentorum ministri 1*3; (b) cum homo propriis viribus non valeat digne mysteria Dei dispensare, omnino decet Deum, eo ipso actu quo hoc munus confert, concedere gratiam ad hoc rite implendum necessariam ; (c) cum particeps fiat sacerdotii Christi, divinæ Providentiæ consentaneum est ut ritu sacramentali particeps reddatur sanctitatis cujus Chris­ tus possidet plenitudinem. 997- Notandum. De tempore quo sacramentum ordinis institutum est nil certi habetur. Juxta communiorem sententiam, institutum esse ridetur in ultima cana, quando Christus Apostolis contulit potestatem eucharistiam consecrandi; cui potestati, post resurrectionem, addidit potestatem peccata remittendi, docendi et regendi. § II. De numero ιζ· » Λ $ HK I·» 3i • ac ' K et sacramentalitate ordinum. 1. De numero ordinum. i° De septem ordinibus in ecclesia latina. 998. (A) Tri* dentinum commemorat septem ordines : “ Nam non solum de sacerdotibus, sed et de diaconis sacrae litteræ apertam mentionem faciunt... et ab ipso Ecclesiæ initio sequentium ordinum nomina, atque uniuscujusque eorum propria ministeria, subdiaconi scilicet, acolythi, exor­ cista, lectoris, et ostiarii in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu... ” (B) Hanc autem distinctionem esse antiquissimam constat ex ep. S. Cornelii (a. 251), in qua asseritur Romæ “presby­ teros esse quadraginta sex, diaconos septem, subdiaconos septem, acolythos duos et quadraginta, exorcistas autem et lectores cum ostiariis quinquaginta duos ” 3. (C) S. Thomas hujus distinctionis rationem sic explicat : ordinis sacramentum ad eucharistiam praecipue ordinatur : atqui septem sunt praecipua officia circa eucharistiam : 1 S. Thomas, Supplent.^ q. 34, a. 1. • Sess. XXIII, de sacr. ordinis, cap. 2, D. B., 958. 3 D. B., 45. — Attamen quidam octo ordines agnoscunt, quia episcopatum tanquam a presbyteratu distinctum existimant. Immo canoni'sta multi novem computabant, quia dicebant tonsuram esse ordinem, immerito tamen, cum hæc sit tantum præambulum ad ordines. DE ORDINE IN GENERE 719 1) sacerdos Eucharistiam consecrat; 2) diaconus eam dis­ pensat; 3) subdiaconus materiam sacramenti præparat in vasis sacris; 4) acolythus eamdem præparat in vasis non sacris; 5) exorcista purificat illos qui daemonibus vexati ab Eucharistiæ receptione impediuntur; 6) lector docet eos qui ab Eucharistiæ receptionem sese præparant ; 7) ostiarius ab ecclesia, ubi eucharistia consecratur, arcet infideles». N. B. In eccæsia orientali, expresse enumerari solent quatuor tantum ordines, nempe lectoratus, subdiaconatus, diaconatus, pres­ byteratus; sed exinde inferre non licet tres ordines omissos non existere. Nam acolythatus et ostiariatus simul cum subdiaconatu conferuntur, et exorcistatus cum lectoratu ’. 20 De ordinibus sacris et non sacris, majoribus et minoribus. 999. (A) Inter ordines, alii sacri, alii non sacri dicuntur. Omnes quidem ex se aliquid sacri habent; sed tres tantum, ait S. Thomas 3, proprie ut sacri habentur quatenus versantur arca rem sacram, scilicet sacerdotium et diaconatus, qui habent actum circa corpus et sanguinem Christi consecratum, et subdiaconatus qui habet actum circa vasa consecrata. (B) Tres ordines sacri dicuntur majores, quia, secundum S. Doctorem *, majora habent munia et majorem imponunt obligationem, scilicet continentiam. Quam distinctionem sancivit Codex, c. 949 : “ Nomine ordinum majorum vel sacrorum intelliguntur presbyteratus, diaconatus, sub­ diaconatus; minorum vero acolythatus, exorcistatus, lectoratus, ostiariatus ”. 1000. Etsi plures sint ordines, unum est tamen ordinis sacra­ mentum. Nam, ut ait S. Thomas s, “ divisio ordinis non est totius integralis in suas partes, neque totius universalis, sed totius potestativi : cujus hæc est natura quod totum secundum comple­ tam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius. Et ita est hic : tota enim plenitudo sacramenti hujus est in uno ordine, scilicet sacerdotio, sed in aliis est quædam partici­ patio ordinis... Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum ”. 1 Supplent., q. 37, a. 2. • Benedict XIV, Const. Etsipastoralis, 26 maii 1742, § 7. 3 Suppletu., q. 37, a. 3. — 4 Ibid. — 5 Suppl., q. 37, a. 1, ad 2. • τ- '73S-1' 720 CAPUT I. II. De sacramentalitate horum ordinum1. Quæstio expenditur quoad episcopatum et presbyteratum, diaconatum, necnon subdiaconatum et minores ordines. i° De episcopatu et presbyteratu. II 1001. (A) De sacramentalitate episcopatus et pres­ byteratus. (a) De fide est episcopatum et presbyteratum rationem habere sacramenti. Constat ex Tridentina defini­ tione 23 4 : “Si quis dixerit in Ecclesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quæ constat ex episcopis, presbyteris et ministris, A. S. ” Ad quam definitionem intelligendam, hæc notamus. Episcopatus est sacerdotium plenum, conferens non solum potestatem consecrandi eucharistiam, sed etiam potestatem confirmandi et ordinandi quæ non competit simplici sacer­ doti. Presbyteratus autem est sacerdotium simplex et confert" potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini et peccata remittendi et reti­ nendi”^ Jamvero Tridentinum definit hierarchiam divina ordinatione institutam constare “ ex episcopis et presbyteris". ideoque episcopatum et presbyteratum esse ordines a Christo institutos seu sacramentum proprie dictum. V rZ ii :i f (b) xA.liunde id constat e thesi de existentia sacramenti ordinis, in qua probatum est, ex Patribus et antiquis litur- ' giis, sacramentum ordinis iis præsertim competere qui gau­ dent potestate consecrandi et absolvendi et gratia hæc munia exercendi, id est, episcopis et presbyteris seu sacerdotibus, nn. 993, 995. F Λ ·> Hr (C) Revera, ait 5. Thomas 4, “ ordinis sacramentum ad sacramentum eucharistiæ ordinatur, quod est sacramentum sacramentorum... Et ideo distinctio ordinum est accipienda 1 S. Thom., Suffi.. q. 40, a. 2-6; S. Bellarminus, c. 5-8; L. Billot, th. 29; S. Many, p. 3-44;}. Tixeront, p. 57-102. 1 Sess. XXIII, de sacr. ordinis, can. 6, D. B., 966. 3 Trident.^ sess. XXIII de sacr. ordinis, can. I, D. B., 961. 4 In ΖΓ, dist. 24, q. 2, a. 1; cfr. C. Gentesy L IV, c. 74, ubi S. Doctor ostendit potestatem remittendi peccata necessario sequi ex potestate eucha­ ristiam consecrandi. • .·■ * DE ORDINE IN GENERE. 721 secundum relationem ad eucharistiam, quia potestas ordinis est ad consectationem eucharisties, aut aliquod ministerium ordinatum ad hoc ”. Ordinum igitur centrum est sacerdo­ tium, plenum aut simplex, quo datur potestas eucharistiam consecrandi. Si igitur ordo est sacramentum, ut probatum est, sacramentalitas praecipue competit sacerdotio, id est episcopatui et presbyteratui. 1002. (B) De praeeminentia episcopatus supra pres­ byteratum. (a) De fide est (contra Waldenses, Wicliffum, Calvin ianos) episcopos esse presbyteris superiores, ex Trident.1 ; “ Si quis dixerit episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi, vel eam quam habent, illis esse cum presbyteris communem..., A. S. ”. Noluit quidem concilium definire hanc superioritatem esse jure divino, sed hoc tamen ex contextu satis clare colligitur; nam ideo dicuntur episcopi presbyteris superiores quia habent potestatem confirmandi et ordinandi; atqui hoc pertinet ad potestatem ordinis, quæ ab institutione Christi pendet. (b) Ex Scriptura jam colligitur hæc episcoporum superioritas ; nam, inter presbyteros a S. Paulo ordinatos, qui­ dam jus habent alios presbyteros ordinandi eosque regendi et judicandi : “ Reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros...; adversus presbyte­ rum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus ” 2 * (C) Idem constat ex Patribus 3, præsertim ex epistolis S. Ignatii, in quibus multoties asseritur singulas ecclesias ab uno episcopo regi, qui Christum repræsentat, et cui omnes, etiam presbyteri et diaconi, obedire *debent· . Ratio est quia, teste S. Epiphanio 5, “ episcoporum ordo ad gignendos patres præcipue pertinet; alter (ordo nempe presbyterorum), cum patres non possit, filios Ecclesiæ regenerationis lotione producit, non tamen patres aut magistros ”. ’ Sess. XXIII, can. 7, D. B., 967. • I Tim., V, 19; ci. Tit., I, 5. — 3 Cfr. Morinus, Exercit. III. 4 Ad Smyrn., n. 8. s Cont, hares., LXXV, \\ P. G,, XLII, 507· I I r ' • s -& (d) Constitutiones Apostolicæ statuunt episcopum ordinari a duobus vel tribus episcopis, presbyterum vero aut diaco­ num ab uno episcopo, et addunt nec presbyterum nec diaconum clericos ordinare posse *. 1003. Opponitur quidem auctoritas 5. Hieronymi dicentis : “ Idem est ergo presbyter qui et episcopus sed alibi clare dis­ tinguit inter episcopos, presbyteros et diaconos, et quidem ex insti­ tutione divina 3. Nisi igitur sibi aperte contradicat, dicere vult episcopum et presbyterum eamdem potestatem habere quoad aliquid, nempe consecrationem eucharistiæ, non autem quoad omnia. Alibi siquidem addit * : “ Quid enim facit episcopus quod presbyter non facit, excepta ordinationel" Quibus verbis diserte asseritur episcopum ordinationem conferre posse; quod nequit presbyter. 1004. (C) Controvertitur autem utrum episcopatus sit ! ordo plene distinctus a presbyteratu an extensio et comple­ mentum presbyteratus ; seu, aliis verbis, utrum character episcopalis complectatur tantum ex se potestatem stricte episcopalem (nempe ordinandi et confirmandi), an potius totam etiam potestatem presbyteralem (nempe consecrandi et absolvendi), ita ut si quis diaconus consecrationem episco­ palem accipiat, efficiatur simul presbyter et episcopus. (a) Plerique theologi asserunt characterem episcopalem com­ plecti tantum potestatem stricte episcopalem, ita ut nullus valide possit consecrari episcopus, nisi prius presbyter fiat. Quod pro­ bant ex generali lege stricte prohibente ne quis nisi presbyter in episcopum ordinetur, et ex eo quod concilia Hierosolymitanum et Sardicense reprobaverunt Ischyram, S. Athanasii accusatorem, qui, cum non esset presbyter, episcopus ab Arianis contra antiquam traditionem consecratus fuerats. Inter eos tamen multi negant episcopatum et presbyteratum esse ordines adæquate distinctos nec admittunt episcopatum producere characterem distinctum a charactere presbyterali, sed tantum hunc characterem ampliare et extendere ad effectus alios, nempe ad potestatem ordinandi et confirmandi : ita Billuart, L. Billot6. 1 Lib. Ill, c. 20, P. G.y I, 803. 2 *Comment in Tit., I, 4, P· L., XXVI, 561. 4 Ep. 146, ad Evangel., P· L·, XXII, H94- — Cfr. Tr. de Ecclesia, n. 663. 5 S. Athanasius, Apolog. contra Arianos, n. 85, P. G., XXV, 399; Theodoretus, Zf. E., L II, c. 6, P· G., LXXXIII, 1006. ‘ Thés. XXXI. DE ORDINE IN GENERE. 723 (b) Attamen eruditi et canonists non pauci putant per consecra­ tionem episcopalem conferri potestatem simul episcopalem et presbyteralem, ideoque diaconum posse valide in episcopum consecrari, omisso presbyteratu ’. Ratio est quia historice constat Romæ per plura sæcula diaconos consecratos fuisse episcopos, omissa presbyterali ordinatione : id probant libellus octavus et nonus Ordinis Romani2, ubi traditur modus quo diaconus, electus in episcopum, aut S. Pontificem, consecretur episcopus, — Liber diurnus 3, ubi idem invenitur, — facta plurima diaconorum in episcopum consecratorum, omisso * presbyteratu (v.g., Valentini, an. 827, S. Nicolai,an. 858, Joannis, discipuli S. Galli). (c) Conclusio. Libera manet controversia, cum, teste Bene­ dicto * , X/V “ nemo prohibeat disceptare num episcopatus sit ordo a presbyteratu distinctus, an character in episcopali consecratione impressus differat, vel potius sit ampliatio quaedam characteris in collatione presbyteralis ordinis impressi, — itidemque an vetustio­ ribus temporibus a diaconatu factus sit transitus ad episcopatum, ordine presbyterali non antea suscepto ”. Sed controversia est magis speculativa quam practica, cum hodie Ecclesia nunquam ordinet quemquam ad episcopatum nisi sit sacerdos. {Codex, c. 331, 30). 2° De diaconatu. Diaconatum esse vere sacra­ mentum certum est contra paucos, ut Durandum, Cajetanum, Vasquez : (a) ex Scriptura infertur; nam diaconi, ab Apostolis creati ex mandato Christi, ibi exhibentur ut adju­ tores Apostolorum non solum in ministrando mensis, sed in prædicando et baptizando 6 ; per impositionem manuum ab Apostolis ordinantur, et hoc ritu gratia confertur, ut ex con­ textu et parallelis locis constat 7 ; ergo diaconatus est ritus sensibilisgratiæproductivus, ideoque sacramentum a Christo institutum, (b) Ex Tridentino; nam : 1) definit, n. 1001, hierarchiam, divina ordinatione institutam, constare ex 1005. * Mabillon, Comment, ad Ordinem Romanum, nn. 16, 18, P. L., LXXVIII, 912, 919; Martène, De antiquis Ecclesia ritibus, 1. I, c. 8, a. 3, n. io; Char­ don, Hist, des Sacrements, de l’Ordre, part. I, c. 5;.Parisot, Les ordinations per saltum, in Rev. de l'Orient chrétien, t. V, 1900, p. 335-369;S. Many, op. cit., p. 16-24, cam aliis auctoribus ibi allegatis. • P. L., LXXVIII, 1003. — 3 P. L., CV, 38-39. — * S. Many, ρ- 19·«>· s Epist. In postremo, 20 oct. 1756, § 17. e Act., VI, 1-15; VIII, 5-12; 26-40. ’ Ad., VI, 6, 8; VIII, 17-19; XIII, 2, 3. I episcopis, presbyteris et ministris; atqui inter hos certo recenseri debent saltem diaconi qui ministrorum sunt primi; 2) definit insuper “ per sacram ordinationem dari Spiritum Sanctum, ac proinde non frustra episcopos dicere : Accipe Spiritum Sanctum ” »; atqui præfata verba in ordinandis diaconis pronuntiantur; ergo sunt efficacia et vere gratiam conferunt, seu, aliis verbis, diaconatus est vere sacramentum. (C) Ex liturgiis, quæ testantur diaconos jam antiquitus in utraque Ecclesia ordinatos fuisse per impositionem manus episcopi, et orationem qua pontifex postulat ut eis gratia roboris conferatur ad sua munia fideliter exsequenda2. 1006. 30 De subdiaconatu et minoribus ordinibus. Hos simul complectimur, quia subdiaconatus inter minores ordines annumerabatur in Ecclesia latina usque ad sæc. XI, et hodie etiam recensetur apud Græcos. Prænotamus hos ordines in Ecclesia inveniri, mediante sæculo tertio, ut constat ex epistola S. Cornelii Papœ ad Fabium 3. Communiter admittitur eosdem nihil aliud esse nisi par­ titiones diaconatus, eo sensu quod Ecclesia quasdam func­ tiones diaconorum commisit subdiaconis aliisque minoribus clericis. Sed quæstio est num his ordinibus adnexa sit sacramentalis gra­ tia, ideoque num rationem habeant sacramenti. (A) *Multi , præsertim inter modernos, negant, cum præfati ordines sint instituti ab Ecclesia quæ gratiam ritui externo adnectere nequit, et aliunde desit in eorum collatione impositio manuum quæ est ritus essentialis sacramenti ordinis, ex infra dicendis. (B) Alii tamen, cum S. Thoma 5, fere omnibus Scholas­ ticis, Thomassino^ et L. Billoti, putant hos ordines in fonte suo, seu in diaconatu, institutionis esse divinæ, et Chris­ tum Ecclesiæ potestatem reliquisse dividendi diaconatum 1 Sess. XXIII, can. 4, D. B., 966. * Constit. aposlol., 1. VIII, c. 17-18; Testam. Domini; Epitome; De ordina­ tionibus cleric., can. 4. D. B., 152. Cfr. Tixeront, p. 118-119. ’ Ap. Eusebium, H. E., I. VI, c. 43, P. G., XX, 622. 4 Morinus, part. Ill, exerciu n, c. I; Perrone, n. 81; Franzelin, De Tradit. \ th. 17, p. 212; S. Many, p. 41; Pesch, n. 586. s Supplem., q. 37, a. 2, ad 2; a. 3. * Vet. et nova disciplina, p. I, 1. II, c. 4a — J Thés. XXIX, § 2, p. 289-292. DE ORDINE IN GENERE. 725 in varios inferiores ordines quibus gratia conferri posset Quam opinionem, olim inter Scholasticos communem, tan­ quam probabiliorem amplectimur. Etenim Florentinum et Tridentinum docent, ex una parte, Ordinem esse sacramentum, gratiam conferens; et, ex altera, subdiaconatum ac quatuor Minores esse vere ordines ; immo, post hos enumeratos, Florentinum addit : “ Effectus autem gratiæ, ut quis sit idoneus minister”. Aliunde his ordinibus confertur character indelebilis, ut colligitur ex Pontificali ubi legitur : “ Moneat Episcopus ordinandos, ut tangant instrumenta, quibus character imprimitur ”. Hunc autem characterem esse indelebilem constat ex eo quod per excom­ municationem non tollitur. Difficultas autem ex eo desumpta quod hi ordines ab Ecclesia, non a Christo instituti sunt, ita solvitur a L. Billot : “ Responderi potest omnes ordines inferiores semper fuisse implicitos in supremo ordine ministrorum, id est, in diaconatu; ceterum relictum fuisse dispositioni Ecclesiae ut decerneret explicitam eorum collationem in parte vel in toto, prout expedire videtur. Alia difficultas, desumpta ex eo quod in his ordinibus deficit manuum impositio, evanescit, si admittitur Christum non determi­ navisse in specie infima materiam et formam Ordinis, sed Ecclesiæ dedisse potestatem utramque præcisius determinandi, simulque diaconatum in varios inferiores ordines dividendi, prout se dabat opportunitas : nil enim prohibet quin Ecclesia pro subdiaconatu et minoribus ordinibus determinaverit materiam et formam aptas ad significandam gratiam in eis collatam. Hoc modo explicatur cur modo duo, modo tres aut plures minores ordines pro varietate temporum ab Ecclesia instituti fuerint, et cur non idem fuerit nec sit numerus ordinum minorum in Ecclesia græca et latina; eodem pariter modo intelligitur cur Scholastici fere omnes docuerint hos ordines vere sacramenti rationem haberel. ” % Art. II. De essentia sacramenti ordinis seu de materia et forma’. 1007. Status quæstionis. Hic agimus tantum de materia et forma presbyteratus ; soluta enim hac quæstione, ’ L. Billot, 1. c., p. 290; cfr. S. Thom., Suppi., q. 37, a. 2, ad 2. * S. Thom., Suppi., q. 34, a. 4-5; ejus Commentatores; Card. Vati Rossum, De essentia saer. Ordinis, Friburgi Br., 1914. 726 CAPUT I. facilior erit solutio quoad ceteros ordines, de quibus infra dicemus. IOO8. r° Facta exponuntur, (a) In Scriptura non alia »» ' ;;; : hif ... ita 1« · <· :: designatur Ordinis materia nisi manuum impositio, cui revera adscribitur gratiæ collatio, supra, n. 991. Patres et antiqua Ritualia seu Euchologia, usque ad sæc. IX, soli manuum imposi­ tioni tribuunt presbyteratus collationem, quæ exinde vocatur χειροτονία aut χειροθεσία. Unde in Statutis Ecclesia antiquis1 (olim C Carthaginensi IV adscriptis, hodie vero S. Cæsario Arelatensi, ineunte sæc. VI) legitur (can. 3) : “ Presbyter cum ordinatur, episcopo benedicente et manus super caput ejus tenente, etiam omnes presbyteri, qui præsentes sunt, manus suas juxta manus episcopi super caput illius teneant". Idem fere statuitur quoad episcopum (can. 2) et diaconum (can. 4); quoad subdiaconum autem et inferiores clericos, singillatim enumerantur varia instru­ menta ordinandis tradenda (can. 5-10). (b) Ineunte sæc. X, porrectio instrumentorum primum apparet in sacramentario Noviomensi, posteaque paulatim in variis Galliæ et Germaniæ sacramentariis, aliquando non in textu, sed in margine; videlicet episcopus, post unctionem manuum, patenam cum oblatis et calicem cum vino tradit, dicens : “Accipite potestatem offerre sacrificium Deo, missamque celebrare, etc. ”x. Hæc autem por­ rectio a Græcis nunquam recepta fuit. (c) Sæc. XI, secunda manuum impositio in fine missæ primum invenitur in ecclesia Catalaunensi, deinde in Rothomagensi sacra­ mentario, sed in margine tantum, posteaque satis communis evadit in Occidente; apud Græcos vero et Orientales non invenitur. 1009. t·» UH (d) Quo facilius intelligatur controversia, recensentur præcipui ritus in collatione presbyteratus adhibiti : 1) Prima impositio manuum episcopi : episcopus utramque manum super caput cujuslibet ordinandi successive imponit, nil dicens; idem faciunt sacerdotes qui adsunt; quo facto, Pontifex et sacerdotes tenent manus dexteras extensas super ordinandos. Tunc Pontifex fideles invitat ad orandum : Oremus, fratres. recitat collectam breviorem : Exaudi nos, in qua postulat ut gratia sacerdotalis ordinandis infundatur, posteaque prafationem, in qua rogat Deum ut eis det presbyterii dignitatem et spiritum sanctitatis. 2) Traditio stola et casula. 3) Unctio manuum, post primum versum hymni Veni Creator. 4) Traditio instrumentorum, nempe calicis cum vino et aqua et patenæ cum hostia, cum verbis : Accipe potestatem offerre... 1 Martene, 1. I, α VIII* arL il; S. Many, p. 447. DE ORDINE IN GENERE. 727 5) Impositio manuum secunda, in fine missæ, cum verbis : Accipe Spiritum Sanctum : quorum remiseris peccata... 1010. 2° Variæ sententiæ. Ad melius intelligendam varie­ tatem hac de re opinionum, praemittimus, cum L. Billot', Christum per prius instituisse potestatem sacerdotalem cum gratia eidem adnexa, et tantum ex consequenti materiam et formam determina­ visse modo quodam generico, Ecclesice relinquendo, et quidem soli, jus determinandi ordinationis ritum magis concretum, secundum varias gentes aut varia tempora. Exinde intelligitur cur adsint di­ versitates et variationes in materia et forma, quin substantia sacra­ menti mutetur. Quibus positis, sex distinguuntur sententiæ in opere Card. Van Rossum jam citato. Sed, brevitatis causa, ad tres praecipuas revo­ cari possunt. (A) Scholastici multi putarunt materiam essentialem presbyte­ ratus esse solam porrectionem instrumentorum·, formamque esse verba : Accipe potestatem offerre sacrificium Deo... Patet : (a) ex verbis porrectionem comitantibus quæ clare collationem prin­ cipalis presbyterorum potestatis significant; (b) ex Decreto ad Armenos, ubi dicitur : “ Sextum sacramentum est Ordinis, cujus materia est illud per cujus traditionem confertur ordo, sicut pres­ byteratus traditur per calicis cum vino et patenæ cum pane por­ rectionem ”. (B) Plerique autem modemi, quibus praeiverunt P. Lombardus, Albertus M., S. Bo naventura, docent solam manuum impositionem, et quidem primam, esse materiam essentialem sacramentia, por­ rectionem vero instrumentorum esse ritum mere ecclesiasticum sæculo X° introductum ad lucidius designandam potestatem ordi­ natione collatam ; formam vero esse orationem Exaudi nos cum Prœfatione subséquente, aut etiam, juxta quosdam, solam Prcefationem quæ olim consecratio presbyteri dicebatur. Etenim in Ecclesia latina sola manuum impositio adhibita est per novem sæcula, supra, n. 1008; in Ecclesia graca et orientali, cujus ordinationes a Romanis Pontificibus tanquam validæ semper habitæ sunt 3, sola pariter impositio manuum adhibetur etiam ‘ Th. XXX, p. 295. 1 Lombardus, S *n/., 1. IV, dist. 24, n. 9; S. Albertus M., Compend. theol. veritatis^ 1. VI, c. 36; Morinus, part. Ill, exercit. VII, c. I-2J Tournely, De sacr. ordinis, q. Ill et VI; Martene, 1. I, c. VIII, art. 9,. n. 18; Perrone, n. 123; Pesch, n. 622-631; S. Many, p. 487 sq.; Card- Van Rossum, op. cit. 3 Benedict. XIV, Etsi pastoralis, 26 maii 1742, jubet episcopos græcos in ordinibus conferendis ritum græcum servare; et in const. Demandatam, 24 dec. 1743, prohibet ne quis quidquam innovet in ritibus Ecclesiæ gnecæ. Cfr. S. Many, p. 491-492. ΥΛΓ-'Λ £ 4* tX* a» 1 *** · ■ CAPUT I. 728 hodie; atqui, si non sufficeret sola manuum impositio, omnes hujusmodi ordinationes invalid® essent. (C) Alii, cum Bellarmino et Lugone, tenent impositionem manuum et traditionem instrumentorum esse simul materiam essentialem : nam, ex Scriptura, requiritur prior, et, ex Decreto ad Armenos, pos­ terior videtur necessaria JV. B. De mente S. Thomæ dubitatur : nam, ex una parte, in Supplemento, q. 34, a. 5, et in opusculo De articulis fidei et Ecclesia sacramentis, solam porrectionem instrumentorum recenset; ex altera autem, in Suppi., q. 37, a. 5; 3, q. 84, a. 4, manus imposi­ tioni gratiæ largitionem adscribit. Unde, juxta quosdam, mens ejus est utramque materiam necessariam esse, sed quia vox mate­ ria proprie solis rebus materialibus convenit, non dicit imposi­ tionem manus esse materiam hujus sacramenti2. — Quæ tamen interpretatio communiter rejicitur. 1011. Conclusio. Probabilior videtur opinio asserens hodie, in Ecclesia latina, tum manuum impositionem tum porrectionem instrumentorum esse materiam Ordinis. ii’ 1 i° Requiritur manus impositio saltem tanquam partialis materia ordinis. Ita communiter. I ϋ 'r‘ Etenim : (a) Manuum impositio in Scriptura et Tradi­ tione commemoratur tanquam pars essentialis ordinis, et semper in utraque Ecclesia servata fuit. Atqui ritus quem ipsi Apostoli adhibuerunt, et qui nostris etiam diebus in tota observatur Ecclesia, tanquam essentialis habendus est.. Non est enim verisimile Ecclesiam ei substituere voluisse solam porrectionem instrumentorum, (b) Insuper Tridentinum 3 aperte declarat ministros extremæ unctionis esse sacerdotes “ rite ordinatos per impositionem manuum pres­ byterii ”. (C) Leo XIII4, de materia et forma ordinis agens, ait: “Cujus conferendi materia, quatenus hoc loco se dat considerandam, est manuum impositio Impositio autem quæ requiritur non est probabilius ultima impositio quæ fit cum verbis : “ Accipe Spiritum Sanctum, quorum ' ! * 1 S. Bellanninus, Controv., De ordine, c. IX; Lugo, De sacram, in genere, disp. II, sect 5, n. 98; Vasquez, In III part. D. Thoma, disp. 239, c. 3-5; L. Billot, thes. 30. ’ Ita Van Noort, n. 227. — Contra cf. Galtier, D. T. C., t VII, 1414. 1 Sess. XIV, cap. 3; cfr. sess. XXIII, cap. 3; D. B., 910, 959. « Balla 4post. cura, 13 sept. 1896. DE ORDINE IN GENERE. 729 remiseritis peccata...”; sed prima impositio quæ primum fit in silentio et postea continuatur cum oratione Exaudi1. 1012. 2° Requiritur etiam instrumentorum traditio ut pars essentialis materiœ. Ita probabilius. Id constat ex Decreto ad Armenos, cujus auctoritas rejici nequit, cum datum fuerit “sacro approbante concilio", etsi de ejus infallibilitate disputetur, (supra, p. 208, n. 1). 1) Ibi enim dicitur materiam ordinis esse traditionem instrumen­ torum ; nec dici potest hic agi de materia mere accidentali ; nam initio decreti declaratur sacramenta perfici rebus tan­ quam materia...; et additur : “quorum si aliquid desit, non perficitur sacramentum”; ergo agitur de materia essentiali. 2) Aliunde, quando de ceteris sacramentis agitur, materia quæ indicatur est materia essentialis ; ergo etiam in ordine. Præfatum decretum recenset tantum porrectionem instrumento­ rum, nil dicens de impositione manus. Id autem satis facile expli­ catur; auctor enim decreti, nempe EugeniuslV, optime noverat in utraque Ecclesia hanc impositionem semper in usu fuisse; sed, sciens instrumentorum porrectionem in ecclesiis orientalibus non adhiberi, volebat Armenos hac in re praxim sequi Latinorum, qui per plura sæcula, impositioni addiderant instrumentorum porrec­ tionem. Hoc igitur decreto minime excluditur manus impositio ut pars essentialis sacramenti ordinis. Ceteroquin huic controversiæ non est insistendum : specu­ lative enim valde probabiliter nunquam solvetur; in praxi autem, cum hic agatur de validitate sacramenti ad perenni­ tatem sacerdotii omnino necessarii, tutior pars sequenda est, ideoque sedulo servandi sunt varii ritus qui probabiliter essentiales sunt, ut infra dicemus ubi de singulis ordinibus. Art. III. De effectibus sacramenti ordinis2. Duplex est ordinationis effectus, gratia et character; sed character dici potest effectus primarius, quatenus ad bonum societatis ecclesiasticæ ordinatur, et semper accipitur ab eo qui valide ordinatur. ■ L. Billot, tbcs. 30, putat primam impositionem quæ fit in silentio sufficere, sed hæc opinio probabilius rejicitur. ’ Rallier, p. II, sect. 3; S. Bellarminus, c. 10; Peseta, n. 633-640; L. Billot, th. 28. I. De charactere per ordinationem impresso. 1013. ^jus existentia. De fide est ex Tridentino, supra n. 393, per Ordinem characterem in anima imprimi; sed ejus natura declarari debet. ! V W4 In ft Hujusmodi character duobus ordinibus certo imprimitur, presbyteratu et diaconatu. Quoad episcopatum, quidam dicunt, cum L. Billot *, ab eo non conferri characterem distinctum a charactere sacerdo­ tali, sed in eo characterem sacerdotalem jam receptum ampliari et extendi. Communius tamen tenetur novum characterem in episcopatu imprimi. Num etiam conferatur in subdiaconatu vel minoribus ordinibus, controvertitur : alii probabilius, cum S. Thoma, affirmant, quia hi ordines rationem habent sacramenti; alii negant, supra, n. 1006. 1014. Character ordinis supponit de necessitate charac­ terem baptismi2, et de congruitate characterem confirma­ tionis. Etenim : 1) per baptismalem characterem, homo efficitur receptivus aliorum sacramentorum, ideoque ordo non recipitur valide sine baptismo. 2) De congruitate autem cha­ racter ordinis characterem confirmationis præsupponit, quia per hunc magis idoneus redditur ad executionem ordinis. 1015. 20 Natura characteris sacerdotalis. Hic cha­ racter est signum spirituale et indelebile animæ impressum, nos configurans Christo sacerdoti, et conferens potestatem activam aliquid sacri peragendi, principaliter circa eucharis­ tiam et secundario circa prceparationem fidelium ad eucha­ ristiam. 1016. (A) Sacramento Ordinis traditur potestas conse­ crandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem Domini. (a) De fide est ex Tridentino 3 .· “ Hoc autem ab eodem Domino Salvatore nostro institutum esse, atque Apostolis, eorumque successoribus in sacerdotio, potestatem traditam consecrandi, offerendi, et ministrandi corpus et sanguinem 1 L, Billot, th. 30. —3 S. Thom.. Supplem^ q. 35, a. 3-4. 3 Sess. ΧΧΙΠ, cap. it D. B., 957. «s DE ORDINE IN GENERE. 731 ejus, necnon et peccata dimittendi et retinendi, sacræ litteræ ostendunt, et Catholicæ Ecclesiæ traditio semper docuit ”. Hujusmodi potestas plene episcopis et sacerdotibus inest; diaconi autem facultate Eucharistiam dispensandi tantum pollent; alii autem ordines materiam consecrandam præparant, ut supra explicatum est, n. 998. (b) Juxta S. Paulum l, essentiale munus sacerdotis in eo situm est ut offerat sacrificia : “ Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis”; atqui in N. Lege nullum est aliud sacrificium nisi eucharisticum, ut supra ostendimus; ergo mun,us essentiale sacerdo­ tum est eucharistiam offerre et consecrare. (C) Confirmatur ex verbis Christi 2 : “ Hoc facite in meam commemorationem"·, his enim potestatem eis contulit quod ipse fecerat iterum faciendi, id est, corpus et sanguinem suum consecrandi. (d) Hoc etiam aperte demonstrant verba Pontificalis, infra citanda ubi de quolibet ordine. 1017. (B) Saeramento Ordinis traditur etiaiii potestas præparandi corpus Christi mysticum, seu fideles, ad eucharistiœ receptionem, præsertim per sacramentorum administra- tïonem, et verbi divini prædicationem. Etenim potestas eucharistiam conficiendi et dispensandi certe supponit potestatem ea omnia præstandi quæ ad dignam Eucha­ ristiæ receptionem requiruntur. Atqui homines digne ad sacram communionem præparantur : (a) remote per prcedicationem verbi, vi cujus illuminati fidem concipiunt vel in ea crescunt, mysteria fidei præceptaque divina ediscunt, peccata fugere virtutesque colere nituntur, et ita munditiam compa­ rant, quæ ad sacrum convivium desideratur ; (b) proxime per sacramentorum administrationem, quæ sive ad peccati dele­ tionem, ut sacramenta mortuorum, sive ad vitæ spiritualis augmentum, ut sacramenta vivorum, ordinantur. 1018. 3° Proprietates. Hæc autem potestas animæ ordi­ nati ita indelebiliter inhœret, ut qui eam recepit, laicus rursus • Hebr.. V, X. — * Luc., XXII, XQ. 2αΓλ CAPUT I. 732 fieri non possit, et ordinationem rite receptam iterare non liceat. Ut ait Leo XIII », “ firmum semper ratumque in Ecclesia mansit, ordinis sacramentum nefas esse iterari". !.. iri : lh: Λ hi, *· Si multe ordinationes, praesertim sæc. 111° et IV®, et a sæc. X° usque ad XIIura, reiteratæ sunt, id ex eo provenit quod invalida a multis habebantur ordinationes ab hæreticis vel simoniacis collate ·. (a) Rebaptizantes et Donatistce jam contenderant ordinationes ab hæreticis aut traditoribus sacrorum librorum factas esse invalidas ideoque iterandas ; a S. Stephano et S. Augustino damnati et confu­ tati sunt (supra, nn. 327, 340); (b) sæc. NX, Joannes Scholasticus, patriarcha Constantinop., jussit iterum ordinari clericos ab hæresi Monophysitarum conversos, sed clerici et episcopi quantum potue­ runt restiterunt huic mandato sacris canonibus contrario; (c) a sæc. X° ad XIIuni, veritas catholica aliquo modo obnubilata est : ordinationes a Formoso papa peracte tanquam nullæ habitæ sunt; mox ordinationes simoniacorum, satis frequentes sæc. XI°, pariter nullæ declarate sunt, multis tamen id reprobantibus, praecipue S. Petro Damiano; tempore P. Lombardi 3, res adhuc disputabatur; sed S. Thomas docuit omnes ordinationes a ministris hæreticis aut simoniacis factas esse validas ideoque non iterandas 4. Ex hoc tempore antiqua traditio praevalere cæpit Hic igitur exemplum habemus veritatis antiquitus tradite, contra primos impugnantes clare proposite, postea per aliquot saecula, ob practicas difficultates, obnubilate, et tandem ultimo ab omnibus recepte. Unde Codicis canones 211 sq., de reductione clericorum ad statum laicalem, non intelliguntur de amissione characteris : “ Etsi sacra ordinatio semel valide recepta, nunquam irrita fiat ” (c. 211, § 1), sed de amissione officiorum, beneficiorum, jurium ac privilegiorum quæ Ecclesia clericis confert (c. 213). II. De gratia per ordinationem collata. 1019. Existentia. Gratia, per sacramentum ordinis est gratia habitualis secunda, et gratia sacramentalis abundans ad munera ecclesiastica ex opere operato collata, rite obeunda. (A) Gratia habitualis secunda seu augmentum gratiæ habitualis. 1 Bulla Apestai. cura, sept. 1896. • S. Many, p. 57-81 : L. Saltet, Les Rlordinatiens, 1907. 5 Sentent., 1. IV, disc. 25. — 4 Supplem., a. 38, a. 2. I I * DE ORDINE IN GENERE. 733 (a) Script.1 : “ Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum”; hanc autem gratiam esse augmentum gratiæ habitualis ex versu sequenti patet, ubi dicitur : “ Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris ”, i. e., spiritum servitutis, quo virgam Dei vindicis timeatis; sed virtutis, seu fortitudinis, ad magna et ardua pro Deo agenda vel toleranda, et dilectionis, quo Deus animæque generose amentur, et sobrietatis (σωφρονισμού ), id est, prudentiæ quo quis secundum supematuralis sapientiæ leges agere valeat. (b) Tradit, i) ex Pontificali, in quo pro sacerdotibus pos­ tulatur spiritus sanctitatis et totius forma justitia, et pro aliis clericis -ejusdem sanctitatis participatio ; 2) ex Tridentino ;“Si quis dixerit per sacram ordinationem non dari * Spiritum Sanctum, ac proinde frustra Episcopos dicere : “Accipe Spiritum Sanctum... A. S. vox enim Spiritus Sanctus gratiam habitualem designat. (c) Ratione suadetur. Cum Dei opera sint perfecta, cui­ cumque datur potestas aliqua divinitus, dantur etiam media quibus exercitium hujus potestatis congrue fieri possit; atqui gratia gratum faciens, cum jure ad gratias actuales suo tempore obtinendas, necessaria est non solum ut homo digne sacramenta suscipiat, sed etiam ut digne ea dispenset 3. 1020. (B) Gratia sacramentalis confert specialem vigo­ rem ad munia ecclesiastica digne obeunda, cum jure ad gratias actuales tempore opportuno dandas, (a) Constat ex dictis in Tr. de Sacram., n. 382. (b) Hanc autem gratiam abundantem esse facile probatur : gratia sacramentalis proportionatur muneribus et obliga­ tionibus, quæ in sacramentis imponuntur; atqui ad idoneam ordinum executionem, non sufficit bonitas qualiscumque, sed requiritur bonitas excellens, ut sicut qui ordinem susci­ piunt super plebem constituuntur gradu ordinis, ita et supe­ riores sint merito sanctitatis ; ergo gratia per ordinationem collata abundans esse debet 4. 1 // Tim., I, 6. - « Sess. XXIII, can. 4, D. B., 964. 3 S. Thom.f Supplcm., q. 35, a. I. 4 S. Thom·, Supplcm^ q. 35, a. I, ad 3. CAPUT I. 734 Corollaria practica. 1021. •· ( ; w. ..J yW 'k in * Μ Ex dictis duo fluunt consectaria : (A) Eminens sacerdotum dignitas 123 .· (a) cum non detur opus nobilius quam consecratio corporis et sanguinis Domini, major dignitas non est quam sacerdotum qui hanc consecrationem per­ agunt : i) hi angelis pnestant, qui mittuntur ad divina mandata exsequenda, dum sacerdotes ipsi Angelorum regi imperant, eum e cælo in terram descendere jubent, et quibus volunt dispensant; 2) Beatce Virgini, sub aliquo respectu, assimilantur, cum in eorum manibus, velut in utero Virginis, Filius Dei vere præsens fiat. (b) Cum sacerdotes, verbum Dei prædicando et sacramenta dis­ pensando, spiritualiter generent animas, et in eis Christi imaginem eflbrment ’, dignitate superant parentes qui filios secundum carnem generant, et assimilantur ipsi Deo qui vitam spiritualem animabus infundit. (c) Quia vero pro Christo legatione fungitur, sacerdos potiori jure quam christianus dicitur alter Christus seu vicarius Christi in terra. Cum enim, teste S. Paulo 3, in N. Lege unicus sit summus Sacerdos, Christus Jesus, qui, eo quod maneat in ætemum, sem­ piternum habet sacerdotium, nemo potest fieri sacerdos, nisi aliquo modo cum Christo identificetur, juxta illud : sacerdos alter Chris­ tus. Quod ex ejus muneribus colligitur; nam dum consecrat, ipse Christus est qui consecrat : “ hoc est corpus meum ” ; dum bapti­ zat, Christus baptizat; dum peccata remittit, Christus absolvit; dum verbum Dei annuntiat, Christus per os ejus loquitur : “ Qui vos audit, me audit”. 1022. (B) Necessitas pro sacerdotibus ad maximam perfectionem tendendi : (a) sacerdos, cum sit alter Christus charactere seu potes­ tate, debet et esse alter Christus moribus, mente, verbo et opere Christum imitando, ut, cum Paulo, fidelibus dicere valeat : “ Imi­ tatores mei estote sicut et ego Christi ” «. (b) Juxta S. Thomam 5, sacerdos sanctior esse debet religioso non sacerdote, quia ad offe­ rendum sacrificium missæ “ requiritur major sanctitas interior, quam requirat etiam religionis status... ”. 1 Patrum textus de cleri dignitate collegit Tronson, Forma cleric p. I, cap. I. Cf. A. de Molina, Le Prêtre d'après ΓEcrit. Ste, Us SS. Pères...; P. Giraud, Prêtre et Hostie; Manning, The Eternal Priesthood) ch. 1-3; Card. Gibbons, The Ambassador of Christ, 1896, ch. I ; quæ opera gallice reddita sunt. 2 Quod innuit S. Paulus dicendo (Galai., IV, 19) : *· Filioli mei, quos ite rum parturio donec formetur Christus in vobis 3 Hebr., VII, 23-25; X, 12-14. — 4 Z Car., IV, 16. 5 Sum. theol., 21 2e, q. 184, a. 8. _ ·Μ DE ORDINE IN GENERE. 735 Art. IV. De subjecto ordinis1. 1023. Ex Codia^jE 968 “5 1. Sacram ordinationem valide recipit solus/yirlbaptizatus ; licite autem, qui, ad nor­ mam sacrorum canOrrum debitis qualitatibus, judicio proprii Ordinarii, praeditus sit, neque ulla detineatur irregularitate aliove impedimento”. Unde dicemus de requisitis ad validam; 2° ad licitam ordinis susceptionem. I. Do requisitis ad validam ordinationem. Tres conditiones requiruntur : i° ut sit vir; 2° baptizatus; 30 si adultus, ut intentionem habeat recipiendi ordinem. 1024. i° Jure divino, soli homines viatores sexus mascu­ lini possunt valide recipere sacramentum ordinis. Feminæ vero ad recipiendos quoscumque ordines sunt prorsus incapaces. (A) Scriptura. Nam sacerdotes et diaconi debent praedi­ care; atqui, juxta S. Paulum : “ Mulieres in ecclesiis taceant; non enim permittitur eis loqui sed subditas esse” 2;“ Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto ” 3. (B) Traditione, i) S. Irenæus. S. Epiphanius. S. Augus­ tinus aliique 4 ut hcereticos habent Pepuzianos, Marcosianos et Collyridianos qui feminas sacerdotii et sacrificii capaces praedicabant, et eorum opiniones inter hcereses computant ; audire sufficiat S. Epiphanium 5 .· “ Nunquam ex quo mun­ dus conditus est, sacerdotio functa est mulier ”. 2) Sacer­ dotium femineum in Ecclesia semper habitum est ut pagana impietas, quod jam notant Const. Apostolicæ^. 1025. Si Ecclesia feminis, nempe diaconissis, aliquando con­ cesserit ministerium quoddam ecclesiasticum, non intendebat * S. Thom., Supplem.. q. 391 ejusqne Commentatores ; Hallier, P. II, sect 4; S. Many, p. 176-203; Codex, c. 968-991. 21 Cor.. XIV, 34-35. — 3 Z Tim.. II, 11 sq. « S. Irenæus, Adv. Hares., lib. I, c. XIII, n. 2, P. G.. VII, 579; S. Epiphanius, Hares.. XXXIV, n. 2, P. G.. XLI, 583 sq. ; S. Augustinus, De haresibus. n. 27, P. L.. XLII, 30. s Hares., 79, c. 3. — e Lib. Ill, c. IX, P. G.. I, 783-786· Λ/ Ο 736 a» IX CAPUT I. eisdem conferre participationem sacerdotii, nam semper eas repulit a ministerio altaris * immo et a ministerio verbi; hæc enim leguntur in Constit. apost. 1 .· ‘‘Non igitur licere volumus mulieribus ut in ecclesia doceant; precentur duntaxat et doctores audiant... Quod si oportuisset a mulieribus baptismum administrari, profecto Do­ minus a matre sua fuisset baptizatus, et non a Joanne; aut quando nos (apostolos) ad baptizandum misit, una quoque misisset et mulieres ad idem ministerium; jamvero nihil tale usquam neque injunxit neque scripto tradidit, quippe qui et naturæ ordinem et rei decentiam probe nosset ut et naturæ conditor et constitutionis legislator Hæc erant præcipua diaconissarum officia : assistebant mulieri­ bus dum baptizabantur, privarim docebant catechumenos, minis­ trabant mulieribus infirmis, custodiebant portas per quas mulieres in ecclesias introibant 1026. 2° Jure divino requiritur ad validam * ordinationem ut ordinandus sit valide baptizatus vero baptismo aquæ. Nam baptismus est janua aliorum sacramentorum, et insu­ per nemo potest esse minister Ecclesiæ, priusquam per baptisma de corpore ejus effectus sit. 1027. 30 In adultis requiritur intentio saltem habitualis expressa recipiendi *ordines sion vero in infantibus. in< ·<: ,X Quoad adultos * ratio est quod ordinatio valide recipi­ tur dummodo positivum obstaculum ex parte subjecti non apponatur. Obstaculum autem apponitur ab adultis qui positive absoluteque dissentiunt : “ Qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem nec characterem sacramenti suscipit ”, ait Innocentius III, supra, n. 439. Unde, ex can. 971, “nefas est quemquam, quovis modo, ad statum clericalem cogere"; et ex can. 214, qui metu gravi coactus * ordinem sacrum recipit, — ad statum laicalem redigatur sine ullis cælibatus ac horarum canonicarum obligationibus. U il (B) Quoad infantes * valide ordinari possunt, secundum Benedictum XIV :“Si contingeret ab episcopo non solum minores, sed etiam sacros ordines infanti conferri, concordi theologorum ac canonistarum suffragio definitum est, vali­ dam sed illicitam censeri hanc ordinationem, non attenta * Lib. III, c. 6, 9, P. C., I, 770, 7S7. ’ Consiit. apostol.* I. III, c. 16, n. i; L VIII, c. 28, n. 6, Journel, 1212, DE ORDINE IN GENERE. 737 quæ raros habet asseclas, et quæ supre­ mis tribunalibus et congregationibus Urbis nunquam arrisit ” x. Ratio est quia sacramentum ordinis confert non actum, sed potestatem ad actum ; atqui, etsi infantes actum ordinis habere non valeant, possunt tamen habere potestatem seu characterem habere, sicut habent potestatem ratiocinandi, licet eam non exerceant. Infans autem ad nullam obligationem ordinibus adnexam tenetur, nisi natu major suam ordinationem ratam habuerit. contraria sententia, II. De requisitis ad licitam ordinationem. 1028. Præter statum gratia et immunitatem ab irregularitatibus et impedimentis, requiruntur, ex can. 974 : “ 1) recepta sacra confirmatio; 2) mores ordini recipiendo congruentes; 3) ætas canonica; 4) debita scientia; 5) ordinum inferiorum susceptio; 6) interstitiorum observatio; 7) titulus canonicus, si agatur de ordinibus majoribus.” Quæ quidem omnia fuse declarantur in vol. I Synopsis theol. moralis, ubi exponuntur canonicæ regulæ de ordinatione. 1029. Corollaria practica. Cum digna ordinum susceptio ad bonum totius Ecclesiæ atque ad animarum salutem maxime conferat2, curandum est ut juniores, qui indicia præbent ecclesiasticæ vocationis, ad ordines digne recipiendos sese præparent. (a) Ex can. 1353, “dent operam sacerdotes, præsertim parochi ut pueros, qui indicia præbeant ecclesiasticæ vocationis, peculiari­ bus curis a saculi contagiis arceant, ad pietatem informent, primis litterarum studiis imbuant divinæque in eis vocationis germen foveant ”. Experientia enim constat parochos aliosque curam animarum habentes, qui ita agunt, non paucos juvenes feliciter ad statum sacerdotalem ducere. (b) Ex can. 1360, “ ad munus magistrorum seminarii eligantur sacerdotes non doctrina tantum, sed etiam virtutibus ac prudentia præstantes, qui verbo et exemplo alumnis prodesse possint Et merito; nam si verba movent, exempla trahunt, ideoque magistri ita virtutes Christi imitari debent, ut, cum Apostolo dicere va­ leant : “Imitatores mei estote sicut et ego Christi”3. ’ Bulla “ Eo quamvis ”, 4 maii 1745, § 20. * Catech. Trident.., p. II, cap. 7, n. 53. — 3 1 Cor., IV, 16. CAPUT I. 738 (c) Quapropter, ante ordinationes, Ecclesia a toto populo fideli postulat ut piis et sanctis precationibus a Deo impetret dignos mi­ nistros qui recte et cum Ecclesiæ utilitate ministerium exerceant .* Art. V. De ministro sacramenti ordinis3. 1030. Status quaestionis. ftl ii. i» I H 't ! .ii- :: u» $ i° Errores, (a) Jam sæc. IV, Aerius docuerat episcopos et presbyteros jure divino esse aquales, ideoque ministros sacramenti ordinis, (b) Sæc. XIV, Marsilius Patavinus eumdem renovavit errorem, (c) Sæc. XVI, Calvinista et quidam alii Novatores, qui presbyieriani dicti sunt, contenderunt potestatem ordinandi presbyteris æque ac episcopis competere. 2° Doctrina catholica est, ex Tridentino mox citando, episcopos esse presbyteris superiores, quia gaudent potestate propria confirmandi et ordinandi. — Attamen presbyteri accipere possunt a jure vel S. Sede potestatem aliquos ordines, nempe minores, conferendi. Unde Codex, c. 951, distinguit inter ministrum ordinarium et extraordina­ rium : “ Sacræ ordinationis minister ordinarius est episco­ pus consecratus ; extraordinarius, qui, licet charactere episco­ pali careat, a jure vel a Sede Apostolica per peculiare indultum potestatem acceperit aliquos ordines conferendi ”. » I. De ministro ordinario. 1031. i° Quoad validitatem, minister ordinarius ordi­ nationis est omnis et solus episcopus consecratus. Jl »· De fide est ex Florentinos : “ Ordinarium minister hujus sa­ cramenti est episcopus ex Trident.4 : “ Si quis dixerit epis­ copos... non habere potestatem confirmandi et ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem... A. S. ” Hic agitur de episcopo jam consecrato ; nam episco­ pus mere electus presbyter manet quoad potestatem ordinis. (A) Ex Scriptura infertur; nam Apostoli ipsi diaconos ordinanti; Paulus et Barnabas nonnisi post receptum ’ Catech. Trid., n. 53, nota. — Cfr. Un prof, de Sém., La prière pour les prtlrcs dans la sainte liturgie, 1927, Avignon. S. Thomas, Supplem., q. 38; Rallier, p. II, sect. 5; S. Bellarminns. c. n ; S. Many, p. 82 sq.; Tixeront, of. cit., p. 188-212. 3 D. B., 701. — 4 Sess. XXIII, can. 7, D. B., 967. — 5 Act., VI, 6. DE ORDINE IN GENERE. 739 episcopatum presbyteros.per singulas ecclesias constituunt *; ita etiam Timotheus et Titus23 4*. (B) Ex praxi Ecclesiæ probatur, i) Nullibi enim legitur simplices presbyteros alios sacerdotes ordinavisse, nec etiam tempore persecutionum, cum urgeret necessitas. 2) Paires, cum S. AthanasioS, declarant invalidas esse ordinationes factas a Collutho presbytero, qui falso episcopi nomine gloriabatur, ideoque omnes ab eo ordinatos ad priorem conditionem reducendos esse; et, cum S. Epiphanio\ stolidum esse declarare episcopum et presbyterum æquales esse, hancque assignant rationem : “ Ille enim ordo (episcopalis) ad gignendos patres (presbyteros) pertinet, patres enim gignit Ecclesiæ ; hic vero (presbyter), cum patres non possit gignere, filios Ecclesiæ regenerationis lavacro gignit, non tamen patres aut magistros. Et quo­ modo fieri potest ut is presbyterum constituat, ad quem creandum manuum imponendarum jus nullum habeat?” — Unde ipse Hieronymus s, qui plus æquo minimizat potesta­ tem episcopalem, scribit : “ Quid enim facit, excepta ordina­ tione, episcopus quod presbyter non faciat?” 3) Statuta Ecclesiæ antiqua de ordinationibus (V et VI sæc.) testantur ordinationes conferri ab episcopo, nec alium ministrum recensent6. 4) Idem testantur libri rituales omnium ecclesiarum, Canones Hippolyti, Constitutiones Apostolicæ, Testamentum Domini, etc. 7. (C) Rat. theol. suadetur. Juxta S. Thomam, officia sæcularia distribuuntur ab illo qui habet excellentiorem potesta­ tem; atqui in Ecclesia soli episcopi hanc obtinent excellen­ tiorem potestatem; ergo in Ecclesia, ad episeopos solos pertinet ordinarie in omnibus divinis ministeriis alios collo­ care et ordinandos consecrare. ■ Act., XIII, 2-3; XIV, 22. 22; 7/7., I, 5Contra Arianos, 75, P. G., XXV, 385, Journel, 753. Adv. hares., 75, 4, P. G., XLII, 50S, Journel, 1108. Ep. 146 ad Evang., P. L., XXII, 1192, Journel, 1357. Hæc statuta inveniuntur ap. D. B., 150-158. Summam horum documentorum tradit J. Tixeront, op. cit., p. 108 sq. 3 / 7ϊ/λ.,V, 3 4 3 6 1 740 CAPUT I. 1032. 2° Quoad liceitatem, solus episcopus proprius vel alius ab eo delegatus Hâte confert ordinationem. Ita ex Tridentino1 “ Unusquisque a proprio episcopo ordi­ netur”; ex Codice, c. 955 : “ Unusquisque a proprio episcopo ordinetur aut cum legitimis ejusdem litteris dimissoriis”. Quisnam autem sit episcopus proprius (can. 956) et quænam conditiones ad licitam ordinationem requirantur, exponitur in L I Synopsis Tlieol. Moralis. II. De ministro extraordinario. ΐίί II· 1033. Ex can. 951, supra n. 1030, simplex presbyter potest a jure vel a Sede Apostolica delegari ad conferendos quosdam ordines. Exponendum est igitur quosnam ordines conferre valeat. Ut certa ab incertis secernamus : Certum est presbyteros non posse delegari ut ministros extraordinarios episcopatus et presbyteratus. Ita omnes; id sane probant textus jam allati, n. 1031 2. 1034. 2° Certum est pariter presbyteros posse delegari ad subdiaconatum. minores ordines et tonsuram. Etenim : 1) Papa Gelasius de presbyteris scribit : “ Nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine Summo Pontifice, subdiaconum aut acolythum jus habere faciendi”. Id igitur valent cum delegatione Pontificis. 2) Ex Codice, c. 239, cardinales omnes, etiam qui episcopi non sunt, jus habent “ conferendi primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus habeat dimissorias proprii Ordinarii litteras ”. Ex can. 957, § 2, vicarius ac præfectus apostolicus, abbas vel praelatus nullius, etiam si episcopali charactere careant, possunt conferre primam ton­ suram et ordines minores; cfr. c. 964. 1035. 30 Quoad diaconatum, controvertitur. Quidam affirmant eo quod quidam Pontifices hanc delegationem concesserint : ‘ Sess. XXIII, c. 8 de reformat. ’ Objicitur quidem in conc. Antiocheno (an. 341) agnitum fuisse chorepiscopos, qui non erant episcopi, posse ordinare episcopos. — Sed idem concilium decla­ rat quosdam chorepiscopos insigniri episcofali charactere. Cf. Kirch 3, n. 494. DE ORDINE IN GENERE. 741 1) Ita Bonifacius IX (an. 1400) abbati S. Osithæ in Anglia ejusque necessoribus concessit ut “ omnes minores necnon subdiaco­ natus, diaconatus et presbyteratus ordines statutis a jure temporibus libere et licite valeant”1. Quod privilegium, reclamante episcopo Londinensi, idem Bonifacius, an. 1403 revocavit23 45. Jamvero hoc privilegium, attento contextu, intelligi debet de privilegio exemptionis totalis, quatenus nempe ordinationes, etiam sacerdotales, in proprio monasterio fieri possent, sed positis ponen­ dis, nempe ab episcopo, independenter tamen a loci Ordinario; quare episcopus Londonensis contra hoc privilegium reclamavit, quia in laesionem vergeret 11 jurisdictionis suce ordinaria" 3. 2) Innocentius VIII (an. 1489) abbatibus Cisterciensibus con­ cessit privilegium conferendi subdiaconatum et diaconatum suis subditis. Sed, inspecto contextu, constat abbatem Cisterciensem non pos­ tulasse privilegium conferendi subdiaconatum et diaconatum, sed tantum minores ordines. Verum est quidem in ipso textu conces­ sionis quæstionem esse, non de minoribus, sed de subdiaconatu et diaconatu, Sed, cum Pontifices concedere non soleant privilegia quæ non postulantur, parum verisimile est Innocentium hoc privi­ legium prorsus inauditum concessisse. Quidquid sit, hodie hoc privilegium non existit; nam Leo XIII, constitutiones approbando Cisterciensium refor­ matorum, abbati generali concessit facultatem conferendi “ regularibus suis subditis primam tonsuram et quatuor ordines minores tantummodo” 4. Communis itaque ac vera sententia est simplicem presby­ terum non posse delegari ad diaconatum conferendum. APPENDIX : De Ordinationibus Anglicaniss. 1036. Status quæstionis. Initio anglicani schismatis (1534-1547), catholica ordinationis forma retenta fuerat, ideoque 1 Archiv. Vatie., Reg. lat., 8l, fol. 264. a Archiv. Vat., Reg. lat., 108, fol. 132. 3 Ita J. P. de la Bellacasa, Estudios ecclesiasticos, jan., apr. 1925; Rev. tho­ miste, mai-juin 1926, p. 263; Anii du Clergé, 29 juil. 1926, p. 468 sq. 4 Breve Non mediocri, 30 jul. 1902, A. S. S., XXXV, 388. Cfr. Pie de Langogne, De bulla Innocentiana, Romæ, 1902; Ph. Panholzel, Studien und Milteilungem and dem Benediktiner und Cistercienserorden, an. V, I, 441 sq.; J. Tixeront, p. 192-195· 5 René de Vois, Justification de ΓEglise Romaine sur la réordination des Anglais épiscopaux, Paris, 1718; Michel Le Quien, Nullité des ordinations anglicanes, Paris, 1725; Fenuel, Mémoire sur la validité des ordinations des 742 CAPUT I. ex hoc capite ordines, tunc tern ris collati, validi erant. Insti­ gante autem Cran mer, novus plane ritus ordinibus sacris conferen­ dis, sub Eduardo VI, fuit publice inductus {Ordinale Eduardianum, an. 1550), in quo omnia deleta sunt quæ potestatem conse­ crandi Eucharistiam spectant. Retenta siquidem impositione manus, forma in ordinatione presbyteri adhibita, hæc est : “ Accipe Spiritum Sanctum. Quorum remiseris peccata, remittuntur eis; et quorum retinueris, retenta sunt. Sis fidelis dispensator verbi Dei et sanctorum sacramentorum ejus”. Anno 1662, post verba : Accipe Spiritum Sanctum, hæc inserta sunt : “ In officium et opus sacer­ dotis in Ecclesia Dei, per impositionem manuum nostrarum jam tibi commissum; quorum remiseris, etc. ” Forma ordinationis episco­ palis his continetur verbis: “ Accipe Spiritum Sanctum; et memento ut resuscites gratiam Dei, qua est in te per impositionem manuum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectio­ nis et sobrietatis”. An. 1662, post “ Accipe Spiritum S. ”, hæc inserta sunt : “in officium et opus episcopi in Ecclesia Dei per impositionem manuum nostrarum jam tibi commissum, in nomine Patris...; et memento, etc. ” Jamvero Matthaus Parker, a quo anglicana hierarchia originem sumpsit, secundum priorem ritum Eduardianum consecratus est; quæstio est igitur num ejus ordi­ natio valida fuerit; nam, si nulla fuerit, eo ipso invalidæ sunt ceteræ ordinationes ab eo peractæ, vel ab episcopis quos ipse consecraverat '. 1037. Thesis : Ordinationes ritu anglicano actæ, irritæ prorsus fuerunt ac sunt, omninoque nullæ. Ita explicite Leo XIII, in Bulla Apostolica cura, sept. 1896, cujus argumenta hic breviter contrahimus. i° Auctoritate probatur, (a) Jam an. 1555, Paulus IV, in Bulla Praclara carissimi, declaraverat omnes qui ad ordines ecclesiasti­ cos promoti fuerant ab alio quam ab episcopo recte ordinato, eos­ dem ordines de novo suscipere teneri ; porro, attentis omnibus cirAnglois, Paris, 1726; J. Hardouin, S. J., Λα Dissertation du P. Le Courayer, sur la succession des Ev. anglais et sur la validité des ordinations anglicanes réfutée, Paris, 1724; E. Estcourt, The Question of Anglican Ordinations dis­ cussed, London, 1873; Gasparri, De la valeur des Ordinations Anglicanes, Paris, 1895; Denny-Lacey, De Hierarchia Anglicana; Brandi, A. Last Word on Anglican Ordinations, New York, 1897, gallicc redditum auctore Boudinhon, Home et Cantorbery, 1898; S. Many, p. 530-552; P. Sydney, D. A., art. Ordination. 1 Nostris diebus quidam anglicani ab episcopis Jansenistis, in Batavia degen­ tibus, ordinati sunt : quorum ordinatio valde probabiliter valida est; sed de his non agimus; animadvertimus tantum hanc agendi rationem salis probare cos de validitate anglicanarum ordinationum dubitasse. DE ORDINE IN GENERE. 743 cumstantiis, hic agebatur de iis qui promoti fuerant secundum novam ritualem formam ; quod aliunde apertius exposuit idem Pontifex in Brevi Regimini universalis, 30 Oct. 1555. (b) Revera ordinationes ritu Eduardiano collatæ, tanquam inva­ lid® semper habitæ sunt in Ecclesia Romana quæ sine conditione ordinavit ministros anglicanos, ad veram fidem conversos, qui ritu Eduardiano jam ordinati fuerant; ita, v. g., Clemens XI, ratam habens 5. Officii decisionem, feria V, die 17 aprilis 1704, decrevit : “Joannes Clemens Gordon ex integro et absolute ordinetur ad omnes ordines etiam sacros et præcipue presbyteratus”1. Porro nunquam licet absolute sacramentum ordinis iterare, nisi certo de ejus nullitate constet. » 20 Rat. theol. Ritus Eduardianus, juxta Leonem XIII, invalidus est ex defectu fornice et ex defectu intentionis, (a) Forma enim minime significat definite ordinem sacerdotii, vel ejus gratiam et potestatem, quæ præcipue est potestas consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini; immo, in precationibus adhi­ bitis, ex industria deletum est quidquid dignitatem et officia sacer­ dotii designat. Frustra objicitur formam fuisse postea his verbis auctam “ad officium et opus presbyteri, ad officium et opus episcopi"; nam hoc potius convincit Anglicanos ipsos vidisse primam formam fuisse mancam; eadem vero adjectio, si forte sufficiens esset, serius est inducta, elapso jam sæculo, cum, hiérarchia extincta, potestas ordinandi jam nulla esset. — Nec dicere juvat nonnullas formas a Græcis, vel etiam a Latinis ante sæc. X usurpatas, magis explicite non designare potestatem consecrandi; ritus enim intclligi debet juxta ea quæ formam ipsam præcedunt vel sequuntur : porro in Ecclesia tum Græca tum Latina, ex tota serie orationum clare col­ ligitur potestatem Eucharistiam consecrandi vere conferri, dum ex adverso hujus potestatis collatio ex industria ab institutoribus ritus Eduardiani repudiata fuit, eo quod Missarum sacrificia tanquam blasphema figmenta et perniciosas imposturas haberent. (b) Deest pariter intentio : hic non agitur de intentione mere interna, de qua Ecclesia non judicat, sed de ea quæ exterius in ritu proditur. Quæ sane intentio deficit, si ritus immutatur eo manifesto consilio ut alius inducatur ab Ecclesia non receptus, utque id repellatur quod facit Ecclesia et quod ex institutione 1 Fatemur equidem unum ex argumentis, a Cl. Gordon allegatis contra vali­ ditatem suæ ordinationis, fuisse nullitatem ordinationis Parker ex illa tunc a multis recepta fabella de hujus consecratione in taberna (vulgo dicta nag’s /teaa)\ sed in sententia ferenda omnino seposita est ea causa, ut documenta produnt, neque alia ratio est reputata, nisi defectus formæ et intentionis. Cfr. Amer. Eccles. Review, Febr. 1897, p. 143-145. 5^ 144 CAPUT I. Christi ad naturam attinet sacramenti; atqui res ita se habuit in ritu Eduardiano, cujus auctores, hæreticis erroribus imbuti, ut fatentur hodierni Anglicani, ea omnia abolere voluerunt, quæ ad sacrificium eucharisticum spectabant; ergo non solum deest intentio necessaria, sed intentio habetur sacramento adversa ac repugnans. “Itaque, ait Leo XIII (1. c.), omnibus Pontificum Decessorum in hac ipsa causa decretis usquequaque assentientes, eaque plenis­ sime confirmantes ac veluti renovantes auctoritate Nostra, motu proprio, certa scientia, pronunciamus et declaramus, ordinationes ritu anglicano actas, initas prorsus, omninoque nullas et poste­ rius declarant hanc sententiam irreformabilem. CAPUT Π. DE SINGULIS ORDINIBUS IN SPECIE1. Ad complendum id quod supra, n. 1001 sq., dictum est de variis ordinibus, singulos percurremus, eorum naturam et elementa, necnon virtutes eis adnexas breviter exponentes. I. De Tonsura. 1038. i° Tonsura non est ordo, juxta communem theologo­ rum sententiam, sed praambulum ad ordines, et definitur : Cere­ monia sacra, ab Ecclesia instituta, qua vir baptizatus ei confirmatus, specialiter Deo dicatur et in clerum adseribitur, ut se ad ordines disponat. Antiqui auctores, ut Gregorius Turonensis et S. Isidorus, ejus originem S. Petro adseribunt, dum moderni multo probabilius tenent eam, quatenus est ritus specialis quo fideles initiantur statui clericali, nonnisi octavo sæculo fuisse institutam ’. Sæc. VI°, jam urgere coepit pro clericis obligatio tonsuram deferendi; sed eam quisque recipiebat die quo primo ordini, v. g. ostiariatui, initiabatur. ‘ S. Thom., Sufflem., qq. 37, 40; Drouin, pars. II, sect 1 sq.; Morinus, Exercit. VII-XV; J. Tixeront, p. 53-102. — Munera et officia cujuslibet ordinis pie et erudite descripta invenies in Catech. Trident., p. II, De Ordine, n. 27 sq.; J. J. Olier, Traité des SS. Ordres; de Lantages, Instructions ecclésiastiques ; Bacuez, Instructions et Méditations à Γ usage des Ordinandi ; S. Many, p. 3-57; Lamothe-Tenet, Les SS. Ordres; Gontier, Exflic. du Pontifical; L. Rouzic, Les Ss. Ordres, 1926; R. Dubosq, Les étafes du sacerdoce, 1933, Tournai. ’Cf. Martene, of. cit., lib. I, c. S, a. 7; Chardon, of. cil. ap. Migne, vol. XX, 796; Gaspard, n. 37. Tonsura, quatenus capillorum brevitatem importat, antiquior est ; sed, quatenus est abrasio capillorum in vertice capitis ad modum coronæ, primum a monachis usurpata est, deinde a sæcularibus cle­ ricis circa saec. Vum. DE SINGULIS ORDINIBUS IN SPECIE. Sæculo autem VIII°, jam tonsura data fuit tanquam specialis ritus a qualibet ordinatione distinctus. Rationes autem cur capilli ad-coronæ speciem et similitudinem tondeantur, sunt ut in memoriam revocetur corona, quæ ex spinis contexta Salvatoris nostri capiti fuit imposita, ad declarandam regiam dignitatem qua clerici ornantur, et ad significandum, per capillorum subtractionem, clericos res inutiles et mundanas con­ temnere debere ’. 20 Tonsurati clerid vocantur (can. 108), a græca voce κλήρος (sors, pars), tum quia sunt speciali modo pars Domini, tum quia Dominus fit speciatim eorum pars seu hereditas, juxta illud : Dominus pars hereditatis mea. Conditiones ad tonsuram requisitæ sic a Trident, describuntur» : “ Prima tonsura non initientur qui sacramentum Confirmationis non susceperint, et fidei rudimenta edocti non fuerint, quique legere et scribere nesciant, et de quibus conjectura non sit eos non sæcularis judicii fugiendi fraude, sed ut Deo fidelem cultum præstent, hoc vitæ genus elegisse ”a. Virtutes, quas clericus colere debet, sunt Christiana abnegatio, fuga mundi ejusque voluptatum, honorum, et sordidi lucri con­ temptus, quod exprimitur per capillorum tonsionem et verba eam comitantia : “ -Dominus mei : tu es ~ - - pars hereditatis— meæ ■ ■ ■ et > —calicis I IM qui restitues hereditatem meam mihi insuper unio aim Christo, ejusque virtutum imitatio, quæ superpellicei receptione et his verbis significatur : “Induat te Dominus novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis 30 Privilegia per tonsuram collata sunt habilitas ad beneficia et jurisdictionem, immunitas, privilegium_iori et privilegium canonis, de quibus vide Canonistas. — “ Per receptionem primæ tonsuræ, clericus adseribitur seu, ut aiunt, incardinatur dioecesi pro cujus servitio promotus fuit (can. in, § 2). II. De quatuor minoribus ordinibus 3. 1039. Quatuor illi ordines successive in Ecclesia instituti sunt prout postulabat temporum necessitas; eos'jam tertio sæculo exsti­ tisse certo constat ex Ep. Cornelii Papæ ad Fabianum, n. 998. 1040. i° O^tiariatus est ordo quo confertur potestas aperiendi et claudendi ecclesiæ. januas, arcendi indignos, et sacra supellectilis custodiam habendi, ffaleria''est traditio clavium.'formd autem : ’ Catech. Rom^ De Ordine, n. 31. ’ Sess. XXIII, cap. 4 de Reform. * Cf. Wieland, Die genet. Entwicklung. der sog. ordines minores in den ersten drei Jahrhunderlen, 1897. 74β CAPUT II. “Sic agite quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus quæ his cla­ vibus recluduntur”. Virtutes colendæ sunt zelus domus Dei, et zelus animarum; nam ordinandum sic admonet Pontifex : “ Sicut materialibus cla­ vibus ecclesiam visibilem aperitis et clauditis, sic et invisibilem Dei domum, corda sc. fidelium, dictis et exemplis vestris claudatis diabolo, et aperiatis Deo ii rVus ■? ’« ii I04I * 20 Lectoratus est ordo dans potestatem verbum Dei in ecclesia ex pulpito legendi, et populum catechizandi in rebus fidei. Lectores aliquas benedictiones dare possunt; dicitur enim in Pon­ tificali : “ Lectorem oportet... benedicere panem, et omnes fructus novos”; quod quidem confirmatur ex Codice, c. 1147, § 4. Materia est traditio libri in quo continentur lectiones, v. g., Missale ; forma : “Accipite et estote verbi Dei relatores, habituri, si fideliter et utiliter impleveritis officium vestrum, partem cum iis qui verbum Dei bene ministraverunt ab initio ”. Virtutes a lectore colendæ sunt Scripturarum amor et studium, zelusque ad fideles sanctificandos, juxta illud : “ Quod autem ore legitis, corde credatis atque opere compleatis, quatenus auditores vestros verbo pariter et exemplo vestro docere possitis ”. IO42. 30 Exorcistatus 1) est ordo potestatem conferens expellendi deemones a corporibus baptizatorum vel catechumenorum, et aquam benedictam preebendi. 2) Materia est traditio libri exorcismorum, cujus loco dari potest Pontificale vel Missale;forma vero: “Accipite et commendate memoriæ, et habete potestatem imponendi manus super energu­ menos, sive baptizatos, sive catechumenos ”. 3) Virtutes igitur colendæ, sunt munditia cordis, passionum­ que mortificatio, juxta hæc Pontificalis verba : “ Omnem immun­ ditiam et nequitiam ejiciatis, ne illis succumbatis quos ab aliis vestro ministerio effugatis. Discite per officium vestrum vitiis imperare, ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicus valeat vindicare ”. 1043. 4° Acolythatus i) est ordo quo potestas traditur urceo­ los aim vino et aqua porrigendi in missa, et lumina accendendi et deferendi. Antiquitus litteras episcoporum, eulogias, immo et SS. eucharistiam ad ægrotos vel absentes deferebant. 2) Materia est duplex : traditio candelabri cum cereo exstincto ct urceoli vacui ; forma pariter duplex Accipite ceroferarium cum cereo, et sciatis vos ad accendenda ecclesiæ luminaria manci­ pari in nomine Domini. Accipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi in nomine Domini ”, In utroque casu ordinandus amen respondere debet. DE SINGULIS ORDINIBUS IN SPECIE. 747 3; Ex quo sequitur acolythum opera tenebrarum abjicere debere, castam vitam ducere, et bonis operibus plebem ædificare, ut aperte ex Pontificali colligitur : “ Abjiciatis opera tenebrarum et induamini arma lucis... estote igitur solliciti in omni justitia, bonitate et veritate, ut vos et alios et Dei ecclesiam illuminetis. Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeretis et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium per castam vitam et bona opera oblati fueritis ”, III. De subdiaconatu et diaconatu1. 1044. i° Subdiaconatus 1) a sæc. III°ad XIum ut ordo minor habitus est, et hodie etiam a Græcis habetur. Sed, in Ecclesia latina, a sæc. XII°, ordinibus majoribus seu sacris annumeratus est. Definiri igitur potest ordo sacer potestatem conferens materiam sacrificii prceparandi, calicem et patenam diacono offerendi, sacerdoti sacra sollemniter celebranti aquam fundendi, epistolam in missa cantata legendi, et sacra linteamina abluendi. 2) Materia est traditio calicis vacui cum patena vacua, quæ probabilius consecrata esse debent ·, forma : “Videte cujus minis­ terium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita vos exhibeatis ut Deo placere possitis Traditio urceolorum, quæ fit ab archidiacono, et libri epistolarum certo moraliter non requiritur ad validi­ tatem : idem dic a fortiori de traditione vestium sacrarum. 3) Onera huic ordini adnexa in Ecclesia Latina, sunt : obligatio divinum officium recitandi, quæ spiritum orationis supponit, et per­ petua continentia, ad quam servandam requiruntur fuga occasio­ num, præsertim nimiæ cum feminis familiaritatis, sensuum tum externorum tum internorum assidua mortificatio, oratio frequens, amor Scripturarum et indefessus labor. 4 1045. 20 Diaconatus 1) a Christo simul cum episcopatu et presbyteratu institutus et tanquam specialis ritus jam ab Apostolis collatus ’, est ordo sacer et hierarchicus, quo traditur potestas imme­ diate ministrandi ad altare in missa sollemni, evangelium canendi et explicandi, baptismum et communionem administrandi in casibus extraordinariis, ut alibi explicatum est. 2) De materia hujus ordinis disputant theologi : alii tenent totam materiam in impositione manus3 sitam esse, alii in sola tra­ ditione Evangelii, alii probabilius in utraque simul. Forma est : ’ Reuter, Das Subdiakonal, dessen historische Entwicklung, 1890; Seidl, Der Diakonal in der katholischen Kirche, 1884. ’ Act., VI, 1-6. 3 Quæ impositio practice physica esse debet ; nam 5. Offic. jussit secreto repe­ tendam esse ordinationem diaconi cujus caput physice episcopus non tetigerat Cfr. Acta S. Sedis, XXX, p. 158. %- . . :' y. ·. ■ te 748 CAPUT II “ Accipe Spiritum Sanctum ad robur, etc. ”, cum praefatione cui hæc verba inseruntur; vel : “Accipe potestatem legendi Evange­ lium in ecclesia Dei, tam pro vivis quam pro defunctis ”; vel utraque simul. 3) Virtutes a diaconis colendæ sunt perfecta castitas, quae major in eis esse debet quam in subdiaconis : “ Quia comministri et cooperatores estis corporis et sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni... estote nitidi, furi, mundi, casti, sicut decet ministros Christi zelus ad prædicandum Evangelium non solum verbis, sed etiam exemplis : “ Curate ut quibus Evangelium ore annuntiatis, vivis operibus exponatis ”; devotio erga Spiritum Sanctum, qui ipsis datur ad robur. H __ V lit '|V! .ί 'h: * IV. De Presbyteratu 1046. i0 Presbyteratus est ordo sacer potestatem conferens consecrandi corpus et sanguinem Christi eff feccatpi remittendi vel retinendi.. “Sacerdotem oportet offerre, benedicere, freeesse, pràdicare et baptizare ”, Offerre designat potestatem Sacerdotis circa corpus Christi natu­ rale, scilicet consecrandi, offerendi sacrificium Missæ, communio­ nem dispensandi. Cetera verba referuntur ad officia presbyteri circa corpus mysticum : debet benedicere, id est, bona cælestia super res et personas effundere per sacramenta, sacramentalia aliasque sacras functiones; prceesse, seu divinis officiis, absente episcope, praesidere, populumque sub Episcopo regere ; prædicare, seu gre­ gem verbo divino pascere; baptizare, et insuper sacramenta Poeni­ tentia et Ex. Unctionis ministrare. 1047. 20 De materia et forma hujus ordinis supra dictum est, η. ion sq. praxi, cum agatur de validitate, tutior pars sequenda est, et nil ex iis, quæ probabiliter requiruntur, omitten­ dum est. Hinc : (a) si omissa fuerit prima manuum impositio, id est, sive impositio ipsa, sub silentio facta, sive extensio manus dexteræ, quæ fit ab episcopo, tota ordinatio repetenda est; sed si presbyteri soli hanc manuum extensionem omiserint, ordinatio valida est. Si episcopus immediate ante vel post orationem “ Oreinus, fratres... ” manum extensam habuit, hæc extensio ad validitatem sufficit ». ’ Cf. Sobkowski, Episkopai und Presbyterat in den erslen chnitlichen Jahrhunderten* 1893. 1 5. 30 nov. 1898 et 14 dec. 1898. DE SINGULIS ORDINIBUS IN SPECIE. 749 Impositio manuum, sub silentio peracta, debet esse physica; secus ordinatio est sub conditione iteranda ex integro et secreto si defectus post secundam impositionem aut finita missa detegitur; si vero ante secundam manus impositionem, prima impositio sup­ pleri debet in ipsa ordinatione. (b) Si omissa fuerit secunda, quæ fit post communionem, aut si episcopus in pronuntiandis verbis quæ eam comitantur, substan­ tialiter erraverit, impositio supplenda est quam primum etiam extra ordinationem, immo extra sacrificium missæ2. (c) Majoris securitatis gratia, requiritur physicus instrumento­ rum contactus, i. e., calicis, patenæ et hostiæ; insuper calix et patena consecrata esse debent, et genuinum vinum in calice, verus triticeus panis super patenam porrigi debet λ (d) Si tangantur calix et patena, non autem hostia, certum est moraliter ordinationem esse validam. Relate ad formam, omnes orationes variis materiis respondentes accurate pronuntientur, et notetur orationem Exaudi cum sequenti prafatione, quæ primam manuum impositionem subsequitur, a nonnullis ad validitatem requiri4. IO48. 30 Sacerdos omnibus virtutibus debet esse ornatus, cum sit alter Christus; legitur enim in Pontificali : “ Gravitate actuum et censura vivendi probent se seniores... ut in lege tua die ac nocte méditantes, quod legerint credant; quod crediderint, doceant; quod docuerint, imitentur: justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, ceterasque virtutes in se ostendant ”, In eis præsertim eluceat caritas, juxta illud : “ Accipe vestem sacerdotalem, per quam caritas intelligitur ”. V. De episcopatu. 1049. i° Episcopatus est ordo sacer et supremus, quo confertur potestas fideles confirmandi, ministros ordinandi, et consecrandi res ad divinum cultum pertinentes : “ Episco­ pum oportet judicare, interpretari, consecrare, ordinare, offerre, baptizare et confirmare ’ S. Offre., 4 jul. 1900, approbante Leone XIII {A. S. 5., t. XXXIII, 128). Attamen physicus tactus esse potest, etsi non nudæ sint manus ordinantis vel caput ordinati. 2 S. Ojffic., 9 dec. 1897. 3 Hinc, si evolaverit hostia in terram ante tactum instrumentorum, ordinatio ex integro sub conditione iteranda est ex decisione S. Officii, 6 jul. 1898, Acta S. Sedis, XXVI, p. 123. 4 Lehmk., n. 740. J -Λντζ 750 4 CAPUT II Duo priora officia ad potestatem jurisdictionis referuntur et important potestatem legislativam, judiciariam, coercitivam, admi­ nistrativam, prout explicatur a Canonistis. Quinque alia ad potes­ tatem ordinis : consecrare importat abbatum benedictionem, regum consecrationem, ecclesiarum dedicationem, altarium, calicis et patenæ consecrationem, s. olei benedictionem, et generatim omnes benedictiones quæ sacrum chrisma requirunt. Ordinare ad colla­ tionem sacramenti ordinis refertur. Cetera officia, “ offerre, bapti­ zare et confirmare ”, per se intelliguntur. 20 Materia episcopatus, juxta multos, in sola impositione manuum consistit, non autem in impositione libri evangelii super caput consecrandi, quæ per quatuor priora sæcula non fuit in usu, nec hodie apud Coptos adhibetur. Alii tamen putant impositio­ nem libri evangelii esse materiam totalem aut partialem hujus or­ dinationis. Rationes utrinque allatæ similes sunt iis quæ quoad presbyteratum expositæ sunt, n. 101 r sq. In praxi igitur pars tutior est sequenda. Forma autem est longa oratio quæ conti­ netur in Prcejatione, necnon verba quæ comitantur evangelii traditionem. Ίι> ·» im »· M' 'iv'> - V « pi Ji 1050. 30 Tres episcopi requiruntur ad licitam episcopi consecra­ tionem, ut constat ex multis Conciliorum statutis, præsertim Nicceno, can. 4, et ex Codice, c. 954 mox citando. Sed unus episcopus sufficit ad validam episcopi consecrationem; nam : (a) quando Rom. Pontifex olim episcopos consecrabat, solus ordinationem peragebat; (b) S. Gregorius M. permisit Augustino, Anglorum episcopo, ut solus, saltem initio, ordinaret episcopos *; alii Ponti­ fices concesserunt, ut, apud exteras nationes, aliquis consecraretur episcopus ab uno episcopo, assistentibus tamen duobus presbyteris et etiam sine eis, si opus esset ; (c) Ex Codice, c. 954 : “ Episcopus consecrator debet a^ios duos episcopos adhibere, qui sibi in con­ secratione assistant nisi hac super re a Sede Apostolica dispensa­ tum fuerit ”, 40 Præcipuæ virtutes ab episcopo colendæ, his Ponti­ ficalis verbis indicantur : “ Abundet in eo constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Sint speciosi munere tuo pedes ejus ad evangelizandum pacem, ad evangelizandum bona tua... Sit sollicitudine impiger, sit spiritu fervens, oderit superbiam, humili­ tatem ac veritatem diligat, neque eam unquam deserat, aut laudi­ bus aut timore superatus ”. 1051. ’ Epist., lib. XI, 64, resp. 8, P. L., LXXVII, 1191. DE DEO REMUNERATORE, SEU ESCHATOLOGIA Breviter delineatur profectus doctrinæ eschatologicae. Quatuor in hoc profectu distingui possunt. i° Sceculis IP et IIP, agitur præsertim de resurrectione camis et ultimo judicio contra Gentiles et Gnosticos. Sæc. II, Athena­ goras, De Resurrectione mortuorum; sæc. III, Tertullianus, Liber de Resurrectione carnis; S. Hippolytus, Demonstratio de Christo et Anti-Christo; Liber adversus Græcos, ubi de futuro hominis statu disserit. — Eodem tempore quæstio de futuro Christi regno agitatur, ut mox dicemus ubi de Millenarismo. 2° Sæc. IVe et V°, magis explicite exponitur doctrina de sorte cujuslibet hominis post mortem, de judicio particulari, de præmiis et poenis secundum merita et demerita cujusque, cum practicis consectariis inde fluentibus. Tunc etiam aliquo modo sparguntur errores Origenis de universali omnium restitutione, aut Misericordium qui poenarum ætemitatem non admittunt quoad omnes pec­ catores impænitentes. Inter opera hujus temporis hæc notantur : Sæc. IV, S. Methodius, Liber de Resurrectione contra Origenem; S. Cyrillus Hierosol., Catech. XV, XVIII ;S. Gregorius Nyss., Tr. de Anima et Resurrectione ; S. Ambrosius, Libri V de Ride, lib. II, c. 11-14, ubi graphice describitur extremum judicium; Libri II de Excessu fratris sui, ubi de corporum resurrectione; S. Zeno, Tr. de Resurrectione ; S. Ephrem, Sermones polemici 14, 46, 52; Parameses 76, seu hortat, ad pænitentiam, ubi vivide des­ cribuntur mors, judicium, infernus ; Sermones XII de Paradiso Eden, ubi etiam de paradiso cælesti; S. Chrysostomus, Homil. V de Lazaro; Homil. in Ep. ad Thessalonic.; Sermones duo de Conso­ latione mortis; Homil. de Resurrectione mortuorum. 1 In hac editione prætermittimus Tr. dt Matrimonio> quem lector inveniet quoad partem dogmaticam et moralem in Synopsi Thtologiit moralis, t. I, et in speciali opusculo quoad partem dogmaticam. I 3° A S. Augustino ad S. Gregarium M., præcisior fit expositio doctrinæ quoad poenarum aeternitatem, contra Origenistas et Mise­ ricordes; quoad judicium particulare quo statim definitur sors cujuslibet hominis; quoad naturam et objectum visionis beatificæ; quoad purgatorium et preces pro defunctis. Inter opera hujus periodi, legantur præsertim : S. Augustinus, De Civitate Dei, (1. XX, XXI, XXII); De fide et operibus; S. Cæsarius Arf.latensis, Sermones de judicio divino; S. Gregorius, Dialogi. 4° A saculo XIIe, magis methodice et scientifice expenduntur omnes quæstiones etiam minoris momenti de novissimis, tempus quo justi visione beatifica gaudere incipiunt, natura visionis beati­ ficæ vel poenarum inferni, status corporum gloriosorum post resur­ rectionem. Ita, inter alios : Sac. XII, Petr. Lombardus, Sententiarum lib. IV, circa finem; sac. XIII, S. Thomas Aq., O. P., Supplem., q. 69-81; Cont. Gentil., lib. IV, c. 79-97; S. Bonaventura, 0. M., Comment, in lib. IV Sentent.; Ægidius Romanus, O. Aug., De divina influentia in Beatos; De prcedestinatione, prascientia, paradiso et inferno. Sac. XIV, Fr. Matron, 0. M., De Ultimo judicio ; sæc. XV, Nie. Cusa, De Novissimo die lib. I; Dionysius Carthus., De quatuor Novissimis ; Alph. Tostat, Libellus de statu animarum post mortem; Marsil. Ficinus, De caritate, De immortalitate animorum ac ceterna felicitate. Sac. XVII, Th. Malvenda, O. P., De Antichristo, libri 11, Romae, 1601; P. de Fonseca, S. J., Disputationes de anima et corporis beatitudine, Coimbricæ, 1609; Jac. Gretser, S. J., Dis­ sertationes dua de subterraneis animarum receptaculis et de statu Beatorum; Suarez, S. J., De Angelis, lib. VIII; S. Bellarminus, S. J., Contrav., de Purgatorio, de Sanctorum Beatitudine; Opusc. de aterna felicitate Sanctorum; Lessius, S. J., De Summo Bono et atema beatitudine, Antuerpiæ, 1616; Petavius, S. J., De Angelis, lib. Ill; Did. Ruiz, S. J., De visione et nominibus Dei; Fratres Walenburch, Tract, generales de Controv. fidei, t. 2, ubi de Pur­ gatorio; Leo Allatius, De utriusque Ecclesia perpetua in dogmate de Purgatorio consensione, Romæ, 1655; Ger. de Cordemoy, L'Eternité des Peines de ΓEnfer, Paris, 1697. Sac. XVIII, Fr. Maria Magdalena, O. Carm., De Spiritu S., de Purgatorio et suffragiis, de statu animarum et corporum, Medio­ lani, 1743; Muratori, De Paradiso, Veronæ, 1738; Pelletier, Traité des Récompenses et des Peines éternelles, Paris, 1738; Patuzzi, O. P., De futuro impiorum statu, Veronæ, 1748; B. Plazza, Disser­ tatio anagogica theologica de Paradiso, Panormi, 1762. Sac. XIX, J. J. Rossignol, S. J., Des peines du Purgatoire, Taurini, 1808; Anton. Barcellona, La Félicita de' Santi, Panormi, 1801; Emery, Dissertation sur la mitigation de la peine des damnés, 1810; Carle, Du dogme catholique sur ΓEnfer, 1842 ; Perrone, S. J., Prcelediones, De Deo Creatore; Passaglia, S. J., De Igne inferni; Mazzella, S. J., De Deo Creante, Jungmann, De Novissimis; Kenrick, De Vita futura; Hurter, S. J., De Deo Consummatore; E. Méric, L'autre vie, Paris, 1880; Katschthaler, Eschatologia, 1888; OxENHAM, Catholic Eschatology; Leonhard Atzberger, Die christliche Eschatologie in den Stadien ihrer Offenbarung in Alten und Neuen Testamente, 1890; Geschichte der christlichen Eschatologie, innerhalb der vornicanischen Zeit, 1896; Oswald, Eschathologie , * 1893; Monsabré, O. P., Carême 1888-1889; Schneider, Das andere Leben, 1904, gallice redditum auct. Gazagnol (L'Au-delà), 1907; Palmieri, De Novissimis, 1908; L. Billot, Quœstiones de Novissimis 3, 1908 ; Terrien, S. J., La Grâce et la Gloire, t. II; Scaglia, I nervissimi nei monumenti primitivi della Chiesa, 1910; L. Labauche, Leçons de Thiol., L'homme, 3e éd., p. 343-426; Card. Lépicier, De Novissimis, 1921 ; E. Hugon, t. IV, De Novissimis, 1920; A. d’Alès, D. A., verbis Ciel, Enfer, Fin du monde, etc.; E. Amann, Diet, de Théologie, verbis Ciel, Dam, Enfer, Gloire, Lntuitive (vision), etc.; Catholic Encyclopedia, New-York, verbis Eschatology,' Heaven, Hell, Purgatory, etc.; A. Michel, Les fins dernières, 1929. Inter Protestantes : Richter, Die Lehre von den letzen Din­ gen, Breslau, 1843-44; Alger W. R., The destiny of the soul, a critical History of a Future Life, 10th ed. Boston, 1880; Lee F. G., The Christian doctrine of Prayer for the departed, Lon­ don, 1875 ; Hanna, Wm., The Resurrection of the Dead, Edinburgh, 1872; Smyth, Newman, Dorner, On the Future State, 1883; Pusey, What is of faith as to everlasting punishment, London, 1888; Lichtenberger, op. dt., verbo Eschatologie, t. IV, p. 486 sq.; Salmond, The Christian Doctrine of Immortality, 3a ed. Edinburgh, 1897; Milton S. Ferry, Biblical dogmatics, 1907, p. 122-136. DE DEO REMUNERATORE 754 Ex Decreto Gr.ecorum in Bulla Eugenh “ LæTENTUR CÆLI ” l. unionis IV Item, si vere pænitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis pænitentiæ fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas mis purgatoriis post mortem purgari : et ut a poenis hujusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffra­ gia, Missarum scii, sacrificia, orationes et eleemosynas, et alia pie­ tatis officia, quæ a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiæ instituta. Iliorumque animas, qui post baptis­ mum susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt; illas etiam, quæ post contractam peccati maculam, vel in suis cor­ poribus, vel eisdem exutæ corporibus, prout superius dictum est, sunt purgatæ, in cælum mox recipi et intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius : illorum autem animas qui in actuali mortali pec­ cato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. Alia documenta allegabuntur in decursu Tractatus. •F -1 • »· ? 1! 1052. Objectum. Vita gratiæ, quam Deus per sacra­ menta in animas nostras diffundit, suam consummationem invenit in gloria seu vita æterna, quam V)e\is, justus remu­ nerator, justis largitur secundum ipsorum opera. Præsens itaque tractatus, ex parte Dei spectatus merito vocatur Tractatus de Deo Remuneratore, seu de Deo consummatore; ex parte vero hominum, dicitur etiam Tr. de Novissimis, vel Eschatologia (jrr/p-v., novissima); novissima enim homi­ nis dicuntur ea quæ, secundum oeconomiam divinæ providentiæ, ex hac vita migrantibus obtingunt, scilicet mors, judicium, purgatorium, cælum vel infernus. Utilitas triplex est : 1) speculativa, quia de consumma­ tione vitæ supematuralis agit, qua multum elucidantur ea quæ·de gratia dicta sunt; 2) apologetica, ad vindicanda dog­ mata de resurrectione, judicio, cælo, purgatorio et inferno contra rationalistas et protestantes; 3) practica, cum harum veritatum meditatio ad fugam peccati et praxim virtu­ tum maxime prosit, ex his Scripturæ verbis : “ In omni­ bus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis ” 2. ■ D. B., 693, - « Eccli., VII, 40. I DE DEO REMUNERATORE. 755 Divisio. Cum novissima respiciant non tantum cujusque hominis, sed etiam mundi et humani generis ulti­ mam sortem, duo erunt capita : 1053. Cap. I. Ingressus in per mortem, alteram vitam [ per judicium. De novissimis De cuj usque sorte. hominis. Cap. II. De beatitudine caelesti. De pœnis purgatorii. De poenis inferni. De fine mundi. ■ De novissimis De resurrectione. mundi. De judicio generali. Conclusio totius theologiae. communione sanctorum 756 CAPUT I. CAPUT I. DE NOVISSIMIS HOMINIS. Duo articuli : I. De II. De INGRESSU IN ALTERAM VITAM. cujusque sorte in altera vita. Art. I. De ingressu in alteram vitam. 1054. Morte imponitur finis praesenti vitæ simulque inci­ pit pro singulis hominibus vita altera seu æterna ; judicio particulari sors cujusque definitive statuitur. § I. De Dicemus : i° de morte ipsa; morte. 2° de statu animæ a corpore separates. I. De ipsa morte Exponemus : i° notionem mortis; 2° ejus 3° incertitudinem horæ mortis. universalitatem; 1055. i° Notio H ortis Cum mors sit privatio vita, tot sunt genera mortis quot sunt genera vitæ. Jamvero duæ sunt vitæ : vita spiritualis, et vita corporalis ; duo sunt igitur genera mortis : mors spiritualis et mors corporalis. (A) Mors spiritualis est mors animæ in privatione gratiæ habitualis consistens; ideoque peccatum quo anima gratia habituali privatur, dicitur mortale, quia mortem infert animæ. Eodem sensu amissio vitæ æternæ vocatur mors secunda2. — Diverso tamen sensu mors vocatur etiam exspoliatio vitæ malæ, qua baptizati mortui sunt peccato ut in novitate vitæ ambulent 3. (B) Mors corporalis est separatio animæ a corpore, qua nempe unio vitalis dissolvitur. Solum corpus moritur, non autem anima. Attamen recte homo dicitur mori, quia com’ S. Thomas, Supplem., q. 78, a. 1-2, ejusque commentatores ; Ginella, De notione atque origine mortis, 1868; Palmieri, op. cit., p. 1-35; L. Billot, p. 11-45; Card. Lépicier, p. 12-59; E. Hugon, Tr. theologici, IV, p. 398-402. ’ Apoc., XX, 6· 14· — 3 fam., VI, 2-11. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 757 positum ex anima et corpore, quo homo constituitur, dissol­ vitur. — Hic est sensus propriiis quo mors intelligitur in præsenti tractatu. N. B. Mortem esse non solum finem vitæ nostræ mor­ talis, sed etiam terminum probationis et meriti,yaca\ proba­ vimus supra, n. 257. 10 56. Origo mortis. In præsenti statu mors est pœna peccati. Homo siquidem est natura sua mortalis quoad corpus; sed, præternaturali privilegio, immortalis a Deo creatus fuerat (De Deo Creante, n. 868), et nonnisi peccato protoparentum hoc indebitum privilegium amisit : “ Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors ” x. 1057. 20 Mortis universalitas. (A) Mortem esse ex se universalem Scriptura testatur : “ Mors in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt... Sicut in Adam omnes mo­ riuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur”2... Quare S. Paulus declarat homines semel mori : “ Statutum est hominibus semel mori ” 3. (B) Rat. theologica idem probatur. Nam : (a) mors est pœna peccati, ut dictum est; atqui omnes Adæ posteri peccatum originale incurrunt; ergo et omnes debent mori. e» (b) Imo Christus et B. Virgo, qui peccatum originale non incurrerant, nec proinde legi mortis subdebantur, mori voluerunt, ut suo exemplo mortis universalitatem confir­ marent et pie mori nos edocerent, necnon a mortuis resur­ gendo nobis spem resurgendi darent 4; ergo omnino decet ut omnes christiani moriantur, (c) Juxta doctrinam catho­ licam, omnes resurgere debent; atqui resurgere non valent nisi prius moriantur; ergo omnes morientur. 1058. Controvertitur utrum necne lex moriendi, ex se uni­ versalis, aliquam patiatur exceptionem. (a) Patres quidam putarunt Henoch et Eliam non esse mori­ turos. De priore legitur : “ Tulit eum Deus ” s, nempe “ ne videret mortem ”, ut ait S. Paulus 6. Elias autem per turbinem in 1 Hom., V, 12. — * I Cor., XV, 22. — 3 Hebr., IX, 27. ’ S. Thom., 3, q. 50, a. I. — » Gen., V, 24. — « Hebr., XI, 5. & 758 CAPUT I. cælum ascendit’, et veniet ante diem Domini magnam ut con­ vertat Judæos’. — Exinde multi Patres inferunt eos adhuc vivere, et in Nituati dicitur eos liberatos esse “ de communi morte mundi ” 3. Sed exinde minime sequitur eos non esse morituros. Nam multi Patres docent eos in fine mundi morituros esse, imo quidam, innixi obscuro textu Apocalypsis ♦, putant eos ab Antichristo occi­ dendos fore et postea resurrecturos. a: *· 4·. ;· ’ Ψ |« hn « ;n W n 1059. (b) Sed quæstio præsertim agitatur quoad eos qui tem­ pore secundi adventus Domini viventes invenientur. Natio dubitandi desumitur ex his S. Pauli testimoniis : “ Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur” in multis enim græcis codicibus legitur : “ Non omnes dormiemus, sed omnes immutabimur ”. Et alibi 6 .· “ Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt... Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur obviam Christo Jamvero, inter Patres et theologos, diversa fuit Patrum inter­ pretatio : i) alii enim, cum Græcis et S. Hieronymo, putant sen­ sum obvium esse homines, tempore adventus Domini superstites, non esse morituros; et addunt ita non destrui legem universalem mortis : etsi enim non moriantur aliqui in fine mundi, manet in eis reatus mortis, sed poena ipsa mortis a Deo aufertur. Quam opinionem plerique hodierni exegetæ amplectuntur 7. 2) Alii autem, nostris etiam diebus, adhærent sententiæ quam 5. Thomas 8, post expositam controversiam, ita exprimit : “ Tamen securior est hæc et communior opinio quod omnes morientur et a morte resurgent”. Quare verba S. Pauli “non omnes dormiemus”, ita intelligunt : non omnes dormiemus diuturno somno mortis, sed brevissimo, cum mox resurrecturi simus. Res itaque non est definita, sed utraque opinio probabilis manet. 1060. 3° Mortis ineertitudo quoad tempus. Mortis tempus omnino incertum est. Et merito quidem : i) “ ut, dum illam praevidere non possumus, ait S. Gregorius 9, ad illam sine intermissione praeparemur 2) ut homines a pec'IVR'g-, II, II. 1 Malach., IV, 5-6; cfr. Maith., XVII, 11. — 3 Commendatio animæ. * Apoe., XI, 7. —Quidam hunc textum intelligent de prædicatoribus fidei tunc viventibus. -s I Cor., XV, 51. — 6 Z Thess., IV, 14-16. 7 Cfr. Prat, La Théol. de S. Paul, t. 17, p. 90-92. 8 Suppi., q. 78, a. 1; cfr. L. Billot, De Novissimis, th. XII; Card. Lépi> der, De Novissimis, p. 19. » Homil. XIII in Evang., n. 6. P. L., LXXVI, 1126. _______ - candi libidine et impænitentia refrænentur : “Vigilate, quia nescitis diem, neque horam ” 1 ; dum enim incerta manet dies mortis, eo ipso in statu gratiæ perseverare satagimus, bonaque opera indesinenter operari, usque ad finem vitæ, ut fideles inveniamur tempore quo mors veniet sicut fur in nocte : “ Quia ergo et venturæ mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus”2. Cum mors sit pcena peccati, ultimumque sacrificium quod Deus a nobis postulet, libere ac libenter hoc sacrificium offeramus, ut hac ultima immolatione purificati, citius Deum videamus. Ad quod obtinendum, multum juvabit frequens recitatio hujus orationis Pii X : “ Domine Deus meus, jam nunc quodcumque mortis genus, prout tibi placuerit, cum omnibus suis angoribus, pænis ac doloribus de manu tua æquo ac libenti animo suscipio ”. II. De anima separata λ ιοόι. Status quæstionis. (A) Errores, (a) Matéria­ liste, animæ immortalitatem negantes, falso asserunt animam post mortem annihilari, (b) Agnostià et Positiviste contendunt de sorte animæ nihil sciri posse, (c) Panthéiste docent morte vitam individualem cessare, et animas absorberi in animam universi, (d) Spirite et Theosophi putant animas, post mortem, multas transmigrationes et reincarnationes subire, usquedum omnino a vitiis et peccatis purgatæ, felicitatem ultimo consequantur *. (B) Doctrina catholica est animam a corpore separatam esse immortalem, nec substantialiter transmutari, sed suas facultates intellectivas retinere necnon suam individualitatem. i° De immortalitate animæ. Anima separata vere est immortalis. De fide est tum ex Symbolis, in quibus legitur : “ Credo... in vitam æternam tum e definitione Leonis X in C. Late­ ranensi V : “ Sacro approbante concilio, damnamus et 1062. Thesis : 1 Maith., XXV, 13; cfr. Luc., XII, 40. 