Q3eafissünac ^irgini ^lariac 6e flante ^armelo, fêîrôinis nostri praecipuae patronae ac O^atri, hoc °)’iis in filiate obsequium bicaf Ructor. THEOLOGIA DOGMATICO-SCHOLASTICA AD MENTEM S. THOMAE AQUINATIS AUCTORE VALENTINO ZUBIZARRETA ex Ordine Carm. Exc. Archiep. S. Jacobi de Cuba z Vol. I THEOLOGIA FUNDAMENTALIS Editio tertia ab auctore correcta BILBAO Ed. Eléxpuru Hnos., Typographi S. Rituum Congr. 1937 Nihil obstat: S Iambi <|c Cuba, io Februarii 1036. JoANNKn JoM'.PHUS Hadiola, Presb., S E. Cathed. Metrop. Parochus, Censor. Imprimatur: Victoriae, 10 Martii 1936. ►P MATTHAEUS, Episcopus Victoriensis. I>c mandato Exemi, ac Rvdtni. Dni. mei Episcopi. Dn. Antonius Maria P. Ormazabal, Can. Serius. Quae juris sunt auctor sibi reservat. EPISTOLA EMM I. AC RM I. D. D. SECRETARII STATUS SUAE SANCTITATIS. Secretaria di Stato di Sua Santità — Dal Vaticano, 29 Luglio 1929. N. 81.814 Ill.m° e Rev.m° Signore: La S. V. Ill.ma e Rev.ma ha recato al Santo Padre, una viva soddisfazione con l omaggio dei quattro volumi dell'opera da Lei teste compluta di Theologia dogmatica Scholastica. Delta opera infatti nuovamente espone la dottrina rivelata secondo la forma tradizionale dell’insegnamento ecclesiastico, e non pub non tornare di grande utilità a chi si accinge allo studio delle discipline teologiche, come a chi già in esse sia ottimamente versato. Sua Santità si compiace per tanto che l’erudito ed accurato lavoro della S. V. rechi nuova testimonianza alla divina parola e nuovo conforto aile menti che ne intraprendono il pio e non facile studio; e insieme fa voti che cotesta nobile e paziente fatica, degno contributo della scuola carmelitana alla coitura ecclesiastica, meriti alla S. V. copiose celesti ricompense, particolarmente benefiche all'ufficio pastorale che ora Le è affidato. A conferma della Sua grata benevolenza il Santo Padre invia di cuore a V. S. ed a cotesti fedeli la Benedizione Apostolica. Io poi ringrazio della copia a me destinata e con sensi di sincera e distinta stima mi raffermo Di V. S. Ill.ma e Rev.ma Servitore vero, P. CARD. GASPARRI. Ml.,no c § ignore ^lons. QSoIcnfino ^nhijarrefa, ^.tciweocowo 6i Santiago δχ ^Su6a. PROLEGOMENA IN SACRAM THEOLOGIAM QUAESTIO UNICA Introductio. Arcana, qui velit, sacrae doctrinae scrutari, et quae sunt a saeculis in Deo abscondita investigare, débet vel ab ipso limine rationem, proprietates aliaque adjuncta scientiae theologicae perspe­ ctas habere. Hinc a pluribus annis in morem inductum est prolegomena quaedam, quibus notitiae generales ac quaestiones prooemiales hujus scientiae tradebantur, theologicis disciplinis praemittere. Ipsemet An­ gelicus Doctor, monumentale illud opus Summae Theologicae aggressu­ rus, quaestionem praeambulam inscripsit de Sacra Doctrina. Hunc theo­ logorum morem gerere volens, et tyronum, quibus meae curae ordinan­ tur, utilitati valde consulere, opportunum duxi indolem ac rationem propriam theologiae et quaestionum, quae ei adnectuntur, heic brevi­ ter exponere. ARTICULUS I QUID ET QUOTUPLEX SIT THEOLOGIA 1. Nominalis definitio. Theologia, si etymon spectes, est vocabu­ lum graecum, quod ex duplici voce Οεος (Deus) et λόγος (Verbum) coalescit, et idem sonat ac de Deo sermo seu cognitio A Realis notio. Theologia potest quoad rem in genere describi: Scien­ tia quae agit de Deo. Hinc S. Augustinus 2 theologiam appellat de divi­ nitate rationem sive sermonem. Et apud priscos Ecclesiae Patres usur­ pata est a) pro designanda doctrina de Deo ejusque attributis. Cfr. Theodoretum, in Genesim, c. 1, interrog. 1 (MG 80, 78): b) pro signi­ ficanda etiam doctrina de SSma. Trinitate ct singulis in ea personis sa­ tis communiter; vide S. Athanasium, Oratio I cont. Arianos, n. 18 (MG 26, 49). Tractatus de Christi Incarnatione vocabulo oeconomiae exprimi con­ suevit. Vide Patrum testimonia apud Petavium, Proleg., c. 1. ' Quare S. Thomas, I p.. q. i, a. 7, sed cont. ait: «Dicitur enim theologia quasi Hermo de Deo». - De civitate Dei, 8, c. i; ML 41, 225. 8 ΙΊΚιΙ l iiOMUNA WllAltHTIO VNtCA Duplex theologia in genero. Duph< ib r potest de Deo haberi cogni­ tio vel sermo proferri. 1. ° Lumini naturali, quod in intellectu creaturae est, innitendo. Hoc pacto potest homo, et a fortiori Angelus, ex principiis naturali lumine notis aliquas de Deo cognitiones haurire, ut clare demonstra­ bitur in tr. de Deo uno. Ad rem dicit Scriptura: A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri\ Unde Concilium Vaticanum 1 2 declaravit ac definivit cognitionem certam unius Dei Creatoris et Domini nostri ex his, quae facta sunt, naturali huma­ nae rationis lumine posse comparari 3. Scientia, quae sic de Deo ex creaturis lumine naturali colligitur, est ea Metaphysicae pars, quae Theologia naturalis seu Theodicea commu­ niter in scholis audit, quaeque, utpote pars Philosophiae, philosophis relinquitur. 2. ° Per lumen supernaturale, quod ex sua natura vires creatura­ rum, etiam angelorum, omnino superat. Theologiam huic lumini inni­ xam nonnulli vocant supernaturalem, non quod entitative sit talis, ut inferius videbitur, sed ratione luminis et principiorum, quae supematuralia sunt, et ad distinctionem theodiceae, quae omnino naturalis est. Theologia Dei, beatorum et viatorum. Quia tamen triplex est lu­ men quod diximus supernaturale, et tres sunt qui eo utuntur lumine, ratione luminis simulque subjecti triplex theologia seu scientia de Deo in hoc ordine distingui solet, theologia nempe Dei, Beatorum et Viatorum. A. Theologia Dei, quae etiam comprehensiva dicitur, est ipsa scien­ tia, qua Deus se ipsum et in se omnia intuetur ac comprehendit. Inni­ titur immediate, sicut inferius dicetur, cum agendum erit de scientia Dei, lumini increato, quod est claritas divinae essentiae et intellectus ejus. Hoc sensu, Deus non solum habet scientiam theologicam, sed est ipsamet theologia, quia est in se veritas simplex et suprema, intelligens ac intellecta. B. Theologia Beatorum, alio nomine intuitiva, est cognitio quam de Deo habent angeli et sancti in Verbo, cum Deum ej usque omnes perfectiones, non jam in aenigmate, sicut accidit in via, sed facie ad faciem cernunt in caelo; et innititur lumini cuidam supernatural! crea­ to, quod mentem creaturae elevat atque perficit ad videndum Deum, quodque vocari consuevit lumen gloriae. Quod ut probe intelligatur praenotandum est triplicem esse cogni­ tionem de Deo seu theologiam in angelis et sanctis in patria, beatam nempe, infusam et acquisitam, seu aliis nominibus, theologiam visionis, revelationis et ratiocinii, a) Beata seu visionis, quam S. Augustinus re­ late ad angelos 4 cognitionem matutinam recte apellat, communis est 1 Sap. 13, 5. 2 Sess. 3, c. 2; ac can. 1, De Revel.; Denz-Bannw., 1785 et 1806. 3 Cfr. P. Raphael a S. Joseph, Prolegom., c. I. ■’ De civitate Dei, lib. 11, c. 7; ML 41, 322. Juxta S. Augustinum cognitio quam habent angeli de creaturis in Verbo vocatur matutina, et extra Verbum ve­ spertina; sed nunc cognitio etiam beatorum per translationem his nominibus appel­ latur, et visio tum de Deo tum de creaturis in Verbo vocatur matutina, de crea­ turis extra Verbum vespertina. ART. I. QUID ET QUOTUPLEX SIT THEOLOGIA 9 sanctis angelis et beatis, et est intuitiva Dei visio et aliarum rerum in Verbo cognitio. De hac beatorum theologia agendum erit inferius, b) Theologia infusa beatorum seu revelationis est illa scientia, quam an­ geli et beati habent per species a Deo infusas seu inditas extra Verbum, et Augustinus vespertinam vocat in angelis. Ex sua natura ita superat captum intellectus creati, ut nemo valeat illam naturaliter comparare. Attamen species rerum a Deo inditae ita sunt in hac cognitione pro­ priae, ut objecta in propria specie repraesentent, ut a beatis cogno­ scantur x. c) Theologia tandem acquisita est illa scientia de Deo, quam 1) per fidem habuerunt angeli in via et retinent in patria 1 2, vel 2) pro­ prio labore ac studio unusquisque hominum comparavit ex principiis fidei in via et retenturus est in patria, juxta illud S. Hieronymi: «disca­ mus in terris, quorum nobis scientia perseveret in caelo» 3. C. Theologia viatorum seu discursiva est cognitio, quam homo, prin­ cipiis supernaturalibus fidei innixus, de Deo ejusque attributis seu pro­ prietatibus ope ratiocinationis comparat. Innititur lumini fidei cum in­ terventu rationis, et hac de causa dicit Apostolus 4: Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 5. De hac viatorum theologia in praesenti opere acturi quaedam paulo latius praemittenda duximus. 2. Realis definitio theologiae viatorum. Inter omnes, quae de theo­ logia viatorum circumferuntur definitiones, haec impraesentiarum visa est praeferenda: Scientia quae ex principiis fidei conclusiones de Deo re­ busque ad eum quoquo modo spectantibus rationis ope certo deducit. Dicitur l.° scientia, ut innuatur theologiam esse habitum intellectua­ lem firmum ac stabilem ad perfectionem facultatis intellectivae ordi­ natum. Haec particula adsignat genus definitionis, quo convenit cum omnibus aliis scientiis, et distinguitur a qualibet alia perfectione intel­ lectuali, quae scientiae rationem non sortitur, ut fides, opinio, etc. Additur 2.° quae ex principiis fidei conclusiones... rationis ope certo deducit. Quibus significatur differentia specifica, et manifestatur pecu­ liaris ratio theologiae, qua in se constituitur et ab omnibus aliis disci­ plinis distinguitur. Character igitur essentialis et nota peculiaris theo­ logiae in eo exstat, quod ratio nostra ex principiis revelatis conclusio­ 1 Docet Lugo, T>e Incarnatione, disp. 20, sect, i, n. n, angelos in caelo per habitum scientiae infusae supernaturalis cognoscere «res supernaturales, nempe gratiam, visiones aliorum beatorum aut dotes supernaturales, praesentiam corporis Christi in Eucharistia, unionem hypostaticam et alia ejusmodi». Quam cognitionem vere esse theologiam infusam nemo negaverit. 2 Angeli habuerunt fidem in via, ut ait Lugo, 1. proxime citato, n. 8, quia, ut affirmat S. Thomas, quaedam dogmata, maxime mysterium Incarnationis, tunc revelata sunt eis. Ex fide autem conclusiones deducere et theologiam vere acqui­ rere potuerunt. Imo docent theologi cum P. Joanne a S. Thoma, In I p., q. I, disp. 2, a. 3, n. 4, posse tum angelos tum beatos in caelo ea, quae per visionem vel per species infusas cognoscunt, inter se conferre et ex eis conclusiones deducere, 1 t de visis in Deo alios extra illuminare. 3 Ep. ad Paulin., n. 9; ML 22, 549. 4 1 Cor., 13, 9. 11 Cfr. Dominicus a SSma. Trinitate, Bibliotheca theolog., lib. r, sect. I, c. I, et P. Raphael a S. Joseph, Prolog., c. I, e quibus haec breviter hausta sunt. ΙΟ PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA nes deducat. Hinc merito dicitur scientia fidei «quatenus ex iis quae... fide percepimus ad alia cognoscenda nostro modo, ratiocinando scilicet, progredimur»x. Vel ut ait Franzelin: «Theologia proprie dicta, ut a philosophia distinguitur, est scientia fidei, seu scientia veritatum a Deo revelatarum, sub formali ratione, quatenus revelatae sunt; adeoque est cognitio demonstratione comparata» 1 2. Per hanc definitionis partem differt haec scientia 1) a theologia naturali seu theodicea, quae non ex principiis a Deo revelatis, sed lu­ mine naturali notis, procedit et eruit conclusiones; 2) a fide, quae re­ velatis propter auctoritatem Dei revelantis simpliciter adsentitur et acquiescit; dum theologia veritates a principiis revelatis deductas am­ plectitur propter evidentiam illationis. Ideoque rationis lumen est elementum necessarium modo inferius dicendo, ut vera ratio theologiae viatorum, quae, ut diximus, discursiva est, salvetur; ratio siquidem ex fontibus revelationis conclusiones doctrinales legitime deducit. Dicitur tandem 3.° de Deo rebusque ad eum quoquo modo spectanti­ bus; ut significetur objectum materiale seu circa quod theologiae esse Deum resque divinas. Nam, ut ait S. Thomas, «omnia pertractantur in sacra doctrina sub ratione Dei, vel quia sunt ipse Deus, vel quia habent ordinem ad Deum ut ad principium et finem» 3. 3. Divisio. Docet S. Thomas 4 theologiam esse unam scientiam, quia omnia considerat sub una ratione formali, a qua desumitur unitas scientiarum. Attamen, ob diversitatem materiarum, de quibus agit, vel diversum munus, quo fungitur, imo et ratione fontium solent quaedam ejus divisiones recenseri. Hinc theologiam in genere recte divisimus ra­ tione subjecti in theologiam Dei, Beatorum et Viatorum, et theologiam Beatorum subdivisimus in beatam, infusam et acquisitam juxta diversos modos ac lumina, quibus contingit beatos Deum resque divinas co­ gnoscere. Sed de theologia viatorum est tantummodo in praesenti discepta­ tio, et oportet ejus dumtaxat partitiones in medium proferri. Ne tamen confusio in mente studiosae juventutis ex nimia divisione, uti solet, oriatur, praecipuis partitionibus expositis, aliarum meminisse sufficiat. Dividitur ergo theologia in genere in speculativam seu theoreticam 5 et moralem seu practicam. Theoretica est, quae veritates theoreticas seu speculativas Deum respicientes ex articulis fidei deducit atque illustrat. Moralis recte definitur ab auctore Compendii Salmanticensis: Facultas seu scientia disserens de actibus humanis in ordine ad Deum ut finem supernaturalem ®. Unde prior veritates speculativas ex principiis dedu­ cit, in earumque sola consideratione sistit; posterior veritates practicas ac praecepta respicit, et in eorum executionem tendit, ut homo recte vivat, vitamque adipiscatur aeternam. 1 2 3 1 6 “ Kleutgen, De ipso Deo, n. 2. De divin, tradit. Prolegom., in principio. I p., q. i, a. 7. I p., q. i, a. 3. Nonnulli vulgarem dictionem sequuti dogmaticam appellant. Comp. Salm., tr. 1, c. 1, p. 1. Ed. P. Nicolai, 1931. ART. I. QUID ET QUOTUPLEX SIT THEOLOGIA II Ad moralem reducuntur ascetica, mystica 1, pastoralis et ritualis, qua­ rum exacta notitia repetenda est ex tractatibus specialibus. Tam speculativa quam practica potest esse 1) Ratione materiae generalis et specialis: Theologia speculativa generalis seu fundamentalis est, quae docet generalia fidei principia in tractatibus De Apologetica 1 2, De intima constitutione Ecclesiae et De Locis theologicis; et speculativa specialis est, quae singulas de Deo, de motu creaturae rationalis in Deum, et de Christo reparatore veritates in revelatione contentas per rationem deducit. Theologia moralis generalis tradit principia generalia moralitatis, agendo de actibus humanis, de conscientia, de legibus, ac de virtutibus et peccatis; moralis specialis est, quae de singulis legibus, virtutibus et peccatis necnon de mediis sanctificationis agit. 2) Ratione muneris (simulque methodi) est positiva, polemica et scholastica. a) Positiva quae, ut ait Dominicus a SSma. Trinitate 3, venit a Positionibus, sicut Thetica quae ad illam reducitur a Thesibus, est, non quae agit de jure positivo, sed quae per Sacrarum Scripturarum, Con­ ciliorum, SS. Patrum, etc., verbi scilicet Dei scripti et traditi testimo­ nia, stylo fusiori et oratorio, ad formam dialecticam minus accommo­ dato, substantiam dogmatum eruit, id est, argumentis S. Scripturae et traditionis ostendit articulos fidei vere esse revelatos; atque idcirco dogmatum exsistentiam demonstrat, eorumque veritatem statuit, prin­ cipia sic ponens firma aliarum conclusionum theologicarum 4. b) Polemica (a voce zôÀS|io;-bellum) in defendendo dogmate catho­ lico adversus infidelium et haereticorum conatus eorumque erroribus convellendis versatur. c) Scholastica, a qua theologi denominantur Scholastici, supposita dogmatum exsistentia «veritatum revelatarum naturam et causas, ne­ xus et consequentias inquirit» 5, atque uberius et accuratius fidei sen­ tentiam et dogmatum doctrinam demonstrat ac defendit. Ideoque, ut bene notat Hurter, ibi dicitur incipere Scholastica, ubi desinit Positiva, et a conclusionibus theologiae positivae tanquam a principiis progre­ ditur ad alias conclusiones eliciendas 6; vel, ut ait Kleutgen «demon­ strata (per positivam) dogmata perscrutans, quae in iis sunt inclusa 1 Ascetica et Mystica promiscue saepe usurpantur ab auctoribus, sed, si recte inspiciantur, accurate distinguendae sunt, in quantum ascetica agit de sanctifica­ tione animae modo humano secundum exigentias gratiae; et mystica de notitia Dei experimental! in sanctificatione animae modo extraordinario supra exigentias gratiae sanctificantis. Cfr. P. Chrysogonus, Compendio de Ascetica y Mistica, part. I, c. i, a. X; part. 2, c. 3, a. 3; et part. 3, introd. Eminent prae caeteris in mystica SS. Patres nostri Theresia a Jesu et Joannes a Cruce, quorum opera omnino legenda sunt una cum theologiis mysticis Dominici a SSma. Trinitate, Philippi a SSma. Trinitate, Antonii a Spiritu Sancto, Josephi a Spiritu Sancto et Chrysogoni a Jesu Sacramentato. 2 Apologetica improprie dicitur theologia. 3 Bibliotheca theologica, lib. 1, sect. 6, c. 1. 4 Cfr. Valentia, disp. 1, q. 1, punct. 1. ° Zaoherini, Proleg. in Theol., c. I, § 2. ° Hurter. Prolog. III. IJ I'Itol 1 GOMI'.NA, QUAESTIO UNICA aperit, nexum, quo inter se vincta sunt ostendit, ad alia ex iis cogno­ scenda progreditur»1. Methodo utens ad regulas dialectices et ad for­ mam syllogisticam rigorose accommodata, stylo subtiliori ac conciso eadem dogmata perscrutatur ac illustrat. Statum quaestionis ab ipso limine aperit, terminorum significationem exhibet, subjectae materiae propositionem firmat atque omni genere argumentorum demonstrat, dif­ ficultates forte exsurgentes undique scrutatur ac solvit, naturales doctri­ nae consequentias veluti corollaria eruit, et nexum, quo diversae ma­ teriae junctae fuerint, ostendit. Hujus divisionis rationem optime adsignat cl. Hurter dicens 1 2: «Po­ test (theologus) singulas veritates revelatas et credendas seu fidei dog­ mata e revelationis fonte eruere, erutas defendere adversus fidei hostes eorumque refellere errores, statutas et propugnatas pro viribus illustra­ re». Quae eruit Positiva, quae defendit Polemica, et quae illustrat Scho­ lastica merito nuncupatur. 3) Ratione fontis dividitur in Exegeticam, Patristicam, Synodicam et Symbolicam 3, prout principia, ex quibus argumenta ducuntur, con­ tineantur in sacris litteris, SS. Patribus, Conciliis et Symbolis Ecclesiae. Partim ad Theoreticam et partim ad Moralem reducuntur Calechetica et Homilitica, quae doctrinas tum speculativas tum practicas tradunt methodo et elocutione illis nominibus accommodatis. ARTICULUS II QUOD SIT OBJECTUM THEOLOGIAE 4. Status quaestionis. Pro tituli intelligentia et claritate eorum quae in decursu operis dicenda sunt, lubet hic explicationem de obje­ cto habituum et potentiarum e nostris Complutensibus 4 et aliis sum­ mis quibusdam philosophis ac theologis depromptam subjicere 5. Objectum de objiciendo dicitur et idem sonat ac ob jactum, et est in genere id, quod potentiae vel habitui seu scientiae objicitur attingen­ dum vel cognoscendum, sumpta denominatione a potentia visiva, cujus objectum proprie dicitur objici. Unde est id circa quod versatur habitus vel potentia. Appellatur non semel subjectum, non quia illis inhaereat scientia, sed quia subjicitur praedicatis, quae de illo in tali scientia demonstrantur. Dicitur etiam materia circa quam, sumpta similitudine ab operationibus artium, quae circa res externas et materiales versan­ tur. Haec igitur nomina objectum, subjectum et materia respectu habi­ tuum intellectus promiscue saepe usurpantur. Respectu vero aliorum 1 De ipso Deo, n. 38. 2 Proleg. II, 3. 3 Sunt nonnulli, qui velint Symbolicam hoc nomine vocitari a metaphoris seu figuris, quae symbola dicuntur. Cfr. Dominicus a SS. Trinit., qui in sua Bibliotheca theologica, torn. 7, integram theologiam sub hac acceptione scripsit. 4 Cursus Philosoph., disp. 1, prooemiali, q. 2, n. 8 sqq. 5 Cfr. Salmantioenses, De ultimo fine, disp. X, dub. 3, n. 27 sqq.; Philippus a SSma. Trinitate. Prooem., disp. 1, dub. 8; et Summa theologiae mysticae, discursu prooem., a 2; Urraburu, Logica Maj., lib. 2, disp. 4, c. 1, a. 4 et alii. ART. Π. QUOD SIT OBJECTUM THEOLOGIAE IS habituum et potentiarum, objectum quidem interdum appellatur ma­ teria, sed nunquam dicitur subjectum. Divisio objecti. Dividitur in formale et materiale. Formale est, quod per se seu ratione sui et principaliter attingitur ab habitu vel potentia. Materiale vero est, quod non per se seu ratione sui et principaliter sed ratione objecti formalis, ad quod refertur, attingitur. Utriusque exem­ plum cernitur in potentia visiva cujus objectum proprium juxta S. Thomam est coloratum x. materiale corpus, quod ratione coloris inspicitur, et formale color, qui per se et principaliter videtur. In objecto formali duo sunt attendenda, objectum nempe quod seu ratio formalis quae, et objectum quo seu ratio formalis sub qua. Obje­ ctum formale quod seu ratio formalis quae est illud quod praecipue et ratione sui et non alterius venit in considerationem habitus vel poten­ tiae 12; vel, si mavis, illud de quo disciplina determinat principaliter 3*, seu quod proponitur in ea ut per se intentum Objectum formale quo seu ratio formalis sub qua est id quo mediante res cognoscitur 5*. Clara sunt et notissima exempla objecti visus. Color est objectum formale quod et lux objectum formale quo hujus potentiae e. Objectum formale quod substat rationi sub qua, et hac de causa non semel vocatum est objectum materiale a S. Thoma 7. Quod oportet prae oculis haberi, ut confusio vitetur. Objectum formale quod potest esse adaequatum vel inadaequatum, prout adaequat vel non totam latitudinem potentiae aut habitus, sicut color est objectum adaequatum, albedo vero inadaequatum visus. Objectum formale quod adaequatum, quatenus substat rationi sub 1 I p., q. i, a. 7. 2 Gabriel a S. Vinoentio, Log., disp. 3, dub. I, n. 5. 3 S. Thomas, I p., q. I, a. 3 ad I. * S. Thomas, II-Il, q. i, a. &ad I. 6 «Formalis ratio sciendi, ait S. Thomas, sunt media demonstrationis, per quae conclusiones cognoscuntur». II-II, q. 1, a. 1. ° Horum distinctionem egregie adsignat Banez, dicens: «Altera dicitur ratio quae, altera vero ratio sub qua: hoc est; quaedam est ratio, quae attingitur (et quidem principaliter) ipsa cognitione scientiae; quaedam vero est ratio sub qua illa attingitur. Prior est illa quae se tenet ex parte objecti secundum suam entitatem, quae est ipsa quidditas et essentia objecti de qua sunt principia proxima scientiae, et quae radix est eorum quae demonstrantur in scientia». I p., q. 1, a. 3, «Primum fundamentum». Minime nos latet alios aliter hanc distinctionem exponere. Solam rationem formalem sub qua appellandam volunt objectum formale; et quod communiter venit sub nomine formalis quod, materiale appellant primarium: et quod vocavimus ma­ teriale sine addito, volunt esse materiale secundarium. Tot sunt hac in re dicendi modi et adeo confusi, ut vix queas duos auctores invenire qui in omnibus conveniant. Usus tamen satis proprius communiter obtinuit objecta eo modo appellari quo in textu exposuimus, et retinendus est. Caetcrum optandum sane foret, ut, confusionis vitandae gratia, vocum signi­ ficationes hac in parte non multiplicarentur. 7 Cfr. tl-II, q. 1, a. 1. Hanc appellationem verissimam esse fatentur Complulonses, Logica, disp. prooem., q. 2, n. 10, et Salmant., De fide, disp. 1, dub. I, quia objectum formale quod substans rationi sub qua se habet per modum mate­ riae ad illam. >4 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA qua, specificat potentias et habitus, et hoc pacto solet appellari obje­ ctum attributionis. Heic sedulo inquirendum ac determinandum est, quodnam sit ob­ jectum tum materiale tum formale theologiae. 5. Theologorum placita, a) Communiter tenent Doctores Deum caeteraque omnia, quae ad eum quodammodo referuntur, esse objectum mate­ riale sacrae theologiae, Deum quidem objectum primarium et caetera secun­ darium. b) At non ita conveniunt in adsignando ejus objecto formali quod. Tot enim fere invenimus in hac parte sententias quot celebriora theologorum capita. Juxta Durandum 1 est Deus ut Salvator; juxta Aegidium Roma­ num 1 2 Deris ut Remunerator; juxta Scotum 3 Deus ut est haec essentia; juxta nonnullos Scotistas Deus ratione infiniti; juxta quosdam Thomistas Deus ut verus; et tandem juxta S. Thomam 4 et saniores ejus interpretes Deus sub ratione Deitatis. c) Quoad objectum formale quo sacrae theologiae est etiam aliqua di­ versitas opinionum inter auctores. Nonnulli rati sunt objectum formale quo remotum esse revelationem Dei, -proximum vero Ecclesiae propositionem s; alii tamen communius censent unicum objectum formale quo theologiae esse revelationem virtualem et mediatam. 6. Thesis I. Objectum materiale theologiae est Deus, et caetera omnia quae ad eum referuntur, primarium quidem Deus, caetera vero secundarium. Arg. Objectum materiale theologiae constituitur ex his omnibus quae a theologia attinguntur, primarium quidem ex iis quae per se, secundarium vero ex iis quae ratione primarii attinguntur. Sed theolo­ gia attingit primario Deum et secundario caetera omnia ratione Dei, ut ex dicendis patebit. Ergo. 7. Thesis II. Objectum formale «quod» theologiae est ipse Deus sub ratione deitatis. Arg. Objectum formale quod cujuslibet facultatis vel scientiae est illud, quod per se et ratione sui attingitur, et ratione cujus caetera co­ gnoscuntur, ut jam dictum est in statu quaestionis. Sed Deus per se et principaliter sub ratione deitatis et caetera omnia sub ratione Dei attin­ guntur a theologia. Ergo Deus sub ratione deitatis est objectum formale quod theologiae. Minor quoad i.am partem ex eo probatur, quod theologia sit cogni­ tio de Deo, cujus notitiam ut finem potissimum persequitur ®. Nomina autem formaliter, nisi aliqua exceptio adsignetur, sumi debent. Quoad 2.‘"n partem patet discurrendo per singula. Nam theologia agit primo de ipso Deo ejusque proprietatibus et attributis, tum abso­ lutis tum relativis, quae non sunt nisi ipse Deus; secundo de creaturis I Sent., Prolog., q. 5, n. 17 sq. I Seni., q. 3. I Sent., Prolog., q. 3. P. I. q. i, a. 7. Sirus Uvadano, O. P., Universa thomistica theologia, Syntagma 1, q. 1, a. 1, s». censet, objectum formale quo theologiae esse «descendentiain ab aliquo supernaturali, nimirum a fide, vel abstractionem a materia». “ Cfr. S. Thomas, I. p., q. I, a. 7, arg. sed contra. 1 2 3 4 6 ART. Π. QUOD SIT OBJECTUM THEOLOGIAE 15 in genere, quatenus ad Deum ut ad auctorem referuntur; tertio de crea­ turis intellectualibus in ordine ad Deum ut ad finem supernaturalem; et sic de caeteris cunctis, ut de gratia et virtutibus, quibus homo in Deum conducitur; de incarnatione, qua homo redimitur; de sacramen­ tis, quibus sanctificatur; ac de novissimis, quibus de conditione post mortem habenda edocetur; imo de ipso peccato in ordine ad Deum agit, quatenus peccatum contrarie relationem habet ad Deum, injuriam ei inferendo. Difficultatibus satisfit. 8. Obj. l.° Objectum formale quod cujuslibet scientiae debet conti­ nere sub se omnes veritates ac conclusiones illius scientiae. At Deus sub ratione deitatis non continet omnes veritates theologiae. Ergo. Major patet, quia nulla facultas extenditur ultra suum objectum formale. Minor vero probatur; quia in theologia agitur de pluribus, quae Deus non sunt. Resp.—Dist. Maj. Objectum formale quod, etc., debet continere sub se omnes veritates, virtute vel immediate, cone.; semper immediate, neg. Aliquae veritates quae objectum materiale secundarium scientiae constituunt, conti­ nentur virtute sub objecto ejus formali quod: et hoc sufficit, ut de illis vera cognitio scientifica habeatur; potest enim studiosus ex habita semel notitia principiorum scientiae, et adhibito syllogismo, in earum cognitionem deve­ nire. Hoc pacto sub Deo continentur virtute plures veritates theologicae, quae ad objectum materiale secundarium hujus facultatis pertinent, et per cognitionem Dei et principiorum fidei cognoscuntur *. Obj. 2. Omnia quae subsunt rationi sub qua theologiae, sunt objectum ejus formale quod. Sed plurima subsunt rationi sub qua theologiae, quae non sunt Deus sub ratione deitatis. Ergo non Deus solus sub ratione deitatis est objectum formale quod theologiae. Prob. Min. Nam omnia revelata subsunt rationi sub qua theologiae. Resp.—Neg. Maj. Quae subsunt, etc., sunt objectum formale quod theo­ logiae, si per se primo et ratione sui attingantur a theologia, non vero, si ratione alterius et per ordinem ad aliud percipiantur. Omnia autem, quae in revelatione continentur, subsunt quidem rationi sub qua, sed non per se et principaliter agit de illis theologia, sed secundario et per ordinem ad aliam rationem superiorem, nempe Deum; et idcirco non sunt objectum formale quod theologiae. 9. Thesis III. Objectum formale «quo» theologiae est divina re­ velatio, non quidem «formalis» et immediata, sed «virtualis» seu «mediata». I. Pro intelligentia hujus theseos accurate notandum est revela­ tionem in genere nihil aliud esse quam manifestationem veritatis igno­ tae, a Deo, sive per se sive per suos ministros, nobis factam. Hic revelatio paulo latius sumitur pro qualibet manifestatione ve­ ritatis, sive ignotae sive cognitae, a Deo hominibus facta. II. Revelatio sic latius accepta potest esse duplex, formalis et vir­ tualis. 1) Revelatio formalis est, qua Deus veritates in se ipsis, sive ex­ presse sive aequivalenter, manifestat, ut sunt omnes articuli fidei. Potest esse formalis explicita vel formalis implicita. Formalis explicita est, qua Deus aliquid in propriis terminis mani• tat, ut Verbum esse incarnatum. Formalis implicita dicitur, qua 1 A<1 rem S. Doctor: «Omnia alia (praeter Deum) quae determinantur in sacra ■i trina, comprehenduntur sub Deo, non ut partes vel species, vel accidentia, sed ut ordinata aliqualiter ad ipsum». I p., q. 1, a. 7, ad 2. 16 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA Deus aliquid, non in propriis terminis sed aequivalenter, in veritate explicite revelata docet, ut Christhm habere voluntatem humanam aequivalenter declaravit in revelatione Christus est homo; quod quidem fieri potest, ut definitum in definitione, relativum in correlativo, pars in toto, et singulare in universali1. 2) Revelatio virtualis est, qua Deus manifestat veritates non in se ipsis, nequidem aequivalenter, sed in alio, ut conclusiones in principiis, proprietates in essentia, et effectus in causa. In hoc distinguitur a revelatione formali implicita, quod non ma­ nifestat in se veritatem, sed solum in objecto formaliter revelato; dum revelatio formalis implicita attingit et manifestat in se suum objectum, adeo ut vi manifestationis Dei sine discursu proprie dicto possimus videre veritatem implicite revelatam, ut revelatio, quae nobis manife­ stat Christum fuisse verum hominem, declarat in se, ut partem in toto, Christum habuisse verum corpus. Accurate tamen praenotandum est ea, quae virtualiter manifestan­ tur in veritate formaliter revelata, esse duplicis generis: a) ut proprie­ tas metaphysica, non re sed ratione ratiocinata distincta ab ipsa veri­ tate revelata, et dicitur in ea esse per modum inclusi; et b) ut proprie­ tas physica, quae distinguitur re a veritate eam continente, et est in ea per modum connexi 1 2. 3) Unde veritates a Deo revelari dicuntur in quadruplici differentia: a) Aliae jormaliter explicite, quae in se ipsis propriis terminis re­ velatae sunt, ut Deum esse trinum, de quibus, si ob auctoritatem Dei revelantis post definitionem Ecclesiae credantur, est fides divina; si ex alio principio per lumen theologicum deducantur, est theologia. b) Aliae formaliter implicite, quae item in se ipsis, non quidem in propriis terminis sed aequivalenter, a Deo dicta sunt in explicite reve­ latis, ut definitum in definitione, relativum in correlativo, pars in toto, et singulare in universali; v. gr. Petrus contraxit peccatum originale, in universali: Omnes contraxerunt peccatum originale. Haec nonnisi ratione ratiocinantis distinguuntur ab explicité revelatis; et si, accedente de­ claratione Ecclesiae, credantur ob auctoritatem Dei revelantis, perti­ nent ad fidem; si ex altiori principio deducantur per demonstrationem, sunt conclusiones theologicae. c) Aliae virtualiter inclusive, quae a Deo manifestantur, non qui­ dem in se ipsis sed in formaliter revelatis, a quibus non re sed ratione ratiocinata distinguuntur; ut Christum esse radicaliter risibilem decla­ ratur in propositione Christus est homo. De his proprie est theologia 3. 1 Cfr. De fide, n. 355. 2 «Virtualiter autem, ait Mazzella, in veritate explicite revelata id contineri dicitur quod vel primo, licet realiter sit idem cum illa, formaliter tamen ab ea distinguitur... vel secundo quod nec realiter est idem cum explicite revelato, sed cum eo solum necessario connectitur; ita proprietates omnes physicae... virtualiter continentur in revelata essentia». De virtutibus infusis, n. 406. 3 Veritates tum formaliter implicite tum virtualiter inclusive revelatae non semel dicuntur implicite revelatae, quia revera ambae quodammodo continentur in veritatibus formaliter revelatis. Qui clarius eas exprimere vellet, deberet dicere alias esse formaliter implicite alias virtualiter implicite revelatas. 17 ART. It. QUOD SIT OBJECTUM THEOLOGIAE d) Aliae virtualiter connexive, quae non in se ipsis sed in formaliter revelatis manifestantur tanquam aliquid realiter quidem distinctum a revelatis, sed physice connexum cum eis, ut effectus physicus in sua causa. 4) Revelatio Dei formalis dicitur objectum formale quo fidei divi­ nae, et est immediata ratio adsentiendi veritatibus fidei. Revelatio ipsa manifestans ea, quae virtualiter in revelatis conti­ nentur, et influens in argumento theologico in conclusionem, simulque illustrans mentem theologi, dicitur virtualis et est objectum formale quo theologiae. Ipsamet igitur revelatio formalis, quae est ratio immediata adsen­ tiendi veritatibus revelatis et ab Ecclesia propositis, quatenus mediate manifestat proprietates necessarias rei revelatae et, mediante conse­ quentia, influit in conclusiones, est revelatio virtualis, et dicitur objectum formale quo theologiae. 10. Conclusio theologica. Ut in hac materia, quae est fundamentalis ratio totius theologiae, solida fundamenta jaciantur, operae pretium est declarare, quae sit conclusio rigorose theologica seu scientia theologica. Ad hoc animadvertendum est scientias semper esse de necessariis, perpetuis et immutabilibus, ita ut res aliter se habere non possint. Scientiae siquidem important demonstrationem et cognitionem certam ex causis, quae nonnisi in rebus necessariis haberi potestUnde theo­ logia, quae est vera scientia, versatur circa necessaria. Ex hoc principio facile colliguntur sequentia, quae semper prae oculis haberi oportet in theologicis disciplinis. 1) Articuli fidei formaliter explicite revelati, qui sunt prima prin­ cipia in scientia theologica, et dicuntur postulata simplicia, ubi ab Ec­ clesia proponuntur ut a Deo revelati, credendi sunt fide divina catho­ lica ob auctoritatem Dei revelantis, et ut tales defectu demonstrationis non sunt conclusiones theologicae nec scientia theologica. 2) Veritates formaliter implicite revelatae non distinguuntur a ve­ ritatibus formaliter explicite revelatis ratione ratiocinata, sed ratione tantum ratiocinante, et, cum educuntur a formaliter explicite revelatis atque in conclusionem deducuntur, admittunt demonstrationem sal­ tem apparentem non rigorosam, et in conclusione non habent rationem verae scientiae, sed potius fidei. Sit exemplum: Omnes homines contra­ xerunt peccatum originale. Sed Petrus est homo. Ergo Petrus contraxit peccatum originale. Cum minor hujus syllogismi implicite includatur in majori sicut singulare in universali, non deducitur proprie per demon­ strationem, sed tota apparens argumentatio reducitur ad explicatio­ nem terminorum. 1 «Ut haec (scientia), ait P. Marcellus a Puero Jesu, de facto in nobis geneictur, necesse est, ut illa (principia) transfundant suam certitudinem et evidentiam in conclusiones. Si ergo adsumantur principia, quae aut non continent necessario i onclusiones, ut non raro fit in theoriis, quae hypothesibus superstruuntur, aut non recte applicantur ad conclusionem, scientia non generatur, licet aliquando per accidens sit verum consequens vel legitima consequentia». Logica Major, n 519 (cd. 2). 2 18 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA 3) Veritates virtualiter inclusive in formaliter revelatis tanquam proprietates metaphysicae revelatae, constituunt proprie objectum theo­ logiae, et, cum ratione eruuntur a praemissis revelatis, et per legitimam consequentiam deducuntur in conclusiones, constituunt conclusiones vere et proprie theologicas, quia sunt necessariae et important legitimam demonstrationem. Exemplo rem illustremus: Deus est ipsum esse sub­ sistens, juxta illud Exodi: Ego sum qui sum. Sed ens quod est ipsum esse subsistens oportet esse simplex, bonum, immensum, immutabile, aeternum, infinitum, etc. Ergo Deus est simplex, bonus, immensus, immutabilis, aeternus, infinitus, etc. Hinc vides, quomodo simplicitas, bonitas, im­ mensitas, immutabilitas, aeternitas, infinitude, etc., quae sunt proprie­ tates et attributa Dei, virtualiter tantum seu ratione ratiocinata inter se et ab essentia divina distincta, et virtualiter tanquam proprietates metaphysicae revelatae in essentia, per legitimam consequentiam dedu­ cantur in conclusiones, et constituant totidem conclusiones proprie theologicas. Nihil refert ad rem. si ipsae vicissim proprietates a Deo revelentur formaliter explicite, ut non raro contingit, quia in eo casu, ubi accedit propositio Ecclesiae, possunt esse, ut dicetur inferius, a) objectum fi­ dei, cui adsentiendum erit immediate ob auctoritatem Dei revelantis, et b) objectum theologiae, cui adsentimus per adsensum theologicum. 4) Veritates tandem physice connexae cum veritatibus formaliter revelatis, ut sunt effectus physici in suis causis et proprietates physi­ cae in essentia, cum non sint de necessariis et immutabilibus, nequeunt esse proprie objectum theologiae, et revelatio virtualis earum in ex­ plicite revelatis non est proprie ratio formalis sub qua theologiae. Quare, argumentum, in quo ex praemissis revelatis eruuntur et de­ ducuntur in conclusionem proprietates physicae connexae cum formaliter revelatis, non est proprie demonstratio nec scientia theologica, quia non est de necessariis. Et conclusio ita deducta, quamvis per accidens sit vera, non potest dici proprie scientifica nec rigorose theologica. Ut recte animadvertit cl. Marin1, nequeunt adduci exempla reve­ lationis virtualis connexae circa attributa Dei, inter quae non datur distinctio realis. Adducemus exemplum ex materia Eucharistiae: Post consecrationem panis et vini remanent in Eucharistia vera accidentia. Sed accidentia inhaerent subjecto. Ergo decidentia eucharistica inhaerent sub­ jecto. Minor hujus argumenti exprimit proprietatem physice connexam ac idcirco contingentem et realiter distinctam a veritate majoris, et cum actione Dei suspendatur lex physica, fallit veritas in conclusione. 11. Revelatio Dei potest dupliciter considerari, ut recte animad­ vertunt Banez, et novissime Marin 1 2: a) «ut est actio Dei in ipso Deo exsistens» 3 cui respondet infundere lumen (Cajetanus): b) ut importat effectum, «quem Deus relevans efficit in nobis, quo formaliter fit nobis 1 La evoluciôn homogenea del dogma catôlico, η. ti6. 2 Banez, in I p., q. i, a. 3, conci. 2; Marin, La evoluciôn homogenea del dogma catôlico, η. 114. 3 Banez, in I p., q. 1, a. 3, concl. 2. ART. It. QUOD SIT OBJECTUM THEOLOGIAE IQ aliquid manifestum seu revelatum»J; et est quid objectivum seu ipsum objectum revelatum, illuminans mentem hominis. Et hoc sensu est objectum formale quo theologiae 1 2. Dicimus autem revelationem Dei, quatenus attingit in objecto for­ maliter revelato proprietates et attributa in eo virtualiter inclusive contenta et efficit in nobis aliquid manifestum, esse revelationem virtualem, et cum influit in conclusiones, esse objectum formale quo seu rationem sub qua theologiae 3. His ita praelibatis, facilis est probatio conclusionis. Arg. I. Ex auctoritate theologorum. S. Thomas ait: «Sacra doctri­ na... una exsistens, se extendit ad ea quae pertinent ad diversas scien­ tias philosophicas propter rationem formalem, quam in diversis attendit: scilicet, prout sunt divino lumine cognoscibilia» 4. Capreolus: «Divina revelatio est formalis ratio qua objecti theologiae» 5. Cafetanus: «Lumen divinum absolute est per se ratio formalis hujus notitiae, in quantum scientifica est» 6* . Banez: «Nihil aliud est ratio formalis sub qua objecti theologiae vel fidei, quam ipsum lumen aut effectus formalis luminis, quod Deus infundit in nobis, ut per illud immediate adsentiamus prin­ cipiis, mediate vero conclusionibus inde deductis» ~. Arg. II. Ex ratione. Objectum formale quo seu ratio formalis sub qua cujuslibet scientiae est id, quo mediante res cognoscitur. Omnia autem, de quibus agit theologia, cognoscuntur mediante revelatione, quatenus ea tanquam proprietates metaphysicae virtualiter inclusive contenta in veritatibus formaliter revelatis, lumine theologico per re­ velationem illustrato educuntur ex praemissis et deducuntur in conclu­ siones. Ergo. Theologia igitur, quae est media inter fidem et metaphysicam, ha­ bet rationem sub qua ab illis distinctam. Ratio sub qua fidei est aucto­ ritas Dei revelantis; theologiae vero revelatio virtualis, quatenus in exercitio demonstrationi et rigorosae illationi subjicitur et adsensum postulat theologicum propter demonstrationem; metaphysicae tandem interna veritatis manifestatio. Dices. S. Thomas docet omnia in sacra doctrina pertractari sub ra­ tione Dei8. Ergo Deus ipse est objectum formale quo theologiae. Resp. S. Thomas ibi agit de objecto formali quod, theologiae, ex quo et ratione formali sub qua constituitur objectum attributionis, quod unitatem et speciem tribuit scientiae. S. Thomas, ut designaret sub­ jectum theologiae, recte dixit omnia pertractari in sacra doctrina sub ratione Dei. 1 Banez, in I p., q, i, a. 3, conci. 2. 2 «Lumen divinae revelationis, ait Capreolus, est formalis ratio cognoscendi omnia in theologia tradita». In I Seni., prol., q. 4, conci. 6. Cfr. Cajetanus, In I p., q. i, a. 2, «Secundum est». 3 Cfr. Banez, In I p., q. i, a. 3. 1 I p., q. i, a. 4. 6 In I Sent., Prol., q. 4, conci. 6. «Ex quibus». ° In I p., q. i, a. 2 et 3. ’ In I p., q. i, a. 3, conci. 2. ’ I p.. q. I, a. 7. 20 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA ARTICULUS III UTRUM ET QUOMODO THEOLOGIA SIT NECESSARIA 12. Status quaestionis. 1) In praesenti rerum tempestate, qua in­ creduli et rationalistae omnia revelationis jura proterere conantur, haec quaestio magni facienda videtur, et ideo quam diligentissime diluci­ danda. Primam quaestionem Summae Theologicae inscripsit Angelicus Do­ ctor De Sacra doctrina, et quaesivit Utrum sit necessarium praeter phi­ losophicas 12 disciplinas aliam doctrinam haberi; et solida argumentatio­ ne, quam sumus statim exhibituri, respondit affirmative. Sed discre­ pantia orta est inter Commentatores super intelligentia hujus doctrinae, quam ostendit S. Thomas esse necessariam. Nonnulli volunt S. Thomam nomine sacrae doctrinae intellexisse fidem. Sic aliqui supresso no­ mine apud auctores. Quia, ajunt, S. Doctor loquitur de doctrina, quae est necessaria ad salutem. Sola autem doctrina fidei, non theologia, est necessaria ad salutem. Alii vero S. Doctorem praescindere dicunt a fide et theologia, et agere de sacra doctrina, in quantum est cognitio a Deo formaliter vel virtualiter revelata, abstrahendo a ratione crediti et sciti. Ita Cajetanus et Buonpensière 3. Alii dicunt esse totum aggregatum ex fide et habitu theologico; ita Dominicus a SSma. Trinitate 4, etc. Alii denique rati sunt S. Thomam egisse de disciplina theologica pro­ prie dicta, in quantum distinguitur a fide. Quorum ratio est, quia tam in prologo quam in articulis sequentibus locutus est de doctrina, quae per adsensum presse theologicum habetur; et minime exsistimandum est Angelicum Doctorem in eadem quaestione et sub eodem titulo di­ versas materias tractare voluisse. Ita Banez56, Vazquez ®, Joannes a S. Thoma 7, Billuart 8* , et alii. Quidquid sit de hac controversia, de necessitate theologiae stricte sumptae movendam in praesenti putavimus questionem, de necessitate fidei suo loco acturi. 2) Porro necessarium dicitur aliquid dupliciter, absolute et hypo­ thetice seu ex suppositione 8. Necessarium absolute definitum est a Phi­ losopho, Quod aliter se habere non potest10. Sumitur ex principiis essen­ tialibus et causis intrinsecis rei. Sic necessarium est Deum esse, circu­ lum esse rotundum, triangulum habere tres angulos duobus rectis 1 2 3 4 6 6 7 8 ° 10 I p., q. i, a. i. AI. Physicas. Cajetanus, Comm. in I p., q. i, a. I; Buonpensière, in I p., q. i, a. i. Bibi, theol., lib. i, sect, i, c. i. In I p., q. i, a. i. In I p., q. i, a. I, «Adnotationes». Quaesi, prooem., disp. 2, a. 1. Disseri. prooem., a. 2. S. Thomas, I p., q. 19, a. 3. Metaphysicor., lib. 4, c. 5. ART. HI. DE NECESSITATE THEOLOGIAE 21 aequales. Necessarium ex suppositione dicitur quod est determinatum ad unum a causis extrinsecis, efficiente nempe et fine, sicut sagitta neces­ sario tendit in altum, quando mittitur a sagittario, et cibus est neces­ sarius ad vitam. Ad praesens quod attinet, meminisse sufficiat necesarii ex supposi­ tione in ordine ad finis consecutionem, ut gratia est necessaria ad sa­ lutem. Necessarium ex suppositione pro fine consequendo est iterum du­ plex. Aliud dicitur necessarium simpliciter (alii dicunt physice) 1 et est id, sine quo finis nullatenus haberi potest, ut cibus necessarius est ad vitam, oculus ad visum, gratia ad salutem. Aliud est necessarium se­ cundum quid vel moraliter, ita tamen ut id, sine quo finis valde diffi­ culter aut imperfecte obtineri potest, necessarium moraliter dicatur, ut scientia est necessaria ad vitam socialem; id vero sine quo potest qui­ dem, sed non ita facile, finis haberi, necessarium secundum quid audiat; hoc sensu equus aut currus est necessarius ad iter. Ex quo patet neces­ sarium moraliter majorem necessitatem innuere quam necessarium se­ cundum quid, licet a quibusdam promiscue usurpentur 12. 3) Praenotandum est etiam posse aliquid considerari necessarium hominibus, vel distributive pro omnibus et singulis, ut baptismus ad salutem; vel collective pro tota communitate, sicut matrimonium est ne­ cessarium in societate. 4) fn hac quaestione prae oculis haberi debet alia esse in theolo­ gica disciplina, quae captum hominis penitus excedunt, ut mysterium SSmae. Trinitatis; et eorum notitia per solam Dei revelationem habe­ tur; alia vero, quae possunt quidem lumine naturali cognosci, sed de facto a Deo revelata cernuntur, ut exsistentia Dei. Diversimode autem, ut liquet, loquendum est de his diversis objectis quoad necessitatem theologiae, quae ratione principiorum revelationem supponit. 5) Potest sermo institui de necessitate theologiae in genere, prout cognitionem Dei et aliarum rerum ex principiis fidei illatam denotat, vel in particulari, prout hac vel illa methodo in scholis tradi consuevit, juxta datas de ea partitiones. 6) Ad duos fines potest ordinari theologia: 1) ad veritatum cogni­ tionem, 2) ad salutem aeternam consequendam. Et pro his finibus con­ sequendis diversa oritur necessitas theologiae. 13. Errores. Rationalistae et Traditionalistae ex opposito respondent quaestioni. Illi, vires naturales hominis supra modum exaggerantes statue­ runt «rationem principem normam ac unicum medium esse, quo adsequi possit supernaturalium veritatum... cognitio» 3. Hi vero e contra, ingenium humanum plus aequo deprimentes, ad cognitionem etiam rerum naturalium revelatione opus esse dixerunt. A longiori horum errorum expositione abstinemus, quia de utroque, cum 1 S. Thomas, III p., q. 65, a. 4, necessarium absolute et simpliciter promiscue usurpat. 2 Vide Complutenses, Log., disp. I, prooem., q. 7. 2 Cfr. Breve Gregorii XVI damnans opera Georgii Hermes, 26 Sept. 1835, Donz-Bannw., 1619. 22 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA agendum erit de possibilitate et necessitate revelationis, iterum sermo re­ dibit. Interim placeat heic veram de necessitate theologiae doctrinam juxta modo datas explicationes variis thesibus exponere. 14. THESIS I. Theologia est «simpliciter» necessaria ad cognitio­ nem plurimarum veritatum, quae ad Deum referuntur et in dogmate catholico virtualiter continentur; necessaria vero «secundum quid» ad co­ gnitionem veritatum, quae ratione humana investigari queunt. Prob. l.a pars. Arg. Veritates theologicae ita connectuntur cum principiis fidei et dogmate catholico, ut sine discursu theologico ex eis inferri et co­ gnosci nequeantT Theologia ergo est simpliciter necessaria ad cogni­ tionem plurium veritatum, quae in principiis supernaturalibus fidei continentur. Prob. 2.a pars. Arg. «Quia veritas, ait S. Thomas 12, de Deo per rationem inve­ stigata, a paucis, et post longum tempus, et cum admixtione multorum errorum homini proveniret». Quod egregie exponitur ab eodem S. Doctore his verbis: A. A paucis. «Unum est quod paucis hominibus Dei cognitio inesset. A fructu enim studiosae inquisitionis, qui est veritatis inventio, plurimi impe­ diuntur tribus de causis. 1) »Quidam siquidem (impediuntur) propter complexionis indispositionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad sciendum. Unde nullo studio ad hoc pertingere possent, ut summum gradum humanae cognitionis attingerent, qui in cognoscendo Deum consistit. 2) »Quidam vero impediuntur necessitate rei familiaris. Oportet enim esse inter homines aliquos, qui temporalibus administrandis in­ sistant, qui tantum tempus in otio contemplativae inquisitionis non pos­ sent expendere, ut summum fastigium humanae inquisitionis pertinge­ rent, scilicet Dei cognitionem. 3) »Quidam autem impediuntur pigritia; ad cognitionem enim eo­ rum, quae de Deo ratio investigare potest, multa praecognoscere opor­ tet, quum feré totius philosophiae consideratio ad Dei cognitionem ordinetur. »Sic ergo nonnisi cum magno labore studii ad praedictae veritatis inquisitionem perveniri potest; quem quidem laborem pauci subire vo­ lunt pro amore scientiae...» B. Post longum tempus. «Illi, qui ad praedictae veritatis cognitionem vel inventionem per­ venirent, vix post longum tempus pertingerent. 1 Hujusmodi sunt veritates quae a moralistis et mysticis de Deo investigantur. 2 t p., q. i, a. i. ART. III. DE NECESSITATE THEOLOGIAE 23 1) »Tum propter hujusmodi veritatis profunditatem, ad quam ca­ piendam per viam rationis, nonnisi post longum exercitium intellectus humanus idoneus invenitur. 2) »Tum etiam propter multa, quae praeexiguntur, ut dictum est. 3) »Tum propter hoc quod tempore juventutis, dum diversis mo­ tibus passionum anima fluctuat, non est apta ad tam altae veritatis cognitionem; sed in quiescendo fit -prudens et sciens, ut dicitur in VII Physic, text. 20.» Manifestum est ergo, quod «Dei cognitio, quae homines maxime per­ fectos et bonos facit, nonnisi quibusdam paucis et his paucis etiam post temporis longitudinem proveniret». C. Cum admixtione multorum errorum. Et quidem cum admixtione plurium errorum hujusmodi cognitio pro­ veniret illis paucis hominibus. 1) Etenim «investigationi rationis humanae plerumque falsitas ad­ miscetur propter debilitatem intellectus nostri in judicando et phan­ tasmatum permixtionem...» 2) «Inter multa etiam vera, quae demonstrantur, immiscetur ali­ quando aliquid falsum, quod non demonstratur, sed aliqua probabili vel sophistica ratione adseritur, quae interdum demonstratio reputa­ tur» l. Ex his facile deduces theologiam revelationi innixam ese necessa­ riam secundum quid ad ea etiam cognoscenda, quae ratio humana in­ vestigare potest. 15. Thesis II. Theologia in se generaliter spectata, prout abstrahit a methodo et ordine quibus hodie in scholis tradi solet, est, attenta Dei ordinaria providentia 1) Ecclesiae «collective» sumptae «simpliciter» ne­ cessaria, ut suum finem obtineat Ecclesia. 2) Singulis vero hominibus non «simpliciter» sed «secundum quid» necessaria ad salutem. Prob. l.a pars. Arg. I. Veritatem hujus propositionis ita passim sacrae paginae te­ stantur, ut nihil videantur clarius confirmare voluisse. Sic S. Paulus ajebat: Oportet Episcopum... esse... amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere 2. Quo loco certissime ostenditur aliquos, saltem Episcopos, oportere esse in Ecclesia sanae doctrinae peritos, qui, ut verbis utamur Dominici a SSma. Trinitate, «per scientiam et sapien­ tiam et interpretationem sacrarum litterarum et exactam notitiam my­ steriorum fidei instructi (sint) ad docendum et erudiendum alios» 3. Unde ad Ephesios dicitur Christum instituisse Doctores in Ecclesia, ut non corrueret ejus fides. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores et Doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem cor­ 1 Contra Gentiles, lib. 1, c. 4. Cfr. S. Thom., II-II, q. 2, a. 4. a TU. i, 7-9. 8 Bibi, thcol., lib. 1, sect. 1, c. 3; «Assertio sic». 24 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA poris Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in asttdia ad circumventionem erroris x. Unde S. Hi­ larius ait: «Fidem non nudam Apostolus atque inopem rationis reli­ quit: quae, quamvis potissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum refugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem» 12. Necessaria ergo est in Ecclesia aliqua disciplina, qua Pastores et Doctores penitus edocti possint alios erudire et thesauros sapientiae ab­ sconditos fidelibus ostendere, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae 3. Haec autem doctrina est proculdubio theologia, de qua loquimur. Ergo theologia dicenda est simplici­ ter necessaria ad conservationem fidei et salutem animarum. Hinc apo­ stoli, quibus profunda rerum divinarum notitia sive theologia tradita fuit abundanter, docendi munus acceperunt a Domino, qui dixit illis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium, etc. 4, et Paulus non sapientiam hujus mundi, sed, quae a Deo donata sunt ei, loqueba­ tur, ut ipsemet testatur 56. Arg. II. SS. Patres luculenter ostendunt necessitatem theologiae in Ecclesia Dei, non tantum ut altissima divinae sapientiae arcana possint homines investigare et sana doctrina imbuti viam salutis tuto pede prosequi, verum etiam ut robustiores effecti fidem catholicam va­ leant ab hostium telis defendere ac tueri. Quare S. Augustinus theo­ logiam vocat eam doctrinam qua «fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur» ®. Et ite­ rum Doctores theologos, ut erant Episcopi quos nominat, Ecclesiae plantatores, 'rigatores, aedificatores, pastores et nutritores appellare non erubuit 7. Ut autem fides valeat ab incursibus et impugnationibus hae­ reticorum et incredulorum defendi, theologia est in Ecclesia simpliciter necessaria. Quomodo enim Pastores potuissent contra haereses in saecu­ lorum serie obortas dogmata tueri, impiorum sophismata detegere, po­ pulorum fidem servare? Sane defensio fidei Christianae accuratam exi­ git theologiae tractationem, ita ut sint in Ecclesia non tantum qui my­ steria et dogmata pie profiteantur, verum etiam qui, per Scripturarum et traditionis studium doctrinam revelatam addiscentes, eruant inde ar­ gumenta ad veritates defendendas et fidei integritatem servandam. In­ tegritas autem fidei est necessaria simpliciter ad salutem. Ergo nemini 1 Ephes., 4, 11-14. 2 De Trinitate, lib. 12, n. 20; ML 10, 445. 3 Ephes., 4, 14. 4 Marc., 16, 15. 6 I Cor., 2, 6-8. 6 De Trinit., lib. 14, c. 1, n. 3; ML 42, 1037. S. Augustinus hie loquitur de scientia vere theologica, ut patet ex contextu. Agit enim de cognitione rerum humanarum in ordine ad Deum, de ea scilicet doctrina qua scitur, quomodo fides opituletur piis et contra impios defendatur. Unde S. Thomas, p. I, q. 1, a. 2, hunc locum de scientia theologica interpretatur. ’ Contra Julianum, lib. 2, n. 37; MI. 44, 700. ART. III. DE NECESSITATE THEOLOGIAE 25 dubium, quin, providentia Dei ordinaria, sit theologia Ecclesiae simpli­ citer necessaria. 16. Dices. Omnes ac singuli homines uberem a Domino accipiunt doctrinam, quin opus sit in Ecclesia Doctoribus ac Magistris, qui theolo­ giam edoceant, juxta illud Isaiae: Ponam... universos filios tuos doctos a Domino 1; et juxta illud Joannis: Erunt omnes docibiles Dei 1 2. Resp. In laudatis locis sermonem esse de doctrina seu theologia imper­ fecta et elementari, quae non sufficit ad fidei in Ecclesia defensionem ac conservationem, et salutis aeternae animarum in societate religiosa conse­ cutionem. Cum enim in Lege Veteri per Prophetas et in Novo Testamento per Christum Dominum fidei elementis homines instruerentur, poterant ipsi quasdam de Deo conclusiones deducere et theologiae imperfectam notitiam comparare, et ideo dicuntur a Domino doceri. Sed praeter hoc oportet ma­ gisterium doctrinae esse in Ecclesia ad peritiorem aliarum quaestionum per­ tractationem et ampliorem fidelium instructionem. Prob. 2.a pars. 17. Arg. Non omnes in Ecclesia acceperunt munus alios docend aut fidem defendendi, sed sunt nonnulli, qui sibimet ipsis attendentes missionem a Deo acceptam sat superque adimplere dicuntur. Unde Apostolus docet non esse omnes Doctores, dicens: Numquid omnes Apo­ stoli? Numquid omnes Prophetae? Numquid omnes Doctores? 3. Huc facit quod egregie S. Augustinus de theologia ait: «qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum. Aliud est enim scire tantummodo, quid homo credere debeat..., aliud autem scire, quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defen­ datur» 4. Est tamen theologia omnibus necessaria secundum quid seu maxime utilis, tum ad mores componendos, tum ad hostes propriae fidei re­ darguendos, tum denique ad salutem aeternam consequendam. Quo enim pleniores acceperit quisque de Deo rebusque divinis illustrationes et haustus, tanto feliciores facturus est proculdubio in via perfectionis progressus. Hinc merito docet Baconus «parum philosophiae naturalis homines inclinare in atheismum, at altiorem scientiam eos ad religio­ nem circumagere»5. 18. Thesis III. Theologia scholastica quoad methodum accura­ tiorem, qua ex quibusdam retroactis saeculis tradi consuevit, non est quidem Ecclesiae «simpliciter» necessaria, bene tamen perquam «utilis». 1) Ante probationem hujus theseos notandum est theologiam ali­ quam, ut scientia est, in Ecclesia semper exstitisse, eaque Christum Dominum et Apostolos contra incredulos et subortas tunc haereses non semel usos fuisse, ut constat ex diversis Sacrae Scripturae pagi­ nis. Quem usum a Christo et Sanctis Apostolis jure haereditario acce­ 1 2 3 4 3 Is., 54, 12-13. Joan., 6, 45. I Cor., 12, 29. De Trinit., lib. 14, c. 1, n. 3; ML 42. 1037. Sermones fideles, 16. 26 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA ptum SS. Patres retinuerunt, imo et in suis cum haereticis controver­ siis supra modum propagarunt, ut legenti eorum opera luce meridiana clarius patebit. In primis tamen Ecclesiae saeculis theologia fusa po­ tius oratione et forma magis oratoria, quam subtili disserendi arte, re­ gulis dialecticae accommodata, tradebatur. SS. Patres non integros tractatus theologicos nec materias proposito sibi ordine scripsere, sed doctrinam solidam ac vere theologicam ex Scripturis et aliis hujus di­ sciplinae fontibus mutuatam, ubi occasio se obtulerit, tradidere. Ideoque Patres antiqui theologiam dogmatico-positivam, quae in expo­ nendis et vindicandis fidei mysteriis tota sistit, adepti sunt et docuerunt. At saeculo vni 5. Joannes Damascenus, scriptis De fide Orthodoxa egregiis libris quatuor, ampliorem mysteriorum intelligentiam, illustra­ tionem, et. quantum fas erat, penetrationem quaesivit; idque specia­ li methodo juxta regulas artis syllogisticae. Unde jure creditur theo­ logiae scholasticae parens, saltem quoad ejus accuratiorem formam. Licet enim aliqui ut auctor librorum De Caelesti Hierarchia, De Eccle­ siastica Hierarchia, De Divinis Nominibus et De Mystica theologia, qui gratis ab aliquibus tribuuntur S. Dionysio Areopagitae *, Isidorus hispalensis in libris Sententiarum, et Tajon Caesaraugustanus in libris pariter Sententiarum, prima theologiae scholasticae jecerint fundamenta, nemo tamen, quod sciamus, ante saeculum vni eam satis coluisse dicen­ dus est. Hanc igitur theologiam, felicissimis sub auspiciis S. Joannis Damasceni ortani, S. Anselmus saeculo xi, et Petrus Lombardus, Pa­ risiorum Episcopus, Magister Sententiarum vulgo nominatus, saecu­ lo xii professi sunt; S. Thomas saeculo xm perfecit, et post ipsum praestantissimi quique Doctores in magnam Ecclesiae utilitatem prose­ cuti sunt, ac tandem Leo XIII saeculo proxime elapso restaurandam curavit. Ejus munera sunt, ut jam ex dictis patet, omnia fidei dogmata, expensis Sacrarum Scripturarum testimoniis, traditionis documentis, et SS. Patrum effatis, ac comparatis undique veritatum inter se innu­ meris relationibus, dilucidare, illustrare, et, quantum rei difficultas pa­ titur, demonstrare, adversariorum effugia praecludere, et, omnibus ad trutinam sub regulis dialectices revocatis, argumentorum vim aut de­ bilitatem pandere. Unde Gener differentiam inter theologiam positivam et scholasticam optime statuit dicens: «illa fidem gignit, haec ipsam nutrit, roborat, illustrat, amplificat; efficit illa ut credas, haec ut, quae credis, capias ac lubentius teneas» 12. Scholastica a conclusionibus positi­ vae, sicut diximus, tanquam a principiis progrediens, statum quae­ stionis imprimis aperit, vera a falsis secernit, opiniones Doctorum, si quae sint, refert, et postea doctrinam seu thesim statuit, quam omni genere argumentorum strenue probat, roborat atque confirmat, cum aliis doctrinae capitibus comparat, corollaria deducit, et contrarie sen­ tientium argumenta proponit ac solvit. 1 Cfr Wouiers, Hist. Eccl., epoch, i, n. 54. Hurter, Nomenclator litterarius, t. i, nn. 256-257. 2 Thcol. dogm.-schol,, vol. 1, Prodrom. 1, c. 2, n. 7. ART. IU. DE NECESSITATE THEOLOGIAE 27 2) Omnes fidei catholicae hostes, cum suas imposturas ac fraudes cernerent per theologiam scholasticam omnino detegi, ortum ejus aegre tulerunt, ipsam postea Novatores saeculi xvi innumeris conviciis in­ sectati sunt, et hodierni naturalistae et rationalistae in ludibria vertunt. Contumeliae praesertim Novatorum et irrisiones philosophorum quo­ rumdam recentiorum eo magis oblectant animum, risumque movent, quo absurdiores sint et audaciores. Wicleff adserit Universitates, studia, collegia, graduationes et magisteria in eisdem, esse vana gentilitate intro­ ducta, et tantum prodesse Ecclesiae, sicut prodest diabolus. Consequenter Collegia et universitates appellat Castra Caimitica *. Lutherus suadet «ut adolescens vitet philosophiam et theologiam scholasticam ut mortem animae suae» 1 2. Item facultates theologiae Parisiensem et Lovaniensem vocavit lupanaria ac meretrices procacissimas, sorores Sodomae et Gomorrae 3. Adseruit theologiam scholasticam esse ignorantiam ve­ ritatis et inanem fallaciam 4. Et iterum Academias vocavit Antichristi lupanaria, et S. Thomam phialam irae Dei. Melancthon quoque, theolo­ giam scholasticam ajebat esse profanam, Parisiis natam, obscuravisse Evangelium fidemque exstinxisse 5*. Demum Calvinus Scholasticos ap­ pellat asinos cornutos, bestias bipedes et sophistas; adséritque quod tota Papatus theologia immane sit chaos et horribilis labyrinthus, quia (scho­ lastici), neglecto Christo, sibi insanis et ventosis speculationibus indulgent. Quid plura? Refert Dominicus a SSma. Trinitate ° ex Surio 7 haereticos Wittemburgenses «theologiae scholasticae libros feretro inclusos instar funeris ad mediam urbis plateam detulisse, sequentibus ministris offi­ ciumque defunctorum per ludibrium canentibus, tandemque in ardentem rogum projecisse». Huc tetigit insania, ni dicamus rabies, Reformatorum. Non minus audaces exsistunt hodierni scientiarum naturalium cul­ tores qui theologiam, signanter scholasticam, ludibrio habent, velut an­ tiquorum paradoxam rejiciunt et ab omnibus ablegandam docent. His dictis: Prob. l.a pars. 19. Arg. Theologia scholastica quoad formam disserendi et accu­ ratiorem methodum, qua hodie traditur, ignota fuit ab antiquis, quippe quae saeculo vni in mundum prodiit; et nihilominus Ecclesia incolu­ mis servata et mirum in modum propagata fuit. Ergo theologia scho­ lastica non est Ecclesiae simpliciter necessaria. Prob. 2.a pars. Arg. I. Enixe commendant SS. Patres usum dialecticae in theo­ logia. S. Augustinus «disputationis disciplina, inquit, ad omnia genera quaestionum, quae in litteris sanctis sunt, penetranda et dissolvenda, 1 nore.·. 2 8 1 6 • 7 Ex litteris verbi Caim, quibus Carmelitas, Augustinianos, Jacobitas et Mi­ significari contendebat. Vid. Waldensis (Thom.), t. 1, lib. 2, art. 3, c. 69. Lutheriana Confutatio Rationis Latomianae, § «Sed haec est». De abrog. Missa priv., «Finge» et «Parum vero». Lutheriana Confutatio Rationis Latomianae, § «Sed haec est». A polog. contr. Parisiennes, «Quamquam». Bibi, theol., lib. J, sect. 1, c. 3. Append ad Nauclerum, ann. 1520. 28 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA plurimum valet; tantum ibi cavenda est libido rixandi et puerilis quae­ dam ostentatio decipiendi adversarium»x. Apposite ad hanc rem Mel­ chior Canus ait: «rationem si a theologia submoveas, theologia ipsa et rem amittet et nomen» 1 23. Arg. II. Aliud irrefutabile argumentum petitur a Concilio Constantiensi, quod errorem Wicleffi circa Universitates, studia, collegia et eorum magisterium damnavit ac proscripsit s. Arg. III. Ex Ecclesiae commendationibus. Ex quo enim orta est theologia scholastica, summis eam laudibus commendatam voluere Sum­ mi Pontifices. Jam olim Alexander IV Alexandrum Alensem, qui scho­ lasticam profitebatur, praecepit, ut Summam Theologiae (scholastica utique forma) scriberet4. Honorius III5 ordinavit, ut ad theologiae professionis studium aliqui destinarentur. Et Gregorius IX 6*Achdemiam Parisiensem, quae instaurandis studiis scholasticis operam dabat, encomiis ac laudibus celebravit. Unde Sixtus V merito haec scripsit: Quanto igitur magis illi (haeretici) hanc munitissimam scholasticae theo­ logiae arcem oppugnare et evertere conantur, tanto magis nos decet hoc invictum fidei propugnaculum defendere et haereditatem patrum nostro­ rum conservare ac tueri1. Sed praecipue nostris temporibus Leo XIII pro restauranda theologia scholastica juxta miram Angelici Doctoris doctrinam plurimum adlaboravit 8. Jure ergo damnata est a Pio IX in Syllabo sequens propositio: Methodus et principia, quibus antiqui Doctores scholastici theologiam ex­ coluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt 9. Arg. IV. Ratione. In dilucidandis quaestionibus oportet maxime, ut adversariorum subterfugia detegantur, vis argumentorum ex utra­ que parte militantium clare perspiciatur, et falsitates forte latentes omnino patefiant. Veritas enim non odit lucem. Manifestum est autem confusionem et obscuritatem imo et falsitatem facilius in forma oratoria ac expositiva quam in argumentatione syllogistica delitescere; et melius per theologiam scholasticam, quae rem definit, dividit, et paucis pro­ positionibus complectitur, obscura declarari et sophismatum effugia detegi. Ergo theologia scholastica est Ecclesiae perquam utilis ad fidem catholicam incolumem servandam, hostium incursiones superandas, et salutem animarum adipiscendam. Unde Arnobius quidam, tempore S. Leonis Papae, haeretico in disputatione dicenti: Cesset ars dialectica, respondit: Ars dialectica in rebus obscuris ingreditur, ut videatur esse verum, quod verum est. 1 De Doctr. christ., lib. 2, c. 31; ML 34, 58. 2 De Locis, lib. 9, c. 4. 3 Sess. VIII, prop. 29; Labbè, 12, p. 46. 4 Denitie, Chartularium Universitatis parisiensis, I, p. 328 sq. 5 Cap. Stiper Specula Domini, Denifle, Chartularium Univ., p. I, 90 sq. 6 Epist. ad Magistros et studiosos Paris; Denifle, t. I, p. 114 sqq. ’ Bulla Doctoratus S Bonaventurae, § 10. 3 Cfr. Encyclica Aeterni Patris (Acta S. Sedis, vol. 12, p. 97 sqq.) et alia ejusdem Pontificis documenta. Tanta est Angelici Doctoris in argumentatione vis, ut Buccems exclamasse dicatur: Tolle Thomam et dissipabo Ecclesiam. ’ Syllab., n. 13; Donz-Bannw., 1713. ART. HI. DE NECESSITATE THEOLOGIAE 29 Difficultatibus satisfit. 20. Plura congerunt haeretici contra theologiam scholasticam quae, utpote ex odio eorum et rabie orta, vix refutatione indigent. Principaliora tamen breviter dissipanda sunt. Obj. l.° Veteres SS. Patres nunquam theologia scholastica usi sunt, et nihilominus egregie fidem catholicam tuiti fuere, et per omnes fere mundi plagas propagarunt. E contra vero, ex quo orta est theologia scholastica, plures a fide defecerunt, et propagatio fidei catholicae penitus detenta fuit. Resp,—Dist. primam objectionis partem; Veteres SS. Patres nunquam usi sunt theologia scholastica quoad methodum rigorosam, qua a praestantissimis Doctoribus invecta est; transeat; quoad substantiam, neg. Dupliciter enim theologia scholastica potest considerari. i.° Secundum se vel quoad substantiam, prout ex principiis revelatis logice arguit ad conclusiones pro­ bandas, abstractione facta ab hac vel illa methodo. 2.° Quoad statum perfe­ ctiorem vel accuratiorem methodum, qua praestantissimi quique Doctores eam excoluerunt. Primo sensu theologia scholastica semper viguit in Eccle­ sia, et SS. Patres eam in fidei defensione ac propagatione utiliter adhibuere. Hac de causa ejus utilitatem ex Sanctis Patribus luculenter probavimus. Imo et secundo sensu SS. Patres illam proculdubio adumbravere, ut constat ex locis superius citatis; sed quia non perfecte, ut posterioribus saeculis, eam excoluerunt, ideo orta dicitur saeculo vm, cum nempe ad accuratiorem formam redacta est. Ad 2.an’ partem negandum omnino est fidem catholicam, ex quo theo­ logia scholastica orta est, in Ecclesia defecisse aut diminuisse. Referunt historiographi numerum fidelium ab apostolorum aevo ad haec usque tem­ pora, non obstantibus haeresum apparitionibus et potestatum persecutioni­ bus, singulis saeculis non sine mirabili Dei providentia in Ecclesia crevisse *. Obj. 2.° S. Basilüis ait; «O ingrati animi vitium insulsum et pravum. Adorant magi Christum, et Christiani inquirunt, quomodo Deus in came sit et quali carne et utrum adsumptus sit homo perfectus an imperfectus» 1 2. Ergo S. Basilius damnat usum theologiae scholasticae. Resp.—1.° Haec homilia falso adseribitur S. Basilio. 2° Locus pseudo-Basilii intelligendus est de illis Christianis, qui, arida rerum divinarum consideratione et discussione contenti, voluntarie privan­ tur merito fidei et obsequiosae contemplationis, minores effecti Pastoribus et Magis, qui, esto notitiam theologicam rerum divinarum adsequi nequi­ verint, puerum tamen Jesum ex intimo cordis affectu adorare meruerunt. Utrumque ergo oportet fieri. Obj. 3.° Fidei meritum exstinguitur omnino ac evacuatur per theolo­ giam scholasticam, juxta illud S. Gregarii: «Nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum» 3. Ergo tantum abest, ut theologia scholastica sit Ecclesiae utilis. Resp.—Neg. Ant. Ad auctoritatem S. Gregorii dicendum est fidem non habere meritum, ubi totam adhaesionis rationem praestat experimentum; quia hoc in casu non ob inotivum supernaturale, quod ad fidem requiritur, sed ob evidentiam veritatis cognitae adhaereret intellectus. Sed, si quis dogmata, fide supernatural! credita, per rationem ostendere ac illustrare 1 Vid. inferius de religionis Christianae propagatione, n. 260 sqq. 2 Hom. in s. Christi generat., n. 6; MG 31, 1474. 3 In Evang. hom. 26, n. 1; ML 7 6, 1197. S. Thomas, II-II, q. 2, a. 10 ad 1, hunc textum interpretatur dicens: «Gregorius loquitur in casu illo, quando homo non habet voluntatem credendi ea, quae sunt fidei, nisi propter rationem indu­ it am. Quando autem homo habet voluntatem credendi ea, quae sunt fidei, ex sola auctoritate divina, etiamsi habeat rationem demonstrativam ad aliquid eorum, puta ad hoc quod est Deum esse, non propter hoc tollitur vel diminuitur meri­ tum fidei». 30 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA nitatur, non ideo privatur merito fidei sed potius optime meretur coram Deo et Ecclesia. Obj. 4. Innumerae sunt inter theologos scholasticos discordiae, dis­ sensiones ac lites, et auctoritati SS. Patrum non satis consulitur. Unde Marcus A ntonius de Dominis suum ab Ecclesia catholica discessum explicat, quia inter scholasticos «sunt perpetuae controversiae, et theologia instrui­ tur humanae rationis speculationibus potius quam divinae Scripturae testi­ moniis contexta» *. Ergo noxia Ecclesiae potius dicenda est theologia quam utilis. Resp.— Dist. Ant. Sunt inter theologos scholasticos discordiae, dissen­ siones ac lites, in accidentalibus, conc.; in substantialibus, neg. Plures equi­ dem controversiae ortae sunt inter scholasticos, sed sunt de rebus omnino secundariis. Si quando vero aliquod enascitur inter illos dissidium in dogma­ tum intellectione aut extensione, Ecclesiam habent magistram veritatis ac normam, cujus vocem audiunt humiles, et cujus doctrinam sequuntur in omnibus, captivantes intellectum in obsequium fidei. Falsum vero est quod Antonius de Dominis testatur, quia in magna veneratione semper habitae sunt inter scholasticos divinae Scripturae, quibus nihil familiarius unquam fuit, quam suas doctrinas Scripturae testimoniis firmare. Obj. 5. Negari saltem non potest theologiam scholasticam bonis litte­ ris, quae in Ecclesia tanti aestimantur, plurimum nocere. Ad quid enim incultus ille, quo utitur, stylus, impolita barbaries ac duriorum verborum excogitatio, quae viros sapientes dedecent, et a dogmatum cultura abhorrent? Resp. Ad hujus difficultatis solutionem sufficiat verba S. Augustini afferre, qui egregie ait: «Sicut enim nostri auctores... de rebus maxime cogitaverunt, sic mundanorum auctorum prope omnis cura de verbis est» a. Et alibi addit: «Bonorum ingeniorum insignis est indoles in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus, non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus quam patere, quod clausum est?» 3. Verum est stylum quemdam rudiorem in theologia scholastica usurpatum aliquando fuisse, et vocabula technica, ut ajunt, apud rhetores inusitata interdum adhiberi, sed prae oculis semper habendum est facilius errorem sub elegantiorum verborum fuco et rhetorica orationis compositione, quam sub rudi argumentatione delitescere. Hinc plures scholastici, licet orationis ornatum in aliis materiis saepe quaererent, maluerunt tamen sub dura cortice verborum doctrinas theologicas nervose tueri. Diximus stylum rudiorem in theologia scholastica usurpatum aliquando fuisse, quia sunt nonnulli, qui in ipsa theologia scholastica orationis ornatum una cum solida argumentatione non sine laude quaesierunt. Plures, qui hodie solutae orationis elegantia gloriantur, vellent profecto stylum Melchioris Cani imitari. ARTICULUS IV UTRUM THEOLOGIA VIATORUM SIT SCIENTIA PROPRIE DICTA 21. Hic jam quaeritur de perfectione essentiali theologiae, et in­ vestigatur, utrum sit scientia. A. Virtutes intellectuales. Juxta S. Thomam 4 et omnes philosophiae ac theologiae doctores quinque sunt virtutes intellectuales, Intellectus nempe, Sapientia, Scientia, Prudentia et Ars. Intellectus seu intelligentia 1 In Consilio suae profectionis, n. 7 et 10. Heidelbergae, 1616. 2 Lib. contr. Adim., c. 11: ML 42, 143. 3 De. Doctr. Christ., lib. 4, c. 11; MI. 34, 100. 4 I-II, <1· 57. a· 2-4- ART. IV. UTRUM THEOLOGIA SIT SCIENTIA 31 nuncupatur habitus primorum principiorum, seu habitus, quo prima prin­ cipia scientiarum nobis innotescunt. Sapientia dicitur cognitio rerum per altissimas causas. Scientia est cognitio certa et evidens per demonstratio­ nem comparata; vel: Cognitio certa et evidens ex causis, id est, ex prae­ missis x. Prudentia est recta ratio agibilium, seu habitus intellectualis ho­ nestatem morum dirigens, et occupatur circa particularia agenda. Ars denique vocatur recta ratio factibilium, seu habitus intellectualis, qui praescribit regulas, facultatesque dirigit ad aliquod opus externum efficiendum 1 2. B. Explicatur dejinitio scientiae. 1. Dicitur cognitio certa, quo convenit cum intellectu et sapientia, et distinguitur ab errore, opinione, suspicione, fide humana, etc. Deinde dicitur evidens, quia demonstratio evidentiam parit; quo differt a fide divina quae obscura est. Additur denique per demonstrationem compa­ rata, quo secernitur ab intellectu et a cunctis aliis habitibus et cogniI ionibus. Cum autem theologiae principia fide divina, non evidentia intrin­ seca, teneantur, manifestum est in conclusionibus theologicis eviden­ tiam, qua principia carent, reperiri non posse; ideo in explicatione hujus definitionis quaestio valde agitatur; utrum nempe evidentia sit una ex conditionibus essentialibus verae scientiae, ita ut ex defectu ejus aliqua disciplina, ex. gr. theologia, desinat esse vera scientia, licet sit cognitio certa et discursiva. 2. Ad cujus dilucidationem diligenter praenotandum est evidenliam posse bifariam in scientiis considerari, actualem nempe, cum ex principiis evidentibus et in ipsa scientia demonstratis legitime conclulones deducuntur, ut accidit in Metaphysica; et radicalem, cum ex principiis absque ulla haesitatione creditis et in alia superiori scientia demonstratis proceditur, ut fit in scientiis proprie subalternatis. Cum i attestante, et ex illis principiis semel admissis conclusiones per disI ursum eruimus. Hoc pacto, musicus accipit a magistro principia in arithmetica demonstrata, et ex illis scientifice procedens conclusiones artis musicae demonstrat. Cum autem theologia nostra sit subalternata «ientiae Dei et beatorum, ut mox videbitur, facile colligitur in ea evi­ dentiam actualem non esse quaerendam. Habet tamen evidentiam ra­ dicalem, quatenus principia ejus sunt Deo ac beatis formaliter nota, et nobis, qui a visione beatifica longe deficimus, per auctoritatem Dei una i mn evidentia veluti in attestante traduntur, ut conclusiones ex eis le■itima consequentia inferamus. Difficultas ergo est, an et quomodo theologia, evidentia actuali cum careat, ex eo quod ejus principia de­ monstrentur in theologia Dei et beatorum, scientiae proprie dictae nomen ac rationem sortiatur cum sola evidentia radicali. Vel, si mavis, quaestio est generalior, an scilicet scientiae subalternatae sint proprie ·*< ientiae. 1 Cfr. Arist., rlnalyt. post., lib. i, c. 2. Cfr. S. Thomas, I-II, q. 57, a. 3-4. 32 PROLEGONHMA. QUAESTIO UNICA 3. Ut ea claritate, qua par est, procedatur, scientiae subalternatae possunt dupliciter considerari: l.° quatenus conjunguntur cum subal­ ternante, et hoc sensu habent proculdubio rationem scientiae sed de hoc non agitur in praesenti; 2.° in absentia subalternantis, ut est nostra theologia, de qua disputatur, an sit scientia. 4. Pro cujus faciliori intelligentia et pleniori solutione iterum .ani­ madvertendum est notitiam aliquam seu cognitionem dupliciter dici vere ac substantialiter scientiam: a) In statu imperfecto, cum omnia substantialia habet, quae ad scientiam requiruntur, sed caret aliquo requisito accidentali, sicut a pari Petrus, anima et corpore constans, vere dicitur homo, quamvis oculo, manu aut pede privatus fuerit: b) In statu perfecto, quando omnibus requisitis substantialibus et acciden­ talibus praedita est; sicut in exemplo allato homo dicitur perfectus, cum non solum anima et corpore, verum etiam omnibus constat ad ejus integritatem necessariis. 22. Theologorum placita. Triplex est theologorum in hac parte opinio. a) Prima sententia tenet theologiam viatorum non esse vere ac pro­ prie scientiam, quia caret evidentia actuali. Sic Scotus \ Durandus a, Arimi­ nensis 1 23*, Molina *, Valentia 56*et Vazquez °, quibus alii non pauci subscribunt dicentes cum Vazquez theologiam nostram esse habitum quemdam innomi­ natum, medium inter scientiam et fidem. b) Secunda sententia, communior, docet nostram theologiam esse vere ac proprie scientiam, licet, quandiu peregrinamur a Domino, imperfectam. Patroni hujus sententiae negant ad rationem scientiae requiri evidentiam actualem principiorum, sed volunt sufficere radicalem. Et addunt theolo­ giam certe non carere evidentia radicali principiorum, quia ex se petit re­ solvi in scientiam Dei et beatorum, cui subalternatur, et perspicue nota sunt ejus principia. Ita S. Thomas ’ et omnes thomistae; item ex extraneis Petavius 8* 1, 1Kleutgen °, Franzelin lu, Crosta 11 et alii non pauci12. c) Tertia sententia, quantum ad scientias subalternatas in genere me­ diam sequitur viam, et aliorum opiniones in concordiam vocare contendit. Docet enim evidentiam actualem esse scientiae necessariam, sed cum haec haberi possit vel perfecte per demonstrationem propter quid, vel imperfecte per demonstrationem quia, autumat scientias subalternatas posse aliquando evi­ dentia actuali, non quidem per demonstrationem propter quid sed per de­ monstrationem quia, gaudere, cum scilicet ex effectibus demonstrant sua principia, ut musicus et medicus probant per experientiam principia musi­ cae et medicinae. Quo in casu tenet scientias subalternatas in absentia subalternantis vere et proprie, licet imperfecte, rationem habere scientiae. At, cum agitur de theologia, quae nullam habeat evidentiam actualem, nequidem per demonstrationem quia, tuetur non esse proprie scientiam. Ita Vrraburu 13. 1 In I Sent., q. 3, Prol., n. 30. 2 In Prol. Sent., q. 2. 3 In I Sent., q. I, a. 4. ■* Q. I, a. 2, disp. 1. 5 Disp. i, q. i, punct. 3. 6 Disp. 4, cc. 6 sqq. ’ I p., q. i, a. 2. 8 Prolegom., c. 8. 8 De ipso Deo, Intr., q. 1, a. 1. 30 Proleg., III. 11 Praenotiones, η. IV. 12 Complutonses abbrev., Log., disp. 19, q. 3, egregie de more hanc quaestio­ nem illustrant. 13 Log. Maj., n. 298 sq. 33 ART. IV. UTRUM THEOLOGIA SIT SCIENTIA 23. Thesis. Theologia viatorum est quidem proprie ac substantia­ liter scientia, sed «in statu imperfecto». Prob. l.a pars. Arg. I. Ex S. Scriptura. Nam in sacris litteris nostra theologia pas­ sim vocatur scientia. Dabo vobis, inquit Jeremias, pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina Pastores autem imbuunt fi­ deles doctrina theologica, quam communicat Deus justis secundum illud Sapientiae: Dedit illi scientiam sanctorum 1 2. Hoc sensu S. Petrus horta­ tur fideles dicens: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scien­ tiam 3* . Ubi Princeps Apostolorum satis innuit hanc scientiam ex fide deduci; et loquitur proculdubio de theologia, quia de illa scientia agit, qua vult versu 2.°, ut pax adimpleatur in cognitione Dei et Christi Jesu Domini nostri i. Unde -rigore scholastico visus est loqui Clemens Ale­ xandrinus, dum ait 5*: «fidei meditatio fit scientia, stabili innixa funda­ mento» ®. Arg. II. Ratione. Scientia proprie dicta est cognitio certa alicwjus rei per demonstrationem acquisita; evidentia vero seu claritas tum prin­ cipiorum tum conclusionum, non ad rationem propriam scientiae, sed ad ejus perfectionem spectat. Sufficit ergo ad scientiam ut certitudo habeatur per demonstrationem acquisita, et evidentia ex se postuletur. Porro theologia nostra habet 1) certitudinem, et quidem 2) per demon­ strationem acquisitam, et 3) ex se postulat evidentiam, dum petit resolvi in scientiam Dei et beatorum. Ergo. Habet 1) certitudinem, quia innititur principiis supernaturalibus a Deo revelatis et fide divina creditis, quibus nequit subesse falsum. 2) Per demonstrationem acquisitam, quia conclusiones ejus rigoroso ratiocinio deducuntur ex principiis fidei. Quam demonstrationem non utcumque talem vocat Dominicus a SSma. Trinitate'1, sed quandoque ait esse demonstrationem propter quid, quia adducitur in ea causa vel quasi-causa proxima conclusionum, quandoque vero demonstrationem quia, cum scilicet adsumitur causa remota ad probandam conclusionem. Renuunt tamen id admittere Complutenses 8, Crosta 9, et Urraburu1011 , qui putant scientiam subaltematam non habere nisi demonstrationem quia. Quomodo autem distinguantur demonstrationes propter quid et quia a demonstrationibus a priori et a posteriori, vide apud eosdem Dominic, a SSma. Trinit.11 et Urraburu 12. 1 2 3 1 6 ° ’ 8 “ 1,1 11 13 Jer., 3, 15· Sap., io, io. II Petr., i, 5. II Petr., i, 2. Strom., lib. 2, c. 2; MG 8, 940. Cfr. Petavius, Praleg., c. 8. Bibi, theol., lib. 2, sect. 1, c. 2. Log., disp. 19, Q- 3 ad 1. Praenotiones, η. IV. Logica Maj., lib. 2, disp. 4, c. 3, a. 4, n. 298. Bibi, theol., lib. 2, sect. 1, c. 2. Logica Maj., lib. 2, disp. 3, c. 2, a. 3, n. 240 sqq. 3 3-1 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA 3) Postulat evidentiam, cum ex sua natura petit conjungi scientiae Dei et beatorum, in illamque resolvi. Procedit enim theologia ex prin­ cipiis in illa superiori scientia manifestatis, in quam tanquam in pro­ priam perfectionem tendit, ut, si fieri possit, evidentiam actualem suo­ rum principiorum et conclusionum acquirat. Totum hoc argumentum apposite exponit S. Thomas dicens: «Scien­ dum est, quod duplex est scientiarum genus. Quaedam enim sunt, quae procedunt ex principiis notis lumine naturali intellectus, sicut arithme­ tica, geometria et hujusmodi. Quaedam vero sunt, quae procedunt ex principiis notis lumine superioris scientiae, sicut perspectiva procedit ex principiis notificatis per geometriam, et musica ex principiis per arithmeticam notis. Et hoc modo sacra doctrina est scientia, quia procedit ex principiis notis lumine superioris scientiae, quae scilicet est scientia Dei et beatorum. Unde sicut musicus credit principia tradita sibi ab arithmetico, ita doctrina sacra credit principia revelata sibi a Deo» \ Et alibi ait: «Et sic fidelis potest dici habere scientiam de his, quae concluduntur ex articulis fidei» -, Addi potest theologiam viatorum esse necessario unam ex quinque virtutibus intellectualibus. Nullam autem esse nisi scientiam facile pro­ batur, discurrendo per singula. Prob. 2.a pars. Arg. Scientia habetur in statu perfecto, quando fuerit omnibus nu­ meris absoluta, et requisitis tum substantialibus tum accidentalibus praedita. Unum autem ex requisitis, quae ad sui perfectionem acciden­ talem postulat, est evidentia actualis principiorum et conclusionum et clara manifestatio connexionis eorum inter se. Porro theologia nostra, dum per fidem ambulamus, deficit ab evidentia actuali suorum princi­ piorum et conclusionum. Est igitur in statu imperfecto. Unde S. Thomas diserte ait: «Omnis scientia in visione rei praesentis perficitur» 8. Difficultatibus satisfit. 24. Obj. l.° Principia cujuslibet scientiae debent esse per se nota. Sed in hac vita theologiae principia, cum sint articuli fidei, non sunt per se nota. Ergo theologia non est scientia. Resp. Hanc difficultatem esse a S. Thoma praeoccupatam his verbis: «dicendum, quod principia cujuslibet scientiae, vel sunt nota per se, vel reducuntur ad notitiam superioris scientiae, et talia sunt principia sacrae doctrinae» 4. Obj. 2.° De ratione scientiae est, quod sit omnino certa. Atqui certi­ tudo omnimoda veritatis concipi non potest sine ejus intrinseca et actuali evidentia. Ergo sine evidentia actuali non concipitur scientia. Porro theo­ logia nostra, prout in via habetur, caret evidentia actuali. Ergo non est scientia. Respondet P. Buonpensière certitudinem naturalem haberi non posse sine intrinseca evidentia veritatis, quia «causatur in nostro intellectu ab intrin­ 1 2 3 4 7 p., q. i, a. 2. De veritate, q. 14, a. 9 ad 3. De veritate, q. 14, a. 9. Z p., q. i, a. 2 ad 1. ART. IV. UTRUM THEOLOGIA SIT SCIENTIA 35 seca visione veritatis», bene tamen certitudinem supernaturalcm, quae «cau­ satur a Spiritu Sancto movente animum ad voluntarie adsentiendum dog­ mati revelato» r. Sed Complutenses 12 utramque verius putant haberi posse sine actuali principiorum evidentia, dummodo haec credantur absque ulla haesitatione per quamdam quasi evidentiam eorum in attestante, sicut credimus Romam aut Indiam exsistere. Quo pacto musicus sine evidentia actuali principiorum acquirit certitudinem suae scientiae, sicut et fidelis certitudinem theologiae. Cum quibus Resp.—Neg. Min. Hoc totum apposite illustrat Angelicus Doctor di­ cens: «Adsentit intellectus alicui dupliciter. Uno modo, quia ad hoc move­ tur ab ipso objecto, quod est vel per se ipsum cognitum, sicut patet in prin­ cipiis primis, quorum est intellectus, vel per aliud cognitum, sicut patet de conclusionibus, quarum est scientia. Alio modo intellectus adsentit alicui, non quia sufficienter moveatur ab objecto proprio, sed per quamdam electio­ nem voluntarie declinans in unam partem magis quam in aliam. Et, si qui­ dem hoc sit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio, si autem sit cum certitudine absque tali formidine, erit fides» 3* 5. Ergo fides ha­ betur de principiis cum certitudine scientiae. Unde ibidem addit Angelicus: «actus iste, qui est credere, habet firmam adhaesionem ad unam partem, in quo convenit credens cum sciente et intelligente, et tamen ejus cognitio non est perfecta per manifestam visionem, in quo convenit cum dubitante, suspicante et opinante» ‘. Et tandem concludit dicens: «Ex his autem prin­ cipiis (fidei) ita probatur aliquid apud fideles, sicut etiam ex principiis naturaliter notis probatur aliquid apud omnes. Unde etiam theologia scien­ tia est» 67 . Obj. 3.° S. Thomas haec habet: «Quaecumquc autem sciuntur, cogno­ scuntur, proprie accepta scientia, per resolutionem in prima principia, quae per se praesto sunt intellectui, et sic omnis scientia in visione rei praesentis perficitur» e. Theologia autem non procedit per resolutionem ad prima principia. Ergo theologia non est scientia. Resp. S. Thomas in loco citato agit de scientiis in statu perfecto, non ile scientiis in absentia subalternantium, quae statum perfectum attingere non valent, quousque conjungantur cum superiori scientia. Obj. 4. Item Angelicus Doctor expresse docet nostram theologiam non convenire univoce cum aliis scientiis. «Si autem esset, inquit, aliqua scientia, quae non posset reduci ad principia naturaliter cognita, non esset ejusdem speciei cum aliis scientiis, neque univoce scientia diceretur» ’. Ergo. Resp. S. Thomas ibi rationem distinctionis virtutum infusarum ab ac­ quisitis statuit, et exemplo illustrat scientiarum, quarum si una non redu­ catur ad principia naturaliter cognita, non erit ejusdem speciei nec ejusdem generis infimi aut subalterni cum aliis scientiis naturalibus. Et hac ratione verum est theologiam specie et genere subalterno differre ab aliis scientiis. < 'onvenit tamen cum illis in genere supremo, quod sufficit ad univocationem scientiarum; et ideo non tantum analogice, verum etiam univoce dicitur scientia. Et cum S. Doctor dicit, «neque univoce scientia diceretur», loquitur de univocatione secundum rationem, ut ita dicamus, specificam aut generis subalterni, non secundum rationem genericam. 1 2 3 1 5 ° 7 In 1 p., q. i, a. 2, n. 52. Log., disp. 19, q. 3. II-II, q. i, a. 4. II-II, q. 2, a. 1. 1I-II, q. 1, a. 5 ad 2. De veritate, q. 14, a. 9. HI Sent., dist. 33, q. 1, a. 2, quaestiunc. 4, sol. 4. 36 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA ARTICULUS V UTRUM THEOLOGIA VIATORUM SIT PROPRIE SUBALTERN'ATA SCIENTIAE DEI ET BEATORUM 25. Subaltematio scientiarum est dependentia unius ab alia quoad manifestationem veritatis seu conclusionum. Tripliciter autem potest juxta Doctores una scientia sub altera contineri, ab eaque dependere. 1. ° Ratione finis, in quantum finis unius scientiae continetur sub fine alterius et ad illum ordinatur; ut ars militaris ordinatur ad artem politicam. 2. ° Ratione objecti, quando objectum unius continetur sub objecto alterius. Et hoc dupliciter contingit: 1) Essentialiter, id est, quando ob­ jectum inferioris scientiae addit differentiam essentialem objecto supe­ rioris, iliique, ut pars toto, subordinatur. Sic cosmologia physicae, vel juxta modernos metaphysicae, subordinatur. 2) Accidentaliter, quando scilicet utrique est idem objectum, sed scientia inferior addit objecto superioris differentiam accidentalem, quae sit ut forma addita materiae. Haec differentia debet esse talis conditionis, ut objectum superioris scientiae, quod afficit, contrahat, et extrahat quodammodo a proprio scibili, tribuens ipsi speciales passiones, et constituens cum eo novum quoddam scibile. Sicut objecto arithmeticae, quod est numerus, additur differentia accidentalis, nempe sonus, in musica, et constituitur hujus objectum noviter scibile, quod est numerus sonorus. 3. ° Ratione -principiorum, quatenus principia inferioris scientiae, scilicet subaltematae, non sunt in ea nota, sed manifestantur in supe­ riori, quae subaltemans dicitur; vel, si mavis, quatenus principia omnia vel ferme omnia scientiae subaltematae mutuantur a subalternante, juxta illud: principia subaltematae sunt conclusiones subalternant is. Non convenit inter auctores quae ex his subalternationibus seu dependentiis requiratur, ut scientiae proprie et essentialiter dicantur subordinari. a) Communiter tenetur i."’" dependentiam quae habetur ratione finis non sufficere nec essentialiter requiri, b) De 2.a et 3.a dis­ putatur an et quomodo requirantur, ut mox videbitur. Hinc in genere quaeritur: 1) quae conditiones requirantur ad subordinationem scientiarum; 2) an aliqua exceptio locum habeat in nostra theologia. 26. Placita theologorum, a) Prima sententia tenet tres omnino con­ ditiones requiri ad veram subaltemationem scientiarum. l.a Ut utraque scientia habeat idem objectum essentiale, seu, quod idem est, ut objectum inferioris scientiae contineatur essentialiter sub objecto superioris. 2.a Ut omnia vel saltem pleraque principia subaltematae mutuentur a subalter­ nante, cujus sunt conclusiones. 3.“ Ut objectum inferioris scientiae differen­ tiam addat accidentalem objecto materiali subalternantis, qua fiat noviter cognoscibile. Ita Valentia *, Urraburu 1 2, et alii. Hi praeterea negant secun­ 1 In I p., q. i, p. 3, § 2. 