2 S. Gregorius, l. cit. ; cf. Bossuet, Méditation de la brièveté de la vie. 3 S. Thomas, I, q. 89; Supply q. 70, ejusque commentatores; E. Hugon, PP· 399» *409 418; Card. Lépicier, p. 26-54. 4 Quorum errores fusius expositos et confutatos invenies in Syn. Theol. fundamentalis. 760 CAPUT I. reprobamus omnes asserentes animam intellectivam morta­ lem esse ”x. 1063. Script. (A) Ex Vet. Test. Animam humanam non mori cum corpore, sed supervivere, imo omnino immor­ talem esse multoties asseritur : (a) Jam in primis libris historias id æquivalenter asseritur : r) Deus enim pluries asserit se esse Deum Abraham, Isaac et Jacob jam mortuorum; atqui, ut arguit Christus, “non est Deus mortuorum, sed viventium”3; ergo exinde infertur hos patriarchas supervivere. 2) Idem constat ex multis locis in quibus declaratur eos qui moriuntur ad patres suos, ad populum suum ire; “Tu autem ibis ad patres tuos in pace... Pergat Aaron ad populum suum... Dormivit igitur David cum patribus suis... Ibi enim supponitur defunctos supervivere simulque in aliquo loco habitare. 3) Hic locus vocatur scheol seu limbus et sæpe describitur ut terra tenebrosa, operta mortis caligine, ubi sempiternus horror inhabi­ tat4, ideoque parum desiderabilis, quia ibi non videtur Deus nec celebrantur festa solemnia. 4) Confirmatur ex prohibitione mor­ tuos evocandi5; quam prohibitionem violat Saul, evocando Samuelem, qui ei apparet atque diram cladem prædicit6. Dubi­ tari igitur nequit Judæos alteram vitam admisisse. b) Res magis explicite declaratur apud Prophetas. Ita Isaias, post annuntiatum diem judicii, justorum vitam futu­ ram describit sub specie convivii 7, in quo justi lætabuntur; posteaque additur : “ Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent”8. Daniel resurrectionem et vitam æternam ita annuntiat : “Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper ”9. (c) In Psalmis sæpe exprimitur spes animæ fidelis in terra quidem multis miseriis afflictæ, sed invicte sperantis se in ætemum Deum laudaturam et beatitudine perfecta gavisuram Quoniam non derelinques animam meam in inferno... adimplebis me lætitia cum vultu tuo”10.— In * D. B., 738. - 3 Matth., XXII, 32; cfr. Λ/are., XII, 26-27. 5 Gen., XV, 15; XXV, S, 17; Num., XX, 24; Deut., XXXII, 50; III Reg., II, 10; IV Reg., XXI, 18, etc. 4 Job, X, 21-22; Isa., XXVIII, iS; A. XXXVII, 12-13; CXIII, 17. 5 Lev., XIX, 31; Deut., XVIII, 11. 6 /Sam., XXVIII, 4-19. - ? Λα., XXV, 6-8. - 8 Isa., XXVI, 19. ’ Dan., XII, 2. - «° Rs. XV, ίο-ll; cf. Rs. XVI, 15; Rs. LXXII, 24-26. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 761 libro Sapientiœ describitur felicitas æterna sanctorum, cui opponitur sors misera impiorum : “ Justorum animæ in manu Dei sunt... Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum... Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt ” ». — Ecclesiastes ipse ita concludit suas investigationes : “ Revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum ” ». (d) In libris Tobiæ et Machabœorum idem sæpius asseri­ tur : “ Vitam illam exspectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo”. — “Mundi Creator... spiritum vobis reddet et vitam ” 3. 1064. (B) In Novo Testamento, tota prædicatio Christi ejusque discipulorum eo tendit ut regnum cœlorum et vitam æternam indesinenter prae oculis Judaeorum ponat tanquam finem omnibus viribus prosequendum, unicum necessarium quod ceteris omnibus anteponi debet, (a) Dominus, in sermone montano, octo beatitudines enuntiat quæ ad regnum caelorum ducunt, et in memoriam revocat condi­ tiones necessarias ad illud consequendum 4; sæpe discipulos admonet ut omnia dimittant ad animam suam salvandam : “ Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animæ vero suae detrimentum patiatur?”5 Tandem, post ultimum judicium, “ ibunt hi (mali) in supplicium aeternum, justi autem in vitam æternam ” 6. (b) Pariter Apostoli docent nos peregrinos esse super terram et ad Deum tendere, in aliam vitam in qua perpetua beatitudine fruemur? ; ipsos Judaeos agnovisse se peregrinos et hospites esse super terram, ita significantes se patriam inquirere meliorem, nempe caelestem 8. Quod quidem argumentum, jam apodicticum, confirmabitur iis omnibus quæ de æterna beatitudine, de poenis inferni et de resur­ rectione corporum infra exponemus. Ibidem invenientur argu­ menta ex Traditione desumpta. Argumenta autem philosophica de immortalitate animæ inT’nzlectionibus philosophicis exponuntur. ’ Sap., III, i-io; cfr. V, 16-17. — ' Eccles., XII, 9. 3 7'ob., II, 18 ; ZZ Mach., VII, 23. — ♦ Matth., V-VII. — s Matth., XVI, 26 ♦ Matth., XXV, 46. — Ί ZZ Cor., V, 6-8. — 8 Hebr., XI, 13-16. 762 CAPUT I. 2° De modo essendi animæ separatæ (A) De ejus facultatibus, (a) Potentiæ quæ in composito humano subjectantur, ut potentiæ vegeta­ ti væ et sensitivæ, non remanent actu in anima separata, sed tantum virtualités i) Non remanent actu ; nam facultates hujusmodi actu existere et exerceri nequeunt sine corpo­ rali organismo, qui deficit in anima a corpore separata. 2) Remanent tamen virtualités, quia radix omnium facul­ tatum, etiam sensitivarum, est essentia animæ, quæ immu­ tabilis est. (b) Potentiæ quæ in ipsa anima subjectantur, ut intellectus et voluntas, remanent formaliter et simpliciter in statu sepa­ rationis, quia anima incorruptibilis manet, ideoque super­ sunt facultates quæ in ea subjectantur. 1065. ιοόό. (B) De ejus cognitione, (a) Exinde intelligitur animam separatam aliquid cognoscere posse, et quidem quadruplici modo : i) per species antea acquisitas et conservatas; 2) per species a Deo infusas; 3) per essentiam ipsius animæ; 4) per locutionem intellectualem. (b) Quoad objectum cognitionis : 1) anima separata seipsain cognoscit directe intuendo suam essentiam : “Cum fuerit a corpore separata, ait S. Thomas intelliget non convertendo se ad phan­ tasmata, sed ad ea quæ sunt secundum se intelligibilia : unde seipsam per seipsam intelliget 2) Anima separata naturaliter cognoscit Deum cognitione analoga, sed modo perfectiori quam in præsenti vita. 3) “ De aliis animabus separatis perfectam cognitionem habet, de angelis autem imperfectam et deficientem ” 3. 4) Res autem naturales cognoscit per species a Deo infusas, modo tamen minus perfecto quam angeli; nec cognoscit omnia singularia, sed ea.tantum ad quæ determinatur per praecedentem cognitionem, aut naturalem habitudinem, vel per divinam ordi­ nationem. Insuper anima beata supernaturaliter Deum cognoscit visione beatifica, ut infra exponetur. 1 S. Thom., I, q. 89; quart, disp, de anima, a. 15-20; C. Gent., II, c. 94· ιοί; ejus commentatores; J. Gredt, Elementa Phil., ed. 4, pp. 379, 450-453; E. Hugon, p. 399 ; Card. Lépicier, p. 26-54. 3 Sum. theol., I, q. 89, a. 2. — 3 Ibidem. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 763 1067. (C) De ejus substantiali immutabilitate. Anima humana, a corpore separata, non mutatur in aliam speciem superio­ rem aut inferiorem, (a) Non in speciem superiorem, nempe ange­ lum; nam angelus est substantia omnino separata quæ corpus informare nequit, dum anima a corpore separata retinet aptitudinem ad informandum corpus humanum, et quidem non qualecumque, sed ipsum corpus cui antea uniebatur. Anima-igitur humana non potest in angelum transformari. (b) Nec potest in speciem inferiorem mutari, puta brutum vel plantam, prout contendunt qui metempsychosim admittunt; nam anima humana separata remanet intellectualis et subsistens, ideo­ que in speciem inferiorem mere sensitivam aut vegetativam trans­ mutari nequit. (c) Potest tamen, secundum aliqua accidentia, crescere, quasdam cognitiones aut. virtutes acquirendo, immutata autem ejus sub­ stantia. 1068. (D) De modo quo animæ separatæ sunt in loco. Anima intellectiva ex se extra omnem locum existere valet, cum sit forma substantialis independens a corpore, (a) Attamen de facto, attenta divina ordinatione, animæ separatæ in diversis receptaculis vivunt, nempe in cælo, purgatorio aut inferno. Ita Christus secundum animam, post mortem, descendit in inferiores partes terree, in limbo ubi erant animæ defunctorum ’. Pariter, ex con ciliis Lugdunensi II et Florentino, animæ sanctæ mox in ccelum suscipiuntur, et animæ reproborum in infernum descendunt2. Unde L. Billot ait 3 ; “ Cælum et purgatorium et infernus dicunt locos quosdam corporeos animabus post mortem assignatos, prout fert constans tum Patrum tum theologorum æstimatio, a qua procul dubio non sine magna temeritate quispiam recederet ”, (b) Anima separata non est in loco sicut forma est in subjecto quod informat, neque sicut contentum in continente, sed quatenus ibi libere operatur vel contra voluntatem patitur. — Secundum consuetum Providentiæ ordinem, animæ separatæ a conversatione viventium penitus separantur, quia non amplius indigent cognitio­ nem acquirere per sensibilia. 1069. Corollarium. Rejiciendce sunt mortuorum apparitiones quas advocant Spiritce ♦. Anima enim separata non potest natura­ liter se videndam hominibus præbere aut cum eis loqui, cum nullam habeat potestatem in materiam corpoream. Quare præ’ Ephes., IV, 9; / Petr., Ill, 19. — ’ D. B., 465, 695. — 3 Op. cit., p. 53. 4 Card. Lépicier, Le monde invisible, le spiritisme en face de la théologie catholique, Paris, 1931. 764 CAPUT I. tensa responsa spirituum procedunt vel ab ipsis mediis quæ adhi­ bentur, vel a daemonibus qui homines ita decipere conantur. Potest quidem Deus permittere ut miraculose animæ defuncto­ rum viventibus appareant ob aliquem finem utilem, præcipue ad aliquam veritatem manifestandam. Sed raro id occurrit, et hic applicandæ sunt regulæ quas in Tr. de Fide tradidimus de privatis revelationibus, n. 205 sq. 31 b' Ceteroquin hujusmodi manifestationes quærere, citra Dei ordinationem, est omnino reprobandum, utpote superstitione plenum et ansam multis illusionibus præbens. § II. De judicio particulari ‘. 1070. Status quaestionis. (A) Nomine judicii hic intelligitur sententia Dei unicuique definitive decernentis mercedem vel pœnam ipsi debitam secundum merita vel deme­ rita. Duplex est : particulare, quod quaelibet anima imme­ diate post mortem subit; universale, quod in fine mundi erit, statim post resurrectionem, quando omnes homines ante *Q tribunal Christi sistent, ut finalem sententiam accipiant. (B) Errores, (a) Chiliastœ seu millenarii judicium particulare negabant : putantes Christum mox venturum esse in terris, et, post devictos hostes christiani nominis, in terra cum justis regnaturum per mille circiter annos, et postea judicium fore universale, in quo ultima sors omnium determinabitur. (b) Protestantes docuerunt animas defunctorum dubias rema­ nere de propria sorte usque ad diem judicii generalis (c) Liberales quidam, ut W. Farrar\ contendunt, etiam post mortem, dari infidelibus et peccatoribus qui ad mortem sese præparare non potuerunt aliam opportunitatem sese convertendi ad Deum. — A quo errore non satis recedit Schell, qui censebat etiam damnatis aliquando offerri salutem, et salvari posse, nisi obstinate vocem Dei respuant .* (d) Modernisiez et Theosophi naturam judicii pervertunt, asse­ rentes judicium consistere in simplici manifestatione conscientiæ, 1 S. Thom., Supplevi., q. 88, a. 1, ad 1 ; C. Gentes, I. IV, c. 91 ; Catech. Trident., p. I, a. 7, n. 3; E. Hugon, p. 403-408; L. Billot, p. 48; Card. Lépicier, p. 62-69;}. Rivière, D. T. C., art. Jugement, 1721· 1818. ’Juxta Rosmini (D. B., 1913), animæ separatæ in statu natui ali non habuissent ullam sui conscientiam, sed earum conditio similis fuisset “statui tenebrarum perpetuarum et somni sempiterni”. Quæ conditio fuit justorum Veteris Legis in limbis usque ad adventum Christi, et nunc infantium sine baptismo decedentium usque ad resurrectionem generalem ; aliæ vero animæ separatæ statim ac purgatu Deum intuitive vident. 3 Præsertim in libro “ Eternal hope ”. — 4 Dogmatik, III, p. 735 sq. ‘J·· .va: DE NOVISSIMIS HOMINIS. 765 qua, sine externo judicis interventu,· recipiunt mercedem sibi debitam. 1071. (C) Doctrina catholica est, statim post mortem animam judicari ejusque æternam sortem determinari, ita ut 'nullus post hanc mortalem vitam relinquatur locus pænitentiæ ad justificationem. Colligitur ex definitionibus Benedicti XII, C. Florentini, et Leonis X declarantis ani­ mas Purgatorii omnes esse securas de sua salute et extra statum merendi. Quam doctrinam profiteri volebat Vaticanum in schemate canonis sequentis : “ Post mortem, quæ est viæ nostræ terminus, mox ad Dei tribunal sistimur, ut referat quisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum, neque ullus post hanc mor­ talem vitam relinquitur locus pænitentiæ ad justificationem ”. II post mortem II II a Deo 1072. (A) Thesis : Anima statim judicatur, et ejus sors æterna immutabiliter deter­ II minatur. Doctrina catholica. (a) Hoc eruitur ex definitionibus Benedicti XII et Floren tini in quibus explicite declaratur animas plene a peccatis suis purgatas mox (id est, statim, vel sine mora) caelum ingredi et visione intuitiva gaudere, eas vero quæ in statu peccati mortalis decedunt, mox in infernum descendere poenis infernalibus cruciandas 1 ; quod sane fieri nequit sine praevio judicio. 1073. Probatur : 1° Scriptura : i) Ex verbis Christi : ex parabola divitis epulonis, ubi asseritur Lazarum statim post mortem in sinum Abrahae portari solatii causa, divi­ tem vero in inferno sepeliri flammis cruciandum, et inter utrumque chaos magnum quod neuter pertransire potest2 : “ Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno... Et in his omnibus inter vos et nos chaos magnum firmatum est; ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare ”. Quod quidem supponit aliquod fuisse judicium post mortem, et quidem irreformabile. x D. B., 531, 693. — Quæ documenta infra citamus, n. 1085. * Luc^ XVI, 19-31· i 766 ■ ■J « IV ft mpr. CAPUT I. Confirmatur ex verbis Christi ad bonum latronem : “ Hodie mecum eris in paradiso ” 1 ; ergo statim post mortem et judicium. 2) Ex doctrina S. Pauli dicentis nos peregrinari a Domino quamdiu sumus in corpore, sed corpore exutos cum Domino esse; et se mortem optare ut sit cum Domino et coronam justitiae accipiat2 : “ Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo”; — “Bonum certamen certavi, cursum consum­ mavi, fidem servavi : in reliquo reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex ” 3. Ibi enim supponitur mercedem statim post mor­ tem conferri, et quidem a justo judice, ideoque post aliquod judicium. Quod etiam haud improbabiliter infertur ex his verbis : “Statutum est hominibus semel mori; post hoc autem judicium" \ etsi, juxta aliquos interpretes, hic agatur probabiliter de judicio universali. 1074. 20 In Traditione duo stadia distinguuntur : 1) Tribus prioribus sceculis, hæc doctrina aequivalenter et vere traditur asserendo justos, præsertim martyres, vitam beatam statim ingredi, malos autem cruciari, et ita jam discrimen inter utrosque factum esse : quod docuerunt etiam ii qui putabant visionem beatificam post resurrectionem dilatam fore. Ita S. Justinus s asserit “ piorum animas in meliore loco manere, iniquorum et malorum in deteriore, judicii (universalis) tempus exspectantes... hæ vero puniuntur quamdiu eas esse et puniri Deus voluerit ”. Tertullianus^ docet martyres paradisum statim ingredi : “Tota paradisi clavis tuus sanguis est”. S. Cyprianus idem clarius docet; describit enim paradisum, ubi nos exspectant parentes et cari, Prophetarum exultantium numerus, Martyrum innumerabilis populus, Virgines quæ concupiscentiam carnis subegerunt 7. Jamvero præmiorum et poenarum determinatio fieri nequit sine prævio quodam judicio. 1075. 2) A quarto sœculo, magis explicite declaratur judicium aliquod mortem cujusque sequi, in quo profertur ' Zwc., XXJJT, 43· — * 7/ Cor.,V, Ι-ίο; Philipp., I, 23. 3II Tim., IV, 6-8. — * Hebr., IX, 27. ί Dial, cum Tryph., 5, P. G., VI, 488; Journel, 132. De anima, 55, P. L., II, 744; Journel, 351. 7 De mortalitate, DE NOVISSIMIS HOMINIS. ■1 - 767 sententia quæ postea omnibus manifestabitur : “ Quod enim in die judicii futurum est omnibus, hoc in singulis die mortis impletur”, ait S. Hieronymus1; ita etiam SS. Joannes Chrysost. 2, Augustinus 3, Gregorius M. . * Verba S. Augustinis referre sufficiat : “ Nam illud quod rectissime et valde salubriter credit (Vincentius) judicari animas cum de corporibus exierint, antequam veniant ad illud judicium quo eas oportet jam redditis corporibus judicari..., hoc itane tandem esse nesciebas?" Posteaque suam doc­ trinam probat ex parabola divitis epulonis. Addunt etiam Patres cum morte et judicio incipere retributionem beatitudinis vel pœnæ : ita, inter alios, S. Hi­ larius 6 .· “ Nihil illic dilationis aut moræ est; judicii enim dies vel beatitudinis retributio est æterna, vel pœnæ ", 1076. 3° Ratione suadetur. 1) Decet hominem non solum judicari judicio universali, quatenus est pars totius generis humani, sed etiam judicio particulari quatenus est singularis quædam persona Ί ; atqui nulla est ratio quare in punitione vel præmiatione animarum exspectetur resur­ rectio, sed omnino decet justos, post mortem, non manere de sua sorte ancipites. 2) Convenit ut sanctio detur statim ac anima capax est præmii et pœnæ; atqui statim post mortem, capax est retributionis, cum jam tempus merendi ac demerendi finem acceperit. Ergo. 1077. (B) Natura hujus judicii. In omni judicio tria distinguere licet : causæ discussionem, sententia prolationem, ejusdem exsecutionem. 1) Jam vero in judicio particulari, loco discussionis proprie dictæ, erit interna illuminatio, qua anima clare percipiet sibi retribui secundum sua merita et demerita 8 : Deus enim, qui * In Joel, II, i, P. L., XXV, 965. ’ In ep. I ad Corinth.., XLII, 3, P. G., LXI, 348; Journel, 1200. 3 De anima et ejus origine, n. 8, P. L., XLIV, 498. 4 Moralia, I. IV, c. 36, n. 70, Journel, 2308. 5 De anima et ejus origine, 1. II, c. 4, n. 8, P. L., XLIV, 498, Journel, 1880. 6 Tract, super Psalmos, II, 49, Journel, 886-887. 7 S. Thom., Suppi., q. 88, a. 1, ad I ; C. Gent., 1. IV, c. 91. 8 Commemoratur in Liturgia liber scriptus in quo totum continetur. Hic liber ïst lux divina, “ qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in < scit omnia, non indiget longa conscientiae investigatione, sed uno intuitu omnia videt et unica illuminatione omnia animæ manifestat. 2) Sententia autem ipso mortis instanti profertur non quidem sono vocis, sed mentaliter, ita ut singulorum men­ tibus imprimatur; et quidem a Deo, sed mediante Christo homine, cui data est potestas omnes judicandi. 3) Lata sententia mox exsecutioni mandatur, et anima cælum, infernum vel purgatorium ingreditur. Nam, ex una parte, Deus omnipotens sententiam exsecutioni mandat, et, ex altera, anima, veluti proprio pondere meritorum aut demeritorum, in proprium locum trahitur, nempe cælum, purgatorium aut infernum, ut infra dicetur. rx2. ; Μ£ N B. Locus judicii particularis probabilius est locus ubi homo moritur. Christus quidem non descendit corporaliter ad animam; sed hæc elevatur supematuraliter ad audiendam judicis sententiam, et supernaturali lumine agnoscit se a Deo judicari et a Christo simul cum Patre judicante. 1078. Corollaria. (A) Rejiciendus est millenarismus \ (a) Hic error originem duxit ex rabbinicis quibusdam scriptis, in quibus prophetiæ de Messiæ universali ac pacifico regno materia­ liter intelligebantur de temporali dominatione. Eodem sensu a quibusdam christianis judaizantibus intellecta sunt ea quæ Christus dixerat de regno Dei et adventu Filii Dei. Insuper hujus regni duratio ad mille annos limitata fuit propter hæc verba S. Joannis : “ Et ligavit eum (satanam) per annos mille... et vixerunt et regna­ verunt cum Christo mille annis ”a, etc. — Millenarii docebant itaque Christum mox venturum esse, et, devictis hostibus Chris­ tiani nominis, in terra regnaturum per mille circiter annos cum sanctis jam mortuis tunc resurgentibus, et justis adhuc viventibus. In duplicem classem divisi sunt : alii tenuerunt justos in hoc regno omnibus voluptatibus, etiam carnalibus, fruituros esse, ut Cerinthiani et Ebionitce; alii autem docuerunt eos nonnisi puris deliciis memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam (S. Augustinus, De Civit. Dei, 1. XX, c. 14, Λ Z., XLI. 6S0). x J. C. Romig*, De chiliasmo prasenti (ap. Hase et Iken, Thesaurus, I732> II, p. 1042); Schneider, Die chiliasL Doctrin. 1859; Franzelin, De divina Traditione, 1875, th· 16; Atzberger. Die christliche Eschatologie in den Sladien ihrer Ojfenbarung, 1890; L. Gry, Le millénarisme dans ton origine et ses développements, Paris, 1904. ’ Apoc.y XX, 2, 4. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 769 esse fruituros : ita nonnulli Patres, a primo ad quartum sæculum, quales fuerunt Papias, S. Justinus, S. /renans, Tertullianus, Methodius, Laetantius 1079. (b) Millenarismum autem impugnarunt, inter alios : Caius, presbyter romanus, Origenes, Dionysius Alexandrinus, S. Hierony­ mus, S. Augustinus, S. Gelasiuspapa, qui Millenariorum scripta re­ censet inter opera apocrypha, ea nempe quæ a catholicis non reci­ piuntur; tandem Scholastici omnes qui istum errorem rejiciunt sive ut hareticum sive ut saltem erroneum. Dicunt siquidem duplicem tantum esse Domini adventum, priorem in carne humilem, poste­ riorem gloriosum ad judicandum genus humanum, nullumque proinde manere locum millenio.—Textum S. Joannis in Apocalypsi sic explicant : numero mille annorum designatur longum, sed inde­ finitum tempus quod inter primum Christi adventum et antichristi seductionem elapsurum est; diabolus tunc dicitur ligatus, quia homines non tam facile seducit ac ante Christum. Ιθ3θ. (c) Quidam Protestantes, ut Irvingiani, Mormones, Adventistce aliique millenarismum renovarunt. (d) Novam millenarismi formam pauci moderni catholici exco­ gitarunt, asserendo quosdam ex hominibus vivos servandos esse in generali mundana conflagratione, qui in aliquo paradiso terrestri feliciter vivent, genus humanum propagabunt et religiosam societa­ tem formabunt cujus centrum erit Jerusalem ’. — Quæ hypothesis non solum gratuita est, sed etiam falsam prophetiarum interpreta­ tionem tradit, et Evangeliis contradicit quæ nullam aliam viam ad cælum consequendum prædicant nisi viam crucis, abnegationis et tribulationum multarum. IO81. (B) Rejiciendus est error quorumdam Protestantium libe­ ralium qui contendunt infidelibus et peccatoribus in altera vita dari opportunitatem sese ad Deum convertendi 3. Id enim adversa­ tur Scripturæ et Traditioni docentibus eos qui decedunt in peccato mortali descendere in infernum et justos in cælum ascendere, et poenas reproborum non minus esse æternas quam præmia justo1 Testimonia lege ap. Gry, p. 67-107. 2 Rougeyron, Les derniers temps, 1866; Moglia, Essai sur le livre de Job et les prophéties relatives aux derniers temps, 1865. Quos confutat Toulemont, in period. Etudes, oct. 1868, p. 552 sq. 3 Ita, inter alios, W. Farrar, Eternal hope. — A quo errore non satis rece­ dunt pauci theologi catholici, ut Hirscher et Schell. Juxta priorem, homines in triplici statu esse possunt : ii, in quibus regnat divina caritas, salvantur; ii autem, in quibus regnat mala cupiditas, damnantur ; qui tandem inter caritatem et cupiditatem ancipites hærent, in altera vita opportunitatem accipient alteru­ tram eligendi. Juxta Schell, damnati aliquando salutem accipient, nisi obsti­ nate eam respuant. — Cfr. Pesch, n. 586. T. III Theol. Dogm. — 25 r CAPUT I. 770 rum, ut constat ex testimoniis allatis, et fusius probabitur ubi de cælo et inferno. (C) Rejiciendum est tandem systema Spiritistarum et Theosophortim, qui contendunt animam a corpore separatam manere unitam alicui tenui corpori quod perispiritus vel corpus astrale vocatur, negantque judicium particulare, et admittunt successivas transformationes fore usquedum omnes tandem felicitatem conse­ quantur. Hæc enim omnia fidei catholicæ adversantur, nullis solidis fulciuntur argumentis et jam confutata sunt in Syn. theol. fundam., n. 1042-1049. Art. IL De cujusque hominis sorte in altera vita. 1082. Inter animas quæ judicantur : i° aliæ sunt in statu gratiæ et insuper nihil expiandum habent, et hæ statim beatitudine in cælo fruuntur; 2° aliæ, etsi in statu gratiæ, aliquid expiandum habent, aliquamdiu in purgatorio manent, et sic a beatitudine retardantur; 30 aliæ tandem in statu peccati mortalis inveniuntur et mox in infernum des­ cendunt æternis suppliciis devovendæ. |lt«; It* X ·! I § I. De CÆLESTI BEATITUDINE. 1083. Notio. (A) Cælum seu paradisus est status et locus supremæ beatitudinis, in quo boni Angeli et homines justi fruuntur Dei supernatural! possessione. Dicitur non solum status, sed etiam locus, quia, quidquid dixerunt aliqui auctores, specialis est locus ubi sacra humanitas Christi, B. Virgo, Angeli et Sancti simul commorabuntur, quamvis ubi et qualis sit hic locus ignotum maneat. Attamen de statu cælestis beatitudinis præsertim agimus. (B) Beatitudo in genere est, juxta Boetium r, status omnium bonorum aggregatione perfectus; et, juxta S. Thomam, bonum perfectum quod totaliter quietat appetitum rationalem. Beatitudinem hominis objectivam in solo Deo consistere ita demonstrat S. Thomas'2 : “ Beatitudo enim est bonum per­ fectum quod totaliter quietat appetitum... Objectum autem voluntatis, quæ est appetitus humanus, est universale bonum, sicut objectum intellectus est universale verum. Ex quo x De consol, philos., 1. 3, prosa IL — 3 Sum, theol., I’ 2æ, q. 2» a. 8. DE NOVISSIMIS HOMINIS 771 patet quod nihil potest quietare voluntatem hominis nisi bonum universale ; quod non invenitur in aliquo creato, sed solum in Deo, cum omnis creatura habeat bonita­ tem participatam. Unde solus Deus voluntatem homi­ nis implere potest... In solo igitur Deo beatitudo hominis consistit ”. (C) Duplex autem beatitudo distingui potest : (a) natu­ ralis, quæ appetitus homini naturaliter insitos perfecte explet, et essentialiter consistit in cognitione et amore Dei per vires naturæ, nempe cognitione abstracta et deductiva, sed perfectiore quam in præsenti vita; (b) supernaturalis, naturæ vires et exigentias omnino superans, quæ essentiali­ ter consistit in participatione beatitudinis Deo connaturalis, qua seipsum intuitive videt et amat. Hic agitur de beati­ tudine supernaturali. Hæc autem supernaturalis beatitudo duplex est : essen­ tialis et accidentalis. De utraque seorsim dicemus, postea­ que de proprietatibus beatitudinis. I. De beatitudine cælesti essentiali. Essentialis beatitudo caelestis in tribus actibus formaliter consistit, nempe visione Dei, amore et gaudio, de quibus seorsim agemus, posteaque exponemus controversiam de essentia formalis beatitudinis. i° De visione beatifica Dei ‘. Tria declarabimus : i° ejus existentiam ; 2° ejus 3° ejus cum ratione concordiam. 1084. naturam ; i° Existentia visionis beatificae. Errores, (a) Sæc. IV°, Anomcei contendebant essentiam divi­ nam, etiam in hac vita, videri imo et comprehendi. Quem erro­ rem aliquo modo renovarunt Beguardi, Baianistce et Ontologista 1 S. Thom., i, q. 12; ia 2æ, q. 3, a. 8; Suarez, De ultimo fine, disp. VI sq.; Salmant., Tr. II de Visione Dei, disp. I sq.; Tr. IX de Beatitudine, disp. I sq. ; Petavius, De Deo, 1. VII; Billuart, De Deo, diss. IV; De Ult. Fine, diss. II; Lessius, De Summo Bono, 1. II; Jungmann, n. 124 sq.; Mazzella, n. 1183 sq.; Mène, op. cit., tom. II, c. 2; Terrien, op. cil., t. II, p. 144 sq. ; Schniitgen, Die visio beatifica, 1878; A. Michel, D. T. C., article Intuitive (vision); Joannes, La Vie de l'Au-delà, 1928. 772 CAPUT I. asserentes hominem naturaliter divina essentia jam frui, saltem quatenus est causa creaturarum. (b) Quidam græci schismatici, præsertim Palamita beatitudinem cælestem reponebant in visione abstracti va Dei. (c) Quoad tempus visionis beatifica consequenda, errarunt : i) qui­ dam Patres qui, cum 5. Irenao, putabant animas sanctorum non glorificari nisi post resurrectionem; 2) Gnostici, Millenarii, posteaque Protestantes, asserentes animas defunctorum de propria sorte dubias remanere usque ad diem ultimi judicii1*; 3) quidam theologi sæc. XIV, ut Minorita, putantes animas sanctorum in cælum quidem statim recipi, sed visione beatifica non frui nisi in fine mundi *. 1085. Thesis: Justi quibus post mortem nihil luen­ dum superest, statim Deui 11 intuitive vident. De fide est ex definitione Benediçti XII (1336) 3 contra eos qui putaverunt visionem intuitivam differri usque ad diem judicii universalis Definimus... quod... animæ sanc­ torum omnium... in quibus nihil purgabile fuit quando decesserunt., etiam ante resumptionem suorum corporum et judicium generale... vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura in ratione objecti visi se habente..., quodque sic videntes eadem divina essentiaperfruuntur, necnon quod ex tali visione et fruitione eorum animæ... sunt vere beatce et habent vitam et requiem æternam. Idem brevius definivit Florentinum 4, addens gradum beatitudinis et pcenarum inaequalem esse pro meri­ torum et peccatorum diversitate : “Definimus... illorum animas, qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quæ post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus... sunt purgatæ, in ccelum mox recipi et intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius ”, 1086. i° Script, probatur. (A) In V. Testamento, visio beatifica non explicite asseritur, sed paulatim et progres­ sive innuitur. 1 De opinione Rosmini, vide quæ scripsimus supra (p. 764, not. 2). Cf. G. Morando, Esame critico dclle XL profiosizioni Rosminiane, p. 362-3S5. ' Cui errori adhæserat prius foannes XXII, ut doctor privatus, sed istum errorem retractavit. — 3 D. B., 530. — 4 D. B., 693. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 773 (a) Ita multoties Deus apparet Abrahæ et cum eo fami­ liariter loquitur 1 : “ Noli timere, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (b) Propheta describunt justorum salutem et laetitiam sub specie convivii cum Deo : “ Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convi­ vium vindemiæ... et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra”2*. Et justi in die illa dicent : “ Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum, exultabimus, et laetabimur in salutari ejus ”3. Jamvero his metaphoris designari intimam cum Deo unionem omnes fatentur. 1087. (c) In Psalmis * justis promittuntur bona non solum temporalia, sed et spiritualia, quibus per mortem privari nequeunt, præsertim amicalis commoratio cum Deo, vel apud Deum, et quædam visio faciei Domini et gloria divitia, qua veluti satiabuntur. Ita in Ps. X, 8, ubi legitur in Vulgata : æquitatem vidit vultus ejus”, textus hebraicus habet : recti corde faciem ejus videbunt'". Idem fere dicitur in Ps. XV, io-n : “Quoniam *non , derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptio­ nem ; notas mihi fecisti vias vitæ; adimplebis me latitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem... Necnon in Ps. XVI, 15 : “ Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua”. In Ps. XXX, 21 de justis dicitur : “ Abscondes eos in abscon­ dito faciei tuæ”. Sæpe etiam declaratur justos gloria et honore coronari : “Tenuisti manum dexteram meam... et cum gloria suscepisti me. Quid enim mihi est in cælo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum ” s. — Sapientia ita describit piorum sortem in altera vita : “ Justo­ rum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis... Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundi1 Gen., XV, I. ha., XXV, 6-8. — 3 ha., XXV, 9. 4 Cfr. P. Lagrange, Notes sur le messianisme dans les psaumes, in Revue biblique, 1905; A. Vaccari, D. A., art. Psaumes. — 5 Ps. LXXII, 24-26. 774 CAPUT I. neto discurrent... Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini; quoniam dextera sua teget eos et brachio sancto suo defendet illos ” r. Quibus variis metaphoris clare significatur intima et per­ petua unio justorum cum Domino in altera vita, et innuitur hanc unionem in aliqua visione Dei consistere. 1088. (d) Idem declaratur in libris apocryphis, præcipue in libro Henoch, ubi describitur non solum mortuorum resurrectio, sed etiam justorum felicitas in cælo : hi siquidem fulgebunt sicut luminaria, angelis similes erunt, et apud Deum sedebunt, ejus luminis et gloriæ participes a. ' .· ;lns · ■ 44 1089. (B) In Novo Testamento, explicite et variis modis asseritur beatitudinem justorum consistere in visione Dei. (a) In Synopticis : 1) sæpe agitur de regno Dei, non solum visibili et temporali, sed etiam de regno cœlorum œterno quod justi possidebunt, et in quo Deum videbunt. Ita Christus, in sermone montano 3, beatos declarat pauperes spiritu et persecutionem patientes propter justitiam, “ quoniam ipso­ rum est regnum calorum necnon rriundos corde, “ quoniam ipsi Deum videbunt"; et eos qui maledicuntur, “quoniam merces vestra copiosa est in caelis”. Alibi justos æquiparat angelis, qui “ semper vident faciem Patris qui in caelis est ” 4 2) De tempore quo incipit visio beatifica nil certi infertur ex verbis Christi : “ Hodie mccum eris in paradiso ” 5. P I?· 1090. (b) Juxta S. Paulum, qui moriuntur in Christo, cum eo vivunt, non amplius peregrinantes ab eo, sed “ prae­ sentes ad Dominum”6. Deum videbunt non mediate et obscure, prout in terra, sed directe, et clare, facie ad faciem : “ Videmus nunc per speculum (id est, modo abstractivo et mediantibus creaturis), in œnigmate (i. e., non clare, non distincte), tunc autem facie adfaciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ” 7, id est, ‘ Sap., III, i, 7; V, l6, 17. 3 F. Martin, Le livre d'Henoch, 1906, p. LI-LII. 3 Alatth., V, 3, 8, 10, 12. — * Marc., XII, 25; Matlh., XVIII, 10. s Luc., XXIII, 43. — e Philip., I, 23; IL Cor., V, 1-8. — iI Cor., XIII, 12. nu : .ι \ DE NOVISSIMIS HOMINIS 775 sicut Deus meipsum cognoscit; jamvero Deus nos videt directe, immediate; ergo et nos eum directe seu intuitive videbimus. 1091. (c) 5. Joannes caelestem beatitudinem non minus lucide declarat : 1) in Apocalypsi describit novam Jerusalem, sanctam civitatem, in qua Deus cum hominibus habitabit, eos illuminans, ita ut hi faciem Dei videant1 : “ Et civitas non eget sole, neque luna ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Et ambulabunt gentes in lumine ejus... Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum ”. 2) In Epistola Ia declarat nos Deum visuros sicuti est : “ Nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est”2. 3) In Evangelio vitam æternam ita definit : “ Hæc est vita æterna ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Jesum Christum ” 3. 1092. 20 Traditione. Duo distinguenda sunt : (A) Si agitur de existentia visionis beatifica, Patres, jam a sæculo secundo, fere4 unanimiter thesim nostram docent. (a) Secundo et tertio sœculis, asserunt beatitudinem caeles­ tem consistere in visione Christi et Dei. In epistola quæ Barnaba dicitur, Christus ait : “ Qui volunt me videre, et ad regnum meum pervenire, debent per afflictiones et tormenta possidere me” 5; 5. Ignatius pluries asserit se libenter pro Deo moriturum ut Deum consequi possit6. Lucidius scribit S. Irenausi : “Hoc concedit (Deus) iis qui se diligunt, id est, videre Deum, quod et prophetabant prophetæ... Homo etenim a se non videt Deum. Ille autem volens videtur hominibus, quibus vult, et quando vult, et quemadmodum vult ”. Pulchre etiam 5. Cyprianus * : “Quæ erit gloria et quanta lætitia, admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis æternæ gaudium capias..., patriarchas omnes et apostolos et ’ Apoc., XXI-XXII, 1-4. — » IJoan., Ill, 2. — 3 Joan., XIV. 2. 4 Dicoykrz unanimiter, quia pauca opponuntur verba Patrum dicentium Deum esse cuilil *et creaturæ inaccessibilem ; sed cum alibi iidem Patres asserant Deum a beatis videri, eo ipso agnoscunt hanc inaccessibilitatem non esse absolutam. s Barnab., VII, 11. — 6 Bom., IV, 1; Ephes., X, 1; Smym., IX, 2. i Adv. hieres., IV, 20, 5, P. G., VIII, 1035; Journel, 236. 8 Epist. LVI, ad Thibariu, 10, P. L., IV, 357; Journel, 570. i; 776 CAPUT I. prophetas et martyres salutare, cum justis et Dei amicis in regno cælorum datæ immortalitatis voluptate gaudere, sumere illic quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit ”. 1093. (b) Sæc. IV, clarius docent beatos videre Deum trinum, simulque amicali societate gaudere Maria, sanctorum, praecipue eorum quos in terra cognoverunt. 5. Gregorius Naz., delicias aeterni regni describens, dicit caeles­ tem beatitudinem primario in contemplatione Dei trini sitam esse S. Ambrosius poetice exponit quomodo B. Virgo Maria virginibus occurrat, eas complectatur et ad Christum perducat, qui et ipse Patri eosdem commendat dicens : “ Pater sancte, istæ sunt quas custodivi tibi, in quibus Filius hominis caput reclinans quievit; peto ut ubi ego sum, et ipsae sint mecum ” Alibi describit inti­ mas relationes quae inter sanctos existunt; quomodo, v. g., animae Valentiniani defuncti occurrat Gratianus frater, et, eam complexus, ad propriam mansionem deducat, “ petens ut sibi et fratri major illic caritas augeatur ” 3. 1094.(e) Sæc. V, S. Augustinus caelestem beatitudinem poetice simul et philosophice describit in libro XX11° tracta­ tus De Civitate Dei. Hæc consistit in remotione omnium malorum et in fruitione Dei : “Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus... Ipse (Deus) finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur ” 4. (d) Scholastici autem visionis beatificae naturam, modum et possibilitatem postea expenderunt, ut infra exponemus. 1095. (B) Si agitur vero de tempore quo incipit visio beatifica, fatemur quosdam Patres, v. g., S. Justinum, S. Irenœum, Tertullianum, putasse eam usque post resurrectionem differri, quod præsertim tribuendum est falsis theoriis mille­ nariorum. Sed : (a) jam prioribus sæculis, multi Patres visionem beatificam assignabant sanctis, praecipue marty­ ribus, ut supra dictum est, n. 1074. (b) A sæc. IV°, com­ munis evasit doctrina nostra; (c) quando, sæc. XIV°, Mino1 Orat. XXIV, in laudem S. Cypriani, 19, P. G.f XXXV, 1192; XLIII, in laudem Basilii Μ., XXXVI, 605. 2 De virginibus, L II, n. 16, P. L·, XVI, 211. 3 De obitu Valentin., 76, P. L., XVI, 1381. < De Civit. Dei, l.XXII, c. 30, P. L·, XLI, 801. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 777 rite et Joannes XXII dilationem visionis beatificæ denuo propugnarunt, contra istam opinionem plerique conclama­ runt, et paulo post res a Benedicto XII definita est, ut supra notatum est, n. 1085. 1096. Objiciunt aliquando Protestantes 1 Joannem XXIIerrasse in materia fidei, immo errorem suum toti Ecclesiæ imposuisse. Resp. Joannes XXII erravit quidem ut privatus doctor circa rem nondum definitam, et quidem non pertinaciter, cum et ipse ante mortem suam opinionem retractaverit. 1) Erravit quidem, non circa dilationem judicii, cum semper docuerit animas post mortem statim judicari et eas quæ nil luendum habent statim cælum ingredi, et humanitatem Christi videre; nec circa ipsam visionem beatificam, quam post judicium generale admittebat; sed circa tempus quo beatis conceditur, id est, circa rem nondum defi­ nitam. 2) Erravit ut privatus doctor, nam in secundo sermone (in tertia dominica de Adventu) ait : “ Dico cum Augustino, quod si decipior hic, qui melius sapit corrigat me ”. Revera, in ep. ad regem Galliae, declaravit utramque opinionem liberam esse, et argumenta pro et contra posse in medium proferri; immo postea affirmavit se optare ut opinio de visione Dei immediate post mor­ tem Scriptura et Patribus solide probaretur. 3) Nec pertinaciter huic errori adhæsit, nam pridie mortis, coram Cardinalibus hanc declarationem legit, quam sub forma Bullæ promulgare intendebat : “ Fatemur et credimus, quod animæ purgatæ separatæ a corporibus sunt in cælo, cælorum regno et paradiso et cum Christo in con­ sortio Angelorum congregatæ, et vident Deum ac divinam essentiam facie adJaciem clare... Si vero alia ac aliter circa materiam hujus­ modi per nos dicta, praedicata seu scripta fuerunt, quoquo modo illa diximus, praedicavimus seu scripsimus recitando dicta S. Scrip­ turae et Sanctorum et conferendo et non determinando nec etiam tenendo : et sic et non aliter illa volumus esse dicta ” 2. — Decipitur itaque Lea, dum asserit Joannes XXII hæresim docuisse eamque toti Ecclesiæ imposuisse λ 1097. 2° Natura visionis beatificæ. (A) Ejus notio. Visio beatifica definitur secundum textus Scripturæ et Tra­ ditionis jam allatos: Clara et intuitiva, nec tamen compre­ hensiva, cognitio Dei prout in se est. Dicitur : (a) clara, ut » Lea, Histoire de VInquisition, trad, per Keinath, t. Ill, p. 713. ’ Ap. Raynaldi, Annal, eccles., ad annum 1334; Denifle, Chartularium, 3 X- Le Bachelet, Benoît XII, in D. T. C., t. II, 657-696, cum auctoribus ibi allegatis. 778 CAPUT I. sic distinguatur a cognitione Dei per rationem, aut per fidem, quæ semper obscuritatem involvit, (b) Intuitiva,seu immediata, eo sensu quod Deus videtur directe in seipso et per seipsum, non per creaturas, et sic visio beatifica dis­ tinguitur a cognitione abstractiva quæ Deum attingit per effectus. (C) Nec tamen comprehensiva : cum enim Deus sit infinite cognoscibilis, nonnisi a seipso comprehensive cognoscitur. ir. .i u iit. < >1 ii' f! K % Quo melius autem intelligatur differentia inter cognitionem Dei per rationem, fidem, et visionem beatificam, sequenti utemur com­ paratione. Pictor aliquis triplici modo cognosci potest : ex operibus ejus, quando videntur scilicet tabellæ ab ipso pictæ; quæ cognitio est deductiva, et respondet cognitioni quam habemus de Deo per rationem ; ex testimonio, quando scilicet audiuntur testes oculati, qui ipsum pictorem immediate cognoverunt et de illius qualitatibus testimonium præbent : hæc cognitio respondet cognitioni, quam de Deo habemus per fidem ; tandem ex visione directa quando videlicet pictor ipse videtur immediate, auditur, ejus interiores cogitationes et sensus manifestantur, etc... ita ut illius qualitates directe percipi possint; tali cognitioni respondet visio beatifica, cum illa tamen differentia quod in cælo videbimus, oculo intellectus, non autem oculo corporeo, non solum Dei qualitates, sed propriam ejus essentiam, Deum ipsum unum et trinum. 1098. (B) De principio visionis beatifteæ seu de lumine gloriæ. Ad visionem beatificam concurrunt tum lumen gloriæ, tum intellectus hoc lumine elevatus et confortatus, (a) Lumen gloriæ est habitus supernaturalis, intellectui intrinsece inheerens, eumque elevans et confortans ad Deum intuitive viden­ dum. 1) Ejus necessitatem ita demonstrat S. Thomas 1 : visio beatifica longe superat visionem naturalem intellectus creati; ergo præexigit in tali intellectu non tantum virtutis natu­ ralis augmentum, sed superadditionem novæ dispositionis quæ sit ejusdem ordinis ac visio beatifica. Igitur lumen gloriæ non est auxilium externum, sed qualitas quædam interna; nec auxilium mere transiens, sed qualitas perma­ nens seu habitus. Quamvis enim stricte Deus posset in intellectu beatorum novas entitates indesinenter producere, id sane non decet ejus sapientiam quæ, omnia suaviter dis• C. Gent.. L III, c. 53. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 779 pnnens, instruit animam diversis potentiis et habitibus ut suas operationes perpetuo exercere valeat, quin nova entitas pro singulis actibus de novo producatur. 2) Quæ quidem necessitas de fide est ; nam C. Viennense 1 tanquam hæreticam reprobavit propositionem Beguardorum, “ quod anima non indiget lumine gloriæ, ipsam elevante, ad Deum videndum et eo beate fruendum ”. 3) Patres ita intelligunt hos Scripturœ textus : “ In lumine tuo videbimus lumen ”a; “ Claritas Dei illuminavit eam ” 3 (cælestem civitatem); “Videbunt faciem ejus... Dominus Deus illuminabit illos ” 4. 1099. (b) De modo quo lumen gloriæ et intellectus ad visionem concurrunt. Juxta BilluartS, ambo “concurrunt ut duæ causæ totales sub diversa ratione : lumen gloriæ, ut totalis ratio formalis proxima, qua intellectus elevatur et proportionatur visionis actui ; intellectus, ita elevatus et con­ fortatus, ut totale principium eliciens visionem”. Aliis verbis, visio beatifica est actus vitalis procedens a potentia vitali ipsi beato intrinseca, nempe ab intellectu ; sed, cum intellectus solus sit ex se incapax videndi Deum, prius elevatur et confortatur lumine gloriæ ad Deum intuitive videndum. 1100. (c) Num divina essentia per aliquam similitudinem vel speciem videatur, impressam aut expressam? Duplex species intelligibilis distinguitur, impressa quæ est rei similitudo intelligibilis et determinat intellectum ad rem intelligendam; expressa, quæ est terminus intellectionis, seu similitudo rei intellects producta ab ipso intellectu, per quam sibi exprimit et dicit rem quam intelligit. Quibus positis : 1) communiter tenetur, cum S. Thoma, visionem intuitivam Dei non fieri per speciem impressam creatam, quæ esset omnino impar ad repræsentandum Deum sicuti est, et consequen ter non posset esse principium visionis qua Deus ipse videtur. Divina itaque essentia fit per seipsam forma intelligibilis intellectus beati, et ita eminenter supplet vices speciei impressa; cum enim hæc essentia sit supreme intelligibilis, et intellectui beato, lumine gloriæ confortato, proportionetur, eique intime uniatur, nulla alia 1 D. B., 475· ’ A. XXXV, 10. — 3 Apec., XXI, 23. — < Apec., XXII, 4, 5. 5 De Deo, diss. IV, a. 5, § 5. Μ ',ν- 780 1 I 2 ‘MIS • *ν· *2 CAPUT I. species impressa requiritur. Hoc modo cognitio perficitur non per hoc quod intelligibile recipitur in cognoscente, sed per hoc quod cognoscens trahitur ad intelligibile, ipsumque videt sine ullo medio. 2) Immo Thomiste docent non dari in visione beatifica speciem expressam creatam, ab ipsa visione distinctam. Ad hoc enim datur species expressa ut in illa intelligatur objectum quod non potest esse præsens intellectui in ratione cogniti ; atqui divina essentia intellectui beato unitur, et quidem, propter suam actualitatem undequaque perfectam et cujuslibet potentialitatis expertem ’, in ratione cogniti. Unde ait 5. Thomas : “ Divina essentia est ipsum esse. Unde sicut aliæ formæ intelligibiles, quæ non sunt suum esse, uniuntur intellectui secundum aliquod esse, quo infor­ mant ipsum intellectum, et faciunt ipsum in actu; ita divina essen­ tia unitur intellectui creato, ut intellectum in actu, per seipsum faciens intellectum in actu ”. Attamen Suarez aliique, putantes speciem expressam seu verbum mentis nihil aliud esse nisi perfectum actum intelligendi, eo ipso dicunt in visione beatifica esse speciem expressam quæ est actus vitalis qua videtur Deus a. (C) De objecto visionis beatificae. Duplex est : primarium seu essentiale, quod per se et immediate videtur, et beatitudinem essentialem constituit; secundarium seu accidentale, quod in primario videtur et accidentalem beati­ tudinem confert. (a) Primarium objectum est Deus ipse. Beati clare et 1101. 'f. -t; h • p <. Hl ·»· t’ Ht! intuitive vident Deum, ejus scilicet essentiam, attributa et tres divinas personas. De fide est ex Florentino supra citato, n. 1085. Christus enim vitam æternam sic definivit 3 ; “ Hæc est vita ætema ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Jesum Christum ”. Et S. Joannes 4 .· “ Vide­ bimus eum sicuti est ”. Et quidem Beati in patria vident quidquid crediderunt in via; atqui primarium objectum fidei nostræ in terra est Deus unus et trinus, sive in se, sive in suis attributis. Ita cognoscunt varia fidei mysteria, et insuper quædam libera Dei decreta, ea nempe quæ ad ipsos spectant, ad proprium bonum vel parentum aut amicorum salutem. * Cfr. S. Thom., I, q. 12, a. 2, ad 3; Billuart, De Deo, diss. IV, a. 7. * Suarez, De Deo, tr. I, 1. II, c. 20; J. B. Terrien, op. cit., t. II, P· 399404. — 3 Joan., XVII, 3. — ♦ IJoan., Ill, 2. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 781 Attamen hæc visio non est illimitata nec comprehensiva; infini­ tum enim non videtur a creaturis nisi finito modo. 1102. (b) Objectum secundarium : Beati vident in Deo multa alia, ea præsertim quæ ad proprium statum spectant, prœterita, prœsentia et futura. Ita communiter. Constat ex testimoniis in thesi allatis, n. 1092 sq. ; et ex C. Parisiensi (an. 1528) dicente : “ Beatis pervium esse uniforme illud divinitatis speculum, in quo quidquid illorum interest illucescat Ratio fundamentalis est quia beatitudo cælestis est'status omnium bonorum aggregatione perfectus; atqui bonum et conveniens nobis est ut ea omnia cognoscamus quæ ad statum nostrum spectant1 : nobis enim inest legitimum desiderium ea omnia cognoscendi quæ nostri interest. Ut autem determinetur quid in particulari visuri simus, sciendum est unumquemque Beatum sub triplici respectu considerari posse : 1) ut est elevatus ad ordinem gratiæ, et ex hoc capite, cognoscet mysteria quæ credidit super terram, v. g., Providentiæ vias quibus ad salutem pervenit; quæ ad Ecclesiam et sacramenta spec­ tant; cognoscet etiam et alios Beatos, præsertim illos quos cogno­ vit et supernatural! affectu amavit; 2) ut est pars universi, et ex hoc capite cognoscet mundi structuram et pulchritudinem, omnia genera et species rerum, præcipuas universi partes, stellas, etc.; et ille qui supernaturaliter operam suam dederit studio alicujus scientiæ, objectum hujus scientiæ probabilius melius cognoscet; 3) ut est talis persona, publica vel privata, et ex hoc capite videbit ea'omnia quæ ad ejus pristinum statum pertinebant; sic S. Pon­ tifex videbit specialiter ea omnia quæ ad Ecclesiæ gubernium spectant, paterfamilias ea quæ ejus familiam respiciunt,... etc. Pari ratione Beati suos parentes et amicos adhuc degentes in terris vident, et preces quæ ad ipsos diriguntur audiunt2. Objectum secundarium videtur in Verbo formaliter et causali­ ter : 1) formaliter, id est, eodem lumine et eadem visione qua Deum ipsum vident : Beati hæc omnia vident tanquam in causa exemplari et efficiente omnia eminenter continente; 2) causaliter, quatenus 1 Cfr. S. Thom., ia 2æ, q. 4, a. 8. 3 Hinc praeclare S. Cyprianus ait : “ Patriam nostram paradisum compu­ tamus, parentes Patriarchas habere jam coepimus... magnus illic nos carorum numerus exspectat parentum, fratrum... nos copiosa turba desiderat jam de sua immortalitate secura, et adhuc de nostra sollicita ” (De mortalitate, 25, P. L., IX, 601). tu 3 i 782 CAPUT I. Beati per revelationes seu per species a Verbo infusas hæc omnia cognoscunt. I 21 • » li ..III. 5 iiu-β μ»* :: Ι|ί !? ii I 1103. 3° Concordia cum ratione. Ratio tria osten­ dere potest quoad visionem beatificam, eam nempe non esse intellectui creato naturalem, sed supematuraliterpossibilem, immo et convenientem. (A) Nullus intellectus creatus potest per sua naturalia videre Deum ut in se est1, (a) Intellectus creatus, qui non est suum intelligere, non potest naturaliter res cognoscere nisi in quantum recipiuntur et exprimuntur in cognoscente, ejusque cognitio terminatur ad speciem expressam in qua objectum se habet ut cognitum. Atqui impossibile est ut Deus cognoscatur sicuti in se est per speciem in intellectu creato receptam : quidquid enim recipitur ad modum reci­ pientis recipitur, ideoque species expressa, in intellectu creato existens, non potest Deum repræsentare prout in se est, per modum Esse subsistentis, qui est Deo proprius, sed tantum per modum alicujus habentis esse. Ergo intellectus creatus non potest naturaliter videre Deum ut in se est. (b) Quod quidem evidentius est quoad hominem. Homo enim non potest naturaliter res intelligere nisi dependenter a phantasmate, ideoque non potest cognoscere nisi abstra­ hendo intelligibile a sensibilibus. Atqui hic modus cognos­ cendi non est intuitivus, sed abstractus ; et conceptus abstractione formatus non repraesentat Deum qualis in se est, sed secundum similitudinem quam in rebus creatis expres­ sit. Ergo homo non potest naturaliter Deum intuitive videre qualis in se est. 1104. (B) Intellectus creatus ad intuitivam Dei visionem supematuraliter elevari potest.2 Ex dictis supra, n. I2$,inest homini potentia obedientialis, seu capacitas recipiendi a Deo virtutem infusam, qua mediante, operationes perficere valeat supra vires naturæ. Vi autem hujus virtutis, ea omnia peragere potest quae ejus naturam substantialiter non mutant Atqui, accipiendo virtutem Deum videndi intuitive, intellectus noster non substantiali­ 1 Sum. theol., i, qu. 12, a, 4; Billuart, De Deo, diss. IV, arL 2; L. Billot, De Deo uno et trino, th. 13. — ’ J. Mulson, Possibilité do la vision biatif Ians S. Thomas, Lyon, 1932. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 783 ter mutatur; cum enim objectum adœquatuni intellectus nostri sit omne verum intelligibile, non mutatur ejus species quando, divini luminis ope, elevatur ad Deum videndum intuitive, sed solum confortatur et perfectior redditur ejus cognoscendi modus. Quod sic declarat 5. Thomas 1 : “ Nam divina substantia est primum intelligibile, et totius intellectualis cognitionis principium. Sed est (naturaliter) extra facultatem intellectus creati, sicut exce­ dens virtutem ejus... Unde et Philosophus dicit quod intellectus noster se habet ad rerum manifestissima sicut oculus noctuæ ad lucem solis. Indiget igitur confortari intellectus creatus aliquo divino lumine ad hoc quod divinam essentiam videre possit”. Res etiam quadam comparatione et analogia illustrari potest. Brutum quidem essentialiter mutaretur, si rationem acciperet, seu facultatem percipiendi verum intelligibile, quia formale objectum ejus cognoscitivæ facultatis non est omne verum, sed solum verum sensibile; sed non substantialiter mutaretur, si solum facultatem acciperet perfectius verum sensibile percipiendi. Ita pariter homo idem substantialiter manet, quando ei confertur potestas perfectius cognoscendi verum intellectuale ipsamque Dei essentiam. 1105. (C) Posita revelatione, omnino conveniens apparet elevatio hominis ad visionem Dei intuitivam. Per gratiam enim jam efficimur filii Dei adoptivi, ejus naturæ consor­ tes, eique intima et familiari amicitia conjuncti. Atqui hæc omnia aliquod complementum postulant, nempe ut in termino manifestetur nobis id quod jam ex fide credi­ mus; quod fieri nequit sine visione directa Dei intime nobis uniti. (a) Nam, ut ait S. Thomas'2, homini inest desiderium cognoscendi causam, cum intuetur effectum; quando igitur consideramus mirabiles effectus quos Deus producit non solum in ordine naturali, sed etiam in animabus justis, qui­ bus tam intime se tradit, nobis desiderium inest Ipsum directe videndi : nonne enim filius, etiam adoptivus, arden­ ter exoptat patrem videre, amicus amicum intime dilectum? Et, cum divinæ naturæ simus consortes, nonne hanc con­ templari concupiscimus? Atqui omnino decet hoc deside­ rium impleri ab Eo qui dixit : Petite et accipietis, qucerite et invenietis. 1 Cant. Gent., 1. HI, c. 54. — * Sum. theol., 1, q. 12, a. 1. 784 ΛΙ it i CAPUT I. (b) Quod sane confirmatur ex aspirationibus animæ humanæ ad intimam cum Deo unionem, quæ in historia religionum universim manifestantur. Hujusmodi autem aspirationes praecipue apparent apud Christianos, eos maxime qui sancte vivunt. Hi enim cupiunt dissolvi et esse cum Christo, Deo ipso frui, eum videre et amare, eique in perpetuum intime adhaerere. Atqui hæc omnia nihil aliud esse videntur nisi manifestationes divinæ hujus voca­ tionis qua Deus nos benigne destinavit ad‘beatificam suæ essentiæ contemplationem. 2° Z r * ■ -t·; s lift ·») η De amore beatifico. If visionem sequitur 1106. (A) Existentia. Intuitivam amor beatificus, quo Sancti plene et perfecte Deum diligunt. Certum, imo, ut putamus, de fide ob ordinarium Ecclesiæ magisterium. 1) S. Paulus simul conferens dona gratis data-et virtutes fidei speique cum caritate, docet in cælo manere caritatem, licet alia dona evanescant : “ Caritas nunquam exàdit, sive prophetiae evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur ”1. 2) Patrum doctrinam sic contrahit S. Augustinus : “ Ipse (Deus) finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine vide­ bitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur... Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, ama­ bimus et laudabimus ” 2. 3) Revera voluntas nostra, cujus objectum est bonum, non potest non ferri amore et complacentia perfecta in bonum supremum evidenter cognitum sicut est Deus visione beatifica contemplatus. (B) Effectus autem beatifici amoris duplex recenseri potest, ecstasis et unio cum Deo. 1) Prior in eo consistit quod Beati ita cogitSfione et affectu in Deum trahuntur ut, cogitationibus, curis et motibus proprii amoris penitus exstinctis, sibi quasi mortui sint, et soli Deo vivant : “ Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus ” 3. 2) Unio cum Deo in eo consistit quod Beati arctis’ I Cor., XIII, 8. ’ De Ctv. Dei, 1. XXII, 30, i; Journel, 1788. 3 Calai., II, 20. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 785 sime cum eo conjunguntur per sublimem perpetuamque divinæ essentiæ contemplationem, per jugem divinorum morum imitatio­ nem, et perféctissimamTcum divina voluntate conformitatem ; per quamdam in Deum transformationem, quatenus ita in amore Dei effervescunt, ut toti liquescere videantur et in abyssum divinitatis demergi, licet tamen ab eo distincti semper maneant. (C) Objectum quidem primarium amoris beatifici est Deus ipse, prout dictum est de visione beatifica ; sed objectum secundarium sunt omnes cæli cives. Beati in Deo et propter Deum diligent omnes concives patriæ cælestis, et eo magis quo sunt Deo propin­ quiores : in cælo enim ordo dilectionis observabitur per compara­ tionem ad Deum. Speciali tamen modo eos amabunt qui sibi quadam legitima necessitudine in terra conjuncti fuerunt : non enim cessabunt ab animo Beati honestæ dilectionis causæ ’. 3° De gaudio cælesti. 1107. Existentia. Beati percipiunt ineffabile gau­ dium ex intuitiva visione et amore Dei. Certum est. (a) Script. : “ Intra in gaudium Domini tui^k Gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis Quod Christus illustrat comparatione prandii : ‘‘ Ego dis­ pono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo ” 4. Proinde nulla tristitia in Beatis : “ Et absterget Deus om­ nem lacrymam ab oculis eorum ” 5. (b) Tradit. Ita S. Hieronymus^ scribit : “ Deum videre, vera laetitia est; Dei visio perfectum est gaudium”. S. Au­ gustinus 7 : “ Ipsa est beata vita, gaudere ad te, de te, $ _ propter te ”. ------------(c) Rat. theol. ( Gaudium 'enim est quietatio facultatum in possessione et arnore^OonTamati. Atqui Beati vere possident et amahf Deum, summum'bonum ét fontem omnium bonorum, et in hoc amore quiescunt8. Præterea in Deo invenient quidquid legitima cordis desideria satiare valet, et quidem absque sollicitudine et metu, nempe inte­ gerrimam virtutem absque certamine custoditam, summam altitu* S. Thom., 2» 2æ, q. 26, a. 13. 3 Matth., XXV, 21. — 3 Joan., XVI, 22. —4 Luc., XXII, 29. 5 Apoc., XXI, 4-----6 In Is., LXVI, 14. — 7 Confess., 1. X, c. 22. • S. Thom., 2» 2*, q. 28, a. I. 786 CAPUT I. dinem honoris, veram gloriam apud Deum et homines, omnium bonorum in ipso Deo sufficientiam, perfectissimam delectationem ’. Gaudebimus non solum de bonis propriis, sed etiam de bonis et gloria Dei, necnon de bonis concivium *. 4° Controversia de essentia formalis beatitudinis. i! ?2 ) * Jt ··<·:$ i|’ ·ί lia :s‘ i· < :i « 1108. Omnes quidem theologi fatentur tres praefatos actus ad plenam beatitudinem requiri. Sed controvertitur quisnam ex his actibus constituat essentiam weiaphysicam beatitudinis. Tres sunt praecipuae sententiae. (a) Scotista contendunt formalem seu proprie dictam beatitudi­ nem consistere in amore beatifico, quo Deus ut summum bonum propter se diligitur; nam per amorem Deum, ut ultimum finem, assequimur multo perfectius quam per intellectum, cum visio ipsa ad amorem ordinetur. (b) Ίhomistœ ex adverso tenent beatitudinem essentialiter consistere in sola visione Dei, quia beatitude formalis est prima assecutio Summi Boni, quæ fit per actum intellectus, et non voluntatis; amor quidem beatorum est amor fruitio­ nis, sed hæc fruitio supponit objecti beatificantis præsentiam per intellectus contemplationem 3. Dicunt amorem pertinere quidem ad statum beatitudinis, non autem ad ejus essentiam. Etenim beatitudo formalis est essentialiter prima assecutio Summi Boni ; atqui hæc fit per actum intellectus, et non voluntatis; nam Summum Bonum est bonum intelligibile, quod acquiritur non appetendo sed intelligendo ; quod patet ex discrimine quod est inter intellectum et voluntatem : intellectus enim suum objectum ad se trahit, illudque sibi præsens facit, proindeque vere possidet; dum voluntas fertur in objectum extra se, nec necessario ejus possessionem supponit 4. 1 S. Thom., Cant. Gent., 1. Ill, c. 63. ’ “ El quoniam quantum quisque diligit alterum, tantum de bono ejus gau­ det ; sicut in illa perfecta felicitate unusquisque sine comparatione plus amabit Deum quam se, et omnes alios secum : ita plus gaudebit absque æstimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum ”, (S. Anselmus, Proslog., c. 25; cfr. Lessius, op. at., 1. II, c. 15). 3 Cf. S. Th., Cant. Gent., 1. Ill, c. 26. 4 Rem sic declarat 5. Thomas (C. Gent., L III, c. 26) : “Si aliquis actus, voluntatis esset ipsa felicitas, hic actas esset aut desiderare, aut amare, aut DE NOVISSIMIS HOMINIS. 787 (c) Suarez, post S. Bonaventuram, contendit beatitudinem essentialiter consistere tum in visione tum in amore beatifico ; etenim formalis beatitudo est ultima creaturae rationalis perfectio; atqui ultima creaturae rationalis perfectio essen­ tialiter consistit in actu intellectus et in actu voluntatis. 1109. Solutio hujus quaestionis pendet ab opinione quae habetur de relativa praestantia facultatum intellectualium. Primatum defert Scotus voluntati; S. Thomas intellectui; Suarez utrique ex aequo; ac exinde logice Scotus, S. Tho­ mas et Suarez efformant suam opinionem de essentia seu elemento primario beatitudinis. Sententia S. Thomae nobis videtur conformior Scriptura, quæ beatitudinem cælestem præcipue in visione Dei repo­ nit; et recta philosophia quæ docet intellectum esse faculta­ tem nobiliorem voluntate, cum ejus objectum sit simplicius et magis absolutum quam objectum voluntatis1. — Insuper beatitudo formalis essentialiter consistit in actu quo beati­ tudinis objectum fit nobis formaliter præsens. Atqui actus quo beatitudinis objectum fit nobis præsens non est actus voluntatis quo tendimus in Deum, sed actus intellectus quo Deus ipse fit prasens in cognoscente. Ergo beatitudo for­ malis essentialiter consistit in visione Dei. Argumentum autem a Suarezio propositum, ostendit quidem amorem beatificum necessarium esse ad statum beatitudinis, non autem ad ejus essentiam, eum^iemque fluere ex visione beatifica, sed non constituere formalem beatitudinem. II. De beatitudine accidentalia. 1110. Deus, qui, præ magnitudine suæ bonitatis, dare solet “ mensuram bonam et confertam et coagitatam et delectari. Impossibile est autem quod desiderare sit ultimus finis; est enim desiderium secundum quod voluntas tendit in id quod nondum habet; hoc autem contrariatur rationi (iltimi finis. Amare etiam non potest esse ultimus finis ; amatur enim bonum, non solum quando habetur, sed etiam quando non habetur... Similiter autem, non delectatio est ultimus finis; ipsum enim habere bonum causa est delectationis, vel dum bonum nunc habitum sentimus, vel dum prius habitum memoramur, vel dum in futuro habendum speramus... Nullus ergo actus voluntatis potest esse substantialiter ipsa felicitas ”. ’ Sum. theol., I, q. 82, a. 3; la 2®, q. 3. ’ Suppi., q. 95, 96; Salmantic., De beatitudine, disp. II; Joan, a S. Thoma, De adept, beatitudinis, disp. II; Gonet, Clypeus, de ultimo fine, disp. V, supereffluentem ” τ, electis confert, præter essentialem beatitudinem, quaedam gaudia de bono creato, quæ beatitudo accidentalis vocantur. Beatitudo accidentalis est igitur quælibet perfectio beatis concessa præter objectum primarium et essentiale, nempe præter visionem et amorem Dei necnon gaudium de eo. Duplex autem distinguitur beatitudo accidentalis; prior omnibus communis, — altera autem quibusdam specialis^ quæ aureola dicitur. i° De beatitudine accidentali communi. 1111. (A) Ejus existentia (a) ex Scriptura infertur, quæ non solum essentialem commemorat beatitudinem, sed etiam quædam accidentalia gaudia, v. g., de conver­ sione peccatorum, de potestate alios homines judicandi simul cum et dependenter a Christo, de perfedta pace ac quiete, etc.2 (b) E Patribus, qui sæpe beatorum felicitatem describunt ut omnibus bonis affluentem, quorum doctrina sic contrahit Augustinus : “ Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus?... Qui motus illic talium corpo­ rum sint futuri temere definire non audeo, quod excogitare non valeo. Tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, ubi, quicumque erit, quod non decebit, non erit. Certe ubi volet spiritus, ibi erit proprium corpus ; nec volet aliquid spiritus quod nec spiritum possit decere, nec corpus. Præmium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit eique seipsum, quo melius et maius nihil esse promisit ” 3. (c) Rat. suadetur. Omnis enim essentia creata aliqua accidentali perfectione indiget ad complendam suam per­ fectionem; atqui essentialis beatitudo electorum est quid creatum; ergo indiget aliqua perfectione accidentali ut sit completa. a. i, 4; A. Michel, D. T. C.. art. Gloire, 1401-1412 cam maltis aactoribas ibi allegatis. — ’ Lue., VI, 38. ’ Luc., XV, 7, 10; Matth., XIX, 28; Afioc., VII, 16; XXI, 4. 'De Civit. Dei, 1. XXII, c. 30, 1, P. L., XLI, 801; Joarnel, n. 1788. •Λ. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 789 (B) Species. Beatitudo accidentalis communis duo com­ plectitur : i) quasdam dotes quæ, etsi a beatitudine dis­ tinctae, eam necessario et semper comitantur; 2) quædam bona non solum distincta, sed etiam separabilia ab ipsa beatitudine. 1112. De dotibus. (a) Notio. Dotes sunt supernaturalia dona animas sanctas ornantia easque disponentia ad perfectum connubium cum Christo. Cum enim animæ beatæ Christo uniantur connu- bio quodam spiritualiomnino decet ut a spiritualibus parentibus, nempe personis SS. Trinitatis, accipiant dotes supernaturales, sicut sponsæ a parentibus tempore connubii recipiunt bona temporalia. Differunt autem dotes a beatitudine; nam, ut ait 5. Thomas a, “beatitudo dicitur ipsa operatio perfecta qua anima beata Deo con­ jungitur; dotes dicuntur habitus seu dispositiones, vel quæcumque aliae qualitates quæ ordinantur ad hujusmodi perfectam operatio­ nem ; ut sic dotes ordinentur ad beatitudinem magis quam sint in beatitudine ut partes ipsius”. (b) Numerus. Tres a S. Thoma numerantur dotes, nempe visio, comprehensio et fruitio. Quando hæc tria sumuntur per modum actus, constituunt ipsam essentialem beatitudinem, n. 1108; quando autem accipiuntur per modum habitus, sunt principia permanentia horum actuum, et sub hoc respectu ad beatitudinem accidentalem spectant. Tres dotes tribus theologicis virtutibus respondent : nempe visio fidei, spei vero comprehension... caritati autem fruitio * ’, ideo­ que sunt habitus perficientes nostras facultates, quibus possimus Deum videre, possidere et eo frui. 1113. De aliis bonis accidentalibus. Præter dotes, alia datur accidentalis beatitudo quoad intellectum, voluntatem, corpus et bona externa. (a) Intellectus beatorum, quamvis non omnia sciat, ea tamen cognoscit quæ ad ipsos spectant, nec errori obnoxius est. De quo 1 II Cor., XI, 2; Ephes., V, 32. — · Suppi., q. 95, a. 2. 3 Comprehensio itaque hic sumitur sensu lato, quatenus finis consecutionem importat, non autem quatenus significat comprehensivam Dei cognitionem, quæ creaturæ impossibilis est. Cfr. Sum. theol., q. 12, a. 7, ad I. 4 Suppi., q. 95, a. 5. ■ 790 Z i·· » ·/ Μ ;5 I* CAPUT I. jam dictum est n. 1102; nam objectum secundarium visionis beatificae ad accidentalem beatitudinem pertinet. (b) Voluntas pariter, ab omni malo immunis, præsertim a timore peccati, omni bono fruitur : “ Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt”.* Fniitur praesertim amicorum societate, qui, ut fratres et cohæredes ejusdem gloriæ, eumdem Patrem glorificant, et inter se fraterno cantatis vinculo colligantur. Atqui ex hoc intimo cum nobilissi"mïslpîri us commercio haud parum augetur, etsi accidentaliter, Beatorum felicitas : nil enim vera amicitia jucundius. Insuper, cum eorum voluntas Dei voluntati omnino sit subordinata, nullam tristitiam habere possunt de damnatione peccatorum, etiam eorum quos dilexerunt : optime enim norunt hanc damna­ tionem justam esse, et suam voluntatem Dei voluntati, utpote sapienti et bonae, perfecte submittunt. (c) Corpus etiam qualitatibus gaudet quæ accidentalem beatitu­ dinem electis conferunt; sed de his dotibus opportunius agemus ubi de resurrectione. (d) Bonis externis etiam fruentur, contemplando et mirando novos cælos et novam terram, totumque cosmologicum ordinem. II14. Corollarium. Beatitudo accidentalis est progressiva et ■iir.j»· yU >IH C *4 usque ad finem mundi augebitur : 1) ratione sanctorum quorum numerus quotidie augetur, et quorum ingressus in patriam novum gaudium cæli incolis affert; 2) ratione cognitionis quam de rebus externis successive acquirent Beati, non sine nova laetitia; 3) ratione resurrectionis, vi cujus anima suum corpus de novo informabit, et ita suum complementum tandem inveniet; tunc enim gaudebit de corpore glorioso sibi reddito; atque totum compositum humanum accidentale gaudium experietur tum in anima tum in corpore. »! 2° De beatitudine accidentali speciali seu de aureolis II15. (A) Notio. Sicut Christus in Apocalypsi exhibetur habens in capite suo coronam auream 3, ita sancti cum ipso regnan­ tes apparent coronis aureis ornati * ; quibus verbis declaratur ' victoria quam et ipsi reportarunt. Cum enim corona sit signum regiæ potestatis et victoriae, omnino decet ut qui, per gloriam, regiae potestatis et victoriae participes fiunt, coronam auream ’ Apoc.., XXI, 4. ’ Supplem., q. 96, et commentatores Summæ; E. Hugon, p. 515-519; Card. Lépider, p. 150-159; T. Ortolan, Auriole, in D. T. C., t. I, 2571; A. Michel, in D. T. C., art. Glaire, 1401-1411. 3 A/ac., XIV, 14. — 4 A/oc., IV, 4. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 791 gestent ad instar summi Regis. Et hoc quidem pertinet ad prae­ mium essentiale. Sed huic præmio essentiali additur speciale præmium acciden­ tale, nempe aureola seu parva corona. Hæc itaque definitur : pramium accidentale, præmio essentiali superadditum, ob excellentem victoriam. (B) Numerus. Jamvero, cum S. Thoma, communiter assignatur specialis aureola : virginibus, quæ singularem victoriam de came obtinuerunt; doctoribus, qui de ignorantia et infidelitate victoriam reportarunt, doctrinam catholicam verbo aut scriptis prædicando ; martyribus, qui de mundo et persecutoribus triumpharunt. IIl6. Quæ quidem doctrina : (a) Scriptura testimoniis inniti­ tur. Ita : i) de virginibus dicitur1 : “ Et cantabant quasi canti­ cum novum ante sedem..., et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia... Virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit ”. 2) De doctoribus autem * 3 : “ Et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates ”. 3) De martyribus Christus ipse ait 3 ; “ Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebi­ tur illum coram Angelis Dei ”. Quare in Apocalypsi exhibentur ut amicti stolis albis *. (b) Praxi Ecclesia confirmatur, quæ speciales exhibet honores virginibus, doctoribus et martyribus. (c) Consonat ratio. Iis enim debetur specialis aureola qui specialiter arduam pugnam inierunt et victoriam reportarunt. Atqui specialiter ardua est pugna cum carne et victoria quam vir­ gines de ea reportant; pariter ea quam doctores contra inimicos fidei per doctrinam et prædicationem reportant; ea tandem qua martyres effusione sanguinis persecutores vincunt. Ergo his tribus specialis debetur aureola. III. De proprietatibus caelestis beatitudiniss. Post dicta de existentia et natura caelestis beatitudinis, de ejus proprietatibus agendum superest. Jamvero tres proprietates assignantur : i° inœqualitas; 2° collatio impeccabilitatis: 30 inamissibilitas et œternitas. Unde tres theses. * Apoc., XIV, 3-4. - ’ Dan., XII, 3. 3 Luc., XII, 8. — 4 Apoc., VII, 13-14. 5 S. Thom., Suppi., q. 93; 1. IV Seni., dist. 49. q. I, art. 4. quæstiunc. I ; ejusque Commentatores; E. Hugon, p. 5°9*519> Hervé, 645-654; A. Michel, in D. T. C., Gloire, 1412-1419; Intuitive (vision) 2389-2392. 1—1H dl 1 L Λ L V I UUdlll UullHO· 1117. Thesis T : Beatitudo caelestis non est æqualis in omnibus electis, sed diversitati meritorum proportionatur. De fide est ex Florentino definiente animas eorum qui nTKîIluendTïîn habent “ intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate, alium alio perfectius ” x. 1° Script, (a) Ex doctrina Christi de diversis mansionibus in caelo 2 : “ In domo Patris mei, mansiones multæ sunt”; atqui diversitas mansionum supponit diversitatem beatitu­ dinis. (b) Ex S. Paulo de diversa claritate corporum glo­ riosorum 3 : “ Stella enim a stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum ”. Nam si in gloria corporis diver­ sitas adest, a fortiori in gloria animæ : gloria enim corporis a gloria animæ dimanat, (c) E generali principio sæpe saepius repetito, nempe mercedem æternam bonis operibus proportionari : “Tunc reddet unicuique secundum opera ejus ” 4; “ Unusquisque accipiet secundum suum laborem ” S; “ Qui parce seminat, parce et metet ; qui seminat in bene­ dictionibus, de benedictionibus et metet”6. Ita enim sup­ ponitur alios aliis melius operari, laborare et seminare, et insuper quemque præmia accipere secundum perfectionem suorum operum. 1118. 2° Tradit. Ex Patribus qui præfata testimonia de inæqualitatecælestis mercedis intelligunt Ita S. Aphraatesi verba S. Pauli : “ Unusquisque mercedem accipiet secundum laborem ” sic declarat : “ Qui parum laboraverit, prout defa­ tigatus fuerit recipiet; qui multum cucurrerit, pro modo cursus sui præmium tollet... Et rursum Apostolus ait : Stella stellam antecellit claritate... Noveris itaque, etiam cum ad vitam ingrediuntur homines, mercedem pariter fore mercede ampliorem, gloriam gloria insigniorem, et præmium amplius altero ”, — S. Chrysostomus, loquens de iis qui sunt • D. B., 693. — ' Joan., XIV, 2. — J I Cor., XV, 41, 42. 4 Matth., XVI, 27. - s I Cor., III, 8. — « II Cor., IX, 6. 7 Dtmonstraiionts, XXII, 19, JourneI, 696. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 793 in regno cælorum, ait1 : “ Non omnes tamen eadem conse­ quents et iisdem fruentur ”. — Pariter S. Augustinus, de denario vitæ æternæ agens, scribit2 : “ Denarius quidem ille æqualis est omnibus... quo utique denario vita significatur aeterna... Sed multae mansiones diversas meritorum in una vita significant dignitates". 1119. 3° Rat. theol. (a) Visio Dei ideoque beatitudo pen­ det a lumine gloriæ; atqui lumen gloriæ proportionatur gradui gratiæ habitualis cui respondet; ergo gloria seu beatitudo major vel minor est secundum mensuram gratiæ habitualis tempore quo morimur; ergo, (b) Ex dictis de merito, n. 278, justus vere meretur augmentum gloriæ; atqui inaequalia sunt justorum merita; ergo inaequales gloriæ gra­ dus. (c) Quod quidem omnino decet ; ita enim per magnitu­ dinem praemiorum incitamur ad perfectiores actus virtutum. 1120. Corollaria, (a) Inaequalitas beatitudinis duplex est : 1) intensiva, in quantum beati, pro diverso gradu lumi­ nis gloriæ, perfectius vident essentiam Dei; 2) extensiva, quatenus hæc visio ad plura objecta se extendit. (b) Ex testimoniis allatis in thesi, ratio ultima hujus diversitatis est diversitas meritorum ; sed ratio proxima est luminis gloriæ diversus gradus : etsi enim lumen gloriæ sit specifice idem in omnibus, diversos gradus habet sicut ipsum lumen fidei. (c) Singuli tamen electi sunt perfecte beati nec ullam invi­ diam patiuntur. 1) Sunt perfecte beati. Perfecta enim beatitudo est satietas omnium desideriorum; atqui electo­ rum intellectus et voluntas perfecte satiantur; singuli enim Deum vident et amant eoque fruuntur secundum gradum luminis gloriæ quem habent, ideoque secundum totam suam capacitatem ; ergo perfecte satiantur. 2) Nec est eis ulla tristitia de majori aliorum beatitudine; intelligunt enim hanc diversitatem esse ordinatissimam, divinæ sapientiae et bonitati omnino conformem, et de majori aliorum beatitudine Deum laudant et concivibus 1 In I ad Cor.y hom. XLI. * In Joan., LXVII, 2, P. L., XXXV, 18; JourneI, 1831. 794 CAPUT I. gratulantur, admirantes promptiorem ac generosiorem eorum cooperationem gratiæ divinæ, vi cujus plura acqui­ sierunt merita. 1121. Thesis ID : Beatitudo caelestis omnes electos impeccabiles reddit *. Certum est. Quod jam constat ex eo quod tempus merendi et tempus demerendi finem accipiat cum morte, n. 257. Sed quæritur utrum impeccabilitas oriatur ab extrinseco an ah intrinseco. (a) Juxta Scotum, ab extrinseco oritur, nempe ab auxilio speciali quo beati a malo præservantur in ætemutn. (b) Sed communis et vera sententia, cum S. Thoma, tenet hanc imjieccabilitatem esse ab intrinseco, nempe ab ipso actu visionis beatificae. 1) Nam beatitudo ultima consistit in visione divinæ essentiæ quæ est Summum Bonum. Atqui videntes clare, perfecte et indesinenter Deum esse Summum Bonum, et, præter Eum, nil esse desiderabile, .non possunt non amare Deum ex toto corde et ex totis viribus, et qui­ dem Deum solum, cum nil amare possint nisi in ordine ad Deum. Ergo nil velle et amare possunt quod divini amoris perfecto et continuo exercitio obstare queat, ideoque pec­ care non valent. 2) Insuper homo non potest non velle suam beatitudinem, ideoque bonum quod clare videt cum sua beatitudine necessario connexum; atqui visione beatifica videt Deum et quidem solum esse suæ beatitudinis fontem necessarium; ergo beati avelli nequeunt a contemplatione et amore Summi Boni quod clare intuentur, nec proinde peccare. Revera, si Deum contemplari et amare cessarent, hoc esset quia eis deficeret facultas aut voluntas videndi, vel objectum visum. Atqui nunquam deerit beatis facultas Deum videndi, nempe lumen gloria, quo confortatur eorum intellectus, cum hic habitus sit ex se permanens et permanenter a Deo datus; nec voluntas eum videndi, cum impossibile sit aliquem a bono quo fruitur discedere nisi in ejus fruitione apprehendat aliquod malum : quod certe fieri nequit quando agitur de Summo Bono; nec objectum visum, quia Deus semper eodem modo se habet, nec elongatur a nobis nisi in 1 Cfr. Richard, D. 7’. C.. art. Impeccability 1277. ■λ -··· : *-y ώ. .·.■&,r .· •-.Xt*. '-- . · · · <· DE NOVISSIMIS HOMINIS. 795 quantum nos elongamur ab ipso. Impossibile est igitur unquam deficere visionem illam Dei quæ beatos facit 1122. Thesis IIIa : Beatitudo eælestis est æterna et inamissibilis. DeJide est ex Symbolis, in quibus legitur : Credo... in vitam æternam ”, Script. Nam, post ultimum judicium, ibunt justi “in vitam æternam”2; et, juxta S. Paulum, “semper cum Domino erimus ”3. Itaque eælestis beatitudo dicitur : “ immarcescibilis gloriæ corona ”4 ;“corona incorruptibilis” 5; “ æternum gloriæ pondus ” 6. Trad. Patres saepe id asserunt; inter quos allegare suf­ ficiat S. Augustinum! : “Cum beati esse omnes homines velint, si vere volunt, profecto et esse immortales volunt; aliter enim beati esse non possent... Nec nisi viventes beati esse possunt... Non autem vivit beate, cui non adest quod vult; nullo modo igitur esse poterit vita veraciter beata, nisi fuerit sempiterna ”. Rat. theol.,Ex ipsa natura beatitudinis. Cum enim beati­ tudo sit aggregatio omnium bonorum, absque ulla mali admixtione, necesse est ut sit æterna; “ neque enim potest beatus non magnopere velle ut illis bonis quæ adeptus est, sibi perpetuo frui liceat. Quare nisi ea possessio stabilis et certa sit, maximo cruciatu timoris angatur necesse est ” 8. Scholion. De loco coeli nil certi cognosci potest. Generatim docent theologi esse in superiori parte universi. Quod quidem intelligitur relate ad nos; nam in se neque sursum neque deorsum in rebus cosmologicis invenitur. A Sancto Alberto? ita describi­ tur : “ Cælum est corpus purum, natura simplicissimum, essentia subtilissimum, incorruptibilitate solidissimum, quantitate maxi­ mum, materia purissimum ”. Quidquid sit, via tutissima ad cælum ingrediendum, est sequi Christum in regia via sanctae crucis et divini amo­ ris : Ipse enim est via, veritas et vita; quo duce, caelestem patriam certo inveniemus. ' S. Thom., i, q. 62, a. 8; ia 2æ, q. 4, a. 4; C. Gent., 1. Ill, c. 62-63. « Matth., XXV, 46. — 3 Z Thess., IV, 16. — 4 Z Petr., V, 4. 5 I Cor., IX, 25. — 6 II Cor., IV, 17. 7 De Trinit., 1. XIII, c. 8, P. L., XLII, 1022. 8 Catech. Roman., P. I, c. 13, n. 3. — » Compend. theol. verit., 1. II, c. 4. ;^7.· dA—£ 796 CAPUT I. § II. De Purgatorio1. 1123. Praenotanda, (a) Variis nominibus Purgatorium apud Patres designatur; dicitur : locus gemituum et lacrymarum; ignis purgatorius; career ubi manent animæ donec solverint ultimum quadrantem; profundus lacus, pars inferi, etc.; sed a sæc. XIII vox purgatorium prævaluit. (b) Quoad rem, Purgatorium est locus et status in quo animæ justorum, cum reatu peccati venialis velpœnee tempo­ ralis debito decedentium, patiuntur donec omnia debita soluta fuerint. Ratio propter quam ibi detinentur est ut ab “ I It:: »* i, IίK»KΊ omnibus maculis purgentur, quæ eas a caeli ingressu remo­ rantur. Illae maculae triplicis generis esse possunt : i)peccata venialia nondum remissa, quæ, juxta S. Thomam et Suarezium aliosque probabilius, in primo instanti separationis animæ a corpore, per ferventem dilectionis vel contritionis actum, statim remittuntur23 : tunc enim anima clarissime cognoscens Deum esse Summum Bonum, et unicum malum esse peccatum, sponte et immediate perfectum ac ferventem caritatis actum elicit quo dimittuntur omnia levia peccata quoad culpam; 2) habitus pravi, qui pariter statim post mortem totaliter delentur unico actu contrario qui tunc cum magna intensitate ab animabus elicitur 3; 3)poena temporalis, quæ successive tolletur non merendo aut satisfaciendo, cum tempus merendi jam terminetur; sed satisfatiendo, seu poenas subeundo juxta taxationem divinæ justitiæ, remissa tamen pœnæ quantitate respondente suffragiis pro sanctis animabus oblatis. 1 S. ThonL, In lib. IV. Sent., dist. 2Γ, q. I; Supply Appendix, q. 2; S. Bellarminus, De Purgat., 1. I; Amauld, Perpétuité de la Fciy ed. Migne, vol. Ill, p. 1123 sq.; Perrone, ap. cil., n. 683 sq.; Jung;mann, op. cit.y n. 79sq.; Mazzellâ., n. 1314 sq.; Oxenham, op. cit.y c. II; Card. Wiseman, Lectures an principal doctr., XI; Card. Newman, The dream of Geronlius; Bautz, Das Fegfeuer, 1883; Canty, Purgatoryy dogmatic and scholastic, 1886; F. Schmid, Das Fegfeuer nach Katholischer Lehrey 1904; D. Palmieri, p. 52-87; Ed. Hanna, Purgatory in The Cathol. Encycl. t. XII, p. 575-580; P. Bernard, D. A.y art. Purgatoire. 496-528. ’ Quidam tamen, cum F. Schmid, Die Seelenlaülerung in fenseits^ /907, putant animas in purgatorio nonnisi successive a reatu culpæ purgari. 3 DD. Chollet, Nos mortst p. 135· DE NOVISSIMIS HOMINIS 797 I. Existentia Purgatorii. 1124.Errores : (a) Aerius, sæc. IV°, qui, teste Augustino, asseruit orare vel offerre pro mortuis vanum esse; (b) Medio Ævo, Albigenses, Waldenses, Hussitce; (c) præsertim vero Novatores sæc. XVI; Lutherus, qui primum asserebat Purgatorium certo existere, postea vero animas in Purgatorio detentas, non esse, saltem omnes, de sua salute securas; deinde de ipsa existentia Purgatorii contradictoria variis temporibus scripsit, an. 1537; tandem docuit hoc esse diaboli inventum : “ Quapropter Purga­ torium, et quidquid ei sollemnitatis, cultus, et quæstus adhæret, mera diaboli larva est. Pugnat enim cum primo articulo qui docet Christum solum, et non hominum opera, animas liberare ”. Nec minus vehementer Calvinus' declarat Purgatorium “exitiale satanæ esse commentum, quod Christi crucem evacuat, quod con­ tumeliam Dei misericordiae non ferendam irrogat ”. (d) Hodierni Protestantes non pauci libenter statum veluti medium inter cælum et infernum admittunζ in quo animæ ad cælum ingrediendum praeparantur, sed purgatorii nomen rejiciunt, et tenent animas in eo statu mereri et satisfacere posse2. Immo Ritualistce concedunt orationes fieri posse pro defunctis, ut eorum pœnæ minuantur. 1125. Thesis : Existit Purgatorium, in quo justorum animæ nondum plene expiatae, piacularibus poenis mundantur, et fidelium suffragiis possunt juvari. De fide est, ex Lugdun. II et Tridentino : “ Cum catholica Ecclesia, Spiritu Sancto edocta, ex sacris Litteris, et antiqua Patrum traditione, in S. Conciliis, et novissime in hac œcumenica synodo docuerit Purgatorium esse, animasque ibi deten­ tas fidelium sufifragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio juvari... ”3. Duo igitur sunt de fide, Purgatorium esse et animas ibi detentas suffragiis nostris posse juvari; quæ, cum sint intime connexa, simul demonstrabuntur. 1126. i° Scriptura. (A) In Vet. Test, praeclarum est testimonium ex II Machab. *desumptum . Judas enim, vir 1 Inslit.y I. Ill, 25, § 6. 2 Cfr. Farrar, Mercy and*Judgment cap. Ill; A. Campbell, The doctrines of a middle state; Hodge, vol. Ill, p. 741; C. Hase, Handbuch der Protest. *Polemiki 385. 3 Sess. XXV, decret, de Purgatorio, D. BM 983, cf. 464, 693. 4 II *Machab. XII, 43. — Protestantes negant quidem hunc librum esse inspiratum, sed admittunt *eun esse fide historica dignum. » 798 I «·< 5»ι r Lt CAPUT I. prudens et fortis, patriarum legum instaurator et vindex, post victorias a se reportatas, “ facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrec­ tione cogitans, (nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis), et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis1 solvantur”. Ex hoc patet : (a) tum Judæ et populo hebraico, tum auctori sacro persuasum esse mortuos orationibus et sacrificiis juvari posse2; (b) purgatorium existere; nam ibi agitur de iis qui cum pietate dormierunt, id est, in statu gratia, proptereaque non sunt in inferno; non autem agitur de beatis qui nihil luendum habent, cum sacrificium offeratur pro eorum peccatis ; ergo agitur de iis qui, etsi in statu gratiæ, a quibusdam peccatis liberari debent, proindeque cælum non adhuc sunt ingressi; ergo adest status medius inter infernum et paradisum, nempe purgatorium. (B) In Novo Test, pauci sunt textus ex quibus thesim nostram Patres deducunt : (a) “ Qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro'' * 3. Quomodocumque enim hæc verba intelligantur, ibi supponitur quædam peccata remitti posse in vita futura; atqui beatis in cælo nihil luendum manet, damnatis autem nulla est remissio; ergo alius est status in quo animæ non plene purificatae purgantur, seu existit purgatorium, (b) Citantur etiam verba S. Pauli 4 de prae­ dicatoribus agentis qui, etsi veram doctrinam docentes, leviter peccant ei admiscendo humanas vanitates, quas vocat ligna, fcenum, stipulam; de quibus ait : “Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse tamen salvus erit; sic tamen quasi per ignem Quæ quidem verba difficilia intellectu multi Patres intelligunt de igne Purgatorii; ita II N :s ■ ta : k :: II· ·η 1 Sub tunicis militum in prælio interfectorum inventæ fuerant quædam res pretiosæ idolis oblatæ quas servare lex judaica prohibebat. ’ Quam persuasionem inter Judaeos viguisse probat Buxtorf, Synagoga judaica, c. 49· — 3 ^latth., XII, 32. — < / Cor., III, 10-19. DE NOVISSIMIS HOMINIS 799 distinguit ignem inferni ab “ illo qui emen­ dabit eos qui per ignem salvi erunt ”, et hujus existentiam probat ex eisdem Apostoli verbisx. Et merito ; nam hic agitur de justis, qui super fundamentum, quod est Christus, aliquid leviter defectuosum posuerunt, ideoque salvi fient, — qui proinde aliqua purificatione indigent. S. Augustinus 1127. 2° Traditione, in qua tria stadia distinguuntur. (A) Per quatuor priora sœcula, purgatorii existentia jam continetur in universali praxi orationes et oblationes faciendi pro defunctis, imo jam explicite a quibusdam Patribus pro­ ponitur. (a) Patres, inter quos, Tertullianus 9 : “ Oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus ”; alibi loquitur de muliere quæ pro anima mariti orat “et refrigerium interim adpostulat ei ”3; insuper supponit aliquem esse locum ubi minora delicta expiantur usque ad novissimum quadrantem1 *45; — S. Cyprianus clare dis­ tinguit inter cælum et purgatorium 5 ; “ Aliud est ad veniam stare, aliud est ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem, aliud statim fidei et virtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo dolore crucia­ tum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse ”. De oblatione sacrificii pro defunctis explicite loqui­ tur6. S. Cyrillus Hierosolym., sacram liturgiam describens, ait ? : “ Deinde et pro defunctis sanctis patribus (oramus)... maximum hoc credentes adjumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur”; idem asserit 5. Ephrem, postulans in testamento ut die trigesimo sui commemoratio fiat 3 : “ Mortui enim oblatione juvantur quam viventes faciunt (b) Varice Liturgice, quarum una ex antiquissimis hæc habet : “Oremus pro fratribus nostris, qui in Christo requieverunt, ut Deus summæ erga homines caritatis, qui animam defuncti suscepit, remittat ei omne peccatum, et propitius ac benevolus ei factus collocet eum in regione vivorum ” 9. (c) Inscriptiones quæ in Cata1 In Ps. XXXVII, P. L., XXXVI, 397. ’ De Corona mil., 3, P. L., II, 79. — 3 Monogamia, 10, P. L., II, 942. 4 De anima, 58, P. L., II, 751. Cfr. A. d'Alès, La Thiol, de Tertullien, ρρ· 133-134· 5 Ep. X ad Anion., P. L., III, 785. — 6 Ep. XLVI, ad clerum, P. L., IV, 399. 7 Cateches. XXIII, 9, P. G., XXXIII, 1116. 8 Testamentum, ed. Assemani, II, 401. 9 Constil. Apostol., VIII, 41, P. G., I, 1143. — Didascalia Apostolorum, VI, 22, sq. 800 CAPUT I. cumbis inventæ sunt, in quibus hæc et similia leguntur : “ Spiritum tuum Deus refrigeret; Ursula, accepta sis in Christo; Victoria, refrigeretur spiritus tuus in bono; Kalemire, Deus refrigeret spiri­ tum tuum una cum sororis tuæ Hilare; aeterna tibi lux, Timothea, in Christo ” Jamvero ex hac praxi infertur existentia status et loci in quo animæ justorum nondum plene purificatae pcenas luunt peccatis debitas; Ecclesia enim pro reprobis non orat. ·> a; 2 . •n·· »*'S '1 <· Pî ‘!tn ? :t 1128. (B) A tempore S. Augustini, explicitius agitur de orationibus pro defunctis, et de Purgatorio, ad confutandam hæresim Aerii. (a) S. Augustinus ejus existentiam probat ex textibus Scripturae supra allatis, et asserit “ nonnullos fideles per ignem quemdam pur­ gatorium, quanto magis minusve pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari”’; additque eos “pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemo­ synæ in Ecclesia fiunt, sed iis hæc prosunt, qui, cum viverent, ut hæc sibi postea possint prodesse meruerunt : est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista post mortem, nec tam malus ut non ei prosint ista post mortem ” 3. Alibi docet esse temporarias poenas in altera vita, quas nempe subeunt qui non ita male egerunt ut sempiternas pcenas mereantur : “ Temporarias pcenas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, verumtamen ante judicium illud severissimum novissimumque patiuntur” *. (b) S. Augustini doctrinam lucidius etiam exponunt Patres subsequioris ævi, inter quos 5. Casarius Arelat. s .· “ Si autem nec in tribulatione Deo gratias agimus, nec bonis operibus peccata redemimus, ipsi tamdiu in illo purgatorio igne moras habebimus, quamdiu supradicta peccata minuta, tanquam ligna, foenum, stipula, consumantur”; 5. Gregorius MA : “Sed tamen de qui­ busdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis cre­ dendus est, pro eo quod Veritas dicit quia, si quis in Sancto Spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saculo remittetur ei, neque in futuro. In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc sæculo, quasdam vero in futuro posse laxari ”. ' Martigny, Did. des Ant. chrét., voce Purgatoire; Northcote, The Roman Catacombs, c. 7. ’ Enchiridion, 69, P. L., XL, 265; Journel, 1920. 3 Enchirid., 110, P. L., XL, 283; Journel, 1930. 4 De civit. Dei, XXI, 13, P. L., XLI, 728; Journel, 1776. * Sermo XXII, 2, inter opera S. Augustini, P. L., XXXIX, 1946; Journel, 2233. 6 Dialogi, 1. IV, c. 39, P. L., LXXVII, 396; Journel, 2321. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 801 1129. (C) Scholastici unanimiter de Purgatorio tanquam de re ad fidem spectante agunt ’. (D) Quare C. Lugdunense II id definivit 2 : “ Quod si vere pænitentes in caritate decesserint, antequam dignis pænitentiæ fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas pœnis purgatoriis seu catharteriis post mortem purgari; et ad pœnas hujusmodi relevandas prodesse eis fidelium vivorum suffragia ”... Quam definitionem renovavit Florentinum 3. 1130. 30 Rat. convenientiae, (a) Scriptura teste, nihil inquinatum ingreditur cælum 4 ; oculi enim Dei ita mundi sunt ut ad iniquitatem respicere nequeant 5; aliunde justitia exigit nemini æternam beatitudinem concedi, nisi prius delicta sua perfecte expiaverit. Atqui de facto multi moriuntur antequam a peccatis suis venialibus liberati fuerint, aut poenam temporalem pro mortalibus remissis debitam solverint, vel propter negligentiam aliquam, vel quia morte praeveniuntur; nec tamen propter hoc merentur totaliter a caelo excludi, cum hæc absque peccato gravi contingere possint; ergo locus esse convenit ubi purgentur, antequam finale praemium consequantur 6. (b) Convenit pariter divinam Providentiam tales poenas statuere, quæ homines ad sua officia adimplenda impellant; atqui, nisi esset purgatorium in quo pro venialibus nondum remissis et mortalium reliquiis poenas subire cogimur, homines levia peccata facile committerent, nec de condigna satisfactione satis cogitarent; ergo. (c) Addi potest hanc doctrinam solatio plenam esse : 1) ipsis peccatoribus : quis enim, culparum et imperfectio­ num suarum conscius, se statim post mortem cælum ingres­ surum sperare potest? Si nullus esset locus, in quo a levi1 Gerster de Zeil, Purgatorium juxta doth inam S. Bonaventura,Turin, 1932. ’ D. B., 464. — 3 Ibid., 693. — 4 Afioc., XXI, 27. — 3 Habaaic, I, 13. 6 S. Thom., C. Gent., 1. VI, c. 91. — Quod nonnulli Protestantes admittere coguntur : “ Nonne omnes Protestantes qui liberales appellantur, idem sentiunt ac nos, homines scilicet plerosque, sicut ait Doctor Johnson, non adeo in vitiis ardescere ut poenam luere æiemam, neque adeo culpis vacare ut beatorum spirituum consortio perfrui mereantur; divinamque bonitatem maluisse aliquem intermedium locum iis assignare ubi quadam poenarum mensura purificentur? " Ch. * , Butler ap. Oxenham. op. cit., p. 40.) T. III Theol. Dogm. — 26 f.' . A 802 CAPUT I. bus delictis purgari possimus, multi de ingrediendo cælum desperarent ; 2) vivis, qui orant et satisfaciunt pro parenti­ bus et amicis, et ita solatium experiuntur suos defunctos juvando. Nec dicatur, cum Protestant i bus, Christum sufficienter pro omnibus delictis nostris satisfecisse; probavimus enim (de Verbo Incarn., n. 1161) ejus satisfactiones adultis non applicari nisi ipsis cooperantibus; si igitur quidam de facto non sufficienter cum Christo satisfecerint, nulla alia spes ipsis remanet cælum conse­ quendi nisi purgatoriis poenis in altera vita patienter toleratis. II. De natura poenarum purgatorii. tn' A 1131. De fide est quidem animas in purgatorio detentas poenis purgari, n. 1125; quænam sit vero natura harum poenarum ab Ecclesia definitum non est ; præ oculis tamen habenda sunt hæc Tridentini monita 1 : “ Apud rudem vero plebem difficiliores ac subtiliores quæstiones, quæque ad ædificationem non faciunt, et ex quibus plerumque nulla fit pietatis accessio, a popularibus concionibus secludantur. Incerta item, vel quæ specie falsi laborant, evulgari ac trac­ tari non permittant. Ea vero, quæ ad curiositatem quam­ dam, aut superstitionem spectant, vel turpe lucrum sapiunt, tanquam scandala, et fidelium offendicula prohibeant ”. — Tria igitur in prædicatione aut conversatione coram populo vitanda sunt : 1) subtiliora quæ non ædificant; 2) incerta quæ specie falsi laborant; 3) curiosa, superstitiosa et lucrum sapientia. i° His prænotatis, certum est animas in purgatorio deten­ tas certas esse de sua salute, nec amplius peccare posse. Constat ex damnatione harum Lutheri propositionum (38-39) : “ Animæ in purgatorio non sunt securæ de earum salute, saltem non omnes, nec probatum est ullis aut ratio­ nibus aut Scripturis ipsas esse extra statum merendi aut augendæ caritatis; animæ in purgatorio peccant sine inter­ missione, quamdiu quærunt requiem et horrent poenas”2. Revera, juxta Canonem Missæ, animæ Purgatorii “ in Christo quiescunt ” et “ dormiunt in somno pacis ”, ’ Sess. XXV, I. c. : D. B., 983. — ’ D. B., 778-779. I DE NOVISSIMIS HOMINIS. 803 Rejiciendæ sunt igitur non solum Protestantium asser­ tiones sed etiam privatæ revelationes, in quibus contrarium asseritur. — Ex hoc capite maximum solatium, etiam inter acerbas poenas, consequuntur. 1132. 2° Certum est pariter animas purgatorii pœnam damni sustinere, quatenus pro tempore a visione beatifica exsulantur. (A) Quæ poena certe gravis est ; nam : (a) quanto aliquid magis desideratur, tanto ejus absentia est molestior; atqui animæ in Purgatorio detentae, cum amplius curis temporalibus et mole corporis non retardentur a desiderio Summi Boni, ejus immensitatem clare apprehendunt, et ardentissimo Deum videndi desiderio flagrant, ideoque pri­ vatione visionis beatificae maxime torquentur, (b) Insuper : 1) vivide intelligunt id fieri ob suam culpam, cum facillimo negotio pro suis culpis tempore vitæ satisfacere potuissent; 2) dolent quod ingentes cælestis gloriæ gradus, quos pæni­ tentiam agendo consequi potuissent, sua culpa et tepore neglexerintx. (B) Quæ tamen poena multo mitior est poena damni in inferno : i)est enim temporanea,spes certa Deum videndi multum hanc poenam alleviat ; 2) patienter sustinetur, imo generose prae amore erga Deum et perfectam submissionem divinæ voluntati : intelligunt enim animæ hanc purificatio­ nem esse omnino necessariam, nec ullo modo vellent ingredi cælum nisi plene purgatae. 1133. 30 Communis et certa sententia est in purgatorio esse pariter poenam sensus : id enim ab utraque Ecclesia admittitur. Apud Grœcos generatim non admittitur animas igne reali, sed solum laboribus, doloribus et quadam obscuritate cruciari. Apud Latinos, communior est sententia eas igne materiali torqueri; quæ sententia probabilissima est : 1) ex testimonio fere unanimi Patrum latinorum a tempore S. Augustini2, imo et quorumdam græcorum et omnium Scholasticorum necnon episcoporum latinorum in C. Flo­ rentino. * Cfr. Lessius, De perfect, div., lib. ΧΙΠ, c. 17, η. 94'95 >’ Faber, All for Jesus, seu Tout pour Jtsus, c. IX. — ’ De civil. Dei, 1. XXI, c. 13, 16, 24; Enarr. in Ps. 37, c. 3 ; De Gen. cont. man., c. 20, n. 30. .'y.· 804 CAPUT I 2) Attamen multi Scholastici, post S. Thomam, admittunt substantias incorporeas ab igne corporeo non posse alterari, sed solum alligari. Caveant igitur praedicatores ab exagge­ ratis descriptionibus purgatorii, et animadvertant pœnam damni multo esse acerbiorem pœna sensus. 1134. 40 De gravitate pcenarum purgatorii nil certi cognoscitur; S. Thomas 1 putat pœnam minimam excedere maximam hujus vitæ pœnam; S. Bonaventura censet maximam quidem purgatorii pœnam acerbiorem esse hujus vitæ poenis, non sic autem dicendum esse de minima pur­ gatorii pœna2. Opportunum autem est addere poenas purgatorii acer­ biores esse quam poenas quibus in terra satisfacere possu­ mus pro nostris peccatis, cum præsens vita sit tempus misericordiæ, dum altera vita est præcipue tempus justitiæ. Ceterum, in purgatorio, caritas erga Deum qua flagrant animæ, et quæ inamissibilis est, ipsis ingens affert gaudium 3. 1135. 5° De durations pariter illarum pcenarum nil certi cognoscitur, nisi eam mensuræ peccatorum et pœnæ tem­ porali adhuc solvendæ proportionari. Incipit quidem purgatorium statim post mortem, ut constat ex definitionibus Benedicti XII et C. Florentini, n. 1085. Insuper Patres et Theologi ore unanimi docent purgatorium non durare ultra diem judicii, cum omnibus justis Christus sit dicturus : “ Venite, benedicti ”, etc. Qui igitur in fine mundi vivent a suis levibus maculis cito purgabuntur mediis Deo notis. ’ In IV Sent.* dist 21, q. 1, a. 1, sol. 3; Supply App., q. 2, a. 1. ■ In IVSent., dist. 20, q. 2, a. I. 3 Cf. S. Bellarm.) De Purgatorio * lib. II, II, c. 4, n. 23 : “At certe, quæ dor­ mire dicuntur in somno pacis, non sunt anxiæ, nec desperant, sed potius habent admixtam cum summis cruciatibus incredibilem consolationem propter certam spem salutis ”. — Poenas et gaudia harum animarum vivide describit S. Catha­ rina Genuensis, in opusculo De Purgatorio ; cap. 20, hæc scribit : “ Mihi vide­ tur nullum gaudium inveniri quod cum gaudio animæ in purgatorio detentæ comparari possit, excepto gaudio beatorum in paradiso... Ex altera autem parte tantam poenam patitur ut nulla lingua dicere, nullus intellectus minimam ejus partem capere possit, nisi Deus ex speciali gratia id revelet n. Integrum legatur opusculum. •λ<·Η % DE NOVISSIMIS HOMINIS 805 III. Do statu animarum in Purgatorio, 1136. i° Quoad facultates quas retinent, modum quo Deum et alia præter eum cognoscunt, necnon modum quo sunt in loco, sequenda sunt principia superius exposita, n. 1065 sq, 2° Animæ in purgatorio detentœ non possunt mereri aut demereri. Certum est ex damnatione propositionum 38 et 39 Lutheri1 : “ Nec probatum est ullis aut rationibus aut Scripturis ipsas (animas purgatorii) esse extra statum merendi vel augendæ caritatis. — Animæ in Purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quærunt requiem et horrent pœnas ”. — Constat aliunde ex eo quod tempus merendi ac demerendi cessat ipso instanti mortis. Itaque animæ, ut dictum est n. 1131, omnino securæ sunt de sua salute. 30 Animæ in Purgatorio detentæ pro nobis orare valent. Ita communius. Omnes quidem fatentur has animas orare posse, in quan­ tum piis cogitationibus et desideriis indesinenter vacant. Pro nobis autem orare posse hodie communius admittitur. Nam, ex una parte, nos ex caritate diligunt, et aliunde norunt saltem generaliter nos versari in multis periculis et divino auxilio indigere; imo scire possunt, saltem modo generali, et forsan ex revelatione nos pro eis orare ; ideoque, vi gratitudinis, pro nobis orare satagunt, et cum sint Deo caræ, nil impedit quin earum preces exaudiantur. 40 Animas in purgatorio detentas posse a nobis juvari jam probavimus, n. 1125 sq. Eas juvare est opus Deo gratum, cum Ipse sincere eas in cælum suscipere exoptet; his animabus valde jucundum, cum ardenti desiderio Deum videndi et possidendi flagrent; et nobis perutile, cum animæ a nobis liberatæ pro nobis ferventer sint deprecaturæ statim ac cælum ingredientur, imo, juxta communem sententiam, dum adhuc in purgatorio detinentur2. 1 D. B., 778, 779. ■ “ like animæ sunt caræ Deo et quamvis ab illo pro tunc affligantur, non tamen ut ab inimico, sed ut a justo judice et parente optimo, qui eas Iteaias Ergo non repugnat illi statui, ut a Deo aliquid petant pro fraefficere cupit. tribus et amicis benefactoribus suis ”. (Suarez, D» ora/., lib. I, c. u, n. 15). H 80β CAPUT I. Juvari autem possunt : (a) orationibus, et hoc duplici modo, quatenus sunt opus satis/actorium, et valorem iuipctratorium habent, orationi proprium ; (b) oblatione sacrificii Missæ, vi cujus ipsis applicantur satisfactiones Christi; (c) valore satisfactorio operum nostrorum, qui, cum sit solutio debiti, aliis applicari et prodesse potest1 ; (d) in­ dulgentiis, quibus eis applicantur satisfactiones Christi et Sanctorum 234. Scholion de loco Purgatorii . * Nil hac de re determinatum inve­ nitur in Scriptura. Probabilius Purgatorium, secundum legem communem, est locus inferior, inferno proximus; sed, secundum dispensationem specialem, quidam probabiliter dicunt animas ibi purgari ubi peccarunt. § III. De ■ :: '■Ii/ Ù ih - r. υ inferno 4. 1137. Infernus (græce αοης, hebraice scheol vel gehenna) (a) sensu generico designat omnem locum cælo inferiorem, ideoque limbum, purgatorium et infernum proprie dictum; (b) sensu autem proprio, hic usurpato, duo significat, scilicet : i) statum damnatorum seu eorum qui, in peccato mortali decedentes, in æternum puniuntur; 2) locum in quo damnati detinentur. 1 Hinc pius et laudabilis est actus quem heroicum vocant, quo nonnulli, approbante Ecclesia, omnia bona opera sua pro animabus purgatorii offerunt; quod quidem de valore satisfactorio intelligi debet. Nec timendum est eos per longum tempus in purgatorio remansuros; qui enim caritatem erga defunctos exercent in misericordiam Dei jure meritoque confidere possunt. 3 J. Munford, Traité de la charité envers les âmes du Purgatoire. 3 S. Thom., Suppl, (in fine), de Purgatorio, a. 2; DD. Chollet, Nos morts, P- 183 sq. 4 S. Thom., Suppl., q. 99; Petavius, op. cit., 1. III, c. 6-8; Patuzzi, op. ci(.y 1. III, c. i sq.; Perrone, op. cit., n. 726 sq.; Mazzella, op. cit., n. 1253 sq.; Hettinger, Apolog. du Christ, vol. IV, c. 15; Pusey, op. cit., p. 38 sq.; Oxenham, Eschatol., c. 3-6; Passaglia, De aternitate pcmarum deque igne inferno; L. Billot, De novissimis, Thés. 2-4; Sachs, Die ewige Dauer der Hollenstrafen, 1900; Baütz, Die Nolle*, 1905; Kiefl, Die Ewigkeit der Nolle und ihre speculative Begründung, 1905; J. Hontheim, Hell in The Catholic Encycl., t. VII, p. 207-211; P. C. Toner, Eschatology in The Cath. Encycl., L V., p. 528-534; P. Bernard, Enfer, in D. A. (cPAles), I, 1377-1399; M. Richard, Enfer, in D. T. C., t. V, 28-120; A. Michel, DEnfer et la règle de foi, 1921. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 807 I. De existentia et æternltate pœnarum inferni, 1138. Errores. (A) Existentiam inferni negant ii omnes qui animæ immortalitatem aut necessitatem alicujus sanctionis rejiciunt, quales sunt Athei, Pantheistæ, Materialist», Epicuræi, Positivistæ, Agnostici. (B) Æternitatem pœnarum rejiciunt : (a) Arnobius, post Zoroastrum et Gnosticos, putavit reprobos annihilari; ejusque discipuli dicti sunt conditionalista, quia considerabant donum immortalitatis tanquam conditionale, eo sensu quod eo frui debent soli electi. Quem errorem diu sopitum renovarunt quidam Pro­ testantes liberales, v. g., Sociniani, Rothe, Ed. White, (b) Orige nista æternitatem pœnarum inferni negarunt, eo quod, juxta eos, omnes angeli et homines tandem resipiscent. Quem errorem renovarunt Universalisiez XVIII° sæculo, Unitarii, Congregatio­ nalism multi, nonnulli Anglicans, et in genere Protestantes liberales dicti; necnon Spirita qui contendunt omnes animas, post varias expiationes, æternam beatitudinem assecuturas esse *. (c) Miseri­ cordes (V et VI sæc.) docuerunt ab inferno liberari, post aliquod expiationis tempus, omnes damnatos, vel saltem quosdam, nempe eos qui fidem aliquando habuerunt aut saltem usque in finem reti­ nuerunt. aut saltem eos qui opera misericordia egerunt, (d) Rationalista uno ore clamant æternitatem pœnarum Dei sapientiae, justitiæ et misericordiæ repugnaFe. Il 1139. Thesis : Dæmones, et homines in statu peccati mortalis morientes, aeternis suppliciis puniuntur. De fide est : (a) ex Symbolo Athanasiano : “Qui bon a æternum (b) ex Concil. Lateran. IV : “ ... Illi cum diabolo poenam perpetuam (recipiunt)”2 (cf. n. 1149). 1140. Probatur. i° Script. (A) In Vet. Test, duo tempora distinguere licet : (a) Usque ad prophetas, nonnisi obscura inveniuntur de malorum sorte post mortem; attamen ex poenis quas Deus eis infligebat super terram, et ex conceptu divinae justitiae tam saepe inculcato, absque ullo limite temporis, jam inferri poterat miserabiliorem fore eorum sortem in altera vita. (b) A tempore Prophetarum, clare asseritur existentia et œternitas poenarum inferni pro reprobis. 1 Tournebize, Opinions dujour sur les peines d'outre-tombe, 1902. • D. B., 429. - 11-- . R r 808 CAPUT I. Celebre est Isaia vaticinium de rege Babylonis, cui in infernum cadenti occurrunt alii principes, eum irridentes qui, post gloriosos triumphos, in profundum laci detractus est “ quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio et descen­ derunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum ” x. Sed magis explicite reproborum sortem describit quando, post praenuntiatum judicium, ait a : “ Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstin­ guetur, et erunt usque ad satietatem omni carni ” (hebr. erunt abominationi omni cami). Quod multi interpretes non solum catholici, sed etiam protestantes, de aeterna impiorum sorte in sensu directo et proprio intelligunt 3. 1 I Confirmatur ex Daniele, qui praeterea mortuorum resur­ rectionem clare annuntiat : “ Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper ”4 (hebr. in contemptum aeternum); inspecto enim contextu, hic agitur de retribu­ tione ætema. Sors malorum eorumque desperatio vivide describitur in Sapientia capite V° : “Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis... Quid nobis profecit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?.. In malignitate autem nostra consumpti sumus ”. c h 1141. (B) \x\Navo Testamento sæpe et lucide praedicatur, tanquam veritas fundamentalis, ætema malorum reprobatio. Quod probabimus quoad reprobationem in genere, et speciatim quoad poenarum œternitatem. (a) Quoad reprobationem in genere, Christus asserit eum qui blasphemaverit in Spiritum, non habere remissionem in æternum 5; eum qui irascitur fratri, reum esse judicio3 4*6; eum qui moechatur, mitti in gehennam 7; Judæos qui fidem reji- 3 Certum est hunc textum sic intelligi debere saltem sensu indirecto et spiri­ tuali, cum Christus (J/err., IX, 15) hoc usus sit ad damnatorum tormenta describenda. 4 Dan.y XII, 2. — 5 A/izrr., III, 29. — 6 Matth^ V, 22. 7 Maltha V, 29, 30. — Gehenna vallem designated prnpe Jerusalem, in qua jam a tempore Josiæ (Ζ/Ακ, XXIII, 10) comburebantur cadavera et alia ·' DE NOVISSIMIS HOMINIS. 809 ciunt, ejiciendos esse in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium1; eos qui scandalum praebent, ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem a; malos mitti in cami­ num ignis 3; malos divites cruciari in flamma4; invitatos convivium nuptiale ingredientes sine veste nuptiali, projici in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium 5; virgines fatuas a regno caelorum excludi 6; servum inutilem projici in tenebras exteriores?; tandem eos qui caritatem non coluerunt, sententia definitiva in ignem aeternum des­ cendere 8. 1142. (b) Quoad pœnarum œternitatem, textus in tripli­ cem classem dividuntur. 1) Imprimis pœnæ inferni diserte et explicite æternæ dicuntur : “ Qui poenas dabunt in interitu œternas a facie Domini ”9; “Quibus procella tenebrarum servata est in œternum ” 10 ;“ Discedite maledicti in ignem œternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus”11. Quæ ultima verba specialem vim ex contextu habent : hic enim agitur de sententia finali, a supremo Judice lata, a qua proinde non datur appellatio, et in qua statuitur sors bonorum malorumve, non pro brevi vel longo temporis spatio, sed definitive. 1143. Nec dici valet vocem aternum (gr. αιώνιος) sæpe adhiberi sensu lato, ut longa, non autem perpetua exprimatur duralio; nam in N. T. illa vox, quæ septuagies saltem occurrit, semper, exceptis . forsan duobus casibus dubiis, æternitatem propriam designat; ac speciatim, si contextus inspicitur, nullum dubium remanere potest quoad textum 5. iMatthai; ibi enim tormenta reproborum ætema dicuntur eodem sensu ac justorum præmia; hoc enim exigit parallelismus; atqui, juxta omnes, præmia justorum sunt sine fine duratura ”. hujusmodi : hinc, cum esset locus horrendus, ejus nomen ad designandum locum in quo damnati torquentur, translatum est I Alalth., VIII, 11-12. — ’ A/arc., IX, 42-48. — 3 Alalth., XIII, 47-50. 4 Luc., XVI, 19-31. — 5 Alatth., XXII, 1-14. — 6 Alatth., XXV, 1-13. i Luc., XIX, 1-28. — 8 Alatth., XXV, 41. — » II Thessal., I, 9. 10Jud., 13. — “ Alatth., XXV, 41. II Pusey suæ de poenis æternis orationi notam in modum appendicis de vocis αιώνιος usu apud classicos græcos adjecit, quam Rev. J. Riddel, vir omnium tunc Oxonii degentium hellenistarum peritissimus exaravit. Ex qua eruitur vocem illam ad alemitatem significandam sensu stricto adhilæri, id est sine fine existentiam qualis concipi potest cum tempus non erit amplius {Afocal., X, 6). In Novo Testamento septuaginta et una vicibus vox ista legitur ; quadraginta quatuor vicibus de vita ætema prædicatur {Alalth., XIX, 16, 29; XXV, 46; 810 CAPUT I. 1144.2) Probatur ex iis textibus, in quibus asseritur poenas inferni nullum finem habituras : “ Si scandalizaverit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur ” 1 ; quæ comminatio ter repetitur cum maxima emphasi. Similiter S. Paulus pluries de iniquis dicit : “ An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt?... qui talia agunt regnum Dei non consequentur ” a. •1 1145.3) Probatur tandem ex iis locis ubi damnatorum sicut et justorum status immutabilis dicitur. De eo qui contra Spiritum peccavit legitur : “ Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit œterni delicti ”3; in œternum igitur reus mane­ bit, et in ceternum punietur. Idem deducitur ex parabola divitis epulonis : “ Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare ” 4. Igitur poenarum æternitas non in uno solum textu asse­ ritur, neque ab hac vel illa particula pendet, ut falso cla­ mant adversarii, sed in multis textibus explicite et sub variis formis traditur, ita ut difficile fuisset eam luculentius exprimere. Marc., X, 17, 30; Luc., X, 25; XVIII, 18, yr, Joan., viginti tribus vicibus, III, J5» 36; IV, 14» V, 24, 39 etc.; Act., XIII, 46, 48; Roen., II, 7; V, 21; VI, 22, 23; Galat., VI, 8; I Tim., I, 16; VI, 12; Tit., I, 2; III, 7); tribus vicibus de Deo, de ejus spiritu et gloria prædicatur {Rom., XVI, 26; Hebr.t IX» I5î I Tim., VI, 16); de regno Christi, de Redemptione, de sanguine Testamenti {H Petr., I, il; Hcbr., IX, 12; XIII, 20) de Evangelio, de salute æterna, de nostro in cælis habitaculo {Apoc., XIV, 16; Hebr., N, 9; Luc., XVI, 9) de gloria nobis in cælo parata, tribus vicibus (Z/ Cor., IV, 17, 18; I Tint., I, 16; I Petr., V, 10); de nostra hæreditate, de electorum gaudio, de nostra vitæ æternæ participatione {Hcbr., IX, 15; II These., II, 15; Philent., 15); de igne æterno tribus vicibus {Maith., XVIII, 8; XXV, 41 ; S.Jud., η}·, de poenis, de judicio, de consummatione finali quatuor vicibus {Matth., XXV, 46; Marc., III, 29; II These., I, 9; Hebr., VI, 2). Hæc itaque vox numquam in Novo Testamento futurum tempus designat, nisi de vita æterna, vel poenis æternis agatur. (Pusey, op. cit. p. 38-39. Cfr. Oxenham, op. cit., P- 136). 1 Marc., IX, 42 sq.; Matth., XVIII, 8 sq. ’ I Cor., VI, 9-10; Galat., V, 21. J Marc., III, 29; Matth., XII, 32. — « Luc., XVI, 26. w*· ~ — III *~-·»··· . . ... "«■· " -w—- - ■ DE NOVISSIMIS HOMINIS. . — I I Wl 811 1146. 2° Tradit. : i) Ex Patribus. Tria tempora distinguere licet : (A) Ante sæc. III'tm, nondum exorta Origenistarum con­ troversia, unanimiter Patres docent existentiam et aeterni­ tatem poenarum inferni, asserentes malos tormentis terribi­ libus torqueri, incessabili dolore, vermi non moriente, igne inexstinguibili, a quo nihil eos eripiet. S. Ignatius de eo qui fidem prava doctrina corrumpit, ait : “ In ignem inexstinguibilem ibit ” *. Ecclesia Smyrnensis de martyribus loquens qui ignem persecutorum contemnebant, scribit : “Præ oculis enim habebant fugam illius (ignis) qui æternus est et nunquam exstinguetur”12*4. S. Justinus declarat neminem vitium electurum esse si sciret “se ad ætemam ignis condemnationem proficisci ” 3, et addit hanc esse Ecclesiæ fidem : “ Qui autem improbe vivunt nec se convertunt, eos igne æterno credimus puniri ” «. 5. Irenaus tanquam catholicum dogma docet “ impios et injustos et iniquos et blasphemos homines in ætemum ignem mitti ”s. Nec aliter Tertullianus, qui inter articulos regulæ fidei reponit “ malos adjudicandos igni perpetuo ” 6. Magis explicite etiam 5. Hippolytus describit tormenta reproborum : “ Hos manet ignis inexstinguibilis, et qui nunquam finietur, et vermis igneus non moriens, sed incessabili dolore ex corpore effervescens ” 7. Quibus addi possunt martyres8 qui sæpe declarabant se non temporaneum, sed ætemum ignem timere; nam, inquiebant, “ mortis æternæ mercedem et inexplicabiles sine termino cruciatus apostatæ patientur”; quare tormenta ipsis videbantur unctiones et refrigeria igni inexstinguibili comparata. Attamen Patres, qui dilationem visionis beatificæ admittebant, falso etiam, sed logice, poenam ignis usque ad resurrectionem differebant, etsi faterentur reprobos jam esse incarcerates et diver­ sis suppliciis afflictos. 1147. (B) A sæc. Ill0 ad Vum, Origenes, cui præluserat Clemens Alex., philosophia platonica deceptus, præsertim theoria præexistentiæ animarum, non tanquam rem certam 1 Ad Ephes., XVI, i. — ’ Epist. de martyrio S. Polycarpi, II, 3. 3 Apolog., I, 12, P. G., VI, 341. 4 Apo!., I, 341, P. G., VI, 361. 5 Adv. h/rres., 1. I, c. ίο, η. I, P. G., 549. 4 De prascriptione, 13, P. L., II, 27. — 7 Adv. Gracos, 3, P. G., X, 801. 8Cf. Ruinart, Ada Martyrum, ed. 2% pp. 27, 34, 76, 81, 157, 159, 168, 267, 268, 294, 295, 298, etc. 812 CAPUT I. sed tanquam hypothesim probabilem, docuit omnes angelos (si forte Satanam 'excipias) et homines, post varia supplicia variasque probationes, tandem aliquando ad Deum rever­ suros; quem secuti sunt quidam ex ejus discipulis. I t· ii I (a) Doctrina Origenis Suam opinionem non tanquam Ecclesiæ doctrinam, sed tanquam rem incertam ita proponit : “ Quæ quidem a nobis etiam cum magno metu et cautela dicuntur, discutientibus magis et pertractantibus quam pro certo ac definito statuentibus ”... Suam vero mentem de universali instauratione ita aperit : “ In unum sane finem putamus quod bonitas Dei per Christum suum universam revocet creaturam, subactis et subditis etiam inimicis... Jam vero si aliqui ex his ordinibus, qui sub principatu diaboli agunt ac malitiæ ejus obtemperant, poterunt aliquando in futuris sæculis converti ad bonitatem, pro eo quod est ipsis liberi facultas arbi­ trii”’... Addit autem non omnes eodem tempore ad bonum reversuros, sed alios in primis, alios in secundis, alios in ultimis temporibus. In quibusdam locis affirmare videtur etiam conversos posse iterum peccare, quippe qui liberi maneant; in aliis autem asserit tandem aliquando eorum voluntatem immutabiliter in bono confirmandam esse. (b) Origenismi vestigia in Oriente. Quidam inter Origenis disci­ pulos 3 ejus errores plus minusve amplexi sunt, aut dubii hæserunt inter pcenarum aeternitatem et universalem omnium instauratio­ nem. Ita 5. Pamphilius dubie hac de re loquitur; Didymus in quibusdam locis pcenarum aeternitatem advocat, in aliis origenismo favet ♦; Theophilus Alex., qui primum origenista fuerat, postea universalem restitutionem deliramentum vocat, a philosophis mutuatum. S. Gregorius Naz. diverse a diversis auctoribus intelligitur, sed in quibusdam locis clare ætemitatem pcenarum docet s. Quoad S. Gregorium Nyss., difficile est eum ab origenismo excu­ sare, cum universalem restitutionem pluries proposuerit, v. g., ubi scribit : “Aliquando ad nihilum transibit mali natura, plene et perfecte deleta ex rerum essentia, divinaque et ab omni interitu aliena bonitas in se continebit omnem naturam ratione præditam, * F. Prat, Origine, 1907, p. 95-109. — P. 188-213 brevis delineatur historia Origen ism ί. * De principiis, 1. I, c. 6, nn. 1-3, P. G., XI, 165-169; JourneI, 456, 457 3 Cfr. Tixeront, L II, p. 196-200; p. 333-348. M. Richard, loc. cit, 64-83, ubi præcipua testimonia discussa invenies. 4 G. Bardy, Didyme ΓAveugle, 1910, pp. 142-1445 161-162; 254-262. 5 Præsertim Oral. XVI, n. 7, P. G., XXXV, 944. L. Billot, op. cit., p. 70, not. i (ed. 3) et Pesch, Theol. Zeitfraoen, 2e série, p. 103 sq., contra Petavium et quosdam eruditos, docent Nazianzenum rectam fidem tradere de aeternitate poenarum, et dubia aliis clarioribus testimoniis explicant DE NOVISSIMIS HOMINIS. 813 nullo ex iis qui a Deo facti sunt excidente a regno Dei" '... — Sed alii Patres græci sedulo istum errorem rejecerunt; et præsertim, 5. Methodius, S. Eustathius Antiochensis, S. Petrus Alexandrinus. Inter ceteros autem, S. Epiphanius vehementer Origenem reprobat ut a mente Ecclesiæ omnino alienum ’. “ Audet dicere diabolum id rursum futurum esse quod fuerat!... Proh ! nefas! quis tam vecors et stolidus ut hoc recipiat quod... et reliqui prophetæ cohæredes fiant diaboli in regno cælorum? ” (c) Origenismi vestigia in Occidente. Apud Latinos, errores Origenis, latina versione operis de Principiis a Rufino peracta, aliquorum mentes pervadere coeperunt quarto sæculo. Ita 5. Hieronymus junior, ante 394, quamdam omnium restitutionem admisisse videtur 3; sed mox istum errorem strenue rejecit et im­ pugnavit, putans tamen peccatores, qui fidem integram servaverant, non in æternum cruciandos fore : “Sicut diaboli et omnium nega­ torum atque impiorum... credimus æterna tormenta : sic peccato­ rum et tamen Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, moderatam arbitramur et mixtam clementiae sententiam judicis”*. Quod tamen quidam, cum Pesch (n. 631), intelligunt de peccatoribus qui pœnitentes decesserunt: — S. Am­ brosius clare quidem docet poenarum æternitatem quoad daemones, infideles, apostatas et impios; sed asserit peccatores qui sacrosanctæ Ecclesiæ copulati moriuntur, aliquando resurrectionis et delectationis æternæ gratiam consecuturos esses; interea vero “isti urentur donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem; aut si non impleverint, diutius in suppliciis per­ manebunt ”6. 1148. (d) Origenismi confutatio. Doctrinam catholicam de aeternitate poenarum inferni, non solum quoad daemones et impios, sed etiam quoad peccatores in peccato mortali decedentes, S. Augustinus lucide exposuit et strenue pro­ pugnavit 7. ’ Orat, in illud quando sibi subjecerit omnia, P. G.,fA,VL, 1313. — Alium textum invenies apud JourneI, 1033. ’ Epist. ad Joan. Hierosol., P. G., XLIII, 385. 3 In Ep. ad Ephes., II, 7; IV, ιό, P. L., XXVI, 463, 503 ; fn Eccles., I, 15, P. L., XXIII, 1017, 1024. Attamen ipse postea scribit se in his locis exposi­ torem, non approbatorem fuisse origenismi; et in Ep. ad Pannmach, P. L., XXII, 744, scribit : “Si mihi creditis, origenistes nunquam fui; si non cre­ ditis, nunc esse cessavi ”. 4 In Isaiam, 1. XVIII, c. 66, V, 24, P. L., XXIV, 677; JourneI, 1402. s In Ps. CXVIII, serm. XX, 23, 24, 29, P. L., XV, 1491-1493. 6 In Ps. I, n. 54, P. L., XIV, 951. 7 A. Lehaut, L'Eternité des peines de Γenfer dans S. Augustin, 1912. 814 v i ■· CAPUT I 1) Contra 0rigenistas proprie dictos, ostendit verba Christi in ultimo judicio poenarum aeternitatem involvere ‘, et contrarium errorem sensui Ecclesiæ omnino adversari : “ Sed sunt hujus Origenis alia dogmata quæ catholica Ecclesia omnino non recipit,... maxime de purgatione et liberatione, ac rursus post longum tempus ad eadem mala revolutione rationalis universæ creaturæ. Quis enim catholicus Christianus vel doctus vel indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impie­ tatibus quamlibet maximis finierunt... purgatos atque liberatos regno Dei lucique restitui 2) Contra misericordes (qui conten­ debant eos qui corpus Christi participaverunt, vel eleemosynam fecerunt aut in catholica fide mortui sunt, etiamsi pessime vixerint, ab ætemo supplicio quondam liberandos esse), probat testimonia Scripturæ ab eis allata non recte intelligi, et aliunde ex indubiis testimoniis constare non solum paganos et incredulos, sed etiam Christianos qui mala opera commiserunt nec expiarunt, æternis devoveri suppliciis 3. 3) Contra incredulos qui dicebant repugnare physice et moraliter ætemos cruciatus in igne devorante, ostendit physice nil impossibile esse apud Deum : “ Ipse quippe faciet, quia se facturum esse prædixit, quæ impossibilia putantur, qui promisit et fecit ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur”* *; aliunde non injustum esse ut pro peccatis, parvo tempore perpetratis, pœna subeatur ætema; nam qui usque ad mortem peccato inhæret juste ætemo supplicio punitur, “ut, quia æternam voluit habere peccati perfructionem (perfruitionem) æternam vindictæ inveniat severitatem ” s. 1149. 2) Ex Conciliis. Sæculo Ve, res definita fuit. Jam sæc. IV0, S. Anastasius I modo generali errores Origenis damnaverat, statim ac Romæ noti fuerant6. Cum autem quidam adhuc Origenismo faverent, iste error, promovente imperatore Justiniano, damnatus est a synodo Constantinopol. (an. 543), quam confirmavit Vigilius Papa : “ Si quis dicit aut sentit ad tempus esse dæmonum et impiorum hominum supplicium, ejusque finem aliquando futurum, sive restitutionem et redintegrationem fore daemo’ De civit. Dei, lib. XXI, c. 23, P. L., XLI, 735. * De haresibus, XLIII, P. L., XLII, 33-34. ’ De civit. Dei, 1. XXI, c. 25-27, P. L., XLI, 741'752 ; Defide et operibus, 4 De civit. Dei, 1. XXI, c. 7, P. L., XLI, 720. s Epist., CII, 27, P. L., XXXIII, 381. — 4 Migne, P. L., XX, 71. ■ * η fe DE NOVISSIMIS HOMINIS. 815 num aut impiorum hominum, A. S. ” x. Valde probabile est etiam eamdem condemnationem renovatam esse a c. cecumenico V°, Constantinop. // (553) *3*5.— Poenarum aeternitas * clare enuntiatur in Symbolo Athanasiano; necnon in C. Lateranensi IV * (1215), Lugdunensi II , * Florentino et Tridentino : “ Si quis dixerit justum in quolibet opere bono peccare... atque ideo poenas œternas mereri, A. S. ”3„ 1150. 30 Ratione suadetur poenarum aeternitas *. Duo sunt investiganda : poenarum existentia et earum ceternitas. (A) Existentiapoenarum quibus impii in altera vita aliquo saltem tempore puniuntur, certo demonstrari potest. Objiciunt quidem Rationalists et Positivists poenas vindicativas aliquid barbari præ se ferre, ideoque ut Deo et homine indignas rejiciendas esse 5. Ex adverso autem asserimus poenas impænitentibus pec­ catoribus inflictas, etiam in altera vita, omnino rationi con­ sentaneas esse, attenta natura Dei et peccati, (a) Deus enim summe bonus et justus, auctor et legislator ordinis moralis, media efficacia instituere debet, quibus legum observatio promoveatur. Atqui, nisi poenas infligat impænitentibus peccatoribus, non tantum in praesenti sed etiam in altera vita, nullum erit medium efficax ad promovendam legum custodiam : dantur enim multi homines qui nonnisi poena­ rum timore a malo deterreantur. Nec sufficiunt hujus vitæ miseriae ad eos corrigendos : sunt enim mali qui bonis tem­ poralibus fruantur et sine remorsu conscientiae moriantur; necesse est igitur eos in altera vita dignis suppliciis puniri ' D. B., 211. ’ F. Diekamp, Die origenistischen Streittigkeiten in sechsten Jahrundert, und das filnfte allgemeine Concil, 1899; F. Prat, op. cit., p. 210-213. 3 Sess. VI, can. 25, D. B., 835. < A. Dupont, Eternité de l'enfer, ap. Jaugey, Diet, apolog., 1076-1118; P. Bernard, Enfer, in D. A., t I, 1378-1399. 5 Ita, v. g., A. Fouillée, La pénalité et les collisions du droit, in Rev. des Deux Mondes, nov. 1879, p. 411 : “ La science sociale contemporaine a rejeté l’idée barbare des supplices matériels ; elle ne tardera pas à rejeter l’idée non moins barbare des supplices moraux, et, en général, des peines expiatoires. La justice distributive, rémunératrice du bien ou vengeresse du mal, fera place ici comme ailleurs à la justice purement commutative ou contractuelle, qui n’a d’autre but que de rétablir entre les personnes les véritables relations de droit ”, CAPUT I. 816 Γ II Ii ■ ut, horum suppliciorum metu, homines adhuc viventes ad meliora reducantur. Quod etiam ex pravis consectariis contrariæ hypothesis clare evincitur : supponatur enim Deum semper impænitentibus parcere; eo ipso hominibus apparebit Eum plus minusve indifferentem se habere quoad bonum et malum, et ita pravi homines ad multipli­ canda peccata inducentur. (b) Legitimitas poenarum ex ipsa natura peccati constat. Qui peccat, eo ipso sese avertit a Deo, summo bono omniumque bonorum supremo fonte; igitur qui in peccato suo moritur, a summo bono manet aversus, privaturque omnibus bonis quæ a Deo profluunt. Atqui hæc privatio non potest non causare peccatori veram tristitiam, cum pri­ vetur bonis ad quæ destinatus erat et quibus frui appetebat. Hæc est veluti justitia immanens, quæ rationi omnino con­ sentanea apparet. 1151. (B) Ratio autem ceternitatem pcenarum non potest apodictice demonstrare, sed solum probabilibus argumentis suadere, ex parte peccatoris et ex parte Dei. (a) Ex parte peccatoris, i) Ex natura peccati mortalis : homo enim per peccatum mortale a Deo ultimo fine se avertit totaliter ideoque gratiam habitualem amittit, quæ est medium ad salutem necessarium ; — et irreparabiliter, quando usque ad mortem impænitens manet, cum post mortem non possit suam voluntatem mutare quoad finem ultimum. Porro qui totaliter et irreparabiliter libere se a Deo avertit, eo ipso per totam æternitatem a Deo manet separatus, et ita in æternum Dei possessione privatur, ideo­ que æternam poenam subit ; justitia enim exigit ut poena tamdiu duret quamdiu durat culpa. Ergo. 2) Ex infinitate peccati. Peccatum mortale quamdam infinitatem habet quia Deo irrogat offensam objective saltem .infinitam, ut in Tr. de Verbo Incarn. (n. I22l), probatum est ; atqui peccatum aliquo modo infinitum debet puniri poena aliquo modo infinita, et cum non pos­ sit esse infinita in intensitate, debet esse infinita in durationel. Ergo. * S. Th., Sm/#, q. 99, a. I. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 817 i) Deus enim, supremus omnium habet ut a creatura sua revereatur. Atqui nisi aeternis poenis obstinate in peccato mortali morientes punire valeret, debitam reverentiam non conse­ queretur. Nam, seclusa aeternitate poenarum, peccator impaenitens vel annihilaretur, vel, post varias probationes, atemam beatitudinem consequeretur; atqui annihilatio non est pœna sufficiens, cum non proportionetur variis gradibus culparum, nec praesertim reos inducat ad supremum Dei dominium agnoscendum ; secunda hypothesis magis etiam repugnat, quia si peccator impaenitens sciat se tandem aliquando beatitudinem consecuturum, plerumque de paenitentia non curabit, sed Deum irridere poterit. Ergo rema­ net ut poenae inferni sint aeternae. 2) Deus, utpote supremus legislator, debet legibus suis sanctionem sufficientem apponere. Atqui quaelibet sanctio mere temporalis insufficiens esset; nam ardua est virtutis semita, et aliunde natura est ad malum valde prona, ita ut nisi homo poenas œternas timeret, saepe saepius a vitio deter­ reri non posset. (b) Ex parte Dei. dominus, jus strictum Quod luculenter experientia confirmatur; nam, etiam stante timore poenarum aeternarum, multi sunt qui passionibus indulgeant, et sibi persuadere conentur poenas hujusmodi non esse aetemas ; quid igitur eveniret, si jam timore aeterni supplicii non refrenaren­ tur? Hoc intellexit Lucretius poeta dum dixit :1 Nam si certum finem esse viderent Ærumnarum homines, aliqua ratione valerent Religionibus atque minis obsistere vatum. Nunc ratio nulla est, restandi nulla facultas, Ætemas quoniam poenas in morte timendum est. II52. (C) Solvuntur difficultates. (a) Rationalistæ objiciunt justitiam postulare ut inter poenam et culpam debita sit proportio, proindeque poenam aeternam propter momentaneum delictum irrogari non posse. Respondetur autem poenam proportionari quidem gravitati culpae, non autem ejus durationi. Recte enim animadvertit S. Thomas : “ Non enim adulterium, quod in momento temporis perpetratur, momentanea poena punitur, etiam secundum leges * De Nai. d&rum, I, 108. - >.-Λ - A-.- z. '. pz- 818 CAPUT I. humanas. Sed duratio pœnæ respicit dispositionem peccantis. Quandoque enim ille qui peccat in aliqua civitate, ex ipso peccato efficitur dignus ut totaliter a civium consortio repellatur vel per exsilium perpetuum, vel etiam per mortem... Et ita etiam secun­ dum divinam justitiam aliquis ex peccato redditur dignus penitus a civitatis Dei consortio separari ”x. Revera pcena mortis, vel perpetui exsilii, quæ aliquando a judicibus humanis juste infligitur, est sine fine, in quantum fieri potest : non igitur repugnat Deum pcena æterna grave peccatum punire, quod, ex dictis, quamdam infinitatem habet. (b) Iterum objiciunt sapientem judicem nonnisi poenas medicina­ les infligere, pænam autem ætemam minime emendationem rei procurare. Respondetur vero poenas non solum ad emendationem rei, sed ad reparationem ordinis violati bonumque commune esse ordi­ nandas1. Jamvero poena æterna i) ordinem a peccatoribus viola­ tum reparat, dum aeternaliter a Deo separat eos qui voluntarie et pertinaciter a Deo sese averterunt; 2) communi bono favet dum peccatores a vitiis deterret, et ad pænitentiam urget : quot enim peccatores vias suas pessimas mutaverunt, cælumque ingressi sunt propter metum inferni’ “ Initium sapientiae timor Domini ” λ (c) Instant dicentes hanc aeternitatem divinæ misericordiae repugnare. Quod quidem negamus; nam, 1) licet Deus omnium misereatur, ejus tamen misericordia sapientiae ordine regulatur, nec ad illos se extendit qui se misericordiae fecerunt indignos, et sunt in malitia obstinati *. 2) Aliunde misericordia Dei, licet in se infinita, est in sua manifestatione limitata, sicut cetera Dei attributa; jamvero Deus suam misericordiam erga peccatores jam satis exhibuit, illis gratias largiendo, dum adhuc in terra viverent 3) Tandem mise­ ricordia etiam in eis locum habet, inquantum citra condignum puniuntur, ut tenet 5. Thomas s. II53. Difficultates autem, quæ ex magno damnatorum numero urgentur, ad rem non pertinent, quia fides nihil hac de re docet {De Deo Uno, n. 545 sq.). Ceteroquin unusquisque a Deo judi­ catur secundum propriam conscientiam, nullusque, etiam inter paganos, æternis suppliciis condemnabitur, nisi sciens et volens contra conscientiae dictamen deliquerit, et pertinaciter in suo pec­ cato perseveraverit. • Suppi., q. 99, a. I. * Newman, Grammar of Assent, ed. 1887, p. 390-391. ’ Ps. CX, 10. 4 Suffi., q. 99, a. 2, ad I.— s Ibidem. ■ •V -cw- 4, · ’ ,1 ‘■'vut. 's DE NOVISSIMIS HOMINIS. 819 Corollarium de subjecto inferni : Ex dictis in thesi in inferno sunt omnes qui peccati mortalis rei sunt nec pænitentiam egerunt, nempe : 1) daemones seu angeli mali * de quibus in Tr. de Deo Creante egimus ; 2) homines qui in peccato mortali impaenitentes moriuntur. Sufficit autem quodlibet peccatum mortale * etiam inter­ num, cum sit aversio a Deo fine ultimo; peccatum autem * veniale cum a Deo nos non avertat, sed tantum retardet, non sufficit ad æternam damnationem. II. De natura poenarum infernir. 1154. Duplex distinguitur poena in inferno, nempe poena damni et poena sensus : prior est privatio visionis beatificae * et peccatori infligitur eo quod sese averterit a Deo ; poste­ rior vere consistit in positivo dolore divinitus inflicto per agens extrinsecum eo quod peccator ad creaturas et volupta­ tes sese converterit. De utraque seorsim dicemus. Pcena damni. 1155. i° Ejus notio. Poena damni est privatio definitiva visionis beatificae et omnium bonorum quae eam consequuntur. Dicitur : (a) Privatio definitiva visionis beatifica; nam homo ad videndum et possidendum Deum destinatur; jamvero reprobi sese avertendo a Deo per peccatum mortale, jus ad visionem beatificam amiserunt et in ætemum a Deo separati manebunt, non solum ut fine supernaturali * sed etiam ut fine naturali * quia peccatum mortale est offensa Dei etiam in ordine naturali; (b) et omnium bonorum; nam reprobi, Deum amittendo, omnia bona quæ in Dei possessione includuntur, eo ipso amittunt, v. g., societatem Christi, B. M. Virginis, Angelorum et Sanctorum, ineffabiles delicias electis paratas a constitutione mundi..., etc. H 1156. 2° Thesis : Damnati pœnam damni subeunt in inferno. De fide est; nam Florentinum * postquam definivit animas justorum in cælum mox recipi, et ipsum Deum trinum et * S. Thom., Suppi., q. 97-99; C. Gent., cc. 90, 93; Suarez, De Angelis* I. VII, c. 4 sq.; Petavius, De Angelis* 1. III, c. 4-5; Patuzzi, Diss. de sede inferni* Venet. 1763; Jungmann, De Navissimis* n. 27 sq.; Hettinger, op. cil.* c. XV; Mazzella, n. 1274 sq.; Hurter, n. 796 sq. - 820 I! I < i h ? l’· CAPUT I. unum clare intueri, addit : “ Illorum animas qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infer­ num descendere, poenis tamen disparibus puniendas" ; quæ quidem verba, inspecto contextu, clare important damnatos cælo, proindeque visione beatifica privari. (a) Scriptura probatur : in die judicii Christus damnatos sic alloquetur : “Discedite a me, maledicti, in ignem aeter­ num”; atqui hæc verba clare exprimunt æternam separa­ tionem a Deo, et privationem bonorum quæ cum praesentia Dei connectuntur. — Confirmatur ex his et similibus verbis : “ Nescio vos : discedite a me omnes operarii iniquitatis (b) Rat. theol. suadetur. Homo, in peccato mortali dece­ dens, est jam in statu separationis a Deo, cum peccatum mortale sit aversio a Deo et conversio ad creaturas ; atqui, post mortem, nullus est pænitentiæ locus, ex dictis ; ergo peccator in aeternum manet a Deo separatus, et merito qui­ dem, cum libere et pertinaciter ad Deum reverti noluerit. 1157. 30 Acerbitas hujus poenae vix concipi potest in terra; attamen hæc duo notari possunt : (a) In se hæc poena est privatio Summi Boni ad quod omnes ordinati sunt, et sine quo nulla est felicitas; atqui privatio Summi Boni est summum malum; ergo, (b) In damnatis maximam tristi­ tiam aflert, quia vivide ab eis percipitur. Jam inter mun­ danas varietates et fascinationes nugacitatis anima humana inclinatur ad Deum et ad illum tendit sicut ad suum ulti­ mum finem seu supremum bonum. Hæc autem inclinatio etiam in damnatis crescit quando, morte intercedente, omnia temporalia quibus cor irretiebatur evanescunt, clareque pers­ piciunt Deum esse supremum bonum et extra Deum nullam esse beatitudinem, ideoque vehementi inclinatione naturali in Eum feruntur ; — sed simul cum hac vehementi inclina­ tione inest animæ damnati horror Dei et ab eo aversio ex peccato non remisso proveniens, et repulsio ab ipso Deo illata : “Discedite a me, maledicti... nescio vos” x. Unde dolorosissima et atrocissima in anima damnati disruptio et discissio, et quidem eo gravior quo nobiliores fuerunt ejus aspirationes et graviora peccata. ’ Matth., XXV, 12, 41. 'l DE NOVISSIMIS HOMINIS 821 Comparatione res illustratur : supponatur vir e patria sua ejectus, omnibus bonis privatus, ab omnibus parentibus et amicis violenter separatus non solum pro centum et amplius annis, sed pro tota æternitate, absque ulla spe unquam ullum amicum, ullum gaudium inveniendi! Eamdem et multo acerbiorem pœnam in aeternum patietur impænitens peccator. (c) Insuper damnati desperatione torquebuntur, optime intelligentes se in œternum esse damnatos, et quidem pro­ pria culpa ; unicum instans ad veram pænitentiam sufficie­ bat, eisque gratia multoties oblata fuit, sed eam pertinaciter despexerunt. Pariter felicitatem Beatorum videbunt, et invidia tabescent : “ Peccator videbit et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet; desiderium peccatorum peribit”1. Et alibi2: “Videntes turbabuntur timore horribili..., dicentes intra se, pænitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes... Nos insensati vitam illorum (justorum) aesti­ mabamus insaniam, et finem illorum sine honore... Ergo erravimus a via veritatis... Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, etc. ” Hinc S. Augustinus's : “Perire a regno Dei, exsulare a civitate Dei, carere tam magna multitudine dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se..., tam grandis est poena, ut nulla ei possint tormenta, quæ novimus, comparari ”4. S. Chrysostomus addit : “ Hic enim est cruciatus omnium acerbissimus ”. De pœna sensus. 1158. i° Ejus existentia. Præter pœnam damni, adest in inferno pœna sensus^ id est, positivus dolor a Deo inflictus per agens extrinsecum tanquam instrumentum punitionis. Non est igitur necessario in parte sensitiva, cum dæmones et animæ separatæ eam patiantur. Sed est verus ac posi­ tivus dolor. Ejus existentia est de fide et probatur præsertim omnibus textibus in quibus agitur de igne inferni (n. 1140 sq.) et etiam aliis (n. 11 59). Post resurrectionem vero corpus hominis variis cruciati1 Ps. CXI, 10. — 3 Sa/., V, 1-16. — 3 Enchirid., c. II2, P. L.y XL, 285. 4 Ad. Thtod., ep. I, n. 12. Hanc damni pœnam egregie declarat J. H. New­ man, Callista, c XIX. j : y bus affligetur, præsertim igne, ut mox dicetur, (a) Dicitur enim in Evangelio 1 : “ Timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam ” ; et infernus dicitur locus tormentorum a. (b) Aliunde corpus est veluti instrumentum animæ, et aliquo modo bonorum malorumve operum par­ ticeps : convenit igitur ut pariter sit aliquo sensu mercedis vel pœnæ particeps, (e) Præterea, ut ait S. Thomas “ poena debet proportionaliter culpæ respondere... In culpa autem non solum avertitur mens ab ultimo fine, sed etiam indebite convertitur in alia quasi in fines. Non solum ergo puniendus est qui peccat per hoc quod excludatur a fine, sed etiam per hoc quod ex aliis rebus sentiat nocumentum 1159. 2° De natura autem pœnæ sensus Ecclesia nihil definivit ; si Scriptura perlegitur, infernus ibi exhibetur ut career, in quo reprobi tanquam captivi detinentur, ut locus tenebrarum, in quo adest stridor dentium, ut stagnum ignis et sulphuris, ut locus tormentorum 4; ex quo inferre licet reproborum sortem sane lugendam esse; sed quaestio est praecise quo sensu illa verba intelligi debeant, utrum litte­ raliter, an solum metaphorice. De nonnullis damnatorum poenis recte ait 5. Thomas3 : “ Nihil tamen prohibet quædam etiam quæ de damnatorum poenis in Scripturis dicta corporaliter leguntur, spiritualiter accipi, et velut per similitudinem dicta : sicut dicitur 6 : vermis eorum non morie­ tur; potest enim per vermem intelligi conscientia remorsus... Non enim est possibile quod corporeus vermis spiritualem corrodat substantiam, neque etiam corpora damnatorum, quæ incorruptibi­ lia erunt. Tletus etiam et stridor dentium in spiritualibus substantus non nisi metaphorice intelligi possunt; quamvis in corporibus damnatorum post resurrectionem nihil prohibeat corporaliter ea intelligi, ita tamen quod per fletum non intelligatur lacrymarum deductio, quia ab illis corporibus nulla resolutio fieri potest, sed solum dolor cordis, conturbatio oculorum et capitis, prout in fleti­ bus esse solet ”. 1160. 3° Quaeritur præsertim utrum ignis inferni sit physicus et realis an solum metaphoricus 7. Jamvero ’ Matth., X, 28. — 2 Luc., XVI, 28. — 3 C. Genl., lib. III, c. 146. 4IIPetr., II, 4; Matth., XXII, 13; Apec., XX, 14. s C. Gent., lib. IV, c. 90. — 6 ha., LXVI, 24. 7 A. Michel, D. T. C., Feu (de 1’enfer) 2196-2239. DE NOVISSIMIS HOMINIS. 823 doctrina communis et certa Patrum et Theologorum est hunc ignem esse realem, i. e., objectivum, a damnato distinctum, ideoque non mere subjectivum aut metaphoricum. “ Certa et catholica sententia est, ait Suarez ‘, ignem qui paratus est diabolo et angelis ejus, ut in illo crucientur, verum ac proprium ignem corporeum esse ”. Perrone eam doctrinam ut certam habet, ita ut in dubium absque temeritate vocari nequeat (n. 730). Hurter eam vocat communem sententiam, a qua temerarium esset recedere. Hinc, cum sacerdos Mantuensis postulaverit quomodo agendum sit cum pœnitentibus qui censent ignem infemi non esse realem sed metaphoricum, 5. Pcenitentiaria, 30 Apr. 1890, respon­ dit “hujusmodi pænitentes diligenter esse instruendos, et perti­ naces non esse absolvendos quæ quidem decisio, etsi non doc­ trinalis, sed practica, communem Ecclesiæ doctrinam exhibet, a qua sine temeritate recedere non licet. (A) Script, probatur. Nam a sensu litterali non est rece­ dendum, nisi contextus vel ratio naturalis id postulent. Atqui in locis ubi agitur de igne inferni, contextus sensui litterali nedum obstet, illum potius requirit : ita, apud Marcum 2 ter repetit Christus damnatos puniri igne inextinguibili, et addit : “ Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur”; ita sicut realis est sal quo victima saliebatur, ita realis. est ignis inferni ; apud S. Matthœum, Christus, explicans parabolam zizaniae, asserit omnes qui faciunt iniquitatem mitti in· caminum ignis 3. Præsertim vero vox “ ignis ” in sententia judiciali a Christo prolata invenitur, quæ sane omnem metaphoram prorsus excludit. Aliunde non repugnat Deum creare ignem, qui, supernatu­ ral! quadam accedente virtute, substantias spirituales tor­ quere valeat. 1161. (B) Tradit, (a) Plerique enim Patres aperte aut æquivalenter docent ignem inferni esse physicum, verum, corporeum ; quidam eum comparant ignibus Etnæi montis aut Vesuvii. Sufficiat referre verba S. Augustini 4 : “ Gehenna illa, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit, et cruciabit corpora damnatorum”; 1 De Angel., 1. VIII, c. 12, n. 9. — a Marc., IX, 42-48. 3 Maith., XIII, 42. 4 De Civit. Dei, XXI, 10, P. L., XLI, 725. U hi il 824 w CAPUT I. et 5. Gregorii Μ. 123.· “ An ignis inferni corporeus sit? fioreum esse non ambigo Cor- (b) Attamen nonnulli Patres, ut Origenes, Theophylacies, aliique quos citat 5. Hieronymus insuper quidam theologi, ut Catharinus, putarunt illum ignem esse metaphoricum. Sic enim arguunt : sæpe sæpius Scriptura, dum beatitudinem ætemam des­ cribit, metaphoras adhibet, ut melius intelligere possimus in quo consistat sors electorum ; ergo idem dici potest de inferni descrip­ tione, præsertim cum vox ignis sæpe in Scriptura metaphorice usurpetur. Iterum omnes fatentur vocabulum “ vermis " meta­ phorice accipiendum esse in hoc versiculo ; “ Vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur”; atqui, vi parallelism!, ignis eodem modo intelligi debet; ergo. Respondent tamen communiter auctores Scripturam Traditione interpretandam esse; jamvero, ut ait Hurter, n. 797, “ vermis a paucis proprie accipitur, ignis vero fere ab omnibus, et a nemine significatio propria clare et diserte excluditur ”. Ergo a sententia communi recedere non licet. 1162. 40 Explicatur natura ignis inferni. (A) Ignis inferni dicitur realis et corporeus, quatenus est agens mate­ riale, quod non in mente solum sed revera existit, verumque instrumentum quo Deus reprobos punit; sed de ejus natura vel de modo quo damnatos torquet nihil in Scriptura reve­ latur. S. Augustinus fatetur hac de re diversas esse sanc­ torum opiniones, et nemirjem scire qualis sit et quomodo operetur 3. (B) De modo quo ignis damnatos cruciet diversæ sunt opiniones. (a) Difficile est præsertim concipere quomodo ignis, qui paratus est diabolo et angelis ejus, spirituales substantias possit cruciare. 5. Augustinus4· dicit eas “ miris, tamen « Dial.. 1. IV, c. 29» Λ L.. LXXVII, 36S. 2 In Isa. LXVI, 24, P. L·. XXIVT 676. — Apod S. Ambrosium et 5. Hiero­ nymum. textus inveniuntur qui igni metaphorico faveant, sed alii etiam qui realem esse ignem affirment. Quod quidem ostendit rem non fuisse tunc tem­ poris tanquam dogma definitam. Nec mirum, quia difficile concipiclxatur quomodo substantia spiritualis, ut angelus et anima separata, ab igne materiali torqueri posset. Cfr. A. Michel, 1. c. 2200-2208. 3 De Civit. Dei. 1. XXI, c. 10. P. L.. XLI, 723, 724. 4 De Civit. Dei. I. XXI, c. 10, P. L.. XLI, 724 : “Cur non dicamus, quam­ vis miris, tamen veris modis etiam spiritus incorporeos posse pœna corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potue- 9 *■ DE NOVISSIMIS HOMINIS. 825 modis affligi”. Juxta omnes, ignis torquet non ex virtute sola sibi propria, sed ut instrumentum justitiæ divinæ. Non producit quidem in eis passionem sensitivam, sed tristitiam naturæ spirituali proportionatam. Quomodo? Id diverse exponunt theologi. 1) S. Thomas rem sic explicat1 : “ Non igitur sic aestimandum est quod substantiæ incorporeæ ab igne corporeo pati possint, quod earum natura corrumpatur per ignem, vel alteretur..., sub­ stantiæ enim incorporeæ non habent naturam corporalem, ut pos­ sint a rebus corporeis immutari... Neque etiam potest dici quod patiantur ab igne corporeo afflictionem ratione alicujus contrarietatis, sicut corpora post resurrectionem patientur, quia substantiæ incorporeæ organa sensuum non habent, neque potentiis sensitivis utuntur. Patiuntur igitur ab igne corporeo... per modum alliga­ tionis cujusdam... virtute divina spiritus damnandi igni corporeo alligari possunt; et hoc ipsum est eis in afflictionem quod sciunt se rebus infimis alligatos in poenam ”. Quod intelligendum est non solum de alligatione extrinseca, sed etiam intrinseca, qua ipsæ potentiæ plus vel minus ligantur in suis operationibus ’. 2) Suarez 3 autem probabile putat igni materiali insitam esse qualitatem quamdam spiritualem et supernaturalem, in suo ordine doloriferam, qua spiritus affliguntur. — Prior opinio nobis proba­ bilior videtur, quia prætematurale non est admittendum sine necessitate. (b) Quoad corpora post resurrectionem, ignis inferni ea neque dissolvit, neque consumit, licet ea comburat et cruciet modo nobis ignoto, sed reali et acerbo. veris De gradu poenarum. 1163. i° De inæqualitate.. Pœnæ damnatorum sunt quidem aequales ratione durationis, cum sint æternæ, sed ratione acerbitatis < valde differunt. De fide est pœnas inferni inœquales esse, cum Florentinum definierit damnatos in infernum descendere, pœnis tamen disparibus puniendos 4. (a) Scriptura id testatur : “ Deus reddet unicuique secun­ dum opera ejus ”5; “Potentes autem potenter tormenta runt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari ”. — ’ C. Cent., I. IV, c. 90; cfr. Suffi., q. 70, a. 3. * Ita J. a S. Thoma, Cursus theol., q. 44, n. 13. 3 De Angelis, 1. VIII, c. 14, n. 47-48. — 4 D. B., 693, — 5 Rons., II, 6. •Γ , 3 82β CAPUT I.· patientur”1; “Quantum glorificavit se et in deliciis fuit» tantum date illi tormentum et luctum ” ». (b) Patres sæpe id docent; quorum doctrinam sic con­ trahit Gregorius M. 3 .· “ Unus quidem est gehennae ignis sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Uniuscujus­ que etenim quantum exigit culpa, tanta illic sentitur pœna (C) Ratione suadetur. Pœna culpae proportionari debet; atqui culpae sunt inaequales, sive numero, sive gravitate; ergo pœnæ inferni inaequales esse debent. Hæc autem inæqualitas oritur ex pœna damni et ex pœna sensus, i) Etsi enim privatio beatificae visionis in se sit eadem pro omnibus, ex parte damnatorum majorem aut minorem cruciatum affert secundum eorum demerita : ii enim qui magis a Deo aversi sunt, eo vividius percipient Summi Boni aeternam privationem. 2) Pariter diversa erit pœna positiva sensus : ignis enim, utpote divinæ justitiæ instrumentum, sapienter acerbius torquebit eos qui gravius et pluries peccaverunt. n II 1164. 20 De mitigatione pcenarum. (A) Sunt theologi qui nullam prorsus mitigationem in pœnis inferni admit­ tant; quod probare conantur ex parabola divitis epulonis, ex qua apparet etiam aquæ guttulam diviti in inferno patienti denegatam fuisse. (B) Alii quamdam accidentalem mitigationem admittunt, sed diversimode, (a) S. Thomas 4 putat pœnam, ex mise­ ricordia Dei, in ipso judicio, taxari infra condignum : “ In damnatione reproborum apparet misericordia, non quidem totaliter relaxans, sed aliqualiter allevians ”. (b) Alii, cum Scoto, admittunt, etiam post judicium, aliquam mitigationem ex duplici capite : tum quia pœna peccatis veniali­ bus debita, finem accipiet post aliquod tempus; tum quia pœna temporalis, peccatis mortalibus jam remissis debita, pariter cessa­ bit; hoc enim videtur requiri ex ipsa justitia. Attamen probabilius hæc opinio rejicitur, quia : 1) pœna venialibus debita non potest remitti nisi remissa culpa, quæ in infemo non remittitur; 2) pœna autem pro peccatis mortalibus remissis non cessat, quia debi’ Sap., VI, 7. — * A/oe., XVIII, 7; cfr. Maith., X, 15. 3 Dial., 1. IV, 43, P. L., LXXVII, 401, Journel, 2322, 4 Sum. theol., I, q. 21, a. 4, ad i; cfr. In IVSentent., dist. 23, q. i, a. 1, ad 5. « DE NOVISSIMIS HOMINIS 827 tor remanet creditori inimicus, ideoque ejus satispassio non acceptatur. (C) Ulterius quidam progrediuntur admittendo non quidem ex justitia, sed ex misericordia divina, momentaneam vel successivam mitigationem, qua sors damnatorum, licet semper lugenda, cum semper a Deo separati sint remansuri, tolerabilior tamen fieri potest. Hæc opinio invenitur in hymno Prudentii ‘, qui olim in multis ecclesiis tempore paschali canebatur, et, juxta Petavium, permittitur a 5. Augustino ’, insinuatur a S. Chrysostomo 3, et in c. Florentino a Marco Ephesino, nomine Græcorum, proposita fuit, nec condemnata <. Quæ opinio non est hæretica, sed nullum habet fundamentum in Scriptura, et tanquam prcesumptuosa a S. Thomas habetur. Contraria sententia communior est, atque innititur Ecclesiæ praxi, quæ pro damnatis orare non consuevit, et communi fidelium sen­ sui. Auctoritates allegatæ S. Augustini et Chrysostomi, ex con­ textu, de iis qui sunt in purgatorio intelliguntur 6. Unde, in praxi, omnino standum est communi sententiæ quæ illam mitigationem reprobat. (D) A fortiori rejicienda est opinio eorum qui,· cum Mivart, putabant ita mitigari posse poenas inferni ut tandem aliquando desinant aut quasi desinant. Talis enim opinio est eversiva catholici dogmatis de ætemitate poenarum et horrendo reprobo­ rum statu. 1165. Infernum esse locum determinatum jam dictum est n. 1068. De loco inferni nil certi scire possumus, cum Scriptura et Traditio hac de re sileant, et theologi nonnisi conjecturas plus minusve probabiles facere valeant; ita multi eum locant in visceribus terrae, quia, ex documentis Ecclesiæ, damnati in infernum descendunt ; ex hoc autem 1 “ Sunt et spiritus sæpe nocentibus Pcenarum celebres sub styge feria Illa nocte, sacer qua rediit Deus Stagnis ad superos ex acheronticis... Marcent suppliciis tartara mitibus, Exsultatque sui carceris otio Umbrarum populus liber ab ignibus. {Cathem. hymn., V, 125). ’ Enchirid., 110-112, P. L., XL, 283-284. ’ Homil. 3 in ep. ad Philip., 3-4. 4 Quæ testimonia lege apud Petavium, op. cil., 1. III, c. 8, n. 16 sq.; vel Emery, Dissertation sur la mitigation de la peine des damnés, Œuvres com­ plètes, ed. Migne, 1857, p. 1358 sq. s Suppl., q. 71, a. 5. — 6 Ami du Clergé, 1920, p. 662-667. 828 CAPUT I. — DE NOVISSIMIS HOMINIS. loquendi modo nil certi deduci potest, cum sursum ac deor­ sum sint quid omnino relativum. Dicamus igitur : “ De hac re temere definire nihil audeo”, ait S. Gregorius M, ’ Recte igitur S. Chrysostomus 2 : “Ne igitur quaeramus ubi sit, sed quomodo eam (gehennam) effugiamus Conclusio practica. Officium est pastorum, juxta Catechismum Tridentinum, sæpe de inferno praedicare, ut salutari K tl Ii 9 U timore juste incusso fideles salutem suam operentur. In hac autem praedicatione duo excessus sunt vitandi : excessus eorum qui, descriptionibus mere imaginariis pios fideles terrent, sed dubia excitant in mentibus eorum qui talia admittere non valent; sed etiam excessus eorum qui doctrinam fidei ita emolliunt ut fideles infernum amplius non timeant et in peccata facilius labantur. Ad quos excessus vitandos, sedulo exponant praedicatores ipsa verba Christi et Apostolorum, ex quibus fideles facile intelligent quam horrendum sit pro peccatoribus impoenitentibus incidere in manus Dei viventis. H 116 6. De limbis puerorum. [ Limbipuerorum désignant “ locum vel statum medium expertem cuTpæ et poenæ inter regnum Dei et damnationem æternam ” 3. Eorum existentia theologice probatur ex eo quod pueri multi sine baptismo morientes qui nec beatitudinem æternam obtinere possunt, nec poenis damnatorum puniuntur pro peccatis actualibus quæ non commiserunt, recipi æternaliter debent in loco, qui tum a cælo tum ab inferno differt et limbus vocatur. Limbus continet eos omnes qui cum solo originali peccato decedunt. In hoc statu, puer privatur a visione beatifica, nullam sensus poenam patitur, sed gaudet beatitudine naturali. XX 1 Dialog., IV, 42, P. L., LXXVII, 40α ’/λ Eft. ad Rom^ XXXI, P· G^ LX, 674- — 3 D. B., 1526. CAPUT DE NOVISSIMIS MUNDI. Post dicta de novissimis hominis, dicendum manet de novissimis mundi. Tria sunt declaranda : i° finis mundi ipsius ; 2° resurrectio corporum; 30 judicium universale. Art. L De fine mundi \ Præsens mundus, id est, terra in qua homo habitat et cælum seu firmamentum quod videmus, non destruetur qui­ dem, sed innovabitur ; pauca de existentia, modo et tempore hujus innovationis dicenda sunt. i° Existentia. Præsens mundus aliquando finem habebit, eo sensu quod innovabitur. ~ Script. Christus ipse annuntiatT cælum et terram transi­ tura essea, loquitur de consummatione saeculi 3, et finem mundi explicite Apostolis praedicat 4. — Apostoli docent figuram hujus mundi transire 5, et mundum dissolvendum esse et innovandum : “ Cum igitur hæc omnia dissolvenda sint..., exspectantes et properantes in adventum diei Domi­ ni, per quem cœli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent. Novqs vero cœlos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat”6. 2° Modus quo fiet. (a) Finis mundi erit improvisus : “ Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet ” 7. (b) Purificatio mundi præsentis fiet per ignem, ut constat ex textu S. Petri superius allegato. 1167. 1 S. Thom., Supfil., q. 88-90; C. Gent., 1. IV, 96; Suarez, De Mysteriis Christi, disp. 53 sq. ; Gengel, Tract, de judicio universali, 1727; Jungmann, n. 243 sq.; Bautz, Weltgericht und Weltende, 1886; Sigmund, Das Ende der Zeilen, 1892; Thomas, Das Weltende, 1900; F. Schmid, Der Unsterblichkeist und Auferstehungsglaube in der Bibel, 1905; Pesch, n. 672-681; Palmieri, p. 88-121 ; L. Biilot, p. 189-221 ; A. Lemonnyer, Fin du Monde, in D. A., I, ion sq. ; Mangenot, D. T. C., art. Fin du Monde. 3 Matth., V, 18; XXIV, 35; Luc., XVI, 17. 3 Matth., XIII, 39-40, 49; XXVIII, 20. 4 Matth., XXIV, 3 sq.; Luc., XXI, 9 sq. » I Cor., VII, 31. — β II Petr., Ill, II-13. — *1 I Thess., V, 2. CAPUT Π. 830 (C) Mundus autem non destruetur, sed innovabitur ex eodem textu, et ex multis aliis, v. g. : “ Ipsa creatura (cor­ poralis) liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei”’. Joannes id expresse asserit3 : “ Vidi calum novum et terram novam ; primum enim cælum et prima terra abiit ”. 1168. 3° De tempore autem quo hæc omnia fient nil certi cognosci potest, juxta illud Domini : “ De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in caelo, neque Filius nisi Pater ”3; hinc Leo X, in C. Lateran. V\ vetuit ne quis­ quam de hoc aliquid tanquam certum asserere auderet 4. Attamen theologi ex Scripturæ variis locis quædam signa colle­ gerunt, ex quibus adventus judicii conjecturaliter praevideri possit Praecipua sunt : (a) praedicatio Evangelii per universam terram 5, hic agitur de praedicatione Evangelii, non autem de conversione universali omnium gentium; insuper horum Christi verborum sen­ sus est, juxta Maldonatum (in h. 1.), consummationem mundi non ante futuram quam Evangelium per omnes orbis oras prædicatum sit, non autem statim post illam praedicationem finiendum esse mundum; (b) conversio Judaorum, quæ fiet praesertim per adven­ tum et praedicationem duorum prophetarum Henoch et Eliae, 6 aut juxta alios, Moysis vel Jeremiae; (c) magna gentium catholicarum apostasiai (quæ forsan fiet propagatione atheismi, pantheismi, materialism! similiumve errorum) ; (d) adventus antichristi, sive sit una persona, ut communiter creditur, sive designet Christi inimicos in genere8; (e) perturbationes multa in natura physica, bella, pesti­ lentiae, obscuratio solis, commotio caelorum, etc. ? : “ Sol obscura­ bitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo Fatendum est tamen hæc signa satis incerta esse, tum quia quæ­ dam ex illis ad solam destructionem Jerusalem referri possunt, tum quia nimis generalia sunt ut ex illis adventus Domini certo dignosci possit. Dominus itaque inopinate adveniet, sicut fur in nocte : “Sicut in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis” IO... * Rom., VIII, 21. - ’ Afoc., XXI, i. — 3 Marc., XIII, 32. 4 Apud Labbe, t XIV, p. 290. — s Matth., XXIV, 14. 6 Rom., XI, 26; Malach., IV, 5-6; £<Æ,XLIV, 16. ! II Thess., II, 3; Luc., XVII, 26-30; Matth., XXV, 21-28. 8 II Thess., II, l-ll; IJoan., II, 18; IV, 3; IIJoan., 7. 9 Matth., XXIV, 29; Luc., XXI, 25. — Notandum est in his omnibus Scripturam non scientifice, sed modo populari res describere; ita, quando dici­ tur stellas de cælo casuras esse, probabiliter id intelligi potest de meteoris, ex dissolutione cometarum ortis, quæ contra terram ferantur, vel aliquid simile; et sic de ceteris. — '° Matth., XXIV, 37-39. • .V - Δ.· · ·* DE NOVISSIMIS MUNDI. 831 Art. IL De Resurrectione corporum’. Dicemus : i° de rum suscitatorum. § I. De ipsa resurrectione ; 2° de dotibus corpo­ ipsa resurrectione corporum. 1169. Status quaestionis. Notio. Resurrectio de qua hic agitur active sumpta est actio qua Deus corpora mor­ tuorum suscitat eaque de novo substantialiter unit animæ quae eadem informaverat. — Passive sumpta est vivificatio corporis per mortem ab anima separati et iterata substantialis unio ejusdem animæ cum suo corpore. (a) Existentia resurrectionis negata fuit a Sadducais ’, a quibusdam e prioribus Christianis, præsertim Hymenœo et Phileto, quos refellit S. Paulus 3; a Gnosticis multis, Maniehais et Priscillianistis, Waldensibus et Albigensibus, Socinianis. Hodie rejicitur ab Unitariis, Protestantibus liberalibus, et Rationalistis, utpote quid rationi contrarium ; necnon a Pantheistic et Agnosticis. (b) Naturam resurrectionis plus minusve adulteraverunt : 1) Origenes, qui, platonicis doctrinis imbutus, docuit corpora sus­ citata non ex eadem materia constitui, sed ex materia ætherea; 2) Moderniste, pragmatici, qui resurrectionem corporum, sicut cetera dogmata, sensu tantum pragmatico, seu in ordine ad actio­ nem intelligunt .* Quare duo exponemus : i° thesim catholicam ; 2° contro­ versiam de modo quo intelligenda sit identitas corporum resurgentium. Errores, I. Dogma catholicum de resurrectione corporum. 1170. Thesis : Omnes homines in fine sæculi cum suis propriis resurgent corporibus quæ nunc gestant. 1 S. Thom., Suppi., q. 75 sq.; C. Gent., 1. IV, c. 79 sq.; Suarez, De Mys­ teriis Christi, disp. 50; Jungmann, n. 193 sq.; Méric., L'autre vie, vol. II, c. 3; H. Martin, La Vie Future, c. IX, § 3; Bautz, Die Lehre vom Auferstehitngsleibe, 1877; Scheurer, Das Auferstehungsdogma in der vomicànischen Zeit, 1896; Schmid, Der Unsterblichkeits und Auferstehungsglaube in der Bibel, 1902; A. d'Alès, D. A., art. Résurrection, 982-1004; L. Billot, th. X-XIV; Card. Lépicier, p. 394'543: E. Hugon, p. 455-483; Ami du Clergé, 1929, p. 812 sq. 3 Matth., XXII, 23. — 3 Z Cor., XV, 12; II Tim., II, 16-18. 4 Cfr. Synop. theol. dogrn., t. II, n. 219. Μρ|1·Ι·Β 832 CAPUT II. ex concil. Lateran. /V1 : “ Qui omnes cum suis propriis resurgent corporibus quæ nunc gestant, ut reci­ piant secundum opera sua, sive bona fuerint, sive mala ”. Explicatur. Tria igitur sunt de fide ; i) resurrectionem fore; 2) et quidem universalem pro bonis et malis ; 3) homi­ nes resurrecturos cum iisdem corporibus quæ nunc gestant. Quæ quidem tria simul complectimur ne eadem testimonia bis aut ter repetamus. b l 1171. Probatur : i° Scriptura, (a) In Vet. Test, hæc doctrina, primum obscure manifestata, clarius paulatim revelata fuita. i) Allegantur imprimis celeberrima verba Job, quæ in Vulgata resurrectionem perspicue docent : vir justus, ulcere pessimo percussus, et ab amicis suis vexatus, Deum suæ innocentiæ testem invocat, et divino lumine illustratus, exclamat : “ Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum ”3. In textu quidem hebraico, qualis hodie exstat, legitur : “ Post pellem meam, quam conciderunt hanc, ex came mea aspiciam Deum ”. Quæ verba, etsi minus explicita, resurrectionem camis tamen supponunt. Unde S. Hieronymus, qui hebraicam linguam callebat, scribit 4 Resurrectionem corporum sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius vel cautius scripserit”. Quidam tamen catholici exegetæ, post S. Chrysostomum et Calmet, litteræ hebraicæ fidentes, ita textum intelligunt : “ Surgam de morbo, et videbo Deum mihi apparentem, innocentiæ meæ vindicem et bonorum restitutorem ”. 1 Cap. I, De Fide cathol.. D. B., 429. 2 Profectum doctrinæ resurrectionis apud Judæos erudite delineavit J. Touzard, Le développement de la doctrine de Γ immortalité in Revue biblique. 1898, p. 207-241 ; La religion d'Israël. ap. Bricont, Où en est Phist. des religions? 3Job.. XIX, 23-26. 4 Epist.y LUI, n. 8, P. L.. XXII, 545. — Ita etiam S. Augustinus, De Civ. Dei, 1. XX, c. 29, P. Z.,XLI, 789; S. Gregorius M., Moral.. 1. XIII· DE NOVISSIMIS MUNDI 833 2) Alia sunt testimonia ex quibus merito infertur fides Judaeorum in resurrectionem carnis. Satis clare asseritur apud Isaiam 1* : “ Vivent mortui tui, interfecti mei resur­ gent : expergiscemini, et laudate qui habitatis in pulvere ”... Quæ dicit *Esechiel de resurrectione populi Israel suppo­ nunt eamdem fidem. Lucidius eam exprimit Daniels sive quoad bonos sive quoad malos : “ Et multi de his qui dor­ miunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam ætemam, et alii in opprobrium ut videant semper”. 3) Diserte autem hæc doctrina asseritur in II Machabœorum libro 4, ubi refertur septem fratres eorumque matrem libenter vitam sacrificasse pro patriis legibus, spe futuræ resurrectionis roboratos : “ Tu quidem, scelestissime, in præsenti vita nos perdis, sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit 4) Mortuorum resurrectionem pariter affirmant libri apocryphi, præcipue Henoch, LI, LX I. Ex his aliisque factis infertur fidem in resurrectionem corporum apud Israelitas, sicut apud Semitas, fuisse anti­ quissimam, sed in veteribus scriptis fuisse velatam, ne forte Judæi, ad idololatriam proni, mortuos cultu divino colerent 5. 1172. (b) In Novo Test, luculenter res declaratur : 1) Christus non solum resurrectionem corporum tanquam rem notam supponit, sed eam contra Sadducæos defendit : “ Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam6. In resur­ rectione enim, neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cælo. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis : Ego sum 1 Isa., XXVI, 19. — ’ Ezech., l-i4. — 3 *Dan., * XII, 2. 4 II Math., VII, 1-13; cfr. XII, 39-46, ubi Judas Machabæus dicitur “bene et religiose de resurrectione cogitans 5 Ad rem P. Lagrange, Etudes sut les Religions sémitiques, c. VIII, § 5 : “ Mais si on songe à l’influence extraordinaire exercée par la Chaldée dans le domaine religieux et au nombre assez élevé des croyances communes à tous les Sémites, on ne sera pas éloigné de placer la résurrection des corps parmi les idées qui régnaient dans le monde sémite vers 2000 ans avant Jésus-Christ, et le soin pris des sépultures trouve encore dans l’espérance de la résurrection une explication plus complète 6 Matth., V, 29-30; cfr. X, 28. T. ΙΠ Theol. Dogm. - 27 £> y fis •Λ- ? ··?*<,'■; 834 I il » I 4 fu t* CAPUT π. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium ” x. Apud S. Joannem, explicite de resurrectione carnis ait : “Procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ, qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii...”; de Lazaro loquens : “ Ego resuscitabo eum in novissimo die ” a. Revera Christus Lazarum a mortuis suscitavit 3. 2) S. Paulus resurrectionem mortuorum diserte in ep. I* ad Corinthios probat : ex ipsa resurrectione Christi, capitis nostri, cujus membra resurgere debent : (XV, 1-20) : “ Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit ex efficacia redemptionis et ex nostra cum Christo capite intima connexione (21-28) : “ Sicut in Adam omnes moriun­ tur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, unusquisque autem in suo ordine : primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi ” ; e moribus et laboribus fidelium (29-34) : “ Si ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt?”; ex solutione dubiorum contra resurrectionem (35-44), ejus possibilitatem illustrando comparatione seminis quod “non vivificatur, nisi prius moriatur ” 4. Revera hoc dogma annuntiavit coram Atheniensibus s, Felice 6 ac Thessalonicensibus 7 Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexerit, ita et Deus eos qui dor­ mierunt per Jesum adducet cum eo... et mortui qui in Christo sunt resurgent primi ”. In ep. ad Rom.3 hanc resurrectionem infert ex inhabita­ tione Spiritus Sancti in justis : “Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora nostra,propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis”. Hanc autem resurrectionem esse universalem Christus diserte asserit in textu allato, ubi asserit non solum bonos sed etiam malos surrecturos esse. — Paulus etiam prædicat ' Maith., XXII, 30-32. — 'Jean., V, 29; VI, 55. — 3Joan., XI, 1-44. 4 Quod argumentum evolutum invenies apud F. Prat, La Théologie de St Paul, t. I, pp. 157-167, ed. 7; t. II, p. 495-504. 5 Ael., XVII, 31.32. 6 Act., XXIV, 15 : “Spem liabens in Deum quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum 7 Z Thess.. IV, 13-15. — 8 Rom.. VIII, n. DE NOVISSIMIS MUNDI. 833 “resurrectionem futuram justorum et iniquorum”. si in ep. ad Cor. argumenta affert speciatim pro fidelibus, ratio est quia de hoc puncto a Corinthiis interrogatus fuerat. Identitas autem corporis suscitati, quæ in omnibus testi­ moniis allatis supponitur, clare asseritur his verbis : “ Opor­ tet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mor­ tale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem... ” 1 1173. 2° Traditione. (A) Ex Patribus. Vix est ullum dogma quod tam perspicue ab antiquissimis Patribus trada­ tur, et quidem tanquam unum e fundamentis religionis christianæ. (a) Exeunte sæc. 1°, vivide in Didache describuntur novis­ sima : “ Primum signum cæli aperti, deinde signum tubæ, et tertium resurrectio mortuorum” * ; S. Clemens hortatur Corinthios ut considerent “ quemadmodum Dominus futu­ ram resurrectionem continuo nobis ostendat, cujus primitias Dominum Jesum Christum fecit, suscitans eum a mortuis ” 3. (b) Scec. II0, S. Polycarpus tanquam primogenitum satanæ habet eum qui “ dixerit nec resurrectionem nec judicium esse ” 4. Aristi­ des asserit christianos ideo custodire mandata quia “ mortuorum resurrectionem ac futuri saeculi vitam exspectant ” 5. Jam S. Athenagoras integrum habet tractatum De resurrectione mortuorum, in quo duo demonstrat : possibilitatem resurrectionis, quam contra adversariorum difficultates et praejudicia vindicat; ejus convenientiam et necessitatem, ostendens hominem, utpote rationabilem, esse immortalem, et aliunde naturaliter ex anima et corpore constitui, ita ut homo suum finem suamque beatitudinem perfecte assequi non valeat nisi corpus iterum animæ uniatur : “ Cum unum sit ex utrisque animal quod patitur quæcumque anima patitur et corpus, et operatur ac perficit quæcumque sen­ suum aut rationis judicio continentur; necesse est ut tota ejusmodi rerum series ad unum aliquem finem referatur ” 6. S. Irenceus hoc dogma infert ex eo quod corpora nostra cibo eucharistico nutrita semen resurrectionis accipiunt 7. Idem Minucius Felix variis comparationibus illustrat : “ Flores occi* I Cor., XV, 53, 54. — ’ Didache, XVI, 6. 3 I ad Corinth., XXIV, l. — 4 Ep. ad Philip., VII, 1. 5 Ap. Joannem, Vita Barlaam, P. G., XCVI, 1121. 4 De resurrect., 15, P. G., VI, 1004, JourneI, 170. 1 Adv. hares., 1. V, II, 2, P. G., VII, 1124; JourneI, 249. 838 CAPUT Π. dunt et reviviscunt, post senium arbusta frondescunt, semina non nisi corrupta revirescunt; ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno u *. ■ (c) Sac. IIP, Tertullianus, integrum scribit tractatum De resur­ rectione carnis, ubi dogma catholicum strenue propugnat ex dignitate corporis tam multipliciter sanctificari, et asserit cor­ pus suscitatum idem esse substantialiter ac corpus terrenum : “ Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et qui­ dem integra ” .* Ex adverso autem Origenes, factum quidem resurrectionis pro­ bat contra Celsum 3, sed putat corpora Beatorum fieri atherea, nostris similia quoad formam, non autem quoad materiam. (d) Quapropter, scec. IV° et Ve, non solum diserte asseritur resur­ rectio camis, sed etiam corporis suscitati identitas contra Origenem. Ita, inter alios, S. Methodius4, S. Hieronymuss, S. Epiphanius 6, S. Gregorius Kyss. Ί, S. Augustinus : “ Ista caro resurget, ista ipsa quæ sepelitur, quæ moritur; ista quæ videtur, quæ palpatur, cui opus est manducare et bibere ut possit durare; quæ ægrotat, quæ dolores patitur, ipsa habet resurgere, malis ad poenas sempiternas, bonis autem ut commutentur ”8. (e) Universalitas autem resurrectionis a primis sæculis et dein­ ceps diserte asseritur, v. g., a S. Justino : “ Deus corpora resusci­ tabit omnium, quicumque exstiterunt hominum, ac dignorum quidem corpora induet incorruptione, iniquorum autem in per­ petuo sensu cum pravis dæmonibus in ignem perpetuum mittet ”9; S.Joan. Chrysostomo : “ Communis est omnibus resurrectio, et piis et impiis S. Fulgendo "■ : “Erit etiam iniquorum resurrectio”. Alia testimonia, v. g., Tertulliani jam allegavimus, multaque alia citari possent. (B) Ex documentis ecclesiasticis : (a) Ex symbolis : “ Credo camis resurrectionem”; ex symb. Athanasiano 12 “Ad cujus adventum, omnes homines resurgere habent cum * Octavius, 34, P. L., Ill, 347; Journel, 347. • De camis resurrect., 63, P. L., II, 885; Journel, 365. 3 C. Celsum, 1. V, 22, P. G., XI, 1216; Journel, 528, 4 De resurrectione, P. G., XVIII, 281; Journel. 616. 5 Contra Joan. Hierosol., n. 25 sq., P. L., XXIII, 375. 6 Hares., 1. II, hæres., LXIV, 10., P. G., XLI, 1S86. 7 De opificio hominis, c. XXVII; Orat, in Christi resumed., Ill, P. G., XLVI, 668. 8 Sermo CCLXVII, 4, P. L., XXXVIII, 1231. ’ Af>ol., I, 52, P. G., VI, 404, Journel, 124. ,0 Sermonesfaneg., 7, P. G., L, 429, Journel, 1141. “ De fide, ad Petrum, P. L., LXV, 699, Journel, 2267. — - ·4τ<···ί LV-*X' DE NOVISSIMIS MUNDI. 837 corporibus suis", ubi simul universalitas resurrectionis et identitas corporis explicite asseruntur. (b) Ex conciliis et Pontificum definitionibus : Bragarensi (561) contra Priscillianistas *; Toletano XI (675) : “Con­ fitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuo­ rum ; nec in aerea vel qualibet alia carne (ut quidam deli­ rant) surrecturos nos credimus, sed in ista qua vivimus, consistimus et movemur ” 2; ex confessione fidei a S. Leone IX proposita (1053) : “ Credo etiam veram resur­ rectionem ejusdem carnis, quam nunc gesto ” 3; ex defini­ tione Benedicti A//(1336) : “ In die judicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis rationem, ut referat unusquisque propria corfioris, prout gessit, sive bonum sive malum ” 4. Nota in his documentis declarari simul resurrectionis universalitatem et corporis identitatem. 1174. 30 Ratione suadetur. (A) Resurrectio carnis non potest ex solis principiis naturalibus stricte probari. Nam, ut ait S. Thomas 5, nullum est principium activum resurrectionis in natura, neque respectu conjunctionis animæ ad corpus, neque respectu dispositionis quæ est necessitas ad talem conjunctionem. Unde, etsi ponatur esse aliqua potentia passiva ex parte corporis, non est talis quod suffi­ ciat ad rationem motus naturalis. (B) Attamen resurrectio corporis valde convenit : (a) Ex parte Dei, qui, cum sit omniscius et omnipotens, corpus et animam iterum conjungere potest; et qui, cum sit infinite justus, toti homini secundum corpus et animam convenien­ ter retributionem largitur, (b) Ex parte Christi, qui vere a mortuis surrexit : cum enim Ipsi arctissimo vinculo unia­ mur sicut membra capiti, omnino decet nos Ei conformari in omnibus quæ repugnantiam non involvunt, ideoque quoad resurrectionem, ut jam S. Paulus arguebat6, (c) Ex parte hominis : 1) corpus, in ordine naturali, est veluti animæ socius et instrumentum, nec mere passivum, cum sit pars compositi humani, sed vere animatum, ejusque operum sive ’ D. B., 242. — a D. B., 287. — 3D. B., 347. — * D. B., 531. —5Supplent. q· 75» a. 3. — 6 S. Thom., Suppi., q. 75, a. i ; Ami du Clergé, 1926, p. 647 sq. « ( gf 1 838 CAPUT II. bonorum sive malorum particeps : operatio enim non est solius animæ, sed totius conjuncti, et in ordine superna turali, per receptionem sacramentorum, præsertim Eucharîstiæ, necnon christianæ mortificationis praxi sanctificatum fuit; atqui non decet carnem, tantis privilegiis nobilitatam, in ætemum corruptam manere, ab anima separatam, omnique mercede privatam2) Secundum S. Thomam2, contra naturam et perfectionem animæ est absque corpore existere : anima enim humana a corpore separata aliquo modo imperfecta est, sicut pars extra totum suum existens, cum revera sit naturaliter pars humanæ naturæ ; nihil autem quod est contra naturam potest esse perpetuum. Sepa­ ratio corporis ab anima est poena peccati; atqui pœna peccati non debet esse æterna ; ergo nec æterna esse debet separatio corporis ab anima. 1175. Corollaria. (A) Resurrectio est naturalis secundum I quid, quatenus ad vitam naturalem terminatur, sed simpliciter est supematuralis seu miraculosa : 1) quia, ex dictis, nullum est prin­ cipium activum resurrectionis in natura, sed solum in Deo qui, sicut primum univit corpus et animam, ita solus potest denuo utrumque unire; 2) quia resurrectio, quatenus est gloriosa, omnino vires et exigentias cujuslibet naturæ transcendit. (B) Exinde intelligi potest quænam sint resurrectionis causa. (a) Causa efficiens : 1) principalis est Deus qui utpote auctor vitæ et mortis, “vivificat mortuos et vocat ea quæ non sunt tan­ quam ea quæ sunt ”. 2) Causa autem efficiens instrumentaits est Christus ut homo, qui, vi auctoritatis a Deo acceptæ, suscitabit mortuos “ quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei 3) Causa autem ministerialis sunt angeli qui mortuos evigilabunt in sono tubæ. (b) Causa exemplaris est Christi resurrectio, cui nostra confor­ mari debet sicut membra capiti similia esse debent. (c) Causa meritoria est Christus, qui nobis meruit gratiam resur­ rectionis sicut ceteras gratias. (d) Causa finalis ultima est gloria Dei, cui debetur omnis honor et gloria; proxima autem sunt merita electorum, quæ acce­ dente Dei promissione, vitam æternam merentur. 1 S. Thom., Supply q. 75, a- 1, ad 3 : “Unde operatio est conjuncti et non tantum animæ... Et quia operanti debetur operis merces, oportet quod ipse homo, compositus ex anima et corpore, operis sui mercedem accipiat”. 1 C. Gent.f L IV, c. 79. DE NOVISSIMIS MUNDI. 839 II. Quo sensu intelligence sit corporum suscitatorum identitas? ‘ 1176. Status quæstionls. Ex allegatis Ecclesiæ docu­ mentis de fide est corpora suscitata eadem esse ac erant antea non solum specifice, sed etiam numerice : specifice qui­ dem, quatenus erunt corpora vere humana, etsi spiritualizata, ut mox dicemus; numerice, eo sensu quod quisque idem habebit corpus ac antea, substantialiter saltem. — Sed quæstio movetur quid requiratur et sufficiat ad hanc identi­ tatem. Ardua est quæstio et duplex etiam hodie inter catholicos proponitur sententia. Cum hic agatur de veritate revelata, ea seligenda est quæ fontibus revelatis magis con­ sentanea videtur. i° Quidam theologi, cum Durando a et L. Billot 3, putant ad hanc numericam identitatem sufficere identitatem animæ seu formæ, non vero requiri materiæ identitatem. Sic enim arguunt : quando puer fit vir, nil manet in viro totius materiæ quæ in puero erat; attamen puer et vir non sunt duo individua, sed unum atque idem, quia, etsi alia materia substituta fuit, hæc trahitur ad unitatem personæ per hoc quod semper uni formæ subjicitur. Deus igitur facere potest ut vere mortuus resurgat, ne unam quidem habens partem materiæ quam ante mortem habebat; et etiam ut, loco parvuli, resurgat adultus, et ille quidem adultus quoad corpus qui tunc exstitisset si certo annorum numero vixisset infans defunctus. . — Ita penitus tollitur difficultas, quam adversarii urgent ex eo quod eadem elementa materiæ successive in variis hominibus fuerint. 1177. 2° Communis tamen sententia est corpus resur­ gentium constare partim saltem ex eadem numero materia ex qua prius constitit. Ita plerique theologi cum S. Thoma; et multi putant eam esse moraliter certam. Hæc enim sententia omnino consentanea videtur modo loquendi Scripturæ, Patrum ac Conciliorum. (A) Scriptura enim testatur fratres Machabæos credidisse ipsa membra quæ torquebantur suscitanda esse; S. Paulus testatur hoc idem corpus quod nunc corruptibile est, induturum immortalitatem; * Qua de re erudite scripsit F. Segarra, S. J., in Esltidios ecclesiasticos, jan. 1922 et sq. usque ad jan. 1925. ’ In 4 Sent., disp. XLIV, q. I. — 3 Th. XIII, § 2. 840 CAPUT II. Joannes narrat corpus Christi suscitatum esse idem corpus quod in cruce crucifixum fuerat et servare cicatrices vulnerumatqui resurrectio Christi est exemplar resurrectionis nostræ. Jamvero hæc omnia nonnisi ægre explicantur in systemate Durandi, dum omnino consentanea sunt communi sententiæ. I Ii i (B) Patres idem sentiunt, excepto Origene et paucis ex ejus discipulis. S. Justinus scribit ’ : “ Deo credimus, quippe cum nostra etiam corpora, mortua et in terram conjecta nos rursus recepturos speremus, nihil non posse a Deo fieri asserentes”. Tatianus magis explicite s : “ Etiamsi mea caro igne evanescat, diffusam instar Vaporis materiam mundus excepit. Etiamsi in fluminibus, etiamsi in mari absumar, etiamsi a feris dilanier, the­ sauris recondor divitis Domini... regnator autem Deus conspicuam sibi soli substantiam, ubi volet, in pristinum statum revocabit”. S. Aphraates *· : “Corpus quod decidit in terram, idem ipsum resurget S. Hilarius s .· “ Confracta reparabit (Deus) non ex alia aliqua, sed ex vetere atque ipsa originis suæ materie... ” Quorum aliorumque doctrinam confirmat 5. Augustinus 6 ; “ Absit autem ut ad resuscitanda corpora vitæque reddenda non possit omnipo­ tentia Creatoris omnia revocare, quæ vel bestiæ, vel ignis absumpsit, vel in pulverem cineremve collapsum, vel in humorem solutum, vel in auras est eschalatum ”. Atqui hæc omnia vix intelligi queunt nisi pars saltem corporum viventium inveniatur in corpo­ ribus suscitatis. Idem infertur e conciliis jam citatis, n. 1173 : ibi enim asseritur nos resurrecturos esse in ista came in qua vivimus, — quam ges­ tamus super terram. (C) Rat. theologica, (a) Ex ipsa notione resurrectionis : hæc enim, juxta Patres ac theologos, est erectio ejus quod ceciderati; atqui id non verificatur nisi suscitetur aliquid saltem de materia quæ fuit in corpore vivente. (b) Ex notione sanctionis. Corpora enim suscitantur, juxta S. Paulum, ut unusquisque referat propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum; exinde concludit Catech. Trid.z : “ Ho­ minem igitur ex ipso corpore, cujus opera vel Deo vel dæmoni servivit, resurgere oportet, ut cum eodem corpore triumphi coronas et præmia consequatur, aut poenas et supplicia miserrime perferat ”. 1 Joan. * XX, 25-28. — ’ Apol. I, P. G., VI, 356, Journel, 120. 3 Advers. Gracos, 6, P. G.> VI, 817, Journel, 155. 4 Demonstr.^ VIII, 3; Journel, 686. 5 In ps. II, 41, P. L.' IX, 285, Journel, 885. 6 De Civitate Dei, 1. XXII, 20, i, P. L·, XLI, 782, Journel, 1785. 7 S. J. Damas, De fide orthod., 1. IV, 27, P. G., Journel, 2375. 8 P. I, art. XI, n. 9. DE NOVISSIMIS MUNDI. 841 (c) Ex ordinatione animæ ad corpus. Anima enim creata est et individuata in ordine ad hanc materiam informandam quam reapse informavit; atqui nisi aliquid de priore materia resurgat, non vide­ tur quomodo materia simpliciter nova, etiam ab eadem anima informata sit proprium corpus hominis ; ergo, ait S. Thomas ', “nisi autem idem homo rediret ad vitam qui mortuus est, non diceretur reviviscere 1178. Exponuntur ac solvuntur difficultates. Ratio­ nalists ita arguunt : (a) sunt anthropophagi qui carnibus humanis vescantur; eadem igitur materia in pluribus hominibus successive fuit, ac proinde impossibile est unumquemque cum propria sua carne resurgere, (b) Immo omnes homines sub aliquo respectu aliorum hominum carnes comedunt; nam statim ac cadavera terne mandata sunt, mox in principia chimica resolvuntur; his nutriuntur vegetalia, quibus animalia aluntur; cum igitur vegetalia et animalia manducamus, in nostram substantiam convertimus elementa chimica quæ constituerunt substantiam aliorum homi­ num, et sic in infinitum. Cuinam igitur restituetur substantia quæ tot hominibus successive propria fuerit? Ad quas difficultates solvendas, prius recolamus prin­ cipium generale a S. Thoma2 propositum : “ Quod non impedit unitatem secundum numerum in homine, dum con­ tinue vivit... non potest impedire unitatem resurgentis. In corpore autem hominis, quamdiu vivit, non semper sunt eædem partes secundum materiam, sed solum secundum speciem ; secundum vero materiam partes fluunt et refluunt. Nec propter hoc impeditur quin homo sit unus numero a principio vitae usque ad finem... Sic igitur non requiritur ad hoc quod resurgat homo idem numero, quod quidquid fuit materialiter in eo secundum totum tempus vitæ suae resumatur, sed tantum ex eo quantum sufficit ad comple­ mentum debitae quantitatis... Si quid vero defuit ad com­ plementum debitae quantitatis, vel quia aliquis praeventus est morte, antequam natura ipsum ad perfectam quantita­ tem deduceret, vel quia forte aliquis mutilatus est membro, aliunde hoc divina supplebit potentia. Nec tamen hoc impediet resurgentis corporis unitatem, quia etiam opere naturæ super id quod puer habet, aliquid additur aliunde, ut ad perfectam perveniat quantitatem, nec talis additio ’ Supplem., q. 79» *· 2'· G. Gent., 1. IV, c. 81. — * C. Gent., 1. IV, c. 81. 