2 Log. Maj., n. 295 sqq. ART. V. UTRUM THEOLOGIA SIT SCIENTIA SUBALTERNATA 37 dani et tertiam conditionem salvari in nostra theologia, et idcirco theolo­ giam viatorum esse subalternatam scientiae Dei et beatorum. b) Suarez reponit in sola objectorum identitate essentiali, «adjuncta aliqua differentia accidentali, quae in esse entis sit per accidens, in esse autem scibilis sit aliquo modo per se et constituat speciale objectum sci­ bile» l; alii apud Urraburu 1 2 in sola principiorum dependentia; et alii in ii traque simul, scientiarum subalternationem reponere non dubitarunt, quin tamen necesse fuerit differentiam accidentalem addi objecto superioris scientiae. Hi generatim theologiam nostram scientiae Dei et beatorum subalternari dixerunt. c) Tertia opinio communior, etiam inter thomistas, docet ad subalter­ nationem scientiae naturalis omnes tres conditiones simul requiri; at excipi nostram theologiam, quae, ut sit vere subalternata scientiae Dei et beato­ rum, non indiget tertia conditione; quia, cum ejus objectum sit infinitum et illimitatum, plures habet sub se modos scibilitatis, quin opus sit contrahi per differentiam accidentalem. Sic S. Thomas 34, Cajetamis ‘, Banez 5, Do­ minicus a SSma. Trinitate “, Philippus a SSma. Trinitate ' et alii. Cacterum animadvertendum putant patroni hujus sententiae nec tertiam conditionem omnino desiderari in nostra theologia, dum ejus objectum modificatur per revelationem Dei, et constituitur novum quoddam scibile. Denique, ut perfectius intelligatur sensus tituli, recolendum est quod superius diximus, nempe triplicem esse in beatis scientiam de Deo; unam matutinam, qua beati Deum intuitive vident, et in Verbo contemplantur omnia mysteria; alteram vespertinam, qua beati res vident extra Verbum per species a Deo infusas; tertiam, quam proprio labore comparaverunt in via et retinent in patria. Impraesentiarum quaeritur, an theologia subordinetur scientiae Dei et beatorum, quae appellatur matutina. 27. Thesis. Theologia viatorum est vere ac proprie subalternata scientiae Dei et beatorum, quae dicitur «matutina». Arg. I. Theologia viatorum idem habet objectum ac scientia Dei et beatorum, ab eaque principia omnia vel saltem pleraque mutuat. Nulla autem alia conditione indiget, ut vere sit subalternata scientiae Dei et beatorum. Ergo. Major constat, tum quoad objectum, quia Deus et ea, quae ad eum referuntur, sunt objectum theologiae beatorum et viatorum, tum quoad principia, quia conclusiones scientiae Dei et bea­ torum, quae sunt articuli fidei, adsumuntur ut principia nostrae theo­ logiae. Minor vero probatur, quia objectum princeps theologiae est Deus, qui sub se habet omnes scibilitatis modos, et non indiget per aliquam differentiam accidentalem contrahi, ut theologia eum consideret ac contempletur modo scientifico sibi proprio. Objectum enim infinitum et illimitatum, ut est Deus, potest absque ulla additione differentiae accidentalis diversas scientias terminare. Arg. II. Dato quod tres simul conditiones ad scientiarum subordinationem requirantur, tenendum est eas in nostra theologia adamussim salvari. Objecti quidem et principiorum subordinatio ac dependentia 1 3 3 4 3 ° ’ Metaphys., disp, i, sect. 5, n. 49. Log. Maj., 295, «Non desunt». I p., q. i, a. 2. In I p., q. i, a. 2. In I p., q. i, a. 2. Bibl. theol., lib. 1, sect. 2, c. 2. Disputat, prooem., dub. 4. 3« PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA salvatur ratione modo allata, et differentia accidentalis objecti additur, quatenus hoc revelatione Dei modificatur, et constituitur in ratione cujusdam novi scibilis. Difficultatibus satisfit. 28. Obj. l.° Principia scientiae subalternatae sunt conclusiones per demonstrationem acquisitae in subalternante. Sed praemissae seu principia nostrae theologiae non demonstrantur in scientia Dei et beatorum. Ergo theologia nostra non subalternatur scientiae Dei et beatorum. Resp.—Dist. Maj. Quando scientia superior est discursiva pure natu­ ralis, conc.; secus, neg. Per accidens enim se habet, quod principia subal­ ternatae cognoscantur in subalternante per viam demonstrationis vel aliter, dummodo evidenter et absque ulla haesitatione cognoscantur 1. Obj. 2.: Alias objectiones congerit Valentia 1 2, cui subscribit Urraburu 3 dicens theologiam nostram minime subalteroari scientiae Dei et beatorum, quia i) ejus conclusiones, utpote derivatae a principiis obscuris, quae sunt articuli fidei, nullam habent evidentiam, nec proinde dependentiam quoad sui manifestationem a scientia Dei et beatorum; 2) nec habiturae sunt hanc evidentiam in patria, ubi theologia nostra non est permansura, sed suffi­ cietur altero habitu theologico evidenti et claro; et 3) scientia Dei et bea­ torum, qua res videntur immediate in Verbo, se habet instar habitus pri­ morum principiorum. Habitus autem primorum principiorum nequit dici subaltemans respectu scientiae subalternatae. Ergo. Resp. ad l.u., q. i, a. 5. / Cor., 2, q. 54 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA Deum vel diriguntur, vel apta sunt ordinari. Hinc scientiae naturales merito nuncupantur ancillae theologiae x. Objicies. Certitudo pertinet ad dignitatem scientiae. Sed scientiae na­ turales sunt quodammodo certiores theologia viatorum. Ergo. Respondeo cum S. Thoma «quod nihil prohibet id, quod est certius se­ cundum naturam, esse quoad nos minus certum propter debilitatem intel­ lectus nostri, qui se habet ad manifestissima naturae sicut oculus noctuae ad lumen solis, sicut dicitur in II Metaph. Unde dubitatio, quae accidit in aliquibus circa articulos fidei, non est propter incertitudinem rei, sed pro­ pter debilitatem intellectus humani: et tamen minimum, quod potest haberi de cognitione rerum altissimarum, desiderabilius est, quam certissima co­ gnitio, quae habetur de minimis rebus, ut dicitur lib. I de partibus anima­ lium, c. 5, in prine» 12. ARTICULUS IX DE SUBJECTO THEOLOGIAE § 1 Utrum theologia vere remaneat in haeretico. 49. Dupliciter potest haereticus se habere in addiscenda theologia; id est, potuit homo, a) cum esset fidelis, acquirere scientiam theologi­ cam, et postea amittere fidem, vel b) in haeresim circa quaedam dogma­ ta lapsus studiis theologicis operam navare, conclusiones quasdam ex aliis principiis fidei, quae ipse admittit, deducendo. Si de primo loquimur, quaestio est, an per haeresim supervenientem omnino pereat habitus theologicus in statu priori acquisitus, ita ut co­ gnitio veritatum theologicarum, etiam in materia, in qua haereticus non errat, sit alterius rationis seu speciei, quam erat ante haeresim. De se­ cundo vero sciscitatur, an habitus scientificus, si habitus ille dicendus sit, circa materias theologicas ab haeretico acquisitus, sit ejusdem spe­ ciei ac rationis cum scientia theologica, quam habet catholicus. 50. Placita theologorum. Variae circumferuntur Doctorum sententiae, quas hic lubet breviter referre. 1. » Sententia, quae docet theologiam aliquando ex principiis, non fide supernaturali cognitis, sed per fidem humanam aut opinionem naturalem habitis^ procedere, et consequenter habitum theologicum ejusdem esse spe­ ciei in haeretico et catholico, sive haeresis theologiam praecesserit sive successerit. Ita aliqui apud Vazquez 3* . 2. a Sententia docet theologiam in homine catholico, adveniente haeresi, non corrumpi essentialiter sed solummodo quoad statum. 3. a Sententia vult theologiam non illico, adveniente haeresi, corrumpi, sed ad breve tempus manere saltem quoad substantiam. Ita Dominicus a SSma. Trinitate*, et Andreas a Cruce (Tao) 5. 1 Cfr. Clemens Alex., Strom., lib. I, c. 5; MG 8, 718; S. Thomas, I p., q. 1, a. 5; et Casanova, Theol. fund., nn. 402-450. 2 I p., q. i, a. 5 ad 5. 3 In I p., disp. 5, a. 4. 1 Lib. i, sect. 5, c. 1, «Dico primo». 3 Disp. 2, dub. 4, n. 50. ART. IX. DE SUBJECTO THEOLOGIAE 55 4.a Sententia tuetur habitum theologicum amitti subito in mente simul cum fide, non solum quoad statum sed etiam quoad substantiam quando quis labitur in haeresim. Sic Lugo 1 cum aliis. 51. THESIS. Habitus theologicus, qui est in homine catholico, amit­ titur a) statim simul cum fide, b) non solum quoad statum et perfectio­ nem, sed etiam essentialiter et intrinsece, ita ut c) tum habitus in hae­ retico remanens, tum ejus adsensus in quavis materia theologica sint diversae omnino speciei ac habitus et adsensus theologi fidelis. Prob. l.a pars. Arg. Theologia namque est disciplina, quae ex principiis fidei, lu­ mine supernaturali creditis, conclusiones deducit. Porro, amissa fide, statim destruuntur principia theologiae. Sine principiis autem exsistere non valet habitus theologicus. Ergo simul cum fide statim amittitur habitus theologicus. Nec refert, si dicas theologiam viatorum esse habitum naturalem, actuum repetitione acquisitum, qui principia fidei attingit modo natu­ rali. Ideo potest, ut talis, ad breve tempus in anima conservari, quan­ tumvis fides supernaturalis amittatur. Non inquam rejeri, quia, licet theologia nostra sit habitus naturalis, actuum repetitione acquisitus, et principia supernaturalia respiciat modo naturali, nihilominus supponit semper ex parte subjecti admissionem principiorum fidei lumine supernaturali, cui innitatur, ut certitudinem objectivam mutuet ac teneat. Sicut enim quaelibet scientia, negatis suis principiis, omnino corruit, ita etiam theologia, amissa fide et de­ structis consequenter principiis, corrumpitur. Ille igitur habitus, qui post lapsum in haeresim videtur ad breve tempus in subjecto remanere, non est habitus theologicus proprie dictus, quia caret principiis, caret certitudine et caret capacitate disponendi subjectum ad eliciendum adsensum vere theologicum. Inconsequentiae ergo arguendi sunt, qui, admissa ex una parte con­ servatione habitus theologici ad breve tempus in subjecto post haere­ sim, tuentur ex alia actus seu adsensus elicitos ab haeretico in materia theologica in qua non errat, non esse ejusdem speciei ac adsensus prae­ stitos a theologo fideli. Actus enim correspondent habitui, a quo eli­ ciuntur. Si autem habitus supponatur theologicus, licet ad breve tem­ pus, actus seu adsensus ab eo producti quidni fuerint theologici? Unde, amissa fide supernaturali, quae velut conditio sine qua non requiritur, ut principia theologiae sint vere talia, subito corrumpitur habitus theologicus. Prob. 2.a pars. Arg. Mutato objecto formali quo scientiae vel amissa certitudine, corrumpitur habitus essentialiter. Sed per haeresim mutatur objectum formale quo theologiae, et amittitur ejus certitudo. Ergo theologia, amisDe virtute fidei div., disp. 17. n. no. 56 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA sa fide, non solum quoad statum et perfectionem sed etiam essentialiter et intrinsece corrumpitur. Prob. Min. quoad i.a"' partem. Objectum formale quo theologiae est revelatio virtualis. Haereticus autem, ex quo negat unum articulum fidei, rejicit omnem revelationem etiam in materia, in qua non errat, quia haereticus in uno est haereticus in omnibus, cum auctoritatem Dei revelantis neget \ Ergo in haeretico mutatur objectum formale quo habitus theologici. Quoad 2.""' part. Ut dictum est superius, theologia habet certitudi­ nem ex lumine divinae revelationis. Ex quo autem amittitur fides supematuralis, corruit lumen revelationis divinae. Ergo disciplina theo­ logica simul cum fide amittit certitudinem qua gaudebat. «Sic igitur, concludit Dominicus a SSma. Trinitate, quando haereti­ cus syllogizat et discurrit circa res theologicas ex illis principiis fidei, quae non negat, etiamsi veras inferat conclusiones et easdem materia­ liter, quas deducit in eadem materia theologus fidelis, non discurrit ex habitu theologiae, quem prius habebat, sed ex ipso lumine naturae et habitu opinionis vel fidei humanae, quem habet circa illa principia fidei, quae non negat, ita ut in ipso generetur de novo abus habitus theologiae opinativus, qui formaliter excludit theologiam veram» 12. 52. Obj. l.° Theologus in haeresim lapsus retinet facilitatem discur­ rendi circa materias theologicas. Haec autem facilitas oriri nequit nisi ex habitu theologico. Ergo in haeretico remanet habitus theologicus saltem quoad substantiam. Resp.—Neg. Min. Haec enim facilitas potest oriri proculdubio ex me­ moria praeteritorum et ex notitia veritatum, quam acquisierat, quando fide­ lis studiis theologicis navavit operam. Sed quia mutato principiorum statu, revelationi, quae est objectum formale quo theologiae, succedit lumen natu­ rale, consequens est, ut habitus theologicus corrumpatur. Obj. 2.° Theologus, qui semel in haeresim lapsus convertitur in fidem, vere retinet theologiam. Sed in conversione noh acquirit de novo illam. Ergo retinebat theologiam etiam in statu infidelitatis. Prob. Min. Non acquirit supernaturaliter, quia in praefata conversione non supponitur scientiam de novo infundi; neque naturaliter, tum quia ad hoc requiritur actuum repe­ titio, quae in instanti non fit, tum quia homo in conversione non semper dat studiis operam. Resp.—Dist. Min. Non acquirit de novo theologiam formaliter, per ac­ quisitionem novarum specierum, conc.; causaliter, per remotionem prohiben­ tis, neg. Quando enim per haeresim amittitur theologia, non ita corrumpi­ tur, ut species quoque et idearum coordinationes deleantur; sed dicitur theologia amitti, in quantum principia quae sunt articuli fidei, removentur, vel eorum ratio formalis, quae est auctoritas Dei revelantis, negatur. Ideo, sublatis principiis theologiae per haeresim, consequens est, ut ipsa quoque scientia theologica, quae ab illis pendet, destruatur. Retinentur tamen me­ moria specierum et coordinatio idearum ac argumentorum, quibus compa­ ratur habitus opinativus ex principiis theologiae, per fidem humanam aut aliud motivum naturale conclusiones deducens. Hic tamen habitus opina­ tivus, utpote certitudine carens, non est proprie theologicus. At, ubi relin­ quitur haeresis, et fide supernatural! admittuntur principia theologica, acqui­ ritur de novo theologia, non quidem formaliter et immediate, sed causaliter et quasi radicaliter, quatenus illa principia, quae per fidem humanam ab 1 Cfr. S. Thomas, JI-ΙΓ, q. 5, a. 3. 2 Lib. i, sect. 5, c. 1, Dico tertio, «Sic igitur». ART. IX. DE SUBJECTO THEOLOGIAE 57 haeretico tenebantur, incipiunt lumine supernatural! admitti et certitudinaliter influere in adsensus theologicos certos. Prob. 3.a pars. Arg. Haec tertia pars propositionis manifeste patet ex dictis. Nam habitus scientificus et opinativus, et adsensus certus et probabilis illis respondentes, essentialiter inter se distinguantur oportet. Sed habitus theologicus fide supematurali informatus est scientificus ejusque ad­ sensus certus; habitus vero in haeretico remanens est opinativus et ejus adsensus ad summum probabilis vel erroneus. Ergo specifice distin­ guuntur. Quare haereticus, quantumvis ex principiis revelatis, quae fide humana vel alio motivo naturali admittit, conclusiones deducat, non est proprie dicendus theologus, sed solum materialiter et aequivoce, in quantum versatur circa easdem materias ac theologus, licet sub diverso objecto formali quo. § 2 Utrum theologia, quae proprio uniuscujusque labore comparatur in via, remansura sit in patria. 53. Status quaestionis. 1) Compertum omnino est theologiam no­ stram, prout est in via, obscuram esse ac inevidentem; procedit enim ex principiis lumine supematurali, quod nobis impervium est, acceptis. Sed a suminis theologis, antiquis et modernis, controvertitur, an haec obscuritas ita ad theologiam viatorum pertineat, ut sit de ejus essentia vel saltem proprietas inseparabilis. Et in hoc verti videtur tota quae­ stio praesens. Si admittatur theologiam hujus vitae esse essentialiter obscuram, cum haec obscuritas a fide proveniat, et fides non amplius sit in caelo permansura, sed ejus loco succedat clara Dei visio, dicen­ dum est theologiam viatorum non remansuram esse in patria. Si vero, e contra, ponatur obscuritatem theologiae esse praedicatum quoddam accidentale, quod ab ea separari queat, quando resolvetur in scientiam superiorem, nihil prohibet, quominus theologia hic proprio labore et studio acquisita perseveret in patria. 2) Potest tamen dupliciter intelligi theologicam acquisitam perma­ nere in patria: l.° Objective, in quantum ipsa objecta, quae nunc cogno­ scimus in via, sumus in caelo cognituri, diverso tamen lumine ac ha­ bitu. 2.° Formaliter, quatenus ipse habitus, per repetitionem actuum hic comparatus, sit substantialiter in patria perseveraturus, demptis ta­ men obscuritate ac inevidentia, quibus modificatur in via. 3) Praenotandum est tertio cum cl. Gonet1 ex habitibus in via acquisitis quosdam permanere in patria ad exercitium, alios vero ad ornatum, et alios nullo modo. Permanent ad exercitium, quorum actus non sunt incompatibiles cum statu beatitudinis, ut caritas, prudentia i t scientiae naturales. Conservantur ad ornatum, qui exercitium in caelo 1 Disp. firooem., a. 2, § 1. \ 58 PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA habere non valentes, sese non opponunt quoad suam rationem formalem statui beatitudinis, ut temperantia et fortitudo, quae versantur circa passiones. Illi tandem omnino destruuntur non amplius permansuri in caelo, qui essentialiter sese opponunt clarae Dei ac mysteriorum visioni, ut fides, spes, etc. 4) His breviter ita praelibatis, paucis potest status hujus quaestio­ nis aperiri. Quaeritur itaque, an obscuritas theologiae viatorum ita sit ipsi acci­ dentalis ac separabilis, ut habitus theologicus viae sit permansurus in patria, conjunctus cum subalternante non solum objective sed etiam formaliter, et, quatenus affirmative, quomodo remaneat, an scilicet ad ornatum dumtaxat vel etiam quoad exercitiüm. 54. Placita theologorum. In duas sententias sibi oppositas abiere theologi. 1.» Sententia tenet theologiam viatorum esse essentialiter obscuram ac inevidentem, et proinde non permansuram in patria formaliter, sed ad sum­ mum objective. Hoc tamen verbum objective dupliciter intelligunt. a) Non­ nulli putant beatos in caelo omnium objectorum, quae in terris cognoverunt, notitiam revera habituros, non tamen iisdem speciebus ac lumine hic habitis sed novis speciebus ac lumine a Deo infusis, b) Alii vero censent easdem species in via acquisitas esse permansuras in patria. Quia tamen principia mutantur, et fiunt ex obscuris et inevidentibus clara et evidentia, ipsum lumen et habitum theologicum perire exsistimant eo ferme modo, quo supe­ rius diximus, theologiam, retentis speciebus, amitti in eo, qui in haeresim labitur. «Theologia, inquit Dominicus a SSma. Trinitate ’, secundum hunc explicandi modum est quidam habitus generice ad illum, qui in via acqui­ ritur ex fide, et ad illum, qui in patria acquiritur ex lumine gloriae per no­ stros discursus extra Verbum, manentibus in nostro intellectu ac memoria speciebus eodem modo dispositis et ordinatis ac erant in statu viae, solaque mutatione facta ex parte luminis et claritatis ex principiis deductae. Nam sicut revelatio ut sic abstrahit ab hoc, quod sit obscura vel clara, ita ut re­ velatio obscura, cujusmodi est fides, distinguatur specie a revelatione clara, cujusmodi est lumen gloriae in beatis; ita habitus theologicus, qui per hoc distinguitur ab omnibus aliis scientiis, quod innitatur revelationi divinae, debet dividi tanquam in duas species essentialiter diversas, in illum habitum, qui in via innititur revelationi obscurae fidei, et in illum qui in patria inni­ titur revelationi clarae luminis gloriae». Hanc sententiam tuentur Capreo­ lus 1 2, Zumel 3, Molina 4, Valentia 5, Urraburu 6*et alii. 2. ® Sententia tuetur obscuritatem ac inevidentiam esse theologiae no­ strae accidentalem, quandiu peregrinamur a Domino, id est, theologiam viae esse obscuram ratione status principiorum quae fide accipiuntur, sed, quando haec principia per lumen gloriae in caelo manifestabuntur, futuram esse claram et evidentem, ideoque ipsummet habitum theologicum, quem habemus in via, permansurum esse formaliter et ad exercitium in patria. Hujus sententiae patroni putant insuper mutationem principiorum, quando ratione luminis gloriae ex obscuris fient clara, non afficere essentiam habi­ tus theologici, sed tantummodo ejus statum. Ita Canus Banez 8, Salman- 1 2 3 4 5 6 ’ 8 Bibl. theol., lib. 1, sect. 5, c. 2; «Secunda igitur». Prol. Sent., q. 1, ad 4 arg. Aureoli contra 2.»n> conci. In I p., q. i, a. 2, q. x. In I p., q. I, a. 2, disp. 3. In I p., q. i, p. 3, § 2, «Quinto». Logica Maj., lib. 2, disp. 4, c. 3, a. 4, § 2, n. 299. De locis, lib. 12, c. 2. In I p., q. I, a. 2, dub. 3. ART. IX. DE SUBJECTO THEOLOGIAE 59 licenses Joannes a Sto. Thoma 12, Gonet 34, Billuart *, et alii communiter ex thomistis. 55. THESIS. Idem habitus theologicus, quem proprio labore com­ paramus in via, est in patria formaliter et ad exercitium permansurus. Arg. I. Ex SS. Patribus. Hanc doctrinam evidenter a SS. Patribus esse traditam arbitrantur plures Doctores. Nam S. Hieronymus ait: «Discamus in terris, quorum nobis scientia perseveret in caelo» 5* . Et S. Joannes Chrysostomus, loquendo proculdubio de nostra theologia, de cognitione scilicet Dei, docet scientiam in caelo non aboleri sed desi­ nere esse non perfectam e. Unde S. Thomas expresse docet substantiam rei integram remansuram, remota ab ea imperfectione, quae non sit de essentia ejus, sicut accidit in nostra theologia 7. Arg. II. Ex ratione S. Thomae. Scientia subalternata non destrui­ tur, sed perficitur, quando conjungitur cum superiori a qua pendet. Sed theologia nostra est subalternata scientiae Dei et beatorum, ut docet S. Thomas 8. Ergo theologia viatorum formaliter remansura est in pa­ tria conjuncta cum subalternante. Hinc idem Angelicus Doctor, expo­ nens illa verba Apostoli 9 sive scientia destruetur, ait: «Dicendum quod verbum Apostoli est intelligendum quantum ad id quod est materiale in scientia, et quantum ad modum intelligendi, quia scilicet neque phan­ tasmata remanebunt destructo corpore neque erit usus per conversio­ nem ad phantasmata» 1011 . Et alibf haec habet: «dicendum quod Apo­ stolus non loquitur ibi (I Cor.) de scientia quantum ad habitum sed quantum ad cognitionis actum» u. Arg. III. Ex ratione fundamentali. Nam theologia nostra compa­ ratur per actus inevidentes, et est in nobis obscura, non ratione formali et intrinseca ipsius habitus, sed ex parte subjecti et per accidens. Si­ quidem theologia ex ratione intrinseca petit resolvi in principia clara et evidentia; sed quia haec principia ostendi nequeunt nisi per lumen gloriae, et variis rationibus impedimur ab hoc lumine recipiendo, ideo ejus loco substituitur fides, quae est obscura. Theologia igitur nostra dicitur obscura, non ab intrinseco et ex vi propriae ac formalis suae rationis, sed ab extrinseco et per accidens ob defectum superioris scien­ tiae ac luminis gloriae, in quae petit resolvi. At, quando per scientiam superiorem Dei et beatorum perficietur in patria, fiet resolutio usque ad prima principia evidentia et clara, quae accipientur, non jam per fidem obscuram et inevidentem, sed per lumen gloriae, quo perfundetur in1 2 3 4 3 ° ’ 8 » 10 11 De fide, disp. i, n. 27. In I p., disp. 2, a. 5. In I p., dissert, prooem., a. 2, § 2. Dissert, prooem., a. 4. Epistola 54 ad Paulinum, n. 9; ML 22, 549. In I Cor., hom. 34; MG 61. 287 I-II, q. 67, a. 3. I p., q. i, a. 2. I Cor., 13. 8. I-II, q. 67, a. 2 ad 1. 1 p , q. 89, a. 5 ad 1. 6o PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA tellectus, et removebitur obscuritas seu inevidentia ex parte subjecti et ex defectu luminis gloriae nunc proveniens. Sic ergo, quando per scientiam beatam et lumen gloriae manifestentur principia, quae sunt articuli fidei, et ex eis clare visis arguere incipiat theologia, non muta­ bitur intrinsece habitus theologicus, sed perficietur accidentaliter et quoad statum. Simili fere modo caritas dicitur perseverare in patria, quamquam ex libera, quae erat in via, convertatur in necessariam. Diximus theologiam nostram jormaliter et ad exercitium permanere in patria. Formaliter quidem, quia, ut ex superioribus patet, ipse ha­ bitus theologicus essentialiter perseverat; ad exercitium vero, quia, etsi adsensus theologici in via emissi, utpote obscuri et inevidentes, proba­ biliter cessent in patria, alios tamen perfectiores et clariores ex princi­ piis clare sibi manifestatis est beatus theologus emissurus*. Objectiones diluuntur. 56. Obj. l.° Actus seu adsensus theologicus nequit, stante eadem actus entitate, ex inevidenti fieri successive evidens. Ergo nequit habitus theologicus viae permanere in patria. Resp.—Neg. conseq. Quia licet habitus et actus theologicus ambo careant in hac vita evidentia formali, et praesupponant evidentiam ex scientia superiori, quae vocatur evidentia in attestante, tamen disparitas est inter utrumque. Habitus enim est actus primus, ct, ut talis, indifferens ad ha­ bendam vel non evidentiam scientiae superioris juxta diversitatem status, prout scilicet conjungitur vel non cum sua subaltemante; nondum enim est ita necessario applicatus ad statum imperfectum viae, ut nequeat ad alium perfectiorem transire. At adsensus semel exercitus, et exiens a suo princi­ pio, est actus secundus, et, qua talis, determinatus ad unum; ideo, si semel investiatur obscuritate et inevidentia, nequit successive fieri clarus et evi­ dens, retenta eadem entitate. Obj. 2.° S. Thomas ait: «Superveniente perfectione gloriae, cessat pro­ phetia et scientia, caritas autem non cessat» 1. Ergo. Resp. Mentem S. Thomae ex ipso patere. Nam exponens S. Doctor eumdem textum expresse, verbis supra relatis, docet scientiam destructum iri, non quantum ad habitum, sed quantum ad conversionem ad phan­ tasmata. Obj. 3.° Fides non est in patria permansura. Ergo nec theologia nostra. Resp.—Neg. conseq. Disparitas est maxima inter fidem et theologiam. Fides enim ex ratione sua formali est obscura, secus vero theologia, cujus obscuritas per accidens se habet ex defectu conjunctionis cum scientia su­ periori. Obj. 4.° Scientiae specificantur ab objecto formali quo seu ratione for­ mali sub qua. Sed objectum formale quo theologiae est diversum in via et in patria. Ergo nostra theologia non est in patria permansura. Prob. Min. Ob­ jectum formale quo theologiae in via est revelatio virtualis essentialiter obscura, in patria vero erit lumen gloriae clarum et evidens. Ergo. Resp.—Neg. Min. Ad probationem, Dist. Ant.: objectum formale quo theologiae in via est revelatio, obscura per accidens, eonc.; obscura essentia­ liter, neg. Accidit enim, quod objectum formale quo seu ratio formalis sub qua nostrae theologiae sit revelatio obscura, quia haec pro statu hujus pe­ regrinationis substituitur loco luminis gloriae, sicut fides substituitur loco scientiae superioris et principiorum evidentium. At theologia petit resolvi in sua principia clara et evidentia. Quare ejus objectum formale quo est re­ 1 2 Vid. Hettinger, Timoteo 0 Cartas a un joven tedlogo, carta 2t. t Cor., c. 13, lect. 3; «Dicendum ergo». ART. X. QUO ANIMO THEOLOGIAE VACANDUM SIT 6l velatio clara et evidens suorum principiorum per lumen gloriae, licet per accidens substituatur in via per revelationem obscuram fidei. Instabis l.° Ergo in patria mutatur objectum formale quo theologiae. Mutato autem objecto formali, destruitur habitus. Ergo non permanet eadem theologia in patria. Resp.—Dist. Ant.: in patria mutatur objectum formale quo theologiae, quod statum, cone.; essentialiter, neg. Objectum formale quo theologiae ab­ solute est revelatio, quae proponitur et manifestatur in via per fidem, et est obscura, in ,patria vero communicatur per lumen gloriae et est clara ac evidens. Mutatio igitur non se habet ex parte ipsius objecti, sed potius ex parte propositionis, quae in via propter impedimentum subjecti non per­ tingit, ut in patria, ad claritatem et evidentiam. Instabis 2.° Ex hoc sequitur theologiam nostram esse essentialiter cla­ ram. Hoc autem falsum est .Ergo. Resp. Essentiale quidem est theologiae postulare claritatem, nullam tamen violentiam patitur, cum ea destituitur, quia non est essentialiter clara pro omni statu. In omni quidem statu petit claritatem, sed per acci­ dens ratione subjecti interdum ea privatur, et tunc procedit naturaliter, non violenter; sicut anima rationalis petit semper unionem cum corpore, verum, cum ab eo separatur, non violenter sed naturaliter est et operatur, ut docet S. Thomas *. Instabis 3.° Non potest eadem theologia habere objectum formale quo obscurum pro uno statu, et clarum pro altero. Ergo. Prob. Ant. Quia secus idem diceretur de fide, et, mutata revelatione obscura in claram, posset in patria permanere contra communem theologorum sensum. Resp.—Dist. Ant.: non potest eadem theologia habere objectum formale quo obscurum pro uno statu et clarum pro altero, si utrumque hoc objectum per se respiciat, cone.; si unum per accidens, et alterum per se spectet, neg. Theologia per se petit semper objectum formale quo clarum sed in via per accidens substituitur obscurum. At fides e contra petit intrinsece objectum formale quo obscurum, cum sit argumentum non apparentium, et nequit ratione status aut subjecti mutari, nec in patria permanere. 57. Corollarium I. Ex his recte licet inferre, quod initio hujus operis dictum est, nempe triplicem in beatis esse theologiam, beatam, scilicet, infusam et acquisitam. Corollarium II. Doctrina theologica, quam quisque proprio labore ac studio comparavit in via, permansura est in patria non solum ad exercitium et veritatum cognitionem, sed etiam ad modum aureolae, Deo sic remunerante labores ac vigilias studentium. Sicut enim Martyres et Virgines aureolam martyrii et virginitatis apud Deum promeriti sunt, victoriam de came et mundo obtinendo, ita etiam theologi victoriam de hoste maligno reportantes, eumque per doctrinam a cordibus homi­ num expellentes, aureolam Doctoratus merentur. ARTICULUS X QUO ANIMO STUDIIS THEOLOGICIS VACANDUM SIT 58. Neminem putamus latere posse momentum hujus articuli, qui totus impendetur in regulis tradendis, quas oportet prae oculis haberi in theologicis disciplinis perdiscendis. 1 Opusc. i, Comp. Theol., c. 152. 6z PROLEGOMENA. QUAESTIO UNICA Celebris est hac in re epistola S. Thomae Aquinatis ad quemdam Fr. Joannem data, quam, ut monita tanti Doctoris suum discipulum edocentis alte defixa in mente teneat candidatus lector, lubet heic in­ tegre transcribere. «Quia quaesisti a me, ait Angelicus Doctor vel quicumque fuerit auctor opusculi De modo acquirendi scientiam, in Christo mihi caris­ sime Joannes, qualiter te studere oporteat in thesauro scientiae acqui­ rendo, tale a me tibi super hoc traditur consilium, ut per rivulos non statim in mare eligas intrare, quia per faciliora ad difficiliora oportet devenire. Haec est ergo monitio mea et instructio mea. Tardiloquum te esse jubeo, et tarde ad locutorium accedentem; conscientiae puritatem amplectere, orationi vacare non desinas, cellam frequenter diligas, si vis in cellam vinariam introduci; omnibus te amabilem exhibe; nihil quae­ re penitus de factis aliorum, neminem te multum familiarem ostendas, quia nimia familiaritas parit contemptum, et subtractionis a studio ma­ teriam subministrat; de verbis et factis saecularium nullatenus te in­ tromittas, discursus supra omnia fugias; sanctorum vel bonorum imi­ tari vestigia non omittas; non respicias a quo audias, sed, quidquid boni dicatur, memoriae recomenda; ea, quae legis et audis, fac ut intelligas, de dubiis te certifica, et, quidquid poteris, in armariolo mentis reponere satage, sicut cupiens vas implere; altiora te ne quaesieris. Ista sequens vestigia frondes et virides fructus in vinea Domini Sabaoth utiles, quandiu vitam habueris, proferes ac produces. Haec si sectatus fueris, ad id pertingere poteris, quod affectas» x. Quid opportunius pro praesenti materia afferri queat, nescimus. Omissis igitur caeteris monitis, quae in utilitatem studentium pas­ sim circumferuntur, placeat solummodo quaedam e praecedentibus se­ lecta explanare. I. Per faciliora ad difficiliora oportet devenire. Qui enim theo­ logicis studiis operam est daturus, débet adprime in humanioribus disciplinis esse versatus, et praesertim disputationibus philosophicis adsuetus. «Revera, inquit Leo XIII in Encyclica diei 15 Februarii 1882 ad Praelatos Italiae, fidei catholicae defensio, in qua laborare maxime sacerdotum debet industria, et quae est tantopere his temporibus necessaria, doctrinam desiderat non vulgarem neque mediocrem, sed exquisitam et variam, quae non modo sacras sed etiam philosophicas disciplinas comple­ ctatur, et physicorum sit atque historicorum tractatione locuples». Hinc idem Pontifex in Encyclica Aeterni Patris diei 4 Augusti 1879 haec habet: «Cuncti adolescentes, sed hi nominatim, qui in Ecclesiae spem suc­ crescunt, pollenti ac robusto doctrinae pabulo ob eam causam enutriendi sunt, ut viribus validi et copioso armorum apparatu instructi, mature as­ suescant causam religionis fortiter et sapienter agere, parati semper, se­ cundum Apostolica monita, ad satisfaciendum omni poscenti rationem de ea, quae in nobis est, spe (1 S. Petr. III, 15), exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere». II. Tardiloquum te esse jubeo et tarde ad locutorium accedentem. Sanctissimus Doctor jubet ac praecipit, non utcumque hortatur, ut tar­ 1 Opusc. 41, edit. Vives, vol. 28, p. 467. In editione Parmae est opusc. 61. ART. X. QUO ANIMO THEOLOGIAE VACANDUM SIT 63 diloquus quisque sit in thesauro scientiae acquirendo. Quanti sit hoc praeceptum faciendum non incongrue nos docent SS. Patres, qui una­ nimi consensu tradidere in animam negotiis saecularibus et conversa­ tionibus implicatam non intrare sapientiam. Consonat quod S. P. N. Joannes a Cruce hortatur dicens: «Una palabra hablo el Padre que fué su Hijo, y esta habla siempre en etemo silencio; y en silencio ha de ser oida del aima» x. Id est: «Unum Verbum locutus est Pater, nempe Filium suum, et in aeterno silentio illud semper eloquitur; et sic in silentio debet audiri ab anima». III. Conscientiae puritatem amplectere, orationi vacare non desinas. Dicere solebat Angelicus Doctor sodali suo fratri Reginaldo «quidquid sciret non tam studio aut labore suo peperisse, quam divinitus tradi­ tum accepisse» 1 2. Et revera, licet quisque debeat humanarum scientia­ rum ope, imo et proprio studio ac labore, ad theologiam se praeparare, nunquam tamen secretiora theologiae arcana poterit investigare, nisi divina opitulante gratia. Quare oportet quemlibet assiduis in Deum fusis precibus intellectus claritatem postulare, ut per conscientiae puri­ tatem et animi quietem possit ad divinorum contemplationem adsurgere et ad charismatum participationem pervenire. In malevolam ani­ mam non introibit sapientia, inquit Spiritus Sanctus 3*. IV. Cellam frequenter diligas. Nam in cellae solitudine loquitur Deus ad cor hominis. De cella ad caelum, ait commune proloquium, quod de sanctis cogitationibus, quae de cella prae caeteris locis ad caelum adsurgunt, licet intelligere. «Mane, inquit auctor Imitationis Christi, cum eo (Jesu) in cella, quia non invenies alibi tantam pacem» i. Ultima regula. Candidatus denique lector debet per studium theo­ logiae a) animae suae profectum quaerere, et b) aliorum salutem non negligere. Primo quidem animae profectum quaerat oportet, quia, ut ait S. Thomas, «inter omnia vero studia hominum, sapientiae studium est perfectius, sublimius, et utilius et jucundius» 5* 7. Et oportet, ut «intel­ lectus contemplationi et ratio inquisitioni divinorum vacet secundum illud Ps. 72, 28: Mihi adhaerere Deo bonum est» ®. Secundo, aliorum salutem nunquam debet negligere, quia oportet eum evangelizare investi­ gabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio Sacra­ menti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit; ut innotescat prin­ cipatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapien­ tia Dei Ί. 1 2 3 ·> 5 ° 7 Avisos y sentencias, puntos de amor; n. 21 (ed. Burgos, 1931). Brev. Rom., die VII Mart., 5.“ lect. Sap., i, 4. Lib. i, c. 20, circa finem. Contr. Gentiles, lib. 1, c. 2. Super Boet, de Trinit., q. 2, a. 1. Ephes., 3, 8-10. THEOLOGIA GENERALIS SEU FUNDAMENTALIS 59. Praenotamina. I. Theologia speculativa generalis seu funda­ mentalis 1 complectitur Apologeticam, intimam Ecclesiae constitutionem et Loca theologica seu Fontes revelationis. Cum de his omnibus saepe sit sermo in theologia, opere pretium est quaedam de eis breviter hic explicare. Apologetica-—απολογητική—seu defensio est ea disciplina, quae ratione demonstrat evidentiam credibilitatis veritatum fidei in communi. Distinguitur ab apologia—απολογία—quatenus apologetica est de­ fensio universalis totius religionis revelatae, dum Apologia est defensio alicujus doctrinae particularis, v. gr., incarnationis Verbi. Objectum formale quod apologeticae est credibilitas rationalis fidei christianae, vel, si mavis, est religio revelata sub ratione evidentis credi­ bilitatis, ut egregie explicat Garrigou-Lagrange 1 2. Ostendit enim reve­ lationem non solum esse possibilem et convenientem, verum etiam de facto exsistere, et historice probat Christum, legatum divinum, insti­ tuisse suam Ecclesiam, societatem visibilem, quibusdam notis cognosci­ bilem, et in custodiendo ac exponendo veritates revelatas infallibilem. Ratio sub qua apologeticae est lumen intellectus naturale extrinsece saltem a fide illustratum. Intellectus enim apologetae per fidem illustra­ tus optime disponitur ad exponendum argumenta credibilitatis et histo­ rice probandum infallibilitatem Ecclesiae in custodiendo et proponendo deposito revelationis. 60. II. Disputari solet a theologis, an apologetica sit pars theo­ logiae dogmaticae aut saltem functio specialis ejusdem, vel potius scien­ tia philosophica. Aliqui dicunt apologeticam esse partem theologiae dogmaticae. Ita Schultes 3. 1 Sunt qui docent Theologiam Fundamentalem eodem ambitu contineri ac Apologeticam, dum alii eam extendunt ad totam theologiam generalem, sed de nomine non est disputandum. 2 Theologia Fundamentalis, Proleg., c. i, a. i, III, A. 3 De Ecclesia catholica, c. i, a. 2. 5 THEOLOGIA GENERALIS SEU FUNDAMENTALIS 66 Cl. Valentia docet judicium de credibilitate mysteriorum fidei per­ tinere elicitive ad prudentiam, impulsive vero ad habitum fidei super­ naturalis, postquam eum consequuti sumus 1. Gam'gou-Lagrange censet apologeticam ex se non esse proprie scien­ tiam, quia non procedit a causis sed a signis, et contendit eam esse rationale munus sacrae theologiae 1 2. Gabriel a S. Vincentia exsistimat eam pertinere «ad aliquam scien­ tiam infra theologiam, et supra scientias naturales» 3. Opinio probabilior. Cum ratio sub qua apologeticae sit omnino di­ stincta ab objecto formali quo theologiae, melius dicunt Pulpiquet et Gardeil 4 apologeticam esse scientiam specifice distinctam a theologia, et ad philosophiam reduci. Haec opinio ut suadeatur, et munus apologeticae clarius determi­ netur, operae pretium est accurate praenotare cum Salmanticensibus 5* aliud esse videre mysteria fidei esse credibilia, et aliud videre ea esse credenda. «Intellectus, ait Banez, dupliciter convinci potest ab objecto evidenter credibili. Uno modo ad judicandum evidenter esse (aliquid) credibile, et quantum ad hoc non requiritur, ut intellectus juvetur a voluntate nisi quantum ad exercitium, sicut in adsensu scientifico. Alio modo potest convinci ad credendum, et sic requiritur motio volun­ tatis» ®. Prima demonstratio, quam Salmanticenses appellant judicium spe­ culativum, et quo concludimus veritates revelatas ex parte objecti esse dignas, ut fide divina credantur, est munus apologeticae, omnino natu­ rale, «quia non apparet ratio ob quam evidentia formalis de divina veracitate (idem dic de demonstratione credibilitatis) debeat esse superna­ turalis, atque a principio hujus ordinis produci» 7. Hic est actus intel­ lectus speculativi antecedentis piam motionem voluntatis. Alia demon­ stratio est judicium practicum credibilitatis, seu actus intellectus practici, quo judicamus mysteria fidei esse credenda. Hoc indicium est supernaturale et pertinet ad theologiam, «quia est initium fidei, vel oritur saltem applicative ab actu piae affectionis, quae est praedictae fidei initium» 89. Ex hoc apparet fundamentum opinionis, quam expendimus. Apologetica ostendit mysteria fidei esse evidenter credibilia, quia adducit argumenta seu motiva evidentia, quae ostendunt ea esse digna, ut credantur °. Per eam igitur convincimur revelata esse credibilia. Evidentia credibilitatis elicitur a principio naturali, cum intellectus 1 In II-II, disp. i, q. i, p. 4 ad 3. 2 Theologia Fundamentalis, Proleg., c. 1, a. X, III, A. 3 De fide, disp. 1, n. 283. 4 Pulpiquet, L’object integral de TApologétique, p. 499; Gardeil, La crédibilité et l’Apologétique, p. 210 sqq.; et p. 247 sqq.; Paris, 1928; et Diet, de théologie catholique, v. «Crédibilité». 5 De fide, disp. 1, n. 203, § «Non, inquam». ° In II-II, q. 1, a. 4. 5 Salmanticenses, De fide, disp. I, n. 183. 8 Salmanticenses, De fide, disp. 1, n. 200. 9 Cfr. Gabriel a S. Vincontio, De fide, disp. I, n. 271. THEOLOGIA GENERALIS SEU FUNDAMENTALIS 67 per discursum, scientiam, experientiam, etc., educit illam ex motivis credibilitatis, quae sunt miracula, prophetiae, aliaque motiva. Intelle­ ctus siquidem propter evidentiam signorum, praedictionem futurorum, etc., efformat judicium evidens de credibilitate rei sic confirmatae vel annuntiatae. Sed sistit in ordine naturali et philosophico. Ad rem egregie Joannes a S. Thoma: «Evidentia credibilitatis cogni­ tae, ut objectum directum, non oritur ex fide, sed procedit ex aliqua experientia seu discursu humano prudentiae vel scientiae, et aliquando ex interiori aliquo instinctu Spiritus Sancti, vel a dono scientiae sive intellectus» x. Apologetica igitur videtur esse habitus essentialiter distinctus a theologia. Non arguit ex principiis fidei, ut theologia, sed ex miraculis, prophetiis aliisque motivis credibilitatis. Non tamen incongrue datur ei locus in cursu theologico, tum quia est praeparatio ad theologiam, tum quia intime connectitur cum ob­ jecto materiali ejusdem. Imo apologetica potest dici quasi pars potentialis theologiae, quia, quamvis sit habitus ob rationem formalem sub qua a theologia specifice distinctus, et habeat actus sibi peculiares, est tamen ratione materiae necessario conjuncta theologiae, et ordinatur ad materias et actus se­ cundarios ejusdem. 61. III. Ambitus apologeticae continetur tractatibus De religione revelata, in qua agitur de possibilitate, convenientia, cognoscibilitate et exsistentia revelationis, necnon de obligatione revelationis suscipiendae, et De institutione Ecclesiae, in qua probatur Ecclesiam fuisse a Christo, legato divino, institutam ad custodiendum et infallibiliter proponendum depositum fidei, et ornatam quibusdam notis, quae Ecclesiae catholi­ cae romanae conveniunt. In rigore igitur theologico prima pars theologiae fundamentalis seu apologetica, habens pro objecto formali quo lumen intellectus naturale, est scientia philosophica quodammodo illustrata per fidem supematu­ ralem, et aliae duae partes seu De intima constitutione Ecclesiae et De locis theologicis, quae agunt de revelato in genere, habent pro objecto formali quo revelationem virtualem et sunt vere dogmaticae seu theo­ logia. In hac theologia fundamentali primo agemus de apologetica in tractatibus De Vera Religione ac De institutione Ecclesiae; deinde De theologia generali seu De intima constitutione Ecclesiae Christi, ac De fontibus revelationis. 1 T)e fide, disp. 2, a. 3, n. 13. TRACTATUS I DE VERA RELIGIONE QUAESTIO I DE NECESSITATE RELIGIONIS ARTICULUS I QUID ET QUOTUPLEX SIT RELIGIO 62. Nominis ratio. Si Religionis etymon quaeras, tres praecipue invenies ejus in antiquitate derivationes. 1) Cicero censet hoc vocabu­ lum esse deductum a relegendo, dicens1: «qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent (id est, saepe tracta­ rent) et tanquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo, ut ele­ gantes ex eligendo». 2) S. Augustinus ortum esse putat a religendo. «Hunc (Deum) eligentes vel potius religentes—amiseramus enim négli­ gentes—hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perveniendo quiescamus» 1 2. 3) Lactantius vero ducit etymon a religando: «Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit» 3. Hanc triphcem religionis originem admisisse videtur S. Thomas, cum ait: «Sive autem religio dicatur a frequenti releclione (opinio Ci­ ceronis), sive ex iterata electione ejus, quod negligenter amissum est (opinio S. Augustini), sive dicatur a religatione (ut Lactantius vult), religio proprie importat ordinem ad Deum. Ipse enim est cui principa­ liter alligari debemus tanquam indeficienti principio; ad quem etiam nostra electio assidue dirigi debet, sicut in ultimum finem; quem etiam négligentes peccando amittimus, et credendo et fidem protestando re­ cuperare debemus» 4. Sunt et aliae Doctorum hac in re opiniones, a) Aulus Gelius 5 refert ab aliquibus derivari a relinquere, b) Brannig a supposita radice ligere (reverentia, respectus) 6. c) Alii demum alias adsignant origines, sed omnes praeter tres priores, quas retulimus, rejiciendas esse merito do­ cent theologi. 63. Definitio realis. Majus adhuc inter Doctores ortum est dissi­ dium super reali definitione religionis. De natura deorum, 2, 28; ed. Lemaire. De civit. Dei, lib. 10, c. 3; ML 41, 280. Divin. Instit., 4, c. 28; ML 6, 536. II-H, q. 81, a. i. Vid. Porujo, Diccion. de ciendas eccas.; v. Religion. Noct. Atticar. 4, 9. ° Vid. Robertas, Aurifodina universalis; v. Religio. 1 2 3 1 5 ART. I. QUID ET QUOTUPLEX SIT RELIGIO 69 Ab acatholicis imprimis perquam absurdae traditae sunt ejus no­ tiones. 1. ° Pseudomysiici totius antiquitatis, et multo magis recentiorum temporum, omnem omnino videntur amisisse conceptum religionis. Hinc exorti sunt a) Quietismus Messalianorum saeculo iv, Beguinorum, Beguardorum et Hesychastarum seu Palamitarum saeculo xiv, et Mi­ chaelis de Molinos, saeculo xvn; qui omnes naturam religionis repo­ suere in statu perfectae contemplationis et amoris puri absque ulla alia ex parte hominis operatione aut virtutum exercitio, b) Moralismus, qui auctoribus Semler, Teller et partim Kant in sua Critica rationis purae, docet religionem in pura actionum moralitate consistere, c) Pietismus, qui omnem scientiam ac cognitionem a religione respuens, eam contendit esse sitam in animi quadam pietate ac devotione. Sic Spener 1 et alii. 2. ° Rationalisiae, edocti plerumque, ut notum est, in protestanti­ sme, cujus tessera est conscientiam privatam in omnibus esse sequen­ dam, volunt religionem esse pure subjectivam, et formaliter consistere in sensu quodam vel instinctu, quem homo experitur, absolutae sui a Deo dependentiae, vel aspirationis ad perfectionem idealem. Ita Schleiermacher 1 2 et ejus discipuli in Germania, Renan et Sabatier in Gallia 3. 3. ° Pantheistae diversimode explicuere naturam religionis. Juxta Hegel 4 est ipsemet Deus, quatenus cum homine religioso confunditur. Juxta Fichte 5 est quidem ipse Deus cum homine identificatus, sed in quantum est vita hominis et ab ipso homine cognitus. Juxta Schelling 6 consistit in eo, quod homo conscius sit Deum esse et se in Deo exsistere. Quid Emmanuel Kant de natura religionis censuerit, nondum esse com­ pertum arbitramur. In libro, cui titulus Facultatum Lucta, religionem expresse constituit in eo, quod officia moralia accipiamus ut praecepta divina, sed quid his verbis significet homo rationalismo et pantheismo imbutus, imo et de atheismo non semel accusatus, penitus ignoratur. 4. ° Protestantes tandem theologi ita divisi sunt in tradenda reli­ gionis notione, ut vix queas eorum opiniones in unum ordinem redigere. Nihilominus, si eorum doctrina diligenter inspiciatur, videntur religio­ nem generaliter constituere in quadam cognitione, quam mens humana adsequitur de Deo, diversimode considerato juxta cujusque auctoris placitum. Catholici quoque, diverso forsan adspectu religionem considerantes, varie eam definivere. Berlage definit dicens: Inclinatio et determinatio absoluta et totalis hominis in Deum 7. Klee vero ait esse unionem reci­ 1 Cfr. Hergenrother, Hist, de la Igl., t. 6, p. 55. 2 Reden üb. die Religion (4.° Red.), 1799. 3 Renan, Vie de Jésus, ch. 28; Sabatier, Exquisse d’une Philosophie de la reli­ gion d'après la Psychologie et ['Histoire, liv. 1, ch. 1, § 3. 4 Filosofia del espiritu, § 564 sqq. 6 El destino del hombre, lib. 3, Fe, III, «Ahora bien» sqq. " Method, stud. acadern.; 1803. ’ Introduci. DE VERA RELIGIONE q 7° l DE NECESSIT. RELIG. procam Dei et hominis x. Juxta Taparelli 1 2 et Petrum Fernandez 3 est: Libera seu voluntaria hominis dependentia a Deo. Attamen inter omnes definitiones communissima illa est, quam Albertus M. ex Tullio mutua­ tam tradidit dicens: «Religio est. quae superioris cujusdam naturae, quam divinam vocant, curam caeremoniamque affert* 4. Verissima est, in quantum res patitur, haec definitio, et inter alias quae de religione circumferuntur, omnino probanda. 64. Attamen crediderim religionem in genere perfecte definiri dif­ ficile esse.Constat enim duobus elementis, objective nempe et subjecti­ vo, quae simul in una definitione exprimi vix possunt. Ideo pro majori claritate objective et subjective consideranda est. Religio objective considerata est summa veritatum cognoscendarum et officiorum erga Deum adimplendorum: seu summa articulorum, dogmatum, cultuum, sacrificiorum et caeremoniarum in uno corpore doctrinae.—Sub­ jective vero est, virtus, qua homo se adhaeret his veritatibus cognoscendis, et promptus fit pro officiis erga Deum adimplendis. In praesenti tractatu sermo est de religione objective considerata, id est, in quantum complectitur elementa objectiva et praescribit summam veritatum cognoscendarum, et officiorum adimplendorum. De religione subjective spectata pauca occurrunt dicenda. Ex hac simplici religionis expositione facile colligere licet duplicem facultatem nostram per religionem perfici, intellectum scilicet et volunta­ tem, quorum actus religio semper importat, actum nimirum intellectus. Dei excellentiam protestantis, et actum voluntatis, judicium intellectus approbantis 5. Hinc Suarez docet «interiorem actum religionis esse actum voluntatis, qui supponit superioris rationis judicium» ®. Et celebre est illud quod S. Alberto Magno tribuitur effatum: «Religio... a Deo docetur, Deum docet, ad Deum ducit». 65. Divisio. Varie a SS. Patribus partiri consuevit religio. Dividitur 1) in veram et falsam. Vera est quae inter sua dogmata nullum admittit errorem, et verum ac legitimum cultum vero Deo ex­ hibet. Haec sola catholica est, ut ex dicendis patebit. Falsa dicitur quae vel errorem ut dogma docet, vel cultum adulterinum Deo exhibet, vel honorem soli Deo debitum alteri rependit. Ex triplici ergo capite potest esse religio falsa: a) quia objective seu in dogmatum summa errorem continet; b) quia indebitum cultum Deo vero exhibendum do­ cet; et c) quia falsis diis honorem Deo debitum tribuit. Dividitur 2) in naturalem et supernaturalem. Prior complectitur ve­ ritates et officia ad Deum in ordine naturali colendum spectantia, quae ope rationis cognosci queunt et viribus naturae impleri. Posterior vero ad finem supernaturalem conducit, et ita superat vires et exigentias naturae humanae, ut nonnisi lumine supernatural! revelationis compa­ rari queat. Quod si religio ipsa naturalis, quae captum rationis non Histoire des dogmes chrétiens, p. i, ch. i, n. i. Saggio teorico di Diritto Nat., vol. I, c. 9, n. 211. Curs. Theol., t. 1, tr. 1, sect. 1, c. 8, n. 96. In ep. VI Areopagitae. C. Tullius, De inventione, lib. 2, n. 53. 6 Cfr. S. Thomas, II-II. q, 81, a. 3 ad 2. ° De natura et essentia virtutis religionis, tr. 1, lib 2, c. 1, n. 2. 1 2 2 4 ART. II. UTRUM QUILIBET HOMO TENEATUR RELIC. PROF. ?! excedit, revelatione accipiatur, dicitur supernaturalis secundum quid, et vocatur religio positiva; si vero naturae viribus comparetur, retinet nomen naturalis. Denique, quando objecta vires naturae excedentia de facto revelantur, dicuntur constituere religionem simpliciter superna­ turalem et revelatam. Supernaturalis, sive simpliciter sive secundum quid, dividitur 3) in Primaevam sive Patriarchalem, Judaicam et Christianam. Prima data fuit a Deo Adae et Patriarchis, secunda per Moysem judaeis, et tertia per Jesum Christum generi humano. ARTICULUS II UTRUM QUILIBET HOMO TENEATUR ALIQUAM RELIGIONEM PROFITERI 66. Status quaestionis. Quamquam titulus articuli, utpote claris­ simus, expositione vix indigeat, aperienda tamen est breviter propositae quaestionis ratio, quae duplex potissimum adsignatur. l.a Religio est, ut quidam definivere, libera hominis dependentia a Deo. Si autem libera, qua ratione tenetur homo eam profiteri? 2.a Sparsis hodie undique de libertate conscientiae, cathedrae et preli erroribus, maximopere oportet obligationes hominis circa religionem praefigere. Atque ideo movetur haec quaestio non parvi profecto facienda. Tantummodo animadverti oportet impraesentiarum sermonem esse de hominibus singulis in individuo, non de societate, de qua agendum erit articulo sequenti. 67. Errores. Tot sunt adversariorum in hac materia genera, et tot crassissimi a turbulentis hominibus sparsi errores, ut vix possint ordine quodam, prout decet, numerari. Claritatis tamen gratia ad duas classes juvabit eos reducere. In prima recensendi sunt, qui necessitatem religionis pro individuo indirecte inficiantur; in secunda vero, qui directe et ex consulto eam impetunt. 1) Indirecte religioni admittendae sese opponunt a) Atheistae omnes, qui exsistentiam Dei negant, b) Pantheistae, qui Deum inter et hominem nullam distinctionem ponunt, c) Materialistae, qui animam spiritualem ho­ mini concedere nolunt, d) Positivistac, qui, duce Comte, cognitionem Dei et ordinis spiritualis a philosophia omnino ablegandam esse docent; e) et Fatalistae, qui omnia casu contingere blaterant. 2) Directe vero necessitatem religionis impugnant, a) IndifférerUstae absoluti, qui vitiis liberius indulgere volentes, Deum ajunt de nostris obse­ quiis minime curare, atque idcirco religionis causam indifferentem ac pror­ sus inutilem esse praedicant. Sunt et alii Indifferentistae mitiores, qui cultus Deo exhibendi aliquam necessitatem admittunt, sed cuique volunt liberum esse religionem, quam libuerit, amplecti. De his inferius redibit sermo, b) Li­ berales absoluti, qui, ut ait Leo XIII Encyclica Libertas, 20 Junii 1888, «in actione vitae nullam contendunt esse, cui parendum sit, divinam potesta­ tem, sed sibi quemque esse legem» J. De his quoque infra erit disserendum, c) Admissa nonnulli religionis necessitate in genere, partim eam negare vi­ dentur, dum dicunt orationem, in quantum est petitio, contradicere immu­ tabilitati Dei, adeoque carere utilitate et efficacia. Ita cum aliis Julius Simon *. d) Non pauci nimis litteraliter intelligentes illud Joannis: Spiritus 1 Acta S. Sedis, vol. 20, 600. 2 Religion naturelle, p. 4, c. 1, «Pour débrouiller». 72 DE VERA RELIGIONE. Q. I. DE NECESStT. RELIG. est Deus', et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare ‘, conclu­ dunt cultum externum non esse Deo exhibendum. Ita Tomassius, Kant et alii, e) Machiavellus demum 12 docet praejudicia religionis esse quidem utilia populis, ut solummodo pax et tranquillitas externa in statu civili servetur; quo fine decet Principes et Gubernia religionem simulare, non profiteri. Hi et alii, si qui sint errores, ut profligentur, aperienda est ac defendenda vera Ecclesiae doctrina, ipsi rationi naturali minime impervia. 68. THESIS. Singuli homines tenentur aliquam religionem profiteri. Ex quadruplici capite probari potest haec thesis. 1) Ex eo quod Deus jus habeat, ut ab homine revereatur ac colatur. 2) Ex obligatione qua homo adstringitur suum ultimum finem adipisci. 3) Ex consensu omnium gentium; et 4) quia, sublata religione, tolleretur omnino boni et mali conceptus, et obligationes morales hominis pessum abirent. Prob. ex l.° capite. Deus strictum jus habet, ut ab ho­ mine revereatur et colatur. Arg. I. Deus est omnium et singulorum hominum supremus domi­ nus, quia illos creavit, omnia dona naturalia eis misericors elargiendo; illos in esse conservat, omnia media, ipsum quoque halitum, quo vivunt, ne in propriam ruinam et nihilum praecipites abeant, concedendo; et operationes cunctas, quibus suam activitatem exerunt, illis tribuit, om­ nibus eorum actionibus concurrendo, ita ut merito dixeris hominem nihil habere quantum ad esse vel operari, quod a Deo, omnium auctore providentissimo, non acceperit. Atqui supremus omnium dominus jus strictum habet, ut qua talis ab homine practice agnoscatur, quod fieri non valet nisi reverentiam et cultum ei exhibendo. Ergo. Quare de illis, qui Dominum speculative agnoscentes, ipsum non reverentur, conque­ ritur Deus dicens: Si Dominus ego sum, ubi est timor meus? 3. Arg. II. Deus est omnium singularis benefactor, quia cuncta bona visibilia et invisibilia, spiritualia et corporalia, naturalia et supematuralia, ut supremus omnium gubernator, gratis et liberaliter nobis con­ tulit. Tanto autem benefactori debentur a quolibet grati animi sensus et perpetuae gratiarum actiones. Ergo. Arg. III. Deus est amantissimus omnium Pater et Rex saeculorum immortalis. Patri autem debentur a filiis reverentia et amor; Regi vero a subditis honor et gloria. Ergo Deum debent omnes et singuli amare, revereri ac honorare; et consequenter tenentur singuli homines religio­ nem aliquam profiteri. Prob. ex 2.° capite. Ex obligatione ultimae felicitatis adipiscendae. Arg. Homo tenetur suum ultimum finem seu felicitatem adipisci juxta illud: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus; et quia insita est ei naturalis inclinatio ad felicitatem, cui, cum sit ultima ejus per­ 1 Joan., 4, 24. 2 La mente di un nomo di Stato, lib. 1, c. 12, § 4, 3 Mal., i, 6. ART. II. UTRUM QUILIBET HOMO TENEATUR RELIG. PROF. 73 fectio, renuntiare nefas est. Sed ultimum finem adipisci non valet homo citra professionem religionis. Ergo. Prob. Min. Ultimus finis hominis consistit in Dei possessione. Atqui ad Dei possessionem perveniri non potest nisi professione religionis. Ergo. Major patet ex philosophia, quia solus Deus potest satiare appetitum hominis ejusque desideria im­ plere. Hinc praeclare ait S. Augustinus: «Fecisti nos (Domine) ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te» 1. Minor. Prob. Quia ad Dei possessionem iisdem actibus tendendum ac perveniendum est, quibus ille possidetur, cum possessio sit viae consummatio. Sed Deus possidetur tantummodo actibus intellectus et voluntatis honestis, qui, cum erga Deum exercentur, sunt professio religionis. Ergo ad Dei possessionem perveniri non potest nisi professione religionis, intelligendo nempe et amando ipsum. Prob. ex tertio capite. Ex consensu generis humani. Arg. Ex consensu generis humani, quando constans est et univer­ salis, moraliter certum adsumi argumentum nemo unquam dubitat. Jam vero, omnes gentes unanimiter in longa generationum serie con­ sentiunt in admittenda pro populis et gentibus, imo et singulis homini­ bus, religionis necessitate. Ergo. Exstant etenim clarissima scriptorum magni ponderis testimonia, quae religionem aliquam a) tum in populis antiquitus notis, b) tum in nationibus inde a saeculo xv inventis, semper viguisse et necessariam fuisse ostendunt. a) In populis quidem antiquitus notis. Quia una est scriptorum to­ tius antiquitatis vox atque sententia, quae aliquam religionem docet esse profitendam deosque colendos. Plutarchus ait: «Et si terras obeas, invenire possis urbes, muris, litteris, regibus, domibus, opibus, numis­ mate carentes vel non utentes, gymnasiorum et theatrorum nescias; urbem templis diisque carentem, quae precibus, jurejurando, oraculo non utatur, non bonorum causa sacrificet, non mala sacris avertere nitatur, nemo unquam vidit nec videbit. Sed facilius urbem condi sine solo posse puto, quam, opinione de diis penitus sublata, civitatem coire aut constare» 1 2. Item, Tullius «sua, inquit, cuique civitati religio.... est» 3. Et rursus praesens argumentum dilucide exponit, dicens: «Ut porro firmissimum hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cujus mentem non imbuerit deorum opinio. Multi de diis prava sentiunt, id enim vitioso more effici solet, omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitran­ tur. Nec vero id collocutio hominum aut consensus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus. Omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est» 4. Eamdem gentium hac in re con­ sensionem confirmat Seneca dicens: «Omnibus indita de diis opinio est, nec ulla gens unquam est adeo extra leges moresque projecta, ut non aliquos deos credat» 5. 1 2 3 4 s Confess., lib. i, c. i; ML 32, 66i. Adv. Coloten. Epicuraewn, c. 31, Orat, pro Flacco, n. 28. Tuscul. quaest., lib. 1, c. 13. Epist. ii7, 5. 4. 74 DE VEKA RELIGIONE. Q. I. DE NECESSIT. RELIG. Hinc scriptores antiqui, in republica litteraria notissimi, unanimiter testati sunt religionem ab initio mundi apud omnes gentes et nationes, tunc temporis notas, semper exstitisse, et, cum caetera temporum diu­ turnitate ac rerum mundanarum fluctibus mutarentur, id unum, deo­ rum nempe religionumque opinionem, immobiliter semper permansisse; idque non tantum documentis etnographicis demonstrant, verum etiam antiquis historiis, artibus, ac documentis, sacrificiis, oraculis, funeribus, auguriis, cultibus, juramentis, inscriptionibus, etc., ut jam dubitationi nullatenus adsit locus1. Ipsi quoque religionis osores jam persuaderi videntur hanc consen­ sionem gentium circa necessitatem et exsistentiam religionis in populis revera exstitisse. Recentes enim investigationes his ultimis temporibus peractae penitus demonstrant homines in omnibus mundi aetatibus, etiam in statu primitivo, epocha quaternaria, et temporibus praehistoricis, sufficienter Deum cognovisse, eique religionis cultum obtulisse 2. In nationibus item a saeculo XT' usque ad recentiora tempora inventis idem omnino contigit. Nam missionarii catholici et exploratores, qui una cum expugnatoribus latissimas illas regiones Asiae, Ainericae, Afri­ cae et Oceaniae peragrarunt, et omnium tribuum errantium mores ac traditiones satis accurate investigavere, diserte testantur nullum un­ quam in terris fuisse barbarorum genus aut populum, qui aliquam re­ ligionem non fuerit professus. Hinc ajebat P. Acosta: «Hoc commune apud omnes pene barbaros est. ut Deum quidem omnium rerum su­ premum ac summe bonum fateantur» 34 . Et hodie nullum esse terrae populum religione orbatum demonstrant computa ab eruditis recenter facta. «Hodie, inquit cl. Hontheim i, cum universa terra nobis patefacta est, omnes omnino gentes supremi numinis fide imbutas videmus. In universa terra hominum numerantur 1435 milliones. Ex his millionibus Christiani catholici sunt 218 5‘ sive. 15,2 %; Christiani schismatici et generatim acatholici 214 sive 15 %; Israelitae 8 sive 0,5 %; Mahumetani 120 sive 8,3 %; Brahmanistae 138 sive 9,6 %; Budhistae 503 sive 35 %; Feticistae 234 sive 16,4 %; sine religione autem nulla gens vivit» 6. 1 Cfr. Plato, De legibus, lib. io, n. 888; Tullius, De natura deorum, lib. 2, cc. 2-5; De legibus, lib. 1, c. 8; Julius Caesar, De bello gallico, lib. 6, c. 16; Tacitus, De Mo­ ribus Germanorum, n. 39; Tertullianus, Adv. Marcion., lib. I, c. 10; ML 2, 282; Clemens Alexandrinus, Stromal., lib. 5, c. 1; 1IG 9, 16; Lactantius, De falsa reli­ gione, lib. I, c. 1; ML 6, 115 sqq. 2 Dominus Benjamin Constant, De la Religion, t. 1, livre 1, chap. I, ajebat: «Les hordes sauvages, les tribus barbares... toutes «-prouvent la puissance de ce sentiment indestructible». Item, Stheintal, Mythos und Religion, 1870, pag. 24 in­ quit: «On n’a pas encore découvert un seul peuple chez qui cet élément de la vie humaine faisait défaut». Ac demum Dominus de Cust, Les religions et les langues de l’Inde, 1880, p. 102 haec habet: «Toutes les inscriptions anciennes dans tous les pays attribuent a la faveur des dieux les succès des hommes». 3 De procur. Indor, salut., lib. 5. Ipsemet Quatretages, Hist, générale des races humaines, pag. 254, hanc veritatem plene confirmat dicens: «Quiconque aura pris la peine d’étudier la question à ce point de vue, la seule vraiment scientifique constatera bien vite l’existence de la religiosité dans [’universalité des hommes». 4 Honthoim, Theodicea, n. 407. 3 Worner, Orbis terrarum catholicus, p. 4, et alii ad 230 vel 300 milliones hodie catholicorum numerum elevant. ° Idem auctor addit ibidem in nota: «Numeri sunt ex Hubner». Geograph- ART. II. UTRUM QUILIBET HOMO TENEATUR RELIG. PROF. 75 Prob. 4.a pars. Sublata religione, tolleretur omnino boni et mali conceptus, et obligationes morales hominis pessum abirent. Arg. Nulla potest concipi obligatio sine lege, quia ut ait Apostolus, Ubi enim non est lex, nec praevaricatio x; et peccatum non cognovi nisi per legem *12. Sed sine religione non potest dari lex. Ergo 3. Prob. Min. Sub­ lata religione, tollitur idea Dei. Sine Deo autem non potest exsistere auctoritas, nec legislator, neque lex, quia omnis potestas a Deo est 4. Ergo sine religione non potest dari lex nec obligatio moralis. Dilucide, ut solet, S. Thomas hoc argumentum illustrat dicens: «In omnibus autem moventibus ordinatis oportet, quod virtus secundi moventis derivetur a virtute moventis primi, quia movens secundum non movet nisi in quantum movetur a primo. Unde in omnibus gubernantibus idem vi­ demus, quod ratio gubernationis a primo gubernante ad secundos deri­ vatur, sicut ratio eorum, quae sunt agenda in civitate, derivatur a rege per praeceptum in inferiores administratores; et in artificialibus etiam ratio artificialium actuum derivatur ab architectore ad inferiores arti­ fices, qui manu operantur. Cum ergo lex aeterna sit ratio gubernationis in supremo gubernante, necesse est, quod omnes rationes gubernationis, quae sunt in inferioribus gubernantibus, a lege aeterna deriventur» 5. Et Cicero, esto gentilis, praeclare loquitur: «Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod uni­ versum mundum regeret, imperandi prohibendique sapientia. Ita prin­ cipem legem illam et ultimam, mentem esse dicebant, omnia ratione aut cogentis aut vetantis Dei» 6. Unde sublato Deo, gubernatore providentissimo et supremo legisla­ tore, tollitur etiam lex et obligatio inde exsurgens, ac idcirco corruat necesse est omnis ratio boni aut mali, virtutis et vitii. Ratio enim hu­ mana nequit esse supremus moralitatis fons ac arbiter. Hinc merito damnata est a Pio IX in suo Syllabo propositio 3.a, quae sic se habet: Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex, et naturalibus suis viribus ad homi­ num et populorum bonum curandum sufficit»: et 4.a, quae dicit: «Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma, qua homo cognitionem omnium cujuScumque generis ve­ ritatum adsequi possit ac debeat 7. statist. Tabellen alter Lander der Erde 1884.—Inter Budhistas numerantur omnes Sinenses, quamvis plurimi Sinenses adhaereant Confucianisme vel Taoismo. Simi­ liter sub nomine Feticismi praeter alias comprehenduntur religiones paganae om­ nes Australiae, Africae, Americae». 1 Rom., 4, 15. 2 Ro»i., 7, 7. 3 Hoc argumentum strenue prosequitur P. Ceballos in sua Falsa Filosofia lib. i, p. 2. 4 Rom., 13, i. û I-Π, q. 93. a. 3. 6 De legibus, lib. 2, c. 4. 7 Donz-Bannw., 1703-1704. 76 DE VERA RELIGIONE, Q. I. DE NECESS1T. RELIG. 69. Thesis II. Impie dicitur a rationalistis orationem, in quantum est petitio decentium a Deo, inutilem esse ac prorsus inefficacem, et Deum hominemque non decere. Arg. I. Nihil sane frequentius docetur in sacris litteris, quam uti­ litas et efficacia orationis. Angelus ait Tobiae: Bona est oratio cum je­ junio et eleemosyna 1; et passim in Evangeliis exhortamur, ut preces supplicationesque Deo assidue effundamus. Matthaei dicitur: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, -pulsate et aperietur vobis 1 2. Et rursus: si... vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? 3. Hinc nullus est ex SS. Patribus, qui orationem enixe non commendaverit. Quod et in Ecclesiae documentis confirmatum semper comperimus. At quia hic contra rationalistas et incredulos, qui auctoritatem S. Scripturae et SS. Patrum audacter denegant, aciem vertimus, ideo ad alia argumentorum genera confugiendum est. Arg. II. Deus, utpote auctor et Dominus omnium rerum, est om­ nino dives in omni genere bonorum tum spiritualium tum materialium, homo vero indigens. Indigentium autem est subsidia sibi necessaria a divitibus postulare. Ergo homini proprium est in hujus vitae discrimine et necessitatibus ad Deum frequenter recurrere, ab eoque bona cuncta, quibus opus habet, suppliciter postulare. Arg. III. Ad majorem Dei gloriam nostramque utilitatem non pa­ rum conferre conspicimus, cum nostram infirmitatem agnoscentes, divi­ nae tradimus ordinationi; et gratitudinis sensum erga eum in nobis ipsis moventes, Deum confitemur fontem et largitorem omnium bonorum, ab eoque bona poscimus. Ergo impie dicitur orationem, in quantum est petitio decentium a Deo, esse inutilem. Non ergo Deum hominemque dedecet assidua et fervens fidelium deprecatio. Nec refert, si dicas cum Kantio Deum omniscium esse et nostris supplicationibus non egere, ut omnium necessitates agnoscat et reme­ dium opportunum providens ac beneficus praesto adhibeat. Non re­ fert, inquam, quia, ut praeclare ait S. Thomas, «non est necessarium nos Deo preces porrigere, ut ei nostras indigentias vel desideria mani­ festemus, sed ut nos ipsi consideremus in his ad divinum auxilium esse recurrendum» 4. Scholion. Ex his non incongrue colligere licet hominem teneri cul­ tum internum, qui actibus mentis et cordis constat, Deo exhibere. «Con­ sistit... interior cultus, ait S. Thomas, in hoc quod anima conjungatur Deo per intellectum et affectum»5. Constat quatuor potissimum acti­ bus. 1) Adoratione, qua supremum Dei dominium confitemur. 2) Gra­ tiarum actione, qua pro acceptis beneficiis gratias Deo rependimus. 3) Petitione, qua divinam bonitatem ac misericordiam precibus flectere 1 2 3 4 6 Tob., 12, 8. Matth., 7, 7. Matth., 7, n. 11-II, q. 83, a. 2 ad i. l-U, q. 101, a. 2. ART. HI. UTRUM SOCIETATI NECESSARIA SIT RELIGIO 77 conamur. 4) Poenitentia, qua Deum, si quando peccatis offendimus, placare curamus. 70. THESIS III. Tenetur homo Deo tribuere cultum non solum internum sed etiam externum. Arg. I. Ratione constitutionis hominis. Nam Deus non solum ani­ mam nostram sed etiam corpus creavit, et innumera beneficia non tantum spiritualia, verum etiam corporalia gratis hominibus contulit. Atqui, quod a Deo est, debet sui ipsius a supremo auctore dependen­ tiam fateri, et famulatum ac obsequium servitutis ei exhibere. Ergo debet homo, non solum anima sed etiam corpore, Deum, spiritualium et corporalium largitorem colere1. Hinc in Collecta dicitur: «Ut, divinis rebus inhaerentes, et corpore tibi famulemur et mente» 123. Et merito docemur a S. Thoma hominem nunquam fore plene religiosum absque cultu externo, quia non se totum ligaret Deo. Arg. II. Ratione nexus cultus externi et interni. Ea est naturae hu­ manae conditio, ut actus interni cordis nati sint excitari ac foveri per actus externos corporis, et vicissim actus externi oculorum, vultus ac membrorum producantur per actus et affectus internos animae. Unde proverbium: ex abundantia cordis os loquitur. Ergo, ut cultus internus hominis erga Deum ferv entior sit ac vividior, requiritur cultus externus. Vicissim ex actibus internis, quibus in secreto cordis ac mentis Deus colitur, quasi ex causa connatural! procedunt actus externi, qui consti­ tuunt cultum externum. Duplici ergo causa adsumuntur opera exteriora in cultu Dei, ut ait Toletus, «l.° quia effectus sunt abundantiae devo­ tionis internae; 2.° ad excitandam devotionem internam» 8. Neque obstat locus ex Joanne 4 supra relatus. Nam, si verba recte in­ terpretentur, sensus est, quod Deus debeat adorari i) in spiritu et non solum apparatu exteriori et verborum cortice, sed principaliter cultu interiori, quin tamen ex hoc damnari videantur opera externa; 2) in veritate, id est, non in figura, ut fieri solebat in A^eteri Testamento. ARTICULUS III UTRUM SOCIETATI NECESSARIA SIT ALIQUA RELIGIO 71. Status quaestionis. Societatis notio. Societas in genere defini­ tur: Coetus seu congregatio plurium in communem finem sub uno praeside, qui auctoritatem exercet, conspirantium. Dicitur l.° Coetus seu Congregatio plurium; quia ad societatem re­ quiritur, ceu materia, multitudo, non utcumque, sed moraliter juncta et congregata, quae efficit corpus sociale, quaeque persona moralis recte appellatur. Hoc corpus sociale est subjectum completum et adaequaCfr. S. Thomas, I-IÏ, q. IOI, a. 2. Secreta orationis Ecclesiae contra persecutores Ecclesiae, sub. n. 10. 3 II-II, q. 81, a. 7 ad 1,·, 4 Joan., 4, 24. 1 3 DE VERA RELIGIONE, β. I. DE NECESSIT. RELIS. 7'S tum jurium et officiorum, quae pertinent ad societatem; membra vero seu individua, quibus constat, sunt subjectum partiale1 2. Dicitur 2,° In communem finem conspirantium. Quia non quaelibet multitudo est societas, sed quae in finem aliquem communem tendit; neque ejus objectum est otio tabescere, sed efficaci mediorum applica­ tione finem aliquem prosequi. Ut autem membrorum inter se conjunctio firmior sit ac stabilior, omnia in finem communem conspirent oportet, quod sane efficere nunquam valebunt, nisi singula, collatis viribus, bo­ num commune sociale quaerant. Additur 3.° Sub uno praeside. Nam hominum multitudo, quomodolibet congregata, nequit finem omnibus communem adsequi, nisi sub directione auctoritatis. Qui hanc auctoritatem obtinuit ac retinet, cuique omnes parere tenentur, praeses seu princeps nominatur, et habet jus dirigendi singulorum actiones ad finem socialem. 72. Divisio. Societas alia est religiosa alia civilis. Religiosa est Coetus hominum viatorum ad finem spiritualem per media ad hoc exco­ gitata tendentium. Civilis est Coetus plurium familiarum et communita­ tum vel etiam populorum in una terrae plaga ad unum finem communem organice coadunatus. De hac solummodo impraesentiarum disseritur. Potest esse perfecta vel imperfecta. Perfecta dicitur societas quae per se sola ad modum unius moralis uniformiter subsistit et sibi soli sufficit ad consequendum suum finem. Imperfecta, quae vel per se sola non sub­ sistit, vel non sufficit ad suum finem consequendum. Hoc pacto imperia et regna sunt societates perfectae; principatus, provinciae et civitates etiam sunt perfectae, si absolute considerentur, secus vero, si ut partes totius regni accipiantur. Familia, quae appellatur societas domestica, vicus, et societates aliae privatae (vulgo companias), quae ad humanum commercium constituuntur, sunt societates imperfectae 2. Auctoritas seu potestas suprema societatis civilis residet in uno ca­ pite vel pluribus juxta formam regiminis, sed, sive sint plura capita sive unum, semper praesunt per modum unius; ideo dicitur societas semper uno capite regi, quia auctoritas est una. Finis societatis civilis est triplex, nempe proximus, medius et ulti­ mus. a) Finis proximus est bonum commune temporale. Hoc autem ob­ tinetur, quando, sancitis a principe legibus justis et honestis, avertun­ tur a sociis seu civibus discordiae ac seditiones, et consequitur pax atque tranquillitas publica, imo et per exercitium jurium et officiorum com­ parantur ea bona, quae corpori sociali et omnibus, vel fere omnibus, sociis censentur utilia, quaeque a particularibus nequeunt obtineri, b) Finis medius est felicitas temporalis civium, in quantum ii per evo­ lutionem internam ac externam omnium elementorum ad statum per­ fectum, qui in hac mortali vita acquiri potest, perveniunt, c) Finis ultimus est possessio Dei seu aeterna membrorum beatitudo. Finis igitur proximus et finis medius in finem ultimum ordinari in eoque compleri lebent. Haec omnia paucis accipe. 1 3 Cfr. Zigliara, Propaedeid., lib. 4, c 3, n. 9. Cfr. p. Raphael a S. Joseph, Ve legibus, n. 7. ART. III. UTRUM SOCIETATI NECESSARIA SIT RELIGIO 79 Materia societatis sunt membra, quibus componitur. Forma vero est junctio moralis membrorum, quae consistit in unione intelligentiarum, voluntatum et virium in ordine ad finem socialem. Auctoritas est jus obligandi membra societatis, ut ad bonum commune suis actibus conspirent. Finis demum est id, ad quod corpus sociale seu persona moralis tendere debet, quodque ultimo consistit in aeterna membrorum beatitudine x. Certo supponendum est nullam societatem posse sine religione ulti­ mum finem seu aeternam sociorum beatitudinem adipisci: credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit 123. Sed quaestio est non parvi facienda, num societas civilis possit sal­ tem salva consistere et perennis in terris perseverare absque ulla reli­ gionis professione, ita ut sit possibilis societas, quae atheis componatur. 73. Errores, i) Omnibus fere anteactis saeculis exstiterunt perversi quidam homines, qui cum necessitatem agnoscerent pro individuis aliquam religionem profitendi, dixerunt societatem civilem nihil habere cum religio­ ne, utpote quae possit absque ulla religione subsistere. Hanc theoriam in praxim deducere conatus est saeculo xvni quidam Robcitus Owen, ex Newton, Angliae pago, oriundus, qui, ut ait cl. Card. Mazzella s, ideis impii philosophismi imbutus, societatem absque religione fun­ dare et instituere aggressus est, solum de bonis materialibus rerumque cor­ poralium fruitione sollicitam. At rem esse impossibilem eventus ei compro­ bavit. 2) Inter omnes tamen errores, qui novissimis hisce temporibus undique grassantur, funestissimus dicendus est proculdubio hodiernus athcismus phi­ losophicus et politicus. Homines increduli, Statuum administrationem ini­ quissimis mediis adepti, religionem non modo inutilem verum etiam noxiam ac perniciosam esse ajunt progressui societatis, atque ideo totam religionem ejusque praxim tum ab individuis tum a societate, et praesertim ab ejus regimine, summa vi conantur avellere. Hinc proveniunt tot ploranda po­ pulis mala; quo enim societates a Deo et religione magis averti contigerit, eo frequentiores experiuntur tumultus, seditiones ac bella. Quia igitur ho­ dierni politici, res divinas parvi pendentes, et repudiata omni religionis spe­ cie, contendunt societatem vi materiali et armorum apparatu solidandam esse, Deus eorum consilia illudere videtur, cum ubique nonnisi anxietas et animorum inquietudo conspicitur, populorum conditio ingravescit, et insur­ gunt turbae contra Statuum rerumque publicarum administratores, omnia destruere volentes, ipsamque societatem evertere conantes. 3) Nec ipsi catholici, qui necessitatem religionis pro societate admittere ac tueri visi sunt, conveniunt in adsignando gradu hujusce necessitatis. Alii siquidem contendunt necessitatem ejus esse physicam, ut societas salva con­ sistere possit; alii vero necessitate morali contenti sunt, quae tantam arguat difficultatem, ut moraliter certum sit non esse duraturam societatem, quae religionem omnino repudiaverit> 74. Thesis. Ipsam societatem civilem urget necessitas religionis profitendae, ita ut nequeat societas civilis salva consistere aut multum perdurare absque ulla religione. Arg. I. Romani Pontifices, praesertim Pius IX et Leo XIII id luce meridiana clarius in suis Encyclicis et Constitutionibus docuere, non 1 Cfr. P. Marcellus, Jus naturae, disp. 3, q. 2. 2 Heb., ii, 6. 3 De Helig. et Eccl., n. 31. 8o DE VERA RELIGIONE. Ç>. I. DE NECESSIT. RELIG. solum errores contrarios proscribendo, verum etiam disertis verbis adserendo religionem esse unicum justitiae ac juris fundamentum, a quo veluti a fonte omnis honestatis, virtutis, pacis, ordinis ac tranquillitatis notio derivetur. «Quoniam, inquit Pins PP. IX1, ubi a civili societate fuit amota religio ac repudiata divinae revelationis doctrina et aucto­ ritas, vel ipsa germana justitiae humanique juris notio tenebris obscu­ ratur et amittitur, atque in verae justitiae legitimique juris locum ma­ terialis substituitur vis, inde liquet, cur nonnulli, certissimis sanae rationis principiis penitus neglectis posthabitisque, audeant conclama­ re: Voluntatem populi, publica, quam dicunt, opinione vel alia ratione manifestatam, constituere supremam legem ab omni divino humanoque jure solutam: et in ordine politico facta consummata, eo ipso quod con­ summata sunt, vim juris habere. Verum ecquis non videt planeque sentit hominum societatem, religionis ac verae justitiae vinculis solutam, nul­ lum aliud profecto propositum habere posse, nisi scopum comparandi cumulandique opes, nullamque aliam in suis actionibus legem sequi, nisi indomitam animi cupiditatem inserviendi propriis voluptatibus et commodis?». Hinc proscribendam duxit non solum propositionem hic relatam, sed etiam aliam quae docet «optimam societatis publicae ra­ tionem civilemque progressum omnino requirere, ut humana societas constituatur ac gubernetur, nullo habito ad religionem respectu, ac si ea non exsisteret, vel saltem nullo facto veram inter falsasque religio­ nes discrimine» 12. Arg. II. Societas civilis salvari non valet nec perennis exsistere, nisi in ea serventur officia justitiae, obedientia legibus, et mutua membro­ rum inter se dilectio, ut facile quisque videt. Haec autem nullatenus possunt in societate religione orbata servari. Ergo. Major patet, quia, posthabitis justitia, obedientia et caritate mutua, nec concipi potest unio membrorum in communem finem conspirantium. Prob. min. ° l. In genere. a) Quia justitia, obedientia et mutua dilectio servari nequeunt abs­ que obligatione morali; siquidem sunt virtutes, quae plerumque acqui­ runtur per actus exercitos in satisfactionem obligationis conscientiae. Ostensum autem est superius nullam obligationem moralem exsistere posse sine religione. Ergo nec praedicta possunt custodiri in societate orbata religione, b) Quia sine religione non est sufficiens sanctio, vel quia actiones saepe sunt ignotae, vel quia, si innotescunt, ab homini­ bus tergiversantur, vel quia legis praescriptio non omnes attingit, vel aliis de causis saepe saepius homines eludunt actionum suarum responsabilitatem. Absque sanctione autem legum penitus rueret in Republica omnis notio justitiae, obedientiae, membrorumque concordiae, c) Su­ blata religione, nulla fides foret adhibenda testibus, nullum haberet va­ lorem juramentum. Societas autem, in qua testes fide privantur, et 1 Encycl. Quanta Cura, 8 Dec., 1864; Denz-Bannw., 1691. 2 Encycl. Quanta Cura, prop. 1.“; Denz-Bannw., 1689. Cfr. etiam inter alia documenta Constitutio Humanum genus, 20 Ap. 1884, et Encyçlicae Leonis Χ1Π, Libertas, 20 Jun. 1888, Sapientiae Christianae, 10 Jan. 1890, et Herum novarum, 15 Maj. 1891, in quibus Massonum, Communistarum, Socialistarum et aliorum religionem a societate avertere conantiuni greges profligantur ART. Ill UTRUM SOCIETATI NECESSARIA SIT RELIGIO 81 jusjurandum non firmat veritatem, necessario peribit, quia controver­ siae nunquam finem attingent, neque animorum discordiae cessabunt. Hinc Cicero «nullum enim, inquit, vinculum ad adstringendam fidem jurejurando majores arctius esse voluerunt» x. Et alibi ait: «Quis neget, cum intelligat, quam multa firmentur jurejurando, quantae salutis sint foederum religiones? Quam multos divini supplicii a scelere revocarit, quamque sancta sit societas civium inter ipsos, diis immortalibus inter­ positis tum judicibus tum testibus?» 12. ° 2. In particulari. a) De justitia. Repudiata religione et morali obligatione conscien­ tiae, gehennaeque metu sublato, quis valeat homines inducere, ut pro­ priae utilitati praeferant aliorum jura? Maxima enim longe pars civium, nisi religionis obligatione urgerentur, divitias ac utilitatem propriam prae omnibus aliorum juribus optarent acquirere, et, adhibitis mediis saepe injustis, curarent concives suos tenuiores opprimere. Pravi homi­ nes ad summa molienda congererent capitale, et pecunia fraudibusque undique conflatis effugerent poenas pro crimine sibi debitas, dum ipsae auctoritates, si quae possunt absque religione exsistere, et homines pu­ blici, de rebus dumtaxat temporalibus solliciti, non jam administrandae justitiae sed commoditatibus sibi cumulandis curam impenderent. Ad rem apposite Tullius: «Quod si justitia est obtemperatio scriptis legi­ bus institutisque populorum; et si, ut iidem dicunt, utilitate omnia metienda sunt, negliget leges, easque perrumpet, si poterit, is, qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit, ut nulla sit omnino justitia, si neque natura est, et ea, quae propter utilitatem constituitur, utili­ tate alia convellitur» 3. b) De obedientia legibus. Vera nominis obedientia non potest le­ gibus praestari, nisi prius ipsae leges vim obligandi obtineant. Sublata autem religione, nulla inest legibus vis obligandi; quia obligatio, quam inducunt leges quaecumque, derivatur a lege aeterna. Lex autem aeter­ na nonnisi ope religionis agnoscitur. Unde, neglecta religione, nulla conceditur legibus vis obligandi; atque ideo subditi exsistimantur soluti a vera obedientia, quam jus naturale docet legibus deberi. c) De mutua membrorum inter se dilectione. Haec mutua membro­ rum dilectio servari nequit, nisi quilibet bonum commune prosequatur et pacem ac concordiam fovere satagat. In societate autem, quae fin­ gatur absque religione constituta, quis fuerit boni communis insecutor ac pacis concordiaeque amans? Pauci profecto sunt, qui, neglecta reli­ gione, finem honestum sibi praestituant, suosque concives revereri, ut societatis jura et incolumitas petunt, studeant. Arg. III. Ut societas aliqua possit salva consistere requiritur omnino auctoritas, quae omnes socios in finem socialem promoveat. Niilla autem potest dari auctoritas sine religione. Siquidem ad auctoritatem pertinet liberas sociorum voluntates ligare, ut in finem communem praestitutum uniformiter conspirent, et praeses citra religionem non 1 De olfic., lib. 3, c. 31. 2 De Leg., lib. 2, c. 7. 3 De Leg., lib. 1, η. 15. ο DE VERA RELIGIONE. 82 Q. I. DE NECESSIT. REL1G habet a quo facultatem accipiat ligandi aliorum civium voluntates. Non a Deo, quia, rejecta religione, inficiatur Dei exsistentia; non a se, quia omnes homines sunt natura pares; non ab aliis hominibus, quia nemo dat, quod non habet. Ergo, rejecta religione, destruitur et ruit aucto­ ritas, quae est elementum necessarium ad societatem, ac idcirco moli­ tur societatis ruina. Arg. IV. Societas civilis, ut communis fert sententia, personae mo­ ralis rationem habet, ita ut, semel constituta, sui juris sit et jurium ac officiorum subjectum. Unde cujuslibet personae particularis condi­ tionibus vestitur. Jam vero, persona particularis, qua individuum, de­ pendet a Deo, et subjicitur obligationi religionis profitendae. Ergo pa­ riter societas, ut persona moralis est, tenetur religionem amplecti ac profiteri. Hinc S. Augustinus ajebat Regem aliter Deo servire qua homo est, et aliter qua Rex est: «Quia homo est, ei servit vivendo fideliter; quia vero etiam Rex est, servit, leges justa praecipientes et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo: sicut servivit Ezechias lucos et templa idolorum, et illa excelsa, quae contra praecepta Dei fuerant constructa, destruendo... sicut servivit Rex Ninivitarum universam ci­ vitatem ad placandum Dominum compellendo... sicut servivit Nabuchodonosor, de quo jam diximus, omnes in regno suo positos a blasphe­ mando Deo lege terribili prohibendo» \ ARTICULUS IV UTRUM CUIQUE LIBERUM SIT QUAM LIBUERIT RELIGIONEM PROFITERI 75. Status quaestionis. Omnis homo devincitur Deo religione, qua­ si vinculo quodam morali, et, tum qua individuus tum qua in societate constitutus, adstringitur, sicut, dictum est, ad aliquem cultum supremo numini exhibendum. Verum religiones plures et inter se dissidentes in mundo excogitatae sunt, et dii adeo ab hominibus multiplicati, ut vix possint a quopiam numerari. Hinc disputatur catholicos inter et indif­ ferentes, an quilibet moraliter teneatur unam, eamque veram, religio­ nem amplecti, vel e contra utrum cuique liberum sit, quam libuerit, religionem profiteri. Animadvertendum est necessitatem unicae religionis profitendae du­ pliciter proponi posse: a) respectu hominis individui, b) respèctu so­ cietatis. In praesenti articulo agendum erit de homine individuo, in sequenti vero de societate. 76. Errores. Praeter indifferentismum absolutum, qui nullam homini esse obligationem religionis profitendae docet, alius datur indifferentismus mitior, qui et indifferentismus relativus audit. Hic error, jam olim a Basilide et Apelle invectus12, plures hodiernis temporibus nactus est sequaces, et libertatem tribuit cuique ex variis religionibus unam pro suo lubito am­ 1 2 Epist. 185 (al. 50) ad Bonifacium, 11. 19: ML 33, 801. Cfr. Eusebius, Hist. Eccl., lib. 4, c. 7; MG 20, 316; et lib. 5, c. 13; MG 20, 460. ART. IV. UTRUM CUIQUE LIBERUM SIT, ETC. «3 plectendi. Distinguitur duplex, universalis nempe et particularis. Indifferentismus universalis omnes religiones putat esse aeque bonas ac utiles ad salu­ tem aeternam consequendam, ac proinde posse hominem ex omnibus unam, vel etiam nunc unam nunc alteram, citra peccatum excogitare pro cultu Deo exhibendo, ut Catholicismum, Mahumetismum, Budhismum, etc. *. Particularis admittit quidem unam esse tantummodo religionem veram, eamquc profitendam, sed ratus est omnes sectas sub illa religione contentas esse veras, et sufficere quamlibet earum profiteri. Sic sub Christianismo continentur Catholicismus, Protestantismus, schismata varia, etc., et con­ tendunt indifferentistae particulares posse hominem in quolibet eorum sal­ vum fieri 12. Vix ab hoc errore differunt Latitudinarismus et Toleraniisinus religiosus, qui et dogmaticus, ad distinctionem tolerantiae politicae seu civilis, nuncu­ patur. Toleraniisinus dogmaticus, sicut et indifferentismus universalis, prae­ dicat omnes religiones e arumque sectas esse aeque bonas ac utiles, et homini pro fine ultimo consequendo salutares. Tolerantïsmus politicus seu civilis, de quo in articulo sequenti, ad auctoritates spectat, et est ea legum ordinatio, qua libertas cultuum publica permittitur, et externa professio cujuslibet religio­ nis aeque protegitur. > Cum iisdem maxime connectitur libertas conscientiae et cultuum, Liberalistnus et Rationalismus, qui privatae rationis esse docent judicare de veri­ tate et falsitate religionis. Hunc Indifferentismum suis discipulis suasisse videtur G. Hermesius, qui 3, ut ait Granderath Const, dogm. SS. Concilii Vaticani, De doctrina ca­ tholica, «hortatur candidatos theologiae et consequenter omnes (eos, saltem, qui scientifico examini sunt idonei), ut dum in inquisitione versantur, erga quamvis religionem, ex. gr., catholicam aut Christianam, omnino indifferen­ ter se habeant, sibique persuadeant sancte se agere sequendo rationem, quo­ cumque demum ea deduxerit». 77. Thesis I. Unica est vera religio. Arg. Religiones sibi invicem oppositae et contradictoriae nequeunt omnes esse verae, sed una'dumtaxat ad summum erit vera, aliis falsis exsistentibus; quia omnis religio constat propositionibus theoreticis, quae intellectui tanquam verae, et officiis, quae voluntati tanquam honesta, proponuntur. Hae autem diversarum religionum propositiones contradictoriae sunt, ut patet ex religionum oppositione. Sic polytheistae plures deos, monotheistae unum tantummodo ponunt, efficaciam sacra­ mentorum ad producendam gratiam catholici admittunt, protestantes omnino respuunt; Christum esse verum Deum et legatum divinum Chri­ stiani defendunt, hebraei vero et nestoriani haeretici negant, etc. Porro contradictoriarum una tantum potest esse propositio vera, altera neces­ sario falsa. Ergo nonnisi una potest esse religio vera. Cum autem nemini licitum sit errori adhaerere, sed omnes teneantur verum profiteri, se­ quitur omnes homines ad unam, eamque veram, religionem amplecten­ dam adstringi. 78. THESIS II. Omnes homines tenentur unicam veram religionem profiteri. Quapropter prorsus rejiciendus est Tolerantismus dogmaticus. 1 Imo et per religionem naturalem, neglectis religionibus positivis, ajunt non­ nulli satisfieri officiis erga Deum adimplendis. Ita Julius Simon, La religion na­ turelle, 4™«. p., ch. 2. 2 Hoc indifferentismi genus professa est societas, quae dicitur Association for Promoting the Union of Christendom, anno 1857, Londini constituta. ’ Introd. Positiv. ad Theol., p. 30. 84 DE VERA RELIGIONE, β. I. DE NECESSIT. RELIG. Arg. 1) Quamplurima sunt Ecclesiae documenta, quibus Indifferentismus et tolerantia dogmatica expresse damnantur. Pius PP. IX Encyclica Qui -pluribus ait: «Huc spectat horrendum ac vel ipsi naturali rationis lumini maxime repugnans de cujuslibet religionis indifferentia systema, quo isti veteratores, omnis virtutis et vitii, veritatis et erroris, honestatis et turpitudinis sublato discrimine, homines in cujusvis reli­ gionis cultu aeternam salutem assequi posse comminiscuntur, perinde ac si ulla unquam esse posset participatio justitiae cum iniquitate, aut societas lucis, ad tenebras, et conventio Christi ad Belial»x. Et Encycli­ ca Singulari quidem ait: «A qua turpissima sane indifferentismi forma haud admodum distat illud de religionum indifferentia systema e tene­ bris eruptum, quo homines a veritate alienati, veraeque confessionis adversarii, suaeque salutis immemores, et inter se pugnantia docentes et nunquam stabilitam sententiam habentes, nullum inter diversas fidei professiones discrimen admittunt, et pacem passim cum omnibus mi­ scent, omnibusque aeternae vitae portum ex qualibet religione patere contendunt. Nihil enim interest illis, licet diversa tractantibus, dum àd unius veritatis expugnationem conspirent» a. Unde ipsemet Pontifex in suo Syllabo damnavit has propositiones: 15 «Liberum cuique homini est eam amplecti et profiteri religionem quam rationis lumine quis ductus veram putaverit». Et 16 «Homines in cujusvis religionis cultu viam aeternae salutis reperire aeternamque salutem asse­ qui possunt» 3. Eumdem errorem non obscure proscripsisse videtur Concilium Va­ ticanum, dum ait: «Qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nul­ lam unquam habere possunt justam causam mutandi aut in dubium fidem eamdem revocandi» 4. Et ibid., can. 6, definit: «Si quis dixerit parem esse conditionem fidelium atque eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut catholici justam causam habere possint fidem, quam sub Ecclesiae magisterio jam susceperunt, assensu suspenso in dubium vocandi, donec demonstrationem scientijicam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint, a. s.» 5. 2) Adde quod Indifferentismus maximam Deo infert injuriam, dum eum supponit aeque verum ac falsum in materia religionis admittere, praecepta licita vel illicita promiscue hominibus imponere, et cultus honestos vel libidinosos indiscriminatim acceptare. Imo et temeritatem arguit, dum non curat ea investigare, a quibus certissime pendet homi­ num salus aeterna. Objectionibus satisfit. 79. Obj. l.° Plures sunt religiones, quae vera docent et honesta prae­ cipiunt. Ergo licet eas indiscriminatim profiteri. Prob. Ant. Plures ac inter se dissidentes religiones proponunt legem naturalem esse integre servandam. Lex autem naturalis et vera continet ac honesta praecipit. Ergo. Encycl. Qui pluribus, 9 Nov. 1846; § «Jam vero». Encycl. Singulari quidem, 17 Martii 1856; § «Jam vero». Cfr. Encycl. Quanta Cura, 8 Dec. 1864: Libertas, 20 Junii 1888, et Im­ mortale Dei, i Nov. 1885. 