7 * 842 CAPUT IL facit alium numero : idem enim numero est homo et puer et adultus i. bî Quibus prænotaris, difficultates propositæ satis facile solvuntur, (a) Quoad anthropophages, nullus est qui, toto vitæ decursu, solum carnibus humanis vescatur; sæpe enim fructus aut animalia man­ ducant; in die igitur resurrectionis accipient eas materiæ partes, quas ex vegetalibusanimalibusve desumpserunt, non autem cames humanas quas comederunt, (b) Quoad herbas animaliaque qui­ bus nutrimur, hæc non præcipuam partem substantiæ suæ accepe­ runt ex cadaverum elementis, sed vel ex humo vel ex aere, vel ex corporibus brutorum; unde, si forte per vitam nostram aliquot elementa materiæ habuerimus, quæ ad alios homines pertinuerunt, hæc sunt relative pauca, nec nobis necessaria erunt in die resur­ rectionis, cum sufficientem materiæ quantitatem aliunde acceperi­ mus; si vero aliquid deest, suppleri potest per potentiam Dei. § II. De dotibus corporum resurgentium λ Dicemus : i°de dotibus quæ sunt omnibus munes; 2° de dotibus corporum gloriosorum. corporibus com­ I. De dotibus corporum in omnibus resurgentibus. $ S •i Præcipuæ sunt immortalitas et integritas. 1179. i° Immortalia erunt corpora, ut constat ex iis quæ jam diximus de beatitudine cælesti et de pcenis inferni, cum æternæ sint beatitudo electorum et pcena damnatorum, et quidem non solum quoad animam, sed etiam quoad corpus, n. 1122, 1139. — Quod de fide est ex symbolo Athanasiano Omnes homines resurgere habent cum corpo­ ribus suis... et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam, qui vero mala in ignem ceternum 1180. 2° Integra etiam erunt, i. e., omnibus suis membris et organis prædita, juxta Catech. Trident. : “ Neque vero corpus tantum resurget, sed quidquid ad illius naturæ veritatem, atque ad hominis decus et ornamentum pertinet, restituendum est ”. 1181. Corollaria, (a) Itaque, cum diversitas sexuum ad integritatem naturæ spectet, quisque resurget in suo proprie sexu 2 Attamen, quia homines sunt in termino, cessabunt illæ Süpplem., q. 70-95, ejusque commentatores. — * Supplent., q. 81, a. 3. • 'At DE NOVISSIMIS MUNDI. 843 operationes quæ ad generationem et nutritionem pertinent ; cessa­ bit enim propagatio humanæ speciei, et corpus non indigebit cibo materiali ad suam incorruptibilitatem servandam. Quapropter, juxta 5. Thomam ’, comedere, bibere, dormire et generare cessa­ bunt in resurrectione, quia ad animalem vitam pertinent. — Quo sensu intelligi possunt ipsa Christi verba3 : “In resurrectione neque nubent neque nubentur”. (b) Communiter etiam docent theologi Beatorum corpora ea statura resurrectura esse quam homines virili alate habere solent, cum corpus suam completam evolutionem attigit; et quidem absque defectibus (v. g., cæcitate, claudicatione) quibus forsan obnoxia fuerunt 3. II. De specialibus dotibus corporum gloriosorum. 1182. Cum Christus sit causa exemplaris nostræ resur­ rectionis, corpora gloriosa Beatorum aliquid habebunt de similitudine corporis gloriosi Christi : “ Reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ ” 4. Juxta S. Paulum, hæc similitudo quatuor speciales dotes importat 5 : “ Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate,surget ingloria. Semina­ tur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale ”. Quæ quidem dotes vocantur : impassibilitas (in incorruptione); claritas (in gloria); agilitas (in virtute); subtilitas (spiritale). Modo generali dici potest hujusmodi dotes esse manifes­ tationem imperii quod anima glorificata exercet in corpus. 1183. i° Impassibilitas est qualitas corporis gloriosi exclu­ dens non solum omnem corruptionem et læsionem, sed etiam dolorem : “ Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ” 6. Hæc autem impassibilitas oritur ex animæ perfecto dominio super sènsibilitatem corporis; quod magis aut minus erit prout anima magis aut minus Deo fruetur 1184. 2° Claritas est qualitas qua corpus gloriosum fit lumi­ nosum et perlucidum : “ Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris ” 8. Quia vero hæc claritas redundat in corpus ex gloria animæ 9, diversa erit pro diversitate gloriæ animæ : “ Stella enim a stella * Supplent., q. 81, a. 4. — 3 Matth., XXII, 30. — 3 Supplent., q. 8r, a. I. 4 Phil., Ill, 21 ; cfr. Rom., VI, 5. —5* Z4 Cor., XV, 42-44. —6 .dpoe., XXI, 4. 1 Supplent., q. 82, a. 2. — 8 Matth., XIII, 43. — » Supplent., q. 85, a. t. CAPUT II. 844 differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum ” ‘. Insuper, cum proveniat ex merito voluntatis, subditur ejus imperio; ideoque in potestate animæ glorificatæ erit ut hæc claritas videatur aut non videatur ab oculo non glorioso ’. * 1185. 30 Agilitas est qualitas qua corpus gloriosum ita animæ, ut motori, subjicitur ut velociter, sine labore aut difficultate, ad nutum animæ, sese transferre valeat. Ita totus mundus cor­ poreus erit in possessione justorum qui hac facultate uti volent, et sic visus eorum reficietur pulchritudine creaturarum in quibus relucet Dei sapientia λ 1186. 40 Subtilitas est qualitas qua corpus gloriosum perfecte subjicitur animæ ad quamvis actionem organicam, et id sine alimenti necessitate. Quapropter corpus dicitur spirituale, non eo sensu quod sit spiritus, sed quod spiritui sit omnino subjectum «. 1187. Corollaria, (a) Corpora gloriosa non possunt quidem, ex virtute sibi indita, alla corpora penetrare, cum subtilitas quan­ titatem dimensivam a corpore glorioso non auferat; sed id pote­ runt ex operatione virtutis divina. Attamen non convenit ut duo corpora gloriosa sint simul in eodem loco. (b) Corpus gloriosum est ex se palpabile, sed ex virtute super­ natural! ei competit ut, cum vult, non palpetur a corpore non glorioso s. His diversis dotibus accidentalis electorum beatitudo augebitur, et ita totus homo ineffabiliter et indesinenter delectabitur. Art. III. De judicio universali*467. 1188. Resurrectionem sequetur judicium universale. Jam supra, n. 1070, notionem exposuimus judicii particu­ laris et universalis : prius est id quod quaelibet anima, ut persona particularis, statim post mortem privatim subit; alterum (quod dicitur universale, extremum, dies Domini,Ί adventus gloria magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi} est id quod in fine mundi erit, post resurrectionem, publice, quando omnes homines ante tribunal Christi sistent. ’ I Cor., XV, 4142. — · Suppletu., q. 85, a. 3. — 3 Supplent., q. 84, a. 1-3. 4 Sujplem., q. 83, a. 1-6. — 5 Supplem., q. 83, a. 2-6. 6 S. Thom., Supplent., q. 87-90; Gengel, Tr. de judicio universali; Pal­ mieri, p. 131-141; Pesch, n. 718-727; Card. Lépicier, p. 491-520; J. Rivière, D. T. C.9 art. Jugement* 1721-1828 cum multis auctoribus ibi allegatis. 7 I Cor., III, 13; Tit. II, 13. DE NOVISSIMIS MUNDI. 845 Ejus existentiam negarunt primis sæculis quidam Gnostici; Medio Ævo, Albigenses ; nostris diebus Rationalistœ, Liberales, Modernistes. Duo exponemus : i° existentiam 2° præcipuas ejus circumstantias. judicii universalis ; i° Existentia judicii universalis. 1189. Thesis : Post resurrectionem, judicium uni­ versale a Christo instituetur, in quo omnes homines de factis propriis rationem reddent. ex variis Symbolis quæ profitentur Christum venturum esse “judicare vivos et mortuos”1, præcipue ex Symbolo Athanasiano: “ad cujus adventum omnes homi­ nes resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem ” 2 Probatur : (A) Script. Judicium universale, pluries a Prophetis annuntiatum 3, et in libro Sapientia vivide des­ criptum 4, sæpe et lucide a Christo et Apostolis praedicatur : “ Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus 5 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae. Et congregabuntur ante eum omnes gen­ tes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis”6, etc... Eamdem veritatem 6'. Paulus sæpe inculcat : “ Omnes enim nos manifestari oportet ante tri­ bunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum 7. — Omnes stabimus ante tribunal Christi8... Qui judicaturus est vivos et mortuos ” 9. — 5. Joannes idem judicium clare describit : “ Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni... et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris secundum opera ipsorum ” IO. De fide est 1 D. B., 54. — 3 *D.* B., 40. 3/sa., XXIV, 16-23; LXVI, 15-24; Dan., XII, 1-3. 4 Sap., V, 1-24. — 5 Maith., XVI, 27. — 6 Mallh., XXV, 31-46. 7 Π Cor., V, 10. — 8 /?om., XIV, 10. Apoc., XX, 12. 846 CAPUT II. 1190. (B) Tradit. Patres non minus diserte docent futurum esse judicium quam resurrectionem, supra, n. 1173. Jam S. Polycarpus scribit1 : “ Qui eloquia Domini ad desi­ deria sua traduxerit dixeritque nec resurrectionem nec judicium esse, hic primogenitus est satanae De eo sermo­ nem habet S. Hippolytus in libro De Antichristo ; et in opere Adversus Grœcos3 ait : “Cum (Dei Verbi) judicio adstantes omnes, homines, angeli, dæmones, unam hanc vocem emittent... : Justum judicium tuum”. Hac veritate utitur S. Chrysostomus ad pænitentiam suadendam : “ Ejus benignitate fidamus et pænitentiam sollicite exhibeamus, priusquam dies ille veniat, in quo nihil nobis pænitentia proderit : nunc enim in nobis tota res sita est; tunc vero judex solus erit judicii ”3. Circumstantias judicii graphice exponunt S. Cyrillus Hierosol.^ et S. Ephrœm.s. Doctri­ nam vero theologicam de judicio contrahit S. Augustinus in libro De Civitate Dei^. 1191. (C) Ratio hujus judicii convenientiam exhibet (a) Ratio fundamentalis a S. Thoma traditur? ; Quilibet homo est singularis persona et pars totius generis humani. Unde duplex judicium ei debetur : singulare, quod fit statim post mortem; universale, quando judicium dabitur de com­ munitate cujus est pars. (b) Insuper id decet quod divinam providentiam, majes­ tatem Christi et gloriam electorum manifestat. Atqui judi­ cium universale evidenter manifestabit : 1)Deiprovidentiam; sæpe in præsenti vita divina consilia scrutari non valemus, nec intelligere cur mala bonis, bona vero improbis sæpe eveniant; sed in die judicii ratio horum omnibus patebit, et Dei sapientiæ justitiæque laus ab omnibus tribuetur ; 2) Christi majestatem : in primo adventu pauper, humilis, obediens visus est; tunc autem in majestate veniet, juste judicaturus eos qui injuste eum condemnaverunt vel reje’ Ep. ad Philip, (paulo post 197), VII, 1, P. G., N, 1012; Journel, 74. 2 Adv. Graces, 3, P. G., X, 801. 3 In Matth., homil. XIV, 4, P. G., LVII, 222; Journel, 1172. 4 Cateches., XV. — 5 Praecipue in sermonibus qui Paraneses dicuntur. 6 De Civit. Dei, 1. XX, c. 30, P. L., XLI, 704-708. 7 Supplem., q. 88, a. 1, ad 1; C. Gent., L IV, c. 91. λ ·· DE NOVISSIMIS MUNDI. - · · ·. j Λ 847 cerunt, ut in nomine ejus omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum ; 3) electorum gloriam : sæpe enim hi per vitam injuriis et persecutionibus vexati sunt : tunc autem manifeste et publice gloria coronabuntur, dum impii qui non semel ex fictis virtutibus famam sibi acquisierant, confusione et ignominia cooperientur. 20 Circumstantiae judicii. 1192. (A) De persona judicis. Judex erit Christus ipse in forma humana, et hoc de fide est ex Symbolis ubi asseri­ tur de Christo : “ Qui venturus est judicare vivos et mortuos ”. Licet enim judicium sit a Deo, ut a causa prin­ cipali, judiciaria tamen potestas homini Christo convenit, ait S. Thomas x, “ et propter divinam personam et propter capitis dignitatem, et propter plenitudinem gratiæ habi­ tualis; et tamen etiam ex merito obtinuit, ut scilicet secun­ dum Dei justitiam judex esset qui pro Dei justitia pugnavit et vicit et injuste judicatus est”. Quapropter sententia a Christo homine pronuntiabitur, ut ex textibus jam citatis patet; et merito, nam convenit ut is, cujus redemptionis beneficio ad regnum cælorum admitti valemus, judicio praesideat 2 Cum gloria et majestate veniet, Angelis eum comitanti­ bus : “Tunc parebit signum Filii hominis in caelo ”3; quod Patres de signo crucis 'intelligunt : hinc canit Ecclesia : “ Hoc signum crucis erit in cælo, cum Dominus ad judican­ dum venerit ”. Cum Christo, et sub Christo, Apostoli judicabunt duode­ cim tribus Israel, quasi assessores 4, sententiam latam pro­ nuntiando. Perfecti viri, qui relinquunt omnia ut sequantur Christum, juxta S. Thomam s, judicabunt etiam cum Christo, “ in quantum in eis continentur decreta divinæ justitiæ, ex quibus homines judicabun­ tur; sicut si liber in quo continetur lex, judicare dicatur”. Angeli autem, cum non sint humanæ naturæ participes, non proprie judicabunt, sed improprie tantum, scilicet per sententiæ approbationem 6.*1 1 Sum. theol., 3, q. 59, a. 3. — ’ S. Thom., Suppi., q. 90, a. 1. 1Matth.,XXIV, 30. — 4 Luc., XXII, 30. — sSuppi., q. 89, a. I.— 6 Ibid., a. 3. v* 848 CAPUT II. II93. (B) De judicandis. Hi sunt omnes homines, ut ex textibus allatis constat. Certum est quoad adultos. Ratio est quia “potestas judiciaria Christo-Homini col lata est in præmium humilitatis quam in passione exhibuit. Ipse autem in sua passione sanguinem pro omnibus fudit... Et ideo congruum est ut omnes homines in judicio congregentur ad videndum ejus exaltationem in humana natura, secundum quam constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum ” ’. Communiter receptum quoad parvulos; ait enim S. Thomas 3 : “Etiam pueri ante perfectam atatem decedentes in judicio comparebunt, non ut judicentur, sed ut videant gloriam judicis”. Excipientur forsan infantes non baptizari, qui in limbo erunt λ Juxta quosdam tamen, judicabuntur non judicio discussionis, sed judicio retributionis quod est pro omnibus hominibus. Infideles (positivi) judicabuntur non quidem judicio discussionis, sed judicio retributionis quatenus veluti hostes condemnabuntur. Quoad angelos autem, ita distinguit S. Thomas' : 1) Judicium discussionis eis non competit, cum in bonis nihil mali et in malis nihil boni inveniatur discutiendum; quantum ad propria merita, jam judicati sunt et suam sortem consecuti. 2) Judicio autem retributionis judicabuntur quantum ad merita bona vel mala hominum, quos ad bene vel male agendum induxerint. II94. (C) Materia judicii erit uniuscujusque vita moralis integra, quidquid cogitatione, verbo, opere, commissione aut omissione, boni vel mali fecerimus : “Qui et illuminabit abscon­ dita tenebrarum et manifestabit consilia cordium ” s. Etiam verba otiosa manifesta fient : “ Omne verbum otiosum, quod loculi fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii”6. Communius asseritur etiam peccata justorum in die judicii manifestanda, ut sic melius cognoscatur pænitentia de illis peccatis et misericordia Dei : talis autem manifestatio nullam tristitiam aut pudorem Beatis afferet 7. Probabilius judicium non per vocalem locutionem, sed per men­ talem manifestationem fiet, ut tradit S. Thomas 8; unde cito pera­ getur, sed sententia omnibus tamen judicandis manifestabitur 9, ita ut quisque sua et aliorum facta clare noscat. (D) Sententia finalis probabilius locutione sensibili a Christo proferetur: “Venite, benedicti... Discedite a me. maledicti”. — Quæ quidem statim exsecutioni mandabitur : “ Et ibunt hi in supplicium æternum, illi autem in vitam æternam ”. 1 3 4 7 S. Thom., Suffi., q. 89, a. 5. —’ Suffi., q. 89, a. 7. Suarez, Dt feccatis, disp. VII, sect 6. Suffi., q. S9, a. 8. — 5 I Cor., IV, 5. — 4 Maith., XII, 36. S. Th., Suffi., q. 87, a. 2. — · Suffi., q. 88, a. 2. — ’ Ibid DE NOVISSIMIS MUNDI. 849 1195. (E) Locus judicii dicitur esse vallis Josaphat'; cum autem vox Josaphat, juxta chaldaicam interpretationem, idem significet ac Deus judex, nil ex hoc nomine deduci potest quoad judicii locum. Conclusio practlca Tractatus. 1196. Frequens novissimorum meditatio ac prœdicatio est efficacissimus stimulus ad recte et christiane agendum. Hac enim meditatione evidenter apparet vitam praesentem brevem, momentaneam esse, et ad nihil valere nisi ad prae­ parandam vitam aeternam. Prœterit enim figura hujus mundi2... Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus 3. Maximi igitur refert ut totam nostram vitam in Deum ultimum finem ordinemus : quem si attingimus, in possessione Dei per beatificam visionem et amorem, aeterna beatitudine fruemur ; si autem ab eo aver*A timur, aeternis suppliciis devovebimur. Jamvero, ut ait S. Paulus, “ existimo enim quod non sunt condignae pas­ siones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis 4... Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æter­ num gloriae pondus operatur in nobis ” 5. Quapropter, cum matre Ecclesia, quotidie dicamus : “ Dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignare, Domine Deus, Rex caeli et terrae, hodie corda et corpora nostra, sensus, sermones et actus nostros in lege tua et in operibus mandatorum tuorum : ut hic et in æternum, te auxiliante, salvi et liberi esse mereamur, Salvator mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum ” 6. îl»r • Jod, III, 2. — Ί Cor., VII, 31. — 3 Hebr., XIII, 14· ~ 4 5 / Cor., IV, 17. — 6 Breviar. Rom., ad Primam. ■ VIII, 18. .•TA-V ■..*-· ’f CONCLUSIO GENERALIS THEOLOGIÆ DOGMATICÆ. De Communione Sanctorum Status quæstionis. (A) Articulus de commu­ nione sanctorum : “ Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem ”, Symbolo Apostolorum insertus apparet quinto saeculo apud Ecclesias Galliae 1 2. Vox communio idem significat ac participatio. Vox sanctorum dupliciter sumitur : sensu masculino, pro sanctis qui gratia habituali ornantur; sensu neutro, pro bonis spiri­ tualibus. Communio sanctorum duo igitur significat, nempe communionem inter varia membra Ecclesiæ militantis, patientis et triumphantis; necnon participationem quamdam bonorum spiritualium quæ Ecclesiæ propria sunt; quæ duo sunt intime connexa : ex eo enim quod membra Ecclesiæ inter se uniuntur, merito infertur inter ea quamdam esse participationem eorumdem bonorum. Fundamentum hujus communionis est unitas Ecclesiæ triumphantis in cælo, patientis in purgatorio, militantis in terra. Omnia enim membra Ecclesiæ simul coadunantur vinculo caritatis quam Spiritus Sanctus in eorum corda infun­ dit. Vi hujus solidaritatis, spirituales relationes inter se ha­ bent, et participant gratias quæ ex Christo capite dimanant. Hoc dogma altissimas projicit radices in alias veritates fidei catholicæ : (a) primario defluit e doctrina de Christo 1197. angelorum et hominum capite (Tr. de Verbo incarnato, η. 1191) : nam ex eo quod hi Christo capiti uniuntur, sequi1 S. Thom., 3, q. 8; Suarez, De Incarnat., disp. XXIII; Petavius, De Incarnat., lib. XII, cap. 17; Franzelin, De Ecclesia, th. II, XVII-XX, XXII-XXV; M. Lamache, Zz Dogme de la Communion des Saints (thèse), Lyon, 1912; P. Bernard, Communion des Saints, in D. T. C., III, 429-454; R. Bour, ibid., 454-4S0; S. Urtevent, L'uniti de ΓEglise du Christ. ’ Controvertitur autem utrum hic articulus primum in Gallia ortus fuerit, an originem duxerit ab Oriente : cfr. Kirsch, Die Lekre von der Gemeinschaft der Heiligen in christlichen Altertum, 1900, ch. 6; P. Bernard, 1. c., 429 sq. CONCLUSIO GENERALIS. 851 tur eosdem, per Christum et in Christo, inter se conjungi, et eorumdem bonorum per Redemptionem acquisitorum parti­ cipes esse; (b) connectitur etiam cum doctrina de SS. Tri­ nitate, de Gratia et de Sacramentis, cum bona spiritualia a Christo acquisita diffundantur reapse per totam Trinita­ tem et attributive per Spiritum Sanctum; et aliunde hæc primario consistant in vita deiformi seu gratia, quæ præcipue per sacramenta dispensatur; (c) necnon cum Tr. de Ecclesia, cum Christus, quatenus Ecclesiæ caput, omnes fideles communi nexu ejusdem regiminis et doctrinae eorumdemque sacramentorum coadunet; (d) tandem cum doctrina de operibus meritoriis et satisfactoriis, de cantate et oratione, quatenus omnes fideles, caritatis vinculo uniti, aliquam par­ ticipationem accipiunt meritorum, satisfactionum et oratio­ num aliorum Ecclesiæ membrorum, immo et intercessione Angelorum Beatorumque spiritualia consequuntur bona. Est igitur veluti synthesis praecipuorum fidei dogmatum. (B) Quam doctrinam variis modis impugnant Protestantes libe­ rales : (yi) alii dogma communionis Sanctorum intelligunt de quo­ dam polytheismo in quo Sancti a catholicis colerentur sicut diix; (b) alii nihil vident in communicatione reciproca meritorum nisi systema quoddam mere mechanicum justificationis quo homines ab extrinseco justificantur sine propria singulorum cooperatione morali123. — In utroque casu contendunt hoc dogma, primis sæculis incognitum, inventum fuisse a Scholasticis, aut forsan a S. Gregorio Magno. Catholicæ doctrinæ expositione luculenter constabit quantum Protestantes liberales hoc dogma adulteraverint. 1198. Thesis : Datur communio sanctorum vi cujus omnia Christi membra per Christum et in Christo arctissime inter se uniuntur, atque spiritualia bona, etsi diverso gradu, participant. De fide est tum ex Symbolo Apostolorum tum ex magiste­ rio ordinario Ecclesiæ 3. 1 M. Nicolas, Le symbole des ApSires, p. 249; A. Harnack *, Dogmengeschichte, § 46, p. 216. ’ A. Viguié, art. Communion des Saints, in Encyclopédie des sciences reli­ gieuses (Lichtenberger), III, 286. 3 Qnod constat ex universali expositione catechismorom ; cfr. Catechismo bubblicalo per ordine di S. S. Pio X, Rotua, 1912, p. 31. da 852 CONCLUSIO GENERALIS Declaratur. Ecclesia in terra militans non est tantum societas externa quæ, in ordine ad vitam æternam, visibili regitur hierarchia; sed simul societas spiritualis et mystica, cujus caput est Christus, et cujus membra, per admirabile consortium caritatis et vitæ supernaturalis, cum Sanctissima Trinitate et Christo, cum Sanctis, Angelis et animabus Purgatorii, et inter se connectuntur. (a) Ex una parte, Deus et Christus in omnia Ecclesiæ membra tona, gratia vel gloria infundunt; ex altera, in Deum et Christum membra Ecclesia refundunt laudes, gratiarum actiones ceterosque actus religionis, præsertim per orationem publicam quæ in sacri­ ficio Missæ suam perfectionem attingit; (b) Sancti intercedunt pro fidelibus terræ et Purgatorii animabus; (c) fideles terrae Sanctos orant et pro Purgatorii animabus deprecationes, satisfactiones et indulgentias offerunt; (d) animæ Purgatorii pro fidelibus terræ deprecantur. Itaque, inter Deum et omnia Ecclesiæ membra, inter membra Ecclesiæ ad invicem, regnat caritas, quæ est “ vin­ culum perfectionis ”, et eo usque tandem progredi debet ut in ætemum omnes Sancti et omnes Angeli sint in unum consummati et unus cum Deo spiritus x. • »?. ' 1*0 ii i 1199. Probatur : i° Scriptura, (a) In Synopticis evangeliis videmus a Christo annuntiari, præparari et fun­ dari regnum *Dei in quo homines ad acquirendam vitam spiritualem 3et salutem*34*· coordinantur non tantum potestate hierarchica Ecclesiæ, sed mutua et maxime concordi caritate 5, ita ut efforment veram familiam cujus Deus est Pater6*. Hoc autem regnum coalescit non tantum ex fide­ libus in terra degentibus, sed etiam ex electis et Angelis 7, quorum gaudium, præ flagranti qua consumuntur caritate, increscit peccatoris etiam perditissimi conversione 8. (b) Dogma communionis Sanctorum clarius elucescit in Christi sermone post ultimam coenam : i) declaratur unio discipulorum cum Christo comparatione vitis et ramorum : • I Cor., VI, 17. — « Maith., III, 2; XII, 28; Marc., I, 15; Luc., XVII, 20. 3 Maith., X, 14, 15, 40; XVIII, 17; Marc., XVI, 15; Luc., X, 16. 4 Maith., XII, 20. s Matth., XXII, 37-40; Luc., XIV, 12-14; Marc., XII, 33. 4 Matth., V, 45; VI, 9; Luc., XI, 2; XII, 49. 1 Maith., XIX, 28; Lue., XX, 30.— · Luc., XV, 10. THEOLOGIÆ DOGMATICAL. 853 “Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in meet ego in eo, hic fert fructum multum ” 1 : itaque, sicut rami a vite motum, succum et vim fructificandi accipiunt, ita fideles a Christo accipiunt motum et vitam spiritualem necnon vim fructus salutares proferendi ; 2) postea vero eorum unio inter se, quæ aliquo modo imitatur unionem trium divina­ rum personarum 2 : “ Omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi unum sint... Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus”. — Utramque unionem exponit S. Joannes 3 : “Quod vidimus, et audivimus annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo”. (c) Idem dogma sæpe et diserte proponit S. Paulus, asserens Christum esse caput morale corporis mystici, cujus nos membra sumus 4; ex quo tria infert : i) singulos fideles spiritualiterproficere omnibus totius Ecclesiæ militantis pre­ cibus, operationibus, gratiis et meritis, ita ut totum bonum communitatis sit uniuscujusque partis emolumentum 5 : omnes enim sumus corpus Christi; sed corpus non est unum membrum, sed multa; unde “ si quid patifbr unum mem­ brum, compatiuntur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra” 6; 2)adesse insuper communionem inter Ecclesiam militantem et Ecclesiam triumphantem : siquidem caritas, qua fideles conjunguntur, nunquam excidit, ideoque precibus fiducialiter ad Sanctos accedere valemus : “ Accessistis ad Sion montem, et civi­ tatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et testamenti novi mediato­ rem Jesum ” 7 ; 3) adhuc esse communionem inter Ecclesiam militantem et Ecclesiam patientem : siquidem Paulus effusa caritate misericordias Domini carissimo Onesiphoro defuncto ad precatur 8. ’ Joan., XV, 5. — 3 Joan., 45 XVII, 21, 22. — 3 Ia Joan., I, 3. 4 Κοηι.,ΎΛλ, 4, Cor., XII, 12-27; Epies., I, 22-23; Coloss., I, 18, II, 19; III, 14-15, etc. 5 I Cor., XII, 4-6; Ephes., IV, 4-6. 41 Cor., XII, 14, 26, 27. - i Heb., XII, 22-23. ~ 8 /7 Tim., I, 18. 854 CONCLUSIO GENERALIS 1200. 2° Traditione L (a) Per tria priora sœcula, duo praecipua hujus dogmatis elementa sparsa inveniuntur in operibus Patrum, nempe participatio quædam omnium fide­ lium in bonis operibus et precibus ceterorum, necnon relatio­ nes inter Ecclesiam militantem et Ecclesiam triumphantem- II < υ<· 1 Ita S. Clemens Papa docet fideles unum corpus in Christo cons­ tituere, et in orationibus meritisque communicare, immo et Beatis uniri quos imitari debent *; 5. Ignatius Martyr se offert ut piacula­ rem hostiam pro Ephesiis, orat pro fidelibus diversarum ecclesia­ rum, seseque fidelium orationibus commendat quæ in Deo et caritate fiunt 3; Clemens Alex, describit angelos circumdantes disci­ pulum Christi orantem etiam privatim ; Origenes 4 diserte asserit, ex testimonio seniorum, Beatos pugnare nobiscum et adjuvare nos orationibus suis; quod et testatur S. Cyprianus . * (b) Quarto sœculo, magis explicite asseritur communio non solum cum Ecclesia triumphante, sed etiam cum Eccle­ sia patiente : missæ enim sacrificium offertur in memoriam eorum qui regnant cum Christo, “ ut Deus eorum precibus et legationibus orationem nostram suscipiat ”, et pro defunc­ tis ut sit eis adjumentum6. Insuper jam ratio hujus communionis expenditur : 1) Grcui, cum 5. Basilio, eam reponunt in influxu Spiritus Sancti, qui non tantum fideles in terra degentes, sed etiam Beatos in cælo regnantes eadem caritate coadunat, et ex utrisque unam effbrmat civitatem, quæ est civitas Dei L ί 2) Latini, cum SS. Hilario3 et * , Ambrosio eam potius referunt ad doctrinam de Ecclesia : cælestis Ecclesia est veluti forma Eccle­ siæ terrestris, quam protegit et adjuvat; fideles autem, communione corporis Christi et virtutum praxi, disponuntur ad ingrediendam civitatem sanctam Jerusalem, et si qui peccaverint, fratrum oratio­ nibus niti debent ad veniam a Deo exposcendam. I P. Bernard, 1. c., 432-447. II Corinth., XXXVIII, I; LII, 2; LV, 6. 3 Ephes., VIII, II; Magnes., XIV; Philad., V, i, etc. 4 In Num., homil. XXIV, n. i, P. G., XII, 757; De orat., XI, I, P. G., XI, 448. 5 De habitu virginum, P. L., IV, 464. 6 Ita S. Cyrillus Hierosol., Caieches., XXIII, 9, p. L., XXXIII, 1116; ita pariter in ceteris Liturgiis. 1 Lib. de Spiritu S., XXVI, 61, P. G., XXXII, 1S1. 4 Tract, in Ps. LXIV, 6 et CXXIV, 4, P. L., IX, 421, 681. 9 Expos, in Lucam, V, II, P. L., XV, 1723. THEOLOGIÆ DOGMArtCÆ. 855 1201. (c) Quinto sœculo, S. Augustinus hujus doctrinae theologicam synthesim tradit, quam postea sequentur et ampliabunt Scholastici. 1) Primo quidem tanquam principium inconcussum statuit Eccle­ siam esse corpus Christi, et quidem caritate ad unitatem redac­ tum I*3. Unde ii tantum hujus unitatis perfecte participes sunt qui habent caritatem a : hæretici autem et schismatici ab hac unitate avulsi sunt, peccatores sunt membra aegra et languida : pro haere­ ticis et peccatoribus est tamen orandum, ut ad Christum redeant. — Ad unitatem corporis Christi nobiscum pertinet Ecclesia cceli : “ Templum ergo Dei sancta est Ecclesia, scilicet universa in caelo et in terra” 3; pertinent omnes fideles ab initio (mundi) usque ad finem, “adjunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat illa una civitas sub uno rege”45 . — Neque a corpore Christi excluduntur animae in Purgatorio detentæ, quæ pietate viventium relevantur, præsertim quando pro eis offertur sacrificium missæ (supra n. 942). 2) Hujus autem corporis caput est Christus, anima est Spiritus Sanctus : “ Totus Christus et caput et corpus est ” 5. “ Societas unitatis Ecclesiæ Dei tanquam proprium est opus Spiritus Sancti, Patre et Filio cooperantibus ” 67. 3) Ex quibus sequitur inter Christianos vitam esse communem, quippe qui per Christum et in Christo virtute Spiritus Sancti uniantur et ejusdem vitæ divinæ sint participes : “ Officia diversa sunt, vita communis ” 7; fideles esse filios martyrum, qui pro nobis intercedunt et quos colere debemus : “ Fructus laboris illorum etiam nos sumus ” 8. 1202. 30 Ratione convenientiae. (A) Ex parte Dei. (a) Sicut in ordine naturali lex solidaritatis viget, qua omnes homines inter se connectuntur, et in multis communibus bonis participant; ita decebat in ordine supernatural! justos aim Deo et inter se conjungi, caritate affectiva et effectiva ; et in eisdem bonis spiritualibus communicare, nempe gratia, sacramentis, orationibus, suffragiis, etc.; nam inter fratres omnia sunt communia, (b) Creaturae nobiliores nobiliori operi Dei, æternæ scilicet animarum saluti, cooperantur, 1 De unilale Ecclesia, c. Il, P. L., XLIII, 392. * De baptismo contra Donatistas, 1. III, c. 17, P. L., XLIII, 149. 3 Enchiridion, c. 56, P. L., XL, 258. 4 Enarr. in Psalm., XXXVI, serm. III, 4, P. L., XXXVI, 385. 5 Serm. CXmi, η. I, P. L., XXXVIII, 754. 6 Serm. LXXI, n. 20, P. L., XXXVIII, 463. 7 Serm. CCLXVII, n. 4, P- L,, 1231. » Serm. CCLXXX, I, n. 6., P. L., XXXVIII, 1283. 85β CONCLUSIO GENERALIS dum sibi invicem auxilium et solamen afferunt offerendo pro fratribus vivis aut defunctis preces, satisfactiones, merita, etc. (c) Quod quidem præstant, duce et adjuvante Spiritu Sancto, qui, cum Ipse tamquam causa principalis omnes sanctificet, sive Angelos sive homines, quibusdam utitur creaturis intellectualibus tanquam instrumentis animatis ad alias sanctificandas, et ita omnes in eadem societate spirituali conjungit, et participes efficit eorumdem bonorum. (B) Ex parte Christi. Data redemptione generis humani per Christum Deum hominem, omnino decebat hanc com­ munionem hominum cum Deo et inter se fieri per Eum qui est mediator inter cælum et terram, et qui, postquam recon­ ciliavit homines cum Deo, eosdem inter se conjunxit non solum arctissimo caritatis vinculo, sed etiam communica­ tione ejusdem vitæ deiformis, eorumdem sacramentorum, suffragiorum, etc. 1203. It» intelligitur quinam hujus communionis participes sint, — et quomodo manifestetur eadem communio. (a) Quinam hujus communionis sintparticipesl Responsum generale est eos omnes esse participes qui a Christo capite aliquem influxum accipiunt. Jamvero Christus est caput : 1) omnium hominum, secundum diversos gradus : actu beatorum et justorum in terra aut in purga­ torio degentium quibus gloriam aut gratiam largitur, immo et peccatorum quibus fidem et spem concedit; in potentia haeretico­ rum et infidelium, quibus meruit gratiam salutis, et in quos influit ut eos ad fidem adducat; ideoque beati, justi et peccatores per Christum unum efficiunt corpus, et, sicut membra ejusdem cor­ poris, ejusdem vita, etsi diverso gradu, participes fiunt. 2) Christus est etiam caput Angelorum, etsi minus perfecte quam hominum, in eos infundens gloriam saltem accidentalem, per Eum homines Angelis uniuntur, et cum eis unum corpus mysticum efficiunt. (b) Quomodo manifestetur communio sanctorum? 1) Per caritatem mutuam. Omnia membra corporis Christi mystici se mutuo diligere debent fraterna caritate. Id sane Christus inculcat, dicens : “ In hoc cognoscent omnes quia disci­ puli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem”1. Idem Apostoli praedicant, v. g., 5. Paulus, Corinthios hortans “ ut non * foan., XIII, 35. THEOLOGIÆ DOGMATICÆ. 857 sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra ” ‘; S. Joannes, discipulis scribens : “ Diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis ” ’, eosque monens nullum diligere Deum si fratrem suum oderit 3. Quæ caritas non solum affectiva sed et effectiva esse debet, immo quandoque heroica : “ Quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere... Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate ” 4. 2) Per speciales relationes quæ existunt inter varia membra cor­ poris mystici Christi. Ecclesia militans honorat et invocat Ecclesiam triumphantem·, suis autem suffragiis juvat patientem Ecclesiam. Ecclesia patiens honorat et invocat Ecclesiam triumphantem·, intercedit autem pro Ecclesia militante. Ecclesia triumphans intercedit pro militante et pro patiente Ecclesia. Quæ quidem omnia fiunt per Christum et cum Christo et in Christo : ita laudes quæ Deo persolvuntur, et petitiones quæ Ei fiunt multo majorem efficaciam consequuntur, quia aliquid unum efficiunt cum ipsius laudibus et orationibus quas nostras facimus. Decipiuntur itaque Protestantes dum asserunt communione sanctorum quamdam spiritualem otiositatem foveri. Nam e contra maxime augetur nostra activitas, dum cogitamus de sanctis in cælo regnantibus, qui nos adjuvant; de animabus in purgatorio pro quibus suffragia offerre debemus ; de fratribus nobiscum in terra militantibus qui suis precibus et exemplis nos juvant et quos et ipsi juvare debemus; sed præsertim de Christo capite, qui in nobis vivit ad interpellandum pro nobis, et sicut aquila nos pueros suos ad orandum et agendum provocat, nostrisque orationibus et actibus tantam efficaciam addit. 1204. Conclusio. Ex dictis apparet communionem Sanctorum esse quasi synthesim theologiæ tum dogmaticæ tum moralis. Etenim : (a) Deus unus et trinus est causa exemplaris hujus communionis : “ Ut sint unum sicut et nos unum sumus”; causa efficiens principalis est reapse tota Trinitas, quæ sola gratiam et gloriam seu participationem vitæ divinæ largiri potest; et per attributionem Spriritus Sanctus; causa instrumentalis principalis et meritoria est Christus, utpote caput Ecclesiæ in suo triplici statu consideratæ ; causa instrumentalis secundaria sunt sacramenta; 1 I Cor., XII, 25. * 1 Joan., Ill, 23. — 3 I Joan., IV, 20. — 4 IJoan., Ill, 16, 18. Λ2 - ·■ 858 CONCLUSIO GENERALIS. est gratia, cum comitatu virtutum infusarum, qua vitæ divinæ participes efficimur ; causa finalis et con­ summatio est gloria cælestis in qua erit societas perfecta et æterna sanctorum cum Christo et gloriosa Trinitate. (b) Omnia autem præcepta et consilia ac virtutum exerci­ tium ad hoc tendunt ut caritas magis ac magis in corpore Christi augeatur, et ita unio inter membra et cum Capite magis ac magis perficiatur usque dum consummetur in beatissima visione et caritate et possessione Dei, cui sit honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. causa formalis It Finem huic Synopsi theologice dogmatica imponens, ea omnia quæ scripsi judicio Ecclesiæ humiliter subjicio : si quæ sint, præter intentionem, minus recte dicta, ea pro non scriptis haberi volo, et a lectoribus emendari. INDEX RERUM ALPHABETICUS Abercii inscriptio, 646. Ablutio aquæ est materia proxima baptismi, 467 ; quomodo fieri de­ beat, 470. Accidentia eucharistica objectivam Amor erga Christum in Eucharistia proprio subjecto, 679 ; sine subjecto subsistunt, 680 ; in seipsis subsistunt, 681; quid agere et pati valeant, 682. Solvuntur difficultates ex his acci­ dentibus desumptæ, 707, 708. de ordine, 987. Animæ separatae facultates, modus cognoscendi, immutabilitas, modus essendi in loco, 1065-1068. Animarum in purgatorio status, augetur, 649. Anabaptistæ de baptismo per immer­ sionem, 466. Anglicanæ ordinationes, 1036. realitatem servant,672; non inhærent I Anglicani de sacrificio missæ, 724; Acolythatus, 1043. Actus heroicus, 1136. not Antichristus, 645, 1168. Adductio non sufficit ad transsubstan- I Apparitiones Christi in Eucharistia, tiationem, 669. Adrumetini monachi de gratia, 16. Adultorum infidelium salus, 231. Ætemitas cælescis beatitudinis, 1122; ætemilas pœnarum infemi : a qui­ bus negatur? 1138; demonstratur, 1139 ; rationi non adversatur, 1152. Agilitas corporum Beatorum, 613. Alexander VIII damnat Jansenianos, 237' Alphonsi de Liguori (S.) systema de gratia efficaci, 251. Altare ej usque apparatus, 836. Ambrosius (S.) de necessitate gratiæ, 153; præsertim quoad tentationes, 193 ; de gratia habituali, 75, 89. ; de necessitate baptismi, 504; de suffi­ cientia caritatis cum voto baptismi, 517; de reali Christi præsentia in eucharistia, 638; de transsubstantiatione, 661; de aeternitate pœnarum, 1147, Amentes quoad baptismum, 524 ; confirmationem, 583 ; communionem, 926 ; ex. unctionem, 972. Americæ Latinæ plen. Concilium, de prima sollemni communione, 922, not. t. Amor beatificus, 1106. Amor Dei naturalis quo sensu possi­ bilis sine gratia? 197. Amor Dei er­ ga nos effulget in Eucharistia, 410. « In boc Indice numeros marginales 702. Appetitus videndi Deum, 125, 1105. Applicatio fructuum missæ, 795. Aqua vino miscenda, 264 ; aqua bap­ tismi, 462. Attentio in ministrandis sacramentis, 425· Attritio in baptismi receptione, 522 ; in extrema unctione, 974. Augmentum gratiæ est objectum me­ riti, 275. Augustini (S.) doctrina de gratiæ actualis necessitate, 154; etiam ad initium fidei, 161 ; de gratuitate gratiæ, 204; de necessitate gratiæ ad superandas tentationes, 193; de dispensatione gratiæ, 213; etiam peccatoribus, 216; de libero arbitrio sub influxu gratiæ, 239; de coope­ ratione cum gratia, 242 ; de conve­ nientia sacramentorum, 295 ; de numero sacramentorum, 312; de causalitate sacramentorum, 369 ; de reviviscentia baptismi, 387 ; de cha­ ractere sacramentali, 395; de effi­ cacia sacramentorum ab indignis collatorum, 409 ; de necessitate bap­ tismi quoad infantes, 504 ; de præ­ sentia Christi in eucharistia, 639 ; de sacrificio missæ, 730; de sacra­ mento ordinis, 994; de ætemitate pœnarum inferni, 1148. indicamus. 860 INDEX RERUM ALPHABETICUS. Augustiniani de necessitate gratiae ad opus naturaliter bonum, 178; de gratia efficaci, 249. Aureolae Beatorum, 1115. Azymus panis ad eucharistiam, 859. i: 11 I i II Baii errores de gratia exponuntur, 21, 178; confutantur, 179, 183. Balsamum in confirmatione, 564. Baltimorense C. II de Sacramentalibus, 449, not. I ; de visitando SS. Sacramento, 714, not. 2. Baltimorense C. III de obligatione ministrandi sacramenta, 426, not 3. Bannez thomismum propugnat, 244. Baptismi sacramentum, 450 ; defini­ tio, 452; figura, 454; divina insti­ tutio, 456 ; materia remota, 462 ; proxima, 466; forma, 471 ; effectus, 477 ; minister, 489 ; subjectum, 495 ; necessitas, 497 ; media quibus sup­ pletur, 509; baptismus flaminis, ! 515; baptismus sanguinis, 510; baptismus infantium, 525 ; acatholieorum, 531; adultorum, 519; neoconversorum, 537; baptismi itera­ tio. 535Baptistarum errores exponuntur, 466; confutantur, 467. Basilius (S.) de gratia habituali, 89. Bayma de transsubstantiatione, 666. 1 Beati in caelo Deum vident intuitive, j 1085; sunt impeccabiles, 1121. 1 Beatitudo in genere, naturalis ac supernaturalis, 1083. Beatitudo eælestis essentialis, 1083 sq. ; accidentalis, 1110. Eeatitudinis proprietates, II17 sq. Beatitudinis formalis essentia, 1108. Beda Ven. de ex. unctione, 950. Bellarminus de gratia congruente, 246; de Purgatorio, 1134, not. 3. Bellord de sacrificio missæ, 736. Benedictio aquæ baptismalis, 465; Benedictio SS. Sacramenti, 714. Benedictus XII de intuitiva Dei vi­ sione, 1085. Berengarii error de eucharistia, 604. Bessarion de epiclesi, 876. In hoc Indice numkkos mahginalbs Billot L. de possibilitate pro justis supernaturaliter agendi sine gratia actuali, 165; de essentia gratiæ actualis, 136; de causalitate sacra­ mentorum, 377 ; de sacrificio Missæ, 753; de sacramentalitate ordinum Binatio missæ, 822. Boetius de beatitudine, 1083. Bona ventura (S.) de remedio peccati originalis, 302 ; de causalitate morali sacramentorum, 374 ; de Purgatorio, ”34Cælestinus I de necessitate gratiæ ad superandas tentationes, 193. Cælum, 1083. Cæsarius (S.) semi-pelagianos confu­ tat, 162. Cajetanus de salute non-baptizatorum infantium, 230. Calvinistæ seu Presbyteriani de gra­ tia errant, 20; de sacramentorum numero, 308; de eorum efficacia, 363; de confirmatione, 553; de prasentia Christi in eucharistia, 605; de sacrificio missæ, 724; de ex. unctione, 945 ; de ordine, 987 ; de Purgatorio, 1124. Capacitas sacramenta recipiendi, 439. Cassianus semi-pelagianismo favet, 161. Catechumeni quomodo ad baptismum praparabantur, 545. Catharinus de certitudine propriæ justificationis, 67; de intentione ministri sacramentorum, 417. Causalitas sacramentorum, 365, 372; causalitas moralis, 373; physica, 376; intentionalis, 377. Ceremoniae sacramentorum, 435; baptismi, 545; confirmationis, 589. Character sacramentalis, 392 ; ejus natura, 399; dotes, 403. Chiliasmus, 1070, 1078. Chrisma, materia confirmationis, 563. Christus sacramentorum institutor, 1329; præsertim eucharistiæ, 594; substantialiter præsens in eucha­ ristia, 609. indicamus. INDEX. RERUM ALPHABETIGUS. Chrysostomus (S.) de gratiæ neces­ sitate, 153; etiam aliquando ad bo­ num naturale peragendum, 193; de libero arbitrio sub influxu gratiæ, 239; de sacramentorum efficacia, 368; de baptismi effectibus, 482; de praesentia Christi in eucharistia, 636. Circumcisionis origo et efficacia, 304» 3°7· Circumscriptive in loco non est Christus in eucharistia, 698. Claritas corporum beatorum, 1143. Clericorum a laicis distinctio, 989. Clemens (S.) Papa de ordine, 993. Clemens Alex, de effectibus baptismi et gratia sanctificante, 482 ; de præsentia reali, 635. Cælestius pelagianismi fautor, 15. Communio sacramentalis non est necessaria necessitate medii, 911; sed præcepti, 914; communio sub utraque specie, 915; communionis paschalis præceptum, 920 ; privata communio puerorum, 921; solemnis, 921 ; communio amentium etc., 926 ; communio frequens, 936 ; communio spiritualis, 941. Communio sanctorum, 1197; ejus existentia, 1198; quinam hujus communionis sint participes? 1203; quomodo sit synthesis theologiæ dogmaticæ, 1204. Concelebratio missæ, 778. Condignum meritum, 255. Condonatio missarum, 817. Confirmatio est sacramentum a Christo institutum, 554; ejus mate­ ria et forma, 561; effectus, 569; minister, 576 ; subjectum, 582; ceremoniæ, 589. Congruismus, 246. Consensus ad Sacramenta recipienda necessarius, 439. Consubstantiatio rejicienda, 654, 659Copia confessarii quandonam deest? 786. Corpus Christi realiter præsens in eucharistia, 357 ; ad modum sub­ 861 stanti», 697 ; non localiter, 698 ; sed sacramentaliter, 699. Cultus Christo in eucharistia debitus, 713Custodia eucharîstiæ, 903. Cyprianus (S.) de necessitate gratiæ, 153; de necessitate fidei in minis­ tro sacramentorum, 406 ; de neces­ sitate baptismi, 504; de baptismo et confirmatione, 558 ; de ministro sa­ crificii missæ, 776; de Beatis, 1092. Cyrillus Alex. (S.) de gratia habi­ tuali, 36; de inhabitatione Spiri­ tus S., 75. Cyrillus Hieros. (S.) de gratia habi­ tuali, 89; de confirmatione, 558; de reali Christi præsentia in eucharistia, 636; de transsubstantiatione, 661; de sacrificio missæ, 730; de preci­ bus pro defunctis, 1127. Damnatorum pœnæ sunt æternæ, 1139; earum natura, 1154. Damni pœna in inferno, 1155. Decentia corporis ad communionem requisita, 935. Definitive in loco corpus Christi non est, 698. Diaconatus sacramentalitas, 1005 ; materia et forma, 1045; virtutes ei adnexæ, 1045. Diaconus minister extraordinarius baptismi, 491 ; sacræ communionis, 901. Dies Domini, 1188. Dissimulatio sacramentorum, 434. Dona Spiritus S. : notio et existen­ tia, 115; numerus, 116. Dotes corporis gloriosi, 1179. Durandus de causalitate occasional! sacramentorum, 374; de natura characteris, 399, not I; de trans­ substantiatione, 667. Efficacia gratiæ, 143, 238, 243; effi­ cacia sacramentorum, 365; utrum moralis an physica? 372. Elevans gratia, 143. Epiclesis eucharistica, 872. Epiphanius (S.) Origenem impugnat de ælernitate poenarum, 1147. In boc Indice numbros marginales indicamus. /ΛΛ·. - ίνηΑ ·- 8Ô2 I l t INDEX RERUM ALPHABETICUS Episcopatus est sacramentum, toot ; num presbyteralem potestatem com­ plectatur? 1004; ejus materia et forma, 1049. Episcopi presbyteris superiores, 1002; ministri ordinarii confirmationis, 576; ministri ordinis, 1031. Eucharistia : figure, 591 ; varia no­ mina, 592. Eucharistia a Christo instituta, 594 ; non est figura corpo­ ris Christi, sed illud vere continet, 609. Christus est præsens in eucha­ ristia per transsubstantiationem, 658; eucharistia divina attributa manifestat, 649; virtutes promovet, 650; cultus eucharistiæ debitus, 713; eucharistiæ materia et forma, 857, 871 ; effectus, 885 ; cfr. com­ munio, missa. · Ex caecati non privantur omni gratia, 216. Excitans gratia, 142. Exorcista tus, 1042. Extremæ Unctionis sacramentum : notio et existentia, 943 ; materia et forma, 954 ; effectus, 965 ; minister, 979; subjectum, 971. Facienti quod in se est Deus non de­ negat gratiam, 225, 226. Faustus Regiensis semi-pelagianus, 16. Fides non requiritur ad omnem actum bonum, 183. Fides ad justificatio­ nem requiritur, sed non sola, 50; non est fiducia, 56. Finis mundi, 1167. Forma sacramentorum, 344; mutatio vitanda in forma, 350 ; unio mate­ riæ et formæ in sacramentis, 355. Fructus sacrificii missæ, 766. Fulgentius Rusp. (S.) contra semipelagianos, 16. Gaudium electorum, 1107. Gehennæ nomen, 1141, not 7. Gloria æterna : gloria animæ, 1085 ; gloria corporis, 1182; lumen gloriæ, 1098. Gratia : notio, 5 ; præcipuæ divisiones, 9, 138; errores circa gratiam, 13. In hoc Indice numbkos marginales Gratiæ actualis natura, 127, 135; species, 138; necessitas ad opera supernaturalia, 145; ad initium fidei, 158; ad perseverantiam, 167; ad venialia vitanda, 173; ad tentationes superandas, et ad legem inte­ gre servandam, 191 ; ad amorem Dei, 196. — Gratiæ actualis gra­ tuitas, 200. — Gratiæ dispensatio fidelibus, 210; peccatoribus, 215; etiam obduratis, 216; infidelibus, 221. Gratia, etiam efficax, non est necessitans, 238; datur gratia vere et mere sufficiens, 234; quomodo gratia efficax a sufficiente distingui­ tur, juxta Molinistas, 245; Congruistas, 246 ; Tbomistas, 248 ; Augustinianos, 249 ; S. Alphonsum, 251Gratiæ habitualis notio, 23 ; existen­ tia et natura gratiæ justificantis, 26; incompossibilitas cum peccato mor­ tali, 39; effectus formales, 42 ; dis­ positiones ad justificationem, 49; proprietates, 64 ; theologica exspolitio, 73 ; gratia increata, 74 ; gratia creata, 83; connexio inter gratiam habitualem et adopt'onem, 90; rela­ tio inter gratiam et animam, 92 ; gratiæ distinctio a caritate, 113. Cfr. Justificatio. Gratiæ ordo est vere supematuralis, 123 ; et conveniens, 125. Gratiæ gratis datæ, 120. Gratiæ sacramentalis notio, 381 ; reviviscentia, 386. Gregorianæ missæ, 824. Gregorius M. (S.) de sacrificio missæ, 731; de gratia in ordinatione recep­ ta, 994; de precibus pro defunctis, 1128. Gregorius Naz. (S.) de possibilitate faciendi aliquod bonum naturale sine gratia, 184; de poenis infemi, 1147. Gregorius Nys. (S.) de Christi præsentia in eucharistia, 637 ; de transsubstantiatione, 661; de sacrificio missæ, 730; de ordine, 994; de æternitate poenarum infemi, 1147. indicamus. INDEX RERUM ALPHABETICUS. Gulielmus Antisiodor. de materia et forma sacramentorum, 344. Haereticis quomodo gratia confertur, 223; num eis missa applicari po­ test? 825. Harnack de institutione eucharistiæ, 599· Heitmüller W. de institutione eucha­ ristiæ, 600. Henoch, num mortuus, 1058; num rediturus? 1168. Hæredes Dei efficimur per gratiam, 43· Hierarchia ecclesiastica, 998. Hieronymus (S.) de possibilitate fa­ ciendi aliquod bonum naturale sine gratia, 184; de discrimine inter epi­ scopos et presbyteros, 1003; de æternitate infemi, 1147. Hilarius (S.) de necessitate gratiæ, 153; de præsentia Christi in Eucha­ ristia, 638. Hoffmann G. de institutione eucha­ ristiæ, 599. Hordeum non est materia consecrabilis, 858. Hostiæ dubie aut invalide consecraIdentitas corporis in resurrectione, Ignis inferni natura, 1162; quomodo cruciat spiritus, 1162. Ignis purgatorii, 1133. Illuminatio mentis per gratiam, 128. Immersio in baptismo non est neces­ saria, 467. Immolatio ad sacrificium requisita, 720; immolatio mystica in sacrificio missæ sufficit, 753. Immortalitas corporum resurgentium, ”79· Impanatio, 654, 659. Impassibilitas corporum beatorum, 1182. Impeccabilitas beatorum, 1121. Impetratorius effectus missæ, 758. Impotentia moralis et physica, I91· Inaequalitas beatitudinis, 1117. In hoc Indice numeros marginales 863 Indigni quoad sacramentorum suscep­ tionem, 442; quoad eorum administrationem, 443. Infantes quoad necessitatem baptis­ mi, 508; quoad confirmationem, 582 ; quoad capacitatem recipiendi communionem, 909; quoad præceptum communionis, 921 ; quoad ordi­ nationem, 1027. Infantes catholicorum baptizari de­ bent, 525; et quidem quamprimum, 526; quid vero de infantibus acalholicorum? 531. Infernus existit et est æternus, 1139; poenarum acerbitas, 1157; inæqualitas, 1163; mitigatio, 1164. Infideles aliquod bonum naturale age­ re possunt, 183; non autem totam legem servare, 191 ; infidelibus da­ tur gratia, 222 ; quomodo? 223 ; num eis missa applicare potest? 826. Infirmorum communio, 906. Infusio aquæ in baptismo, 272. Inhabitatio Spiritus Sancti et totius Trinitatis in anima justi, 74. Initium fidei quid, et num gratiam Innocentias I. (S.) pelagianos con­ demnat, 155; de confirmatione, 558; de extrema unctione, 950; de ordine, 994Inspirationis gratia voluntas move­ tur, 132. Instrumentorum porrectio quo sensu requiritur in ordinatione? 1012. Integritas corporum resurgentium, 1180. Intellectus beatorum quomodo Deum videt? 1098. Intentio in ministro sacramentorum requisita, 416; interna aut externa, 418; virtualis aut habitualis, 422; absoluta et conditionata, 423 ; deter­ minata, 424. Irenaeus (S.) de libero arbitrio sub influxu gratiæ, 239; de intrinseca justificatione, 35 ; de sacramentorum efficacia, 368. Iteratio sacramentorum, 359. Jansenistæ, 22; de necessitate fidei ad bona opera, 178 ; de distributione indicamus. 864 INDEX RERUM ALPHABET1CUS. gratiæ, 209, 222; de gratia nécessi­ I Locus celebrationis missæ, 830; locus interdictus, 8jj; exsecratus, Sjj; tante et mere sufficiente, 233; de / / violatus, 835. frequenti communione, 936. Jejunium eucharisticum : ejus notio, / Lorn ba rd us (P.) de causa formali 931 ; obligatio, 932; causæ excusan- / justificationis, 80; de notione sacramenti, 314; de institutione con­ tes, 7S1, 933. ' Jeremiæ, Patriarch. C. P. testimo­ firmationis et extremæ unctionis, nium de septem sacramentis, 3x8. I · * 33 Judaizantes de gratia, 14. f Lugo de determinatione materiæ et formæ sacramentorum, 341 ; de Judicium particulare, 591 ; generale, I 1188. I essentia sacrificii missæ, 737, 74 t. Jülicher de institutione eucharistiæ, I Lumen gloriæ, 1098. 354I Lutherus et Lutheranism us, 20; de Justificare, quid significat? 24. necessitate gratiæ ad opera ethicc bona, 17S; de dispensatione gratiæ, Justificatio : notio, 24; elementa, 27; ; 209, 222; de gratia nécessitante, existentia et natura, 28; secundum Scripturam, 29: secundum Patres, I 233; de natura justificationis, 26; de fide justificante, 49; de proprie­ 35; ejus effectus, 42; dispositiones ad justificationem requisite, 50; tatibus justificationis, 64; de merito, fides ad justificationem requisita 268; de numero sacramentorum, non est fiducia, 56; justificationis 308; de eorum efficacia, 363; de incertitudo, 65; inæqualitas, 68; charactere, 392 ; de confirmatione, amissibilitas, 71. Virtutes in justi­ 553 ; de praesentia Christi in eucha­ ficatione infusæ, 99; dona cum justi­ ristia, 605; de transsubstantiatione, ficatione infusa, 115. 656; de sacrificio missæ, 724; de Justis omnibus datur gratia vere suffi extrema unctione, 945. ciens, 21α Macarius Magnes de eucharistia, Laicorum a clericis distinctio, 939. 639· Manûs impositio in confirmatione, Latreuticus missæ effectus, 761. Lectoratus, 1041. 565; in ordinatione, 1009. Martyrium vices supplet baptismi, Leo XIII de inhabitatione Spiritus S. 510. 77; de gratia communionis, 894; de anglicanis ordinationibus, 1037. Materia sacramentorum, 344 ; quo Lepin de sacrificii missæ essentia, sensu a Christo determinata? 339; notio et existentia, 345; mutationes 719. 751· Lex naturalis integra sine gratia ser­ in ea vitandæ, 349; unio materiæ et vari nequit, 191. formæ in sacramentis, 355 ; materia Liberales protestantes, de gratia. baptismi, 462; confirmationis, 563; 17; de sacramentis, 294; de bap­ eucharistiæ, 857; extremæ unctionis, tismo, 456; de confirmatione, 553; 954; ordinis, ion. de eucharistia, 595; de extrema Medicinalis gratia, 143. unctione, 945; de ordine, 987; de Meritum : notio et species, 254 ; con­ judicio particulari, 1070; de resur­ ditiones, 256 ; existentia, 268 ; objec­ rectione, 1169. tum, 274. Libertas humana sub influxu gratiæ Millenariorum error, 1078. efficacis servatur. 238. Minister sacramentorum, 405; quali­ Liguori de gratiæ efficacia, 251. tates in eo requisite. 408, 411 ; ejus Limbi puerorum, 1166. officia, 426, 428. Linteamina sacra, 842. Minister missæ inserviens, 789. In hoc Indice numéros marginales indicamu». INDEX RERUM ALPH ABETICUS. Missa ut sacrificium novæ legis, 723» ejus existentia, 725; essentia, 734; effectus, 755 ; valor, 767 ; minister, 774; ministri dispositiones, 779; ejus obligationes quoad missæ cele­ brationem, 791 ; quoad applicatio­ nem fructuum, 796; quoad stipen­ dium, 800; quoad missas fundatas, 812 ; quoad missam pro populo, 813 ; quoad tempus celebrandi, 819; quoad binationem, 821 ; quoad liturgica præcepta, 829. — Missæ inter­ ruptio, 846. — Subjectum missæ seu ii pro quibus ofierri potest, 825. Modemistæ de gratia, 17; de insti­ tutione sacramentorum, 331 ; de baptismo, 456 ; de confirmatione, de ex. 553; de euchark.tia, unctione, 945 ; de ordine, 987. Molinismus de necessitate gratiæ pro justis, 165; de natura gratiæ actua­ lis, 137 ; de discrimine inter gratiam operantem et cooperantem, 140; de gratia sufficiente et efficaci, 245. Mors corporis est lex universalis, IO57 J ejus incertitude, 1060. Motus localis Christi in eucharis­ tia, 701. Multilocatio corporis Christi in eu­ charistia, 705. Mundus finem habebit, 1167. Mutationes vitandæ in materia et forma sacramentorum, 348. Mysticum corpus Christi, 1197. Naturalismus negat aut minuit gratiæ necessitatem, 14. Necessitas medii et præcepti, 498. Novissima mundi, 1167; hominis, 1052. Numerus septenarius sacramentorum, 308; numerus ordinum, 998. Obdurati non carent omni gratia, 216. Obex in sacramentis. 364 ; obice remo­ to, reviviscunt quædam sacramenta, 387· Obstinatio damnatorum, 1151. Oleum quatenus est materia confir­ mationis, 564; materia extr. unctio­ nis, 954· In boc Indice numéros marginales T. III Tbeol. Dogm. — 28 865 Opera quædam naturaliter bona homini lapso possibilia sine gratia, 187. — Opera meritoria, 254; cfr. meritum. Operans gratia, 139. Opus operatum, 364. Ordinationes anglicanæ, 577. Ordo ut sacramentum, 986; ejus di­ vina institutio, 988; quinam ordines sint sacramenta? 1001 ; numerus ordinum, looi ; materia et forma ordinum, IOO7, 1040, 1045, 1049; effectus, 1013; subjectum, 1023; minister, 1030. Origenes de necessitate gratiæ, 153; de eucharistia, 635; de universali instauratione, 1147. Ostiariatus, 1040. Panis eucharisticus, 857 ; num triti­ ceus? 858; num azymus? 859. Paradisus, 596. Patrini in baptismo, 538; in confir­ matione, 587. Peccatores gratiam accipiunt, 216; quomodo, 219. — Peccatores /ublici vel occulti quoad receptionem sacramentorum, 430, 431. Peccata omnia tolluntur per baptis­ mum, 470 ; peccata remittuntur me­ diate per missam, 762; venialia per communionem, 892; etiam morta­ lia, sed secundario, per extr. unctio­ nem, 969. Pectorius Augustod. de eucharistia, S46‘. Pelagiani gratiæ necessitatem ne­ gant, 15. Perseverantia impossibilis sine gra­ tia, 167; perseverantia finalis, spe­ ciale donum, 169; non potest mereri de condigno, 280. Pietas donum Spiritus S., 116. Pius IX de invincibiliter veram reli­ gionem ignorantibus, 224. Pius X de prima communione, 921 ; de frequenti communione, 937. Pœnæ inferni, 1154 ; purgatorii, 1131. Pœnalitates a baptismo non tollun­ tur, 486. indicamus. 866 INDEX RERUM ALPHABETICUS. Potentia obedientialis, 94, 125. Praecepta justis impossibilia non sunt, 21α Præmotio physica, 248. Praescriptionis argumento probatur existentia sacramentorum, 316; extremæ unctionis, 950. Præsentia realis Christi in eucharis­ tia probatur Scriptura, 610; Tradi­ tione, 632. — Modus pnesentiæ realis, 652; nam ad modum sub­ stantiæ? 697; num localis, circumscriptiva, definitiva? 69S. Est sacra; hujus cum ratione mentalis, concordia, 704. Pragmatistæ de reali præsentia, 607. Presbyteratus est ordo, 1001; ejus materia et forma, 1007, 1047 ; effec­ tus, 1013 ; virtutes ei adnexæ, 1048. Presbyteriani, cfr. Calmnista. Processiones SS. Sacramenti, 714. Propitiatorius missæ effectus, 762. Prosper Aquitanus (S.) Semi-pelagianismum confutat, 161. Pseudo-Supernaturalismus nimium gratiæ tribuit, 19. Pueri quandooam communionem reci­ pere debent? 921. Purgatorium : existentia, 1125; na­ tura pœnarum, 1131 ; status anima­ rum in purgatorio, 1136; quomodo juvari possunt animæ Purgatorii? 1136. Quantitas dimensi va, interna et ex­ terna, juxta Suarez, 695; juxta S. Thomam, 696. Rabanus de effectibus confirmationis, 574Rationahstæ ordinem gratiæ negant, 18. Reductio missarum, 818. Remedium legis naturæ ad delendum originale peccatum, 301. Remissio peccati ac pœnæ per bap­ tismum, 479. Reproductio non sufficit ad transsubstantiationem, 669. Res et sacramentum, 404. Resurrectio carnis probatur, 117α Reviviscentia gratiæ sacramentalis, 386. Ritualistae de numero sacramento­ rum, 308; de præsentia Christi in eucharistia, 605. Rosmini de transsubstantiatione,667. Sacerdotii dignitas, 1021 ; sanctitas; 1022. Sacramentalia : notio et species, 447; effectus, 449. Sacramenta : ante Christum, 291 ; 29S; Sacramenta N. Legis, 292; sacramentorum convenientia, 295. Septenarius numerus a Christo insti­ tutus, 310; convenientia hujus nu­ meri, 321. Principalis sacramen­ torum auctor est Deus, 328. Insti­ tutor autem est Christus, 332. Institutio immediata a Christo, 334; determinatio in genere an in specie? 339 ; materia et forma, 344 ; effec­ tus, 363 ; gratia ex opere operato collata, 365; charatter a tribus sa­ cramentis impressus, 392; minister ejusque dotes, 405 ; ejus officia, 426; subjectum, 439; ceremoniæ sacramentorum, 435. Sacrificii notio in genere, 717. Sa­ crificium missæ, 723; cfr. Missa. Sacrilega communio, 927. Sanctorum communio : notio, 1197; existentia, 1198; consectaria, 1203. Scotistæ de distinctione inter gratiam Christi capilù et Christi redempto­ ris, 9, not. i; de incompossibilitate gratiæ cum peccato, 40; de modo quo fit justificatio, 90. Sapientia Dei in eucharistia elucet, 410. Sapientia ut donum Spiritus Sancti, 116. Schæfer de institutione eucharistiæ, 601. Secale non est materia eucharistiæ, 858. Semi-pelagiani, 16; confutantur, iS8. In hoc Indice numeros m argtnalks indicamus. INDEX RERUM ALPHABETICUS. 867 Thomas Aq. (S.) in qualibet fere Serapionis sacramentarium seu eupagina allegatur. chulogium de transsubstantiatione, Thomassinus de gratiæ efficacia, 249, 647; de extrema unctione, 950. noL 2; de minorum ordinum sacraSpecies impressa et expressa in vi­ mentalitate, 1006. sione beatifica, 1100. Species eucharisticæ objectivam ha­ Tonsura præambulum ad ordines, bent realitatem, 672; sub qualilæt 1038. specie et singulis cujusque speciei Transsubstantiatio : notio, 653; partibus Christus est præsens, 689; existentia, 658; falsæ notiones reji­ 690; quomodo? 692; de natura et ciuntur, 659, 666; theologica expo­ modo existendi specierum, 678. litio, 668; natura actionis qua Communio sub utraque specie, 915. Christus fit præsens, 669; est vera Spes in eucharistia fovetur, 650. conversio, 670; de speciebus manen­ Spiritæ, 1069. tibus, 671; de statu Christi sub spe­ Spiritus S. habitat in anima justi, ciebus, 685, 688; concordia cum 74; per appropriationem, 81. Spi­ ratione, 704. ritus S. dona, 115. Stephanas (S.) Papa de baptismo Unctio extrema, 943; cfr. Extrema hærelicorum, 406. unctio. Stipendii notio et origo, 800; legitiUnio animæ cum Deo per gratiam, mitas, 801. Regulæ de stipendio, 77» 79; cum Christo per communio­ 804; de transmissione stipendii, nem, 886. 808; de vitanda mercatura stipen­ Unio Christi cum speciebus, 700. diorum, 811. Unitarii, 17; cfr. Liberales protes­ Suarez de natura gratiæ actualis, 137» tantes. de gratia requisita ad bonum natu­ U niversalis tæ pœnarum ætemitatem rale, 191; de gratia congrua, 246; negant, 1138. de gratia necessaria ad ultimam dis­ positionem pro justificatione, 63; de causalitate physica sacramento­ Vasa sacra, 841. rum, 376; de quantitate interna Venialia peccata omnia vitari ne­ queunt sine speciali gratia, 173. corporis Christi, 695; de essentia Vestes sacræ, 843. sacrificii missæ, 742. Viaticum quomodo ministrandum ? Subdiaconatus, 1006, 1044. 907. Subtilitas corporum beatorum, 1186. Vinum eucharisticum, 861; aqua Sufficiens gratia, 143, 234, 245, 246, vino miscenda, S64. 248, 249, 251. Vires morales et physicæ quas gratia Suffragia pro defunctis, 1136. præbet, 133, 134. Supernaturalitas gratiæ, 123. Virtutes in justificatione infusæ, 99 ; tres virtutes lheologicæ infunduntur, Taille (M. de la) de essentia sacrifici loe; imo et quædam morales, 104; missæ, 749. et quidem justificationis instanti, Tharsicii (S. ) inscriptio de eucharistia, 105; augmentum et amissio virtu­ 646. tum infusarum, 106; discrimen inter Tentatio gravis quo sensu vinci nequit virtutes et gratiam, 113. sine gratia? 191. Tertullianus de necessitate gratiæ, Visio beatifica : ejus existentia, 1085; 158; de sacramentorum numero, ejus natura, 1097; ejus objectum, 312; et efficacia, 368; de effectibus I ιοί ; ejus supernaturalitas et possi­ baptismi, 482. bilitas, 1104. In boc Indice numbros marginales . * indicamu 868 INDEX RERUM ALPHABETICUS. eucharistia, 6io, not. i; 6i6, not. 2-, 620, not. i, 2; 629, not. 2. Vita supernaturalis, 121. Votum seu desiderium eucharistiæ quo sensu necessarium, 913. Wiseman de præsentia Christi in In hoc lodice numrros marginaux Zwingdius de sacramentis, 363; de cœna Domini, 605. indiouatu. ï il l In hac vicesima tertia editione prœcipua errata quæ irrepserant corrigere sategimus; cetera emendabit bene­ volus lector. Intprimd par 1« Société S. Je« rEvmigtlut·, De*cJ6e & Cie. Toortai (Be^ique). - 3176. De Dænitentia ET ffîatrimonto. PARS DOGMATICA * Auctore Ad. Tanquerey Cooperantibus F. Cimeteer, C. Belmon, A. Cance. De Pænitentia et Matrimonio. Pars dogmatica (editio quarta) auctore Ad. Tanquerey. Nil obstat. Parisiis, die 29 Aprilis 1930. P. VlGUÉ, Censor deputatus. * Imprimatur. Parisiis, die 29 Aprilis 1930. Joannes Card. VERDIER, Archiep. Paris. Imprimatur. Tornaci, die 10 Junii 1930. V. Cantineau, Vic. Gen. SYNOPSIS THE0L0G1Æ DOGMATICÆ AD MENTEM S. THOMÆ AQUINATIS hodiernis MORIBUS ACCOMMODATA. pe pænitentia ET ÇQatrimonio PARS DOGMATICA Auctore Au. Tanquerey Cooperantibus F. Cimetier, C. Belmon, A- CANGE. EDITIO QUARTA Typis Societatis Sancti Joannis Evangelists DESCLÉE et SOCII PARISIIS — TORNACI (Belc.) — ROMÆ MONITUM AUCTORIS. Cum in novâ editione Synopsis Theologia Dogmatica quam publici juris facimus desit pars dogmatica Tractatuum de Pænitentiâ et Matrimonio, quæ in nostrâ Synopsi Theo­ logia moralis simul cum parte morali invenitur, opportunum duximus hos tractatus seorsim edere, ad usum eorum qui Synopsim dogmaticam, non autem moralem comparare volunt*. adhib'r,WrW reIin^uîmus 'n ed,tione B Synopsis Theologia Dogmatica De Pænitentiâ Auctores consulendi. Patres : Sac. II·, Hermas, Pastor. — Sac. Ill, Tertullianus, Liber de Panitentiâ et de Pudicitiâ; S. Cyprianus, Liber de Lapsis. — Sac. IV, S. Basilius, Homil. in ps. 32; S. Ambrosius, Libri duo de Panilentid; S. Ephrem, Paratieses 76 seu hortationes de panitentia; S. Chrysostomus, Homilia IX de Panitentiâ; Libri duo de Compunctione ; S. Pacianus, Paranesis, sive adhortatorius libellus ad panilentiam. — Sac. VI, Joannes Jejunator, Consequentia et ordo erga eos qui confitentur1. — Sac. VII, S. Columbanus, Depanitentiarum mensurâ taxandâ3; Cummianus, Demensurd panitentiarum3. — Sac. VIII, Alcuinus, De confessione peccatorum; Egbertus, Panitentiale ; * S. Joannes Damascenus, Ep. de Confessione. — Sac. IX, Theodorus Cantuariensis, Panitentiale et capitula ; * Rabanus Maurus, Panitentium liber *; Halitgarius Cameracensis, De vitiis et virtu­ tibus et de ordine panitentium. Inter TheologOS : Sac. XII, Petrus Lombardus, Sentent., lib. IV. — Sac. XIII, S. Thomas Aq., O. P., Sum. theol., 3, q. 84 sq.; Supplement., q. I sq.; C. Gentil., lib. IV, c. 70-72; Opusc. de modo confitendi et puritate conscientia. — Sac. XIV, F. Mayron, O. M., De Panitentiâ. — Sac. XV, S. Bernardinus Senensis, 7r. de Confessione; S. Antoninus, Liber de erudi­ tione confessariorum. —Sac. XVI, Barthol. Medina, O. P., Instructio de sacr. Panitentia; Joannes Fisher, De panitentiâ et virtutibus panitentia annexis; S. Carolus Borromæus, Instructio pro confessariis; Martinus Azpicuelta {Navarrus di&us), Manuale, seu Enchiridion Confessariorum; Emmanuel Sa, S. J., Aphorismi confessariorum. — Sac. XVII, Sayrus, O. S. B., Summa sacram. Panitentia, Venetiis, 1615; Phil. Fabri, Disput. theol. de panitentiâ, de peccato, de suffragiis, Venetiis, 1623; Suarez, S. J., de Panitentiâ; Bellar * minus, S. J., De sacram. Panitentia; J. de Lugo, S. J., De virtute et sacram. Panitentia; Mart. Perez, S. J., De virtute et sacram. Panitent., Lugduni, 1656; Petavius, S. J., De panitentia velere in Ecclesiâ ratione (A G., t. XLII, 1027 sq.); De panitentiâ et reconciliatione veteris Ecclesia moribus receplâ; De la pénitence publique et de la préparation à la communion; Jac. Sirmondus, S. J., Historiapanitentia publica, 1651; J. Morinus, Comment, historicus de Inter * A G., LXXXVIII, 1889. — ■ A L.. LXXX, 223. — 3 A L., LXXXVH, 978. XCIX, 927. — · A L.. ÇXLI, 1397. — PæniL et Matrim. — x 2 DE PÆNITENTIA. in administration * sacram. Pernitentne, Parisiis, 1651; Seraphinus a Conceptione, O. C., De Pernitent, virtute ac sacramento, Romæ, 1674; Nata­ lis Alexander, Ο. P., Dissertatio polemica de confessione sacramentali, l6j8; Denis de Ste Marthe, Traité de la Confession auriculaire, Paris, 1685. — Sac. X'SIII, Liberius a Jesu, O. Carm., Fadus timoris et amoris Dei in ministerio sacramentalis reconciliationis, Romæ, 1713; Ziegler, O. S. B., Pharus navigantium, seu de sacram. Pernitentur, Monachii, 1709: Cl. Pelle­ tier, Traité dogmatique et moral de la Pénitence, 1728; P. Collet, Tr. de Pcrnitentiâ, ap. Aligne, Theol. Curs., vol. XXII; Ant. Magre, S. J., Theol. Scholast., tr. XII de Pænit., Ingolstadii, 1732; P. Straka, O. Præm., De sacram. Pernitentur, Pragæ, 1758-60; Billuart, Gotti, Wirceburgenses, oper. cit. — Sac. XIX, Lierheimer, Das heilige Busssacrament; Tappehorn, Anleitung zur Herwaltung des hl. Busssacraments; Palmieri, S. J., De sacramento Pæmtentùe , * 1896; Cambier, De divinA Instit. confessionis, Lovanii, 1884; L. de San, Tr. de Pα., XX, 23. DE PÆNITENTIA. 9 CAP. 7. De casuum reservatlone. Quoniam igitur natura et ratio judicii illud exposcit, ut senten­ tia in subditos duntaxat feratur, persuasum semper in Ecclesiâ Dei fuit, et verissimum esse Synodus hæc confirmat, nullius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut subdelegatam non habet juris­ dictionem. Magnopere vero ad Christiani populi disciplinam pertinere sanétissimis Patribus nostris visum est, ut atrociora quædam et graviora crimina non a quibusvis, sed a summis dun­ taxat Sacerdotibus absolverentur; unde merito Pontifices maximi pro supremâ potestate sibi in Ecclesiâ universali traditâ, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reser­ vare. Neque dubitandum est, quando omnia, quæ a Deo sunt, ordinata sunt, quin hoc idem Episcopis omnibus in suâ cuique dioecesi in aedificationem tamen, non in destruCiionem, liceat, pro illis in subditos traditâ supra reliquos inferiores Sacerdotes auétoritate, præsertim quoad illa quibus excommunicationis censura annexa est. Hanc autem deliCtorum reservationem, consonum est divinæ auéloritati, non tantum in externâ politiâ, sed etiam coram Deo vim habere. Verumtamen pie admodum, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in eâdem Ecclesiâ Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis : atque ideo omnes sacerdotes quosli­ bet pænitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt : extra quem articulum sacerdotes, cum nihil possint in casibus reservatis, id unum pæniténtibus persuadere nitantur, ut ad Supe­ riores et legitimos judices pro beneficio absolutionis accedant. CAP. 8. De satisfactionis necessitate et fructu. Demum quoad satisfactionem, quæ ex omnibus Pænitentiæ par­ tibus, quemadmodum a Patribus nostris Christiano populo fuit perpetuo tempore commendata; ita una maxime nostrâ ætate, summo pietatis prætextu impugnatur ab iis, qui speciem pietatis habent, virtutem autem ejus abnegarunt : sanéta Synodus decla­ rat, falsum omnino esse, et a verbo Dei alienum culpam a Domino nunquam remitti, quin universa etiam pæna condonetur. Perspi­ cua enim et illustria in sacris Litteris exempla reperiuntur, quibus, præter divinam traditionem, hic error quam manifestissime revin­ citur. Sane et divinæ justitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante Baptismum per ignorantiam deliquerint; aliter vero, qui semel a peccati et dæmonis servitute liberati, et accepto Spiritûs Sanéti dono, scienter templum Dei 1 10 DE PÆNITENTIA. violare, et Spiritum SanCtum contristare non formidaverint. Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ullâ satisfactione peccata dimittantur, ut occasione acceptâ, peccata leviora putan­ tes, velut injurii et contumeliosi Spiritui SanCto, in graviora laba­ mur, thesaurizantes nobis iram in die iræ. Procul dubio enim magnopere a peccato revocant, et quasi fræno quodam coercent hæ satisfaCloriæ pœnæ, cautioresque et vigilantiores in futurum pænitentes efficiunt : medentur quoque peccatorum reliquiis, et vitiosos habitus, male vivendo compara­ tos, contrariis· virtutum aClionibus tollunt. Neque vero securior ulla via in Ecclesiâ Dei unquam existimata fuit ad amovendam imminentem a Domino poenam, quam ut hæc pænitentiæ opera homines cum vero animi dolore frequentent. Accedit ad hæc, quod, dum satisfaciendo patimur pro peccatis, Christo Jesu, qui pro peccatis nostris satisfecit, ex quo omnis nostra sufficientia est, conformes efficimur, certissimam quoque inde arrham habentes, quod si compatimur, et conglorificabimur. Neque vero ita nostra est satisfaClio hæc, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Jesum : nam qui ex nobis tanquam ex nobis nihil possumus, eo coopérante qui nos confortat, omnia possumus : ita non habet homo unde glorietur : sed omnis gloriatio nostra in Christo est, in quo vivimus, in quo meremur, in quo satisfacimus facientes fruftus dignos pænitentiæ, qui ex illo vim habent, ab illo offeruntur Patri, et per illum accep­ tantur a Patre. Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et pænitentium facultate, salu­ tares et convenientes satisfactiones injungere : ne, si forte peccatis conniveant, et indulgentius cum pænitentibus agant, levissima quædam opera pro gravissimis deliClis injungendo, alienorum pec­ catorum participes efficiantur. Habeant autem præ oculis, ut satisfaClio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitæ custodiam, et infirmitatis medicamentum; sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindiCtam et castigatio­ nem : nam claves sacerdotum non ad solvendum duntaxat, sed et ad ligandum concessas, etiam antiqui Patres et credunt et docent; nec propterea existimarunt, sacramentum Pænitentiæ esse forum iræ vel poenarum; sicut nemo unquam Catholicus sensit, ex hujus­ modi nostris satisfactionibus vim meriti, et satisfaClionis Domini nostri Jesu Christi vel obscurari, vel ex aliquâ parte imminui : quod dum Novatores intelligere nolunt, ita optimam pænitentiam novam vitam esse docent, ut omnem satisfaClionis vim et usum tollant. DE PÆNITENTIA. n CAP. 9. De operibus satisfactionis. Docet præterea, tantam esse divinæ munificentiae largitatem, ut non solum pœnis, sponte a nobis pro vindicando peccato suscep­ tis, aut sacerdotis arbitrio pro mensura delicti impositis, sed etiam, quod maximum amoris argumentum est, temporalibus flagellis a Deo infliélis et a nobis patienter toleratis, apud Deum Patrem per Christum Jesum satisfacere valeamus. CANONES. 1. Si quis dixerit, in Catholicâ Ecclesiâ Pænitentiam non esse vere et proprie sacramentum, pro fidelibus, quoties post Baptis­ mum in peccata labuntur,ipsi Deo reconciliandis a Christo Domino nostro institutum; A. S. 2. Si quis, sacramenta confundens, ipsum Baptismum Pæniten­ tiæ sacramentum esse dixerit, quasi hæc duo sacramenta distinda non sint, atque ideo Pænitentiam non reéte secundam post nau­ fragium tabulam appellari; A. S. 3. Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris : “ Accipite Spiritum SanChim : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt ”, non esse intelligenda de potes­ tate remittendi et retinendi peccata in sacramento Pænitentiæ, sicut Ecclesia Catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem, contra institutionem hujus sacramenti, ad auctoritatem praedicandi Evangelium; A. S. 4. Si quis negaverit, ad integram et perfeétam peccatorum remissionem requiri tres aCtus in paenitente quasi materiam sacra­ menti Pænitentiæ, videlicet, contritionem, confessionem, et satis­ factionem, quæ tres Pænitentiæ partes dicuntur; aut dixerit, duas tantum esse Pænitentiæ partes, terrores scilicet incussos conscientiæ, agnito peccato, et fidem conceptam ex Evangelio, vel absolu­ tione, quâ credit quis sibi per Christum remissa peccata; A. S. 5. Si quis dixerit, eam contritionem, quæ paratur per discussio­ nem, collectionem et detestationem peccatorum, quâ quis recogitat annos suos in amaritudine animæ suæ, ponderando peccatorum suorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amissionem æternæ beatitudinis, et æternæ damnationis incursum, cum proposito melioris vitæ, non esse verum et utilem dolorem, nec præparare ad gratiam, sed facere hominem hypocritam et magis peccatorem; demum illam esse dolorem coaéhim, et non liberum ac volunta­ rium; A. S. 6. Si quis negaverit, confessionem sacramentalem vel institu­ tam, vel ad salutem necessariam esse jure divino, aut dixerit, mo- ΓΓ.·.·2 12 DE P.-ENITENTIA. dum secrete confitendi soli sacerdoti, quem Ecclesia Catholica ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi, et inventum esse humanum; A. S. 7. Si quis dixerit, in sacramento Pænitentiæ ad remissionem peccatorum necessarium non esse jure divino, confiteri omnia et singula peccata mortalia, quorum memoria cum debita et diligenti praemeditatione habeatur, etiam occulta, et quæ sunt contra duo ultima Decalogi præcepta, et circumstantias, quæ peccati speciem mutant; sed eam confessionem tantum esse utilem ad erudien­ dum et consolandum pænitenlem, et olim observatam fuisse tan­ tum ad satisfaéù’onem canonicam imponendam; aut dixerit, eos, qui omnia peccata confiteri student, nihil relinquere velle divinæ misericordiæ ignoscendum; aut demum, non licere confiteri pec­ cata venialia; A. S. 8. Si quis dixerit, confessionem omnium peccatorum, qualem Ecclesia servat, esse impossibilem, et traditionem humanam a piis abolendam ; aut ad eam non teneri omnes et singulos utriusque sexûs Christi fideles, juxta magni Concilii Lateranensis constitu­ tionem, semel in anno, et ob id suadendum esse Christi fidelibus, ut non confiteantur tempore Quadragesimæ; A. S. 9. Si quis dixerit, absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse aétum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti, modo tantum credat se esse absolutum : aut sacerdos non serio, sed joco absolvat; aut dixerit, non requiri confessionem pænitentis, ut sacerdos eum absolvere possit; A. S. 10. Si quis dixerit, sacerdotes, qui in peccato mortali sunt, potestatem ligandi et solvendi non habere; aut non solos sacerdo­ tes esse ministros absolutionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse diôtum : “Quæcunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo; et quæcunque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo ”; et : “ Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt ” : quorum verborum vir­ tute quilibet absolvere possit peccata, publica quidem per correp­ tionem duntaxat, si correptus acquieverit, secreta vero per spon­ taneam confessionem; A. S. 11. Si quis dixerit, Episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad externam politiam, atque ideo casuum reservationem non prohibere, quominus Sacerdos a reservatis vere absol­ vat; A. S. 12. Si quis dixerit, totam poenam simul cum culpâ remitti sem­ per a Deo, satisfactionemque pænitentium non esse aliam, quam fidem, quâ apprehendunt Christum pro eis satisfecisse; A. S. DE PÆNITENTIA 13. Si quis dixerit, pro peccatis, quoad pœnam temporalem, minime Deo per Christi merita satisfieri pœnis ab eo inflitSlis, et patienter toleratis, vel a sacerdote injunélis, sed neque sponte sus­ ceptis, ut jejuniis, orationibus, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis operibus, atque ideo optimam pænitentiam esse tantum novam vitam; A. S. 14. Si quis dixerit, satisfactiones, quibus pænitentes per Christum Jesum peccata redimunt, non esse cultus Dei, sed traditiones hominum, doCtrinam de gratiâ, et verum Dei cultum, atque ipsum beneficium mortis Christi obscurantes; A. S. 15. Si quis dixerit, claves Ecclesiæ esse datas tantum ad solven­ dum, non etiam ad ligandum, et propterea sacerdotes, dum impo­ nunt pœnas confitentibus, agere contra finem clavium, et contra institutionem Christi, et fictionem esse, quod virtute clavium, sublatâ pœnâ æternâ, pœna temporalis plerumque exsolvenda rema­ neat; A. S. Objectum Tractatûs. 653. Pænitentia est simul aEtus, virtus et sacramentum. Aliquem pænitentiæ actum esse necessarium, post pecca­ tum commissum, reCta ratio demonstrat. Injuria enim Deo irrogata reparari debet ; aliunde, transaélo aCtu peccaminoso gravi, homo remanet ab ultimo fine aversus, donec per pænitentiam a peccato liberetur x. Ad aétus pænitentiæ exercendos, infunditur in justifi­ catos, juxta communem sententiam, virtus pænitentiæ quæ nos inclinat ad detestationem et expiationem peccati. Præteiea Christus instituit sacramentum, quo, positis qui ­ busdam pænitentiæ aétibus, et, mediante sacerdotis absolu­ tione, remittuntur peccata post baptismum commissa. De hoc sacramento agemus, paucis tamen prænotatis de aclu et virtute pænitentiæ. Utilitas hujus Traélatûs desumitur ex necessitate Fideli­ bus exponendi doôlrinam de sacramento quod frequenter recipiunt, eamque vindicandi contra impugnationes Protestantium ac Modernistarum. ’Ad rem Tridentinum (sess. XIV, cap. 1) : “Fuit quidem Pænitentia universis hominibus, qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequendam necessaria, illis etiam qui Baptismi sacra­ mento ablui petivissent, ut perversitate abjeéta et emendatâ, tantam Dei offen­ sionem cum peccati odio et pio animi dolore detestarentur ”, DE PÆNITENTIA. PRÆNOTANDA DE ACTU ET VIRTUTE Dicemus : 1° de ejus notione, 2° de ejus Pænitentiæ. necessitate. I. Genuina pænitentlæ notio . * 654. i° Etymologica notia Pænitentia, juxta plerosque antiquos auélores, derivatur a vocibus panam tenere, ideoque designat aétum quo poenam subimus ad satisfaciendum pro peccatis. Verius autem recentiores dicunt pænitentiam originem ducere a pane, seu penitus, et etymologice designare aliquid intimum, quod cor ipsum afficit *. Apud profanos auétores, hæc vox tria præsertim significat : (a) interiorem tadii vel displicentia sensum; ita apud Ciceronem, lib. de Sene&ute, dicitur : “ Num igitur, si centesimum vixisset annum, eum suæ seneélutis pæniteret?” (b)dolorem ob faitum antea admis­ sum, sive bonum sive malum : “ Pænitere tunc dicere solemus, cum quæ ipsi fecimus aut quæ de nostra voluntate nostroque consilio faita sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus”3; (c) dolorem conceptum de aliquo crimine seu delicio : “Alexandrum regem videmus, ait Cicero4, qui cum interemisset Clytum familiarem suum, vix a se manus abstinuit : tanta vis fuit pænitendi ! ” Hoc ultimo sensu auôtores sacri sæpissime vocem pænitentiam usurpant, quatenus nempe significat animi dolorem de peccato com­ misso. 055- 2° Theologica notio. (A) Pænitentia ut aCius. Saepe in Scripturis commendatur Pænitentia : quâ voce, ex contextu, significatur complexus aéhium qui peccatum tùm in præterito, tùm in futuro respiciunt. Scilicet vir vere pænitens propria peccata commissa retraôiat ac detestatur, ad ea satisfactione expianda paratus est, et insuper quaelibet peccata in futurum devitare proponit. Tres igitur aCtus praecipuos compleditur : contritionem seu detestationem, firmum propositum et satisfactionem 5. ' S. Thom., 3 p., q. 85; Suarez, de Panitent., disp. I et VII; Morinus, Commentar, in admin. Panit., lib. I, c. 1-2; BiUuart, diss. II; Card. Billot, De Ponit., th. 6; L. de San, de Panit., P. I, cap. 1-6; Pesch, n. 87 sq. ; P. Galtier, De poenitentia, th. I. 2 M. Bréal et A. Bailly. Diction, itymol. latin, 1898, p. 240. — 3 Aulus Gellius, Nxt. attic., 1. XVII, c. i. — 4 Cicero, Tiiscul. quast., lib. IV. 5 Horum actuum genesis sic intelligi potest : quando primum peccator appre­ hendit peccatum commissum ut malum, voluntas illud abominatur ac detesta­ tur, quia malum est; dein animadvertit hoc malum esse sibi pratens, in se vel DE PÆNITENTIA. 15 Insuper, ut sit salutaris seu ad Deo reconciliandam ani­ mam apta, pænitentia peccatum in ordine ad Deum respi­ cere debet et ex supernaturali gratiâ motivoque retractare. Hinc: (a) peccatum e$t objeflum materiale pænitentiæ, seu id quod contritione, firmo proposito et satisfaélione reparatur; (b) objeflum formale seu motivum pænitentiæ est honestas ipsius reparationis; (c) pænitentia proprie difla respicit peccatum pænitentis proprium : id enim tantum retraétare possumus quod nos ipsi commisimus; (d) pænitentia vera et salutaris non soliim est propositum novæ vitæ, ut contendit Lutherus cum plerisque Protestantibus, sed etiam peccatorum commissorum detestatio. (B) Pænitentia ut virtus. Hanc pænitentiam salutarem fovere possumus etiam postquam justificati sumus, et qui­ dem ope virtutis per se infusæ quam simul cum gratiâ habi­ tuali accipimus, juxta communem sententiam (n. 193). Hæc autem definitur '. virtus supernaturalis et moralis, peccatorem inclinans ad detestationem propriipeccati, quatenus est offensa Dei, et ad firmum emendationis satisfactionisque propositum. -- ■— —- l SubjeCtum proximum hujus virtutis est voluntas, quia odium peccati est aétus quo voluntas a peccato avertitur; hic autem volun­ tatis aétus supponit praeviam intelleflûs cognitionem, quâ peccatum ut malum apprehenditur; insuper aliquando in appetitum sensibilem influit, ibi causando sensibilem dolorem seu tristitiam; sed voluntas manet sedes propria pænitentiæ. Pænitentia, juxta communem sententiam, est virtus specialis. Id satis apparet ex eo quod inclinat ad adlum speciali honestate prae­ ditum, “scilicet operari ad destructionem peccati praeteriti, in quantum est Dei offensa : quod non pertinet ad rationem alterius virtutis” ’. Hæc autem virtus ad justitiam commutativam refertur, non qui­ dem tanquam pars subjeCtiva, sed ut pars potentialis * ; per eam siquidem peccator aliquo modo reparat injustitiam erga Deum commissam, non quidem ad perfeCtam æqualitatem, cum inter in effeélibus, et de eo dolet; non potest autem sincere de peccato dolere, nisi firmiter illud in posterum vitare velit; et insuper, cum praeteritum malum sit reparandum, jam sponte oritur voluntas satisfaciendi, ut infra declaratur. 1 S. Thom., 3, q. 85, a. 2. 1 Partes subjectivae alicujus virtutis sunt veluti species in quas dividitur, seu partes quæ plene participant rationem illius virtutis; partes potentiales, seu adnexæ, cæ sunt quæ ordinantur ad aliquos a&us etiam præcellentiores, ut est adlus religionis relate ad justitiam, qui tamen non habent totam rationem hujus virtutis. I s 1β DE PÆNITENTIA. Deum et hominem nimia sit disproportio, sed meliori quo fieri potest modo, quatenus peccator Deo satisfacere conatur sicut servus domino et filius patri Attamen aflus pænitentiæ ad ceteras virtutes referri potest in eo sensu quod aliquando imperatur sive a religione, sive a caritate, etc. * 656. 3° Falsa Protestantium notio. (A) Exponitur, Hæc fluit ex modo quo isti concipiunt peccatum et justifi­ cationem. Cùm homo, juxta Lutherum, necessario peccet, pænitentia pro­ prie non consistit in mutatione voluntatis, quæ mala remanet, sed in mutatione sensûs (sentiment) relate ad Deum; videlicet sensus terroris, agnito peccato incussus, mutatur in fidem seu fiduciam qui quis credit propter Christum sibi condonari peccata, et ita justificatur. Calvinus autem hanc notionem correxit, asserens pænitentiam esse vitæ novæ inceptionem ex fiducia ortam, seu “ veram ad Deum vitæ nostræ conversionem, a sincero serioque Dei timore profeétam, quæ carnis nostræ veterisque hominis mortificatione et spiritûs vivificatione constet Arni contendunt nullam satisfaélionem Deo solvendam esse, cum Christus pro nobis abundanter satisfecerit. Moderni autem Protestantes, propius veritatem catholicam acce­ dentes, fatentur vitæ novæ inceptionem esse conditionem praeviam ad justificationem, et veram pænitentiam compleéti humilem con­ fessionem deliéti coram Deo, horrorem peccati commissi, atque vitæ emendationem4. (B) Confutatur. Pænitentia genuina et salutaris non solum est propositum novæ vitæ, sed etiam peccatorum com­ missorum detestatio. Certum est. (a) Quidquid enim dicitur de sensu etymologico voca­ bulorum pænitentia vel μετάνοια 5, certum est usu biblico 1 S. Thom., 3, q. 85, a. 3. ’ Ita pænitentia aliquid participat aliarum virtutum, ut retfle animadvertit S. Thomas, 3, q. 85, a. 4. Pænitentia est cum fide passionis Christi, per quam justificamur a peccatis, et cum spe veniae, et cum odio vitiorum, quod pertinet ad caritatem. In quantum vero est virtus moralis, participat aliquid prudentia, quæ est dire&iva omnium virtutum; sed ex ipsâ ratione justitiæ, non solum habet id quod justitia est, sed etiam quæ sunt temperantia et fortitudi­ nis, in quantum scilicet abstinet ab eis quæ deleélationem causant, quod’ ad temperantiam pertinet, et sustinet dura, quod pertinet ad fortitudinem. 3 Institut., 1. Ill, c. 3, n. 4. 4 Cfr. Bovon, Morale chrétienne, Lausanne, 1897, t. I, p. 224-237. 5 Vox μετάνοια (μετά, trans, νους, mens) etymologice idem sonat àc transmentatio, seu mentis mutatio, sed ex usu loquendi apud au&ores tum sacros DE PÆNITENTIA. vocabula hujusmodi non tantum simplicem consilii muta­ tionem, sed etiam prœteritœ vitæ detestationem, significare. 1) Ita dicebat pius’/^Æ 1 .· “ Ideo insipienter locutus sum... idcirco ipse me reprehendo, et ago pænitentiam in favillâ et cinere”; pariter ait Psalmista'1 : “ Sacrificium Deo spi­ ritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies”; nec aliter Prophetae : “Convertimini, et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris... et facite vobis cor novum, et spiritum novum ”3. Porro in his et similibus textibus, praeter vitæ mutationem invenire est peccati detestationem; quid est enim seipsum reprehendere, cor contritum habere, a peccatis pœnitentiam agere, etc., nisi vitam praeteritam detestari ? 2) S. Paulus paenitentes Corin­ thios alloquens, explicite tristitiam commemorat ut verae pænitentiæ elementum 4 : “Nunc gaudeo, non quia con­ tristati estis, sed quia contristati estis ad pænitentiam... Quæ enim secundum Deum tristitia est, pænitentiam in salutem stabilem operatur ”. (b) Consonat ipsa ratio. 1) Qui enim resipiscit, et vitam in melius mutat idcirco consilium revocat, quia priorem vitam malam esse intelligit ; utquid enim novam duceret, nisi priorem aequitati contrariam esse videret? Atqui sicut amare bonum tenemur, ita et malum odisse, præsertim si fuerit a nobis commissum. Ergo pænitentia peccati detes­ tationem importat. 2) Aliunde reconciliatio cum personâ offensâ plus requirit quam cessationem injuriæ; qui enim ab hominibus veniam petit, primum detestationem ac dolo­ rem injuriæ prius illatae manifestare debet, ut, hoc dolore mota, persona offensa injuriam condonare velit. Eodem igitur modo peccator sese cum Deo habere debet tum profanos, tristitiam et dolorem de præterito etiam significat, ut constat ex Lexicis etiam a Protestaniibus editis, Schleusner, Robinson, Thayer, etc. Cfr. Morinus, op. cit., lib. I, c. 2. — liem dici potest de voce panitentia; ex diftis enim supra, hoc vocabulum aliquando significat displicentiam; quod confirmatur ex his Ovidii versibus (1. I de Ponto, Eleg. I) : “ Pænitet : oh ! si quid miserorum credituf ulli ; Pænitet, et facto torqueor ipso meo ”. lJob., XLII, 3-6. — 2 Ps. L, 19. — 3 Ezech., XVIII, 30 sq. 4 II Cor., VII, 9-10. 18 DE PÆNITENTIA. II. De pænitentiæ necessitate1. 657. i° Status quæstionis. Quæstio est de homine pec catore, et de necessitate tum medii tum prœcepti, et quidem aélûs pænitentiæ formalis aut virtualis. Jam vero omnes Catholici docent pænitentiam in genere, id est quamdam peccati detestationem ac retractationem, necessariam esse necessitate medii, posito peecato mortali. (a) Scotistœ autem tenent virtualem aétum pænitentiæ sufficere; I: I w· 1$ ■U h · multi Thomista putant requiri aétum formalem; Suarez autem dis­ tinguit dicendo aétum formalem fer se requiri, quando quis de suis peccatis cogitat, sed fer accidens remissionem peccati per aétum virtualem pænitentiæ obtineri posse, quando quis, ex oblivione vel inconsideratione, de peccatis suis non cogitat; quam opinionem ut probabiliorem amplectimur. (b) Vifloria ’ negat esse speciale prceceptum pænitendi, ideoque impænitentiam esse speciale peccatum : textus enim Scripturæ, ait, intelligi debent de necessitate medii quæ non est semper conjunéta cum praecepto : ita, v. g., gratia sanélificans, licet ad salutem necessaria, non cadit sub praecepto. Sed hæc opinio communiter a theologis rejicitur. 658. 20 Thesis : Supposito peccato mortali, certum est actum saltem virtualem pænitentiæ necessarium esse necessitate medii in praesenti ordine ; communiter tene­ tur eum necessarium esse necessitate praecepti. Dixi : 1) posito peccato mortali, quo nempe avertimur a Deo, fine ultimo; si peccatum est veniale tantum, pænitentia, quamvis exop­ tabilis, necessaria non est ad salutem; 2) in prcesenti ordine, seu de potentia ordinata, quia nonnulli theologi putant Deum posse, de potentiâ suâ absolutâ, condonare peccatum et gratiam infun­ dere absque ullo adu peccatoris; attentis autem suis attributis, præsertim sapientia, justitia et sanélitate, non potest. (A) Quoad necessitatem medii, (a) Script. Id enim necessarium est necessitate medii quod ita cum fine con- , junftum est, ut sine eo finis obtineri nequeat? Atqui, posito peccato gravi, salus ita cum pænitentia conjungitur, ut sine eâ haberi non possit 1) In Vet. Testamento legitur : “ Si pænitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum 1 S. Thom., 3 p., q. 86, a. 2; Suarez, disp. IX et XV; Salmant, disp. IV, dub. 2; disp. V, dub. 6; Drouin, q. I, c. 3; Palmieri, th. 7; de Augustinis, th. ii ; Gal tier, op. cit., th. III. — ’ Tr. de septem Sacram., q. 21. ■ · .v. · ,-· *W’/txTu'ri-y .