4 Sess. 3, Const. De fidc.cath., c. 3; Denz-Bannw., 1794. ° Sess. 3, can. 6, De fide: Donz-Bannw., 1815. 1 2 3 ART. V. UTRUM SOCIETAS TENEATUR REE. PROP. S5 Resp.—Neg. Ant. Ad probationem, Dist. Maj. Plures ac inter se dissi­ dentes religiones proponunt legem naturalem esse integre servandam, et si­ mul docent religionem revelatam esse respuendam. Cone. Sistunt in propo­ nenda tantummodo lege naturali, Neg. Ex quo enim religio aliqua excludit revelationem supernaturalem, dicenda < st inhonesta ac falsa, saltem nega­ tive, utpote incompleta. Praeterea, omnes religiones, praeter catholicam, non solum negant veritates a Deo revelatas, sed et ipsis veritatibus ac legi­ bus naturalibus quamplures superaddunt errores et cultus superstitiosos, supremo numini maxime injurios. Obj. 2.° Si vera religio esset unica, semper et ubique una fuisset, quia verum semper unum idemque est. Vera autem religio non fuit semper eadem. Ergo. Prob. Min. Judaismus et Christianismus ex diametro oppo­ nuntur, et nihilominus uterque fuit vera religio. Ergo vera religio non fuit semper eadem. Resp.—Dist. Maj. Semper et ubique una fuisset quoad dogmata et officia aut praecepta absoluta et moralia, Cone. Quoad officia hypothetica, pro populo judaico aut gente particulari data et praecepta caeremonialia, Neg. Dogmata enim et praecepta seu officia, quae universim cunctos homines respiciunt, nunquam mutantur, et quoad haec omnia semper immobiliter perseverat religio. Sic Deus unus in essentia et trinus in personis fuit semper et ubique praedicandus, infinitae perfectionis agnoscendus, debito honore co­ lendus, etc. At fides in Christum venturum quae Christi praedecessores adstringebat. et praecepta caeremonialia, ut circumcisio, sacrificia, etc., quae populum judaicum respiciebant, revera mutata sunt. Sed minime praeter­ eundum est essentiam religionis integram ac salvam consistere, quando dogmata et praecepta moralia intacta servantur, licet caeremoniae et offi­ cia unius vel alterius populi radicitus mutentur. 80. Scholion. Unitas religionis non impedit, quominus in una so­ cietate diversi status reperiantur, et pro statuum varietate diversae leges condantur, aut diversa praecepta a legitima auctoritate imponantur. Sic in religione catholica, quae unice vera est, alii sunt clerici in plures gra­ dus distributi1, alii religiosi Deo in coenobiis specialiter mancipati, et alii laici, qui in saeculo vitam traducunt; nonnulli castitatem voluntarie servant, alii vero matrimonio ad foetus propagationem junguntur; qui­ dam jejuniis et abstinentiis dediti sunt, alii vero omnibus cibis indiscri­ minatim vescuntur; non pauci in aliquibus terrae plagis a pluribus Ec­ clesiae praeceptis dispensantur, dum caeteri mundi incolae catholici legibus ecclesiasticis stricte ligantur. Haec, inquam, unitati religionis minime obstant, quia una est fides, eadem sacramenta, immutabilia praecepta ac officia absoluta, quibus Deo devincimur. ARTICULUS V AN SOCIETAS IPSA TENEATUR VERAM RELIGIONEM PROFITERI AC TUERI 81. Status quaestionis. 1. Manifestum est societates omnes legi­ bus divinis obstringi, ne socios a vera religione profitenda positive avertant, quia nulla societas potest jura et obligationes membrorum proterere, sed potius debet ea protegere ac tueri. Verum ad ipsam professionem religionis directam quod attinet, du­ pliciter potest societas se habere: 1) leges justa praecipientes condendo, 1 Cfr. Concil. Ttid., sess. 23, can. 2 et 6; Denz-Bannw., 962 et 9O6. 86 DE VERA RELIGIONE. Q. I. DE NECESSIT. RELIG. 2) officia erga Deum, etiam ut societas est, persolvendo. Societatem utroque modo, qua persona moralis est, vinculo quodam erga Deum adstringi demonstrandum suscipimus. 2. Simul cum hac controversia quaestio heic magni momenti agi­ tatur de Tolerantia civili seu politica, quae permittit, ut diximus, plura­ litatem cultuum, et pluribus religionibus externam protectionem aeque dispensat. Et inquiritur an et quando haec pluralitas cultuum seu To­ lerantia politica admitti queat. Quod ut probe explicetur, animadvertendum est religiones falsas et a catholica dissidentes in duplici esse differentia: a) aliae ita dicuntur falsae, ut legi naturali nullatenus adversentur, neque bonos mores saltem directe corrumpant; tales censentur religiones nestorianorum, eutychianorum, etc.; b) aliae vero sunt, quae legi naturali directe repugnant, bonosque mores corrumpunt, ut sunt quamplurimae formae polytheismi. 3. Declarandum igitur est quomodo societas civilis teneatur veram religionem profiteri, et quando possit religiones ab unica vera dissiden­ tes tolerare. 82. Errores. Hodierni liberales nullam volunt in societate agnoscere obligationem religionis profitendae, sed Status independentiam tueri opor­ tere praedicant; liberales quidem radicales independentiam absolutam, ita, ut nulla exsistat cui parendum sit divina potestas ‘, et Status nulli se sub­ jiciat legi supernatural!, nec naturali, nec positivo divinae; mitiores vero quos apprime describit Leo XIII in encyclica Libertas societatem civilem nulli legi subesse contendunt nisi juri ac rationi naturali. Radicales nullam prorsus legem, et mitiores divinas leges pro privatis tantum non pro civi­ tate admittunt !. Licet praesentis materiae ratio non patiatur omnes heic Liberalismi for­ mas explicare, unum tamen velim notatum haberet candidatus lector, sci­ licet juxta omnes liberales, sive radicales sive temperatos, societatem, qua talem, emancipari debere a lege positivo-divina, saltem «ut Ecclesia obse­ quatur tempori» 123, et nullam se subjiciendi praeceptis ecclesiasticis habere obligationem. Ex quo necessario sequitur Status independentia, imo, si res urgeatur, omnipotentia. Societas enim, soluta ab auctoritate divina et obli­ gationibus inde exsurgentibus, constituitur autonoma et boni ac mali arbi­ ter. Hoc sensu Liberalismus, ut optime ait Lahousse 45 , viam paravit Socia­ lisme, qui eamdem, ac Liberalismus societati, tribuit potestatem individuis, hac sola differentia, quod socialistae extendunt etiam ad ordinem oecono­ micum, quod liberales in ordine religioso, morali ac politico, volunt conti­ neri. Haec est legitima consequentia systematis Rousseau, Scheling et Hegel, quos plerique recentiores sequuntur. Unde D. Bebel ajebat die 31 Decem­ bris 1881 in Reichstag germanico: «in ordine politico persequimur rempublicam, in ordine oeconomico socialismum, in ordine religioso atheismum» 6. Ex diversa, quam liberales admittunt, circa principia fundamentalia opi­ nionum varietate, exsurgunt necessario diversae eorum theoriae circa tole­ rantiam pluralitatis cultuum. Nonnulli hodie politici impii tale bellum soli religioni catholicae ejusque ministris indicunt, ut omnes promiscue religiones, excepta catholica, ad­ mittere videantur 6. Encycl. Libertas, 20 Jun. 1888; § «Revera»; Acta S. Sedis, 20, 600. Encycl. Libertas, 20 Jun., 1888; § «Certe quidem»; Acta S. Sedis, 20, 602. Encycl. Libertas; Donz-Bannw., 1931. ■· De vera Religione, n. 33. 5 Cfr. Kannongioser, Catdlicos alcnianes (hisp. vers.), p. 72. « Sic politici galli, dum omnimodam libertatem sectis haereticis, imo et bu 1 2 3 ART. V. UTRUM SOCIETAS TENEATUR REL. PROE. 87 Plures item hodierni radicales non satis putant libertati ac independentiae societatis esse consultum nisi per tolerantiam dogmaticam et admissio­ nem omnium religionum; eamque blaterant esse ab omnibus admittendam tuendamque. Istum tamen errorem omnino rejiciendum esse satis superque demonstratum est superius. Alii mitiores, rejecta tolerantia dogmatica, dicunt admittendam esse to­ lerantiam politicam; et addunt societatem jure carere ad prohibendum suis membris publicum exercitium religionis, quam quisque maluerit profiteri. Ita pleraque hodie gubernia catholico-liberalia. Non pauci distinguunt inter thesim et hypothesim. In thesi propugnant illicitam esse, per se et absolute loquendo, tolerantiam politicam pluralitatis cultuum, sed hypothetice, ubi id necessarium fuerit ad majora vitanda mala, servari aut etiam introduci posse docent tolerantiam politicam earum reli­ gionum, quae legi naturali aut bonis moribus evidenter non contradicunt. Ex his tamen nonnulli putant societatem hodiernam in talibus adjunctis versari, ut semper queat praefata hypothesis verificari, ita ut possint aucto­ ritates civiles in praesenti rerum tempestate pluralitatem cultuum ubique indiscriminatim permittere. Alii tamen, quamquam admittant posse inter­ dum falsas religiones legi naturali et bonis moribus non repugnantes, mali vitandi causa, politice tolerari, exsistimant tamen nondum esse societatem ita prolapsam, ut ubique licitum sit praefatam hypothesim supponere. 83. Thesis I. Societas civilis tenetur veram religionem, quam uni­ cam esse diximus, profiteri ac tueri. Arg. I. Summi Pontifices, praesertim Leo XIII, disertis verbis nos docent societates cunctas, civitates ac populos, non secus ac singulos homines teneri verum Deo exhibere cultum vitamque socialem ita compo­ nere, ut sanctissimas Dei leges adamussim satagant adimplere. Leo XIII in encyclica Libertas haec habet: «Mitiores aliquanto sunt, sed nihilo sibi magis constant, qui ajunt nutu legum divinarum dirigendam utique vi­ tam ac mores esse privatorum, non civitates: in rebus publicis fas esse a jussis Dei discedere, nec ad ea ullo modo in condendis legibus intueri. Ex quo perniciosum illud gignitur consectarium civitatis Ecclesiaeque rationes dissociari oportere. Sed haec quam absurde dicantur, haud dif­ ficulter intelligitur. Cum enim clamet ipsa natura oportere civibus in societate suppetere copias opportunitatesque ad vitam honeste, scilicet secundum Dei leges, degendam, quia Deus est omnis honestatis justi­ tiaeque principium, profecto illud vehementer repugnat posse iisdem de legibus nihil curare, vel etiam quidquam infense statuere civitatem. Deinde qui populo praesunt, hoc omnino reipublicae debent, ut non solum commodis et rebus externis sed maxime animi bonis legum sa­ pientiae consulant» x. Idem Pontifex in encyclica Humanum genus ait: «Revera humani generis societas, ad quam sumus natura facti, a Deo constituta est na­ tura parente; ab eoque tanquam a principio et fonte tota vis et peren­ nitas manat innumerabilium, quibus illa abundat, bonorum. Igitur quem­ admodum singuli pie Deum sancteque colere ipsa naturae voce admo­ nemur, propterea quod vitam et bona, quae comitantur vitae, a Deo dhistis, mahumetanis, confucianis, etc., concedunt, Ecclesiae Catholicae jura ac libertatem magis in dies coarctare conantur. Non paucos in aliis nationibus nacti sunt sectatores. 1 § «Mitiores», Acta S. Sedis, vol. 20, p. 602. 88 DE VERA RELIGIONE, Q. 1. DE NECESSIT. RELIG. accepimus; sic eamdem ob causam populi et civitates. Idcirco qui solu­ tam omni religionis officio civilem communitatem volunt, perspicuum est non injuste solum sed etiam indocte absurdeque facere» 1. Item in Encyclica Immortale Dei addit: «Hac ratione constitutam civitatem perspicuum est omnino debere plurimis maximisque officiis, quae ipsam jungunt Deo, religione publica satisfacere» 1 2. In Encyclica Libertas eadem repetit dicens: «Quamobrem Deum ci­ vilis societas, quia societas est, parentem et auctorem suum cognoscat necesse est, atque ejus potestatem dominatumque vereatur et colat. Vetat igitur justitia, vetat ratio atheam esse, vel, quod in atheismum recideret, erga varias, ut loquuntur, religiones pari modo affectam ci­ vitatem, eademque singulis jura promiscue largiri. Cum igitur sit unius religionis necessaria in civitate professio, profiteri eam oportet, quae unica vera est, quaeque non difficulter, praesertim in civitatibus ca­ tholicis, agnoscitur, cum in ea tanquam insignitae notae veritatis appa­ reant. Itaque hanc qui rempublicam gerunt, conservent, hanc tueantur, si volunt prudenter atque utiliter, ut debent, civium communitati con­ sulere» 3. Haec omnia luculentum proculdubio pro nostra thesi suppeditant argumentum. Arg. II. Societas civilis, non secus ac individuum, pendet a Deo, suo auctore, et ad Deum, suum ultimum finem, tendat oportet. Ergo tenetur veram religionem, qua unice ad Deum tenditur, amplecti ac profiteri. Consequentia patet, quia praefatam a Deo dependentiam agnoscere et ad Deum, ut ad finem ultimum, tendere societas nullatenus valet, nisi per veram religionem, quae et verum cultum Deo vero exhibere jubet, et jussa exsequi in ordine ad Deum docet ac juvat. Prob. Ant. l.° Pendet a Deo auctore, tum a) quia a Deo homines in societatem coadunantur, tum b) quia omnes humani coetus a Deo con­ servantur, et saepe, ubi deliquerint, puniuntur peste, fame et bello. 2.° Ad Deum suum jinem tendere debet, quia finis ultimus totius societatis est possessio Dei, quae nonnisi omnium membrorum ad eum conspiratione et tendentia adipiscitur 4. Arg. III. Omnis societas, ut munus suum obire valeat, stricte tene­ tur concordiam civium quaerere, et semel obtentam sartam tectam ser­ vare; quia animorum concordia perturbationem omnem a multitudine abigit, et civium tranquillitatem ac pacem firmat. Sed professio publica unius verae religionis plurimum confert ad animorum concordiam obti­ nendam, et concivium prosperitatem fovet. Ergo societas civilis tenetur veram religionem amplecti ac tueri. Hinc non mirum, si vel ipsi politici, aliunde religionis osores, monuerint Principes religionem simulare, pacis et tranquillitatis publicae in statu civili obtinendae conservandaeque causa. Ita Machiavellus 56. 1 § «Secta igitur». Acta S. Sedis, vol. 16, p. 427. 2 § «Hac ratione», Acta S. Sedis, vol. 18, p. 163. 3 § «Eadem libertas», Acta S. Sedis, vol. 20, p. 604. 4 P. Simon, O. S. B., l'n lien social, apud «Revue Thomiste», Sept.-Oct. 1912, luculenter probat religionem esse eminenter socialem. 6 La mente di un uomo di Stalo, lib. 1, c. 12, § 4. ART. V. UTRUM SOCIETAS TENEATUR REL. PROF. 89 Solvuntur difficultates. 84. Obj. Religionis professio non est munus societatis civilis. Ergo. Prob. Ant. Obligationes ac munera cujuslibet societatis determinantur a proprio fine. Finis autem societatis civilis non est religioni profitendae prospicere, sed juribus sociorum consulere. Haec vero temporalia sunt, non religiosa. Ergo. Resp.—Neg. Ant. Ad probationem, Dist. Min. Finis immediatus socie­ tatis civilis non est religioni profitendae prospicere, Cone. Finis ultimus, Nego. Munus enim societatis civilis est vires sociorum ita dirigere, ut opera­ tio socialis ab ordinatione finis ultimi nullatenus recedat. Cum autem socie­ tas civilis vires sociorum ita disponit ac dirigit, ut a jussis legis divinae non discedant, obsequium Deo praestare dicenda est. At praeterea debet inter­ dum, quatenus persona moralis est, adoratione, oratione ac sacrificiis Deum revereri ac colere. 85. Thesis II. Auctoritates civiles non debent a) «tolerantiam po­ liticam» cultuum ac religionum, «absolute» et «per se» loquendo, promi­ scue et ubique concedere, b) «Hypothetice» tamen, ad majora reipublicae vitanda mala vel adipiscenda aut conservanda bona, possunt, ubi id fue­ rit necessarium, permittere pluralitatem religionum. Pars 1 .a Tolerantia politica absolute non est concedenda. Arg. I. Summi Pontifices Pius IX et Leo XIII in suis Encyclicis et documentis ecclesiasticis luculenter hanc doctrinam tradidere. Primus quidem in encyclica Quanta Cura haec habet: «Probe noscitis, Vene­ rabiles Fratres, hoc tempore non paucos reperiri, qui civili consortio impium absurdumque Naturalismi, uti ajunt, principium applicantes, audent dicere optimam societatis publicae rationem civilemque progres­ sum omnino requirere, ut humana societas constituatur et gubernetur, nullo habito ad religionem respectu, ac si ea non exsisteret, vel saltem nullo jacto veram inter jalsasque religiones discrimine; atque contra sacrarum litte­ rarum, Ecclesiae, Sanctorumque Patrum doctrinam adserere non dubi­ tant optimam esse conditionem societatis, in qua Imperio non agnoscitur officium coercendi, sancitis poenis, violatores catholicae religionis, nisi quatenus pax publica postulet·» x. Unde idem Pontifex damnavit in Syllabo sequentes propositiones, 77: «Aetate hac nostra non amplius expedii religionem catholicam haberi tanquam unicam Status religionem, caeleris quibuscumque cultibus ex­ clusis». 78: «Hinc laudabiliter in quibusdam catholici nominis regionibus lege cautum est, ut hominibus illuc immigrantibus liceat publicum pro­ prii cujusque cultus exercitium habere». 79: «Enimvero falsum est civilem cujusque cultus libertatem, itemque plenam potestatem omnibus attributam, quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque manifestandi condu­ cere ad populorum mores animosque facilius corrumpendos ac indifferentismi pestem propagandam» 2. Item Leo XIII in encyclica Libertas haec solemni suo judicio con­ firmavit dicens: «Itaque ex dictis consequitur nequaquam licere petere, Denz-Bannw., 1689. Denz-Bannw., 1777 sqq. DE VERA RELIGIONE. β. I. DE NECESSIT. RELIG. 9° defendere, largiri, cogitandi, scribendi, docendi, itemque promiscuam religionum libertatem, veluti jura totidem, quae homini natura dederit. Nam si vere natura dedisset, imperium Dei detrectari jus esset, nec ulla temperari lege libertas humana posset» A Arg. II. Auctoritas civilis non debet actioni pravae subditorum directe et formaliter cooperari. Sed Princeps, quando tolerantiam civi­ lem plurium religionum absolute concedit, directe et formaliter coope­ ratur actioni pravae civium. Ergo. Cives enim, ubi habent tolerantiam civilem plurium religionum, solvunt unitatem religionis ac cultuum, et perturbationes ac mala in societate facile promovent, quae sunt actiones pravae; et his directe cooperatur Princeps concedens absolute toleran­ tiam plurium religionum. Pars 2.a Hypothetice aliquando permitti potest toleran­ tia civilis religionum legi naturali non repugnantium. Arg. I. Hypothetice tamen, mali vitandi aut boni insignis promo­ vendi causa, interdum licitam esse tolerantiam politicam cultuum aut religionum perspicue docet Leo XIII in encyclica Immortale Dei dicens: «Revera, si divini cultus varia genera eodem jure esse, quo veram reli­ gionem, Ecclesia judicat non licere, non ideo tamen eos damnat rerum publicarum moderatores, qui magni alicujus, aut adipiscendi boni aut prohibendi causa mali, moribus atque usu patienter ferunt, ut ea ha­ beant singula in civitate locum»12. Et in encyclica Libertas ait: «Simi­ liter consequitur (ex dictis) ista genera libertatis posse quidem, si justae causae sint, tolerari, definita tamen moderatione, ne in libidinem atque insolentiam degenerent» 3. Arg. II. Cooperatio.materialis ad malum, ubi justae adsint rationes, licita est. Sed cum pluralitas religionum ac cultuum permittitur gravis damni vitandi aut insignis boni adipiscendi causa, fit, et motivo qui­ dem justo, cooperatio materialis ad malum. Ergo. Prob. Minor. Quia potest Princeps in praefato casu pro fine habere 1) malum vitare aut bonum adipisci, et 2) malum indirecte tantummodo permittere. Quod si fiat, planum est cooperationem esse materialem. Scholion. Quid dc religionibus legi naturali repugnantibus? Volunt nonnulli nunquam esse licitam tolerantiam civilem religionum legi na­ turali aut bonis moribus repugnantium. Quia, ajunt, nunquam potest malum adeo grave vitandum imminere, bonumve adipiscendum urgere, ut auctoritas publica pro illis ruinam societatis permittere queat. Sed religiones juri naturae adversantes aut bonos mores corrumpentes ex natura sua ruinam societatis necessario trahunt. Si enim cuique effre­ natae licentiae et quaelibet cupiditatum genera concedantur, nullum erit flagitium, cui perpetrando non se dedant homines, omnia vi, caede ac rapina perturbantes, et sic actum erit de societate. Alii tamen verius putant non omnes religiones legi naturali repugnantes afferre necessario destructionem societatis. 1 2 3 § «Itaque ex dictis»; Acta S. Sedis, vol. 20, p. 612. § «Haec quidem sunt»; Acta S. Sedis, vol. 18, p. 174. § «Itaque ex dictis»; Arta S. Sedis, vol 20, p. 612. ART I. QUID ET QUOTUPLEX SIT REVEL. 91 Solvuntur objectiones. 86. Obj. l.° Contra i.an‘ partem. Auctoritas politica nequit cives co­ gere ad profitendam unam religionem prae alia. Ergo debet omnes religio­ nes promiscue tolerare. Consequentia clara est. Ant. Prob. Tum quia non est auctoritatis civilis credenda proponere, tum quia Concilium Toletanum IV sic statuit: «De judaeis autem hoc praecipit S. Synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre» et Coelestinus III c. Sicut judaei, tit. de Ju­ daeis, ait: «Statuimus, ut nullus invitos vel nolentes Judaeos ad Baptismum venire compellat». Resp.—Dlst. Ant. Auctoritas politica nequit cogere cives ad professio­ nem positivam verae religionis. Cone., ad abstinendum a publica professione falsae religionis, Neg. Id est, potest Princeps obligare cives, ut se absti­ neant a professione publica religionum ab unica vera dissidentium. Certe, fides et religio, utpote habitus interiores, voluntarie a quolibet amplecti debent, et hoc. sensu recte ait S. Gregorius, lib. 2, ep. 50: «Nova atque inau­ dita est haec praedicatio, quae verberibus exigit fidem». Sed hoc non ob­ stante, oportet a lege civili sanciri et a Principe absolute loquendo exigi, ut nemo audeat falsam religionem publice profiteri. Obj. 2.° Deus ipse tolerat falsas religiones, quidni et auctoritas civilis? Resp.—Neg. paritatem. Permittit quidem Deus falsas religiones esse in mundo, quia aliunde sive per auctoritates civiles, sive per Ecclesiae magi­ sterium, sive per revelationes opportune factas, etc., providet sufficienter verae religioni conservandae, sed auctoritas civilis non valet bono religionis providere, nisi falsas religiones, saltem absolute loquendo, proscribat. Obj. 3." Facilius veritas quam error defenditur, quia veritas se ipsam manifestat viamque aperit. Ergo possunt cives particulares eam ab incur­ sibus sectatorum falsae religionis tueri. Resp. l.° hanc esse doctrinam plurium catholicorum liberalium, qui, veri­ tatem per se clarere dicentes, veram religionem in discrimen committunt s. ° 2. Dist. Ant. Facilius veritas quam error defenditur, objective. Cone., Subjective et quoad persuasionem eam amplectendi, Subdist., quoad non­ nullos, Cone., quoad omnes, Neg. Manifestum quidem est rationes ac mo­ tiva facilius pro veritate quam pro errore adduci posse, et obligationum veritatis amplectendae objective demonstrari; at homines plerumque pas­ sionibus allecti, ac vitiis dediti, falsas religiones, quae habenas laxant, faci­ lius amplectuntur. Ideo non licet auctoritati politicae veram religionem civibus particularibus defendendam absolute relinquere. QUAESTIO II DE REVELATIONE IN GENERE ARTICULUS I QUID ET QUOTUPLEX SIT REVELAI IO 87. Status quaestionis. Scopus hujus tractatus est, ut diximus, veritatem religionis Christianae contra incredulos defendere. Quod ut fieret, demonstravimus hactenus religionem tum singulis hominibus tum societati necessariam esse. Sed ut proprius innotescat qualis sit et in 1 Concit. Tolet., IV, c. 57; Mansi, 10, 633. 2 Sic Franciscus Silvela, die 7 Nov. 1902 in Comitiis hispanicis declaravit aequa jura veritati ac errori concedere fas esse, quia facilior est veritatis defensio et gloriosior triumphus. Vide Ephem Jiactfn y Fe, t. 5, p. 442 et t. 13, p. 207. 92 DE VERA RELIGIONE. Q. II. DE REVEL. IN GENERE quo consistat haec vera religio, investigandi sunt ejus principales cha­ racteres; et primo quidem explicanda venit revelatio in genere, ut inde probari queat religipnem catholicam et veram et revelatam esse. In hoc itaque articulo notio ac divisio tradendae sunt revelationis, ut statim ad ulteriora pergere liceat. Nominis notio. Quod graece άποζαλυψις vel φανέραιτ.ς latine reve­ latio dicitur, et etymologice idem est ac veli remotio, ut, quod velo te­ gitur, nobis patefiat aut manifestetur. Quod vocabulum a rebus physi­ cis ad manifestationem intellectualem translatum est, ita ut remotio quasi velaminis, quo intellectus a rerum cognitione impeditur, revela­ tio vocetur. Ordo supernal uralis. Ut revelationis natura ea claritate, qua par est, explicetur, perpauca praefari liceat de ordine supernaturali, ejusque exsistentia. Philosophismus saeculi xvm negaverat omnino exsisten­ tiam ordinis supernaturalis, ejusque fidem ortam esse dixit ex populo­ rum praecipue ignorantia et sacerdotum astutia, qui supernorum spem rudicolis ingerentes effraenam divitiarum cupidinem explere voluerunt. Ordinem supematuralem negat pariter Sensismus seu Materialismus, qui praeter materiam nihil esse docet, Psychologismus seu Subjectivismus Kantii, qui objecta exteriora a ratione cognoscente cuncta pendere propugnat, Ontologismus seu Transcendentalismus Hegelianorum, qui omnia praedicat esse unius ejusdemque objecti evolutiones seu diversas manifestationes *, et Naturalismus ac Rationalismus, qui Deum post creationem nihil in mundo immediate agere dicunt, sed naturam uni­ versam et rationem humanam per se agere et perfici contendunt. Attamen quam pestifera sint et absurda haec systemata non diffi­ cile perspicitur, et probabitur in sequentibus. Interim haec accipe·. Supernaturale id dicitur, quod omnia jura et exigentias, uti dicunt, naturae superat 12. Jura autem et exigentiae, v. gr., naturae humanae, de qua hic est sermo, vocantur, quae ejus essentiam et perfectionem consequuntur, vel certe ejus viribus acquiri aut mereri possunt. Quod igitur haec jura et exigentias naturae excedit, dicitur supernaturale. Et impraesentiarum, quod ad cognoscibilitatem attinet, supernaturale dicitur aliquid, non quidem vi vocis, sed usu theologico apud omnes usitato, relate semper ad creaturas rationales; et est id, quod ratio humana propriis viribus cognoscere non valet 3. Quod si objectum ipsum excedat omnes omnino vires intellectus humani, supernaturale quoad substantiam appellatur; si vero non ipsum objectum sed modus tantummodo, quo cognoscitur, transcendat vires intellectus, supernaturale quoad modum audit. Hunc ordinem supematuralem revera exsistere, in eoque hominem saepe illustrari patebit ex dicendis. 1 Cfr. ZigHara, Propaedeutica, lib. i, c. 7. 2 \ id. S. Joannes a Cruce, Subida det Monte Carmelo, lib. 2, c. 4, n. 2; et c. 10, n. 2. 3 Cfr. Stéphane Harent, Surnaturel et deification. Revue «Études», an. 1902, 20 Oct. Item P. Macinai. Naturale e Sopranaturale, in ephem. «Le armonie della fede», 25 Nov. 1906; P. J. Tonoz, The supernatural, in «The Irish Theological Quar­ terly», Apr. 1912, p. 132 sqq ART. I. QUID ET QUOTUPLEX SIT REVEL. 93 88. Errores circa naturam revelationis, a) Naturalistae et rationalistae visi sunt quandoque admittere vocabulum revelationis, vel ut incautos de­ cipiant, vel sicut Rohz 1 ingenue fassus est, ut facilius sectatores sui syste­ matis nanciscantur, sed re longe distat eorum acceptio a vero conceptu revelationis. Actionem enim illam, qua Deus sese exhibet in creaturis, ut nos ex earum cognitione ad notitiam Creatoris adsurgere valeamus, sicut dicetur in tr. de Deo Uno, revelationem appellant, b) Non pauci in excita­ tione interiori et enthusiasmo religioso, qui aliquando miracula etiam pa­ tret, revelationem reposuere 12. c) Nonnulli philosophi, Sentimentalistae dicti, in quodam sensus interni affectu, quo bonum discerni dicunt a malo, reve­ lationem consistere voluerunt, d) Alii demum in dictamine quodam con­ scientiae, quo vel nostra a Deo dependentia dignoscitur (Schleiennacher), vel humana dignitas extollitur (De Wette) revelationem constituunt. 89. Vera definitio. His praelibatis, potest revelatio divina, de qua solummodo heic agitur, recte definiri: Veritatis alicujus divinae prius ignotae manifestatio a Deo hominibus praeter exigentiam intellectus hu­ mani facta. Tria, ut vides, in hac definitione complectuntur, 1) veritas quae do­ cetur, 2) magister docens, et 3) discipulus discens. Dicitur l.° Veritatis alicujus divinae, ut designetur objectum reve­ lationis, quae, licet non raro complectatur ea quae creaturis propria sunt, omnia tamen, quatenus ad Deum ut ad ultimum finem referuntur, explicat. Idcirco objectum revelationis dicuntur veritates divinae. Ad­ ditur prius ignotae, ut revelatio probe distinguatur ab inspiratione pro­ prie dicta, quae est manifestatio veritatum aliunde cognitarum 3. Dicitur 2.° Manifestatio a Deo... facta, ut significetur magister do­ cens ejusque magisterium. His enim verbis explicatur non solum per­ sona revelans, quae in omni revelatione proprie dicta Deus est, sed etiam actio Dei manifestans, quae immediate vel mediate aperit homi­ nibus veritates ignotas. Dicitur 3.° hominibus facta, ut innuatur quis sit discipulus discens. Licet enim revelationes a Deo fiant non solum hominibus, sed etiam angelis, usus tamen theologicus obtinuit, ut nomine revelationis intelligantur manifestationes hominibus, et quidem viatoribus, factae, dum expresse alio non feratur verborum significatio. Dicitur denique 4.° praeter exigentiam intellectus humani, quibus verbis completur objectum revelationis. Modo dictum est objectum re­ velationis esse veritates divinas, sed hae veritates duplicis generis sunt: aliae absolute quoad objectum sup ematurales, quae vocantur mysteria, scilicet, ut Concilium Vaticanum, Sess. 3, c. 4 ait, «mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus innotescere non possunt». Et haec divina mysteria «suapte natura intellectum creatum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine contecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino» 4: aliae investigationi nostrae rationis non sunt, 1 2 3 n. 2, * Briefe Uber den Rationalismus, p. 21. Cfr. Wilmers, De Religione revel,, lib. i, c. 2, a. I, n. 62. Zigliara, Propaedeutica, lib. 2, c. 1, n. 4: Comely, Compend., Appendix II, 2; et S. Joannes a Cruoe, Subida del'Monte Carmelo, lib. 2, c. 25. Concit. l'at., sess. 3, c. 4; Donz-Bannw., 1795-1796. DE VERA RELIGIONE. Q. II. DE REVEL. IN GENERE 94 absolute loquendo, imperviae, sed quoad modum, quo cognoscuntur, penitus excedunt vires intellectus nostri. Quando ergo dicitur, revela­ tionem esse manifestationem veritatis... praeter exigentiam intellectus hu­ mani, complectitur utrumque genus veritatum divinarum, sive absolute sive quoad modum supematuralium. 90. Mysteria. Ut tamen plenius intelligatur objectum divinae re­ velationis, explicandum est accurate hoc verbum mysterium (μυστήριον, sacramentum) quod rem occultam seu arcanam significat. Mysterium itaque stricto sensu, prout in Ecclesia usurpatur, est veritas supernaturalis, quae absolute et per se superat vires intellectus hu­ mani sibi relicti. 1) Absolute et per se dicuntur veritates superare vires intellectus nostri, quando transcendunt objectum connaturale mentis humanae et ad eas pertingere nullatenus valemus, nisi additis supernis illustrationibus. 2) Secundum quid vero veritas aliqua excedit vires in­ tellectus nostri, cujus cognitio, licet intra objectum mentis humanae posita sit, tamen vel certitudinaliter mediis naturalibus haberi non po­ test, ut futura libera et pleraeque rerum essentiae, quarum intimam naturam et rationem non perspicimus, vel ob dejectum propositionis aut aliarum circumstantiarum nos latent, ut secreta cordium, quae, si pro­ ponerentur, vere cognoscerentur. 3) Per accidens demum latent nos illae veritates, quibus cognoscendis intellectus humanus non est quidem impar, sed ob speciales difficultates et obstacula impeditur ab earum cognitione; ex.' gr., numerus stellarum vel quae sunt abscondita in visce­ ribus terrae. Quae ergo per se rationem nostram superant, appellantur mysteria, non quae secundum quid aut per accidens nobis delitescunt. Advertas tamen velim cum cl. Lahousse1 mysteriorum quaedam esse minus propria, alia vero propria. 1) Mysterium minus proprium dicitur, quod per se et absolute nos latet quoad exsistentiam, verum semel habita per revelationem exsisten­ tiae rei notitia, naturaliter potest ejus essentia cognosci, ut auctoritas et infallibilitas Romani Pontificis. 2) Mysterium proprium appellatur, quod est intellectui humano ab­ solute impervium, non solum quoad exsistentiam sed etiam quoad essen­ tiam; ideoque etiam revelatione tradita et fide suscepta veritatis exsi­ stentia, impervia manet ejus essentia. Hujusmodi sunt mysteria SSmae. Trinitatis, Incarnationis, etc. Quae omnia in revelatione divina conti­ neri disertis verbis docet Concilium Vaticanum, Sess. 3, c. 4, et can. 1. Superaddi tamen oportet revelationem Christianam non solum my­ steria, sive propria sive minus propria, quae veritatibus quoad substan­ tiam supernaturalibus constant, sed etiam veritates supernaturales quoad modum complecti, ita ut Deus Ο. M. quandoque manifestet ve­ ritates, quae sub ambitu virium rationis absolute continentur, etsi quoad modum supematuralia dicantur, interdum veritates quoad exsi­ stentiam tantummodo nobis occultas, et non raro res quoad exsistentiam et essentiam nobis impervias. 91. Divisio revelationis. Supernaturalis revelatio dividitur. ° l. Ratione modi a) in immediatam et mediatam. Prima est, qua 1 De vera Religione, diss. 2, c. 1. ART. II. UTRUM REVEL. SIT POSSIBILIS 95 Deus immediate per se sine interventu alterius hominem alloquitur ac illustrat, ut quando Moysem, Prophetas, et Apostolos affatus est Altera est, qua Deus hominem mediante alio homine edocet, qualis est revelatio, quam a Prophetis accepimus. b) Item ratione modi dividitur in intellectualem et sensitivam. In­ tellectualis est, qua Deus species intelligibiles humanae menti imprimit, eique tum objecti cognitionem tum attestationem sui loquentis imper­ tit. Sensitiva dicitur, quae fit vel per formas sensibiles in sensibus ex­ ternis receptas, ut Daniel vidit scripturam parietis, quam interpretatus est 1 2, et vocatur simpliciter revelatio sensibilis, vel per formas imagina­ rias rerum sensibilium in phantasia descriptas, et nuncupatur revelatio seu visio imaginaria 3. 2. ° Ratione subjecti in generalem (catholicam) et privatam. Genera­ lis est, quae vel multitudini fit, vel ad multitudinem a Deo destinatur, quatenus ille, ad quem fit immediate revelatio, legatus a Deo consti­ tuitur, ut revelata ad communitatem auctoritate divina transferat. Sic scriptores sacri quamplurimas veritates per revelationem acceptas aliis Dei nomine communicaverunt. Privata vero est, quae alicui fit in uti­ litatem propriam ac particularem: tales sunt pleraeque revelationes Stae. Birgittae, Stae. M. N. Theresiae, etc. 3. ° Ratione objecti in supematuralem quoad substantiam et super­ nal uralem quoad modum, prout veritas manifestata excedit per se et absolute vires intellectus humani, vel solum quoad modum cognoscendi. ARTICULUS II UTRUM REVELATIO SIT POSSIBILIS 92. Status quaestionis. Consulto dictum est articulo superiori 1) in revelatione Christiana contineri veritates non solum naturales sed etiam objective supematurales, quae mysteria quodammodo dicuntur, et 2) re­ velationem posse considerari a Deo immediate hominibus factam, vel per interventum unius hominis aliis communicatam. Quaestio igitur in praesenti movetur a) an Deus veritates non tan­ tum naturales, quae viribus intellectus humani cognosci possunt, sed etiam veritates supematurales per se captum humanae mentis exceden­ tes, hominibus manifestare queat, et b) utrum haec manifestatio fieri possit a Deo tum immediate, tum mediate. Agitur de -possibilitate non morali, quae convenientiam significat, sed ontologica, an scilicet repugnet necne revelatio modo exposita. 1 Revelatio per ministerium angelorum a Deo hominibus facta non raro vo■ iri solet immediata ex eo forte, quod talis manifestatio directe propter homines fit, et Deus per ministros sibi conjunctissimos veritates pandit. Vid. Ottiger, Theo­ logia jund., p. i, sect, i, c. i, § n. 2 Ώαη., 5, 25. 3 Cfr. S. Thom., II-II, q. 173, a. 2, qui haec luculenter dilucidat. S. Μ. N. The­ resia. Vida, cc. 25. 27, 28 et 29, et Morad., VI, c. 8 sqq., ac alibi passim optime de more describit revelationes intellectuales et imaginarias; imo et narrat sensibiles, quas experta est in suis itineribus. DE VERA RELIGIONE. Q. II. DE REVEL. IN GENERE g6 93. Errores, a) Naturalismus. Ita vocatur systema, quod ordinem supernaturalem respuit, revelationem supernaturalem ut impossibilem vel sane superfluam exsistimat, et naturam universam sibi sufficere contendit. Tres gradus admittit, i) Nonnulli, erroribus pantheisticis imbuti, revelatio­ nem ideo negant, quia animam humanam arbitrantur esse quid divinum, et universum mundum putant divinitatis evolutionem. 2) Alii, Deistae vocati. Dei exsistentiam et personalitatem agnoscunt, sed vel dicunt Deum post creationem nihil curare de mundo et hominibus, nec se immiscere eventibus physicis, moralibus aut religiosis, sed omnia suis regi legibus, vel docent nullam a Deo factam fuisse hominibus revelationem. Ita Rousseau \ Vol­ taire 12, Strauss 3, Cousin 4, etc. 3) A Hi tandem mitiores, Theistae nuncupati, admittunt Deum quandoque se immiscere negotiis ordinis moralis ac reli­ giosi, excitando homines, ut religionem naturalem quaerant. b) Rationalismus est forma quaedam mitior naturalismi, et dicitur sy­ stema eorum, qui rationem humanam nimium extollentes, eam esse ajunt in omnibus veri ac falsi arbitrum ac normam, et revelationem ut impossi­ bilem vel saltem inutilem, rejiciunt. Duplex est rationalismus, absolutus nempe et moderatus. 1) Absolutus docet a) humanam rationem ita independentem atque autonomam esse, ut nihil admittendum -sit, nisi quod ipsa verum intrinsece esse probaverit, b) revelationem supernaturalem magis ho­ mini nocere quam prodesse, et c) omnia, etiam religionem spectantia, posse per rationis evolutionem perfecte cognosci, perinde ac si opus humanum essent. Quod si revelationem, ac narrationes Bibliorum a priori recusare voluerit, quemadmodum Rousseau, Voltaire, Diderot et alii visi sunt respuis­ se, Rationalismus biblicus vocatur; si vero revelationis possibilitatem aut exsistentiam conetur argumentis metaphysicis impugnare, ut Renan 56cum aliis aggressus est, Rationalismus philosophicus nuncupatur. Rationalistae absoluti idem vel fere idem esse videntur ac deistae vel theistae secundum diversas eorum formas. 2) Moderatus admittit quidem doctrinam in revela­ tione contentam et retinet ipsum nomen revelationis, sed nihil vult vires ac facultates rationis humanae historice excultae excedere. Hinc stultissime autumat Deum in veritatibus revelandis ita rationi humanae se accommo­ dare, ut nullo modo religionem hominibus esse revelatam arbitretur, «nisi... naturae rerum et rationi, tanquam testi et interpreti divinae providentiae... plane conveniat». Ita IVegscheider”, Froschammer, et alii. Vocatur non­ numquam Rationalismus theologicus, seu Semi-Rationalismus. Naturalismus ac Rationalismus etiam moderatus, damnati sunt a Pio PP. IX in Syllabo, prop. 2-14. 94. Thesis. Possibilis est revelatio supernaturalis, tum immediata tum mediata, veritatum non modo naturalium, quas homo naturaliter capere potest, sed etiam supernaturalium, quae «mysteria» dicuntur. Prob. l.a pars. Possibilis est revelatio supernaturalis. Arg. I. Possibilitas ista revelationis in genere perspicue definita est in Concilio Vaticano, sess. III. c. 2. De Revelat, ubi dicitur: «Si quis di■ xerit fieri non posse, aut non expedire, ut per revelationem divinam homo 1 Emile ou de l'éducation, liv. 4, «Vous ne voyez», et sqq.; Du contract, social, liv. 4, ch. 8. Dictionnaire philosophique; v. Christianisme, Superstition, Destin, etc.: Ele­ de Philosophie, et alibi passim. Glaubenslehere, I. Fragm. philosph., § 1. 5 I-Te de Jésus, ch. 28. 6 Inst. theol. christ, dogm., Prolog., c. 1. 2 ment 3 1 ART II. UTRUM REVELATIO SIT POSSIBILIS 97 de Deo cultuque ei exhibendo edoceatur, anathema sit». Unde nullum pro catholicis est dubium, quin revelatio supernaturalis sit possibilis. Arg. II. Tria, ut superius diximus, in revelatione considerantur, nempe l.° Magister docens, Deus, 2.° Discipulus discens, homo, et 3.° res revelatae. Atqui ex his capitibus nullam praesefert revelatio repugnan­ tiam. Ergo est possibilis. Consequentia ex sufficienti capitum numeratione clara est. Nullum etenim posse videtur aliud caput fingi, ex quo possit revelationis re­ pugnantia oriri, nec ipsi rationalistae aliud imaginantur. Prob. Min. l.° Non repugnat ex parte Dei. Nam a) Deus plurima scit, quae homines latent, quia sapientiae ejus non est numerus h b) Me­ dia habet opportuna ea nobis manifestandi; hoc enim etiam homini concessum est. c) Potest ea nobis manifestare absque ullo suae digni­ tatis detrimento, nam hoc non parum commendat Dei bonitatem et providentiam, d) Et demum Dei sapientiam decet, ut quaedam occulta hominibus misericors aperiat, sic enim homini innotescit se in finem supernaturalem evectum esse. 2. ° Non repugnat ex parte hominis. Siquidem nulla adest repugnan­ tia, ut, qui facultate intellectuali praeditus est, ab altero magistro edo­ ceatur. Ab aliis hominibus omnes instruimur, quidni et a Deo, qui nat-uram humanam condidit, et rationem nostram lumine vultus sui illustravit, edoceamur? Dignitatem humanam nullatenus minuit neque alicujus dedecoris est, litteras ab alio sapientiore didicisse, sed potius id in honore habitum fuit apud homines, sapientis scilicet alicujus scholas frequentasse vel familiaritatem coluisse. Jam vero, nullus est magister ut Deus, cujus sapientia, scientia, auctoritas et facilitas do­ cendi infinitae sunt. 3. ° Non repugnat ex parte veritatis revelatae. Veritas, tum naturalis, tum supernaturalis, quae per revelationem manifestari dicitur, est ens in se intelligibile. Intelligibili autem non repugnat manifestari ac co­ gnosci, quia objectum intellectus est; objectum quidem connaturale in­ tellectus humani, si viribus rationis percipi possit; extensivum vero, si vires superet rationis. 95. Prob. 2.a pars. Possibilis est revelatio, tum imme­ diata, tum mediata. De immediata constat ex superius dictis, ubi demonstratum est re­ velationem ex parte Dei non repugnare. Quid enim Deum prohibeat veritates in se absconditas hominibus manifestare? Arg. quoad mediatam. Ad revelationem mediatam requiritur et suf­ ficit, ut a) Deus immediate quempiam de occultis alloquatur, b) is, ad quem immediate facta est revelatio, habeat evidentiam revelatorum saltem in attestante, et c) legatus a Deo constituatur, ut revelata aliis communicet. Nihil autem prohibet quominus haec tria in hominum utilitatem et eruditionem a Deo suppeditentur. Ergo revelatio mediata est possibilis. 1 Ps. 146, 5. 7 98 DE VERA RELIGIONE. Q. II. DE REVEL. IN GENERE Minor quod i.am partem non est nisi conceptus revelationis imme­ diatae, quam possibilem esse modo dictum est et admittunt plerique adversarii. Prob. 2." pars Min. Cum ab aliis erudimur, ita nonnulla nobis ma­ nifestantur, ut eorum intrinsecam rationem facile percipiamus, ut fit in veritatum naturalium revelatione; alia vero, etiam post manifesta­ tionem ab alio factam, occulta nobis manent, et solum accipiuntur propter auctoritatem et testimonium dicentis. Unde per magisterium humanum quandoque scientia in nobis producitur, ut cum studiis phi­ losophicis operam damus; interdum vero testimonio magistri credendum est, ut cum rebus historicis vel scientiis positivis vires intendimus; et, nisi hujusmodi testimonio fides adhiberetur, scientiarum non minima pars everteretur. Quod jure potiori in Dei manifestatione contingere liquet. Deus enim majori agit virtute in quemlibet hominem, quam homines in alterutrum. Unde sicut persuasum habemus in humano magisterio et eruditione vera contineri, ita a fortiori tenendum est ma­ nifestationes a Deo factas veras esse et nunquam errori obnoxias. Porro veritates a Deo revelatae ita ab homine percipiuntur, ut certo quisque sciat Deum esse qui loquitur ea saltem certitudine, quae omne prudens dubium excludatx. Prob. 3." pars Min. Quod enim per se Deus facere valet, per alios quoque facere posse dicendus est; omnes enim sumus ministri Dei. Ergo potest hominibus committere, ut, quae per revelationem acceperint, aliis communicent. 96. Scholion. Dubitari nullatenus potest, quin Deus singulis homi­ nibus et universo generi humano valeat immediate cuncta revelare, et omnes per se ipsum instruere; si enim unum potest illustrare, valet et cunctos erudire. At merito docent theologi revelationem mediatam esse hominibus magis accommodatam; tum a) quia melius per eam consu­ litur conditioni hominis, qui per alios instrui natus est; tum b) quia revelatio minus obnoxia est corruptioni, dum per unum vel paucos aliis communicatur; tum denique c) quia sic melius homines in societatem coadunantur. Si enim singuli per revelationem illustrarentur, non jam societas in ordine saltem doctrinali constitueretur, sed multitudo quae­ dam esset credentium nullo vinculo inter se conjunctorum 1 2. 97. Prob. 3.a pars. Possibilis est veritatum non modo naturalium verum etiam supernaturalium, quae mysteria dicuntur, revelatio. Nota. De veritatibus naturalibus nulla est difficultas. Nos possu­ mus veritates naturales aliis manifestare, quidni et Deus possit eas hominibus revelare? De revelatione veritatum supernaturalium est quaestio. Arg. I. Haec veritas est ab omnibus catholicis fide suscipienda. Nam Concilium Vaticanum, Sess. 3, Can. 3. De Revelatione, ita defi­ 1 Ita Sancti, qui illustrationes divinas acceperunt, semper sibi persuaserunt, et Deum eos alloquutum fuisse et testimonium ejus infallibile esse. 2 Cfr. Ottigor, Theol. fund., p. I, sect. 1, c. I, § 12, th. 2. ART. II. UTRUM REVELATIO SIT POSSIBILIS 99 nivit dicens. «Si quis dixerit hominem ad cognitionem et perfectionem, quae naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex se ipso ad omnis tandem veri et boni possessionem jugi profectu pertingere posse ei debere, a. s.»1. Et can. 1. De Fide et ratione, ait: «Si quis dixerit in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari, a. s.« 1 2. Arg. II. a) Exsistunt de facto mysteria, quae hominis captum longe superant, b) Deus ea valet hominibus manifestare, c) Bene potest homo Deo, mysteria manifestanti, credere et adsentiri. Ergo possibilis est mysteriorum revelatio. Prob. i.a pars Ani. In ipsa rerum natura plura sunt, quorum es­ sentia imo et exsistentia penitus nos latent. Quis enim electricitatis notitiam in retroactis saeculis habuerit? Quis hodie ejus intimam na­ turam perspexerit? Quis est animae corporisque nexus? Quomodo fiunt in corpore sensationes? Quomodo verbum a mente producitur? Haec et alia quamplurima, quae ad vitam, cogitationem, reflexionem,etc., referuntur, sunt proculdubio mysteria, ut ajunt, scientifica, ut ipse Re­ nan et alii rationalistae coguntur fateri. Porro, si in ordine naturali, quem perspicimus, habentur mysteria nobis impervia, a fortiori erunt in ordine supematurali, qui omnes naturae exigentias superat.—Ex rerum mundanarum consideratione investigatur quidem Dei exsistentia, ejusque nonnullae perfectiones demonstrantur; at, in quo consistant ejus intima natura, personalitas, attributa, perfectiones, et quae ab ejus libera voluntate pendent, penitus nos latet. Ratio est, quia Deus in sua es­ sentia, attributis, perfectionibus, personis, etc., infinitus est, intellectus vero humanus, limitatus in intelligendo. Intellectus vero limitatus et infirmus Deum infinitum et, quae sunt in eo, arcana abscondita natura­ liter cognoscere non valet. Unde sequitur mysteria revera in Deo exsi­ stere, quorum notitia humanae mentis investigationem excedit. Hinc S. Augustinus apposite ait: «Demus Deum aliquid posse, quod nos fa­ teamur investigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est po­ tentia facientis» 3. Praeterea, si humana ratio ita tandem per studium perfici posset, ut universa fidei dogmata et Dei arcana naturaliter demonstraret, in­ tellectui divino, qui infinitus est, non impar supponeretur; quod, quan­ tum a veritate alienum sit, probatione non indiget. Porro haec mysteria eo sunt veriora et sublimiora in se confitenda, quo nobis in hac vita magis abscondita et secretiora. «Sicut igitur maximae amentiae esset, ait S. Thomas, idiota, qui ea, quae a philoso­ pho proponuntur, falsa esse assereret propter hoc, quod ea capere non potest, ita et multo amplius, nimiae stultitiae esset homo, si ea, quae divinitus angelorum ministerio revelantur, falsa esse suspicaretur ex hoc, quod ratione investigari non possunt» 4. 1 2 2 4 Donz-Bannw., 1808. Denz-Bannw., 1816. Epist, 137 ad Volus., n. 8; ML 33, 519. Contr. Genl., lib. 1, c. 3. loo DE VERA RELIGIONE. Q. Π. DE REVEL. IN GENERE Prob. 2.a pars Ant. Traditum est a Concilio Vaticano1 divina my­ steria, etiam revelatione tradita et fide suscepta, adhuc fidei velamine contecta permanere; idcirco non ita Deus ea manifestat, ut intrinsecam ipsorum rationem mens humana adipiscatur. Nihilominus Deus dicitur mysteria reapse manifestare posse, vel quoad exsistentiam, vel etiam quodammodo quoad essentiam, tum intrinsece, tum extrinsece. a) Intrin­ sece quidém, ideam mysteriorum in mente hominis excitando; agere enim potest immediate in intellectum humanum; et b) extrinsece, nexum inter terminos propositionis revelatae manifestando; quod tripliciter fieri potest. 1) Per compositionem verborum jam cognitorum; mysteria enim communiter exprimuntur per subjectum et praedicatum, quae veritatem naturaliter cognoscibilem continent, sed nexus eorum nobis delitescit. Sic mysterium SSmae. Trinitatis unitatem naturae et Trini­ tatem personarum significat. Jam vero significatio utriusque termini singillatim nobis nota est naturaliter, sed nexum unius naturae in tribus personis nonnisi per conceptus analogicos post revelationem apprehen­ dimus. 2) Per voces tropicas; quibus spiritualia quodammodo declaran­ tur. 3) Per veram inventionem vocum; quam inventionem Deo, auctori omnium rerum, competere nemo est qui ambigat. Prob. j.a pars Ant. Si rebus ignotis adsensus detrectari deberet ex eo quod rationis nostrae captum superent, quamplurimae hominum notiones pessum abirent, et sane actum esset de humana societate. Quot nos credimus, quae ignoramus, propter humanum testimonium? Maxima certe humani generis pars auctoritate regitur sapientum in ex­ pediendis negotiis innumeris et veritatibus naturalibus credendis, et stultitiae merito arguitur, qui scientiarum conclusiones admittere recu­ sat, quas ipse capere non valet. Porro si testimonium hominum accipi­ mus, testimonium Dei majus est 1 2. Eadem igitur vel potiori ratione adsensus fidei praebendus est Deo, auctoritati supremae ac infallibili, mysteria supra rationem posita revelanti; tum quia intellectus captivari debet in obsequium Christi, ut ait Apostolus 3, tum etiam, quia, ut modo dictum est, sufficientem mysteriorum notionem intellectus sibi format per conceptus analogicos, ut propositae Dei revelationi utiliter adsentiri queat. Solvuntur objectiones. 98. Obj. l.° Mysteria nullam habent veritatem, ut revelari possint. Ergo non exsistunt. Prob. Ant. Omne verum est objectum intellectus humani. Mysteria autem non sunt objectum intellectus humani. Ergo nullam habent veri­ tatem. Resp.—Neg. Ant. Ad probationem, Dist. Maj. Omne verum est obje­ ctum intellectus humani proportionatum vel extensivum, Cone. Semper pro­ portionatum, Neg. Duplex est intellectus humani objectum, proportionatum nempe, ad quod valet intellectus suis viribus pertingere, et est, dum in vivis agimus, quidditas rerum materialium; et extensivum, ad quod nonnisi auxilio virium superiorum potest mens humana pervenire 4. 1 2 3 4 Sess. 3, c. 4; Donz-Bannw., 1796. I Joan., 5, 9· IT Cor., 10, 5. Cfr. dicenda Dc Deo uno, n. 182. ART. III. UTRlAl REVEL. SUPERNAT. SIT NECESSARIA ΙΟΙ Obj. 2.° Inutile prorsus est revelare quae intelligere non valemus. Inu­ tilia autem Deus non potest facere. Ergo. Resp.—Neg. Maj. Licet mysteria, etiam per revelationem habita, per­ fecte intelligere quoad essentiam non possimus, quoad exsistentiam tamen opti­ me cognoscimus; imo et quoad essentiam per conceptus analogicos ea perci­ pere valemus, sicut in superioribus dictum est. Rerum autem exsistentiam cognoscere, et earum essentiam saltem imperfecte apprehendere, non inutile sed multum salutare dicendum est. Quis unquam naturam electricitatis, magnetis, etc., perspexit? Et tamen nemo dixerit exsistentiam earum inuti­ liter cognitam haberi. Ita pariter quamquam mysteria in se quoad essentiam nos lateant, eorum tamen cognitio quoad exsistentiam non parum prodest humano generi. Ad rem S. Thomas: «Ex quibus omnibus apparet, quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio maximam perfectio­ nem animae confert. Et ideo, quamvis ea, quae supra rationem sunt, ratio humana plene capere non possit, tamen multum sibi perfectionis acquiritur, si saltem ea qualitercumque teneat fide» L ARTICULUS III UTRUM REVELATIO SUPERNATURALIS SIT HOMINI NECESSARIA 99. Status quaestionis. 1) Agitur impraesentiarum de necessitate se habente, non ex parte*Dei, sed ex parte hominis. Cum enim revelatio supematuralis sit natura sua homini prorsus indebita, non est Deo ne­ cessarium veritates, quae nos latent, cuipiam revelare. 2) Sedulo heic conferendum est, quid et quotuplex sit necessarium, quod superius, Proleg. a. III traditum est. Porro in hoc articulo non disseritur de necessitate absoluta, quae non in ordine ad aliud, sed in se praecise spectata aliter esse non posse dicitur, sed de necessitate hypothetica. Jam vero haec necessitas hypotetica duplex est, simpliciter nempe et secundum quid. Et quaeritur, an et quomodo sit homini ne­ cessaria supematuralis a Deo facta manifestatio ad veritates, quae in revelatione continentur, cognoscendas. 3) Ad cujus intelligentiam ulterius praenotandum est veritates supernaturales, quae mysteriorum nomine veniunt, magis impervias esse intellectui humano, quam veritates naturales. Ideoque cum de neces­ sitate revelationis pro eis cognoscendis agitur, utraque quaestio seorsim discutienda est, atque quaerendum l.° quae sit homini necessitas reve­ lationis ad cognoscendas veritates supernaturales, et 2.° utrum etiam sit necessaria revelatio supematuralis, ut homo veritates naturales, Deum et religionem respicientes, agnoscat. 4) Veritates divinae naturales cognosci possunt a) partialiter et im­ perfecte, cum aliqua de Deo ejusque religione notitia habetur, b) tota­ liter et perfecte, non quidem in sensu absoluto, sed relativo, in quantum dicitur sufficiens cognitio, qua quisque de Deo et religione recte sentiat. Quam sufficientiam in tribus consistere merito docet cl. Ottiger, p. I, sect. 1, c. 2, § 14, scilicet 1) «ut homo unum verum Deum cognoscat et colat, 2) ut primaria legis naturae principia, ex. gr., bonum esse fa­ ciendum, malum vitandum..., necnon secundaria, qualia sunt omnia fer1 Contr (lent., lib. i, c. 5 102 DE VERA RELIGIONE. Q. II. DE REVEL. IN GENERE me praecepta decalogi, et proximas saltem conclusiones, quae ex illis principiis facile deduci possunt, noscat et observet... et 3) ut homo nunquam gravioribus saltem in rebus contra suam conscientiam agat». Declarari impraesentiarum oportet, ut ratio rei postulat, an et quae revelatio requiratur, ut has cognitiones veritatum naturalium homo adipiscatur. 5) Animadvertendum denique est non heic agi de necessitate re­ velationis, quam singuli habent homines ad praefatas veritates natura­ les cognoscendas. Non enim in praesenti inquirere volumus, an dari possit singularis aliquis homo, ita egregio praeditus ingenio, ut omnes veritates naturales ad religionem spectantes possit naturaliter investi­ gare; sed quaerimus dumtaxat, an totum genus humanum valeat absque revelatione ad talem veritatum cognitionem pertingere, ut repte de Deo ejusque religione sentiat, et in Deum, ut in ultimum finem, per obser­ vantiam praeceptorum naturalium tendat. 6) Paucis accipe statum quaestionis. Inquiritur an et quomodo reve­ latio supernaturalis sit necessaria, ut genus humanum, prout hodie inve­ nitur, possit veritates tam naturales quam supernaturales perfecte, perfe­ ctione saltem relativa, cognoscere. 100. Errores, a) Naturalistae et plerumque ralionalistae ita humanae rationis vires extollunt, ut omnes omnino putent posse veritates ab homine naturaliter cognosci, nullamque esse generi humano necessitatem revelatio­ nis ad veritates tam naturales quam supernaturales cognoscendas. Hinc plerique statuunt «rationem principem normam ac unicum medium esse, quo homo adsequi possit supernaturalium veritatum cognitionem». Ita Geor­ gius Hermes '. Jacobus Frohschammer, alter rationalista, docet philoso­ phiam, si «recta ejus habeatur notio, posse non solum percipere et intelligere ea Christiana dogmata, quae naturalis ratio cum fide habet communia... verum etiam ea, quae Christianam religionem fidemque maxime et proprie efficiunt, ipsumque scilicet supernaturalem hominis finem, et ea omnia, quae ad ipsum spectant, atque sacratissimum dominicae Incarnationis my­ sterium ad humanae rationis et philosophiae provinciam pertinere; ratio­ nemque, dato hoc objecto, suis propriis principiis scienter ad ea posse per­ venire» 1 2. b) Plures pseudomystici, quibus adnumerandi sunt Anabaptistae, Qua­ kers, et ex protestantibus UUrasupernaturalistae, tuentur necessitatem reve­ lationis et auxilii gratiae pro qualibet veritate, etiam naturali, cognoscenda. c) Catholici cuncti, definitiones Ecclesiae humiliter, ut par est, susci­ pientes, docent revelatione supernatural! simpliciter opus esse, ut ratio hu­ mana ad veritatum supernaturalium cognitionem pertingat. At, ubi agitur de veritatum naturalium cognitione, non concordant eorum sententiae. d) Est systema a quibusdam boni nominis theologis excogitatum, quod Traditionalisms!s seu Fideismus audit. Hujus theoriae doctrina fundamen­ talis est hominem solo rationis lumine imparem esse ad veritates suprasensibiles capiendas, ideoque omnem cognitionem ac notitiam exsistentiae Dei ac veritatum, religionem exspectantium, ex primitiva revelatione, quae per traditionem a majoribus ad posteros transfertur, repetendam esse. Jampridem hujus erroris primordia invecta fuere; nam olim Plato in Timaeo dicebat: «veritatem omnem uno dumtaxat addisci modo posse, si eam vel ab ipso Deo vel aliis, qui a Deo orti sunt, doceamur». Et Schola Africana sub Tertulliano et Lactantio revelationem esse necessariam docuit ad exsistentiam Dei demonstrandam. Unde S, Thomas expresse dicit anti­ 1 2 Cfr. Breve Groeorll XVI, 2(> Sept. 1835; Donx-Bnnnw., 1610. Breve Pli PP. I X ad Archiep. Mon., II Dee 1862; Denz-Bannw., 1669. ART. III. UTRUM REVEL. SUPERNAT. SIT NECESSARIA 103 quum errorem fuisse dicentium «quod Deum esse non potest per rationem inveniri, sed per solam viam fidei et revelationis esse acceptum» *. Cui doctrinae subscripsit Petrus Alliacensis, Card.; et saeculo xvm Petrus Daniel Huetius, Episcopus Abrincensis in Gallia, scripto opere De imbe­ cillitate rationis humanae idem proposuit ac sequutus est systema. Elapso tandem saeculo celebris evasit Traditionalismus opera quorum­ dam theologorum, qui adversus Rationalismum et Philosophismum pugnare volentes in oppositum prolapsi sunt errorem. Nunc rigidiori nunc mitiori forma a suis fautoribus expositus fuit, et propterea placet eorum explica­ tiones breviter exhibere. a) Dominus de Donald 1 23 4habetur ut restaurator hujus theoriae, cum nihil in praesenti rerum statu posse certo cognosci dixit, nisi quod una cum facultate loquendi inditum fuerit hominibus, et ab illis, mediante sermone, nobis transmissum. Ideo ad certam rerum quarumlibet cognitionem requirit, ut veritas a Deo primis hominibus una cum loquendi facultate revelata fuerit, et per sermonem seu traditionem nobis transmissa. Fere in omnibus ipsum sequuti sunt Ballanche s, et Ludovicus Bautain, sacerdos gallus *. Hi omnes, ut principium generale, docuerunt fidem supematuralem esse prio­ rem ratione in rerum cognitione acquirenda. β) Felicitas Robertas de Lamennais, sacerdos gallus 5*7, dum adhuc causam religionis ageret, docuit rationem humanam nihil posse de rebus moralibus ac divinis, praesertim de exsistentia Dei, certo cognoscere, nisi prius fuerit a Deo primis hominibus revelatum, et per consensum generis humani vel traditionem universalem nobis communicatum. Postea, nimis infelix, revolutionarius effectus ad castra impiorum se contulit. γ) Successit P. Ventura Raulica, sacerdos Oratorii, qui multis et egre­ giis editis operibus B, doctrinam Lamennais mitigavit, atque sic moderatam defendendam suscepit. Ad primam rerum moralium et divinarum cognitio­ nem requirit P. Ventura divinam revelationem; at, postquam fuerint divi­ nitus cognitae, posse dixit ratione naturali eas demonstrari, atque ex eis semel cognitis novas illationes deduci. Lamennais et P. Ventura videntur admisisse sufficientiam rationis naturalis ad veritates physicas cognoscendas. Eamdem fere mitigationem admiserunt Augustinus Bonnetty' et Donoso Cortes 8. δ) Denique Ubaghs* et alii pauci cum eo Doctores Lovanienses con­ tendunt posse hominem, cum ad plenum usum rationis pervenerit, Dei exsi­ stentiam ex rebus creatis cognoscere; sed addunt plenum usum rationis in eo consistere, quod claras Dei rerumque moralium notitias complectatur; quas exsistimant nullatenus naturali rationis lumine acquiri posse, sed e revelatione, primo homini a Deo facta et per majorum traditionem ac insti­ tutionem nobis transmissa, repetendas esse. Alii catholici communiter tuentur revelationem simpliciter necessariam esse pro veritatibus supernaturalibus cognoscendis, moraliter vero necessa­ riam pro naturalibus acquirendis. Quid in hac re sentiendum sit sequentibus thesibus declarabitur. 101. Thesis I. Revelatio supernaturalis est «simpliciter» necessa­ ria, ut homo veritates supernaturales cognoscere valeat. 1 Contr. Gent., lib. i, c. 12. 2 La Législation primitive, liv. i, ch. 3, n. 6. Cfr. Hurter, Nomenclator, t. 5, 104. 3 Essai sur les institut, sociales. '* La Moral de l’Evangile comparé à la moral des philosophes. Cfr. Hurter, Nomenclator, t. 5, 1186. 4 Essai sur l'indiférence en matière de religion, t. 1, i.ere partie, ch. 5. " La tradizione, c. 6; Delia vera e della falsa filosofia, c. 1, § 2-3; De melodo, § 149 (Filosoffa cristiana, t. 3); Sull’Origine delle idee, etc. 7 Ephem. Annales de philosophie chrétienne, vol. 8, p. 374. " Optra, t. 2, p. 597. 618 sqq. (ed. Casa edit, de S. Francisco de Sales). ’ Theodicea, c. 3. DE VERA RELIGIONE. Q. II. DE REVEL. IN GENERE 104 Arg. I. Concilium Vaticanum aliaque documenta Pontificia id solemniter definivere. Concilium Vaticanum statuit: «Si quis dixerit homi­ nem ad cognitionem et perfectionem, quae naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex seipso ad omnis tandem veri et boni possessionem jugi projectu pertingere posse et debere, anathema sit» V Et iterum ait: «Si quis dixerit in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis, inielligi et demonstrari, anathema sit» 1 2. Hinc in Syllabo damnata est sequens propositio 9: «Omnia indiscriminatim dog­ mata religionis christianae sunt objectum naturalis scientiae seu philoso­ phiae; et humana ratio historice tantum exculta potest e suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogma­ tibus scientiam pervenire, modo haec dogmata ipsi rationi tanquam obje­ ctum proposita fuerint» 34 . Arg. II. Ratio est clara, quia veritates supematurales excedunt capacitatem naturalem hominis. Corollarium. In statu etiam hodierno, in quo homo elevatus est ad ordinem supematuralem, est necessaria simpliciter revelatio ad veri­ tates supematurales cognoscendas. «Homo ordinatur ad Deum, ait S. Thomas, sicut ad quemdam finem, qui comprehensionem rationis excedit secundum illud Isaiae, 66, 4: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. Finem autem oportet esse praecogni­ tum hominibus, qui suas intentiones et actiones debent ordinare in finem. Unde necessarium fuit homini ad salutem, quod ei nota fierent quaedam per revelationem divinam, quae rationem humanam exce­ dunt» 4 Quod argumentum magis dilucidat Contra Gent., lib. 1, c. 5, dicens: «Nullus..., desiderio et studio in aliquid tendit, nisi sit ei prae­ cognitum. Quia ergo ad altius bonum, quam experiri in praesenti vita possit humana fragilitas, homines per divinam providentiam ordinan­ tur..., oportuit mentem evocari in aliquid altius, quam ratio nostra in praesenti possit pertingere, ut sic disceret aliquid desiderare et studio tendere in aliquid, quod totum statum praesentis vitae excedit. Et hoc praecipue christianae religioni competit; unde et in ea plurima huma­ num sensum excedentia proponuntur» 5. Hanc doctrinam prae oculis habuisse visum est Concilium Vaticanum, cum ait: «Non hac tamen de causa (veritatum naturalium cognoscendarum ratione) revelatio abso­ lute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supematuralem, ad participanda scilicet bona divina, quae humanae mentis intelligentiam omnino superant» ®. 102. Scholion. Compertum est necessitatem revelationis veritatum supematuralium his argumentis a Sto. Thoma petitis et a Concilio Va­ ticano confirmatis plenissime demonstrari pro nobis catholicis, qui do­ ctrinis Ecclesiae, ut par est, obtemperantes, hominem confitemur a Deo 1 Sess. 3, De revelatione, can. 3; Denz-Bannw., 1808. 2 Sess. 3, De fide et ratione, can. j; Denz-Bannw., 1816. 3 Denz-Bannw., 1709. 4 I p., q. i, a. i. 3 S. Thomas, Contr. (rent., lib. 1, c. 5 “ Sess. 3, c. 2; Denz-Bannw., 1786. ART. III. UTRUM REVEL. SUPERNAT. SIT NECESSARIA 105 misericorditer in ordinem supematuralem elevatum esse; sed quid pro naturalistis et rationalistis, qui ipsam ordinis supernaturalis renuunt exsistentiam admittere? Potestne contra ipsos ratione naturali probari hominem ad ordinem supematuralem evectum esse, ne jactent praefata catholicorum argumenta falso niti fundamento? Resp. a) Demonstratione proprie dicta non potest naturaliter ostendi contra naturalistas hominem evectum esse ad ordinem supernaturalem; quia factum hujusmodi elevationis est gratuitum donum a liberrima Dei voluntate pendens; quod non ratione naturali sed reve­ latione et fide supernatural! est accipiendum. b) Demonstrari tamen naturaliter potest nullam dari repugnan­ tiam, ut homo elevetur ad ordinem supematuralem; et omnia argu­ menta, quae a naturalistis et rationalistis in contrarium proferantur, utpote falsis innixa principiis, facili negotio diluuntur x. c) Imo et ipsa elevatio, semel per revelationem accepta, congruis rationibus ita declaratur, ut nullus relinquatur amplius ambigendi locus. Etenim, ut S. Thomas passim arguit 12, inest cuilibet naturale deside­ rium cognoscendi causam, cum intuetur effectus 3. Quo desiderio motus adsurgit homo ex rebus creatis ad cognitionem exsistentiae Dei. At hoc desiderium non plene quiescit in notitia exsistentiae Dei seu in cogno­ scendo an sit Deus, sed ulterius quaerit ejus essentiam, ut est in se, perspicere. Homo autem, suis viribus relictus, nequit Dei essentiam, ut est in se, cognoscere. Ergo debuit ad ordinem supematuralem elevari, ne forte tale desiderium frustra ei inditum fuisse exsistimaretur. Hinc patet, quam immerito dixerint increduli dogma quo docemur hominem absolute revelatione indigere, ut veritates quoad substantiam supematurales cognoscere valeat, falso niti fundamento. 103. Thesis II. Revelatio non est «simpliciter» homini necessaria ad cognitionem veritatum naturalium etiam religionem spectantium. Arg. I. Judaei ac gentiles, falsorum numinum cultores, passim ac­ cusantur in S. Scriptura, quod verum Deum, artificem et Dominum rerum omnium, ex operibus mundi reapse non cognoverint et coluerint; et inexcusabiles vocantur, qui, relicto vero Deo, falsis numinibus cul­ tum tribuerunt 4; imo Apostolus 5 dicit opera eorum poenis esse digna, quia, cum verum Deum cognovissent, non sicut Deum glorijicaverunt. Manifestum est autem eos inexcusabiles nunquam futuros fuisse, si impotentia physica laborassent ad veritates religionis naturalis cogno­ scendas, inter quas maxime numerantur, quae ad Deum cognoscendum cultumque ei exhibendum referuntur. Quod argumentum egregie confirmatur verbis ipsius Apostoli qui ait: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, laciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: Qui osten1 Vid. Zigliara, Propaedeutica, lib. 1, cc. 18-19. 2 Cfr. 1 p., q. 12, a. 1, ct Contr. Gent., lib. 3, c. 50. 3 Modo explicando in Tr. De Deo uno, n. 172 sqq. * Sic expresse legitur Sap., 13, 1 sqq. 6 Itoni., 1, 18-21. I06 DE VEKA RELIGIONE. Ç. It DE REVEL. IN GENERE dunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis con­ scientia ipsorum L Quibus aperte significatur gentes, quae legem mosaicam seu revelatam non habent 12, naturaliter ea, quae legis sunt, posse facere, quia habent opus legis scriptum in cordibus suis. Legem autem servare nemo valet, nisi prius ad ejus notitiam pervenerit. Arg. II. Aliud non leve argumentum desumitur ex documentis ec­ clesiasticis proscribentibus Traditionalismum. qui humano generi vires physicas denegabat pro veritatibus ordinis naturalis, quae Deum et religionem spectabant, cognoscendis 3. Arg. III. Adest naturaliter homini 1) facultas cognoscendi essentias rerum et ex cis ad Dei notitiam adsurgendi, 2) conscientia recti ac boni saltem in genere, et 3) desiderium sciendi propria jura ac obligationes. Unde naturaliter potest homo a) cognoscere Deum esse eique cultum et honorem esse tribuendum; et b) conscientia recti ac desiderio naturali ductus analysim instituere, rerum essentias comparare, actus singulos discutere, ac tandem, absolute loquendo, quae religionis naturalis propria sunt, investigare. Diximus absolute loquendo, quia, ut in sequentibus declarabitur, tot ratio humana praepeditur difficultatibus in veritatum religiosarum investigatione, ut moraliter impotens reddatur cognoscendi omnes veritates, quae necessariae sunt ad institutionem totius vitae juxta regulas morum. 104. Thesis III. Revelatio supernaturalis est «secundum quid» ne­ cessaria, ut genus humanum in praesenti statu summam veritatum, reli­ gionem naturalem spectantium, «expedite, firma certitudine et nullo ad­ mixto errore» cognoscere valeat. Arg. I. Concilium Vaticanum expresse hanc doctrinam tradidit, sess. III, c. 2. De Revelatione, dicens: Huic divinae revelationi tribuen­ dum quidem est, ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se im­ pervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omni­ bus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint. Quibus certe videtur Concilium docuisse revelationis divinae partibus competere, quod veritates naturales divinae expedite, etc., ab humana ratione cognoscantur. 105. Arg. II. Summa veritatum naturalium religionem spectan­ tium, ut completa sit ad vitam recte secundum rationem instituendam, complecti debet ea, quae ad unum verum Deum cognoscendum et co­ lendum, et ad prima ac secundaria legis naturalis principia non vio­ landa, referuntur. Sed genus humanum in praesenti conditione difficul­ tatibus in veritatum inquisitione ita praepeditur, ut ea omnia expedite, firma certitudine et nullo admixto errore nec 1) proprio studio valeat comparare, nec 2) a sapientioribus citra revelationem accipere,nec 3) pro­ gressu humanitario detegere. Ergo genus humanum nullatenus valet praefatam veritatum summam citra revelationem cognoscere. 1 Rom., 2, 14-15. 2 «Secundum plurimos et gravissimos Patres et theologos directe et primario intelliguntur gentes infideles», ait Posoh., De Deo uno, n. 16. 8 Cfr. Decret. S. C. Indicis, 11 Junii 1855; Donz-Bnnnw., 1649 sqq. ART. HI. UTRUM REVEL. SUPERNAT. SIT NECESSARIA 107 Major patet, quia homo vitam rationi consentaneam nequit insti­ tuere, nisi unum verum Deum satis agnoscat esse colendum et prima moralitatis principia—ut bonum esse faciendum, malum vitandum—, eorumque proximas conclusiones, necnon secundaria principia—ut sunt decalogi praecepta—esse servanda. Minor prob. per partes. 1. ° Nequit homo praelatam veritatum summam proprio studio com­ parare. «Quia, ait S. Thomas. 1 p., q. 1, a. 1, veritas de Deo per ratio­ nem investigata, a paucis, et post longum tempus, et cum admixtione multorum errorum homini proveniret». Cujus loci expositionem confer omnino superius, Proleg., a. 3. ab ipso S. Doctore 1 desumptam. Et revera a) plerique impediuntur ab investigatione veritatis de­ fectu ingenii, et, nisi instruantur luce supcrnaturali revelationis, facile crassis erroribus imbuuntur, et in maximas ignorantiae tenebras in ma­ teria religiosa prolabuntur. b) Qui ingenio ac capacitate sufficienti prae­ diti sunt ad veritatum investigationem, plerumque detinentur tum in­ firma valetudine, tum negotiis mundanis administrandis, tum necessitate familiae alendae, tum denique concupiscentiae motibus, mentem non semel obtenebrantibus, c) Homines denique sibi soli relicti, quamvis ingenio polleant et nulla re familiari detineantur, saepe decipiuntur ap­ parentia rerum, bona fallacia ac errores pro veritate apprehendentes, et felicitatem in divitiis, voluptate ac inani gloria reponentes, quibus superior illustratio opus est, ut a talibus praeoccupationibus se expedire valeant. 2. ° Non potest genus humanum a sapientioribus accipere cognitio­ nem summae veritatum religionem naturalem spectantium. a) Pauci siquidem—ne dicamus nulli—fuerunt sapientes, qui reve­ latione destituti veritates de vero Deo ejusque religione, ad vitam recte instituendam necessarias, attigerint. Adeat quisque antiquorum philoso­ phorum scholas, eorum inquirat doctrinas, et omnes ibi offendet sa­ pientes hac in re pessimis erroribus et maximis doctrinae contradictio­ nibus imbutos. Juxta Lactantium «facile est docere pene universam veritatem per philosophos et sectas esse divisam... nullam sectam fuisse tam deviam, nec philosophorum quemquam tam inanem, qui non vi­ derit aliquid ex vero. Sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam vera subvertunt, non tantum elapsa est illis veritas, quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potis­ simum suo vitio perdiderunt» 1 2. Unde Cicero «nescio, ait, quomodo nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab aliquo philosophorum» s. Et iterum docet, quale fuerit in scholis magisterium, dum ait: «Nunc (natura) parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravatis sic restingimus, ut nusquam naturae lumen appareat... Nunc autem simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Quum vero pa1 Contr. Gent., lib. i, c. 4. 2 Div. last , lib. 7, c. 7; MI. 6, 759. n De Divinat., lib 3, 58. DE VERA RELIGIONE. Q. II. DE REVEL. IN GENERE Ιθ8 rentibus redditi, demum magistris traditi sumus, tum ita variis imbui­ mur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni confirmatae natura ipsa cedat... Cum vero accedit eodem quasi maximus quidam magister po­ pulus atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus» x. b) Pauci ut erant in antiquitate sapientes, plurimum inter se circa prima capita dissentiebant. Nam, ut verbis utamur Tanquerey, «inter se perpetuo divisi, de omni re litigabant palam in gymnasiis, in hortulis, in locis publicis et privatis; alii adserebant unum, alii innumerabiles esse mundos; alii aeternum, alii ortum habuisse; alii immortales esse animas, alii mortales, alii hominum animas revolvi in bestias» 1 2. Hinc Tullius «plerique, ait..., deos esse dixerunt; dubitare se Protagoras; nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putave­ runt. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate ac dissen­ sione, ut eorum molestum sit dinumerare sententias. Nam et de figuris deorum, et de locis atque sedibus et actione vitae multa dicuntur; deque his summa philosophorum dissensione certatur: quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab his et a principio omnia facta et constituta sint, et ad infinitum tempus regantur atque mo­ veantur, imprimisque magna dissensio est» 3. c) Defuit illis auctoritas ut alios omnes docerent. Quae enim aucto­ ritas esse potuit docendi genus humanum hominibus, qui suo exemplo et morum pravitate jactitabant se a doctrina, quam in licaeis tradi­ derant, recessisse? «Cum... ex philosophis, ait Lactantius, perraro fuerit, qui aliquid in vita fecerit laude dignum, quis non videat eos homines virtutis, qua ipsi egent, non esse doctores? Nam, si quis in mores eorum diligenter inquirat, inveniet iracundos, cupidos, libidinosos, arrogantes, protervos, et sub obtentu sapientiae sua vitia celantes, domi facientes ea, quae in scholis arguissent» 4. Unde Cicero, non parvi nominis philo­ sophus et oratorum certe maximus, ajebat: «Deinde nobis, qui, conce­ dentibus philosophis antiquis, adolescent ul is delectamur, etiam vitia saepe jucunda sunt»5. Non mirum si iterum haec dicere veritus non fuerit. «Quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? Qui disciplinam suam, non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? Qui obtemperet ipse sibi, et decretis suis pareat? Videre licet alios tanta levitate et jactatione, iis ut fuerit non didicisse melius; alios pecuniae cupidos, gloriae nonnullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mira­ biliter pugnet oratio» ®. d) Philosophi moderni non fuere profecto antiquis in hac parte feliciores. Nullus fuit antiquus error, qui ab ipsis non fuerit edoctus. 1 Quaesi. Tuscul., lib. 3, cc. 1 et 2. 2 De religione, n. 219. Cfr. S. August., De civil. Dei, lib. 18, c. 41; ML 41, 600 sqq. 3 4 6 11 De Nat. deor., lib. 1, c. 1. Div. Inst., lib. 3, c. 15; ΜΙ. β, 392. De Nat. dear., lib. I, c. 28. Quaesi. Tuscul., lib. 2, 4. » ART. HI. UTRUM REVEL. SUPERSAT, SIT NECESSARIA 109 «Scepticismum, ait Tanquerey, renovarunt D. Hume et Bayle; pantheismum, Spinoza, Fichte, Schelling, Hegel, Vacherot1·, sujectivismum docuit Kant; materialismum et positivismum vel agnosticismum hodie propugnant philosophi non pauci, quales sunt Buchner, Huxley, H. Spen­ cer, A. Fouillée, M. Guyau» 1 2; politicorum nonnulli Communismum, Socialismum, Nihilismum et Anarchismum profitentes cuncta societatis fundamenta evertere satagunt, et plerique demum sub nomine Naturalismi, Rationalism!, Liberalism!, etc., in omnis generis errores et liber­ tates prolapsi sunt et majora in dies fingunt deliramenta. Horum si mores inquiras non certe antiquis moderatiores, sed potius corruptiores invenies. Sparsis undique effraenatae libertatis doctrinis, totius antiqui­ tatis pravi mores inter philosophos modernos admissi sunt impune et aucti, et nihil est, quod eis limites figere queat. Quis ex his philosophis veritates, Deum et religionem spectantes, genus humanum docere valeat? Nullus profecto. Non ergo mirum si E. Saisset 3 religionem naturalem dixerit jam obsolevisse et inter entia rationis vanaque imaginationis figmenta recenseri. Hinc ipsi rationalistae et alii philosophi moderni non semel fassi sunt se non posse genus humanum ad recte vivendum satis instruere 4. ° 3. Non potest genus humanum progressu humanitario ita perfici, ut per se ipsum in cognitionem perveniat veritatum naturalium religionem spectantium. 106. Si quid valet historia generis humani, aperte constat inutiles prorsus fuisse hominum hucusque conatus ad talem humanitarian! pro­ gressum obtinendum. Nam apud omnes gentes, revelatione destitutas, pejor generaliter facta est hominum conditio tum circa Deum ejusque cul­ tum. tum circa principaliora religionis naturalis capita, tum circa mores. a) Circa Deum ejusque cultum. Primitus quidem monotheismum homines professi sunt, Deoque vero cultum religiosum exhibuerunt 5; sed ex quo gentes primaevam religionem despicientes falsorum numi­ num cultum induxerunt in mundum, polytheismus aut idololatria ubi­ que terrarum, extra populum israeliticum, altas fixit radices 6. Innu­ meri namque apud omnes populos commenti sunt dii, non solum ex virgultis, plantis, brutis animantibus, et aliis, quotquot inveniuntur, materiis confecti7, verum etiam plures ex hominibus flagitiosis et mu1 A. Vera et alii huic turpi systemati nomen dederunt. 2 De religione, n. 221 (ed. 15). 3 Essais sur la Philosophie de la religion, apud Tanquerey, n. 221 in nota. 1 J. J. Rousseau, Emile, lib. 3 adserit nullum esse philosophum, qui propriae gloriae adipiscendae causa non fefellerit genus humanum. Jouftroy, De l'organisa­ tion des sciences philosophiques, intelligentiam humanam ac philosophiam impares arbitratur ad mundi problemata solvenda. Burnou!, Revue des Deux-Mondes, tom. 54, pag. 982, fatetur ante ortum Christianismum nunquam fuisse in mundo doctrinam moralem popularem sub una forma religiosa, quae partem fidei consti­ tueret. · 5 Cfr. Lahousse, De vera religione, n. 231. ° Vid. Voltaire, Diet, phil., v. «Religion», seconde question. 7 Huc fàcit illud Horatii, lib. 1, Sat. 8, dictum: «Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego.» no DE VERA RELIGIONE. Q. Π. DE REVEL. IN GENERE Herculis libidinosis in deos conversi consecratique fuere, ut hodie ple­ rumque contingit apud Indos, et in pluribus Oceaniae, Africae et Americae regionibus. Hinc olim apud Graecos, Romanos, aliosque gentiles populos adeo notio divinitatis deturpata est, ut in festis et Indis scae­ nicis, publica plaudente multitudine, celebrarentur et repraesentaren­ tur Veneris aliarumque dearum cum diis illicita commercia, quasi dii immortales essent adulteri, impudicitiae, raptus, incestus et effraenatae Hbidinis, necnon flagitiorum, criminum ebrietatisque magistri ac patroni l. Quid plura? Non semel meretricibus exstructa sunt templa ut, dum obscenissimus eis tribuebatur cultus, omnis generis expleren­ tur naturae repugnantes libidines 1 2. Omnium vitiorum erant dii patroni designati. Sic ebrii Bachum, fures Mercurium et Lavernam, libidinosi Venerem, Phalum Jovemque invocabant. Et ita res turpiter deformatae sunt, ut Ovidius prohibuerit puellis ingredi templum Jovis, ne forte di­ scerent «quam multas matres fecerit ille Deus» 3. Corrupta sic divinitatis notione, ubique sparsi sunt turpissimi erro­ res circa deorum cultum. Quandoque apud Graecos, Romanos, Cartila­ gineuses, Gallos, Germanos, etc., sacrificia humana offerebantur, et non semel infantes immolati sunt statuae Moloch apud Cananaeos et Phoe­ nicios summi Magistratus et auctoritatum jussu 4, ac fere semper et ubique obsceni cultus vigebant, qui ut foverentur, effigies atque pictu­ rae impudicissimae in templis, hortis, domibus, itineribus, pontis, imo et in vasis atque ferculis publice exponebantur. b) Circa principaliora religionis capita. Etenim spiritualitas et im­ mortalitas animae humanae, quae profecto est princeps fundamentum humanae dignitatis, cuique certe innititur omnis doctrina atque inte­ gritas morum et honestatis norma, prorsus negabatur a plerisque. Sic, ut Epicureos praeteream, ipse Socrates, morti proximus, post mortem cuncta destrui adseruit 5* 7. Et Seneca ait: «Cogita nullis defunctum ma­ lis affici; illa quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulam esse; nullas imminere mortuis tenebras, nec carcerem nec flumina flagrantia igne, nec oblivionis amnem, nec tribunalia et reos, et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos... Mors omnium dolorum et solutio est et finis» ®. Et iterum de defuncto ait: «Nec potest miser esse, qui nullus est».—Ab aliis dubitabatur. Unde Cicero, Romanorum forte sapientissimus, diversas philosophorum opiniones hac in re cum retulisset, sub­ didit: «Harum sententiarum quae vera sit, deus aliquis viderit; quae verisimillima, magna quaestio est»1. Et paulo post: «Evolvi, ait, ejus librum (Platonis de immortalitate) et nescio quomodo, dum lego, ad1 Leg. Macrobius, Saturnal., lib. I, c. 7; Lactantius, Div. Inst., lib. 1, C. 21; ML 6, 230 sqq. 2 Ipsa quoque vitia honorem et cultum apud Gentiles receperunt. Cfr. Arno­ bius, Adv. gent., lib. 4, cc. 34-35; ML 5, 1069; et S. Augustinus, De civ. Dei, lib. 6, cc. 6, 7 et 8; ML 41, 182 sqq. 3 Trist., lib. 2, v. 290. ■’ Cfr. Dollinger, Heidentum und Judentum, pag. 396 sqq. 5 Videatur Plutarchus, Consol, ad Apollon., n. 12. ° Consol, ad Marciani, c. 19. 7 Tuscul., lib. i, c. 11. ART. nr. UTRUM REVEL. SUPERNAT. SIT NECESSARIA III sentior; cum posui librum et mecum ipse de immortalitate animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur». Ac tandem in alio loco, cum de animi immortalitate tenuisset sententiam, conclusit: «Quodsi in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam, libenter erro, nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo extorqueri volo... Quodsi non sumus immortales futuri, tamen extingui homini suo tempore optabile est»x. Alii, nunc etiam apud Indos et Sinenses et plures Oceaniae et Afri­ cae incolas, metempsychosiin seu transitum animarum de homine post mortem ad pecora pro certo habent. Praeterea servitus seu mancipium ita apud Gentiles viguit, ut servis quisque, non tanquam personis, sed tanquam re qualibet uteretur. Eos itaque non solum in commercio vendere, sed etiam mutilare, et occidere secundum accepta jura licitum putabatur. c) Circa mores. Verba profecto desunt, quibus exprimi queant mo­ rum corruptio et nefandorum flagitiorum colluvies, quae in gentes prae­ fatis principiis et erroribus imbutas irrepserant, nec leges honestatis sinunt omnes impudicitias, quae in populis viguerunt, commemorare. Meretricum numerus fere infinitus, obscenissimus puerorum inter se amor ubique liber, connubia cum feminis rara, matrimonia contra na­ turam inter matrem et filium aut inter filiam et patrem, vivente adhuc consorte, nonnunquam celebrata, ludi publici inter adolescentes nudos, balneorum usus publicus inter personas utriusque sexus, et talis in mu­ lieribus vestium forma, ut nudae potius incedere viderentur; en popu­ lorum gentilium vivendi modus123. Unde, sicut dicit S. Augustinus, nul­ lum audierunt populi praeceptum «de cohibenda avaritia, ambitione frangenda, luxuria refrenanda» s. Huc facit S. Pauli testimonium: Fe­ minae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam; similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarse­ runt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem ope­ rantes... repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones...'·') 4. Et Sallustius sic describit Romanorum mores: «Ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque hu­ mana promiscua, nihil pensi atque moderati habere... sed lubido stupri, ganeae, caeterique cultus non minor incesserat. Viri pati muliebria, mu­ lieres pudicitiam in protabulo habere» ®. Ex his omnibus liquido constat, quid potuerint homines sibi relicti in ordine ad cognitionem veritatum, Deum et religionem spectantium. Non obstantibus quorumdam doctrina et conatibus, ut homines doce­ rent, moresque publicos reformarent, pejores in diem grassabantur erro­ res in societate, et ad verticem usque devenit licentia morum. Ergo 1 Dialogus de senectute, c. 23. 2 Vid. Ottiger, Theol. fund., p. I, sect. 1, c. 2, § 14. 3 De civit. Dei, lib. 2, c. 6; ML 41, 52. 1 Hom., I, 26 sqq. r' Bell. Catilin., cc. 12-13. Cfr. Tortui., Apologet., c. 15; ML 1, 412 sqq.; et Do Broglie, La morale sans Dieu, ch. 1. 112 DE VERA RELIGIONE. Q. II. DE REVEL. IN GENERE revelatione supernatural! opus habebant homines, ut has veritates ca­ pere possent totamque vitam rationi ac religioni naturali consentaneam componerent. 107. Scholion. Eadem vel potiori ratione docent theologi genus humanum in turpissimos, quos recensuimus, errores semel demersum, et malarum passionum turbine obrutum, nunquam ex hoc profundo barathro citra revelationem emergere potuisse. Ad hoc enim 1) deerat unitas doctrinae et auctoritas in magistris, 2) cupiditatum aestu tur­ babatur hominum judicium, et 3) gentilium constantia hinc inde flucti­ bus jactabatur. Difficultatibus satisfit. 108. Obj. l.° Cuilibet inest naturaliter per creationem facultas seu potentia moralis cognoscendi ea media, quae sunt ad proprium finem con­ sequendum necessaria. Ergo homini naturaliter inest potentia moralis co­ gnoscendi veritates naturales Deum et religionem respicientes. Ant. patet. Conseq. prob. Finis naturalis proprius hominis est gloria Dei et beatitudo naturalis; media vero ad hunc finem consequendum sunt cognitio Dei et legis naturalis, eorumque cultus et observantia. Ergo homini naturaliter inest potentia moralis cognoscendi veritates naturales, quae Deum et reli­ gionem respiciunt. Resp. Diversimode solet a theologis huic difficultati satisfieri. 1. ° Respondent nonnulli negando Ant., quia putant sufficienter homini provisum fuisse in creatione respectu proprii finis acquirendi per concessio­ nem facultatis physicae ad veritates, de quibus in praesenti, cognoscendas; et addunt hominem, si hac sola potentia physica nou cognoscit veritates naturales ac legem, culpabilem esse et juste a Deo damnari ac puniri. Sed hoc aequum non videtur Ixmitati ac providentiae Dei. 2. ° Alii distinguunt inter veritates fundamentales ac secundarias reli­ gionis naturalis; et dicunt inesse naturaliter homini facultatem, non modo physicam, verum etiam moralem, cognoscendi veritates fundamentales seu primarias religionis naturalis, non vero potentiam moralem cognoscendi ve­ ritates secundarias ac conclusiones remotiores, quae a fundamentalibus edu­ cuntur. Sic hominem posse arbitrantur per cognitionem veritatum primae classis et observantiam praeceptorum primigeniorum, quae eis innituntur, proprium suum finem adipisci, licet secundarias veritates ignoret et prae­ cepta item secundaria eis innixa violet.—Veremur, ne hoc fuerit negare ac destruere totum, quod in thesi positum est. 3-° Respondendum cum aliis videtur, Dist. Conseq.: Homini naturaliter inest potentia moralis cognoscendi veritates, etc., si voluntarie ipse non amiserit. Cone.; Si ipse voluntaria ignorantia et pravitate morum amiserit, Neg. Inerat quidem primitus homini vis ac facultas, non solum physica sed etiam moralis veritatum naturalium etiam religiosarum cognoscendarum et finis proprii adsequendi; ac genus humanum tunc temporis unius Dei cogni­ tionem tenuit, et in praeceptorum observantia aliquando permansit; sed, falsorum numinum cultu in populos inducto, in pessimos errores homines lapsi sunt, et cupiditatum turbine jactati, impares moraliter effecti verita­ tibus religiosis, prout rationem decet, cognoscendis, et morum continentiae juxta regulas ethicae servandae. Haec tamen impossibilitas, utpote voluntaria, homini solummodo impu­ tatur, et tantum abest, ut ulla unquam a Deo injuria ei illata fuerit, cum in impossibilitate relictus est. Nunquam ergo ratio humana aut philosophia generi humano mederi po­ tuit, sed moraliter necessaria fuit revelatio veritatum moralium etiam na­ turalium, ut homines a viis suis pessimis recedentes vitam instituerent ra­ tioni, consentaneam. 113 ART. I. AN FACTUM REVELAT. CERTE COGNOSCATUR Non tamen repugnabat, ut aliquis homo particularis, singulariter sapiens et rectus, satis cognosceret veritates naturales, etiam religiosas, et vitam suam componeret juxta regulas ethicae naturalis. Ideo dictum est in Statu quaestionis non hic agi de necessitate revelationis pro singulis hominibus sed pro genere humano. Obj. 2.° Intellectus humanus potest omnes veritates naturales attin­ gere, quia perfectibilis in se est, curiosus omnia scrutatur, et in suis investi­ gationibus semper tendit ad verum. Ergo. Resp.·—Dist. Ant. Intellectus humanus potest attingere omnes verita­ tes naturales, physice, Cone.; moraliter, Neg. Ad probationem pariter dist.: intellectus humanus perfectibilis est, omnia scrutatur, et tendit ad verum, per se, Cone.; per accidens, ob causas alienas et influxum voluntatis deprava­ tae, Neg. Physice loquendo et praecisis impedimentis, quae occurrere pos­ sunt, insunt quidem intellectui humano vires sufficientes ad veritates cun­ ctas religionis naturalis cognoscendas, sed moraliter impos fit satis frequenter ob errores undique grassantes, et concupiscentiae motus lumen naturale mentis non raro obnubilantes. Et licet per se intellectus humanus tendat ad verum, per accidens tamen saepe impeditur a veritate acquirenda, fal­ su nique pro vero accipit. QUAESTIO III DE COGNOSCIBILI'!'ATE REVELATIONIS DIVINAE 109. Tria quaeruntur in hac materia. 1) An factum revelationis certe cognoscatur; 2) An auctoritas Dei revelantis certo nobis innote­ scat; et 3) An certe demonstretur veritates revelatas esse evidenter credibiles. ARTICULUS I AN FACTUM REVELATIONIS CERTE COGNOSCATUR 110. Status quaestionis. 1) Certitudo juxta S. Thomam est: De­ terminatio intellectus ad unum\ et definitur: Firma mentis adhaesio veritati cognitae absque ulla errandi formidine. Quod ad praesens attinet, est triplex: metaphysica, physica et mora­ lis. Metaphysica est adhaesio mentis alicui veritati ex motivo fundato in ipsa rei essentia. Sic metaphysice certum est idem non posse simul esse et non esse sub eodem respectu. Physica est firma mentis adhaesio veritati ex motivo legum naturae, ut hic ignis comburit. Moralis est eadem mentis adhaesio veritati orta ex necessitate legum moralium. Sic europaeis certum est Américain exsistere. Iterum potest esse absoluta seu philosophica quae efformatur ex accurata motivorum consideratione, quaeque est magis vel minus scientifica juxta motivorum examen: vel respectiva seu vulgaris, qua rudes et pueri convincuntur acceptandam esse veritatem a magistris et pa­ rentibus propositam 12. Aliae certitudinis species videri possunt apud logicos. Hic quaeritur, an factum revelationis certo nobis innotescat. 1 In III Sent., dist. 23, q. 2, a. 2, sol. 3. 2 Cfr. Urraburu, Logica Major, lib. 1, disp. 2, c. 2, n. 51; et Billot, De fide, Prolog.. § 3. 8 114 DE VERA RELIGIONE. Q. III. DE COGNOSC. REVELAT. DIVINAE ■ 111. Thesis. Factum revelationis certo nobis innotescit notis qui­ busdam internis simul et externis. Arg. 1) Concilium Vaticanum ait: «Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spi­ ritus Sancti auxiliis externa jungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divi­ nae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accom­ modata» 1. Si quis dixerit... miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divi­ nam religionis Christianae originem rite probari, a. s. 1 2. 2) In jurejurando, quod contra modemismum plures emittimus, dicimus: «Externa revelationis argumenta, hoc est, facta divina, in pri­ misque miracula et prophetias, admitto et agnosco tanquam signa certissima divinitus ortae Christianae religionis, eademque teneo aeta­ tum omnium atque hominum, etiam hujus temporis, intelligentiae esse maxime accommodata» 3. 3) S. Thomas: «Ille, qui credit, habet sufficiens inductivum ad credendum: inducitur enim auctoritate divinae doctrinae miraculis con­ firmatae, et quod plus est, interiori instinctu Dei invitantis. Unde non leviter credit» 4. 4) Pius IX contra hermesianos ait: «Humana quidem ratio... divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet Deum esse locutum» 5* 7. 