· ·. .WAV. /pTt.OV? <*·’ •vx'S\ * *^S ·- - rtrer.r*' ι·ί>ν<<■ DE PÆNITENTIA. 19 adversus eam, agam et ego pænitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei... si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei ” ’; “Si autem impius ege­ rit pænitentiam ab omnibus peccatis suis... vitâ vivet et non morietur... si autem averterit se justus a justitiâ suâ, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione quâ prae­ varicatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morie­ tur ” 2. 2) Nec aliter in Nov. Testamento : “ Si pænitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis ” 3; “ Paenitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra ” «, quasi dicere­ tur : conditio necessaria ut deleantur peccata vestra est quod pænitentiam agatis. Ergo, in praesenti ordine, pænitentia cum remissione peccati jungitur sicut medium cum fine. (b) Tradit. Ex Tridentino superius allegato : “ Fuit quidem pænitentia universis hominibus, qui se mortali ali­ quo peccato inquinâssent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequendam necessaria”. Ex quo sequitur pæni­ tentiam necessariam esse necessitate medii, cum omni tem­ pore,etiam antequam lex positiva condita fuisset, ad remis­ sionem peccati requireretur. (c) Rat. theol. Peccator salvari nequit nisi prius a Deo remissionem peccati sui impetraverit. Atqui sine pæniten. tiâ Deus peccata remittere nequit : 1) sapientia vetat ne sibi reconciliet, nec in suam amicitiam recipiat quem a se volun­ tarie aversum, et in peccati amore obstinatum cognoscit : hoc enim rîihil aliud esset nisi peccatum ipsum fovere et praemiari; 2) justitia prohibet ne offensa remittatur sine aliquâ reparatione; 3) sanElitas ne sibi uniat aliquid impu­ rum peccato adhuc adhærens. 659. (B) Quoad necessitatem prœcepti. 1) Textus allati satis clare manifestant Deum velle ut omnes pænitentiam agere teneantur. 2) Præterea, teste Scripturâ, qui pænitere renuit, inobedientiœ convincitur, et quidem ’ Jerem.. XVIII, 8-IO. ’ Ezech.. XVIII, 21-27. — 3 Luc.. XIII, 5. — < ΑΛ.. Ill, 19. 20 DE PÆNITENTIA. gravis, cum gravi puniatur pcenâ : “ Quia vocavi et renuis­ tis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret,... ego quoque in interitu vestro ridebo” x. Aliunde Christus sub formâ prcecepti pænitentiam praedicavit : “ Exinde coepit Jesus praedicare et dicere : Pænitentiam agite; appropin­ quavit enim regnum caelorum ” a. Frustra autem objicitur gratiam, licet ad salutem necessariam, non cadere sub speciali praecepto; gratia siquidem, utpote donum Dei, non praecipitur; pænitentiæ vero aélus, ab homine eliciendus, sub praecepto cadit tl : ( ? (b) Rat. 1) Quisque tenetur, ex prœcepto justitia, repa­ rare injuriam alteri illatam, ideoque peccatum mortale quod gravem injuriam Deo irrogavit 2) Cuique praecipitur spi­ ritualis salutis curam habere; atqui peccator animam suam salvare nequit, nisi de peccatis gravibus pæniteat; ergo vi caritatis erga seipsum pænitentiam agere tenetur. Divisio Tractatûs. 660. Pænitentia, prout sacramentum, definitur : Sacramen­ tum Novœ Legis a Christo institutum, quo, perjuridicam sacer­ dotis absolutionem, homini contrito, confesso et satisfactionem promittenti, remittuntur peccata post baptismum commissa. llk £ Dicitur : (a) quo per juridicam sacerdotii absolutionem, ut sic decla­ rentur forma hujus sacramenti, videlicet absolutio sacerdotis cui divinitus commissa est potestas clavium; minister seu sacerdos; et modus quo ministratur, nempe judicialis forma; (b) homini con­ trito, etc., quibus verbis designantur tum subjeflum, tum subjeéti dispositiones, contritio, confessio et votum satisfaciendi, quæ, juxta multos, sunt etiam materia proxima sacramenti; (c) remittuntur pec­ cata, etc., et ita exprimuntur non solum effeflus praecipuus, sed etiam materia remota sacramenti, videlicet omnia peccata, sive mortalia, sive venialia, post baptismum commissa. Quam definitionem legitimam esse ostendemus, tria expendendo : I. Potestatem clavium Ecclesiæ concessam ; II. Actus pœnitentis ad exercitium hujus potestatis requi­ sitos ; III. Naturam sacramenti, prout ex his duobus inferri potest ' Prn., I, 24-33. — ’ Matt., IV,17. . OE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. 21 de Indulgentiis agemus, quibus remittitur pcena peccatis debita. Ratio divisionis hæc est : juxta Tridentinum, Dominus sacramentum Pænîtentiæ tunc præcipue instituit quando apostolis contulit potestatem remittendi peccata, quæ potestas clavium dicitur : hanc igitur exponere ante omnia nccesse est. Quia vero hæc non exercetur nisi positis quibusdam pcenitentis aftibus, nempe confessione, contri­ tione et satisfaélionc, de iis postea agendum est Cùm autem ex exercitio potestatis clavium et ex aétibus pænitentis constituatur ipsum sacramentum, de eodem dis­ putare oportet, describendo ejus materiam et formam necnon effedlus. In Appendice, Caput j DE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. Duo expendemus : i° num hæc potestas vere a Christo collata fuerit; 2° quinam ministri eam exercere valeant. Art. L De ipsa potestate clavium, quatenus vere fuit Ecclesiæ collata. 661. Status quæstionis. declaratur. i° Natura hujus potestatis (A) Per potestatem clavium in genere intelligitur pleni­ tudo potestatis Ecclesiæ a Christo concessæ ad regendos fideles in ordine ad vitam æternam. Quæ triplex est : potestas leges ferendi, — ad normam legum judicandi, — judicia exsequendi per coactionem seu coercitionem. Ad judicialem potestatem pertinet potestas remittendi et retinendi peccata, quæ in foro interno exercetur. Ecclesia enim judicat turn in foro externo, seu diredle in commodum societatis fidelium, tum in foro interno, seu direéie in com­ modum singulorum fidelium. A . CAPUT I. hic sumitur, est potestas judicandi de statu conscientia interno, seu potestas remit­ tendi ac retinendi peccata etiam in foro interno coram Deo; (B) Potestas clavium, prout ideoque potestas regendi fidelium conscientiam in suis intimis relationibus ad Deum. Duplex est : (a) potestas novas statuendi obligationes quas implere debeat pænitens ut a suis peccatis liberetur, seu potestas poenas imponendi; (b) potestas debita spiritua­ lia solvendi coram Deo, seu remittendi peccata. (C) Quæ quidem potestas est : (a) supernaturalis, ab ipso Deo gratiæ auétore delegata, qui solus tanquam causa principalis peccata remittere valet; (b) in suo genere suprema, cùm sit quædam partici­ patio divinæ potestatis; (c) vere efficax, id est, ligans aut liberans ipsam conscientiam, (d) Attamen non est absoluta, cùm ejus exer­ citium et efficacia pendeat a certis conditionibus ab ipso Deo sta­ tutis, quas servare debeant tum minister tum pænitens; (e) nec infallibilis, cùm Dei minister, etsi authoritative de statu interno pænitentis judicans, præ humanâ. infirmitate errare valeat. Deus utique ratam habet in cælis ministri sententiam, sed tantum positis ponendis, seu impletis conditionibus requisitis ex parte ministri et ex parte pænitentis. 662. 2° Errores. Præter Montanistas et Novatianos, de quibus mox suo loco agemus, Protestantes potestatem cla­ vium diverso modo impugnaverunt. Horum principium generale est justificationem, ideoque peccatorum remissio­ nem, fieri per fidem seu fiduciam (supra, n. 656). (a) Lutherus quidem diu anceps mansit, nunc agnoscens, tunc rejiciens hujusmodi sacramentum; quam hæsitationem imitati sunt ejus discipuli *. Attamen absolutio, juxta ipsos, vim solum habet declarandi, non autem efficiendi peccatorum remissionem, (b) Cal­ vinus aperte sacramenti existentiam negavit, docens Pænitentiam non vere a Baptismo, vel Baptismi memoria distingui; per Baptis­ mum non deleri peccatum, sed tantum testimonium præberi peccata fide remissa fuisse, seu potius non imputari; in memoriam baptizari, subsequentibus peccatis territi, revocandum esse Baptismum antea collatum, ut pignus justificationis pro totius vitæ cursu acceptae; quæ baptismi memoria nihil aliud est nisi Panitentia, quâ renovatur ’ Hinc in Conf. Augustand (a. 12) legitur : “ De Pænitentiâ docent, quod lapsis post Baptismum contingere possit remissio peccatorum, quocumque tempore cum convertuntur; et quod Ecclesia talibus redeuntibus ad pæni­ tentiam absolutionem impertiri debeat”. (Apud Schaff·, Creed:, vol. Ill, p. 14). Cfr. Pfisterer, Luther: Lehre der Beichle, Stuttgart, 1857. v/ de potestate clavium ECCLESIÆ COLLATA. 23 peccati displicentia novæque vitæ propositum’, (c) Anglicans agnoscunt a presbyteris absolvi posse tum moribundos tum publice communicaturos,immo utilitatem confessionis admittunt, non autem ejus necessitatem’, (d) Ritualisiez praeterea docent absolutionem esse sacramentum, unum videlicet ex minoribus sacramentis; non enim inter majora sacramenta recensent nisi baptismum et cœnam. 663. (e) Nostris diebus, americanus protestans H. C. Lea\ Dallæi argumenta renovans, divinam institutionem confessionis et absolu­ tionis ita impugnat : 1) Christus in Evangelio, qui sæpe inculcat Deum in spiritu et veritate colendum esse, nullum ritum externum instituit ad remittenda peccata, sed tantum dileétionem et cordis pænitentiam exigit. 2) Potestas remittendi peccata aliquo ritu sacramentali minime agnoscebatur primis Ecclesiæ sæculis. Vige­ bat quidem disciplina quædam pænitentialis, sed vim habebat solum in foro externo, ad reconciliandos peccatores cum Ecclesia, non autem cum Deo. 3) Patres docent multa esse media ad pec­ catorum remissionem consequendam, sed, inter ea absolutionem sacerdotalem non commemorant. 4) Ceteroquin absolutionis verba, super pænitentes recitata, nihil aliud sunt nisi preces quibus sacerdotes enixe a Deo flagitabant veniam peccatorum, minime vero formæ sacramentales gratiam conferentes. Idem fere docent hodierni Liberales 4 et Modernisiez s. 1 “ Sic autem cogitandum est, quocumque baptizemur tempore, nos semel in omnem vitam ablui et purgari : itaque quoties lapsi fuerimus, repetenda erit Baptismi memoria, et hac armandus animus, ut de peccatorum remissione semper certus securusque sit ; nam, etsi administratus præleriisse visus sit, posterioribus tamen peccatis non est abolitus”. (Calvinus, Instit., 1. IV, c- 15)· 2 Ante communionem, hæc ab Anglicanis ministris dicuntur : “ Si in medio vestrum quis reperiatur cujus conscientia in angoribus et in angustiis versetur, atque consolatione vel consilio indigeat, ad me vel ad alium prudentem, docfium ac in lege Dei peritum sacerdotem confugiat; confiteatur et detegat secreto peccata sua suosque angores, ut monita salutaria, consilia necnon solatia reci­ pere possit, et per nos Dei et Ecclesiæ ministros, fidentiam et absolutionem obtineat ”. Cfr. * , Blunt The sacraments, London, 1868, p. 190; Morgan , Dix * The sacramental system, New York, 1893, p. 82-104. — Protestantium doctrinam expositam vide ap. Vacant, Diet, de Thiol., t. I, c. 214-229. 3 J history ofauricular confession and indulgences, 1896, t. I, ch. 1-7, p. 3-167. 4 A. * , Harnack , *Dogmengeschichte 1.1, p. 439-444, contendit Ecclesiam pri­ mitivam minime consciam fuisse potestatis remittendi peccata; usque ad finem sæculi II1 a sinu suo in perpetuum ejecisse christianos gravissimorum deli&orum reos; tertio sæculo Callistum sibi vindicasse potestatem impudicitiam remittendi; apostatas vero nonnisi a sæculo IV0 fuisse absolutos. 5 Modernistarum error, secundum decretum Lamentabili (n; 46), ita contra­ hitur : “ Non adfuit in primitivâ Ecclesia conceptus de christiano peccatore auôoritate Ecclesiæ reconciliato, sed Ecclesia nonnisi admodum lente hujus­ modi conceptui assuevit. Immo, etiam postquam pænitentia tanquam Eccle- -..-.■y:' *■' 24 CAPUT I. Contra quos errores doélrinam catholicam exponemus ac vindicabimus, Scripturæ et priorum Patrum textus critice expendendo. 664. Thesis : Christus Ecclesiæ contulit potestatem remittendi et retinendi omnia peccata post baptismu commissa, et quidem actu vere judiciali. _De fide est exsequentibus Tridentini canonibus’ : 1. “Si quis dixerit, in Catholica Ecclesiâ Pænitentiam non esse vere et proprie sacramentum, pro fidelibus, quoties post Baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis a Christo Domino nostro institu­ tum ; A. S. ° 3. “Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris : “Accipite Spiritum Sanétum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis,retenta sunt”, non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento Pænitentiæ, sicut Ecclesia Catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem, contra institutionem huius sacramenti, ad auéloritatem praedicandi Evangelium; A. S. ” 9. “ Si quis dixerit, absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse aclum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti, modo tantum credat se esse absolutum : aut sacerdos non serio, sed joco absolvat; aut dixerit, non requiri confessionem pænitentis, ut sacerdos eum absol­ vere possit; A. S. ” II Concilium igitur docet : (a) potestatem remittendi et reti­ nendi peccata vere fuisse Apostolis eorumque successoribus collatam; (b) eam exerceri posse in catholicâ Ecclesiâ non semel aut iterum, sed quoties fideles post baptismum in pec­ cata labuntur, ideoque nullum peccatum irremissibile esse; (c) hanc autem potestatem non esse nudum ministerium de­ clarandi remissa esse peccata, sed actum vere judicialem quo sacerdotes ipsi Deo reconciliant peccatores ceteroquin bene dispositos. c § I. Thesis Scriptura probatur2. Duo praenotamus : (a) Christum, dum in terris viveret, exercuisse potestatem remittendi peccata libero aélu volunsiæ institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo qaod habe­ retur uti sacramentum probrosum’’. — » Sess. XIV, can. 1, 3, 9. ’ Cfr. Corluy, Spicilegium Dogmatico-bihlicuni, Gandavi, 1884. t. I, p. 33-51· t. II, p. 438-452; Vacant, Diet, de Théol., t I, p. 138-145; A. d’Alès^ L'édit de Callisle, 1914, p. 12-51 ; D. A., t. III, 1756-1763. de potestate clavium ecclesiæ collata. 25 tatis suæ, v. g., in casu paralytici et mulieris peccatricis; (b) eumdem modo generali Apostolis contulisse omnem potestatem sibi a Patre commissam ad salutem animarum promovendam. Jamvero omnino improbabile est ab hâc generali missione seu delegatione exceptam fuisse potesta­ tem clavium. Revera, sedulo inspeôtâ Scrioturâ. duo constant : i° Apos­ tolis eorumque successoribus promissam fuisse potestatem clavium, in cujus amplitudine continetur potestas remittendi peccata; 2° hanc vero potestatem eis fuisse collatam ipso resurreétionis die. 665. i° Hanc potestatem fuisse Promissam, constat ex ver­ bis ChristFad PetnfffiT^TKt egodico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni cælorum, et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis "J? Item ex Christi verbis ad omnes Apostolos postea direôtis ^ * “ Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in cælo, et quæcumque solveritis super terram erunt soluta et in cælo”. (a) Petro itaque promittuntur claves regni cælorum, id est potestas jurisdiétionis super universam Ecclesiam, quam verbis antea prolatis : “ super hanc petram ædificabo Eccle­ siam meam1'. Jamvero claves tradere alicujus domûs aut civitatis idem est ac auéloritatem conferre eam claudendi et aperiendi, seu supremam au&oritatem, ut constat ex usu loquendi apud auétores sacros et profanos 3. 666. (b) Quænam sit autem natura hujus potestatis sequentia verba declarant : “ quodcumque ligaveris... quod­ cumque solveris... ” Fatemur equidem hæc verba duplicem sensum historice præ se ferre : quandoque nihil aliud signi­ ficant nisi declarare rem esse licitam vel non (v. g., in Tal1 Mati., XVI, 1S-19. — XVIII, i8._ i Ita quando Eliacim substituitur Sobnæ, templi aut domûs regiæ præposilo, dicitur : “ Et dabo elavem domûs David super humerum ejus ” (Ζτα., XXII, 22); pariter quando Christus gloriosus vult significare sibi traditam fuisse omnem potestatem, ait : “ Et habeo claves mortis et inferni” {Apec. I, 18). Il 26 CAPUT I mude legitur : Rabbi M solvit, Rabbi N ligat, id est, prior asserit rem esse licitam, posterior autem non licere); alias autem designant potestatem legislativam et judiciariam. Hunc porro esse sensum in prœsenti loco constat ex con­ textu : i) Christus emm_ Apostolis propriam auctoritatem promittit; atqui hæc auctoritas non CSt tantum, declarativa, sed simul h- judiciaria: ergo Christus Apostolis promittit potestatem leges ferendi, obligationes imponendi, necnon judicium ferendi et vincula solvendi quæ fideles ab ingressu cæli prohibere possunt, præsertim vero peccata quæ sunt unum e praecipuis vinculis; 2) quod consonat cum priori parte textûs, ubi traditur potestas clavium seu clau­ dendi et aperiendi caelum, ideoque tollendi peccatum quod cæli ingressui obstat; 3) et firmatur ex loco parallelo, ubi eadem potestas Apostolis confertur relate ad peccat^J^ Hanc autem potestatem non solum forum externum attingere, sed ipsam conscientiam, patet ex eo quod Deus ratum habet in cœlo quodeumque Ecclesia ligaverit aut solverit in terræ 607· (c) Quod Christus primum soli Petro promiserat, paulo post omnibus simul apostolis pariter promisit; eis non tradit quidem potestatem clavium seu potestatem supre­ mam, sed potestatem ligandi atque solvendi, dependenter a Petro exercendam. (d) In utroque casu, hic agitur de potestate in ipsam Ecclesiam exercendâ, non autem in eos qui foris sunt : “ Ædificabo Ecclesiam, et tibi dabo claves... ” Pariter, quando agitur de potestate Apostolis collatâ, prius comme­ moratur Ecclesia : “ Dic Ecclesiæ; si autem Ecclesiam non audierit..”. Potestas hujusmodi distinguitur proinde a potestate baptizandi, quæ exercetur in eos qui foris sunt, ut hi in Ecclesiam introducantur. Præfatum argumentum, etsi generale, est omnino vali­ dum. Ejus vis ex verbis S. Joannis et Patrum auélorîtate firmatur; jam enim S. Pontifex Callistus hoc textu uteba1 J/g//., XVIII, 15-18. Ibi enim agitur de peccatis remittendis aut retinendis : 11 Si autem ftccaverit \in /^deficit in optimis codicibus) frater tuus... dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Arnen dico vobis, quæcumque alligaveritis, etc. ” DE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. tur ad proba n d u m s i bi iness eQTacultatenrp remittendi peccata ; Tertullianus autem, etsi Montanista, hunc sensum non negabat, sed solum dicebat hanc potestatem Petro collatam ad solos spirituales transmissam fuisse __ 668. 2° Quam promiserat potestatem Christus Apostolis contulit; siquidem a'mortuls redivivus, stetîFin medio disci­ pulorum et dixit eisÇgJJ “ Pax vobis..· sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hæc cum dixisset, insufflavit et dixit eis : Accipite Spiritum Santium : quorum remiseritis peccata^ remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt Quæ quidem verba sunt veluti authentica declaratio quâ speciatim definitur una ex multis potestatibus Petro et Apostolis jam promissis in praefatis textibus. Potestas enim de quâ hic agitur, non est, ut volunt Protestantes, mera facultas praedicandi remissionem peccatorum, vel declarandi peccata paenitentibus esse remissa, sed potestas vere remit­ tendi peccata; — non solum quoad pcenam, sed etiam quoad culpam;—ad omnia peccata se extendens; — modo judiciali exercenda ; — ideoque non coarciata ad potesta­ tem peccata remittendi per baptismum. Quod successive declarabimus. (a) Potestas hic concessa est potestas non tantùm decla­ randi peccata esse remissa, ut volunt Protestantes, sed vere remittendi peccata, ut e praecipuis verbis colligitur : i) Chris­ tus declarat missionem Apostolis dandam similem esse missioni quam Ipse a Patre accepit; jamvero Christus non solum praedicaverat remissionem peccatorum, sed ea Ipse dimiserat, immo ad hoc venerat in mundum ut ea destrue­ ret 3. 2) Verbum remiseritis (gr. άφήπε) est aétivum, et talem remissionem significat, quæ fiat per aétionem positivam et efficacem, non pèF meram declarationem remissionis jam faétæ; confirmatur ex aliâ voce retinueritis (χοατήτε), quæ pariter aétionem positivam denotat. 3) Aliunde in se­ cundo inciso additur : “ remittuntur eis, retenta sunt"; quod quidem, juxta ipsos Protestantes, idem sonat ac vere remittuntur vel vere retenta sunt; ergo, vi paralle* Tertul., Depudicitiâ, c. 21, P. L.y t. II, c. 1025. — ' Joa.., XX, 21-23. J Matth., IX, 2-8; Luc., N, 20; VII, 47; Apoc., I, 5. ' 28 CAPUT I. lismï, priora verba, remiseritis, retinueritis, eodem sensu intelligi debent (b) Hanc potestatem attingere non tantum r catum., pcenæ, sed etiam reatum'ciîÎpæ, constat : i) Christus enim utitur verbis άφηΓε τα; àuapria;, quibus antea usus fuerat ad signi­ ficandam peccatorum remissionem quoad culpaniX)2) Apos­ toli, remittendo peccata, agunt nomine Christi et Spiritûs Sanéti, qui peccata remittunt quoad culpam6) (c) Hæc potestas ad omnia peccata se extendit : i) constat ex eo quod nulla limitatio apponitur : “ quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ”, et græcus textus άν ηνων άφ/ϊτε clare designat omnes peccatores posse veniam consequi; 2) confirmatur ex loco parallelo : “ Quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælis ”, (d) Eadem potestas exerceri debet actu jud iciali, id est : _ ___ ■ — ■ ■■ »1 II ■ 1« i) causam instruendo ,· duplex enim confertur potestas, peccata tam remittendi quam retinendi; jamvero hujus­ modi potestas debet exerceri prudenter, videlicet præmittendo juridicam materiæ investigationem. 2) Sententiam ferendo : causâ enim instruélà, sententia pronuntiari debet quâ peccata auétoritative remittantur vel retineantur, secundùm dispositiones pænitentis, quâ conditiones præscribantur ad remissionem peccatorum adimplendæ, onera et satisfactiones imponantur pro peccatis commissis; ut ita exerceatur potestas ligandi æque ac solvendi. (e) Hæc potestas non coarélatur ad potestatem remittendi peccata per baptismum, sed .coinpleélitur -etiam facultatem dimittendi peccata post baptismum commissa. Verba enim Apostoli : 1) universâtià sunt; 2) supponunt hanc potesta­ tem indefinite et modo judiciali exerceri : quod quidem de pænitentiâ potiusquam de baptismo intelligitur, cum hic nonnisi semel conferatur, nec proprie ad modum judicii. Ex his igitur S. Joannis verbis, et ex modo quo commu­ niter intellecta fuerunt jam a sæculo III 3, merito infertur Apostolis eorumque successoribus vere fuisse concessam 'Marc., Π, 17; Λ/αΖΜ.. XVIII. 11; XIX, 10; V. jq. 18, iq, Maith,, XVIII, 11; Luc., XIX, 10; /tom., V, 10, 18, 19; / Cor.x VI, 11. 3 Quod infra demonstrabilur, n. 689. ♦ de potestate clavium ecclesiæ COLLATA. 29 potestatem remittendi, ritu judiciali, omnia peccata post baptismum commissa 669. 3° Confirmatur ex ratione agendi Apostolorum, (a) Vide­ mus enim Apostolos exercuisse potestatem ligandi seu pœnas impo­ nendi ad correptionem et emenqationem peccatorum, v. g.t in casu "~mcestuosi Corinthiiffi(b) ex quo infertur Apostolos etiam exercuisse potestatem solvendi; nam peccator traditur pcenis quibusdam tem­ poralibus ut postea justificetur et ejus “ spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi et ita jam apparet inter pœnam canonicam et remissionem peccati nexus, qui postea in discipliné pænitentiali manifesto exhibetu^j) Notandum est insuper : (fi) Apostolis evidenter persuasum fuisse omnia peccata, gravissima, ante judicium condigna pæni~~tentia remissibilia essdÇ^Çbjpotéstatem clavium apostolicis tempo” ribus fuisse exercitam, non tamen eodem modo ac nunc exercetur : 1) videlicet non frequenter, quia minora seu venialia peccata tunc potestati clavium subjici non solebant, et aliunde majora rarius committebantur; 2) cum quadam severitate, quatenus ardua pænitentia peccatoribus imponebatur antequam absolutio concederetur. Cùm enim Christus non determinâsset modum quo potestas clavium exerceretur, ad Ecclesiam speélabat, pro diversitate temporum, hunc definire ad majorem fidelium utilitatem. 670. Solvuntur difficultates contra quorumdam peccatorum remissibilitatenù} (a) Christus videlicet Pharisæis dixit : “Omne pecca­ tum et blasphemia remittetur hominibus : Spiritûs autem blasphemia non remittetur^—Resp. Contextu inspedto, peccatum de quo agitur est illud quo opera manifeste divina, ut miracula ad divinita­ tem missionis Christi probandam faéta, diabolo ascribuntur, sicque deliberate et pertinaciter fidei lumini clauduntur oculi; agitur enim de Pharisæis qui dicebant Christum in Beelzebub ejicere dæmonia. Jamvero illud peccatum dicitur non remitti, non quod nunquam dimittitur, sed quia ex se nullam excusationem habet, nullam veniam meretur; vel, juxta alios, quia difficilius remittitur, non quidem ex defeétu potestatis aut voluntatis in Deo ejusque ministris, sed quia difficile est peccatorem, qui pertinaciter gratiæ mediis abusus est, sincere pænitere. Quod sic optime declarat 5. Thomas^: “ Qui 1 Merito itaque a S. Officio (dec. Lamentabili} reprobata est sequens Moder­ nistarum propositio 47 : “ Verba Domini Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, etc., minime referuntur ad sacramentum Pænitentiæ, quid­ quid Patribus Tridentinis asserere placuit”. J 1 Cor., V, 3, 5· Cf. /Z Thess., III, 14-15; 7)7., III, 10. — V Cor., V, 5. Alia exempla hujus exercitu atteri A. d'Aiês, op. cit., p. 38-51. 5J/ Cor., XII, 20-21; Apoc., II, 19-23. 6 Cfr. A. d’AÎès, op. cit., p. 21-38. ’ ^jallh., XII, 31. — 8 Sum. theol., 2* 2«, q. 14, a. 3. 30 CAPUT I enim ex ignorantia vel infirmitate peccat, minorem poenam mere­ tur; qui autem ex certa malitia peccat, non habet aliquam excusa­ tionem, unde ejus pœna minuatur. Similiter etiam qui blasphe­ mabat in Filium hominis, ejus divinitate nondum revelati, poterat habere aliquam excusationem propter infirmitatem carnis, quam in eo aspiciebat, et sic minorem poenam merebatur. Sed qui in ipsam divinitatem blasphemabat, opera Spiritûs S. diabolo attribuens, nullam excusationem habebat, unde ejus poena diminueretur”. Pergit S. Doctor exponendo peccatum in Spiritum S. etiam irre­ missibile dici secundum naturam suam, in quantum excludit fidem, ideoque ea per quæ fit remissio peccatorum; sicut morbus insana­ bilis dicitur secundum naturam morbi, per quem tollitur id per quod morbus curari potest. Alii tamen, cum 5. Augustino1, tenent peccatum hujusmodi esse finalem iinpœnitentiam, quæ nullo modo remittitur, quia peccatum mortale in quo homo perseverat usque ad mortem, neque in hâc vitâ neque in futura remitti potest. Quæ tamen expositio aliena esse videtur a contextu. η<· M ■ii f* 671. (b) Allegantur verba ep. ad Hebrews : “ Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes faéti sunt Spiritûs S., gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque sæculi venturi et prolapsi sunt, rursus reno­ vari adpanitentiam — Resp. Hic agitur de apostatis, qui, post receptum Baptismum {illuminati), post receptam Eucharistiam et Confirmationem {donum caleste... participes Spiritûs S.), ad judaismum aut paganismum revertebantur, et, juxta quosdam Patres et Theologos, declaratur eos non posse renovari per Baptismum, cùm hujusmodi sacramentum non sit iterabile. Quam interpretationem tradit 01 Athanasius3 : “Neque, ait, impossibile est pænitere, sed impossibile est obtentu pænitentiæ nos renovari. Est autem ingens inter hæc diète discrimen. Is enim quem pænitet, peccare quidem desinit, retinet tamen vulnerum cicatrices. Qui autem baptizatur, veterem exuit hominem, et renovatur superne genitus Spiritûs gratiâ”. — Alii autem permulti, et quidem probabilius, verbum impos­ sibile intelligunt de magnâ difficultate, de morali non autem phy­ sica impossibilitate, ita ut sensus sit admodum difficile esse apos­ tatas ad veram fidem redire. Simili fere modo intelligi possunt sequentia verba : “ Voluntarie enim peccantibus nobis post accep­ tam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, terribilis autem quædam exspeètetio judiciit^^siquidem hic etiam agitur de apostatis, qui, quatenus in apostasia manent, carent hostiâ pro peccatis, sicut qui voluntarie extra Ecclesiam manent * Sermo LXXI, P. L·, XXXVIII, 445-467. \Hebr., VI, 4 sq. — Cf. Galtier, of>. cit., n. 200-202. J Ep. IV n. 13, P. G., XXVI, 655. — 4 Hebr., X, 26. > · V*-' de POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. 31 sunt extra viam salutis; nec tamen exinde præcluditur possibilitas ad fidem Christianam redeundi, in quâ offertur pro peccatis . * (c) Opponuntur etiam verba Joanni& “ Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peceanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis ”. — Resp. Quodnam sit illud peccatum ad mortem, disputant theologi et commentatores : probabilius putamus hic agi de peccato odii quo quis obstinate fratres suos prosequitur. Apos­ tolus autem non declarat tale peccatum irremissibile esse, sed solum praeceptum pro proximo orandi ad eos qui tali peccato se inquina­ runt non extendi; quia, propter sui peccati enormitatem, hoc merentur ut a fidelibus relinquantur sicut ethnici et publicani; aliis verbis isti peccatores privantur publicis Ecclesiæ suffragiis, sicut hodie excommunicat). § II. Thesis Traditione probatura Praenotanda. 672. i° Status quæstionis. Cùm hodie Protestantes liberales contendant Ecclesiam reconciliâsse peccatores in foro externo tantum, quatenus nempe iterum in sinum suum recipiebat eos quos, ob peccata, excommunicaverat, nostri propositi est ostendere eos etiam in foro interno et coram Deo remissionem peccatorum consecutos esse. 673. 20 Argumentum generale. Antequam vero sin­ gulos textus declaremus, generale argumentum praebere expedit, probando reconciliationem cum Ecclesiâ involvere etiam reconciliationem cum Deo, attentis Scripturae et Patrum testimoniis. Duplici probatur argumento : (A) Ex 1 Cfr. A. Lemonnyer, O. P.. Epîtres de S. Paul, Paris, Bloud. 1005, t. II, p. 221-223. — VZfoa., V, 16. Palmieri, op. cit., thes. IX-XI; L. de San, op. cit., n. 180-245; P· Pignataro, De clisciplinâ panitentiali priorum Ecclesia sacul., Rotnæ, 1904; Funk, Ztir altchristlichen Bussdisziplin, Paderborn, 1897; Boudinhon, Sur Γhistoire de la pénitence, in Revue d'hist. et de Littér. relig., t. II, 1897, pp. 306, 496; Vacandard, in Diet, de Théologie, t I, p. 145-168; Batiffol, op. cit. ; Swete , * l. cit.; Casey, Notes on a history of auricular confession, Philadelphia, 1889; P. A. Kirsch, op. cit.; Gartmeier, Die Beichtpflicht, 1905; G. Rauschen, Eucharistie und Bussakrament in den ersten fahrhunderten der Kirche, 1908, gallice, DEucharistie et la Pénitence dans les six premiers siècles, trad. Al. De­ cker et E. Ricard, 191c; A. d’Alès et P. Galtier, D. si., verbo Pénitence, col. 17561865; P. Galtier, op. cit., th. XIII; A. d’Alès, Prima lineamenta tractatus dogmatici de sacramento Poenitentia, 1926 ; L'Edit de Callisle, p. 52-455. eo quod uniri Ecclesiœ idem est ac ipsi Deo uniri, (a) Id jam constat ex diébis in Tr. de Ecclesidt ubi probavimus Ecclesiam a Christo institutam esse ad sanctificandos homi­ nes (n._6o7 sq.), et extra Ecclesiam non dari salutem (n. 824 ~sq.) : ex hoc enim logice sequitur Ecclesiæ vere et proprie uniri idem esse ac Deo ipsi conjungi, qui solus est sanCtificationis auCtor. (b) Quod quidem ex eo firmatur quod Ecclesia, juxta doCtrinam S. Pauli, est corpus Christi^ ita ut esse membrum Ecclesiæ idem sit ac esse membrum Christi. (c) Idem docent Patres antiquissimi, qui, cum S. Ignatio, asserunt eos qui Deo et Christo intime uniuntur esse cum episcopo, et eos qui pænitentiâ duCti redierint ad unitatem Ecclesiæ, eo ipso Dei esse et secundum Christum viverex. Lucidius rem declarant Patres tertii et quarti sæculi, ut infra dicemus. (B) Ex comparatione institutâ ab antiquis Patribus, Herma aliisque, inter baptismum et pænitentiam quoad effectus quos producunt : sicut enim baptismus interne et coram Deo abluit peccata, ita pariter et pænitentia, etsi diverso modo. Quibus praenotatis, thesim probabimus triplici testimo­ niorum genere : i° testimoniis implicitis secundi sæculi; 2° testimoniis explicitis in controversià cum Montanistis; et 30 in controversià cum Novatianis. Per modum appendicis^ dicemus 40 de disciplinâ pœnitentiali per quatuor priora sæcula. ■ Animadvertimus tamen quædam documenta priorum sæculorum, et quidem maximi momenti, periisse, ut inferri potest ex eo quod Callisti decretum, de quo infra, nonnisi imperfefte novimus, nempe ex scriptis Tertulliam~~qui illud impugnâp Ünde si argumentum tustoncum pro prioribuTsæculis mancum apparet, id tribuendum est, ex parte, paucitati documentorum; ideoque ea quæ obscura sunt elucidari debent tum ex praxi Ecclesiæ tum e documentis subsequioris ævi. I. Secundi sæculi testimonia expenduntur. 674. Primævâ Ecclesiæ ætate, toti erant Do&ores in pro­ pugnandis fundamentalibus fidei dogmatibus, nempe unitate DE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. 33 £ Dei, divinitate Christianae religionis, divinitate Christi, obedientiâ episcopis præstandA, etc. — Insuper, sub influxu enthusiasm! et fervoris in primis christianis communitatibus vigentis, non pauci fideles putabant peccata gravia vix a fidelibus committi posse, ideoque parum de pænitentiâ cogi­ tabant. — Experientiâ tamen compertum est ipsos baptizatos non esse impeccabiles, immo et quosdam in gravissima peccata aliquando labi. Exinde quaestio orta est num et quomodo hæc peccata deleri possint. Quidam rigoristes putabant peccata post baptismum commissa esse irremis­ sibilia. Contra quos, Patres secundi sæculi docuerunt pec­ cata post baptismum commissa, per pænitentiam deleri posse : non diserte tamen, sed obiter et obscure, si res judi­ catur tantum ex documentis quæ supersunt. 675. i° Id innuit SHgnatius martyr, dum scribit an. circiter 107 : “ Quotquot enim Dei et jesu Christi sunt, hi sunt cum episcopo; et quotquot pænitentiâ duéti redierint ad unitatem Ecclesiæ, et hi Dei erunt, ut secundum Jesum Christum vivant”1*3. Pariter in Doflrinâ duodecim Apostolorum {Didache} legitur’ : “Die autem dominicâ convenientes frangite panem et gratias agite, postquam delifta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum”; ibi enim confessio peccatorum, seu exomologesis, exhibetur ut medium quo peccata tolluntur : “ ut sit mundum sacrificium ”. Quod con­ firmatur ex testimoniofreauziA ; hic enim narrat mulieres quas­ dam, a Marco mago et hæretico fuisse seduétas et corruptas. Jamvero quædam inter eas, conversæ ad Ecclesiam Dei, peccata sua confessæ sunt, et publicam pænitentiam seu exomologesim fecerunt; aiiæ autem publicâ exomologesi perterritae, desperantes a vitâ Dei abcesserunt. Ex quo merito infertur pænitentiam tunc habitam fuisse ut medium ad vitam divinam recuperandam45. 676. 2° Sed opus praecipuum, in quo doétrina pænitentialis hujus aetatis exponitur, est Hermce Pastor, opus scrip­ tum, mediante sæc. IJ°va fratre Tu, Romani Pontificis 5. (a) Imprimis auétor inquirit num, post baptismum,pœnitentiœ locus detur. Audivit enim Hermas a quibusdam doôloribus aliam pænitentiam non esse nisi eam quæ fit in 1 Ad Philaddph., n. 3; p. 267 ed. Funk (Patres Apostolici), 1901. ’ Didache (an. 98-120?), n. 14, p. 33 ed. Funk. 3 Contra hœreses, lib. I, cap. 13, n. 5-7, P. G., t. VII, 587-591. 4 Alia testimonia vide apud A. d’Alès, op. cit., p. 114-133. 5 A. d’Alès, op. cit., p. 52-113. Pænit. et Matrim. — a re· l· 34 CAPUT I. baptismo. “ Reéte audisti, inquit Pastor1* 3;sic enim res se habet. Debuit enim qui accepit remissionem peccatorum non amplius peccare, sed in castitate permanere ” a. Atta­ men Deus, ciirn sit valde misericors, pergit Pastor, pænitentiam concedit pro omnibus peccatis hucusque commissis, et quidem ad modum privilegii extraordinarii. Semel tantum datur pænitentia : non enim licet pænitere et iterum pec­ care, ne ita fideles in peccatum inducantur 3. Remissio autem ad omnia deliéla se extendit, etiam apostasiam et adulterium 4. · 677. (b) Hanc autem pænitentiam fieri duce et auspice Ecclesiâ, constat præsertim ex analogic turris, quæ, ut ait Hermas, est Ecclesia. Nam per baptismum ingredimur turrim, per peccatum ab eâ expellimur, sed per pænitentiam iterum in struéluram turris intramus : “ Propterea enim intermissio ædificationis faéta est, ut hi (peccatores), si pænitentiam egerint, intrent in struéluram turns. Si autem non egerint pænitentiam, tunc alii intrabunt et illi in per­ petuum abjicientur”5. Non agitur pro inde de pænitentiâ mere privatâ, sed de eâ quæ fit sub pastoribus ecclesias­ ticis, et concluditur per reconciliationem cum Ecclesiâ, ideoque cum ipso Deo. ! II •t (c) Necessitatem et efficaciam pænitentiæ in foro interno ad vitam spiritualem recuperandam, ita declarat45: “Quotquot autem non agent pænitentiam, vitam suam amiserunt; quotquot ex iis pæni­ tentiam egerunt, boni evaserunt et habitationem acceperunt in primis muris; quidam etiam in turrim ascenderunt. Vides igitur, 1 Hic pastor, juxta quosdam, est angelus Dei ; juxta alios, ipse Christus. 3 Pastor* Mand. IV, 3, 2, p. 479 ed. Funk. 3 Mandat. IV, 3, 4-7, p. 479-4S1 ed. Funk. Ex aliis tamen locis videtur Pastor nunquam denegare remissionem vere pœnîtentibus. Ita A. d’Alès, op. cit.* p. 104-105; P. Galtier, th. XIII, n. 229-233. 4 Simii. VI, 2, 3-4, et VIII, 2, 8-9; et VIII 6, 6; pp. 547, 561, 569. —Mo­ dus fictnitendi postea describitur: “ Oportet pænitentem cruciare animam suam et humiliare fortiter in omni a&u suo et affligi in omnibus tribulationibus variis; cumque sustinuerit tribulationes sibi supervenientes, omnino miserebitur qui creavit omnia confirmavitque, et remedium aliquod ei dabit; et hoc certe, si viderit cor pænitentis mundum ab omni negotio”. Itaque requiritur imprimis cor contritum et humiliatum, deinde patiens acceptatio tribulationum, tandem mutatio vitet. (Simii. VII, 4, p. 555 ed. Funk.) 5 Simii. IX, 14, 2, p. 605 ed. Funk. • Simii. VII, 6, 6, p. 569. ,-v vY. DE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. 35 inquit, pænitentiam peccatorum vitam habere, impænitentiam vero mortem ”. 678. Hermas igitur supponit Ecclesiæ inesse potestatem pænitentiam imponendi et peccatores coram Deo reconci­ liandi ; modum hujus reconciliationis non describit, quia ejus scopus erat mores Christianos instaurare, non autem omnia describere quæ ad disciplinam pænitentialem speCtant. Quod hic autem praetermisit, scriptores tertii saeculi tam expresse affirmant, ut exinde merito inferatur potestatem clavium non fuisse ignotam saeculo secundo. II. Testimonia Patrum tertii saeculi contra Montanistas. Pænitentia, quam Hermas tanquam remedium extraordi­ narium tradiderat mediante saeculo secundo, exhibetur ut remedium ordinarium, ineunte sceculo tertio. — Insuper Ecclesiæ potestas remittendi peccata diserte affirmatur. 679. i° Id constat ex hæresi Montanistarum, qui, circa exitum saeculi secundi, auCtore Montano, rati finem mundi et extremum judicium instare, in Phrygiâ rigorismum prae­ dicabant, præsertim vero contendebant apostasiam, homi­ cidium et adulterium ab Ecclesiâ nunquam esse remittenda. Quibus auCtoritatem sui ingenii dedit Tertullianus. (A) In traCtatu de Pænitentia quem adhuc catholicus exaravit (an. 202-206), Tertullianus diserte commendat secundam pænitentiam, et eam expresse dicit constare tùm confessione quâ determinatur satisfaCtio, tùm exomologesi seu satisfaétione quæ tunc valde rigorosa erat, ut ex ejus des­ criptione patet. Insuper, in eodem traCtatu satis subaudit sententiam absolutionis quam sponte suâ exposcit judicium ibi fuse descriptum. Praeterea, nullibi in hoc traCtatu dicit aliquot peccatis fuisse absolute denegatam reconciliatio­ nem, sed potius longanimem indulgentiam erga quoslibet pænitentes ostenditI. 680. (B) Sed, in Tr. de Pudicitiâ,q\iem jam Montanista scripsit (an. 217-222), Tertullianus contendit quaedam pec­ cata esse irremissibilia. » A. d’Alès, op. cit., p. 142-168. 36 I i! « CAPUT I. (a) Occasio hujus traélatûs fuit ediftum Callisti, in quo R. Pontifex declarabat se remittere peccata fornicationis et adulterii : “ Audio, ait Tertullianus, ediétum esse propositum, et quidem peremptorium. Pontifex scilicet maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit : Ego et moechia: et fornicationis delifta pœnitentiâ funtlis dimitto” x. Ibi tan­ quam auéloritatem habens loquitur; nam, teste Tertulliano, ediétum est peremptorium ; suam vero auctoritatem desumit ex verbis Christi : Tu es Petrus, etc. 68l. (b) Tertullianus montanista eum acerbe reprehendit Admittit quidem episcopis inesse potestatem quædam pec­ cata dimittendi, ea nempe quæ non sunt ad mortem a; sed asserit peccata quædam esse ad mortem seu irremissibilia, inter quæ fornicationem et moechiam seu adulterium recen­ set Aliunde, inquit3, Callistus non remittit idololatriam nec homicidium; cur ergo adulterium dimittit? Fatetur tamen Tertullianus hæc tria peccata posse a Deo ignosci. Immo agnoscit Ecclesiæ hanc potestatem competere, sed addit ejus exercitium non expedire : “ Sed habet, inquis, potestatem Ecclesia delicia donandi. Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis novis Λ5 • ï* habeo dicentem : potest Ecclesia donare deliétum; sed non faciam, ne et alia delinquant ” 4. Ergo hæc potestas absol­ vendi ab omnibus peccatis, post baptismum commissis, tam inconcussa existimabatur'ut ab ipsis Montanistis agnosce­ retur. Neque negabant verba : “Tu es Petrus... quodcumque ligaveris, etc.”, includere potestatem peccata remittendi, sed dicebant eamdem transmissam fuisse non episcopis, sed 1 Hoc decretum novimus ex ipso Tertulliano, De pudic., c. I, p. 220 ed. Vindobon.; P. II, p. 981. —Siquidem tunc vigebat praxis, in aliquibus ecclesiis, non absolvendi a tribus gravissimis peccatis, nempe idololatriâ aut apostasiâ, fornicatione aut adulterio, et homicidio; non quia Ecclesia carebat facultate ea remittendi, sed quo efficacius fideles ab istis removerentur. Horum criminum reis imponebatur quidem pænitentia publica, et spes eis relinqueba· tur quod veniam ab ipso Deo impetrarent; sed absolutio ab his peccatis dari non solebat : quæ proinde erant peccata veluti Deo reservata. 9 Peccata hujusmodi quæ dicuntur leviora seu minora aut media relate ad tria crimina reservata, non sunt ea quæ hodie venialia vocamus, sed mortalia quæ publicâ pænitentia expiabantur. 3 De pudic.^ c. 5, p. 227 ed. Vindobon. ; P. L.> t. II, p. 988. 4 De pudic.^ c. 21, p. 269 ed. Vindobon.; P. L.y II, 1024. de potestate clavium ecclesiæ collata. seu discipulis Montani qui Spiritu duceban­ tur; ita errabant potius circa sacram hierarchiam et oppor­ tunitatem dimittendi peccata quam circa potestatem absol­ vendi in se speélatam. Non obstante Tertulliani eloquentiâ, Callisti decretum in Ecclesiam universalem mox receptum fuit. 682. 2° Quod quidem aliis testimoniis confirmatur : (A) Origenes distincte agnoscit episcopis et sacerdotibus inesse potestatem dimittendi peccata, et quidem coram Deo : “ Est adhuc et septima, licet dura et laboriosa, per pænitentiam remissio peccatorum, cùm lavat peccator in lacrymis stratum suum... et cum non erubescit sacerdoti Domini indicare peccatum suum et quærere medicinam ” 2. Etiam graviora peccata semel pænitentibus remitti possunt, leviora autem semper : “ In gravioribus criminibus semel tantum pænitentiæ conceditur locus; ista vero communia, quæ frequenter incurrimus, semper pænitentiam accipiunt et sine intermissione redimuntur” 3. 683. (B) Aliunde ex libris liturgicis et canonicis hujus temporis patet potestatem dimittendi peccata episcopis in ipsâ ordinatione fuisse concessam. spiritualibus (a) In Constitutionibus ecclesiæ Ægyptiaca, tertio exeunte sæculo, legitur : “ Offerat sacrificium sanétæ Ecclesiæ tuæ, et in sanéto animo... peccata dimittat juxta præceptum tuum, ordinationes faciat juxta dispositiones tuas, et in virtute potestatis Apostolis tuis conlatae, omnia poenarum vincula solvat ”. Similia invenire est in Canonibus Hippolyti 4. (b) Quod etiam infertur ex opere Didascalia Apostolorum, quod ante finem tertii saeculi in ecclesiâ syriacâ recipiebatur. Ibi enim ’ Depudic., c. 21, p. 270-271; P. L.t II, 1026. ’ In Levitic., homil. II, 4, P. G., XII, 417. 3 In Levitic., XV, 2, P. G., XII, 561. — Quidam putant Origenem primum docuisse tria peccata esse irremissibilia {De Oratione, 28, P. G., XI, 527-530) : ibi enim eos irridet “qui nescio quomodo sibi arrogant ea quae sacerdotalem superant dignitatem... glorianturque quasi possint etiam idololatriam condonare, adulteriaque et fornicationes remittere”; et nonnisi postea, ab anno 244, docuisse haec etiam posse remitti. Sed A. d’Alès ostendit, op. cit., p. 283-295, praefata verba intelligi posse eo sensu quod Origenes reprehendit sacerdotes qui ista peccata facilius condonabant absque débita pænitentiâ. 4 Ambo haec documenta invenies inter Monumenta Ecclesia Hturgica (quae ediderunt F. Cabrol et H. Leclercq), Parisiis, t. I, p. xxxi. (cap. 5-10) traditur episcopo officium incumbere graviter quidem increpandi peccatores, eisque pænitentiam imponendi, sed postea eos reconciliandi per manûs impositionem, quia potestatem habet ligandi atque solvendi. Neque ullum excipitur peccatum; sed e contra afferuntur Scripturæ textus, ex quibu. constat Deum con­ donasse peccata Manasse, qui idololatriam et homicidium commi­ serat, necnon mulieris adulteræ ‘. 684. Conclusio. Tertio sæculo quamdam potestatem remittendi peccata Ecclesiæ inesse agnoscunt ipsi Montanistæ, atque aperte docent libri liturgici et canonici: et exinde merito infertur eamdem doélrinam sæculo secundo fuisse receptam : si enim Tertullianus novisset hanc doétrinam fuisse recenter in Ecclesiam inveétam, id sane dixisset dum tam acerbe impugnabat Callistum; aliunde preces ordina­ tionis et canones superius allati de potestate clavium non fuissent universim recepti, nisi fidei Ecclesiæ consentanei fuissent. Et ita confirmatur interpretatio quam dedimus testimo­ niorum secundi sæculi. III. Patrum doctrina contra Novatianos. 685. Status quaestionis. Mediante sæc. 111°, nova quæstio orta est de absolutione lapsorum, seu eorum qui in apostasiam lapsi erant tempore Decianæ persecutionis (an. 250). Christiani multi idolis sacrificaverant, et sacrificati vocabantur; alii ab officialibus libellum acceperant in quo declarabatur ipsos sacrificasse, etsi revera ab idolorum cultu abstinuissent; quare libellatici dicebantur. Sedatâ tempestate, multi ex lapsis recon­ ciliationem et absolutionem quærebant, a confessoribus et marty­ ribus petentes libellos pacis quos sacerdotibus exhibebant ut statim in pacem Ecclesiæ reciperentur. Exinde orta est quæstio num lapsis absolutio concedenda esset. 686. ic Ecclesiæ doctrina. (A) S. Cyprianus, tum in epistolis tum in libro de Lapsis, ita respondet (a) Iis lapsis 1 Textum syriacum hujus operis edidit Lagarde, Lipsiæ, 1854; gallicam versionem publici juris fecit Nau, La Didascatie, Paris, 1902. — Eamdem doélrinam invenies in Constitutionibus apostolicis; cfr. Funk, Die Apostolisthen Konstitutionem, eine litterar historische Untersuchung, Rottenburg, 1S91 de potestate clavium ECCLESIÆ COLLATA. 39 qui veni pœnitentiâ et Christi confessione suum peccatum expiaverunt, pax neganda non est : “ Cum ergo abluerint omne dcliélum, et maculam pristinam assistente sibi Domino potiore virtute deleverint, jacere ultra sub diabolo non debent qui extorres fachi et bonis suis omnibus spoliati, ere­ xerunt se et cum Christo stare coeperunt ” Pariter si periculosA infirmitate laborant, statim reconciliari possunt, " ut exomologesi faélâ et manu eis a vobis in pænitentiam impositâ, cum pace a martyribus sibi promissâ ad Dominum remittantur ” 1 23 . (b) Sed, extra hos casus, lapsi longam agere debent pæniten­ tiam antequam absolvantur, nec approbandi sunt sacerdotes qui, exhibitis litteris pacis a martyribus datis, statim lapsos ad commu­ nionem acceperunt : “ Nam, cùm in minoribus peccatis agant peccatores pænitentiam justo tempore, et secundum disciplinae ordinem ad exomologesim veniant, et per manus impositionem episcopi et cleri jus communicationis accipiant, nunc, crudo tem­ pore, persecutione adhuc perseverante, nondum restitutâ Ecclesiæ ipsius pace, ad communicationem admittuntur, et offertur nomine eorum, et nondum pænitentiâ aétâ, nondum exomologesi faélâ, nondum manu eis ab episcopo et clero impositâ, eucharistia illis datur ”3. 687. (B) Romance Ecclesiæ responsum. Cùm autem nonnulli de hoc conquererentur, S. Cyprianus ad presbyteros et diaconos Romæ, sede pontificiâ vacante, scripsit, totam rem exponens; hi autem ejus agendi rationem approbarunt atque antiqua praxi Romana Ecclesiæ confirmârunt; prudenter erga lapsos agebant, “ ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere pænitentes accusent nostram quasi duram crudeli­ tatem ” ■*. (C) Decretum Carthaginense. Postea hæc agendi ratio appro­ bata fuit a Concilio Carthaginensi (an. 251), cui multi episcopi interfuerunt. 1) Discrimen institutum est inter libellaticos et sacrificatos : priores post aliquam pænitentiam reconciliabantur, posteriores tantum in exitu vitæ : “Et ideo placuit..., examinatis 1 Ep. XXV, p. 538 ed. Vind.; P. L., t. IV, p. 274. 1 Ep. XIX, 2, p. 525 ed. Vind.; P. L., t. IV, p. 260; cfr. ep. XVIII, p. 523 ed. Vind., et P. L., IV, 259. 3 Ep. XVI, 2, p. 518 ed. Vind.; P. L., t. IV, p. 251-252. < Ep. XXX (alias XXXI), p. 556 ed. Vind.; P. L., t. IV, p. 315. — Hanc epistolam scripsit Novatianus, postea rigorismi et schismatis fautor; et jam aliqua severitatis nota in ejus epistolâ apparet. CAPUT I. 40 t > causis singulorum, libdiaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subveniri, quia exomologesis apud inferos non est ” Apostasia igitur hoc tempore non erat peccatum reservatum. 2) Ii vero qui per vitam pænitentiam agere noluerunt, et solum tempore periculosæ infirmitatis exomologesim deprecantur, non recipient communionem et pacem, quia “ nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitavit esse moriturum ” ■. I t I. ·' 688. 20 Novatianorum error. (A) Exponitur. Quæ tamen decreta non placuerunt Novato et Felicissimo, qui Romam profugerunt et Novatiano adhæserunt : hic presbyter, dolens quod non fuerat ele&us S. Pontifex, ab Ecclesià secessit, (a) Novatianus ipse docuit Ecclesiam non posse remittere peccatum apostasia : qui error damnatus fuit in Concilio Romæ habito, an. 251, sed per multos annos supervixit (b) Ejus discipuli, Novatiani, postea docuerunt omnia peccata ad mortem non posse ab Ecclesià dimitti. 689.(B) Novatianismus a Patribus tra quos scripserunt, inter alios, S. impugnatur. Ambrosius et Con­ S. Pa­ danus. (a) S. Ambrosius, inlib. de Pænitentiâs (an. circiter 384), probat Christum Ecclesiæ contulisse potestatem omnia pec­ cata dimittendi, et quidem coram Deo : ex verbis S. Joan­ nis 4 ; “ Quorum remiseritis peccata...”, et ex verbis S. Matthæi 5 : “Tibi dabo claves regni cælorum... Peccata autem remitti coram Deo demonstrat ex analogiâ cum baptismo : “ In baptismo utique remissio peccatorum om­ nium est : quid interest utrum per pænitentiam an per lavacrum hoc jus sibi datum6sacerdotes vindicent. Unum in utroque mysterium est”. Posteaque addit in pænitentiâ sicut in baptismo conferri gratiam. — Tandem ostendit nulla peccata esse irremissibilia, explicando textus Scripturæ ab adversariis allatos 7, de quibus jam supra egimus, nn. 670-671. 690. (b) 5. Padanus, Barcinonensis episcopus, in episto­ lis tribus ad Sempronianum novatianum scriptis (an. circi­ ter 380), dodtrinam catholicam diserte propugnat * Ep. LV, 17, p. 636 ed. Vind. — · Ibid., 23, p. 641-642 ed. Vind. 3 P. L., t. XVI, p. 465-524. — 4 P. L., XVI, 467. — 5 p. L.t XVI, 476. 6 De panit., L I, c. 8, P. L., XV 1 P. L., XVI, 480 482, 496, 409. de POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. 41 1) Probat non solum apostolis, sed eorum successoribus conces­ sam fuisse a Deo potestatem peccata dimittendi : " Nunquam Deus non pænitenti comminaretur, nisi ignosceret pænitenti. Solus hoc, inquies, Deus poterit. Verum est : sed et quod per sacer­ dotes suos facit, ipsius potestas est. Nam quid est illud quod Apostolis dicit : Qua ligaveritis in terris, etc...? Cur hoc, si ligare hominibus ac solvere non licebat? An tantum hoc solis Apos­ tolis licet? Ergo et baptizare solis licet”1. 2) Quia vero Novatiani dicebant inutilem fore baptismum, si pænitentibus remissio peccatorum datur, S. Pacianus ostendit discrimen esse inter utrumque sacramentum : “ Baptismus enim sacramentum est dominicæ passionis, pænitentium venia, meritum confitentis. Illud omnes adipisci possunt, quia gratiæ Dei donum est, id est gratuita donatio; labor vero iste paucorum est qui post casum resurgunt, qui post vulnera convalescunt, qui lacrymosis vocibus adjuvantur, qui carnis interitu reviviscunt”2. 3) Cùm haeretici contenderent remissionem peccati esse incita­ mentum ad peccandum, respondet Pacianus : “Quid ais? Ergo qui sæpius remedium criminis monstrat, crimen ostendit? Et medicus ille cùm curat assidue vulnerari docet? Deus nec pec­ care vult hominem semel, et tamen liberat a peccato. Nec utique cùm liberat, peccatum docet; sicut nec qui ab incendio liberat, incendium monstrat ”3. 4) Tandem ostendit omnia peccata posse remitti : "Quacumque solveritis, inquit; omnino nihil excipit. Quacumque, inquit : vel magna, vel modica”**. — Quia vero opponebatur condemnatio incestuosi, respondet hunc non fuisse Satanæ traditum ad mortem æternam, sed ad pænitendum : “ Deinde vides quod hic ipse pec­ cator incestûs non morti traditur, sed Satanæ, ad emendandum, ad colaphizandum, ad pænitendum. Denique ait, ad interitum carnis, non tamen animæ, non etiam spiritus; sed ad solius car­ nis interitum, tentationes scilicet, carnis angustias, detrimenta membrorum ” 5. 691. Multi alii Patres quarti sæculi hanc absolvendi potestatem tanquam veritatem inconcussam tradunt6.— ’ Ep, I ad Sempron., n. 6, P. L., t. XIII, 1057. * Ep. III ad Sempron., n. 8, P. L., XII, 1068. — 3 Op. cit., n. 9, p. 1069. * Op. cit., n. 12, p. 1071. — 5 Op. cit., n. 18, p. 1075. 6 Ita inter alios, S. Joannes Chrysostomus, De Sacerdotio, 1. Ill, c. 5, P. G., t. LXVII, 643; S. Gregor. Naz., Orat. 39 in SS. Lumina, n. 18-19, P. G., t. XXXVI, 356-357; S. Aphraates, Patrol, syriaca, ed. Grajfin, 1894, t. I, pp. 313-360; S. Ephrem., Opera, Romæ, 1740, t. II, p. 440; S. Hila­ rius, Comment, in Matt., P. L., t. IX, 1921, etc. « •Cierii. ‘T-r ■·- z?. ' . ■ CAPUT I. Nec ulterius progredi necesse est, cum, latentibus adversa­ riis, potestas clavium jam a sæculo quinto ab Ecclesiâ exercita fuerit. Conclusio generalis. Ex faults et testimoniis supra allegatis historice constat Protestantes omnino errare dum affirmant Ecclesiam per priora sæcula peccatores non reconciliâsse nisi foro ecclesiastico, (a) Explicite enim Patres quarti, immo et tertii sæculi, affirmant Ecclesiæ potestatem inesse vere dimittendi quædam saltem peccata( etiam gravia, coram Deo seu aim infusione gratiæ. (b) Implicite idem constat e modo quo progressive nata est hæresis contraria primum Tertullianus, cum Montanistis, non negat ipsam potestatem sed solum opportunitatem eam exercendi; postea Novatiani, etiam quarto sæculo, hanc potestatem non omnino negant, sed coarélant ad peccata quæ non sunt ad mortem; Protestantes sæc. XVI primi sunt qui clavium potestatem penitus rejecerint. Nova igitur non est doélrina catholica, sed Protestan­ tium affirmatio quæ antiquis Patribus erat penitus ignota. 692. ' ' M• » tV c 693. Solvitur difficultas. Objiciunt tamen Liberales quarto sæ­ culo vestigia inveniri sententias vi cujus peccata non vere remit­ tuntur, sed solum remissa declarantur. S. Hieronymus enim, verba Tu es Petrus... exponens, comparationem instituit inter sacerdotes Veteris et Novae Legis, et asserit similem esse priorum ac poste­ riorum missionem; sicut sacerdos antiquus lepram non curabat, sed solum authentice de morbo et ejus sanatione judicabat, ita “alligat vel solvit episcopus et presbyter non eos qui insontes sunt vel noxii, sed, pro officio suo, ciim peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus” *. P.esp. (a) Etiamsi S. Hieronymus docuisset potestatem sacer­ dotum esse mere declarativam, hujus testimonium, utpote unicum, innumera Patrum anterioris aut sequioris ævi infringere non posset, (b) Valde probabiliter autem ejus verba sensu catholico intelligi possunt, eo sensu nempe quod sacerdotes non possunt modo arbitrario peccata dimittere, sed post accuratam investi­ gationem, ut sciant qui legitime ligandus sit aut solvendus, ut supra diélum est de naturâ hujus potestatis (n. 661); nam postea fatetur quodcumque ligant super terram esse ligatum in cælis ’ In Maith., XVI, 19, P. L., XXVI, 118. • In Maith., XIX, 18. Λ de potestate clavium ecclesiæ COLLATA. 43 IV. Appendix de antiquâ pænltentlali discipllnâ .* Potestas clavium, ex diitis, eadem semper fuit in Ecclesiâ, sed modus eam exercendi diversus fuit secundum diversa tempora, prout postulabat fidelium vel Ecclesiæ utilitas : quod breviter exponere opportunum erit. 694. i° Generalis indoles antiquae pænitentialis disciplinae describitur. Ecclesia fidelibus peccatoribus novum genus vitæ imponebat, vitæ religiosa postea institut» valde similem. (A) Primum pænitentia ab Episcopo injungebatur ’ : (a) peccatores specialem induebant habitum, ut in sacco et cinere austeram et laboriosam vitam ducerent : ita veluti authentice inter pænitentes recipiebantur; (b) multis privabantur privilegiis in ordine religioso et civili : stantes ad portas ecclesiæ, vel intra ecclesiam speciali loco admissi, eucharistico sacrificio assistere non poterant; neque nup­ tias inire aut matrimonio jam inito uti; nec etiam honores ambire, militiam aut negotium exercere 3; (c) variis autem mortificatio­ nibus corpus suum afficiebant, balneis et lautis epulis renun­ tiabant ; brevi somno contenti, diuturnae orationi vacabant, eleemosynis suæ conditioni proportionatis peccata redimentes. (B) Huic public» pænitentiæ tola Ecclesia cooperabatur non solum piis exhortationibus, sed etiam veniam a Deo petendo pro pænitentibus : hæc fuit veluti prima origo indulgentiarum. 695· (C) Quando pænitentia sufficiens judicabatur, absolutio ab Episcopo concedebatur, quæ consistebat in impositione manuum cum oratione quæ veniam peccatorum significabat. Hæc autem cuique pænitenti semel tantum dabatur, ne frequentiori conces­ sione fideles ad multiplicanda peccata induci viderentur. Generatim semel in anno sollemniter coram fidelibus coadunatis absolutio concedebatur, et quidem in Cœnâ Domini, juxta usum romanum. 1 Hæc disquisitio, quæ ad demonstrationem thesis minime necessaria est, ad eam confirmandam haud parum inservit. — Cfr. Tertul., De pænitentiâ, De pudicitiA; Philosophoumenay IX, 12; E. Preuschen , * TertuHians Schriflen De pænitentia und de pudicitia, init Biicksicht auf Bussdisziplin untersuchty Giessen, 1890; E. Rolffs , * Das Indulgent-Edict des romischen Bischofs Kaliist kritisch untersucht und reconstruiert, Leipzig, 1893; A. d’Alès, op. cit., p. 422-455; G. Rauschen, op. cit.y 1. II, § II; P. Galtier, th. XIV, XV. ’ Quam laboriosa fuerit hujusmodi pænitentia, describit Tertullianus, De 3 Ita Papa Siricius, ad Himerium scribens, ep. I, 5, P. L.y XIII, I137»eos carpit “qui aéiâ pænitentiâ tanquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes et militiæ cingulum et ludicras voluptates et nova conjugia et inhibitos denuo appetivere concubitus”, 'Λ CAPUT I. Si vero urgebat periculum mortis, statim absolvebantur ægroti, ne absque communione e sæculo exirent *. Conclusio. Antiquitus sicut nunc tres aôlus pænitentis require­ bantur, sed primæva Ecclesia magis satisfactioni insistebat. 696. a3 Quaestiones disputatae. Hodie tamen, inter catholicos auc­ tores, duæ præcipuæ quæstiones agitantur : (a) num, per aliquod tempus, in universâ Ecclesiâ, absolutio tribus maximis peccatis denegata fuerit; (b) num, quinque prioribus sæculis, præter pæni­ tentiam publicam, viguerit etiam pænitentia privata. 697. (A) Ad primum quod speélat : (a) auétores maximi ponderis, ut Morinus, d Aubespine, Juenin, Petavius, Sirmond, Funk, Vacandard, Batiffol, putant Ecclesiam, per tria priora sæcula absolutio­ nem denegasse reis apostasiæ, fornicationis et homicidii’, etiam in articulo mortis, eos remittens judicio Dei simulque preces fundens ut Deus eis ignosceret. — Quod probant : ex Tertulliano; hic enim asserit Callistum primum fuisse qui moechis veniam daret, et ita non sibi consistere, quia idololatris et homicidis absolutionem denegare pergit 3; ex 5. Cypriano, qui testatur quosdam ex episco­ pis africanis adulteros absolvere noluisse < ; ex concilio Illiberitano (an. 306), can. 1, ubi dicitur : “ Placuit inter eos qui post fidem baptismi salutaris adultâ ætate ad templum idoli idolaturus acces­ serit, et fecerit, quod est crimen capitale, quia est summi sceleris placuit nec in finem eum communionem accipere ” 5; ex concilio Arelatensi (an. 314), can. 22, ubi similia habentur; ex Origene, qui reprehendit sacerdotes absolventes, ex ignorantiâ canonicæ disciplinæ, tria præfata deliéta6. Ergo, inquiunt, in Ecclesiâ tum 1 Quod constat ex ep. S. Innocentii I ad Decentium, episcopum Eugubinum (P. L., XX, 559) : “ De pænitentibus autem, qui sive ex gravioribus commis­ sis, sive ex levioribus pænitentiam gerunt, si nulla interveniat ægritudo, quinti feriâ ante Pascha eis remittendum Rornanæ Ecclesiæ consuetudo demonstrat. Ceterum de pondere æstimando deli&orum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem pænitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cùm viderit congruam satisfactionem suam. Vel si quis ægritudinem incurrerit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschæ relaxandum, ne de sæculo absque communione discedat * Morinus, op. cit., lib. X, c. 1-3; d’Aubespine, De vel. Ecclesia ritibus, c. 2; Juenin, De ponit., q. VII, c. I, a. 2, § I; Petavius, in notis ad Epiphanii hæres. 59, ad calcem ejus operum; Sirmond, Hist, panit. publica, c. 1; Funk, Theol. Quartalschrift, p. 432 sq.; Vacandard, in Rev. du clergt franf., L XX, 1899, p. 575 sq.; Batiffol, op. cit., p. 215. 1 Tertul., De pudiciiiâ, c. 5-6; P. L., L II, p. 987-991. 4 S. Cyprian., ep. 52 ad Antonianum, n. 21. s Ap. Bruns, op. cit., L II, p. 2. * Orig., De oratione, c. 28, P. G., t. XI, p. 528-529. < DE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. 45 Latinâ tum Græcâ, praxis viguit, usque ad quartum sæculum, veniam denegandi horum criminum reis. 698. (b) Aliunde multi theologi, inter quos Stufler, A. d’Alès, P. Galtier, docent nunquam in Ecclesiâ praevaluisse praxim univer­ salem graviorum criminum, in fine vitæ, absolutionem denegandi ». Quod probant duplici argumento : indirefle, auéloritate C. Tri­ dentini definientis confessionem sacramentalem necessariam esse jure divino; ex quo infertur Ecclesiam non potuisse pænitentibus denegare, præsertim in articulo mortis, tam necessarium sacramen­ tum; direfle, exhibendo testimonia Patrum, præsertim Hermae, S. Cypriani, S. Paciani, S. Cælestini, S. Leonis, etc., quæ supra retulimus. Ad auéloritates allegatas respondent : Tertullianus calumniatur Callisti doétrinam, forte ad imminuendam ejus auéloritatem apud Afros ; 5. Cyprianus affirmat quosdam episcopos, non autem om­ nes, absolutionem moechis denegâsse; concilia superius allegata loquuntur de communione, non autem de absolutione denegandâ. 699. (c) Judicium de hàc controversia. Hic non agitur de re dogmatica, sed historicâ et disciplinari, quæ ex faflis dirimenda est Hæc autem sunt satis obscura. Certum videtur, mediante sæculo secundo, absolutionem denegatam non fuisse ob præfata peccata, ut constat ex auétoritate Hermæ. Pariter omnes concedunt jam a sæculo quarto horum peccatorum reservationem aboletam fuisse, in plerisque saltem ecclesiis. Sed res dubia manet quoad finem sæculi secundi et initium tertii. ôl· Irenœus et Clemens Alexan­ drinus supponunt suo tempore adulterium et homicidium condo­ nari posse’. Attamen, attentis testimoniis supra allatis, n. 679, valde probabile est, per aliquod breve tempus, horum peccatonim condonationem judicio et misericordiaè Dei fuisse reliétam in qui­ busdam ecclesiis, ut fideles ab istis deliétis deterrerentur; Callistum vero hanc praxim reprobâsse praecipue quoad adulteros, ne forte in desperationem venirent, et mox reservationem sublatam fuisse quoad duo alia peccata. Ceteroquin pænitentia pro istis delicStis imponebatur, et delinquentes veniam consequebantur per contri­ tionem perfeétam. 1 Palmieri, th. 9, p. 92; De San, η. 2ii sq.; Pignataro, op. cit., p. 106 sq. ; Pellé, Le Tribunal de la Pinitence, thèse, Paris, Oudin, 1903, p. 86-136; G. Esser, Die Bussschriften Tertullians, 1905; Stufler, in Zeitschriftf. Kath. Theol., 1908, p. 1-48; A. d'Alès, op. cit., p. 228 sq. ; P. Galtier, th. XIII. 8 S. Iren, 1. cit ; Clemens Alex., Quis dives salvetur, c. 47, P. G., t IX, p. 647-651, ubi narrat S. Joannem in Ecclesiam recepisse quemdam latronum ducem, antea a se baptizatum, ideoque supponit homicidium non esse irre­ missibile. 46 CAPUT I. 70α (B) Quoad pænitentiam privatam, duplex pariter viget opinio. (a) Theologi, de quibus supra », tenent prioribus sæculis duplex fuisse pænitentiæ genus : pænitentiam publicam pro publicis gra­ vioribus deli&is, privatam vero pro occultis. Quod probant : 1) a priori: nam, si obligatio viguisset publice confitendi peccata occulta, aut publice pro eis pænitendi, sigillum sacramentale fuisset violatum; insuper pænitentia publica semel tantum conce­ debatur, ideoque, sublatâ pænitentia privata, nulla esset spes veniæ pro recidivis. 2) Ex quibusdam failis : Cerdon, hæreticus, a S. Ireneto1 describitur tanquam “ in Ecclesiam veniens et exomologesim faciens... modo quidem, latenter docens (hæresim), modo vero exomologesim faciens ”; atqui pænitentia publica semel dabatur; ergo hic agitur de privatâ exomologesi. Idem fere nar­ ratur de Marcione, qui, semel et iterum ex Ecclesiâ ejeôtus, tan­ dem pænitentiam subiit, pacem postea recepturus 3. — Præterea C. Niccenum, can. 13, statuit ut omnibus moribundis (ideoque relapsis) non denegetur sacra communio; ergo eis prius ministra­ batur pænitentia, eaque privata. 701. (b) Ex adverso autem critici, de quibus supra, negant per quatuor saecula fuisse pænitentiam privatam a publicâ distinc­ tam**. Agnoscunt quidem confessionem peccatorum generatim fuisse occultam et auricularem; sed satisfaflio seu pænitentia sem­ per publica erat; idem dicendum de absolutione, si excipias casum morientium : tunc enim peccatorum condonatio privatim fiebat Etenim : 1) quoties Patres quatuor priorum sæculorum de pænitentiâ agunt semper eam describunt ut publicam. 2) Pænitentia privata non exhibetur nisi quarto exeunte sæculo in Oriente, quando Neblarius (381-398) pænitentiarios abolevit, occasione cujusdam scandali^; in Occidente autem, sæculo sequenti. 3) Pau­ cissima faéta in contrarium allegata nil probant : Cerdon et Mar­ cio, hæretici, non aliam exomologesim susceperunt nisi publicam, quæ sola tanto crimini competebat, sed, propter inconstantiam suam, pluries eam abruperunt; ex canone Nicceno nihil aliud infer­ tur nisi condonationem peccatorum moribundis concedi privatim, 1 Cfr. S. Harent, in Eludes des PP. Jisuites, L LXXX, 1899, p. 577, et t. LXXXII, 1900, p. 577; A. d’Alès, op. cil., p. 422-455. * S. Iren., C. Hares., 1. III, c. 4, P. G., t. VII, p. 857. 3 Tertullianus, De prascript., c. 30, P. L., t. II, p. 42. * Quorum argumenta exponit Vacandard, in Rev. du Cl. français, L XXIX, 1900, p. 258-264. 5 Quod narrant Socrates, H. E., L V, c. 19, P. G., L LXVII, p. 613 sq., et Sozomenes, H. E, I. VII, c. 16, P. G., t LXVII, 1457 sq. DE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. 47 per modum privilegii, sed exinde minime probatur modo generali pro aliis Christianis viguisse pænitentiam privatam; immo, si mori­ bundi supervixerint, juxta Condi. Arausicanum /, can. 3, in ordine pænitentium stare debebant, ideoque pænitentiam agere publicam. 702. (c) Judicium de hâc controversies In re tam difficili et obscurâ, hæc animadverte liceat : — 1) Pænitentiæ publicæ subjicie­ bantur non solum tria maxima peccata, nempe apostasia, fornicatio et homicidium, sed etiam alia minora, quæ ut mortalia existima­ bantur; quod testatur 5. Cyprianus : “ Cum in minoribus peccatis agant peccatores pænitentiam, justo tempore et secundum disci­ plinae ordinem ad exomologesim veniant, et per manûs impositio­ nem episcopi et cleri jus communionis accipiant ”x. 2) Pæniten­ tia publica vere erat sacramentalis, quippe quæ tota tenderet in remissionem peccatorum non solum quoad poenam, sed etiam quoad culpam per ministerium et absolutionem sacerdotis, inter­ cedentibus cum eo fidelibus, ut constat ex superius diCtis de exo­ mologesi, et ex dicendis de absolutione. 3) Moribundis concede­ batur absolutio sacramentalis, etiam antequam canonicam pæni­ tentiam absolverint, ut reconciliati cura Deo e vita excederent; insuper aliquando, ob confessorum et martyrum intercessionem, tempus pænitentiæ abbreviabatur. 4) Extra hos casus, valde pro­ babile est absolutionem concessam esse pro minoribus deliCtis quæ publicæ pænitentiæ non subdebantur a. Art. II. De ministro potestatis clavium. Ex didis jam inferri potest non omnibus christianis com­ petere potestatem clavium : cùm enim hæc ipsam conscien­ tiam fidelium attingat, peccataque remittat etiam coram Deo, evidens est eam exerceri non posse nisi ab iis qui divinitus deputati sunt ad fideles sanctificandos. Ad eam sxercendam duplex requiritur potestas, juxta Tridentinum\ nempe potestas ordinis et jurisdictionis. § I. De potestate ordinis ad remittenda peccata. 703. i° Errores, (a) Montanistce potestatem clavium tribuebant solis pneumaticis seu spiritualibus, id est iis qui Spiritu SanCto 1 S. Cyprian., ep. 9, n. 2, P. L., t. IV. p. 251. » Tertullianus enim concedit {De pudicitiâ, XVIII, 18) fideles posse pro “levioribus delidlis veniam ab episcopo consequi”. J Sess. XIV, cap. 7, Denz. Bann., 903 (782). 48 CAPUT I. inspirabantur; (b) ll'aldenses et Wicleffita bonis sive laicis sive sacerdotibus eamdem concedebant; (c) Protestantes liberales tenent primis Ecclesiæ sæculis ; testatem clavium exercitam fuisse a charismaticis, id est, a fidelibus speciali dono seu charismate gau­ dentibus. 704. 20 Thesis : Soli sacerdotes, id est episcopi et pres­ byteri, sunt ministri potestatis clavium, seu valide pos­ sunt a peccatis absolvere. De fide est ex Tridentino 1 : “ Si quis dixerit, sacerdotes, qui in peccato mortali sunt, potestatem ligandi et solvendi non habere; aut non solos sacerdotes esse ministros absolu­ tionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse diôtum : “ Quæcumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo; et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo”; et: “Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt” : quorum verbo­ rum virtute quilibet absolvere possit peccata, publica qui­ dem per correptionem duntaxat, si correptus acquieverit; secreta vero per spontaneam confessionem; A. S. ” (A) Scripturâ probatur, nempe ex duobus textibus a Tridentino allegatis, quos supra (nn. 665-668) declaravimus. Ex his enim constat potestatem apostolis eorumque succes­ soribus collatam, modo judiciali exercendam esse. Jamvero auéioritate judiciali non gaudent omnes fideles, sed solum ii qui Ecclesiæ præsunt Et sane Apostolis, non vero indiscriminatim omnibus discipulis, Christus promisit et contulit clavium potestatem. (B) Traditione. S. Ignatius non promittit peccatoribusremissionem peccatorum nisi redeant ad episcopumTer­ tullianus, adhuc catholicus, exomologesim describens, dicit peccatores “presbyteris advolvi" 3; S. Cyprianus, Tertulliani discipulus, peccatores ad pænitentiam hortatur, “ dum satisfaéiio et remissio faéta per sacerdotes apud Dominum grata est ” 4. Alii cum S. Ambrosio explicite dicunt apostolis et sacerdotibus incsse potestatem remittendi peccata 5. 1 Sess. XIV, can. 10, Denz.-Bann., 920 (798). — Cfr. Codex, can. 871. ■ Ad Philadelph., 3, 2, JourneI, 56. 3 De Penii., n. 9, JourneI, 315. — 4 Dt lapsis, c. 28, JourneI, 553. 5 De Penii., lib. T, c. 2, JourneI, 1297. DE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIÆ COLLATA. 49 Per quatuor priora sæcula, potestas clavium fere exclusive ab episcopis exercebatur; quarto autem sæculo, presbyteris quibusdam, nempe pænitentiariis, concessa est auctoritas confessiones audiendi et peccatores absolvendi; a quinto ad oélavum saeculum hæc potestas ad plures alios presbyteros extensa est; et jam a sæc. VIII ad omnes sacerdotes x. Solvuntur difficultates’. (A) Pauca tantum animadvertere liceat de pneumaticis. Non diffitemur quidem quosdam, in primævâ Ecclesiâ, specialibus charismatibus fuisse donatos, quæ describun­ tur a S. Paulo; sed nullibi dicitur ipsis concessam esse potestatem remittendi peccata. — Tertullianus, jam montanista faétus, hanc potestatem spiritualibus adscribit, sed, non obstante ejus ingenio,, hæc assertio mox universim reprobata fuit, etiam a S. Cypriano, ejus discipulo. Nil igitur exinde deduci potest contra nostram thesim. 705. (B) Nonnulli objiciunt confessores et martyres privilegium obtinuisse libellos pacis concedendi, ideoque remissionem peccato­ rum. — Ex epistolis S. Cypriani evidenter constat hanc martyrum intercessionem fuisse quidem unum e motivis propter quæ pæni­ tentia mitior aut brevior imponebatur, sicut hodie vi communionis saniorum conceduntur indulgentiæ, sed minime fuisse veram absolutionem a peccatis; episcopos autem judicasse quibusnam et quandonam reconciliatio concedi debeat 3. Jamvero hæc doétrina approbata fuit non solum ab episcopis africanis, sed etiam ab Ecclesiâ Romana, ut jam supra notavimus, n. 687. 706. (C) Alia tamen difficultas exsurgit ex interventu diaconorum in administratione pænitentiæ. S. Cyprianus, de lapsis scribens qui in periculo mortis erant, dicit eos exomologesim facere posse apud presbyterum, aut, si presbyter desit, apud diaconum .* Hic agitur de reconciliatione externâ cum Ecclesiâ, quæ quoad peccatores, præcedere debebat administrationem viatici. Quæstio enim erat de lapsis qui libellum pacis a martyribus acceperant, simulque gravi infirmitate laborabant, et in periculo mortis versa­ bantur. Episcopus permittit presbyteris, et, si desint, diaconis pænitentiam infirmis dare per impositionem manuum, ut, pænitentiâ acceptâ, atque acStu contritionis elicito, morituri possint communionem accipere, et ita ad Dominum accedere cum pace. 1 Tixeront, III, 253. ’ P. Laurain, De l'intervention des laïques, des diacres et des abbesses dans l'administration de la Pénitence, 1897. 3 Epistolce 9, 10, II, 13, 17, 26, 30, etc., P. L., t. IV, pp. 252, 255, 257, 260, 270, 304-305. — 4 Epist. 12, P. L., t IV, p. 259. 50 CAPUT I. 707. (D) Objicitur etiam aliquando monachos, qui sacerdotio ini­ tiati non erant, confessiones audiisse. Resp. Fatemur equidem Medio Ævo, præsertim in Oriente, rem aliquando se ita habuisse, quia videlicet populus Christianus, pravis moribus sæcularium sacerdotum scandalizatus, regularibus peccata confiteri saepe mallebant, etiam iis qui sacerdotes non erant : hic autem erat abusus ex ignorantiâ ortus qui non diu perseveravit. » 11 5 h 708. (E) Urgent : Medio Ævo invaluit usus ut in periculo mortis, deficiente sacerdote, confessio laicis fieret 1 ; hanc praxim commendârunt doctissimi theologi, immo ejus necessitatem do­ cuerunt, v. g., Lanfrancus ’, Petrus Lombardus 3, Rob. Pullus «, Albertus Magnus s, 5. Thomas 6, aliique; ergo etiam laici absol­ vere possunt Resp. Præfati Do€tores minime docent laicos potestatem habere absolvendi, quamvis teneant, in casu necessitatis, utile aut necessarium esse peccata laico confiteri. Hanc opinionem accepe­ runt ab auétore libri de verâ et falsâ pænitentiâ, qui 5. Augustino immerito adseribebatur; en verba Pseudo-Augustini6 : “Qui vult confiteri peccata ut inveniat gratiam, quærat sacerdotem qui sciat ligare et solvere... Tanta itaque vis est confessionis, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo... Etsi ille cui confitebitur, potesta­ tem solvendi non habeat, fit tamen dignus venià ex sacerdotis desi­ derio, qui crimen confitetur socio ”. Ex quo sequitur laicos potestate absolvendi carere. Idem tenet S. Thomas (1. c.) ubi dicit : “ Sed quando necessitas imminet, debet facere pænitens quod ex parte suâ est, scilicet conteri, et confiteri cui potest; qui, quamvis sacramentum perficere non possit, ut faciat id quod ex parte sacerdotis est, absolutionem scilicet, defeétum tamen sacerdotis summus sacerdos supplet Laici igitur, dum con­ fessiones audiebant in casu necessitatis, potestate absolvendi non gaudebant; sed Christus ipse, occasione hujus humilis confes­ sionis, remissionem peccatorum bene dispositis impertiebatur. Attamen, propter hunc interventum, diaconi a quibusdam theo­ logis hujus ætatis vocabantur ministri extraordinarii sacramenti Pænitentiæ 8. * A. Teetaert, La confession aux laïques dans ΓEglise latine depuis le VIII* siicle jusqu'au XIV·, Bruges, 1926; Diet. Thiol., t. I, p. 183-189. * De Celandâ confessione, P. L., t. CL, p. 629 sq. 3 Sentent., lib. IV, dist 17. 4 Sentent., lib. VI, cap. 51, 301-302, P. L·, L CLXXXVI, p. 897. 5 lu IV Sentent., dist. 17, art. 58-59. — 6 Supplent., q. 8, a. 2, ad I. — 8 A. Vacant, Diet, de Thiol., I, p. 182-189. A ♦ DE POTESTATE CLAVIUM ECCLESIA COLLATA. § II. De 51 potestate jurisdictionis. 709. 1° Praenotanda. (A) Notio jurisdictions. (a) JurisdiCb'o ecclesiastica in genere definitur potestas regendi subditos ad finem supernaturalem. Triplex est : legislativa, ad leges ferendas, judiciaria, ad sententias auCloritative ferendas, et coaCliva, ad pcenas infligendas. (b) Jurisdictio, quæ ad sacramentum Pænitentiæ requi­ ritur, est judiciaria, cùm hoc sacramentum sub formâ judi­ ciali ministretur, et quidem fori interni, cùm direCte et primario privatam cujuslibet fidelis utilitatem respiciat, immo et fori pœnitentialis, ut sic distinguatur a jurisdictione fori interni extra-pœnitentialis, quæ extra confessionem sacramentalem exerceri potest, v. g., dispensando in voto, tollendo censuram cum effeCtu in foro interno tantum. (c) Unde jurisdiCtio confessarii definiri potest potestas supernaturalis, externo superioris aCtu collata, quA sacerdcs judicium exercere potest erga subditos in foru interno ac pænitentiali. Confertur autem designando subditos in quos exerceri valeat potestas absolvendi, vel locum ubi legitime exerceatur. (B) Erravit Synodus Pistoriensis asserens non esse necessarium, sed tantùm conveniens, ad validitatem absolutionis, ut confessarius jurisdictione polleatx. 710. 20 Thesis : Præter potestatem ordinis requiritur, ad validam absolutionem, potestas jurisdictionis, quæ non accipitur vi solius ordinationis, sed superiorum ecclesiasticorum concessione. (A) Prius, videlicet jurisdictionem ad validam absolutio· nem requiri, (a) docet Tridentinum a, praeludente Decreto ad Armenos 3 : “ Minister hujus sacramenti est sacerdos habens auCtoritatem absolvendi, vel ordinariam, vel ex commis­ sione superioris”; id est, jurisdiClionem ordinariam aut delegatam; (b) confirmat rat. theol. : siquidem potestas remittendi vel retinendi peccata per modum judicii exer­ cetur; atqui potestas judicialis valide exerceri nequit nisi in 1 Denz., n. 1537 (1400). — * Se<«. XIV, cap. 7. Denz.-Bann., 903 (782). 3 Denz.-Bann., 699 (594)· — Cfr. Codex, can. 872. 52 CAPUT L — DE POTESTATE CLAVIUM, ETC id est in eum qui judicis auéloritati seu jurisdic­ tioni subjeéhis fuit a legitimo superiore : si enim judices indiscriminatim quaslibet causas traélarent, nulla esset inferiorum ac superiorum subordinatio, sed totus justitiae ordo turbaretur. (B) Posterius autem, videlicet hanc jurisdictionem non conferri vi solius ordinationis, sed superiorum concessione, ex jam probatis sequitur. Nam Tridentinum (1. c.), decla­ rando absolutionem sacerdotis jurisdiéb'one carentis esse nullius valoris, supponit aliquem sacerdotem posse juris­ dictione carere; atqui si jurisdiétio vi solius ordinationis haberetur, amitti non posset. subditum, 711. 3· Corollaria. (A) JurisdiClio variis modis limitari potest a superioribus, prcesertim a R. Pontifice. Qui enim jurisdictionem concedere possunt vel non, a fortiori possunt eam conferre modo plus minusve limitato, quoad homines, quoad locum, quoad tempus, quoad peccata. Ait enim Tridentinum 1 ; “ Magnopere ad Chris­ tiani populi disciplinam pertinere sanétissimis Patribus nostris visum est, ut atrociora quædam et graviora crimina non a quibus­ vis, sed a summis dumtaxat sacerdotibus absolverentur ”, (B) Certissimum est jurisdictionem requiri etiam ad absolutionem peccatorum venialium Hoc quidem negarunt multi veteres theologi, etiam primi nominis, ut S. Thomas et Scotus 3, quia venialia etiam aliis sacramentis, in quibus non requiritur juris­ dictio, remitti valent Sed Innocentius XI < injunxit episcopis non permittere “ ut venialium confessio fiat simplici sacerdoti non approbato ab episcopo aut Ordinario”; insuper Codex juris canonici,in can. 872,inter peccata non distinguit.Et merito,cùm etiam venialia in sacramento Pænitentiæ remittantur per modum judicii. 1 Sess. XIV, cap. 7, Denz.-Bann., 903 (782). 3 Pauci cum Ballerini, Opus Morale, De Pænit., n. 555, contrarium tenebant et decretum Innocenta intelligebant de liceitate, non autem de validitate absolutionis. 3 S. Thomas, In IV Seni., dist. 18, q. 2, a. 3, sol. 1, ad 3; Scotus, In IV Sent., dist. 18, q. 4, a. 2, sol. 3. 4 Decreto Cùm ad aures, apud Denz., n. 1150 (1086). Caput if. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. Potestas clavium, modo judiciali exercenda, quosdam aélus supponit ex parte pænitentis. Tres vero aélus prae­ cipuos exomologesis superius descripta complectebatur : confessionem peccatorum coram Dei ministris ; contritionem seu peccati odium et detestationem; satisfaflionem, id est, longam et laboriosam deliéti expiationem : de quibus seorsim dicendum. Art. I. De confessione peccatorum. 712. Status quaestionis. i° Confessionis notio. (A) In veteri Lege, agnoscebatur quædam peccatorum confessio, et quidem multiplex : — (a) Confessio Deo faita, ad facilius remissionem peccatorum obtinendam : “ Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur”1; (b) confessio generalis quâ supremus Pontifex iniquitates populi Israel semel in anno publice recitabat : “ Tunc offerat hircum viventem; et posita utrâque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel ” (c) confessio magis specifica, quæ fiebat sacerdotibus, quando sacrificium pro peccato offereba­ tur, quia viétima diversa erat pro peccatorum diversitate, vel etiam quando restitutio facienda erat >. (d) Judæi, qui a Joanne baptiza­ bantur, sua peccata confitebantur**, ut sic efficacius propositum pænitentiam agendi manifestarent : hæc autem confessio non erat sacramentalis 6. (B) Postquam vero institutum est pænitentiæ sacramen­ tum, confessio peccatorum fuit unus ex aélibus ad remissionem peccatorum requisitis, et sæpe vocata est exomologesis. Quæ vox apud Patres duo significat : totam aflionem pænitentia, seu longam et laboriosam seriem aétuum quibus remissio peccato­ rum obtinebatur ; et primam partem hujus pænitentiæ, nempe peccatorum declarationem, sive publicam, sive privatam. 1 Prov., XXVIII, 13; cfr. Eccli., IV, 31. — * Levit., XVI, 20-21. ’ Levit., IV, 3-35; V, I-13; VI, 1-7; Num., V, 6-7. — 4 Matt., Ill, 6. * Cfr. Vacant., in Dictionnaire de la Bible ( Vigour.), vocabulo Confession. 54 CAPUT II. Hoc ultimo sensu intellefta, confessio sacramentalis est accusatio propriorum peccatorum, post baptisma commis­ sorum, legitimo sacerdoti fafla, ad veniam absolutione con­ sequendam. 713. 2° Errores de confessionis necessitate. Hanc negârunt : (a) Illde/fus, dicens : “Si homo fuerit debite contritus, omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis”; quæ propositio damnata fuit a C. Constantiensi'; (b) Lutherus, qui tamen non sibi consistens, asserebat modo confessionem esse “cruentissimam car­ nificinam, quæ miseras torquet conscientias ”, modo “ affliélis conscientiis optimum remedium’”; (c) Calvinus1*3, qui contendit auricularem confessionem, prout existit apud Romanistas, non a Christo, sed ab Innocentia III in Cone. Lateranensi fuisse institu­ tam, et rem esse Ecclesiæ noxiam; (d) moderni Protestantes, etiam Ritualisiez, qui, licet ejus utilitatem agnoscant, tamen ejus necessi­ tatem rejiciunt4. 714- Argumenta, quibus hodierni protestantes divinam institutio­ nem simul et necessitatem confessionis impugnant, ab historia desumuntur et ad hæc reducuntur : (a) Inveniuntur quidem, apud auftores sacros et Patres, testimonia quædam de confessione : sed. ibi agitur de confessione coram Deo, non autem apud sacerdotes faétâ; (b) aliunde confessio, quam antiqui Patres commemorant, non est auricularis, nec proinde sacramentalis, sed publica et ad reparandum scandalum communitati datum; (c) a sæculo septimo, in Pcenitentialibus, describitur quidem auricularis confessio, sed ex modo quo peragitur, ex multis precibus recitatis, jejuniis ad hanc requisitis, aliisque adjunétis, clare colligitur eam fuisse valde extra­ ordinariam; (d) ceterum, etiam sæculo XII, de ejus necessitate dubitabatur, et quidam asserebant confessionem Deo faôtam suffi­ cere, quin opus esset sacerdotibus cônfiteri. Ex quibus patet non­ nisi sæculo XIII confessionem auricularem tanquam necessariam habitam fuisse5. 71S 3° Doctrina catholica. Contra hos errores, Tridentinum 6 exponit doctrinam catholicam : (a) De divinâ institutione et necessitate confessionis : “ Ex institutione sacramenti Pænitentiæ jam explicata, universa Ecclesia semper intellexit institutam etiam esse a Domino integram 1 Denzing., 587 (483). * Apud Moehler, Dic Symbolik, § 33. — J Cf. Instil., 1. Ill, c. 4 4 Morgan Dix*, op. cit., p. 90. 5 Quæ argumenta fuse exponit Lea*, op. cit., t. I, p. 168-273. 4 Sess. XIV, cap. 5. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 55 peccatorum confessionem, et omnibus post Baptismum lapsis jure divino necessariam existere : quia Dominus noster Jesus Christus, e terris ascensurus ad cælos, sacerdotes sui ipsius vicarios reliquit, tanquam praesides et judices, ad quos omnia mortalia crimina defe­ rantur, in quæ Christi fideles ceciderint : quo, pro potestate cla­ vium, remissionis aut retentionis peccatorum sententiam pronun­ tient. Constat enim, sacerdotes judicium hoc, incognità causà, exercere non potuisse, neque aequitatem quidem illos in pœnis injungendis servare potuisse, si in genere duntaxat, et non potius in specie, ac sigillatim, sua ipsi peccata déclarassent. Ex his colli­ gitur, oportere a pænitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem, conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint ”. Tria hic asseruntur : divina institutio confessionis, ejus necessitas, necnon ejus objectum, videlicet omnia peccata mortalia post baptismum commissa, quorum conscientia habetur. 716. (b) Quoad modum vero publicum, addit S. Synodus : confitendi, secretum aut “ Ceterum, quoad modum confitendi secreto apud solum sacerdo­ tem, etsi Christus non vetuerit, quin aliquis in vindiétam suorum scelerum et sui humiliationem, tum ob aliorum exemplum, tum ob Ecclesiæ offensæ ædificationem, deliéla publice confiteri possit; non est tamen hoc divino præcepto mandatum, nec satis consulte humanâ aliqua lege præciperetur, ut deliéta præsertim secreta, publica essent confessione aperienda. Unde, cùm a sanctissimis et antiquissimis Patribus, magno unanimique consensu, secreta confessio sacramentalis, quà ab initio Ecclesia sanfla usa est, et modo etiam utitur, fuerit semper com­ mendata; manifeste refellitur inanis eorum calumnia, qui eam a divino mandato alienam, et inventum humanum esse, atque a Patri­ bus in Concilio Lateranensi congregatis initium habuisse, docere non verentur”. % ‘ ■ 1 1 Ex quibus colligitur confessionem, sive secretam sive publicam, esse vere sacramcntalem; neque tamen expedire ut praecipiatur confessio publica deliClorum præsertim occul­ torum. Aliunde asseritur, etsi non definiatur, confessionem secretam ab initio Ecclesiæ in usu fuisse. Ad quod melius intelligendum, sciendum est hanc quæstionem diligenter a theologis et episcopis Concilii fuisse perpensam; quidam censebant secretam seu auricularem confessionem a Christo institutam esse; alii vero putabant Christum confessionem quidem instituisse, sed nullo modo determinasse utrum secreta an publica 3 esse deberet . * Concilium rem definire noluit, sed solummodo declaravit modum confitendi secrete non esse alienum ab institu­ tione Christi, id est, juxta Suarez', non esse contrarium nec repu­ gnare divino praecepto, immo esse consentaneum. Quare duplex erit thesis : prior de ipsâ confessione; poste­ rior de modo confitendi ; posteaque utilitatem confessionis ratione ostendemus. 717. Thesis r : Confessio sacramentalis est jure divino necessaria iis omnibus qui gravia peccata post baptis­ mum commiserunt, eisque obligatio incumbit omnia et singula mortalia peccata confitendi. De fide est ex Tridentino 3 .· “ Si quis negaverit confessio­ nem sacramentalem vel institutam vel ad salutem necessa­ riam esse jure divino, aut dixerit, modum secrete confitendi soli sacerdoti, quem Ecclesia Catholica ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et man­ dato Christi, et inventum esse humanum; A. S. — Si quis dixerit in sacramento Pænitentiæ ad remissionem peccato­ rum necessarium non esse jure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia, quorum memoria cum debitâ et diligenti praemeditatione habeatur, etiam occulta..., A. S. " 718. Explicatur. Diximus : (a) confessio sacramenta­ lis, abstrahendo a quaestione utrum publica sit an privata seu auricularis : utraque enim est sacramentalis; (b) jure divino necessaria, et quidem stricte, sub pœnâ damnationis; hæc autem necessitas oritur ex præcepto positivo, ideoque quasdam patitur exceptiones; (c) peccata mortalia, cùm venialia possint absque confessione remitti; (d) omnia autem mortalia etiam interna et occulta, et singula distincte accu­ sari debent, in quantum fieri potest. Hic autem notare expedit multa peccata, quæ hodie ut mortalia a theologis habentur, a quibusdam Patribus vocari venialia seu minuta : ita Casarius Arelat. inter minuta peccata commemorat juramenta, perjuria, detraôtiones, otiosos sermones, odium, iram, gulam, invidiam, etc.4; jamvero illa sola peccata accusare teneban­ tur fideles, quorum gravitatis conscii erant. * Cfr. Theiner, Ada genuina C. Trid., L I, pp. 531, 540, 549, 557, 562, 580, 592, etc. — ’ Suarez, De Pcenit., disp. XXI, seéL II, n. 12. ’ Sess. XIV, can. 6-7. — 4 Sermo 257, P. L., XXXIX, p. 2220. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 57 Fundamentum hujus doétrinæ in Scripturâ habetur; plena probatio ex Traditione desumitur. I, Confessionis Institutio et necessitas ex Scripturâ infertur’. 719. i° Ex verbis S. Matthœi de potestate clavium, necnon S. Joannis, circa potestatem remittendi et retinendi peccata : (a) Christus sacramentum Pænitentiæ instituit per modum judicii. Atqui tale judicium proferri nequit sine præviâ confessione omnium mortalium; nam judicium æquum et sapiens ferri non potest nisi causâ cognitâ, et quidem in particulari; et aliunde causa regulariter co­ gnosci nequit absque pænitentis confessione, qui solus pec­ cata sua secreta revelare potest, aut etiam externorum peccatorum veram malitiam, quæ ex interno aCtu volunta­ tis pendet. (b) Praeterea potestas Apostolis eorumque successoribus collata ampleélitur facultatem tum remittendi tum retinendi peccata. Porro ad hoc generaliter requiritur integra et dis­ tincta mortalium confessio : antequam enim spiritualis judex sententiam ferat, debet scire utrum peccata commissa fue­ rint an non, immo eorum numerum et gravitatem cognos­ cere, necnon peccatoris intimas dispositiones, ut prudenter judicare valeat utrum remitti an retineri debeant, et qualis satisfadio imponenda sit. 720. 2° Ex iisdem textibus colligitur nullum aliud esse medium obtinendi remissionem peccatorum præter confes­ sionem quâ peccata jurisdiôtioni pænitentiali subjiciuntur : (a) Etenim si Christus, sacrum tribunal instituendo, non praecepisset peccatoribus ad hoc recurrere, sacerdotum potestas illusoria esset; quis enim humili confessioni se sub­ mitteret, si aliud esset medium minus laboriosum? (b) Potestas peccata remittendi, utpote quaedam spe­ cialis attributio potestatis clavium, eamdem vim habet ac potestas clavium. Porro potestas clavium supponit 1 Cambier, De divinâ institutione confessionis (thesis), Lovanii, 1884; Pal­ mieri, th. 33, p. 401-419; L. de San, n. 756-780; Mangenot, Diet, de Théol., L ΙΠ, verbo Confession. 58 ei Μ SW - CAPUT II. vim obligandi omnes fideles in peccatum mortale post Baptismum lapsos, ut ad illam recurrant pro istiusmodi vinculi solutione : “ Tibi dabo claves regni cælorum; quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælo... Sicut enim nemo in domum, quæ clausa est, ingredi potest, nisi janitor ostium aperiat, ita nemo, cui porta caeli per peccatum mortale clausa est, regnum Dei ingredi potest, nisi porta a janitore, cui Christus claves tra­ didit, aperiatur; secus potestas clavium illusoria esset. (c) Confirmatur ex Johannei textûs ultimâ parte “ et quo­ rum retinueritis retenta sunt"; cujus sensus est : si retinue­ ritis vos, retineo et ego. Peccatum igitur non remittitur a Deo, Apostolis retinentibus; et ideo peccator Apostolicâ potestate eget pro veniâ assequendâ; nam aliter, Apostolis retinentibus, Deus non retineret, et vana evaderet Aposto­ lorum potestas. 721. In medium proferuntur quidam alii textus qui ad confessio­ nem sacramentalem speétare videntur; de quibus pauca adnotare liceat. (a) In libro Acluum (XIX, 18) legitur : “ Multique credentium veniebant conjitentes et annuntiantes aéhis suos”. Non pauci theologi, cum Bellarmino, putant hic agi de fidelibus et de confes­ sione sacramentali; nam graeca vox εξομολογούμενοι hic adhibita, ea est quâ Græci utuntur ad confessionem sacramentalem desi­ gnandam. Multi vero alii, quales sunt Beelen, Patrizi, tenent hic sermonem esse de Judæis et Gentilibus nondum baptizatis sed, ob visum prodigium, conversis et credere incipientibus; proinde non de confessione sacramentali, sed de illâ generali peccatorum accu­ satione, quæ baptismum praecedebat. Hanc ultimam sententiam ut probabiliorem habemus. (b) Allegantur etiam verba 5. Jacobi ' : “Confitemini ergo alter­ utrum peccata vestra”. Multi sane Patres’ et theologi hæc intelligunt de confessione sacramentali; proferuntur enim post verba de remissione peccatorum per sacram unétionem : sensus est igitur infirmos debere confiteri peccata sua, et vox alterutrum designat unum e sacerdotibus in praecedenti versiculo designatis. — Sed non pauci alii, ut Beelen, censent, hic agi de confessione faôtâ viro prudenti, ad petendum ab eo consilium et auxilium ejus orationis impetrandum. Quæ pariter interpretatio vere probabi­ lis est. ’ Jacob., V, 16. * Inter quos Origines, homil. 2 in Levit., P. G., t. XIT, p. 41g. DE PÆNITENT1S ACTIBUS. 59 II. Confessio sacramentalis Traditione probatur ». 722. Status quaestionis, (a) Contendunt Protestantes confessionem non esse jure divino institutam, cùm, etiam sæc. XII°, inter Doélores quæstio agitaretur utrum sacerdo­ tibus peccata confitenda essent an soli Deo. ut constat ex verbis Decreti Gratiani (1145) a. “Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Græci. Quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent, ut fere tota sanéla Ecclesia. Quod utrumque non sine magno fruitu intra sanétam fit Ecclesiam, ita dumtaxat ut Deo, qui remissor est peccatorum, peccata nostra confiteamur, et hoc perfeétorum est... sed tamen Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem ut salvemur. Con­ fessio itaque, quæ soli Deo fit, quod justorum est, purgat peccata. Ea vero quæ sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata”. (b) Respondemus autem : quando Gratianus Græcis opinionem tribuit soli Deo esse confitendum, id asserit ex Burchardo. qui et ipse hoc assertum desumpsit e Theodoro Cantuariensi. De hac quæstione facti deceptus est igitur auctor Decreti, sed ipse asserit sacerdotibus confitendum esse, ut docet fere tota sancta Ecclesia; et, nisi deceptus fuisset, vocem fere omisisset, et, cum tota Eccle­ sia, rem ut certam tradidisset. Tria præsertim stadia in confessionis historiâ delineari possunt : 1° quatuor prioribus sæculis prævalet pænitentia publica, cujus pars erat confessio peccatorum sive ptiblica sive occulta; 2° a quinto ad duodecimum, pænitentia minus rigorosa evadit, et confessio privata fit frequentior; 30 a sæ­ culo duodecimo, sola remanet privata confessio et satisfactio. Duo priora stadia delineare sufficit. 1° Confessio sacramentalis per quatuor priora sæcula floruit. Duplex argumentum afferemus : prius e tentiali; posterius e Patrum testimoniis. disciplinâpæni- 1 Morinus, op. cit.. lib. II; Palmieri, th. 33-35, p. 401-449; Cambier, op. cit.. p. 96-323; L. de San, n. 779-870; Pignataro, op. cit.. p. 25-56; Pellé, op. cit.. p. 279-449; Vacandard, La Confession sacramentelle dans l'Eglise primitive. Paris, Bloud, 1903, et ap. Mangenot, Diet, de ThÎol.. verbo Confession. — 3 De pcenitent.. dist. I, c. 90, p. 1189 ed Friedberg. Cfr. P. Galtier, op. cit.. n. 362-372. 60 CAPUT II. ————— 723· (A) Probatur argumento generali ex ipsâ pcenitentiali disciplina desumpto. Talis siquidem erat hujusmodi disciplina ut aliquam confessionem, sive publicam sive occultam, necessario supponeret. (a) Falla exponuntur. Disciplina pænitentialis consiste­ bat in complexu operum poenalium quæ Ecclesia christiano peccatori imponebat, et ex indole hujus obligationis necessi­ tas confessionis clare apparet. Etenim : 1) hæc obligatio erat strilltssima, sub pœnâ æternæ damnationis : quando fideles de severitate hujus pænitentiæ quere­ bantur, Patres respondere non dubitabant medium non dari inter hanc et poenas inferni; 2) aulloritate Dei ipsius imponebatur : quando martyres lapsis libellos praebebant quibus a pænitentiâ liberarentur, S. Cyprianus aliique episcopi id reprobabant, asseren­ tes neminem posse dispensare a lege divinitus statutâ; 3) obligatio pænitendi se extendebat ad omnia peccata quæ Ecclesia tanquam gravia existimabat, ideoque non solum ad gravissima crimina, sed ad communia deliéta, quæ a receptione sacræ communionis arce­ bant, v. g., furta, impudicitiae, fraudes, judicia temeraria, violatio fidei, etc.nec solum ad publica et externa, sed etiam ad occulta et interna, prout docet 5. Padanus: “Addo etiam non solum manus in homicidio pledti, sed et omne consilium quod alterius animam impegit in mortem; nec eos tantum qui thura mensis adolevere profanis, sed omnem prorsus libidinem extra uxorium thorum et complexus licitos evagantem 4) moduspænitendiarbi­ trio peccatoris non relinquebatur, sed ab ipsâ Ecclesiâ determina­ batur, nempe ab Episcopo aut ejus vices gerente. 724. (b) Conclusio eruitur. Porro hæc omnia necessario supponunt aliquam peccatoris confessionem episcopo fallam, sive agnoscendo veritatem peccatorum quæ audloritati ecclesiasticae denuntiata fuerant, sive spontanee confitendo delidta a se commissa : quomodo enim Ecclesiæ minister potuisset inter pænitentes accipere posteaque absolvere eos quorum delidla ejus judicio subjedla non fuerant? Ergo ex ipsâ institutione disciplinae pænitentialis constat thesis nostra, quæ ceteroquin multis Patrum testimoniis confir­ matur. ’ Tertul., DepudicitiA, c. i8, P. L., 1017; c. 19, P. L., 1028; S. Cyprian., epiit· IX, n. 2, P. L., IV, 251 ; S. Pacianus, Ep. ad Sempronianum, c. 24; P. L., XIII, 1079; Paranesis adpanit., c. 4, P. L., X1II, 1083. ’ Paranesis adpanit., c. 5, 6, 7, P. L., XIII, 1084 sq. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 61 725. (B) Probatur testimoniis Patrum. Antequam sin­ gula afferamus, praenotamus aliquem fuisse progressum in expositione hujus dogmatis et in praxi confessionis, i) Di­ vina institutio et necessitas confessionis non explicite, sed implicite tantum in allatis Scripturae textibus continentur : nonnisi modo generali et confuso designatur materia con­ fessionis. 2) De tempore quo urget confessionis præcep­ tum, de modo confitendi, secreto an publico, nil statuitur. 3) Tandem præceptum ligat tantum eos qui conscii sunt peccati mortalis; jamvero, ut supra ditShim est, n. 718, his temporibus tanquam minuta habebantur multa peccata quæ hodie, propter christianæ conscientiæ educationem, ut mortalia agnoscuntur; aliunde usus non vigebat confitendi venialia, devotionis causâ. 4) Ex altero capite, non pauci peccatores a confessione deterrebantur ob laboriosam et diuturnam pænitentiam quæ tunc imponi solebat; et, cum nullum speciale tempus præfiniretur ad confessionem insti­ tuendam, multi eam plus æquo differebant. Confessio igitur minus frequens erat quàm nostris tempo­ ribus, ideoque non sæpe a Patribus commemoratur. 726. (a) Sceculo secundo, S. Irenæus de confessione loqui­ tur tanquam necessariâ ad gratiam recuperandam. Narrat enim quasdam mulieres a Marco, mago et hæretico, fuisse corruptas, et addit : “ Hæ sæpissime conversæ ad Ecclesiam Dei, confessæ sunt et secundum corpus exterminatas se ab eo velut cupidine, et inflammatas valde illum dilexisse”1. Hanc autem confessionem esse necessariam infertur ex sequentibus : “ Quædam quidem etiam in manifesto exomologesim faciunt; quædam autem reverentes hoc ipsum, in silentio sensim semetipsas retrahunt, desperantes a vita Dei*; nam quæ, ob pudorem, peccata sua confi­ teri noluerunt, gratiam Dei non receperunt et in desperationem lapsæ sunt. 727. (b) Sæculo tertio, plura jam habemus testimonia, in Ecclesiâ tum latinâ tum græcâ, non solum de confessione publicâ, sed etiam de privatâ. 1) Publicam confessionem describit 5. Cyprianus .· “ Confitean­ tur singuli, quæso vos, fratres dileétissimi, deliétum suum, dum « Contra hares., 1. I, c. 13, n. 7, P. G., t. VII, p. 587. • Ibid., n. 7, p. 591. i 62 |· » CAPUT II. adhuc qui deliquit in sæculo est, dura admitti confessio ejus potest, dum satisfaélio et remissio faéla fer sacerdotes apud Dominum grata est ” *. Ibidem ‘ laudat eos qui, licet idololatriam externe non commiserunt, “ quoniam tamen de hoc cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentur Hic sane agitur de confessione sacramentali faétâ sacerdotibus, et in quâ manifestantur etiam interna peccata seu cogitationes. 2) Origenes de variis mediis loquens quibus obtineri possit pec­ catorum remissio, sacramentalem confessionem sic commemorat’ : “ Est adhuc et septima, licet dura et laboriosa per pænitentiam remissio peccatorum, cum lavat peccator in lacrymis suis stratum suum, et fiunt ei lacrymæ panes die ac noéte, et cum non erubescit sacerdoti Domini indicare peccatum suum et quærere medicinam”... Hujus confessionis necessitatem diserte asserit atque comparatione illustrat4 : “ Vide ergo quid edocet nos Scriptura divina, quia opor­ tet peccatum non celare intrinsecus. Fortassis enim sicut ii qui habent intus inclusam escam indigestam, aut humoris vel phlegma­ tis stomacho graviter et moleste immanentis abundantiam, si vomue­ rint, relevantur; ita etiam hi qui peccaverunt, si quidem occultant et retinent intra se peccatum, intrinsecus urgentur, et propemodum suffocantur a phlegmate, vel humore peccati. Si autem ipse sui accusator fiat, dum accusat semetipsum et confitetur, simul evomit et deliélum, atque omnem morbi digerit causam 3) Quibus verbis addi possunt quæ scribit 5. Petrus Alexandri­ nus de occulto raptore5 : “Deinde per confessionem peccatum suum sacerdoti manifestans, nitens in contrarium, eleemosynas sci­ licet faciens, curabit infirmitatem 728. (c) Sæculo quarto, frequentius adhuc Patres de utroque confessionis genere disserunt.' 1) Ita, apud Latinos, S. Ambrosius, ad pænitentiam et confessio­ nem peccatores sic hortatur : “ Et nos ergo non erubescamus fateri Domino peccata nostra. Pudor est ut unusquisque crimina sua prodat; sed ille pudor agrum suum arat, spinas tollit perpetuas4... Sed si vis justificari, fatere deliétum tuum. Solvit enim criminum nexus verecunda confessio peccatorum Hic autem agi de con­ fessione non soli Deo faétâ, sed etiam ejus ministris, ex sequentibus patet8 : “Nonnulli ideo poscunt pænitentiam, ut statim sibi reddi -communionem velint. Hi non tam se solvere cupiunt quam sacer­ dotem ligare : suam enim conscientiam culpâ non exuunt, et sacer- 3 Hennit. in Levit., II, 4, P. G., L XII, p. 418. 4 Homil. II in Pt. XXXVII, n. 6, P. G., XII, 1386; Kirch, n. 216. 5 Ap. Mai, Spicilegium Romanum, t. VII, p. 465. 6 De punitent., 1. II, c. I, P. L., t XVI, p. 457. 1 Ibid., c. 6, p. 507. — · Ibid., c. 9, p. 517-518. ■S· y.-.·. .Λ«{ ·· 41.·.^/·--· DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 63 dotis induunt, cui praeceptum est : Nolite sanâlum dare canibus ”... Ibi enim supponitur sacerdotes esse judices, eosque peccato ligari, si citius absolvunt. S. Pacianus, qui tam explicite asseruerat potestatem remittendi peccata sacerdotibus inesse, supra n. 690, non minus diserte confes­ sionis, etiam occultorum peccatorum, necessitatem urget : “ Quid facies, tu qui decipis sacerdotem? Qui aut ignorantem fallis, aut non ad plenum scientem probandi difficultate confundis? Rogo ergo vos, fratres, etiam pro periculo meo, per illum Dominum quem occulta non fallunt, desinite vulneratam tegere conscientiam. Pru­ dentes ægri medicos non verentur, ne in occultis quidem corporum partibus etiam secaturos, etiam perusturos... Peccator timebit? Peccator erubescet perpetuam vitam praesenti pudore mercari?... Quod si fratrum oculos erubescitis, consortes casuum vestrorum timere nolite” ’. 729· 2) In Ecclesià Orientali, hæc notatu sunt digna. Aphraates, sapiens Persa diétus, de pænitentiæ et confessionis neces­ sitate ita loquitur (an. circiter 340) : “ Ita eum qui a Satana per­ cussus fuit, non debet pudere deliélum suum confiteri, illudque relinquere, et pænitentiam in remedium postulare. Qui vulnus suum prodere erubescit, gangraena corripietur, totumque corpus damno inficiet; quem autem non pudet vulnus manifestare, sanabi­ tur et ad praelium iterum descendet... Ita prorsus ei qui in agone nostro superatus est, hæc superest via sanitatem recipiendi, ut scilicet dicat : Peccavi... Vos igitur, medici, qui insignis Medici nostri estis discipuli, non debetis medicinam iis denegare quibus curatione opus est ”. Hic sane agitur de confessione sacerdotibus faélâ, qui nomine spiritualium medicorum designantur; et quidem de confessione occulta; nam sacerdos peccata accusata non debet aliis manifestare; sacerdotes enim ita alloquitur : “ Cumque ipsam (infirmitatem spiritualem) vobis revelaverit, nolite eam publicare, ne propter illum ab inimicis et ab iis qui nos oderunt, inno­ centes in culpâ esse judicentur”12. — Brevius, sed non minus direéte S. Gregorius Nyssenus3 : “ Qui autem latenti ablatione sibi alienum usurpat, si deinde per enuntiationem peccatum suum sacerdoti aperuerit, vitii studio in contrarium mutato aegritudinem curabit ”. Quibus testimoniis confirmatur conclusio jam superius enuntiata, nempe confessionem, quæ fars erat pænitentiæ publicæ, tanquam necessariam habitam esse. 1 Paranesis ad poenitentiam, P. L., t. XIII, p. 1086. * Demonstratio, VII, n. 3-4 ; Patrol, syriaea, curante Graffin, tom. I, P· 3<«-3<93 Ep. canonica, can. 6, P. G., t. XLV, p. 234. 64 CAPUT II. 2° Confessio sacramentalis a sæc. * V i ad Jam a sæculo V°, prima vestigia invenimus cujusdam immutationis in disciplinà pænitentiali sive in genere sive quoad confessionem : paulatim videlicet abrogatur obligatio longam et laboriosam pænitentiam perficiendi ante absolu­ tionis susceptionem, et frequentior fit confessio. 730.(A) Immutatio disciplinae paenitentialis. Cujus praecipua causa ex eo desumitur quod fideles, pænitentiæ severitate perterriti, exomologesim nimis differebant, sæpe usque ad mortem. Exinde duplex nata est difficultas. 731. (a) Quoad moribundos : si absolutio peccatoribus denegatur antequam pænitentiam compleant, ex hâc vitâ sine communione migrabunt; si vero conceditur, eo ipso quoad eos saltem aboletur pænitentia. Re mature perpensâ, post non paucas disceptationes, Innocentius 1 mitiorem agendi modum approbavit : “ Quæsitum est quid de his observari oporteat qui post baptismum omni tem­ pore incontinentiæ voluptatibus dediti, in extremo fine vitæ suæ pænitentiæ simul et reconciliationem communionis exposcunt... Tribuetur ergo cum pænitentia extrema communio, ut homines hujusmodi vel in extremis suis permittente Salvatore nostro a per­ petuo exitio vindicentur ” .* 732- (b) Quoad sanos, difficultas pariter oriebatur : vel enim absolutio morte instante tantummodo concederetur, vel mutanda erat antiqua disciplina : mitiorem solutionem amplexa est Ecclesia. 1) Jam enim sæculo quinto mitior evadit satisfaélio seu pænitentia peragenda ante absolutionis susceptionem. S. Augustinus testa­ tur suo tempore duplicem esse pænitentiam, unam mitiorem pro peccatis occultis, etiam gravissimis ut adulterio, alteram strifliorem pro peccatis publicis : sed hæc etiam mitigabatur’. Pariter S. Leo, publicam pænitentiam aprivatâ distinguens, priorem imponit pro idololatriâ, homicidio et fornicatione, sed declarat alia peccata gra­ via, v. g., comedere de escis immolatitiis, posse jejuniis et manûs impositione purgari; alibi peccatores hortatur, qui inter publicos pænitentes non recensentur, ut quotannis, præsertim ante Pascha, mitiorem pænitentiam peragant, in quâ supplicationibus sacerdo­ tum juvabuntur’. Quod et lucidius exponit 31. Casarius Arelalen1 P- L., XX, 498; Denzing., n. 95. Ibi etiam alia datur ratio, “et ne Novatiani haeretici negantis veniam asperitatem et duritiam sequi videamur ”. 'Sermo LXXXII, 11, P, L., XXXVIII, 511; cfr. De fide et operibus, 48; Enchiridion, 80; Cont. Ut. Petii., III, 44. — 3 Epist. CLXVII, inquisit 19, P. L., LIV, 1209; Epist. CVIII, 2, P. L., LIV, ion; Sermo XLIII, 2, 3; XLIV, i; XLIX, 1, 2; L, 1, 2; P. L., LIV, 282, 285, 301, 305 sq. •y- DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 65 sis : “Et ille quidem qui pænitentiam publice accepit poterat eam secretius agere; sed, credo, considerans multitudinem peccatorum suorum, videt se contra tam gravia mala solum non sufficere, ideo adjutorium totius populi cupit expetere”1. — In Ecclesia græcâ similis mitigatio invenitur : haud raro absolvitur pænitens antequam satisfactionem compleverit, immo statim post peraétam confessio­ nem; leviora fiunt opera satisfa&oria pænitenti imposita, eaque perfici possunt modo secreto, nisi agatur de publicis et gravioribus peccatis, v. g., fornicatione’. 2) Eodem tempore non semel tantum, sed sæpe absolutio pæni­ tenti bus conceditur. Ita 5. Chrysostomus peccatores benigne exci­ piebat, ita ut in synodo ad Quercum ab episcopo Isaacio insimu­ latus fuerit “ quod licentiam peccantibus præbeat, sic docens : si iterum peccasti, pæniteat iterum; et quoties peccaveris, veni ad me, ego te sanabo”3. 5. Basilius et S. Joannes Climacus etiam sup­ ponunt monachos satis frequenter absolvi .* 3) Mox ad omnes fideles, etiam non ægrotantes, extenditur pri­ vilegium moribundis olim concessum, nempe absolutionem acci­ piendi statim confessione peraélâ, quia nempe, ob perturbationes temporum, reapse aliquo modo in periculo mortis versantur. Ita inter statuta S. Bonifacii (f 755) legitur (η. XXXI) : “ Et quia variâ necessitate præpedimur canonum statuta de conciliandis pænitentibus pleniter observare, propterea omnino non dimittantur. Curet unusquisque presbyter statim post acceptam confessionem pænitentium singulos datâ oratione reconciliari. Morientibus vero sine cunétamine communio et reconciliatio præbeatur”5. 733· (B) Consectaria quoad confessionem. Ex hac immutatione disciplinae paenitentialis, inter XIum et XIIum saeculum, orta sunt quædam dubia in mente fidelium, saltem in quibusdam regionibus, circa necessitatem confessionis sacerdotibus faétam : cùm enim hæc esset veluti præparatio ad opera satisfaCloria, quibusdam videbatur ejus obligatio­ nem cessare jam aboletâ publicâ pænitentiâ. Et ita expli­ catur textus Gratiani supra allatus. His paucorum dubiis non obstantibus, necessitas confessionis sacerdotibus faélæ in Ecclesiâ prædicari non desiit. ’ Sermo CCLXI, i, P. L·, XXXIX, 2227. * Pseudo-Areopagita, epist. VIII, 1, P. G., III, 1088; De ecclesiast. hierar., III, 2-3, 7, P. G., III, 436, 453; S. Joannes Climac., Liber ad Pastorem, P. G., LXXXVIII, 1196. 3 Labbæus, Concilia., t. II, p. 1328. * S. Basii., Regulet brevius tractata, interrog. 229, 2S8; P. G., XXXI, 1236, 1285; S. Joan. Climac., Scala, grad. IV, P. G., LXXXVIII, 705. s P. L., LXXXIX. 823. Pænit. et Ma trim. — 3 l fi6 •I ι; : CAPUT II. 734· (*) Omnes Doflores illius temporis hanc necessitatem clare asserunt, ut constat præsertim ex operibus Alcuini et statutis Theodulphi. Prior directe exponit obligationem peccata confitendi sacerdoti, et non soli Deo . * Posterior asserit crimina publica deflenda esse secundum canonum et sandorum Patrum institutio­ nem, peccata vero occulta pænitentiâ privata expianda esse; hæc incipit a confessione in quâ pænitens declarat quidquid a juven­ tute recordari possit ex omnibus modis quæ gessit; si pudore aut oblivione irretitus videtur, interrogari debet circa oéto capi­ talia peccata, nempe gastrimargiam (gulam), fornicationem, acediam sive tristitiam, avaritiam, vanam gloriam, invidiam, iram, superbiam; postea, si promittit se deliéta expiaturum et vitaturum, statim absolvitur. Verum est quidem argumenta tunc temporis a Doéloribus allata ad probandam necessitatem confessionis, quam ex verbis Christi et Apostolorum directe probare conabantur, apodiética non fuisse; ideoque Abælardum putàsse hanc obligationem esse tantum ecclesiasticam. Hæc autem difficultas evanuit cùm S. Thomas validum attulit argumentum, non direéte quidem ex verbis Domini, sed indireéle, ex ipsâ naturâ potestatis clavium. 735- (t>) Ecclesia ipsa hanc necessitatem variis modis inculcavit : i) Statuendo, jam a quinto sæculo, sacram communionem certis temporibus recipiendam esse, et aliunde peccatoribus necessitatem incumbere peccata confitendi ante communionem; ideoque confessa­ riorum augendo numerum, quo facilius pænitentes ad eos recurrere valerent. 2) Libros pcenitentiales edendo, in quibus exponebatur quænam pœnæ cuique peccato responderent, et tradebantur formulæ ad interrogandos pænitentes’. Hujusmodi libri, jam sæculo sexto in Hiberniâ et Angliâ recepti, ineunte sæculo septimo, a S. Columbano in Galliam et Italiam introduéli sunt, et quidem eo fine ut 1 Epist. CXII, P. L., C, 338; cf. De confessione peccatorum, ad pueros S. Martini, P. L., CI, 649; alibi, De psalmorum usu, I, 3, 9, P. L., CI, 470, 478, recenset peccata de quibus confessarii pænitentes interrogare possunt. * Quosdam ex his libris ip venies ap. Morinum, op. cit., Appendix; praecipue vero ap. Wasserschleben, Die Bussordnungen der abendlandischen Kirche, 1851, et H. G. Schmitz, Die Bussbiicher und die Bussdisziplin der Kirche, 1883; Die Bussbiicher und das Kanonische Bussverfahren, 1898. Cf. B. Brat, Les livres ptnitentiaux et la pénitence tarif4e, Brignais, 1910; Tixeront, III, 387 sq. — Pauca, exempli gratiâ, excerpere liceat ex Pænitentiali S. Columiani (an. circiter “Si quis igitur per cogitationem peccaverit, id est concupierit hominem occidere, aut fornicari, aut furari, aut clam comedere et inebriari; vel certe aliquem percutere... majora (deliéla) dimidio anno; minora quadraginta diebus, in pane et aquâ paeniteat... Si quis furatus fuerit, anno paeniteat. Si quis percusserit per rixam fratrem suum, et sanguinem fuderit, tribus annis paeniteat, etc. ” {P. L., LXXX, 225). UM■ •Λ Ύ ii ■. v· · ·_> ' - w vc .. Tr*. DE PÆNITENTIS ACTIBUS 67 ostenderetur viam ordinariam ad peccatorum veniam consequen­ dam esse confessionem privatam, quam sequebatur absolutio. Quapropter frequentiores jam fuerunt confessiones primum qui­ dem in monasteriis, moxque inter ipsos fideles. 736. 3) Panas canonicas ferendo contra eos qui sine confessione peccatorum moriebantur; ita, v. g., Concilium Chalcutense (Kent) in Angliâ habitum, an. 787, explicite loquitur de confessione sacer­ dotifaflâ, ejusque necessitatem his verbis inculcat : “Si quis autem (quod absit) sine pænitentiâ aut confessione de hâc luce discessit, pro eo minime orandum est ” *. 4) Tempora definiendo pro confessione faciendâ. Secundum regulam Chrodegangi, Metensis episcopi, canonici bis in anno con­ fiteri debent episcopo, unâ vice initio quadragesimae ante Pascha, alterâ vice a medio mense Augusto ad Kalendas Novembris1. Alia concilia tempora praefiniunt ipsis laicis; sic C. Strigonense (Gran), an. 1114, statuit laicos debere peccata confiteri et commu­ nionem accipere ter in anno, festis Paschae, Pentecostes et Nativi­ tatis Domini3. Hinc C. Parisiense PZpraecipit sacerdotibus ut in suis paroeciis maneant, “ ne homines sine confessione et infantes sine baptismatis regeneratione plerumque moriantur”4. Ita paulatim via parabatur statutis C. Lateranensis IV (1215), in quibus decretum est fideles saltem semel in anno proprio sacerdoti sua peccata confiteri debere. 737· Conclusio. (A) Ecclesia igitur totâ suâ agendi ratione profitetur a primis saeculis, confessionem sacramen­ talem esse medium divinitus institutum, et quidem necessa­ rium iis omnibus qui post baptismum graviter peccaverunt. Id apparet : (a) primum indirecte ex eo quod confessio habetur ut conditio prœvia ad satisfaôliônem et absolu­ tionem peccatorum necessaria; (b) postea magis directe quando, mitigatâ pænitentiali disciplinâ, Ecclesia confessionem habet tanquam unum ex elementis constitutivis privatae paenitentiae. (B) Attamen admitti potest ac debet quidam profedus in frequentiâ confessionis et modo confitendi : hæc enim, utpote a Christo non distinde declarata, auCloritati Eccle­ siæ relinquebantur, pro diversitate et opportunitate tempo­ rum, definienda. * Mansi, XII, p. 949. — ’ Mansi, XIV, p. 320. 3 Hefele-Leclercq, L V, p. 542. « Can. 29, ap. Mansi, XIV, p. 558. 68 CAPUT II. 738. Thesis IT ; Confessio secreta seu auricularis, quæ hodie sola praevalet, etiam ab initio in usu fuit. Cer­ tum est Ad thesim probandam, methodo ascendente utemur, sta­ tuendo nempe rem jam a saeculo quinto esse omnino cer­ tam, et ab hoc saeculo ad tempora apostolica regrediendo. 739. i° Sœculo quinto, privatam confessionem in usu fuisse certissime constat e testimonio S. Leonis Magni. Audiens siquidem Pontifex nonnullos sacerdotes publice legisse peccata pænitentium libellis scripta, hanc praxim condemnat tan­ quam illicitam usurpationem, apostolica regula contrariam; “cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicare confessione *. secreta Quamvis enim pænitentibus liceat publice peccata quædam confiteri, humilitatis causâ, id tamen minime præscribitur, ne ita quidam a confessione arceantur : “ Sufficit enim illa confessio quæ primum Deo offertur; tunc etiam sacerdoti qui pro deliétis pænitentium precator accedit. Tunc enim plures ad pænitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis ”Ex quo sequitur jam tempore S. Leonis duplicem fuisse confessionem sacramentalem, publicam, quæ quandoque fidelibus permittebatur, et privatam, seu auricularem, quæ peccato­ ribus præcipiebatur. 740. 2° Quarto sœculo, vigebat etiam secreta confessio, etsi quandoque indirecte panderentur occulta peccata sus­ ceptione publicœ pænitentiæ. (A) Confessionem esse secretam testantur, inter alios, όί Aphraates, (supra, n. 729), qui, sacerdotes alloquens, eis præcipit ne aliis manifestent peccata in confessione revelata : “ Cùmque ipsam (infirmitatem spiritualem) vobis revelaverit, nolite eam publicare, ne propter illum ab inimicis et ab iis qui nos oderunt, innocentes in culpâ esse judicentur”* . — 5. Ambrosius ipse secreto confessio­ nes audiebat; hæc enim de eo scribit Paulinus diaconus, in hujus sanéti Vità3 : “ Erat etiam gaudens cum gaudentibus et flens cum flentibus; siquidem quotiescumque illi aliquis, ob percipiendam pænitentiam, lapsus suos confessus esset, ita flebat ut et flere illum compelleret... Causas autem criminum quas illi confitebantur, nulli nisi Domino soli, apud quem intercedebat, loquebatur Idem confirmatur institutione panitentiariorum seu sacerdotum, quorum munus speciale erat privatas confessiones audire. * Epist. 168 ad episcopos Campaniae, P. L., LIV, 1211. ■ Demonstratio VII, n. 3-4 {Patrol, syriaca, curante Grajfin, t. I, ffc 318-319) « P. L·, XIV, 40. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. ■ 09 (B) Attamen, etsi confessio in se occulta esset, aliquando peccator, suscipiendo publicam pænitentiam, eo ipso indirefle coram christianâ communitate confitebatur se gravium deli&orum reum essex. Pariter canonicarum pcenarum impositio, v. g. clerici depositio, indirecte pariter manifesta­ bat etiam occulta deliCta. Tunc enim forum internum non penitus a foro externo distinguebatur : Christiani, se invi­ cem considerantes tamquam membra ejusdem corporis, minus invite sua peccata manifestabant, ut, fratrum preci­ bus et satisfadionibus adjuti, facilius Dei misericordiam consequerentur. 741. 30 Sœculo tertio, idem constat variis testimoniis. Ita Origines de confessione privatâ, quæ publicam præcedit pænitentiam, scribit’ : “Tantummodo circumspice diligentius cui debeas confiteri peccatum tuum. Proba prius medicum, cui debeas causam languoris exponere... Si intellexerit et praeviderit talem esse languorem tuum, qui in conventu totius Ecclesiæ exponi debeat et curari, ex quo fortassis et ceteri aedificari poterunt et tu ipse facile sanari, multâ hoc deliberatione et satis perito medici illius consilio procurandum est”; ex quo patet jam tempore Ori­ genis distinélionem fuisse inter publicam et privatam confessionem, et utramque fuisse in usu. Pariter όί Cyprianus supponit secretam esse confessionem, dum loquitur de iis qui “ quamvis, nullo sacrificii aut libelli facinore constriéli, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes exomologesim conscientiæ faciunt ”3. 4° Quoad saeculum secundum, non invenimus quidem explicitum testimonium, cùm textus S. Irenæi supra allegatus, n. 726, aeque intelligi possit de publicâ aut secretâ confessione. Sed, cùm jam tertio sæculo, privata confessio in usu esset apud Græcos et Latinos, * Aliquando etiam indirecte prodebatur peccatum complicis, prout evenit tempore Ne&arii (391) in ecclesiâ Constantinopolitanâ, ubi, occasione confes­ sionis cujusdam mulieris, notum est grave deli&um alicujus diaconi qui cum eâ peccaverat. Ad tales abusus praecavendos, Ne&arius abolevit officium pænitentiarii, immo, juxta quosdam, ipsam obligationem peccata confitendi ante communionem. Quidquid est, hæc aboletio diuturna non fuit; nam successor Nedlarii, S. Joannes Chrysostomus, peccatores hortabatur ad confitenda pec­ cata et ad privatam pro eisdem pænitentiam. Cf. Batiffol, op. cit.·, p. 149 sq.; P. Galtier, 5. Jean Chrysostome et la confession, in Recherches de Sc. Relig., 1910, pp. 209, 313. ’ Homil. II in Ps. 37, n. 6, P. G., XII, 1386. ’ De lapsis, 28, P. L., IV, 488; Jouniel, n. 553. 70 CAPUT II. nec ullum hâc de re inveniatur alicujus mutationis vestigium, » merito infertur eam usque ad apostolica tempora ascendere, prout reapse docet S. Leo, n. 739. I I II 742. Conclusio, (a) Privata igitur confessio semper in usu fuit, etsi non absolute secreta, cùm peccata aliquo modo indireéle manifestarentur publicæ pænitentiæ impositione. Quâ manifestatione fovebatur Christiana humilitas et solidaritas, dum videlicet omnes fideles precibus et operibus pænitentes juvarent. Attamen non pauca erant incom­ moda : quidam verecundià a confessione deterrebantur, alii indiscreta confessione scandala excitabant. (b) Ad quos abusus tollendos, Ecclesia paulatim publi­ cam confessionem posteaque publicam pænitentiam abole­ vit; ita tutius servata sunt jura cujuslibet christiani, et gradatim fideles frequentius ad sacrum tribunal accesserunt 743. Totum contrahitur argumentum. Primum qui­ dem Protestantes asserebant Innocentium III confessionis inventorem fuisse, ejusque necessitatem promulgâsse in C. Lateranensi (1215). Historice autem probatum est integros traftatus de sacramentali confessione multo ante Innocentium editos esse, non pauca Concilia de ejus utili­ tate aut necessitate statuta condidisse, in libris pænitentialibus, Græcis et Latinis, totum ordinem confessionis descriptum fuisse, cum catalogo peccatorum etiam occul­ torum, et poenarum eisdem infliétarum. Quâ in re deviCli, nonnulli contendebant auricularem confessionem a Leone Magno (f 461) in Ecclesiam inveCtam fuisse; sed non minus luculenter ostensum est, ex Patribus tum Latinis tum Græcis, et ex ipsâ institutione pænitentiariorum, secre­ tam seu auricularem confessionem in usu fuisse sæculis anterioribus, quarto nempe et tertio. Cùm autem sæculo secundo jam de confessione sermo sit, nil prohibet quin admittamus hanc aliquando fuisse occultam. Ceteroquin ipsa publica confessio, tunc certo vigens, erat vere sacra­ mentalis, cum ordinaretur ad veniam peccatorum obtinen­ dam, mediante pænitentiâ a sacerdotibus impositâ. Ita, a testimoniis evidentioribus ad obscuriora procedentes, histo­ rice demonstratur confessionem sacramentalem ab initio in Ecclesiâ fuisse adhibitam, eamque a Christo promanare, DE PÆNITENTIS ACTIBUS. quippe quæ indivulse conneétatur cum potestate clavium quam Dominus Apostolis tradidit. Confessionis utilitas ratione ostenditur». 744. Positâ divinâ confessionis institutione, ejus conve­ nientia ostendi potest : i° Ex parte Dei, cui congrua satisfaélio sic exhibetur. Peccatum siquidem includit aCtum süperbice et inobedientiœ; atqui meliori nequit reparari modo quam per peccatorum sinceram confessionem, quâ peccator Deo^ejqsque ministris subdit, et delicta sua recogitans in amaritudine animæ suæ, superbiam edomat; ita offensam Deo irrogatam in quantum fieri potest compensat : siquidem “ cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies ”, 2° Ex parte hominis, (a) Confessio pacem et securitatem paenitenti praebet, et quidem eo majorem quo humilius confessionem peregit et contritionem concepit. Peccator enim, etiam quando dolorem de peccatis concipere nititur.. * . et pro eis satisfacere, nescit tamen utrum amore an odio dignus sit, nam nemo judex in propriâ causâ; si vero omnia gravia peccata Dei ministro humili confessione pandit, hic de eis judicare potest, necnon de dispositionibus pænitentis et de æquitate satisfactionis jam præstitæ vel praestandae, posteaque absolutionem impertiri, quae divinae condonationis pignus est authenticum, (b) Pariter confessio a peccatis deterret; nam qui conscientiam suam frequenter discutit ut omnia peccata a se commissa confiteatur, occasiones peccandi videt et fugit, media ad tentationes superandas discit; præterea obligatione omnia, etiam secretissima, aperiendi vigilantior efficitur, ad peccata futura praecavenda. (c) Confessio etiam virtutum praxim maxime promovet : cùm enim debiles et inconstantes simus, amico, duce et adjutore indicemus in vitâ spirituali2 Atqui in confes1 P. Félix, De la confession : pourquoi on se confesse et pourquoi on ne se confesse pas? Paris, 1S92; Bougaud, Le Christianisme et les temps prisents, 6e éd., 1902, t. V, ch. 6, p. 145-182. ’ “ Fluétuamus inter varia consilia, inquit Seneca (Ep. 52); nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper. Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat... Non duce tantum opus est, sed adjutore et, ut ita dicam, coaélore ”. a 72 GAPUT Π. sione sacramentali invenimus amicum fidelissimum, cui, sub secreti inviolabili sigillo, deliéta, infirmitates et vulnera cordis aperire possumus; duceni spiritualem qui vias Domini nos edocebit, ostendendo quid vitare, quid agere debeamus non generali modo, ut fit in prædicatione, sed speciali, nostris infirmitatibus accommodato, juxta illud : “ Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere ” x; adjutorem, qui zelo Dei flagrans, nos veluti coget ad vitia expellenda virtutesque colendas. Hinc Leibnitzius' ait : “Totum autem hoc institutum divina sapientia dignum esse negari non potest, et si quid aliud, hoc certe in Christiana religione praeclarum et laudabile est quod et Sinenses ac Japonenses sunt admirati; nam et a peccatis multos deterret confitendi necessitas, eos maxime qui nondum obdurati sunt, et lapsis magnam consolationem praestat, ut adeo putem pium, gra­ vem et prudentem confessarium magnum Dei organum esse ad animarum salutem; prodest enim consilium ejus ad regendos aflectus, ad animadvertenda vitia, ad vitandas peccatorum occasiones, ad restituendum ablatum... ad dubia eximenda, ad erigendam mentem affliélam, ad omnia denique mala aut tollenda'aut miti­ ganda; et cum fideli amico vix quidquam in rebus humanis praes­ tantius reperiatur, quanti est, cum ipsâ sacramenti divini inviolabili religione, ad fidem servandam opemque ferendam astringi”? 3° Ex parte societatis. Prudens enim confessarius legum humanarum simul ac divinarum observantiam urget, socie­ tatem domesticam, quæ societatis civilis est fundamentum, recie ordinat, lites et dissidia componit, inimicos reconci­ liat, bonorum ablatorum restitutionem procurat, scandala praevenit vel reparat; immo confessio hanc aequalitatem, de quâ nostra aetas gloriatur, maxime promovet, cùm lex confitendi omnes afficiat, reges seu praesides æque ac sub­ ditos, nobiles ac divites æque ac pauperes, nec in sacro tribunali ullum fiat discrimen inter diversae conditionis pænitentes 3. 745- Objiciunt quidem adversarii confessionem sacramentalem ansam præbere multis abusibus et sæpe pænitentibus æque ac ministris perniciosam esse. — Resp. Aliquando, abusus in hanc 1 Act., IX, 7. — * Systema theol., Parisiis, 1819, p. 270. J Hanc socialem confessionis utilitatem agnoverunt Increduli et Protestantes : ▼. g-, Voltaire, Diction, philos., art. Catéch. du Curé; protestans au&or operis Letters of Atticus, let. 5 th. DE PÆ.N1TENTIS ACTIBUS. 73 praxim per accidens irrepere concedimus, sed raro; nam Ecclesia, tum gravibus poenis pleétendo sollicitantes ad turpia, tum excom­ municando absolventes complicem in peccato turpi, cogendoque, sub excommunicationis pœnà, eos qui ad malum sollicitati fuerint ut confessarium denuntient, ne tales abusus multiplicarentur sapien­ ter providit. Pauca vero incommoda, quæ aliquando ex hominum fragilitate vel perversitate oriuntur, ratio sufficiens esse nequeunt cur deleatur institutio, quæ aliunde tum privatis hominibus tum societati ipsi tot et tanta confert beneficia; si enim res quibus homi­ nes abutuntur, statim tollendae essent, quid tandem in societate civili vel ecclesiasticâ remaneret? Art. II. De Contritione. 746. Doctrina Tridentina. Ad remissionem peccato­ rum consequendam per potestatem clavium, non sufficit confessio, sed requiritur contritio, ut reéle docet Tridentinum l; ad quod declarandum, duo hic exponuntur · 1° natura et necessitas contritionis; 2° ejus efficacia ad re­ mittenda peccata cum aut sine reali susceptione sacra­ menti Pænitentiæ. § I. Natura et necessitas contritionis23 . i° Contritionis notio. (A) Contritio, a voce conte­ rere, etymologice aôlionem designat quâ solidum corpus ad minimas partes reducitur; metaphorice autem illam disposi­ tionem quâ cor peccato induratum frangitur et emollescit. (B) Quoad rem, contritio a Tridentino definitur 3 : “ animi 747. dolor ac detestatio de peccato commisso cum proposito non pec­ candi de cetero ”, ·* Dicitur : (a) animi dolor, seu affiiôiio, tristitia, intus animum angens et crucians; cùm enim peccatum sit sum­ mum malum morale, divinæ Bonitati contrarium, peccator sincere ad Deum revertens, de deliétis a se commissis non potest non tristari; (b) detestatio, id est, odium peccati, pro­ cedens ex cognitione ejus malitiæ malorumque efifeétuum, 1 Trident., sess. XIV, cap. 4. Supra, p. 5. 3 S. Thom., Supplent. t q. I, a. 1; Suarez, disp. IV ; Salmantic., disp. VII; Bellarminus, 1. II, c. 4 ; Drouin, q. IV, c. 1 ; Billuart, diss. IV, a. 1 ; de Au­ gustinis, p. I, a. 4; Palmieri, th. 30; Billot, th. 12; L. de San, n. 473 sq. 3 Sess. XIV, cap. 4. 74 CAPUT Π. conjunélum cum retraélatione pravæ voluntatis, ita ut pec­ cator sincere dicat : si res non esset peraéla, non facerem ; vellem non peccâsse; (c) cum proposito non peccandi de cetero: nemo enim vere peccata commissa detestatur quin eo ipso velit hæc peccata in futurum vitare. 748· 20 Thesis : Vera contritio, qualis modo definita * < * · *V « i est, necessaria est ad peccatorum veniam consequen­ dam, sive intra, sive extra sacramentum. Certum est : v (A) Scripturâ. (a) Id constat ex textibus supra allatis (n. 658), qui respiciunt tempora ante Christum elapsa. Pænitentia enim, quæ ibi requiritur, est conversio ad Deum, aversio a viâ iniquitatis, immutatio cordis et vitæ, cor contritum et humiliatum. Quæ quidem omnia impor­ tant animi dolorem ac detestationem de peccato cum pro­ posito emendationis. (b) Etiam post Christi adventum et institutionem sacra­ mentorum, contritio manet necessaria; nam quando Judæi aut Gentiles ad Christianam fidem convertuntur, prima dispositio ab eis requisita post fidem, est pænitentia seu contritio: “Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum... Pænitemini igitur, et convertimini, ut delean­ tur peccata vestra... ” ’. (B) Traditione. Tota pœnitentialis disciplina eo fine instituta fuerat ut, frequenti recogitatione peccatorum et laboriosâ eorum expiatione, necnon Ecclesiæ precibus, in pænitentibus animi dolor ac detestatio peccati necnon vitæ emendandæ desiderium vivide excitarentur. Dicit enim S. Justinus * : “Quomodo impuri..., nisi lamententur et plangant, spem habere possint non imputa­ turum eis Dominum peccatum”. Pariter S. Cyprianus veniam pænitentibus promittit, “ aélâ pænitentiâ et professâ frequenter suorum detestatione faétorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere pœnitentis animi signa prodiderint " 1*3 1 Act., II, 38; III, 19; cfr. VIII, 22; XI, 18. ’ Dial, cum Tryph., n. 141, P. G., VI, 798-799. Cf. Journel, 146. 3 Ep. XXXI, P. L., IV, 315. Cfr. S. Ambrosius, Dc Pernitent., 1. II, c. 10, P. L„ XVI, 519. DE PÆNITENT1S ACTIBUS. 75 S. Chrysostomus integrum de Compunflione edidit trana­ tum, ubi, inter alia, hæc habet : “ Quid enim, dic mihi, corporis viribus opus est, quando cor conterere debemus, cum vigiles precari oportet, cum peccata recogitare, arro­ gantiam et tumorem deponere, mentem deprimere? Hæc quippe sunt quæ Deum nobis placant, nec multo egent labore Postea necessitatem hujus pænitentiæ declarat; hæc enim possibilis, immo et facilis evasit, si cogitamus, inquit, peccatores impænitentes ad gehennam damnari; “si gehennam semper præ oculis habeamus,necnon angelos ubique locorum tunc discurrentes, atque ex universo orbe congregantes eos qui in gehennam abducendi sunt; si cogitemus etiam quantum malum, gehennâ sepositâ, excludi a regno caelorum ” >. Duo igitur docent Patres, nempe contritionem sitam esse in peccati retractatione vitaeque emendatione; et hanc esse ad salutem necessariam. § II. Efficacia contritionis cum vel sine ABSOLUTIONE AD REMITTENDA PECCATA. 749. Praenotanda. i° Historicus conspeClus. Ex diftis constat christianum, culpae mortalis reum, non posse justi­ ficari nisi contritionem habeat et se potestati clavium subji­ ciat. Sed, jam a sæc. V°, quæstio agitata est, quænam sint partes contritionis et absolutionis in remissione pec­ catorum. 5. Augustinus * asserit contritionis simul et absolutionis effica­ ciam, sed utriusque partes parum explicat. Hanc autem explica­ tionem Scholastici paulatim tradunt. (a) Hugo a S. Viflore' dixit, et quidem bene, contritione non remitti peccata nisi votum accedat absolutionem suscipiendi; adjecit verb absolutione concedi pœnæ æternæ remissionem : in quo supponit minus recte peccatum posse remitti quin remittatur pœna ætema. (b) Petrus Lombardus4 docuit quidem contritione perfectâ remitti tum peccatum, tum peccati pœnam, sed perperam adjecit 1 De compunct., 1· L η· IO» Τ’. C., XLVII, 410.’ a Sermo 67, P. L., XXXVIII, 434. 1 3 De Sacramentis, 1. II, p. XIV, c. 8, P. L., CLXXVI, 564-570. « Lib. IV Sent., dist. XVIII, P. L., CXCII, 885-889. CAPOT II. ----------------------------------------- -——————————— absolutione authentice ostendi peccata dimissa esse, ita quasi praelu­ dens errori Protestandum. (c) S. Thomas distinélius exponit discrimen inter con­ tritionem caritate perfeélam et attritionem, atque hanc sufficere ad remissionem peccatorum asserit, accedente tamen sacerdotis absolutione x. Addit tamen (quod hodie rejicitur) attritionem non sufficere ex se, sed ratione bona fidei. Ceteroquin docet absolutione augeri gratiam, si hæc jam habetur. (d) Scotus feliciùs docuit attritionem, quæ ex metu inferni concipitur, sufficere ad remissionem peccati, accedente abso­ lutione, dummodo pænitens aéiu peccato non adhæreat a. 750. 2° Doctrina hodie communiter recepta. Duplex distinguitur contritio : (a) perfeCta quæ perficitur caritate proprie diflâ seu theologicà, et quidem sive extrinsece quate­ nus eam concomitatur aéius caritatis formaliter conceptus, sive intrinsece quatenus ex motivo ipso caritatis concipitur; (b) imperfeDa quæ nominatur attritio et concipitur ex motivo supernaturali minus perfeélo, v. g., ex turpitudine peccati vel poenarum metu. Pauca igitur de caritate, seu de amore Dei, praenotanda sunt : nam caritati perfeétæ respondet contritio perfeéta, et caritati impcrfeéùe vel timori respondet contritio imperfetfla. (A) Duplex amor Dei distingui potest : (a) amor imperfeCtus seu mercenarius, quem theologi amorem spei seu concupiscentia vocant, quo videlicet Deus amatur super omnia concupiscibilia non propter se, sed propter bona quæ largitur, non quia bonus est in se, sed quia bonus est nobis, immo summum bonum, cujus fruitione beati aliquando erimus; (b) amor perfectus seu gratuitus, quo Deus dili­ gitur propter se et super omnia; id est, sive amor benevolentia, quo Deum diligimus ut infinite perfeélum, ejus perfeétionibus congaude­ mus, eique bonum optamus, desiderando videlicet eum ab omnibus cognosci et amari; sive amor amicitia, qui, præter benevolentiam, importat mutuum amorem, seu redamationem, inquantum scilicet qui diligit, diligitur a Deo; amore amicitiæ diligimus Deum propter se, scientes tamen Deum diligere diligentes se; hinc mutua redainatio non est motivum amicitiæ, sed solum una ex ejus conditionibus. (B) Jamvero, quoniam ad eamdem virtutem pertinet prosequi unum oppositorum et fugere aliud, ad caritatem pertinet diligere 1 In IV Sent., dist 22, q. 2, a. i; cf. Supplementum, q. 10, a. i; q. 18, a. I • In IVSeni., dist. 14, q. 4, n. 7. - TO * DE PÆNITENTIS ACTIBUS Deum et detestari peccatum, quatenus Deo oppositum : tot sunt igitur contritionis species quot sunt amoris species. Quibus positis, certum est contritionem quæ ex amore perftflo concipitur, sive benevolentia, dummodo sit supematuralis ac super omnia, sive amicitia, quâ de peccato dolemus, quatenus est offensa Dei Summi Boni et super omnia dileéti, esse perfeétam, statimque peccata remittere. Ceteroquin ad justificationem non requiritur aétus contritionis intensus, seu vehemens, quidquid in contrarium dixerunt quidam antiqui theologi; dummodo enim contritio sit appretiative summa, id est, peccatum quis doleat ut summum malum, ad remissionem peccatorum sufficit, licet non sit valde intensa : “quantumcumque parvus sit dolor, ait 5. Thomas *, dummodo ad contritionis rationem sufficiat, omnem culpam delet ”. Quibus praenotatis, tria probabimus : i° contritionem perfeftam absque real i susceptione sacramenti peccatorem justificare; 2° attritionem sufficere cum absolutione ad justi­ ficationem; 3° attritionem proinde esse vere utilem non autem damnandam hypocrisim. 751. Thesis I· : Contritio perfecta peccata gravia remittit, absque sacramenti Pænitentiæ reali suscep­ tione, non tamen sine ejus voto. Certum est. (A) Tridentinum ait 2 : “ Docet praeterea, etsi contritionem hanc aliquando caritate perfeftam esse contingat, homi­ nemque Deo reconciliare..., ipsam nihilominus reconcilia­ tionem ipsi contritioni, sine sacramenti voto quod in illâ includitur, non esse ascribendam ”. (B) Script, (a) In Vet. Test, legimus: “Ego (scilicet Deus) diligentes me diligo ”3; id est, diligit Deus dili­ gentes se, et consequenter perfeéle contritos, qui ex diétis, Deum diligunt amore caritatis; quos autem diligit Deus, gratiâ sandlificante ornat et a peccatis liberat. Et sane, sub veteri Lege adulti deliétorum remissionem obtinere poterant sine sacramento Pænitentiæ. Atqui si id obtinere poterant, certe per atSlum nobilissimum, qualis est pæni­ tentia caritate perfedla. 1 Supplent., q. 5, a. 3. Cfr. F. Rouvier, A la conquête du Ciel, Charité parfaite et contrition, Desclée. 1913. ’ Sess. XIV, cap. 4, Denz.-Bann., 898 (778). 5 Prou., VIII, 17. •t «5 Mi Kb (b) Nec res aliter se habet in TV. Lege, post institutum Pænitentiæ sacramentum; Christus enim, sine ullâ restric­ tione, discipulis dixit : “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit : et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ” «; ex quo clare colligitur eum qui diligit Christum seu est perfeéte contritus, statim frui divinâ inhabitatione, quæ sine gratiâ habituali non habetur. — Idem probant verba S. Joannis : “ Deus caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo”3. Confirmatur verbis Christi ad mulierem peccatricem3 : “Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum ”. (C) Ratione convenientia ; contritio enim dispositio est perfeétissima quæ a peccatoribus haberi possit, et cùm amorem Dei importet, ad divinam amicitiam optime eos disponit. 752. Explicatur thesis. Diximus : non sine sacramenti voto, quia, cùm sacramentalis confessio sit in N. Lege neces­ saria, peccator non potest vere esse contritus, quin velit sincere deliéla sua clavium potestati tempore opportuno subjicere. Sufficit tamen votum implicitum, quale inveni­ tur in voluntate omnia adimplendi quæ ad salutem neces­ saria sunt. Absolutio autem sacerdotis, in hoc casu, nedum sit inutilis : (a) producit gratiam ex opere operato quâ justitia peccatoris jam justificati augetur; (b)securitatis et pacis dat incrementum; (c) poenam temporalem peccato remisso debitam magis ac magis minuit; (d) contra relapsum in peccata voluntatem roborat. 753· Disputatur : (A) utrum necesse sit contritionem procedere ex motivo infinitæ bonitatis, quatenus est aggregatio omnium perfec­ tionum, an sufficiat ut eliciatur ex motivo cujuscumque attributi divini offensi, puta misericordiae, sapientiae. Judicio nostro, quaestio est magis speculativa quam pradtica; nam ex se omnia divina attributa cum ejus infinita bonitate connedtuntur, et aliunde qui peccata detestantur utpote unum ex divinis attributis laedens, alia attributa non excludit, proindeque contritionem vere peifeétam habet. x Joan., XIV, 23; cf. Joan., XIV, 21. —’ IJoan., IV, 16. — s Luc., VII, 47. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 79 (B) Num alia motiva, præter caritatem, sufficiant ad contritionem perfeôlam immediate peccati remissivam. Scotista dicunt motivum contritionis perfeélæ esse omne motivum quod speôlat ad Deum, v. g., quod desumitur ex virtutibus pænitentiæ, religionis aut obedientiæ : his enim virtutibus peccatum detestamur tanquam offen­ sam Dei, ejus juribus et voluntati oppositam. Cui opinioni acce­ dunt nonnulli hodierni auétores, Hurter, Palmieri, Egger, juxta quos amor spei et gratitudinis ad perfeôtam contritionem sufficere potest ’. Revera hic amor : (a) ut nobilissimus a sacra Scripturi commendatur; (b) est valde perfeélus, et in gloriam Dei maxime cedit. Censemus hanc opinionem esse misericordiae divinæ valde consentaneam; eâque admissi, multo melius intelligi quomodo Judæi justificari potuerint absque sacramento, pariter quomodo Acatholici, qui in boni fide versantur, veniam peccatorum suorum obtinere valeant.— Hæc tamen opinio non est communis’, et in praxi conandum est ex amore spei et gratitudinis ad amorem cari­ tatis ascendere. Quod aliunde non tam difficile est; nam contritio caritate perfeéta consistere potest cum dolore de peccatis ob alia motiva minus perfeéla concepto, videlicet spem, gratitudinem, metum poenarum; immo communiter anima quasi pedetentim ex inferioribus ad superiora ascendit motiva. 754. Thesis IT : Ad remissionem peccatorum conse­ quendam vi sacramenti Pænitentiæ non requiritur con­ tritio perfecta, sed sufficit attritio. Certum est contra quosdam antiquiores theologos (supra, n. 749.) i° Declaratur. Contritio imperfeéta attritio dicitur; nam, ut ait S. Thomas 3, in corporalibus attrita dicuntur quæ aliquo modo confraéla sunt, sed non adhuc perfeéte comminuta, ideoque attritio, in spiritualibus, significat quamdam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfeélam. — Definiri potest dolor et detestatio peccati pro­ cedens ex motivo supernaturali ad p erfeftam contritionem non sufficiente. Juxta Tridentinum*, attritio supernaturalis ex duplici præsertim motivo concipi potest, “vel ex turpidinis peccati consideratione, vel ex gehenna et pœnarum metu gehennæ autem metus involvit metum amittendi ætemam beatitudinem, ut alibi5 docet idem Concilium. Consideratio motivi supernaturalis esse debet, innixa videlicet rationibus ffide cognitis, v. g., ex eo quod peccatum mor’ ’ 3 ‘ Hurter, n. 570; Palmieri, th. 22. Cfr. Lugo, disp. V, sedi. I, n. 3; Card. Billot, II, th. 13. S. Thom., Supplementum, q. I, a. I. Sess. XIV, cap. 4. — 5 Sess. XIV, can. 5. 80 ι: » i η CAPUT π. tale sit injustitia contra Deum, aliquid viro Christiano indignum inurens animæ maculam ex privatione gratiæ habitualis, etc. — Metus gehennæ vel pœnarum supernaturalium, est motivum minus quidem nobile, bonum tamen et utile. Duplex enim Dei timor distinguitur : timor filialis, seu castus, quo quis ex amore et reve­ rentia Deum offendere timet; servilis, quo timetur Deus propter pœnas quas minatur. Hic autem est simpliciter servilis, si quis non solum ab opere malo abstinet, sed etiam affedlum ad peccatum deponit; vel serviliter servilis, quando quis retinet peccandi affec­ tum. Jamvero timor filialis melior est, timor autem simpliciter servilis bonus, sed serviliter servilis est malus. 755· 2° Probatur. (A) Constat : (a) Tridentini textu quo declaratur duplicem esse contritionem : perfeElam, quæ peccatorem Deo reconciliat priusquam sacramentum aôtu suscipiatur; imperfeElam seu attritionem, quæ “ eum ad Dei gratiam in sacramento pænitentiæ impetrandam dis­ ponit”, et quidem proxime, ut apparet ex contextu : id enim postulat parallelismus inter contritionem, quæ certe est dispositio proxima, et attritionem x. (b) Alio textu in quo statuitur per sacramentum Pænitentiæ peccata vere remitti , * et simul damnatione hujusce propositionis Baianæ : “ Pec­ cator pænitens non vivificatur ministerio sacerdotis absol­ ventis, sed a solo Deo ” 3. Nam si contritio perfedta ad absolutionem prærequireretur, peccata non vere remitte­ rentur per sacramentum Pænitentiæ, nec unquàm pecca­ tores vivificarentur sacerdotis ministerio, cùm jam contri­ tione justificati fuissent. (B) Præterea, praxis, antiqua simul et universalis, sollicite absolvendi moribundos, vix explicatur quin admittatur attritionem non sufficere solam, sed sufficere cum abso­ lutione. Si enim requiritur contritio perfedta, cur tam necessaria prædicatur absolutio sacerdotis? Omnes enim concedunt solâ contritione perfeôtâ, cum voto sacramenti, absque reali ejus susceptione, justificari peccatores. Si igitur moribundi contritionem habent, non indigent absolu* Concilium verbo disponit, non autem sufficit, usum est, ne damnaretur opinio jam antiquata Petri Lombardi; sed mens Concilii satis evidenter constat ex disputationibus inter Patres Tridentinos habitis. Cfr. Theiner Acta genuina, t. I, p. 531-600. * Sess. XIV, can. 3, Denz.-Bann., 913 (791). > Denz.-Bann., 1058 (938). * v -v F w •‘Λ DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 81 tione; si solummodo sunt attriti, inutilis est absolutio. Admissâ vero thesi nostrâ, res facile explicatur : sola enim attritio, quæ non justificat sine sacramento, peccata remittit accedente sacerdotis absolutione : hæc igitur omnibus necessaria est qui solummodo sunt attriti. 756. 30 Exponitur controversia de necessitate aliqualis amoris cum attritione. Omnes quidem conce­ dunt attritionem, necessariam ad peccatorum remissionem in sacramento pænitentiæ consequendam, conjungi debere cum fide, secus non esset supernaturalis; et cum spe veniæ, secus nullum esset propositum melioris vitæ. Sed quæstio est num attritio ex solo metu gehennæ concepta, sufficiat, absque amore Dei, ad justificationem consequendam in sacra­ mento Pænitentiæ. Ratio dubitandi est quia Tridentinum, describens conditiones ad justificationem modo generali requisitas, aliquem amorem requirit1*: “ Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum, excitati divinâ gratiâ,... libere moventur in Deum..., in spem eriguntur..., Deumque tam­ quam justitiæ fontem diligere incipiunt ”... Omissis aliis opinionibus antiquatis, duo hodie adhuc exstant hâc de re systemata. (A) Alii, post Pallavicini et Bossuet’, tenent simul cum attritione requiri initialem amorem Dei propter se dileéti, non quidem amo­ rem prædominantem, quo Deus propter se super omnia diligitur, sed incipientem, qualis habetur ab eo qui nititur contritionem ex caritatis motivo elicere, et revera Deum diligere incipit, non ita tamen ut propterea omne peccatum grave velit fugere; accedente autem metu vel spe, voluntas’ sincere gravia deliéta detestatur, eaque vult fugere, ita ut hujusmodi detestatio partim ex amore, partim ex metu oriatur. 757· (B) Alii vero tenent non requiri alium amorem nisi amorem spei seu concupiscentia; sed, juxta quosdam, hic amor debet explicite elici3; secundum alios, sufficit ut implicite eliciatur4 : jamvero semper implicite continetur in sincerâ attritione quæ voluntatem peccandi 1 Sess. VI, cap. 6. ’ Cf. Pallavicini, de Panitent., c. 12; Bossuet, De doctrinâ C. Trid. circa dilectionem in sacr, Panitentice requisitam. 3 Ita Tournely, De sacram, pcenit., q. V, a. 3; Wirceburgenses, Dt sacram, panit., disp. II, c. 3, art. 3-4. 4 Suarez, disp. XX, seét. 2; Lugo, disp. V, η. 133; S. Alphons., 1. VI, n. 442; Palmieri, th. 32, Coroll.; Tepe, η. 557; Kenrick, tr. XVII, n. 23. 82 » ι; CAPUT II. excludit. Non potest enim quis vere detestari peccatum, cum spe veniæ et desiderio gratiæ, quin eo ipso incipiat aliquo modo amare Deum ut sibi bonum. Sic autem arguunt ; si species quædam amoris nobilioris requiri probaretur, constaret vel ratione, vel aufloritate. Atqui (a) non ratione,· nam amor se habet relative ad justificationem ut medium ad finem; ideoque modo sit medium aptum ad finem obtinen­ dum, sufficit. Porro quilibet amor in attritione appretiative summa inclusus, est medium aptum ad finem obtinendum, scilicet sacra­ mentum cum fructu recipiendum ; ope enim hujusmodi amoris, attritio voluntatem peccandi excludit, includitque spem veniæ, et fît dispositio proxima ad justificationem in sacramento recipien­ dam. Ergo non probatur ratione amorem nobiliorem requiri præ­ ter amorem in attritione appretiative summa inclusum, (b) Nec aucloritate; textus enim Tridentinus supra citatus “ Deus tanquam omnis justitia fontem diligere incipiunt", de amore spei intelligi potest, nam Deus amatus ut justificationis nostræ auétor, est Deus prout est bonus nobis. Aliunde omnes aétus hic descripti a Tridentino non sunt absolute necessarii ad justificationem cum sacra­ mento : quidam necessarii sunt sive intra sive extra sacramen­ tum, alii solum extra sacramentum, ut jam notaverat Suarez : ibi enim Concilium disserit de dispositionibus ad justificationem in genere; at ubi agit in specie de sacramento Pænitentiæ, decla­ rat attritionem ex metu gehennæ, quæ sine sacramento non suffi­ cit, peccatorem ad gratiam in sacramento obtinendam dispo­ nere. — Hanc igitur Suarezii opinionem ut multo probabiliorem ampleétimur. Conclusio. Exortis autem acerbis dissensionibus inter contritionistas et attritionislas, Alexander VII, enixe cupiens vinculum pacis inter fideles servare, die 5 maii 1667, sub pœnâ excommuni­ cationis ‘ præcepit ut : “ Si deinceps de materiâ attritionis præfatæ scribant... non audeant alicujus theologicæ censuræ alteriusve injuriæ aut contumeliæ notâ taxare alterutram sententiam, sive negantem necessitatem aliqualis dileétionis Dei in præfatâ attri­ tione ex metu gehennæ conceptâ, quæ hodie inter scholasticos communior videtur, sive asserentem diétæ dileétionis necessitatem, donec ab hâc S. Sede fuerit aliquid hâc in re definitum”. Jam­ vero nihil adhuc definitum est, et unusquisque in suam sententiam abire potest. In fraxi ergo nulla adest difficultas; statim ac constat pænitentem vere esse attritum, et peccata super omnia detestari, hic absolvi potest : nam, teste Scripturâ, “ timor 5 Quæ tamen excommunicatio, omissa in Codice, amplius non viget. ’ Recenter controversia rursus efferbuit. Cf. J. Pénnelle, L'attrition d'après le Concile de Trente et d'après S. Thomas d'Aquin, 1927 ; P. de Vooght, La justification dans le sacrement de Pénitence d'après saint Thomas d'Aquin, in periodico Eph. theol. Lovan, apr. 1928. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 83 Dei initium dilectionis ejus”1; et qui veniam a Deo sperat, jam cum diligit tanquam justitiae fontem. Expedit tamen ut ipsi proponantur motiva contritionis perfeCtæ, tum quia perfeétiora sunt, tum majoris securitatis gratiâ. 758. Corollarium. Pœnitens, recipiendo sacramentum, non quidem eo sensu quod attritio fieri possit contritio, sed (a) quia attritio simul cum sacra­ mento æquivalet contritioni quoad effeélum produCtum, nempe peccati remissionem; (b) quia attritus absolu­ tionem recipiendo, simul gratiam habitualem et virtutem caritatis accipit, quâ fit contritus in habitu, proxime potens aéium contritionis perfeétæ elicere. 759. Thesis IIP : Attritio concepta ex foeditate pec­ cati, amissione æternæ beatitudinis et æternæ damna­ tionis incursu, est verus et utilis dolor ad gratiam prae­ parans. De fide est ex Tridentino contra Lutheranos : “ Si quis dixerit eam contritionem, quæ paratur per discus­ sionem, colleCtionem et detestationem peccatorum, quâ quis recogitat annos suos in amaritudine animæ suæ, ponderan­ do peccatorum suorum gravitatem, multitudinem, foedita­ tem, amissionem æternæ beatitudinis, et æternæ damnatio­ nis incursum, cum proposito melioris vitæ, non esse verum et utilem dolorem, nec praeparare ad gratiam, sed facere hominem hypocritam et magis peccatorem... A. S. ”2. Prob. (A) Script. Attritio quæ concipitur ex timore bono, bona est et honesta. Sed timor servilis est bonus cùm in sacris litteris commendetur et praecipiatur : “Sanc­ tum et terribile nomen ejus : initium sapientiae timor Domini ” 3; “ Timor Domini expellit peccatum : nam qui sine timore est, non poterit justificari ” 4; “Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occi­ dere; sed potius timete eum qui potest et corpus et animam perdere in gehennam ” 5. (B) Traditione. Sæpe Patres timorem judicii et gehennæ proponunt tanquam motivum detestandi et fugiendi pecca— —“~ ■ — - - ■ — ■ ■■ 1 fit ex attrito contritus, ’ Eccli., XXV, 16. 3 Sess. XIV, can. 5., Denz.-Bann., 915 (793). — J ps. CX, 10. « Eccli., I, 27. · Cf. Maith., X, 28; Luc., XII, 4. — s Matth., X, 28. 84 I 1: H II : r CAPUT II. turn. Ita S. Chrysostomus, qui etiam notat timorem esse bonum ex ipsis Christi sermonibus : “ Nisi bonum esset timor, non multos impendisset Christus sermones et longos, de pœnâ et supplicio illic futuris loquens. Timor nihil aliud est quam murus et munimentum et turris inexpugna­ bilis ” x. Nec minus eloquenter S. Augustinus : “Ergo pcenam times, castitatem nondum amas, caritatem nondum habes : serviliter times; formido est mali, nondum diletSlio boni. Sed time tamen, ut ista formido custodiat te, ut perducat ad dileCtionem. Timor enim iste quo gehennam times, et ideo mala non facis, continet te; et sic volentem peccare animum interiorem non sinit ” 2. Et alibi addit : “ Timor quasi locum praeparat caritati... Si autem nullus est timor, non est quâ intret caritas ” 3. 760. (C) Rat. tkeol. (a) Attritio ex metu gehennæ tria importat : voluntatem fugiendi poenam, quæ per modum finis se habet; peccati detestationem, quæ est medium ad finem; ordinationem hujus medii ad finem obtinendum. Atqui hæc tria sunt bona et utilia : 1) honestum est inferni pœnas fugere, cùm sint aliquid malum et odio dignum; 2) peccati detestationem bonam esse pariter nemo est qui neget ; 3) ordinare autem fugam peccati ad vitationem pœnæ, tanquam ad finem, non est malum, cùm vitatio pœnæ æternæ sit consecutio ipsius Dei finis ultimi; aliunde peccator, qui peccatum fugit propter pcenam vitandam, non excludit altius motivum, sed tantum ab eo abstrahit. (b) Quin immo hæc in se imperfecta dispositio sponte suâ ad perfeétiorem tendit, eamque virtualiter continet. Nam qui ex gehennæ metu efficaci odit peccatum, hoc detestatur tanquam gehennæ causam, et proinde est dispo­ situs ad faciendum quidquid oportet ut, vitando peccatum, et infernum vitet Porro ad hoc agendum requiritur ut sibi proponat firmiter servare omnia præcepta quorum primum et præcipuum est præceptum dileCtionis Dei super omnia; ergo timore gehennæ inducitur ad Deum ipsum amandum. ’ Homil. XV ad pop. Ant., n. 2, P. G., XLIX, 156. ’ S. August, Strnio CLXI, c. 8, P. L., t. XXXVIII, p. 882. ’ In Epùt. I Joan., traô. 9, c 4, P. L., t. XXXV, p. 2047. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 85 Nec dicatur in hoc casu pænitentem magis pœnam quam culpam detestari; nam qui fugit peccatum quia causât infernum, detestatur peccatum magis quam gehennam, non in hoc sensu quod disponi debeat ad potius incurrendum damnationem quam ad peccandum, cùm fieri nequeat ut absque peccato damnetur;sed in hoc diverso sensu quod in praxi magis attentus esse debeat ad vitandum pec­ catum, cùm vitando peccatum vitet gehennam, et nullo modo gehenna timenda sit, si peccatum vitetur. — Res exemplo decla­ ratur : filius prodigus, qui patrem dereliquerat, et substantiam suam dissipaverat vivendo luxuriose, fame, seu timore dolorum et mortis, ad pænitentiam duétus est, patremque denuo adivit; jamvero si timore serviliter servili egisset, afieétum ad luxuriosam vitam servans, ejus quidem agendi ratio laude non fuisset digna; sed, quia timore perculsus vere etiam peccatum, tanquam miseriæ suæ causam, odio habuit, veniam obtinuit et in priora jura redinte­ gratus est; ita peccator, qui ex metu gehennæ vere peccatum, ut gehennæ causam, detestatur, et, ut eam fugiat, sincere vult Deo servire, laudabiliter agit, et, accedente absolutione, peccatorum veniam consequitur. Art. III. De Satisfaéiione x. 761. Satisfaôlio {satis, facersi etymon speôlatur, est aéius quo quis tantum facit quantum satis sit ad iratum placandum. Satisfaôiio autem, quatenus est pars sacra­ menti, definitur : voluntaria toleratio pœnæ a confessario impositœ, ad compensandam injuriam Deo illatam, redimendamque pœnam temporalem, etiam post remissum peccatum ordinarie debitam. 762. Errores Protestantiiim et Jansenistarum. (A) Protestantes, etsi pænitentialis disciplinæ severitatem in primis Ecclesiæ sæculis negare non possunt, eam tamen ut ecclesiasticam institutionem habent, ejusqu e divinam institutionem ac necessitatem negant : nam, inquiunt, peccatum a Deo condonari nequit quin simul pœnæ peccato debitæ plena sit remissio; præterea, si satisfaéliones nostræ dicuntur necessariæ, eo ipso injuria irrogatur infinitae satisfaéfioni Christi, quippe quæ insufficiens appareat. Radix hujus erroris est theoria de justificatione per solam fidem : si enim sola fides plene ad justificationem sufficit, inutilia evadunt opera satisfaéloria. » S. Thom., q. 12 sq.; Suarez, disp. XXXVII-XXXVIII ; Bellarminus, I. IV. c. 1 sq.: Morinus, 1. HI sq.; Salmantic., disp. X-XI; Drouin, q. XI; Billuart, disp. IX; de Augustinis, th. 21; Palmieri, th. 36-40; Hurter, η. 612 >q.; Egger, η. 584 sq. 86 CAPUT II. (B) Ex adverso autem/awie/rtrA?, rigorismo faventes, pænitentialem disciplinam priorum ætatum instaurare volebant, et contende­ bant pænitentes non esse absolvendos, nisi prius peraélâ laboriosâ diuturnâque pænitentia ipsis injunétâ. Contra hunc duplicem errorem duplex erit thesis, prior contra Protestantes, posterior contra Jansenistas. I 763. Thesis *I : Pœna peccato debita non semper tota simul remittitur a Deo, sed, sublatà per absolutionem sacerdotis culpà, pœnàque æternà, plerumque luenda manet pœna temporalis. De fide est contra Protestantes ex Trident.1* “ Si quis dixerit totam pœnam simul cum culpâ remitti semper a Deo, satisfaélionemque pænitentium non esse aliam quam fidem, quâ apprehendunt Christum pro eis satisfecisse, A. S. ” 764. i° Script. (A) Christus enim voluit potestatem clavium exerceri per modum judicii (supra, n. 668); atqui hæc potestas includit non solum facultatem peccata remit­ tendi, sed etiam pœnas injungendi, juxta illud : “ Quodcumque ligaveris ...” π*’ 11 ii!.* Objiciunt quidem Protestantes peccatum non condonari nisi simul pœna remittatur. — Quod quidem Scripturæ contrarium esse tum fatiis, tum diclis luculenter demonstratur. (a) Taflis. Adamum pænituisse et in statum gratiæ restitutum fuisse Sapientia nos edocet’; atqui tamen pœnas temporales luen­ das habuit : “Quia audisti vocem uxoris tuæ... in laboribus come­ des ex eâ cundtis diebus vitæ tuæ... in sudore vultûs tui vesceris pane, donec revertaris in terram ” Moyses et Aaron veniam pec­ cati incredulitatis a Deo obtinuerunt, nec tamen, in pœnam peccati, terram promissam ingressi sunt : “ Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : quia non credidistis mihi... non introducetis hos populos in terram quam dabo eis”4. David adulterii et homicidii veniam impetravit, quando dixit: Peccavi Domino; sed nihilominus pœnam temporalem gravissimam subire debuit : “ Dominus quoque trans­ tulit peccatum tuum; non morieris; verumtamen quoniam blasphe­ mare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur”5. Quæ quidem pœnæ non solum in emendationem, ut Protestantes volunt, sed etiam in castigationem peccati infliétæ sunt, ut ex contextu patet, et ex eo quod non solum adulti sed etiam infantes in pœnam peccati moriuntur. 1 Sess. XIV, can. 12. — 3 5α/., X, 1-2. — 3 Gtn., III, 17-19. 4 Num., XX, 12. — 5 II Reg., XII, 13-14. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 87 (b) Nec minus clare Deus verbis voluntatem suam manifestavit : “Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu et in planflu " *; “ Peccata tua eleemo­ synis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum”’; “Facite ergo fruélus dignos pænitentiæ”3. Huc etiam pertinent textus alibi citati (De Verbo Incarn., n. 1161) quibus demonstratur nos salvari non posse, nisi crucem nostram tollamus, cum Christo patiamur, et in carne nostrâ adimpleamus ea quæ desunt passio­ num Christi; ex his enim et similibus testimoniis colligitur Domi­ num non ita pro nobis satisfecisse, ut ab obligatione satisfa­ ciendi liberemur, sed ut cum eo magis efficaciter peccata expiare valeamus. 765. 2° Tradit. Patres ore unanimi talis pænitentiæ necessitatem docuisse Protestantes ipsi fateri coaéti sunt; ita Chemnitius4 ait : “Nec vero nescius sum veteres ali­ quando nimis largiter et verbis nimium magnificis discipli­ nam canonicam commendare, ut quod Tertullianus dicit satisfaéiionibus illis peccata expiari, Cyprianus illis dicit peccata redimi, ablui, sanari et judicem placari; Ambrosius, pcenas gehennae illis compensari; Augustinus, Deum illis de peccatis praeteritis propitiari ”. Quod sane constat ex disciplinâ pænitentiali quæ primis saeculis vigebat (A) Prioribus saeculis, pænitentia magis diuturna et labo­ riosa erat; per plures annos sæpe durabat, et aliquando per totam vitam. (a) In ecclesiis Asia Minoris, sæculo tertio, tres distinguebantur pænitentium ordines : audientes, qui stabant in porta ecclesiæ, seu in porticu; ibi audiebant leétionem scripturarum et sacras concio­ nes, sed prohibebantur missæ adesse; — substrati, seu genufleftentes, qui missæ assistebant intra ecclesiæ ambitum, a portis usque ad ambonem, sed prostrati : eis episcopi et presbyteri manum impo­ nebant; — consistentes, qui sacro aderant stantes cum fidelibus, sed a sacra communione arcebantur5. Quarto sæculo, his ordinibus additi sunt flentes, qui cilicio et cinere induti, stabant ad limen ecclesiæ, lacrymis et gemitibus orantes Christianos ingredientes ut pro se precarentur. (b) In Occidente, erant pariter varii ordines pænitentium, quorum tamen numerus non est cognitus. Pænitentialia exercitia, qualia * Joel, II, 12. — · Dan., IV, 24. — ’ Luc., Ill, 8. 4Exam. C. Trident., p. 4. s Cfr. S. Gregor. Thaumat, Ep. canonica, P. G., t X, p. 1019-1048. ; 88 CAPUT II. Romæ vigebant, a Sozomeno ita exponuntur * : “Illic enim in propatulo est pænitentium locus, in quo illi stant mcesti et veluti lugentes. Peraétisque jam missarum sollemnibus, exclusi a com­ munione sacrorum, quæ initiatis præberi mos est, cum gemitu ac lamentis pronos se in terra abjiciunt. Tum episcopus cum lacrymis ex adverso occurrens, pariter ipse humo provolvitur, et universa ecclesiæ multitudo simul confitens, lacrymis perfunditur... Privatim autem unusquisque suâ sponte se macerans, aut jejuniis aut illuvie, aut ciborum abstinentiâ vel aliis quibus jussus est modis, tempus quantumcumque ipsi ab episcopo est constitutum ex­ spectat Ceteroqum pænitentia imposita valde laboriosa erat, ut constat ex iis quæ supra diéta sunt, n. 694. 766. (B) A sexto sæculo, pænitentia mitior et brevior evasit, simul ac frequentior. I *5 V» Tunc editi sunt libri pcenitentiales (supra, n. 735) in quibus determinabatur pcena cuique peccatorum generi infligenda. Pauca jam retulimus exempla; quædam alia hic subjicimus e Pcenitentiali Theodori1 : pro voluntario homicidio, septem annos peccator pæniteat; pro truncatione pedum aut manuum, unum annum; pro vul­ nere, 40 dies; pro voluntario perjurio, aliosque inducendo in perju­ rium, septem annos; pro maximo furto, tres annos; pro magno, unum annum, si fiat restitutio, et duos annos, si non restituatur; pro modico furto, viginti dies; pro adulterio, septem annos; pro simplici fornicatione, duos annos; pro detraélione, 40 dies, etc. Paulatim tamen imminutæ sunt pœnæ impositæ, et confessio faéta est frequentior ac fusior peccatorum declaratio. 767.3° Ratio convenientiam satisfactionis ostend i t (a) Ex parte Dei : Deus enim qui per peccatum offenditur, est legislator et totius humanæ societatis reclor. Atqui Deum, legislatorem et reclorem decet deliéfa non remittere absque pœnâ temporali : 1) ut in futurum leges a pænitente melius serventur, 2) ut alii a malo deterreantur et sic bonum societatis promoveatur, 3) ut jura non solum misericordiæ sed etiam justitiæ, quoad fieri potest, salventur. (b) Ex parte pænitentis, nam, ut ait Tridentinum 3, “ procui dubio magnopere a peccato revocant, et quasi fræno quodam coercent hæ satisfaôloriæ pœnæ, cautioresque et vigilantiores in futurum pænitentes efficiunt; medentur * Sozom., H. E., L VII, cap. 16; P. G., t. LXVII, p. 1459 62. 1 Ap. Morinum, op. cit., Appendix, p. 41. 1 Tridentsess. XIV, cap. 8. DE PÆNITENTIS ACTIBUE 89 quoque peccatorum reliquiis,et vitiosos habitus male vivendo comparatos, contrariis virtutum aétionibus tollunt”. Si vero peccata absque ullâ .satisfactione dimitterentur, tan­ quam levia existimarentur, et facilitate ipsâ veniæ multi ad peccandum iterum provocarentur. Nec dicatur per baptismum totam pœnam simul cum culpâ tolli : non enim par est conditio eorum qui per baptismum regenerantur et eorum qui per pænitentiam Deo reconciliantur; priores ante baptismum per ignorantiam deliquerunt, aut saltem non cum tanta malitiâ;posteriores, qui semel a peccati et dæmonis servitute liberati, gratiam et dona Spiritûs acceperunt, scienter templum Dei violave­ runt et Spiritum S. contristaverunt, nec proinde eadem facilitate veniam accipere merentur, ut arguit Tridentinum1. 768. Corollaria. (A) Omnia solaque opera bona et poena­ lia possunt esse satisfaEloria. Etenim, ut aliquod opus sit t vere satisfaCiorium, necesse est ut praeteritam offensam reparet et a culpis futuris praeservet Atqui ita est de bonis operibus poenalibus, et quidem solis; nam : (a) compensant offensam Deo irrogatam; siquidem, peccator, quantum in se est, aliquid Deo subtrahit, ejus majestatem offendendo; unde oportet, ad reparandam hujusmodi injuriam, aliquid subtrahi a peccante in honorem Dei; et ideo oportet ut opus satisfaétorium sit bonum, ut in honorem Dei sit, et poenale, ut per hoc aliquid peccatori subtrahatur; (b) similiter etiam opus poenale a culpâ futurâ praeservat, quia non facile homo ad peccata redit ex quibus poenam expertus est Addi tamen potest vix esse, in praesenti statu naturae lapsae, aliquod opus supernaturaliter bonum quod non sit simul arduum et pœnale; cùm enim sponte ad creaturas tendamus et ad illicita, quoties propter Deum supernatura­ liter agimus, opus difficile proindeque pœnale efficimus. 769. (B) Pracipua autem opera satisfactoria sunt eleemosyna, jejunium et oratio. Etenim : (a) satisfadio debet esse talis per quam aliquid a nobis subtrahamus ad honorem Dei; atqui non habemus nisi tria bona, nempe bona animæ, bona corporis et bona fortunæ; ex bonis quidem fortunæ subtrahimus aliquid per eleemosynam; ex bonis corporis per jejunium; ex bonis animæ per orationem, quâ facultates nostras Deo submittimus, (b) Præterea ' Hanc fuisse antiquorum Patrum mentem late ostendit Morinus, op. cit lib. III. ■5 * 90 CA FUT II. tres sunt peccatorum radices, scilicet concupiscentia carnis, concu­ piscentia oculorum et superbia vitae *; atqui contra concupiscentiam carnis ordinatur jejunium; contra concupiscentiam oculorum ordi­ natur eleemosyna; contra superbiam vitae, oratio’. His tamen poenis, sponte susceptis, addi debent, juxta Trident. (sess. XIV, can. 13), pœnæ a Deo inflifhz et patienter toleratæ : sæpe enim Dominus permittit nos variis vexari adversitatibus, aerumnis, animi vel corporis doloribus, quibus patienter toleratis, præsertim si Christo conjungimur patienti ac morienti, amplam satisfaciendi opportunitatem habemus; quod pænitentiæ genus eo efficacius est quo majori alacritate et amore illud ampleétimur. i; ' ( 770. Thesis * II : Pænitentes, qui votum satisfaciendi habent, absolvi possunt antequam sacramentalem satis­ factionem impleverint. Certum est contra Jansenistas : (A) Expraxi Ecclesiæ patet injunélæ pænitentiæ impletionem non esse conditionem ad remissionem peccatorum consequendam, sed tantum ad uberiorem pœnæ temporalis peccato debitæ condonationem. (a) Constat enim jam primævis sæculis, in multis saltem casibus, absolutionem datam fuisse ante satisfactionem impletam : i) in periculo mortis; scribit enim Innocentius Iad Decent.3 : ‘‘ Si quis aegritudinem incurrerit atque usque ad desperationem deve­ nerit, ei est ante tempus Paschæ relaxandum, ne de sæculo absque communione discedat 2) urgente persecutione : ita X. Cyprianus scribit4 : “Merito trahebatur dolentium pænitentia tempore lon­ giore, ut infirmis in exitu subveniretur... At vero nunc non infir­ mis, sed fortibus pax. necessaria est, nec morientibus sed viventi­ bus communio a nobis danda est, ut quos excitamus et hortamur ad proelium, non inermes et nudos relinquamus, sed proteétione corporis et sanguinis Christi muniamus”; 3) quando periculum erat ne, dilata absolutione, pænitentes ad hcereticos transirent; hinc 5. Cyprianus ait5 : “Quorum si pænitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiæ, statim cum uxore, cum liberis, quos incolumes reservaverant, in hæresim vel schisma, diabolo invitante, rapiuntur 4) immo ad arbitrium episcopi; nam in C. Ancyrano (an. 314) statutum est (can. 5) “ut Episcopi, modo conversionis examinato, potestatem habeant vel utendi clementia, vel plus temporis adjiciendi”. 1 Ifoa., II, 16. — * S. Thom., Suppi., q. 15, a. 3. 5 Ep. 52 ad Antonianum, n. 15, P. L., III, 781. DE PÆNITENTIS ACTIBUS. 91 Ex his omnibus colligitur, etiam in casu pænitentiæ publicæ, absolutionem aliquando concessam fuisse ante expletam satisfaélionem, a fortiori igitur quando agebatur de peccatis occultis. (b) Certum est insuper sæculis subsequentibus, et qui­ dem longe ante Jansenianam hæresim, viguisse in Eccle­ siâ praxim absolvendi pænitentes, satisfaélione nondum completâ. Ita, an. 1479, a Sixto /^damnata fuerat ut scandalosa et hæretica hæc propositio Petri de Osma : “ Non sunt absolvendi pænitentes, nisi peraétâ prius pænitentiâ eis injunélâ”'. Merito igitur ab Alexandro VIII, 7 dec. 1690, reprobata fuit hæc Jansenistarum propositio : “Ordinem praemittendi satisfactionem absolutioni induxit non politia aut institutio Ecclesiæ, sed ipsa Christi lex et præscriptio, naturâ rei ad ipsum quodammodo diétante”*. (B) Rat. convert. Deus enim perfeéte contritis statim peccata remittit, etiam nondum satisfaétione plene solutâ, ut constat exemplo David, qui prius veniam peccati conse­ cutus est, et postea poenam subiit temporalem; necnon verbis Scripturæ, ubi asseritur Deum peccata dimittere eo ipso die quo iniquus ab iniquitate suâ fuerit conversus3. Atqui Ecclesia, in administratione sacramenti Pænitentiæ, divinâ potestate utitur Deumque imitari potest et debet; ergo pænitentes absolvere potest antequam satisfaClionem impleverint. « Ap. Denzing., n. 728 (6x4). — ’ Denztng., n. 1313 (1173). 3 Evch., XXXIII, 12. iS L? Caput tij DE IPSO SACRAMENTO. Ex dî6Hs de potestate clavium et tribus pænitentis aélibus inferre licet pænitentiam esse vere sacramentum : ejus existentiam, elementa constitutiva, et effeftus breviter decla­ rabimus. Art. I. De existentia sacramenti Pænitentiæ *. It f »1 in I- 771. Thesis : Ritus quo potestas peccata dimittendi exercetur, est verum N. Legis sacramentum, a Baptis­ mo distinctum. De fide est contra Protestantes et Modernistas, qui contendunt Pænitentiam non esse sacramentum, aut saltem non distingui a Baptismo. Ait enim Tridentinum 2 .· “ Si quis dixerit in Catholicâ Ecclesiâ Pænitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post Baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconcilian­ dis, a Christo Domino nostro institutum; A. S. ” — “ Si quis sacramenta confundens, ipsum Baptismum Pænitentiæ sacramentum esse dixerit, quasi hæc duo sacramenta distincta non sint.. A. S. — Thesis breviter probatur, quia, per modum corollarii, infertur ex diétis circa potes­ tatem clavium. 772. i° Scriptura. Ad sacramentum N. Legis tria requiruntur et sufficiunt : signum sensibile, gratiæ produc­ tivum, a Christo permanenter institutum. Atqui hæc tria in ritu quo peccata remittuntur invenire est : (A) Signum sensibile, nam, ex diétis, peccata remittuntur aélu judiciali, qui duo saltem importat, nempe sensibilem peccatorum manifestationem et externam judicis senten­ tiam pænitentem absolventis, quibus sufficienter significatur liberatio a peccato. Signum a baptismatis ritu distingui­ tur; nam Baptismus ablutione confertur, dum Pænitentia 1 S. Thorn., 3, q. 84, a. 1; Suarez, disp. XVII, seét. I; Bellarminus, 1. I, c. 9; Drouin, q. 11, § 3; Billuart, diss. I, art. 1 ; Billot, th. 2; L. de San, n. 289-300; P. Gal tier, n. 115 sq. — 3 Sess. XIV, can. 1-2. DE IPSO SACRAMENTO. 93 sub formâ judicii; in Pænitentiâ possunt judicialiter retineri peccata, non sic in Baptismo. (B) Gratiæprodudivum; peccata enim gravia, ex diôtis, per hunc ritum vere remittuntur; atqui deleri non possunt sine infusione gratiæ sanélificantis, ex probatis in Tr. de Gratiâ (\\. 138); ergo hujusmodi ritus est gratiæ produétivus. — Hæc autem gratia differt a gratiâ baptismatis, cum sit proprie remissiva peccati ac possit pluries concedi, dum gratia in Baptismo collata est regenerativa, ac semel tantum confertur. (C) A Christo permanenter institutum; demonstravimus enim hanc potestatem Apostolis collatam fuisse ab ipso Christo redivivo, quando dixit: “ Accipite Spiritum S.' Eamdem vero esse in Ecclesiâ perpetuam constat : (a) ex generali principio, ab ipsis Protestantibus concesso, omnes nempe praerogativas, quæ ad Ecclesiam non solum fundan­ dam, sed etiam conservandam, necessariae sunt, Apostolis collatas fuisse non pro se tantum, sed etiam pro successo­ ribus; atqui non minus necessaria est potestas remittendi peccata hodie quam Christi tempore, cùm homines facile in peccatum labantur. Quod jam animadvertebat 5. Pa­ danus, et exinde contra Novatianos ita arguebat1: si potestas remittendi peccata non fuit apostolorum successo­ ribus transmissa, cur dicitis potestatem baptizandi in per­ petuum fuisse concessam ? (b) Ex historiâ, quæ luculenter ostendit hanc facultatem ab Ecclesiâ fuisse perpetuo vindi­ catam et exercitam, ut probant testimonia jam allata. 773· 20 Traditione. Ex Patribus, qui sæpe Pæniten­ tiam cum Baptismo comparant, et asserunt utroque peccata remitti gratiamque conferri, licet diverso modo. Jam supra retulimus verba 5. Ambrosii, n. 689. Item 5. Hie­ ronymus' asserit peccata remitti “sanguine Salvatoris aut in dono Baptismatis aut in Pænitentiâ, quæ imitatur Baptismatis gratiam per ineffabilem clementiam Salvatoris”. Nec aliter 5. Augusti­ nus 3 : “Si a catechumeno faétum est (homicidium), Baptismo abluitur; si a baptizato, Pænitentiâ et reconciliatione sanatur”. 1 Ep. ia ad Sempron., n. 6; P. L., t. XIII, p. 1057. * Dialog. 1 adv. pelag., η. 33» ?· £·> L XXIII» ρ· 527· 3 De conjug. adult., lib. II, c. 16; P. L., t. XL, p. 482. 94 CAPUT III. Ex his et aliis testimoniis quæ citari possent, sequitur Pænitentiam, non minus quam Baptismum, verum esse sacramentum, cùm in utroque peccata deleantur gratiaque infundatur. Ceteroquin, ex totâ descriptione pænitentialis disciplinai constat maximum esse discrimen inter baptismum et pænitentiam : hæc enim multo magis laboriosa erat quam præparatio ad baptismum. > I1 I t It Μ 774. 30 Rat. convenientiæx. Decebat siquidem divi­ nam misericordiam remedium instituere non solum contra originale peccatum, sed etiam contra adlualia peccata post Baptismum commissa ; homo enim, etiam regeneratus, multis tentationibus obnoxius remanet et facile labitur. Atqui optimum sane remedium est sacramentum Pæni­ tentiæ, vi cujus de condonatis peccatis certiores esse possi­ mus,.per sententiam judicialem a ministro Dei latam, et sic pacatiores reddi, ut supra ostendimus, n. 744. Art. II. De elementis constitutivis hujus sacramenti. Quando Scholastici suam generalem theoriam de materiâ et formâ sacris ritibus accommodârunt, docuerunt sacra­ menta duplici elemento essentiali constare, nempe materiâ et formâ; quem loquendi modum Ecclesia usurpavit, præ­ sertim in Conciliis Florentino et Tridentino. Utrumque Concilium declaravit tres adhis pænitentis esse quasi mate­ riam sacramenti Pænitentiæ, formam vero esse verba absolutionis. •V r »1 § I. De materia sacramenti Pænitentiæ2. 775. i° Status quaestionis. Duplex in sacramentis dis­ tinguitur materia : remota et proxima. Materia Pæniten­ tiæ remota, seu potius materia circa quam versatur sacra­ mentum, sunt omnia peccata post baptismum commissa, sive mortalia, sive venialia, sive jam per absolutionem remissa, * Cf. Caiuh. Roman., de Pænit., n. 14. ‘ S. Thom., 3, q. 84, a. 2; Suarez, disp. XVIII, sedi. 3; Salmant., disp. I, dub. 2; Billuart, diss. I, a. 2; Palmieri, th. 14; Billot, th. 3; L. de DE IPSO SACRAMENTO. 95 sive non. Mortalia nondum accusata et absoluta sunt materia necessaria, seu necessario subjicienda clavibus Ecclesiæ; venialia vero et mortalia jam remissa, sunt mate­ ria sufficiens et libera, id est, quæ potest, sed non necessario debet clavium potestati subjici. Sed quæstio oritur de materiâ proximâ hujus sacra­ menti; disputant theologi in quo scilicet essentialiter con­ sistat, utrum in tribus pænitentis aétibus, an in absolutione aut aliâ aélione. Tres præsertim hâc de re prodierunt sententiae. 776. (A) Nonnulli antiquiores theologi, ut Gulielmus Antissiodor. et Alexander Alens., putarunt materiam proximam sitam esse in impositione manûs a sacerdote faélâ, dum pænitentem absolvit. Sed hæc opinio communiter a theologis rejicitur. Triplex quidem commemoratur hujusmodi impositio apud auétores ecclesiasticos1 : prima, quæ adhibebatur quando pænitentia publica imponebatur; secunda, quæ super pænitentes repetebatur, quoties ab ecclesia post catechumenos dimittebantur; tertia tandem in reconciliatione pænitentium. Sed iste ritus non ut essentialis habebatur, ut clare colli­ gitur ex Canone C. Arausicani I, ubi dicitur : “Qui recedunt de corpore, pænitentiâ exceptâ, placuit sine reconciliatoriâ manûs impositione eis communicari, quod morientis sufficit consolationi, secundum definitionem Patrum ”; jamvero si manûs impositio necessaria fuisset ad remissionem peccati, certe morientes eâ pri­ vati non fuissent. 777. (B) Scotistæ, quibus assentiunt Maldonatus, Balle­ rini, Berardi aliique 2, docent totam essentiam sacramenti in absolutione consistere, quæ, quatenus externa est cære- monia, materiam constituit, et, quatenus vim habet signifi­ candi, est forma. 1) Juxta Scotum veteresque ejus discipulos, tres aétus pænitentis sunt non solum dispositiones ad validam et fruétuosam sacramenti receptionem, sed etiam conditiones sine quibus praecedentibus non potest minister sufficienter cognoscere causam et sententiam ferre; quapropter concludunt exteriorem harum dispositionum manifes­ tationem esse vere de necessitate sacramenti. 2) Secundum recentiores Scotistas, hujusmodi aétus sunt tantum dispositiones ad 1 Cf. Sirmundus, Historiapanitent. publica, c. VII; Palmieri, p. 159. * Scotus, In IV Sent., dist. 14, q. 4 et dist. 16, q. I; Maldonat, de Pani­ tent., p. Ill, th. 7; Ballerini-Palmieri, de Panit., n. 5 sq.; Berardi, Praxis Confessar., t. IV, n. 2. ■ I I - -c-T — ·" ' P. 96 I II r. •H5 V i 4 CAPUT III. dignam sacramenti receptionem requisitæ : quare necesse non est ut aétu exteriori manifestentur. Sic autem arguunt : (a) imprimis res a Tridentino non fuit definita, ut a quibusdam Thomistis asseritur; nara, ut narrat * Pallavicini\ Synodus tres pænitentis aétus non materiam, sed quasi-materiam appellavit, nec eos ad essentiam, sed solum ad integritatem sacramenti necessarios esse declaravit, (b) Sacra­ mentum est id quod proprie significat et confert gratiam; atqui sola absolutio sacerdotis proprie gratiam sacramentalem significat et confert; ergo sola proprie est essentia sacramenti, (c) Certum est, ex praxi Ecclesiæ, posse sacramentalem absolutionem iis dari qui nullum exterius edunt signum contritionis; atqui, si tres pænitentis aétus essent materia sacramenti, hoc invalidum esset, cùm materia sensibilis esse debeat; ergo hujusmodi aétus non sunt materia sacramenti, sed solum dispositiones, et tota essentia sacramenti in absolutione consistit (C) Communior tamen sententia, quam propugnant non solum S. Thomas, ejusque discipuli, sed et Suarez, Salmanticenses, De Lugo, Bellarminus, aliique multi, tenet tres aétus pænitentis esse vere materiam proximam sa­ cramenti. 778. 20 Thesis : Tres pænitentis actus, contritio, con­ fessio et satisfactio sunt materia proxima sacramenti Pænitentiæ. Ita communius. & Ï « (A) Florentinum, in Decreto ad Armenos, post declaratam necessitatem materiæ et formæ in quolibet sacramento, hæc addit : “Quartum sacramentum est Pænitentiæ, cujus quasi materia sunt aEtus pænitentis, qui in tres distinguuntur par­ tes”. Similiter Tridentinum 2 .· “ Sunt autem quasi materia hujus sacramenti ipsius pænitentis aclus, nempe contritio, confessio et satisfaétio. Qui quatenus in pænitente ad integritatem sacramenti, ad plenamque et perfeétam pec­ catorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hâc ratione Pænitentiæ partes dicuntur ”. Unde sic : duo prae­ fata Concilia materiam et formam ceterorum sacramento­ rum distincte commemoraverunt, et quando de Pænitentiâ egerunt, nullam aliam materiam designarunt nisi tres aétus pænitentis; ergo illi aétus sunt vere materia proxima hujus 1 Historia C. Tridentlib. XII, c. 12. • Trident. > sess. XIV, cap. 3; cfr. can. 4. DE IPSO SACRAMENTO. 97 sacramenti, nisi forte dicatur hujusmodi materiam fuisse ex industriâ praetermissam : quod vix admitti potest in re tanti momenti. — Ex Rituali Romano res firmatur, tit. Ill, c. i. Nec objiciatur Concilia dixisse quasi-materiam, non autem materiam; “ neque vero hi aétus quasi materia a S. Synodo appel­ lantur, quia veræ materiæ rationem non habeant, sed quia ejus generis materiæ non sint, quæ extrinsecus adhibeatur, ut aqua in Baptismo, et chrisma in Confirmatione”‘. (B) Insuper Christus hoc sacramentum instituit per modum judicii, in quo duo elementa constitutiva invenire licet, nempe materiam ipsius judicii quam pænitens præbet, et sententiam quæ a judice fertur; atqui materia judicii tribus pænitentis aétibus præbetur, videlicet humili pecca­ torum confessione, quam sincera contritio comitatur et satis­ facio sequitur; ergo hujusmodi aétus sunt vere materia proxima sacramenti. Objicitur quidem absolutione tantum, non autem his aétibus, gratiam significari et conferri, proindeque illos ad sacramenti essentiam non pertinere; sed immerito, nam licet forma, in hoc sacramento, ut in ceteris, sit præcipua causa instrumentalis gratiae, aétus pænitentis aliquid conferunt ad gratiæ communicationem, quatenus animam disponunt ad eam recipiendam; aliunde, positivâ Christi institutione ad dignitatem materiæ sacramentalis eveéti, vere concurrunt cum forma quâ, ut ita dixerim, fecundantur, ad gratiam producendam. Nec dicere juvat contritionem non esse quid sensibile; licet enim non sit sensibilis immediate et in se ipsa, mediate tamen fit sensi­ bilis quatenus per aétus exteriores confessionis, satisfaétionis alia­ que doloris signa manifestatur’. Aliunde sufficit ut materia sit virtualiter sensibilis; proinde etiam homo sensi bus destitutus, qui antequam in hunc statum incideret, verbis aut signis contritionem manifestavit, eo ipso exhibet contritionem virtualem. His tamen non obstantibus, libenter fatemur Scotistarum opinionem probabilitate non carere, neque in praxi despi­ ciendam : proinde, in casu extremæ necessitatis, etiamsi externa contritionis signa desint, pænitens sub conditione est absolvendus. 