112. Scholion. Qualis debeat esse haec certitudo facti revelationis. Diximus modo quotuplex sit certitudo. Ut factum revelationis certo nobis constet, non est necessaria certitudo metaphysica, quae firmam mentis adhaesionem ex ipsa natura petit; neque certitudo physica, quae ex legibus et ordine naturae habetur; sed requiritur et sufficit certitudo moralis, quae ex necessitate morali innixa testimonio idoneo fundatur. Requiritur quidem certitudo moralis, quia «quavis difficultate ac dubita­ tione penitus abjecta atque remota, omne eidem fidei obsequium praebeat oportet, cum pro certo habeat a Deo traditum esse quidquid fides ipsa hominibus credendum et agendum proponit» e. Unde damnata est propo­ sitio, quae dicebat: «Adsensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, imo cum formidine, qua quis formidet, ne non sit locutus Deus» ’. Sufficit certitudo moralis, quia haec tollit omnem formidinem in contra­ rium, et intellectus per eam adhaeret firmiter veritati. Nec est semper necessaria certitudo scientifica, qua rite expenduntur et percipiuntur motiva, ob quae adhaeremus veritati facti revelationis, sed aliquando sufficit vulgaris, qua plures cognoscunt modo ipsis accommodato unam esse, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam, et per eam 1 Sess. 3, c. 3; Denz-Bannw., 1790. 2 Sess. 3, Canones de fide, can. 4; Denz-Bannw., 1813. 3 Sacrorum Antistitum, 1 Sept. 1910; Acta Ap. Sed., vol. 2, p. 669. 4 II-II, q. 2, a. 9 ad 3. 5 Encycl. Qui pluribus, 9 Nov. 1846; Denz-Bannw., 1637. 8 Pius IX, Encycl. Qui pluribus, 9 Nov 1846; Denz-Bannw., 1639. 7 Deer. S. Off., 2 Martii 1679, prop. 21; Denz-Bannw., 1171. ART. III. UTRUM VERITAT. Λ DEO REVEL. SINT EVIDENTER CREDIBILES 115 doceri factum revelationis. Quare pueri et fideles rudiores, cum audiunt parentes, parochum, magistros et praedicatores explicare doctrinas revela­ tionis, certi sunt certitudine vulgari de facto revelationis. ARTICULUS II UTRUM ET UNDE PROBARI POSSIT AUCTORITAS DEI REVELANTIS 113. Constito nobis facto revelationis, operae pretium est in re apologetica, ut auctoritas Dei revelantis demonstretur. Haec autem nobis certo constat et probatur ex conceptu, quem de Deo habemus. Deus enim aliqua nobis de facto revelavit. Sed Deus, etiam in reve­ lando est ipsa sapientia et veracitas increata, quae falli vel fallere non potest. Ergo Deus in revelando est indefectibilis. Unde ex sapientia et veracitate Dei certo deducitur Deum, suppo­ sito quod aliqua revelaverit, auctoritate pollere infallibili in revelando. ARTICULUS III UTRUM VERITATES A DEO REVELATAE SINT EVIDENTER CREDIBILES 114. Status quaestionis. 1) Evidentia est ipsa veritatis perspicui­ tas menti manifestata. Differt a certitudine, quia in evidentia praeter firmitatem adhae­ sionis requiritur claritas visionis, dum ad certitudinem sufficit firma mentis adhaesio alicui veritati sine ulla errandi formidine. Quare S. Tho­ mas ait: «Certitudo scientiae consistit in duobus, scilicet, in evidentia et firmitate adhaesionis; certitudo autem fidei consistit in uno tantum, scilicet, in firmitate adhaesionis»x. 2) Evidentia potest esse: a) Objectiva vel subjectiva. Objectiva est ipsa veritatis perspicuitas seu identitas subjecti et praedicati; subje­ ctiva est cognitio clara veritatis perspicuae. b) Intrinseca vel extrinseca. Intrinseca est, quae veritatem intel­ lectui manifestat ob connexionem subjecti et praedicati. Extrinseca est, quae veritatem perspicuam menti manifestat ob rationem rei extrinsecam, v. gr., ob testimonium dicentis. Sic nobis evidens est Romam exsistere. Quando quis evidenter cognoscit Deum sibi loqui et credenda propo­ nere, seu veritatem fuisse a Deo affirmatam, habet evidentiam in atte­ stante; quando, constito sibi facto revelationis, habet hic et nunc moti­ va sufficientia, sive interna ut sanctitas doctrinae, sive externa ut mi­ racula et prophetiae, qua credibile fit illud quod revelatum est, habet evidentiam crcdibilitatis 1 2; quando menti apparet obligatio acceptandi veritates revelatas per auctoritatem Dei, est evidentia credenditatis. 1 In III Sent., «list. 23, q. 2, a. 2, sol. 3 ad 1. Cfr. Salinontioonses, De fide, disp. 3, dub. I, n. 3. 2 u6 DE VERA RELIGIONE. Q. IV. DE NOTIS SEU CRITERIIS REVELAT. 3) In omni evidentia extrinseca necessaria est interventio volun­ tatis. Cum enim intellectus non percipiat rei veritatem ex ratione in­ trinseca ejusdem, indiget actione voluntatis, ut vel removeat difficul­ tates vanas exsurgentes, vel determinet ipsum ad adsentiendum 1. Haec prae oculis habe in tota apologetica. Haec credibilitas est rationalis. Credibilitas enim veritatum fidei est externa quaedam earum dispositio seu conditio, qua ipsae motivis certissimis sunt creditu dignae. Cum haec conditio in veritatibus fidei certissimis motivis evidenter menti appareat, habetur evidentia credibilitatis. 115. dibiles. Thesis. Veritates a Deo revelatae sunt nobis evidenter cre­ Arg. 1) Concilium Vaticanum ait: «Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia, quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecunditatem, ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testi­ monium irrefragabile» 12. Si quis dixerit revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse... a. s. 3. 2) Ratio est perspicua. Veritates enim a Deo revelatae saepe con­ firmatae sunt miraculis, prophetiis, mirabili Ecclesiae vita, aliisque cer­ tissimis motivis. Cum autem miracula nunquam patrentur in favorem erroris, nec prophetiae praenuntient falsa, nec mirabilis Ecclesiae vita foveri possit influxu falsae doctrinae, consequens est veritates a Deo revelatas esse evidenter credibiles. QUAESTIO IV DE NOTIS SEU CRITERIIS REVELATIONIS ARTICULUS I QUID ET QUOTUPLEX SIT CRITERIUM REVELATIONIS 116. I. Qui immediate revelationem a Deo accipiunt in lumine prophetico habent evidentiam experimentalem in attestante, et intime persuasi sunt Deum ipsos loqui, ut docet S. Thomas 4, et confirmat S. M. N. Theresia 5. Hi nullo indigent criterio, ut factum revelationis 1 Cfr. Hervé, Oe vera religione, n. 95. 2 Sess. 3, C. 3; Denz-Bannw., 1794. 3 Sess. 3, Canones de fide, can. 3; Denz-Bannw., 1812. 4 ΙΙ-Π, q. 173, a. 4; Contr. Gent., lib. 3, c. .154. 5 Moradas, b, c. 8, «Ditiis» et alibi passim. ART. II. DE VALORE CRITER. NOBIS INTERNORUM 117 cognoscant, vel suam revelationem a falsis distinguant, vel eam credi­ bilem esse demonstrent. Sed alii quodam medio opus habent, ut haec tria cognoscant. 117. II. Quid sint criteria revelationis. Id, quod revelationem ma­ nifestat, vocatur ejus nota; quod veram revelationem a falsis discernit, dicitur ejus critérium; quod eam reddit creditu dignam, appellatur motivum credibilitatis. Cum haec tria re non differant, critérium reve­ lationis debet revelationem manifestare, veram a falsis discernere, et rationem, ut credamus, nobis reddere. 118. III. Divisio. 1) Criteria sunt interna vel externa homini, prout sunt intra vel extra conscientiam credentis aut quaerentis fidem. Sic satisfactio interior, qua gaudet homo in acceptanda revelatione, est critérium internum, et puritas doctrinae est externum homini. Interna reponuntur in mirabili satisfactione omnium adspirationum, totius quidem humanitatis, si sunt universalia, et hominis individui, si sunt individualia. Externa, sic dicta, quia sunt extra conscientiam hominis, possunt esse intrinseca vel extrinseca veritati. Criteria externa intrinseca sunt, quae ex ipsa natura veritatum revelatarum exsurgunt. Praecipue numerantur doctrinae sublimitas, et mirabilis Ecclesiae vita. Externa extrinseca nuncupantur, quae non ex ipsa doctrina exsur­ gunt, sed veritatem revelatam extrinsece afficiunt et certo confirmant. Possunt esse -primaria, ut miracula et prophetiae, et secundaria, ut doctrinae fructus ac historia. 2) Externa, tum intrinseca tum extrinseca, possunt esse negativa vel positiva. Negativa important absentiam alicujus malae qualitatis. Sic immu­ nitas ab errore est critérium intrinsecum negativum, et immunitas a fraude in praecone est critérium extrinsecum negativum. Haec, si de­ sint, signum sunt falsitatis doctrinae, de qua agitur; si vero adsint, ostendunt nihil obstare, quominus veritas sit divinitus revelata. Positiva suppeditant argumenta positiva, quae divinam revelationis originem probant, probabiliter quidem, si sint intrinseca, ut puritas doctri­ nae; et demonstrative, si sint pure extrinseca, ut miracula et prophetiae. ARTICULUS II DE VALORE CRITERIORUM NOBIS INTERNORUM 119. I. Diximus superius criteria interna revelationis ea esse, quae clauduntur in conscientia hominis credentis vel fidem quaerentis. Investigandum est, quomodo intelligenda sint et quem valorem habeant. 120. II. Errores. Non omnes haec recte intellexerunt. i ) Veteres protestantes, ut Lutherus, Calvinus et alii ', dixerunt verum critérium internum revelationis esse spiritum Dei interiorem, quatenus Spi­ ritus Sanctus interius docet singulos homines sensum revelationis. 1 Lutherus, De abroganda missa priv., p. i, «Sed addemus»; Calvinus, Inst., lib. I, c. 7, n. 5. Il8 DE VERA RELIGIONE. Q. IV. DE NOTIS SEU CRITERIIS REVELAT. • Critica. Sed hoc non est verum, a) Christus Dominus, cum voluit ostendere veritatem revelationis, nunquam ad internum Spiritus Sancti te­ stimonium, sed semper ad alia motiva recurrit. Ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me ’. Et rursum: Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me1 23*57. b) Falsum omnino est singulos homines a Spiritu Sancto instrui de veritate revelationis. Homines enim maxima semper dividuntur opinionum etiam oppositarum diversitate, quod non fieret, si omnes immediate doce­ rentur a Spiritu Sancto. 2) Protestantes recentiores, praesertim liberales, docent quemque de re­ velatis fieri certum per instinctum quemdam et naturalem sensum religio­ sum, quo homo fertur ad credendum ea, quae sunt divinitus revelata, quin ulla extrinseca ratione manifestetur ei revelationis origo divina. Ita Strauss, Schopenhauer et alii s. Critica, a) Contra hoc ait Concilium Vaticanum: Si quis dixerit... sola interna cujusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem mo­ veri debere, a. s. '. b) Non datur in singulis hominibus talis instinctus religiosus circa re­ velationem, ut probat millionum hominum per tot saecula miserrimus ac certe deplorandus in paganismo status; et, .si daretur, impar esset ad pro­ bandam veritatem revelationis, quia instinctus hujusmodi esset naturalis, ad ostendendam revelationem supematuralem impar. 3) Plures hodierni rationalistae volunt unicum critérium revelationis esse conformitatem doctrinae cristianae cum exigentiis rationis practicae. Ita Spinoza, Rousseau, Kant et alii s. Critica. Rationalistae, qui negant revelationem supernaturalem, fru­ stra loquuntur de criterio revelationis. Praeterea, credibilitas veritatum fidei juxta ipsos reducitur ad condi­ tionem naturalium, ut possint credi naturaliter secundum exigentias natu­ rales rationis practicae. Sed de hoc non agitur. 4) Modernistae, protestantibus liberalibus maxima ex parte subscri­ bentes, dicunt sensum religiosum, qui actione indigentiae divini supra in­ cognoscibile per vitalem immanentiam erumpit, esse critérium revelationis. Ita Harnack in Germania, Loisy in Gallia, Tyrrel in Anglia °. Loisy volebat probationibus religionis dandum esse characterem experientiae intimae ". Critica, a) Modernistae non satis distinguunt inter sensum religiosum et revelationem. «An non revelationem dicemus, aut saltem revelationis exordium, sensum illum religiosum in conscientia apparentem; quin et Deum ipsum, etsi confusius, sese in eodem religioso sensu animis manifestatem?» 8. Si autem sensus religiosus est ipsamet revelatio, quomodo po­ terit esse critérium revelationis? b) Modernistae negant revelationem esse manifestationem veritatis a Deo factam, sed eam dicunt esse acquisitam ab homine suae ad Deum rela­ tionis conscientiam9. Corrupto autem conceptu revelationis, necessario extra quaestionem vagantur. 5) Fautores methodi immanentiae ponunt critérium revelationis in conformitate doctrinae cum exigentiis naturae nostrae, quasi natura ex se 1 Joan., 5, 36. 2 Joan., 10, 25. 3 Strauss, Glaubnslehere, c. 21; Schopenhauer, Parerga und Paralip., § 174-178. '* Sess. 3, can. 3, De fide; Denz-Bannw., 1812. 5 Spinoza, ep. 2i, ad Henric. Ordenburg., n. 3; Rousseau, Lettres écrites de la Montagne, 31; Kant, Religio inter fines rationis purae. ° Harnack, Das Wesen des Christentums, 11, 15 et 16; Loisy, Autour d'un petit livre, 6, et Simples réflexions sur ΓEncyclique «Pascendi >, 1; Tyrrel, Littera in «Giornale d’Italia», 31 Aug. 1907. 7 Simples réflexions, 1. p. 149. 8 Encycl. Pascendi; Donz-Bannw., 2075. 8 Decr. Lamentabili, 3 Jul. 1907; Donz-Bannw., 2020. ART. III. DE CR1TER. EXTERN. RELIGIONI INTRINSECIS HQ haberet aliquid, quod exigeret supernaturale. Ita Blondel et Laberthonnière *. Critica. Hi auctores ex eo praesertim relinquendi sunt, quod «in na­ tura humana non capacitatem solum et convenientiam videantur admittere ad ordinem supernaturalem... sed germanam verique nominis exigentiam» 12, quod nefas est dicere. 121. III. Vera acceptio criterii interni revelationis. Apologetae catholici reponunt criteria interna revelationis in mirabili et super­ abundant! expletione omnium adspirationum in materia religionis. Quod si expleant adspirationes generis humani, vocantur criteria universalia, et si expleant adspirationes hominis individui, dicuntur individualia. IV. Quaeritur hic, an praefata mirabilis expletio adspirationum et pax interior, quam quis experitur in audiendo Evangelio et acceptanda religione revelata, afferat certitudinem de credibilitate doctrinae. 1) Criteria interna individualia inducunt solummodo probabilitatem, non certitudinem, de origine divina doctrinae. Afferunt probabilitatem, quia satisfactio et pax superabundans ho­ minis in acceptanda religione, praebet fundamentum ad judicandum illam religionem a Deo doceri. Non conferunt certitudinem de revelatione doctrinae, quia semper remanet dubium, an pax interior et satisfactio sint effectus causarum naturalium. Per accidens tamen et extraordinarie aliquando afferunt certitudinem, quia interdum gratia extraordinaria supplet motiva externa et elevat motiva interna individualia ad producendam moralem certitudinem practicam, ut factum fuisse novimus in quibusdam conversionibus miraculosis 3. 2) Criteria interna universalia simul sumpta certitudinem de credi­ bilitate non pariunt, nisi criteriis externis jungantur, quia ad certitudi­ nem in casu requiritur tam sublimis adspirationum expletio, ut certo excedat omnes vires naturae creatae, et constituat miraculum morale soli Deo tribuendum. Satisfactio autem et pax interior, quantumvis mirabilis sit atque eximia, ex se non videtur certe excedere omnes vires et exigentias naturae, nisi aliquando producat effectus, qui cen­ seantur miraculosi, ut esset completa renovatio societatis, sed in hoc casu jungitur criteriis externis, mirabili scilicet foecunditati religionis historice probatae i. ARTICULUS III DE CRITERIIS EXTERNIS RELIGIONI INTRINSECIS 122. Status quaestionis. Ex criteriis externis religioni intrinsecis alia sunt negativa alia positiva, ut diximus superius. 1 Blondel, Lettre sur les exigences de la Pensée contemporaine en matière d'Apologétique, apucl Annales de Philosophie chrétienne, Janv.-Juill. 1896: Laberthonnièro, Annales de Philosophie chrétienne, Fevr. 1908. 2 Encycl. Pascendi; Denz-Bannw., 2103. 3 Cfr. Garrigou-Lagrango, De revelatione, lib. 1, c. 17, a. un., § 1. 1 Cfr. Hervé, De vera religione, n. 103. 120 DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS 123. Thesis I. Criteria externa negativa non demonstrant doctri­ nam esse revelatam, utiliter tamen adhibentur, ubi de revelatione exa­ minanda agitur, tum ut ostendatur veritatem potuisse esse revelatam, tum ut demonstretur religiones, quae nostrae religioni contradicunt, esse falsas et non potuisse a Deo revelari. 1) Non demonstrant doctrinam esse revelatam. Criteria externa ne­ gativa ad summum probant doctrinam, de qua agitur, esse ab errore et contradictione immunem, et ejus propagatorem dolo ac fraude caruisse. Sed hoc non probat doctrinam esse de facto revelatam. Ergo. 2) Utiliter tamen adhibentur: a) Ut ostendatur veritatem, de qua agitur, potuisse esse revelatam, quatenus, cum errore careat, potuit esse objectum revelationis. b) Ut demonstretur religiones, quae nostrae religioni contradicunt, esse falsas et non potuisse a Deo revelari. Nostra siquidem religio criteriis negativis suffulta ab errore immunis est, dum religiones, quae eidem contradicunt, criteriis negativis carent. Quae enim his carent, non sunt ab errore immunes, ac proinde necessario falsae sunt, et ne­ queunt a Deo revelari. 124. THESIS II. Criteria externa positiva religioni intrinseca, prae­ sertim simul sumpta, morali certitudine probant doctrinam esse a Deo revelatam, et maxime valent ad revelationem aliunde jam cognitam confirmandam. Nota. Praecipua hujusmodi criteria sunt sublimitas doctrinae et mirabilis Ecclesiae vita. Ad sublimitatem doctrinae pertinent excellentia, puritas, pulchritudo et harmonia ejusdem. Admirabilem Ecclesiae vitam manifestant celerrima ejus per mundum propagatio, eximia et inexhausta in omnibus bonis foecunditas, catholica unitas et invicta stabilitas. 1) Sublimitas certe doctrinae et excellentia, puritate, pulchritudine et harmonia refulgentes, interdum sunt tam mirabiles, ut, attentis humanae naturae viribus, nequeant naturaliter inveniri. Haec validiora fiunt ad confirmandam doctrinam revelatione jam cognitam, et clariora reddunt alia argumenta in favorem religionis. 2) ' Admirabilis Ecclesiae vita est egregium credibilitatis argumentum. Concilium Vaticanum ait ad rem: «Ecclesia per se ipsa ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecunditatem, ob catholicam unitatem invictamque sta­ bilitatem, magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile»x. QUAESTIO V DE MIRACULO 125. Diximus superius criteria extema-extrinseca revelationis prae­ cipue esse miracula et prophetias. Ut eorum vis probativa demonstre­ tur, pauca hic dicenda sunt, primo de miraculo, et deinde de prophetia. 1 Sess. 3, c. 3; Denz-Bannw., 1794. ART. I. QUID ET QUOTUPLEX SIT MIRACULUM I2I ARTICULUS I QUID ET QUOTUPLEX SIT MIRACULUM 126. I. Miraculi nomen et etymon. Miraculum, cui graece vox θαύμα respondet, non semel in sacris litteris et apud scriptores prophanos per voces virtutes, signa, prodigia, portenta, vel etiam opera, exprimi consuevit. Quarum differentiam et significationem exponens ait S. Tho­ mas:. «In miraculis duo possunt attendi: unum quidem est id, quod fit, quod quidem est aliquid excedens facultatem naturae; et secundum hoc miracula dicuntur virtutes J. Aliud est id, propter quod miracula fiunt, scilicet ad manifestandum aliquid supematurale; et secundum hoc communiter dicuntur signa 12: propter excellentiam autem dicuntur portenta vel prodigia 3, quasi procul aliquid ostendentia» 4. Apud catholicos tamen communiter retinet nomen miraculi, cujus etymon ac significationem S. Thomas dilucide exponit dicens: «Mira­ culi nomen a mirando est sumptum. Ad admirationem autem duo con­ currunt... quorum unum est, quod causa illius, quod admiramur, sit occulta; secundum est, quod in eo, quod miramur, appareat aliquid, per quod videatur contrarium ejus debere esse, quod miramur. Sicut aliquis posset mirari, si videret ferrum ascendere ad calamitam, ignorans calamitae virtutem, cum videatur, quod ferrum naturali motu debeat ten­ dere deorsum. Hoc autem contingit dupliciter; uno modo secundum se, alio modo quoad nos. Quoad nos quidem, quando causa effectus, quem miramur, non est occulta simpliciter, sed occulta huic vel illi, nec in re, quam miramur, est dispositio repugnans effectui, quem miramur, secundum rei veritatem, sed solum secundum opinionem admirantis. Et ex hoc contingit, quod id, quod est uni mirum vel admirabile, non est mirum vel admirabile alteri; sicut sciens virtutem calamitae per doctrinam vel per experimentum, non miratur praedictum effectum, ignorans autem miratur. Secundum se autem aliquid est mirum vel admirabile, cujus causa simpliciter est occulta, et quando in se est contraria dispositio secundum naturam effectui, qui apparet; et ista non solum possunt dici mira in actu vel mira in potentia, sed etiam miracula, quasi habentia in se admirationis causam. Causa autem occul­ tissima et remotissima a nostris sensibus est divina, quae in rebus omni­ bus secretissime operatur. Et ideo illa, quae sola virtute divina fiunt, in rebus illis, in quibus est naturalis ordo ad contrarium effectum vel ad contrarium modum faciendi, dicuntur proprie miracula; ea vero, quae natura facit, nobis tamen vel alicui nostrum occulta, vel etiam, quae Deus facit, nec aliter nata sunt fieri nisi a Deo, miracula dici non possunt, sed solum mira vel mirabilia» 5. 1 2 3 * * Mare., 5, 30; 6, 5. Hcbr., 2, 4. Act., 2, 43. tt-ll, q. 178, a. I ad 3. De potentia, q, 6, a. 2. 122 DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS 127. II. Definitio realis. Miraculum est id, quod divinitus jit prae­ ter ordinem totius naturae creataex. Verba id quod jit genus definitionis, opus scilicet quoddam seu ope­ rationem, non effectum, significant. Particula divinitus auctorem mi­ raculi ostendit, qui licet sequentibus .verbis satis luculenter manife­ stetur, ad majorem tamen claritatem expresse nominatur. Verba praeter ordinem totius naturae creatae differentiam continent. Porro ordo naturae nihil aliud est, quam actionum et operationum juxta leges naturae in eumdem jinem coeuntium modus constans ac sta­ bilis. Alius est particularis, quo quaelibet creatura singularis sibi relicta agit, V. gr., lapis vi attractionis naturalis semper deorsum tendit; et alius universalis, quo universa natura seu complexus omnium causarum creatarum, constanter agit. Hic ordo universalis, secundum quem omnia divinitus ordinantur, potest dupliciter considerari; 1) quantum ad res, quae tali ordini sub­ duntur, et ordo universalis seu ordo universae naturae audit, et 2) quan­ tum ad ordinis rationem, quae est dispositio divinae sapientiae omnia ad suam bonitatem ordinantis, quaeque ordo universalissimus recte di­ citur 1 2. Quando miraculum esse dicimus, quod jit praeter ordinem totius na­ turae creatae, non loquimur de ordine particulari, quia ad rationem mi­ raculi non sufficit, ut aliquid fiat praeter ordinem naturae alicujus particularis; secus, cum aliquis projicit lapidem sursum, miraculum di­ ceretur operari, cum hoc sit praeter ordinem naturae lapidis 3; neque de ordine universalissimo, quia ordinem divinae sapientiae nemo un­ quam transgredi aut effugere valet; sed de ordine universali seu univer­ sae naturae. Ex. gr., lex est et ordo universae naturae creatae, ut corpus mortuum semper mortuum maneat, eo quod in natura creata non sint vires ad illud vivificandum. Quando ergo corpus mortuum resuscitatur, transgreditur lex universalis, et fit opus praeter ordinem totius naturae creatae, ac idcirco efficitur miraculum. Corollarium 1. Ex his facile intelligitur miraculum esse opus, quod fit in rebus ordinatis, seu ad ordinem naturae pertinentibus. Si quid enim a Deo fiat extra leges et ordinem naturae, mirabile fortasse dicetur, non miraculum. Quare caeli et terrae ac animae rationalis creatio, justificatio impii, glorificatio justi, etc., non sunt proprie miracula; quia etsi vires naturae creatae superent, admirationem in nobis excitent, et soli Deo, tanquam proprio auctori, tribuantur, non tamen sunt de rebus ad ordinem naturae spectantibus *. Corollarium II. Ex hoc patet similiter miraculum juxta aliam defini­ tionem, quae a S. Thoma desumpta circumfertur, esse opus insolitum. Inso­ litum dicitur, quia est praeter ordinem ac cursum naturae, ut egregie expli­ cat ipse Angelicus Doctor his verbis: «Insolitum, quod in definitione miraculi ponitur, non dicit raritatem facti, sed excludit solitum cursum naturae; unde, si quotidie caeci illuminarentur, nihilominus miraculum esset, quia 1 S. Thomas, I p., q. 105, a. 7, et q. tio, a. 4; De potentia, q. 6, a. 2; Con­ tra Gent , lib. 3, c. 101. 2 S. Thomas, Contr. Geni., lib. 3, c. 98. 3 S. Thomas, I p,, q. 110, a. 4. * Cfr. S. Thomas, / p,, c. 105, a. 7 ad i. ART. I. QUID ET QUOTUPLEX SIT MIRACULUM 123 praeter cursum naturalem, qui nobis est consuetus, contingeret» *. Sic rerum creatarum conservatio ac gubernatio, utpote consueto naturae ordini conformes, non sunt miracula. Nec obstat illud S. Augustini: «Majus miraculum est gubernatio totius mundi, quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus, et tamen hoc nemo miratur; illud mirantur homines, non quia majus est, sed quia rarum est» 1 2. Non obstat, inquam, quia nomen miraculi hic large acci­ pit S. Doctor, in quantum idem significat ac magnum quoddam opus. 128. Miraculorum divisio. Vocatur aliquid miraculum non respe­ ctu divinae potentiae, sed per comparationem ad facultatem naturae, quam excedit. Idcirco, quo magis aliquid excedit facultatem naturae, eo majus miraculum dicitur. Hinc 1) Primo, secundum quod magis vel minus aliquid excedit facul­ tatem naturae, accipiuntur miraculorum gradus seu ordines. Tripliciter autem contingit aliquid excedere facultatem naturae· 1) quoad substan­ tiam facti, 2) quoad subjectum et 3) quoad modum. Unde prima divisio miraculorum est in tres gradus seu ordines enumeratos. a) Miracula quoad substantiam facti seu primi ordinis illa sunt, quae absolute in se considerata nequeunt a natura effici. «Sicut quod duo corpora sint simul, vel quod sol retrocedat, aut quod corpus humanum glorificetur, quod nullo modo natura facere potest. Et ista tenent sum­ mum gradum in miraculis» 3. b) Miracula quoad subjectum seu secundi ordinis illa dicuntur, quae natura quidem absolute efficere valet quoad substantiam, sed non in subjecto, in quo revera fiunt. «Sicut resuscitatio mortuorum et illumi­ natio caecorum et similia. Potest enim natura causare vitam, sed non in mortuo, et potest praestare visum, sed non caeco. Et haec tenent secundum gradum in miraculis» 4. c) Miracula quoad modum seu tertii ordinis sunt illi effectus, quos potest, tum quoad substantiam tum quoad subjectum natura facere, sed non «quantum ad modum et ordinem faciendi. Sicut cum aliquis su­ bito per virtutem divinam a febre curatur absque curatione et consueto processu naturae in talibus, et cum statim aër divina virtute in pluvias densatur absque naturalibus causis, sicut factum est ad preces Samuelis (I Peg. 12, 18) et Eliae (III Reg. 18, 42 sqq.). Et hujusmodi tenent infimum locum in miraculis» 5. 2) Secundo dividuntur miracula in ea, quae sunt supra naturam, contra naturam et praeter naturam ®. Quam divisionem praeclare exponit Angelicus his verbis: «Supra naturam dicitur esse miraculum, quando natura non potest in ipsam substantiam facti, sicut divisio maris rubri, suscitatio mortui, et hujusmodi.» 1 In II Sent., dist. 18, q. 1, a. 3 ad 2. 2 In Joan., tr. 24, n.1; ML 35. 1593. 3 S. Thomas, I p., q. 105, a. 8. 4 S. Thomas, Z p., q. 105, a. 8. “ S. Thomas, I p., q. 105, a. 8. 11 S. Thomas, De potentia, q. 6, a. 2 ad 3; Benedictus XIV, De sert. Dei beatif., etc., lib. 4, |>. 1, C. I, n. 5 124 DE VEKA RELIGIONE, β. V. DE MIRACULIS «.Contra naturam autem dicitur fieri, quando in re est aliquid con­ trarium ei, quod fit; sicut si grave sursum moveretur et quod virgo peperit, vel aliquid hujusmodi, ita quod miraculose sequatur actus, ma­ nente contraria natura, quae scilicet est principium actus». Praeter naturam. «Illa vero dicuntur -praeter naturam fieri, in quae quidem natura potest quantum ad substantiam facti, sed tamen praeter operationem naturae fiunt jussu divino. Et quod haec dicantur miracula contingit ex tribus: Primo propter excessum et singularem quemdam modum; sicut ranae productae in Aegypto in tanta multitudine, sicut antea visum non fuerat (Exod. 8). Secundo, propter hoc quod hora determinata contingunt ad invocationem divini nominis; sicut quod manus Jeroboam extensa contra prophetam arefacta fuit, et ara ejus divisa (III Reg. 13, 4-5). Tertio, quando aliquid universaliter contin­ git; sicut in veteri lege de aqua zelotypiae (Num. 5, 14 sqq.), quod post potum illius venter adulterae divino miraculo putrescebat» P Haec divisio, ut facile quisque videt, coincidit cum praecedenti. Miraculum supra naturam idem est ac quoad substantiam jacti; contra naturam idem ac quoad subjectum; et praeter naturam idem ac quoad modum jaciendi. 3) Miraculum potest iterum esse physicum vel morale. Physicum dicitur, quod fit praeter ordinem naturae physicae, ut resurrectio cor­ poris mortui. Morale vocatur, quod fit praeter ordinem et leges naturae moralis, et definitur: Opus quoddam sensibile, quod speciali Dei inter­ ventu jit praeter vires morales hominum. Sic mirabilis Ecclesiae vita est miraculosa. Cum omnes manifestationes vitae Ecclesiae, ut pernix Evangelii pro­ pagatio, eximia Ecclesiae in omnibus bonis foecunditas, stabilis ejusdem unitas, etc., sint miracula ordinis moralis, et exinde habeant vim pro­ bativam, magni facienda est haec divisio 12. ARTICULUS II UTRUM MIRACULA SINT POSSIBILIA 129. Status quaestionis. Possibilitas miraculi ontologice conside­ rata, de qua hic tantummodo agitur, est ejusdem non repugnantia ad exsistendum. Haec autem repugnantia, si qua esset, proveniret vel ex parte rerum creatarum, vel ex parte Dei, in quantum vel rerum creatarum leges nul­ lam exceptionem patiuntur, vel Deus, qui est auctor miraculorum, or­ dinem in rebus statutum mutare non valet. Ut hujus difficultatis tota ratio conspiciatur, animadvertendum est, quod «nihil potest, ut ait S. Thomas, dici miraculum ex comparatione potentiae divinae, quia quodeumque factum divinae potentiae compa­ 1 In 11 Sent., dist. i8, q. i. a. 3. 2 Cfr. Tanquoroy, De vera religione, n. 368; et Van Noort, De vera religione, n. 55· ART. Π. UTRUM MIRACULA SINT POSSIBILIA 125 ratum est minimum»1. Idcirco, omne quod fit in tempore, etiam ipsum miraculum, a Deo praecognitum est a tota aeternitate, imo et volitum et ad suam gloriam ordinatum. Possibilitas ergo miraculi non sic intelligitur, ut opus illud stupendum et insolitum effugiat decreta Dei, aut rationem divinae ordinationis transgrediatur, sed quatenus dispositioni divinae sapientiae ejusque liberae voluntati subjectum in tempore effi­ citur. Hac ratione dictum est superius miraculum non esse praeter or­ dinem divinae rationis, sed praeter ordinem totius naturae creatae. Porro, decreta Dei immutabilia sunt et nequit Deus in tempore incipere aliquid velle, quod ab aeterno noluerit ordinare. Quomodo autem hoc fieri valeat, ex eo licet adumbrari, quod Deus simul cum decreto creationis potuerit decernere aliquid praeter ordinem naturae creatae agere; quod ita fieri potuisse nemo non videt, si ex parte creaturarum nulla adfuerit repugnantia. Hinc quaestio praesens huc facile reducitur, an scilicet miracula vel ex parte legum naturae vel ex parte Dei repugnent. 130. Errores. Jam olim S. Thomas errores generales circa miracula enumeravit dicens: «Quidam... immobilitatem divini ordinis ad res ipsas, quae ordini subduntur, extendere conati sunt, dicentes, quod omnia necesse est esse sicut sunt, in tantum quod quidam dixerunt, quod Deus non potest alia facere, quam quae facit; contra quod est quod habetur Matth., 26, 53: An putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?—Quidam autem e converso, mutabilitatem rerum, quae divinae providentiae subjiciuntur, in mutabi­ litatem divinae providentiae transtulerunt, de eo carnaliter sentientes, quod Deus ad modum carnalis hominis sit in sua voluntate mutabilis; contra quod dicitur Nuin., 23, 19: .Von est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur.—Alii vero contingentiam divinae providentiae subtraxerunt, contra quos dicitur Thren., 3, 37: Quis est iste, qui dixit, ut fieret aliquid, Domino non jubente? » 1 2. Haec pro illo tempore perfecte dicta sunt, sed alii post S. Doctorem invecti sunt errores, quorum oportet heic meminisse. 1) Athei omnes, qui Deum esse negant, pantheistae, qui nullatenus eum a mundo distingui exsistimant, et emanatistae, qui mundum per ema­ nationem divinae substantiae ortum esse volunt, omnem miraculi possibi­ litatem inficiantur. Si revera Deus non exsisteret vel a mundo non distin­ gueretur, nihil praeter ordinem universalem naturae effici posset. Hinc Joseph Ferrari 34*blasphemavit dicens miraculum nonnisi consequentiam esse erroris, quo admittitur exsistentia Dei. 2) Fatalistae et deterministae, qui libertatem agendi Deo denegare audent, et omnia necessario in mundo contingere blaterant, a miraculis abhorrent. 3) Malerialistae, qui omnia entia materialia esse, eaque semper neces­ sario agere praedicant, omnem miraculorum possibilitatem e medio tollunt; Ita Moleschott \ Carret6, Büchner e, Spinoza7 et alii. 4) Positivistae contendunt hominem nihil in hoc mundo certo scire 1 2 3 4 s " 7 l p., q. 105, a. 8. Contr. Gent., lib. 3, c. 98. Filosofia delta Rivoluzione, tom. 2. La circulation de la vie, i.ere lettre. Demostracidn de la inexistencia de Dios, § 2. Force et matière, ch. «Immutabilité de la matière». Tract, theol. politic., c. 6, n. 52 sqq. 120 DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS posse de miraculis, ideoque eorum possibilitatem ignorare. Ita Herbertus Spencer 1 et alii. 5) A‘aturalistae demum, sive evolutionislae fuerint, sive deistae vocen­ tur, sive theistarum nomine veniant (vid. sup., n. 93), et rationalistae cuncti miraculum, vel impossibile esse ajunt, vel saltem hactenus nunquam fuisse patratum dicunt. Ita Renan a, Littré 1 23, Jul. Simon 4*, Strauss δ, etc. 131. Thesis. Miracula tum 1) ex parte creaturarum, tum 2) ex parte Dei possibilia sunt. A) Prob, in genere. Arg. I. Primum argumentum invictissimum petitur a Concilio Va­ ticano, ubi miracula possibilia esse expresse definitum est his verbis: «Si quis dixerit miracula nulla fieri posse... aut... certe cognosci nunquam posse... anathema sit»6. Ergo. Arg. II. Consensus quoque generis humani firmissime suadet mi­ racula esse possibilia. In nulla quippe quaestione universalior unquam ac communior exstitit consensus hominum, quam in admittenda mi­ raculorum possibilitate. In omni namque populo ac tribu, tum apud barbaras nationes tum in cultissimis Europae nationibus, a primordiis generis humani, tota saeculorum serie, ad nostra usque tempora, ubi­ que terrarum, ab ipsis quoque falsarum religionum cultoribus semper admissa fuit miraculorum possibilitas. Legantur omnium religionum, sive orientalium sive occidentalium, codices, consulantur orbis terrarum monumenta et inscriptiones, examinentur omnium gentium mores et fides, et omnes una voce, si unum vel alterum falsorum systematum fautorem excipias, miraculorum non modo possibilitatem verum etiam exsistentiam testabuntur. Sacrae litterae, vitae Patrum et historiae cujusque generis in christianismo, Thalmud et libri cabalistici in plerisque Orientis regionibus, Vedae apud Indos, Koran apud Arabes, et alii libri apud Sinenses, Persas, Aegyptios aliasque gentes innumera referunt et admittunt miracula. Quod proculdubio demonstrat fidem in miraculo­ rum possibilitatem sensui hominum communi inniti, et nunquam soli­ da ratione negari posse. B) Prob, per partes. l.a pars. Ex parte creaturarum non repugnant miracula. Arg. Actualis ordo naturae et leges, quibus ipse regitur, non sunt adeo necessariae, ut nequiverint ab auctore mundi tum antecedenter ad creationem aliter fieri, tum consequenter transgredi aut mutari. Ergo mi­ racula non repugnant ex parte creaturarum. Consequentia certissima est, quia entia contingentia eorumque leges mutationi obnoxia sunt. 1 2 The first principles, chap. 1-2. Vie de Jésus, Introd., et ch. 16; et Etudes d’Histoire religieuse, § «Les his­ toriens critiques de Jésus». 3 Praef. ad opera M. Salverte super scientiis occultis, 3 ed., p. 39. 4 Rel. nat., p. 2, c. 4. 3 Lehen Jesu, §§ 14 et 88. ° Sess. 3, De fide, can. 4; Dena-Bannw., 1813. ART. tt. UTRUM MIRACULA SINT POSSIBILIA 127 Ant. prob. Antecedenter quidem potuerunt aliter fieri, quia totus mundus ejusque ordo ac leges sunt effectus liberrimae divinae volun­ tatis. Quod autem dependet a libera Dei voluntate, poterat vel non produci, vel hoc aut illo ordine creari, ut omnes, etiam rationalistae, concedere coguntur. Ergo ordo et leges naturae antecedenter ad mundi creationem erant non necessariae sed contingentes. Consequenter vero possunt transgredi aut mutari, quia ordo et leges naturae physicae, a libero Dei decreto provenientes, semper manent contingentes, et novis dispositionibus, si quas Deo placuerit edere, subjectae. Et hoc quidem dupliciter, quatenus potest Deus vel 1) totum naturae ordinem ever­ tere. vel 2) praesenti manente ordine generali, quandoque praeter illum ordinem aut etiam contra inclinationem naturae insitam operari. Hoc praeclare illustrat S. Thomas dicens: «Deus potest facere praeter ordi­ nem rerum, quia ordini secundarum causarum ipse non est subjectus; sed talis ordo ei subjicitur, quasi ab eo procedens, non per necessitatem naturae, sed per arbitrium voluntatis; potuisset enim et alium ordinem rerum instituere. Unde et potest praeter hunc ordinem institutum age­ re, cum voluerit, puta agendo effectus secundarum causarum sine ipsis, vel producendo aliquos effectus, ad quos causae secundae non se ex­ tendunt» 1. Prob. 2.a pars. Ex parte Dei non repugnant miracula. Arg. Si qua esset repugnantia ex parte Dei ad efficienda miracula, attenderetur ex parte vel 1) potentiae, vel 2) immutabilitatis, vel 3) sa­ pientiae, vel 4) sanctitatis Dei. Sed miracula nec potentiam divinam su­ perant, nec immutabilitati, aut sapientiae 2, aut sanctitati Dei contra­ dicunt. Ergo miracula ex parte Dei non repugnant. Extrema videntur in Majori sufficienter enumerata. Omnes enim, quas adversarii opponunt, objectiones tanguntur, et fundamenta, ex qui­ bus dicunt repugnantiam oriri, proponuntur. Prob. Min. per partes. a) Deus habet potentiam edendi miracula. In Deo est infinita potentia. Infinita autem potentia omnia, quae in sua natura non implicant contradictionem, efficere valet. Porro mi­ racula ex sua natura contradictionem non implicant, ut superius pro­ batum est. Ergo. Quis enim cordate dixerit Deum non posse, quas ipse tulit, suspendere leges, aut ordinem a se in rebus creatis constitutum, praeterire? «Deus, inquit P. Bulsano, uti continuo in naturam agit, ita etiam singulari actione eam afficere potest, legesque, quas ipse tulit, quibus autem ipse non subest, suspendere; et sane, si nos in nostrum corpus agere, ejusdem vires suspendere, consuetamque activitatem mut are possumus, cur non posset idem Deus quoque, et quidem circa totum 1 I p., q. 105, a. 6. Cfr. Contr. Gent., lib. 3, c. 98. - Spinoza, Tract, theol. polit., c. 6, n. 9, ajebat: «leges naturae universales mera ' - se Dei decreta, quae ex necessitate et perfectione divinae naturae sequun­ tur Si quid igitur in natura contingeret, quod ejus universalibus legibus repugnarel. id decreto et intellectui naturae divinae necessario etiam repugnaret». 128 DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS universum, cujus auctor et gubernator est?»1. Unde merito dicit S. Au­ gustinus: «Sicut ergo non fuit impossibile Deo, quas voluit instituere, sic ei non est impossibile in quidquid voluerit, quas instituit, mutare natu­ ras» 12. Hinc ipse Rousseau, furiosus rationalista, haec scribere non est dedignatus: «Potestne Deus miracula patrare, id est, legibus derogare a se ipso constitutis? Quaestionem hujusmodi serio agitare impium seu absurdum esset. Qui eam negative solveret, non puniendus quidem esset (hoc enim nimis honorificum), sed in amentium carcerem detrudendus» 3. b) Miracula non contradicunt immutabilitati Dei. Immutabilitati divinae non obstat, quominus Deus eodem decreto, quo res creare et ordinare decernit, omnes determinet exceptiones prae­ ter ordinem consuetum in tempore faciendas, illasque, propter rationes ab aeterno praevisas, opportune exsequatur. Atqui ita se habet. Deus enim, ubi efficit miraculum, non mutat consilium, sed, juxta exceptio­ nes in decreto praevisas ac statutas, effectus insolitos quandoque pro­ ducit, mutatione ex parte termini solummodo se habente. Ad rem S. Thomas: «Deus ab aeterno praevidit et voluit se facturum, quod in tempore facit; sic ergo instituit naturae cursum, ut tamen praeordina­ retur in aeterna sua voluntate, quod praeter cursum istum’quandoque facturus erat» 4. Et iterum addit: «Aliud est mutare voluntatem, et aliud est velle aliquarum rerum mutationem. Potest enim aliquis, eadem voluntate immobiliter permanente, velle, quod nunc fiat hoc, et postea fiat contrarium» 5* . c) Miracula non repugnant sapientiae divinae. Rationalistae qui putant miracula sapientiae divinae repugnare arguunt dicentes: Ordo totius naturae, qui per miraculum praetergredi dicitur, est perfectus vel non. Si primum stulte ageret Deus, illum transgrediendo; si secundum, sapientia Deus caruit, illum statuendo. Ita Wegscheider 8, Spi­ noza Voltaire 8 et alii. Sed tantum abest, ut miraculum repugnet sapientiae divinae. Nam, cum Deus effectus insolitos operatur, ordinem a se statutum non im­ perfectum agnoscit, nec ejus defectus corrigere intendit, sed abundan­ tia suae sapientiae consuetum rerum ordinem pro casibus particularibus suspendit. Quod luculenter ostendit Angelicus dicens: «Ordo a divina sapientia rebus inditus, in quo ratio justitiae consistit, ut supra dictum est (I p., q. 21, a. 2), non adaequat divinam sapientiam sic, ut divina sapientia limitetur ad hunc ordinem. Manifestum est autem, quod tota ratio ordinis, quam sapiens rebus a se factis imponit, a fine sumitur. Quando igitur finis est proportionatus rebus propter finem factis, sa­ pientia facientis limitatur ad aliquem determinatum ordinem; sed di­ vina bonitas est finis improportionabiliter excedens res creatas. Unde 1 2 3 '* 6 ° ’ 8 Inslit. theol. gen., § 65. De civitate Dei, 21, 8, n. 5; ML 41, 722. Lettres Écrites de la Montagne, let. 3. De potentia, q. 6, a. 1 ad 6. I p., q. 19, a. 7. Inst, dogm., § 18. Tract. theol. polit., c. 6. Dictionnaire philosoph., art. «Miracles·. 129 ART. II. UTRUM MIRACULA SINT POSSIBILIA divina sapientia non determinatur ad aliquem ordinem rerum, ut non possit alius cursus rerum effluere; unde dicendum est simpliciter, quod Deus potest alia jacere quam quae facit» x. Imo miracula sapientiam divinam extollere ac commendare satis probat idem S. Thomas his verbis: «Nullo... modo melius manifestari potest, quod tota natura divinae subjecta est voluntati, quam ex hoc quod quandoque ipse praeter ordinem naturae operatur; ex hoc enim apparet, quod ordo rerum processit a Deo, non per necessitatem natu­ rae, sed per liberam voluntatem» 12. d) Sanctitati divinae consonant miracula. Deus enim, miracula operando, leges morales, juxta quas attenditur omnis sanctitas, non transgreditur, sed potius commendat ac confirmat, cum omne miraculum ad alicujus virtutis aut veritatis confirmationem operetur. Unde apposite S. Thomas ait: «Deus potest facere contra ordi­ nem, qui est unius creaturae ad aliam... non tamen potest facere contra ordinem creaturae ad seipsum... Unde contra ordinem justitiae Deus facere non potest. Cursus autem naturae est secundum ordinem unius creaturae ad aliam» 34 . Difficultatibus satisfit. 132. Obj. l.° Miraculum semper significat derogationem alicujus legis physicae. Legibus autem physicis derogari est impossibile. Ergo. Prob. Min. Leges physicae sunt immutabiles. Ergo eis derogari nequit. Resp.—Neg. Min. Ad probationem, Dist. Ant. Leges physicae sunt im­ mutabiles, hypothetice, data nempe suppositione, quod ab agente superiori non suspendantur, Cone.; absolute omnes, Neg. Leges quidem physicae quae­ dam. sunt absolute immutabiles, ut rerum essentiae, circulum non esse qua­ dratum, etc., quibus derogari est impossibile; aliae vero sunt hypothetice constantes; ut quod mortuum maneat semper mortuum, etc., quibus a causa creata derogari nequit, quia omnes causae secundae sub memoratis legibus continentur; sed Deus, qui eas condidit et conservat, jure optimo, cum voluerit, potest eis derogare. Spinoza 1 ostendere conatur omnes leges physicas naturae esse absolute constantes et immutabiles, quia i) fluunt a rerum essentiis, 2) pendent a Deo non secus ac ordo et lex moralis, et 3) procedunt ab intellectu divino, qui immutabiliter operatur. Sed haec nugae sunt et vix solutione digna. Ad Leges physicae na­ turae fluunt ab essentiis rerum, et concursu seu interventu divino indigent, ut actu juxta naturae ordinem operentur, et immutabiles permaneant, Cone.; concursu divino destitutae possunt actu agere et immutabiles con­ sistere, Neg. Ad 2.“'": Quando leges physicae a Deo dicuntur pendere non secus ac ordo et lex moralis, sensus est aequivocus; potest enim 1 ) compara­ tio ad ipsam dependentiam referri, et sic verum est leges tam physicas quam morales a Deo pendere; sed potest 2) comparatio ad modum depen­ dentiae spectare, et hoc sensu non est verum leges physicas et morales eodem modo a Deo pendere; quia leges physicae pendent a decreto Dei dero­ gationibus et exceptionibus in tempore faciendis modificato, leges vero mo­ rales a decreto Dei absoluto absque ulla derogationis modificatione. Ad 3."·" dicendum est leges naturae pendere quoad conceptionem ab intellectu 1 2 8 4 I p·. q. 25. a. 5. Conlr. Gent., lib. 3, c. 99. De potentia, q. 6, a. 1 ad 3. Cfr. I p., q. 105, a. 6. Tract, theol. politic., c. 6. 9 130 DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS divino simul cum decreto derogationum tempore opportuno faciendarum, non vero absolute absque decreto derogationum. Praeterea, quoad exsecutio­ nem non tantum ab intellectu divino sed etiam a voluntate Dei pendent. Obj. 2.° Admissa miraculorum possibilitate, tolluntur plures scientiae naturales. Hoc autem fieri nequit. Ergo miracula non sunt possibilia. Prob. Maj. Plures scientiae naturales versantur circa objecta physica hujus mundi. Objectum autem scientiae oportet esse constans et immutabile. Sed admissa miraculorum possibilitate nullum est objectum physicum constans; posset enim quilibet dubitare, num ejus legibus per miraculum derogatum fuerit. Ergo, admissa miraculorum possibilitate, tolluntur plures scientiae natura­ les. Ita Julius Simon l, Renan 1 2, etc. Resp. l.° Haec objectio falso nititur fundamento. Supponit enim scien­ tiam esse de casibus particularibus, in quibus fit miraculum, vel miracula ita continuo effici, ut statum permanentem constituant. 2.° Respondendum est igitur miracula non continuo per modum status permanentis operari—hoc enim pacto agit natura secundum consuetum rerum ordinem—sed raro, juxta exceptiones a Deo praeordinatas; et tunc hominibus innotescunt. De his autem casibus particularibus non agunt scientiae, sed de legibus generalibus rerum, quae sibi relictae, dum actione Dei extraordinaria non impediuntur, constanter agunt, et immutabiles per­ manent. Transgressio igitur ordinis naturae aliquando a Deo facta, et, ubi fit, hominibus nota, non obstat, quominus scientiae naturales, quae legibus naturae constantibus innituntur, certae sint et immutabiles. ARTICULUS III UTRUM ALIQUANDO FACTA FUERINT MIRACULA 133. Rationalistae generatim et plures artis medicae cultores negant aliquando facta fuisse miracula, et contendunt opera portentosa, quae narrantur ut miraculosa, esse vel effectus suggestionis vel facta naturalia. Rousseau, furiosus rationalista, admissa miraculorum possibilitate, addit rationem contra factum miraculorum his fere verbis: Miracula dicuntur fieri propter hominem. Cum autem homo nihil fere sit rerum universitati comparatus, non est credendum Deum propter exiguam creaturam agere voluisse contra ordinem naturae statutum 3. 134. Thesis. fuisse miracula. Fide certum est et historice tenendum aliquando facta Arg. 1) Christu? Dominus Lazarum a morte suscitavit4, visum dedit homini Caeco a nativitate 5, paraliticum a triginta et octo annis illico fecit ambulare e, et alia fecit opera stupenda, quae certe mira­ cula sunt. 2) S. Augustinus tot intellexit facta fuisse miracula, ut in libris De civitate Dei, lib. 22, caput octavum inscripserit his verbis: De mi­ raculis, quae, ut mundus in Christum crederet, jacta sunt, et jieri mundo credente non desinunt; et deinde ait: «Facta esse multa miracula, quae 1 2 3 1 6 " Religion naturelle, ed. 5, p. 248 sqq. Etudes d'Hist. relig., § «Les historiens Lettres écrites de la Montagne, let. 3. Joan., ii, 43 sqq. Joan., 9, 2 sqq. Joan., 5, 5. critiques de Jésus». ART. IV. DE CAUSA MIRACULORUM ΙβΙ attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum came, in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus» x. 3) Doctores in arte medica celeberrimi saepe testantur facta ex­ traordinaria, quae examinata sunt in causis beatificandorum et cano­ nizandorum, imo et curationes peractae in Lourdes aliisque mundi san­ ctuariis, fuisse vere miracula. ARTICULUS IV QUAE SIT CAUSA MIRACULORUM 135. Status quaestionis. Hic agimus de causa efficiente miracu­ lorum. Porro causa efficiens potest esse principalis vel instrumentalis. De utraque hic quaeritur. 136. Placita theologorum, i) Benedicitis XIV censet opera mira ac insolita, quae vires naturae visibilis excedit, a bonis angelis vi ipsis propria ac naturali patrata, esse vere miracula ·. Benedicto XIV subset ibunt Hooke, Schouppe, Ottiger et alii 3* . Eruditissimus Pontifex et qui ipsum sequuntur philosophi ac theologi distinguunt inter miraculum absolutum et relativum. Primum dicunt exce­ dere vires creaturarum, et a solo Deo fieri posse. Alterum volunt excedere vires creaturae visibilis, non vero creaturae invisibilis, et a bonis angelis effici posse. 2) Angelicus Doctor defendit solum Deum posse virtute propria efficere miracula S. Thomam sequuntur 5. Bonaventura, Suarez, Palmieri, Mazzella, Wilmers, Urraburu, Muncunill et alii 5. 137. Thesis. proprie dicta. Solus Deus potest virtute propria efficere miracula Arg. 1) Miraculum est, quod fit praeter ordinem totius naturae creatae. Solus autem Deus potest agere praeter ordinem totius naturae creatae. Ergo. Quae angelus agit activa passivis applicando, possunt esse mira, sed, cum contineantur intra ordinem naturae, non sunt mi­ racula. 2) «Quod enim est sub ordine totaliter constitutum, ait Angelicus, non potest praeter ordinem illum operari. Omnis autem creatura est constituta sub ordine, quem Deus in rebus statuit. Nulla ergo creatura potest supra hunc ordinem operari, quod est miracula facere» e. 1 De civ. Dei, lib. 22, c. 8, n. 1; MI. 41, 760. 2 De serv. Dei beat, et beat, canonizat., lib. 4, p. 1, cc. 1-6. 3 Hooke, Theol. cursus complet., 2, coi. 511; Schouppe, Elementa theol. dogm., n. 134; Ottiger, Theol. fundament., § 19. '* I p., q. 105, a. 7, et q. no, a. 4; De potentia, q. 6, a. 2; Contr. Geni., lib. 3, c. ΙΟΙ. » S. Bonaventura, In II Sent., dist. 7, p. 2, a. 2, q. 2; Suarez, De angelis, lib. 4, c. 39, n. 2 sqq.; Palmieri, Pneumatologia, c. 3; Mazzella, De religione et Eccle­ sia, n 188 sqq.; Wilmers, Di religione revelata, lib. 1, c. 3, a. 5, § 1; Urraburu, Cosmologie, n. 114; Muncunill, De vera relig., n. 173. • Contr Geni., lib. 3, c. 102. ’32 DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS 138. Schollon. De interventu sanctorum angelorum, hominum et dae­ monum in operatione miraculorum. 1) Sancti angeli et homines. Licet solus Deus possit virtute propria miracula facere, nihil tamen obstat, quominus sancti angeli et homines, ut instrumenta et ministri Dei, ea multoties operentur. «Ad miracula facienda angeli tripliciter operantur. Uno modo precibus impetrando, qui modus et hominibus et angelis potest esse communis. Alius modus est secundum quod angeli materiam disponunt sua naturali virtute ad hoc quod miracu­ lum fiat, sicut dicitur, quod in resurrectione colligent pulveres mortuo­ rum, qui divina virtute reducentur ad vitam... Tertius modus est, quod ope­ rentur etiam aliquid coagendo» *. Qualiter hoc ultimum esse possit explicat Angelicus dicens Deum imperio suo facere miracula. Imperium autem divi­ num ad homines mediantibus angelis, et ad creaturas corporales medianti­ bus angelis et hominibus saepe pervenit; et sic angeli et homines, ut instru­ mentum divinae virtutis, ad perfectionem miraculi operantur. 2) Angeli et homines sunt causae instrumentales physicae miraculorum. Hoc satis innuit S. Thomas dicens: «Virtus ad cooperandum Deo in miraculis in sanctis intelligi potest ad modum formarum imperfectarum..., quae non permanent nisi per praesentiam agentis principalis, sicut lumen in acre et motus in instrumento... Nec est mirum, si per hunc modum spi­ rituali creatura instrumentaliter utitur ad faciendum mirabiles effectus in natura corporali, cum etiam corporali natura utatur instrumentaliter ad spirituum justificationem, ut in sacramento patet» 3) Daemones. Daemones tamen neque ut instrumenta et ministri Dei valent miracula proprie dicta efficere. Ad ea quippe, quae sunt supra fa­ cultatem naturae ipsorum, iis a Deo nulla datur potestas, ne Deus falsitati eorum testis exsistere videatur. ARTICULUS V UTRUM MIRACULA CERTO COGNOSCI POSSINT 139. Status quaestionis. 1) Miraculorum possibilitate et exsisten­ tia invictissimis argumentis, ut par erat, semel demonstratis, operae pretium est eorum cognoscibilitatem quodammodo declarare. Porro cognoscibilitas miraculorum potest dupliciter considerari: l.° Quoad ipsum jactum miraculosum, in quantum scilicet veritas historica miraculi manifestatur, et probatur factum insolitum, quod narratur, reipsa con­ tigisse, v. gr.: Lazarum a mortuis surrexisse. 2° Quoad naturam mira­ culorum, quatenus veritas eorum philosophica demonstratur, et osten­ ditur opus illud, quod refertur, esse vere supematurale. 2) Ad primum quod attinet, dupliciter contingit factum miraculosum, sicut et quodlibet aliud factum historicum, comprobari: a) alio­ rum nempe testimonio et auctoritate, ubi agitur de factis, quorum testes non fuimus, et b) propria evidentia, si sermo fuerit de factis, quae nos ipsi perspeximus. Veritas vero philosophica sola ratione, qua jactum historicum semel admissum vires naturae creatae excedere comprobatur, ostendi potest. Quae probatio talis sit oportet, ut miraculum ab omnibus magnetismi, hypnotismi et aliis naturae occultis phaenomenis, necnon a diabolicis prodigiis perfecte discernat. 1 De potentia, q. 6, a. 4. 2 De potentia, q. 6, a. 4. ART. V. UTRUM MIRACULA CERTO COGNOSCI POSSINT 133 Quaestio igitur est, an et quomodo veritas tam historica quam phi­ losophica miraculorum nobis innotescat. Non hic agitur de omnibus ac singulis miraculis, sed in genere quae­ ritur, utrum quandoque certa miraculorum notitia comparari queat. 140. Errores. David Hume 1 et alii non pauci, qui ipsum sequuntur, increduli negant /actum historicum miraculorum probari posse. Putant enim nihil de factis sciri, nisi uniformis experientia constanter docuerit; et, ubi contrariae oboriuntur opiniones, singula docent singulorum experientiae committi debere. Duplicem autem addunt experientiam hactenus observari; uvam, quae casus omnes secundum naturae ordinem explicat, et alteram, quae casus nonnullos ex hominum testimonio et propria observatione cursui naturae contrarios exhibet. Enim vero, potiorem esse volunt experientiam, qua docemur cursum naturae esse constantem, quam quae casus nonnullos ordini naturae contrarios praesefert; quia facilius est mille testes in casu particulari fallere aut falli, quam naturae ordinem interrumpi. Exinde con­ cludunt neminem posse certam miraculorum notitiam comparare. Humium sequuntur Rousseau 12, Laplace 3 et alii. Plures rationalistae, victi tandem catholicorum argumentis, fassi sunt miracula esse quidem possibilia, sed ajunt eorum veritatem historicam et philosophicam nullatenus demonstrari. Ad hoc enim volunt examen juridi­ cum miraculorum instituendum fore; id est, opus insolitum coram coetu scientifico medicorum, physicorum et physiologorum ad hoc convocatorum, loco, tempore et circumstantiis ab iisdem scientiarum magistris designan­ dis, ex. gr. coram Parisiens» Academia, patrandum fore. Quod hucusque nullibi factum esse referunt historiae. Ita Renan 4 et alii ex grege rationa­ listarum plures. 141. Thesis. Veritas tum historica tum philosophica miraculorum potest certo cognosci. I. In genere. Concilium Vaticanum ait: Si quis dixerit... miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis Christianae originem rite pro­ bari, a. s. 5. II. Per partes. 1) Veritas historica. Miraculum, quod refertur, vel a) nobis praesentibus patratum est, vel b) ab aliis relatum accepimus. In utroque autem casu potest nobis constare veritas ejus historica. Ergo. ° l. Si factum miraculosum ipsi perspeximus, ad ejus certitudinem historicam habendam sufficit, ut sensus fuerint recte dispositi et rite applicati, id est, ut sensus factum insolitum, circa proprium objectum patratum, bene perceperint. Compertum est autem hoc saepe saepius fieri potuisse; nam opus supematurale et insolitum, dummodo sit sen­ sibile, aeque obvium est sensibus nostris et tam facile observatu, quam quodlibet aliud naturale et ordinarium. Quis enim sibi inaniter illudi praesumat, si propriis oculis viderit mortuum resuscitari, hominem su­ per mare ambulare, aquam in vinum converti, vel audierit mutum loqui? 1 2 3 4 ° Led. X of Miracles, Lettres écrites de la Montagne, 2, 3. Sur les probabilités, Paris, 1816, p. 135. l'ie de Jésus, Introd., § «Ce n’est donc pas». Scss. 2, can. 4, De fide; Denz-Bannw., 1813. nF. VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS X34 ° 2. Si factum ab aliis relatum accepimus, non desunt media, qui­ bus certo liceat testium certam scientiam veracitatemque comprobare. a) Scientiam quidem, quia, cum ipsi iisdem ac nos facultatibus mentis et corporis praediti fuerint, potuerunt facta, quae retulerunt, rite percipere; et credendi sunt ita percepisse, ubi historiam et opera narrarunt, quae potuerunt praesentes cognoscere. Nisi enim velis histo­ riae fidem negare, et omnes historiographos summae ignorantiae accu­ sare, concedas oportet testes miraculorum, cum res insolitas narrarunt, facta omnia eorumque circumstantias diligenter considerasse ac co­ gnovisse. b) Veracitatem quoque testium certo licet colligere, si traditione orali perpetua vel testimonio scripto authentico factum miraculosum plures narrant, si omnes unanime ferant testimonium, si probitate vitae insignes sint, si nihil emolumenti ex facta narratione lucrentur, si aliis donentur legitimis ad fidem faciendam qualitatibus. Cur enim fuerit testimonium his characteribus vestitum minus certum circa miracula, quam circa alia facta? Quod si hujusmodi testium adsertiones respuan­ tur, nulla erit fides humana, nulla certitudo historica, nulla demum eventuum cognitio, nisi quam sensus proprii nobis suppeditaverint. Te­ stes autem his conditionibus insigniti narrant quandoque miracula. Ergo eorum veracitas in dubium verti nequit. 2) Veritas philosophica. Arg. I. Concilium Vaticanum, sess. 3. De Fide, can. 4, haec statuit: «Si quis dixerit miracula nulla fieri posse, proindeque omnes de iis narra­ tiones, etiam in Sacra Scriptura contentas, inter fabulas vel mythos able­ gandas esse; aut miracula cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis Christianae originem rite probari, a. s.» Quam definitionem ad veritatem tum historicam tum philosophicam miraculorum referri com­ pertum est. Arg. II. Miraculi veritas philosophica certo cognoscitur, cum opus stupendum, quod narratur, totius naturae vires, ideoque naturae cor­ poreae activitatem, hominum artes, imaginationem ac fraudes, et dae­ monum imo et angelorum bonorum ministerium penitus excedere com­ probatur. Hoc autem non raro demonstrari valet. Ergo. Prob. min. ° in genere. Etsi plures naturae vires in hac vita nos lateant, certo l. tamen aliquando cognoscimus quaedam opera a natura creata fieri non posse, quidquid in contrarium dicant Spinoza \ JVegscheider 1 2, Rous­ seau 3* , Harnack 1 et alii. Attentis enim natura operis, conditionibus subjecti, et circumstantiis modi, saepissime concludi licet media natu­ ralia, quaecumque illa sint, improportionata esse effectui, de quo agi­ tur, producendo. Quis enim audeat dicere a) naturaliter duo corpora esse simul in eodem loco, solem retrocedere, corpus humanum glorifi­ cari?. b) item naturaliter mortuum resuscitari? 5, caecum a nativitate 1 2 3 1 Epist. 23; et Tract, theol. pol., c. 6. Inst. theol., Proleg., c. 1, § it. Lettres écrites de la Montagne, 3. Lehrbuch der Dogmengesch., 1. Tyndall, opere Dans les montagnes, 5 ausus est dicere tempus aliquando fu­ turum, quo mortui naturalibus mediis resuscitentur. ART. V. UTRUM MIRACULA CERTE COGNOSCI POSSINT 135 visum recuperare, etc., aut c) naturaliter et absque ulla mediorum appli­ catione, et citra consuetum naturae processum, hominem a cancro statim liberari? Causae creatae, licet occultas habeant vires, nequeunt, nisi adhibitis mediis proportionatis, suos effectus producere. In natura autem creata desunt media proportionata ad plura opera, quae ab hominibus conspiciuntur, producenda, sicut patet ex miraculo patrato in panum et piscium multiplicatione 1. Hinc colliges quantum aberraverit Pfleiderer 12, cum semina miraculorum dixit esse causis naturalibus ab aeterno a Deo indita, ex quibus naturaliter profluunt in tempore miracula, quae ab aliis effectibus nonnisi raritate distinguuntur. ° per partes. 2. a) Non raro demonstrari valet opera quaedam excedere omnes naturae corporeae vires. Hoc evidentissime patet ex illis insolitis operibus, quae absque ullo rerum physicarum subsidio efficiuntur. Si enim thaumaturgus, nullis adhibitis naturalibus remediis, solo nutu aut vocis impe­ rio naturae ordinem aut cursum immutet, mortuum suscitando, caecum illuminando, aquam in vinum convertendo; vel illa adhibeat media, quae nullatenus apta sunt effectui producendo, ut cum Jesus ad lini­ tionem luti restituit visum; manifestum est opus illud, attentis rerum circumstantiis, excedere omnino cunctas naturae corporeae vires. Na­ tura siquidem corporea nihil potest efficere, nisi activa passivis appli­ cando. b) Saepe demonstrari valet opera quaedam humana arte, imagina­ tione aut fraude produci non posse. Non arte, quia, ut recte ait Tongiorgi, «mirabilia arte fiunt vel per motus locales dexteritate quadam contectos aut artificiosa celeritate oculis intuentium subductos, vel per applicationem naturalium agen­ tium ad passiva proportionata. Itaque, si quid per motum localem aut naturae viribus adhibitis ab homine fieri nequit, hoc certe non erit artis operatio» 3. Porro quamplurima sunt opera miraculosa, quae neque per motum localem neque per applicationem agentium naturalium produci possunt, ut resurrectio mortuorum, sanatio in absentiam, etc. Neque imaginatione. Multa fieri per imaginationem mira phaeno­ mena neminem latet, quia haec potentia, praesertim in mulieribus, ma­ xima vi praedita est, ita ut morbos interdum producat vel etiam de­ pellat. «Imaginationi, ait S. Thomas, si fuerit fortis, naturaliter obedit corpus quantum ad aliqua, puta quantum ad casum de trabe in alto posita, quia imaginatio nata est esse principium motus localis...; simi­ liter etiam quantum ad alternationem, quae est secundum calorem et frigus, et alia consequentia; eo quod ex imaginatione consequenter na­ tae sunt consequi animae passiones, secundum quas movetur cor; et sic per commotionem spirituum totum corpus alteratur» 4. Item per somnambulismum, magnetismum et hypnotismum phaenomena stupenda, praesertim in morborum curatione, patrari constat. At facta miracu1 3 4 Cfr. Pesoh. Jnstitutiones propaed., n. 188. Religions philosophie, 1, 443. Cosmologia, n. 470. III p.. q. 13. a. 3 ad 3. DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS 136 losa multum excedere vim imaginationis, et somnambulismi, magne­ tism! atque hypnotism! agendi rationem satis superque demonstrant Doctores catholici. Imprimis enim in his theoriis media adhibentur na­ turalia curationi obtinendae proportionata, in miraculis vero nulla, nisi virtus divina. Praeterea per hypnotismum, etc., nonnulli morbi, ut qui ex nervorum perturbatione orti sunt, curantur, nunquam qui ex orga­ norum laesione aut alia gravi causa provenerint. Quis unquam hypno­ tism! ope caecis visum restituit, mutis loquelam concessit, surdos audire fecit, mortuos suscitavit, panes et pisces multiplicavit? Haec itaque miracula sunt. Neque fraude. Fraude enim finguntur insoliti ac miri effectus, qui revera tales non sunt. Impossibile autem est, ut, quae S. Scriptura nar­ rat, fictione aut simulatione inventa fuerint. Quis enim hucusque mor­ tem ita simulavit, ut per tres dies in sepulcro jacuerit, et postea ad vocem alicujus subito resurrexerit? Quis caecitatem toto vitae cursu finxit, ut caecus a nativitate videretur, et miraculo se sanatum exhi­ beret? c) Item demonstrari potest prodigia permulta daemonum interventui non esse adscribenda. Primo, quia daemones nequeunt aliquid efficere nisi per motum lo­ calem vel per applicationem alicujus agentis naturalis. Neutro autem modo potest mortuus homo ad vitam restitui, vel corpus terrenum glorificari. Ergo facta miraculosa daemonum interventui adscribi non possunt. Deinde, «sic Deus, ut bene observat S. Bonaventura x, temperat po­ tentiam et astutiam diabolicam, ut sic patiatur eum perverse imitari, ut in ipsa imitatione possit seducere malos juxta eorum merita mala, possit etiam deprehendi a bonis, et ut fides simul cum miraculis habeat locum». Hinc ad benevolentissimam Dei providentiam pertinet, ut nun­ quam patiatur per daemones effici praestigias ac mirabilia, quae ab hominibus bonae voluntatis detegi non valeant. Dantur ergo signa, qui­ bus vera miracula a praestigiis daemonum discerni tuto possint. 142. Sequentia valent, ut opus divinum a fraudibus diabolicis di­ stinguantur. 1) Si natura ipsa operis talis sit, ut juxta regulas critices omnes diabolicas vires penitus excedat, opus divinum esse recte judicaveris. Sic resurrectio mortuorum rite probata, certa praedictio luturorum contin­ gentium, e't perfecta secretorum cordium cognitio, non diabolo sed Deo adscribi debent. 2) Factum mirabile, si alio miraculo certo et evidenti confirmatum vel aliqua prophetia comprobatum fuerit, ut miraculum a Deo patra­ tum certe habendum est. Deus enim nunquam edit miraculum, nec cuipiam concedit spiritum prophetiae in confirmationem operis dae­ moniaci. 3) Ex operis characteribus recte cognoscitur actio Dei, et secerni­ tur ab opere diabolico. Hos characteres dilucide expositos accipe ex S. Thoma et Suarez. 1 In II Sent., diet. 7, p. 2, a. 2, q. 2, in fine. ART. V. UTRUM MIRACULA CERTO COGNOSCI POSSINT IS? Opera Dei discernuntur a praestigiis daemonum: a) «Ex utilitate signorum. Quia signa per bonos facta sunt de re­ bus utilibus, ut in curatione infirmitatum et hujusmodi; signa autem per malos facta sunt in rebus nocivis vel vanis, sicut quod volant in aëre, vel reddunt membra hominum stupida et hujusmodi. β) ^Quantum ad finem. Quia signa bonorum ordinantur ad aedifi­ cationem fidei et bonorum morum, sed signa malorum sunt in mani­ festum nocumentum fidei et honestatis. γ) »Quantum ad modum differunt. Quia boni operantur miracula per invocationem divini nominis pie et reverenter, sed mali quibusdam deliramentis, sicut quod incidunt se cultris et hujusmodi turpia faciunt. Et ita signa per bonos facta manifeste possunt discerni ab iis, quae vir­ tute daemonum fiunt». Haec S. Thomas *1; quem exponens addit Suarez 2 miracula posse distingui. δ) «Bene considerando ipsamet opera, signaque et circumstantias eorum. ε) »Considerando personam, vitam et mores ejus, qui sic loquitur et operatur. ς) «Considerando doctrinam ipsam, an aliqua in parte rationi ad­ versetur, vel aliis revelationibus divinis sufficienter propositis per Ec­ clesiam» 3. 4) Miracula discerni possunt ah operationibus angelorum bonorum. Nam vera miracula ratione operis, quod fit. vel subjecti, in quo patran­ tur, vel modi, quo efficiuntur, praeseferunt plerumque signa propria, quibus innotescunt ut opera Dei solius. Sic compenetratio duorum cor­ porum simul in eodem loco et glorificatio corporis humani, ratione operis; resuscitatio mortui et visio data caeco nato, ratione subjecti; et subita sanatio aegri, gravi infirmitate laborantis, ratione modi, in­ terventum divinum manifestant, et Deo, non sanctis angelis, adscribi debent. Solvuntur difficultates. 143. Obj. l.° Phaenomena plura, quae jampridem ut miracula habe­ bantur, hodierno progressu scientifico naturaliter effecta fuisse declarantur. Quidni dicantur pariter producta, quae nunc supernaturalia censentur? Sic plures rationalistae. Resp. l. Nunquam fuisse aliquid progressu scientifico naturaliter effectum, quod naturae legibus adversatur, ut in miraculis saepissime con­ tingit. Quando sunt progressu scientiarum mortui resuscitati, membra descissa suo corpori subito restituta et sanata, duo corpora in uno loco simul collocata, vel unum per bilocationem in duo loca extensa? ° 2. Plura etiam phaenomena, quae hodie per virium activarum passivis applicationem producuntur, potest dici olim vera miracula fuisse. Quia vi­ res naturae, quibus haec phaenomena hodie efficiuntur, ignotae erant ante progressum scientificum; ideoque thaumaturgus, ubi miracula patravit, nullum adhibuit remedium naturale, nec vires naturae applicuit ad eorum In II Sent., dist. 7, q. 3, a. 1 ad 2. De myst. vil. Christ., disp. 31, sect. 2, η. 8. Cfr Gerson, De distinctione verarum visionum a falsis, l.a Mystique divine, t. 3, ch. 8. 1 1 t. 1, coi 45; Ribet, DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS X38 effectionem, sed solum Deum exorando, et virtutem ex alto invocando, mira operatus est. Neganda ergo est consequentia. Obj. 2.° Plura phaenomena ope magnetismi, spiritismi et hypnotismi facta dubitantium saltem suadent circa miraculorum certitudinem. Occul­ tis enim causis ita stupenda in diversis statibus hypnotismi, etc., producun­ tur, ut quilibet animo dubitare constituat, num omnia queant, etiam primi generis miracula, naturaliter effici. Resp. l.° Nostra non interest impraesentiarum integrum tractatum de magnétisme, spiritisme et hypnotisme scribere. Consulat lector, quod ad praesens attinet, Van Weddingen *, Meric 1 2, Castelein 3, Monsabré4, P. Fran­ co 5, Coconnier 67 , Jaugey ’, Mir 8* , Urraburu 8, Ugarte Ercilla 1011 et alios. 2. ° Libenter fatemur haud raro nos ignorare, utrum prodigia multa, quae operantur, naturaliter effici queant, vel virtuti supernatural! adscribi debeant. Quare communiter docent Doctores cum omni cautela esse proce­ dendum, quoties judicium circa facta insolita ferri oporteat. Interdum enim nonnisi probabilitas super veritate philosophica miraculorum obtineri potest n. 3. ° Falsum omnino est semper esse dubitandum, num opus mirabile, quod cernitur, fuerit vere supernaturale et miraculosum vel ope magne­ tismi, spiritismi aut hypnotismi productum. Constat enim, non raro, ut superius dictum est, facta quamplurima esse supernaturalia; tum quia ipsa operum natura excedit omnem virtutem creatam, tum quia nullus interfuit eis influxus magnetismi, spiritismi aut hypnotismi 12. ARTICULUS VI UTRUM MIRACULUM SIT VERUM CRITERIUM REVELATIONIS 144. Status quaestionis. Postquam miraculorum naturam investi­ gavimus, eorumque possibilitatem ac discernibilitatem ostendimus, ope­ rae pretium est quaerere, utrum miracula sint revera inter criteria re­ velationis recensenda, id est, an divinam revelationem vere discernant, manifestent et commonstrent. Ut punctum hujus difficultatis melius intelligatur, animadverten­ dum est duplicem inter alios posse Deum sibi praestituere finem in edendis miraculis, sive ab ipso immediate efficiantur, sive a sanctis an­ gelis et hominibus virtute divina operentur: 1) ostensionem semper suae magnitudinis, gloriae ac bonitatis, et 2) confirmationem nonnunquam revelationis divinae 13. Si Deus ostensionem tantummodo suae gloriae quaerat in miraculis edendis, pronum est per ea saltem directe non de­ monstrari revelationem divinam, quia, ut bene observat Ottiger, «id mi1 2 3 ■' 5 “ 7 8 8 10 11 12 13 De Miraculo, part. 2, c. 4. Le merveilleux et la science, lib. 3, ch. 2. Psychologie, La Psychologie scolastique et l'hypnotisme, §§ 1, 2, 3. Introd. au dogme cath., t. 3, conf. 24-25. El hipnotismo puesto en moda. El hipnotismo franco per lotum et Revue Thomiste, 1893-1896. Diction. apolog., v. «Hipnotismo». El milagro, lib. 3, cc. 10-12. Psychologia, vol. 3, p. 1111 sqq. El espiritismo moderno per totum. Cfr. Benedictus XIV, De serv. Dei beatif., etc., lib. 4. p. 1. C. 8, n. Cfr. Do Bonniot, Le miracle et ses contrefaçons, p. 2, ch. 5, 6, 7. Cfr. Wllnior», De religione revel , lib. 1, c. 3, a. 5, § t. 2 sqq. ART. VI. UTRUM MIRACULUM SIT CRITERIUM REVELATIONIS 139 racula et vaticinia probare non possunt, ad quod demonstrandum non sunt edita et quasi sigilla applicata»V Si vero ulterius intendat Deus doctrinae revelatae confirmationem et hoc fine efficiat miracula, quaestio est, utrum haec divinam revelationis originem satis demonstrent. 145. Errores, a) Rationalistae generatim negant miraculis vim inesse demonstrandi originem divinam revelationis, quia facta externa, ut sunt miracula, inepta esse putant ad probandam originem veritatis. Quod ut probent, nullum non movent lapidem, et ipsum quoque statum quaestionis non semel detorquent. Ita Strauss 12 et alii. b) Protestantes quoque nonnulli, diversis ducti rationibus, renuunt miraculis tribuere vim confirmandi divinam revelationem 5. c) Huc facit etiam quorumdam theologorum scholasticorum opinio, qui arbitrati sunt Deum posse, non quidem in praesenti rerum ordine et potentia sua ordinaria, sed in alio ordine et potentia sua extraordinaria vera efficere miracula, quae per abusum thaumaturgi ordinentur in confirmatio­ nem erroris speculativi. Sed, hoc admisso, non facile nobis innotesceret, quando per miracula, quae mediantibus hominibus eduntur, revelatio divi­ na, et quando error speculativus confirmetur. Quare haec sententia a theo­ logis boni nominis communiter rejicitur *. 146. Thesis. Miracula sunt certissimum revelationis divinae cri­ térium, ideoque luculenter probant originem divinam revelationis in cujus confirmationem eduntur. Arg. I. Veritas hujus doctrinae certissime traditur a Concilio Vati­ cano his verbis: «Voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis ex­ terna jungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina atque impri­ mis miracula et prophetias, quae, cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certis­ sima» 3* . Quo testimonio nihil clarius, nihil firmius adduci potest. Unde Abbas Bautain coactus est subscribere huic propositioni: «Probatio ex miraculis Jesu Christi desumpta, sensibilis et percellens pro testibus ocularibus, vim suam atque fulgorem nequaquam amisit quoad gene­ rationes subséquentes» 6. Arg. II. Sacris litteris, utpote antiquissimis libris, auctoritatem historicam vix ullus negaverit. Ex his itaque libris, qua monumentum historicum consideratis, liceat petere secundum argumentum. Christus Dominus non semel provocavit ad miracula, quae in Scri­ pturis narrantur, ut divinitatem suam et veritatem suae doctrinae con­ firmaret, sicut dictum est superius q. 3, a. ί 7. Unde ob miracula, quae ipse faciebat, multi crediderunt in eum 8, sicut contigit in resur­ De revelatione supernal., p. 1, sect. 1, c. 3, § 25. Glaubenslehre, 1. 3 Vid. Wegscheider, Inst. theol., § 121. «The miracles, Standard liible encyclopedia, are not the mere proofs of a 1 2 ait The International revelation, they are themselves the revelation»; v. «Miracle», IV, 3. • Cfr Van Weddingen, De miraculo, part. I. c. 6; et Lugo, De fide, disp. 2, sect. 1. n. 24. 5 Sess. 3, C. 3; Denz-Bannw., 1790. 0 Denz-Bannw., 1624. 7 Cfr Joan., 5, 36-47, et 10, 37-38. B Joan., 2, 23. DE VERA RELIGIONE. Q. V. DE MIRACULIS I40 rectione Lazarix. Pharisaei, consilio inito, dicebant: quid jacimus, quia hic homo multa signa jacit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum 1 2. Item apostoli saepe probaverunt divinitatem suae doctrinae ex miracu­ lis Christi; sic Petrus 3, referens opera Christi, auditores ita persuasit, ut una concione tria hominum millia converterit. Imo et in Veteri Testa­ mento 4 Elias divinitatem suae doctrinae miraculo confirmavit. Arg. III. Nihil fuit Sanctis Patribus familiarius, quam Christi divi­ nitatem et divinam revelationis originem ex miraculis religionis Chri­ stianae contra incredulos comprobare. S. Joannes Chrysostomus propo­ nens: «si dixerit gentilis, unde manifestum est Christum esse Deum?» 5 respondendum esse censuit ex prophetiis et miraculis id probari. «Cum advenisset igitur (Christus), ait, et salutis hominum negotium ageret, tum eorum, qui in vivis erant, tum etiam eorum, qui postea erant futuri, variis illam modis procurabat. Vide, quaeso, quid faciat. Miracula edit, et quaedam praedicit longis postea temporibus eventura; ac per ea, quae tunc fiebant, iis quae diu postea futura erant, auditoribus praesentibus fidem faciens: futuris quoque ex eventu praedictionum credibilia reddens miracula illo tempore edita, atque ex hac duplici demonstratione fidem faciens iis, quae ad regnum pertinebant» 6. Et S, Thomas ait: «Si aliquis propheta praenuntiaret in sermone Domini aliquid futurum, et adhiberet signum, mortuum suscitando, ex hoc signo convinceretur intellectus videntis, ut cognosceret manifeste hoc dici a Deo, qui non mentitur» 7. Arg. IV. Ratio theologica et fundamentalis hujus adsertionis est, quia, ut concilium vaticanum loco citato sapienter docet, miracula et prophetiae omnipotentiam et scientiam divinam luculenter commonstrant. Omnipotentia autem et scientia divina non patiuntur doctrinam, in cujus confirmationem eduntur miracula, non esse revelatam. Miracula enim sunt sicut sigillum, quo Deus testatur doctrinam, quam confirmat, esse divinam, et scientiae divinae prorsus repugnat sigillo suo falsum attestari. «Sicut princeps, inquit Lugo haec recte confirmans, si in ipso actu sigillandi aut subscribendi adverteret falsitatem contentam, non posset sigillare aut subscribere, sed deberet sigillum repetere, ne coope­ raretur ad deceptionem et mendacium, sic Deus ad idem teneretur. Unde, cum Deus non solum antecedenter, sed in ipsomet actu sigillandi et operandi miraculum videat semper falsitatem doctrinae, ad quam confirmandam miraculi sigillum apponitur, non videtur tunc cooperari posse ad malitiam ministri, quin particeps sit deceptionis et falsitatis» 8. S. Thomas pariter haec habet: «Contingere non potest, quod aliquis, falsam doctrinam annuntians, vera miracula faciat, quae nisi virtute divina fieri non possunt; sic enim Deus esset falsitatis testis, quod est impossibile» 9. 1 2 3 ■* 6 6 ’ 8 3 Joan., ii, 45-48. Joan., ii, 47-48. Act., 2, 14-36. III Keg., 18, 19 sqq. Adv. Jnd. el Gentiles demonstratio quod Christus sit Deus, n. 1; Adv. Jud. et Gentiles demonstratio quod Christus sit Deus, n. 11; 11-11, q. 5, a. 2. De virtute fidei div., disp. 2, sect. I, n. 24. Quodl. 2, a. 6 ad 4. MG 48, 813. MG 48, 829. ART. VI. UTRUM MIRACULUM SIT CRITERIUM REVELATIONIS 141 Solvuntur objectiones. 147. Obj. l.° Miraculorum divinitatem ex doctrina probant catholici, doctrinam vero revelatam ex miraculis demonstrare nituntur. Hoc autem est circulus vitiosus. Ergo. Sic Strauss 1 et auctor operis Supernaturelle re­ ligion, vol. i, cum aliis. Resp. Miracula et revelatio divina sese mutuo demonstrant, diverso sensu, Cone.; eodem sensu, Neg. Hoc egregie de more explicat Tanqiierey dicens: «Nec dicatur ibi vitiosum esse circulum, quatenus doctrina ex mi­ raculis, miraculorum autem divinitas ex doctrina ipsa comprobatur; nam doctrinae excellentia primum ratione expenditur, deinde doctrinae excellen­ tia aliisque signis divinitas miraculi agnoscitur, et ex miraculis doctrinae divinitas. Duo igitur hic habemus argumenta vere distincta, quae sibi mu­ tuam opem praebent. Utrumque seorsim sumptum suam vim habet sive moraliter certam, sive maxime probabilem; ambo autem simul sumpta ma­ jorem efficaciam obtinent. Aliunde sanctitas doctrinae non est unicum cri­ térium, quo utimur ad miraculorum divinitatem probandam, sed solum unum ex his, quae sane ad hoc investigandum utilia sunt» 1 2. Obj. 2.° Spiritualia nunquam dependent a sensibilibus. Miraculum autem est sensibile, revelatio vero spiritualis. Ergo revelatio demonstrari nequit miraculis. Ita Rousseau et Tyndall cum aliis incredulis. Resp. Spiritualia non dependent a sensibilibus in causando, ut a causa· unica, Cone.; in cognoscendo, Neg. Effectus quidem spiritualis non potest causari a causa unica sensibili, quia causa nequit producere effectus generice ipsa superiores. In ordine tamen cognitionis nihil impedit, quominus intellectus noster ex rebus inferioribus superiorum notitiam acquirat. Sic ex rebus creatis aliqualem Dei cognitionem comparat. Obj. 3.° Omnes falsae religiones gloriantur de miraculis patratis in confirmationem suorum errorum. Ergo miracula non demonstrant originem divinam revelationis. Prob. Ant. Vespasianus, ut Tacitus 3 et Suetonius 45*7testantur, morbos subito ab aegrotis expellebat; ad tumulum diaconi Paris, jansenistae, multa miracula patrata sunt; Serapidis et Esculapii templa olim adibant aegri et sanabantur. Budha celebratur multitudine miraculorum apud Orientales; et apud Indos, Aegyptios, Romanos, etc., innumera recensentur prodigia a diis immortalibus in confirmationem falsorum dogmatum effecta. Ergo. Resp. l.“ Pleraque horum et aliorum, quae referuntur, falsarum reli­ gionum prodigia non sunt historice probata, ac idcirco nullam habent cer­ titudinem nec probabilitatem, ut admitti possint. Resp. 2.° Si quae sint historice vera, non parum distant a veritate philosophica, ut certissime patet ex signis, quae superius dedimus pro exa­ mine miraculorum. Etenim Vespasianus et alii egenos mercede conduxere, ut primum se aegros deinde sanatos fingerent 8 Quae ad tumulum Paris contigisse recensentur, non miracula, sed opera diabolica fuerunt, quia con­ vulsionibus, nervorum agitationibus, actibus obscenis, etc., quae nonnisi arti diabolicae tribuenda sunt, fiebant ". Sacerdotes Serapidis et Esculapii, arti medicae ut erant dediti, remediorum naturalium applicatione morbos cu­ rabant ’. Prodigia denique Budhae et deorum apud Indos, Aegyptios, Ro­ manos, etc., ridicula sunt et leviora, quam ut responsionem mereantur 8 1 Glaubenslehre. - De vera religione, n. 391. 3 Hist., lib. 4, η. 8ι. 4 In Vespas., η. 7· 5 Cfr. Origenes, lib. 3, Contr. Celsum, n. 24; MG 11, 948; et P. Bonniot, Le miracle et ses contrefaçons, p. 2, ch. ix. ° Cfr. Benedict. XIV, De serv. Dei beatif., etc., lib. 4, p. 1, c. 7. n. 20; La Taste, Lettres théologiques, 21, et Dr. Calmeil, La folie, pag. 325 sqq. 7 Cfr Arnobius, Adv. gentes, lib. x, c. 41; ML 5, 770. 8 Mir, El milagro, lib. 3, c. 5, a. 1. DE VERA RELIGIONE. Q. VI. DE PROPHETIA >42 QUAESTIO VI DE PROPHETIA ARTICULUS I QUID ET QUOTUPLEX SIT PROPHETIA 148. Vocis etymon. Antiqui scholastici et plures nuperi scriptores, S. Jsidorum1 et S. Thomam 1 2 sequuti, nomen prophetiae a vocibus graecis πρν, quae est prae seu prius et procul, et φανός quae est apparere, derivant. Quo sensu propheta est procul phans, seu futura praedicens. Unde in sacris litteris prophetae Videntes dicti sunt, et a gentibus Vates a vi mentis appellabantur. Nonnulli recentiores, ut Comely 3, Ottiger 4, et alii, hanc etymolo­ giam rejiciendam esse putant, et prophetiae vocabulum derivandum a verbo graeco ζροφάναι, quod pro altero, id est, vice alterius loqui cum­ que interpretari significat. Quia tamen prophetia de futuris loquitur, idem etymologice significare videtur ac praedictio. 149. Prophetiae realis descriptio. Tripliciter prophetiae nomen usur­ pari solet in sacris litteris. a) Late pro qualibet interpretatione alterius voluntatis5, et sic Doctorum discipuli vocantur in Scriptura liHi Prophetarum; vel pro singulari quadam cognitione supra vulgus 6; vel etiam pro hymnorum sacrorum compositione 7; imo et pro miraculo vaticinia confirmante, quo sensu dicitur, Eccli., 48, 14, corpus Elisei mortuum prophetasse, id est, mortuum suscitasse, ut constat ex IV Reg., 13, 21. b) Strictius, pro immediata cognitione et manifestatione rerum, quae humano ingenio naturaliter imperviae sunt et occultae. Huc per­ tinent res longe distantes et occultae, praeteritae, quae ab hominum me­ moria exciderunt, et secretissimae humani cordis cogitationes. Hanc pro­ phetiam Samaritana Christo tribuit dicens: Video, quia propheta es tu 8. c) Strictissime pro certa eventuum libere futurorum cognitione et praedictione, ut Isaias 9 praenuntiavit Christum ex Virgine esse oriturnm. In hac acceptione Prophetia saepe Vaticinium audit, et ambo pro­ miscue usurpantur. 150. Definitio. Prophetia in hac strictissima acceptione definitur: 1 2 8 4 5 6 ’ 8 » Etymol., lib. 7, c. 8; ML II-II, q. 171, a. I. Introductio, 2, 2, n. 242. Theol. fund., p. 1, § 22. Exod., 7, i. Tit., i, 12 seqq. I Reg., 10, 5 sqq. Joan., 4, 19. Is., 7, 14. 82, 283. ART. II. UTRUM PROPHETIA SIT POSSIBILIS M3 Infallibilis praedictio alicujus eventus futuri contingentis, quod ex causis naturalibus praesciri non potest. 151. Divisio. Prophetia potest sortiri divisiones a) ex parte lumi­ nis, b) ex parte objecti, c) ex parte medii, et d) ex parte modi a) Ex parte luminis alia est perfecta, alia imperfecta. Perfecta est, qua non modo res revelata, sed ipsa quoque revelatio cognoscitur, et haec sola dicitur presse prophetia. Imperfecta dicitur, qua innotescit quidem veritas, sed non ita certe, ut discernatur a quo accipiatur reve­ latio. Et vocatur instinctus propheticus. b) Ex parte objecti dividitur in prophetiam comminationis, praedesti­ nationis et praescientiae. Prima est quae praenuntiat futura, prout sunt in suis causis, id est, secundum quod dicunt ordinem, causae ad effe­ ctum, et continentur in suo decreto conditionato. Sed, quia interdum causa, aliis motivis supervenientibus, impeditur, prophetia haec non semper impletur; ideo vocatur conditionalis seu comminationis 1 23. Altera est, qua Deus praevidet et per se vel per prophetam, praenuntiat futu­ ra, prout sunt in se ipsis, seu in suo decreto absoluto, rerum exsistentiam determinante, et quatenus ipse solus facturus est. Vocari consuevit pro­ phetia praedestinationis, et est bonorum tantum. Tertia denique dicitur, qua futura praevidentur et praedicuntur, quatenus sunt in se ipsis, sed libero arbitrio creaturarum relinquuntur facienda. Nuncupatur prophe­ tia praescientiae, et potest esse bonorum vel malorum s. c) Ex parte medii dividitur in intellectualem, imaginariam et corpo­ ralem, non quod prophetalis cognitio sistat in sensuum externa perce­ ptione aut interna imaginationis sensatione; sed quod ipsa prophetalis cognitio, quae, utpote ad judicium pertinens, semper intellectualis est, diversis vocabulis nuncupatur, quatenus originem trahit vel a solo in­ tellectu, vel ab internis sensationibus, vel ab externa sensuum perce­ ptione 4. d) Ex parte denique modi dividitur in eam, quae fit absque aliena­ tione a sensibus, quae retinet commune nomen prophetiae, et in eam, quae fit cum tali alienatione a sensibus, quae vocatur raptus. ARTICULUS II UTRUM PROPHETIA SIT POSSIBILIS 152. Status quaestionis. Objectum prophetiae est, sicut modo di­ ximus, futurum contingens, quod si, antequam eveniat, praevideri et aliis manifestari non repugnat, prophetia erit possibilis. Ideo tota quae­ stio de possibilitate prophetiae eo tandem reddit, ut statuatur 1) Deum futura contingentia certo praenoscere, et 2) aliis ea revelare posse. Quae cum alibi declaranda sint, breviter hic expendemus. 1 3 c. 20 3 1 Cfr. Benedictus XIV, De servorum Dei beatif., etc., lib. 3, c. 45, n. 6. Cfr omnino S. P. N. Joannes a Cruce, Subida dei Monte Carmelo, lib. 2, (ed. Burgos, 1929). Cfr. S. Thomas, II-II, q. 174, a. 1. Vid. Salmanticenses, Arb. praedicam., § 17, nn. 171-174. 144 DE VERA RELIGIONE. Q. VI. DE PROPHETIA 153. Errores. Prophetiae possibilitatem inficiantur omnes qui vel i) Deum esse negant, ut athei; vel 2) ei futurorum contingentium cognitio­ nem denegant, ut Epicurei, Stoici, Cicero *, Sociniani ac generatim Naturalistae et Ralionalistae, ex quibus videndi sunt Voltaire 1 2, Wegscheider3 et alii non pauci. 154. Thesis. Certo tenendum est prophetiam esse possibilem. Arg. I. Deus cognoscit omnia futura contingentia, eaque vafet ho­ minibus revelare. Ergo prophetia est possibilis. Prob. Ant. i.3· pars late demonstrabitur De Deo uno, n. 285 sqq., eo praesertim quod omnis perfectio intellectualis Deo tribuenda sit. 2.a pars ex se clarissima est. Si enim homines aliis valent commu­ nicare rerum, quas habent, notitias, quis Deo negaverit facultatem hominibus manifestandi futura contingentia, quae ipsi innotescunt a tota aeternitate? Manifestatio siquidem futurorum contingentium nul­ latenus adversatur Deo ejusque attributis et perfectionibus. Arg. II. Consensus unanimis omnium populorum admittit possibi­ litatem prophetiarum. Ergo. Hinc Isaias, 41, 23, notam divinitatis agno­ sci ait ex prophetiis: Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, et sciemus, quia dii estis vos. ARTICULUS III UTRUM PROPHETIA SIT CERTUM REVELATIONIS CRITERIUM 155. Status quaestionis. Ut sensus articuli, sicuti par est, deter­ minetur, animadvertendum est l.° Prophetiam, quemadmodum dictum est de miraculis, duplici fine posse proferri: a) ad ostensionem magnitudinis, bonitatis et per­ fectionum Dei, et b) in confirmationem doctrinae revelatae. 2° Prophetias, etiam quae in confirmationem doctrinae revelatae proferuntur, dupliciter considerari posse: a) antecedenter ad eventum, id est, antequam verificatae fuerint, et b) post eventum, seu postquam completae fuerint. Vaticinia ante eorum eventum habent quidem quoad se vim demonstrandi revelationem, non tamen quoad nos omnes, sed quoad eos tantum, qui certo noverint ea esse a Deo. Scopus hujus articuli est determinare, an prophetiae, quae in con­ firmationem alicujus veritatis revelatae a Deo proferuntur, post eventum sint invictum revelationis critérium. 156. Thesis. Prophetia in confirmationem doctrinae revelatae pro­ lata atque eventu completa est luculentum revelationis critérium. Arg. I. Concilium Vaticanurrf, Sess. 3, c. 3, expresse dicit prophe­ tias esse divinae revelationis signa certissima. Arg. II. Ex S. Scriptura. Innumera sunt S. Scripturae tum Veteris tum Novae Legis testimonia, quibus certe ostenditur haec doctrina. 1 De Divinit., lib. 2, c. 7. 2 Essai sur les moeurs et l'esprit des nations, disc, prelim. 3 Inst, theol., 1, c. 2, § 50. ART. III. UTRUM PROPHETIA SIT CRITERIUM REVELATIONIS I45 Sufficiat quaedam Novi Testamenti loca adducere. 1) Christus non se­ mel dixit se prophetice locutum fuisse, ut audientes post eventum va­ ticiniorum crederent. Ait enim: Amodo dico vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis, quia ego sum T Et iterum: Dixi vobis, prius­ quam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis 1 23 . 2) Apostoli plura crediderunt, cum prophetias a Christo editas cernerent eventu compleri. Cum ergo resurrexisset a mortuis, dicitur per Joannem, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat; et crediderunt scripturae et sermoni, quem dixit Jesus 8. 3) Ideo S. Petrus docet prophetico sermoni semper esse credendum, quia Deum habet auctorem: Et habemus, inquit, firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines 4. Arg. III. Ex SS. Patribus, a) Frequentissime SS. Patres adserunt prophetias esse invictissimum revelationis critérium, et quidem effica­ cius quam ipsum miraculum. Videatur S. Justinus 5*. b) Provocant ad prophetias a Christo prolatas et eventu completas, atque ex eis argu­ mentum sumunt in favorem revelationis Christianae ®. c) Prophetias ajunt divinitatem testificari. Unde Tertullianus «idoneum, inquit, opi­ nor testimonium divinitatis veritas divinationis» 7. Arg. IV. Ratione. Cum solus Deus valeat futura contingentia certo cognoscere et praedicere, ipse dumtaxat potest esse auctor prophetiae. Hinc, quando prophetia editur in confirmationem doctrinae revelatae, Deus dicitur revelationem testificari. Impossibile autem est Deum fal­ sum testificari. Ergo prophetia in confirmationem revelationis prolata et eventu completa est certissimum ipsius revelationis critérium. Difficultates enodantur. 157. Obj. l.° Futurorum contingentium notitiam valet homo acqui­ rere vel mediis naturalibus, ope scilicet magnetisms, spiritisms, hypnoti­ sms, etc., vel ministerio angelorum sive bonorum sive malorum. Ergo. Resp.—Neg. Ant. Futura contingentia nullatenus possunt homini citra revelationem certo innotescere. Hinc quando magnetisati aut hypnotisati, imo et daemones, futura contingentia praenuntiant, notitia dumtaxat con­ jecturali, non certa, ea praedicunt. Angelos quoque bonos futura contin­ gentia naturaliter latere demonstrant theologi. Obj. 2.° Plures sunt in Scriptura prophetiae, quae certissime Deum habent auctorem, et nihilominus nullum sortitae sunt effectum. Hujusmodi sunt prophetiae Jonae de subversione Ninive 8 et Isaiae de morte Ezechiae °. Ergo prophetiis potest subesse falsum. 1 2 3 4 5 8 ’ “ " Joan., 13, 19. Joan., 14, 29. Joan., 2, 22. II Petri, 1, 19-21. Apolog. I pro Christianis, n. 30; MG 6, 373. Cfr. S. August., Contr. Faustum manich., lib. 12, c. 43; ML 42, 277. Apologet, adv. gent, pro Christ., c. 20; ML 1, 449. Joan., 3, 4. Is.. 38, i. 10 146 DE VERA RELIGIONE. Q. VI. DE PROPHETIA Resp. Prophetiae, quae certe a Deo editae sunt et eventu non comple­ tae, sunt condi lionales, seu, ut in scholis vocant, comminationis. Prophe­ tiae autem comminationis praenuntiant ordinem causae ad effectum, id est, praedicunt determinatum effectum ex causis exsistentibus certo eventurum, nisi reticita conditio praefatas causas impedierit. Haec autem conditio, licet interdum non manifestetur a Deo, infallibiliter tamen cognoscitur, an sit apponenda vel non. Ideo prophetiae comminationis nunquam sunt falsae, licet effectus praenuntiatus aliquando non sequatur. Praedicuntur tales effectus ex determinatis causis se^uuturi, nisi aliis supervenientibus causis impediantur. Quandoque conditio impletur, quandoque non. Ex hoc tamen non sequitur prophetias fuisse falsas, quia ordo causarum ad effectus prae­ nuntiatus fuit verus. Hinc de casibus in objectione enuntiatis ait S. Tho­ mas: «Praenuntiavit... Isaias mortem futuram Ezechiae secundum ordinem dispositionis corporis et aliarum causarum inferiorum ad istum effectum; et Jonas subversionem Ninive secundum exigentiam meritorum. Utrobique tamen aliter evenit secundum operationem Dei liberantis et sanantis....» Et iterum addit: «Etsi enim aliquando fiat prophetae revelatio secundum ordinem causarum ad aliquem effectum, simul tamen vel postea fit eidem revelatio de eventu futuri effectus, qualiter sit immutandus; sicut Isaiae revelata fuit sanatio Ezechiae et Jonae liberatio Ninivitarum» L Obj. 3.