'Catech. C. Trident., de Pænit., n. 17. — Hinc S. Thomas ipse hoc dicendi modo usus est : “ Quartum sacramentum est Pænitentia, cujus quasi· materia sunt aétus pænitentis (De artic. fidei et eccl. sacramentis, t. XXVII, p. x8o ed. Vivis). — ■ S. Thom., 3 p., q. 90, a. 2, ad I. Pænit et Matrim. — 4 CAPUT III. 98 § II. De forma sacramenti .Pænitentiæ ». 779· Docet Tridentinum a “ sacramenti Pænitentiæ for­ mam, in quâ præcipue ipsius vis sita est, in illis ministri verbis positam esse : ego te absolvo, etc.; quibus quidem de Ecclesiæ S. more preces quædam laudabiliter adjunguntur : ad ipsius tamen formæ essentiam nequaquam speélant”. Hæc est quidem forma hodie in Ecclesiâ occidentali adhibita; cùm vero antiquitus aliæ formæ in usu fuerint, et hodie aliquando adhibeatur forma conditionata, abs re non erit i° antiquas formas breviter describere; 2° expen­ dere num forma conditionata sit valida et licita. I. Conspectus historicus diversarum absolutionis formarum. 780. i° Facta exponuntur. (A) In utrâque Ecclesiâ, per decem priora sæcula, formæ absolutionis fuerunt depre­ cative, nempe : “ Deus, ei condona, eum absolve, etc.”; non autem indicativæ : “ Ego te absolvo, tibi condono, etc. ” Quod constat : (a) ex testimonio Patrum, qui, cum S. Leone, dicunt in sacramento pænitentiæ indulgentiam Dei supplicationibus sacerdotum obtineri3; (b) sed præsertim ex Sacramentariis et Pcenitentialibus, ubi nonnisi deprecativæ formulae inveniuntur; ita, in Sacramentario Gelasiano, ad reconciliandum publice pænitentem hæc pronuntiatur oratio : “Omnipotens sempiterne Deus, confitenti tibi huic famulo tuo pro tuâ pietate relaxa, ut non plus ei noceat conscientiae reatus ad poenam quam indulgentia tuae pietatis ad veniam”4. Ibidem, ad reconciliandumprivatim pænitentem ad mortem, variae effunduntur preces, quæ ita concluduntur : “Res­ pice propitius super hunc famulum tuum remissionem sibi omnium peccatorum totâ cordis confessione poscentem ”s. — Attamen, sæculis oétavo et nono, inveniuntur etiam formulae imperativa deprecativis conjunétæ, v. g. : “ Sis namque absolutus a Deo Patre et Filio et Sanéto Spiritu, ab omnibus tuis peccatis ’ S. Thomas, 3 p., q. 84, a. 3; Suarez, disp. XIX; De Lugo, Salmantic., disp. Ill; Morinos, 1. VIII; Drouin, q. II, c. 3; diss. I, a, a. 3; de Augustinis, th. 23; Palmieri, th. 12; Billot, th. ’ Trident., sess. XIV, cap. 3. 3 S. Leo, ep. 108 ad Theodor., P. L., t. LIV, p. ion. 4 P. L., t. LXX1V, p. 1097. —3 Ibid., p. 1098. * Ita in Pxnitentiali Egberti, archiep. Eboracensis (an. circiter Morinum, op. cit., Appendix, p. 19. disp. 13; Billuart 3. 732), ap --..v r DE IPSO SACRAMENTO. 99 781. (B) A sæculo undecimo, in Ecclesiâ latinâ incipit transitus a formulis deprecativis ad indicativas, ambæque simul in iisdem docu­ mentis inveniuntur. Ita, in quodam ordine Pænitentiæ formulis deprecativis hæc additur 1 : “ Nos etiam, secundum auctoritatem nobis indignis a Deo commissam, absolvimus vos ab omni vinculo delictorum vestrorum, etc. ” Pariter, in ordine Ecclesiæ Remensis, sæc. XII, absolutionis forma legitur simul deprecativa et indica­ tiva ’ : “ Omnipotens Deus, qui beato Petro apostolo suo, ceterisque discipulis suis suam licentiam dedit ligandi atque solvendi, ipse vos absolvat ab omni vinculo deliCtorum; et, quantum nostræ fragilitati permittitur, sitis absoluti ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, habeatisque vitam æternam... ”. — Etiam initio sæculi XIII adhuc vigebat forma deprecativa; hæc enim scribit Gulielmus * Parisiensis : “ Neque more judicum forensicorum pronuntiat confessor absolvi­ mus te, sed magis orationem facit super eum, ut Deus absolutionem et remissionem atque gratiam sanCti ficati on is tribuat'’. Quod pariter constat ex S. Thomà, Opusc. 18, c. 5; cùm enim adversa­ rius dixisset : “ vix triginta anni sunt, quod omnes hâc solâ formâ deprecativa utebantur ”, Angelicus DoCtor id absolute non negat, sed solum hoc modo corrigit : “ Quomodo de omnibus potest testi­ monium perhibere, qui omnes non vidit?” — Paulo post autem forma indicativa communiter in Ecclesiâ Latinâ recepta fuit; atta­ men, antequam pronuntietur, recitantur preces “ Misereatur, Indul· gentiam, Dominus noster Jesus Christus te absolvat”, quæ sunt veluti commemoratio antiquæ disciplinae. 782. (C) In ecclesiâ orientali, post sæculum XIII, forma mansit deprecativa, immo et hodie in multis ecclesiis manet4 : quidam, ut Syri et Maronita, Romanæ Ecclesiæ uniti, formam indicativam ab Ecclesiâ latinâ mutuaverunt; alii vero formam deprecativam reti­ nent. — Rutheni vero, quanquam schismatici, formâ utuntur quæ est simul deprecativa et indicativa. 783. 2° Conclusiones ex factis deducendæ. (A) Cum Hurter (n. 626), indubitanter tenemus formam deprecativam validam fuisse, ubicumque modo generali praevaluit; non enim censemus absolutiones datas in magnâ Ecclesiae parte per multa saecula, invalidas fuisse. Aliunde forma depre­ cativa, cum intentione absolvendi, et attentis circumstantiis, * Magna Bibliotheca Patrum, Coloniae, i6l8, L VIII, p. 423-424. ’ Ap. Mo ri num, op. cit,, p. 48; cfr. p. 71. 3 De sacram. Pcenit., c. 19, Venetiis, 1591, p. 472, col. 2. 4 Morinus, 1. VIII, c. 12, n. 7, p. 547. — Ita etiam Denzinger (Ritus Orient., t. I, p. toi) : Forma absolutionis apud Orientales (catholicos et non catholicos) si solos Armenos excipias, deprecativa est. ” — Cfr. Vacant, Dirt. de Thiol., t. I, p. 205-214, ubi variæ describuntur Orientalium formæ. • T* - ’ 100 caput in. formæ assertivœ : ostendit enim sacerdotem esse Dei ministrum et nonnisi auéforitate ejus absolvere. œquipollet Nec ægre hæc mutatio in formà conciliari potest cum sententiâ in Tr. de Sacramentis (n. 280) exposita, videlicet non omnes sacra­ mentorum formas fuisse a Christo in specie infimâ determinatas; nam, si Ecclesia jus habet determinandi in specie hujusmodi for­ mas, nil prohibet quin forma deprecativa, cum intentione senten­ tiam judicialem ferendi, sit valida. 1 •i (B) Quidquid est, cùm jam a pluribus sæculis Ecclesia occidentalis indicativæ formæ usum præscripserit, merito de valore formæ deprecativæ in Ecclesiâ latinâ dubitaretur. Ceterum fatemur formam indicativam magis convenire potestatij'udicialibus ministris Ecclesiæ competit Sedulo igitur in praxi adhibeatur formula quæ in Romano Rituali invenitur. 784. Corollarium. Verba absolvo te, non significant : ego te declaro a peccatis absolutum ; cùm enim, ex ditStis, Ecclesiæ ministri verâ potestate polleant fideles absolvendi, verba eorum non mere declaratoria sunt, sed efficiunt quod significant Juxta communem sententiam, sensus est : ego te absolvo a peccatorum vinculo, seu tibi remitto deliéta tua, conferens gratiam peccati remissivam proinde, juxta sen­ tentiam quam probabiliorem judicamus, directe significatur peccati remissio, indirecte gratia sanôtificans, cùm in præsenti ordine non remittatur gravis offensa nisi per infusio­ nem gratiæ. Hic proprius sensus vocabuli absolvo secun­ dum humanum usum, qui etiam in sacramentis retinen­ dus est II. De forma conditionatâ. 785. Hucusque de formâ absolutâ, quæ regulariter adhi­ beri debet. Quandoque tamen uti expedit formâ conditio­ natâ, quæ non absolute, sed sub aliquâ conditione peccato­ rem absolvit. Gersonius (sæc. XV) primus esse videtur qui conditionatæ absolutionis validitatem explicite propugna1 Juxta Suarez, disp. XIX, se CL II, η. 13-20, ego te absolvo significat : “ego tibi gratiam sanctificantem confero remissivam peccati ”. Hoc autem non placet Cardinali de Lugo, disp. XIII, n. 69-74, qui refte animadvertit verba absolu­ tionis ex se non significare direfte gratiae collationem, quamvis eam producant ex institutione Christi. — Cfr. Vacant, Diei, de Theol., t. I, p. 194. V· DE IPSO SACRAMENTO. 101 verit1; cujus opinionem acriter impugnavit Cajetanus ', * communior tamen et moraliter certa evasit sententia hanc absolutionem, positis ponendis, validam esse. 786. Secundum principia in Tr.de Sacramentis exposita, n. 355, forma conditionata est invalida quando in sus­ penso relinquit effectum sacramenti, valida autem si minime suspendit effectum. Jam vero conditio de futuro incerto, v. g., absolvo te, si infra mensem restitueris, suspendit effeélum sacramenti; nam tempore quo sacramentum confertur, effeélus non produ­ citur, cùm incerta sit conditionis executio, et aliunde rema­ neat suspensa et ipsa sacerdotis intentio; tempore autem quo conditio yerificatur, jam non existit sacramentum, nec proinde suum effeétum sortiri valet. Conditio autem de praeterito vel de praesenti, v. g., te absolvo si jam restitueris, vel si sis vivus, sacramenti effeétum non suspendit, nec proinde absolutionem invalidam reddit, nam eo tempore quo sacramentum conficitur, conditio jam verificatur, vel non : si prius, absolutio statim suum producit effeétum ; si posterius, statim invalida est. Neque dicatur formam conditionatam obstare naturæ hujus sacramenti, quod per modum judicii administratur. Nam, etiam in humanis judiciis, sententia conditionata haud raro fertur, v. g., in carcerem ibis, nisi infra tres dies debitum solveris ; vel ad carce­ rem te condemno, sed, si in culpam non reincidas, pro tempore a Pana immunis eris. Aliunde judicium civile ab hominibus exe­ cution! mandatur, dum confessarii sententiam Deus ipse exse­ quitur : sufficit igitur ut Deus noverit utrum conditio adimpleta fuerit vel non. 787. Pauci tamen theologi, ut Lovanienses et Collets, dixerunt conditionem etiam de præsenti invalidare sacra­ mentum, si non sit conditio facit (v. g., si vivis, si 'es capax), sed juris (v. g., si es dispositus, si vis restituere); nam per hujusmodi conditionem destruitur natura judicii, cùm ad ipsum confessarium speélet judicium ferre de his dispositio­ nibus pænitentis. — Hæc autem ratio non valet; nam con1 De Schismate tollendo, inter Opera omnia, Antucrpiæ, 1706, t. II, p. 79; De Unitate Ecclesia, p. 118. — 2 Summula de peccatis, Lugduni, 1551, p. 3. 3 Collet, ap. Migtie, Theol. Cursus, t. XXII, 732. 102 CAPUT HI. fessarius de dispositionibus pænitentis utique judicare debet, sed modo humano, in quantum fieri potest; Jam vero aliquando Judicat rem esse dubiam, proindeque, si gravis accedit ratio, absolutionem sub conditione concedendam esse. Ceterum, ut tollatur omne dubium, sufficit ut co n fessa­ rius, de dispositionibus pænitentis dubitans, eum absolvere intendat Juxta intentionem Christi et Ecclesiæ sub tacitâ conditione : si tu es capax, quæ ab omnibus tanquam valida habetur. Art. II. De effeélibus sacramenti Pænitentiæ. 788. Sacramentum Pænitentiæ producere gratiam ex opere operato satis constat ex Tr. de Sacramentis. (A) Quando pænitens in peccato mortali versatur : (a) gra­ tia huic sacramento propria est gratia sanctificans prima seu peccati remissiva. Quæ variis nominibus appellatur, quibus hic effeétus lucidius declaratur : gratia resurrectionis, quâ spiritualiter mortui vitam gratiæ recuperant; sanationis, quâ eorum vulnera, ipsis cooperantibus, curantur; reconciliationis, quâ, reparatâ injuriâ Deo irrogatâ, in divinam amicitiam recipiuntur, (b) Huic anneClitur jus ad gratias aftuales tempore opportuno recipiendas, quibus pro præteriiispecca­ tis pænitens satisfacere valeat, futuraque in posterum vitare, (c) Remittitur insuper pœna œterna et minuitur pœna tempo­ ralis peccato debita, (d) Merita autem per peccatum mortificata reviviscunt. (B) Quando pænitens autem jam in statu gratiæ versa­ tur : (a) augmentum gratiæ sanctificantis accipit cum jure ad gratias aduales, ut supra; (b) venialium remissionem tutius et efficacius consequitur; (cj necnon partialem pœnæ temporalis condonationem. Cùm plura ex his jam declarata fuerint, satis erit breviter agere : i° de remissione mortalium; 2° de remissione pœnæ peccato debitæ ; 30 de reviviscentiâ meritorum. — Pauca addemus de remissione peccati venialis, sive intra sive extra sacramentum. DE IPSO SACRAMENTO. § I. De 103 remissione peccatorum mortalium. — 789. i° Ex diélis supra de potestate clavium (η. 664 sq.) jam inferre licet, per sacramentum pænitentiæ, vere coram Deo condonari omnia peccata post baptismum commissa, nec ullum peccatum esse irremissibile. Id jam probavimus ex multis testimoniis, simul explicando textus Scripturae et Patrum, ex quibus adversarii difficultates proponunt. — Eadem vere deleri et non tantum radi, ita ut non redeant propter subsequens peccatum, in Tr. de Gratiâ, n. 138, pro­ batum est. Hunc autem effeétum produci ex opere operato non autem declarando peccata esse remissa, constat ex Tr. de Sacram., n. 300, et ex hoc canone * Tridentino : “ Si quis dixerit absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse aftum judicialem sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti, modo tamen credat se esse absolutum... A. S. ” Hic sufficiat difficultatem solvere quam hodiemi Protestantes et Rationalistæ proponunt, et quæ tempore S. Augustini jam ab haere­ ticis et paganis urgebatur : “ Vos, inquiebant, facitis ut peccent ho­ mines, cum illis promittitis veniam, si egerint pænitentiam. ” Quod eloquenter confutat S. Augustinus, ostendendo promissione veniæ animos ad pænitentiam induci, eos ex adverso, hâc spe sublati, in desperationem cadere, et consequenter in vitiorum cœnum : u Si clauderetur aditus pænitentiæ, nonne ille peccator tanto magis adde­ ret peccata peccatis, quanto magis sibi desperaret ignosci? Diceret enim sibi : ecce peccavi, ecce scelus admisi, jam mihi veniæ nullus est locus, pænitentia infruôhiosa est, damnandus sum; quare jam non vivo ut volo? Quia ibi non invenio caritatem, hic saltem pascam cupiditatem. Quare enim me abstineam? Ibi mihi locus omnis clausus est : hic quidquid non fecero, perdo, quia vita, quæ post hanc futura est, non mihi dabitur. Quare ergo non servio libidini­ bus meis, ut eas impleam et saturem?... Ergo si tuleris portum pænitentiæ, desperatione augebunt peccata.” Qui vero veniam spe­ raverit, non potest augere peccata sicut vult ; nam eum monet Scrip­ tura ne pænitentiam differat et in peccato obduretur; subito enim morte perculi potest, et in manus Dei viventis incidere. Ita igitur concludit : “ Ecce ad utrumque vigilavit pro nobis providentia Dei. Ne desperando augeamus peccata, propositus est pænitentiæ por­ tus; rursus ne sperando augeamus, datus est dies mortis incertus ' Sess. XIV, can. 9. * S. August, sermo 352, η. 9; Ρ· L., t. XXXIX, p. 1559-1560. 104 CAPUT III. 790. sequitur non posse unum mor­ Etenim (a) peccatum non tollitur nisi per infusionem gratiæ habitualis; atqui quodli­ bet peccatum mortale directe gratiæ habituali contrahatur eamque excludit; ergo unum lethale peccatum non potest sine alio remitti : nam, si unum maneat in animâ, totaliter gratiam excludit; (b) peccatum non potest remitti sine verâ pænitentiâ, ad quam pertinet peccatum detestari quatenus est offensa Dei; atqui omnia mortalia vere Deum offendunt; ergo non potest quis vere de uno peccato pænitens esse quin de omnibus aliis doleat, saltem virtualiter, immo et formaliter, si de eis aélu cogitat. Corollarium. Exinde tale peccatum remitti sine alio. 790bîs- 2° Sacramentum Pænitentiæ, sicut cetera sacra­ menta, suos effectus producit ex opere operato, proindeque non solum declarat peccata esse remissa, sed hanc remissionem vere causât. Id aperte definivit Tridentinum contra Protes­ tantes 1 : “ Si quis dixerit absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem sed nudum minis­ terium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti, modo tamen credat se esse absolutum... A. S. ”. Antequam vero res definiretur, quidam Scholastici tenuerant, cum Petro Lombardo, absolutione sacerdotis non proprie dimitti peccata, sed ostendi ea esse remissa. Horum vero sententia maxime differebat a Protestantium erroribus. Non enim docebant peccata sola fide aut fiducia dimitti, sed simul per contritionem et ministerium sacerdotum. Attamen non rite intellexerant quam partem sacramentum Pænitentiæ habeat in remissione peccatorum; juxta ipsos, Deus operabatur hanc remissionem cum sacerdote, non autem per sacerdotem2. Postea, re melius inspecta, 5. Thomas et Scotus eorumque discipuli intellexerunt, ex Scripturæ et Patrum dictis, sacramenta non solum esse conditiones sine quibus non, sed etiam causas secundarias et instrumentales gratiæ, ut expositum est in Tr. de Sacramentis, n. 44-45. 1 Trident., sess. XIV, can. 9, D. B., 919. 1 Hanc opinionem jam confutaverat Richardus a S. Victore (De potest, ligandi atque solv., c. 12) : “ Exstat quorumdam de potestate ligandi atque solvendi sententia tam frivola ut ridenda potius videatur quam refellenda. Pu­ tant enim et prædicant, sacerdotes non habere potestatem ligandi atque sol­ vendi, sed ostendendi homines esse solutos sive ligatos. Sed numquid Dominus dicit : quodcumque ligatum ostenderis erit ligatum, et quodcumque solutum ostenderis, erit solutum? Dicunt apostolicos viros peccata remittendi vel reti- A‘;‘‘nV-vV·· *- DE IPSO SACRAMENTO 105 790ter· 3° Peccatum remittitur definitive, ita ut nunquam redeat, per subsequens peccatum, nec quoad culpam, nec quoad pcenam. — “ Impietas impii non nocebit ei in qua­ cumque die conversus fuerit ab impietate sua ” Pecca­ tum enim subsequens, etsi ingratitudinem et perversitatem denotare possit, nequit tamen peccatum antiquum prorsus abolitum reducere; quo fit ut nunquam Deus aliquem pcena mulctabit pro peccatis jam deletis. § II. De remissione pœnæ peccato DEBITÆ. 791. (A) Sacramentum pænitentiæ semper remittitpœnam æternam cum culpâ. Certum est. (a) Docet enim Tridentinum I pænitentem post receptam absolutionem teneri satisfacere per jejunia, eleemosynas et orationes, “ non quidem pro poena æternâ, quæ vel sacramento vel sacramenti voto una cum culpâ remittitur; sed pro pœnâ temporali, quæ, ut sacræ lit­ teræ docent, non tota semper, ut in Baptismo fit, dimittitur illis ”. (b) Remissio enim peccati mortalis fit per infusionem gratiæ habitualis; atqui gratia habitualis nos facit divinæ consortes naturæ, Dei amicos ejusque filios adoptivos cum jure ad æternam beatitudinem, ut demonstravimus in Tr. de Gratià (n. 139 sq.); ergo poenam æternam remittit. 792. (B) Sacramentum Pænitentiæ minuit etiam pœnam temporalem peccato debitam. Nam, juxta Tridentinum (cap. 3), satisfactio una est ex tribus partibus quæ ad inte­ gritatem sacramenti pertinent et ad plenam perfectamque . remissionem peccatorum concurrunt; atqui satisfactio non concurrit directe ad remissionem culpæ, cùm hæc remitta­ tur ante satisfactionem peractam; ergo concurrit ad remis­ sionem pœnæ. Quod quidem præstat ex opere operato, juxta communem sententiam, quæ tenet tres actus pænitentis esse materiam proximam sacramenti. nendi potestatem non habere, cum Dominus hoc dicat. Dicunt eos tantum­ modo habere potestatem utrumque ostendendi, cum Dominus hoc non dicat ”. Ipse tamen non recte sentiebat; dicebat enim peccata per contritionem remitti, antequam absolutio daretur, sed solum conditionate, id est ea conditione ut postea reciperetur absolutio : hæc igitur non erat causa remissionis, sed solum conditio sine qua non. 174. ‘ Ez., XXXII, 16. 106 CAPUT III. (C) Sacramentum Pænitentiæ non semper tollit totam pœnam temporalem, ut jam probavimus, sed quandoque id prestat, si videlicet contritio sit intensissima. Cùm enim hujusmodi temporalis pcena sit finita, contritio ita intensa esse potest ut eam adæquate et totaliter remittat. § III. De xMeritorum 793. Status questionis. Quando quis sacramento Pæni­ tentiæ justificatur, accipit, simul cum gratiâ habituali, virtu­ tes infusas quas per peccatum amiserat : cùm enim a gratiâ profluant, sicut proprietates ab essentiâ, restitutâ gratiâ, restituuntur pariter virtutes, et quidem eo intensiores quo perfeétior est subjeéii dispositio. Sed insuper quæstio est num merita per peccatum mortificata reviviscant. $ . ; *5 £ i* . ■· I .· reviviscentia1. Ad cujus intelligentiam pauca sunt praenotanda de variis operi­ bus in ordine ad meritum, (a) Viva dicuntur opera quæ in statu gratiæ fiunt, excitante et adjuvante gratiâ aétuali, tum quia sunt a principio spirituali vivente, tum quia vitam æternam merentur, (b) Mortua vero ea sunt quæ, licet bona et supernaturalia, fiunt in statu peccati, nec proinde meritoria sunt vitæ æternæ. (c) Morti­ fera ea sunt quæ hominem vitâ gratiæ privant, ut peccata mortalia, (d) Mortificata autem dicuntur ea opera quæ, in statu gratiæ faéta, per subsequens mortale peccatum impediuntur a suo effeétu, quatenus hominem ad vitam æternam ducere non amplius valent. Jamvero quæstio est num merita sic mortificata reviviscere possint. Affirmative respondent theologi communiter, sed de modo et gradu quo reviviscant, controvertitur. 794. to Thesis : Remisso per pænitentiam peccato, opera prius in caritate facta, et per subsequens peccatum mor­ tificata, reviviscunt. Ita communiter. (A) Scripturâ solâ res probari nequit; sed Patres duobus textibus utuntur ad proponendam suam de reviviscentiâ doétrinam. (a) Allegant hæc verba ep. ad Hebrœos : “ Non enim injustus est Deus ut obliviscatur operis vestri et dileftiouis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministras­ tis sanétis et ministratis ” 2 Atqui, aiunt Patres *et theo* S. Thomas, 3, q. 89 ; Suarez, Opusc. V, De meritis mortificatis ; Sal· mantic., de Merito, disp. V; Billuart, diss. III, a. 5; Palmieri, th. 19; de Augustinis, p. I, art. 10; Billot, qu. LXXXIX, p. 94-108. a Hebr., VI, 10. '3 «■ DE IPSO SACRAMENTO 107 logi, hic agitur de operibus iri gratiâ faétis et mortificatis; nam Apostolus Hebraeos alloquitur, quorum nonnulli in peccatum lapsi fuerant; ergo Deus non obliviscitur bono­ rum operum eorum qui pænitentiam agunt, sed ea remu­ nerat Ad rem 5. Epiphanius 1 : “ In quo vides, quemad­ modum* et instaurationem illam secundam fieri non posse omnino pronuntiaverit, neque tamen a salute illos exclu­ serit quos peccati sui pæniteret; sed et saluti propinquos esse dixerit, et Deum reEle ab iis faclorum esse susceptorem^ qui deliéiorum suorum absolutam pænitentiam capesse­ rent (b) Patres idem ex alio loco deducunt2 : “Tanta passi estis sine causâ, si tamen sine causâ ”, Quæ verba sic exponit S. Hieronymus^ : “ Quicumque ob Christi fidem laboraverit et postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine causâ passus fuisse dicitur dum peccat, sic rursum non perdit ea, si ad pristinam fidem revertatur”. (B) Ex Tridentino etiam thesis colligi potest : nam decla­ rat bona opera justi “ vere mereri augmentum gratiæ et vitæ æternæ consecutionem, si tamen in gratiâ decesserit 4; porro ibi non exigitur ut a primâ justificatione quis usque ad mortem sine interruptione perseveret, sed solum ut in gratiâ decedat; ergo si quis mortaliter peccaverit et postea ipsum pæniteat, ejus merita reviviscunt. (C) Ratione suadetur, (a) Opera in caritate faéta, si secundum se sperentur, semper in acceptatione divinâ manent, et ideo dumtaxat mortificari dicuntur quia per peccatum a suo effeétu impediuntur, quatenus mortaliter peccans indignus est vitâ æternâ; atqui tale impedimentum per pænitentiam tollitur; ergo opera prius mortificata, per pænitentiam recuperant vim in vitam æternam perducendi eum qui ea perfecit s. (b) Deus non vult aliquâ pœnâ æternâ punire peccatum remissum; atqui si merita prius comparata non restituerentur, culpâ remissâ, peccatum pœnâ æternâ puniretur; nam privatio gloriæ iis meritis respondentis esset vera pcena, et quidem æterna; ergo. 1 Harts, 59, n. 2; P. G.y XLI, 1019. — 3 Galat.* III, 43 Comment, ad Gal.y 1. I, c. 3; P. L.y t. XXVI, p. 350. 108 CAPUT III. 795. De modo autem et quo merita reviviscunt disputatur inter theologos, et nil certi definiri potest : Prima opinio tenet, cum Bannez *, opera mortificata revi­ viscere tantum eo sensu quod gloria justo a peccato resurgenti dabitur duplici titulo, videlicet tum propter merita praecedentia, tum propter nova ab ultimâ justificatione comparata, non tamen major quam hisce ultimis debetur. Quæ tamen opinio merito rejicitur, cum ipsam reviviscendam negare videatur : quid enim prodest duplici titulo eamdem gloriæ quantitatem accipere? (b) Secunda opinio docet omnia opera mortificata restitui quidem statim post pænitentiam, quoad meritum vita atema, non autem quoad quantitatem gratia habitualis antea habitæ; videlicet gratia ipsa habitualis antea amissa non restituetur nisi mortis instanti, aut post mortem, primo glorificationis instanti. Ratio est quia gratia in justificatione non datur nisi secundum cujusque disposi­ tionem et cooperationem non autem secundum merita prius acquisita. Ita Scotus et Salmanticenses. (c) Juxta tertiam opinionem, quam propugnant Dom. Soto et Ledesma, merita ita reviviscunt secundum praesentis dispositionis gradum, ut si quis aétum contritionis eliciat ut quinque, decem gradus gratiæ recipiat, quinque ratione præcedentium meritorum, et quinque ratione aétualis dispositionis. (d) Suarez autem, cum multis modernis, tenet omnia merita antea comparata statim peccatori pænitenti restitui sive quoad jus ad gloriam, sive quoad gratiam. Nam hujusmodi merita, ex diélis, semper in acceptatione Dei manent, et a suo effeétu nonnisi per peccatum mortale impediuntur; ergo, remisso peccato, impedi­ mentum statim tollitur, et nihil prohibet quin merita præterita statim omnem suum consequantur effeâtum. Hanc opinionem ut benignitati divinæ magis consentaneam libenter ampleétimur, sed simul fatemur solutionem hujus quæstionis a solâ voluntate Dei pendere, quæ nobis sufficienter non innotescit. (a) Scholion : De remissione peccati venialis 796- Hucusque de peccati mortalis remissione directe egimus : pauca tamen de venialium remissione subjungere expedit. (A) Peccatum veniale sine gratia remitti nequit; nam, ex diétis in Tr. de Gratià, nil supernaturale sine gratia peragi potest; atqui 1 In 2. 2., q. 24, a. 6. ’ Quod principium ita exponit S. Thomas, q. 89, a. 2 : “ Formæ quæ possunt recipere magis et minus, intenduntur et remittuntur secundum diver­ sam dispositionem subje&i... Et inde est quod secundum quod motus liberi arbitrii in pænitentia est intensior vel remissior, secundum huc pænitens consequitur majorem vel minorem gratiam ”. 3 S. Thomas, 3, q. 87; Suarez, disp. XI-XII; de Augustinis, p. I, a. 9. v-~ ·. - Τ' X XL2.. DE IPSO SACRAMENTO 109 remissio peccati venialis est aliquid supernaturale, cùm tollat impedimentum quo retardamur a fine supernatural·’. Hine in C. Arausicano II, can. 14 legitur : “Nullus miser de quâcumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordiâ praevenitur”. 797. (B) Peccatum veniale conjunflum mortali sine gratia habi­ tualis infusione remitti nequit. Nam cujuslibet culpae remissio supponit amicitiam divinam; est enim favor gratuito concessus, non debitus; atqui amicitia divina peccatori non redditur nisi per infusionem gratiae habitualis. — Sed peccatum veniale in eo qui jam in statu gratiæ versatur, remitti potest per st sine habitualis gratiæ infusione; nam, ut ait 5. Thomas, unumquodque tollitur per suum oppositum; atqui oppositum peccati venialis non est gratia habi­ tualis, quæ per eum non amittitur, sed fervor caritatis; ergo pecca­ tum veniale tolli potest ex st per aCtum ferventem sine infusione gratiæ. Quod comparatione illustratur : sicut enim corpus dupli­ citer contingit maculari, per privationem decoris vel per super­ inductionem luti aut pulveris, ita etiam anima dupliciter maculatur, privatione decoris gratiæ vel inordinata inclinatione ad temporalia seu peccato veniali : prior macula nonnisi infusione gratiæ tolli potest, posterior autem removetur eo ipso quod aCtu fervoris cessat inordinata adhæsio ad temporalia. I i I 798· (C) Peccata venialia justi remitti possunt ex opere operato et ex opere operantis : (a) £x opere operantis, videlicet per aCtum contritionis aut cari­ tatis perfeCtæ, juxta omnes, immo probabilius per aCtum attritionis. Aliquam requiri contritionem ad remissionem peccati venialis sic probat Angelicus Doctor : peccatum veniale, quamvis non sit aver­ sio a Deo ultimo fine, aliquam deordinationem continet, quatenus retardat affeCtum hominis, ne prompte in Deum feratur; atqui talis deordinatio tolli nequit nisi dispositione contraria, nempe detesta­ tione et retractatione peccati : si voluntas-enim in illa inordinata adhæsione rebus temporalibus perseverat, peccatum ipsum animæ adhaerebit, cùm, manente causâ, maneat effeCtus. Optima sane dispositio est contritio perfella, cùm peccatum etiam mortale tollat; sed probabilius sufficit etiam attritio; nam venialia, si mortalibus comparentur, levia sunt, nec proinde eadem dispositio requiritur ad venialium quam ad mortalium remissio­ nem ; sufficit igitur contritio minus perfeôta seu attritio. Aliunde attritus de veniali protinus fit contritus per caritatem habitualem, ut diCtum est de attrito sacramentum pænitentiæ suscipiente, n. 758. Nec necesse est ut hæc attritio formalis sit; sed virtualis sufficit, puta, cùm aliquis hoc modo fertur in Deum, ut quidquid sibi occur­ reret quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se commisisse, etiamsi aCtu de eo non cogitet. (b) Ax opere operato, per susceptionem sacramentorum, dummodo non sit obex, id est virtualis aut aétualis complacentia in peccato . - - •—.i no caput in. veniali; quod quidem cerium estât Baptismo, Pænitentiâ et Extremâ Unétione, quæ peccatorum remissionem ut effeétum proprium habent; probabilius etiam de aliis asseritur, quæ ad sanctificationem animarum instituta sunt, ideoque ad fervorem caritatis fovendum, cui venialia peccata opponuntur. Sacramentalia autem, ut alibi diximus, venialia indirefte remittunt, contritionis et caritatis sensus in animâ excitando. 799· (D) Potest unum veniale peccatum sine aliis remitti, si quis videlicet vere de uno doleat, non autem de ceteris. Unde tunc solum plena obtinetur omnium venialium remissio cùm nullus retinetur affeéhis ad venialia. Ex diCtis enim non remittitur pecca­ tum veniale nisi virtualiter saltem retradetur, et aliunde unum retradari potest quin alia displiceant. Conclusio Tractatûs. 800. i° Christus vere instituit sacramentum Pænitentiæ Ecclesiæ tradendo potestatem clavium seu potestatem remit­ tendi et retinendi peccata, simulque christiano peccatori imponendo officium sese submittendi huic potestati confes­ sione gravium peccatorum, quam comitari debent contritio et votum satisfaciendi. 2° Sacramentum igitur Pænitentiæ ab initio vigebat, cum omnibus suis partibus essentialibus, sed modus idem minis­ trandi diversus fuit secundum diversa tempora. 30 Hodierna pænitentialis disciplina paulatim invaluit ex duplici præsertim causâ, nempe lucidiori intelligentiâ tum divina misericordia erga peccatores, tum efficacia absolu­ tionis. Scholion : comparatio instituitur inter virtutem et sacramentum Pænitentiæ. 801. Ex diCtis inferri potest in quo conveniant et in quo discre­ pent virtus et sacramentum pænitentiæ : — (A) Ratione natura. Virtus et sacramentum versantur circa unum idemque objeCtum, nempe peccatum personale quatenus retratlandum et congrua satisfactione delendum. (a) In iisdem aflibus consistunt, confessione, contritione et satisfaélione, diverso tamen modo eliciendis. 1) Confessio, quam requirit virtus, est solummodo confessio coram Deo, ideoque mere interna esse potest; confessio, in sacramento, coram sacerdote fieri debet, ideoque aliquo visibili signo manifestari. 2) Contritio, in utroque casu, importat detestationem et dolorem peccati commissi, necnon DE IPSO SACRAMENTO. llObii firmum propositum non peccandi de cetero; sed, in sacramento, aliquo signo sensibili manifestari debet, dum, in virtute, potest esse mere interna. Cum sacramento sufficit attritio, dum virtus sola non remittit peccatum mortale sine contritione. 3) Satisfaélio, ut sit sacramentalis, ab ipso confessario determinari debet; extra sacra­ mentum, ab ipso peccatore seligi potest, dummodo moraliter proportionetur peccato commisso. (b) Sacramentum plura elementa compleélitur quam virtus; nam, præter tres aétus superius expositos, requirit sacerdotis absolutionem, quam regulariter præcedere debet integra mortalium manifestatio ministro faéta. Aliunde tamen non tam perfeéta contritio exigitur, quando recipitur absolutio. (c) Virtus et sacramentum indefinite Ueiari possunt sive quoad eadem sive quoad diversa peccata. I 803. (B) Ratione effeflûs. (a) In utroque casu, efleétus intentus idem est, nempe remissio peccati per infusionem gratiæ sanéhficantis; itaque utrumque dici potest secunda post naufragium tabula, (b) Sed diversus est modus operandi : virtus est solum causa disponens, quæ non producit, sed impetrat remissionem peccati ex opere operantis; sacramentum est vere causa efficiens, licet secundaria et instrumentalis, in quantum, ex virtute pas­ sionis Christi, vere confert gratiam peccati remissivam ex opere operato. (C) Ratione necessitatis. Utrumque necessarium est, posito pec­ cato gravi, diversimode tamen, (a) Virtus necessaria est neces­ sitate medii, et quidem jure naturali, non solum in voto, sed etiam in re. (b) Sacramentum, utpote positiva institutio, necessa­ rium est quidem necessitatepræcepti divini, immo, juxta quosdam, necessitate medii, sed solum in voto; qui igitur non potest aclu recipere absolutionem, salvari potest per contritionem perfeétam cum voto sacramenti. (D) Ratione subjefli. Subjeétum virtutis est quilibet peccator etiam paganus; dum subjeétum sacramenti est solus peccator baptizatus, cùm baptismus sit janua omnium sacramentorum. (E) Ratione antiquitatis. Virtus, quæ jure naturali requiritur, necessaria fuit omni tempore, statim ac peccatum aliquod mortale fuit commissum; sacramentum, utpote positive institutum, neces­ sarium non fuit nisi tempore quo hujus necessitas fuit sufficienter promulgata. Hppnrtir. DE INDULGENTIIS1. Cum indulgentiae sint unum e mediis quibus satisfieri possit pro pœnâ peccatis debitâ, de potestate eas conce­ dendi pauca disseremus 2 803. Notio. Indulgentia (etymologice. indu-licentia, id est, condonatio) definitur : remissio pœnæ temporalis peccato débitez, coram Deo valida,per applicationem thesauri Ecclesiæ, a Superiore legitimo extra sacramentum fafta. Non est igitur culpae sive præteritæ sive futuræ remissio, ut falso asserunt Protestantes, sed tantum condonatio alicujus pœnæ tem­ poralis : si tota poena, quæ luenda manet, remittitur, indulgentia dicitur plenaria; si pars tantum, partialis vocatur. Quando conce­ duntur indulgentiæ quadraginta vel centum dierum, non significatur totidem Purgatorii dies tolli, sed tantum debitæ pœnæ condonari, quantum remissum fuisset per quadraginta vel centum dies pænitentiæ canonicæ, qualis primis Ecclesiæ sæculis vigebat. Mensura igitur remissionis nobis ignota manet, et maxime pendet a fervore quo conditiones ad lucrandas indulgentias necessariæ implentur. Hæc autem condonatio fit eo sensu quod Ecclesia ex superabundantibus Christi Sanétorumque satisfaébonibus aliquid depromit, quod Deo offert ad solvenda nostra debita, vi nempe supremæ jurisdiétionis sibi a Christo concessæ. Hinc ii solum hanc auétoritatem exercere valent quibus Ecclesiæ thesaurus commissus est, 1 S. Thom., In IV Seni., dist. 20, q. I, a. 3-5; dist. 45, q. 2, a. 3, sol. 2; S. Bonaventura, In IV Seni., dist. 20, p. 2, q. 2-6; Cajetanus, Opuscula, De indulgentiis; Bellarminus, De indulgentiis; E. Amort, De origine, pro­ gressu, valore ac fructu Indulgentiarum, 1735; Perrone, de Indulgentiis; Melata, De Indulgentiis, Romæ, 1892; T. L. Green, Indulgences, Sacra­ mental Absolutions, and Tax Tables, London, 1872; Beringer, Dies Ablasse, ihr Wesen und Gebrauch, gallice redditum auélore Mazoyer; H. C. Lea* *, op. cit., t. Ill; Boudinhon, Sur Γhistoire des indulgences à propos d'un livre récent (ubi Lea confutatur), in Rev. d'Hist, et de Lit. relig., t. III, 1898; N. Paulus, in Zeitschrift fur Kathol. Théologie, ab an. 1898 ad an. 1912^ P. Galtier, S. J., v° Indulgences, in Diet. Apologét. {d'Albs}, ubi breviter hæc varia opera contrahuntur; J. Hilgers, Die katholische Lehre von den Abldssen und deren geschichtliche Entwicklung, 1913. * Inveniuntur quidem in nonnullis documentis verba : indulgentia a culpâ et panâ; quæ quidem æquivoca erant et ansam præbuerunt Protestantium impu­ gnationibus. Merito itaque Codex, c. 911 : “ Omnes magni faciant indulgentias seu remissionem coram Deo pcence temporalis debitæ pro peccatis, ad culpam quod attinet jam deletis, quam ecclesiastica auctoritas ex thesauro Ecclesiæ concedit pro vivis per modum absolutionis, pro defunctis per modum suf- 112 APPENDIX. i videlicet S. Pontifex vel Cone, generale pro universali Ecclesiâ, Cardinales in ecclesiâ sui tituli, et Episcopi pro suâ dicecesi. Errores. Potestatem indulgentias concedendi negàrunt Waldenses, Wiclefistæ et Protestantes, contendentes eam esse inutilem et perniciosam, licentiæ peccandi faventem. »! » »· »1 804. Thesis : Ecclesia potestate gaudet indulgentias concedendi, quarum usus Christiano populo maxime salutaris est. De fide est ex Tridentino 1 ; “ Cùm potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiæ concessa sit, atque hujusmodi potestate, divinitus sibi traditâ, antiquis­ simis etiam temporibus illa usa fuerit : SacrosanCta Synodus indulgentiarum usum, christiano populo maxime salutarem et S. Conciliorum auCtoritate probatum, in Ecclesiâ retinen­ dum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesiâ potestatem esse negant i° Potestas indulgentias concedendi e tribus dogmatibus fluit, per modum corollarii, nempe, ex superabundantiâ satisfactionum Christi, e potestate clavium, et ex sanElorum communione. (A) Christi satisfactiones, utpote abundantes fuisse, jam probavimus nato, n. 1168 sq. Praeterea, juxta infiniti valons, super­ in Tr. de Verbo Incar­ communem doCtrinam quam confirmârunt S. Pontificesa, nonnulli inter SanCtos plura opera satisfaCtoria peregerunt quam ad satisfacien­ dum pro propriis peccatis necessaria erant : sic B. Virgo, quæ nunquam, ne venialiter quidem, peccavit, et aliunde multa patienter perpessa est. Ex omnibus his operibus satisfaCtoriis, in unione cum Christo peraCtis, ortus est veluti immensus satisfactionum thesaurus. (B) Aliunde potestas clavium, cujus existentiam proba­ vimus, n. 664, in suâ amplitudine complectitur faculta­ tem non solum culpam, sed etiam pœnam peccato annexam remittendi, pænitentibus videlicet applicando quasdam e satisfactionibus Christi aut sanCtorum, e supradiCto the­ sauro depromptas. Verba enim Domini sunt omnino gene­ ralia : “ Quodcumque ligaveris... quodcumque solveris". 1 Decret, de Indulgentiis, Denz.-Bann., 989 (862). * Inter quos Clemens VI, Extravag. Unigtnitu^ Denz.-Bann., 550-552. DE INDULGENTIIS. 113 (C) Tandem ratio adest cur satisfactiones Christi et Sanétorum pænitentibus applicentur, nempe communio sanc­ torum, quæ in eo consistit quod omnes fideles, sub Christo capite (De Verbo incarnato, η. 1194) unum corpus efformant, ita ut omnium justorum bona opera sint aliquo modo sin­ gulorum propria et in eorum utilitatem cedere possint1. Nil igitur prohibet quin satisfactiones superabundantes Christi et SanCtorum, accedente Dei auCtoritate per Eccle­ siam, aliis communicentur, ut sua debita spiritualia solvere possint; nam, ut ait 5. Thomas2, “ ea quæ sunt alicujus multitudinis communia, distribuuntur singulis de multitu­ dine, secundum arbitrium ejus qui multitudini præest; unde sicut aliquis consequeretur remissionem pœnæ, si alius pro eo satisfecisset, ita si satisfaClio alterius sibi, per eum qui potest, distribuatur”. 805. 2° Thesis probatur ex historiâ indulgentiarum, in quâ tria stadia distinguuntur : (A) In primâ epochâ, nempe a II0 ad VIum sæc., indulgentiarum concessio apparet sub formâ mitigationis pænitentiæpublicæ. Ali­ quando enim aliquid de pænitentiâ canonica, auCtoritate Ecclesiæ impositâ, remittebatur, præsertim intuitu intercessionis martyrum, aut in gratiam eorum qui ferventem vitam agebant, vel quoad moribundos, quo citius hi cælum ingredi possent : in his casibus condonabatur pars pænitentiæ canonicæ ideoque satisfaClionis peccato debitæ. Ita C. Nicanum 1 (can. 12) : “ Quotquot, metu et lacrymis atque pænitentiâ, vel bonis operibus, rebus ipsis conver­ sionem suam, non simulatione, demonstrant, hi definitum tempus auditionis implentes, tum demum fidelibus in oratione commu­ nicent Postmodum vero licebit Episcopo de his aliquid humanius cogitare". (B) In secundâ periodo, a VII° ad XIum sæc., conceduntur indul. gentiæ quatenus pænitentia canonica commutatur in alia opera mitiora, v. g., in visitationes basilicarum, pias peregrinationes aliave opera quæ censebantur æquivalentia. (C) In tertiâ ætate, a sæc. XI0, jam conceduntur indulgentia proprie didlæ, seu remissio totalis aut partialis pœnæ peccato debitæ, positis tamen quibusdam operibus a superiore ecclesiastico deter­ minatis, quæ tamen pœnæ subeundæ non proportionantur; quod faétum est præcipue ad promovendas expeditiones in Terram sanc­ tam, aut ad debellandos Albigenses aliosve hæreticos. — Initio sæc. XIV1 jubilæum institutum aut confirmatum est a Bonifa1 Quod confirmat S. Paulus, I Cor., XII, 12-26. — * Suppi., q. 25, a. 1. 114 Êr ■ APPENDIX. — DE INDULGENTIIS. do VIII * cum plenariâ indulgentia; mox statutum est ut jubilæum celebraretur quolibet quinquagesimo anno, incipiendo ab anno 1350, posteaque quolibet vigesimo quinto anno, incipiendo ab an. 1475. — Tandem jubilæa extraordinaria concessa fuere, et deinde indul­ gentiae plenariæ aut partiales, etiam extra jubilæum. Antiquissima igitur est hujusmodi praxis, si in suis essentialibus speélatur. Aliunde salutaris est, cùm peccatores ad pænitentiam, contritionem atque bona opera alliciat spe uberiorem condonatio­ nem pœnæ consequendi. Abusus quidem possunt aliquando irre­ pere; sed Tridentinum stride prohibuit quidquid superstitioni aut socordiæ favere potest Ergo legitimus indulgentiarum usus omnino retineri debet806. Solvuntur diffic. (a) Indulgentiarum concessio liberat homi­ nem a debito satisfaciendi, proindeque sacramentum Pænitentiæ mutilat, quod satisfaéiionem aliquam involvit; ergo rejicienda est. Resp. Nego suppositum, nam indulgentiae prudenter concessæ non eximunt pænitentem a sacramentali vel extra-sacramentali satisfaélione, sed sincere contritis conceduntur ut habeant ex quo promptius et efficacius satisfaciant. Nemo enim indulgentias lucrari valet nisi opera quædam praescripta peragat, et sincere pæniteat. (b) Instant : Facilitas per aliquot preces vel opera pro omnibus peccatis satisfaciendi spiritualem socordiam generat, cùm nulla proportio sit inter opera praescripta et poenam remissam. Resp. Nego subsumptum : nam opera exteriora, quæ praescribun­ tur, licet in se levia sint, supponunt interiores dispositiones contri­ tionis et firmi propositi, quæ socordiam excludunt; nam, ut ait Cajetanus\ non prosunt indulgentiae negligentibus satisfacere per se ipsos, quoniam indigni sunt indulgentià, sed illis quorum volun­ tas sic est ad satisfaciendum parata quod non retardat opus nisi impedita. Ita, v. g., plenariam indulgentiam non lucratur, nisi qui ab omni affeétu ad venialia immunis est His autem positis, facilitas operis injunéti est potius quædam quasi illecebra, quâ pænitentes ad perfeélas dispositiones interiores comparandas indu­ cuntur : et ita promovetur cordis contritio, orationis studium, sacra­ mentorum frequentatio ac operum misericordiae praxis. 1 De suscipient. indui. γ q. I. De ffîatrimontû Auctores consulendi I Inter Patres : Sac. II, Hermas1, Pastor, lib. Il, mand. IV, c. i; Athenagoras ’, Legatio pro christianis, cap. 33; — sac. Ill, Clemens Alex.,3 Stromata, 1. II, c. 23; Tertullianus 4, Libri duo ad Uxorcm; Liber de Monogamiâ ;— sac. IV, S. Joannes Chrysost., Homil. Ill de Legibus connubii, seu de Matrimonio3; De virginitate ; De non iterando conjugio; — sac. V, S. Augustinus, De bono conjugali; De san/lâ virginitate ; Libri duo de con­ jugiis adulterinis; De nuptiis et concupiscentiâ ; S. Innocentius I 7, Ep. 6 et 36; — sac. VIII, Theodorus Abucara8, De unâ uxore dueendd; — sac. IX, Rabanus, De Consanguineorum nuptiis9. Inter Theologos et canonistas : sac. xii, S. Anselmus », * De nuptiis consanguineorum ; Ernulfus, De incestis nuptiis ”; Bernardus Papiens., Summa de matrimonio; Rob. Flamesburiensis, Summa de matri­ monio et usuris; Tancredi, Summa de matrimonio; sac. XIII, S. Thomas Aq., O. P., Supplent., q. 41-68, ejusque Commentatores; praeterea sac. XV, S. Joannes de Capistrano, de Matrimonio; sac. XVI, Franciscus de Vic­ toria, O. P., De Matrimonio; P. de Ledesma, O. P., De magno Matrimonii sacrant., Salmanticæ, 1592; sac. XVII, Sanchez, S. J., de S. Matrimonii sacram., Genuae, 1602; Bellarminus, S. J., + 1621, Controv., De sacram, matrimonii lib. unicus; Pontius, O. S. Aug., de sacr. Matrimonii, Salmanticæ, 1624; Martinus Perez, S. J., De s. Matrimonii sacram., Lugduni, 1646; Vincentius Tancredus, S. J., Libri 10 de s. Matrimonii sacram., Panormi, 1648; sac. XVIII, Joa. Kugler, Tr. theologico-canonicus de Matrimonio, Norimbergæ, 1705» Gibert, Tradition ou Histoire de ΓEglise sur le sacrement de Mariage, Paris, 1755» Benedictus XIV, de Synodo diacesanâ; Quastiones canonica et morales; J. Clément, Traiti du Pouvoir de VEglise sur le Mariage des Catholiques, Leodii, 1768; B. Sattler, S. J., De bono conjugali et sanllitate cœlibatûs, 1781; Cuccagni, Del Matrimonio cristiano, Romæ, 1791; Barruel, Lettres sur le divorce, Paris, 1789; De Rastignac, Accord de la Rtvtlation et de la Raison, 1790; Fr. Albertini, O. P., Diss, del?Indissolubilità del Matrimonio, Venetiis, 1792;^. XIX, De Bonald, Du divorce considhi au 6 t. ’ Funk, I, p. 474. — · P. G., VI, 365. — 3 P. G., VIII, 1085. 1273; H, 929. - s P. G., LI, 207. — 6 P. L, XL, 373, 395, 4Sx ; XLIV, 415· ~ 7 P. L, XX. — 8 P. G., CXVII., 1555. - 9 P. L., CX 1087. — «° P. L., CLVIII, 557· — ” P. A..CLXIII. 1457. lie DE MATRIMONIO X/X s. 1801; Gerdii, Tr. dei Matrimonio, ossia confutazione de’ sistemi con* trari ali’ autorilà della Chiesa circa il Matrimonio, Romæ, 1803; A. Muzzarelli, S. J., Del contraito dei Matrimonio in quanto sacramento; Roskovany, De Matrimonio in Eccl. catholicd, Aug. Vind., 1837; De Matrimoniis mixtis, Pestini, 1870; Carrière, S. S., Pralell. theol. majores, De Matrimonio, Pari­ siis, 1837; Compendium ejusdem operis, 1859; Martin, S. J., de Matrimonia et potestate ipsum dirimendi, Lugduni, 1S44; Perrone, S. J., De Matrim. christiano libri tres, Leod. 1S62 ; ejusdem Compendium in Prceledionibus; Palmieri, S. J., Tr. de Matrimonio christiano, 1880; Heis, de Matrimonio tractatus quinque, usui venerabilis cleri Americani accommodati; Haringer, Das heilige Sakrament der Ehe; Rive, Die Ehe, in dogmatischer, moralischer und sozialer Beziehung ; Kutschker, Das Eherecht der kat. Kirche, seine Theorie und Praxis, Wien, 1856; Schneemann, Die Irrthümer Uber die Ehe, Freib., 1856; Weber, De Matrimonio, 4 ed., Frib., 1886; Gasparri, Tr. cano­ nicus de Matrimonio, Paris, 1890; Μ. E. Philippe, Etude historique sur les origines et le développement du droit matrimonial de ΓEglise (compendium operis Freisen) ; M. Rosset, De sacramento Matrimonii, trail, dogmaticus, moralis, canonicus, liturgicus et judiciarius, Paris, 1896; Monsabré, O. P., Conffr. sur le Mariage, op. anglice redditum cura M. Hopper, New-York, 1890; Van Wed din gen, L'Enclycl. de S. S. Léon XIII sur le Mariage, Paris, 1891; Vlaming, Praledtiones de Jure matrimonii, 1898-1903; Heiner, Grundriss des Katholischen Eherechts, 1905; Hergenrother-Hollweck, Lehrbuck des Katholischen Kirchenrechts, 1905; Card. Billot, De sacramentis *, t II, 1908; De Smet, De s/onsalibus et matrimonio , * 1927; Wemz-Vidal Jus canonicum, t. V, 2® ed., 1928. Inter Protestantes : Schleiermacher, Predigten iib. d. christl. Hausstand; D. F. Stæudlin, Geschichte d. Vorstellungen u. Lehren v. d. Ehe, 1826; Rothe, Theol. Ethik, 1867, IV, 4-125; Martensen, Die Christi. Ethik, 1878; Oscar D. Watkins, Holy Matrimony, London and New York, 1895; H. M. Luckock, The history of Marriage, New York, 1894; Morgan Dix, Blunt, op. cit.; Lichtenberger, op. cit., t. 8, p. 691 ed. 188c; Esmein, Le Mariage en Droit canonique, 2 vol. Paris, 1891. Primum volumen rursus edidit Genestal (1929). Inter Græcos non unitos : Zhishman, D. Eherecht d. Orient. Kirche. Ex Decreto ad Armenos. Septimum est sacramentum Matrimonii, quod est signum conjundionis Christi et Ecclesiæ, secundum Apostolum dicentem : “ Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia”. Causa efficiens Matrimonii, regulariter est mutuus con­ sensus per verba de praesenti expressus. Assignatur autem triplex bonum Matrimonii. Primum est proles suscipienda et educanda ad cultum Dei. Secundum est fides,-quam unus conjugum alteri servare debet. Tertium indivisibilitas Matrimonii, propter hoc quod significat indivisibilem conjunctionem Christi et Ecclesiæ. Quamvis autem ex causâ fornicationis liceat tori separationem facere, non tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cùm Matrimonii vinculum legitime contract· perpetuum sit. DE MATRIMONIO. 117 Tridentini Decreta et Canones de sacramento Matrimonii**. (3>xr. XXIV) Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritûs instinélu pronuntiavit, cùm dixit : “ Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne meâ : quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suæ, et erunt duo in carne unâ”3. . Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari et conjungi Chris­ tus Dominus apertius docuit, cùm postrema illa verba, tanquam a Deo prolata, referens dixit : “Itaque jam non sunt duo, sed una caro”; statimque ejusdem nexûs firmitatem, ab Adamo tanto ante pronuntiatam, his verbis confirmavit :“Quod ergo Deus conjun­ xit, homo non separet”3. Gratiam vero, quæ naturalem illum amorem perficeret, et indis­ solubilem unitatem confirmaret, conjugesque sanctificaret, ipse Christus, venerabilium sacramentorum institutor atque perfeétor, suâ nobis passione promeruit, quod Paulus Apostolus innuit dicens : “Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Eccle­ siam; et seipsum tradidit pro eâ”; mox subjungens : “Sacra­ mentum hoc magnum est : ego autem dico, in Christo et in Ecclesiâ ”4. Cùm igitur Matrimonium in Lege evangelicâ veteribus connubiis per Christum gratiâ præstet, merito inter novæ Legis sacramenta annumerandum, sanéti Patres nostri, Concilia et universalis Eccle­ siæ traditio semper docuerunt : adversus quam impii homines hujus sæculi insanientes, non solum perperam de hoc venerabili sacramento senserunt, sed de more suo, prætextu Evangelii, liberta­ tem carnis introducentes, multa ab Ecclesiæ catholicæ sensu, et ab Apostolorum temporibus probatâ consuetudine aliena, scripto et verbo asseruerunt, non sine magnâ Christi fidelium jaéturâ : quo­ rum temeritati sanita et universalis Synodus cupiens occurrere, ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio exterminandos duxit, hos in ipsos hæreticos eorumque errores decernens anathematismos. Can. i. Si quis dixerit, Matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicæ sacramentis, a Christo Domino institutum, sed ab hominibus in Ecclesiâ inventum, neque gratiam conferre; A. S. 1 Ad meliorem horum Canonum intelligentiam, vide A. Theiner, op. cit., t. II, p. 313 sq. • Gen., II, 23; Ephes., V, 31. — 3 Matt., XIX, 6. — 4 Ephes., N, 25-32. 118 tl W ! DE MATRIMONIO. Can. 2. Si quis dixerit, licere Christianis plures simul habere uxores, et hoc nullâ lege divinâ esse prohibitum; A. S. Can. 3. Si quis dixerit, eos tantum consanguinitatis et affinitatis gradus qui Levitico exprimuntur posse impedire Matrimonium contrahendum, et dirimere contra&um; nec posse Ecclesiam in nonnullis illorum dispensare, aut constituere ut plures impediant et dirimant; A. S. Can. 4. Si quis dixerit, Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta Matrimonium dirimentia, vel in iis constituendis errasse; A. S. Can. 5. Si quis dixerit, propter hæresim, aut molestam cohabitationem, aut affeélatam absentiam a conjuge, dissolvi posse Matri­ monii vinculum; A. S. Can. 6. Si quis dixerit, Matrimonium ratum, non consumma­ tum, per sollemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi; A. S. Can. "j. Si quis dixerit, Ecclesiam errare cùm docuit et docet, juxta Evangelicam et Apostolicam doétrinam, propter adulterium alterius conjugum Matrimonii vinculum non posse dissolvi; et utrumque, vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse, altero conjuge vivente, aliud Matrimonium contrahere; mcecharique eum qui, dimissâ adulteiâ, aliam duxerit, et eam quæ, dimisso adultero, alii nupserit; A. S. Can. 8. Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cùm ob multas causas separationem inter conjuges, quoad torum, seu quoad cohabitationem, ad certum incertumve tempus fieri posse decernit; A. S. Can. 9. Si quis dixerit, Clericos in sacris Ordinibus constitutos, vel regulares castitatem sollemniter professos, posse Matrimonium contrahere, contraétumque validum esse, non obstante lege eccle­ siastici, vel voto; et oppositum nil aliud esse, quam damnare Matri­ monium, posseque omnes contrahere Matrimonium qui non sen­ tiunt se castitatis, etiamsi eam voverint, habere donum : anathema sit : cùm Deus id reéte petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id quod possumus tentari. Can. 10. Si quis dixerit, statum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis vel caelibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut caelibatu, quam jungi Matrimonio; A. S. Can. n. Si quis dixerit, prohibitionem sollemnitatis nuptiarum, certis anni temporibus superstitionem esse tyrannicam, ab ethnico­ rum superstitione profeétam, aut benediéiiones et alias ceremonias quibus Ecclesia in illis utitur damnaverit; A. S. Can. 12. Si quis dixerit causas matrimoniales non speélare ad judices ecclesiasticos; A. S. *. 1 Legantur insuper Leonis XIII, encycl. Arcanum (10 febr. 1880), et Pii XI, encycl. Casii connubii (31 dec. 1930). DE MATRIMONIO. 119 Praenotanda. 882. Sacramentum Matrimonii, sicut sacramentum Ordi­ nis, ad bonum non solum individui, sed etiam societatis maxime confert. Sicut enim Ordine propagantur ministri Dei, qui spiritualem societatem regunt, ita Matrimonio sanctificatur unio viri et feminæ, ex quâ gignuntur cives qui utramque societatem efformant, civilem et ecclesiasticam. Maximi igitur momenti est de sacramento agere quod ad familiarum societatumque felicitatem et prosperitatem valde conducit. I 883. i° Varia matrimonii nomina. Matrimonium {matris munia} ita appellatur, quia mater in prole suscipienda et educanda majorem operam quam pater regulariter impendit, cùm infans matri “ante partum onerosus, dolorosus in partu, post partum laboriosus fuisse noscatur”*. Vocatur etiam conjugium {cum, jungere.}, quia est veluti commune jugum, cui sponte se submittunt qui matrimonium contrahunt; connubium, seu nuptice (a nubendo, id est, velando), quia antiquitus sponsae, quando viris tradebantur, caput velo, pudoris gratia, operiebant’; consortium {cum, sors}, quod significatur arétissima corporum animorumque societas quâ vir et mulier connectuntur. 884. 20 Matrimonii definitio. Matrimonium ut contraélus et ut sacramentum speCtari potest. (A) Matrimonium ut contractus, definiri potest : conven­ tio legitima inter virum et mulierem juridice habiles, mutuum et perpetuum jus ipsis conferens, tum ad a cius ex se aptos ad generationem prolis, tum ad vitæ communis consortium. Dicitur : (a) conventio legitima..., id est, inita juxta leges sive na­ turales sive positivas, quibus matrimonium regitur; inter personas juridice habiles, id est, aptas ad talem contraétum ineundum. (b) Mutuum et perpetuum jus ad aftus... quibus verbis declaratur primarius finis matrimonii, videlicet prolis procreatio ac conse­ quenter educatio. Ad essentiam autem matrimonii non requiritur ut de faéto filii gignantur, cum steriles legitime nubant; nec etiam usus matrimonii, cum B. Virgo et S. Joseph legitimo matrimonio conjunéti sint, licet juribus matrimonialibus nunquam usi fuerint; sed sufficit jus ad illos aétus qui ex se apti sunt ad prolis generatio­ nem, licet per accidens aliquando generatio non sequatur, vel 1 Gregor. IX, Decretal.y L III, iit. 33, c. 2. — 3 Gen. * XXIV, 65 ! 'f 120 DE MATRIMONIO. conjuges jure suo non utantur. Illud autem jus est mutuum, ut patet, et perpetuum, ut sic excludatur vaga et fornicaria sexuum commixtio. (c) Ad viti? communis consortium : hic significatur finis secunda­ rius matrimonii, mutuum juvamen quod ex utriusque amore et societate exsurgit, juxta illud Scripturæ · : “ Non est bonum esse hominem solum ; faciamus ei adjutorium simile sibi ”. — Qua­ propter conjuges esse debent non solum una caro, ut prolem gene­ rent, sed etiam cor unum et anima una, ut sibi invicem adjutorium et solamen afferant. (B) Matrimonium ut sacramentum nihil aliud est nisi ipse contractus ad dignitatem sacramenti evectus 2, et definiri solet : sacramentum Notus Legis, quo per consensum contra­ hentium legitime prastitum, gratia conjugibus confertur ad matrimonii officia rite adimplenda. Definitio ex infra dicendis magis patebit. 88> 3° Divisio Tractatùs. Duo erunt capita : in primo, agemus de ipso contraflu matrimonii; in secundo, de sacramento. • I· Ejus natura De matrimonio ut contraclu. ‘j . unitas. Ejus proprietates < . .. r r / indissolubilitas. Corollaria De matrimonio ut sacramento. Fines matrimonii Ejus origo Ejus elementum constitutivum. Matrimonii honestas. Virginitatis excellentia. Existentia. Natura. Effectus. Potestas leges ferendi circa matrimonium. 1 Gen.^ II, i8. ’ “Christus Dominus ad sacramenti dignitatem evexit ipsum contractum matrimonialem inter baptizatos”. {Codex, can. 1012). 1 Caput j DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 886. Errores confutandi. Pullulant hodie errores de matrimoniali contraétu. (a) Multi, præsertim evolutionists et matérialisiez, tenentes hominem a bruto descendere, con­ tendunt promiscuitatem inter primos homines viguisse, sicut inter cetera animantia, ita ut viri indiscriminatim commisce­ rentur feminis feminæque viris, prout se dabat occasio; huic autem promiscuitati successissepolygamiam et polyandriam, et nonnisi post longa saecula praevaluisse monogamiamx. (b) Quibus theoriis innixi, haud pauci hodierni, præser­ tim inter socialistas, favent unioni libers .-juxta ipses, prae­ cipuus finis unionis inter virum et mulierem est mutua voluptas; ad hanc igitur unionem requiritur et sufficit mutuus amor : qui mutuo se amant, eo ipso jus habent simul cohabitandi ; cessante amore, abrumpi debet unio. Proles vero, ex unione liberâ nata, curante Statu civili aletur atque educabitur, absque parentum interventu1*3. (c) Multi tamen, etiam inter evolutionistas, fatentur mono­ gamiam esse perfeôtiorem ceteris matrimonialibus contrac­ tibus, ideoque retinendam, dummodo tamen facile admit­ tatur divortium, et conjugibus ita separatis liceat novas nuptias ambire 3. Contra quos errores catholicam dotinam exponemus : i° de naturâ; 2° de proprietatibus matrimonialis con­ trats. 1 Lubbock, The origin of civilization; Morgan, Systems of consanguinity, affinity and of the human family; Mac Lennan, Studies in ancient history comprising a reprint of Primitive marriage, London and New York, 1S86; Giraud-Teulon, Les origines du Mariage et de la famille, Genève et Paris, 1884. 3 A. Bebel, La femme dans le passé, le prisent et l'avenir (trad, de l’allemand par H. Ravi), 1891; B. Malon, Le socialisme intégral, Paris, 1892, t. I, ch. 7; G. Renard, Le régime socialiste, 1898, p. 59; Ch. Albert, L'amour libre, Paris, 1900; aliique quos recenset Turgeon, Le Féminismefrançais, Paris, 1902, t. II, p. 259-288. 3 Ita, inter alios, Naquet, Dumas, Paul et Victor Margueritte, aliique infra recensiti ubi de divortio. 122 CAPUT I. Art. L De natura matrimonialis contractus. Ad naturam hujus contractus perpendendam, tria expen­ demus : i° fines matrimonii; 2° ejus originem; 30 ejus elemen­ tum constitutivum quod in consensu reponendum est § I. De finibus matrimonii1. Fines matrimonii ita in Codice declarantur (c. 1013) : “ Matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio prolis; secundarius mutuum adjutorium et remedium concu­ piscentiae ”. I. De fine primario matrimonii. Non pauci hodie contendunt primarium finem matrimonii situm esse in mutua felicitate conjugum, ac consequenter sibi vindicant jus vinculum matrimoniale solvendi, quando felici­ tatem seu voluptatem in mutuo consortio non inveniunt. 887. Thesis : Matrimonii finis primarius est pro­ creatio atque educatio prolis. Certum est ex Codice, immo de fide divina ex textibus Scripturæ infra allegatis. T Pars probatur : i° Scriptura : (A) Ex Vet. Test. Deus enim homines creando, “ masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram” a. Quod et iterum dixit benedicendo Noe et filiis ejus : “ Crescite et multiplicamini et replete terram” 3. Quapropter fecunditas ut benedictio habetur, sterilitas autem ut quædam maledictio 4. — Voluptatem vero non esse matri­ monii finem, sed prolis procreationem constat ex oratione Tobiæ Et nunc, Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilec­ tione ” 5. (B) Ex Novo Test, confirmatur. De muliere siquidem S. Paulus scribit : “ Salvabitur autem per filiorum generatio­ * Martin, De matrimonio, I, p. 64 ; A. de Smet, De S/ons. et Matrimonio, n. S3-S6. 8 Gen., I, 27-28. — 3 Gen., IX, 1. < Gen., XI, 30; XXV, 21 ; I Reg·, I, 2-8; A. CXXVII, 3. s Tab., VIII, 9. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 123 «; et de junioribus viduis : “ Volo ergo juniores nube­ re, filios procreare, matres familias esse ” 3. 2° Traditione, quam authentice declarant preces ir. Missalii effusae pro sponsis : ita, in Graduali : “ Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuæ”; in speciali oratione quae subsequitur Pater noster : “ Et videant ambo filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam generationem”. 3° Ratio ipsa ostendit primarium finem matrimonii esse filiorum procreationem. Deus enim voluit genus humanum propagari. Atqui non aliud medium instituit nisi unionem sexuum. Hæc enim ex se ad propagationem speciei tendit, ut omnes concedunt. Ex se igitur matrimonium tendit ad procreationem prolis, quæ proinde est ejus finis primarius. nem" II Pars probatur, scilicet educatio filiorum ad primarium * finem pertinet : “ Parentes gravissima obligatione tenentur prolis educationem tum religiosam et moralem, tum physi­ cam et civilem pro viribus curandi, et etiam temporali eorum bono providendi” {Codex, can. 1113). Quod officium e priori logice deducitur. Qui enim filios procrearunt, eo ipso tenentur eorum necessitatibus providere usquedum hi de seipsis curam agere valeant. Atqui id præstare nequeunt nisi filios educando physice, moraliter et religiose : physice quidem, alimenta, vestimenta ceteraque eis præbendo quæ ad vitam honeste sustentandam necessaria sunt; moraliter, pravas inclinationes paulatim eradicando, bonas autem qualitates excolendo et perficiendo; religiose, doctrinam catholicam eos docendo non tantum verbis sed et exemplis, juxta illud Catechismi Tridentini * : “ Sanctissimis disciplinis ac moribus filios imbuant, iisque optima dent vivendi præcepta, ut ad religionem instructi et parati, Deum sancte inviolateque venerentur ”. 11 Tim. * II, 15. — 2 I Tim.yN, 14. 3 Missa pro sponso ct sponsa. 4 In quart. Decal, præcept., η. 13· — De educatione puerorum fusius in Tr. dt Variis statuum obligationibus egimus, n. 954'968. 124 CAPUT I. II. De fine secundario matrimonii. I I' M } g ■·■ 4 888. Thesis. Secundarius finis matrimonii est mu­ II tuum conjugum adjutorium et concupiscentiae reme ­ II II dium. Certum est. i° Naturali quodam instinctu vir et mulier speoali amoris vinculo sibi invicem conjungi expetunt, “ ut alter alterius ope adjutus vitæ incommoda facilius ferre et senectutis imbecilli­ tatem sustentare queat ” l. (a) Ratio est quia vir et femina se invicem complent non solum in ordine ad generationem prolis, sed etiam quoad mutuum juvamen et solatium : dotes unius sunt veluti complementum alterius qualitatum. (b) Revera Deus, qui creaverat Adamum solum, dixit : “ Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adjuto­ rium simile sibi ”a. Formavit itaque Hevam ex una de costis ejus, dixitque Adam : “ Hoc nunc os ex ossibui meis, et caro de carne mea... quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae” 3. Nil sane expressius ad exprimendum mutuum juvamen quod sibi praestant vir et mulier. (c) Sed ex tempore quo matrimonium ad dignitatem sa­ cramenti evectum est, multo nobiliores et jucundiores ap­ parent relationes inter christianos conjuges. Paulus siqui­ dem eas comparat unioni quæ inter Christum et Ecclesiam existit, “ quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est Ecclesiæ ” 4. Unde mulier subdita esse debet viro suo : ‘*sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus ” 5. Aliunde viri debent diligere uxores suas “ sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea ” 6. 2° Alius secundarius matrimonii finis est concupiscentiam sedare et refrcenare. (a) In statu naturæ lapsæ, sæpe exardescit concupiscentia, et nonnisi ægre inter limites conti­ netur quos exigunt tum sanitas corporis tum morum hone­ stas. Jamvero matrimonium legitimum, præsertim stabile, compescit et refrænat concupiscentiam intra limites hone1 Catech. Rom., De sacram, matrim., η. 12. ’ Gen., II, iS. — 3 Gen., II, 24, 25. 4 Ephes., V, 22- — 5 Ephes., V, 24. — 6 Ephes., V, 25. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 125 statis. Ex una parte, per legitimum matrimonii usum sedatur concupiscentiæ ardor; et ex altera, copula non habetur nisi cum persona in cujus corpus legitima potestas tradita fuit, cui fides in conjugio debetur, et quidem eo modo qui aptus sit ad prolem procreandam. (b) Hunc finem secundarium ita proponit 5. Paulus : “ Propter fornicationem (vitandam) unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, simi­ liter autem et uxor viro... Quod si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri ”. Apostolus itaque honestatem et usum matrimonii agnoscit ad vitandam fornicationem seu ad sedandam concupiscentiam. § II. De origine et natura matrimonii. 889. Errores confutandi. Duo sunt præcipui errores de ma­ trimoniali contractu, (a) Multi, præsertim evolutionista et materialistæ, tenentes hominem a bruto descendere, eontendunt promiscuitatem inter primos homines viguisse, sicut inter cetera animantia, ita ut viri indiscriminatim commiscerentur feminis feminæque viris, prout se dabat occasio; huic autem promiscuitati successisse polygamiam et polyandriam, et non nisi post longa sæcula prævaluisse monogamiam ’. (b) Alii vero, præsertim inter socialistas et voluptatis amatores, favent unioni libera : juxta ipsos, præcipuus finis unionis inter virum et mulierem est mutua voluptas; ad hanc igitur unionem requiritur et sufficit mutuus amor : qui mutuo se amant, eo ipso jus habent simul cohabitandi; cessante amore, abrumpi debet unio. Proles vero, ex unione libera nata, curante Statu civili aletur atque educabitur, absque parentum interventu ’. Duplex igitur erit thesis contra istum duplicem errorem. 890. Thesis P : Matrimonialis contractus non e pro­ gressiva evolutione oritur, sed est primaeva institutio jure naturali et divino innixa 3. De fide divina. 1 Lubbock, The origin of civilization ; Morgan, Systems of consanguinity, affinity and of the human family ; Mac Lennan, Studies in ancient history comprising a reprint of Primitive marriage, London and New York, 1886; Giraud-Teulon, Les origines du Mariage et de lafamille, Genève et Paris, 1884. * A. Bebel, La femme dans le passi, le prisent et Γavenir (trad, de l’allemand par H. Rave), 1891; B. Malon, Le socialisme intégral, Paris, 1892, t. I, ch. 7 ; G. Renard, Le régime socialiste, 1898, p. 59; Ch. Albert, L'atnour libre, Paris, 1900; aliique quos recenset Turgeon, Le Féminisme français, Paris, 1902, t. II, p. 259-288. 3 A. de Smet, op. cit., n. 76-82 ; P. Castillon, Mariage et Divorce in D. A., t. III, 91-94; G. Fonsegrive, Marnage et union libre, 1904. 126 I I» fl irtjt ii CAPUT I. i° Scriptura probatur. Deus enim, primo homine creato, videns bonum non esse hominem manere solum, fecit ei adjutorium simile sibi. Tulit igitur unam de costis Adami dormientis, eamque in mulierem ædificavit et adduxit ad Adam. Qui dixit : “ Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ; hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne una” x. Ibi enim quinque præsertim declararftur : i) mulieris formatio a Deo facta, ut hæc fieret primi hominis socia et adjutorium ipsi simile; 2) unio intima quæ inter virum et mulierem existere debet tum ad generationem prolis tum ad vitæ con­ sortium; 3) quædam tamen mulieris a viro dependentia, quia hæc de viro sumpta est; 4) unitas vinculi matrimonialis : erunt enim duo in came una; 5) ejusdem stabilitas : relin­ quet homo patrem suum et matrem et adhærebit uxori suæ. 2° Confirmatur historia antiquorum populorum, in qua nulla vestigia inveniuntur istius evolutionis, sed apparet jam existere verum contractum matrimonialem. (a) Vetustissimus legum codex, an. circiter 2200 ante Christum ab Hammourabi, Babyloniae rege, conditus, non solum promiscuitatem excludit, sed etiam supponit monogamiam jam praevalere. Contractus matrimonialis publice iniri debet; non potest vir concu­ binam accipere, nisi uxor ejus sit infirma aut sterilis : tunc accedit ad servam quam uxor sibi substituit; si serva sit pariter sterilis, aliam uxorem ducere potest. Divortium quidem permittitur, ad nutum viri : sed si hic uxorem dimittat absque sufficienti ratione, ipsi dotem restituere debet, imo quandoque quamdam compensa­ tionem ei praebere. Adulterium, incestus, stuprum stricte sub gravibus poenis prohibentur ’. (b) Apud Ægyptios, etsi polygamia et divortium sub aliquot restrictionibus permittebantur, generarim consuetudo praevalebat unicam uxorem ducendi, ut tradit Herodotus; ceteroquin unio libera minime agnoscebatur, sed adulterium lege civili stricte prohi­ bebatur 3. — (c) Apud Indos, quindecim saeculis ante Christum, 1 Gen., II, 18-24. ’ P. Scheil, Mémoires publiés sous la direction de M. de Morgan, t IV, Textes élamites-sémitiques, 2e série, Paris, 1902, p. 145-150. 3 J. G. Wilkinson, A popular account of the ancient Egyptians, London, 1854, t. II, p. 224; Maspero, Histoire ancienne des peuples d'Orient, éd. in-40, Paris, 1897, L II, p. 502-503. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 127 unica ducebatur legitima uxor, quæ nunquam dimitti poterat, plures tamen permittebantur concubinæ. Promiscuitas vero minime admittebatur; nam adulterium habebatur tamquam unum e tribus majoribus peccatis. Postea tamen viris licentia data fuit dimit­ tendi uxorem, si hæc sterilis esset aut filias tantum peperisset, aut defectibus laboraret quos vir tolerare nequibat l* . (d) In Sinensi imperio, juxta legem Çonfucii, una tantum accipi debet legitima uxor; divortium quidem permittitur viro, sed solum ob gravem causam a lege determinatam, (e) Apud Gracos Romanesque, non obstante divortio, prævalet monogamia, et adulterium etiam viri ut aliquid indecorum et turpe existimatur; spurii non sunt familiæ membra, nec in cultu domestico partem habere possunt. Atta­ men concubinatus sub quibusdam conditionibus lege permittitur 34. Quam honorabile haberetur matrimonium apud Romanos, constat ex modo quo apud veteres jurisperitos definitur 3 : “ Consortium omnis vitæ, individua vitæ consuetudo, divini et humani juris com­ municatio Ex his testimoniis aliisque permultis quæ adduci possent, lucu­ lenter constat apud antiquas gentes non prævaluisse sexuum promiscuitatem nec unionem liberam, sed eam viri et mulieris unio­ nem quæ ad familiam constituendam apta est. 891. 3° Confutantur evolutionistarum argumenta. Con­ tendunt adversarii unionem sexuum antiquitus fuisse libe­ ram et promiscuam 4, ideoque hodiernum modum contra­ hendi matrimonium, utpote moribus et lege civili tantum inductum, aboleri posse ac debere. Arguunt : (A) ex evolutionis legibus : supponunt hominem e bruto descendere, et exinde inferunt primos homines a brutorum moribus non fuisse alienos, inter quæ viget unio promiscua, non autem stabilis; (B) e prcesenti statu incultarum tribuum quæ, inquiunt, primitivorum hominum mores retinent; apud eas enim, aiunt, viget sexuum promiscuitas, aut ejusdem vestigia manent, qualia sunt : matriarchatus seu status in quo mater principali aucto­ ritate gaudet in familia; praxis genealogiam filiorum non ex patrii La Mazelière, Essai sur l'évolution de la civilisation indienne, Paris, Plon, 1902, t. I, Introd. ; t. II, pp. 15, 306 etc. ’ F. de Coulanges, La Cité antique, I, II, ch. 2-3; Denis, Histoire des théories inorales dans l'antiquité, Paris, 1856, t. I, 69-73. — Spartæ, juxta Lycurgi leges, eadem mulier a pluribus fratribus possideri poterat; cfr. Fonsegrive, op. cit., p. 36. 3 Modestin., Digest., XXII, 2. Cfr. § I, Inst., I, 91 ubi matrimonium dicitur : “ viri et mulieris conjunctio individuam vitæ consuetudinem retinens’*. 4 Quorum argumenta recenset et confutat G. Fonsegrive, op. cit. ; cfr. Gemelli, Les origines de la Famille, Paris, 1923. Pænit. el Matrim. — 5 128 CAPUT I. bus, sed e matribus trahendi; fofygamia et polyandria seu unio plurium simul mulierum cum uno viro aut vice versa; (C) ex quibusdam factis antiquis, quæ videntur esse vestigia primitivæ promiscui tatis, prout erant sacra prostitutio, quæ in quibusdam templis florebat, necnon jus prima noctis vel praxis hospitibus tra­ dendi propriam uxorem. 892. Respondemus autem multa ex iis quæ allegantur non esse facta universalia, sed exceptiones, et ex iis non inferri olim viguisse sexuum promiscuitatem aut unionem liberam; sed e contra historice constare jam a primis tem­ poribus unionem viri et mulieris ordinatam fuisse ad fami­ liam stabilem constituendam. (A) Evolutio, ad quam appellant adversarii, non est fac­ tum, sed hypothesis quam præstantissimi transformiste faten­ tur minime probatam esse, præsertim si de hominis origine agitur, ut dictum est in Tr. de Deo Creante, n. 766-774. I if t v: •V ί ! - TO ■ή l.vt I ι· Inter eos vero qui putant hominem a bruto descendere, erudi­ tissimi dicunt primos homines non fuisse promiscuitati addictos idque probant ex ipsis legibus evolutionis. Nam, teste Darwin *, simii, ex quibus multi evolutionistæ asserunt hominem oriri, pro­ miscuitati non indulgent, sed quidam sunt monogami, alii vero polygami. Siquidem inter eos, sicut inter homines, maxima viget quoad feminas zelotypia, et mares maximo zelo contra alios pugnant ut exclusive possideant feminas quas sibi conjunxerunt. Si igitur inter primos homines viguisset sexuum promiscuitas, hi fuissent ipsis simiis inferiores, neque esset ascensio et profectus, sed potius regressus : quod legibus evolutionis aperte contradicit. 893. (B) Ex moribus autem incultarum gentium non solum non constat primos homines promiscuitati aut unioni liberæ addictos fuisse, sed infertur inter eos contractum matrimonii stabilem viguisse. Etenim, si testimonia perpenduntur eorum qui diu, et non pau­ cis tantum mensibus, inter eos vixerunt, hæc notatu digna sunt : (a) promiscuitas non existit apud incultas tribus nisi rarissime, et quidem præsertim ubi perditissimi viri ex Europa morum corrup­ tionem intulerunt; fere ubique familia habetur ut fundamentum i Darwin, Descent of man, P. II, ch. 19; gallice : La Descendance de rhonuncy Paris, 1893, IL P· 392· Cfr. Letourneau, Evolution du mariage et de la famille, Paris, 1888, ch. 3; Westermark, Origine du mariage dans l'espèce humaine, Paris, 1895, 5'6; G. Fonsegrive, Mariage et Union libre, Paris, 1904, p. 19-29. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 129 societatis et præsidium tribus : quapropter, etiam ubi divortium et polygamia permittuntur, contractus matrimonialis ex se stabilis initur. (b) Pariter exogamia seu praxis extra familiam et tribum quærendi uxorem ‘, habitus comparandi uxorem aut dotem ei assignandi ostendunt voluntatem familiam stabilem constituendi. (c) Strictis legibus providetur castitati puellarum et uxorum ’ : in pluribus regionibus remotissima domus cubicula inhabitant, ne ab alienis aspiciuntur; alibi earum facies mutilationibus detiTrpatur ne aliis viris placeant; plerumque puellæ a viris seclusæ manent usque ad nuptias ; quæ ante matrimonium seducuntur harumque corruptores severis poenis plectuntur; adulteria autem omnino reprobantur et stricte puniuntur; quæ quidem omnia multum sane a promiscuitate et unione libera aliena sunt. 894. (C) Facta ab adversariis allegata non necessario promiscuitatem supponunt. (a) Dicunt quidem apud multas tribus matriarchatum in usu fuisse, et genealogias filiorum non ex viris, sed ex mulieribus deductas fuisse. — Factum hujusmodi non fuit universale, sed solum apud quasdam tribus viguit; sat facile expli­ catur ex eo quod, apud illas gentes, vir per longum tempus absens erat, venandi, piscandi aut bellandi causa; quapropter infantes, quorum aliquando pater incertus erat, et qui ceteroquin cum matre diutius quam cum patre cohabitabant, maternum nomen accipere solebant. Sed exinde minime sequitur promiscuitatem aut unio­ nem liberam in usu communi fuisse. 895. (b) Sacra prostitutio, quæ in quibusdam templis florebat, necnon jus primes noctis aut praxis hospitibus tradendi propriam uxorem, aliaque ejusmodi sunt abusus, qui ex innata libidine falso­ que hospitalitatis conceptu oriuntur, sed dici nequeunt vestigia pristinæ promiscuitatis. Pauca vero facta polyandries aut promiscuitatis, quæ apud quas­ dam tribus allegantur, per modum exceptionis se habent, et gene­ ralem regulam stabilis matrimonii non infirmant 3 -, polyandria habita est ubi feminæ numero pauciores erant quam viri; promis­ cuitas, ubi exstitit, satis facile explicatur ex quadam morum cor’ Cfr. Mgr A. Le Roy, La Religion des primitifs, Paris, 1911, p. 106· 109. 9 Fonscgrive, op. cit., p. 21-29. 3 Quod testatur Westermarck, ceteroquin evolutionista, op. cil., ch. 6, p. 128-129 : “ Il n’est naturellement pas impossible que, chez quelques peuples, les rapports des sexes aient approché de la promiscuité. Mais il n’y a pas un atome de preuves que la promiscuité ait jamais été une phase générale de l’histoire sociale de l’humanité. L’hypothèse de la promiscuité, au lieu d’appar­ tenir, comme le pense Giraud-Teulon, à la classe des hypothèses que la science peut se permettre, n’a aucun fondement réel, aucun caractère scientifique”. 130 CAPUT I. ruptione quin necesse sit supponere primos homines huic vitio addictos esse. 896. Thesis IT : Matrimonii contractus quamdam stabilitatem postulat, ideoque unio libera juri naturali et divino adversatur. Certum est ». N. B. Unionem liberam juri divino contradicere jam probatum est n. 890. Remanet igitur ut thesim probemus philosophice ex finibus matrimonii. Primarius matrimonii finis est prolis procreatio et educatio, ut supra probatum est, n. 887. Atqui ad utrumque requiritur stabilis parentum unio, nec sufficit unio promiscua aut etiam libera. Nam : (a) quoad prolis generationem, (A) experientia constat feminas, quæ pluribus viris commiscen­ tur, raro concipere; atqui unio libera et ad nutum rescindibilis, data mutabilitate humanæ voluntatis, sæpe aliquam promiscuitatem inducet ac voluntariam sterilitatem : tunc enim voluptas potiusquam proles quæritur. (b) Majorem adhuc stabilitatem requirit prolis recta educatio : 1) educatio physica : nam ultimis mensibus prægnationis, tempore partus et lactationis, femina concursu maris indiget ad suis et pro­ lis necessitatibus providendum; 2) educatio intellectualis et moralis, ad quam puer indiget non tantum su S. Alpbonsus, Theol. moralis* 1. VI, η. g$6 cum auéloribus ibi allegatis. 142 CAPUT I. sterilis vel perpetuo morbo laborat qui matrimonii usum prohibet, primarius ille finis per divortium melius obtine­ tur; 2) ex alterâ autem parte, tot sunt prava conseôtarîa ex divortio dimanantia, præsertim quoad prolem, ut juri naturali secundario contrarium merito dicatur, prout modo declarabitur. 915. 20 Thesis : Indissolubilitas matrimonii, præsertim quando proles ex eo nata est, juri naturali secundario innititur, proindeque divortium, propter prava consecta­ ria quæ inducit, rejiciendum est. Id enim juri naturali secundario adversatur quod, etsi finem primarium matrimonii non destruat, prohibet tamen ne hic integre obtineatur, et insuper naturæ matrimonii repugnat, finibus secundariis valde nocet, pravaque inducit consectaria pro societate. Atqui ita est de divortio. i 1; 916.(A) Etsi enim fini primario non absolute obstet, ut diélum est n. 914, impedit tamen quin hic integre obtinea­ tur. Nam primarius finis est bona prolis educatio : ad hoc enim principaliter institutum est connubium ut proles non solum generetur, sed reéte educetur, et ita promoveatur totius societatis et humanitatis bonum. Quare, etsi in certis casibus infelices essent conjuges simul vivendo, eorum privatae felicitati anteponi debet bona prolis educatio, quæ commune bonum respicitl. Quibus notatis, facile evincitur divortium bonæprolis edu­ cationi plerumque nocere, (a) Infans enim utriusqueparentis auxilio indiget non solum tempore quo nascitur, sed per multos annos (supra, n. 893) : 1) initio quidem a matre enu­ tritur, sed pater debet simul matri necessaria vitæ suppedi­ tare; crescentibus filiis, ad eorum educationem desiderantur non solum matris suavis amor et provida cura, sed etiam patris severa au&oritas eximiaque prudentia. Porro ad hoc requiritur stabilis, immo, ex communiter contingenti­ bus, perpetua conjugum unio; nam, antequam omnium infantium perfeéta fuerit educatio, quæ sæpe etiam ultra vigesimum annum protrahi debet, plerumque parentes, jam ’ Fonsegrive, op. cit., p. 283-294 et 310-319. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU 143 ætate proveéti, non amplius erunt ad novum matrimonium habiles. 2) Præterea, si novum ineant fœdus, filii vel patri vel matri adhaerebunt : si prius, tenero matris amore carebunt, multaque ex invidiâ novercae patientur, quæ, propriis natis intenta, illos negliget vel etiam variis modis affliget; si posterius, paterni amoris fruitione privabuntur eo tempore quo ejus curâ magis indigebunt, et multa forsan patientur ex parte secundi mariti, qui timet ne proprii filii negligantur; ergo in quâlibet hypothesi, eorum educatio imper­ fecta erit. (b) Aliunde proles, ut reôte educetur, non tantum familiâ, sed etiam suA familia indiget, cùm paternus amor delegari non possit. 917. (B) Divortium pariter impedit quin integre serventur natura et œqualitas contraêlûs : (a) Matrimonium enim suâ naturà postulat perpetuitatem : ambo enim conjuges copula fiunt una caro, et filios generando novo et arétissimo vinculo colligantur, nempe prole genitâ quæ utrique parenti communis est et a quâ neuter separari potest quin aliquid sui amittat : si igitur, vivente altero conjuge, novæ ineuntur nuptiæ, dividitur quod natura tam arête conjunxerat, (b) Insuper œqualitas contraTils exigit ut unus conjugum in pejori non sit conditione ac alter; atqui, divortio occurrente, hoc moraliter est impossibile; vir enim nihil aut parum dignitatis suæ amisit, et facile novum foedus inire potest, dum mulier, quæ per plurimos annos nupta fuit, filiosque procreavit et enutrivit, postquam a viro dimittitur, plerumque a suâ dignitate excidit, decorem et fecundi­ tatem amisit, et vix sperare potest ut novum matrimonium contra­ here possit. “Si quis igitur, ait 5. Thomas *, mulierem assumens tempore juventutis, quo et decor et fecunditas ei adsunt, eam dimittere posset postquam ætate proveéta fuerit, damnum inferret mulieri contra naturalem æquitatem”. 918. (C) Divortium finibus secundariis nocet, nempe verce felicitati conjugum : (a) Favet conjugiis disparibus et festi­ nanter initis ; nam, si fas est matrimoniale vinculum post aliquod tempus rumpere, multi corde levi, absque diligenti et maturâ consideratione, matrimonialem statum ingredien­ tur 2, dum majori curâ et nonnisi re diligenter perpensâ con- 144 jugia instituentur, si cognoscitur ex conjugis eleélione perpe­ tuavi felicitatem aut infelicitatem pendere. Jamvero nihil magis unioni conjugum nocet quam illa connubia quibus sponsi animo, dispositionibus et conditione dispares, cæco impellente amore seu potius passione, simul conjunguntur. (b) Mutuum amorem restringit ; in eo siquidem praecipue consistit conjugum felicitas ut amore perpetuo intime unian­ tur, et sint cor unum et anima una, sicut sunt una caro; hinc, naturâ duce, sibi invicem spondent amorem œternum, et in illo amore miseriarum levamen felicitatemque inve­ niunt; nam ubi amatur, non laboratur, aut si laboratur, ipse labor amatur. Atqui illa intima animorum conjunétio vix cum divortii facultate subsistere potest ; verus enim amor perpetuus esse vult, et statim ac amicum infidelem fore probabiliter suspicamur, jam cessamus eum singulariter diligere. Quis igitur intime conjugi adhaerebit, qui post aliquot annos, et forsan post aliquot menses, ab eo sepa­ rari exspeélat? Nonne hujusmodi suspiciones hanc perfec­ tam amicitiam destruent vel retardabunt? “Amicitia quanto major est, ait S. Thomas, tanto debet esse fir­ mior et diuturnior. Inter virum autem et mulierem maxima ami­ citia esse videtur; adunantur enim non solum in aétu carnalis copulae, quæ etiam inter bestias quamdam suavem societatem facit, sed etiam ad totius domesticæ conversationis consortium ; unde, in signum hujus, homo propter uxorem, etiam patrem et matrem dimittit... Conveniens igitur est quod matrimonium sit omnino indissolubile parœciæ juvenibus habitos fuisse, a quodam ministro mihi renuntiatum fuit ”. Woolsey, protestans, op. cit., p. 277. ’ C. Gent., 1. Ill, c. 123. — Nec dicatur non licere homini votis perpetuis se obstringere, cùm sit naturâ inconstans et mutabilis; nam, ut redle ait Paul Janet (La Famille, p. 300), perpetuitas vinculi amoris naturæ non adversatur, sed potius favet : “ Adeo amoris natura perpetuitatem postulat, ut nihil amans auderet exposcere, quin perpetuitatem promitteret. Jurejurando fidem in ster­ num firmare, eamdemque, etiam ciirn fi ile loquitur, simulare, primi sunt amoris aétus : qui si deficiant, operam perderet. — Cordis jura et votorum perpetuita­ tem objiciunt. Amoris jura ad conjugum unionem adstringendam, minime ad dissolvendam libenter agnoscimus. Libertati fidelitatem opponamus; atque ita præclariorem dignitatem, fulgidioremque gloriam cor sibi vindicabit, quam si fas esset alteri prout libuerit adhærere, et amoris objeilum continue permu­ tare... Fateor vero, nonnisi ob gravia argumenta, indissolubili vinculo cor esse vinciendum. Hæc autem duo inconcussa mihi videntur : uxoris dignitas filiorumque bona educatio”. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 145 (c) Leves discordias adauget, propter spem felicitatis in alio connubio inveniendae. Siquidem societatis domesticae maxime interest ut conjuges multa sibi condonent, alter alterius defeôhis patienter ferant, immo mutuis obsequiis se invicem praeveniant. Porro si matrimonium est indissolu­ bile, timent conjuges ne per discordias gravissimum et intolerabile fiat jugum quod excutere non valent, magis patienter mutuos sibi condonant defeôtus, et, ut ait poeta, fit levius patientiâ quidquid corrigere est nefas; ex adverso autem spes divortii ad dissensiones, jurgia et adulteria pro­ vocat ; qui enim cogitat de novo meliorique conjuge inve­ niendo, extraneo amore cito captus erit, et, ut matrimonium sibi onerosum disrumpat, contumeliis, vituperationibus, ver­ beribus, adulteriis indulgebit, ita ut, teste experientiâ, divor­ tium sit maximorum criminum occasio et causa Nec dicatur adulterium esse tam turpe et nefarium, ut saltem propter illud crimen solvi debeat matrimonii vinculum; nam, si res ita se habeat, haud raro adulteria committentur eo fine ut divortium obtineatur, ut jurisperiti experientiâ nôrunt’; expedit igitur ad bonum publicum ut vel conjuges pacifice cohabitent, vel sepa­ rentur quoad torum et habitationem, absque spe novas nuptias ineundi. 9Ι9· (D) Prava consePtaria pro societate divortium indu­ cit : (a) pacem familiarum disturbat; matrimoniis enim ’ “ Quot futilia jurgia, quot tædia facili oblivione conterunt qui communi tantum pollent prudentia, hâc potissimum ratione duéti quod necessario vita communis agenda sibi sit perpetuo 1 Minusculæ illæ dissensiones in summam invidiam cessissent, facilis divortii spe ad supremum gradum perduélâ. Ita­ que perpendendum nobis est nihil periculo plenius quam duos ita intime copu­ lare, ut vir et uxor copulantur inter se, quin hanc unionem perfe&am et indis­ solubilem reddamus. Minima separationis probabilitas dissensionum et suspi­ cionum fons evaderet uberrimus, uxor de suo statu minus tuta separationis con­ silium animo quotidie agitabit, et vir sibi tantum consulens majorique fretus potestate in majus discrimen unionem adduceret”. (Hume, Essay XIX). ’“Omnibus compertum est desiderium ab eo statu qui gravis faétus sit sese eximendi, plures homines et nonnullas fœminas ad eam vitæ rationem adducere quæ divortium pariat, aut saltem suadeat illud, si contingat, conjugibus ingratum non fore. Virum aliquando adulteratum fuisse, divortii obtinendi causa, ex pluribus de divortio latis judiciis, cancellarius Kent merito adnotavit. Apud alias gentes matrimonii historia nos admonet eo scelestos augeri mores quo plures præsto sunt divortii causæ, quæ nedum prohibeant, immo viam divortio parant”. (E. Phelps, Forum, Dec. 1889, p. 363; cf. Woolsey, op. ν-Λ-, ·<■ ί?'ν. Ι4β CAPUT I. familiæ inter se coadunantur, lites, et inimicitiae exstin­ guuntur, concordiæ vincula inter varia societatis membra efformantur; ex adverso autem, ex divortio divisiones oriuntur, odia et vindiétæ inter duas vel plures familias per multos annos vigent, et, si multiplicantur, pax ipsa societatis turbatur. (b) Mores corrumpit; nam facultas divortii paulatim matri­ monium vertit in concubinatum : datâ enim hominis inconstantiâ, conjugale vinculum non semel, sed ter, quater aut etiam pluries abrumpi potest, eo magis quia inconstantia repetitis a&ibus crescit; quod jam evenisse historiâ cons­ tat : Seneca enim de his uxoribus loquitur quæ “ non con­ sulum numero, sed maritorum, annos suos computant ” J; et Juvenalis'2 ait : “Sic fiunt ocio mariti, quinque per autum­ nos : titulo res digna sepulcri Idem se habet nostris diebus apud tribus aut gentes ubi viget divortium 3. Jam­ vero quid sunt matrimonia per duos aut tres annos tantum duratura, nisi palliatus concubinatus? ; Nec dicere juvat per divortium minui discordias et separationes : nam indubitatis faétis constat has increvisse ubi divortia permissa sunt, et quotidie invalescere. Praeterea lex hujusmodi occasionem præbet multis criminibus, praesertim vero adulterio, quod a non­ nullis committitur vel permittitur eo fine ut facilius conjugale vin­ culum coram tribunalibus solvi possit. Jamvero quis est qui non videat hisce omnibus mores paulatim corrumpi? Quae quidem omnia sic dilucide exponit Leo ΛΖΖ7 ( En cycl. Arca­ num) : “ At vero quanti materiam mali in se divortia contineant, vix attinet dicere. Eorum enim causâ fiunt maritalia foedera mutabilia; extenuatur mutua benevolentia; infidelitati perniciosa incitamenta suppeditantur; tuitioni atque institutioni liberorum nocetur, dissuendis societatibus domesticis praebetur occasio; dis­ cordiarum inter familias semina sparguntur; minuitur ac depri­ mitur dignitas mulierum, quæ in periculum veniunt ne,cùm libidini virorum inservierint, pro dereliétis habeantur. Et quoniam ad per­ dendas familias, frangendasque regnorum opes nihil tam valet quam corruptela morum, facile perspicitur prosperitati familiarum ac civi’ De Beneficii^ 1. Ill, c. 16. — 3 5α/., VI, v. 229. 