° a) Ethnici non carent oraculis, ut videre est apud Clemen­ tem Alexandrinum 1 2, Plutarchum 3*et Suetonium *. Omnium celeberrima sunt illa Jovis Ammonis in Delpho, Serapidis Alexandriae, Apollinis in Creta, Trophonii in Boeotia, Esculapii Hornae, etc. b) Sybillae vera ediderunt vati­ cinia, ut permulti testantur SS. Patres 5* , eaque tractu temporis completa sunt. Ergo. Resp. i." De oraculis ethnicorum. 1) Ethnici nullum habuere verum oraculum, sed omnia, quae hoc nomine pervulgarunt, veris destituuntur divinationum notis. Quis eorum veritatem historicam noverit? Pleraque non fuerunt, nisi a paganorum sacerdotibus callide confecta, ut incautos deci­ perent. Veritate quoque philosophica carent, quia eorum auctores nonnisi cognitione conjecturali uti potuerunt. 2) Plura eorum daemonum interventu edita fuisse videntur ’. Hinc Tullius 7 sic Apollinem facete compellebat: «Sed jam ad te venio, o sancte Apollo... tuis enim oraculis Chrysippus to­ tum volumen implevit, partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete, et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticam deferenda sint» 8. 2.0 De Carminibus Sybillinis. a) Adeo obscura est et confusa de car­ minibus Sybillinis quaestio, ut vix aliquid certum de illis dicere queas. Ni­ hilominus'exsistentia Sybillarum in dubium verti non posse videtur; de illis quippe loquuntur omnes scriptores tum profani, tum ecclesiastici, imo et SS. Patres, praecipue latini. Virgines fuisse dicuntur, quae carminibus futura nuntiabant et canebant v. Quot fuerint, ubi exstiterint, quid scripse­ rint, res sunt nondum bene exploratae. b) Ad numerum quod attinet Diodorus Siculus, Bibl. hist., lib. 4, c. 66, n. 7 et D. Petrus Petit, unam tantummodo posuerunt Daphnim nomine, 1 melo, 2 Contr. Gent., lib. 3, c. 154. Cfr. S. Joannes a Cruce, Subida dei Monte Car­ lib. 2, c. 20. Cohort, ad Gentes, c. 2; MG 8, 69. 3 Vitae; Aristides, 19; et De Pythiae oraculis; De dejectu oraculorum. 1 In Tiberium, c. 14. 3 Cfr. S. Justinus, Cohortat, ad Graecos, n. 37; MG 6, 307; et Clemens Alex., Strom., lib. 6, c. 5; MG 9, 264. ° Vid. P. Honoratus a Sta. Maria, Animadversiones in reg. et usum critices, t. 2, lib. 2, diss. i, a. 3. 7 De divinat., lib. 2, c. 56. 8 Cfr. Tertul., Apolog., c. 32; ML 1, 509; Lactantius, Div. Inst., lib. 4, C. 27; ML 6, 532; P. Mlr, La projecia, lib. 3. c. 5, a. 3. 8 Vid. S. AuKust., De civitate Dei, lib. 18, c. 23; ML 41, 579, ART. ill. UTRUM PROPHETIA SIT CRITERIUM REVELATIONIS >47 quibus certe favent Plato, Plutarchus, Cicero et alii qui de Sybilla numero singulari semper loquuntur. Cappella duas posuit Hierophilam et Simmachiani; Solinus tres, Delphicam, Erythraeam et Cumanam; Eliantis quatuor; Varro l, quem plures cum S. Hieronymo 1 2 sequuntur, decem enumerat, qua­ rum nomina haec sunt: Persica, Lybica, Delphica, Cumana, Erythraea, Sa­ mia, Amaltaea, Hcllespontica, Phrygia et Tiburtina, quibus nonnulli alias quatuor addunt. Ex omnibus Erythraea et Cumana celebriores dictae sunt. c) Quoad locum, in quo scripserunt, nihil certo constat. d) Quid scripserint, ubi earum carmina servata fuerint, quis ea vide­ rit, totum incertum est. Plura de Christo dicuntur prophetasse. Fertur Tar­ quinius tres libros a Cumana magno pretio emisse et in Capitolio collocasse. At anno 76 ante Christum una cum Capitolio incendio perierunt. Ex fra­ gmentis deinceps, quae remanserant in Asiae et Graeciae regionibus, mille collecti sunt versus, qui hodie octo libris continentur; his accensendi sunt alii quatuor libri a Cardinali Mai anno 1828 in Vaticano inventi, imo et alia fragmenta, quae referri solent apud veteres scriptores. Horum meminisse videtur Virgilius cum dixit: «Ultima Cumaei venit jam carminis aetas: «Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. «Jam redit et virgo; redeunt saturnia regna; «Jam nova progenies caelo demittitur alto. «Tu modo nascenti puero quo ferrea primum, «Desinet ac toto surget gens aurea mundo «Casta fave Lucina...» 34 5*. e) Quidquid sit de his quaestionibus, quae magis curiosae quam utiles videntur, quantum ad carminum doctrinam divisi sunt veteres scriptores, a) Nullum exsistimant aliqui in illis vaticinium contineri. «Callide, inquit Cicero, qui illa (carmina) composuit, perfecit, ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur, hominum et temporum definitione sublata. Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse ac­ commodari viderentur» ■*. Tullium non pauci sequuntur, et ipse S. A ugusti­ nus fraudem suspicatus est in Sybillis ®. S. Ambrosius spiritu mundano putat esse illa scripta’, β) Nonnulli censent vetera carmina sybillina ab essenis, therapeutis vel judaeis saeculo 111 ante Christum composita fuisse, et cuncta vaticinia ex sacris litteris excerpta. Essenii namque, therapeutae et judaei alexandrini, in solitudine vitam gerentes, studio sacrarum lit­ terarum dediti erant, et, cum prophetas legissent, carmina, quae oracula continebant, scripserunt, ut gentiles inducerent ad lectionem scripturarum. Quae, ut facilius propagarentur inter gentiles, posuerunt in ore Sybillae, quae prophetissa dicebatur hellenica. Haec tamen multiplicata sunt et par­ tim corrupta saeculo 11 aerae Christianae7, γ) Alii demum concedunt Deum per Sybillas vera edidisse vaticinia in confirmationem verae religionis, sicut etiam olim per Balaam prophetavit 8. f) Quaelibet tandem acceptetur interpretatio, nihil obstat veritati re­ velationis, nec prophetiae destituuntur vi eam demonstrandi. 1 Apud S. Hieronymum, Adv. Jovin., lib. I, n. 41; ML 23, 283. Cfr. Laetantius, Div. Jnst., lib. i, c. 6; ML e, 141. 2 Adv. Jovin., lib. 1, n. 41; ML 23, 283. 3 Bucolica, egloga 4, v. 4 sqq. 4 De Divinat., lib. 2, cc. 54-56. 5 De civit. Dei, lib. 3, c. 17; ML 41, 98. ’ In ep. I ad Cor.;—2, 12; ML 17, 206. 7 Cfr. Lecann., Dictionn. des miracles, art. Sibylles; Card. Meignan, Les der­ niers Prophetes, 1894; et alii. 3 Vid. Honoratus a S. Maria, Animadv. in reg. et usum critices, t. 2, lib. 2, diss. 2; ct Sztkely, Bibliotheca apocrypha, v. 1, lib. 2. 148 DE VERA RELIGIONE. Q. Vtl. DE REVELATIONIS ACCEPTATIONE QUAESTIO VII DE REVELATIONIS INQUISITIONE ET ACCEPTATIONE ARTICULUS I UTRUM HOMO TENEATUR REVELATIONEM MEDIATE SIBI IMPERTITAM INQUIRERE 158. Status quaestionis. Triplex est, quantum ad praesens attinet, hominum conditi», a) Quidam sunt infideles ‘positivi, qui cum revela­ tionem saltem confuse agnoverint, fidem ei detrectant, atque, idcirco positive fidem negant1. b) Alii sunt haeretici, qui quosdam articulos negantes ab unitate fidei defecerunt, totamque fidem corruperunt. c) Alii denique sunt catholici, christianae religionis defensores et disci­ plinae theologicae cultores, qui examen et investigationem revelationis non semel instituunt, ut adversarios convincant doctrinamque catholi­ cam pro viribus tueantur. Heic opportune quaeritur, utrum hi omnes officium habeant inqui­ rendi veritatem revelationis. 159. Errores, a) Indifferentistae et deistae, sicut nullam imponunt homini obligationem admittendi unam prae altera religionem, ita nec vo­ lunt inesse cuiquam obligationem inquirendi revelationem divinam, quantumvis de ea dubitet. b) Item Rousseau 12 optandum fore dixit, ut quilibet religionem in qua natus est profiteretur. 160. Thesis. Gravissimum inest cuique homini officium exsisten­ tiam divinae revelationis inquirendi, ubi de ea suspicari inceperit. Arg. Nemo potest sine gravi aeternae salutis discrimine voluntarie se exponere periculo errandi circa religionem et circa media ad salutem aeternam consequendam necessaria. Sed huic periculo voluntarie se exponit, qui, religionem supematuralem nondum amplexus, et de reve­ latione divina suspicari incipiens, negligit ejus exsistentiam inquirere. Ergo. «Quoddam monstri genus est, ajebat Pascal 3, in eodem animo eodemque tempore hujusmodi sollicitudinem ob res inanes et abnormem insensibilitatem propter maxima negotia perspicere». Scholion. Potest hic investigari quale incumbat officium inquiren­ di veritatem catholicis, qui, omnes articulos fidei sibi notos, ut par est, admittentes, dubitare incipiunt de exsistentia revelationis aliorum, qui revera in deposito fidei continentur. 1 De infidelibus pure negativis nulla est quaestio, quia, cum nihil de doctrina revelata audierint, nequeunt eam investigare. Cfr. De fide, n. 483. 2 Emite, lib. 4. 3 Pensées, a. 1; § «Rien n'est». ART. II. QUAE SIT RATIO REVELATIONIS INQUIRENDAE 149 Cui ut respondeatur, distinguendum est inter populum fidelem et Doctores. 1) Fideles nullam habent obligationem investigandi myste­ ria, quae latent in deposito revelationis, sed, dummodo acceptent, quae Ecclesia eis proposuerit, et parati sint ea acceptare, quae in posterum proponantur, omnia implicite credunt, et, ut eos decet, satis obligatio­ nem adimplent. 2) Doctores vero quodammodo tenentur inquirere, non quidem ut eorum fides salva consistat, quia possunt etiam ipsi, sicut alii fideles, quaedam implicite et quaedam explicite credendo, in inte­ gritate fidei permanere, sed ut alios erudiant, et caeteros fidei articu­ los ab incursibus haereticorum defendere valeant. ARTICULUS II QUAE SIT PROPRIA RATIO REVELATIONIS INQUIRENDAE 161. Status quaestionis. Decet hanc investigationem revelationis, quantum sublimitas rei patitur, rationalem esse ac scientificam. Ratio tamen naturalis nunquam valet suis viribus et principiis propriis relicta in hac materia scientifice procedere; quia naturaliter ad ea, quae sunt supernaturalia, pertingere non potest, sed necessario factis supernaturalibus, externis scilicet argumentis, innixa debet ratiocinari, et apologeticam demonstrationem, quantum fas est, producere. Quo autem haec investigatio sit fructuosior pro his, qui religionem supematuralem nondum amplexi de revelatione incipiunt dubitare, declarari oportet, quae sit prima ratio et indoles revelationis inquirendae, et qualis sit via prosequenda. 162. Errores, a) Nonnulli dixerunt in omni scientifico revelationis examine, sive fiat ab homine catholico sive infideli, dubium, non tantum methodicum, ut ajunt, sed positivum ac serium de veritate doctrinae reve­ latae praecedere oportere. Ita Georgius Hermes 1 et alii. b) Alii examen philosophicum, tum positivum tum negativum, omnium doctrinarum divinae revelationis ad praefatam investigationem, ut unicum medium, requirunt. Sic Deistae. c) Alii interna quadam experientia, qua quis doctrinae revelatae con­ venientiam sibi persuadet, veritatem divinae revelationis primum inquiri contendunt. Ita Sentimentalistae 12. d) Alii tandem docuerunt ipsum revelationis factum et miraculorum notitiam sola fide suscipienda esse, quin ratio naturalis valeat ullatenus , fidei praelucere in revelatione investiganda. Sic Traditionalistae. 163. Thesis I. In investiganda revelationis veritate non est ab omnibus indiscriminatim admittendum dubium positivum omnium do­ ctrinarum revelatarum. Arg. Homini catholico, qui vel religionem supematuralem satagit defendere vel disciplinis theologicis operam dare, non licet de verita­ tibus revelatis atque ab Ecclesia propositis dubitare, quia dubius in 1 Introduci, philosophica. 2 Huic affinis esse videtur theoria Modernistarum, qui originem revelationis ejusque notionem petunt a sensu religioso. Cfr. Encycl. Pascendi, § «Sed non hic». Donz-Bannw., 2075. DE VERA RELIGIONE. Q. VIL DE REVELATIONIS ACCEPTATIONE 15° fide haereticus est, juxta receptum axioma theologicum. Ergo dubium positivum non est indiscriminatim admittendum in revelationis inve­ stigatione. Neque scientifica revelationis tractatio postulat tale dubium, quin potius, ut prorsus inutile, rejicit ac damnat. Omnis siquidem rerum divinarum apologetica tractatio potest a methodica quaestionis dubita­ tione exordiri, et ab homine fideli, qui omnes veritates revelatas fir­ miter credit, docte dilucidari, quin necesse sit a fide catholica deficere. Minime tamen negaverim aliqualem dubitationem etiam positivam et seriam homini nondum catholico in indaganda revelationis veritate licere, quia Deus hominum ad religionem catholicam conversionem hu­ mano modo operari consuevit, et ante omnia dubitationem eis injicere curat, ac postea veras atque supernas illustrationes communicat. Hermesius ergo in eo potissimum peccare videtur, quod dubium positivum de doctrinis revelatis ad omnes sine discrimine homines ex­ tendendum putavit. 164. Thesis II. Non sufficit ut examen philosophicum praecedat. Arg. I. Revelatio est quoddam factum, ut ex superioribus patet. Factum autem non examine philosophico doctrinae, sed testium aucto­ ritate, monumentis historicis, et argumentorum externorum usu inqui­ ritur ac comprobatur. Arg. II. Doctrina revelata, quae saepe saepius vires humani intel­ lectus transcendit, per examen philosophicum investigari non valet. Ergo examen philosophicum de veritate doctrinae non semper praece­ dere potest investigationem revelationis, nec est ejus inquirendae pri­ maria ratio. • 165. Thesis III. Experientia interna non potest revelatio inve­ stigari. Arg. Experientia interna non satis hominem docet veritatem reve­ latam. Ergo nequit peream inquiri veritas revelationis. Consequentia patet. Antecedens ex eo probatur, quod experientia interna quibusdam persuadet doctrinam esse congruentem et revelatu dignam, aliis vero e contra esse inconvenientem, ut multis jam fanaticis accidit. Contra­ dictoria autem simul vera esse nequeunt. Ergo experientia interna non satis instruit hominem de veritate revelationis. Huc venit, quod Con­ cilium Vaticanum statuit dicens 1: «Si quis dixerit revelationem divinam· externis signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cujusque ex­ perientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere, a. s.i>1 2. 166. Thesis IV. In inquirenda revelatione non est more traditio­ nalistarum sola fide procedendum, sed suae concedendae sunt rationi partes. Arg. Veritas hujus theseos patet ex omnibus traditionalism! da­ mnationibus, quas supra retulimus, et praecipue ex hac propositione, 1 2 Sess. 3, De fide, can. 3: Denz-Bannw., 1812 Huic doctrinae contradicit theoria Modernistarum. ART. III. UTRUM OMNES TENEANTUR REVELAT. SUPERNAT. AMPLECTI 151 quam jussu S. Congregationis Indicis die 11 Junii 1855 subscripsit D. Bonnety: «Rationis usus fidem praecedit et ad eam hominem ope revelationis et gratiae conducit»1. 167. THESIS V. Qui revelationem inquirit, debet imprimis cogno­ scere auctoritatem Dei, et deinde accurate examinare omnia, quae adsint, revelationis criteria tum interna tum externa, ut factum revelationis cognoscat, veram revelationem a falsis discernat, eamque credibilem reddat. Haec thesis non est nisi compendium eorum, quae dicta sunt circa criteria revelationis. 1) Qui revelationem inquirit, debet imprimis cognoscere auctori­ tatem Dei revelantis, quae nobis innotescit ex conceptu Dei optimi et sapientissimi, qui nec falli nec fallere potest. 2) Deinde debet examinare criteria, quae adsint in favorem reve­ lationis, nempe: a) Interna, tum individualia, ut est pax interior hominis, quam mundus dare non potest, tum universalia, ut est mira expletio omnium adspirationum humanitatis in ordine ad Deum. Exinde colliget doctri­ nam, quae hos effectus producit, probabiliter esse a Deo revelatam, et aliquando inferet satisfactionem interiorem individuorum et miram ex­ pletionem adspirationum generis humani, quae observat, excedere vires et exigentias naturales, et constituere miraculum morale soli Deo tri­ buendum. b) Externa intrinseca, scilicet a) sublimitatem doctrinae, quae lucet in puritate, pulchritudine et harmonia ejusdem, et β) mirabilem Eccle­ siae vitam, quae manifestatur in’ celerrima ejus propagatione, eximia sanctitate, inexhausta in omnibus bonis fecunditate, catholica unitate invictaque stabilitate. Facile saepe videbit haec excedere vires et exi­ gentias naturales, et constituere miraculum morale. c) Externa extrinseca, scilicet miracula et prophetias, quae, ut di­ ximus, ubi verificantur in confirmationem revelationis, sunt signa reve­ lationis certissima. ARTICULUS III UTRUM OMNES TENEANTUR AMPLECTI REVELATIONEM SUPERNATURALEM SIBI NOTAM 168. Status quaestionis. Supponimus ut certum—quod in sequenti­ bus probandum suscipietur—revelationem alicujus veritatis ad religio­ nem spectantis hominibus fuisse a Deo impertitam. Porro haec revelatio, semel a Deo facta, potest mediantibus criteriis homini innotescere; ubi hoc fit. insurgit dubium, an sit obligatio eam suscipiendi. Quod ut ple­ nius intelligatur, operae pretium est praenotare duplicem, ut ex dictis q. 2, a. 1, patet, esse revelationem; generalem unam, quae ad multitu’ Donz-Bnnnw., 165X· DE VERA RELIGIONE. Q. VII. DE REVELATIONIS ACCEPTATIONE 152 dinem ordinatur, privatam alteram, quae in utilitatem fit alienjus par­ ticularis. Revelationibus privatis adsentire nemo tenetur, nisi ipse qui a Deo fuerit illustratus. Sed quaeritur, an quilibet, postquam revela­ tionis generalis notitiam habuerit, teneatur eam amplecti ac profiteri. Cum praesens quaesitum valde affine sit alteri, quod solutum est q. 1, a. 4, et argumenta ibi proposita huic applicari facile queant, bre­ viter hic rem expediemus. 169. Errores. Indifferentistae absoluti nullam obligationem agnoscunt religionem amplectendi; relativi universales liberum putant cuique esse, quam libuerit religionem amplecti, et relativi particulares dicunt omnes sectas unicae verae religionis esse aeque bonas \ noluntque admittere obligatio­ nem suscipiendi revelationem supematuralem, quantumvis notam. 170. Thesis. Tenetur homo sub discrimine salutis aeternae reve­ lationem supematuralem semel cognitam suscipere. Arg. I. Constat certissime ex Concilio Vaticano et aliis ecclesiasticis documentis. Concilium namque Vaticanum haec habet: «Quum homo a Deo tanquam Creatore et Domino suo totus dependeat, et ratio creata in~ creatae Veritati penitus subjecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium praestare tenemur» 1 2. Et iterum statuit: «Si quis di­ xerit rationem humanam ita independentem esse, ut fides ei imperari non possit, a. s.i> 3. Concilium etiam Coloniense an. 1860 hanc doctrinam statuit, et simul definitionis rationem reddidit dicens 45 : «Profecto, si Deus ad homines loquitur, eo loquitur consilio, ut sibi fides habeatur. Nec potest is, qui fidem detrectat, non inferre injuriam aut Dei scien­ tiae et veracitati, dum eum erroris vel fraudis non expertem innuit, aut Dei sapientiae, dum eum absque consilio agere et loqui opinatur, aut supremo ejus dominio, cui se non vult submittere; unde etiam aeternae damnationis reus pronuntiatur» s. Arg. II. Ratio theologica, et quidem invictissima, petitur ex ver­ bis Concilii Coloniensis modo relatis. Nam Deus, cum ad homines per revelationem loquitur, veritates et doctrinas suae intelligentiae eis ma­ nifestat, ut sibi fidei obsequium praestetur. Omnes autem ex gravissi­ mo naturae officio et sub salutis aeternae discrimine tenentur Deo sic loquenti fidem habere; qui enim fidem Deo loquenti detrectat, vel scientiam ei denegat aut veracitatem, vel sapientiam ejus agnoscere renuit, vel ab ejus supremo dominio se subtrahere studet, quod quan­ tum sit malum, neminem latet. Ergo. 1 Cfr. sup., q. i, a. 4, n. 76. 2 Sess. 3, C. 3; Denz-Bannw., 1789. 3 Sess. 3, De fide, can. 1; Denz-Bannw., 1810. 4 Decret., p. 1, c. 4; ap. Collect. Lacens., t. 5, p. 275. 5 Cfr. Concil. plenar. Americae laiinae; Decret., tit. 1, cc. 2 et 3. ART. I. UTRUM DEUS ANTE MOYSEN VERITATES REVELAVERIT 153 QUAESTIO VIII DE REVELATIONE PRIMITIVA 1 171. Nota. Dictum est superius q. 1, a. 2, quot in mundo nu­ merentur religiones, et quomodo genus humanum, quoad earum pro­ fessionem spectat, dividatur; et licet non omnes synopses hucusque factae conveniant in adsignando singulis religionibus numero adscriptorum 12, hoc tamen unum constat apud omnes, plures scilicet ab initio mundi admisisse exsistentiam revelationis a Deo hominibus impertitae, Porro haec revelatio triplici nomine insignitur, et diversis vestitur conditionibus, prout diversis mundi aetatibus locutus fuerit Deus. 1, a Revelatio primitiva tempore, quod dicitur legis naturae, protoparentibus et patriarchis pro universo genere humano a Deo facta, se extendit a creatione primi hominis usque ad Moysen pro judaeis, et usque ad promulgationem religionis Christianae in die Pentecostes pro gentibus. 2, a Revelatio mosaica, quae Moysi a Deo impertita fuit. Ejus dogma­ ta ac praecepta moralia ad totum genus humanum, praecepta vero caeremonialia et civilia ad solum populum judaicum spectabant. 3, a Revelatio Christiana, quae per Christum facta est et in apostolis clausa, ad omnes et singulos homines spectat 3. Revelationem tam primitivam quam mosaicam breviter hic in duabus quaestionibus exponemus, ut lector earum notitiam habeat, sed poterit Praelector theologiae ambas quaestiones in schola omittere, et Praelectori S. Scripturae remittere. De revelatione Christiana fusius deinde agemus. ARTICULUS I UTRUM DEUS ALIQUAS VERITATES ANTE MOYSEN HOMINIBUS REVELAVERIT 172. Status quaestionis. Statum legis naturae ad illam mundi aetatem diximus referri, quae a principio creationis usque ad legem a Moyse conscriptam protenditur. Cum autem plura saecula a creatione hominis ad Moysen usque effluxerint, investigandum hic venit, utrum toto illo tempore privati fuerint homines revelatione divina, vel potius acceperint a Deo veritates ad religionem spectantes. 1 Leg. Hooke, Theol. cursus compl., t. 2, coi. 567 sqq. et app., § 5. De relig. primitiva, p. 1094; Liebermann, Inst. Theol., lib. 1, p. 2, c. 2; Zigliara, Propaedeutica, lib. 3, c. 1 sqq.; Ottiger, Theolog. fundamentalis, sect. 2, c. 1; Lottini, Intro­ ductio ad S. Theol., p. 2, c. 12 sqq. 2 Cfr. diversas sententias apud Werner, Orbis terrarum catholicus, p. 2-4, et Zaccberini, Theolog. fund. De vera relig., n. 281, nota. 3 Multifariam, inquit Apostolus, Hebr. 1, 1-2, multisque modis olint Deus loquens patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. Locu­ tionem hanc in l ilio vide egregie interpretatam apud S. Joannem a Cruce. Subida dei Monte Carmelo, lib. 2, c. 22 (ed. Burgos, 1929). DE VERA RELIGIONE. Q. Viti. DE REVELATIONE PRIMITIVA 154 173. Errores, a) Omnes imprimis, qui possibilitatem revelationis co­ nati sunt inficiari, ejus exsistentiam a fortiori voluerunt respuere. Hinc naturalistae et rationalistae generatim negant Deum aliquando hominibus, saltem in ordine supernatural!, locutum fuisse l. b) Alii, admissa tum ex parte Dei tum ex parte hominis possibilitate revelationis, ejus exsistentiam inutilem esse arbitrantur, ideoque factum negant. Ita non pauci hodierni liberales. 174. Thesis. Exstitit ante Moysen vera revelatio protoparentibus et patriarchis primaevae aetatis a Deo impertita. Nota. Priusquam argumenta ex S. Scriptura in probationem hujus theseos adducerentur, authenticitas fortasse ipsius S. Scripturae et sacro­ rum scriptorum divina legatio forent demonstrandae, ut inde processus scientificus uberior formari et difficultates occurrentes facilius praeoc­ cupari possent, sicut reapse vidimus factum esse a Liebermann 1 2; ordi­ nem tamen chronologicum revelationis servare volentes enuntiatam thesim hic praemittimus et argumentis etiam S. Scripturae probandam suscipimus; majorem haec vim ac firmitatem profecto accipient ex his, quae sequenti quaestione dilucidanda occurrent. Arg. I. In S. Scriptura passim leguntur testimonia, quibus certe constat olim primis hominibus innotuisse veritates et dogmata atque praecepta positiva. Haec autem dogmata et praecepta, utpote natura­ lem vim rationis excedentia, miraculis et prophetiis plerumque confir­ mata, nonnisi a Deo prodire valuerunt. Ergo exstitit ante Moysen vera revelatio divina. Prob. Maj. l.° quoad veritates religiosas et dogmata. Doctrinae religiosae ei dogmata primis hominibus vere innotuerunt. Nam 1) Genesis, 1, 26 et 9, 6, diserte promisit Deus se hominem ad imaginem suam esse facturum, et 2, 7, inspiravit in faciem ejus spi­ raculum vitae. 2) Genesis, 2, 17, mortem homini in poenam minatus est, ex quo comederet de ligno scientiae boni et mali, quam rei eventus confirmavit. 3) Genesis, 3, 15, praenuntiavit adventum Mariae Virginis ejusque sobolis, et inimicitias, quas esset inter serpentem (daemonem) et prae­ fatam Virginem positurus. 4) Genesis, 3, 16-19, aperte docet omnes generis humani aerumnas et labores a peccato exordium sumpsisse. 5) Genesis. 3, 19, Adam dicitur e pulvere adsumptus et in pulve­ rem reversurus, id est, instruitur ex alto circa sui originem et novissima. 6) Genesis, 9, 1, benedixit Deus Noe et filiis ejus, et fecunditatem eis contulit, ut multiplicarentur et replerent terram. 7) Genesis, 12, 2-3, promisit Abrahae et posteris ejus benedictio­ nem, praedixitque ejus sobolem fore gentem magnam. Alia sunt innumera testimonia, quibus docemur protoparentes no1 2 Cfr. sup„ n. 93. Lib. i, p. 2, c. 1 ART. I. UTRUM DEUS ANTE MOYSEN VERITATES REVELAVERIT ISS stros et patriarchas Noe, Abraham, Isaac, Jacob, etc., ante Moysen divinitus fuisse edoctos. ° 2. Quoad praecepta positiva. 1) Genesis, 2, 17, interdixit Deus protoparentibus nostris, ne come­ derent fructus arboris scientiae boni et mali. 2) Ibid., 6, 14 sqq. jussit Noe, ut arcam construeret trecentorum cubitorum longitudinis, in qua posset se et cuncta viventium genera ab aquis diluvii liberare. 3) Ibid., 17, 10-14, instituit Deus circumcisionem, quae fuit po­ pulo israelitico sacramentum ad delendum peccatum originale mascu­ lorum. 4) Ibid., 22, 2, mandavit Abrahae, ut filium suum unigenitum Isaac in monte sacrificaret. Haec et alia quamplurima, tum moralia tum caeremonialia, sunt praecepta positiva a Deo olim protoparentibus nostris et patriarchis primaevae aetatis data, quae satis superque demonstrant accuratam Dei erga homines sollicitudinem ac providentiam. Prob. Min. Haec dogmata atque praecepta nonnisi a Deo prodire valuerunt. Non potuit homo naturaliter cognoscere 1) se esse Deo similem nec 2) mortem ex comestione fructus vetiti pendere; 3) praenuntium de adventu Virginis, etc., miraculis et prophetiis confirmatum ac eventu completum, omnes intellectus humani vires superabat; 4) unde aerumnae et labores provenerint philosophos totius antiquitatis, fide destitutos, omnino latuit, et solummodo innotuit iis, qui revelationibus primitivis, in lege scripta saepius repetitis, fidem adhibuerunt; 5) Adamus sui e terra eductionem solus ediscere nequivit, quia origo propria quemque naturaliter latet; 6) et 7) benedictio ac fecunditas Noe et Abrahae eorumque posteris promissae erant futura contingentia soli Deo nota. Praecepta item positiva, quae ante Moysen a Deo data dicuntur ho­ minibus, creduntur excedere plerumque vires et conatus hominum. Ergo haec omnia nonnisi a Deo prodire valuerunt. Arg. II. Aliud non leve argumentum petitur ex consensu generis humani. Communis fuit semper inter gentes persuasio Deum olim homi­ nes edocuisse doctrinas veritatis, eisque veram religionem tradidisse. Quam religionem ab ipso generis humani exordio a Deo prodiisse vel inde constat, quod Tullius praeclare docet dicens: «quo propius aberant homines ab ortu et divina progenie, hoc melius ea quae erant vera perspexisse». Hinc scite arguit Liebermann: «Si homo sola ratione adju­ tus officiorum vitae et religionis summam conficere posset, qui factum est, ut dum humana inventa parva primum et rudia, crescente humani generis cultura, crescant etiam et expoliantur; religio e contra eo purior apud omnes populos fuerit, quo propius ad communem fontem accede­ ret, inversam ubique a philosophia et humanis scientiis viam secuta?» 1 Lib. i, p. 2, c. 2, sect. 1, a. 1, n. 257. DE VERA RELIGIONE. Q. VIII. DE REVELATIONE PRIMITIVA 156 Arg. III. Luculentum etiam argumentum hujus theseos est puritas, uniformitas et constantia doctrinae religiosae a principio mundi ad Moysen usque retentae. «In prima collectionis pagina, ait Hooke, ea depingitur, qua homini licet gravitate creatoris virtus; illius omnipo­ tentia, cui omnia parent, sapientia summa et effusa bonitas, ita vivide exprimuntur, ut nescias an plus reverearis potentiam, quam sapientiam admireris et bonitate commovearis. Dignum tanti operis exordium! Ac in illa aetate, cum omnes homines ad muta idola procumberent, haberentque locales deos, quos secum portarent, negant hi divinae naturae nomen, esse ullum, aut aliam esse informandam animo notionem nu­ minis, nisi entis sibi sufficientis, quod per se exsistens omnia sustinet, quod futuras omnes temporum periodos scientia complectitur, quod cum summa aequitate res temperat humanas» 1. Eamdem doctrinam professi sunt Adam, Noe, Abraham aliique patriarchae et Dei prophetae, eadem prosecuti sunt documenta. Hanc a principio temporum doctrinae reli­ giosae perpetuam successionem non sine speciali Dei providentia ac consilio esse conservatam clarius est, quam ut probatione indigeat. Cum inventa cuncta generis humani successu temporis mutarentur, sola reli­ gio per viginti quinque et amplius saecula eadem semper integra per­ mansit. ARTICULUS II QUALIS FUERIT REVELATIO PRIMITIVA 175. Status quaestionis. Ostensa semel revelationis primitivae ex­ sistentia, declarandum hic venit, quae dogmata quasve doctrinas con­ tinuerit. Hinc scopus hujus articuli est investigare, quas Deus revela­ verit doctrinas primis parentibus et patriarchis posterioribus, qui ante Moysen floruerunt. 176. Thesis. Tum dogmata praecipua verae religionis, tum officia, quibus homo adstringitur erga Deum et proximum, revelata sunt a Deo protoparentibus nostris et antiquis patriarchis. Arg. Eo fine revelatio veritatum caelitus impertita est hominibus, ut ii veram religionem addiscerent, et, Deum super omnia diligentes, felicitatem adsequerentur aeternam. Sed vera religio non addiscitur, nec Deus super omnia diligi potest aut felicitas aeterna adipisci sine dogmatum praecipuorum et officiorum erga Deum et proximum cogni­ tione. Ergo revelatio primitiva continebat manifestationem praecipuo­ rum dogmatum verae religionis et officiorum, quibus homo adstringitur erga Deum et proximum. Veritatum et officiorum, quae in religione patriarchal! a Deo reve­ lata sunt, summam texere non adeo facile fuerit. Ex his tamen quae in libro Geneseos historice narrantur, pleraque primaevae revelationis capita discere licet. Hinc. 1 Theol. cursus complet., tom. 2, col. 580. ART. It. QUALIS FUERIT REVELATIO PRIMITIVA 157 1) Deum verum, creatorem caeli et terrae, unum esse, rerumque omnium dominum exsistere, ab initio manifestatum est hominibus, ut passim ex historica narratione constat. 2) Deus misericors et benignus praedicatur erga Cain1; erga ipsos Adamum et Evam 1 2; erga omnes peccatores ante diluvium 3; post dilu­ vium erga omnes gentes, cum promisit se nunquam deinceps terrae maledicturum propter homines, nec ultra diluvium permissurum 4. 3) Providentiel Dei manifestata est tum erga Adam et Evam 5, eos in paradiso, ubi omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave erat, constituendo; et 6 tunicis pelliceis post peccatum induendo; tum erga Noe ejusque familiam 7, arcae constructionem ei praecipiendo; tum erga Abraham 8, ut de terra sua egrederetur, praecipiendo; tum erga omnes patriarchas, prout ex eorum gestis certissime patet. 4) Judex ac vindex peccatorum justissimus Deus exhibetur, ut totius Genesis narrat historia. 5) Mysteria quoque SSmae. Trinitatis et Incarnationis revelata sunt proculdubio hominibus ante Moysen. Trinitatem quidem adumbratam cernimus in Gen., 1, 26, ubi Deus in 'plurali numero dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et Incarnationem tum Gen., 3, 15, ubi Dominus ad serpentem ait: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum; tum in pluribus sacrificiis, quibus praefigurabatur passio Christi. Hinc utrum­ que mysterium juxta S. Thomam fuit post peccatum ante Christum creditum ab hominibus, explicite quidem a majoribus, et implicite se­ cundum velatam cognitionem a minoribus 9. 6) Per primaevam revelationem innotuit homini se ad imaginem Dei esse conditum 1011 , spirituali ac immortali anima esse praeditum u, omnibus animantibus se praesidere1213 , immortalem gloriam bene facien­ tibus qua praemium esse promissam, etc., etc. 7) Cognovit item homo se a prima dignitate per peccatum deci­ disse 18 et per mediatorem a peccato Uberatum iri14. Officia, quibus potissimum homo adstringebatur erga Deum, erant: 1) Cultus internus; ubique enim gentium et semper septima dies sacra habebatur, ut homines Deo debitum cultum et honorem tribue­ rent. Hinc ipse Dominus benedixit diei septimo et sanctificavit illum 1S. 1 2 3 4 5 6 ’ 8 8 10 11 12 13 14 10 Gcn., 4, 15. Gen., 3, 16 sqq. Gen., 6, 3 sqq. Gen., 8, 21. Gen., 2, 8 sqq. Gen., 3, 21. Gen., 6, 14. Gen., 12, i. II-II, q. 2, aa. 7-8. Gen., i, 26. Gen., 2, 7. Gen., i, 26. Gcn., 3, 7 sqq. Gen., 3, 15. Gen., 2, 3. 158 DE VERA RELIGIONE, β. IX. DE REVELATIONE MOSAICA 2) Cultus externus; juxta illud Gen., 4, 26: Coepit (Enos) invocare nomen Dominiqua invocatione postea passim usi sunt Abraham, Isaac et Jacob. 3) Sacrificia Deo offerebant Cain de fructibus terrae et Abel de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum 1 2 Quem morem patriar­ chae sequuti sunt. Officia demum erga homines praecipua erant: 1) Reverentia et pietas erga parentes; Isaac ita reveritus est patrem suum Abraham, ut obedientiae causa paratus fuerit ad se sacrificandum 3. 2) Fraterna charitas multum commendata fuit ac laudata apud praecipuos primaevae aetatis viros, ut constat ex historia filiorum Jacob. 3) Omnes denique virtutes patriarchal! tempore enixe commenda­ tae fuere. Liceat hanc quaestionem verbis cl. Liebermann claudere: «Haec r.evelatio, inquit, a Deo hominibus data et usque ad Noëmum in familiis Pa­ triarcharum summo studio conservata, a Noëmo, secundo generis humani parente, posteris relicta est. Cum autem corruptio et impietas in Noëmi posteris invalesceret, elegit sibi Deus virum piissimum, Abrahamum, ut ipse custos esset avitae religionis et promissionum antiquarum. Novum cum eo foedus iniit, cujus signum erat circumcisio, qui ritus a tempore Abrahami partem effecit religionis patriarchalis. Jam vero, si haec omnia cum religione Christiana conferuntur, obvium est ea non tantum Christia­ nae revelationi non esse adversa, sed illius prima principia et elementa continere. Et quamvis amplissima haec sit et per totum orbem splendeat tum doctrinae sublimitate tum sanctitate praeceptorum, nihilominus in illa prima revelatione jam reperitur quasi in nucleo inclusa» 4. QUAESTIO IX DE REVELATIONE MOSAICA 177. Nota. Cum librorum sacrorum authenticitas, auctoritas, in­ spiratio aliaque hujus generis plura in introductione S. Scripturae pro­ priam sedem a multo jam tempore obtinuerint, ad illam potius credi­ derim hanc quaestionem pertinere; quia tamen non pauca religionis Christianae dogmata, in posterioribus defendenda, a revelatione mosaica cernimus esse partim hausta, quaedam de illa censuimus hic enucleanda. Ecclesia, ab ipso generis humani exordio quodammodo a Deo insti­ tuta et per revelationem mosaicam non parum illustrata, ac in Syna­ goga apud judaeos conservata, figura fuit ac typus verae Christi Eccle­ siae, cui defendendae omnes theologorum vires ac conatus dirigantur oportet. Ne igitur religionis Christianae et verae Christi Ecclesiae tra­ ctatio incompleta relinqui videatur, necessum est heic, quae ad revela­ 1 Hoc de propagatione publici cultus intelligendum esse merito docent theo­ logi; Adam quippe, Abel, etc., invocaverant saepius ante Enos nomen Domini. Cfr. Franzelin. De Traditione, th. 20. 2 Gen., 4, 3-4. 3 Gen., 22, 7 sqq. 4 Lib. i, p. 2, c. 2, a. 1, n. 259. ART. I. QUIS FUERIT AUCTOR PENTATEUCHI 159 tionem mosaicam spectant, dilucidare. Memores tamen instituti ac pro­ positi nostri pauca, eaque in compendio,· sumus tradituri. ARTICULUS I QUIS FUERIT AUCTOR PENTATEUCHI 178. Status quaestionis. Notiones genericae. Pentateuchus, quem hebraei Thora (legem) appellant, ex duplici voce graeca -εντα (quinque) τεύχος (volumen) coalescit, et idem significat ac quinque voluminum liber, eo quod quinque libris, ut notum est, constet. Hi libri, quos a praecipuo argumento nos Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros et Deuteronomium appellamus, a vocabulo, quo inchoan­ tur, nomen sortiti sunt apud judaeos. Ideo vocati sunt l.us Beresit (in principio—Genesis), 2.'1S Vellesmoth (haec sunt nomina—Exodus), 3 us yaicra (et vocavit—Leviticus), 4,us Hammesphecodim (dubiae in­ terpretationis—Numeri) et 5.us EUehadabarim (haec sunt verba—Deute­ ronomium) . Argumentum. Genesis narrat historiam a creatione mundi usque ad obitum Patriarchae Joseph in Aegypto. Describuntur in eo: l.° mundi et hominis a Deo creatio; hominis lapsus, ejusque e paradiso in poenam peccati expulsio et consequentes inde aerumnae; Redemptoris a Deo facta promissio; Patriarcharum generationes et vitae; diluvium, et gen­ tium per varias mundi plagas dispersio ac linguarum in turris babelicae aedificatione confusio (1-11). 2.° Iterum obliti homines beneficiorum Dei, et passionibus ac idolorum cultui dediti, auctorem suum relique­ runt, et abyssum barathrumque petierunt immensum. Dominus autem, memor promissionis suae de non delendo ultra per diluvium genere humano. Abrahamum ejusque posteros sibi elegit in populum dilectum, ut religionem sartam tectam servarent. Praecepit Abraham, ut de terra sua egrederetur, et Chanaan peteret; foedus cum eo iniit, in cujus signum instituit circumcisionem, ac Redemptorem ex ejus semine nasciturum promisit. Prosequitur historia populi electi, et narrantur gesta Abraham, Isaac, Jacob, et Joseph Patriarchae, filii Jacob, quem fratres ejus ven­ diderunt, et Ismaelitae in Aegyptum detulerunt. Non sine divino con­ silio, eo in ministrum Pharaonis, regis Aegypti, electo, Jacob cum reli­ quis filiis in Aegyptum perrexit ibique sedem fixit. Inde populus Israel in Aegypto detentus (12-50). Exodus refert historiam hebraeorum a morte Joseph usque ad se­ cundum annum egressus ex Aegypto. Gesta praecipua sunt: hebraeorum in Aegypto per quadringentos triginta annos jugum et oppressio, Moysis nativitas ac gesta, decem plagae Aegypti (1-12), liberatio israelitarum a servitute aegyptiaca, exitus ab Aegypto, transitus maris rubri, iter per desertum usque ad montem Sinai (13-18); promulgatio decalogi in Monte Sinai, praecepta ac festa populo imposita (19-25); ac denique foedus a Domino cum populo initum, et ea, quae ad tabernaculum, arcam foederis, vasa, vestes, etc., spectabant. Leviticus, quasi prosequens argumentum Exodi, agit de his, quae DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVELATIONE MOSAICA Ι6θ Levitae ac sacerdotes servare debebant in sacrificiis offerendis festisque celebrandis. Numeri recensent imprimis omnes bellatores Israel, qui erant in de­ serto, omnesque primogenitos ac levitas; historiam populi israelitici in deserto per 38 circiter annos narrant. Deuteronomium quasi compendium est praecedentium. Idcirco quas­ dam leges, alias jam latas, repetit, earumque explicationes continet. Cum autem hi libri praecipuam revelationem populo israelitico a Deo factam contineant, et fundamentum sint totius Veteris Testamenti, ex quibus non pauca reperiuntur hausta in Novi Testamenti oeconomia, operae pretium est eorum antiquitatem et authentiam strenue, ut par est, tueri. Quinque consequentur exinde pro vera religione beneficia magni momenti: l.° Valor doctrinalis eorum dogmatum, quae pro in­ struendis hebraeis a Deo tradita sunt. 2.° Valor historicus librorum, qui antiquissimis aliis mundi scriptis vetustiores probabuntur. 3.° Moralitas praeceptorum Pentateuchi, quae philosophorum systemata puritate, integritate et gravitate longe superant. 4.° Valor litterarius librorum, qui non solum antiquitate, sed etiam expressionis pulchritudine ac le­ pore merito celebrantur. 5.° Valor philosophicus conceptuum, qui diffi­ cillimas philosophiae quaestiones mirum in modum solutas exhibent. De antiquitate igitur et auctore Pentateuchi simul in hoc articulo agendum est, ut cuncta, quae dicenda occurrent, debito ordine prodeant. 179. Auctorum placita, a) Catholici omnes et plerique protestantes, imo et judaei, usque ad finem saeculi xvu unanimi consensu tenuere inte­ grum Pentateuchum, exceptis ultimis capitibus Deuteronomii, Moysen ha­ buisse auctorem. Adeo nonnulli hanc urgent sententiam, ut eam citra teme­ ritatis notam negari non posse exsistiment1. b) Saeculo xvu Thomas Hobbesius 1 2 Deuteronomii partem dumtaxat modicam Moysi adseripsit; Isaac Peyrère, burdigalensis 34 *, docuit Pentateu­ chum hodiernum compendium esse operis Moysis; et Ben. Spinoza * illum Esdrae tribuit. c) Pichardus Simon6, Congr. Oratorii sodalis, legem solummodo et praecepta arbitratus est a Moyse scripta, reliquas vero partes scribis seu notariis publicis, divinitus tamen inspiratis, adseripsit. Ii scriptores a catholicis strenue confutati, paucos suo tempore nacti sunt sectatores. d) Elapso saeculo rationalistae, omnem revelationem et notionem or­ dinis supernaturalis respuere volentes, dixerunt Pentateuchum non fuisse a Moyse conscriptum nec ejus aetate compositum. Huic principio innixi ra­ tionalistae in tot abierunt sententias, ut nescias quid tandem sibi velint. Oportet tamen eorum opiniones, quantum fas est, in unum ordinem redi­ gere. Systemata rationalistarum ad tres hypotheses solent a theologis reduci. i.a est documentorum, systema scilicet eorum, qui volunt Pentateuchum ex antiquis quibusdam documentis quae Elohistica et Jahvistica, ob usum Elohim et Jahve, nuncupabantur, a Moyse, ut vult Joannes Astrue, medi­ cus catholicus montpelliensis, anno 1766 Parisiis mortuus®, vel partim a Moyse et partim a quopiam juniore, ut contendit Ezvald cum aliis compo- 1 2 3 4 6 ° Cfr. Jaugey, Diction. Apolog., V. Pentateuco. Leviathan, 3, 33. Systema praeadamiticum, lib. 4, c. 1-4. Traci, theol. polit., c. 8, n. 48 sqq. Histoire critique du V. T., c. 5-6. Conjectures sur les mémoires originaux dont il parait que Moise s'est servi, etc. ART. I. QUIS FUERIT AUCTOR PENTATEUCHI l6l situm fuisse. Sed nemo est inter rationalistas, qui sciat, quando et a quo haec documenta exarata fuerint. 2.a hypothesis est systema fragmentorum, quod praefata documenta dispartienda putat in plura fragmenta, quorum nonnulla a Moyse fuerint con­ scripta, alia vero ab aliis auctoribus tempore Davidis et Salomonis, vel etiam recentius exarata et circa captivitatem babylonicam collecta. Ita J. S. Vater1, quem sequuti sunt Th. Hartmann et ahi. 3·“ hypothesis vocatur supplementorum, quae contendit Pentateuchum exaratum fuisse ex vetustissimo quodam documento, quod antiquam histo­ riam contineret; aliis tamen recentioribus documentis, quorum numerus, aetas, auctor, etc., incertus est, suppletum fuisse decursu temporis, et in formam hodiernam redactum. Hanc explicationem ab H. Ewald 1 23excogita­ tam diversimode modificant alii 8. His in genere ita statutis, in mille abierunt rationalistae sententias, ubi egerunt de adsignando tempore, quo conscriptus fuerit Pentateuchus. Dum nonnulli tuentur Deuteronomium esse inter omnes Pentateuchi libros recentissimum, alii contendunt eum Levitico et quibusdam Exodi ac Nu­ merorum partibus anteponendum 4. Has rationalistarum inter se dissensiones dilucide exponit Comely di­ cens: <5 Scholion II. Occasione systematis documentorum, quo rationalistae authentiam Pentateuchi impetunt, quaerunt catholici, num revera Moyses in conscribendo Pentateucho adhibuerit documenta vetustiora, ab aliis auctoribus exarata 4. Plerique, etiam catholici, tuentur, aliis id aegre ferentibus, Moysen, in suo opere exarando, usum fuisse documentis originalibus praeexsistentibus et pleraque humanis mediis collegisse. Ita Vigoureux 1 2, qui hanc senten­ tiam conatur defendere, a) auctoritate Vitringae, qui saeculo jam xn ajebat: «Shedas et scrinia Patrum, apud Israelites conservata, Moysen opinamur collegisse, digesisse, ornasse, et, ubi deficiebant, complevisse, atque ex iis primum librorum confecisse» 34 . b) Ex styli varietate; arcaismis enim, qui abundant in libro Geneseos, carent alii Pentateuchi libri, c) Ex lexicographia; Deum siquidem scriptor in quibusdam partibus vocat Elohim, in aliis Jahve. d) Narrationes quae interdum videntur incompletae, ut illae de historia Lamec 4 et Nemrod 5, innuunt Moysen documentis usum fuisse incompletis, e) Verba Dixit Dominus ad Moysen frequenter in ultimis quatuor libris, nunquam in libro Geneseos reperiuntur. Quidquid sit de hac opinionum diversitate, nullatenus exsistimamus esse dubitandum, quin potuerit Moyses quibusdam documentis vetustioribus uti sub triplici conditione: 1. a Quod, licet praefata documenta naturaliter acceperit sive college­ rit, inspiratus tamen divinitus fuerit ad judicandum de eorum doctrina ac veritate. 2. a Ea saltem, quae captum hominis excedunt, et naturaliter sibi innotescere nequiverunt, per veram revelationem acceperit. Inspiratio enim presse loquendo est manifestatio eorum, quae aliunde nota sunt, et ideo usum documentorum potest supponere; at revelatio est manifestatio veri­ tatis ignotae, et, ubi veritas sive per se sive per accidens ignoratur, revela­ tione opus est. 3. a Moyses dicatur auctor Pentateuchi; quia, supposito quod praefata documenta adhibuerit, vel ex eis aliquid suis libris inseruerit, hoc sub divi­ na inspiratione fecisse credendus est. Hoc ipsum confirmavit praefata Commisto Biblica, quando proposita quaestione: «L trum absque praejudicio mosaicae authentiae Pentateuchi concedi possit Moysen ad suum conficiendum opus fontes adhibuisse, scripta videlicet documenta vel orales traditiones, ex quibus, secundum peculia­ rem scopum sibi propositum et sub divinae inspirationis afflatu, nonnulla hauserit eaque ad verbum vel quoad sententiam, contracta vel amplificata, ipsi operi inseruerit?, die 27 Junii 1906 respondit. Affirmative» e. OBJECTIONES 183. Obj. l.° Auctor Pentateuchi saepissime loquitur de Moyse ut de alia persona, sicut Exod., 8, 12, Clamavit Moyses, et ibid. 13, Fecitque Domi­ nus juxta verbum Moysi. Imo Exod., 11, 3 et alibi Moysen laudibus effert di­ cens: Fuit Moyses vir magnus valde. Ergo Moyses non scripsit Pentateuchum. Resp. a) Nihil obstat, quin auctor alicujus libri de se ipso in tertia persona loquatur, sicut alii non semel fecisse leguntur. Sic S. Joannes in Evangelio et Sta. M. N. Theresia in sua vita et aliis scriptis passim locuti sunt de se ipsis in tertia persona, b) Verum est, quod sancti laudibus sese efferre non consueverint, sed Moyses ob peculiares rationes, quia nimirum oportebat se legatum divinum exhibere, laudes sibi tribuit. 1 2 3 4 s ’ Valbuena, Egipto y Asiria resucitados, p. I, lib. I, c. 5. Manuel Biblique, Ant. T., Pent., c. 1, a. 3, n. 253. Sacrarum observat, libri duo, 1, 4. Gen., 4, 23. Gen., 10, 9. Resp. 27 Junii 1906, dub. 3; Denz-Bannw., 1999. 166 DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVEL. MOSAICA Obj. 2. Ex studiis lexicographicis satis colligitur Pentateuchum non esse unius auctoris opus. Nam i) stylus quandoque est simplex et brevis, quandoque sublimis, abundans et poëticus; 2) in quibusdam partibus scriptor Deum vocat Elohim, in aliis exclusive Jahve. Haec autem certe innuunt Pentateuchum a diversis auctoribus scriptum fuisse. Resp.—Neg. Ant. Ex studiis lexicographicis praecise colligitur Penta­ teuchum unico auctori, Moysi, tribuendum esse, ut liquido demonstrant critici. 1) Styli autem differentia nihil in contrarium probat. Nam opus, quod simul sit historicum, legale et propheticum, non potest nec debet eumdem habere stylum aut sermonis elegantiam. 2) Diversitas nominum, quibus Deum in diversis partibus vocat auctor, ad summum probat Moysen variis documentis usum fuisse in opere conscribendo, quod fieri potuisse absque detrimento authenticitatis admissimus superius. Alias objectiones vide apud interpretes S. Scripturae solutas. ARTICULUS II UTRUM PENTATEUCHUS SUBSTANTIALITER INTEGER AD NOS USQUE PERVENERIT 184. Status quaestionis. Ut revelatio et auctoritas legis mosaicae sartae tectae serventur, oportet, non solum authentiam Pentateuchi cognitam habere, verum etiam ejus integritatem ostendere. Idcirco op­ portunum heic duximus investigare, utrum Pentateuchus, prout nunc exstat, fideliter correspondeat operi a Moyse conscripto, vel e contra, substantialiter corruptus, ab illo primitivo mutatus fuerit. a) Quaestio hic est de integritate substantiali, quae dogmatis, legis et narrationis substantiam spectat, non de accidentali, quae circum­ stantias levioris momenti respicit. Libenter enim concedimus plura menda quoad transpositiones, aetates Patriarcharum, ordinem chronologicum, descriptiones geographicas, etc., in Pentateuchum decursu tem­ poris irrepsisse x; haec tamen non substantiam operis sed accidentalia dumtaxat mutant. b) Plures fuerunt Pentateuchi factae versiones, quae non eamdem fidem merentur. Ne igitur difficillima quaestione de authentia versionum implicemur, integritatem substantialem Pentateuchi probaturi, solum de eo loquimur in suo textu originali hebraico, adhuc exsistente, non quidem in suis manuscriptis autographis—haec enim perierunt— sed in transcriptionibus olim fideliter factis et maxima interpretum cura postea editis. 185. Error. Nonnulli ex rationalistis, authentiam Pentateuchi inficiari non valentes, dixerunt textum originalem jam olim tempore Antiochi vel saltem in captivitate babylonica periisse, et qui nunc habetur corruptum 1 Praefata Commissio Biblica sub die 27 Junii 1906 posse admitti docet salvo Ecclesiae judicio, nonnullas modificationes tam longo saeculorum decursu Penta­ teucho obvenisse, uti: «additamenta post Moysis mortem vel ab auctore inspirato apposita, vel glossas et explicationes textui interjectas; vocabula quaedam et for­ mas e sermone antiquato in sermonem recentiorem translatas, mendosas demum lectiones vitio amanuensium adseribendas. dc quibus fas sit ad normas artis cri­ ticae disquirere et judicare» Denz-Bannw., 2000. ART. Π. UTRUM PENTATEUCHUS INTEGER PERSEVERET 167 fuisse, atque idcirco nullam mereri fidem. Hanc opinionem, quam nonnulli antiqui bona fide tenuerunt *, hodierni rationalistae contra divinitatem Pen­ tateuchi verterunt. 186. Thesis. Textus hebraicus Pentateuchi substantialiter adhuc integer perseverat. Arg. I. Ex PP: auctoritate. Patres Ecclesiae non solum usi sunt textu hebraico in suis operibus conscribendis, verum etiam tuentur eum esse substantialiter incorruptum. Hinc S. Hieronymus, omnium forte peritissimus, libros judaeorum incorruptos adserebat, et incorruptionis rationem reddebat dicens: «Si aliquis dixerit hebraeorum libros postea a judaeis esse falsatos, audiat Origenem, quid in octavo volumine ex­ planationum Isaiae huic respondeat quaestiunculae, quod nunquam Dominus et apostoli, qui caetera crimina arguunt in Scribis et Pharisaeis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent. Sin autem dixerint post adventum Domini Salvatoris et praedicationem Aposto­ lorum libros hebraeos fuisse falsatos, cachinnum tenere non potero, ut Salvator et Evangelistae et Apostoli ita testimonia protulerint, ut judaei postea falsaturi erant» 12. Quam doctrinam ipse Dominus confirmasse videtur cum dixit: Jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia jiant 3. Arg. II. Nemo potuit Pentateuchum substantialiter corrumpere. 1) Levitae enim, quibus solemniter commissum est munus custodiendi sacros codices 4, a Josue et aliis sanctissimis viris, qui populum israeliticum gubernarunt opitulati, summo studio ac veneratione libros sacros usque ad captivitatem babylonicam adservarunt. 2) Tempore autem captivitatis plura exemplaria ab originalibus transcripta fuere sub in­ spectione sacerdotum et levitarum, qui muneri suo satisfacere volentes omnem curam adhibuerunt, ut cuncta fideliter exscriberentur. 3) Dein­ de judaei, post annos septuaginta libertatem nacti ac in plures regiones dispersi, ea secum detulerunt et magna veneratione ubique custodierunt. Visum autem comprobatumque est omnia exemplaria, in variis regio­ nibus decursu temporis habita, in substantialibus convenire. Quis po­ tuerit ea, in diversas mundi plagas a judaeis asportata, uniformiter cor­ rumpere? Hinc est, quod nunquam Christus Dominus de libris corruptis judaeos accusarit. Tempore igitur Christi Pentateuchus substantialiter integer manebat. Post Christi vero tempora difficilior adhuc evasit sacri textus cor­ ruptio. Apostoli enim primo et Christi discipuli acceptam a suo Magistro doctrinam de veritate Sacrarum Scripturarum fideliter tenuere; postea SS. Patres earum integritatem non modo tuiti sunt, sed et egregie de­ monstrarunt. Accidit, quod primis Ecclesiae saeculis plures factae sunt versiones graecae immediate ex textu hebraico, et tantam Doctores adhibuerunt curam in addiscendis custodiendisque sacris libris, ut nul1 Vide doctam super hoc dissertationem apud P. Cherubim a S. Joseph, Sum­ ina criticae sacrae, t. 1, disp. 3, a. 2. 2 In Isaiam, 6, 9 sqq.: ΜΓ. 24, 3 Maith., 5. 18. 4 Deui., 31, 26 sqq. lox. 168 DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVEL. MOSAICA latenus paterentur eos a quopiam corrumpi. Huc venit, quod Josephus, licet judaeus, testatur dicens: «Quanta porro veneratione libros nostros prosequamur, re ipsa apparet. Cum enim tot jam saecula effluxerint, nemo adhuc nec adjicere quidquam illis, nec demere, aut mutare aliquid est ausus. Sed omnibus judaeis statim ab ipso nascendi exordio hoc insitum atque innatum est, Dei ut haec esse praecepta credamus, iisdemque constanter adhaerescamus, et eorum causa, si opus fuerit, libenter mortem perferamus» 1. ARTICULUS III UTRUM MOYSES DIVINA REVELATIONE PERFUSUS PENTATEUCHUM SCRIPSERIT 187. Status quaestionis. Titulus hujus quaestionis solet diversimo­ de ab auctoribus exponi. 'Nonnulli interrogant, utrum Moyses divinitus inspiratus Pentateuchum scripserit; alii quaerunt, utrum Moyses legati divini munere functus fuerit; alii de revelationis mosaicae exsistentia seu de agiographia Pentateuchi loquuntur. Sed quomodolibet titulus exprimatur, quaestio tandem in idem recidit, et significat, an Moyses per revelationem divinam dogmata ac veritates doctrinales tradiderit, leges scripserit, et missionem suam adimpleverit. Ad pleniorem tamen intelligentiam doctrinae tradendae oportet heic praenotare non unius generis esse documenta, quae in Pentateucho continentur. Quaedatn ad dogmata catholica referuntur, alia praecepta moralia continent, nonnulla leges caeremoniales extense tradunt. Unde, ut legatio divina Moysis satis explicetur, operae pretium est ostendere haec omnia per revelationem Spiritus Sancti prodiisse et a Moyse po­ pulo israelitico communicata fuisse. Hic ergo probandum suscipitur tum dogmata, tum praecepta mo­ ralia, tum leges caeremoniales, tum denique formam regiminis Israel, quae in Pentateucho continentur, a Deo revelata fuisse, atque idcirco exsistentiam revelationis mosaicae vere admittendam esse. 188. Errores. Criticismus hodiernus et rationalismus, ad quem prote­ stantes plerumque deflectunt, totis viribus revelationem mosaicam tollere nituntur dicentes Pentateuchum esse opus mere humanum. 189. Thesis L Dogmata cuncta, quae in Pentateucho traduntur, sunt a Deo Moysi revelata. Arg. Haec dogmata praecipue referuntur ad doctrinas et veritates revelationis primitivae, quae latius in Pentateucho traduntur. Hinc docetur 1) Monotheismus, Deum scilicet esse unum, creatorem caeli et terrae, aeternum, omnipotentem ac omnis generis perfectionibus prae­ ditum, dominumque universarum rerum 12. 2) Deum esse trinum in per­ 1 Contr. Appionem, lib. i, n. 8. 2 Deut., 6, 4; Gen., 1, 1; Ex., 3, 14. modernes, tom. 2, p. 328. Cfr. Vigoureux, La Bible et les découvertes ART. III. UTRUM MOYSES SUB REVEL. PENTAT. SCRIPSERIT 169 sonis: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 1. 3) Nunquam idola veneranda, sed Deum esse tantummodo honore dignum et vere glorificandum: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me... Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est 1 2. 4) Pleraque mysteria Novi Testamenti in figura manifestata fuere, ut persona et sacrificium Christi in Isaac, panis eucharisticus in manna de caelo praestito. 5) Mysterium Incarnationis Christi et singularis Beatae Ma­ riae Virginis praeservatio a peccato originali clarissime patefacta fuere in Genesi, 3, 15. Porro haec dogmata a Deo fuere Moysi manifestata, ut omnia satis demonstrant extrinseca testimonia. Moyses vir modestissimus ac sanctissimus fuit, ut plura docent S. Scripturae testimonia et ecclesiastica documenta 3. Hic porro vir, integerrimae vitae cum esset et proprias virtutes aliis celare solitus, 1) Testatur passim se a Deo legationem accepisse et divinitus inspi­ ratum fuisse. Nam Exod., 3, 2, dicitur: Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi. Ibid., v. 14, additur: Sic dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos. Ac tandem, ut alia innumera omittamus, Ex., 4, 15, Ego ero, inquit Dominus Moysi, in ore tuo et in ore illius (Aaron). 2) Vt legatus a Deo missus habitus est a populo. Moyses, qui haec populo durae cervicis et carnali loquebatur, ab omnibus fuit semper in veneratione habitus, imo, licet quandoque duro sermone filios Israel argueret et severissimas poenas eis infligeret, ut legislator divinus et dux Israel fuit proculdubio agnitus 4. 3) Suam missionem et doctrinam miraculis et prophetiis confirmavit. Dicitur enim de eo: Fecit signa coram populo et credidit populus 5. In Aegypto plagis Pharaonem percussit, et in itinere Dominus autem prae­ cedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis 6; sicco pede pertransiit cum multitudine mare rubrum, et quadraginta annorum spatio magna mirabilia fecit coram populo 7. Item, prophetavit Regem a Deo pro Israel constitutum iri 8, templum­ que erectum iri 9; praenuntiavit populum praevaricaturum 1011 ; praedica­ vit Christum, Prophetam magnum, venturum n; quam prophetiam acce­ pimus confirmatam a Christo Domino qui ait: Si enim crederetis Moysi, crederitis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit12; ac tandem mortem suam annuntiavit prope esse futuram 13. 1 2 3 4 5 8 ’ 8 9 10 11 12 13 Gen., i, 26 et alibi. Ex., 20, 2-10. Cfr. Ex., 3, n; et 4, 10. Deut., 28, 15 sqq.; et 31, 24-29. Ex., 4, 30. Cfr. Alapide, in Exodum, Ex., 13, 21. Deut., 34, 11-12. Deut., 17, 14. Deut., 12, 10-14. Deut., 28, 37. Deut., 18, 15. Joan., 5, 46. Deut., 31, 14. 4, 30. 170 DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVEL. MOSAICA Moyses autem sanctus ac modestus ut erat, noluit vel 1) alios de­ cipere, vel 2) populum durum ac carnalem sophismatum usu fallere, vel 3) futura naturaliter praenuntiare, vel 4) errorem miraculis confir­ mare. Ergo firmiter tenendum est dogmata, quae in Pentateucho con­ tinentur, a Deo Moysi per veram revelationem manifestata fuisse. Minime nos latet rationalistas et incredulos, ut hanc thesim im­ pugnent ac rejiciant, errores supponere in Genesi ex inventis physicis, astronomicis, et geologicis probatos; sed hanc difficultatem nullius esse roboris ostendetur inferius, dum de Deo Creatore agendum erit. 190. Thesis II. Leges morales Pentateuchi excellentiam legis mosaicae probant, et a Deo Moysi revelatae sunt. Nota. Triplicis generis sunt praecepta in Pentateucho contenta, mora­ lia scilicet, quae bonos hominum mores respiciunt, caeremonialia, quae modum praecipue cultus Deo exhibendi praescribunt, et ■judicialia, quae hominum inter se relationes determinant, ac legum observantiam custo­ diunt. Heic de legibus moralibus, quae sive in Decalogo sive in aliis legis scriptae partibus continentur, tantummodo sermo est. Arg. Leges morales Pentateuchi exhibent ac determinant omnia officia, quae homo persolvere tenetur erga Deum, erga proximum et erga se ipsum. Ergo et bonitatem religionis mosaicae arguunt et a Deo re­ velatae sunt. Consequentia patet. Quia in his tribus officiis omnes hominum obli­ gationes, etiam eorum capacitatem excedentes, continentur; ideoque leges ea praecipientes justae sunt et Deum habent auctorem. Prob. Ant. ° l. Erga Deum. Officia hominis erga Deum sunt: 1) Recte de Deo esse sentiendum, 2) Deum super omnia diligendum. 3) Verum cultum Deo exhibendum. Haec autem luce meridiana clarius docentur in Pen­ tateucho. Ergo. Nam a) Notio Dei, unius entis, necessarii, infiniti, aeter­ ni et immutabilis, traditur non solum in nomme Jahve, quod haec omnia significat, verum etiam in altero nomine, quo sese Dominus re­ velavit dicens; Ego sum, qui sum... qui est misit me ad vos L Deus omni­ potens, creator et gubernator omnium ostenditur in primo capite Geneseos, ubi referuntur omnia a Deo creata. Alia Dei attributa passim praedicantur in Pentateucho, sanctitas scilicet, justitia et veritas 1 2; intelligentia et bonitas 3; misericordia et clementia 4. b) Amor Dei super omnia praecipitur illis verbis: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. et ex tota fortitudine tua 5. Ad hunc finem in­ jungitur alibi votorum, quibus homo Deo dicatur, fidelis observantia 6. 1 2 3 4 6 6 Ex., 3. 14. Deui., 32, 4. Gen., 1, 31. Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant vplde bona. Ex., 34. 6. Deut., 6, 5; et 11, 13. Num., 30, i sqq. ART. III. UTRUM MOYSES SUB REVEL. PESTAT. SCRIPSERIT I7I «Id ipsum magis determinatur, ut optime ait Schwetz1, per vetitum cultum deorum alienorum et imaginum, interdictum adsumendi nomen Dei in vanum ac perjurii, atque per exercitationem ad timorem Dei, fiduciam in ejus praesidio, ad gratum pro acceptis beneficiis animum et ad observantiam mandatorum divinorum, sub quibus omnia officia hominis comprehenduntur», c) Cultus denique verus Deo vero exhiben­ dus praescribitur in omnibus sacrificiis et legibus caeremonialibus, adeo ut praecipua rituum et caeremoniarum pars in lege mosaica ad cultum Deo exhibendum ordinata fuerit. 2. ° Erga proximum. Officia erga proximum continentur praeser­ tim justitia et caritate, ita ut singuli teneantur jus alienum revereri et proximum corde diligere. Utraque autem in Pentateucho accurate prae­ cipitur. a) Justitia quidem in praeceptis Decalogi, cum dicitur: Honora patrem tuum et matrem tuam... Non occides; non moechaberis; non furtum facies; non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non con­ cupisces domum proximi tui; nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt 1 2. Ex quibus vides non solum opera externa, quibus jus alienum laeditur, interdici, sed ipsum quoque ultionis desiderium vetari, b) Caritas vero enixe commendatur tum cum dicitur: Diliges amicum tuum sicut teipsum 3, tum etiam cum praecipitur pauperes, pupillos et viduas benigne excipiendos 45*; mercenarios, surdos, caecos et senes favore prosequendos s; alienigenas advenas ut hospites considerandos ®; ipsos inimicos non odiendos sed diligendos 7. 3. ° Erga se ipsum. Officia quoque homfais erga se ipsum certe do­ centur in Pentateucho, cum sanctitas et instructio animae et custodia ac integritas corporis commendantur. Sanctitas quidem non solum lege cir­ cumcisionis sed illis potissimum verbis praescribitur: Sancti estote, quia ego sanctus sum 8. Custodia et integritas corporis praecipiuntur, quoties non tantum homicidium sed etiam mutilatio corporis vetatur. Ex his concludere licet legem mosaicam recte fuisse a Christo Do­ mino commendatam, cum adolescenti interroganti quid agere deberet ad vitam aeternam adipiscendam, praecepit, ut mandata decalogi ser­ varet 9. 191. Thesis III. Leges item caeremoniales Pentateuchi conve­ nienter a Deo Moysi revelatae et populo israelitico utiliter traditae sunt. Nota. Multiplicis generis erant in lege mosaica caeremoniae, quae cultum Dei respiciebant, et ordinem in religionis exercitio custodiebant. Non hic arbitramur opus esse eas singillatim recensere, aut earum pro­ 1 2 3 4 5 ° ’ 8 8 Theol. gen., § 86. Ex., 20, 12-17. Lev., 19, 18. Ex., 23, ii. Lev., 19, T3, 14 et Ex., 23, 9. Ex., 23, 4-5. Lev.. 19, 2. Matth., 19. 16-19. 32. DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVEL. MOSAICA 172 priam ac peculiarem rationem investigare. Haec in ipso Pentateucho et hebraeorum libris satis extense dilucidantur, et. qui velit amplam legis in hac parte notionem habere, potest S. Scripturae interpretes adire. Oportet tamen hic breviter ostendere has leges caeremoniales et a Deo originem duxisse et convenienter populo israelitico traditas fuisse. Prob. l.a pars. Arg. Potissimum hujus primae partis argumentum petitur ex ipsa relatione Moysis, qui disertis verbis passim testatur se ordinationem ac ductum Dei sequutum omnes caeremonias populo tradidisse L Si autem Moyses, ut superius dictum est, modestia, sanctitate et perfectione me­ rito celebratur, tantum abest, ut leges a se conditas Deo, auctori, falso tribuere voluerit. Ipse igitur in ducem populi electus quotquot pro re­ gimine Israel dedit leges certissime per revelationem accepisse dicen­ dus est. Huic argumento accedit robur ex traditione universali gentium et unanimi consensu populi Israel, quibus docemur leges caeremoniales Pentateuchi a Deo prodiisse. Proh. 2.a pars. Arg. I. Legum caeremonialium convenientia ac utilitas potest pri­ mo negative probari ex eo quod nihil continuerint, quod errorem, vel injustitiam, vel immoralitatem, vel aliquid ridiculum redoleret. Hinc: l.° Nihil fiebat in iliis caeremoniis, quod unitati Dei, vel Trini­ tati personarum, vel alicui dogmati revelato adversaretur, aut verita­ tibus naturalibus se opponeret. Si autem quidpiam legibus Zoologiae, vel Geologiae aut alterius scientiae naturalis, quae nunc in tanto sunt pretio, minus conforme apparenter in ritibus mosaicis inveniri contin­ gat, non hoc Spiritui Sancto tribuas velim, sed ipsi Moysi, qui, licet superno lumine perfusus, humano tamen modo et populo rudi accom­ modato voluit loqui. 2° Sacrificia humana nequidem permittebantur, sed absolute ve­ tita erant, et omnis injustitia procul. Sic, recensitis hujusmodi sacrificiis, quae a chananaeis fiebant, dicitur pro hebraeis: Non facies similiter Domino Deo tuo.— Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias et comburentes igni 1 2. Homici­ dium vero tale censebatur crimen, ut mortis poenam habuerit statutam. Cum ergo constituitur, ut, quod Domino consecratum fuerit, sive homo sive animal, non vendatur nec redimi possit, sed quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino; et omnis consecratio, quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur 3, hoc, inquam, intelligitur, ubi de homine sermo fuerit, de morte civili, nullatenus de morte cruenta. Dupliciter enim potest aliquid Deo consecrari: l.° san­ guinis effusione seu morte cruenta; quo pacto animalia Deo offereban1 2 3 Deut., 6, 17; 7, ii. Dcut., 12, 31. Levit., 27, 28 sqq. ART. III. UTRUM MOYSES SUB REVEL. PENTAT. SCRIPSERIT I73 tur et sacrificabantur; 2.° morte civili ad perpetuum Dei servitium ali­ quid offerendo, et sic poterant homines Deo sacrificari sacrificio symbolico, ut de facto legimus aliquos sacrificatos1. Mors igitur, qua omnia Deo consecrata plectebantur, intelligi debebat pro natura rei, ita ut omnia quodammodo destrui deberent, res nimirum insensibiles per ve­ ram destructionem, animalia per sacrificium, et homines, ut ait Lieber­ mann, «Domino cedebant in perpetuum, ac templi servitio per totam vitam erant mancipati» 12. Ita pariter quod legitur de voto Jephte, filiam suam sacrificantis 3, recte intelligunt plerique S. Scripturae interpretes de morte civili, adeo ut filia Jephte in perpetuum Deo dicata virginitatem voverit atque servaverit. Nonnulli illam revera immolatam fuisse tuentur; quod si concedatur, holocaustum non fuit Deo acceptum nec in lege permissum, vel, ut ait S. Hieronymus 4 «non sacrificium placet, sed animus offerentis». 3. ° Immoralitatis ne vestigium quidem prae se ferebant, sed omnes erant pro gratiis Deo agendis cultuque ei exhibendo ordinatae, pro or­ dine in societate servando accommodatae, et pro praeceptis moralibus determinandis opportunae. Unde nihil illae immundum vel immorale continebant, sed potius omnia moralitatis impedimenta removebant. Ad hunc finem certe ordinatae sunt purificationes et expiationes in lege praescriptae. 4. ° Nihil tandem ridiculum ex multiplicitate legum caeremonialium sequi potuisse eo maxime ostenditur, quod a) ex his quaedam pro sacerdotibus, quaedam pro populo valde numeroso promulgatae sunt; et oportebat eas quodammodo multiplicari, ut omnium necessita­ tibus consuleretur; et b) res etiam minutissimas voluit Deus per eas definire, ut populus sibi dilectus a cunctis aliis gentibus sanctitate et justitia discerneretur, ac omnis erroris tolleretur occasio. Arg. II. Positivum argumentum pro convenientia legum caeremonialium petitur praesertim ex earum fine nobilissimo, qui non alius fuit, quam debitum cultum Deo optimo maximo exhibere eique servitium praestare, populum a periculo in idololatriam labendi eripere seu amo­ vere, ac judaeos a peccatis committendis, quoad fieri posset, coercere. Ad haec ordinatae sunt sacerdotum cum solemni pompa unctio, sacri­ ficiorum oblatio, paschae et aliorum festorum, praesertim sabbati, ce­ lebratio; ad haec circumcisionis caeremoniae; ad haec temporum ac loci, in quibus sacra fieri debebant, designatio; ad haec denique, ut verissi­ me ait Hooke, «multiplices illae leges, quae Deo honorem et reverentiam singularem vindicabant rebusque omnibus sacris, sive personis, sive locis, sive instrumentis, aptae valde erant ad idololatriam eradicandam; hac quippe ratione tremendum majestatis divinae ejusque sanctitatis sen­ 1 Vid. Jansens, Herm. sacra, n. 64. Nonnulli verba legis intelligenda volunt, de internecione hostium, qui bello capiebantur et morte damnari consueverant, vel etiam facinerosorum qui capite plectebantur. 2 Inst. Theol., n. 282. 3 Jud., ii, 30. 4 In Jer., 7, 30-31; ML 24, 763. Cfr. Hummelahuer, Comment, in lib. Jud., 11, 29 sqq. DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVEL. MOSAICA •74 sum rudibus hebraeorum animis injiciebat lex ritualis, et eorum etiam pietatem et obedientiam exercebat»L Quantum leges caeremoniales in hoc influxerint, patet ex historia populi hebraeorum, qui solus inter otnnia mundi depravata systemata veram religionem professus est, verum cultum uni Deo, sicut oportebat, tribuit legesque moralitatis servavit. 192. Thesis IV. Forma regiminis populi israelitici fuit «theocratia», ideoque Deus vere fuit «rex civilis Israel». Arg. I. Adsertum patet ex testimonio S. Scripturae. Moyses enim dixit ad populum: Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias caeremonias illius et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio; et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus pecu­ liaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia praecepta illius; et jaciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem, et nomen, et glo­ riam suam 12. Quam electionem Dei in Regem rite a populo fuisse factam ostendunt omnia illa S. Scripturae testimonia, quibus Deus vocatur Rex Israel. Arg. II. Leges tum civiles tum judiciales, tum militares dedit Deus populo suo. Ergo fuit, ejus Rex. Consequentia patet, quia ad Regem proprie pertinet leges ferre, vel saltem sancire in omni forma politica. Antecedens probatur. a) Leges civiles. Ad leges civiles ferendas et Reipublicae prosperi­ tatem promovendam maxime conferunt imprimis leges ipsae morales et caeremoniales, quae bonos hominum mores custodiunt et pietatem erga Deum fovent. Depravatis enim semel moribus et oblitis erga Deum obligationibus, actum esset de pace ac tranquillitate Reipublicae. Deus ergo, ut sapiens legumlator, leges fundamentales primo tulit de moribus et cultu divino. Deinde, prosperitati quoque temporali hebraeorum consulere volens, alias, easque vere sapientes, de. rebus temporalibus fecit ordinationes. Hinc a) universam terram Chanaan in duodecim partes pro singulis duodecim tribuum familiis divisit, et singulis unam partem distribuit 3. β) Vetuit Israelites, ne agros in perpetuum aliena­ rent, sed ad summum per quinquaginta annos, ad proximum scilicet usque jubilaeum, vendere eos vel quomodocumque alienare permisit 45 6. Anno autem jubilaei recurrente, omnes agri ac possessiones ad primi­ tivos dominos redire debebant, γ) Sabbatum religiose custodiendum praecepit ®. o) Jubilaeum quinquagesimo quoque anno celebrandum mandavit ®. s) Alias denique leges, ut plures omittamus, non semel sa­ pienter tulit de modo, quo animalia tractari deberent7. b) Leges quoque judiciales dedit, a) Judices enim et magistratus in singulis urbibus constituit, ut jus dicerent et sententias ferrent in ci1 2 3 4 5 6 ’ Cursus campi, theol., 2, coi. 824. Deut., 26, 17-19. Num., 33, 54; 34, 13, etc. Levit., 25, 10 sqq. Ex., 20, 10; 23, 12. Levit., 25, 8 sqq. Ex., 23, 4 sqq. ART. IV. UTRUM LEX MOSA1CA ABROGATA FUERIT 175 vium causis x, quorum nemini a justitia deflectere licebat, sed omnes, nullo accepto munere, aeque de omnibus judicare tenebantur 1 2, duobus saltem testibus auditis in singulis casibus, β) Poenae pro criminibus statutae erant leviores vel graviores pro culparum ratione. Ipsa quoque mortis poena servabatur pro gravioribus flagitiis. γ) Poena vero talionis, accepta fortasse ab aliarum gentium codicibus, retenta fuit in Pentateu­ cho, ita ut oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede, etc., is, qui laesionem alicujus membri a quopiam, deliberate operante, passus fuerit, a percussore postulare potuerit 3; quae tamen poena non a pri­ vatis personis sed a publica auctoritate infligenda erat. 0) Furtum erat prohibitum sub poena restitutionis, plerumque in duplo, imo in qua­ druplo, si de ovibus jam occissis aut venditis, et in quintuplo, si de bobus, agebatur. c) Leges denique militares non semel tulit Deus pro populo Israel. Siquidem ordinabatur in Deuteronomio, 20, 10-11, quando et quomodo bellum gerere liceret, et quid post bellum fieri oporteret.—Omnes, ex­ ceptis nonnullis, qui in lege recensentur, anno vigesimo suae aetatis ad bellum pergere debebant. Alia plura de lege militari sunt a Deo statuta, quae non vacat heic exponere. Arg. III. Supremam potestatem civilem non semel exercuit Deus in populum Israel, ut patet ex locis S. Scripturae innumeris. Nam Moy­ sen primo et deinceps Josue constituit in duces populi; judices elegit, ut judaeos regerent; Saulem, Davidem et alios in regiam dignitatem evexit; Prophetas, qui israelitas divina oracula docerent, suscitavit; in­ terdum bellum gerendum constituit, et in ipso bello exercitum non semel direxit, aliaque permulta fecit, quae Regis majestatem et potesta­ tem significabant. ARTICULUS IV UTRUM LEX MOSAICA ABROGATA JAM FUERIT 193. Status quaestionis. Ut sensus tituli recte intelligatur, praeno­ tandum est nos hic agere de abrogatione legis mosaicae, non quoad dogmata et praecepta moralia, quae utpote immutabilia, aeterna sunt et nullatenus abrogationi obnoxia; sed quoad praecepta civilia, judicialia, caeremonialia atque militaria, quae in qualibet constitutione et regimi­ nis forma plerumque mutari solent. Porro hanc legem mosaicam aliquando, adveniente nempe Christo, abrogatum substitutumque iri per novam Messiae legem omnes Veteris Testamenti sacrae paginae testantur, ut vel ipsi judaei facile concedunt. Nam inquit Dominus per Jeremiam: Ecce dies venient... et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum; non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: pactum, quod irritum fecerunt... Sed hoc erit pactum, 1 Deut., 16, 18. 2 Deui.. 16, 19-20. 3 Ex., 21, 23-25. ιγ6 DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVEL. MOSAICA quod feriam cum domo Israel;... dabo legem meant in visceribus eorum, el in corde eorum scribam eam; et ero eis m Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus 1. His verbis certo promittitur, non re­ novatio legis antiquae, ut voluerunt nonnulli protestantes, sed novum foedus novaque lex. Hinc novum cultum Deo in universo mundo exhi­ bendum praenuntiavit Malachias, 1, 10 sqq., gentium ad eum conver­ sionem praedixit David 12, et sacerdotium ad gentes translatum iri pro­ phetavit Isaias dicens 3: adsumam ex eis (ex gentibus) in sacerdotes et levitas. Substitui autem debebat per legem Messiae, cujus conditiones prae­ dicantur his verbis: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus; com­ placuit sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, ‘judicium gentibus proferet... et legem ejus insulae exspectabunt... Et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris 4. Servus Dei hoc loco promissus nequibat esse Cyrus, aut populus israeliticus, aut Prophetarum ordo, aut aliquis ex Prophetis homo singularis, ut insaniunt nonnulli ex rabbinis et protestantibus rationalistis 5, sed Messias a Deo praenuntiatus. Unde in paraphrasi chaldaica, cui certe non parva debetur auctoritas, his verbis ecce servus meus additur Messias. Et Matth., 12, 1-20, adimpletum esse dicitur in Christo, quod Isaias loco citato praenuntiavit. Quae omnia confirmavit David, cum haec verba posuit in ore Christi: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus ®. Confer etiam Psal. 71, in quo conditiones hujus regis, quae nonnisi Christo convenire poterant, late numerantur. Alia de Christo prophetia habetur Jeremiae ubi dicitur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum; et regnabit rex et sapiens erit: et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Do­ minus justus noster '·. Certum est hic Messiam futurum designari, le­ gemque ab eo mutandam fore annuntiari. Supposito ergo, quod lex mosaica aliquando abroganda fuerit, et per novam Messiae legem substituenda, venit hic breviter ostendendum eam jam olim fuisse abrogatam et per legem Christianam substitutam. 194. Error. Judaei Messiam adhuc exspectantes pertinaciter negant legem mosaicam abrogatam fuisse; suum errorem ut quodammodo tueri va­ leant, omnia S. Scripturae loca violenter interpretari coguntur. 31. 31-34· 28. 21. 1-9. 5 Hunc locum violenter interpretati sunt inter alios Gesenius, Der Prophet Jesaia, 3, 63; et Knobel, Der Prophet Jesaia erklart, p. 363 sqq. 3 Ps. 2, 6. ’ Jer., 23, 5 sqq. 1 2 3 4 Jerem., Ps. 21, Is., C>f>, Is., 42, ART. IV. UTRUM LEX MOSAICA ABROGATA FUERIT 195. THESIS. I?? Lex mosaica jam olim abrogata est. Nota. Potest haec propositio pluribus Veteris Testamenti prophetiis, quae proculdubio adimpletae sunt, demonstrari, sed nolumus longam texere argumentorum seriem, ne in animos candidatorum confusionem ingeramus. Ea tantummodo seligemus S. Scripturae loca, quae clariora et faciliora videbuntur. Arg. I. Arguitur primo ex vaticinio Patriarchae Jacob, qui morti jam proximus haec inter alia filio suo Judae dixit: Non auferetur sce­ ptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat, qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium1. a) Hunc locum ad Messiam referri ita certum est, ut, quocumque se vertant adversarii, nunquam valeant contrarium persuadere 1 2. Adeo mentibus judaeorum ex hoc vaticinio ingesserat idea de Christo venturo, ut ipse Simeon hujus exspectationis diserte meminerit in suo cantico 3; judaei quoque ad Joannem Baptistam 4, et Joannes Baptista ad Jesum 56 7 legationes miserunt interrogantes: Tu es, qui venturus es, an alium exspe­ ctamus? Imo et Samaritana ajebat ad Jesum: Scio quia Messias venit ®. Unde, cum Jesus patraret miraculum multiplicationis panum, conten­ tio orta est inter judaeos, quorum nonnulli dicebant: Hic est vere pro­ pheta. Alii: Hic est Christus ~. b) Jam vero vaticinium Jacobaeum jam olim fuisse adimpletum constat certissime ex sequenti argumento. Juxta Jacobum in Juda permansurus erat principatus in fratres suos seu alias tribus, et dux de femore ejus semper adsumendus, quous­ que veniret, qui mittendus erat, id est Messias, spectatio gentium. Atqui principatus Judae in fratres suos jam dudum cessavit, et dux de femore ejus non amplius adsumitur. Ergo Messias, novus legislator venit, lex­ que antiqua Moysis per ipsum abrogata est. Major argumenti duplicem habet partem, nempe, 1) in illis verbis principatum aliquem et potestatem in fratres suos promitti Judae, et 2) per illum, qui mittendus erat, Messiam designari. Haec autem duo patent certissime verba Jacobi recte consideranti. Primum quidem, quia vox schebet, qua utitur textus hebraicus et quam vulgata reddit sceptrum, ex se, absque ulla additione particulae, nunquam significat virgam tribulationis, ut judaei contendunt, sed virgam dominatio­ nis seu auctoritatis, id est sceptrum, quod est supremae potestatis symbolum. Quam interpretationem non solum grammaticae legibus sed textui etiam sacro magis convenire ostendunt verba sequentia: et dux de femore ejus (non auferetur); mechokek, quo utitur textus hebraicus, quomodolibet ver­ tatur,' semper significat vel ducem, ut interpretatur vulgata cum plerisque, vel scribam, ut vult Onkelos, vel legislatorem, ut alii contendunt, et innuit principatum ac ducem non esse auferendum a tribu Juda, donec veniat, qui mittendus est. Gen., 49, 10. Cfr. Hummolauor, Comment, in Gen., c. 49, 10. 3 Lue., 2, 25 sqq. 1 Joan., i, 19 sqq. 6 Afallh., 11, 2 sqq. 6 Joan., 4, 25. 7 Joan., 7, 40-41. 1 2 t2 DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVEL. MOSAICA 178 Secundum etiam patet ex verborum obvia significatione. Nam Schilo sive i) mittendum significet, ut vertit vulgata, sive 2) lilium designet, ut volunt alii, sive 3) qui habet sceptrum denotet, ut intelligunt nonnulli, sive 4) pacificum seu pacis auctorem exprimat, ut non improbabilis fert opinio, solum Messiam antonomastice significat. Quis a) nominetur mittendus, et exspectatio gentium, nisi ille, qui promissus fuerat.ad redemptionem Israel, et quem judaei, ut superius dictum est, exspectabant venturum? Quis bj filii nomen pro tribu Juda melius sibi vindicet, quam Messias, qui se­ cundum omnes prophetias erat ex illa tribu oriundus? Cui c) magis con­ gruant verba qui habet sceptrum, quam Messiae, qui futurus erat Rex Israel, et fassus est postea Pilato se esse Regem? Quis denique d) pacificus et auctor pacis nuncupetur, nisi Messias, qui ab Isaia 1 appellatur princeps pa­ cis? Hinc non mirum si Onkelos hunc locum sic vertat: donec veniat Messias cujus est regnum, el ei obedient populi. Minor argumenti probatione vix indiget. Qui historiam mundi vel ex cortice salutaverit, statim conspiciet judaeos a multis jam saeculis dominatum ac sceptrum amisisse. A multo jam tempore, amisso regno et principatu, aliorum regnorum dominationi subjecti jugum ferunt im­ portabile, imo, ubique terrarum dispersi, exsules vagantur, quin nemo eorum hodie ex qua familia vel tribu sit oriundus scire valeat. Ex quo plane consequitur Messiam jam olim advenisse. Adveniente autem Messia, novo legislatore supremo, necesse erat, ut novae etiam leges, relictis antiquis, pro universo mundo conderentur. Ergo lex mosaica per novam Messiae legem abrogata est. 196. Arg. II. Celebris est locus Danielis, cui oranti archangelus Gabriel apparuit et dixit: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et su­ per urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et im­ pleatur visio et prophetia et ungatur sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Je­ rusalem, usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea muri- in angustia tem­ porum. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit po­ pulus ejus, qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipavit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas et post finem belli statuta desolatio. Confirmavit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdo­ madis dejiciet hostia et sacrificium, et erit in templo abominatio desola­ tionis; et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio 1 2. Argumentum ex hoc vaticinio deductum et rei praesenti ac propo­ sito accommodatum sic accipe. In hoc Danielis vaticinio agitur proculdubio de Messia, cujus ad­ ventus post aliquod temporis spatium annuntiatur. Tempus autem ab angelo praefixum a longo jam tempore elapsum est. Ergo jam olim Messias venit, et per ejus adventum lex mosaica abrogata est. 1 2 Is., 9, 6. Dan., 9, 24-27. ART. IV. UTRUM LEX MOSAICA ABROGATA FUERIT >79 Prob. Major per partes. 1. a pars. In hoc vaticinio agitur de Messia. Est contra rationalistas et rabbinos, quorum plerique, ut facilius se expediant a difficultate, negant authentiam libri Danielisx; alii do­ cent vaticinium Danielis ad duos unctos—Christos—referri, quorum primus—Christus dux—de quo v. 25, fuit Cyrus; et alter—Christus occi­ dendus—juxta Hofmann, Wieseler, etc., Onias III, juxta Evald Seleucus Philopator. Ducem autem venturum, de quo in fine v. 26, dicunt esse diversum a Christo, Antiochum scilicet Epiphanem juxta Marsham, vel Oniam sacerdotem juxta alios. Sed frustra. a) Siquidem, qui venturus promittitur, vocatur Christus ab angelo, et nemo unquam hoc nomine absque ullo additamento in Scripturis insignitus est nisi Messias qui vere dicitur Unctus, utpote regis spiritua­ lis munere functurus. b) Additur eum Christum ducem, id est, unctum principem, appel­ latum iri, ita ut simul dux seu rex esset et sacerdos futurus. Solus autem Messias post Danielis tempora dicitur rex unctus, tum quia hoc tempore oleum non adhibebatur sicut olim ad inungendos reges 12, tum quia nemo fuit simul sacerdos et dux populi hebraeorum. c) Hic vero, 'qui simul est Christus et dux, id est, unctus princeps, occidetur. Quis autem hic fuerit nisi Messias, qui in Monte Calvario occisus est sub Pontio Pilato, designent velim rationalistae et rabbini. 2. “ pars. In praefato vaticinio adventus Messiae post aliquod tem­ poris spatium annuntiatur. Est item contra plures rationalistas et rabbinos, quorum nonnulli ajunt nullum tempus in loco citato pro adventu Messiae determinari, sed in sermone angelico per verbum septuaginta numerum indefinitum significari. Alii concedunt per illas hebdomades tempus aliquod determinatum praefigi, sed ita magnum, ut nemini liceat illud computare, cum inter 7-62-1 hebdomades, quae referuntur, alia tempora intermedia possint admitti; alii demum 70 hebdomades symbolice volunt esse intelligendas, ita ut per hebdomades 7 tempus usque ad Christum, per 62 usque ad Antichristum, et per 1 ad mortem usque Antichristi designetur. Sed haec nugae sunt. Nam 1) angelus Danielem, qui Deum precabatur, ut Jerusalem et templum reaedificare dignaretur, affatus solatusque est, praefigens ei tempus quo Jerusalem esset iterum aedificanda ac Christus venturus. 2) Verba angeli septuaginta hebdomades abbreviatae sunt (definitae juxta hebraicum sermonem) nullatenus possunt de numero indefinito interpretari. 1 Quoquoversum se vertunt rationalistae et increduli, ut vim hujus arguni' nti evertere videantur Plerumque docent librum hunc longo post Danielem tempori scriptum fuisse. Cfr. Danko, Hist, revel, div., § 144. '■* Oleum siquidem sacrum, ad inungendos reges et duces populi olim adhiberi •."litum, in secundo templo non servabatur. Cfr. Ottiger, Theol. fund., p. 576. ι8ο DE VERA RELIGIONE. Q. IX. DE REVEL. MOSAICA 3) Tempus seu terminus a quo et terminus ad quem hebdomadum septuaginta certe adsignantur ab angelo, ab exitu nempe sermonis seu decreti, ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad desolationem et com­ pletam eversionem civitatis ac templi. Certum est autem decretum illud, quodquod tandem fuerit, super quo valde disputant Doctores, jam olim editum fuisse, civitatem quoque et templum denuo fuisse aedificata ac iterum devastata; necnon abominationem desolationis pervenisse. Prob. Minor. Hebdomada numerum septenarium denotat, et semper significat ali­ quod temporis spatium. Possunt autem considerari hebdomades dierum, mensium et annorum, prout septem diebus, mensibus vel annis compo­ sitae supponantur. Judaeis sicut et aliis gentibus1, non hebdomades mensium, sed dierum dumtaxat et annorum innotuerunt, harumque meminit S. Scriptura, quoties diem et annum septimum sabbaticos esse, et ut tales sanctificandos, decernit. Tempus autem ab angelo praefixum per hebdomades dierum computari nequivit, quia spatium 490 dierum nimis breve erat ad civitatis et templi aedificationem ac eversionem; computandum igitur erat per hebdomades annorum, quae quadringen­ tos nonaginta annos efficiebant, sufficiens scilicet temporis spatium, ut omnia exsequi valerent, quae angelus eventura praedixit. Jam vero 490 anni jam dudum elapsi sunt ab edito decreto urbis reaedificandae. Sive enim illud decretum fuerit 1) a Cyro editum, ut aliqui vohmt, sive 2) a Dario Hystaspe, ut nonnullis placet, sive 3) ab Artaxerxis Longimani primo vel secundo suo edicto, ut bene multi tuen­ tur, certum est hebdomades hujus vaticinii jam diu elapsas fuisse. Propterea urbs Hierosolyma, quae, ut historia narrat, denuo aedificata fuerat, diruta est, et templum secundum a fundamentis eversum, necnon sacrificia ibi offerri solita evanuerunt. Messias igitur jam diu advenit, et lex mosaica per ipsum abrogata est. 197. Scholion. Tradita jam doctrina de legis mosaicae abrogatione, operae pretium est breviter innuere, quo praecise tempore cessaverit illa obligare. Communiter dicunt SS. Patres et theologi legem mosaicam primo fuisse vivam seu obligatoriam, deinde mortuam, ac idcirco liberam, tandem mortiferam, et qua talem illicitam. Hinc i) lex vetus non cessavit sed viva permansit, et idcirco judaeos obligare non desiit ad mortem usque Christi. Quod probatur ex ipsa doctri­ na Servatoris, qui diserte declaravit cathedram Moysis adhuc exsistere 1 2. Ergo et lex Moysis simul cum ejus cathedra exstitit. Hoc igitur tempore filii judaeorum, etiam eorum, qui Christi doctrinam acceperant, circumcidi debebant. 2) In morte Christi lex mosaica, spectato saltem fundamento seu vo­ luntate legislatoris, abrogata est, ita ut jam mortua fuerit. Ratio est, quia Christus suum testamentum obfirmavit per mortem in cruce. Porro dicendo novum (testamentum), veteravit prius, ut ait Apostolus3. Unde, redemptione generis humani per mortem Christi in cruce peracta, cessavit finis ac fun­ damentum veteris legis. Ideo Christus in cruce ait: Consummatum est ■*. Et 1 Cfr. M. Varro, De hebdomadibus, lib. i. 2 Matth., 23, 1-3. 3 Hebr., 8, 13. 1 Joan., 19. 30. ART. I, UTRUM EVANGELIA SINT GENUINA l8l referunt non sine mysterio Evangelistae velum templi scissum fuisse in duas partes a summo usque deorsum *. Ut tamen totaliter et actu desineret esse, opus fuit, ut nova lex seu novum testamentum aperiretur, promulgaretur et divulgaretur, unde 3) Divulgata nova lege per orbem, abrogata est omnino lex mosaica. Lex etenim nova, postquam fuit divulgata per praecones evangelicos, in­ cepit obligare. Obligatione autem novae legis incepta, oportebat veterem abrogari. QUAESTIO X DE REVELATIONE CHRISTIANA 198. Revelatio Christiana continetur praesertim in quatuor Evangeliis, et, ut recte res intelligantur, pauca de Evangeliis praemittimus, et deinde paulo longius divinam Christi legationem et divinitatem reli­ gionis christianae exponemus. Ante omnia oportet authentiam Evangeliorum declarare. Porro authentia seu auctoritas Evangeliorum est duplex. Una divina, quatenus Spiritum Sanctum habent auctorem; et sic, cum increduli totam negent revelationem, Evangelia non adsumuntur in Apologetica; altera humana, quatenus sunt documenta historica testium, ut plurimum oculatorum, fide digna, quae narrant originem et propagationem religionis christia­ nae; hoc sensu quaeritur in praesenti, utrum Evangelia sint authentica seu habeant auctoritatem historicam. Ut autem liber aliquis vere dicatur authenticus, requiritur a) ut sit genuinus, id est, ab auctore, cui adscribitur, exaratus; b) ut sit ve­ ridicus, id est, ab auctore veraci compositus; et c) ut integer remaneat. Hinc exsurgunt tres hujus quaestionis articuli, l.us de genuinitate, 2.us de veracitate, et 3.us de integritate Evangeliorum. ARTICULUS I UTRUM EVANGELIA SINT OPERA GENUINA 199. Status quaestionis. Liber aliquis dicitur genuinus seu legiti­ mus, cui opponitur spurius, apocryphus, etc., qui reapse fuit aetate qua fertur et ab auctore, cui adscribitur, exaratus. Hinc partim dicitur ge­ nuinus et partim apocryphus liber, cujus aetas cognoscitur, quamquam auctore ignoto fuerit scriptus. Xemo non videt, quantae sit utilitatis pro authentia Evangeliorum vindicanda eorum genuinitatem comprobatam habere. Refert universalis antiqua traditio quatuor Evangelia, quae vitam Jesu Christi et gesta plurima narrant apostolorum, fuisse a SS. Matthaeo, Marco, Luca et Joanne conscripta, quorum primus et ultimus discipuli Christi, secun­ dus et tertius socius discipulusque Petri et Pauli respective fuere 12. 1 Matth., 27, 51. 2 C.fr S. Hieronymus, De viris illustribus, cc. 1-9; ML 23, 638 sqq. Alios quoque novimus libros, qui nomine Evangeliorum divulgati sunt, sed Ecclesia Romana nunquam eos in canone retulit. i82 DE VERA RELIGIONE . Q. X. DE REVELATIONE CHRISTIANA Quaerendum itaque est, utrum haec Evangelia fuerint revera ab ipsis auctoribus, quibus adscribuntur, et consequenter eo tempore, quo ipsi vixerunt, conscripta. 200. Errores, i) Primum errorem tenuit Gottlob Paulus, professor theol. heidelbergensis, naturalista (1761-1851), qui 1 fatetur quidem Evan­ gelia, saltem synoptica, (Matthaei, Marci et Lucae, quae similes inter se continent narrationes), genuina esse, sed omnia, quae in eis referuntur, na­ turaliter accidisse contendit. Hinc admittit relatum Evangelistarum, sed judicium de factorum supernaturalitate, sicut et omnia miracula, rejicit. 2) Secundus error est rnythicismus David Frid. Strauss (1808-1874), rationalistae, qui 12 arbitratus est quatuor Evangelia conscripta fuisse saecu­ lo ii ab auctoribus ignotis ex his, quae didicerant traditione orali. Juxta ipsum exstitit Christus, homo purus, cujus gesta, vitam et miracula prae­ dicaverunt apostoli, quemque Messiam esse dixerunt in lege promissum et a judaeis jam diu exspectatum. Tunc bona fide excogitata sunt et Christo tributa figmenta mythica ac theogoniae, quae ex Lege Veteri Messiae adseribebantur. Quae cum ita se haberent, nonnulli scriptores saeculi n bona fide, ut primo dixit Strauss, conscii vero fraude, ut postea adseruit, finxe­ runt Christum mythicum et idealem juxta vaticinia, quae dicebantur messianica, ejusque vitam et miracula mythica retulerunt in libris, quos Evan­ gelia Jesu nuncuparunt. Huic theoriae consentit Renan 3 quoad figmenta mythica, etc., sed ad aetatem quod attinet, censet saeculo 1 et ab ipsis Evangelistis exarata fuisse Evangelia. 3) Tertius error excogitatus fuit a Frid. Christ. Baur, professore tubingensi et magistro Strauss, (1792-1860), protestante, qui alia via tentavit ori­ ginem Evangeliorum explicare. Jesus Christus nullam instituit religionem, juxta Baur, sed solummodo de moribus hebraeorum reformandis egit. Mor­ tuo Christo, diversae tendentiae et factiones inter apostolos, praecipue inter Petrum et Paulum, obortae sunt 45, quorum primus doctrinam ac praedica­ tionem Christi ad solos Judaeos, secundus vero ad omnes gentes spectare docebant. Hinc quaedam Pauli epistolae, quae Petrinismum seu particularismum, et Apocalypsis, qui Paulinismum seu universalismum impugnant, genuinae sunt.» At Evangelia quae vel in favorem Petrinismi (Matthaei), vel in favorem Paulinismi (Lucae), vel pro obtinenda conciliatione (Marci et Joannis) scripta videntur, apocrypha sunt. Hanc teoriam amplexa est schola protestantium Tubingensis. 4) Quartum errorem defendunt communiter hodierni celebriores rationalistae, nescientes quo se vertant. Censent ii quatuor Evangelia saltem quoad substantiam ab illis auctoribus, quibus tribuuntur, scripta fuisse ex alio primitivo Evangelio vel aliis documentis primitivis, ab incerto auctore conscriptis B. Illud autem primitivum Evangelium, vel documenta, si plura sint admittenda, quae altum silentium tenebant de Christi divinitate ac miraculis, adulterata fuerunt ab Evangelistis, quaedam mutando, alia ad­ jungendo. Ita Eichhorn (1752-1827), quem sequuti sunt Marsh, episcopus anglicanus, Gratz, De Vette, Ewald, Holzmann, Sabatier, J. Bovon, et alii bene multi. Hi tamen omnes, ubi inquirunt, an unum vel plura fuerint primitiva documenta, quo idiomate conscripta, quae illorum versiones factae, quibus eorum versionibus singuli Evangelistae usi fuerint, an omnes Evangelistae documenta primitiva adhibuerint, vel e contra unus tantum, ex quo alii 1 2 3 Exetisches Handbuch, 2. Leben Jesu, § 13. Tie de Jésus, Introd.; Les Apôtres, Introd. 4 Hunc errorem confirmare conantur ex his quae refert S. Paulus, Galat., 2, 11 sqq. 5 Cfr. Ronan, Tie de Jésus, Introd. ART. 1. UTRUM EVANGELIA SINT GENUINA 183 sua Evangelia deprompserint, unde provenerint analogiae et discrepantiae synopticorum, etc., etc., in tot abeunt sententias, quot sunt capita. Nonnullis placet illud documentum fuisse unicum ( Ur-evangelium), aramaice scriptum (Eichhorn et alii); alii plura requirunt, diversis linguis exa­ rata (quatuor fuisse adserit Ewald): alii plura vel pauciora juxta cujusque placitum. Illud fuisse graece translatum et ex eo evangelia synoptica de­ prompta vult Marsh, a quo dissentiunt alii dicentes solum Evangelium Marci (vel Lucae juxta quosdam) fuisse a versione graeca haustum, Evan­ gelium vero Matthaei ex aramaico derivatum (Gratz). Non defuerunt qui dicerent unum tantummodo Evangelistam documento primitivo usum fuisse, et ex eo alia deprompta esse. Analogias autem et discrepantias librorum synopticorum mutuae, ut ajunt, dependentiae nonnulli tribuunt, ita ut Marcus Evangelio Matthaei, et Lucas utroque usi fuerint *. Alii ex hoc volunt synopsim Evangeliorum pro­ venisse, quod tres primi Evangelistae communibus usi fuerint documentis. Plerique tandem arbitrantur synopticorum affinitatem et discrepantias ex eo derivatas esse, quod apostoli non scripto sed oretenus Evangelium prae­ dicarunt; eadem saepe repetendo, plura, nonnullis tamen variationibus in­ terpositis, selegerunt ac didicerunt, quae neophytis traderent. Discrepantiae tamen facile, ut patet, eorum narrationibus oralibus admixtae sunt. Hinc Evangelistae, qui non solum apostolorum explicationibus intererant, sed vitam quoque familiarem cum ipsis egerant, facile potuerunt plures analo­ gias nonnullasque discrepantias suis Evangeliis inserere 12. Haec ultima explicatio sicut et hypothesis, quae admittit Evangelistas documentis primitivis usos fuisse in Evangeliis conscribendis, non paucis catholicis arridet, admittendo tamen, ut par est, omnia sub inspiratione composita fuisse. 5) Quintus denique error est modernistarum, qui, theorias rationalista­ rum plerumque sequuti, inter alia docuerunt a) parabolas evangelicas ab ipsismet evangelistis et Christianis secundae tertiaeque generationis esse di­ gestas 3 b) Evangelia, quousque canon constitueretur, continuis additioni­ bus et correctionibus fuisse aucta 4, c) quartum Evangelium non a S. Joan­ ne Apostolo, sed ab auctore incerto, eximio vitae christianae teste, fuisse scriptum s. 201. Thesis. Quatuor Evangelia sunt opera vere genuina, id est, ab auctoribus, quorum nomina gerunt, aetate apostolica scripta. Nota. Perplura antiquitatis documenta, Patres Ecclesiae priorum saeculorum, ipsi haeretici ac pagani, libri quoque apocryphi diserte testantur quatuor Evangelia ab ipsis auctoribus Matthaeo, Marco, Luca 1 Cfr. Vigoureux, Manual Biblico, t. 3, n. 76 sqq. (ed. 1913). 2 Cfr. Comely, Introd. in V. T. lib. sacr., vol. 3, n. 51, p. 184. 3 Cfr. Decr. Lamentabili sane exitu, S. R. et U. Inquisitionis (S. Officii) sub die 3-4 Julii 1907, prop. 13; Denz-Bannw., 2013. 4 Cfr. Decr. Lamentabili, prop. 15; Denz-Bannw., 2015. 6 Schola rationalista germanica fere communiter (Vid. Harnack, Die Chronol. der altchristlichen Litteratur bis Eusebius, vol. 1, et Wesen des Christentums, conf. 2, cui subscribunt modernistae Schell, Loisy, Murri, Tyrrel, etc.) tenet quar­ tum Evangelium non esse opus genuinum S. Joannis Apostoli. Ab hoc errore non satis recedere videntur qui docent revelationem, objectum fidei catholicae, non fuisse cum apostolis completam, et quartum Evangelium non a S. Joanne Apostolo, sed post ejusdem mortem, incerto auctore, sub inspiratione Spiritus Sancti fuisse compositum. Cfr. Decr. Lamentabili sane exitu, prop. 18-21; DenzBannw., 2018-2021.—Scholae germanicae et modernistis contradicit Sanday (An examination of Harnack's AVhat is Christianity») cum schola anglicana dicens epi­ stolas S. Pauli et doctrinas Ecclesiae primitivae intelligi non posse, nisi admittan­ tur authenticitas et voracitas Evangelii S. Joannis. 184 DE VERA RELIGIONE. Q. X. DE REVELATIONE CHRISTIANA et Joanne esse conscripta. Unde in probationem theseos totidem adsumentur argumenta, quot sunt hic relata testimoniorum genera. Arg. I. Ex antiquis documentis. Universalis omnium populorum consensus in admittenda Evangeliorum genuinitate constat ex docu­ mentis authenticis totius antiquitatis. Nam 1) versiones cunctae tum occidentales tum orientales Evangeliorum, in primis Ecclesiae saeculis factae, continent ea cum expressione auctorum, quibus tribuuntur, sicut olim legebantur populo Christiano, quin unquam ulli occurreret illa apo­ crypha esse. 2) In canone librorum sacrorum a Patribus olim confecto et a Conciliis provincialibus et oecumenicis confirmato veniunt quatuor Evangelia sub iisdem auctoribus. Celebre ac magni ponderis est hac in re fragmentum, quod invenit Muratori in Bibliotheca Ambrosiana Milanensi a. 1740. Habetur in eo pars canonis seu catalogi scripturarum, quem confecerat Ecclesia Ro­ mana circa annum 170, et relate ad Evangelia sic loquitur: «Tertium Evangelii librum secundum Lucam. Iste medicus post ascensum Domi­ ni, quum eum Paulus quasi ut juris studiosum secum assumpsisset, nomine suo ex opinione ejus concripsit. Dominum tamen nec ipse vidit in came, et ideo prout assequi potuit. Ita et a nativitate Joannis incipit dicere.—Quarti Evangeliorum Joannes ex discipulis. Cohortantibus con­ discipulis et episcopis suis dixit: Conjejunate mihi hodie in triduum, et quid cuique fuerit revelatum alterutrum nobis enarremus. Eadem nocte revelatum Andreae ex Apostolis, ut recognoscentibus cunctis Joannes suo nomine describeret» L Hinc concilia ajricanum (393-397), romanum (405), jlorentinum (1441), et tridentinum (1546) fidelium consensum suis decretis confirmavere. Origenes expresse docet hanc doctrinam ex traditione se accepisse. «Ex traditione, ait, accepi de quatuor Evangeliis, quae sola in universa Dei Ecclesia, quae sub caelo est, citra controversiam admittuntur; -primum scilicet Evangelium scriptum esse a Matthaeo, prius quidem publicano, postea vero apostolo Jesu Christi, qui illud hebraico sermone conscri­ ptum Judaeis ad fidem conversis publicavit. Secundum fuisse accepimus Evangelium Marci, qui, prout Petrus ipsi exposuerat, in litteris retu­ lit... Tertium Evangelium Lucae, quod a Paulo commendatur, in gra­ tiam gentilium conscriptum. Postremum vero Evangelium Joannis» 1 2. Eusebius, accuratissimus rerum ecclesiasticarum historiographus, elen­ chum librorum N. T. descripsit dicens: «Primo igitur collocanda est sacra Evangeliorum quadriga (ea dixerat cap. 24 fuisse a Matthaeo, Marco, Luca et Joanne conscripta), quam deinde consequuntur Actus Apostolorum. Post hos numerandae sunt Pauli epistolae (quatuordecim fuisse ait cap. 3). Inde prior illa Joannis, ac similiter Petri epistola suscipienda est. Postremo adjungenda est, si ita videbitur, Joannis re­ velatio; de qua quid veteres senserint, suo loco exponemus. Et haec quidem communi omnium consensu recepta sunt» 3. Hic porro communis omnium fidelium consensus ad nostra usque 1 2 3 Vide Cornely, Introd. in I'. T. libros sacros, Hom. in Matth., t. 1; MG 13, 829. Hist. Eccl., lib. 3, c. 25; MG 20, 268. vol. 3, n. 63. ART. I. UTRUM EVANGELIA SINT GENUINA ISS tempora absque ulla interruptione certe pervenit et argumentum con­ stituit, ut ajunt, praescriptionis, quo possumus rationalistas perstrin­ gere cum cl. Brugère, p. 172 qui ait: «Ita apud Jurisperitos vocatur quaedam argumentandi ratio, quae e jacto possessionis concluditur ad jus, eo quod usurpatio fuisset ordinarie improbabilis aut etiam moraliter impossibilis. Eodem porro argumentandi modo critici utuntur ad authenticitatem probandam: hic autem non sufficit suppositionis improbabilitas, sed requiritur vera impossibilitas moralis». Quis enim audeat viginti saeculorum traditionem rejicere eo quod gesta, quae narrant Evangelia, et divinitas Jesu Christi, quam tuentur, nequeant cum pla­ citis rationalistarum componi? 202. Arg. II. Ex Patribus Ecclesiae priorum saeculorum. Intermi­ nabilis certo forem, si omnia vellem SS. Patrum, quae ad rem faciunt, afferre testimonia. Quaedam seligenda sunt clariora. Clemens Romanus, Petri discipulus et Pontifex Maximus, vel ejus nomine Ecclesia Romana, a. circiter 96, unam et alteram scripsit episto­ lam ad Corinthios, tum ut eorum dissensiones componeret, tum etiam, ut eos post persecutionem Domitiani in fide confirmaret. In his autem epistolis diserte citat, non quidem ad litteram sed quoad sensum, prout ferebat illius temporis consuetudo, loca Evangeliorum synopticorum, dum Epist. 1, c. 13 iisdemet fere verbis Matth. 7, .1-2, et Lucae 6, 36-38 hortatur fideles, ut cum omnibus sint misericordes; et cap. 46 reprobat peccatum Judae ac scandali juxta doctrinam Matthaei 26, 24 (Marci 14, 21—Lucae 22, 22; Lucae 17, 2; Matth. 18, 6—Marci 9, 2). Item dua­ bus de Virginitate scriptis epistolis meminit Lucae. Opusculum, cui nomen Doctrina duodecim Apostolorum, anno 1883 editum, et probabilius, ut ipse rationalista A. Harnack fatetur1, sub finem saeculi I compositum, cap. 1 explicite refert verba Matthaei 5, 39, 41, 44, 48; et c. 16 citat verba Lucae 12, 35. Ignatius Martyr (f 107, juxta alios 114) saepissime laudat Evange­ lia Matthaei, Lucae et Joannis, imo provocat Philadelphios et Smvrnenses ad canonem N. T., quem dividit in Evangelium et Apostolos. Epistola, quae, nescimus qua de causa, S. Barnabae tribuitur, scripta circa annum 120 aut 130, magni profecto est ponderis ob suam an­ tiquitatem: porro c. 4, 14 refert illa verba Matth. 22, 14: Multi sunt vocati, pauci vero electi, et c. 5, 9, alia ipsius Matth. 9, 13, non veni vocare justos sed peccatores. Papias, Episcopus Hierapolitanus, et, ut refert ejus discipulus S. Ire­ naeus, auditor S. Joannis et S. Polycarpi amicus, scriptis circa annum 125 quinque libris De Interpretatione oraculorum dominicorum apud Eusebium, testimonium reliquit non exigui ponderis de Evangeliis Marci et Matthaei dicens: «Marcum. Petri interpretem, quaecumque memoriae mandaverat, diligenter perscripsisse; non tamen ordine pertexuisse, quae a Domino aut dicta aut gesta fuerant. ...Sed cum Petro, ut dixi, postea versatus est, qui pro audientium utilitate, non vero ut sermo­ num Domini historiam contexeret, Evangelium praedicabat». Et de Cfr. Bardonhewor. Patrologia, epocha i.“, § 6. DE VERA RELIGIONE. Q. N. DE REVELATIONE CHRISTIANA 186 Matthaeo dicit: «Matthaeus quidem hebraico sermone divina scripsit oracula; interpretatus est autem unusquisque illa, prout potuit» L Si quis autem ex silentio Papiae circa Lucam et Joannem contra horum Evangelia insurgere velit, meminerit 1) scopum Papiae in prae­ fato loco non fuisse omnia quae de Evangeliis sciret litteris mandare, sed Marci dumtaxat et Matthaei originem describere, et 2) non nisi perpauca nunc exstare Papiae fragmenta, quae apud Eusebium servata sunt. S. Polycarpus item (f 156), S. Ignatii et Papiae sodalis, Episcopus Smymensis et magnae sanctitatis vir, multoties citat Evangelia secun­ dum Matthaeum, Marcum et Lucam. Hermas (γ a. 140-155) denique, de quo Apostolus ad Rom. 16, 14, in suo opere Pastor plura ex quatuor Evangeliis deprompsit 12. Clariora adhuc sunt SS. Patrum qui saeculo n floruerunt testimonia. S. Justinus, circa annum 130 in Christianismum conversus, celebrem Apologiam direxit ad Antoninum Imperatorem aliaque praeclara scri­ psit opera, in quibus saepe textus ex Evangeliis excerptos retulit 34, Evangelia adserens scripta esse ab apostolis et discipulis Domini ·, legique solita in conventibus Christianorum 5* . Similia habet Tatianus, S. Justini discipulus (f c. 165), in suo opere Diaiessaron ®. S. Irenaeus, Episcopus Lugdunensis (γ c. 163) et S. Polycarpo valde carus, qui Ecclesiae tum orientalis tum occidentalis traditiones praesens anno circiter 170 perscrutatus est, explicite ait: «Matthaeus in hebraeis ipsorum lingua scripturam edidit Evangelii, quum Petrus et Paulus Romae evangelizarent et fundarent Ecclesiam. Post vero horum exces­ sum Marcus, discipulus et interpres Petri, et ipse, quae a Petro annun­ tiata erant, per scripta nobis tradidit. Et Lucas autem, sectator Pauli, quod ab illo praedicabatur, Evangelium in libro condidit. Postea et Joannes, discipulus Domini, qui et supra pectus Domini recumbebat, et ipse edidit Evangelium Ephesi Asiae commorans» 7. Deinde rationem reddidit, cur fuerint quatuor Evangelia. Confer denique, si vis, Tertullianum, qui ait: «Nobis fidem ex apo­ stolis Joannes et Matthaeus insinuant: ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant» 8, et Origenem, qui haéc habet: «Quatuor tantum Evange­ lia sunt probata, e quibus sub persona Domini et Salvatoris nostri pro­ ferenda sunt dogmata» 9. 203. Arg. III. Ex haereticis. Domesticorum argumentis aggregan­ da sunt exterorum testimonia, quae profecto plenissime demonstrant quatuor Evangelia genuina esse. Hist. Eccl., lib. 3, c. 39; MG 20, 296. 2 Vid. apud MG 2, 892 sqq. 3 Cfr. Apol., i, 33, 35, 51; MG 6, 381 et 384, et Dial, cum Tryph., 100, 103; MG 6, 709. 4 Dial, cum Tryph., n. 103: MG 6, 717. 8 Apol., i, 66-67: MG 6, 429. 8 Hic postea in haeresim lapsus est. 7 Contra haer., lib. 3. C. I; MG 7. 844 9 Adv. Marcion., lib. 4, c. 2; ML 2. 392. • In Luc., hom. 1: MG 13, 1803. 1 ART. I UTRUM EVANGELIA SINT GENUINA >87 Haeretici namque priorum saeculorum, qui ad suos errores confir­ mandos ad sancta Evangelia provocabant, genuinitatem Evangeliorum certe supposuerunt et acceptarunt. «Tanta est autem, inquit S. Irenaeus, circa Evangelia haec firmitas, ut et ipsi haeretici testimonium reddant eis, et ex ipsis egrediens unusquisque eorum conetur suam confirmare doctrinam» L Hinc Simon Magus, qui tempore apostolorum vixit 12, Menander ejus discipulus, qui anno circiter 74 floruit, Saturninus, qui eis proxime suc­ cessit. et alii bene multi ad Evangelia non semel provocarunt, ut suos disseminarent errores. Ebionitae solum admittebant Evangelium secundum Matthaeum, Marcion solo Luca utebatur vel potius abutebatur «ausus... circumci­ dere Scripturas» 3. Gnostici quatuor admittebant Evangelia. Hinc Basilides non solum Evangeliis usus est, verum etiam viginti libros circa ipsa scripsit, ut affirmat Eusebius 4, et Valentinus juxta Irenaeum5*plenissime usus est Evangelio Joannis, ex cujus primo capite aeonum doctrinam educere conatus est. Heracleon tandem, Gnosticorum celeberrimus, Evangelium Joannis commentariis auxit. 204. Arg. IV. Ex paganis. Gentiles priorum saeculorum, «assueti, ut ait Lactantius, dulcibus ac politis sive orationibus sive carminibus, divi­ narum litterarum simplicem communcmque sermonem pro sordido» asper­ nabantur B. Eorum tamen nonnulli libros Novi Testamenti omni sollicitu­ dine evolvendos curarunt, dum alii contra Evangelia insurrexerunt. Men­ tione digni sunt Celsus, Porphyrius, Julianus, etc., qui doctrinam quidem Evangeliorum respuerunt, sed eorum genuinitatem palam professi sunt. Celsus circa annum 178 librum contra Christianos edidit, cujus fra­ gmenta apud Origenem servantur 7. Adserit in eo 8*omnes Christianorum doctrinas esse sibi bene notas, eorumque libros refutare velle ®. Exposi­ ta dein truncate, uti solent haeretici, Evangeliorum doctrina, ait «disci­ pulos haec de Jesu scripsisse, ut, quae contra illum erant, excusarent» 1011 . Ac tandem affirmat multos haereticos «a magna ecclesia» descivisse, et, discessum suum defendere volentes, Evangelia corrupisse. Porphyrius item saeculo in quatuor Evangelia, Actus Apostolorum et alios N. T. libros aggressus est refutare, si fides est S. Joanni Chrysostomo, qui ait: «Sufficiunt autem, et qui contra nos disputarunt ad testi­ monium antiquitatis librorum nostrorum ferendum, nempe Celsus et Bataneotes (Porphyrius) qui post illum fuit; non enim contradicebant iis. quae post illos edita fuerant» u. 1 2 3 4 6 » ’ 8 “ 10 11 Contra haer., lib. 3. c. 11, n. 7; MG 7, 884 Cfr. Act. A post., 8. 13. Cfr. S, Irenaeus, Contra haer., lib. 3, c. 11, n. 7; MG 7, 884. Hist. Eccl., lib. 4, c. 7; MG 20, 317. Contra haer., lib. 3, c. ix, n. 7; MG 7, 884. fnst., lib. 6, c. 21; ML 6, 713. Cfr. Inst., lib. 5. c. 1; MI. 6, 550. Conti. Celsum, MG 11, 642 sqq. Orig., Contr. Celsum, 1, 12; MG 11, 677. Ibid., lib. 2, 74; MG 11, 909. Origones, Conti. Celsum, lib. 2, n. 16; MG 11, 825. Hom. 6 in l al Cor., n. 3; MG 61, 52. 188 DE VERA RELIGIONE, g. X. DE REVELATIONE CHRISTIANA Julianus demum, apostata, quatuor Evangeliorumn omina palam expressit, et licet doctrinam blasphemus haeretice negaverit, genuinitatem tamen librorum affirmavit dicens: «Jesuin quippe illum neque Paulus Deum dicere ausus est, neque Matthaeus, neque Lucas, neque Marcus, sed bonus ille Joannes... primum id prodere ausus est» 1. 205. Arg. V. Ex libris apocryphis. Liber apocryphus, qui primi­ tus idem sonabat ac absconditus, secretus, etc., diversimode accipitur. 1) In quantum opponitur canonico; et hoc sensu, libri qui a quibusdam dicebantur a Spiritu Sancto inspirati, sed non sunt in canone relati, nuncupantur apocrvphi, sicut epistola Bamabae, Pastor Hermae, etc. 2) In quantum non est genuinus sed spurius, id est, non fuit ab illo auctore, cui tribuitur, scriptus. Hujus generis fuerunt satis multi ut Evangelia Pseudo-Matthaei, secundum Aegyptios, Hebraeos, secundum duodecim Apostolos, secundum Petrum, Thomam, Matthiam, Nicodemum, Acta Andreae, Philippi et Thomae, Periodi Pauli et Theclae; epistolae Pauli ad Laodicenses et ad Senecam, et alii plures, quorum nonnulli ab haereticis, alii a fidelibus bona fide, scripti sunt 1 2. Hi libri, quorum studio magnopere incumbendum est hodiernis tem­ poribus, imitationes censentur nostrorum Evangeliorum, quorum non exiguam partem continent in fragmentis, et demonstrant certissimam originem apostolicam librorum sacrorum N. T. praesertim Evangeliorum. Ex his argumentis concludere licet quatuor Evangelia ab ipsis aucto­ ribus, quorum nomina gerunt, scripta fuisse saeculo i aerae Christianae. .Matthaeus creditur scripsisse circa annum 40, Marcus ab anno 40 ad 50, Lucas inter annos 60 et 70,. ac Joannes demum circa annum 100. Id unum certe tenendum putamus, scilicet, ante annum 150 quatuor Evan­ gelia ut genuina communiter accepta fuisse in Ecclesia. Scholion. Qui singulorum Evangeliorum genuinitatem probatam, aut objectiones contra datam doctrinam solutas, aliaque id genus plura velit habere, adeat scripturistas, et ex theologis Lahousse 3, Pesch4 aliosque. Heic meminisse sufficiat Decreti Pii Papae X Lamentabili sane exitu, quo damnata est sequens prop. 18: Joannes sibi vindicat quidem rationem testis de Christo; re tamen vera non est nisi eximius testis vitae Christianae, seu vitae Christi in Ecclesia, exeunte primo saeculo 5. 1 Apud S. Cyrillum Alex., Contr. Julianum, lib. 10; MG 76, 1004. 2 Cfr. Comely, Jntrod., 1, 213: Dictionnaire des Apocryphes (Paris, 1856), pré­ face; Vigoureux, Diction, de la Bible, v. Apocryphe, etc. 3 De vera religione, disp. 4, c. 2,.a. 1. 4 Inst. Propaed., p. 1, sect. 1, a. 1. * Quia contra genuinitatem quarti Evangelii insurgunt fere undique rationa­ listae, et eorum argumenta, ex rationibus extrinsecis quandoque, ex internis ipsius textus evangelici plerumque, petita, temere approbare visi sunt nonnulli catholici, placet heic resolutionem Commissionis biblicae hac de re integre subjicere. Ex Acta 5. Sedis, vol. 40. p. 383. Propositis sequentibus dubiis respondit prout sequitur: Dubium I. Utrum ex constanti, universali ac solemni Ecclesiae traditione jam a saeculo II decurrente, prout maxime eruitur: a) ex SS. Patrum, scriptorum ecclesiasticorum, jmo etiam haereticorum testimoniis et allusionibus, quae, cum ab apostolorum discipulis vel primis successoribus derivasse oportuerit, necessario nexu cum ipsa libri origine cohaerent: b) ex recepto semper et ubique nomine auctoris quarti Evangelii in canone et catalogis sacrorum librorum; c) ex eorumdem libro- ART. Π. UTRUM EVANGELISTAE FUERINT VERACES 189 ARTICULUS II UTRUM EVANGELISTAE VERACES FUERINT IN EVANGELIIS CONSCRIBENDIS ATQUE IDEO FIDE DIGNI CENSEANTUR 206. Status quaestionis. Veracitas alicujus libri in eo consistit, quod narratio factis respondeat. Ad hanc autem conformitatem requiritur omnino quod auctor 1) scientia calluerit sufficienti; factum scilicet quod narrat bene noverit, et 2) fidelitatem servaverit in scribendo, id est, sincerus fuerit in rebus exponendis. Unam vel alteram ex his conditionibus plures Evangelistis negave­ runt, ac veracitatem Evangeliorum rejecerunt. 207. Errores. 1) Christianus llaur, de quo supra n. 200, adserens evangclistas defendisse factiones Petrinismi et Paulinismi, negavit eis vera­ citatem *1. rum vetustissimis manuscriptis codicibus et in varia idiomata versionibus; d) ex publico usu liturgico inde ab Ecclesiae primordiis toto orbe obtinente; praescin­ dendo ab argumento theologico, tam solido argumento historico demonstretur Joannem apostolum et non alium quarti Evangelii auctorem esse agnoscendum, ut rationes a criticis in oppositum adductae hanc traditionem nullatenus infirment? Resp.—A ffirmative. Dubium II. Utrum etiam rationes internae, quae eruuntur ex textu quarti Evangelii sejunctim considerato, ex scribentis testimonio et Evangelii ipsius cum I epistola Joannis apostoli manifesta cognatione, censendae sint confirmare tradi­ tionem, quae eidem apostolo quartum Evangelium indubitanter attribuit?—Et utrum difficultates quae ex collatione ipsius Evangelii cum aliis tribus desumun­ tur, habita prae oculis diversitate temporis, scopi et auditorum pro quibus vel contra quos auctor scripsit solvi rationabiliter possint, prout SS. Patres et exegctae catholici passim praestiterunt? Resp.—Affirmative ad utramque partem. Dubium III. Utrum, non obstante praxi, quae a primis temporibus in uni­ versa Ecclesia constantissime viguit, arguendi ex quarto Evangelio tanquam ex documento proprie historico, considerata nihilominus indole peculiari ejusdem Evangelii et intentione auctoris manifesta illustrandi et vindicandi Christi divini­ tatem ex ipsis factis et sermonibus Domini, dici possit facta narrata in quarto Evangelio esse totaliter vel ex parte conficta ad hoc, ut sint allegoriae vel symbola doctrinalia, sermones vero Domini non proprie et vere esse ipsius Domini sermo­ nes, sed compositiones theologicas scriptoris, licet in ore Domini positas? Resp.—Negative. Die autem 29 Maji 1907, in audientia ambobus Binis, consultoribus ab actis benigne concessa, Sanctissimus praedicta responsa rata habuit ac publici juris fieri mandavit. Eulcranus Vigouroux, P. S. S. Laurentius Janssens, O. S. B. Consultores ab Actis. , Eximia opera apologetica, quibus non solum genuinitas Evangelii Joannis sed etiam divinitas D. N. Jesu Christi strenue vindicatur, his diebus in lucem pro­ dierunt. Consulat ea, si velit, lector. Vide articulos A. Orejôn, apud Espaila y Ame­ rica, i.“, Dec. 1906. et L. Murillo, apud Razôn y Fe, 1907, vol. 17, p. 141 sqq., et 413 sqq. 1 Cfr Vigoureux, /..< v livres suints et la critique rationaliste, t. 2, liv. 4, ch. 7. IÇO DE VERA RELIGIONE. Q. X. DE REVELATIONE CHRISTIANA 2) Strauss negavit, ut superius vidimus, realitatem factorum, quae narrantur in Evangeliis. Primo quidem dixit Evangelistas bona fide figmen­ ta illa mythica descripsisse, sicut hodie novellae scribuntur, applicando homini Jesu proprietates, quae juxta libros Veteris Testamenti dicebantur Messiae convenire; sed deinde consilium mutavit, et, scriptis aliis operibus, adseruit Evangelistas id mala fide fecisse, et populum fraude et fictione voluntaria decepisse. Hinc sinceritatem denegavit sacris scriptoribus *. 3) Alii id explicant evolutione seu adulteratione dicentes post mortem Christi ortam fuisse fidem Christianam cum legendis atque fabulis super historiam Christi. Evangelistae autem colligentes vaticinia V. T. de Messia ejusque regno, ponderantes narrationes miraculorum operumque Christi, quae circumferebantur, ac enthusiasmo ducti, vitam Christi deformarunt bona fide, atque divinitatem ipsi tribuerunt. Ita Jülicher, Harnack, Loisy, Pfleiderer et alii1 23. Huic theoriae accedere videtur Renan, cum gratis adserit singulos fide­ les in exemplari Evangeliorum, quod apud se retinebant, in margine adnotare consuevisse, quae in ore omnium circumferebantur de dictis et factis Jesu, et ex his exemplaribus confecta tandem fuisse hodierna Evangelia s. 4) Alii denique ampliatione volunt Evangelia composita fuisse.—Cum enim impossibile esset discipulis ea ad litteram transcribere, quae audierant a Domino, explanaverunt singuli ac interpretati sunt sermones Christi juxta placitum cujusque. Hinc discrepantiam inter synopticos et quartum Evan­ gelium ex eo oriri dicunt quod synoptici minus quam S. Joannes a littera sermonum Domini recesserint. Ita Renan4. 208. Thesis. Evangelistae scientia ac sinceritate pollebant quam maxima in libris scribendis, atque ideo non fuerunt decepti nec deceptores. Prob. l.a pars. Evangelistae pollebant scientia, ne deci­ perentur. Arg. Evangelistae 1) fuerunt testes omni exceptione majores, 2) fa­ cta narraverunt cognitu facilia, 3) eadem saepe fuerunt ab omnibus repetita, et 4) ita plura retulerunt facta miraculosa, ut completa hallu­ cinatio fuerit impossibilis. Ergo sufficienti pollebant scientia, ut nulla­ tenus deciperentur. Prob. Ant. 1) Fuerunt testes omni exceptione majores, oculati nimirum vel auriti. Matthaeus et Joannes, utpote discipuli Domini, in ipsa Jesu Christi schola educati sunt, et facta plerumque narrant, quae praesentes vide­ runt. Hinc Joannes ait: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae; et vita manifestata est, et vidimus et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeter­ nam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis: quod vidimus et audivimus annuntiamus vobis 5. Et in fine sui Evangelii 6 testatur plura sibi de 1 Das Leben Jesu, Introd , § 13. 2 Jülicher, Einleit in d. N. Test., 1894; Harnack, Wesen des Christentunis, Conf. 1-2; Loisy, Autour d'un petit livre, § 3, p. 61 sqq. (ed. 1903); et Le qua­ trième Évangile, Introd., «Clement d’Alexandrie»; Pfleiderer, Religions philosophie, pp. 278-280. 3 Vie de Jésus, Introd. 4 Vie de Jésus, Introd. 5 I Joan., i, i sqq. 3 Joan., 21, 25. ART. Π. UTRUM EVANGELISTAE SINT VERACES 191 factis Jesu innotuisse, quae, si litteris mandarentur, totus non caperet orbis. Imo Petrus et Joannes responderunt magistratibus: Non enim possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui1. Lucas item et Marcus tradiderunt, quae ab immediatis testibus ac­ ceperunt. Lucas enim a S. Paulo, cui erat familiaris carissimus, imo et a B. V. Maria, vitam et gesta Domini didicit, ut ipse fassus est in initio Evangelii dicens: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt rerum, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri luerunt sermonis, visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Théophile, ut cogno­ scas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem 12. Similiter et Mar­ cus, qui a Principe Apostolorum, cujus erat interpres, omnia proculdubio accepit. ' 2) Facta narravere cognitu facilia. Retulerunt enim plerumque, quae publice patrata fuerunt coram omnibus non modo judaeis, sed graecis, sed romanis. Ipse Christus diserte testatur ea auditoribus in­ notuisse dicens: Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes judaei conveniunt; et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt, quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego 3. 3) Eadem-saepe ab omnibus Euangelistis sunt repetita. Pleraque mi­ racula et testimonia divinitatis Jesu Christi iisdemet fere verbis narran­ tur in quatuor Evangeliis. Poterit doctus academicus Renan vel alius rationalista hujus rationem reddere? Quomodo omnes evangelistae in eadem re decipi potuerunt? 4) Tot denique retulerunt jacta miraculosa, ut completa hallucinatio impossibilis fuerit. Tot sunt in Evangeliis de divinitate Christi testi­ monia, tot referuntur miracula et narrantur opera supematuralia, ut nisi velis omnes Evangelistas plane rudes ac ingenio destitutos, nequi­ verint in omnibus decipi. Sed quis hoc audeat dicere de illis, qui a Christo electi ad Evangelium praedicandum, orbem terrae peragrave­ runt, mores publicos emendaverunt et societatem familiamque instau­ raverunt? Prob. 2.a pars. Sinceritate pollebant, ne deciperent. Arg. Evangelistarum sinceritas patet 1) ex eorum loquendi modo, et 2) ex rerum in quibus versati sunt circumstantiis. 1) Ex eorum loquendi modo. Omnia narrant simplici sermone, can­ dida ingenuitate, absque ullo fuco et exaggeratione, ac summa simpli­ citate. Apostolorum etiam defectus, conditionem vilem, ingenii tardita­ tem, Matthaei negotium, Petri in Jesum negationem, Judae defectio­ nem, aliorumque discipulorum fugam ingenue fatentur. Haec profecto non sunt signa hominum fraudulentorum sed amatorum potius veri­ tatis. 1 2 ’ Act., 4, 20. Luc., i,· i sqq. Joan., i8, 20-21. DE VERA RELIGIONE. Q. X. DE REVELATIONE CHRISTIANA 192 2) Ex rerum circumstantiis, a) Evangelistae scientes procuidubio quae Christus praedixerat apostolis in vita, persecutiones nimirum, ludibria, carceres, ipsamque mortem ipsis pro Christi nomine eventura, suos libros, in quibus divinitatem Christi defendebant, scripserunt, et in confirmationem suae doctrinae non solum aerumnas, labores et ver­ bera sustulerunt, sed ipsam quoque mortem cruentam subierunt. In his autem circumstantiis nemo mentitur, quia nemo mendax in caput suum, ut commune fert proloquium. Ergo non mendaces sed sinceri omnino ac veraces dicendi sunt. Huc facit illud Paschalis dictum: «Libenter credo facta a testibus relata, qui trucidari consentiunt». b) In his adjunctis versabantur evangelistae, ut etiamsi voluissent, nequivissent populum decipere. Narraverunt siquidem doctrinas et facta plerumque judaeis nota. Antequam Evangelia litteris mandarentur, in­ notuerunt judaeis non solum virtutes, sed miracula etiam et prodigia Christi. Jesum Nazarenum, inquit Petrus judaeis die Pentecostes, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus et prodigiis et signis, quae jecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis 1. Et Paulus ad Fe­ stum ajebat: Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est 1 2. Quis judaeorum ignoraverit aquae in vinum conversionem, visum caeco a nativitate redditum, panum et piscium multiplicationem, morborum curationes, Lazari et aliorum resurrectionem, aliaque id ge­ nus plura? In his autem adjunctis inutile fuisset, imo et periculosum, mendacia fingere ac populo praedicare. Ergo Evangelistae non solum non fuerunt deceptores, sed nec esse potuerunt 3. ARTICULUS III UTRUM EVANGELIA INTEGRA ADHUC EXSTENT 209. Status quaestionis. 1) Liber dicitur integer, quando est ab omni adulteratione immunis. Porro tripliciter potest liber aliquis adul­ terari, additione, subtractione et corruptione. Si quid vel minimum addas, demas, vel corrumpas, libri integritatem tollis. 2) Haec tamen integritas potest esse duplex, substantialis et abso­ luta. Substantialis est, quando res gravis momenti, quae substantiam doctrinae vel historiae narratae affectant, integrae manent, quamvis mutationes quasdam accidentales parvi momenti subierint. Absoluta dicitur, quando liber, nullam mutationem vel accidentalem passus, quoad omnia etiam levia integer servatur. 2, 22. 26, 26. 3 Huc venit quod ipse Rousseau, Émile, liv. 4 scripsit dicens: «Dirons-nous qui l'histoire de l’Evangile est inventée à plaisir? Mon ami, ce n’est pas ainsi qu’on invente, et le faits de Socrate, dont personne ne doute, sont moins attestés que ceux de Jésus-Christ. An fond, c’est reculer la difficulté sans la détruire. Il serais plus inconcevable que plusieurs hommes d’accord eussent fabriqué ce livre, qu’il ne l’est qu'un seul aie fourni le sujet; et l’Evangile a des caractères de vérité si grands, si frappants, que l’inventeur serait plus grand que le Héros». 1 2 Act., Act., ART. ΠΙ. UTRUM EVANGELIA INTEGRA EXSTENT 193 Compertum est quatuor Evangelia, de quibus loquimur, non jam absolute integra manere; quia libri ab amanuensibus saepe transcripti, ab omni mutatione etiam levi tot saeculorum spatio praeservari ne­ quiverunt. Heic ergo movetur quaestio de integritate eorum substantiali. 3) Ulterius observandum est sermonem esse, non de diversis Scri­ pturarum versionibus ad plures linguas jam olim factis, sed de textu originario, eo modo, quo de Pentateucho superius1 actum est. Evan­ gelia porro scripta sunt hebraice a Matthaeo, ab aliis graece. Evangelii Matthaei textus originarius interiit, sed exstat versio ejus graeca, ab initio facta, quae pro originario habetur. Codices item primitivi, tum hujus versionis Matthaei graece factae, tum aliorum Evangeliorum, perierunt, sed remanent exemplaria tran­ scripta, quae ab eruditis apographa vocantur 12. Quaestio itaque praesens est, utrum Evangelia in suo textu origi­ nario, id est, in plerisque apographis seu codicibus graecis servata, sub­ stantialiter integra permanserint, et ad nos usque pervenerint, ita ut contextus doctrinarum, quas exponunt, et factorum quae narrant, man­ serit incorruptus; textusque genuinus Evangeliorum substantialiter in­ teger perseveret. 4) Nostra non interest investigare, quae praecise exemplaria fue­ rint integre servata, quia, cum in omnibus affirmetur divinitas Christi, ad praesens quod attinet satis est ostendere pleraque eorum ab omni corruptione substantiali immunia permanere. 210. Errores. Tot reperimus in hac materia rational istarum et incre­ dulorum errores, ut longum sit eos singillatim referre. 1) Nonnulli putant omnia Evangelia esse generatim corrupta, textum­ que integrum originarium nullibi jam contineri. Sic Manichaei et alii anti­ qui haeretici cum hodiernis incredulis et modernistis. 2) Alii integritatem unius vel alterius Evangelii negant dicentes pri­ mum vel secundum vel tertium aut quartum, juxta cujusque placitum, esse corruptum. Ita plures rationalistae. 3) Alii denique nonnullas singulorum Evangeliorum partes arbitrantur esse interpolatas, a) Ex Matthaeo quidem spuria sunt duo priora capita juxta Ebionitas, Tatianum et (saec. xvm) J. Williams3; juxta Loisy4 versus 27, cap. ix, ubi Christus de cognitione mutua Patris et Filii loquitur; et juxta quosdam rationalistas narratio de uxore Pilati, de custodibus se­ pulcri et de corporum resurrectione, β) Ex Marco apparitiones Domini (16, 9-20) interpolatas dicunt Tischendorf 5*et alii, γ) Ex Luca spuria sunt duo priora capita juxta Eichhorn °, Baur 7, et alios; versus 22, cap. 10, juxta Loisy 8; versus 43-44, cap. 22, juxta Westcott-Hort *. 8) Ex Joanne tanquam 1 Vid. sup., n. 184. 2 Supersunt juxta quosdam 635 codices, quorum 34 unciales, id est, litteris majusCulis scripti sunt, et 601 minusculi, litteris nempe minusculis exarati. 3 A free inquiry into the authenticity of the 1 and 2 chapter of St. Mathew’s Gospel. 4 Autour d'un petit livre, p. 130 (ed. 1903). 5 Novum Test., ed. 8.®, vol. 1. 8 EM., I, p. 620 sqq. 7 Das Marcusevang., p. 218 sqq. 3 Autour d’un petit livre, p. 130 (ed. 1903). ° New-Test., notes. 13 DE VERA RELIGIONE. Q. X. DE REVELATIONE CHRISTIANA 194 aliena manu inserta habentur narratio piscinae Bethsaid e (5, 4) a WestcottHortJ, Meyer 12; historia mulieris adulterae (7 53-8, 11), a Setnlero 3, Keil 45, Tischendorf s; caput ultimum a De Wette 6 et aliis. 211. Thesis. exstant. Quatuor Evangelia substantialiter integra adhuc Arg. I. Ex codicum et versionum examine. Quotquot exstant Evangeliorum fundatissimi codices, antiquissimi sunt, et singulis aetatibus respondent usque ad saeculum ni. Hi autem tum inter se tum cum aliis, qui sunt recentioris aetatis, comparati, substantialiter conveniunt. Ex 30.000 namque variantium quas Mill saeculo xvm invenit, et ex 150.000, quae hodie post nova apographa edita numerantur, vix ulla est, quae dogma aliquod afficiat, et nulla profecto, quae substantiam dogmatum aut factorum historicorum alicujus momenti immutet. Versiones praeterea his codicibus antiquiores, ut notissima latina Itala, et syriaca Peschito, saeculo 1 vel 11 exaratae, non solum cum codicibus conveniunt, sed statum quoque exhibent textus graeci illius temporis 7. Arg. II. Plerique Patres, incipiendo ab antiquioribus, commenta­ ria ediderunt in Evangelia, quibus textus sacros, imo et longa fragmenta, inseruerunt, sicut hodie leguntur in codicibus. Quod certissime ostendit Evangelia nunc eadem ac in aetate apostolica permanere. Conferantur opera S. Clementis Romani, S. Justini, S. Irenaei, Athenagorae, Ter­ tulliani, Clementis Alexandrini, Origenis, etc. Arg. III. Nullum adsignari potest tempus corruptionis factae. Ne­ quivit enim haec corruptio introduci aetate apostolica, nec tempore sequenti. Ergo 89 . Prob. ant. 1) Non aetate apostolica. Apostoli eorumque discipuli accurate in­ vigilabant, ut doctrina sana populis traderetur, et sacrae litterae inte­ gre servarentur. Hinc Joannes ait: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit... auferet Deus partem ejus de libro vitae ®. Si quis igitur ausus fuisset Evangelia corrumpere, apostoli illico protestati fuissent. 2) Nec tempore sequenti. Quia aetate apostolica innumera exem­ plaria accurate transcripta fuerunt, et per totum orbem diffusa prae omnium manibus ferebantur, ac publice legebantur in coetibus fidelium. Quis potuerit tot exemplaria adulterare? Quis fraudem semel confectam propagare? Praeterea, si facta fuisset aliquando corruptio, diversitatem profecto lectionum novissent fideles, atque inde proculdubio dissensio­ nes et discordiae ortae fuissent, ac Patres, his cognitis, populum chri1 2 3 4 5 6 Ibid. Exeg. Erit., Handb., II, ed. Lib. inquisit. de Canone. Conim. ii. d. Evang. Joan. Nov. Test., ed. 7. Einl., ed. 6. Cfr. Prado, Propaed. biblica, 5. 7 n. 150. 8 Conveniunt adversarii, etiam rationalistae, Evangelia ab ineunte saeculo IV, imo a tempore Origenis, corruptionem subire non potuisse. 9 Apoc., 22, 18-19. ART. 1. § 1. UTRUM CHRISTUS AFFIRMAVERIT SE ESSE LEGATUM DEI 195 stianum edocuissent, exemplariaque corrupta Bibliorum collegissent, sicut legitur factum esse cum evangeliis Marcionis, Ebionitarum, etc.1. Arg. IV. A nemine potuerunt Evangelia corrumpi. Sive enim ab ethnicis, sive a judaeis, sive ab haereticis, sive a christianis, corrupta comminiscaris, id impossibile fuisse facile probabis. Nequiverunt qui­ dem ab ethnicis et judaeis corrumpi, quia exemplaria ab eis quomodolibet mutata, nunquam Christiani accepissent; neque ab haereticis, quia omnes, qui a fide semel suscepta defecerant, magnae suspicionis et scan­ dali erant apud primitivos Christianos, et quoties scripturas corrum­ pere tentaverunt, a fidelibus accusati sunt de crimine apud Patres ab iisque repressi, ut Tatianus, Marcion, Artemon, etc.; neque demum a christianis, qui magna veneratione et cura primos codices transcribere consueverant, quia, ut optime arguit Mazzella 1 2, vel aliqui Christiani corruptionem tentarunt, vel omnes in facinus conspirarunt. Aliqui omnes codices corrumpere non potuerunt, ut patet. Omnes vero in unum facinus conspirasse absurdum est evidens, attenta Christianorum in illis temporibus pietate. Ex his argumentis et aliis, quae brevitatis gratia praetermittuntur, certissime patet Evangelia, prout a suis auctoribus exarata sunt, sub­ stantialiter integra adhuc exstare, et ex eis luculenta desumi argumenta in dogmatum religionis catholicae defensionem. QUAESTIO XI DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE ARTICULUS I UTRUM TESTIMONIO CHRISTI PROBETUR LEGATIO EJUS DIVINA § 1 Utrum Christus a/firmaverit se esse legatum Dei seu Messiam. 212. Status quaestionis. Legatus Dei dicitur, qui nomine et aucto­ ritate Dei docet homines doctrinas divinas. Judaei tempore Christi exspectabant legatum Dei, qui simul esset propheta magnus, rex et Messias, sed adulterantes conceptum Messiae, putabant illum venturum esse, ut restitueret regnum temporale Israel. Munus tamen Messiae non fuit politicum. Μεσιας idem est ac unctus a Deo seu Christus 3. Unde legatus Dei fuit ipsemet Messias a Deo unctus et missus, ut esset propheta magnus, rex, fundator regni Dei ac Filius Dei. 1 Cfr. Tertullianus, Adv. Marcionem, lib. 4, cc. 4-5; ML 2, 394 sq. De Jlclig. et Eccl., disp. 2, a. 1, n. 265. Joan., i, 41; 4, 25. Cfr. Lagrange, Le Messianisme chez les juifs, 3?me p., ch. 6, § 2. 3 3 196 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE Quaeritur, an Christus docuerit aliquando se esse legatum Dei seu Messiam. 213. Errores. 1) Aliqui hoc plane negaverunt. 2) Modernistae docuerunt Christum non semper habuisse conscientiam suae dignitatis messianicae l. 214. Thesis I. seu Messiam. Christus saepe testatus est se esse legatum divinum I. Colloquiis privatis. 1) Discipuli Joannis interrogaverunt Jesum: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Et respondit eis Jesus: Euntes renuntiate ]oanni, quae audistis, et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundan­ tur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur 1 2. Haec autem sunt munia Messiae praenuntiata ab Isaia propheta 3. Unde his verbis affirmavit Jesus se esse Messiam. 2) Mulieri Samaritanae dicenti: Scio, quia Messias venit, qui dicitur Christus; Respondit: Ego sum, qui loquor tecum 4. II. Coram populo. 1) Palam confessus est se esse Filium Dei56. Haec autem expressio juxta modernistas significat solum Messiam ®, sed sensu biblico signi­ ficat Messiam et Deum. 2) Expresse testatus est se esse missum a Deo. Mea autem doctri­ na, ajebat, non est mea, sed ejus, qui misit me... ab ipso sum et ipse me misit7. 215. Thesis II. se esse Deum. Doctrinam de sua messianitate complevit docens I. Coram discipulis. Cum Petrus dixisset ei: Tu es Christus, Filius Dei vivi; adsentiens ipsi dixit Jesus: Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est 8. II. Coram populo. Quaerebant eum judaei interjicere, quia... Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo 9. Adseruit operationem suam esse eamdem ac operationem Patris: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter jacit10. 1 Decr. Lamentabili, prop. 35; Denz-Bannw., 2035. Juxta Harnack Christus acquisivit conscientiam suae messianitatis in baptismo Jordanis vel initio suae praedicationis. Essenza dei Cristianesimo (italice vers.). Conf. VIII, «Per quali vie». 2 Maith., n, 3. 3 Is., 35. 5 sqq. 4 Joan., 4, 26. 5 Luc., 22, 66-70; Maith., 26, 64. 6 Decr. Lamentabili, prop. 30; Denz-Bannw., 2030. 7 Joan., 7, 16-29. 8 Maith., 16, 16 sqq. 0 Joan., 5, 18. 10 Joan., 5, 19. ART. I. § II. UTRUM TESTIMONIUM CHRISTI SIT FIDE DIGNUM IO? Eamdem etiam habuit naturam ac Pater: Ego et Pater unum sumus *. III. Coram magistratibus et sacerdotibus. Pilato interroganti: Tu es rex judaeorum? Respondit Jesus: Tu dicis 1 2. Et principi sacerdotum adjuranti eum, ut diceret, si erat Christus, Fi­ lius Dei Dixit Christus: Tu dixisti 3. Ex his patet Christum saepe testa um esse se esse Deum. § 2 Utrum testimonium Christi de sua messianitate sit fide dignum. 216. Status quaestionis. Testimonium alicujus est semper fide dignum, si ipse, qui testatur, non fuerit deceptor nec deceptus. Quaeritur itaque, an Christus, cum affirmavit se esse Messiam, fue­ rit deceptor vel deceptus. 217. Thesis. Christus, cum affirmavit se esse Messiam, non fuit deceptor nec deceptus, atque ideo ejus testimonium est omnino fide dignum. I. Christus non fuit deceptor, quia sanctus per excellentiam. Chri­ stus enim vitae innocentia et cordis puritate ita celebrabatur, ut merito potuerit dicere: Quis ex vobis arguet me de peccato? 45 . Imo, cum plurima judaei contra Jesum ad Pilatum detulissent, judex ejus innocentiam confessus est dicens: Nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis Unde totius antiquitatis scriptores testimonium reddiderunt de ejus immaculata vita, et S. Petrus ait: Qui peccatum wom jecit, nec inventus est dolus in ore ejus 6* . Ergo Jesus Christus, inno­ cens cum esset ac justus, deceptor non fuit aut seductor in re tanti mo­ menti. II. Christus non fuit deceptus, quia sapiens per excellentiam. Sa­ pientia Christi fuit adeo excellens, ut judaei, audientes eum, exclama­ verint: Nunquam sic locutus est homo sicut hic homo ~. Ideo docebat turbas sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei 8. Imo, proposita quaestione: Quid vobis videtur de Christo, ita redarguit pharisaeos, ut omnes tacerent: Et nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare 9. Haec Christi sapientia nunquam fuit superbia, imaginatione aut mentis deliquio obnubilata, quia Christus mitis et humilis corde super­ biam nescivit, omnes facultates ita habuit ordinatas, ut nunquam ima­ 1 2 3 1 5 ° ’ s " Joan., 10, 30. Matth., 27, 11. Matth., 26, 64 Joan., 8, 46. Luc., 23, 14. I Petri, 2, 22. Joan., 7, 46. Matth., 7, 29. Matth., 22, 46. DE VERA RELIGIONE. ÇJ. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE 198 ginationi aut enthusiasmo majores, quam oporteret, dederit partes, et mentis integritatem ita servavit, ut ipsum mente captum vel suspicari fuerit crimen. ARTICULUS II UTRUM LEGATIO DIVINA CHRISTI RITE COMPROBETUR EX EJUS MIRACULIS 218. Status quaestionis. Plura narrantur in Evangeliis a Christo Domino, dum in terris ageret, patrata miracula, quae semper fuere in apologetica Christiana argumentum divinae legationis ejusdem. «Mira­ cula Christi, ait S. Thomas, talia esse debebant, ut sufficienter eum esse Deum (et legatum divinum) ostenderent» 1. Haec miracula fecit Christus virtute divina, in quantum erat causa principalis, et per humanitatem, ut erat instrumentum divinae actionis. Porro, sicut idem S. Doctor ibidem probat, Christus Dominus, ut totam creaturam sibi esse subjectam demonstraret, in omnibus creatu­ rarum generibus voluit miracula patrare. 1) Circa substantias spiritua­ les, daemones ab obsessis expellendo 12. 2) Circa corpora caelestia, tum in nativitate, stella duce, magos ad se conducendo, tum in morte tene­ bris solem operiendo 34 5. 3) Circa homines, mortuos suscitando, et aegros ac invalidos curando '. 4) Circa creaturas irrationales, aquam in vinum mutando, et panes piscesque multiplicando, etc. ®. Hinc exsurgit difficultas maximi momenti in tota theologia, an sci­ licet haec prodigia, a Christo patrata, vere fuerint miracula, et divinam ejus legationem contra incredulos ac rationalistas invicte demonstrent. Miracula enim, si virtute propria a quopiam edantur, divinitatem aucto­ ris satis arguunt, ut ex supra dictis compertum est. Unde quaestioni ut respondeatur, haec duo discutienda sunt: l.° Utrum Christus vera miracula patraverit. 2.° Num miracula a Christo edita divinam ejus legationem liquido demonstrent. 219. Errores. 1) Judaei imprimis, qui Redemptorem nostrum prae­ sentem viderant, docuerunt, miracula cuncta, quae a Christo patrata dicun­ tur, vel a daemone producta fuisse vel a causis naturalibus ignotis effecta 6. 2) Deinde cum apostoli, Judaeam relinquentes, ad gentes conversi sunt, et prodigia, quae viderant, et doctrinam, quam a Magistro accepe­ rant, omnibus praedicare coeperunt, miracula Christi magnam in paganismo oppositionem invenerunt. Nonnulli cum Tacito 7 facta historica negaverunt; alii, admissa operum exsistentia, veritatem eorum philosophicam inficiati 1 III p., q. 2 III p., q. 3 III p., q. 4 UZ P , q. 5 ttt P·. <1° 7 44, a. 2. 44, a. 1. 44, a. 2. 44. a. 3. 44. a. 4 Vid. Talmud, Schabbal, 104. Annal., 15. 44. ART. II. UTRUM LEGATIO DIVINA CHRISTI COMPROBETUR MIRACULIS 199 sunt; ita Lucianus Samosatenus \ Porphyrins 2, Hierocles 3, apostata Julia nus ♦, et alii quotquot exstiterunt Christianorum persecutores. 3) Lutherus5, Calvinus8 et alii protestantes, qui hodierno rationa lismo viam stravere, dixerunt doctrinam Scripturarum intelligendam esse juxta testimonium internum Spiritus Sancti, et argumentum ex miraculis Christi adsumptum inutile prorsus esse ac inefficax ad Christi legationem divinam demonstrandam, nisi interno Spiritus Sancti testimonio firmetur. Magistros suos sequuti sunt Baier 7, Barclay 8, Sender 9 et alii. 4) Hodierni cuncti rationalistae et increduli, miraculorum possibilita­ tem 10 vel saltem exsistentiam 1 11 respuere conantur. Hinc, historiae et argu­ mentorum vim repellere non valentes, haerent animo, et in varias abeunt sententias, imo non semel in contradictiones labuntur, nunc unam nunc aliam opinionem amplectentes. a) Nonnulli miraculorum exsistentiam respuentes, sequuntur systema, quod ajunt accommodationis. Quod dupliciter explicant: i.° In quantum Christus et apostoli sese accommodaverunt exspectationi et dispositioni animi judaeorum, et sub specie seu involucro miraculorum, quae falsa esse sciebant, corpus doctrinae moralis tradiderunt. Ita Kant 12, Sender 13 et alii. 2.0 Quatenus Christus et apostoli miracula fraude proposuerunt, ut alios deciperent, et suam religionem, quam noverant esse naturalem, eventuum singularitate in orbem terrarum extenderent. Ita deistae angli cum Woolston M, encyclopedistae galli cum Voltaire 15 et nonnulli in Germania, ut Reiniarus ”. b) Alii, factis historicis, quae narrantur, admissis, interpretatione status psychologici naturalis volunt esse explicanda miracula evangelica. Hinc in eventibus extraordinariis probe distinguendum esse ajunt factum objectivum a conceptione subjectiva. Factum, si objective inspiciatur, erat pure naturale, nequaquam miraculosum, sed quia testes et scriptores evangelici nimis ferebantur credulitate illius temporis, quae omnia divino interventui tribuebat, inde est, quod facta susceperint uti supernaturalia, et narratio­ nes exhibuerint sub specie et characteribus miraculorum. Unde testes, qui prodigia Jesu viderant, et evangelistae qui illa narraverant, aequi vocatio­ nem passi, unum pro alio acceperunt. Ita angeli, qui referuntur in nativi­ tate Jesu apparuisse et cecinisse, nuntii erant per viam canentes; Magi, qui ab Oriente venerunt, mercatores Hierosolymam petentes; caecum a nativi­ tate collyrii ope Jesus curavit; Jesus non supra aquas sed ad ripam maris ambulavit; mortui non erant qui dicuntur a Jesu suscitati, nec ipse Jesus 1 De morte peregrini, n. 11 sqq. (ed. Didot, p. 691 sqq.). Cfr. Vigoureux, Les livres saints et la critique rationaliste, t. 1, p. 160. 2 Discursus contra Christianos. Cfr. Eusebius, H. E., lib. 6, c. 19; MG 20, 561; et Vigoureux, Les livres saints et la critique rationaliste, t. 1, p. 170 sqq. 3 Apud Eusebium, Contr. Hierocl., c. 2; MG 22, 797 sq. 4 Apud S. Cyrillum Alex., Contr. Julianum, lib. 6; MG 76, 791. 5 De abroganda missa privata, § «Sed addemus». 6 Institut., i, 7, η. 5· 7 Comp. Theol. posit., 106. 8 Apolog. Theol. vere christ., p. 2. 9 Liber inquisitionis de Canone, 2. 10 Strauss, Leben Jesu. §§ 14 et 88, et Mr. Havet, Revue des Deux Mondes, Août 1863, p. 583. inficiantur possibilitatem miraculorum. 11 Renan, Vie de Jésus, Introd, et alii, admissa miraculi possibilitate, negant aliquando illud patratum fuisse. 12 La religion dans les limites de la simple raison, 3.ême part., η. VI. • 13 Liber inquisitionis de Canone, 2. 14 The old Apologie for the truth of the Christian religion, etc. Cfr. Vigouroux, Les livres saints el la critique rationaliste, t. 2, p. 80 sqq. 18 Dictionnaire philosophique, art. «Miracles». 10 Wolfenbütleler Fragmente, η. 5. DE VERA RELIGIONE, β. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE 200 vere mortuus est sed syncope detentus, et sic de caeteris. Its Paulus Heidelbergensis \ cui accensendi sunt judaeus scriptor Salvador 12 et alii. c) Sed haec theoria, vix in lucem edita, nimis ridicula visa est ipsis rationalistis, et Strauss3, alius rationalista, novum excogitavit systema, quod mythicismus nuncupatur. Mythum esse ait narrationem aliquam non secundum rei veritatem factam, sed juxta ideam, quam quis mente concipit de objecto. Cum autem Vetus Testamentum mythis fuerit refertum de Chri­ sto, qui in Bethlehem dicebatur nasciturus, prodigia multa effecturus, pas­ sionem ac mortem subiturus, a mortuis surrecturus, etc., Evangelistae, qui saeculo n scripserunt 45imaginatione et enthusiasmo finxerunt Christum, non purum hominem, sicut de facto fuit, sed idealem ac mythicum, juxta narrationes quas a Veteri Testamento et exspectatione judaeorum accepe­ rant. Sub hac idea et dispositione eventus extraordinarios et prodigia multa mythice de eo narraverunt. Sic ex stella Balaam finxerunt stellam Mago­ rum, ex manna deserti multiplicationem panum, ex Eliseo Jordanem transeunte Jesum super aquas maris incedentem, etc. Ex hac explicatione Strauss omnes fere deinde critici rationalistae suas theorias hauserunt. d) Doctrina Strauss, esto fuerit fons et origo aliarum theoriarum, non­ dum tamen omnino placuit quibusdam rationalistis. Hinc Baur, rejectis ordine supernatural! et veritate historica Evangeliorum, non tantum atten­ dendum esse ait in critica exegetica ad mythos antiquae aetatis, quantum ad conditiones et ideas societatis, in qua scripserunt hagiographi. Quia scriptor semper participat de ideis et criteriis hominum quibuscum versa­ tur. Evangelia autem scripta sunt, non tempore Christi, sed saeculo n, ea nimirum aetate, qua, inter christianismum aliasque religiones inita pugna, magnam catholici conceperant de Christo ejusque religione aestimationem, et sic faciliter finxerunt prodigia, quae a Christo patrata crediderunt. Unde Christianismus, prout hodie invenitur, progressu temporis constitutus est. Ita Baur 67cum tota schola Tubingensi, quem sequuntur Beyschlag ·, Holtz­ mann ’, Harnack 8 et alii. e) Ex theoriis Pauli, Strauss et Baur nata est schola critica hodierna, quam turba multa incredulorum professa est. Nuperi hostes Christianismi, acceptis partim doctrinis expositis et novis partim inventis, tot ridicula in hac parte finxerunt systemata, ut quid tandem dicere velint, vix unquam adsequi valeas, Pfleiderer 9 narrationes miraculosas excitationi apostolorum tribuit; veritatem historicam negat Renan 1011 plerisque miraculis Christi, ex­ ceptis scilicet curationibus morborum et expulsionibus daemonum, quae, cum fuerint nervorum et imaginationis aegritudines, ad praesentiam et locu­ tionem superioris personae naturaliter evanuerunt11. Oblitus est fortasse Re1 Exegetisches Handbuch fiber die drei ersten Evangetien; et Leben Jesu, t. II, p. i, § 136· 2 3 Histoire des instil, de Moise, t. 1. Leben Jesu, 1, §8 sqq. et §§ 13, 14 et 15. 4 «Cet argument serait en effect décisif, si il était 'prouvé que Thistoire bi­ blique a été écrite par de témoins oculaires, on du moins par des hommes voisins des événements». Strauss, Vie de Jésus, Introd., § 13 (gallice vers.). 5 Kritische Untersuch. fiber die kanon Evang. 8 Leben Jesu, 1, 322. 7 Leben Jesu, 255. 8 Chronologie der altchrist. Litteratur bis Eusebius. In opere Das Wesen des Christentums, coll. 2, docet miraculum, si pro infractione ordinis naturalis acci­ piatur, esse impossibile. 9 10 Religions philos. Vie de Jésus, c. 16 et alibi. 11 «'Presque tous les miracles que Jésus crut exécuter paraissent avoir été des miracles de guérison. La médicine était à cette époque en Judée, ce qu’elle est encore aujourd’hui en Orient, c’est à dire, nullement scientifique, absolument livrée à l’inspiration individuelle... Dans un tel état de connaissances, la présence d’un homme supérieur, traitant le malade avec douceur, et lui donnant par quel- ART. Π. UTRUM LEGATIO DIVINA CHRISTI COMPROBETUR MIRACULIS 201 nan hujusmodi curationes ad distantiam interdum productas fuisse. Theo­ rias Renan, quae non sunt nisi modificationes doctrinae Strauss, hodie plures sequuntur ex rationalistis.— Weiss, et cum eo liieser, Dupotet et alii volunt magnetismi animalis vel mesmerismi ope Christum patrasse miracula. Ac tandem, ut plura deliramenta omittamus, Albertus Bonjeon, Liegeois, Bern­ heim, Skepto, Carpenter et alii miracula Christi et Sanctorum nihil aliud esse dixerunt nisi effectus suggestionis et hypnotismi. Modernistae, rationa­ listarum theorias ut de more sequuti, docent leges naturae ita latuisse ho­ mines in antiquitate Christiana, ut omnis manifestatio divinae voluntatis per aliquem effectum inconsuetum vocaretur miraculum. Quaelibet activi­ tas Dei magis sensibilis, extraordinariae scilicet cursus hujus vitae mundi­ que manifestationes, quae juxta principia scientiarum sunt parum commu­ nes, ad ordinem tamen pure naturalem pertinentes, sub fide consideratae dicuntur miracula, consideratae sub ratione pertinent ad provinciam scien­ tiae ac philosophiae. Ita Loisy sub pseudonimo Firmin 1 et alii. Haec et alia deliramenta ut respueret, Ecclesia catholica semper tenuit Christum Dominum vera miracula virtute propria edidisse, et ex illis lucu­ lentum argumentum in favorem legationis Jesu Christi adsumi posse. 220. racula. Thesis I. Christus, dum in terris ageret, vera patravit mi­ Arg. Plura effecit Christus prodigia, quae historice certa sunt, et philosophice considerata ordinem totius naturae superant. Ergo. Historice. Sequentia praesertim referuntur in Evangeliis a Christo patrata miracula: 221. A) Circa substantias spirituales. 1. In synagoga Capharnaum hominem liberavit a daemone. Mar­ ci, 1, 23-27;’ Lue., 4, 33-37. 2. A caeco nato daemonium ejecit. Matth., 12, 22-45. 3. In regione Gerasenorum duo daemonium habentes, saevi nimis, liberantur. Matth., 8, 28-35. 4. Mutus quidam, qui a daemonio tenebatur, sanatus est. Matth., 9, 32-33. 5. Filia mulieris Chananaeae, quae a daemone vexabatur, liberata est. Matth., 15, 21-28. 6. Puerum lunaticum a daemone liberavit et sanavit. Matth., 17, 14-20. 7. Mulier a spiritu infirmitatis liberata est. Lue., 13, 11-13. Praeterea dicitur Matth., 8, 16: Obtulerunt ei multos daemonia ha­ bentes, et ejiciebat spiritus verbo a. Angeli denique apparuerunt canentes in Christi nativitate, Luc., 2, 13, ministraverunt ei in deserto, Matth., 4, 11, et unus confortavit ipsum in horto Gethsemani, Luc., 22, 43.*12 ques signes sensibles l’assurance de son rétablissement, est souvent un remède décisif». Renan, Vie de Jésus, c. i6, § «Il est impossible». 1 Vide Alberto M. Weiss, Rijorma delta religione, c. 4, n. 4 (ital. versa). 2 Hos omnes daemoniacos Paulus Heidelbergensis, Exeget. Handbuch liber die drei ersten Evangelien, fatuos esse judicavit, non a daëmonio vexatos. Strauss, Leben Jesu, § 90-91 obsessionem diabolicam impossibilem esse consult, et casus in textu relatos, si historice admittantur, affectiones esse morbosas, tunc temporis nondum cognitas, quae tamen statum psychologicum et mentalem patientis non leviter turbare natae sunt. Angeli, qui apparuerunt, nuntii sunt juxta Paulum faces ferentes, vel alio munere fungentes, et juxta Strauss ex rubo ardenti Moysis mythice confecti sunt. 202 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE 222. B) Circa corpora caelestia. Stella apparuit in Christi nativitate et Magos perduxit ad praesepe, Matth., 2, 2 sqq. x; in baptismo Jesu aperti sunt caeli, et Spiritus Dei descendit in columbae specie, Matth., 3, 16-17 2. Tenebrae factae sunt in morte Christi, Luc., 23, 44 123. 223. C) Circa creaturas rationales. 1. Tres mortuos suscitavit, fidam scilicet archisynagogae Jairi, Matth., 9, 18-25; fihum viduae Nairn, Luc., Ί, 11-17: et Lazarum a quatuor diebus sepultum et jam foetentem, Joan., 11, 1 sqq. 4. 2. Aegros curavit. Quùidecim referuntur curationes a Christo mi­ rabiliter peractae; scilicet, sanati sunt: leprosus quidam. Matth., 8, 1-4; decem leprosi, Luc., 17, 12-19 5; socrus Petri febricitans, Matth., 8, 14-15; paralyticus ad probaticam piscinam, Joan., 5, 1-15 6; alius pa­ ralyticus, Matth., 9, 1-7 7; filius reguli Caphamaum in distantiam, Joannis, 4, 46-54 8* ; servus centurionis etiam distans, Matth., 8, 5-13 °; homo habens manum aridam, Matth., 12, 9-13 1011 ; muher quae fluxum sangui­ nis patiebatur, Matth., 9, 20-22 11; duo caeci, Matth., 9, 27-31; alii duo caeci in Jericho, Matth., 20, 29-34; alius caecus in Bethsaida, Mare., 8, 22-26; caecus a nativitate, Joan., 9, 1 sqq.12; surdus-mutus, Mare., 7, 32-37; et hydropicus, Luc., 14, 2-6. 1 Paulus hanc stellam cometem vocat naturalem, visum a mercatoribus (Magis), et Strauss mythum ex stella Balaami. 2 Juxta Paulum nubes fuit et fulgur ac columba naturalis forte ei supervo­ litans. 3 Renan, Vie de Jésus, ch. 25, vult caelum fuisse nubibus obductum. 4 Paulus, Renan et alii putant Lazarum et alios non fuisse vere mortuos, sed ad summum syncope detentos. Hase, Geschichtc Jesu, ait historice decidi non posse, num Lazarus vere mortuus fuerit. Strauss negat omnino narrationes historicas, et ad mythos eas ablegat. 6 Paulus adserit leprosos illos jamjam convaluisse, cum Christum allocuti sunt. Strauss negat veritatem narrationis. 6 Paulus censet fuisse hominem melancholicum, non paralyticum. Protestantes communiter (cfr.. Fabrairn, The life and times of Jesus the Mes­ siah, vol. I, c. 12) et pauci catholici cum Sepp, Leben Jesu, quibus libenter sub­ scribunt plures rationalistae, dixerunt in probatica piscina fuisse aquas minerales, quae virtutem curativam continebant. Paulus, Exeg. Handb., 2, p. 241 ait Chri­ stum Dominum nullam in casu perfecisse curationem sed detegisse tantummodo fraudem unius hominis, qui per triginta et octo annos se finxit infirmum. 7 Strauss censet narrationem fide destitutam. 8 Paulus, Comment. Joan., 4, et Hase, Leben Jesu, § 68, volunt Jesum arte medicinae cognovisse statum infirmitatis et curationem annuntiasse. ° Paulus, Exeget. Handbuch, 1, 710 sqq. contendit Jesum non per se et ad distantiam, sed mediantibus apostolis, quos illuc misit, hanc curationem effecisse. Strauss, servum Centurionis cum filio reguli confundens, contradictionem Mat­ thaeum inter et Joannem invenire conatus est, et narrationes utpote contradicto­ rias rejecit. 10 Keim, Jesu von Nazara, 2, p. 465, ait hominem illum non manum aridam habuisse, sed rheuma detentam, quod interdum subito curari potest. 11 Paulus. Leben Jesu, 1, p. 244, id naturaliter explicat dicetjs mulierem illam, accessum nervorum ob imaginationis vim pati solitam, ad tactum vestimenti Jesu pacatam fuisse. Strauss hanc curationem tribuit virtuti magneticae, quam novit Jesus a se exiisse, cum Luo., 8, 46 ait: novi virtutem de me exiisse. 12 Paulus, Leben Jesu, t. 1. § 129 hanc caeci curationem effectam esse vult ope collyrii cujusdam, saepius forte repetiti, et postea aegrotum ad balnea missum ART. II. UTRUM LEGATIO DIVINA CHRISTI COMPROBETUR MIRACULIS 203 D) Circa creaturas irrationales. 1. Aquam in vinum convertit in nuptiis Canae Galilaeae. Joannis, 2, 1-11. 2. Multitudo piscium miraculose capta est. Lue., 5, 1-11. 3. Iterata piscatio ad nutum Domini. Joan., 21, 1-13. 4. Tempestas maris subito sedata est. Matth., 8, 23-271. 5. Christus super mare Galilaeum ambulavit. Matth., 14, 26 sqq. * 12. 6. Petrus ad solum Jesu imperium super mare ambulavit. Mat­ thaei. 14, 29-34. 7. Paucos panes et pisces bis ita multiplicavit, ut ingentem homi­ num multitudinem satiaret. Matth., 14, 15-21; et 15, 32-38 3. 8. Ficulnea ad verbum Christi subito aruit. Matth., 21, 17-22. 9. Christus in monte transfiguratus est. Matth., 17, 1-9 4. 225. Haec porro prodigia, quae Evangelistae narrant, historice vera sunt. Quia 1) Testes, qui illa referunt, sunt omnino fide digni. Matthaeus et Joannes praesentes illa viderunt, et Marcus et Lucas a testibus oculatis acceperunt. Qua ergo ratione testimonium evangelistarum rejiciatur? lidemet, qui aha Christi gesta, a rationalistis accepta et laudibus cele­ brata, exposuerunt, miracula retulerunt. Cur rationalistae illos in qui­ busdam fide dignos in aliis deceptores exsistiment? 2) Christus publice saepe et coram multitudine miracula patrare consuevit, ita ut regio tota interdum commoveretur, et Pontifices ac Pharisaei concilium ineuntes dicerent: Quid jacimus, quia hic homo multa signa facit? 5* . Ipsi inimici non semel, haec prodigia videntes, ju­ ridice de quibusdam inquisierunt, ut factum esse legimus de curatione paralytici ad piscinam ®, de caeco nato 7, de Lazaro resuscitato 8, etc. 3) Argumentum contra veritatem historicam miraculorum Christi, nuper inventum a rationalistis, ignotum fuit omnino antiquitus. Omnes etenim SS. Patres et scriptores ecclesiastici, imo judaei et gentiles, qui magis accesserunt ad Christum, testimonium reddiderunt de veri­ 224. esse (ad natatoria Siloe). Strauss, quia narrationem non invenit in aliis Evangeliis, mythicam judicavit. 1 Paulus cum aliis putat tempestatem naturaliter sedatam fuisse, et Christum in causis naturalibus hanc tranquillitatem praevidisse, Strauss addit de more nar­ rationem esse mythicam, et mythum formatum fuisse a scriptoribus ex idea, quam habebant de transitu maris rubri. 2 Paulus, cum schola naturalists vult Jesum non super aquas sed ad littus maris incessisse. Strauss ad mythum recurrit, quem ait esse conceptum ex eadem narratione de transitu maris rubri. 3 Naturalistae cum Paulo docent Christum non multiplicasse panes et pisces, sed, cum aliquos esurientes conspiceret, panes et pisces, quos habebat, inter eos distribuisse, quo exemplo moti divites, qui sequebantur, cibos deinceps pro omni­ bus appulerunt. Strauss, Vie de Jésus, t. 2, § 99, mythicam interpretationem adhibet, quam ait esse ex manna deserti acceptam. Beischlag, Leben Jesu, I, 330, et Weinel, in Christi. IVelt, dicunt Christum inter praesentes provisiones collegisse. 1 Juxta Paulum transfiguratio somnus fuit. s Joan., Ii, 47. “ Joan., 5, 2 sqq. 7 Joan., 9, i sqq * Joan , ii, 38 sqq, 204 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE tate narrationis evangelicae. S. Petrus imprimis judaeos ita affatus est: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis el signis, quae jecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis I. Principem Apostolorum sequuti sunt omnes SS. Patres.—Pseudo Barnabas 1 2 refert Christum Dominum docuisse populum Israel in mul­ tis miraculis et signis. S. Justinus 3 diserte ait Salvatorem nostrum caecos, mutos et claudos curasse. Quadratus, primus apologista sae­ culi n et Episcopus Atheniensis (117-127), in sua apologia ad Hadria­ num Imperatorem haec habet: «Servatoris nostri opera semper con­ spicua erant, quippe quae vera essent: ii scilicet, qui morbis liberati, aut qui ex morte ad vitam revocati fuerant. Qui quidem non solum, dum sanabantur, aut ad vitam revocabantur, conspecti sunt ab omnibus, secuto deinceps tempore. Nec solum quandiu in terris moratus est Servator noster, verum etiam post ejus discessum diu superstites fuerunt, adeo ut nonnulli eorum etiam ad nostra usque tempora per­ venerint» 4. Gentiles ipsi, ut Celsus 5* , etsi veritatem philosophicam mi­ raculis Christi denegaverint, historice tamen ea ut vera retulerunt ma­ gicis artibus putantes esse effecta B. Ipsi denique judaei, qui Christo proximiores fuerunt, et cum eo versati sunt, admiserunt opera Christi. Unde Talmud, recensitis vitae ac mortis Jesu circumstantiis, addit mi­ racula eum per artem magicam operasse.—Denique, celebre est testi­ monium Flavii Josephi, qui statim post mortem Christi vitam duxit (27-94), et Antiquitatum Judaicarum opus scribens haec habet": «Eo etiam tempore fuit Jesus, vir sapiens, si tamen virum eum appellare fas est: fuit enim mirabilium operum effector, magister hominum, qui verum cum voluptate accipiunt; multosque judaeos, multos item gen­ tiles ad se pellexit. Hic erat Christus 89 . Quem cum Pilatus, ab hominum nostrorum primis delatum, crucis supplicio addixisset, eum tamen amare non desierunt qui primum amaverant. Apparuit enim eis tertio die redivivus, divinis vatibus et haec et mille alia de eo miranda effatis. Atque ab eo denominata Christianorum natio durat usque ad hunc diem» e. Veritas igitur historica miraculorum Christi tot antiquorum 1 Ad., 2, 22. Hunc librum concedit Renan, Vie de Jésus, Introd., fuisse a Luca Evangelista conscriptum. 2 Epist., c. 5; MG 2, 736. 3 Dial, cum Triph., 69; MG 6, 640. ■' Cfr. Euseb., Hist, eccl., lib. 4, c. 3; MG 20, 308. Tertullianus, Apolog., c. 21; ML 1, 452 sqq.; Arnobius, Adv. Gent., lib. 1, c. 42; ML 5, 772; S. Gregorius Nazianzenus. Orat. 40, in S. Baptistam, c. 29; MG 36, 400. 5 Apud Origenem, Adv. Celsum, I, 38; MG 11, 733. ° Vid. Plinius, Ep., lib. 10, ep. 97. ’ Ant. Jud.. Iib.zi8, c. 3, n. 3. (Ed. Didot, p. 699.) 8 In alia lectione habetur: «Hic dicebatur Christus». 9 Textus sic integer, vel paucis adjectis modificationibus legitur in opere Jo­ sephi, et in tota antiquitate acceptus fuit absque ulla controversia. Sed nuperi rationalistae et non pauci catholici (cfr. R. Draquet, Revue d'Hist. ecclesiastique, Oct. 1930, p. 333 sqq.), eum supposititium vel saltem interpolatum censent, eo quod primi apologetae ante Eusebium, ut Justinus, qui contra Judaeos disputavit, altum de verbis Josephi servaverint silentium. Nihilominus «genuinitas, ut apposite ait Lahousso (n. 193 nota), comprobatur; extrinsece quidem, tum quia hic locus non deest nisi hebraicae alicui versioni a Judaeis confectae, eum vero habent omnes ART. It. UTRU LEGATIO DIVINA CHRISTI ‘COMPROBETUR MIRACULIS 205 testimoniis comprobata, quamvis propositis et votis rationalistarum minime respondeat, negari non debet. Philosophice. Opera mirabilia, quae narravimus, superant omnino vires totius naturae. Quis unquam audierit cadaveri a natura vitam esse restitutam 1, caeco nato visum datum aut hominem solo vocis imperio a lepra mundatum? Quando natura paralyticos subito curavit * 12, panes et pisces multiplicavit, aquam in vinum convertit? Quis unquam pro­ pria virtute super aquas incessit? Quae si naturaliter fieri nequeunt, minime dubitandum, quin veritas philosophica miraculorum Christi cer­ tissime pateat. Hoc magis perspicuum fiet, si personae operantis et ipsius operis circumstantiae diligenter inspiciantur. Persona quippe operans sancti­ tatem undique redoluit. Opera fuerunt in se honesta, et ad honorem Deo tribuendum apta, subito et absque ullo adhibito remedio, imo non semel ad distantiam, patrata sunt, omnia ad misericordiam charitatemque erga proximum exercendam ordinata 3. Imo miracula plerumque edidit Christus mediis non proportionatis ad effectum, ut certe fuit applicatio luti ad visum restituendum. Ex quibus sic arguere licet cum cl. Ottiger 4. Certum est eventus extraordinarios vere contigisse. Alia virtus eos efficiens admitti nequit quam divina (immediate aut mediate) vel diabolica. Diabolica illis effi­ ciendis fuit impar. Ergo virtute divina patrata sunt, ac proinde vera miracula fuerunt. 226. Thesis II. demonstrant. Miracula Christi ejus divinam legationem liquido Arg. I. Christus Dominus diserte adseruit se esse a Deo missum et virtute divina ornatum, idque miraculis confirmavit, ut manifestum est ex Evangelio Matthaei, 9, 6-7, ubi virtutem dimittendi peccata, quae certe divina est et divinitati propria, confirmavit miraculo dicens: Ut codices graeci et latini, tum quia affertur ab Eusebio Caes., quidicit eum ex codice Hierosolymitano descriptum (H. E., lib. I, c. n; MG 20, 117): ab Hieronymo, qui eum latius transtulit (De viris illustribus, c. 13; ML 23, 662), et innumeris graecis et latinis. (Cfr. Hurter, Theol., t. 1, n. 57, et Hergenrother, Kirchengesch. supp., p. 19). Ad eum provocatur ab Isidoro Pelusiota (4, epist. 225; MG 7 8, 1320): Sozomeno (Hist, eccl., i, 1; MG 87, 856). Intrinsecus vero, tum quia parum probabile est Josephum, qui scripsit versus finem primi saeculi, tacuisse de Jesu, cujus me­ moria tunc magna erat apud Christianorum multitudinem, tum quia facit disertam mentionem de Joanne Baptista et de Jacobo, tum quia lingua ct stylus Josepho prorsus conveniunt». Cfr. Hettinger, Theol. fund., § 30. 1 Tindall apud Pesch, Grandes arcanos dei universo, t. 2, p. 436, serio adse­ ruit tempus aliquando fore, in quo mortui naturaliter resurgant. 2 Renan, Vie de Jésus, c. 16, ait aegrotos qui nullam patiuntur laesionem organicam, exquisitae personae gracili visu, aut etiam risu, saepe curari. Ad quod facete respondet Tanquerey: «Cur rationalistae, qui certe exquisitis dotibus prae­ fulgent, aegrotos in nosocomiis jacentes saepius non invisunt, gracilique risu et verbis amoenis leprosos, caecos a nativitate, surdos et mutos curare non atten­ tant?» De vera religione, n. 406 (ed. 1914). 3 Cfr. omnino, quae Lactantius, Inst. div., 4, 26; ML 6, 525, ad rem appo­ site dixit. 4 Theol. fund., § 45. 2θ6 DE VERA RELIGIONE. ξ>. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Et surrexil et abiit in domum suam. Miracula autem fieri non possunt, nec a Deo permittuntur, in confirmationem erroris. Ergo mi­ racula Christi demonstrant ejus legationem divinam x. Arg. II. Christus non semel ad sua miracula provocavit, ut osten­ deret se esse Deum. Nam a) cum audisset Joannes Baptista opera Christi, sciscitari voluit, quis ille esset; misitque ad eum duos disci­ pulos qui dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es. qui venturus es, an alium exspectamus? 1 2. Tunc autem Jesus multos publice curavit a languoribus et plagis et spiritibus malis, visumque donavit caecis multis, et respondit eis (v. 22): Euntes renuntiate Joanni, quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Ex quo patet Christum miraculis legationen suam comprobare voluisse. Item, quan­ do judaei Christum lapidare voluerunt, quia dixit se esse consubstan­ tialem Patri, ad opera appellavit dicens: Si non jacio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem jacio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quia Pater in me est et ego in Patre 3. Quasi diceret: si adsertionem meam ego et Pater unum sumus non vultis admittere, saltem operibus meis, id est, miraculis., quae testimonium perhibent de me, credite. Et alibi: Loquor vobis et non creditis mihi: opera, quae ego jacio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me 4*. Consulto ergo Jesus et miracula patravit, et ad ea jugiter appel­ lavit, ut legationem suam demonstraret. Arg. III. Ex his miraculis saepe persuasi sunt turbae et apostoli de Christi messianitate. Nam a) turbae, cum haec miracula conspicerent, stupuerunt et dixerunt: Numquid hic est filius David? s. Quare: Seque­ batur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur6. Unde non pauci dicuntur conversi propter miracula, ut Nicodemus 7, caecus natus 8 et alii, b) Apostoli quoque ita ex mi­ raculis intellexerunt legationem Christi, ut Petrus, post panum multi­ plicationem, hanc nomine omnium emiserit confessionem: Et nos credi­ dimus et cognovimus, quia tu es Christus, Filius Dei9. Item Joannes dicit: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut 1 Paucis S. Thomas liane rationem exponit Ill p., q. 43, a. 4, dicens: «Tertio (miracula, quae fecit Christus erant sufficientia ad manifestandam divinitatem ipsius) ex ipsa doctrina, qua se Deum dicebat, quae, nisi vera esset, non confir­ maretur miraculis divina virtute factis; et ideo dicitur Marci, 1, 27: Quaenam do­ ctrina 2 3 1 6 ° 7 8 ° haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei? Lue., γ, 20 sqq. Joan., 10, 37-38. Joan., 10, 25. Cfr. Joan., 5, 36-37; et 14, 10 sqq. Matth., 12, 23. Joan., 6, 2. Joan., 3, 2. Joan., 9, 35-38. Joan., 6, 70. ART. Π. UTRUM LEGATIO DIVINA CHRISTI COMPROBEIUR MIRACULIS 207 credatis, quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam ha­ beatis in nomine ejus1. 227. Scholion I. His ita propositis, potest ulterius quaestio proponi, utrum Christus propria virtute miracula patraverit vel solum moraliter aut etiam instrumenta liter ad modum Sanctorum, qui oratione ac precibus obtinuerunt, ut ea Deus operaretur. Fuit quorumdam error, qui miracula Christi negare non valentes, dixe­ runt Christum non fuisse causam principalem, sed moralem vel ad summum instrumentalem, miraculorum, sicut sancti homines ea precibus operari con­ sueverunt. Ad praesentem quaestionem de divina legatione Christi quod attinet, nihil refert, an Christus fuerit causa principalis, moralis vel instrumentalis miraculorum; quia, cum miracula patrata fuerint in confirmationem lega­ tionis Christi et nunquam operentur in confirmationem erroris, sequitur ex praefatis miraculis certissime divinam Christi legationem demonstrari. Caeterum, ut res clarior relinquatur, et materiae tractatio fiat locuple­ tior, breviter discutienda est quaestio de influxu Christi in miracula. Ad cujus intelligentiam diligenter notandum est miraculorum, sicut et cujuslibet alius operationis, causam et principium esse duplex; principium quod et principium quo. Principium quod operationum Christi fuit secunda persona SSmae. Trinitatis, non ut relativa et ab aliis personis distincta, sed quatenus erat Deus, et identificabatur cum natura divina. Ex opera­ tionibus Christi quaedam erant divinitati propriae, ut creare, in quibus humanitas nullam habebat partem 12; aliae fiebant mediante humanitate, ut super aquas incedere. Quia tamen persona operans in Christo erat divina, ideo Christus, ut principium quod, fuit causa principalis, non moralis aut instrumentalis, miraculorum. Unde actiones hujusmodi merito vocantur theandricae, id est, dei-viriles, a pseudo Dionysio 3 et aliis. Principium quo miraculorum Christi fuit duplex, natura divina, prout virtualiter distinguitur a supposito, et natura humana, a) Natura divina fuit etiam in suo genere causa principalis et primaria miraculorum, quia nullatenus fuit alteri subordinata. b) Natura humana, si consideretur ut principium quo actionum, cum non fuerit ex se omnipotens, nequit dici causa principalis miraculorum, sed moralis et instrumentalis. Moralis qui­ dem, quia, ut ait S. Paulus, in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia 4. Instrumentalis vero, in quantum divinitas, mediante natura humana, effecit illa prodigia. 228. Scholion II. Disputatur quoque inter theologos, an humanitas Christi fuerit instrumentum physicum vel morale miraculorum. Qua in re tenendum arbitramur cum S. Thoma 5 et aliis contra nonnullos humanita­ tem Christi fuisse causam instrumentalem physicam miraculorum. Hoc enim probare videntur textus Evangeliorum dicentium: Virtus de illo exibat et sanabat omnes e; et rursum: Ego novi, ait Christus, virtutem de me exiisse ’. 1 Joan., 20, 30-31. Alias duas rationes affert S. Thomas, III p., q. 43, a. 4, ut probet miracula Christi esse sufficientia ad manifestandam legationem ipsius. «Primo quidem, ait, secundum ipsam speciem operum, quae transcendebant om­ nem potestatem creatae virtutis: et ideo non poterant fieri nisi virtute divina... Secundo, propter modum miracula faciendi, quia scilicet quasi ex propria potestate miracula faciebat, non autem orando, sicut alii». 2 Cfr. S. Cyrillus, Ep. 40 ad Aeacium Mel. episc.; MG 77, 196. 3 Ep. 4, ad Cajum; MG 3, 1072. 4 Hebr., 5, 7. 3 III p., q. 13, a. 4. Vide Urraburu, Cosmol., lib. 1, disp. 4, c. 2, a. 2, n. 115 sq., circa mentem S. Doctoris. 3 Luc., 6, 19. ’ Luc., 8, 46. 2O8 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE Quae verba influxum physicum innuunt proculdubio. Cfr. dicenda in Tr. de Verbo incarnato *. ARTICULUS III UTRUM EX VATICINIIS A CHRISTO EDITIS ET EVENTU COMPROBATIS DIVINA EJUS LEGATIO DEMONSTRETUR 229. Status quaestionis. Prophetia seu vaticinium definitur a theo­ logis: Certa cognitio et -praedictio eventus luturi, qui naturaliter sciri non potest. Quaedam futura contingentia a Christo fuisse praevisa et annun­ tiata vix probatione indiget; sed, ut legatio divina Servatoris nostri un­ dique probata maneat, tria hic breviter enucleanda suscipimus, videlicet: ° l. Utrum Christus vera vaticinia ediderit; 2.° num haec fuerint eventu completa; et 3.° an divinam ejus legationem certo demonstrent. 230. Errores. Plures hodierni rationalistae dicunt Christum nunquam edidisse vaticinia, praedictionesque eventuum futurorum, quae in Evangeliis narrantur, valore historico carere. Ita Strauss ‘, Havet 3 et alii. Alii, narrationis authentiam admittere coacti, eventuum praevisionem naturaliter explicare conati sunt. Sic Holtzmann 4 et partim Renan 3. 231. Thesis I. pleta sunt. Christus vera edidit vaticinia, quae eventu com­ Prob. utraque pars. Plura praedixit Christus quae spectabant ad se ipsum, ad discipulos, ad luturam Ecclesiae sortem, et ad judaeos, eorumque civitatis ac templi eversionem. Haec autem futura, contingentia cum fuerint, nequiverunt, ut compertum est, humana mente naturaliter praevideri. Ergo Christus prophetavit ac vaticinia edidit. Atqui haec eventu completa sunt, ut vi­ debimus. Ergo Christus vaticinia edidit, quae eventu completa sunt 6. 1 Utriusque naturae, divinae et humanae, munia praeclare expressit Hormisdas, Epist. 79 (ML 63, 514), dicens: «Servans quod ex Patre erat, et repraesentans quod ex matre suscepit. Nam jacens in praesepio videbatur in caelo, involutus pannis adorabatur a magis, inter animalia editus ab angelis nuntiabatur, vix egres­ sus infantiam et annuntians mysticam sine instituente doctrinam, inter rudimenta annorum puerilium edens caelestia signa virtutum. Idem enim Deus et homo...: id est, virtus et infirmitas, humilitas et majestas, redimens et venditus, in cruce positus et caeli regna largitus; ita nostrae infirmitatis particeps, ut posset interimi, ita ingenitae potentiae dominus, ne posset morte consumi; sepultus est juxta id, quod homo voluit nasci, et juxta id, quod Patri erat similis, resurrexit, patiens vulnerum et salvator aegrorum, unus defunctorum et vivificator obeuntium». 2 Leben Jesu, 2, § 112. 3 Revue des Deux Mondes, Avril, 1881. 4 Hand komnientar, I. 3 Vie de Jésus, ch. 13 et 21. 0 Lubet hic quaedam vaticinia a Christo edita eventuque completa breviter referre in confirmationem argumenti: 209 ART. Hl. UTRUM EX VATICINIIS A CHRISTO EDITIS ET EVENTU, ETC. 232. Thesis II. Vaticinia a Christo edita et eventu completa divi­ nam ejus legationem invicte probant. Arg. Vaticinia nunquam eduntur nec edi possunt in confirmatio­ nem erroris, sed semper in favorem veritatis quam probant atque confir­ mant. Sed Christus non semel edidit vaticinia in confirmationem suae CIRCA SE IPSUM Prophetia. Complementum. Ecce ascendimus Hierosolymam et Fi­ lius hominis tradetur principibus Sacer­ dotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illu­ dendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget. Matth., 20, 18 sqq.; Mare., 10, 33. Tenentes Jesum duxerunt ad Caipham principem Sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant... dixerunt: reus est mortis... vinctum adduxerunt eum et tra­ diderunt Pontio Pilato praesidi. Matth., 26, 57 sqq. Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur... et expuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant ca­ put ejus. Matth., 27, 26 sqq.; Mare., 14, 64. CIRCA DISCIPULOS Proditio J udae. Qui intingit mecum manum in paropside hic me tradet... Ju­ das... dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Matth., 26, 23 sqq. Judas ergo cum accepisset cohortem et a Pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et ar­ mis. Joan., 18, 3; Matth., 26, 47; Mare., 14, 43; Luc., 22, 47. Discipulorum fuga. Omnes vos scan­ dalum patiemini in me in ista nocte: scri­ ptum est enim: Percutiam pastorem et dispergenter oves. Matth., 26, 31. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fuge­ runt. Matth., 26, 56. Trinam Petri negationem praenuntia­ vit. Matth., 26, 34; Luc., 22, 34; Joan., 13. 38· Petrus autem Jesum ter negavit, ut singuli Evangelistae diserte testantur. Matth., 26, 69-74; Luc., 22, 55-61; Joan., 18, 17-27. praedixit. Notum est ex Actibus Apostolorum 4, 1-18, et ex omnibus historiis, quot mo­ lestias Apostoli sustulerint. Apostolorum persecutiones Matth., 10, 17 sqq. CIRCA FUTURAM ECCLESIAE SORTEM Prophetia. Complementum. Tu es Petrus et super hanc petram ae­ dificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Matth., Ecclesia catholica non obstantibus persecutionibus, quas undique patitur, semper progreditur, et immobilis stat. 17, 18. CIRCA JUDAEOS EORUMQUE CIVITATIS AC TEMPLI EVERSIONEM Rebelliones.Audituri enim estis proe­ Circa annum 66 post Christum sedi­ lia et opiniones proeliorum... Consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae ei fames, et terracmotus per loca. Matth., 24. 6-7. tiones, tumultus ac rebelliones undique in Judaea exarserunt. Hinc Tacitus, Hist., lib. i, c. 2, a Nerone usque ad Vespasianum gesta relaturus ait: «Opus 14 210 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE legationis, eaque eventu completa sunt. Ergo vaticinia a Christo ’edita et eventu completa divinam ejus legationem invicte probant. Maior ex hoc patet quod vaticinia semper eduntur spiritu quodam prophetico divinitus accepto, qui prophetam instruit de eventibus futuris natura­ liter ignotis. Hic autem spiritus non potest concedi in confirmationem erroris, quin ipse Deus fiat fraudis ac mendacii patronus. Surget gens conlra gentem et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, ter­ roresque de caelo, ct signa magna erunt. Luc., 21, IO-II. Pseudo-Prophetae. prophetae surgent Matth., 24, ii. Excidium eversio. et Multi pseudo­ seducent multos. Jerusalem templique Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote, quia ap­ propinquavit desolatio ejus. Luc., 21, 20. Et ut appropinquavit (Jesus), videns civitatem, flevit super illam dicens... quia venient dies in te, et circumdabunt te, ct coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt; et non relinquent in te lapi­ dem super lapidem eo quod non cognove­ ris tempus visitationis tuae. Luc., 19, 43-44· Amen, dico vobis: non derelinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Matth., 24, 2. adgredior opimum casibus, atrox proe­ liis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. Quatuor principes ferro inte­ rempti. Trina bella civilia, plura exter­ na, ac plerumque permixta». Cfr. Fla­ vius Josephus, qui De Bello Judaico, lib. 2, c. 12 sqq., seditiones Judaeorum illius temporis minutim describit. Terrores autem et signa de caelo re­ fert Tacitus, Hist., lib. 5, c. 13, dicens: «Visae per caelum concurrere acies, ru­ tilantia arma, et subito nubium igne collucere templum. Expassae repente delubri fores et audita major humana vox Excedere deos, simul ingens motus excedentium». Teudas, Simon Magus, Judas Gaulonitides, Sadoc et alii pseudo-prophetae a Josepho, Antiq., 18, 1, descripti, noti fuerunt in Judaea, de quibus idem Jo­ sephus, De Bello Jud., lib. 6, c. 5, n. 3, ait: «Miserandam plebem seductores se­ que a Deo missos mentientes tum sua­ dendo decipiebant». Vespasianus, an. 67, bellum contra Judaeos, qui insurrexerant, duxit, totamque regionem devastavit. Vespasia­ no autem in Imperatorem electo, Titus, ejus filius, cum ingenti exercitu moeni­ bus civitatis circa annum 70 castra mo­ vit. Tunc christiani, memores vaticinio­ rum Christi, Pellam, civitatem Pereae in Galilaea, petierunt.—Euseb., Hist., lib. 3, c. 5: MG 20, 221.—Civitas vero post longam obsidionem, in qua juxta Josephum, De Bello Jud., lib. 6, c. 9, n. 3, undecim centena millia Judaeorum fame, peste et clade periere, capta est, atque diruta. Ipsum quoque templum, quod Titus praeceperat illaesum servari, face a quodam milite non sine mysterio adhibita, flammis subversum novimus. Cfr. Josephus, De Bello Jud., lib. 6, c. 4, n. 7; et Hergenrôther, Hist, de la Igl., t. I, p. 204. Hanc de Jerusalem et templi eversione prophetiam ita esse claram fassus est Strauss, Leben Jesu, 2, ut Evangelia, quae eam narrant, censucrit excidio civitatis et templi destructioni posteriora. ART. IV. UTRUM RESURRECTIO CHRISTI SIT ARG. D1V. LEGATIONIS 211 ARTICULUS IV UTRUM DIVINA LEGATIO CHRISTI DEMONSTRARI QUEAT EX SUA A MORTUIS RESURRECTIONE 233. Status quaestionis. Christus Dominus expresse docuit 1 gra­ vissimum suae divinitatis argumentum esse suam e mortuis resurrectio­ nem; et S. Paulus ait: Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo 'praedicatio nostra, inanis est et fides nostra 12. Apostoli semper id praedi­ caverunt et miraculis confirmarunt; Ecclesia jugiter id docuit, et fideles unanimi consensu idem tenuere. Momentum hujus rei non praeteriit rationalistas, qui nihil intentatum reliquerunt, ut veritatem resurre­ ctionis inficiarentur, et argumentum pro divina Christi legatione inde adsumptum infirmarent. Porro resurrectio Christi potest dupliciter considerari: ut est pro­ phetia, et ut est miraculum, a) Ut prophetia quidem, quia Salvator no­ ster saepius eam praedixit: Ecce, inquit, ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemna­ bunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget 3. Et iterum: Occident eum et tertia die resurget 4. Apostolis denique in ultima coena dixit: Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam 5. b) Ut miraculum, quia exce­ dit omnes naturae creatae vires. Sive consideretur ut prophetia sive ut miraculum, praecipuum in hac materia est vaticinium de resurrectione eventu confirmatum esse, seu, DISPERSIO JUDAEORUM Cadent in ore gladii, et captivi ducen­ tur in omnes gentes, et Jerusalem calca­ bitur a Gentibus, donec impleantur tem­ pora nationum. Luc., 21, 24. Juxta Josephum, De Bello Judaico, lib. 6, c. 9, n. 3, 97.000 Judaeorum capti sunt in Jerusalem, qui in captivitatem ducti ac per totum orbem dispersi di­ sparuerunt. (Ed. Didot, p. 301.) S. Augustinus, ait de Judaeis: «Occisi non sunt sed dispersi... in libris suffra­ gatores, in cordibus nostri hostes, in co­ dicibus testes». De fide, c. 6, n. 9; ML 40, 179. Cfr. idem S. Augustinus, De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 26; ML 34, 1060. Tempus quo haec fiant. Arnen, dico vobis, quia non praeteribit generatio haec donec omnia haec fiant. Matth., 24, 34. Haec autem omnia, utpote ante 40 annos post Christum mortuum facta, apostoli et alii qui cum Christo versati sunt, conspicere potuerunt. 1 2 3 '* ° Matth., 12, 39 I Cor., 15, 14. Matth., 20, 18. Luc., 18, 33. Matth., 26, 32. sqq. Ronan haec dicere ausus est: «Jésus, quoique parlant sans cesse de résurrection, de nouvelle vi, n’avait jamais dit bien clairement qu’il res­ susciterait en sa chair». Les Apôtres, ch. 1, p. 1. 212 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE quod idem est, factum ipsum miraculosum, prius vaticinatum, reapse contigisse. Nihilominus, ut quaestio tanti momenti plenius dilucidetur, tria sunt diligenter discutienda. l.° Utrum Christus vere, mortuus fuerit. ° 2. Num reapse a mortuis resurrexerit. 3.° An peracta Christi resur­ rectio invictum divinae ejus legationis praestet argumentum. 234. Errores. Plures Christiani nominis hostes veritatem resurrectio­ nis Christi diversimode inficiati sunt. a) Vetus est judaeorum error, apud quos divulgatum est a militibus, qui custodierunt sepulcrum, discipulos noctu venisse et furatos esse corpus Christi '. Hanc theoriam, admissam a Toledoth (apud Wagenseil, p. ig), Samuel Reimarue, professor Hamburgensis 1 2, Lessing aliique deistae saecu­ li xvi n renovarunt. b) Paulus Heidelbergensis3* , judaeus Salvador *, Bahrdt3 et alii cum schola naturalistica contendunt Jesum non fuisse vere mortuum, sed in deliquium incidisse, et vivum e sepulcro eductum fuisse. c) Rationalistae, quos praeiverat Celsus ®, communiter docent Jesum reapse mortuum fuisse, sed factum resurrectionis phantasiae, enthusiasmo et hallucinationi, sive apostolorum sive Magdalenae tribuunt. Sic Strauss 7, Renan 8II *1et 0 alii. d) Nonnulli rationalistae, hac theoria nondum contenti, addiderunt Christum Dominum, non corporaliter resurrexisse, sed spiritualiter apparuisse discipulis. Ita tenent Reim ’, Martineau 18 Schenkel11 et alii, quorum non­ nulli serio adseruerunt hanc Christi resurrectionem negatam fuisse a S. Pau­ lo, I Cor., 9, i, et II Cor., 5, 16 sqq. e) Modernistae duos fingunt Christos, unum historicum et realem, alte­ rum fictitium et fidei. Primus, qui revera mortuus est, nunquam revixit; secundus, qui nunquam exstitit, sed solummodo in piis ac mysticis com­ mentationibus reperitur et in Evangelio Joannis describitur, fictus est a conscientia Christiana a mortuis suscitatus. Cfr. Encyclica Pascendi, § Ut autem. 235. Thesis I. Christus vere mortuus est in cruce. Arg. Ex multiplici capite veritas hujus theseos demonstratur. 1) Ex testimonio Evangelistarum. Matthaeus ait: Jesus autem ite­ rum clamans voce magna emisit spiritum12. Marcus: Jesus autem emissa 1 2 3 I 3 Malth., 28, n sqq. Wolfenbutleler fragmente, fragm., 5. Exeget. Handb., 3. Jésus Christ et sa doctrine, t. 2, p. 191. Ausfiihrung des Plans und Zwecks Jesu. Apud Origenem, Contra Celsum, lib. 2, n. 59; MG Vie de Jésus, § 137, et Essais d'histoire religieuse 11, 889. (hisp. vers.) ait: «Segùn nuestra opinién, la sola fantasia de los discipulos, enardecida por el scntimiento de sus corazones, les présenté como vuelto a la vida al Maestro que no podian acabar de creer que fuese muerto». 8 Vie de Jésus, c. 26 haec habet: «Disons cependant que la forte imagination de Marie de Magdala joua dans cette circonstance un rôle capital. Pouvoir divin de l’amour! Moments sacrés ou la passion d’une hallucinée donne au monde un Dieu resuscité!» 8 Jesu von Nazara, vol. 3, p. 600 sqq. 10 The Seat of authority, p. 363. II Charakterbild Jesu, p. 231. 