3 Ad rem Westermarck, op. cit., p. 488 : “ Au Caire, selon M. Lane, il n’y a que peu de gens qui n’aient pas divorcé une fois, s’ils ont été mariés quelque temps; et beaucoup d’hommes, en Egypte, ont épousé vingt, trente femmes ou plus; tandis qu'il y a des femmes, peu avancées en âge, qui ont été femmes successivement de douze hommes ou même plus”. '‘-'Λ·. ’ \·Λ<· DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 147 tatinn maxime inimica esse divortia, quæ a depravatis populorum moribus nascuntur, ac, teste rerum usu, ad vitiosiores vitæ privatæ et publicæ consuetudines aditum januamque patefaciunt. Multo­ que esse graviora hæc mala constabit, si consideretur, frenos nullos futuros tantos, qui concessam semel divortiorum facultatem valeant intra certos, aut ante provisos limites coercere. Magna prorsus est vis exemplorum, major cupiditatum : hisce incitamentis heri debet ut divortiorum libido latius quotidie serpens plurimorum ani­ mos invadat, quasi morbus contagione vulgatus, aut agmen aqua­ rum, superatis aggeribus exundans”. 920. Objiciunt adversarii non paucos conjuges vitam miserabilem ducere, nisi ab invicem separentur, nec sæpe separationem sufficere, sed facultatem requiri novas nuptias ineundi, ut ita vitentur non tantum conjugum perpetua infelicitas, sed etiam adulteria et scandala. (a) Norma morum non est privatorum felicitas, sed reélæ rationis diétamen, quod, ex jam diétis, vinculi perpe­ tuitatem postulat præsertim ad bonam prolis educationem, quæ est unus e primariis finibus matrimonii (n. 916), et ad vitanda innumera mala pro familiâ et societate (n. 919). Quamvis igitur quidam privati multa et ardua pati debeant ex indissolubilitate contraélûs, non ideo lex mutanda est quia bonum morale bono temporali et bonum publicum bono privato anteponi debet, (b) Adulteria autem et scandala, quæ ex perpetuitate vinculi oriri dicuntur, non rariora sed frequentiora evaserunt in Galliâ aliisque regionibus a tem­ pore quo divortia lege permissa sunt, ut experientiâ constat1; nec mirum, cùm spes ad novas nuptias transeundi concupiscentiam non exstinguere sed potius inflammare soleat • Prudentia igitur postulat ut alia remedia adhibeantur, nempe vel Christiana patientia, vel secessio temporanea : tempus enim multa vulnera sanat, et sæpe longa patientia animorum dissensiones minuit vel penitus tollit, præsertim si virtute religionis juvetur :“quæ efficit ut vitia, si quæ sint in personis, ut distantia morum et ingeniorum, ut cura­ rum maternarum pondus, ut educationis liberorum operosa sollicitudo, ut comites vitæ labores, ut casus adversi, non solum moderate, sed etiam libenter perferantur. Resp. i 1 Quod probat Fonsegrive» op. cit.y p. 203 * Leo XIII, Encycl. Arcanum, 148 CAPUT I. II. De indissolubilltate matrimonii ex Jure divino'. Christianos communiter agnoscitur matrimo­ nium ab initio fuisse indissolubile, tempore autem legis mosaicæ sub certis conditionibus dissolvi potuisse, sed ad primævam indissolubilitatem a Christo revocatum fuisse. Attamen Græci schismatici et Protestantes docent matrimo­ nium, etiam quoad vinculum, solvi posse per adulterium, aut etiam, juxta multos, propter obstinatam desertionem alter­ utrius conjugis 1 23. 921.Inter 922. Thesis Ia : Matrimonium ex primævà Dei institu­ tione indissolubile fuit, sed sub lege mosaicà per libel­ lum repudii dissolvi poterat, etiam in foro conscientiæ, sub certis quibusdam conditionibus. Ita communiter. (A) Prius probatur, (a) Interrogantibus enim Pharisæis num liceat homini uxorem dimittere quâcumque ex causâ, Christus respondet Deum ipsum auétorem esse matrimonii, neque homini licere hanc unionem dissolvere : “ Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet”. Illis autem objicien­ tibus libellum repudii a Moyse fuisse permissum, Dominus addit : “ Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri per­ misit vobis di mittere uxores vestras : ab initio autem non Quæ quidem verba manifeste supponunt ab initio non ita matrimonium institutum fuisse ut viro licentia daretur repudiandi uxorem. (b) Quod a Triden1 S. Thom., Supp.y q. 67; Sanchez, 1. X, disp. I; Drouin, 1. IX, q. IV, c. 1; Bellarminus, c. 16; Billuart, diss. V, a. 2, Digressio histor.; Carrière, n. 228 sq. ; Perrone, 1. Ill, secfL 2, c. 1-4; de Augustinis, a. 8; Palmieri, th. 17-22; T. Woolsey, op. ci/., c. 1 ; J. Cauvière, Le Lien conjugal et le Divorce, Paris, 1890; Congrès scient, internai. 1894, Sc. jurid., p. 133 sq. * Quoad doArinam Græcorum hâc de re, vide Jos. Selinger, Divorce a vin­ culo in the schismatical churches, in Amer. Eccles. Review, apr. 1892, p. 264 sq. Protestanlium autem dodlrinam sic exhibet Confessio fidei IVestmonasteriensis (cap. XXIV, 5-6) : “ Quod si adulterium post conjugium admittatur, licebit parti innocenti divortium lege postulare ac obtinere; atque quidem post faéhirr divortium conjugio alteri sociari, perinde ac si mortua esset persona illa quæ conjugii fidem violabat... Nihilominus tamen extra adulterium ac desertionem ita obstinatam, ut cui nullo remedio, nec ab Ecclesia nec a Magistratu civili subveniri possit, sufficiens causa nulla esse potest conjugii vinculum dissol­ vendi ”. (Ap. Schaff, Creeds, vol. Ill, p. 656). 3 Matt., XIX, j sq. vu DE MATRIMONIO UT CONTRACTU 149 I» confirmatur : “Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritûs instinôlu pronuntiavit, cùm dixit : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne meâ ”, tino1* * 923. (B) Posterius constat; legitur siquidem in Deut. * : “ Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo suâ. Cùmque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimi­ serit de domo suâ, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem Jamvero his verbis vel conceditur, vel jam concessa supponitur facultas divortii quoad vinculum ; nam uxor dimissa exhibetur ut alteri viro nubens, et insuper Sacerdotes prohibentur mulierem repu­ diatam ducere 3 ; ex quo eruitur hoc aliis fuisse permissum. (a) Disputatur vero inter Patres et theologos utrum hujusmodi concessio in foro externo tantum, an etiam in foro interno valeret4. Probabilior nobis videtur opinio affirmans hanc fuisse veram per­ missionem in foro conscientia validam : 1) qui uxorem dimissam ducit, vocatur maritus et potest ipse dare libellum repudii : quod jus soli legitimo competebat marito; præterea prior maritus prohi­ betur uxorem dimissam denuo recipere; porro, si vinculum non vere solutum fuisset, cur ista prohibitio; 2) si permissio hujusmodi non valuisset in conscientia, lex multis adulteriis occasionem prae­ buisset; iniquissima fuisset mulierum conditio, cùm, post acceptum repudii libellum, perpetuo continentiam observare debuissent; 3) tandem Judaei omnes hanc interpretationem amplexi sunt, et licet duæ scholæ, Shammai et Hillel, de causis propter quas divor­ tium concedi possit disputarent5, in hoc tamen consentiebant quod quandoque liceret. (b) Nonnisi sub certis quibusdam conditionibus concedebatur facultas divortii : 1) non uxori, sed tantum viro competebat; immo viro non permittebatur quando, ante matrimonium, cum uxore 1 Sess. XXIV, cap. unie., Denz.-Bann., 969 (846). ’ Deut., XXIV, i sq. — 3 Levit., XXI, 7. 4 5. Bonavenltira, Sotus, Estius, Sylvius, Card. Billot, putant divortium solummodo civiliter toleratum fuisse, ideoque a pœnâ civili non autem a pec­ cato immune; quæ tamen opinio minus probabilis videtur. 5 Secundum Hillel, causa sufficiens erat quælibel res marito displicens, ut si uxor negligenter cibos præparasset; sed, juxta scholam Sharnvtai, requirebatur quædam impudicitia ex parte uxoris. 150 I 1 ; I ■r /I CAPUT I. commercium carnale habuerat, vel eam injuste accusaverat quod non esset virgo 2) Praeterea non qualibet de causa vir uxorem dimittere poterat, sed solum propter aliquam foeditatem fervat dabar} quæ vox designabat aliquid turpe et inhonestum. 3) Nec eam dimittere licebat sine libello repudii scripto, per quod non solum providebatur statui uxoris, sed difficilius evadebat divortium. 4) Tandem, quando mulier sic repudiata novum inierat matrimo­ nium, a priori marito non poterat denuo m uxorem recipi : quo fiebat ut vir magis caute ageret. Hisce variis formalitatibus legis­ lator sacer satis ostendebat divortia esse quid minus perfectum, eaque intra certos limites coarétabat. Ratio autem cur Deus talem facultatem dederit, his verbis Christi indicatur “ ad duritiam cordis", seu, ut explicat 0*. Thomas'1 “ prop­ ter majus malum cohibendum, scilicet uxoricidium, ad quod Judæi proni erant propter corruptionem irascibilis”. 924. Thesis *II : Matrimonium fidelium, ratum et con­ summatum, non potest, sub lege evangelicà, quoad vin­ culum dissolvi, etiam propter adulterium. Certum est et fidei proximum contra Græcos et Protestantes ex Tridentino3 : “ Si quis dixerit Ecclesiam errare, cùm docuit et docet, juxta evangelicam et apostolicam doétrinam, propter adulterium alterius conjugum matrimonii vinculum non posse dissolvi; et utrumque, vel etiam innocentem, qui cau­ sam adulterio non dedit, non posse, altero conjuge vivente, aliud matrimonium.contrahere; moecharique eum qui,dimissâ adultéré, aliam duxerit; et eam quæ, dimisso adultero, alii nupserit; A. S.”, Canon directe dirigitur contra Protestantes, qui Ecclesiam Catho­ licam erroris hâc de re accusabant; proindeque de fide est Ecclesiam non errare dum docet, propter adulterium, matrimoniale vinculum dissolvi non posse ; indirecte tantum contra Græcos, quia Conci­ lium noluit eorum opinionem ut hæreticam damnare4, proptereaque talem formulam adhibuit quæ in tuto ponit doétrinam Ecclesiæ, quin hæc tanquam de fide proponatur; nam aliud est definire Ecclesiam non errare cùm docet, aliud dicere id quod docet esse de fide : Ecclesia enim docere potest veritates quæ sunt certæ, licet non sint de fide. ’ Dezit., XXII, 19, 29. — ’ Supflem., q. 67, a_ 3. 3 Sess. XXIV, can. 7. 4 Juxta Pallavicini {Hist. Concil. Trid., 1. XXII, c. 4, n. 27) canon prius ita fuerat confectus ut etiam Græcos anathemate percuteret; sed, postulantibus Venetis oratoribus, reformatus est qualis nunc exstat, ne novum obstaculum ’ Græcorum unioni apponeretur de matrimonio ut CONTRACTU. 151 Diximus in propositione “matrimonium fidelium ratum consum­ matum" yt\\x\a. si agitur de matrimonio infidelium, vel de matrimonio fidelium rato tantum et non consummato, exceptiones adesse pos­ sunt, ut infra declarabitur. I 925. (A) Script, (a) Tribus in locis Christus aperte declarat adulterium committi ab eo qui dimissam uxorem ducit : “ Ego autem dico vobis : quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, exceptâ fornicationis causâ, facit eam moe­ chari : et qui dimissam duxerit, adulterat ” 1 ; “ Omnis, qui dimittit uxorem suam, et aliam ducit, moechatur : et qui dimissam a viro ducit, moechatur”2* . Atqui, si matrimomium posset dissolvi quoad vinculum, adulterium minime committeretur ab eo qui dimissam uxorem duceret. (b) Idem clare eruitur ex verbis Apostolis .· “ Iis autem qui matrimonio jundti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere ; quod si discesserit, manere innuptanty aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat Porro hæc verba prorsus generalia sunt et mani­ feste supponunt uxorem dimissam, ob quamcumque cau­ sam, non posse iterum nubere. Opponuntur quidem verba Domini : “ Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mcechatur : et qui dimissam duxerit, moechatur ”4; ex quibus tum Græci tum Protestantes colligunt in casu fornicationis, seu adulterii, matrimoniale'vinculum solvi posse. Resp. Fatemur equidem hujusmodi textum, si solus sumitur, absque contextu et locis parallelis, obscurum esse, et utrove sensu intelligi posse; sed, inspeétis contextu et parallelis locis, de divortio quoad vinculum intelligi non posse, sed de solâ dimissione sine solutione vinculi. 1) Quod ex contextu apparet. Pharisæi enim Christum interrogabant de solâ dimissione; cùm enim inter se dis putarent utrum liceret dimittere uxorem propter quamlibet causam, an propter adulterium tantum, Christus respondet ob solam forni­ cationem uxorem dimitti posse (in perpetuum); et quia abolere volebat divortium a vinculo, addit non licere, etiam in hoc casu, dimissam uxorem ducere sub pœna adulterii. Aliis verbis, verba “ nisi ob fornicationem ” propositionem incidentem constituunt, quæ ad præcedentia verba “dimiserit uxorem" refertur, non autem ad sequentia “ et aliam duxerit"y ita ut sensus sit : quicumque dimise1 Matt. y V, 32. — ’ Luc. t XVI, 18; cf. Marc, y X, 11-12. s I Cor.y VII, 10. 4 Matt., XIX, 9; cfr Fillion, Evang. selon S. Matthieu, in h. loc. 152 I t: CAPUT I. rit uxorem suam (quod quidem non licet nisi ob fornicationem), et aliam duxerit, mcechatur. Proinde fornicatio seu adulterium est quidem sufficiens ratio cur uxor dimittatur, seu separatio fiat a mensâ et toro, sed non cur novum fcedus ineatur Revera paulo ante dixerat : “ quod Deus conjunxit, homo non separet ”, et decla­ raverat libellum repudii non amplius concedi sub N. Lege, his verbis satis ostendens matrimoniale vinculum nullo in casu solvi. 2) Accedunt loca parallela jam citata, in quibus sine ullà restriébone asseritur eum qui dimittit uxorem et aliam ducit, adulterium com­ mittere, et iterum eum qui dimissam uxorem ducit, moechari. Jamvero principium est inconcussum obscura loca per alia clariora intelligenda esse’. Tandem omne dubium, si quod remaneret, catholici traditione tollitur. 926. (B) Tradit. Tria tempora in historiâ hujus dogma­ tis distinguere licet. (a) Certum est Patres, tribusprioribussæciilis, ore unanimi docere matrimonium christianum esse indissolubile, etiam in casu adulterii. Pauca sufficiat referre testimonia3. Hernias siquidem hæc habet de ratione agendi erga mulierem adulteram4 : “ Quid igitur, inquam, domine, faciat maritus, si uxor in hàc libidine permanserit? Dimittat eam, inquit, et vir maneat secum; si vero uxore dimissâ aliam duxerit, et ipse adulterium com­ mittit. ” Eodem sensu scripserunt 5. Justinus , * , * Athenagoras Clemens Alex.J aliique multi. — Etsi vero Patres hâc de re consen­ tirent, quidam ecclesiæ reétores, teste Origene, aliquando divortium lege civili permissum toleraverunt, ad vitanda pejora mala. Quos vituperat dicens : “ Contra Scripturæ legem, vivente viro nùbere quidam ecclesiæ restores permiserunt, agentes contra id quod scriptum est : Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit. ” * Quod analogia illustrari potest. Supponatur lex quædam sic concipi : “ Quicumque filium suum percusserit, nisi ob grave delirium, eumque occiderit, punietur sane propositio incidens in hoc casu priorem tantum sententiae par­ tem afficit, non posteriorem; neque licebit concludere patrem posse, ob gravia delifta, filium occidere. Cfr. René de Kerallain, Revue gin. du droit, 1884, p. 481. ’ Quod nonnulli Protestantes intellexerunt, v. g. E. J. Phelps, Forum, Dea 1889, p. 359. 3 Rem penitus discussam vide apud Perrone, 1. Ill, c. 3; Roskovany, De Indissolubilit. matrimonii, c. IV, Doilrina Ecclesiae, § ιοί sq. Cfr. A. Esmein, Le Mariage en Droit Cationique, Paris, 1891, t. II, p. 48 sq.; Watkins, op. < it., p. 198 sq.; Diet, de Thiol. {Vacant}, t. I, verbo Adultère. 4 Pastor, Mandat. 4, n. 6, p. 475 ed. Funk. s Apol. I, n. 15, Apol. II, n. 2, P. G., t. VI, p. 350. 6 !-*&· Pr0 christ., n. 32. 7 Stromai., 1. H, c. 23, P. G., t VIII, p. 1095. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 153 Eos tamen aliquo modo excusat, quin eorum agendi rationem approbet : “ Non omnino tamen permiserunt sine ratione ; hæc enim contra legem ab initio latam et scriptam, ad vitanda pejora, alieno arbitrio morem gerentes, eos permisisse verisimile est”*. Ita via parabatur, in Ecclesiâ græcâ, abusibus sequioris ævi. (b) A quarto sœculo ad decretum Gratiani (1145), distin­ guendum est inter Orientalem et Occidentalem Ecclesiam. [ 1) In Oriente nonnulli scriptores, nimis facile assentientes legibus civilibus, quæ divortium propter adulterium, longam mariti absen­ tiam, aliasque causas permittunt, primum timide, postea vero audacius, divortium tolerandum esse docuerunt, dissimulantibus posteaque etiam probantibus episcopis, præsertim post consum­ matum schisma’. Quos abusus non semel improbavit S. Sedes, et in C. Florentino, ubi agebatur de unione cum Romanâ Ecclesiâ, Eugenius IV in decreto ad Armenos doélrinam de matrimonii fir­ mitate iterum declaravit : “ Quamvis autem ex causâ fornicationis liceat tori separationem facere, non tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cum matrimonii vinculum legitime contraéti perpetuum sit”. Græci ad tempus huic declarationi assensum præbuerunt, nec, quando de unione agebatur, inter causas dissen­ sionis hanc commemoraverunt; sed, paulo post, ad suam praxim reversi sunt. Hodie etiam nonnulli Orientales, qui catholicam fidem amplexi sunt, quamvis speculative doélrinam nostram admit­ tant, in praxi divortium propter adulterium tolerant. 2) In Ecclesiâ Latinâ, quæ imperatoribus, præsertim in rebus fidei ac morum, fortiter restitit, firmitas matrimo­ nialis vinculi feliciter servata est. Quamvis enim jus civile divortium permitteret, Patres ejus vim ct auctoritatem admittere noluerunt, 5. Hieronymo assentientes, qui scribe­ bat 3 ; “ Aliæ sunt leges Cæsarum, aliæ Christi, aliud Papi­ nianus, aliud Paulus noster præcipit... Apud nos, quod non licet feminis, æque non licet viris, et eadem servitus pari conditione censetur”. Quod præsertim obtinuit in Italiâ, ubi Romani Pontifices matrimonii indissolubilitati tam sedulo invigilarunt, ut etiam Protestantes fateantur Ecclesiam hâc de re nullomodo vacillavisse 4 Ita Innocen’ Origenes, honiil. 14 in Matt., n. 23, P. G., t. XIII, p. 1246. * Cfr. Perrone, op. cit., t. III, p. 359-376; Watkins, op. cit. p. 346-362. ’ Ep. 77 ad Oceanum, n. 3, P. L., t. XXII, p. 691. 4 Ita Watkins, op. cit., p. 380, qui tamen addit unicum Pontificem, Grega­ rium II, unicam exceptionem in casu particulari admisisse; de hoc casu, qui bigamiam potiusquam divortium spe&at, jam diximus supra, n. 908; hic addere sufficiat alibi, in Instructione matrimoniorum (an. 722), eumdem Gregorium 154 CAPUT I. an. 405, ad Exsuper., ep. Tolos. 1 : “ De his etiam requisivit dileélio tua qui, interveniente repudio, alii se matrimonio copulârunt. Quos in utrâque farte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis disassociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinârunt, neque possunt adulteri non videri ”. Hæc epistola sæpe a Rom. Pontificibus tanquam norma sequenda allegata est. fius f, 1 I In Galliâ autem, Hiberniâ et Angliâ, pauca fuerunt particularia concilia quae, regum ac civilium legum auctoritati plus æquo faven­ tia, aliquas divortii causas admiserunt, ut adulterium incestuosum, lepram incurabilem, ingressum unius conjugis in religionem Sed cetera concilia provincialia omnem divortii causam rejecerunt atque vinculi firmitatem contra plebis mores dissolutos ac principum vexationes constanter propugnaverunt. (c) Tandem, a tempore Gratiani, nullæ variationes, in Ecclesiâ latinâ, etiam in particularibus Conciliis, inveniri possunt Auéioritas enim Decreti ubique recepta fuit; jamvero de indissolubilitate matrimonii hæc habet : “ Vinculum conjugii fornicatione dissolvi non potest. Nullâ ratione dissolvitur conjugium quod semel initum probatur. Moecha­ tur qui a viro dimissam ducere præsumit Nec sane nimis laudari potest indomita firmitas Ecclesiæ, quæ perpeaperte mentem suam expopere de perfeétà matrimonii indissolubilitate, ut videre est apud Mansi, L XII, p. 259. 1 P. L., t. XX, 500. ’ Ita Synodus Vermeriensis (753) et Cone. Comfediense (756) sub Pippino rege habitum, ap. Harduin, t. III, p. 1 sq., 2005 sq. ; Synodus secunda 5. Patricii, ap. Mansi, t. VI, p. 526, quæ, licet S. Patricio adseribi non pos­ sit, est tamen valde antiqua; Pcmitentiale Theodori, ap. Haddan and Stubbs, Councils, vol. Ill, p. 188. — Nonnulli theologi, ut Perrone, prxfatos canones in catholicum sensum intelligere conati sunt, sed incassum, ut cuicumque eosdem attente legenti patebit. Ut unum afferamus exemplum, sic se habet can. 9 Concil. Vermeriensis : “ Si qui, necessitate inevitabili cogente, in alium ducatum seu proviuciam fugerit, aut seniorem suum, cui fidem mentiri non potest, secutus fuerit, et uxor ejus, cùm valet et potest, amore parentum aut rerum suarum, eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu vir ejus, quem secuta non fuit, vivit, semper innupta permaneat. Nam ille vir ejus, qui necessitate cogente in alium locum fugit, si nunquam in suam patriam se rever­ surum sperat, si se abstinere non potest, aliam uxorem cum pænilentiâ potest accipere. ” Nec mirum est pauca errâsse particularia concilia, cùm sola Ecclesia universalis, per Concilium œcumenicum aut per R. Pontificem loquens, sit infallibilis Cfr. Perrone, op. cit., p. 323-359; Walking op. (it., p· 362-437· DE MATRIMONIO UT CONTRACTU 155- tuitati conjugiorum tuendæ semper intenta fuit, leges civiles de divortio palam reprobans, Protestantium hæresim de repudiis anathemate percellens, principibus potentissimis resistens, dum divortia a se fatSla ab Ecclesiâ approbari minaciter peterent. “ Quam ad rem, ait Leo XIII1, omnis admirabitur posteritas inviéti animi documenta a Nicolao I edita adversus Lotharium; ab Urbano II et Paschali II adversus Philippum I regem Galliarum; a Cælestino III et Innocentio III adversus Philippum II principem Galliarum; a Clemente VII et Paulo III adversus Henricum VIII; denique a Pio VII sanétissimo fortissimoque Pontifice adversus Napoleonem I, secundis rebus et magnitudine imperii exsultantem III. De casibus in quibus solvi potest matrimonium. Matrimonium fidelium ratum et consummatum, ex diétis, nullâ auéloritate humanâ solvi potest; sed matrimonium ab infidelibus contraélum, cùm non sit sacramentum, eamdem firmitatem non habet;/ item matrimonium fidelium ratum quidem, sed non consummatum, duplici modo solvi potest, per religiosam professionem et dispensationem S. Pontificis. De quibus nunc breviter disserendum. i° De privilegio Paulino 2. 927. Thesis : Matrimonium infidelium, etiam consum­ matum, solvi potest quoad vinculum, si, uno ad fidem converso, alter nolit cohabitare pacifice, vel sine Crea­ toris injurià aut damno spirituali fidelis. Certum est ex declaratione Innocenta III3.· “ Si alter infidelium conjugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel non sine blasphemiâ divini nominis, vel ut eum pertra­ hat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente; qui relin­ quitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit : et in hoc casu intelligimus quod ait Apostolus : si infidelis discedit, * Encycl. Arcanum. 3 S. Thom., Supplem., q. 69, a. 5; Sanchez, 1. VII, disp. 74; Drouin, 1. IX, q. IV, c. 1, § 3, dic. 2; Billuart, Diss. V, a. 2, § 2; Benedictus XIV, De Synodo, 1. VI, c. 4, n. 3; J. Leplat, Collectio variarum dissertationum casum Apostoli illustrantium; Carrière, n. 256 sq.; Perrone, 1. II, se&. I, c. 7, a. 2; Palmieri, th. 26-27; Watkins, p. 438 sq. ; Wernz, n. 701-705. 3 Decretal., 1. IV, tit. 19, c. 7. Cf. Codex, c. 1120-1126. v. 156 Μ I t > R ", i BV i CAPUT I. discedat... ”. — Privilegium de quo agitur vocatur Pau li­ num, utpote a S. Paulo promulgatum, aut etiam privilegium fidei, quia in favorem fidei fuit concessum. 928. (A) Script. Paulus, post promulgatam legem gene­ ralem indissolubilitatis matrimonii, hæc addit : “ Nam cete­ ris ego dico, non Dominus x. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimit­ tat eam... Quod si infidelis discedit, discedat : non enim ser­ vituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi ” 1 23 Jamvero his verbis Apostolus concedit facultatem solvendi vinculum matrimoniale pro casibus in thesi expressis. Et­ enim : (a) fideli converso Paulus concedit speciale privile gium, et quidem pro determinatis circumstantiis; atqui, si ageretur solum de separatione a toro et mensâ, non autem de solutione vinculi, non daretur speciale privilegium, cùm separatio sit commune remedium in simili casu ; aliunde nullà declaratione opus est ut conjux fidelis a cohabitatione liberetur, cum ex hypothesi impossibilis sit; ergo agi­ tur de solutione vinculi ; (b) additur partem fidelem non esse amplius subjeciam servituti; jam vero servitus hujusmodi, discessione partis infidelis jam peraélâ, nihil aliud esse potest nisi ipsum vinculum matrimoniale, quod revera Apos­ tolus infra (27) ligamen vocat; confirmatur ex eo quod sermo hujusmodi dirigitur ad neo-conversos, apud quos vigebat dissolutio matrimonii, non autem simplex separatio, quique proinde voce discedat solutionem vinculi naturaliter intelligebant ; (c) tandem crescit vis argumenti, si animad­ vertitur antithesis quam Paulus instituit inter conjugia fidelium de quibus dicit (11) quod si vir discesserit, mulie­ rem innuptam manere debere, et infidelium connubia, de quibus scribit : “ quod si infidelis discedit, discedat"’, hâc enim oppositione satis ostendit in ultimo casu agi de verâ solutione vinculi 3. Fatemur tamen argumentum non esse apodiéticum, nisi accedente Ecclesiæ praxi et auéloritate. 1 Probabilius hæc verba non ad sequentem, sed ad præcedentem senten­ tiam referuntur, ubi Apostolus de viduis et virginibus dixerat, et sensus est ea quæ de virginitate servanda scripsit non esse praeceptum, sed consilium. Cf. Corluy, Spicilegium^ vol II, p. 489. — ■ I Cor., VII, 12-15. 3 Apostolus direfte non loquitur nisi de casu quo infidelis nolit cum conjuge converso habitare, sed duo postremi casus in primo includuntur : ille enim ■ --£15 DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 157 929. (B) Au floritate etpraxi Ecclesiæ : (a) Patres quidem plerique de hoc siluerunt, quia ipsis hâc de re scribendi non se dabat opportunitas; nonnulli tamen, ut S. Ambrosius S. Chrysostomus, Theophylaflus, aliique ita locuti sunt ut doélrinam supra expositam tenuisse videantur 1. (b) Inno­ centius III (1160-1216) rem aperte declaravit, et ab ejus tempore, hæc praxis communis evasit in omnibus ecclesiis apud gentes recens conversas institutis. Jamvero praxis hujusmodi cum dogmate indissolubilitatis matrimonii conneélitur, et cum bonis moribus; multoties a R. Pontificibus approbata fuit, qui regulas tradiderunt in eo casu a Missionariis servandas ; ergo inviétum est veritatis argumentum, cùm Ecclesia errare non possit in re tanti momenti. 930. De exercitio privilegii Paulini. (A) Vinculum conjugale non solvitur eo instanti quo unus conjugum ad fidem convertitur vel baptizatur 2, sed tantum cùm conjux conversus, renuente altero pacifice cohabitare, novum inivit matrimonium. Hoc enim aperte supponit Innocent. Ill (1. cit) : “ quod si conversum ad fidem et illa conversa sequatur (uxor scilicet quæ prius renuerat cohabitare), antequam propter causas prædiétas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur ” ; manet igitur prius vinculum donec novum foedus contrahatur. Ratio est quia privilegium est in gratiam solius conversi, ne cælebs manere cogatur : satis est igitur ut prius vinculum solvatur eo ins­ tanti quo novum efformatur. Hinc si conjux infidelis ante novas fidelis nuptias matri­ monium contraxerit, hoc nullum est 3. 931· (B) Ex diélis in thesi, triplici de causa conjux conversus ad alias nuptias transire potest : (a) si infidelis renuat cum eo habi­ tare ; (b) si velit habitare, sed non sine injuriâ Creatoris, v. g., con­ cubinas retinendo, blasphemando, filios pagane educando; (c) si moraliter discedit, qui non vult cohabitare nisi cum Creatoris injuria, aut per­ trahendo fidelem conjugem ad peccatum. 1 Quorum testimonia vide apud Carrière, n. 258, not. 1. 3 Probabilius putamus privilegium Paulinum extendi non solum ad eos qui fidem catholicam, sed etiam ad eos qui se&am haereticam vel schismaticam ample&untur, dummodo valide baptizentur. Ita Palmieri, th. 27 ; Konings, II, p. 394, ubi asserit id a S. Sede in casu particulari agnitum fuisse. 3 S. Offic., 11 juL 1S86 ad Vicar, Apost. Natal. Acta S. Sedis, XXII, 477. 158 CAPUT I. vult fidelem ad peccatum mortale trahere contra fidem vel mores : in his enim casibus non vult pacifice cohabitare. Potest autem conversus hoc privilegio uti non solum statim post baptismum sed etiam post plures annos, si infidelis qui prius pacifice cohabitare consenserat, mutato consilio, id amplius facere nolit Si vero pars infidelis discedat propter adulterium fidelis post baptismum commissum, non datur locus privilegio Paulino nisi ipse infidelis reus fuerit adulterii post baptismum partis conversæ; nam privilegium in favorem fidei, non in favorem delicti conces­ sum est ·. i < 932. (C) Pars conversa non potest, sine dispensatione, novas inire nuptias nisi cum alia parte catholica : si cum infideli con­ trahit, matrimonium invalidum est propter disparitatem cultûs; si cum parte hæreticâ vel schismatici, matrimonium est quidem vali­ dum, sed illicitum propter impedimentum mixtæ religionis. (D) Si fidelis, obtenta dispensatione, matrimonium cum infideli inierit, non potest uti privilegio Paulino, quia sponte sese tali peri­ culo exposuit, nec proinde conqueri potest. Insuper si alteruter conjugum in hæresim vel apostasiam labatur, non potest fidelis conjux ad secundas nuptias convolare, ut expresse declaratur ab Innocentio Z2Z(1. cit.), quia matrimonium a fidelibus contraélum et consummatum nullâ auéloritate humanâ solvi potest. (E) Ut sciatur num infidelis velit converti, vel saltem pacifice cohabitare, interpellatio quædam requiritur, saltem quoties fieri possit, ut novum matrimonium possit non solum licite, sed etiam valide contrahi. Ita communiter contra paucos* 3. Ratio est quia fidelis, antequam iterum nubat, certior esse debet de contumacia infidelis; atqui regulariter de hoc certior esse nequit nisi per inter­ pellationem. 933. Ampliatio privilegii Paulini. Romani Pontifices aliquando concesserunt matrimonium dissolvi occasione conversionis unius e conjugibus, vel etiam utriusque, in casi­ bus quos difficillimum est ad privilegium Paulinum redu­ cere. 1) S. Pius V Indis paganis ad fidem conversis permi­ sit cum eâ uxore manere quæ simul cum marito baptizata * Ita S. Offic., 5 aug. 1759, ap. Collect. P. F, n. 421 (1312). ’ Ita 5. Office i aug. 1759; 17 jan. 1797, ap. De Angelis, I. c., n. 7. 3 Ballerini P. (n. 438 sq.) putat hanc interpellationem requiri ad liceitatein, non autem ad validitatem novi matrimonii. Sed Rom. Congregationes in par­ ticularibus casibus irritum declararunt matrimonium sine interpellatione con­ tractum, ap. Gaspaxri, n. 1 Hinc si casus occurrat, juxta Instruit. S. C. de Prop. Fide (ad calcem C. Plen. Balt, tit, p. 278), Ordinarius judicium suspendere debet, et casum cum omnibus suis circumstantiis ad S. Sedem remittere. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 159 fuerit, etiamsi hæc non fuerit prima inter plures uxores, immo etiamsi prima uxor (legitima), sed non conversa, paci­ fice cohabitare consentiret, declaravitque matrimonium hujusmodi esse legitimum l. 2) Gregorius XIII permisit Indis, qui, post contraria gentili ritu matrimonia in Angolâ, Æthiopiâ et Brasiliâ, ab hostibus in remotissimas regiones exulabantur, posteaque ad fidem convertebantur, matrimo­ nium contrahere legitimum cum quovis fideli, etiam superstite conjuge infideli et ejus consensu minime requisito, aut responso non exspe&ato, etiamsi postea constiterit conju­ gem absentem baptismo regeneratum esse tempore trans­ act! secundi matrimonii2. 3) Indulta quibus dispensatur aliquo modo ab interpellatione quibusdam aliis regionibus concessa fuerunt. Ita in Statibus America Faderatis Episcopi facultatem habent dispensandi cum infidelibus, plures uxores habentibus sive simul­ tanée (ut apud Mormones), sive successive (propter civile divor­ tium), ut, post conversionem et baptismum, illam uxorem retineant quæ sibi magis placuerit, si et ipsa baptizetur, dummodo prima uxor rite interpellata converti noluerit; in hoc casu igitur facultatem habent dispensandi a secundâ parte interpellationis “ num velit pacifice cohabitare ”. In his variis casibus supponitur matrimonium, in infideli­ tate initum, non fuisse consummatum post baptismum ab alterutro receptum. 934. Explicatio privilegii Paulini. Controvertitur inter theologos quo jure matrimonium infidelium solvatur in præfatis casibus, utrum jure divino an potestate pontificiâ? (A) Non pauci, quibus favere videtur Benedicius XIl·'3, putant matrimonium infidelium solvi jure divino, prout a S. Paulo pro­ mulgatum est. (a) Hic enim agitur de divina lege indissolubilitatis matrimonii, cui solus Deus exceptiones apponere valet, (b) Aliunde faéta allegata ad casum Paulinurn satis facile reduci possunt : agitur enim tantummodo de dispensatione ab interpellatione facienda, quæ sane a Pontifice concedi potest, quando hæc interpellatio est valde difficilis, et in casibus allatis, (c) Quam opinionem suam fecisse 1 Koinani Pontificis, 2 aug. 1571. — 3 Populis ac nationibus, 25 jan. 15S5. Cf. etiam concessionem Pauli III in constit. Altitudo, 1 jun. 1537, simul cum Codice, c. 1125, et ad calcem Documenta VI, VII et VIII. 3 De Synodo, 1. VI, c. 4, n. 3; 1. XIII, c. 21. —Cfr. Schmalzgrucber, 1. IV, L XIX, n. 69; Vasquez, De matrimonio, disp. Il, c. VI, n. 602; Ph. de Angelis, 1. IV, t. XIX, p. 327 sq. l’æuil. et Matrira. — 6 * r ■ 'i r 160 CAPUT I. videtur 5. Officium : “Matrimonium etiam in infidelitate contrac­ tum naturâ suâ est indissolubile, et tunc solum quoad vinculum dissolvi potest virtute privilegii in favorem fidei a Christo Domino concessi, et per Apostolum Paulum promulgati ” (B) Multi tamen, hodie præsertim, docent matrimonium infidelium solvi supremA auflorifate S. Pontificis, per ministerialem potestatem quâ Ecclesia, ob bonum publicum, dis­ pensare potest in certis rebus in quibus per faflum huma­ num obligatio divinijuris fuit inducta, prout fit in votis et juramentis 3 (a) Casus enim allati non sunt mera interpre­ tatio, sed vera ampliatio Paulini privilegii : Apostolus enim non loquitur nisi de casu quo pars infidelis discedit seu non vult pacifice cohabitare, dum Pontifices novum matrimo­ nium contrahere permittunt etiam quando pars infidelis pacifice vult cohabitare, immo quando ad fidem conversa est, si moraliter impossibile est eam interpellare. Hi igitur sunt casus plane diversi, (b) Aliunde privilegium Paulinum non est proprie exceptio seu dispensatio divina, sed privile­ gium quod Paulus ipse apostolicâ suâ auétoritate concedit, ut patet ex verbis : “ Nam ceteris ego dico, non Dominus ”3. Jamvero quod Paulus apostolicâ fecit auôioritate Sedi Apostolicæ denegari nequit 4. Nec dici potest Ecclesiam non posse a lege divinâ dispensare. — Nam, ut recte animadvertit Card. Billot, hic agitur non de lege divinâ ipsâ, sed de obligatione divini juris per facium humanum induite; atqui “ humana deliberatio nequit omnia circumspicere, nec prævidere omnes circumstantias in quibus contingere poterit ut minus opportuna sit vel congrua observatio ejus quod voto promit­ titur, vel juramento firmatur, vel contraélu sancitur; unde ad bonum christianæ societatis expediebat ut in his, per Christi vica1 Ad Vicar. Apost. Natal., ix jul. 1886, ad 8, A. S. S., XXII, 74S. ’ Navarrus, U6. III Conciliorum, De convers. infidel., consil. 3, n. 13; Sanchez, De matrim., 1. II, disp. XVII; Layman, 1. II, tit. II, η. 5; Pirhing, 1. IV, t. I, η. 146; S. Alphonsus, 1. VI, n. 956; Palmieri, th. 26; Card. Billot, th. 44. 3 I Cor., VII, 12. — Quæ tamen verba ad præcedentem, non ad sequentem sententiam probabilius referuntur. 4 Ita arguunt undecim theologi et canonistæ Soc. Jesu, inter quos Bellarmi­ nus, Azor, Gonzalez, in disputatione Apostolicæ Sedi exhibiti, quâ R. Ponti­ fici vindicatur potestas solvendi matrimonium consummatum infidelium.·· Cfr. Zitelli, De dispensat, mairimon., p. 1S3-197; Card. Gaspard, in Cano­ niste, t. XIV, p. 481-489. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 161 rios, dari posset quandoque, pro exigentiâ particularium adjuncto­ rum, dispensatio ”». Utraque opinio manet probabilis; posterior tamen multo probabilior videtur, utpote factis allatis magis consona. Conclusio. 2° De dissolutione matrimonii rati fidelium 935. Thesis : Matrimonium fidelium ratum, et non consummatum, solvitur per sollemnem alterius conjugum professionem in religione approbatà, vel per dispen­ sationem a S. Pontifice gravi de causa concessam. (A) Prima pars definita est a Tridentino 3 .· “ Si quis dixerit matrimonium ratum, non consummatum, per sollem­ nem religionis professionem alterius conjugum non dirimi, A. S. ” Probatur : (a) ex disertis declarationibus Alexan­ dri III (1180) et Innocenta III (1210) qui scribit 4 ; “ Nos tamen nolentes a prœdecessorum nostrorum vestigiis decli­ nare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri conju­ gum, relicto inconsulto, ad religionem transire, ita quod ex tunc legitime poterit alteri copulari ex quo patet hanc doctrinam ante sæc. XII fuisse receptam, cùm S. Pon­ tifex ad suos prædecessores appellet, (b) Ex praxi Eccle­ sia : certum est enim, jam a sæc. XII, hanc praxim com­ muniter in Ecclesiâ viguisse; jamvero quod frequentatur in universâ Ecclesiâ, et ad fidem moresque pertinet, erroneum •esse nequit. · (c) Ex Codice, can. 1119 : “Matrimonium non consummatum inter baptizatos vel inter partem baptizatam et partem non baptizatam, dissolvitur tum ipso jure per sollemnem professionem reli­ giosam, tum per dispensationem a sede Apostolicâ ex justa causa concessam, utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera sit invita ”. Notandum, (a) Matrimonium ratum solvitur tantum eo tempore quo emittitur solemnis professio, non autem quo quis religionem 1 De Sacravi. ♦, L II, p. 424. • S. Thom., Sup., q. 61 ; Sanchez, 1. II, disp. 18-23; Drouin, q. IV, c. 3, § i; Billuart, diss. V, a. 2, § 4; Carrière, n. 302 sq.: Perrone, 1. Ill, sect. 2, cap. 6; Palmieri, th. 25; de Aug-ustinis, th. 10; De Angelis, 1. c., n. 12; Gasparri, n. 1081-1092; Lehmk., n. 703-704; Baller. P., n. 476-488 ed. 3; We rnz-Vidal, n. 619-629. 3 Sess. XXIV, can. 6. — 4 Decretal., lib. III. tit. 32, cap. 14; cfr. cap. 2. 162 fl CAPUT I. ingreditur aut simplicia vota emittit; hinc conjux in sæculo manens nec licite nec valide novas nuptias contrahit ante alterius profes­ sionem. (b) Insuper non solvitur per votum simplex castitatis, neque per ordinis sacri susceptionem, vel vota emissa in Congrega­ tione votorum simplicium, etiam a S. Sede approbata; sed solum per solemnem professionem, eam scilicet quæ ut talis ab Ecclesia agnita fuerit; proinde non per professionem simplicem, nec per vota simplicia in Societate Jesu emissa, (c) Requiritur etiam ut professio libere fiat, post probationem trium saltem annorum, et adepta ætate canonica, i. e. expleto anno vigesimo primo; cum autem, ex can. 542, conjux invalide ad novitiatum admittatur durante matrimonio, et, ex can. 572, invalida sit professio si non fuerit validus novitiatus, vix hodie locus esse potest huic casui. (d) Duo menses olim conjugibus ad deliberandum de ingressu in religionem concedebantur. Hoc privilegium non renovavit Codex, ut infertur ex can. mi : “Utrique conjugi ab ipso matrimonii initio æquum jus et officium est, quod attinet ad actus proprios vitæ conjugalis ”. 93Ô. (B) Potestas S. Pontifici competens solvendi matri­ monium simpliciter ratum, licet a nonnullis antea negata, hodie certa evasit Ecclesiæ praxi; constat enim, jam a tempore Martini V (1417), potestatem dissolvendi matri­ monia rata, propter graves rationes, fuisse a multis Pontifi­ cibus exercitam 1 et etiam diebus nostris exerceri, ut constat ex Actis S. Sedis, ubi quolibet anno nonnullæ hujusmodi dispensationes a matrimonio rato concessæ leguntur. Jamvero dicere nefas est R. Pontifices hanc potestatem usurpâsse, præsertim cùm sic agendo injuriam sacramento irrogâssent, et adulteria permisissent. Concludendum est igitur cum Benedicto XIV 2 “ Nullam de potestate S. Pontificis moveri amplius posse quaestionem in eo quod attinet ad dispensan­ dum super matrimonio rato et non consummato, cùm hodie opinio affirmativa sit communis inter theologos et canonistas, et in praxi sit recepta, ut notorium est ”. 937. Controversia. Disputatur inter theologos quo jure matrimonium ratum professione religiosâ solvatur, jure sci­ licet naturali, divino positivo, an ecclesiastico? (a) Quidam, cum Bellarmino, putârunt id fieri jure divino naturali, nam jure naturæ, de statu minus perfecto ad perfectiorem transire * Cfr. S. Antoninus, In Sunt. theol., p. Ill, t. 1 ; Navarrus, Enchir., c. 22; Perrone, vol. Ill, p. 471, ed. 1S61. — ’ Quast. Canon., 479. DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 163 licet, si absque alterius detrimento id fieri possit. Quæ tamen opi­ nio communiter rejicitur; non licet enim, ex lege naturæ, perfectio­ rem inire statum, cùm obligatio jam suscepta huic statüi adversatur; ita, quamvis Episcopatus sit status matrimonio perfeétior, non licet eum suscipere, invito conjuge, nec ejus susceptione solvitur matri­ monium ratum. (b) Alii asserunt, cum Benediflo XIV', dissolutionem fieri jure divino positivo, quatenus legi indissolubilitatis Christus exceptio­ nem apposuit in gratiam statûs religiosi, prout vidimus unam appo­ sitam matrimonio infidelium. — Objiciunt quidam sollemnitatem religiosae professionis ab ipsâ Ecclesiâ institutam fuisse ideoque non esse juris divini. Sed difficultas evanescit, si admittatur matri­ monium solvi jure partim divino, partim ecclesiastico. Res sic con­ cipi potest : Christus in communi tantum determinavit matrimo­ nium solvi posse per statum religiosum, Ecclesiæ potestatem relin­ quendo determinandi in specie conditiones quæ statum religiosum constituant, proindeque matrimonium ratum dirimant; sic enim intelligitur quomodo, ita statuente Ecclesia, vota sollemnia non autem simplicia hunc producant effeétum. 938. (c) Tertia tandem opinio tenet matrimonium solvi auCtoritate pontificiâ seu per ministerialem illam potestatem, quâ Ecclesia dispensat a voto, juramento, aliisque impedi­ mentis, propter gravem necessitatem, ut jam supra exposi­ tum est, n. 934. Quæ sententia valde probabilis est, et sufficienter expli­ cat cur matrimonium hujusmodi non solum per professionem religiosam, sed etiam per dispensationem Pontificis solvi possit, licet nil hâc de re explicite in Scripturâ aut primævâ Traditione inveniatur. 939· Objicitur quidem his exceptionibus perimi indissolubilitatem matrimonii. Sed immerito : 1) hic enim agitur tantum de matrimonio rato, proindeque mala quæ ex divortio consequun­ tur ex parte conjugum et prolis hic non verificantur ; 2) dissolu­ tio fit non auétoritate privatâ, sed a Romano Pontifice, et nonnisi gravibus de causis; in casu sollemnis professionis, pauca incom­ moda quæ forsan exinde sequuntur, compensantur per excellen­ tius bonum vitæ religiosæ, nec aliunde timendum est multos fore qui voluptatibus renuntient ut religionis austeritates amplec­ tantur. Non periclitatur ergo his paucis exceptionibus matrimonii indissolubilitas ’. 1 Benedict. XIV, Quast. can. ei nioial., q. 546. * Pisani, L'Eglise et le divorce, in Le Correspondant, 10 oct. 1904, p. 20-46. CAPUT I. 164 Corollaria. Ex doélrinâ de naturâ et proprietatibus matrimonii duo fluunt conseélaria : 10 matrimonii honestas; 20 virginitatis excellentia. 94O. 1° Matrimonium sive ratum sive consummatum est in se opus honestum et laudabile. Certum est contra Gnos- B I I f « ii ticos, Manichaeos aliosque supra citatos x. (A) Script. Id enim bonum et laudabile est quod Deus ipse instituit, Christus confirmavit et Apostoli commendârunt; atqui ita de Matrimonio; (a) Deus siquidem illud instituit, tum protoparentes sexu diversos creando, tum eos aréto foedere sociando ut prolem procrearent : “ Masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis et ait : Crescite et multiplicamini ” a. Immo aliquando idem praecepit, jubendo fratrem accipere uxorem fratris sui defundi, ut suscitet semen fratri suo 3. (b) Id Christus confirmavit tum nuptiis Canae assistendo, tum contractual matrimonialem ad digni­ tatem sacramenti evehendo, tum eumdem ad pristinam indissolubilitatem revocando-», (c) Idem commendârunt Apostoli; ita S. Paulus matrimonium vocat honorabile 5; ait eum qui matrimonio jungit virginem bene facere, et conjugibus praecipit ut debitum reddant6; juniores viduas admo­ net ut nubant, et doétrinam prohibentium nubere reprobat 7. (B) Speciale traditionis argumentum non instituimus, cùm ab omnibus agnoscatur Patres non solum obiter sed diserte in suis operibus honestatem matrimonii propugnavisse. Adeantur, si tempus adsit, Tertullianus, contra Marcionitas et ad Uxorem; Clemens Alex., 1. III Stromat. ; 5. Hiero­ nymus, in libris contra Jovinianum; 5. Augustinus, de Bono conjugali, de Nuptiis, etc. 941. (C) Rat. theol. Id profeClo bonum et laudabile est quod necessarium est ad humanae speciei propagationem, 1 S. Thom., Supp., q. 41 ; Drouin, 1. IX, q. II; Carrière, p. II, c. II; Billuart, disp. 1, a. 2; Palmieri, th. 2; Billot, th. 39. ’ Gen., I, 27-28; cf. II, 21-24. — 3 Deut., XXV, 5. —* Joan., II, I sq. ; Maltk., XIX, 4 sq. — s Hebr., XIII, 4. — 4 I Cor., VIL, 3, 38. — 7 Z Tim., DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 165 est in se opus nobile, et aliunde bono fine cohonestari potest ; atqui matrimonium : (a) in praesenti rerum ordine, quatenus ab ipso Deo constitutum est, ad humanæ speciei conservationem et propagationem necessarium est ; (b) est in se opus nobile, cùm conjuges, rei maritali operam dando, simul cum Deo corpus humanum procreent, in quod infun­ ditur anima rationalis : quod opus ipsi creationi affine est; (c) tandem bono fine honestari potest, v. g., religionis vir­ tute, ut proles ad Dei cultum procreetur, patrice amore, ut cives generentur qui Statui praesidio sint, justitia motivo, ut debitum reddatur, vel etiam intendi potest tanquam I concupiscentia remedium. Verum est quidem matrimonii usum sæpe sine aliquâ libidine non esse; sed hoc est per accidens, et aliunde talis voluptas non est mala nisi ita dominetur ut ceteros fines honestos excludat : quod qui­ dem vitio vertendum est non ipsi matrimonio sed iis qui eo abu­ . * tuntur 942. 2° Status virginitatis vel coelibatus, pro Deo susceptus, preestantior est statu matrimoniali. De fide est ex Trident.'2'. “ Si quis dixerit statum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis vel caelibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut caelibatu, quam jungi matrimo­ nio, A. S. ” Quae propositio dirigitur contra Jovinianum (IV sæc.), et Nova­ tores qui contenderunt nuptias virginitati vel æquiparandas vel etiam anteponendas esse. Ut propositio redte intelligatur, notan­ dum est comparationem institui inter statum virginitatis et statum conjugalem, non inter personas qui in utroque statu versantur : possunt enim dari conjugati qui nonnullis virginibus perfeétiores 1 Sanélitatem ct felicitatem Christianorum conjugum sic præclare describit Tertullianus {ad Uxorem, II, 9, P. L., t. I, p. 1302) : “ Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atqui vere duo in carne unâ ; ubi una caro, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur et simul jejunia transi­ gunt, alterutro docentes, alterutro hortantes, alterutro sustinentes. In Ecclesiâ Dei pariter utrique, pariter in convivio Dei, pariter in angustiis, in persecu­ tionibus, in refrigeriis; neuter alterum celat * neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est; libere æger visitatur, indigens sustentatur; eleemosynæ sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta benediAio; sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant quis melius Deo suo cantat. Talia Christus videns et audiens gaudet, his pacem suam mittit ; ubi duo, ibi et ipse ; ubi et ipse, ibi et malus non est — * Sess. XXIV, can. 10. I 1 166 CAPUT I. sint. Præterea cælibatus de quo agitur, non est solum carentia vinculi conjugalis, quæ nonnunquam cum vitâ flagitiosâ compo­ nitur, sed cælibatuspro Deo susceptus, quo vita ducitur a volupta­ tibus carnis exempta. (A) Script, (a) Cùm Christus Apostolis exposuisset varia matrimonii onera ex ejus indissolubilitate orientia, hi exclamârunt : “ Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere hanc autem occasionem arripiens Salva­ tor, asserit quosdam virginitatem colere propter Deum, nec tamen omnes hujusmodi verbum capere, propter ejus subli­ mitatem : “ Et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt prop­ ter regnum caelorum : qui potest capere, capiat ” x. Porro hæc important statum virginitatis excellentiorem esse con­ jugali statu : sic enim, juxta 01 Hieronymum 12, intelligi pos­ sunt verba Christi : “ Mihi illi eunuchi placent, quos castra­ vit non necessitas, sed voluntas : libenter illos in meos sinus recipio, qui a nuptiis abstinuerunt propter regnum caelorum, et ob mei cultum noluerunt esse quod nati sunt... Grandis fidei est, grandisque virtutis, Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum offerre Domino, et, juxta Apostolum, esse sanélum corpore et spiritu (b) Idem magis diserte Apostolus docet 3; licet enim honorifice de matrimonio scribat, virginitatem tanquam aliquid melius, per modum consilii proponit : “ Bonum est homini mulierem non tangere (i)... volo enim omnes vos esse sicut meipsum (7)·.. dico autem non nuptis et viduis : bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego (i. e. sine uxore) (8)... Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo; qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori et divisus est (32)... Igitur et qui matrimonio jungit virgi­ nem suam, bene facit; et qui non jungit melius facit" (38). Hæc adeo clara sunt ut Protestantes ea detorquere nitan­ tur, asserentes Apostolum ibi loqui solum hypothetice * putan­ tem scilicet secundum Domini adventum jam prope esse (29) ; sed frustra, nam ratio allata, videlicet eum qui sine uxore est sollicitum esse eorum quæ Domini sunt * in omnibus locis et 1 Malt.* XIX, 9-12. * Contra Jovin.* 1. I, c. 7, n. 12, P. L.* XXIII, 228. — J 1 Cor.*^\\* 1-40, DE MATRIMONIO UT CONTRACTU. 167 temporibus vera manet, et luculenter demonstrat virgini­ tatis statum Dei servitio magis aptum esse. Hæc est etiam aperta Patrum doélrina, ut ex eorum operibus videre est : cfr. 5. Cyprianus, de habitu Virginum; 5. Ambrosius, de Virginibus; 5. Hieronymus, contra Jovinianum; S. Augustinus, de sanétâ virginitate, etc. 943. (B) Rat. theol. Is enim status excellentior est statu conjugali, in quo bonum divinum praefertur bono humano, et bonum animae bono corporis; atqui virginitas ordinatur ad bonum Dei, propter cujus amorem camis voluptates etiam licitae libere despiciuntur; et ad bonum animæ, cùm eam disponat ad vitam contemplativam, ad orationem et considerationem eorum quæ sunt Deix; dum conjugium ordinatur ad bonum corporis, quod est multipli­ catio generis humani, et pertinet ad vitam aéiivam, quâ vir et mulier in matrimonio viventes necesse habent cogitare quæ sunt mundi. Hinc Christus virginem matrem elegit, virginitatem ipse perpetuo coluit, virginem discipulum prae ceteris dilexit, eique soli virginem matrem in cruce moriens commendavit, exemplo suo manifeste ostendens majoris pretii esse statum virginalem quam conjugalem 2. 944- Solvuntur difficultates. (A) Matrimonium est sacramen­ tum, proindeque virginitate præstantius, quæ sacramenti rationem non habet. Resp. Hic comparamus statum virginitatis cum statu conjugali, non cum sacramento Matrimonii; aliunde quamvis Matrimonii sacramentum gratias ex opere operato conferat, non exinde sequitur illud esse virginitate melius : hujusmodi enim gratiæ dantur propter pericula et onera conjugii, quæ in virginali statu desunt; præterea, loco gratiarum, quas conjuges sacramento Matrimonii accipiunt, vir­ gines multo majores obtinere valent propter ferventes aétus amoris et devotionis quos, teste Apostolo, longe facilius eliciunt quam nupti. (B) Cælibatus intra fines boni privati sese continet proindeque minus utilis est quam status matrimonialis. Resp.3 Multum ad commune societatis bonum cælibatus confert tum per modum exempli, docendo quomodo refrænentur indomitæ passiones, ex quibus sanélitas matrimonii periclitatur; tum 1 Hinc S. Thom. {Opuse. de perfert, vitee spiritualis), docet eos praesertim a matrimonio abstinere debere qui ad perieélionem tendunt, “ quia per hoc homo maxime curis sæcularibus implicatur” et maxime conjugali affectu irretitur. 3 S. Thom., 2. 2., q. 152, a. 4. — 3 Cf. F. Cimetier, Diet. prat, des conn, relig., art. Célibat. ■■■ 168 I I t ; CAPUT II. hominem continentem efficiendo aptissimum ad opera caritatis exercenda, videlicet pauperum, orphanorum ac infirmorum curam, aut parvulorum educationem, etc.; tum etiam in memoriam revo­ cando patriam caelestem, ubi neque nubent neque nubentur. (C) Nec dicatur, cum Protestantibus multis, continentiam esse moraliter impossibilem, ideoque eos qui virginitatem vovent, in laquetim diaboli incidere. Nam continentiam diu servare valde difficile est quidem, immo moraliter impossibile iis qui media a Christo proposita respuunt, non autem iis qui periculosas occasio­ nes fugiunt, carnis mortificationi, studio vel labori operam dant, simulque orationi assidue vacant, ac sacramenta, præsertim Eucha­ ristiam, frequenter recipiunt; his enim mediis concupiscentia effica­ citer frenatur. Quod candide agnoscebat protestans Leibnitz' : “ Clerici et religiosi firmiter habeant persuasum, quod, ad conti­ nentiam servandam, vix opus est aliâ re, quam devitare otiositatem et periculosas occasiones, et habere voluntatem firmam, cujus gra­ tiam Deus non denegat postulanti eam ferventi studio ”. Revera, inter ipsos Protestantes, nonne sunt vidui et viduæ innuptæque virgines, quibus obligatio diu continentiam servandi incumbit? Numquid praesumere licet hos omnes vitio deditos esse! Si non liceat, cur catholici sacerdotes vel alii qui propter Deum virginita­ tem vovent, tanquam incontinentiae rei insimulantur? I ■ *«· Gaput ij DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO. 945. Matrimonii contraéius, apud multos populos, ali­ quid sacri et religiosi prae se fert, et sæpe sacris ritibus celebratur 1 2. Christus vero eumdem ad dignitatem sacra­ menti evexit, ita ut, apud Christianos, sit signum non solum sacrum, sed etiam gratiæ produéfivum. Quatuor declarabimus : 1° existentiam hujus sacramenti; 2° ejus naturam; 30 effeEtus; 40 per modum corollarii, potestatem leges ferendi circa matrimonium. 1 Systema theolog., n. 66. — Quod jam animadverterant S. Gregor. Naz., Orat. 31; SS. Chrysost et Hieronymus, in cap. XIX Malt., S. August., Confess., 1. VI, cap. XI; cfr. M. Rosset, op. cit., t. I, n. 398 sq. ’ P. Sauzet, Reflexions sur le Mariage civil et le Mariage religieux, Lyon, 1853, p. il sq.; Glasson, le Mariage civil et le Divorce dans Γantiquité, Paris, 1S80, p. 139 sq-î R· Lemaire, Le Manage civil, Paris, 1904, p. 4-15. DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO. 169 § I. De EXISTENTIA SACRAMENTI MATRIMONII x. I. Thesis exponitur ac probatur. ' ’ 946· (A) Errores, (a) Olim Gnostici et Manichcei nuptias ut malas damnârunt, utpote concupiscenti® incentivum et medium quo propagatur originale peccatum, (b) Protestantes longe sunt quidem ab errore prohibentium nubere, cùm nuptias supra virgini­ tatem extollant, sed communiter negant, Ritualistis exceptis, matrimonium esse sacramentum. Lutherus siquidem ait’ : “ Matrimo­ nium novæ Legis sacramentum non est, cùm ipsi desit divina pro­ missio ” ; Calvinus1*3 autem affirmat non magis nuptiis rationem sacramenti convenire quam agriculturæ vel arti sutoriæ, neque ut sacramentum habitas fuisse ante Gregorii I tempora4, (c) Moder­ niste, post Liberales, dicunt5 : “Matrimonium non potuit evadere sacramentum novæ legis nisi serius in Ecclesia; siquidem, ut matri­ monium pro sacramento haberetur, necesse erat ut praecederet plena doétrinæ de gratiâ et sacramentis theologica expolitio 947· (B) DoLirina. Ecclesiæ. (a) Ante Christum, matri­ monium non fuit quidem sacramentum gratiæ producti­ vum, immo nec inter sacramenta veteris Legis recensebatur; sacramentum tamen vocatum est a nonnullis Patribus, sed latiori sensu, quatenus erat signum rei sacræ, videlicet futurae conjunétionis Christum inter et Ecclesiam; nam, juxta Patrum doCtrinam, Adam sopore correptus 6 Christum in cruce morientem repraesentabat, Eva Ecclesiam ex ejus latere manantem ; sicut relinquit homo patrem et matrem 1 S. Thom., Suppi., q. 42, a. 1-3; Bellarminus, de sacr. Matrimonii, c. 1-5; Sanchez, 1. II, disp. 10; Drouin, 1. X, de sacr. Matrim., q. I; Liebermann, cap. II, a. i; Perrone, de Matrim. christ., 1. I, se., 42, a. i, ad I; a. 3» ad 3; Bellarminus, de Matrim., c. 7-8; Billuart, diss. I, a. 5; Carrière, p. I, sect 3, c. I, a. 1; Perrone, sed. I, c. 6; Palmieri, th. 10; Pesch, n. 71S sq.; Billot, th. 37. * De RepubL chrùtianây 1. Ill et V, c. 2. > De rcgiS in matrim. potestate, L I, p. 2, c. 4. DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO. 179 Quidam catholici, ut M. Canus * *, putârunt contraitum esse qui­ dem materiam sacramenti, sed benedictionem sacerdotalem esse formam, ita ut si benediClio omittitur, existât matrimonium ut con­ traditis, non autem ut sacramentum. Pauci alii, post Vasguez * , agnoverunt quidem contraélum esse totum et integrum sacramen­ tum, sed tenuerunt contrahentes posse suà intentione efficere ut contradlus naturalis sine sacramento existât. Dodlrina autem catholica est ipsum contradlum matrimo­ nialem fuisse ad sacramenti dignitatem evectum, ita ut inter baptizatos dari non possit matrimonii contradius quin uno eodemque tempore sit sacramentum. 959· Thesis : Inter Baptizatos matrimonii contractus et Matrimonii sacramentum tam intime connectuntur, ut nullum dari possit matrimonii contractus quin sit pariter sacramentum. Certum est ex Codice, can. 1012, § 2. Dicitur inter baptizatos; nam infideles possunt valida matrimonia contrahere, quæ rationem habent contractus, non autem sacramenti. (A) Scriptura non demonstratur quidem sed innuitur; etenim ex verbis S. Pauli ad Ephesios supra laudatis, Patrum addita interpretatione, illud ipsum matrimonium ad digni­ tatem sacramenti evedlum est quod Deus ab initio institu­ erat; atqui quod Deus ab initio instituerat nihil aliud est nisi contradlus ipse matrimonialis ; ergo contradlus ipse, non autem alter ritus accessorius, vere fuit ad dignitatem sacramenti evedlus. — Revera nullus ritus, nulla oratio, nulla materia aut forma in Scripturâ determinatur, præter ipsum matrimonialem contradlum ; ergo omne matrimonium inter Christianos legitime celebratum, est sacramentum ; et vice versâ, si non adsit sacramentum, nec erit vere contradlus màtrimonialis. 960. (B) Tradit, (a) Patres non directe quidem hanc quaestionem expenderunt, sed ita de matrimonio christiano locuti sunt, ut exinde erui possit contradlum ipsum fuisse ad dignitatem sacramenti evedlum. (b) Scholastici omnes qui ante sæc. XVI floruerunt id 1 Dt Locis theol., 1. VIII, c. 5. • Dc Sacram. y disp. 138, c. 5> η· 63-64. ·· :■· fer- · [ 180 1 CAPUT Π. apertius declararunt, docentes, post S. Thomam T, verba quibus consensus seu contraétus matrimonialis exprimitur, esse formam sacramenti, vel post S. Banaventuram"1, sacra­ mentum Matrimonii pro materiâ habere personas legitimas, et pro fortnâ consensum : quod quidem importat consen­ sum, seu contraélum matrimonialem ad essentiam sacra­ menti pertinere, nec ab eo divelli posse. (c) Id etiam infertur ex variis Ecclesiæ documentis. Imprimis Decretum pro Armenis hæc habet 3 : “ Causa effi­ ciens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de præsenti expressus Hic certo agitur de Matrimo­ nio ut sacramento, cum Decretum sit instruétio de sacra­ mentis; atqui declaratur causam efficientem proindeque essentiam hujus sacramenti esse mutuum consensum, seu matrimonialem contraélum ; ergo contradlus a sacramento separari nequit Idem ex Tridentino erui potest : docet *enim matrimonia clandestina rata et vera fuisse matrimo­ nia, quamdiu Ecclesia eadem irrita non fecerit; quod qui­ dem importat ea fuisse verum sacramentum, nam, juxta Innocentium ZZZs, matrimonium * verum et ratum existit, quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, nunquam amittitur, sed ratum efficit conjugii sacramentum Atqui in matrimoniis clandestinis nihil invenitur nisi contraéius matrimonialis; ergo talis contraélus vere constituit sacra­ mentum, nec ab eo separari potest (d) Tandem res extra omne dubium posita est ex disertis declarationibus Pii IX et Leonis XIII, necnon ex Codice. Prior, in Allocutione ad Cardinales habitâ (27 sept. 1852), legem reprobans, quâ matrimonium ut contraétus civilis tantum habeba­ tur, declaravit matrimonium “ inter fideles dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum ; atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris conjunctionem, cujuscumque etiam civilis legis vi faétam, nihil aliud esse nisi turpem atqzie exitialem concubinatum ab Ecclesiâ tantopere damnatum : ac proinde a con­ jugali /cedere sacramentum separari nunquam posse". Posterior autem, in Encycl. Arcanum (10 Febr- 1880), asserit in matrimonio Christiano contractum a sacramento non esse dissociabilem; atque ideo 1 Suppi., q. 42, a. I, ad I. — ’ In IVSent., dist. 28, a. I, q. 5. 3 Denzing., n. 597. — < Sess. IV, c. 1, de Reformat. Matrim. Decretal., \. IV, tit. 19, c. 7, ap. Denzing., 496 (351). DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO. 181 non posse contractum verum et legitimum consistere, quin sit eo ipso sacramentum...; omne inter Christianos justum conjugium in se et per se esse sacramentum. Merito itaque Codex, can. 1012, § 2, declarat : “ Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus consistere, quin sit eo ipso sacramentum (e) Thesis etiam ex iis quæ de ministro, necnon materiâ et formâ disputabimus, confirmabitur : si enim ministri sunt contrahentes, si materia et forma in ipso consensu consis­ tunt, ut ex dicendis patebit, sacramentum essentialiter in ipso contraélu situm est, nec ab eo disjungi potest. Conclusio. Etiamsi baptizati contrahentes omnino nesciant contraélum matrimonialem esse sacramentum, conficiunt tamen sacra­ mentum eo ipso quod intendunt matrimonium contrahere. II. De ministro Matrimonii1. 961. Melchior Canus primus esse videtur qui docuerit non ipsos contrahentes, sed sacerdotem qui eis benedicit, ministros esse sacramenti 2; cujus opinionem amplexi sunt multi theologi, inter quos Sylvius, Drouin, Tournely aliique : hodie vero antiqua sententia asserens ipsos contrahentes esse ministros sacramenti, iterum prævalet. 962. Thesis : Ministri sacramenti Matrimonii sunt ipsi contrahentes, non autem Sacerdos nuptiis benedicens. Certum est. (A) Ex antiquis ritualibus. Ut reéte animadvertit Martene 3, ita matrimonium olim celebrabatur : sponsi sisteban­ tur sacerdoti ad portas ecclesiæ; deinde, datis sibi mutuo dextris, praestabant consensum, “ in quo totam sacramenti matrimonii essentiam reponebant antiqui ”. Jamvero si essentia sacramenti matrimonii in solo consensu conjugum consistit, ipsi contrahentes sibi administrant sacra­ mentum. ’ S. Thom., Snpp., q. 45, a. 5; q. 46, a. 2; Bellarminus, c. 6; Drouin, lib. X, q. Il; Billuart, diss. I, a. 6; Carriere, pars I, sedt. 2, c. 2; Perrone, sect. I, c. 2; de Augustinis, a. 3; Palmieri, th. XI; de Smet, n. 182-185; A. Villien, Revue du Clergtfrançais, t. 76, p. 20 sq. 9 De Loe. theolog., 1. VIII, c. 5. — Melchior Canus suam sententiam tribuit Gulielnio Farisiensi, Petro Paludano, immo 5. Thomce, sed immerito, ut late ostendit Perrone, 1. c. p. '8 sq. — 3 De Antiquis Eccl. Rit., p. II, c. 9,a. 1. 182 » I t CAPUT 11. (B) Aufioritate theologorum. Veteres Scholastici id aperte declarârunt; ita S. Thomas scribit1 : “Consensus expressus per verba de praesenti, inter personas legitimas ad contrahendum, matrimonium facit...; alia autem omnia sunt de sollemnitate sacramenti... Et ideo sacerdotis benediétio non requiritur in matrimonio, quasi de essentiâ sacra­ menti ”. Idem docuerunt S. Bonaventura , * aliique theologi usque ad sæc. XVI. (C) Ecclesiœ praxi et declarationibus, (a) Tridentinum declaravit rata et vera fuisse matrimonia clandestina, i. e., absque præsentià sacerdotis contraria, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit 3. Atqui ex usu loquendi ecclesiastico matrimonium ratum idem est ac sacramentum matrimonii 4. (b) Aliunde, proposito dubio utrum matrimonia tempore gallicæ perturbationis peraéla, absque sacerdotis præsentià, revalidanda essent, Congregatio pro negotiis Ecclesiæ gallicanæ deputata respondit (22 apr. 1792) “hujusmodi bene■ dictionem ad validitatem minime pertinere ”. (D) Rat. theol. Ex dictis in præcedente thesi, contraétus matrimonialis inseparabilis est, immo non realiter distin­ guitur ab ipso sacramento, proindeque illi vere conficiunt sacramentum qui contraétum perficiunt. Principia ad solvendas difficultates, (a) Aliquando, in antiquis documentis, matrimonia, sine præsentià Sacerdotis celebrata, illi­ cita, aut aliquando illegitima dicebantur, quia contra leges Ecclesiæ contrahebantur, sed ex hoc minime sequitur eadem invalida fuisse, (b) Iterum quidam benedictioni sacerdotali tribuunt virtutem sacramentalem, sed, inspeCto contextu, sensus est hujusmodi benedictio­ nem esse quoddam sacramentale. (c) Nonnunquam asseritur matrimonium, absque illà benediétione, non esse veri nominis sacramentum, quia contrahentes, legem Ecclesiæ violantes, gra­ tiam sacramenti non recipiebant. Horum principiorum ope, præcipuæ difficultates solvi queunt : si quæ autem supersint audoritates contra nostram thesim, vim decisionum Ecclesiæ infringere non possunt. * Suppi., q. 45, a. 5. — 1 In IV Sent., dist. 28, q. 5. 3 Sess. XXIV, de Ref. Matrim., c. 1. 4 Ita declaravit Innocentius, Decretal., 1. IV, tit. 19, c. 7, Denz. Bann., 406 (351). DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO. III. De 183 MATERIA ET FORMA. 963. Materiam sacramenti Matrimonii sitam esse in ipso contraétu omnes theologi tenent Nonnulli autem, cum Meldtiore Cano, putârunt formam in benedictione sacerdotis reponendam esse : quæ quidem opinio ex jam dictis confutata manet. Est igitur communis et certa doCtrina materiam et formam in ipso matrimoniali contraftu repositam esse. 964. Hoc autem diverso modo explicatur. (A) Quidam, cum Navarro, dixerunt consensum internum esse materiam, formam autem consistere in signis extemis quæ consen­ sum exprimunt; quod admitti nequit, nam materia debet esse ali­ quo modo sensibilis, independenter a formâ. (B) Alii tenuerunt, cum Vasquez, corpora contrahentium seu dominium in ea esse materiam, formam autem verbis consensum significantibus constitui. Admittimus quidem dominium in cor­ pora esse materiam circa quam versatur sacramentum, sed negamus illud esse materiam ex quâ constat sacramentum; nam tale domi­ nium nullo modo gratiam significat, nec constituit ipsum matrimo­ nialem contraélum, in quo tamen consistit sacramentum. igitur sententia in praxi tenenda docet materiam proprie diCtam et vere sacramentalem esse con­ sensum, quatenus reciprocam corporum traditionem expri­ mit, formam autem esse eumdem consensum, quatenus mu­ tuam eorum acceptationem significat, (a) Quod imprimis declaravit Benedicius XIV1 : “ Legitimus contraétus mate­ ria insimul ac forma est sacramenti Matrimonii; mutua nempe ac legitima corporum traditio verbis ac nutibus inte­ riorem assensum exprimentibus, materia, et mutua pariter ac legitima corporum acceptatio, forma ”·. (b) Ratione con­ firmatur : mutua enim traditio est quid determinabile tan­ tum, cùm sit solum inchoatio contraéiûs : corporum autem acceptatio est quid determinans, cùm contraétum compleat eumque efficacem reddat (C) Communis Objiciunt quidam contraélum matrimonialem non esse materiam et formam hujus sacramenti, quia gratiam minime significat. Sed immerito; nam hujusmodi contraétus significat unionem Christi cum Ecclesiâ, quæ est veluti fons ac causa gratiæ huic sacramento * Decret. Ep. ad Avchiep. Goanum, 19 mart. 1758. 184 CAPUT II. propriæ, proindeque ipsam gratiam quibus conjuges ipsi sanctifi­ cantur; sed insuper consensus iile direéte etiam repræsentat spiri­ tualem illam animorum unionem quæ est una e praecipuis gratiis huic sacramento annexis. 965. Corollaria. (A) Matrimonium est contraélus sui generis, speciales characteres prae se ferens; siquidem est : (a) naturalis, quatenus naturali hominum inclinatione fun­ datur, et ad bonum naturæ ordinatur, scilicet humani gene­ ris propagationem et educationem; (b) sacer, cùm a Deo fuerit institutus et significet unionem Christi cum Ecclesiâ; (c) sacramentalis, cùm ad dignitatem sacramenti eveCtus fuerit; (d) ecclesiasticus, quatenus ad bonum Ecclesiæ ordi­ natur, et multis legibus Ecclesiæ regitur; (e) civilis, utpote tendens ad bonum reipublicæ, et in quibusdam accessoriis potestati civili obnoxius. 966.(B) Matrimonium inter Infideles non est sacramen­ tum, cùm Baptismus sit janua omnium sacramentorum, ita ut nullum a non baptizatis valide recipi valeat. Attamen eorum connubia valida sunt ut contraChis naturalis. Hœretici autem, qui valide baptizati sunt, et legitime contrahunt, sacramentum Matrimonii valide accipiunt, etiamsi ignorent vel negent hujus sacramenti existentiam. 967. Quæstiones disputatæ. Quæritur : (A) nùm matrimonium a non baptizatis contraétum fiat sacramentum, si uterque conjux postea baptizatus fuerit, (a) Quidam negant, inter quos Vasquez, Salmanticenses, Carrière * ,etc., quia res semel donata non potest de novo valide donari, cùm non sit amplius sub potestate donatoris. Alii autem communius et probabilius affirmant cum Sanchez, Bel· larmino, Perrone aliisque1 : vel quia renovatur consensus, saltem implicite, in ordine ad firmiorem indissolubilitatem; vel potius quia sola ratio cur contraélus non fuerit simul sacramentum, est quia contrahentibus Christianus charaéter deerat; statim igitur ac Baptismi charaéterem recipiunt, obex removetur, ac contraélus fit sacramentum, quin renovetur ullo modo consensus. (b) Nùm matrimonium validum fidelis cum infideli sit sacramen­ tum. Multi negant, ut Sanchez, Billuart, Theologi Wirceburgenses3, 1 Salmantic., c. 3, n. 82; Carrière, n. 150. * Sanchez, 1. II, disp. IX, n. 5;Wirceburgenses, η. 285; Benedictus XIV, de Synodo diaces., 1. VIII, c. 13, η. 8; de Augustinis, a. 5. 3 Sanchez, 1. II, disp. VIII, n. 2; Billuart, d. I, a. 5, pet. 7; Wirceburg I II.................... DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO 185 quia sicut ad contraélum requiruntur essentialiter duo habiles ad contrahendum, ita ad sacramentum quod cum contraéhi identificatur, requiruntur duo habiles ad consensum sacramentalem praes­ tandum. Alii autem, et quidem probabiliter, affirmant matrimo­ nium hujusmodi esse sacramentum in parte fideli; ita Salmanticen­ ses., Tournely, Perrone ', etc. Etenim, quamvis res a Dei voluntate pendeat,£x se tamen nil prohibet quin unum idemque sacramentum sit validum in uno qui nullo impedimento laborat, invalidum autem in altero qui sacramenti est incapax. Cùm enim matrimonium ut sacramentum possit esse frufluosum pro uno tantum conjugum reéte disposito, ita potest esse validum pro uno tantum capaci ; eo magis qubd fuisset durissimum Christianis mulieribus quæ prioribus sæculis ethnicos in matrimonium ducere debebant, privari gratiâ sacramentali ipsis tam necessarii. § III. De effectibus sacramenti. 968. Cùm Matrimonium sit unum ex sacramentis N. Legis, gratiam habitualem producit ex opere operato, ut definitum est a Trident. * : “ Si quis dixerit matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicae sacramentis, a Christo Domino institutum... neque gratiam A C » Gratia autem, quam confert, non est prima, sed secunda, cùm, teste Tridentino 3, institutum fuerit non ad peccata remittenda, sed ad sanctificandos conjuges. Praeterea gra­ tia huic sacramento propria consistit in jure ad accipiendas, tempore opportuno, gratias aCtuales Christianis conjugibus ad sua officia rite adimplenda necessarias, scilicet : 1° ad Christianam prolis procreationem et educationem ; 2° ad mutuum amorem et vitæ consortium; 3° ad concupiscen­ tiam coercendam. 1° Ad christianam prolis procreationem et educationem. Confertur siquidem gratia : (a) ad quaerendum in matrimo­ nio prolis bonum potius quam voluptatem, juxta exemplum pii Tobiae qui dicebat : “ Et nunc, Domine, tu scis quia non luxuriae causâ accipio sororem meam conjugem, sed solâ posteritatis dileétione, in quâ benedicatur nomen tuum in * Salmantic., cap. Ill, η. 82; Tournely, q. II, a. 2, ed. Veneta. 1739, p. 45. ’ Sess. XXIV, c. i, Denz.-Bann,. 971 (847). 1 Denz.-Bann., 969 (846). Λ- w» CAPUT II. 186 sæcula sæculorum ” *; (b) ad filios sanfle educandos, qui sint non solum terrestri patriæ utiles, sed etiam fideles Ecclesiæ cives, regnique cælestis candidati; nam, ut ait Léo XIII * : ‘‘ In liberis tuendis atque ad virtutem potissimum informan­ dis omnes parentum curas cogitationesque evigilare necesse est : Patres, educate illos in disciplina et correptione Domini"^; et addit hæc officia, “ ob virtutem quæ sacramento percipi­ tur ”, non modo tolerabilia, sed jucunda fieri. 2° Ad castum amorem fovendum; siquidem sacramentalis gratia potenter efficit ut vir uxorem suam diligat sicut Christus Ecclesiam, et uxor viro subdita sit sicut Ecclesia Christo, amboque alacrius mutuas infirmitates mutuosque defeétus perferant et sibi mutuo condonent, immo assiduum præsidium alter alteri præstet. 3° Ad concupiscentiam moderandam; gratiâ enim sacra­ menti adjuti, christiani conjuges libidinis impetus cohibere « valent, adulterinos amores sedulo vitant, caste juribus suis utuntur : sicut enim ‘‘ Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro eâ ut illam sanctificaret ” 4, ita vir christianus casto amore uxorem prosequitur, et uxor virum, ita ut ex illâ mutuâ dileétione sanétiores evadant Attamen, ut Matrimonii sacramentum præfatos operetur effeétus, recipi debet cum reétâ intentione et statu gratiæ. Pastores igitur tum privatim tum publice adolescentes hortentur ut non sine suffi­ cientibus dispositionibus accedant ad sacramentum. § IV. De potestate leges ferendi circa MATRIMONIUM 5. 969. Cùm matrimonii contractus ad dignitatem sacra­ menti fuerit evectus, eo ipso Ecclesiæ potestati subjicitur. 1 7W.>VIII, 9. — ’ Encycl. Arcanum. — 3 4.— * Ephes. jV* 25-26. s S. Thom., Quodlibet. V, a. 15; Bellarminus, c. 32; Sanchez, 1. VII, disp. Ill; Drouin, 1. IX, q. VI, c. i ; Billuart, diss. VI, a. 2-3; Carrière, p. Ill, sect II, c. 2, n. 520 sq. cum emendationibus in 6a ed. Compendii inser­ tis, n. 130 sq.; Perrone, 1. II; Heuser, De potestate statuendi impedimenta dirimentia.. 1853» Palmieri, th. 28 sq. ; Roskovany, De Matrimonio in Ecclesià catholicâ potestati ecclesiastica sub]eftο, 1887; de Angelis, Pralect. juris can., tom. Ill, p. I, p. 245η.; Cavagnis, Institut, juris publ. * 4a ed., 1. V, n. 184 sq.; Billot, th. 47-48; A. de Smet, n. 409-448; Paoli, Etude sur les origines et la nature du mariage civile Paris, 1890; R. Lemaire, Le Mariage DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO. 187 Hanc tamen Ecclesiæ auéloritatem negârunt non solum Novato­ res, qui matrimonium tenebant sacramentum non esse, sed etiam M. A. de Dominis, Launoy, Regalistce non pauci, necnon Jansenista. qui Synodo Pistoriensi (1786) adfuerunt : isti siquidem docere non erubuerunt potestatem leges ferendi circa Christianum matrimo­ nium, præsertim ad dirimenda matrimonia, pertinere ad solos prin­ cipes sæculares, non vero ad Ecclesiam, nisi forte ex principum indulgentiâ. Præterea catholici auélores non pauci, præsertim in Galliâ, putârunt potestatem impedimenta dirimentia statuendi non solum Ecclesiæ, sed etiam principibus competere, quia matrimo­ nium est contraétus tum civilis tum ecclesiasticus. Quæ tamen opinio hodie, post repetitas S. Sedis declarationes, admitti nequit. Quid Ecclesia, quid potestas civilis de matrimonio possit decernere sequentes propositiones declarabunt. 970. Thesis ia : Ecclesia potestatem habet statuendi jure proprio impedimenta matrimonium fidelium diri­ mentia, et judicandi causas matrimoniales quæ matri­ monii vinculum respiciunt. De fide est ex Tridentino 1 : “ Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impe­ dimenta matrimonium dirimentia, vel in iis constituendis errâsse, A. S. — Si quis dixerit causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos, A. S. ” Jamvero hujusmodi canones dogmatici sunt, quidquid in contra­ rium pauci dixerint; hic enim agitur de re non disciplinari, sed ad fidem speélante, scilicet de ipsâ potestate Ecclesiæ et de ejus infallibilitate in exercitio hujus juris. Præterea hanc potestatem Ecclesiæ inesse jure proprio, non autem ex concessione Princi­ pum, colligitur ex damnatione propositionis Synodi Pistorien­ sis, in quâ oppositus error propugnabatur : talis enim propositio ut Tridentino contraria et ex hcereticali principio profeéta, repro­ bata fuit ’. « 971. (A) Praxi Ecclesiæ. Christus ipse legem indissolubilitatis, juri romano contrariam, statuerat ; Paulus privi­ legium fidei, supra, n. 927, promulgaverat. Horum vestigiis inhaerens, Ecclesia proprio jure varia de matrimonio con­ didit statuta ; præsertim impedimenta dirimentia, et, datâ occasione, de causis matrimonialibus quoad ipsum vinculum judicavit. civit, 2a ed., Paris, 1904; Basdevant, Des rapports de VEglise et de Γ Étal dans la législation du Mariage, Paris, 1900. ’ Sess. XXIV, can. 4, 12. Άρ. Denzing., 1559'1560 (1422-23). 188 CAPUT Π. (a) Imprimis antiquissima est Ecclesiæ lex, vi cujus matrimonia virginum quæ sollemniter suam virginitatem Deo voverant, non solum illicita sed etiam invalida habita sunt; ita, v. g., Gelasius 1 scribit : “Virginibus autem sacris temere se quosdam sociare * cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta fœdera et sacrilega miscere”. Pono hujusmodi lex ex nullo civili Codice desumpta est; ergo ab ipsà Ecclesiâ jure proprio lata fuit, (b) Concil. Neocasariense (314), can. 2, statuit’ : “ Femina, si duobus fratri­ bus nupserit, extrudatur usque ad mortem. Sed in morte, propter humanitatem, si dixerit quod, ubi convaluerit, solvet matrimonium, habebit pænitentiam quibus verbis supponitur matrimonium de quo agitur tanquam nullum habitum fuisse. Jamvero hoc impe­ dimentum a lege civili non fuit mutuatum, cùm hæc nonnisi an. 355 idem statuerit3, (c) Synodus Matisconensis (5S5), can. 16, declaravit irrita esse matrimonia a viduis clericorum contraéla : “ uxor subdiaconi, exorcistæ vel acolythi, mortuo illo, secundo se non audeat sociare matrimonio”; quod in nullâ civili lege reperitur. (d) Tandem in Tridentino, oratores Regis Galliarum petierunt ut matrimonia clandestina, et connubia sine parentum consensu con­ traria, irrita declararentur : prius fuit concessum, posterius autem negatum; quod quidem luculenter probat auéioritatem Ecclesiæ in condendis impedimentis fuisse penitus agnitam, et quidem a jure principum independentem. Quod argumentum sic breviter contrahit Leo XIII (Arcanum) : “ Quæ (Ecclesia) potestatem in conjugia Christianorum, omni cum tempore tum loco, exercuit, atque ita exercuit, ut illam propriam ejus esse appareret, nec hominum concessu quæsitam, sed au&oris sui voluntate divinitus adeptam... Nemo ignorat quam multa de impedimentis ligaminis, voti, disparitatis cultûs, consanguinitatis, criminis, publicæ honestatis in conciliis Illiberitano, Arelatensi, Chalcedonensi, Milevitano II4 aliisque, fuerint ab Ecclesiæ præsulibus constituta, quæ a decretis jure imperatorio sancitis longe sæpe distarent. Quin tantum abfuit ut viri principes sibi adsciscerent in matrimonia Christiana potestatem, ut potius eam, quanta est, penes Ecclesiam esse agnoscerent et declararent. Revera Honorius, Theodosius junior, Justinianus (Navel. 137) fateri non dubitarunt, in iis rebus, quæ nuptias attingunt, non amplius quam custodibus et defensoribus sacrorum canonum sibi licere. Et de connubiorum impedimentis, si quid per ediéta sanxerunt, causam docuerunt non inviti, nimirum, id sibi sumpsisse ex Ecclesiæ permissu atque auéloritate ". * Ep. ad Episcopos Lucaniæ, c. 20, P. L., LIX, 54. • Ap. Bruns, t. I, p. 71. 3 Cod. Theod., 1. Ill, tit. 12, Etsi licitum. 4 D’Agnirre, Cone. Hisp., tom. I, can. 13, 15-17; Harduin, Act. Cone il. DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO 189 972. (B) Rat. Theol. Matrimonium, inter Christianos celebratum, est sacramentum; atqui sacramentum est quid omnino sacrum, quod civilis auéloritatis potestatem trans­ cendit, solique Ecclesiæ potestati subjacet. Ergo et ipse contraélus, indivulse cum sacramento connexus, et ad digni­ tatem sacramenti eveétus, eo ipso ab auctoritate civili sub­ trahitur, quippe quæ circa res sacras nihil valeat : “ Igitur cùm matrimonium sit suâ vi, suâ naturâ, suâ sponte sacrum consentaneum est ut regatur ac temperetur non principum imperio, sed divinâ auétoritate Ecclesiæ, quæ rerum sacra­ rum sola habet magisterium ” \ 973. Thesis 2a : Potestas civilis non potest leges statuere matrimonii fidelium vinculum respicientes, sed solum circa effectus temporales et separabiles contractûs. Certum est, ex Codice, can. 1016. Ad quod intelligendum, notare juvat effeCtus matrimonii temporales duplicis esse generis, alios ab ipso contraélu inseparabiles, v. g., mutua jura et officia conjugum quoad torum et habitationem, prolis legitimitatem; alios autem ab ipsâ substantiâ contraélûs separabiles, v. g., dotem, dona­ tiones propter nuptias, hereditariam successionem, etc. (A) Prius probatur : (a) Ecclesiæ praxi : Ecclesia enim nunquam hanc potestatem in principibus agnovit, sed nul­ lam vim habere censuit leges civiles circa matrimonii vin­ culum. Ita Gregorius M. conjugia consobrinorum a principibus permissa reprobavit; Benedidlus XIV’, loquendo de lege, quâ Theodosius prohibuerat matrimonia Judæorum cum Christianis, ait : “ Hæc lex, utpote a laico principe condita, nullam habere vim in matri­ moniis debet”; item Urbanus VIII ac Pius VII3 declarârunt legem civilem, irritantem matrimonia sine consensu parentum inita, in foro conscientiae vim non habere. (b) Auctoritate RR. Pontificum, imprimis Pii * : VI “ Dogma est fidei ut matrimonium quod ante adventum Christi nihil aliud erat nisi indissolubilis quidam contraéhis, illud, post Christi adventum, evaserit unum ex septem legis 1 Leo XIII, 1. c. — * Litt, ad Card. Eboracensem, 9 febr. 1749. 3 Litt. ad Napoleonem, 27 jun. 1805. 4 Brcv. ad Episc. Motulensem, 16 Sept. 1788. Cfr. Codex, c. 1016. 190 i I 1 Evangelicæ sacramentis... Hinc fit ut ad solam Ecclesiam, cui tota de sacramentis est cura concredita, jus omne ac potestas pertineat suam adsignandi formam huic contraéhii ad sublimiorem sacramenti dignitatem eveéto, ac proinde de matrimoniorum validitate aut in validitate sententiam ferre ”. Ibidem illos confutat qui dicunt canonem Tridentinum (supra, n. 970) non dicere solos judices ecclesiasticos, aut omnes causas matrimoniales : “ Verba enim canonis ita generalia sunt, omnes ut causas comprehendant et complec­ tantur; spiritus vero sive ratio legis adeo late patet, ut nul­ lum exceptioni aut limitationi locum relinquat ”. (c) Rat. theol. Matrimonium enim, ut recte ait Pius Vft non est contraélus mere civilis aut naturalis, sed unum ex septem sacramentis; atqui sola Ecclesia, vi potestatis ipsi divinitus concreditae, de sacramentis leges ferre valet. Objiciunt quidam politici in societatibus hodiernis, quæ sunt mixtæ religionis, potestatem civilem leges condere debere circa ipsam essentiam matrimonii, ut sic pro omnibus civibus uniformi­ tas servetur. Resp. Ad hanc uniformitatem servandam, sufficit ut Status con­ ditiones et effeclus civiles, ex contraélu matrimoniali orientes, deter­ minet Sed ipsa conscientiæ libertas postulat, ut in societatibus mixtis nulla lex feratur de ipso vinculo matrimoniali : cùm enim non eadem sint hâc de re variarum spiritualium societatum statuta, ex quâcumque civili lege circa vinculum fieret ut nonnulli cives tan­ quam invalidum tenerentur habere matrimonium quod secundum suam conscientiam validum est, vel vice versâ. 974. (B) Posterius declaratur et probatur, videlicet potes­ tas civilis potest leges statuere circa effetius temporales ac separabiles matrimonii, v. g., dotes, hereditates ac generatim possessiones bonorum temporalium quæ e maritali contraélu sequuntur. Ratio est quia ex unâ parte hæc non afficiunt substantiam contraéiûs, sed sunt ipsi accessoria, et ex alterâ potestas civilis determinare potest circa res hujus­ modi quidquid bonum publicum requirit (a) Potest prohibere, non quidem sub poena nullitatis, sed sub aliis poenis, v. g., mulétis pecuniariis, amissione jurium civilium, ne matrimonia fiant nisi servatis conditionibus quas bonum publicum exigit, v. g., ne minores contrahant absque parentum consensu, ne milites uxorem ducant nisi de veniâ auéloritatis militaris, etc. (b) Valet etiam connubiis a se vetitis denegare recognitionem non· nullorum efleétuum civilium, v. g., recognitionem dotis, juris suc­ cedendi in privilegiis patris, ubi talia agnoscuntur privilegia, etc. (c) Jus pariter habet registrandi matrimonia atque considerandi hanc registrationem ut legalem probationem existentiæ supradiôti matrimonii, quamvis ex aequitate receptum sit hanc probationem per æquipollentem suppleri posse, si legalis deficiat. Disputatur tamen inter theologos num Status denegare possit filiis genitis ex matrimoniis in se validis, sed lege civili prohibitis, civilem legitimitatem et jus successionis in paternam hereditatem intestatam. Ratio dubitandi est quia hæc duo jura sunt partim a naturâ, partim a jure civili. Communius asseritur Statum id valere non posse quoad legitimitatem quæ ex ipsâ validitate matrimonii defluit. Omnes aliunde agnoscunt denegationem horum jurium insipientem et crudelem esse, cùm sint aliæ pœnæ magis efficaces ad ea conjugia impedienda, nec expediat punire in filiis deliéta parentum Corollarium de jure auctoritatis civilis in matrimonium infidelium. 975. Nonnulli theologi putant Statum non habere potestatem leges ferendi de matrimoniis infidelium, quia hæc, licet sint merus contraétus, aliquid religiosi præ se ferunt, et aliunde valde timen­ dum est ne Status, si ipsi concedatur hujusmodi potestas, justos limites transgrediatur atque familiæ religionisque sanétuarium invadat’. Communis tamen sententia tenet hanc potestatem principi saecu­ lari competere, ita ut possit ad bonum commune impedimenta dirimentia statuere, (a) Hoc enim aperte declaratum est a 5. C. de Propaganda Fide in Instruôlione quæ anno 1821 edita fuit3 : “Licet inter infideles verum sit matrimonium, illud tamen ad naturæ et communitatis officium referri tantummodo potest, ac proinde a jure naturali et civili plane est moderandum. Sequitur hinc principes sœculares, sive fideles sive infideles, plenissimam potestatem retinere in matrimonia subditorum infidelium, ut scilicet appositis impedimen­ tis, quce juri naturali ac divino adversa non sint, eadem non solum quoad civiles effetius, sed etiam quoad conjugale vinculum penitus rescindant". Quod etiam confirmatum est pluribus decisionibus 5. C. P. F. et 5. Ojfficii. (b) Ea enim omnia determinare possunt principes quæ ad com­ mune bonum civilis societatis pertinent, dummodo res de quâ * Cf. de Angelis, op. cit., p. 43 sq. ; Palmieri, th. 31. • Ita Perrone, De Matrirn., II, 439 sq.; Feije, de Impedimentis, n. 67. « Collectanea ’, n. 744 (1447) cum nota. Cfr. Resemans, De competentid civili in vinculum conjugale infidelium, Romæ, 1887; Cavagnis, 1. c., η. I85; Gasparri, op. cit., n. 287 sq.; Sasse, II, p. 470; Wernz-Vidal, n. 67-73. Pænit. et Matrim. — 7 192 CAPUT II. — DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO. agitur, ut pote sacra, ab eorum auftoritate subtraéta non fuerit. Atqui maxime interest societatis civilis ut certa existât norma au&orilate publica constituta, secundum quam matrimonia rite contrahantur; lege enim naturæ hoc satis non fuit determinatum in certis adjundis. Aliunde matrimonium paganorum, licet in quibusdam regionibus aliquo ritu religioso accidentaliter conse­ cretur, non est tamen sacramentum, neque a Christo auôioritati Ecclesiæ fuit subjeélum, cùm Ecclesia nullum jus sibi vindicet direélum in hujusmodi matrimonia. Ergo potestas civilis hâc de re leges ferre valet. Nec sane jus principum denegari potest, quia eo abuti possunt; secus enim, quot jura intaéla manerent? Nec sapientiores esse debemus quam ipsæ Romanæ Congregationes. I 4' I’! I 1* Tra&atum de Matrimonio his Leonis XIII verbis 1 con­ cludimus : “ Quæ cum ita sint, omnes gubernatores admi­ nistratoresque rerum publicarum, si rationem sequi, si sapientiam, si ipsam populorum utilitatem voluissent, malle debuerant sacras de matrimonio leges intaélas manere, oblatumque Ecclesiæ adjumentum in tutelam morum pros­ peritatemque familiarum adhibere, quam ipsam vocare Ecclesiam in suspicionem inimicitiae, et in falsam atque ini­ quam violati juris civilis insimulationem ”, i 1 EncycL Arcanum. Inùej: Herum De Hænitentiâ Auctores consulendi .... Decreta et Canones .... Objectum Tractatûs .... Prænotanda de actu et virtute Pænitentiæ Genuina pænitentiæ notio . Falsa protestandum notio . Necessitas pænitentiæ. Divisio Tractatûs .... i8 20 CAP. I. De potestate clavium. Art. I. De ipsâ potestate clavium Ecclesiæ collatâ Status quæstionis.................................................. Thesis catholica Scripturâ probatur Traditione demonstratur........................................ Appendix de antiquâ pænitentiali disciplina. Art. II. De ministro potestatis clavium De potestate ordinis requisita .... De potestate jurisdictionis........................................ 21 21 24 43 47 47 CAP. IL De pænitentis actibus. Art. I. De confessione peccatorum Status quæstionis ..... Confessionis sacramentalis institutio et necessitas ex Scripturâ infertur ....... Eadem Traditione probatur........................................ Confessio secreta etiam ab initio in usu fuit. Confessionis utilitas ratione ostenditur. Art. IL De contritione pro peccatis . Ejus natura et necessitas Contritionis efficacia sine absolutione . Attritionis sufficientia cum absolutione. Veræ attritionis honestas et utilitas 53 53 57 59 68 73 73 77 79 83 INDEX. 194 Art. III. De satisfactione pro peccatis Ejus necessitas etiam post remissa peccata . 86 Pænitentes possunt tamen absolvi antequam satisfactio­ nem impleverint..................... 90 CAP. III. De ipso sacramento Pænitentiæ. Art. I. Ejus existentia probatur .... Art. II. Ejus elementa constitutiva declarantur Tres pænitentis actus sunt quasi-materia Forma sui.c verba absolutionis .... Speciatim de formâ conditionatâ.... ■ Art. III. Effectus sacramenti exponuntur. Remissio peccatorum mortalium .... Remissio pœnæ peccato debitæ .... Meritorum reviviscentia ..... Remissio peccati venialis ..... Comparatio inter virtutem et sacramentum Pænitentiæ Appendix de 92 94 96 98 100 102 103 104 107 109 Indulgentiis......................................... De ifiatrimonto Auctores consulendi . Decreta et Canones . Prænotanda : matrimonii notio . 119 CAP. I. De Matrimonio ut contractu. Art. I. De natura matrimonialis contractus Matrimonium est contractus stabilis ad constituendam familiam aptus.............................................. Essentia hujus contractûs consistit in consensu Art. II. De proprietatibus matrimonii. De matrimonii unitate. ...... De polygamiâ simultaneâ........................................ De polygamiâ successiva .... De matrimonii indissolubilitate . ... . De indissolubilitate ex jure naturali . . . . De indissolubilitate ex jure divino sub Antiquà Lege . De eâdem indissolubilitate sub Nova Lege . De privilegio Paulino ....... De dissolutione matrimonii rati et non consummati Corollaria : matrimonii honestas . Virginitatis præstantia 122 122 13° 132 132 133 139 140 148 155 161 164 ?.··. 1'J* INDEX 195 CAP. II. De Matrimonio ut sacramento. § I. Existentia sacramenti matrimonii . . . .169 Scripturâ innuitur ....................................................... 170 Traditione probatur....................................................... 173 § II. Natura hujus sacramenti . . . . .178 Inter christianos contractus inseparabilis est a sacra­ mento. ........................................................................... 179 Ministri sunt ipsi contrahentes............................................. 181 Materia et forma in contractu consistunt . . .183 § III. De effectibus sacramenti............................................. 185 § IV. De potestate leges ferendi circa matrimonium. . 186 Corollarium de jure auctoritatis civilis in matrimonio infidelium.......................................................................191 Imprimé par la Société S. Jean l’Évangéliste, Desci éb ft Cie, Tournai (Belg.). - 2926 Pænit. et Matrim. — 8