12 Matth., 27, 50. Ex vigore quem habuit Jesus, ut clamorem ederet validum, educunt aliqui Christum, non vi passionis aut tormentorum et amissione sanguinis 8 7 ART. IV. UTRUM RESURRECTIO CHRISTI SIT ARG. DIV. LEGATIONIS 213 voce magna exspiravit1. Lucas: Et haec dicens exspiravit'*12·. Tandem Joannes: Et inclinato capite tradidit spiritum3. Quibus consentiunt S. Pauli epistolae. 2) Ex testimonio adstantium, Legitur enim: Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus militum lancea latus ejus aperuit 4. Et rursum: Venit Joseph ab Arimathaea, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Pilatus autem mira­ batur, si jam obiisset. Et accersito Centurione interrogavit eum, si jam mortuus esset, Et cum cognovisset a Centurione, donavit corpus Joseph 5. 3) Ex aromatum unctione. Constat ex evangelica narratione 6 cor­ pus Jesu e cruce depositum aromatibus unctum fuisse et linteis involu­ tum. Quomodo in hac unctione discipulos et Matrem SSmam. latuit Christum vivere? 4) Ex tormentis ei illatis. Passio ac tormenta, tam interiora quam exteriora, Christi, et vulnus a milite lateri ejus inflictum, sufficiebant opinione medicorum ad mortem producendum 7. 5) Ex unanimi traditione judaeorum, Talmud in Schabbath Hiero­ solymitano et in Sanhedrin Babilonico refert mortem Salvatoris, et exinde omnes judaei credunt eum reapse mortuum fuisse. Ipsi quoque Principes Sacerdotum et pharisaei crediderunt Jesum fuisse mortuum. Haec clariora sunt, quam ut longiore demonstratione indigeant. Unde Strauss 8, Renan 9 aliique rationalistae disertis verbis rejiciunt theoriam Pauli10II . 236. Objicies, a) Pilatus merito suspicatus est Christum in cruce, viventibus adhuc latronibus, vivere; ideo mirabatur, si jam obiisset; Mar­ ci, 15, 44. b) Christus dicitur validum clamorem edidisse, et illico exspirasse; Matth., 27, 50. Hoc autem non est proprium homini jam jam morienti. c) Sanguis et aqua referuntur manasse ex latere Christi jam mortui n, quod legibus naturae adversatur; in corpore enim mortuo sanguis illico coalescit. Resp. ad l.“m Pilatum equidem miratum fuisse, si jam Christus obiis­ set, sed, instituto rei examine, accersito nempe centurione, sibi persuasit jam obiisse. Idque omnes praesentes, hostes et amici Christi, sacerdotes et seniores populi, judaei et ethnici, sibi persuaserunt et disertis verbis confir­ marunt. Ad 2.“"' Leges naturae nihil obstant, quominus Christus moriens cla­ morem ediderit validum, ut aliorum, qui morti proximi clamores ediderunt, exempla quamplurima probant. Adde speciales in Christo fuisse rationes, sed actione supernatural! mortuum fuisse. Renan vero ait: «Tout porte à croire que la rupture instantanée d'un vasseau au cœur amena pour lui, au bout de trois heures, une mort subite». Vie de Jésus, ch. 25, «L’atrocité». 1 Marc., 15, 37. 2 Luc., 23, 46. 3 Joan., 19, 30. Joan., 19, 33 sqq. I Marc., 15, 43 sqq. 6 Joan., 19, 39-40. 7 Cfr. Jaugey, Diction. Apolog., v. «Resurrecciôn de Cristo». 8 Leben Jesu, t. 2, § 137. “ Vie de Jésus, ch. 25. 1,1 Cfr. Grnnerus, De morte Christi vera non simulata. II Joan., 19, 34 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE 214 ut cursum ordinarium rerum transgrederetur. Christus enim, voluntarie mortem subiturus et pro redemptione generis humani se ipsum Patri obla­ turus, non incongrue voluit hunc actum immediate ante mortem clamore valido coram omnibus testificari. Ad 3.·™ dicendum est sanguinem in morte naturali illico coagulari, sed nihil impedire, quominus in morte violenta quandoque per aliquod tempus et in aliqua corporis parte liquidus remaneat. 237. Quaeres, quomodo apostoli, quibus Christus dicitur suam e mor­ tuis resurrectionem praenuntiasse, non vivide illam exspectaverint, imo et noluerint fidem adhibere mulieribus et discipulis Emmaus, factum resurre­ ctionis renuntiantibus. Resp. Td contingere potuisse i) quia discipuli, quousque essent a Spi­ ritu Sancto edocti ac confirmati, tardi erant ad credendum, ut saepe Chri­ stus testatus est in vita. 2) Quia ipsi tot verberibus, ignominiis, et morte cruenta Salvatoris territi, obliti sunt promissionum Christi, vel amiserunt fidem resurrectionis. 238. Thesis II. Christus reapse a mortuis resurrexit. Arg. Veritas resurrectionis Jesu Christi copioso argumentorum ge­ nere comprobatur. 1) Ex Evangelistarum testimoniis. Matthaeus refert angelum dixis­ se mulieribus: Nolite timere vos, scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: non est hic, surrexit enim, sicut dixit; venite et videte locum, ubi positus erat Dominus1. Similiter Marcus 1 2, Lucas 3, et Joannes 45 * narrant historiam resurrectionis dominicae cum omnibus circumstantiis, quae eam consequutae sunt. 2) Ex apparitionibus Christi et testimonio plurium testium oculato­ rum. Etenim Christus apparuit, ut ipsi testes oculati fatentur: a) Mariae Mdgdalenae et aliis mulieribus, quae eam comitatae sunt ad sepulcrum ’. b) Duobus discipulis euntibus in Emmaus ®. c) Omnibus apostolis, excepto Thoma, quibus manus et pedes vi­ dendos et palpandos dedit7; et iterum post octo dies omnibus apostolis, Thoma praesente, cui jussit, ut digitum in ipsius vulnera inferret, et manum mitteret in latus. d) Discipulis ad mare Tiberiadis 8 et saepius in Galilea. e) Plusquam quingentis fratribus, prout refert S. Paulus 910 . 3) Ex testimonio et praedicatione apostolorum, a) Exsurgens Pe­ trus in medio fratrum dixit... Oportet: ex his viris, qui nobiscum sunt con­ gregati... testem resurrectionis ejus (Jesu) nobiscum fieri imum ex istis ln. 1 2 3 1 5 ° ’ Matth., 28, 5 sqq. Mare., 16, 5 sqq. Luc., 24, i sqq. Joan , 20, 1 sqq. Matth., 28, 9-ro; Joan., 14 sqq. Luc., 24, 13 sqq. Luc., 24, 36-43. Hoc textu rejicitur error eorum, qui dixerunt animam tan­ tummodo Christi apostolis apparuisse. Hoc stare nequit cum verbis Domini, qui ibid., v. 39 ait: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis s 9 10 habere. Joan., zi, 1 sqq. 1 Cor., 15, 6. Act., i, 15-22. ART. IV. UTRUM RESURRECTIO CHRISTI SIT ARG. DIV. LEGATIONIS 215 Et rursus: Hunc Jesum resusoitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus Quod iterum atque iterum repetens 1 2 multa prodigia operatus est, et plures ad fidem Christi convertit, b) S. Paulus item 3 atheniensibus in Areopago praedicavit Jesum Christum suscitatum a mortuis, et ad Co­ rinthios scribens idipsum confirmavit dicens: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium 4. c) Apostoli omnes virtute magna reddebant., testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri56 *. 4) Ex testimonio militum, qui custodiebant sepulcrum. Quidam de custodibus, ait Matthaeus, venerunt in civitatem, et nuntiaverunt princi­ pibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant ®. 5) Ipsi quoque Christi inimici praeclarum dederunt non semel hu­ jus rei testimonium. Quid faciemus, ajunt, hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. Sed, ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc (Jesu) ulli hominum Ί. Hac de causa custodes sepulcri pecunia empti sunt et cor­ rupti a senioribus populi, ut Jesum furatum dicerent non resuscitatum 8. 6) Veritatem resurrectionis dominicae testantur denique a) mira­ cula a discipulis in ejus confirmationem patrata 9, et b) doctrina a Christo post resurrectionem discipulis tradita10II . 239. Porro hi omnes testes nec 1) deceptores fuerunt nec 2) decepti. 1) Non fuerunt deceptores. a) Quia decipere non potuerunt. Cum enim ageretur de facto publico et omnibus noto, opus erat ipsis pro aliis decipiendis corpus Christi subripere; alioquin, exhibito corpore, facile mendacii argui poterantu. Illud autem subripere nequibant, quia sepulcrum signato lapide mu­ nitum custodiebant milites. Nec praevalere potest principum Sacerdo­ tum mendacium, a Reimaro et aliis recentius patrocinatum, discipulos scilicet noctu, militibus dormientibus, corpus furatos esse. Quis enim hoc vidit? Milites? Sed milites dormiebant. Optime ad rem S. Augusti­ nus arguit dicens: «Dormientes testes adhibes: vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormierunt, quid videre potuerunt? Si nihil viderunt, quomodo testes sunt?»12. b) Quia decipere noluerunt. Apostoli homines erant simplices ac ti­ 1 2 3 I Aci., 2, 32. Aci., 3, 12 sqq.; et 4, 8 Ad., 17, 22 sqq.' l Cor., 15, 20. Nolim hic sqq. praetereas Epistolam I B. Pauli apostoli ad Corin­ thios ut genuinam haberi ab Eichhorn, Baur, Renan et aliis rationalistis. 3 Ad., 4, 33. 6 Matth., 28, ii. ’ Ad., 4, 16. 8 Matlh., 28, 12 sqq. 9 Ad., 3, 16; 4, 16. 10 Joan., 20, 15 sqq.; Matth., 28, 16. II Eddmann, apud Ottiger, th 35, stulte commentus est corpus Christi terrae motu diffisso sepulcro absorptum esse. 12 Enarrat, in Ps. 63, n. 15; ML 36, 768. Ex his liquido patet, quam sit stulta antiqua Judaeorum opinio, saeculo xvm, a Reimaro, Lessing et aliis renovata. Severitas, certe, disciplinae militaris non sinit, ut omnes milites simul somno se dedant. 2l6 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE mentes Deum, et nunquam tantae gravitatis mendacium fingere, aut avitae religionis ruinam absque fundamento meditari potuerunt. 2) Non fuerunt decepti. Hallucinationis, imaginationis, enthusiasmi, fidei interioris, et nescio quot aliorum verborum vim magni faciunt hic Strauss, Renan, Baur, et alii rationalistarum coryphaei non pauci, resurrectionis dominicae ho­ stes, dicentes apostolos et Magdalenam, qui nimio amore et enthusiasmo Magistrum suum prosequebantur, bona fide deceptos esse. Sed quanta astutia et malitia haec dicta fuerint liquet a) ex evangelica narratione, et b) ex testium conditione. a) Ex evangelica narratione. Apostoli et Magdalena post mortem Christi, non modo non ferebantur enthusiasmo et imaginatione in Chri­ stum, sed nec exspectabant ejus resurrectionem. Hinc mulieres, quae prima die sabbati (id est, hebdomadae) adierunt sepulcrum, non de resurre­ ctione sed de corpore iterum ungendo cogitabant. Et Magdalena, cum audivit vocem Magistri, non vi imaginationis aut amoris subito Jesum agnoscere visa est, ut Renan1 non sine malitia adseruit, sed, hortula­ num esse putans, interrogavit eum, ubi positum esset corpus Domini 12. Deinde apostoli credere noluerunt mulieribus annuntiantibus se Chri­ stum vidisse, et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista 3. Item discipuli, qui perrexerunt Emmaus, dixerunt Christo, qui ipsos in specie peregrini comitabatur: Sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel 4. Cognito Jesu in fractione panis, annuntiaverunt aliis apostolis, quae viderant et audierant, et illi credere noluerunt 5* . Ac denique Thomas, qui non aderat, cum primo apparuit apostolis, aliorum narrationi adsentire noluit, nisi visis et palpatis vulneribus sui Magistrie. Quid plura? Tantum abfuit, quin apostoli repentino enthusiasmo moverentur ad fidem resurrectionis, ut Petrus et Joannes, audita narratione mulierum, prius voluerint currere ad sepulcrum, et accurate perscrutari linteamina posita et sudarium... separatim involutum in unum locum 7. Ubi heic vividae imaginationis et enthusiasmi aut fervidi amoris effectus reperiatur? Potuerunt apostoli maturius rem examinare aut cordatius procedere? b) Ex testium conditionibus. Christum personaliter post resurrectio­ nem vidisse testantur non solum mulieres, non solum apostoli omnes, sed et quingenti fratres, quorum plcrique nec cogitabant quidem de Christi resurrectione. Quomodo isti homines, diversis inclinationibus praediti, ac diversimode sentientes, omnes unanimiter hallucinari po­ tuerunt? tenendum ergo est cum Ecclesia catholica Christum vere a mortuis surrexisse 8. 1 2 3 4 5 ° ’ Vie de Jésus, ch. 26. Joan., 20, 13-16. Luc., 24, ii. Luc., 24, 21. Marc., 16, 13. Joan., 20, 24 sqq. Joan., 20, 6 sqq. 8 Ex his facile concludes theoriam Strauss, Baur, Renan et aliorum omni prorsus fundamento carere. ART. IV. UTRUM RESURRECTIO CHRISTI SIT ARG. DIV. LEGATIONIS 217 240. Arg. II. Si Christus non surrexit a mortuis, ut contendunt rationalistae, quid factum est de ejus corpore? Corpus Jesu aromatibus et aloe delibutum potuit per triduum optime conservari. Cur judaei non exhibuerunt illud mortuum, cum primum notitia resurrectionis di­ vulgata est? Ab hac difficultate se expedire nonnulli putant dicentes corpus Chri­ sti subreptum fuisse a discipulis. Sed haec hypothesis rejicitur hodie ut impossibilis a rationalistarum etiam coryphaeis, a quibus iterum quae­ rimus, quid factum sit de corpore Domini. Nonne absorptum est a petra in commotione terrae, ut finxit Edelmann? Sed in hac hypothesi quo­ modo linteamina, quibus illud obvolutum erat, remanere potuerunt in sepulcro, quin a terra simul absorberentur? *. Si corpus nec a discipulis furari, nec a terra absorberi potuit, quomodo principes sacerdotum et seniores populi et omnes illi synedrii socii, qui milites pecunia corrum­ pere attentarunt, sepulcrum non inviserunt, et, corpore ibi invento, fidem resurrectionis ab ipso initio non suffocarunt? Certe negligenter se gessisse dicendi sunt, et suae religionis ruinam permisisse. Difficultates. 241. Obj. l.° Narratio historica resurrectionis, prout describitur ab evangelistis, scatet contradictionibus. Ergo non est admittenda. Prob. Ant.—Evangelistae sibi contradicunt. 1) Quoad numerum mulierum quae sepulcrum visitarunt. Nam Joannes1 ait Mariam Magdalenam solam perrexisse ad sepulcrum, et, non invento corpore Jesu, Petro et Joanni annuntiasse, qui ambo cucurrerunt ad monu­ mentum. Juxta synopticos plures ascenderunt, nempe juxta Matthaeum3 duae (Maria Magdalena et Maria Jacobi), juxta Marcum 4 tres (Maria Magda­ lena, Maria Jacobi et Salome), et juxta Lucam 5 saltem quinque (Maria Mag­ dalena, Joanna, Maria Jacobi et caeterae). 2) Quoad tempus, quo mulieres petierunt sepulcrum. Matthaeus illas per­ rexisse ait Vespere sabbati6; Joannes, Cum adhuc tenebrae essent''; Lucas, Valde diluculo 8 et Marcus, Orto jam sole ’. 3) Quoad angelorum apparitiones. Juxta Matthaeum et Marcum unus tantummodo angelus visus est a mulieribus, juxta Lucam et Joanncm duo. Hi autem duo juxta Lucam stantes, juxta Joannem sedentes apparuerunt. 4) Quoad circumstantias. Juxta Marcum 10 mulieres nemini dixerunt, quae in sepulcro viderant, juxta alios festine discipulis nuntiaverunt. Haec autem ut valde sibi contradictoria nullatenus conciliari queunt. Ergo. Resp.—Neg. Ant. Contradictiones, quae circa factum et circumstan­ tias resurrectionis dominicae in Evangeliis inveniri dicuntur, apparentes sunt et fictitiae non reales. Ad l.um dicendum est varias mulieres ad sepulcrum Christi perrexisse. Scopus autem evangelistarum non erat mulierum, quae sepulcrum visita 1 2 3 4 & 6 7 8 V 10 Joan., 20, 5-7. Joan., 20, 1-2. Matth., 28, 1. Marc., 16, i. Liu:., 24, 10. Matth., 28, i. Joan., 20, I. Luc., 24, I. Marc., 16, 2. Marc , 16, 8. 2x8 DE VERA. RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE runt, catalogum texere, sed factum ipsum visitationis enarrare. Joannes quidem Mariae Magdalenae tantum meminit, vel quia ipsa prima ad sepul­ crum pervenit, vel quia dux erat aliarum, quae in comitatu fuerunt. Magda­ lena tamen satis innuit alias mulieres in praefata visitatione socias habuis­ se, cum Petro et Joanni retulit: Nescimus, ubi posuerunt eum Caeteri evangelistae nominant plures vel pauciores juxta significationes et munera earum, quin tamen alias excludant. Potest etiam dici mulieres non omnes simul exiisse e civitate vel ad illam rediisse; evangelistae autem referre po­ tuerunt diversa momenta, in quibus Mariam Magdalenam una vel plures comitatae sunt. Ad 2,um de tempore facilis est solutio. Matthaeus ait loco citato: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati. Pro cujus intelligentia notan­ dum est cum Billuart 1 2 per vespere apud hebraeos totam noctem et per mane integrum diem saepe significari juxta illud Geneseos: Factum est vespere et mane dies unus 3. Unde textus interpretatur: Vespere sabbati (id est, nocte diei sabbati) quae lucescit in prima sabbati (sub aurora scilicet primae diei hebdomadae quae est dominica) venit Maria Magdalena, etc. Hoc posito, Matthaeus, Lucas et Joannes egressum e civitate, Marcus tempus, quo ad sepulcrum pervenerunt, descripserunt. Ad 3."m respondetur Matthaeum et Marcum unius tantum angeli me­ minisse, quia angelorum verba referre volebant, et cum unus dumtaxat loqueretur, unum nominarunt. Nec ex relatione Lucae et Joannis sequitur utrumque angelum locutum fuisse, quia etsi plurali numero dicantur locuti fuisse, moraliter hoc intelligendum est. Siquidem, cum unus altero comite loquitur, duo dicuntur loqui. Quoad positionem horum angelorum nullatenus dissentiunt evangeli­ stae. Nam, ut recte ait Maldonatus. «Standi verbum et latine et graece non semper rectum corporis habitum sed solam aliquando praesentiam, solam aliquando quietem significare (dicimus); stare enim dicitur non solum, qui rectus est, sed etiam, qui praesens est, etsi sedeat» 45 . Hoc sensu ait Joannes Baptista de Jesu: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis °. S. Lucas pariter, dum adserit duos angelos stantes a mulieribus conspectos fuisse, solum innuere vult duos angelos praesentes adfuisse. Ad 4.l»n denique dicendum est mulieres redeuntes e monumento ut nuntiarent, quae viderant, apostolis, nemini quidquam dixisse in via ob magnum metum, ut ait Marcus6* , sed omnia apostolis communicasse; nulla enim erat secreti servandi ratio erga apostolos ’. Obj. 2.° Christum apparenter resurrexisse inde constare videtur quod i) apostoli exsistimabant se spiritum videre 89 , et 2) Christus januis clausis ingressus esse dicitur in coenaculum °. Haec autem non sunt habentis cor­ pus propria. Ergo. Resp. ad l.um nihil contra veram Christi resurrectionem sequi ex eo quod apostoli exsistimaverint se spiritum videre, quia ipse Christus hanc falsam exsistimationem tollere curavit ibidem, manus et pedes eis ostendens et dicens: palpate et videte, quia spiritus carnem et. ossa non habet, sicut me videtis habere. Ad 2.nn dicendum est corpus naturale et passibile non potuisse quidem naturaliter ingredi coenaculum januis clausis, bene tamen corpus gloriosum et subtile, ut erat corpus Christi post resurrectionem 10. 1 Joan., 20, 2. 2 De Myst. Chr., diss. 12, a. 2. 3 Gen., i, 5. 1 In Matth., 28, 3; «Tertia quaestio». 5 Joan., i, 26. 6 Marc., if>, 8. ~ Cfr. Murillo, Jesucristo y la Iglesia Rom., p. t, lib. 3, see. 1, c 4. § 2; Ottiger, Theol. fund., § 45: Lahousse, De Vera Religione, n. 211. 8 Luc., 24, 37. 9 Joan., 20, 19. 10 Cfr. Granerus, De morte Christi vera, non simulata. ART. V. UTRUM DIV. LEGATIO CHRISTI PROB. EX VAT. LEGIS VET. 219 242. Thesis III. Christi e mortuis resurrectio, sive a) ut prophe­ tia sive b) ut miraculum consideretur, invictum praebet divinae ejus lega­ tionis argumentum. Prob. l.a pars. Ut prophetia. Praedixerat Christus, ut superius dictum est, suam e mortuis resur­ rectionem 1. Ipsi quoque sacerdotes et principes populi agnoverant hoc Christi vaticinium. Dixerunt enim Pilato: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: post tres dies resurgam. Jube ergo custo­ diri sepulcrum usque in diem tertium, ne /orte veniant discipuli ejus et jurentur eum, et dicant plebi: surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus: habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodi­ bus 1 2. Haec autem vaticinia, ab evangelistis narrata et a judaeis admis­ sa, edita sunt in confirmationem divinae legationis Jesu Christi. Christus etenim scribis et pharisaeis, signum aliquod, utique suae missionis, pe­ tentibus, nullum aliud putavit dandum, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim, ait, fuit Jonas in ventre ceti Iribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus 3. Item judaeis aliud signum quaerentibus dixit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud 4. Et addit evangelista: Ille autem dicebat de templo corporis sui. Eventus autem rem comprobavit, ut in thesi superiori satis copiose probatum est. Porro vera vaticinia, in quibus operatio Dei necessario includitur, edi nequeunt in confirmationem erro­ ris. Ergo resurrectio Christi, ut vaticinium in confirmationem divinae ejus legationis editum et eventu comprobatum, invictum suppeditat divinae legationis Christi argumentum. Prob. 2.a pars. Ut miraculum. Resurrectio Christi vera ac realis. non virtute diabolica aut humana potestate, sed virtute supernatural! effecta, vere miraculum fuit, in con­ firmationem divinae legationis Christi patratum. Sed nequit verum mi­ raculum a Deo in confirmationem erroris effici. Ergo resurrectio Christi, ut miraculum, invictum praestat divinae ejus legationis argumentum. ARTICULUS V UTRUM DIVINA LEGATIO CHRISTI PROBARI POSSIT EX VATICINIIS LEGIS VETERIS 243. Nota. Haec de divina Christi legatione quaestio tanti est hodie facienda, ut accuratum postulet in theologia studium. Idcirco examinanda veniunt in hoc articulo vaticinia Veteris Testamenti, circa 1 2 3 * Matth., ly, 63. Matth., 27, 63. Matth , 12, 40 sqq. Joan , 2, 19-21. 2 20 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE quae duo inquiruntur. 1) Num Messias praenuntiatus fuerit in Lege Veteri. 2) Utrum vaticinia messianica adimpleta fuerint in Christo. § 1 Utrum Messias ■praenuntiatus fuerit in Lege Veteri. 244. Status quaestionis. Antequam Christus se mundo exhiberet, magnam fuisse in Israel exspectationem de Messia seu legato divino venturo, non est cur probandum suscipiamus. Hujus rei testimonium habetur in canticis Zachariae1 et Mariae 1 2. Item audita Herodes Ma­ gorum relatione turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur (utique secundum Scripturas).—At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae 3. Unde Simeon, cui facta refertur promissio non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini 4, cum vidisset puerum Jesum, vocavit eum salutare Dei, paratum ante faciem omnium populorum. Insuper legati missi a Joanne interrogaverunt Christum: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 5. Ipsi quoque judaei videntes opeia Christi dicebant: quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum 67. Exspectabatur igitur Messias, quando Christus in hoc mundo apparuit", cujus exspectationis meminit ipse Virgilius, cum cecinit 8: «Ultima Cumaei venit jam carminis aetas Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo» 9. Unde haec populorum spes oriri potuerit, quaestio est profecto non parvi facienda. Exsistuntne in Lege Veteri vaticinia, quae adventum Messiae praenuntiaverint, ejusque exspectationem genuerint in populis? Vel e contra judaei, absque ullo solido fundamento hallucinati, finxe­ runt regem quemdam insolitum esse venturum? En quaestio enucleanda. 245. Errores, a) Ex antiquis judaeis omnes generatim admiserunt Messiam esse promissum in Veteri Testamento, sed non omnes vaticinio­ rum sensum capere potuerunt. Nonnulli intellexerunt Messiam fore regem temporalem potentissimum, qui, de cunctis hostibus victor, eos a romanorum servitute ac dominatione liberaret. b) liationalistae plerique, nihil esse supernaturale contendentes, omnem prophetiae exsistentiam a priori negant; nullumque exsistimant esse in Ve1 2 3 4 5 6 Luc, i, 76 sqq. Luc., i, 54 sqq. Mattii., 2, 3 sqq. Luc., 2, 26. Maith., n, 3. Joan., 6, 16. 7 Hac judaeoruin exspectatione magnopere abusus est Renan, Vie de Jésus, c. i, quando Christi divinitatem ex ea ait esse confectam. 8 Bucolica, Egi. 4, v. 4-5. ° Nunc etiam exspectant judaei adventum Messiae. Unus etenim ex 13 ar­ ticulis fundamentalibus, quos profitentur in suis libris liturgicis, sic se habet: •Credo perfecto corde Messiam esse venturum; etiamsi ejus adventus dilatus fue­ rit, patienter ejus apparitionem exspectabo». ART. V. § 1. UTRUM MESSIAS PRAENUNT. FUERIT IN I.EGE VETERI 221 teri Testamento de Messia vaticinium. Ita Havel1 et alii. Hi prophetiae et vaticiniorum nomine nonnisi prophetae exstasim naturalem ejusque ideas circumstantiis excitatas contendunt in lege significari. c) Alii, etiam ex grege rationalistarum, admittunt quidem exstitisse inter judaeos spem adventus Messiae, sed hanc exspectationem nolunt fuisse nisi effectum ardentissimae imaginationis eorum, qui ita majora in dies fin­ gebant, ut Christo, homini naturali, qualitates et nomen Messiae tribuerint. Sic Strauss 1 2, Renan 3*, Laurent1 et alii non pauci. His accensendos putamus illos nuperos rationalistas, qui dicunt nullum esse in Veteri Testamento verum de Messia vaticinium, sed de effatis et dictis prophetarum, qui de felicissimo rerum eventu et civitatis ac populi instauratione agunt, ideas messianicas efformatas fuisse et Christo applicatas. d) Alii denique, «quorum agmen Salvador, incredulus judaeus 56 , ducit», ut dicit Reinerding ·, contendunt promissiones Messiae in Lege Veteri factas ad quoslibet liberatores referri, et toties adimpletas fuisse, quoties populus judaicus retulit victorias. 246. Thesis. Messias in Veteri Testamento vere praenuntiatus fuit, et ideo exspectatio praefata judaeorum ex vaticiniis messianicis ortum habuit. Arg. I. Ex testimoniis Veteris Testamenti. Sunt in Lege Veteri in­ numera testimonia, quae nonnisi ad verum Messiam referri possunt. a) Sic, cum maledixit Deus serpenti, ait: Inimicitias -ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius, ipsa 7 conteret caput tuum 8* . Hoc autem mulieris semen nequibat esse nisi Messias, Christus, qui cum semine seu filiis diaboli praelia iniens victoriam foret relaturus. b) Deinde Moyses praenuntiavit legatum divinum fore venturum dicens: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitavit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies p. Quem locum ad Christum referri constat, tum ex testimonio ipsius Christi, qui disertis verbis ait: De me ille (Moyses) scripsit1011 , tum ex verbis S. Petri, qui in porticu Salomonis populo dixit: Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, sic implevit... Moyses quidem dixit (1. c. Deut.). Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis... et omnes prophetae a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annun­ tiaverunt dies istos 1X. c) Item Jeremias ait: Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et suscitabo David germen justum, et regnabit rex et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit con­ fidenter. Et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster12 1 2 3 ■* 6 6 7 3 ° 10 11 ” Le Christianisme et ses origines, t. 3, c. 5. Vie de Jésus, § 61. Histoire du peuple d'Israel, II-III; et Vie de Jésus, ch. 1. Hist, de la humanidad, p. 1, lib. 4, c. 4, sec. 1 sqq. Jésus Christ et sa doctrine, t. 1, lib. 1. Theologia fundamentalis, tr. 1, n. 166. In quibusdam versionibus legitur ipse conteret caput tuum. Gen., 3, 15. Deut., 18, 15. Joan., 5, 46. Aci., 3, 18 sqq. Jcr., 23, 5 sqq. 222 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE d) Cum Abraham voci Dei obediens pararetur filium suum unige­ nitum Isaac sacrificare, dixit ei Dominus: Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae1. Quae verba optime inter­ pretatus est Apostolus scribens: Abrahae dictae sunt promissiones et se­ mini ejus. Non dicit et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: et semini tuo, qui est Christus 1 2. Unde merito Isaac, Abrahae unige­ nitus, figura dicitur Christi, qui, unigenitus cum esset Patris, erat in cruce pro nobis immolandus. Ideo sensum prophetiae diserte complevit Paulus dicens: Ut in gentibus benedictio A brahae fieret in Christo Jesu 3. Haec erat communis intelligentia vaticiniorum Veteris Testamenti, ita ut judaei in Talmude servaverint sequentia verba: «Prophetae uni­ versi non vaticinati sunt nisi de diebus Messiae» 4. Hinc ex Rabbinis Maimonides, tredecim articulos fidei judaeorum commentans, ad 2,um ajebat: «Mendacem facit totam scripturam, qui negat articulum de adventu Messiae». Unde nunquam fuit judaeos inter et Christianos hac de re disceptatio. «Quidam e Christianis, ajebat Celsus, et judaei di­ sputant: hi quidem in terram descensurum esse Deum quemdam aut Dei filium, hujus terrae incolas justificaturum, illi vero jam descen­ disse» 5. Celebriora adhuc sunt et clariora vaticinia Patriarchae Jacob 6 quae superius retulimus, imo et Malachiae 3, 1 et Aggaei 2, 7-10 Propheta­ rum quae inferius erunt expendenda 7. Ipsi quoque gentiles Messiae adventum exspectaverunt, ut Plutarchus cum aliis testatur 89, quam exspectationem nonnisi ex revelatione primitiva vel judaeorum familiaritate haurire potuerunt, ut docet Het­ tinger 8. Arg. II. Ex novo Testamento, a) Non solum praenuntiatus est Christus seu Messias in revelatione Veteris Testamenti, sed praeterea dicendus est ejus finis. Hoc docemur ab Apostolo qui ait: Finis enim legis Christus1011 . Quem locum expendens S. CyriIlus Alex, ajebat: «Discat a nobis doctrinae mosaicae scopum ad Christi mysterium pertinere, Christumque apud eum multoties describi» n. Unde interpretes ac theo­ logi unanimiter docent per legem veterem homines ad Christum ordina­ tos fuisse12. b) Sed ad alia pergamus, quae sunt adhuc clariora. Principes sacer1 2 3 4 Gen., 22, i8. Gal., 3, i6. Gal., 3, 14. Lib. Sanhedrin, c. Chelek, fol. 99. Cfr. Raym. Martin, Pugio fidei, fol. 278, 532.—Nonnulli scriptores 400 et amplius loca collegerunt ex libris Veteris Testa­ menti, quae ad Messiam referuntur. Cfr. Edersheim, The Life and times of Jesus the Messiah, London, 1883, vol. 1, p. 707-740. 5 Apud Orig., lib. 4, n. 2; MG 11, 1029. 6 Gen., 49, 10, et Dan., 9, 24-27. 7 Vid. Hettinger, Theol, fund,, § 33-37, qui de prophetiis messianicis magna eruditione loquitur. 8 De Iside et Osiride, c. 47. 9 Theol. fundam., § 35, η. IV. 10 Rom., 10, 4. 11 Adv. Julianum, lib. 8, resp. 1.“; MG 76, 892. 12 Vid. S. Thom., in Commen. ad Rom.. 10, lect. 3. ART. V. § 2. UTRUM VAT. MESS. LEGIS VET. ADIMPL. FUERINT IN CHRISTO 223 dotum et scribae quaesiti ab Herode, ubi Christus nasceretur, respon­ derunt: In Bethlehem Jndae: Sic enim scriptum est per prophetam 1. Item Philippus inquit Nathanael: Quem scripsit Moyses in lege et pro­ phetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth-: et iterum dixerunt judaei: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum 1 23. Quare passim legitur in Evangeliis, maxime apud Matthaeum, cum Jesu Chri­ sti gesta narrantur: hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam 4. Hoc argumentum magis roboratur ex testimonio ipsius Christi qui non semel testatus est Scripturas ad se referri. Scrutamini, inquit, Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me5* 7. Et post resurrectionem suam in itinere Emmaus, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretaba­ tur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant... et dixit ad eos: haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas ®. Denique, ut alia praetermittamus, ecce, inquit, ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 1. Haec nullum profecto relinquunt ambigendi locum de exsistentia va­ ticiniorum in lege veteri, quae Messiam praenuntiabant esse venturum. § 2 Utrum vaticinia messianica Legis Veteris adimpleta fuerint in Christo, atque ideo Christus fuerit verus Messias in lege promissus. 247. Status quaestionis. Demonstrata jam exsistentia vaticinio­ rum Prophetarum, quae ad Messiam referuntur, reliquum est, ut ea in Christo plene adimpleta fuisse ostendamus. Hoc pacto legatio Christi probabitur directe contra judaeos, qui Scripturas Veteris Testamenti admittunt, et indirecte contra incredulos et religionis revelatae vaferri­ mos hostes, qui nuntia de venturis adamussim in Christo impleta esse conspicere possunt. Heic nonnulli, Christum esse Messiam ut ostendant, longam tracta­ tionem instituunt eorum, quae sensu typico in Scriptura Christo refe­ runtur, ut Isaac, David, populus hebraicus, agnus paschalis, etc., sed haec, licet recte intellecta convenienter Christo applicentur, non tamen sufficere videntur ad scientificam quaestionis dilucidationem. Unde ea dumtaxat adducenda duximus, quae ita Messiam in Lege Veteri signi1 2 3 4 5 ° 7 Matth., 2, 5. Joan., i, 45. Joan., 12, 34. Matth., i, 22. Joan., 5, 39. Luc., 24, 27-44. Luc., 18, 31. 224 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE ficarunt, ut nullatenus alteri convenire potuerint, et juxta Novum Te­ stamentum in solo Christo impleta esse comprobentur. Quaestio itaque in praesenti dilucidanda est, utrum in Veteri Lege edita fuerint de Messia vaticinia, quae in Christo tantummodo impleta fuerint. 248. Errores. Omnes judaei, et rationalistae plerique, negant ullum vaticinium proprie dictum Veteris Testamenti impletum fuisse in Christo. Ita Renan 1 et alii. 249. Thesis. Omnia Veteris Testamenti de Messia vaticinia imple­ ta sunt in Christo; ideoque Christus fuit verus Messias. Nota. Tot sunt Prophetarum de Messia vaticinia in Christo adim­ pleta, ut impossibile sit ea omnia ad limites hujus operis redigere. Prin­ cipaliora dumtaxat expendentur, quae claritatis gratia in quasdam clas­ ses, juxta diversas qualitates et circumstantias Messiae, in ipsa argu­ mentatione partiri non piget. Respiciunt praesertim Messiae 1) stirpem, 2) nativitatem seu ortum, 3) dignitatem, 4) qualitates personales, et 5) passionem ac mortem. Hinc. Arg. Quae de Messiae stirpe, nativitate, dignitate, qualitatibus, et passione ac morte Prophetae praedixerant, adamussim conveniunt Chri­ sto juxta Evangelia. Ergo Veteris Testamenti de Messia vaticinia im­ pleta sunt in Christo, ipseque Jesus Christus est verus Messias. Prob. Ant. 250. A) Stirps. Messiae, qui in lege promittitur, stirps ac genea­ logia adumbrantur jam in Genesi ubi dicitur: Inimicitias ponam inter te el mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa 12 conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus 3. Haec obscura Messiae stirps, quae in ipso paradiso terrestri ideam Liberatoris praebuerat, magis describitur posterioribus saeculis, cum certe adseritur eum ex semine Sem, Abrahae, Isaac, Jacob et David esse nasciturum. 1) Nam de Sem ait Noe: Benedictus Dominus (Jahve) Deus Sem, sit Chanaam servus ejus 45. Nomine autem Jahve designatur Deus in cripturis, quoties speciale foedus init cum aliquo. Hinc, cum dicitur Deus (Jahve) Sem, manifeste huic patriarchae et posteris ejus specialis bene­ dictio impertitur 6. 2) Ex semine Sem eligitur Abraham, ut sit pater populi electi, et benedictionis plenitudinem mereatur pro se et cunctis terrae gentibus. Etenim: Dixit... Dominus ad Abraham: Egredere de terra tua et de cogna­ tione tua et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo no­ men tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi,... atque in te 1 2 3 1 5 Vie de Jésus, Introd. In textu hebraico hi't, ipsum, id est, semen legitur. Gen., 3, 15 sqq. Gen., 9, 26-27. Cfr. Posch, Praelect. dog., t. 1, n. 219. ART. V. § 2. UTRUM VATIC. MESS. ADIMPLETA FUERINT IN CHRISTO 225 benedicentur universae cognationes terrae x. Hae autem benedictiones, quibus Abraham pronuntiatur futurus a) -pater magnae gentis, b) fons benedictionis in universas cognationes terrae, et c) nomen magnificum habens, aperte innuunt liberatorem et ducem gentium ex ejus progenie ortum iri. 3) Id ipsum declaratur, et simul promissio ad Isaac, filium Abrahae, extenditur illis verbis: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia je­ cisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, et BENEDICENTUR IN SEMINE TUO OMNES GENTES TERRAE, quia obedisti voci meae 1 23 . Et iterum: Benedicentur, inquit Deus Isaac, in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod obedierit Abraham voci meae2. 4) Quam benedictionem Deus iterum impertitur Jacob dicens: Et be­ nedicentur IN TE ET IN SEMINE TUO CUNCTAE TRIBUS TERRAE 4. HuiC iterum Patriarchae multiplicavit promissiones his verbis: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob... Accubans dormivit ut leo et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit5* . Et addit: Videbo eum, sed non modo, intuebor illum sed non prope. Orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israel ®. Ipse vero Jacob prope jam moriturus 7 aperte significavit sceptrum regium ad tribum Juda translatum iri, in eaque permansurum, donec veniret Messias, qui erat ex progenie Juda nasciturus. 5) Unde David, qui ex tribu Juda oriundus sceptrum regium mira providentia erat adepturus, adsignatur in vaticiniis ut specialis stirps, ex qua foret Messias venturus. Hinc Isaias, qui juxta S. Augustinum «a quibusdam evangelista quam propheta potius diceretur» 8* , ait: Et egre­ dietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet ®. Et Jeremias addit: Ecce dies veniunt... et suscitabo David germen justum, et regnabit rex et sapiens erit; et jaciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod voca­ bunt eum, Dominus justus noster10. David igitur, cum in regia dignitate constitutus templum vellet Do­ mino aedificare, haec audivit a Nathan: Haec dicit Dominus: Non aedi­ ficabis tu mihi domum ad habitandum... Annuntio ergo tibi, quod aedi­ ficaturus sit tibi Dominus domum. Cumque impleveris dies tuos, ut vadas 1 2 3 i 5 8 7 8 11 10 Gen., 12, i sqq. Gen., 22, 16, 18. Gen., 26, 4-5. Gen., 28, 14. Num., 24, 5 sqq. Num., 24, 17. Gen., 49, 8-10. De civit. Dei, lib. 18. Is., n, i. Jer., 23, 5 sqq. Hanc 29; ML 41, 585. interpretationem admittunt omnes scriptores antiqui, tum judaei tum Christiani. Unde Targum sic vertit primum versum Ps. 71: Deus sententiam judiciorum tuorum da regi Messiae, et justitiam tuam filio Davidis regis. Et Midrasch Tehillim de hoc primo versu haec habet: «Intclligitur rex Messias, de quo scriptum est., Is., 9, 1: Iit egredietur surculus ex stipite Isai». ■6 226 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE ad paires tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis; et stabiliam regnum ejus1. His similia habentur II Reg., 7, 13 sqq. Messias igitur ex stirpe Abrahae, tribu Juda et semine David oriri debuit. Age. porro: Christus ab Abraham, Isaac et Jacob descendit, et ex tribu Juda semineque David ortus est. Hoc constat a) ex duplici genealogia, quam texuere Matthaeus et Lucas, quorum primus suum Evangelium sic inscripsit: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii A braham; et alter diserte ait12 Josephum esse de domo ac familia David; et uter­ que praefatos patriarchas inter Jesu Christi progenitores enumerat; b) ex testimonio S. Pauli Apostoli dicentis: Manifestum est enim, quod ex Juda ortus sit Dominus noster 3; et: memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David 4. Quam Christi originem fassi sunt ipsi judaei Matth., 20, 30-31; et Luc., 18, 38. Beatissimam quoque Virginem, Matrem Christi, e familia David ortam esse ex eo probatur, quod fuerit filia unica et haeres56. Filiae autem haeredes alicui viro agnato ex eadem tribu nubere debebant inter judaeos. Unde Maria nupta est Joseph de familia et semine David ®. Christus igitur, Dominus noster, ab Abraham, Isaac et Jacob atque ex tribu Juda per Davidem ortus est, quemadmodum oriturus erat Messias secundum prophetas. 251. B) Nativitas. Quoad Messiae nativitatem tria sunt conside­ randa, nempe 1) tempus adventus, 2) locus nativitatis, et 3) virginitas matris. 1) Tempus, a) Patriarcha Jacob prope jam moriturus 7 praenun­ tiavit tempus adventus Messiae. Ait enim sceptrum de Juda et ducem de femore ejus minime ablatum iri donec Messias veniret 8. Hoc autem tempus in Christo fuisse completum satis nos docet hi­ storia judaeorum. Sive enim in verbis Jacob autonomiam tribus Juda cum quibusdam, sive regiam potestatem cum aliis intelligas, facile per­ spicies potestatem a tribu Juda non ante Christum sed post ejus adven­ tum fuisse ablatam. a) Non ante Christum: siquidem a David usque ad captivitatem babylonicam tribus Juda semper habuit reges, ut notum est. Tempore autem captivitatis babylonicae magna populi pars cum Jeremia pro­ pheta in terra Juda remansit, suis legibus et gubernio minime privata; et, qui fuerunt Babylonem delati, suos principes, Sassabasar (Zorobabel), etc., in ipsa captivitate habuerunt, ut legitur in Esdra 9. Post ca1 2 3 2 I Paralipomenon, Luc., i, 27. Hebr., 7, 14. II Tim., 2. 8. 17, 4 sqq. s Nunquam legitur in Scripturis Bmam. Virginem habuisse fratres; hinc ut filia haeres perrexit cum Joseph in Bethlehem, quando census agebatur. (Luc., 1, 1-5). Gratis itaque adserit Renan, Vie de Jésus, c. 2. Bmae. Virgini fuisse sororem nomine Mariam. 6 Cfr. Patrizi, De Evang., lib. 3, diss. 6, n. 5; et diss. 9, c. 20, p. 1. 7 Gen., 49. 10. 8 Cfr. superius, q. 9, a. 4, n. 195. 9 I Esdr., I, 8, et 3, 12. ART. V. § 2. UTRUM VATIC. MESS. ADIMPLETA FUERINT IN CHRISTO 227 ptivitatem denique babylonicam usque ad Christum dupliciter potest continuatio praerogativae potestatis in tribu Juda explicari. l.° Qua­ tenus judaei e captivitate in Hierosolymam reduces sub Zorobabel principe aliquandiu vixerunt, deinde Esdras, auctoritate et mandato Artaxerxis regis, judices et praesides eis constituit, qui usque ad Machabaeorum tempora principatum tenuere. Macliabaei denique, licet ipsi ex tribu Levi oriundi, consenserunt judaeis, ut suis legibus uterentur, et suos haberent judices ac principes, imo et concesserunt eis independentiam seu autonomiam, quam judaei servavere usque ad adventum Christi, tum sub praeside Hircano e familia Assamonaeorum, tum tem­ pore Herodis Idumaei, tum etiam sub dominatione romana. 2.° Quate­ nus pro tribu Juda, quae prae aliis multum excelluit, tota regio Judaeae intelligebatur L β) Post Christi vero tempora judaeos sine rege, sine principe, sine auctoritate per mundum vagari non est cur probandum suscipiamus. Hoc patet ex historia, et in confesso est apud omnes. b) Item Malachias ait: Ecce ego mitto angelum meum, et praepara­ bit viam ante jaciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis 1 2. Nomine Do­ minatoris et angeli testamenti hic intelligitur Messias Deus, ut contextus satis innuit; siquidem venturus dicitur in templum suum; templum autem habere soli Deo est proprium. Porro sacer textus diserte adserit hunc Dominatorem statim venturum post angelum suum, id est, post praecursorem, Joannem Baptistam, de quo authentice interpretatur Matthaeus hunc textum dicens: Hic est enim (Joannes Baptista) de quo scriptum est: ecce ego mitto angelum meum ante jaciem tuam, qui prae­ parabit viam tuam ante te 3. Hinc praecursor Domini venit in persona Joannis Baptistae, cui dictum est a Zacharia (Luc., 1, 76): Et tu puer propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus 4. Has vias praeparavit Joannes praedicans baptismum poeni­ tentiae in deserto. Unde et dicebat: Ego sum vox clamantis in deserto: dirigite viam Domini 5; et iterum: medius autem vestrum stetit, quem vos 1 Hanc interpretationem egregie expendit Cornelius Alapide dicens: «Sola tri­ bus Juda rediit ex hac captivitate cum paucis aliis oriundis ex tribu Benjamin, I.evi, et aliis tribubus. Hinc tota deinceps gens judaeorum nomen a Juda accepit, omnesque, licet ex aliis tribubus descendentes, censebantur esse tribus Juda, quia cum Juda erant commixti, atque in tribum rempublicam Juda erant insiti et cooptati. Hoc ergo modo et hac ratione Machabaei, licet essent Levitâe, cense­ bantur tamen tribus Juda, quia in tribum Juda cooptati et a tribu Juda electi in eadem regnarunt; atque hoc sensu verum est tribum Juda hic includere quos­ libet de aliis tribubus tribui Juda insitos et commixtos; solosque excludere alieni­ genas, puta gentiles... Sic accipitur Judas pro omnibus judaeis in tota Judaea habitantibus (Mal., 3, 4; et I Mach., 2, 6). Pari modo romani dicuntur imperasse, et romani imperatores vocantur, quicumque Romae romanum imperium obtinue­ runt etiamsi ex Thracia, Hispania, vel aliunde essent oriundi, quia hi omnes cum romanis in unam Rempublicam unumque imperium coaluerunt». Comment, in Gen., c. 49, v. 10. 2 Mal., 3, i. 3 Matth., n, 10. 4 Luc., i, 76. 4 Joan., i, 23. 228 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE nescitis. Ipse est, qui post me venturus est;... cujus ego non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam calceamenti *. c) Aggaeus propheta, alliciens judaeos ad templi secundi aedifica­ tionem. ita vaticinatus est: Haec dicit Dominus exercituum, adhuc unum modicum est et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam; et mo­ vebo omnes gentes; et veniet desideratus cunctis gentibus; et implebo domum istam gloria, dicit Dcmiinus exercituum. Meum est argentum et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna est gloria domus istius novissi­ mae plusquam primae, dicit Dominus exercituum 1 2. Hic agit propheta de Messia in templum Hierosolymitanum venturo, ut omnes commentato­ res fere communiter testantur. Porro Jesum Christum in praefatum templum, quod postea dirutum est, advenisse, in eoque populum docuisse ex evangelica narratione con­ stat. Nam infans in templo a Maria sanctissima fuit praesentatus 3, cum duodecim esset annorum invenerunt eum in templo sedentem in medio Doctorum, audientem illos et interrogantem eos 4, et ipse Jesus confessus est se quotidie fuisse in templo 5* . Templum hoc cujus aedificationem permiserat Darius Hystaspes, et quam vaticinatus est Aggaeus, restauratum est ab Herode, et exsiste­ bat tempore Christi ®. d) Annuntiavit denique Daniel ab exitu sermonis, ut iterum aedifi­ caretur Jerusalem, usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdo­ mades sexaginta duas elapsum iri. In hoc vaticinio sermonem esse de Messia, ej usque adventum perfecte determinari, et hebdomades, quibus Messiae adventus designatur, esse, non septem dierum aut mensium spatia, sed septem annorum durationes demonstratum est superius 78, ita ut a praefato sermonis exitu usque ad Messiam 483 anni, et usque ad defectionem hostiae templique eversionem altera hebdomada, se­ ptuaginta hebdomades in totum elaberentur. Difficultas tantummodo est in adsignando termino a quo horum annorum, seu in intelligentia verborum ab exitu sermonis. Videtur per exitum sermonis significari aliquod decretum de Hierosolyma reaedifi­ canda datum. Quale illud fuerit, a cujus publicatione usque ad Christi mortem 70 hebdomades annorum percurrerint, investigari oportet. Porro quatuor referuntur decreta regia, quae possunt ut initium computationis horum annorum considerari. l.um edidit Cyrus3, qui ju­ daeis in captivitate detentis facultatem tribuit Hierosolymam redeundi templumque denuo aedificandi. 2.um edictum latum est a Dario Hystaspe 9, qui decretum Cyri confirmavit, et quae ad sacrificia erant necessaria liberaliter judaeis concessit. 3.um decretum vulgavit Artaxerxes Longimanus 1 2 3 4 6 Joan., i, 26-27. A g g., 2, 7-10. Luc., 2, 22. Luc., 2, 46. Joan., 18, 20. 8 Cfr. Reinerding, Theol. fund., n. 216. ’ Quaest. 9, a. 4, n. 196. 8 1 Esdr., I, 2-4. 8 I Esdr., 6, i sqq. ART. V. § 2. UTRUM VATIC. MESS. ADIMPLETA FUERINT IN CHRISTO 229 anno sui imperii septimo1 2, quo Esdrae totique genti judaicae non solum diversas gratias et privilegia contulit, verum etiam facultatem templi instaurandi urbisque Hierosolymae construendae benigne tribuit. 4.um denique decretum datum est ab eodem Artaxerxe Longimano anno sui imperii vigesimo 2, quo iterum facultatem fecit judaeis civitatis Jerusa­ lem rursus aedificandae. A quo ex his decretis incipiant hebdomadae Danielis, non facile determinari potest ob defectum chronologiae regum persarum; certum tamen putamus ab uno eorum initium computationis sumendum esse. Quatuor sunt theologorum et interpretum sententiae. Prima sententia tenet Danielis hebdomades a Cyri decreto compu­ tandas esse. Ita Holzclau 3 et alii. At huic opinioni duo praeter alia obstant gravissima inconvenientia: a) in decreto Cyri ne mentio quidem facta est urbis aedificandae, quid­ quid in contrarium dixerit Flavius Josephus 45. et computum fieri debet ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem; b) illud decretum editum est a Cyro anno circiter 536, non hebdomade septuagesima ante Christum. Secunda sententia, a paucis quidem admissa, tuetur hebdomades Danielis a Darii Hystaspis decreto computari. Verum inconvenientia, quae obstant primae sententiae, militant etiam contra hanc opinionem, a) Darius siquidem non videtur facul­ tatem fecisse pro urbe dentio instauranda, b) Datum est memoratum decretum anno circiter 518 ante Christum. Tertia sententia, quam tenent Cornelius A lapide6, Hooke6 et alii bene multi, docet praefatas hebdomades enumerandas esse a primo decreto Artaxerxis Longimani, quod supponitur editum anno septimo regni ejus, anno scilicet 457 ante Christum; quia Artaxerxes creditur regnare coepisse prope annum 464 ante Christum. Quarta denique sententia contendit verba Danielis ad 2.um decretum Artaxerxis referri, quod censetur anno sui imperii vigesimo latum. Ita Petavius 7, Hengstenberg 8, Sola 9 et alii plures. Hi autumant Artaxer­ xem regnare coepisse anno 473 vel 474 a. Christum, et decretum dedisse anno 453 vel 454, finemque hebdomadis undeseptuagesimae in annum Christi 30 incidisse. Hae duae ultimae sententiae vere probabiles sunt, et, dum lis chronologica sub judice manet, unusquisque potest, quam libuerit, opinio­ nem tueri. Tempore igitur a Daniele praestituto venit Christus in mundum, id est, sub finem hebdomadae sexagesimae nonae vitam publicam iniit, et in dimidio hebdomadis sequentis mortuus est. 1 2 3 ■* 5 ° ’ ’ 11 I Esdr., 7, 6 sqq. II Esdr., 2, i sqq. Apud Ottiger, Theol. fund., § 43, p. 689. Antiq., lib. n, c. 1. Comment, in Dan., 9, 25; «Dico secundo». De vera relig. (Cursus compl. theol., 3, coi. De doctrina temp., lib. 12, c. 32. Christology, 3. 142 sqq. l.a profecta ile Daniel, lec. 30, 186 sqq.) DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE 23° 2) Locus. Messias nasciturus erat in Bethlehem Judae juxta pro­ phetas. Sic enim Michaeas vaticinatus est dicens: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur, qui sit do­ minator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis *. Hanc opinionem profitebantur principes sacerdotum et scribae, qui Herodi sciscitanti, ubi Christus nasceretur, dixerunt in Bethlehem Judae. Popu­ lus quoque ajebat: Nonne scriptura dicit: quia ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? 1 2. Scripturae autem diserte testantur 3 Jesum Christum in Bethlehem Judae natum fuisse. 3) Virginitas matris. Messias erat a Matre Virgine nasciturus. Isaias enim ait: Ecce virgo concipiet et pariet Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel 45 *. Mariam autem, Matrem Christi, virginem fuisse non est cur pro­ bare contendamus; traditio universalis hoc nos docet, et Scripturarum testimonia confirmant. Cum angelus Gabriel annuntiasset Mariae my­ sterium Incarnationis Domini, et adseruisset eam electam fuisse, ut mater esset Verbi incarnati, obstupuit Virgo et dixit: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Deis. Item, cum cerneret Joseph Mariam esse gravidam, et vellet occulte dimittere eam, explicuit idem angelus conceptum Christi dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum ®. 252. C) Dignitas. 1) Rex spiritualis. Juxta prophetarum vaticinia Messias futurus erat Rex spiritualis, a) Rex quidem, quia non solum in prophetiis Dux, Fortis, Rex, Princeps, Dominator, etc., passim appella­ tur, sed etiam a David in quibusdam suis Psalmis, qui messianici ab eruditis nuncupantur 7, sub regia dignitate describitur. Unde in ore Mes­ siae ponuntur haec verba: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus 8. Cujus non solum qualitatem messianicam sed etiam regiam dignitatem illico manifestavit Deus dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea. Quibus confitetur Deus Filio suo, quem hodie (ab aeternitate) genuit, daturum se gentes et possessiones usque ad terminos terrae seu ad oras terrarum ultimas. Et in Ps. 71. per totum mirifice describuntur tum ipsius regis tum ejus regni conditiones ac qualitates. Orietur in diebus ejus, dici1 s 3 4 5 ° Midi., 5, 2. Joan., y, 42. Matth., 2, 1; Luc., 2, 4, etc. Is., y, 14. Luc., i, 34-35. Matth., i, 20-21. Vid. Sohoettgen, Horae hebr.—Hos 7 psalmos messianicos esse strenue probant hodie apologetae contra rationalistas et modernistas. 8 Ps. 2. 6. ART. V. § 2. UTRUM VATIC. MESS. ADIMPLETA FUERINT IN CHRISTO 23I tur vv. 7-11, justitia et abundantia -pacis, donec auferatur luna. Et domi­ nabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum... Et adorabunt eum omnes reges terrae. Omnes gentes servient ei. Quis hic Messiam regis nomine non agnoscat? Disertius adhuc loquitur Jeremias dicens: Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et suscitabo David germen justum; et regnavit Rex, et sapiens erit; et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum Dominus justus noster1. b) Spiritualis vero, quia regnum universale et in perpetuum duraturum ipsi promittitur. Reges autem temporales non solent regnum universale et perpetuum obtinere. Unde Messias futurus erat Rex spiritualis. Porro Jesum Christum esse regem spiritualem haud obscure probant evangelica testimonia. Angelus enim ait de Christo: Dabit illi Dominus Deus sedem David Patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis 12. Ipse quoque Jesus fassus est se esse regem, cum interrogatus a Pilato: Ergo rex es tu?, respondit: Tu dicis, quia rex sum ego 3, vel Tu dixisti 4, vel Tu dicis 5, vel Vos dicitis quia ego sum 67 . Ünde expresse ait: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 1. Ipse Pilatus Judaeis crucifige clamantibus respondit: Regem vestrum cruci­ figam? Accurate tamen docuit Christus se non esse regem temporalem quoad exercitium in actu secundo instar aliorum regum. Regnum meum, in­ quit, non est de hoc mundo 8*. Cujus rationem illico reddit his verbis: Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertassent, ut non traderer judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. Quomodo Christus fuerit Rex quoad temporalia dicemus vol. 3, n. 871 sqq. 2) Sacerdos. Messiam vocat David sacerdotem dicens: Tu es sacer­ dos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ®. Se ipsum in sacrifi­ cium Deo offerens constituendus erat mediator Dei et hominum, Juxta Isaiae prophetiam: Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit... Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est -propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum et livore ejus sanati sumus... Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen lon­ gaevum 1011 . Cujus sacrificii fructus annuntiantur his verbis: Edent paupe­ res et saturabuntur... Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium ll. Jam vero, Jesus Christus sacerdotio functus, hostiam pro peccatis se ipsum Patri in cruce obtulit; novum quoque sacrificium instituit, in quo offertur Domino oblatio munda a solis ortu usque ad occasum, 1 2 2 ·* 5 ° 7 8 Jerem., 23, 5 sqq. Luc., I, 32 sqq. Joan., 18, 37. Matth., 26, 64. Mare., 15. 2. Luc., 22, 70. Matth , 28, 18. Joan., 18, 36. " Ps. 109, 4. Is., 53, 4 sqq. Ps, 21, 27-28. '° 11 232 DE VERA RELIGIONE. Q. XI. DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE cujus fructus fideles percipiunt, cum corpus edunt victimae, carnem scilicet et sanguinem Christi. 3) Propheta. Moyses annuntiavit Messiam fore prophetam cum inquit: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus h Christus autem tot edidit in vita prophetias, futura praedicendo, ut nullatenus valeas singulas enumerare. 253. D) Qualitates et notae personales Messiae adamussim Christo conveniunt. Constat ex Veteri Testamento Messiam humilem fore ac mitem simulque Deum. 1) Humilem quidem ac mitem. Nam servi Dei nomine describitur, cum dicitur: Ecce servus meus, suscipiam eum 12, etc. Auctor pacis saepe in Scripturis nominatur, et ut salvator pauperum non semel perhibetur. Salvos faciet, dicitur, filios pauperum, et humiliabit calumniatorem... parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas jaciet 3. Porro Jesus Christus mansuetudine, humilitate et miti corde ce­ lebratur in Evangeliis. Ipse namque occultam atque humilem vitam cum Maria et Joseph gerere non dedignatus, maluit semper, ut par­ vuli prae aliis ac pauperes ad se accerserentur, discipulos humiles sibi elegit, ac se ipsum humilitatis exemplar exhibuit dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde 4*7. 2) Deum quoque Messiam fore non solum judaeorum, qui adven­ tum Christi praecesserunt, unanimi consensu, verum etiam innumeris Scripturarum testimoniis ostenditur. Etenim terra Zabulon et Nephtali (Galilaea) felix et laeta dicitur futura s, quia ex ea orietur lux magna, et additur: Parvulus natus est nobis,... et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis G. Hic de Messia sermonem esse eique divinitatem tribui multis probant argumentis interpretes Sacrae Scripturae. De Messia quidem agitur, tum quia factus est prin­ cipatus super humerum ejus, tum quia vocabitur nomen ejus Admira­ bilis, Pater luturi saeculi, vel, ut habet textus hebraeus, Pater aeterni­ tatis ac Princeps pacis. Divinitas etiam Messiae tribuitur cum Deus, Pater juturi saeculi, appellatur ’. Item expresse dicit Michaeas ex Bethlehem Ephrata egressurum, qui sit dominator in Israel, cujus egressus fuerit ab initio, a diebus aeter­ nitatis 8. Malachias, denique, ait Dominatorem statim venturum (post praecursorem) ad templum suum. His et aliis testimoniis, quae brevitatis gratia praetermittuntur, patet Messiam in lege promissum esse Deum. 1 2 3 4 6 e 7 8 Deui., 18, 15. Is., 42, 1-4. Ps. 71, 4-13. Matth., n, 29. Is., 9, 1-5. Is., 9, 6. Cfr. Ottiger, Theol. fund., Mich., 5, 2. part. I, § 43. ART, V. § 2. UTRUM VATIC. MESS. ADIMPLETA FUERINT IN CHRISTO 2 33 Porro Jesus Christus fuit verus Deus. Nam judaeis, qui eum arguebant dicentes: quinquaginta annos non­ dum habes et Abraham vidisti? 1. Respondit: amen dico vobis, an­ tequam Abraham jieret, ego sum. Quo loco Jesus Christus divinitatem sibi vindicavit, aeternum se esse manifeste declarans. Praeterea ait Philippo: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovi­ stis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: ostende nobis Patrem? Non creditis, quia ego in Patre et Pater in me est? ®. Duo hic Jesus Christus declarat, quae nonnisi Personae divinae convenire queunt, scilicet, 1) qui videt ipsum, etiam Patrem (primam Trinitatis Personam) videre, et 2) se in Patre et Patrem in ipso esse 1 23. Petiit Phi­ lippus a Christo, ut ostenderet eis Patrem, oculis utique corporeis, et Jesus visionem corpoream minime negans, de visione animi locutus est dicens, quicumque ipsum videret Patrem etiam conspicere, quia ipse in Patre et Pater in ipso est. Concedit ergo duplicem visionem, corpo­ ream scilicet, qua humana Christi natura videtur, et spiritualem, qua divina ejus natura a quibusdam, Patrem nimirum videntibus, con­ spicitur. 254. E) Passio et mors Messiae. Passio et mors Christi, quas no­ vimus ex evangelica narratione, fere ad litteram cum omnibus circum­ stantiis praenuntiantur nomine Messiae in Veteris Testamenti libris 4. S, 57. '14, 9-10. 3 Minime ausus est Strauss in Vita Jesu hunc locum expendere, sed maluit, quod solvere non poterat, silentio praeterire. Alii rationalistae vel Evangelium Joannis prorsus rejiciunt, vel sensum ver­ borum omnino torquent dicentes Christum locutum fuisse de morali sui ipsius cum Patre conjunctione et cohabitatione. Ita Rosenmuller ad vv. 9-10. Renan, Vie de Jésus, ch. 15, fassus est heic germen contineri doctrinae Christi, qui, impostor ut erat, paulatim declaravit se esse Deum. 4 Sequens textuum comparatio luculenter ostendit veritatem hujus adsertionis: 1 2 Joan., Joan., De Messia in Veteri Testamento. De Christo in Novo Testamento. Et appenderunt mercedem meam tri­ ginta argenteos. Zach., 11, 12. Cum sceleratis reputatus est. Is., 53, 12. Et acceperunt triginta argenteos pre­ tium appretiati. Matth., 27, 9. Et impleta est Scriptura, quae dicit: et cum iniquis reputatus est. Mare., 15, 28. Frustra conantur judaei ac rationalistae hodierni hujus capitis authentiam ne­ gare, vel certe sensum contorquere. Antiqui interpretes unanimi consensu illud Isaiae tribuerunt, et de vero Messia egisse demonstrarunt. Veterum interpretatio­ nem sequuti sunt apologistae catholici. Vide Henstenberg, Christology, vol. 2, p. 259. Praetereundum non est quod Josephus Isaac Levita scripsit circa hoc caput: «Ingenue profiteor, inquit, illud ipsum caput ad fidem Christianam me perduxisse. Nam plusquam millies caput illud perlegi, contuli accurate cum multis translationibus, deprehendi centies plus de Christo mysteria in textu hebraeo con­ tineri, quam in ulla ratione contineantur». Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: /aciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Is., 50, 6. Tunc exspuerunt in faciem ejus, et co­ laphis eum ceciderunt, alii autem palmas in /aciem ejus dederunt. Matth., 26, 67. 234 DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE RELIGIONIS CHRISTIANAE Haec abunde probant vaticinia V. T. de Messia in Christo fuisse adimpleta. Tot autem facta, non casu nec fortuito nec humani ingenii ope, sed per solum interventum divinum praenuntiari potuerunt et adamussim in Christo adimpleri. Hinc Messiae stirps ac indoles, nati­ vitatis locus ac tempus, necnon vitae mortisque circumstantiae, alia­ que quamplurima facta in V. Testamento praenuntiata et adamussim in Christo adimpleta ostendunt Christum fuisse verum Messiam ac le­ gatum divinum toties a prophetis praevisum et nuntiatum. QUAESTIO XII DE DIVINITATE RELIGIONIS CHRISTIANAE 255. Christus, dum in terris ageret, fundavit suam religionem, quae ab ipso Christiana dicitur. Divinitas hujus religionis ostenditur ex subli­ mitate ejus doctrinae, quae puritate, pulchritudine et harmonia lucet, et ex admirabili vita Ecclesiae, quae celerrima per mundum propaga­ tione, eximia in omnibus bonis fecunditate, catholica unitate et invicta stabilitate manifestatur. Expendenda sunt haec argumenta, ut divinitas religionis Christia­ nae demonstretur. Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. Ps. 21, 17-18. Postquam venerunt in locum, qui vo­ catur Calvariae, ibi crucifixerunt eum. Luc., 23, 33. Diviserunt sibi vestimenta mea, et su­ per vestem meam miserunt sortem. Ps. 21, 19. Postquam autem crucifixerunt eum, di­ viserunt vestimenta ejus, sortem mitten­ tes, ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: diviserunt sibi VESTIMENTA MEA, ET SUPER VESTEM MEAM MISERUNT SORTEM. Matth., 27, 35. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Ps. 68, 22. Et continuo currens unus ex eis acce­ ptam spongiam implevit aceto, et impo­ suit arundini, et dabat ei bibere. Matth., 27, 48. Ego autem sum vermis et non homo: opprobrium hominum et abjectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me, locuti sunt labiis et moverunt caput: Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Ps. 21, 7 sqq. Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua ei dicentes: Vah! gui destruis templum Dei, et IN TRIDUO ILLUD REAEDIFICAS: SALVA Et pro transgressoribus rogavit. Is., Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt. Luc., 53. temetipsum: si filius Dei es, descen­ de de cruce, etc. Matth., 27, 39-43. 23. 34· Adspiciebant ad me, quem confixertint. Zach., 12, 10. Non derelinques animam meam in in­ ferno, nec dabis sanctum tuum videre cor­ ruptionem. Ps. 15, 10. Unus militum lancea latus ejus ape­ ruit. Joan., 19, 34. Quem Deus suscitabit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Act., 2, 24 sqq. ART. I. UTRUM DIVINITAS REL. CHRIST. DEMONSTRETUR, ETC. 235 ARTICULUS I UTRUM DIVINITAS RELIGIONIS CHRISTIANAE DEMONSTRETUR EX SUBLIMITATE DOCTRINAE EJUSDEM 256. Status quaestionis. 1) Doctrina Christiana est duplex, dog­ matica et moralis, prout veritates speculativas vel regulas vitae practicae tradit. 2) Doctrina potest considerari in se quantum ad excellentiam et rectitudinem, quam habet ex objecto, et in suis effectibus, quatenus hominum conditionem mutat. Prima consideratio pertinet ad sublimi­ tatem doctrinae, de qua hic agimus, et secunda ad admirabilem Eccle­ siae vitam, quae constituit miraculum morale, et exponetur in sequen­ tibus articulis. 257. Thesis. Doctrina tum dogmatica tum moralis religionis Christianae probat divinitatem ejusdem. Pars l.a Doctrina dogmatica. Arg. Doctrina, quam Christus de Deo, mundo et homine tradidit, longe eminet inter omnia systemata, quotquot exstiterunt, philoso­ phorum et sapientum, et superat omnem investigationem intellectus humani, ita ut nemo sibi relictus potuerit unquam, vel in posterum valeat, doctrinae summam adeo completam ac sublimem excogitare vel hominibus tradere. De Deo quidem, quem Jesus eoque praecone Novi Testamenti scripto­ res praedicarunt esse unum spiritum purum 12; perfectum 3; bonum 4; immensum 5* ; immutabilem e; aeternum 7; infinitum 8; sapientem 9. Mysteria quoque Trinitatis 1011 , Incarnationis11, Eucharistiae 12, etc., pa­ tefecit. Unde primam personam providentissimum Patrem 13; secundam Filium a Patre genitum et hominum Redemptorem 14, tertiam Spiritum Sanctum auctorem sanctificationis esse docuit1S. De mundo. Veterum philosophorum sive indorum sive persarum, sive aliarum gentium circa mundi formationem theorias minime sequutus, veram de mundi creatione doctrinam proposuitle, angelos exsistere do­ cuit 17, orbis terrarum evolutiones18 et finem 19 non obscure tradidit. De homine. Hominis tandem originem per creationem explicuit 20, animae spiritualitatem et immortalitatem docuit 21, hominem intellectu 1 2 3 4 ° ° 7 3 11 ■“ 11 Mare., 12, 29. Joan., 4, 24. Matth., 5, 48. Luc., 18, 19. Act., 17, 28. Jac., i, 17. I Tim., 6, 16. / Tim., 6, 16-17. Rom., 16, 27. Matth., 28, io. Joan , 8, 42. 12 13 14 15 16 17 18 19 28 21 Matth., 26, 26. Matth., 6, 24-33. Joan., i, I sqq. Joan., 14, 26. Marc., 13, 19· Matth., 18, 10. Luc., 21, 33. Marc., 13, 14-37· Marc., 13. 19· Matth., 25, 31-46. 236 DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE REL. CHRIST. et voluntate ac proinde libero arbitrio esse praeditum luculenter osten­ dit ’, judicium universale futurum praedixit 12. exsistentiam caeli et gehennae adseruit 34 , visionem beatificam promisit bene operantibus i, aeternum vero incendium minatus est male se gerentibus 56*, ac demum corporum resurrectionem praenuntiavit ®. Pars 2.a Doctrina moralis. Doctrina pariter moralis, quam tradidit Christus, superabat omnem investigationem humanae rationis. Quae enim in homine referebantur ad Deum, àd proximum et ad se ipsum, mira sapientia et sollicitudine ultra vires humani intellectus nos docuit. 1) Erga Deum exigit Christus summam dilectionem cum ait: Dili­ ges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum1. Haec est prima morum regula, ex qua oritur obligatio 1) colendi Deum actibus internis: Spiritus est Deus, ait Joannes, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veri­ tate oportet adorare 8*; 2) exhibendi Deo cultum externum; qui enim ani­ ma constat et corpore, actibus internis et externis oportet Deum co­ lere; 3) concipiendi salutarem Dei timorem, qui, Propheta teste ®, est initium sapientiae. Praecipimur timere Deum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam 10. 2) Erga proximum. Praecepit Christus amorem erga proximum di­ cens: Secundum autem (praeceptum) simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsumu. Haec, profecto, est secunda lex fundamentalis codicis Christiani. Hinc voluit Christus, ut proximus in Ecclesia dilige­ retur, non sicut apud ethnicos, qui ab hostium et servorum amore abhor­ rebant, sed, ut par est, nulla facta exceptione. Diligite, ait, inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos12. Hanc capitalem doctrinam evolvens, docuit parentes esse honoran­ dos 13, superiores venerandos 14, inferiores cum caritate fovendosls, pau­ peres subveniendosle, peccatores misericorditer vocandos 1T, omnes de­ nique indiscriminatim bonis operibus et verbis benevolis Deo lucrandos. 3) Erga se ipsum. Philosophorum antiquae aetatis, qui, rebus ma­ terialibus nimis dediti, corporis proprii commoditatem quaerebant, theoriam corrigens, accurate tradidit Christus integrum corpus doctri­ nae, quam oporteret in officiis erga se ipsum adimpleri. Hinc imprimis statuit, ut unusquisque se ipsum prudenter diligeret. Diliges, ait, pro1 3 4 5 6 ’ 8 ° Matth., 25, 31 sqq. Matth., 25, 31 sqq.; Mare., 13. 14-37· Matth., 18, 2-10. Matth., 5, 3-10. Matth., 25, 41. Matth., 25, 32. Matth., 22, 37-38. Joan., 4, 24. Ps. 110, 10. 10 11 12 13 14 16 16 17 Matth., 10, 28. Matth., 22, 39. Matth., 5, 44. Matth., 15, 4. Mare., 12, 17. Luc., 10, 37. Matth , 10, 42. Matth., 9, 13. ART. I. UTRUM DIVINITAS REL. CHRIST. DEMONSTRETUR, ETC. 237 ximum tuum sicut te ipsum 1. Ita tamen hunc erga propriam personam amorem ab omnibus temperandum voluit, ut nunquam foret obstaculo saluti aeternae adipiscendae. Quid enim, inquit, prodest homini, si mun­ dum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 2. Exinde malitiam pec­ cati patefaciens 3 hortatus est omnes, ut a peccato abhorrerent 4. et Patrem caelestem, qui ipsa sanctitas est, imitati, virtutes omnes cole­ rent atque perfectionem animae adipiscerentur. Estote ergo vos, ait, per­ fecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est “. Consequenter damnavit omne genus impudicitiae e, avaritiae 7, ambitionis 8, superbiae 9, va­ nitatis 10, simoniae u, scandali12, incredulitatis13, et commendavit dili­ genter fidem w, spem 1S, caritatem 16, humilitatem 17, obedientiam 18, mortificationem19, patientiam 20, puritatem cordis 21, rectitudinem in­ tentionis 22 etc. His addidit consilia, quae inde vocantur evangelica, pro illis, qui altiorem vellent adsequi perfectionem. Unde patefecit meritum obedientiae 23 laudavit coelibatum atque statum continentiae 24, et voluntariam persuasit hominibus paupertatem 2S. Individuorum perfectionem curavit per omnium virtutum exerci­ tium, familiae sanctitatem promovit per unitatem et indissolubilitatem matrimonii23, et solidae societatis ac oeconomiae politicae fundamenta jecit persuadens hominibus congruam bonorum administrationem. Ostensa dein necessitate gratiae sanctificantis ad salutem, paravit media ad illam producendum efficacia, scilicet sacramenta, et docuit quemlibet orationi indesinenter vacare oportere, ut dona accipiat a Deo pretiosa. Ipse Renan, vaferrimus impugnator divinitatis Christi, fateri coactus est excellentiam hujus doctrinae 27. Quae cum ita sint, merito laudatur Christus a Joanne dicente æ: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et Paulus de eo ait: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 29. 1 2 3 4 6 6 7 8 0 10 11 12 13 14 IS 10 17 Matth., 22, 39. Matth., x6, 26. Mare.., 2, 7. Joan., 8, 7-11. Matth., 5, 48. Matth., 5, 27-28. Matth., 6, 19-24. Mare., 10, 40-44. Luc., 16, 15. Joan., 5, 44. Matth., 10, 8. Matth., 18, 6. Matth., 17, 16. Matth., 9, 22. Matth., 14, 27. Matth., 22, 37, Matth., 11, 29. 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Joan·, 4. 34· Luc., 13, 3. Matth., 5, 10-12. Matth., 5, 8. Matth., 6, 22. Matth., 20, 26-28. Matth., 19, XX-12. Luc., 6, 24-26. Matth., 19, 3-9. Vie de Jésus, ch. 1 et 7. Unde pag. 84, haec habet: «La morale évangélique... reste la plus haute création, qui soit sor­ tie de la conscience humaine, le plus beau code de la vie parfaite qu’aucun mora­ liste ait tracé». Joan., 1, 9. Co/., 2, 3. 238 DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE REL. CHRIST. 258. Scholion. Divinitas doctrinae Christi probatur etiam ex modo, quo tradita fuit. Quod sane argumentum non infimum locum habere pu­ tamus hac in re, si rite expendatur. Primo igitur considerandum est Christum certitudinaliter et absque ulla haesitatione doctrinas tradidisse, quae mundum universum natae sunt in­ staurare. Quis hoc unquam potuerit efficere? Omnes antiqui philosophi, quotquot scholas fundaverunt vel alios docendi munus acceperunt, licet non mediocri ingenio praediti, prius studiis enixe operam dedere. Sic Pla­ tonis, sic Aristotelis, sic Socratis nomen effectum celebre. Ipsi quoque do­ ctrinae Christianae infensissimi hostes Pousseau, Voltaire, Strauss, Draper, Penan, Spencer, etc., nonnisi post longas noctis vigilias et durissimos la­ bores tristem aliquando celebritatem et famam obtinuere. At Christus nunquam litteras didicit », ad aetatem usque triginta annorum officio humili deditus, philosophorum ac fundatorum antiquarum religionum theo­ rias nunquam investigavit, et nihilominus mysteria Trinitatis, Incarnationis et Eucharistiae, hominis ad statum supernaturalem elevationem et in pec­ catum lapsum, atque proximam redemptionem, necessitatem gratiae aliaque plura dogmata et praescripta moralia, antiquis ignota, proposuit maxima cum certitudine. Et quamquam a pharisaeis, sadducaeis et aliis suae doctri­ nae hostibus non semel impeteretur, nunquam tamen consilium mutandum censuit, sed firmius semper in idipsum institit, ita ut, cum judaei de pro­ missione Eucharistiae scandalizati proficiscerentur, dixerit ad duodecim discipulos: Numquid et vos vultis abire? 1 2. Hic sane modus docendi veritates, captum hominis excedentes, osten­ dit Christum Dominum fuisse legatum divinum, et locutum fuisse sapien­ tiam, non hominum sed vere divinam, quam acceperat per aeternam a Patre generationem. Secundo, summa ingenuitate et animi tranquillitate omnes doctrinas ita tradidit, ut ipsi quoque judaei non semel mirarentur de tanta mansuetu­ dine. Quam animi tranquillitatem ut infunderet apostolis, compescuit non semel eorum violentiam ac impetum 3. Tertio, mira claritate, ut par erat, novam religionem proposuit. Solent sophistae communiter arte rhetorica et studioso verborum apparatu uti, ut sub fuco oratorio possint facilius fraudes obtegere; sed Jesus sermone facili ac omnium ingenio accommodato usus est, et, ubi opus fuit, altissimas veritates ac occultissima dogmata sententiis, parabolis et comparationibus explicuit, ut rudes quoque et illiterati fructum suae praedicationis valerent excipere. Nulla in ejus verbis abstractio difficilis, nulla philosophica disqui­ sitio, sed sublimitas ejus sermonis in eo sita est, ut ex abundantia et per­ suasione cordis mysteria, quae sunt in Deo abscondita, et veritates, quae totum genus humanum natae sunt illuminare, simplici narratione plerum­ que exposuerit. Unde judaeorum ministri mirati sunt valde de doctrina et modo loquendi Jesu, et accersiti ad Pontifices et pharisaeos dixerunt eis: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo 4. Solvitur difficultas. 259. Obj. Strauss, Schopenhauer, Penan et alii ex rationalistis multi, huic doctrinae opponunt vitam, gesta et doctrinas Çakyamuni (Budhae), quem dicunt plures habuisse analogias cum Christo, imo in quibusdam eum superasse. Budha, sicut narrant historiae, virtute supernatural! conceptus ac natus est ex matre Maya, virgine; statim ac natus exclamasse dicitur se salva­ torem fore mundi, et audivisse concentum devas (spirituum supernaturalium), qui eum salutarunt. Cum a patre, Rege Sudhodana, deferretur in 1 2 3 ■* Matth., 13, 55. Joan., 6, 68. Matth., 26, 52. Joan., 7, 46. ART. I. UTRUM DIVINITAS RED. CHRIST. DEMONSTRETUR, ETC. 239 templum, vir quidam sapiens, nomine Asita, accipiens puerum in manibus, vaticinatus est eum subacturum esse mundum verbis ac doctrina. Scientiis et artium studio in domo paterna deditus proprios superavit magistros. Cum ter deambulatum iret, obviam habuit primo senem quemdam, secundo aegrum, et tertio cadaver hominis cum funebri comitatu, ex quibus didicit paupertatem, dolorem et mortem in mundo exsistere; quibus remedium ap­ ponere volens secessit in desertum, ubi orationi et poenitentiae se tradidit. Caelestibus illustrationibus perfusus Budhae nomen, quod sapientem signi­ ficat, accepit. Quadraginta fere annos natus praedicationis officium suscepit, innume­ ros discipulos adeptus est, monasteria aedificavit, doctrinas tum theoreticas tum practicas sapientia refertas tradidit, et multa miracula patravit. Praecepit discipulis, ut a furto, homicidio, adulterio, etc., se abstinerent, et 'orationi, poenitentiae ac bonis operibus vacarent ’. Resp. Negandum omnino est Budham aliquando superasse Christum excellentia ac puritate doctrinae. Si quae autem referuntur ejus cum Chri­ sto analogiae, certe legendae sunt Christianismo posteriores. Budhismus primo fundatus est in Brahmanisme, ut plures certis argu­ mentis probant 1 2, et deinde paulatim se evolvit. Doctrina quam discipulis tradidit, non excedit captum rationis natu­ ralis, imo et gesta ejus, quae historice probantur, nullam exhibent legatio­ nem divinam. Minime negaverim plures analogias exsistere Evangelia inter et relatio­ nes budhicas; conceptio siquidem Budhae in ventre virginis Maya, concen­ tus spirituum et devas in ejus nativitate, praesentatio pueri ad senem Asita, hujus de mundo renovando vaticinium, adventus principum cum donis e terris longinquis, concursus pastorum, tentationes Çakyamuni in deserto, discursus et parabolae ejus praedicationis, conversio mulieris peccatricis, et alia hujusmodi cohaerent cum vita et gestis Domini N. Jesu Christi, sed minime praetereundum est legendas Lalita-Vistara et scripta biographica Budhagosta et Asvaghosta, in quibus primo apparuerunt documenta Budhismi, nostris Evangeliis multo posteriora esse, quippe quae prodierunt saeculo ni aerae Christianae 3. Plura igitur, quae a Çakyamuni tradita dicuntur, ex nostris Evangeliis hausta sunt. Hinc patet quam immerito dixerit Aemilius Burnouf 45Jesum Christum a Budha suas doctrinas acce­ pisse.—Pariter certum est apud criticos miracula Budhae apocrypha esse et omni veritate historica ac philosophica destituta. Praeterea, Budhismus scatet plerumque erroribus fatalismi, metempsy­ chosis, atheismi practici et annihilationis; et, si quid continet in suo deca­ logo laude dignum, id proculdubio accepit ex libris Christianorum s. Ex his manifeste patet quam leviter se gesserint qui Budhismum ita laudibus extollunt, ut Christianismum despicere videantur. Hoc unum sane mirandum est ex hominibus Europae, qui, scientiarum cultores appellati, nullum unquam dederunt pietatis ac religionis signum, fervidos his ultimis temporibus surrexisse Budhismi defensores. Quod triste munus ac nomen meruere Burnouf, Rosny, et Malon in Gallia; Max Müller in Anglia; Schopenhauer, Hartmann et Richardus Wagner in Germa­ nia, etc. e. 1 Cfr. Jaugey, Diccion. Apolog., v. «Budismo». Mir, La Religidn, c. 7. 2 Bartholomaeus Saint-Hilaire, Le Budha et sa Religion, i860, p. 164. 3 Cfr. De Broglie, Problèmes, etc., ch. 6 et 7. 4 Revue des deux mondes, 15 Juillet, 1888. 5 Vid. Revista de las Religiones, 1890, p. 184 et 387. Vide quae infra dicemus de Budhismo, n. 283. 0 Vid. Papus, L'imitation, Le Matin, 9 Mars 1890; et Renan, Estudios de Historia religiosa, p. 66 sqq. (hisp. vers.). 24O DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE REL. CHRIST. ARTICULUS II DE MIRABILI VITA ECCLESIAE § 1 Utrum divinitas religionis christianae rite ostendatur ex ejus celerrima in orbem propagatione. 260. Status quaestionis. Missionem religionis propagandae dederat Christus apostolis dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiribus Sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculix. Hoc praeceptum adamuSsim imple­ tum est ab apostolis, et religio Christi, non obstantibus persecutionibus celerrime propagata est ubique terrarum, et multitudo fidelium in immensum crevit. Ut divinitas religionis christianae ex ejus rapida propagatione demon­ stretur, omnes quaestionis circumstantias oportet perspectas haberi. Budhismus, Mahumetismus aliaeque paganorum religiones, vix ortae, mi­ rum in modum propagatae sunt, et nihilominus longe distant a veritate. Qua ergo ratione solius religionis christianae veritatem ac divinitatem pernix in orbem terrarum propagatio demonstret? Differentia hac in parte inter Christianam aliasque religiones quaerenda est in ipsis cir­ cumstantiis propagationis. Idcirco investigandum est in praesenti, utrum haec propagatio cum omnibus circumstantiis, quae comitatae sunt, eos characteres habuerit, ut divinam religionis christianae originem satis ostendat. 261. a) Rationalistae omnes, plus minusve directe, vim hujus argu­ menti inficiari conantur. Hinc Renan exspectationi adventus Messiae, quae animis judaeorum inerat, et enthusiasmo consequenti, propagationem reli­ gionis christianae tribui posse censuit 1 2. b) Gibbon 3, Lecky 4*et alii non pauci increduli hanc propagationem causis secundis naturalibus adseripserunt. Ipse etiam Abbas De Broglie 6 nimis videtur concessisse causis natu­ ralibus, et miraculum morale, quod theologi communiter admittunt in propagatione Christianismi, e medio sustulisse. 262. Thesis. Celerrima ac mira religionis christianae per orbem terrarum propagatio, si omnia inspiciantur adjuncta, divinam ejus origi­ nem luculenter demonstrat. Arg. 1) Religio Christiana rapide per mundum propagata est, 2) su­ peratis innumeris ac gravissimis quae se opponebant obstaculis, et qui­ dem 3) mediis tot difficultatibus superandis et tanto operi exequendo naturaliter ineptis. Ergo religio Christiana est divina. 1 2 3 4 0 Matth., 28, 19-20. Vie de Jésus, ch. 19; Les apôtres, ch. 6. History of the Decline and Fall of the Roman Empire, c. 15. History of European Morals, vol. 1, c. 3. L'Église et l'empire romain, au iv siècle, 1.» p., t. 1. ART. II. § I. UTRUM D1VINIT. REL. CHRIST. PROBETUR EX EJUS PROPAG. 24I Consequentia patet, quia ad superanda illa propagationis obstacula requirebatur interventus divinus, qui nonnisi pro religione pariter divina concedi poterat. Ant. prob. 263. Pars l.a Religio Christiana celeriter per orbem propagata est. In Actibus Apostolorum describuntur exordia mirae ac celeris pro­ pagationis Christianismi. S. Petrus, accepto in die Pentecostes Spiritu Sancto, prima concione ad populum habita tria circiter millia anima­ rum 1, et paulo post secunda concione quinque millia animarum ad fidem convertit 123. Exinde, apostolis praedicantibus, magis augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum 8* , ita ut ante an­ num a morte Christi elapsum innumeri fuerint fideles in Palaestina. Exorta autem tunc temporis persecutione, ejecti fideles e civitate et dispersi per regiones Judaeae et Samariae evangelizaverunt verbum Dei 4. Apostoli vero, quasi diviso sibi mundo pro laboribus evangelicis, praedicaverunt Evangelium, Philippus Samariae, in Gaza, Azoto, Cae­ sarea 5 et Phrygia6; Thomas ad Parthos, Medos, Persas, Hyrcanos et Bactros 7; Andreas in Scythia 8, Bartholomaeus in India B, Thaddaeus Edessi1011 , Jacobus in Hispaniau, Petrus Antiochiae et Romae, ac de­ nique Paulus ubique fere terrarum, ita ut tunc impletum fuerit, sicut diserte adserit S. Paulus12 illud vaticinium Regis Prophetae: In omnem terram exivit sonus eorum, et in lines orbis terrae verba eorum 1314 . Unde Apostolus cum ingenti gaudio dixit: Fides vestra annuntiatur in universo mundo u. Et Petrus primam suam epistolam scripsit electis advenis di­ spersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae 1S. Novimus deinde per S. JoannemX6 septem ad minus circa finem saeculi primi fundatas fuisse in Asia Ecclesias, nempe Ephesi, Smyrnae, Pergami, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae et Laodiciae, ac referunt tandem histo­ riae singulos apostolos in singulis, quae ipsis contigerant regionibus pro praedicando Evangelio, plures fundasse ecclesias. Postquam apostoli vita decesserunt, Patres apostolici aliique viri sanctissimi, praedicationi evangelicae operam dantes, Evangelium Jesu Christi ubique praedicaverunt. Quare, antequam Constantinus Magnus 1 2 3 4 5 ° 7 8 11 10 11 12 13 14 16 ,e 2, 41. 4, 4. 5, 14. 8, i. 8, 5-40. Hergenrother, Hist, de la Igl., primer periodo, n. 41. Brev. Rom., 21 Dec. Eusebius. Hist, ecd., lib. 3, c. i; MG 20, 216. Brev. Rom., 24 Aug., et Hergenrdther, Hist, de la Igl., primer periodo, n. 40. Eusebius, Hist, ecd., lib. I, c. 13; MG 20, 121. Brev. Rom., 25 Jul.; et Flôrez, Espaila sagrada, t. 6. Rom., 10, 18. Ps. 18, 5. Rom., 1, 8. 1 Petr., I, I. Apoc., t, 11. Aci., Ad., Ad., Ad., Ad., 10 242 DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE RELIG. CHRIST. fidem catholicam saeculo iv profiteretur, religio Christiana ad omnes fere gentes propagata est, altas ubique radices egit, innumerasque victimas, quae pro Jesu Christo sanguinem fuderunt, Deo Patri obtulit. Hoc jam tempore testantur apologetae et historiographi ecclesiastici numerum fidelium in immensum auctum fuisse. Hinc S. Clemens ait: «Hisce viris (Petro et Paulo martyribus) aggregata est multitudo ingens electorum, qui multa martyria et tormenta sustinuerunt nobisque exem­ pla facti sunt»1. Hermas addit: «Quoniam universae nationes, quae sub caelo sunt, audierunt et crediderunt, et uno nomine filii Dei vocati sunt» 12. Necnon S. Justinus haec habet: «Nullum omnino genus est, sive graecorum sive barbarorum, sive quolibet nomine appellentur, vel hamaxobiorum, qui in plaustris degunt, vel nomadum, qui domibus ca­ rent, vel scenitarum, qui pecora pascentes habitant in tentoriis; nullum, inquam, ejusmodi genus est, in quo non per nomen crucifixi Jesu preces et gratiarum actiones Patri et Creatori universorum fiant» 3. Tertullia­ nus denique, ut alios omittamus, «hesterni sumus, inquit, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, ca­ stra ipsa, tribus, decurias, palatium, Senatum, forum: sola vobis reli­ quimus templa» 4. Et iterum: «Cui enim et aliae gentes crediderunt? Parthi, Medi, Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, Cappadociam; et incolentes Pontum, et Asiam et Pamphy­ liam, immoralités Aegyptum et regionem Africae, quae est trans Cyrenem, inhabitantes, romani et incolae, tunc et in Hierusalem Judaei, et caeterae gentes, ut jam Gaetulorum varietates et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britan­ norum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum et additarum multarum gentium et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum et quae enumerare minus possumus? In quibus omnibus locis Christi no­ men, qui jam venit, regnat, utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, et cui nullae sunt clausae, ante quem serae ferreae sunt comminutae, et valvae aereae sunt apertae» 5. Id ipsum unanimiter testantur scriptores ecclesiastici et profani, ita ut ethnici interdum, cum progressus Christianismi conspicerent, alte commoti fuerint. Hinc Tacitus ait ingentem Christianorum multitudi­ nem in sola Neronis persecutione capite damnatam fuisse 6. Celsus 7 adserit Christianos mire propagatos fuisse. Plinius junior 8 ad Trajanum scribens non civitates tantum, inquit, sed vicos etiam atque pagos reli­ gionem Christianam pervagatam esse. Suetonius item 9 eadem declara1 2 3 5 8 7 8 8 1 Ep. ad Cor., c. 6; MG 1, 220. Pastor, lib. 3, sim. 9, c. 17; MG Dial, contr. Tryph., n. 117; MG Apol., c. 37; ML 1, 525. Adv. Jud., c. 7; ML 2, 649. Annal., lib. 15, c. 44. Apud Origenem, Contr. Celsum, Lib. 10, ep. 97. In Heron., 16. 2, 997. e, 748. 3, 10; MG 11, 932. ART. II. § I. UTRUM DIVINIT. REL. CHRIST. PROBETUR EX EJUS PROPAG. 243 vit. His certe adjungendi sunt alii ethnici scriptores omnesque commu­ niter historiographi ecclesiastici et apologetae catholiciL Qui autem religionem Christi amplexati sunt, non omnes rudes fuere ac indocti, ut persecutores Ecclesiae illius temporis minus accurate di­ xerunt, et hodierni clamitant, «sed et quam plurimi, ut egregie ait Schwetz2, nobilitate illustres, doctrina florentes ac moribus exculti Christum sunt secuti, ut suo exemplo docuerunt ex judaeis turba sacer­ dotum, Crispus, Sosthenes, Apollo 3, (quibus addas Nicodemum, Josephum ab Arimathaea, S. Paulum); ex gentilibus (praeter Cornelium Centurionem) Sergius Paulus proconsul, Dionysius Areopagita 4, Clemens Romanus, Hermas, Polycarpus, Ignatius, Glabrio, qui sub Trajano ma­ gistratum gesserat, Justinus, Athenagoras, Tatianus, Irenaeus, Clemens Alexandrinus, Ammonius, Origenes, Aristides, Apollinaris, Quadratus, Apollonius, etc., praeter illos, quos Tertullianus recenset ex palatio, senatu, et Plinius quoque omnis ordinis commemorat». Lege Romae ca­ tacumbarum inscriptiones 5, lege martyrum primorum saeculorum acta, lege quoslibet antiquos Christianorum codices, et plures in eis profecto invenies ex nobilissimis familiis Christianae religionis professores, illu­ stres scilicet viros, qui sua ingenia et commoditates Domino consecra­ vere, notabilissimas matronas, quae suis facultatibus et opibus progressui Christianismi non parum contulere, virgines candidissimas, quae, claris spretis connubiis, Christum secutae sunt, et fidem catholicam sanguine proprio obsignarunt. Unde Arnobius ait: «Magnis ingeniis praediti ora­ tores, grammatici, rhetores, consulti juris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes, magisteria haec expetunt, spretis quibus paulo ante fidebant» 6. 264. Pars 2.a Innumera eaque gravissima, quae pro­ pagationi Christianismi obstabant, superata sunt impedi­ menta. ' Cfr. Eusebius, Hist, eccl., lib. 9: MG 20, 798 sqq.; Hergenrother, Hist, de la Igl., primer periodo, nn. 18-103. 2 Theol. gen., § 133. 3 Ad., 6, 7; 18, 8, 24 sqq.; I Cor., I, 1. 4 Ad., 13, 7-12; 17, 34. 5 Apud Rossi, Roma sotterranea, et apud Marucchi, Itinéraire des Catacombes, et Le Catacombe Romane; Manuale di Archeologia cristiana, p. 3, «Cimiteri cristiani», et p. 4, «L’epigrafia cristiana». 6 Adv. Gent., lib. 2, 5; ML 5, 8i6. Cfr. S. Hieronymus, Prol. in lib. de viris illustr.; ML 23, 634. Uno conspectu exhibet Werner, Orbis terrarum catholicus, p. 2, progressus religionis Christianae per singulas aetates. En tabella: 500.000 Saec. I Saec. XI 70.000.000 » II 2.000.000 « XII 80.000.000 » III 5.000.000 9 XIII 85.000.000 » IV 10.000.000 9 XIV 92.000.000 » V 15.000.000 » XV 100.000.000 9 XVI » VI 20.000.000 125.000.000 * VII 25.000.000 9 XVII 150.000.000 I VIII 30.000.000 9 XVIII 200.000.000 * IX 9 40.000.000 X1 X 300.000.000 X 9 50.000.000 Ili tamen computus, esto progressum Ecclesiae non interruptum certo demon­ strent, nequeunt praecise determinari. 244 DE VERA RELIGIONE. ζ>. XII. DE DIVINITATE RELIG. CHRIST. Arg. Obstacula, quibus religio Christiana semper obluctari debuit, quaeque naturaliter superare minime potuit, fuere duplicis generis, alia interna, alia externa. De singulis breviter disseramus. 1) Interna, a) Primum obstaculum internum propagationis fuit origo ipsa Christianismi ab auctore judaeo eoque crucifixo. Judaei enim ab omnibus, praesertim a romanis, odio et ludibrio habiti sunt, ut di­ serte testantur Tullius \ Plinius 1 2 et Tacitus 3. Quare omnia judaeo­ rum proposita et consilia, ipsa quoque religio, exprobrabantur a gen­ tibus. Religio autem Christiana Christo auctore orta est, qui judaeus fuit, et crucis supplicio, quod erat tunc temporis ignominiosissimum, damnatus. Hinc apostoli et divini verbi praecones Christum crucifixum praedicabant, ;Waeis quidem scandalum, ut ait S. Paulus, gentibus autem stultitiam 45. Unde gentiles, praesertim romanir, eligionem Christi asper­ nati sunt et ab incunabulis suffocare contenderunt. b) Secundum impedimentum internum fuit ratio doctrinae Christi. Doctrina namque Christi, tum dogmatica tum moralis, fuit omnino con­ traria opinionibus, aspirationibus et superbiae gentium, a) Dogmatica quidem, quia dogmata ac mysteria religionis Christianae erant humanae rationi impervia, et philosophorum gentilium, qui eo tempore tanti aestimabantur, vires superantia. Hujusmodi erant mysteria Sanctissimae Trinitatis, Incarnationis Verbi, Eucharistiae, originalis culpae, justifica­ tionis, oeconomiae sanctitatis, carnis resurrectionis, etc. Imo ipse Chri­ stus origine judaeus, tanquam infamis, maleficus ac impostor cruci igno­ miniose traditus, proponebatur ut Deus colendus et adorandus. Quod sane abhorrebant ethnici admittere. Quare religionem Christianam vo­ cabat Tacitus 6 exitialem superstitionem. Plinius 6 amentiam, et Min. Fe­ lix 7 furiosam opinionem, β) Moralis pariter doctrina Christi gentilium moribus e diametro se opponebat. Nam «Dominus noster, ut apposite ait S. Gregorius, contraria opposuit praedicamenta peccatis, ut lubricis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humilitatem» 89. Consequenter superbis praescripsit humili­ tatem ®, luxuriosis castitatem1011 , avaris voluntariam paupertatem u, ira­ cundis mansuetudinem 12, seditiosis caritatem 13, superstitiosis verae reli­ gionis professionem 14. curiosis abnegationem et gravitatem 1S, omnibus 1 2 3 4 5 6 ’ Pro Flacco, 28. Hist, nat., 13, 9. Hist., lib. 5, 5, 8, 13. I Cor., i, 23. Annal., 15, 44. Lib., 10, ep. 97 ad Traj. Imp. Octav., c. ii; ML 3, 277. Hom. 32 in Evan.; ML 7 6, 1232. Luc., 14, ii. Gal., 6, 8. Matth., 6, 19. Luc., f>, 29. Luc., 6, 27. Luc., 17, 21. II Cor., 4, 18. Cfr. S. Augustinus, De vera religione, c. 3 sqq.; ML 34, 124 sqq. 8 9 19 11 12 13 14 13 ART. II. § I. UTRUM DIVIXIT. REL. CHRIST. PROBETUR EX EJUS PROPAG. 245 denique dixit Christus: Omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus 1. Synthesis doctrinae moralis Christi fuit, ut unusquisque voluptates ac illecebras carnis fugiens ac desideria cordis cohibens, Deum super omnia quaereret, coleret et ama­ ret. Haec autem omnia populis gentilibus, qui vitiis luxuriae, avaritiae et superbiae magis in dies dediti erant, difficilia prorsus visa sunt. 2) Externa. Obstacula etiam externa quamplurima fuerunt, quae maxime impediebant propagationem religionis Christianae. a) Judaei imprimis religioni mosaicae, quam a Deo revelatam ac­ ceperant, ejusque caeremoniis et ritibus, imo traditionibus populi israelitici tenacissime addicti, a religione Christiana quam maxime abhorre­ bant. Et tametsi Messiam exspectarent venturum, non tamen humilem et pauperem, sed regem potentissimum, qui ipsos a romanorum domi­ natione miseriisque hujus vitae eriperet, fingebant, et Jesum ejusque discipulos, pauperes et humiles, sequi erubescebant. Hinc nullum non moverunt lapidem, ut non solum Jesus contumeliis affectus oblivioni traderetur, verum etiam ut apostoli ac omnes Christiani falsis crimina­ tionibus et horrendis calumniis insectarentur. Jesum Christum primo ut impostorem crucifixerunt, dein, resurrectionem ejus et gesta fabulis et figmentis discipulorum tribuentes *2, omnes Christianos de falsis crimini­ bus accusarunt 3, et imperatorum in ipsos odium ac furorem non semel concitaverunt; imo non paucos judaeos ac gentiles ab amplectenda Chri­ sti doctrina abduxerunt. b) Gentiles praesertim, effrenatae licentiae ac vitiis dediti, obstite­ runt propagationi Christianismi. Quotquot ex illis exstiterunt civium classes, magistratus et plebeji, sacerdotes et laici, camis illecebris illa­ queati cum essent, novae religioni pertinaciter restiterunt. Specie quoque religionis obstinati sunt plerumque gentiles doctrinam Christi contem­ nere ac respuere. Primo namque populi, avitae religionis sectatores, nullatenus patie­ bantur novam doctrinam ab extraneis proponi. Ad rem optime ajebat .Minucius Felix: «Has fabulas et errores et ab imperitis parentibus disci­ mus, et, quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carmi­ nibus praecipue poetarum, qui plurium quantum veritati ipsa sua auctoritate nocuere» 4. Crassos errores a patribus haereditate acceptos, utpote carnis voluptatibus magis blandientes, tenaciter retinebant 5. Secundo, sacerdotes ethnici, qui ex superstitione et idolorum cultu plerumque divitias cumulabant, pertinaciter sese opposuerunt propaga­ tioni Christianismi. Unde, sparsis undique calumniis, non semel conci­ taverunt odia popularia in apostolos et verbi divini praecones. Tertio, non parvum obstaculum ortum est etiam ex philosophorum adversa agendi ratione. Philosophi namque, Epicurei, Stoici, et Plato­ nici, «omnes, ut apposite ait Ottiger, superbi et turpissimis voluptati' Luc., 14, 33. 2 3 ' 5 Cfr. S. Justinus, Dial, contr. Tryphon., n. 108; MG 6, 727. Cfr Orljrenos, Contr. Celsum, lib. 6, n. 27; MG 11, 1333. Octav., 6, 22; ML 3, 319. Cfr. Menéndez y Pelayo, Hist de lus helerod. CSp. (ed. 2.·), t. 2, lib. 1. c. I, § 1. 246 DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE RELIG. CHRIST. bus plerumque dediti cum essent, et inania ac falsa sua systemata a Christi doctrina funditus everti atque confundi intelligerent, a religione Christiana quam plurimum abhorrebant, eam et verbis et scriptis pro viribus insectati sunt»1. Et revera, philosophi libidinum partim laqueis irretiti, artium partim illecebris allecti et superbiae fumo intumescen­ tes, nolebant vel humilem Christianorum vitam amplecti vel doctrinas rationis captum superantes profiteri. Quare miserrimam Christianorum vitam abjiciebant, et omnes calamitates, quae vel reipublicae vel pro­ vinciae vel civitati acciderunt, causa fidelium venisse dictitabant. Quarto, omnium denique maximum impedimentum venit ex parte imperatorum et magistratuum romanorum, qui simul ac rerum publi­ carum administratores erant summi pontifices ethnicae superstitionis. Hos sacerdotii honores conservare volentes persuaserunt populis sese a diis originem traxisse, et omnia Imperii negotia actusque civiles diis religione consecranda esse; imo nonnunquam sibi ipsis cultum idololatricum tribuendum esse docuerunt. Quod cum Christiani facere renuis­ sent, falsis criminibus accusati sunt, vel ut ait cl. Lahousse 12, «rei facti sunt violatae legis Julia majestatis verbis impiis, murmuratione contra felicitatem temporum, coitione clandestina, illicito collegio34, deinde atheismi, sacrilegii, majestatis violatae ob denegatos diis et imperatori­ bus honores divinos magiae ob miracula ab ipsis passim patrata 5; accusati etiam sunt quod in coetibus suis committerent copulas oedipodias, thyesticas, aliaque nefanda flagitia» 67.Tunc exortae sunt ubique contra Christianos saevissimae persecutiones. Omnibus magistratibus et pro-consulibus provinciarum commissum est ab Imperatoribus ut cun­ cti christiani, si fieri posset, a professione suae religionis averterentur, sin autem atrocissimis tormentis subjicerentur, ac tandem occiderentur. Praefecti autem Romae et provinciarum, accepta hac commissione, nunc minis, nunc blanditiis, oblatis quoque divitiis et carnis voluptati­ bus, Christianos a fide avertere sategerunt, et, ubi plerosque decipere non valuerunt, ad cruciatus et tormenta inaudita ventum est. Hinc lepide Tertullianus ait: «Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascen­ dit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim: Christianos ad leonem··} ". At quo plures sacrificabantur a lictoribus fide­ les, eo magis augebatur sacrificandorum numerus. c) Haeretici quoque, qui vel promissionibus imperatorum adlecti vel tormentorum vi perterriti, vel humilis Christi religionis pertaesi, susceptam fidem reliquerant, haud leve impedimentum obstiterunt re­ ligioni Christianae propagandae. Quae ipsi viderant et didicerant in 1 Theol. fundament., § 46, p. 857. Cfr. Origenes, Contr. Celsum, lib. 3, n. 15; MG 11, 937; Arnobius, Adv. Geni., lib. 1, n. 1; ML 5, 719 et alii. 2 De vera relig., n. 225. 3 Cfr. Arnob., 4, 34; ML 5, 1069. 4 Cfr. Tertull., Apolog., 10; ML 1, 380; Justinus, Apol., n, 6; MG 6, 336; Lu­ cian. Alex, seu Peseudomant, 25; Athenag., Legat, pro Christ., n. 4; MG 6, 897. 5 Cfr. Tertull., Ad Scapulam, c. 2; ML 1, 777. ■® Cfr. Tertull., Ad Nat., 1, 7; ML 1, 639; Apologet., 6, 39-40; ML 1, 348, 532 sqq.; Minue. Fel., Oclav., 9: ML 3. 271; Orig., Contr. Celsum. 3, 59; MG 11, 997, 7 Apologet., 40; ML 1, 542. ART. II. § I. UTRUM DIVINIT. REL. CHRIST. PROBETUR EX EJUS PROPAG. 247 Christianismo, mendaciis saepe et calumniis foedata narrabant gentili­ bus, qui, occasione inde arrepta, gravissime persequebantur fideles. Haec tamen omnia, licet gravissima, licet durissima, feliciter supe­ rata sunt, et triumphum cecinit Christianismus adversus omnes, qui eum impugnabant, hostes. 265. Pars 3.a Min. Media adhibita tot difficultatibus superandis ac tanto operi exequendo naturaliter inepta fuere. Arg. Nunquam armis usus est Christianismus, ut invictos sibi sub­ jiceret, nec voluptates obtulit, ut carnales homines adliceret, sed duo­ decim apostolorum praedicatione contentus, mundum adgressus est expugnare. Porro apostolorum labor, tametsi utilis et assiduus, si hu­ mano modo spectetur, religioni Christianae per orbem diffundendae im­ par omnino fuit. Omnes enim apostoli fuerunt judaei, a gentibus odio habiti, plerique viri indocti ac illiterati. qui nec eloquentiae vi nec argu­ mentandi ratione mundum subjugare potuerunt. Quam enim eloquen­ tiam habuerint vel logicae leges didicerint homines rudes et piscatores, qui nec scholas adierunt nec ulli studiorum generi operam dederunt? Sane quae stulta sunt mundi, ut apposite ait Apostolus, elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi, elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret Quod ideo factum est, juxta S. Ambrosium 2, ut conversio mundi videretur, non opus naturae aut artis et persuasionis, sed, ut revera fuit, effectus gratiae. Eusebius Caesariensis hoc egregie declarat dicens: «Quid? si discipuli, ut fit, suo Praeceptori respondissent, ac dixissent: quo tan­ dem modo istud a nobis fieri poterit? Quomodo romanos, ex. gr., pu­ blice docebimus? Quomodo autem aegyptios alloquemur? Qua vero lin­ gua homines, unam syriacam vocem audire soliti, apud graecos utemur? Qua apud persas, armenios, chaldaeos, scythas, indos, ac denique omnes quascumque offendemus barbaricas gentes? Quomodo illis persua­ debimus, ut deos quidem patrios deserant, unum vero omnium, quae­ cumque sunt, opificem Deum colant? Qua porro dicendi vi freti tantum facinus adgrediemur? Quae autem perficiendi spes aderit hominibus, qui leges figere audeant contrarias legibus quascumque omnes gentes de patriis diis a condito aevo servaverint? Quibus tandem copiis aut qua vi nobis liceat isti audaciae superesse? Haec ne dicerent, quemadmodum dicturos fuisse credibile est, aut etiam cogitarent Jesu discipuli, una verbi adjectione ipse Praeceptor illos omni difficultate liberavit, cum dixit illos in nomine suo voti compotes futuros. Non enim simpliciter aut indefinite, ut docerent omnes gentes, imperavit, sed cum adjunctione necessaria: in nomine, inquit, meo» 3. Ne humanae sapientiae, quae vana est, inniterentur, dixit Jesus discipulis: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum 1 8 8 / Cor., i, 27. /n Luc., lib 5, n. 44: Demonstr evang. lib. ML 15, 1733. 3, $ 7; MG 22, 241. DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE RELIG. CHRIST. 248 respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri1. Apostoli, hoc consilium sequuti, praedicaverunt Evangelium non in persuasibilibus humanae sa­ pientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides catholica esset non in sapientia hominum, sed in virtute Dei 12. Hoc pacto apostoli eorumque successores orbem terrarum sine pera, sine melotis peragrantes, non quidem humana aliqua auctoritate freti, nec artis rhetoricae vel dialecticae vi opitulati, sed spiritu Dei moti docuerant omnes gentes et persuaserunt hominibus, ut avitam religio­ nem desererent, patrios deos legesque veteres contemnerent, ac doctri­ nas Christi amplecterentur. Haec media, si naturaliter spectentur, sunt, ut facile quisque videt, inepta tanto operi exequendo. Nec philosophi graeci sua argumentandi ratione, nec oratores athenienses et romani mirae eloquentiae vi, nec milites romani armorum strepitu, potuerunt unquam populos ad melio­ rem frugem reducere, et quomodo potuissent apostoli absque ullo hu­ mano subsidio universum fere mundum ad Jesum Christum convertere? Quidquid in contrarium blaterent rationalistae, agnoscendum est heic opus divinae gratiae, et dicendum religionem Christianam a Deo origi­ nem traxisse, et idcirco omnino veram esse. Difficultatibus satisfit. 266. Obj. l.° Provocant adversarii ad celerrimam propagationem budhismi, mahumetismi et protestantismi, et dicunt potuisse Christianismum naturaliter propagari, dato quod exstiterit enthusiasmus religiosus et exspe­ ctatio generalis adventus Messiae, quemadmodum celeriter propagati sunt budhismus, mahumetismus et protestantismus, quorum primus nactus est sectatores 503.000.000, secundus 121.000.000, et tertius 150.000.000. Resp. l.° Praefatas religiones a catholica dissidentes non fuisse propa­ gatas in statu primitivo, sed plures easque substantiales subiisse decursu temporis mutationes et transformationes. Budhismus prolapsus est in polytheismum, idololatriam et magiam. Islamismus tot passus est transforma­ tiones, ut nescias quid hodie de primitivis doctrinis retineat. Protestantismus, statim ac natus, ita divisus est, ut tot fuerint oppositae sectae quot capita. Resp. 2.° Has religiones mediis naturalibus propagatas fuisse. Nam 1) Budhismus a) nunquam odia popularia aut auctoritatum civilium persecutiones excitavit, sed populis potius, quorum superstitiones servavit ac fovit, gratus fuit, et principum seu auctoritatum civilium tutelam ade­ ptus est. b) Principum ambitiones ac populorum inclinationes fovit, et nunquam doctrinas morales, quae integritatem vitae, mortificationem pas­ sionum et sacrificia postulabant, tradidit, c) Metempsychosim docens, emen­ dationis in altera vita spem omnibus reliquit, d) Ipse Çakya-Muni, utpote ex stirpe regia oriundus et litterarum cultura pollens, fuit profecto popu­ lorum veneratione dignus. 2) Mahumetismus item naturalibus causis propagatus est. Etenim a) nullum docuit mysterium, quod esset supra vires rationis naturalis. b) Armorum strepitu et violentia maxima ex parte adeptus est sequaces. c) Licentiam morum ubique praedicavit, qua plures allecti huic sectae nomen dedere. Hinc Averrhoes dixisse fertur: Mahumetismus est porcorum religio. 3) Protestantismus denique opera causarum naturalium certissime intro1 2 Luc., 21, 14 sqq. I Cor., 2, 4-5; et II Petri, 1. 16. ART. Π. § 1. UTRUM D1VINIT, REE. CHRIST. PROBETUR EX EJUS PROPAG. 249 ductus propagatusque est. Siquidem a) animos populorum erroribus Wicclejj, Joannis Hus et Hieronymi de Praga ad hoc paratos invenit, b) A prima sui in mundo apparitione visus est sub principum saecularium tutela, qui armo­ rum violentia et sanguinis effusione curaverunt, ut quam maxime exten­ deretur. c) Vitiis et concupiscentiis habenas laxavit1. d) Difficiliores Chri­ stianismi praxes, ut sunt confessio auricularis, jejunia, abstinentiae, coeli­ batus, leges ecclesiasticae, etc., sprevit, aliasque faciliores, quae pluribus arriserunt, proposuit. Odium contra Ecclesiam catholicam concitavit, ani­ mos auctoritatum saecularium impatientes effecit, et totalem denique ab Ecclesia separationem curavit. Hujus propagationis alias causas vide, si lubet, apud Balmes 1 2, Hergenrother 3 et alios. Haec, inquam, omnia quam maxime contulerunt, ut budhismus, mahu­ metismus et protestantismus celeriter propagarentur. At religio Christiana, omni humano subsidio destituta rapide propagata est. Unde S. Thomas Christianismum inter et alias sectas differentiam adsignans ait: «Non ar­ morum violentia, non voluptatum promissione... inter persecutorum tyrannidem, innumerabilis turba non solum simplicium sed etiam sapientissimorum hominum ad fidem Christianam convolavit; in qua omnem humanum intellectum excedentia praedicantur, voluptates carnis cohibentur, et omnia, quae in mundo sunt, haberi contemptui docentur. Quibus animos morta­ lium adsentiri... maximum miraculum est... Hi vero, qui sectas errorum introduxerunt, processerunt via contraria, ut patet in Mahumete, qui car­ nalium voluptatum promissis... populos illexit» 4. Obj. 2.° Causae internae propagationis Christianismi sunt, juxta Gib­ bon: l.a Zelus inflexibilis intolerans Christianorum; 2.a Doctrina de futura vita; 3.“ Potestas miraculorum quam Ecclesia sibi vindicavit; 4.» Moralis pura et austera Christianorum; 5.® Unio et stricta disciplina reipublicae Chri­ stianae in corde imperii romani 5* . Haec autem naturalia sunt. Causae vero externae sunt, juxta ipsum Gibbon: i.a 1 mmensitas et unitas imperii romani, qua facilis patefiebat via expansioni religionis; 2.a Status philosophorum, qui errorum praecedentium pertaesi quaerebant plurium problematum Deum et religionem spectantium solutionem; 3.® Exspectatio universalis renovationis futurae, quam judaei in suo cum romanis contactu diffuderant in gentes e. Resp. l.° Nullatenus diffitebimur has et alias causas, quae apologetas catholicos minime latuerunt7* , in ordine divinae providentiae plurimum fa­ visse propagationi Christianismi, quia Deus in suis operibus, etiam supernaturalibus et miraculosis, plerumque utitur causis secundis, quas praeparat ac disponit ad fines altissimos suae sapientiae. Hinc tum causae internae a Gibbon recensitae, in quibus nonnihil supernaturale prima facie facile con­ spicitur, tum causae externae ab ipso cum aliis enumeratae non parum contulere doctrinis Christi divulgandis. Quis enim inficiari audeat firmita­ tem animi apostolorum, doctrinam de futura beatitudine, potestatem mi­ racula faciendi, puritatem vitae et unionem ac disciplinam reipublicae Christianae, imo et immensitatem imperii romani cum unitate linguae et viis ad communicandum aptis, anxietatem philosophorum circa religionem 1 Fridericus II, Mémoires de Branderbourg, dicit progressum protestantismi deberi rerum cupiditati in Germania, amori obsceno in Anglia et novitati in Gallia. 2 El Protestantisme, t. 1. c. 2. 3 Hist, de la Igl., t. 5, p. 302 sqq. 4 Contra Gent., lib. x, c. 6. 5 1“ «The inflexible and ·· the intolerant Zeal of the Christians... 2,a The do­ ctrine of a future life... 3.“ The miraculous powers ascrived to the primitive church. 4.11 The pure and austere morals of the Christians. 5 “ The union and discipline of the Christian Republic... in the heart of the Roman Empire. History of the De­ cline and Fall of the Roman Empire, c. 15. " Ibid., c. 16. 7 Vid. Eusebius, Hist, eccl., 4, 2; MG 20, 303; Demonstr. evang., 3, 3, 6; MG 22, 188-224. 250 DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE RELIG. CHRIST. magnopere haesitantium, et generalem exspectationem animorum, suas ha­ buisse partes in religione Christi divulganda? Caeterum haec omnia putamus sub ordine specialis divinae providentiae, quae praedicationem Evangelii. et extensionem doctrinae Christianae decreverat, optime cecidisse. Resp. 2.° Hae causae, si naturaliter spectentur, improportionatae pro­ fecto fuerunt fini obtinendo, quia simul cum subsidio, quod propagationi contulerant, non parvas secum ferebant difficultates. Zelus imprimis intolerans, praeterquam quod animos repellit, nunquam satis fuit ad populos a religione, cui firmiter adhaerebant, avertendos, novamque societatem religiosam constituendam. Promissio de futura felicitate omnibus fere religionibus fuit communis. Quamquam enim extra religionem catholicam nunquam proposita fuerit vera doctrina de aeterna beatitudine, omnes tamen religionum fundatores delicias promiserunt post hanc vitam futuras ’. Potestatem patrandi miracula non solum vindicavit Ecclesia primi­ tiva, sed et veris operibus monstravit. Puritas item vitae Christianorum effectus est divinae religionis, cujus divinitatem luculenter demonstrat. Quomodo societas Christiana integritatem morum et austeritatem vitae nacta fuerit, nisi quia veram professa est religionem verumque Deum de­ bite coluit? Nisi enim puritas et austeritas vitae veritatem religionis de­ monstrarent, parum allicerent homines ad delicias mundi contemnendas vitamque ignominiosam ac aerumnis confectam amplectendam. Stricta de­ nique disciplina religionis Christianae effectus est divinae ordinationis, sine qua prorsus impossibile est unitatem societati communicare. Hinc expe­ rientia docemur ecclesias dissidentes in plures, easque sibi oppositas, sectas semper dividi1 2. Causae quoque externae a Gibbon adsignatae improportionatae fuerunt Christianismo propagando. Nam a) immensitas imperii romani, licet partim faciliorem reddiderit divulgationem Evangelii, partim tamen medium fuit, ut persecutiones contra Christianos magis saevirent, b) Status haesitans phi­ losophorum sapientes tantummodo afficiebat, quorum superbia et adspirationes minime satisfiebant mysteriorum propositione ac virtutum exercitio, c) Exspectatio denique universalis renovationis futurae exsistebat quidem apud judaeos et partim apud gentiles, sed, quando revera talis renovatio proposita fuit a Jesu paupere et humili, et praedicata a discipulis illiteratis et rudibus, despecta est, ac in risum versa a gentibus. § 2 Utrum divinitas religionis Christianae ex eo ostendatur, quod mores societatis, familiae et individui restauraverit. 267. Status quaestionis. Omnes imaginationis calculos longe supe­ rant, quae de vitiis et corruptione paganismi nobis retulere poetae, chronologi et philosophi antiqui. Horrenda sane est morum publicorum, quam exhibent, descriptio. Omnes imprimis societatis gradus, paucos si excipias philosophos, et omnia imperiorum etiam remotissima loca invaserat lugenda quae­ dam idololatria. Innumeram simul ac ignobilem deorum colluviem vene­ rabantur homines ac colebant, non sicut Deum decet actibus religionis et honestatis, sed effrenata morum licentia et ridiculis supertitionis cae­ remoniis, imo et sacrificiis humanis 3. 1 Vid. Mir, La Religion, c. ii, a. 4. n. 7. 2 Vid. Tanquerey, n. 483 sqq. (ed. 15). 3 Cfr. Tullius, De Natura deorum, lib. 3, n. 26-40; De divinatione, lib. 1, n. 1-4, etcetera; Seneca, Nat. quaest., lib. 2, 41; Suetonius, Oclav. Aug., 29-31; Plinius Se­ cundus, Hist. nat., lib. 2, c. 7; S. Augustinus, De civitate Dei, lib. 6, c. ro; ML 41, 191; Froppol, Les Apologistes: et alii. ART. II. § 2. UTRUM DIVINIT. REE. CHRIST. EX EO CONSTET QUOD, ETC. 25I Ignobilem hanc idololatriam sequebatur undique ingens morum cor­ ruptio. Inter praecipua degradationis gentilium signa eminent: 1) Ludi cruenti, in quibus servi quandoque cum feris, interdum vero secum ipsis, ad delectationem ebriae multitudinis pugnabant et trucidabantur, adeo ut non semel hi ludi ad quatuor vel quinque dies cum totidem noctibus Romae protracti fuerint absque alia interruptione quam necessaria ad immundas prostitutiones, quibus cuncti in fornicibus ejusdem amphitheatri cum matronis romanis adstantibus se tradebant. In festis Trajani imperatoris gladiatorum, ut refertur, periere 10.000 *. 2) Impudicitiae tum publicae tum privatae vix fuerunt limites. Non solum in collisaeis et aliis spectaculis prostitutioni publice dabatur locus, verum etiam in viis publicis, deambulationibus et balneis quam maxime pudenda committebantur. Duruy 1 2 mulierem refert in ipsa scena publice violatam 3. Unde Seneca dicere veritus non est: «Expulso melio­ ris aequiorisque respectu, quocumque visum est, libido se impingit. Nec furtiva jam scelera sunt; praeter oculos eunt» 4. Privati mores adeo fue­ runt corrupti, ut pudeat nos eos describere. Scire tantum sufficiat, con­ cubinatum, adulterium, et horribile vitium paederasliae et sodomiae ita communia fuisse, ut Seneca 56ratus fuerit impossibile esse ea coercitione sanari. Et Tacitus adserebat accitam lasciviam et turpes amores in Urbe exerceri ac foveri, principe et senatu auctoribus, qui non modo licen­ tiam vitiis dederint, sed vim quoque adhibuerint ®. 3) Infanticidium apud graecos romanosque viguit. Apud graecos quidem foetus, si manci vel debiles nati fuissent, nemine reclamante, subito necabantur. Unde Aristoteles ajebat: «Abolendis autem alendisque foetibus esto lex, ut nihil alatur mancum et debile. Propter multi­ tudinem autem liberorum (quosdarp) foetus abolere oportet... quod si quibus fuerit aliquid praeterea genitum, abortionem facere conveniet» 7. Apud romanos item lege decem tabularum 8 constitutum erat, ut pueri deformes cito necarentur 9. Hinc Seneca scripsit: «Portentosos foetus los, 1 Cfr. Champagny, Les Césars, lib. 3, ch. 3. Mateos Gago, Colecciôn de Opiiscut. 2, p. 402-405. 2 Hist, des Romains. Cfr. Suetonius. Nero, 12. 1 De Ira, lib. 2, n. 8. 5 De Ira. lib. 2, n. 8. 6 Cfr. Lucianus, Amores, 20, et Dialogi meretricii, 12; Juvenalis, Satir. 292-311: Wallon, Hist, de l'esclavage, t. 2, ch. 7; Champagny, Les Césars, lib. 3 6, 3, ch. 4, et alii. Politic., lib. 7, c. 14. 8 Tâb. 4. 9 Ad rem apposite ait Champagny, Les Césars, t 2, lib. 3, ch. 4: «Le droit de vie et de mort de père de famille, tombé au désuétude quant à l’adulte, sub­ sistait tout entier quant à l'enfant noveau né. La loi ordonait même de tuer l’en­ fant mal conformé. (Loi des 12 Tables. Cio., De Leg., 3, 8. Denys d'Hallic, 2, 26, 27. Gellius, 5, 19.) Quand un enfant venait de naître, on retendait aux pieds du père de famille. Si celui ci le reconnaissait et l'acceptait comme sien, il le prenait dans ses bras... Si au contraire il le laissait par terre, l’enfant était jeté au Vélabre». Bonnl, Inst, theolog., t. 1, n. 228, addit: «Puerorum interfectio et venditio penes rempu bile a in apud graecos et penes patremfamilias apud romanos erant». 7 25 2 DE VERA RELIGIONE. Q. XII. DE DIVINITATE RELIG. CHRIST. exstinguimus; liberos quoque, si debiles monstrosique editi sint, mergi­ mus; non ira sed ratio est a sanis inutilia secernere» *. 4) Servorum fuit semper miseranda conditio. Erant siquidem pro gentibus, non personae, sed res quaedam animatae, quibus ad arbitrium dominis uti liceret. Unde juris gentilis erant recepta axiomata: Nulla in servum cadit injuria: Nihil non domino licet in servum. Hinc poterant domini, juxta consilium Catonis, quando voluissent, emere, vendere, sacrificare, etc., servos 1 2. 5) Uxorum dignitas nulla. Hac de re ait Bonal: «Apud judaeos ipsos natura muliebris virili minor reputabatur; apud barbaros—ex Aristotele—femina et servus eodem loco erant, id est, a brutis parum distantes; apud graecos rapiebantur aut emebantur uxores, penitusque ponebantur in manu mariti, qui moriens, eas, quasi rem suam, testa­ mento legare poterat, cui lubebat; apud romanos denique nuptae coem­ ptione, confarreatione aut concubinatu sub manu viri perpetua tutela opprimebantur; et, quando ferreum jus illud mitigatum est, ea erupe­ runt corruptelae et libidinis monstra, ut ad connubia quasi ad suppli­ cium vi legum compellendi essent cives» 3. Vere misera uxorum conditio. Sed hoc parum. Divortia facta sunt inter omnes communia; ipsi princi­ pes, consules, senatores suas saepe dimittebant sine causa uxores, vel pecunia locabant 4. His suppositis, venit in praesenti discutiendum. 1) an mores publici et privati per religionem Christianam emendati fuerint, et 2) utrum ex hac morum emendatione origo divina religionis Christianae possit com­ probari. 268. Errores, a) Nemo hactenus, quod sciamus, negavit mores pu­ blicos per religionem Christianam tum in societate tum in individuis fuisse reformatos. Id enim cuncti scriptoréS, non modo ecclesiastici verum etiam profani, communiter testantur. b) Plerique rationalistae et increduli contendunt hanc morum emenda­ tionem naturaliter effici potuisse, et nullum proinde ex ea pro divinitate religionis Christianae unquam peti solidum argumentum. 269. Thesis I. Religio Christiana corruptos gentilium mores in so­ cietate, familia et individuo penitus emendavit. Arg. I. Petitur argumentum 1) ex antiquis scriptoribus Christia­ nis, 2) ex gentilium disertis testimoniis. 1) Ex scriptoribus Christianis. Ab exordio jam Christianismi dicebat S. Lucas 5 omnes judaeos, ad fidem conversos, fuisse perseverantes in doctrina apostolorum, id est, timoratos, piissimos erga Deum ac liberalitate conspicuos; atque multitudinis credentium fuisse cor unum et ani­ mam unam 6. lib. i, c. 15, n. 2. Cfr. Balmes, El Protestantisme comparado con el Catolicismo, t. 1, c. 15 sqq. 3 Inst. theol., t. 1, n. 228. 4 Eo pervenit morum licentia, ut Senatus ipse, pudore tandem motus, legem condiderit, qua nobiles matronae romanae vetabantur corporis sui quaestum fa­ cere aut lenocinio se tradere. Cfr. Tacitus, Annal., lib. 2, n. 85. 5 Act., 2, 42-47. ° Aci., 4. 32-35. 1 2 De Ira, ART. Π. § 2. UTRUM DIV1NIT. REL. CHRIST. EX EO CONSTET QUOD, ETC. 253 Item Clemens Romanus1 adserebat corinthios Christianos fuisse ho­ spitales, benignos, obedientes, humiles, Deum timentes et alterutrum diligentes. Id ipsum de carthaginensibus repetebat S. Cyprianus 12. Hinc S. Justinus in sua apologia ajebat: «Qui olim stupris gaudebamus, nunc castimoniam unice amplectimur; qui magicis etiam artibus uteba­ mur, bono et ingenito nos consecravimus Deo; qui pecuniarum et posses­ sionum vias omnibus antiquiores habebamus, nunc etiam ea, quae pos­ sidemus, in commune conferimus, et cum indigentibus quibusque com­ municamus; qui mutuis odiis et caedibus pugnabamus, et cum iis, qui tribules nostri non essent, communem focum ob diversa instituta non habebamus, nunc, postquam Christus apparuit, convictores sumus, et pro inimicis oramus» 3. Quare Minucius Felix exprobrabat gentiles di­ cens: «De vestro numero career exaestuat: Christianus ibi nullus, nisi aut reus suae religionis aut profugus» 4. Eadem habet Tertullianus 5* . Ac denique Lactantius ° docuit caelesti doctrina Christiana iracundos, maleficos et effrenatos in placidos sicut oves mutari; cupidos, avaros ac tenaces in liberales continuo reddi; libidinosos, adulteros et ganeones jam sobrios, castos et continentes fieri; crudeles et sanguinis appetentes in veram clementiam subito moveri; injustos, insipientes et peccatores, aequos, prudentes et innocentes agnosci7. 2) Ex gentilium testimoniis. Gentiles ipsi Christianorum vitam inno­ centem ac puram esse non semel agnovere. Plinius junior tradit Chri­ stianos non propter furta, latrocinia, adulteria aut alia crimina ad tor­ menta damnari, sed, «quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi Deo dicere» 8: «Nihil (in eis), addit ibidem, aliud inveni, quam superstitionem pravam et immodicam». Lucianus item 9 laudat benignitatem et caritatem Christianorum in se invicem. Julianus denique Apostata, qui magno odio in Christianos ferebatur, haec habet: «Cur non potius convertamus oculos ad ea, quibus Chri­ stiana religio crevit, id est, ad benignitatem in peregrinos... et ad san­ ctimoniam, quam simulant? Horum singula vere a nobis exercenda esse exsistimo... Nam turpe profecto est, cum nemo ex judaeis mendicet, et impii galilaei (christiani) non suos modo, sed nostros quoque alant» 10. Arg. II. Singula percurrendo. 1) Ludos cruentos gentilium penitus religio Christiana eliminavit, amphitheatra vel omnino clausit vel Do­ mino consecravit, et neminem nisi ab auctoritate publica in justam delicti punitionem capite damnandum docuit. 2) Impudicitiae abusum ita cohibuit, ut vix jam homines cogno­ scerentur. Velim, ut quilibet per se ipsum SS. Patrum testimonia, quae 1 2 3 ■* 6 ° 7 3 ’ 10 I Ep. ad Cor., cc. 1-2; MG 1, 207 sqq. Ep., 30; ML 4, 313. Apolog., i, 14; MG 6, 348. Octav., c. 35; ML 3, 365. Apolog., c. 44; ML 1, 562. Inst. div., lib. 3, c. 26: ML 6, 431. Cfr. Eusebius, De praep. evang., lib. 1, c. 14; MG 21, 40. Lib. 10, ep. 97 aera •L'Évangile et L'Église·). DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XIII. DE ORIGINE ECCLESIAE 284 conservantur. Et cum regula providentiae sit finis, illa perfecte provi­ dentiae subsunt, quae jam in ipso fine collocantur; et ideo in eis nihil potest esse ab ordine providentiae a ienum. In aliis autem, quae a fine distant, secundum hoc magis vel minus divinae providentiae subsunt, secundum quod magis vel minus a fine elongantur; propinquissimi sunt fini, qui sunt in via ad finem. Via autem perveniendi ad finem est fides per dilectionem operans. Unde et regnum Dei quasi antonomastice dupliciter dicitur. Quandoque congregatio eorum, qui per fidem ambu­ lant, et sic Ecclesia militans regnum Dei dicitur; quandoque autem illorum collegium, qui jam in fine stabiliti sunt, et sic ipsa Ecclesia triumphans regnum Dei dicitur, et hoc modo esse in regno Dei idem est ac esse in beatitudine» Enimvero Christum Jesum in praedicatione sua nomine regni caelo­ rum et regni Dei Ecclesiam militantem, quam ipse erat conditurus et cujus adventum annuntiavit, saepe intellexisse evidenter constat ex plu­ rium locorum contextu. Nam apud Lucam dixit: Lex et Prophetae usque ad Joannem, ex eo regnum Dei (id est Ecclesia Dei) evangelizatur 1 2. Et rursus, ajebat ad pharisaeos: A diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti r.apiunt illud 3.—A diebus Joan­ nis Baptistae, id est, a prima Christi praedicatione, non antea, quia Ecclesia militans ante praedicationem Christi nondum fuerat annun­ tiata: vim patitur: quod proculdubio ad Ecclesiam militantem, non ad triumphantem refertur. Unde judaeis Evangelium repudiantibus ajebat Christus 4* : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fru­ ctus ejus ®. Hoc regnum caelorum simile dicebat Christus a) seminanti semen, quod est verbum regni °, quod si secus viam ceciderit, rapit inimicus; si super petrosa, scandalizatur; si inter spinas, suffocatur; si in terram bo­ nam fructum affert centesimum, sexagesimum vel trigesimum; b) semi­ nanti semen bonum in agro 7, ubi agente inimico crevit triticus una cum zizania, et Dominus tempore messis collegit et adligavit zizania in fa­ sciculos ad comburendum, triticum autem congregavit in horreum suum. Sic etiam in regno Dei, quod est Ecclesia, sunt boni et mali tempore messis, id est, in morte separandi. Hunc parabolae sensum accepimus ab ipso Domino, qui ait: Qui seminat bonum semen est Filius hominis. Ager autem est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni. Zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. In IV Sent., dist. 49, q. 1, a. 2, q. 5, sol. 5. Lue,, 16, 16. Matth., n, 12. Matth., 21, 43. 6 S. Augustinus, in Joan., tr. 115, n. 2 (ML 35, 1939), illa verba regnum meum non est de hoc mundo... nunc autem regnum meum non est hinc, commentatur dicens: ♦Non ait regnum meum non est in hoc mundo, sed non est de hoc mundo... non ait: nunc autem regnum meum non est hic, sed non est hinc. Hic est enim regnum ejus 1 2 3 '* usque in finem saeculi». Huic interpretationi consonat quod de se ipso dicebat Christus, Joan., 10; Ego non sum de mundo. e Matth., 13, 3-23. 7 Matth., 13, 24-30. ART. tV. QUANDO CHRISTUS INSTITUERIT ECCLESIAM 285 Messis vero consummatio saeculi est. Messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. Mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus (uti­ que Ecclesia) omnia scandala et eos qui jaciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Pairis eorum 1. c) Grano sinapis, quod cum sit minimum ex seminibus, majus fit omnibus oleribus 1 2. Hoc applicari nequit regno caelesti in quo augmentum non habet locum; d) fermento, quod abscon­ dit mulier in farina et fermentatum est 3; e) negotiatori quaerenti bonas margaritas et ex illis unam pretiosam ementi; f) sagenae missae in mare, et cum completur ex omni genere piscium, eliguntur boni in vasa et mali foras mittuntur; g) ovili denique in quo oves diversarum gentium sub uno pastore congregantur 4. Haec omnia evidenter demonstrant Christum Dominum in sua prae­ dicatione annuntiasse fundationem novae Ecclesiae. 303. 2) Ante mortem proxime praeparavit atque inchoavit institu­ tionem Ecclesiae. Hanc ipsam Ecclesiae institutionem fuisse a Christo in terris proxi­ me praeparatam et inchoatam innumera demonstrant ipsius Christi facta et testimonia. a) Se ipsum ostendit legatum divinum et Messiam a Deo missum, dicens: Ego sum via, et veritas et vita 56. Doctrinas fundamentales suae religionis tradidit, cum unius fidei semina diffudit. b) Baptisma instituit ac ministravit. Post haec, ait Joannes, venit Jesus et discipuli ejus in terram judaeam, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat ®. Et rursus: Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt pharisaei, quod Jesus plures discipulos facit et baptizat, quam Joannes..., reli­ quit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam 7. c) Prima Ecclesiae membra elegit. Ab initio suae praedicationis post reditum ex deserto elegerat Christus discipulos. Nam stetit in loco cam­ pestri turba discipulorum ejus 8. Unde dicitur: Vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit ®. His constitutum est collegium apostolicum, quod, multis praerogativis decoratum, comi­ tatum est Christum in praedicatione Evangelii. Hos duodecim erudivit Dominus singulari benevolentia ac sollicitudine, quippe qui dixit eis: Vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem (turbis) non Matth., 13, 37-43. Matth., 13, 31-32. Matth., 13, 33. Joan., 10, 16; Cfr. Franzelin, De Eccl. Chr., th. 7. Joan., 14, 6. Joan., 3, 22. Joan., 4, i. Luc., 6, 17. Luc., 6, 13. Notant hic commentatores primam discipulorum vocationem factam fuisse ante primum Pascha (Joan., 1, 37 sqq.); electionem apostolorum eorumque missionem locum habuisse post secundum Pascha (Luc., 6, 13); ac deni­ que designationem et missionem septuaginta duorum factam fuisse post tertium Pascha. 1 2 3 1 s 6 7 8 0 286 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XIII. DE ORIGINE ECCLESIAE est datum 1. Et iterum: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis 1 2 Largitus est eis virtutem et pote­ statem super omnia daemonia 3 aliaque privilegia et munera extraordi­ naria non pauca. Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus 45 *. Eo jam tempore dignoscebantur a) turba discipulorum B, qui Chri­ stum sequebantur; b) septuaginta duo, qui designati fuere ac missi bini ante faciem suam ®; ac c) duodecim discipuli, qui specialiter electi 7 co­ mitabantur Jesum: Ipse iter faciebat per civitates et castella praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo 8. d) Primatum quoque Petri fuisse a Christo Domino in vita praepa­ ratum merito colligunt theologi ex S. Scripturae testimoniis. In prima Simonis vocatione intuitus eum Jesus dixit: tu es Simon filius Jona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus 9. Idcirco Petrus in Evangelio primus 'in ordine semper nominatur, et speciali praerogativa deco­ ratus est a Jesu dicente: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens1011 . Hinc licet nemini voluerit Christus in vita supremam potestatem et primatum actu secundo conferre, proxime tamen Ecclesiam praeparavit atque inchoavit, quia, ut recte argumentatur Billot, «jam erant (eo tempore) instituta sacrificium N. L. et duo praecipua sacramenta, quae sunt baptismus et eucharistia; jam initiata societas regni caelorum in pusillo discipulorum grege; jam designata hominum universalitas, e qua per totum orbem erat evocanda; jam denique praeparata ejus hierarchia per promissiones factas duodecim apostolis et specialiter Petro» u. Desiderabatur solummodo ultima constitutio, quam perfecit Dominus post suam e mortuis resurrectionem, ut constabit ex modo dicendis. 304. 3) A mortuis redivivus perfecte eam constituit. a) - Christus post resurrectionem suam discipulis apparens omnia Ecclesiae elementa designavit. Nam, ut ait Lactantius, «diebus qua­ draginta cum his commoratus aperuit corda eorum... ordinavitque eos et instruxit ad praedicationem dogmatis ac doctrinae suae, disponens Testamenti novi solemnem disciplinam» 12 Hinc dicitur ipse fuisse per dies quadraginta apparens eis (apostolis) et loquens de regno Dei13. Arcana eis caelestia manifestavit et sacramenta confirmata reliquit. 1 2 3 4 5 8 7 8 9 10 11 12 13 Matlh., 13, 11. Joan., 15, 15. Maith., 10, i. Luc., 10, i. Luc., 6, 17. Luc., 10, i. Luc., 6, 12 sqq. Luc., 8, i. Joan., i, 42. Luc., 5, 10. De Eccl. Chr., q. 1, th. 1. «Ergo, quando». De mort, persecut., lib. 1, c. 2; ML 7, 194. Aci., i, 3. ART. IV. QUANDO CHRISTUS INSTITUERIT ECCLESIAM 287 juxta illud S. Leonis: «Non ergo ii dies..., qui inter resurrectionem Do­ mini ascensionemque fluxerunt, otioso transiere decursu, sed magna in his confirmata sacramenta, magna sunt revelata mysteria» x. b) Tunc etiam apostolis solemnem contulit missionem, ut in mun­ dum Evangelii praedicandi causa pergerent. Dixit eis iterum pax vobis: sicut misit me Pater, et ego mitto vos 2. Et in caelum jam jam abiturus ita eos affatus est: Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quae­ cumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 3. c) Primatum denique, quem promiserat Petro collaturum, definitive constituit apud Joannem 21, 15-17, ubi trinae responsioni Petri insistens ter dixit ei: Pasce agnos meos... pasce agnos meos... pasce oves meas. Eumdem apostolum principem ac caput visibile nominavit societatis, ordinum et graduum varietate dispositae, et decoravit potestate ac ma­ gisterio infallibili super omnem Ecclesiam. Ecclesia igitur, quae in vita Jesu fuerat adumbrata et proxime prae­ parata, post Christi gloriosam resurrectionem complementum accepit ac perfecte instituta est. 305. Scholion. Quae de nascentis Ecclesiae evolutione disputant non­ nulli, magis ad historiographos et commentatores Scripturarum quam ad theologos spectare videntur. Nihilominus, ut quaedam difficultates, quae institutioni Ecclesiae a rationalistis opponi solent, facilius enodentur, tria veluti stadia in praefata Ecclesiae nascentis expansione cum cl. Billot1 distingui valent. 306. l.”m stadium ab Ascensione Domini, vel, si mavis, a die Pente­ costes, usque ad praedicationem Evangelii ad gentes5, quae ad annum circiter 41 aerae Christianae contigit, cucurrit. Hoc tempore praedicatum est Evangelium solummodo judaeis, ex quibus innumeri, audito verbo Do­ mini, ad fidem conversi sunt et ad Ecclesiae unitatem coadunati. Magis autem augebatur, ait S. Lucas, credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum e. Et, multitudinis credentium erat cor unum et anima una1. Illi autem, qui in mysteriis fidei sic edocti baptizabantur, segregari debebant a synagoga juxta illud Petri: Salvamini a generatione ista prava 8. Haec fide­ lium a synagoga segregatio causa fuit dirae persecutionis contra Ecclesiam, quam ut vitarent, omnes (praedicatores scilicet non fideles °) dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter apostolos 10. Petrus autem Pastoris ac Magistri officio fungi volens, illuc proficiscebatur, cunctosque visitabat, juxta illud: Ecclesia quidem per totam Judaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. Factum est autem, ut Petrus, dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos, qui habitabant Lyddae u. 3 & e 10 Serm. 1, de Ascens., c. 2; ML 54, 395. Joan., 20, 21. Matlh., 28, 19-20. De Eccl. Chr., th. 1, § 2. Act, 2, 9. Act., 5. 14. Act., 4. 32. Act., 2, 40. Cfr. Franzelin, Dc Eccl. Chr., th. 14. Act., 8, I. A Ct.. 9, 31-32. 288 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XIII. DE ORIGINE ECCLESIAE 307. 2.·'"« stadium expansionis Ecclesiae *. Admonitus fuit Petrus a Domino, ut nihil haesitans pergeret ad Cornelium Centurionem, qui vicissim, visione Angeli recreatus, nuntios ei miserat, ut in domum suam descen­ dere dignaretur 12. Altera autem die, descendens Petrus cum illis in Caesa­ ream, Cornelium ethnicum cum cognatis et amicis baptizavit. Cum autem fideles hierosolymitani, qui erant ex circumcisione, aegre id tulissent, data a Petro facti ratione, omnes tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. Exinde patuit aditus cunctis gentibus ad vitam. Hinc loquebantur et ad graecos annuntiantes Dominum Jesum... multusque numerus credentium conversus est ad Dominum... et do­ cuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli christiani 3. Paulo post dixit illis Spiritus Sanctus 4: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod adsumpsi eos. Tunc jejunantes et orantes imponentesque eis manus 56 dimiserunt illos. Protinus perrexerunt ambo in Cyprum et Asiam minorem insulasque adjacentes, et ubique constituerunt Ecclesias ex gentibus et judaeis indiscriminatim. Mox S. Paulus peragravit Mace­ doniam, Achaiam magnamquc partem Asiae omnibus praedicans verbum Dei °, ita ut mereretur appellari Apostolus Gentium. Ideo dicebat ad Ro­ manos: An judaeorum Deus tantum, nonne et gentium? Immo et gentium: quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide et prae­ putium per fidem 7. Et rursum: Ipse enim (Christus) est pax nostra, qui fecit utraque unum... legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem... Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis (ethnicis) et pacem iis qui prope (judaeis). Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem 89 . Omnes itaque unanimiter docebant Evangelium non solum judaeis sed etiam gentibus, et iis maxime, praedicandum esse. Sed cum apostoli ex quadam prudentia eousque circumcisionem aliosque ritus mosaicos judaeis conversis permitterent observare, discussio orta est de legis mosaicae et circumcisionis observantia relate ad fratres antiochenos, quos nonnulli ex judaeis aspernabantur dicentes: quia nisi circum­ cidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari ”. Tunc Paulus et Barnabas ascenderunt Hierosolymam, ubi erat Petrus cum aliis apostolis et presbyteris, et collectum est concilium in quo, facta super hoc magna conquisitione, surgens Petrus dixit: Viri fratres, vos scitis, quoniam ab anti­ quis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire gentes verbum Euangelii, et credere... Nunc ergo quid tentatis Deum imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi 1011 . Postea Petrus suprema sua auctoritate et infallibili magisterio solvit quaestionem, et declaravit nullam esse Christianis obligationem legis mosaicae adimplen­ dae. Exinde statuit concilium epistola ad fratres Antiochiae, Syriae et Cili­ ciae data: Visum est Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris praeter haec necessaria: Ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et san­ guine et suffocato 11 et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis 12. 1 Act., io, 15. 2 Act., 10, i sqq. 3 Hoc contingebat circa an. 41 aerae vulgaris. 1 Ad., 13, 2-3. 8 Per hanc probabiliter manuum impositionem Paulus et Barnabas Episcopi consecrati fuere. Cfr. Franzelin, De Eccl. Chr., th. 14, «Haud diu». 6 Ad., 20, i sqq. 7 Rom., 3, 29-30. 8 Eph., 2, 14-18. 9 Ad., 15, i. 10 Ad.. 15, 7. 11 Has exceptiones voluit concilium statuere, non in vim legis mosaicae, quae abrogata est, sed ut legem ecclesiasticam conderet. 12 Hoc concilium creditur celebratum anno circiter 53 aerae vulgaris. ART. IV. QUANDO CHRISTUS INSTITUERIT ECCLESIAM 289 Hic contendunt nonnulli rationalistae effectam fuisse separationem Ecclesiae a synagoga, et consequenter negant Ecclesiam fuisse societatem a Christo institutam. Sed immerito: quoniam ab Ascensione Domini Ecclesia habebat a) membra propria quae congregata fuisse vidimus in coenaculo, a synedrio judaeorum valde distincto, b) corpus integrum doctrinae a Chri­ sto traditum, c) ritus et sacramenta judaeis omnino ignota, et d) auctori­ tatem seu caput visibile, a judaeis repudiatum *. 308. 3.""' stadium nascentis Ecclesiae incipit a concilio Hierosolymis habito, et protenditur ad mortem usque apostolorum. Declaratis jam so­ lemn! Ecclesiae judicio difficultatibus, quae exortae sunt circa Evangelium gentibus praedicandum et ritus mosaicos—circumcisionem praesertim— abrogandos, mirum in modum diffusa est per orbem Ecclesia. Apostoli, Domini praeceptum exsequi volentes, ubique praedicaverunt Evangelium et fundaverunt Ecclesias, non quidem a se invicem separatas, ut protestan­ tes volunt, sed unitate et vinculo fidei ac professionis inter se valde con­ junctas. Eamdem namque doctrinam tradebat S. Paulus ubique in omni Ecclesia *, et ad vocem ac praedicationem apostolorum in universo mundo fructificavit et crevit Evangelium 3. Unde: In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 4. Contigit tamen, et hoc est argumentum Aquiles rationalistarum, ut cum venisset Petrus Antiochiam, ubi Paulus et Barnabas erant docentes et evangelizantes... verbum Domini 5, reprehensus est a Paulo pro sua agendi ratione. Quod ab ipso Apostolo relatum est his verbis: Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo (judaei christiani) cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. Et simulationi ejus consenserunt caeteri judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum vidissem, quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum judaeus sis, gentiliter vivis et non judaice, quomodo gentes cogis judaizare? °. Ex hoc Baur, Salvador, Renan et omnes rationalistae deducunt inter Pe­ trum, qui Judaismo favebat, et Paulum, qui universalitatem religionis quaerebat, collisionem seu dissensionem exstitisse, et de Petrinismo ac Paulinismo loquuntur, imo et adserere non dubitant Evangelia Matthaei in defensionem Petri, Lucae in defensionem Pauli, Marci autem ac Joannis in conciliationem amborum scripta fuisse. Inde concludunt a) infallibilitatem non fuisse Petro collatam, b) Pauli opinionem praevaluisse, et c) Eccle­ siam hodiernam non a Christo institutam sed evolutione quadam fuisse constitutam ’. 1 Optime noverant apostoli Christianos a promulgata jam lege evangelica in die Pentecostes ad observantiam rituum mosaicorum minime fuisse adstrictos, sed quandiu pax et tranquillitas inter fideles viguit, prudenter consenserunt, ut reli­ giose servarentur. At exorta semel turbatione veram doctrinam exposuerunt 2 I Cor., 4, 17. 3 Coloss., i, 6. 4 Rom., 10, 18. 5 Aci., 15, 35. 6 Gal., 2, 11-14. 7 Nonnulli catholici, ut facilius ab hac difficultate sese expedirent, dixerunt Cepham a S. Paulo reprehensum non fuisse S. Petrum, Principem Apostolorum, sed unum ex 72 discipulis qui juxta Eusebium, Hist, eccl., lib. 1, c. 12: MG 20, 118, et antiquas Constitutiones Apostolicas (Pitra, A. 15, 4, 1, 74) ita vocabatur. Sic Kilber, Theol. Wirceb., t. 1, disp. 2, c. 3, a. 1, n. 159; et alii. Probabilitatem hujus opinionis minime negaverim, sed nullatenus opus esse exsistimo a sensu obvio S. Scripturae a SS. Patribus, theologis et commentatori­ bus communiter admisso, recedere. Cfr. Passaglia, De praerogativis B. Petri, lib. 1, c. 24; Horgonrbther, Hist, ecl., epoca i.*, per. i, c. i, observ. ad n. 28. Rejicitur etiam hodie opinio S. Hieronymi, qui dixit tum causam reprehensio­ nis tum ipsam reprehensionem ex conniventia quadam Apostolorum excogitatas 19 290 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XIII. DE ORIGINE ECCLESIAE Sed falluntur maxime. Nunquam enim fuit inter Petrum et Paulum illa decantata dissensio, ut constat ex elogiis sibi invicem et Ecclesiis am­ borum tributis C Ad locum autem quod attinet Gal. 2 patet S. Petrum ejusdem ac S. Paulum fuisse opinionis. Princeps Apostolorum arbitrabatur licere Christianis cum judaeis et gentilibus conversis indiscriminatim con­ versari, siquidem cum gentibus edebat; sed ab eorum consortio discessit non ratione doctrinae sed specie prudentiae, ne scilicet offenderet eos, qui ex circumcisione erant. Non ergo agebatur de diversitate doctrinae inter ambos apostolos, sed de Petri agendi ratione, qui suo exemplo poterat alios com­ pellere ad credendum legalia adhuc ex necessitate servanda esse. Hoc autem Paulus perniciosum putans et maxime cavere volens in faciem ei restitit. Hinc minime eum accusavit de erronea doctrina, sed allocutus est si tu... gentiliter vivis et non judaice, quomodo gentes cogis judaizare? In ipsa, ut vides, reprehensione implicite confessus est conformitatem doctrinae *123. ARTICULUS V QUEM OB FINEM CHRISTUS IN TERRIS ECCLESIAM INSTITUERIT 309. Status quaestionis. 1) Finis dicitur id cujus gratia aliquid fit. Est -primarius vel secundarius, prout principaliter vel secundario ali­ quid fuerit appetitum. Finem primarium Ecclesiae esse aliquid super­ natural patet ex ipsa Christi institutione, qui Petro praecepit, ut agnos pasceret et oves, et misit apostolos docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Finis secundarius Eccle­ siae sunt bona temporalia non pauca. Ecclesia enim, ut praeclare ait Leo XIII in Encyclica Immortale Dei, «in ipso etiam rerum mortalium genere tot ac tantas ultro parit utilitates, ut plures majoresve non pos­ set, si in primis et maxime esset ad tuendam hujus vitae quae in terris agitur prosperitatem» instituta. 2) Hic solummodo agitur de fine Ecclesiae primario, qui iterum ad praesens quod attinet triplex distinguitur, proximus, remotus et ultimus. Proximus est qui immediate attingitur; remotus, qui mediantibus aliis in se quidem attingitur, sed ad ulteriora ordinatur; ultimus, qui ad nul­ lum alium finem ordinatur. 3) Jam vero, sicut vetus oeconomia introductio erat et poedagogus Ecclesiae Christi, ita etiam haec nostra Ecclesia praeparatio est ad Ec­ clesiam caelestem seu illam beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi 8. Unde finis Ecclesiae proprius digno­ scendus est ex relatione quam Ecclesia militans habet in praesenti sta­ dio ad Ecclesiam triumphantem, quae futura est in caelo. Quod Christus in terris agens molitus est efficere, quando una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos 4, recte dixeris Ecclesiae finem, ita ut finis missionis Christi in hac mortali vita idem fuerit ac finis Ecclesiae. Finis fuisse; id est, cum Petrus et Paulus viderent reluctantiam cum gentibus agendi a judaeis Christianis nondum disparuisse, communi pacto convenerunt, ut Petrus judaizaret, et Paulus eum publice reprehenderet, et sic omnes indirecte docerentur. 1 Cfr. II Petri, 3, 15 sqq., et Rom., 15, 20 sqq. 2 Cfr. Comely, ad Gal., 2, 11-14. 3 Tit., 2, 13. 4 Hebr., 10, 14. ART. V. QUEM OB FINEM CHRISTUS ECCLESIAM INSTITUERIT 29I autem proximus missionis Christi fuit sanctificatio hominum juxta illud Pauli: Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret1; remotus, salus aeterna hominum, ut Paulus egregie docuit, cum diserte ait Christum glorificari in sanctis suis et admirabilem fieri in omnibus qui crediderunt 12; ultimus, gloria Dei juxta illud Apostoli: Omnia vestra sunt..., vos autem Christi, Christus autem Dei2. 4) Ex his facile colligitur qualis a Christo in instituenda Ecclesia · fuerit finis sibi praestitutus, continuatio scilicet suae missionis sub tri­ plici munere gloriae Deo tribuendae, hominum salutis aeternae conse­ quendae, et sanctitatis aut gratiae hominibus communicandae. 310. Errores, a) Protestantes, qui dicebant fidem sufficere ad san­ ctificationem animae consequendam, inutilem prorsus verterunt finem Ec­ clesiae, ejusque ministerium vocaverunt inane figmentum. b) Increduli item et hodierni rationalistae ac politici, nonnisi fines politicos considerant in Ecclesia. Hinc dominium temporale quorumdam sta­ tuum et suprematiam moralem totius universi, divitias ac ministrorum ma­ gnificentiam volunt esse Ecclesiae finem. 311. T HESIS. Finis 1) «proximus» ob quem Christus suam instituit Ecclesiam est sanctificatio animarum, 2) «remotus» salus hominum aeter­ na, et 3) «ultimus» gloria Dei et Christi. Arg. I. Finis Ecclesiae proprius est continuatio missionis Christi, ita ut Christus per Ecclesiae institutionem voluerit suam in terris mis­ sionem perennem efficere juxta illud: Sicut misit me Pater et ego mitto vos 4. Quare apostolis contulit facultatem docendi et virtutem sanctifi­ candi homines, et promisit se eis perpetuo adfuturum 5* . Sed finis missio­ nis Christi fuit a) proximus quidem sanctificatio hominum, b) remotus salus eorum aeterna, et c) ultimus gloria Dei et Christi. Ergo. Prob. Min. per partes. a) Finis proximus missionis Christi est sanctificatio hominum. Chri­ stus Dominus nuncupatur A gnus Dei qui tollit peccatum mundi °, et ve­ nisse dicitur quaerere et salvum facere quod perierat78 . Unde ait: Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant 3. Apostolus quoque inquit: Apparuit... erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie, et fuste et pie vivamus in hoc saeculo 9. b) Finis remotus est salus aeterna hominum. Vitam aeternam pro­ misit Christus suis ovibus, iis scilicet qui Ecclesiam ingressi recte se gesserint: Ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum10. Et 1 2 3 ■* 5 ° 7 8 9 19 Eph., 5, 25. II Thés., i, 10 sqq. I Cor., 3, 22. Joan., 20, 21. Matth., 28, 19-20. Joan., i, 29. Luc., 19, 10. Joan., 10, ίο. Tit., 2, ii. Joan., 10, 28. DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XIV. DE HIER ARCHIA ECCLESIASTICA 292 alibi vitam aeternam dicuntur habituri, qui crediderint in nomine Filii Dei1. Hinc Apostolus ait: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 2. c) Ultimus denique est gloria Dei et Agni. Dicit enim Servator no­ ster: Pater... ego te clarificavi super terram·, opus consummavi, quod de­ disti mihi, ut laciam 34 . Et Paulus omnia docet a Christo donari ad con­ summationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi i. Arg. II. Ex historia totius Ecclesiae. Idipsum patet clarissime ex historia Ecclesiae, quae tota a principio suae institutionis ad haec usque tempora ita sanctificationi et salvationi hominum ac glorificationi Dei incubuit, ut nihil aliud sibi visum fuerit efficiendum. Tot persecutiones per decem et novem saecula toleratae, innumerae missiones in terris infi­ delium institutae, martyrum sanguis abundanter effusus, ministrorum Christi labores perpetui, ac omnia opera vere stupenda, quae Ecclesia Dei in terris effecit, finem habuerunt et habent proxime sanctificationem hominum, remote eorum salutem aeternam, et ultimo gloriam Dei. QUAESTIO XIV DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA ARTICULUS I UTRUM CHRISTUS VERAM INSTITUERIT IN ECCLESIA HIERARCHIAM PERENNITER DURATURAM 312. Status quaestionis. 1) Nominalis definitio. Hierarchia (ίεροςsacer et άρχή-principatus), idem sonat ac sacer principatus, id est, per­ sonarum, quae ad Deum vel ad sacra referuntur, in diversos ordines distributio, adeo ut «sint alii praepositi, alii subditi, alii auctoritative docentes et praecipientes, alii ex obligatione audientes et obedientes» 5. 313. 2) Definitio realis. Hierarchia, quae in genere dicitur «multi­ tudo ordinata sub principe» 6, quod ad praesens attinet definiri potest: Coetus hominum, qui in diversos ordines distributi dignitate et potestate circa sacrum ministerium et gubernationem Ecclesiae prae caeleris fideli­ bus jure divino eminent. Dicitur l.° .Coetus hominum, qui in diversos ordines distributi: «Una hierarchia, ait S. Thomas, est unus principatus, id est, una multitudo ordinata uno modo sub principis gubernatione; non autem esset multi­ tudo ordinata, sed confusa, si in multitudine diversi ordines non essent»7. 1 2 3 4 5 6 7 Joan., 3, 36. Coloss., 3, 1-4. Joan., 17, 4. Eph., 4, 12. Pesch, Inst, propacd., n. S. Thomas, I p., q. 108, I p., q. 108, a. 2. 334. a. I. ART. I. UTRUM CHRISTUS INSTITUERIT HIERARCHIAM IN ECCLESIA 293 Horum ordinum diversitas attenditur penes diversa officia et actus, quatenus in multitudine sunt principium, medium et finis, seu summum, medium et infimum. Dicitur 2.°: qui... dignitate et potestate... prae caeleris fidelibus jure divino eminent. Haec verba innuunt hierarchiam ecclesiasticam, de qua hic agimus, inter solos clericos constitui. «Unus principatus dicitur, ait S. Thomas, secundum quod multitudo uno et eodem modo potest gubernationem principis recipere. Quae vero non possunt secundum eumdem modum gubernari a principe, ad diversos principatus perti­ nent» 1. Clerici autem, qui magis accedunt ad Deum, non eodem modo ac laici gubernantur a principe eclesiastico. Unde concilium tridentinum declaravit: Si quis dixerit in Ecclesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et ministris, a. s. 1 2. Dicitur 3.° Circa sacrum ministerium et gubernationem Ecclesiae. Potestas siquidem, qua viri ecclesiastici fidelibus praesunt, est duplex, sicut superius diximus, ordinis et jurisdictionis, prout ad sacramenta conficienda et administranda vel ad Ecclesiam regendam confertur 3. Hinc enascitur duplex hierarchia juxta duplicem potestatem Ecclesiae collatam, ordinis et regiminis, quae in definitione exprimitur illis verbis: circa sacrum ministerium et gubernationem Ecclesiae. 3) Quaerimus, an in Ecclesia sit hierarchia tum ordinis tum juris­ dictionis divinitus instituta inter viros ecclesiasticos, qui ex oficio or­ dinantur ad sanctificandos dirigendosque homines. 314. Errores, a) Marsilius Pataiinus et Joannes Jandunus libro Defensor pacis docuerunt potestatem ecclesiasticam primo in coetu fide­ lium resedisse, deinde ad principes saeculares translatam fuisse, ab eisque ultimo ad Ecclesiam derivari cum facultate solummodo monendi, concionaridi, etc. Ex hoc consequitur hierarchiam ecclesiasticam esse ab homini­ bus introductam et posse ad libitum mutari vel abrogari 45. b) Novatores saeculi xvi acceptarunt doctrinam Marsilii. Negata di­ stinctione inter clericos et laicos et rejecto sacerdotio catholico, dixerunt quemlibet esse jure divino sacerdotem, quatenus se offert Deo 6. Cum vero nequirent omnes per se ipsos muneribus sacris fungi, ministros deputaverunt, ut nomine populi officio verbi et sacramenti operam darent. Quae ministro­ rum deputatio, juxta Calvinum 6 et alios veteres, per electionem popularem, juxta modernos a principe saeculari fieri debet7. c) Edmundus Richerius, doctor et syndicus sorbonicus, scripto libello De ecclesiastica et politica potestate (a. 1611), docuit plenitudinem potestatis q. io8, a. I. 23, can. 6; Denz-Bannw., 966. «Laici, inquit S. Bellarminus, De membris c. i, dicti sunt quasi plebeii ac populares, quibus nulla pars functionis ecclesiasticae demandata est; clerici autem quasi Domini sors et haereditas, qui cultui divino consecrati, procurandae religionis ac rerum sacrarum, Deo ipso ju­ bente, providentiam ac sollicitudinem susceperunt». 3 Cfr. S. Thomas, II-II, q. 39, a. 3. 4 Haec Marsilii doctrina damnata est ut haeretica a Joanne XXII. Cfr. DenzBannw., 496 sqq. 5 Docebat Lutherus «Christianum populum esse simplicem, in quo prorsus nulla secta, nulla differentia personarum, nullus laicus, nullus clericus, nullus rasus, nullus unctus, nullus monachus esse debeat». De abrog. missa priv., p. 1; «Superest». • Inst., lib. 4, c. 3, η. 15. 7 Cfr S. Bellarminus, De membris Ecclesiae, 1, c. 2. 1 I p., 2 Sess. Eccl., lib. i, 294 DE ECCLESIA CHRISTI, g. XIV. DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA toti corpori Ecclesiae docenti, quod episcopis et presbyteris constat, primo traditam esse; a quo deinde ad singulos sive episcopos—etiam Pontificem— sive presbyteros potestatem aequaliter derivari, ita ut quilibet ab Ecclesia universali in ministrum deputatus certum ambitum potestatis obtineat ne­ mini in suo territorio inferior existens *. Richerium sequuti sunt Marcus Antonius de Dominis12, Van Espen, Febronius 3*, pistorienses, gallicani, Josephistae in Austria, etc. d) Juxta rationalistas Christus nullam instituit Ecclesiam, sed discipuli, qui magistri sui opera viderant, enthusiasmo quodam religioso ducti, in­ cepti sunt vocari fratres, sancti, sacerdotes; collegium vero appellarunt regale sacerdotium. Tunc nonnulli discipuli ex ferventioribus, et alii, qui se finge­ bant charismate Spiritus Sancti decoratos, praedicationis officium suscepe­ runt, et nuncupati sunt doctores atque prophetae. Cum horum praedica­ tione plures converterentur, et fideles quae habebant ad pedes discipulorum deferrent, opus fuit in singulis communitatibus administratores bonorum, qui episcopi vocati sunt, adsignare cum quibusdam consiliariis, qui propter aetatem provectiorem presbyteri appellati sunt, et cum coadjutoribus qui diaconi nuncupati fuere.—Episcopi igitur ex primitiva institutione erant oeconomi seu administratores, presbyteri consiliarii eorum et custodes disci­ plinae, et diaconi coadjutores.—Cum autem discipuli et doctores tractu temporis disparuissent, episcopi in eorum locum suffecti sunt cum facultate praedicandi. Ita Harnack *, Pfleiderer 56 7, Renan °, Reville 2 et alii. 315. Thesis. Christus in Ecclesia a) «clericos» a laicis distingui voluit, et b) in ordine clericali veram instituit hierarchiam, quae episco­ pis, presbyteris et ministris constat. Prob. l.a pars. Clericos a laicis distinctos esse voluit. Arg. I. Ex S. Scriptura, a) Ex innumeris S. Scripturae locis constat Christum Dominum per se ipsum immediate non omni populo, sed quibusdam personis, quas elegerat et speciali modo sibi devinxerat, po­ testatem ad sacra et in populum christianum dedisse. Solis enim apo­ stolis facultatem contulit conficiendi Eucharistiam 89 , et septuaginta duos designavit ®, ut potestatem ad sacra participarent; solis item apo­ stolis dixit: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, re­ mittuntur eis 1011 ; et: Euntes ergo docete omnes gentes u. b) Apostoli deinde diserte docuerunt neminem posse, nisi fuerit a Deo vocatus, sacerdotio fungi. Nec quisquam, ait Apostolus, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. .Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut Pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: 1 De ecclesiastica et politica potestate, per totum, sed praesertim cc. x, 2 et 6. Libellus Richerii, tum a conciliis provincialibus tum a S. Congr. Indicis, tum de­ nique ab Innocentio IX (a. 1681) damnatus est. Vide Hergenrôther, Hist, de la Iglesia, t. 5, p. 558; et Denz-Bannw., 1502 sq. 2 E Societate Jesu primo sodalis, episcopus dein seoniensis, ac denique archiepiscopus spalatensis. De republica eccl., lib. 3, c. 1 sqq. 3 Hoc nomine venit Nicolaus Honteim, episcopus auxiliaris trevirensis. ·* Lehrbuch der Dogmengeschichte, 1, 204 sqq. 5 Religionsphil., p. 303 sqq. 6 Les Apôtres, ch. 7. 7 Les origines de l'Episcopat (Paris, 1894). 8 Luc., 22, 19. 9 Luc., 10, i. 10 Joan., 20, 22-23. 11 Matth., 28, 19. ART. 1. UTRUM CHRISTUS INSTITUERIT HIERARCHIAM IX ECCLESIA 295 Filius meus es lu, ego hodie genui te x.—.Attendite vobis, inquit episcopis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei -. Unde Paulus et Barnabas independenter a populo po­ testate a Deo accepta constituerunt presbyteros per singulas Ecclesias 1 23: item Paulus in Oriente 4, Petrus in Occidente 56*, et Joannes in Asia e, plures ecclesiis praefecerunt episcopos. Imo Apostolus commisit Tito ", ut per civitates constitueret presbyteros. Arg. II. Concilium Tridentinum disertis verbis hanc doctrinam tra­ didit dicens: Quod si quis omnes Christianos promiscue 'Novi Testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affir­ met, nihil aliud jacere videtur, quam ecclesiasticam hierarchiam, quae est ut castrorum acies ordinata, confundere; perinde ac si contra beati Pauli doctrinam omnes apostoli, omnes prophetae, omnes sint doctores 8. Clerici igitur, utpote in sortem Domini vocati et divino cultui quodammodo mancipati, sunt laicis superiores. Arg. III. Codex Juris Canonici confirmat hoc dicens: «Ex divina institutione sunt in Ecclesia clerici a laicis distincti» 9. 316. Prob. 2.a pars. Christus in ordine clericali veram instituit hierarchiam, quae episcopis, presbyteris et mini­ stris constat. Arg. I. Ex S. Scriptura. 1) Christus Dominus instituit in apostolis, quos sibi elegerat, sacrum quemdam principatum. 2) Hic sacer princi­ patus ex ordinatione Christi perpetuo est duraturus. 3) In hoc sacro principatu diversi sunt gradus seu ordines, quos episcopos, presbyteros et diaconos sacer textus appellat. Ergo Christus in ordine clericali ve­ ram instituit hierarchiam, quae ex episcopis, presbyteris et ministris constat. Prob. ant. per partes. 1) Christus Dominus instituit in apostolis, quos sibi elegerat, sacrum quemdam principatum. Contulit siquidem apostolis potestatem bapti­ zandi 1011 , dimittendi et retinendi peccata u, eucharistiam conficiendi12, aliaque sacramenta administrandi (potestas ordinis), necnon facultatem docendi omnes gentes1314 , ligandi atque solvendirl, et in omnibus regendi populum Christianum (potestas jurisdictionis). Ergo Christus instituit in apostolis sacrum principatum. 1 2 3 4 6 6 ’ 8 ° 10 11 12 13 14 Hebr., 5, 4. Ad., 20, 28. Ad., 14, 22. Cfr. Ad., 14, 22. Cfr. Tertull., De Praescript., c. 32; ML 2, 52. Cfr. Hieronymus, De viris illustr., c. 9; ML 23, 655 sq. Tit. i, 5. Sess. 23, c. 4; Deni-Bannw., 960. Can. 107. Matth., 28, 19. Joan., 20, 23. Luc.. 22, 19. Matth., 28, 18 sqq. Matth., 18, 18. 296 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XIV. DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA 2) Sacer principatus ex ordinatione Christi perpetuo est duraturus. Apostolis in universum mundum ituris ad sanctificandos, docendos et regendos homines, ait Christus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi \ promisitque se Spiritum Sanctum missurum, ut maneret cum ipsis in aeternum. Unde apostoli constitue­ runt sibi successores non quidem populi electione sed manuum imposi­ tione, et singulis ecclesiis singulos praefecerunt episcopos, quorum mu­ nus fuit, juxta Apostolum, Ecclesiae Dei diligentiam habere 12. 3) In hoc sacro principatu diversi sunt gradus sibi invicem subordinati (supremi, medii et infimi), quos sacer textus episcopos, presbyteros et diaconos appellat. Compertum siquidem est et ex lectione S. Scriptu­ rae satis colligitur in hoc coetu electorum diversos gradus reperiri. Horum nomina in S. Scriptura potestatem supremam seu episcopalem quandoque, mediam seu presbyteralem interdum, infimam seu diaconalem non semel significant. a) Episcopi erant illi, qui gregi cuidam particulari pascendo prae­ positi, acceperunt plenitudinem potestatis. Quare Timotheus ecclesiae Ephesi, et Titus ecclesiae Cretae praepositi, episcopali dignitate aucti dicuntur. Facta est eis ab Apostolo facultas ordinandi alios ministros per impositionem manuum 3. b) Presbyteri appellati sunt illi, quibus ministerium aliquod infe­ rius sub jurisdictione episcopi commissum est. Ad eos refertur Jacobus apostolus, cum ait: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ec­ clesiae et orent super eum 4. Paulus quoque de illis certissime agit, cum ad Timotheum scribens inquit: Adversus presbyterum accusationen noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus 5. c) Diaconi denique constituti ac ordinati sunt per impositionem manuum, ut episcopis ministrarent in administratione praesertim rerum temporalium, servitio mensae 6, praedicatione Evangelii 7 et administra­ tione sacramenti baptismi. Ordinati fuerunt et ad sacra destinati, ut ex munere praedicationis et administrationis baptismi, quo functi sunt, satis liquet. Hinc S. Ignatius M. ait: «Oportet autem et diaconos, qui sunt ministri mysteriorum Jesuchristi, omni modo omnibus placere. Non enim ciborum et potuum ministri sunt, sed Ecclesiae Dei ministri» 89. Non a populo sed ab apostolis electi fuerunt juxta illud Petri: Consi­ derate ergo fratres viros... septem... quos constituamus stiper hoc opus ”. Arg. II. Codex Juris Canonici recte hoc exponit dicens: «Ex divi­ na institutione sacra hierarchia ratione ordinis constat episcopis, pre1 Matth., 28, 20. 2 I Tim., 3, 5. 3 Tit., i, 5 sqq.; I Tim., 5, 22. 4 Jac., 5, 14. 5 I Tim., 5, 19. ° Act., 6, i sqq. 7 Act., 6, 8 sqq. 8 Ad Trallianos, c. 2; MG 5, 676. Adscntire non possumus Vazquez dicenti (III p., disp. 236, c. 4) septem illos viros de quibus Act., 6, non suscepisse sacra­ mentum diaconatus. 9 Act., b, 3. ART. I. UTRUM CHRISTUS INSTITUERIT HIERARCHIAM IN ECCLESIA 297 sbyteris, et ministris; ratione jurisdictionis, pontificatu supremo et epi­ scopatu subordinate; ex Ecclesiae autem institutione alii quoque gradus accessere»*. Arg. III. Ex SS. Patribus et veterum documentis, a) Clemens Roma­ nus sub finem saeculi i ajebat: «Cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere jussit; oblationes scilicet et officia perfici, nec temere vel inordinate fieri praecepit, sed praefinitis temporibus et horis; ubi etiam et a quibus celebrari vult, suprema sua voluntate definivit... Nam summo sacerdoti sua munera tributa sunt. sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et levitis propria ministeria incumbunt, homo laicus laicis praeceptis constringitur» 12. Primo jam saeculo nominavit Pontifex summum sacerdotem (episcopum), sacerdotes et levitas. b) S. Ignatius M. «hortor, inquit, ut in concordia Dei omnia per­ agere studeatis, episcopo praesidente loco Dei et presbyteris senatus apostolici et diaconis mihi suavissimis concreditum habentibus mini­ sterium Jesu Christi» 3. c) Eamdem doctrinam tradiderunt S. Polycarpus 4, S. Irenaeus 5* , Tertullianus B, Clemens Alex. 7, Origenes 8 et alii Patres. d) In Pastore Hermae 9 satis clare nominantur episcopi, presbyteri et diaconi. e) In doctrina duodecim apostolorum (circa an. 80-90 scripta) haec habentur: «Constituite ergo vobis episcopos et diaconos dignos Domi­ no... nam ipsi exhibent ministerium prophetarum et doctorum» 1011 . Et 12 rursus: «Nolite igitur eos contemnere; ipsi enim honorati inter nos sunt una cum prophetis et doctoribus». Presbyteros heic nomine propheta­ rum et doctorum expressos esse tuentur theologi. Difficultatibus satisfit. 317. Obj. l.° S. Petrus omnes fideles vocat sacerdotes, cum ait: Izos autem genus electum, regale sacerdotium u. Ergo clericos inter et laicos non datur distinctio. Resp. S. Petrus in praefato loco et S. Joannes in Apocalypsi '2, omnes fideles vocant sacerdotes lato sensu, quatenus unusquisque per baptismum Deo dicatus debet hostias spirituales Domino offerre. Ita communiter Pa­ tres explicant praefatum locum. Obj. 2.° Tertullianus haec habet: «Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes Deo et Patri suo fecit, Ap., i, 6. 1 2 3 ep. ad 4 6 3 ’ 3 ° '° 11 12 Can. io8. Ep. I ad Cor., c. 40-42; MG 1, 288 sq. Ep. ad. Magnes., c. 6; MG 5, 668. Ep. ad Philadelph., Sniyrn., c. 8; MG 5, 713. Ep. ad Philipp., 5; MG 5, 1010. Adi’, haer., lib. 4, c. 14, n. 2; MG 7, 914. De Bapt., c. 17; ML 1, 1326. Stromal,, lib. 6, c. 13: MG 9, 328. In Cant., lib. 2, 1, 5; MG 13, 107. c. 4; MG 5, 700; et Vis. 3, c. 5: MG 2, 903. c 15 (Funk. p. 173; et Sohleoht, an. 1901, pags. 117-118). I Petr., 2, 9. Apoc., i, 6. 2g8 DE ECCLESIA CHRISTI, ç. XIV. DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA Differentiam inter ordinem et plebem constituit Ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus; adeo ut ibi ecclesiastici ordinis non est consessus, et offers ct tingis, et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres, Ecclesia est, licet laici» l. Resp. Tertullianus, cum adhuc causam catholicam ageret, hacreticale esse ajebat sacerdotalia munia laicis injungere 12; sed cum librum De exhor­ tatione castitatis scriberet, ad montanistas deflectebat. Quare parum habet in eo auctoritatis, eo vel magis, quia montanista tandem effectus in libro De Monogamia verbo sacerdotio laico misere abusus est. ARTICULUS II AN ET QUOMODO EPISCOPI SINT EX CHRISTI INSTITUTIONE PRESBYTERIS SUPERIORES 318. Status quaestionis. 1) Episcopus, ex graeco nomine επίσκοπος, idem valet ac inspector, praepositus, rector, et non solum rerum mate­ rialium administratorem significat, ut rationalistae contendunt, verum etiam et maxime dignitatem et pastoralem sollicitudinem innuit. In tota antiquitate episcopi appellati sunt illi, quibus regimen cujusdam Ecclesiae cum plenitudine duplicis potestatis—ordinis et jurisdictionis— sub uno capite Romano Pontifice commissum est. 2) Presbyter, ex graeca voce πρεσβύτερος, idem sonat ac senior. Quamquam ex antiquis temporibus quandoque hoc nomine nuncupati fuerint, qui aetate, prudentia et integritate vitae prae caeteris emine­ bant, communius tamen illi significati sunt, qui per impositionem ma­ nuum episcopi sacerdotium susceperunt et ad ministerium apostolicum adsumpti sunt. 3) Quaestio est valde implicata, quid nominibus episcopi et presby­ teri in libris N. T. significatum fuerit, an scilicet utrumque nomen pro­ miscue usurpatum fuerit ad significandos sacerdotes tum primi ordinis, nempe episcopos, tum secundi ordinis, scilicet presbyteros. Certum nobis videtur nomen presbyteri tum in Novo Testamento tum apud priscos Ecclesiae Patres promiscue adhibitum fuisse ad utrum­ que ordinem significandum. Nam episcopi, qui positi dicuntur 3 regere Ecclesiam Dei, ibidem v. 17, vocantur presbyteri; item S. Petrus 4 et S. Paulus 56episcopos diserte appellant presbyteros ®. 4) Non ita constat, an nomen episcopi commune fuerit episcopis et presbyteris proprie dictis in N. Testamento et antiquis Ecclesiae Patribus. Ratio hujus difficultatis habetur Act., 20, 17-28, ubi majores natu, id est, presbyteros vocavit eos, quos deinde episcopos nominavit; et Philip. I, S. Paulus et Timotheus salutant omnes sanctos, episcopos De exhort, cast., c. 7; ML 2, 97t. De Praescriptionibus, c. 41; ML 2, 69. Act., 20, 28. I Petr., 5, 1-2. Tit., I, 5-7. 6 Cfr. Eusebius, Hist. Eccl., lib. 5, cc. 20-24; De Eccl. Christi, th. 16. 1 2 3 1 5 MG 20, 486, ct 506; Franzelin, ART. II. UTRUM EPISCOPI SINT PRESBYTERIS SUPERIORES 299 et diaconos, qui sunt Philippis. Philippis autem plures episcopi fuisse non videntur \ a) Nonnulli dicunt simplices presbyteros in S. Scriptura interdum designari nomine episcopi. Ita S. Joannes Chrysostomus 12, S. Hierony­ mus 3, Theophylaetus 4, S. Thomas 56 et alii. Addit Theodoretus ° primos episcopos vocatos esse apostolos, presbyteros vero sortitos esse nomen episcopi. b) Alii contendunt omnes, qui nomen episcopi sortiti sunt in Scri­ ptura, etsi in eadem civitate commorati fuerint, fuisse vere episcopos, quia apostoli pluribus sacerdotibus episcopatum conferre consueverant, ut copiam haberent episcoporum, «qui ad urbes et provincias christiano partas nomini cum potestate mitterentur». Ita Petavius 7 qui unum vel alium deinde adeptus est sectatorem. c) Alii denique, tenentes nomen episcopi nunquam fuisse commune presbyteris, docent S. Paulum locutum fuisse de episcopis proprie dictis, qui ex proximis civitatibus Miletum vel Philippum adierunt, ut jam S. Irenaeus exposuit dicens: «In Mileto convocatis episcopis et presby­ teris, qui erant ab Epheso et a reliquis proximis civitatibus» 8. Ita Franzelin 910 11 et plures alii,0. Haec interpretatio prae aliis probanda vi­ detur. 5) Praefata nominum communis usurpatio et exorta inde contro­ versia de mente Apostoli ansam dederunt gravissimae quaestioni de aequalitate episcoporum et presbyterorum, attenta ordinatione divina; quae ut resolvatur, sedulo investigandum est, an episcopi sint jure di­ vino seu ordinatione Christi presbyteris superiores. 319. Errores, a) Aerius, primo monachus, deinde presbyter arianus, cum Eustathium sodalem suum conspiceret ad episcopatum evehi, aemula­ tione ductus negavit episcopos esse ordine, honore et dignitate presbyteris superiores11. Hunc errorem suscitarunt waldenses, Marsilius Patavinus, Joannes de Janduno 12, Wiclejf et novatores saeculi xvi necnon omnes hierarchiae ecclesiasticae hostes. b) Rationalistae dicunt episcopos ab initio fuisse presbyteris aequales; at, ubi volunt originem principatus episcoporum supra presbyteros adsignare, in mille abeunt suppositiones ridiculas, a) Nonnulli volunt unum ex presbyteris, conventibus sociorum praesidere solitum, sensim sine sensu pro praeside sub nomine episcopi habitum fuisse. Ita Neander 13. b) Alii conten­ 1 S. Hieronymus, ait: «Certe in una civitate plures, ut nuncupantur, episcopi esse non poterant». In Titum, 1, 5; ML 26, 597. 2 In Philipp., I, 1; MG 62, 183. 3 In Tit., i, 5; ML 26, 597. 4 In Tit., i, 5; MG 125, 148. 5 In Tint., 3, lect. 1; § «Respondeo». 6 In Philipp., 1, 2; et in I Tini., 3, i; MG 82, 560: et in I Tini., 3, 1; MG, 82, 804. 7 Disseri. Eccl., lib. 1, c. 2; et De eccl. hierarchia, lib. 1, c. 4, n. 1. 8 Adv. haer., lib. 3, c. 14, n. 2; MG 7, 914. ° De Eccl. Christi, th. 16. 10 Cfr. Horgenrôther, Hist, de la Igl., t. 1, 406 sqq. 11 Cfr Epiphunius, Adv. haer., lib 3, haer. 75, n. 1-4; MG 42, 504. 12 Donz-Bnnnw., 498. 13 Historia religionis et Ecclesiae Christianae. DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XIV. DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA 300 dunt ipsos presbyteros unum inter pares principem constituisse. Sic Giesler 111 et Harnack 2. c) Alii censent episcopatum fuisse institutum ab Ecclesia, ut haeresum incursibus validius sese opponeret. Ita Baur 3. 320. Thesis. Fide tenendum est episcopos esse jure divino seu ex institutione Christi presbyteris superiores. Arg. I. Ex S. Scriptura, a) Episcopi possunt presbyteros judicare juxta illud Apostoli ad Timotheum: adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus 4. Sed nemo potest nisi inferiorem et subditum judicare. Ergo. b) Juxta Apostolum episcopi habent potestatem ordinandi presby­ teros 5. Sed presbyteri hac potestate carent. Ergo episcopi sunt pres­ byteris superiores. Arg. II. Concilium Tridentinum haec habet: Si quis dixerit episco­ pos non esse presbyteris superiores vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi; vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem... a. s. 6. Arg. III. Ex antiquissima traditione, a) S. Clemens Romanus pri­ mum locum in ordine hierarchico tribuit summo sacerdoti seu episcopo, secundum presbyteris et tertium lenitis 7. b) S. Ignatius M. hortatus est fideles, ut in episcopis personam Christi, in presbyteris personam apostolorum conspicerent 8. c) Eamdem saepe doctrinam tradiderunt Tertullianus 9, Clemens Alex. 10, Origenes n, Cyprianus 12 et alii communiter. Unde S. Hierony­ mus episcopos vocat duces Ecclesiarum 13. d) Pastor Hermae hierarchiam ecclesiasticam sub symbolo matro­ nae exponit dicens: «Hi sunt apostoli et episcopi et doctores et diaconi qui ambulaverunt in sanctitate Dei et episcopatum gesserunt, et do­ cuerunt, et ministraverunt» 14. Et rursum episcopos appellat praesides Ecclesiarum 1δ. Kirchengesch, I, 1. 2 Domengesch. S. 182.—Hoc factum esse putat Harnack, postquam cessavit regimen extraordinarium prophetarum et doctorum charismaticorum (enthusiast! eorum). 1 3 4 5 6 7 8 9 19 11 12 13 Das Christenlh. u. die christl. Kirche. 1 Tim., 5, 19. 1 Tini., 5, 22; et Tit., 1, 5. Sess. 23. De Ord., can. 7; Denz-Bannw., Ep. ad Cor., 1, 40; MG 1, 289. Ep. ad Trail., n. 2-3; MG 5, 676 sqq. De Baptismo, c, 17; ML 1, 1326. Strom., 6. 13; MG 9, 328. Contr. Celsum, 3, 48; MG 11, 984, et 8, Ep. 32; MI. 4, 324. In Is., 13, 2; ML 24, 213. 967. 75; MG 11, 1629. 11 Lib. i, vis. 3, n. 5; MG 2, 903. 15 Lib. 3, similit. 9, n. 27; MG 2, 1003. Qui plura hac super re velit, adeat Mu­ rillo, La Igl. Rom., lib. 1, sec. 3, cc. 4-5; Willmers, De Christi Ecclesia, n. 181 sqq. aliosque. ART. II. UTRUM EPISCOPI SINT PRESBYTERIS SUPERIORES SOI Difficultatibus satisfit. 321. Obj. l.° Timotheus episcopatum accepisse dicitur cui» iinposi Hone manuum presbyterii ’. Ergo par est episcoporum presbyterorumque dignitas et jurisdictio. Resp. In S. Scriptura et priscis Ecclesiae Patribus episcopi saepe de­ signati sunt nomine presbyterorum, sicut ostendimus superius. Apostolus heic sub clausula impositionis manuum presbyterii innuisse videtur collatio­ nem episcopatus. Obj. 2.° S. Hieronymus ait: «Idem est ergo presbyter qui et episco­ pus, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent... communi pres­ byterorum consilio Ecclesiae gubernabantur... Sicut ergo presbyteri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine ei, qui sibi praepositus fuerit, esse subjectos, ita episcopi noverint se magis consuetudine quam dispositionis dominicae veritate presbyteris esse majores et in communi debere Ecclesiam regere» 1 2. Resp. 1. Nonnulli theologi, ut Michael de Medina3 et Vazquez 4, dixe­ runt S. Hieronymum in hac parte bona fide deceptum fuisse Aëriique haeresim incurrisse. Sed minime putamus necessarium ad hoc confugere. Resp. 2.° a) S. Hieronymus non agit in loco citato de potestate ordinis sed jurisdictionis. Nam quantum ad potestatem ordinis episcopos esse pres­ byteris superiores expresse docet in epistola 146 ad E vangelum, n. i, dicens: «Quid facit excepta ordinatione episcopus, quod presbyter non faciat?... In episcopo et presbyter continetur». 567 b) Quoad jurisdictionem, licet cum quadam exaggeratione locutus fue­ rit S. Doctor, solummodo voluit significare presbyteros aequandos esse epi­ scopis non in auctoritate sed in qualitatibus e. Sub hoc scopo expendenda sunt Hieronymi verba. a) Idem est presbyter qui et episcopus, integritate et sanctitate vel etiam ordinis potestate circa corpus Domini, conc.; principatu, auctoritate et ordinandi facultate, neg. β) Antequam diaboli instinctu studia in religione fierent... communi presbyterorum consilio ecclesiae gubernabantur, episcopis superiores partes tenentibus, conc.; episcopis ad aequalitatem presbyterorum reductis, neg. In primitiva Ecclesia, antequam contentiones, quas reprehendit Paulus ", orirentur in populis, major participatio in regimine quam tempore Hiero­ nymi tribuebatur presbyteris, quatenus ad congressus episcoporum vocati suis consiliis illustrabant praesentes. γ) Episcopi noverint se magis consuetudine quam dispositionis domini­ cae veritate presbyteris esse majores. His verbis non alludit S. Doctor ad epi­ scoporum dignitatem sed ad factum consuetudine introductum, quo post contentiones ortas non communi presbyterorum consilio sed per episcopos regimini ecclesiae consultum est. 322. Scholion. Hierarchia ordinis divinitus in Ecclesia instituta tres complectitur gradus, episcopatum, presbyteratum et diaconatum. Alii sunt inferiores ordines, nempe subdiaconatus, acolythatus, exorcistatus, lectoratus et ostiariatus, de quibus sermo erit Deo favente dum de sacramento ordinis. In hierarchia jurisdictionis duo dumtaxat divinitus instituti sunt gra­ dus, summus pontificatus et episcopatus. Reliqui omnes clerici, episcopo inferiores, jurisdictionem sive ordinariam sive delegatam non divinitus sed vi legis vel consuetudinis ecclesiasticae, aut etiam ex speciali commissione acceptam habent8. 1 2 3 clator, 4 6 6 7 H I Tim., 4, 14. In Tit., 1, 5; ML 26, 597 sq. De Sacror, homin. origine et continentia, lib. 1, c. 5. Cfr. Hurter, Nomen­ t. 3, p. 55. disp. 240, c. 1, n. 15. 1; ML 22. 1194. Cfr. Horgonrathor, Hist, de la Igl., t. I, p. 408. I Cor., 1, 12. Ex hoc facile deduces quam immerito Sorbona jusserit an? 1524, ut in schoIn III p., Ep. 146, n. 3°2 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XV. DE REGIMINE ECCLESIAE QUAESTIO XV DE REGIMINE ECCLESIAE ARTICULUS I QUAE SIT FORMA REGIMINIS ECCLESIAE 323. Status quaestionis. 1) Triplex regiminis forma. Triplex regimi­ nis forma solet a philosophis et politicis distingui, democratia, aristocralia et monarchia, a) Democratia, si rigorose sumatur, est potentatus populi, seu regimen plebeiorum per potentiam multitudinis divites oppri­ mentium. In hac forma ad populum spectat leges ferre aliaque reipublicae negotia moderari x. b) Aristocratia est potentatus optimatum, in quo pauci iique primates seu optimi adsumuntur ad gubernium. Si per abusum primates opprimant populum, constituunt oligarchiam. c) Mo­ narchia est potentatus unius, quatenus uni tantummodo, sive jure haereditario sive per electionem ad supremam potestatem evecto, committi­ tur regimen societatis. Vocatur rex, imperator, etc., qui, si potestate, abutitur et opprimit populum, nuncupatur tyrannus. 2) Monarchia triplex. Juxta diversitatem facultatum, quae uni principi a legibus conceduntur, monarchia potest esse absoluta, tempe­ rata et repraesentaliva seu constitutionalis, a) Monarchia absoluta est, in qua unus princeps plenariam et supremam nactus est potestatem per se ipsum leges ferendi et societatem gubernandi sine dependentia vel limitatione a legibus, ut ajunt, fundamentalibus civilibus vel con­ sensu principum subalternorum *12. b) Temperata proprie dicta habetur, quando unus imperat atque gubernat, habetque potestatem leges fe­ rendi sub norma legum fundamentalium et adscitis principibus subal­ ternis vel provinciarum delegatis, obtentoque eorum consensu. Ad rem S. Thomas: «Unus praeficitur secundum virtutem, qui omnibus praesit, et sub ipso sunt aliqui principantes secundum virtutem» 34 . Leges funda­ mentales civiles abrogari vel immutari nequeunt nisi communi consen­ su principis et populi c) Repraesentaliva seu constitutionalis ea dici­ tur in qua non princeps sed populus per deputatos a se electos, qui corpus legislativum constituunt, facit leges, quas princeps una cum mi­ lio defenderetur «triplicem esse hierarchicuni ordinem (jurisdictionis); et non modo Summum Pontificem, sed etiam episcopos et parochos esse a Christo immediate institutos». 1 Cfr. S. Thomas, De regimine principum, lib. i, c. I.—Sunt tamen demo­ cratic! moderatiores, qui volunt formam democraticam ad quosdam limites restrin­ gendam esse, quatenus ad populum solum pertineat, non leges ferre aut reipublicae negotia immediate gerere, sed eligere principes ex popularibus. Cfr. S. Th., I-ll, q. 105, a. i. 2 Limitatur tamen a legibus naturalibus et divino-positivis. 3 I-II, q. 105, a. i. 4 Cfr. Aparisi et Guijarro, Cuestiôn dinâstica, op., t. 4. ART. I. SUAE SIT FORMA REGIMINIS ECCLESIAE 303 nistris seu secretariis a se electis signat et exsequitur. Huic formae competit illud receptum adagium: Rex regnat sed non gubernat 3) Ex combinatione harum formarum possunt mixta regimina ori­ ri 12. «Possunt tamen, ait apposite S. Bellarminus, inter se illae quasi per­ misceri, ex qua permixtione quatuor aliae formae mixti regiminis pro­ ducuntur: una temperata ex omnibus tribus; altera, ex monarchia et aristocratia; tertia, ex monarchia et democratia; postrema, ex demo­ cratia et aristocratia» 3. Haec prae oculis habe, ut mentem quorumdam theologorum circa regimen Ecclesiae adsequi valeas. 4) Quaelibet regiminis forma est per se bona et utilis, potestque fini societatis ac bono communi sociorum respondere. Ad rem Leo XIII: «Nulla per se reprehenditur ex variis reipublicae formis, ut quae nihil habent, quod doctrinae catholicae repugnet, eaedemque possunt, si sa­ pienter adhibeantur et juste, in optimo statu tueri civitatem» 4. His breviter praemissis, quaeritur in praesenti, quam regiminis for­ mam instituerit Christus in Ecclesia. 324. Errores, i) Fautores regiminis democratici. Marsilius Patavinus et qui cum eo dixerunt potestatem ecclesiasticam residere in populo, necnon novatores, qui docuerunt singulos fideles esse sacerdotes, voluerunt formam regiminis Ecclesiae esse democraticam. 2) Fautores formae aristocralicae. Regimen Ecclesiae esse aristocraticum dicunt: a) qui Romanum Pontificem episcopis aequalem vel ad sum­ mum primum inter pares esse contendunt 5*7; b) Gallicani qui plenitudinem potestatis non in Romano Pontifice sed in corpore episcoporum esse defen­ dunt, Romanum Pontificem concilio universali inferiorem faciunt, et a de­ cisionibus Romani Pontificis ad universale concilium posse appellari tuen­ tur; c) qui parochos dicunt esse in synodo una cum episcopis judices fidei. 3) Fautores permixti regiminis ex democratia et aristocratia. a) Edmundus Richerius 0 ostendere conatus est potestatem ecclesiasticam toti Eccle­ siae immediatius a Christo quam Petro esse collatam, et Petrum ejusque successores esse Ecclesiae deputatos, potestatem habentes ministerialem, episcoporum auctoritate coarctatam ’. b) Febronius 8 dixit Christum Do­ minum suam potestatem fidelium universitati tradidisse, et episcopos, qui a populo eligi debent, esse ministros a populo deputatos, inter quos primatum honoris et praesidentiae sine jurisdictione competit Romano Pontifici uni­ tatis servandae causa 9. 1 Haec, ut vides, non est proprie monarchia sed potius democratia, quia prin­ ceps non est nisi mandatarius populi et executor legislationis popularis. Plerumque tamen habet speciem monarchiae, cum aliquis jure haereditario vel etiam electione adsumitur in regem, et dignitate regia insignitus leges ac jussa corporis legislaiivi signat atque exsequitur.—Quandoque nec speciem habet monarchiae sed praeses reipublicae pro quadam periodo electus exsequitur leges. 2 Cfr. S. Thomas, I-II, q. 95, a. 4. 3 De Romano Pontifice, lib. 1, c. 1. '* Encycl. Immortale Dei; § «Haec quidem». Acta S. Sedis, vol. 18, p. 174. Cfr. Encycl. ejusdem Leonis XIII Diuturnum; § «Interest». Acta S. Sedis, vol. 14, P· 5· ° Sic inter alios M. Antonius de Dominis, De republica Christiana, lib. 2, c. 6, etc., et graeci schismatici atque anglicani. Vid. Wouters, H. E., epoch. 11, n. 86. ° De eccl. et politica potestate, c. 1, 4, etc. 7 Vid. Wouters, Hist, eccl., epoch, n, n. 86. 8 9 sia, De praesenti Ecclesiae statu et legitima R. Pontificis potestate liber singularis. Vide Wouters, Hist, eccl., epoch. 12, n. 64; Hergenrdther, Hist, de la Igle- t. 5, p. 748 sqq. 304 ΟΕ ECCLESIA CHRISTI. Q. XV. DE REGIMINE ECCLESIAE 4) Increduli et rationalistae moderni, Ecclesiae constitutionem socia­ lem negantes, nullam admittunt in Ecclesia regiminis formam proprie di­ ctam sed directionem quamdam a christianis excogitatam ’. 5) Catholici communiter tenent formam Ecclesiae esse veram monar­ chiam 1 2, et quidem omnino singularem, cujus princeps, non rex sed vica­ rius sit regis 3*. Exstat tamen domestica lis de nomine potius quam de re, num haec monarchia sit absoluta vel temperata, simplex vel mixta, a) Non­ nulli docent eam esse monarchiam temperatam, tum quia Romanus Pon­ tifex, etsi plenitudine potestatis polleat respectu Ecclesiae, non tamen respectu Christi, tum quia Papa obstringitur ad instar principum monar­ chiae temperatae legibus fundamentalibus a Christo Domino latis et in N. Testamento atque traditione contentis. Ita S. Bellarminus *, Zigliara 567et alii, b) Aliqui volunt Ecclesiam esse monarchiam aristocratia et democratia temperatam; aristocratia quidem, quia praeter monarcham sunt alii principes subordinati, scilicet episcopi, ordinaria jurisdictione divinitus in­ structi ·; démocratie vero, quia Romanus Pontifex per electionem ex po­ pulo adsumitur. c) Juxta alios Ecclesia est monarchia absoluta et simplex, quia in ea suprema imperii potestas, etiam in episcopos, residet in uno capite absque ulla divisione, cui omnia membra universaliter subjiciuntur. Leges autem Christi, quibus R. Pontifex obstringi dicitur, sunt alterius ordinis, non ab ipsa Ecclesia latae, quae non obstant Monarchiae absolu­ tae, sicut non obstant leges naturales et divino-positivae, quibus principes absoluti obstringuntur. Ita Card. Ursius’’, Zallinger 8* , Devoti 8 et alii bene multi. 325. Thesis. Regimen Ecclesiae est vera monarchia eaque sim­ plex, et probabilius absoluta, a Christo Domino instituta. Arg. I. Ex S. Scriptura. 1) Christus Dominus unum principem, Petrum scilicet ejusque successores, Ecclesiae praeposuit: Tu es Pe­ trus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam1011 . Pasce agnos meos... pasce oves meas11. 2) Hujus potestas nemini subordinatur in terris nec coarctatur aut restringitur: Quodcumque ligaveris super terram, erit li­ gatum et in caelis 12. 3) Ipsi subjiciuntur omnia Ecclesiae membra: Pasce agnos meos... pasce oves meas. 4) Hoc regimen est in Ecclesia duraturum ad finem usque saeculorum: Portae inferi non praevalebunt adversus eam 13. Quid amplius ad regimen monarchicum simplex et absolutum requiratur? 14. 1 2 3 terris Ita Puliendorfius, Plaftius et alii hodierni statistae non pauci. Cfr. S. Thomas, vel auctor libri III, De regimine principum, lib. 3, c. 10. Christus in caelis regnans est hujus monarchiae Rex, habens vicarium in Romanum Pontificem. 1 De Romano Pontifice, lib. i. c. 9; «Ad illud». 5 Propaedeutica, lib. 4. c. n, n. 5. 6 Probabilius hanc jurisdictionem mediante Romano Pontifice a Deo acci­ piunt. 7 De Ponlif. potestate, 1 p., 2, 7. 8 Jure eccl. publico, § 362. 8 Inst. Can. Proleg., c. 2, § 19. 18 Matth., 16, 18 sqq. 11 Joan., 21, 15 sqq. 12 Matth., 16, 19. 13 Matth., 16, 18. 11 Rationalistae cum Resoh Miohiels, etc., ut ab hoc argumento se expediant, negant authenticitatem w. 18-19, sed frustra. ART. I. QUAE SIT FORMA REGIMINIS ECCLESIAE 3°5 Arg. II. Ex Ecclesiae documentis. Concilium Vaticanum huic doctri­ nae favet dicens: Manifestae Sacrarum Scripturarum doctrinae... aperte opponuntur pravae eorum sententiae, qui constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes, negant solum Petrum prae caeleris apostolis, sive seorsum singulis, sive omnibus simul, vero proprio­ que jurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum; aut qui affirmant eumdem primatum non immediate directeque ipsi B. Petro, sed Ecclesiae, et per hanc illi ut ipsius Ecclesiae ministro delatum fuisse\ Leo XIII pariter haec habet: «Tam ingenti hominum multitudini Deus ipse ma­ gistratus adsignavit, qui cum potestate praeessent, unumque omnium principem et maximum certissimumque veritatis magistrum esse voluit, cui claves regni caelorum commisit» 1 2. Arg. III. Ratione. In Ecclesia 1) est unum caput seu principa­ tus unius; 2) summum habens imperium; 3) excludens principis subal­ terni consortium. Ergo regimen Ecclesiae est monarchia simplex et absoluta. Prob. ant. 1) Unum est in Ecclesia caput. Christus Dominus unum Petrum constituit Ecclesiae principem, cui primatum jurisdictionis contulit per­ petuo ad successores transmittendum 3. 2) Summum habet imperium. Omnia siquidem Ecclesiae membra gubernat, quin potestas ejus ab aliqua lege ecclesiastica limitetur. 3) Excludit principis subalterni consortium. Episcopi enim, qui ha­ bent potestatem jurisdictionis divinitus acceptam, nihil detrahunt su­ premae potestati Romani Pontificis, a quo dependent 4* . 326. Corollarium I. Ex hactenus dictis manifeste patet Ecclesiae re­ gimen magis proprie appellari monarchiam absolutam, sed, si quis illud appellet cum Zigliara6 monarchiam temperatam, ex eo quod Romanus Pontifex teneatur legibus Christi, non est de nomine disputandum. Coroll. II. Ecclesiam improprie dixeris monarchiam aristocratia mix­ tam, quia episcopi, etsi habeant potestatem divinitus acceptam, non sunt loco optimatum neque dividunt vel limitant potestatem Romani Pontificis in universam Ecclesiam. Coroll. III. Falso dicunt aliqui Ecclesiam esse monarchiam democratia mixtam ex eo quod Romanus Pontifex ex qualibet classe populari adsumatur electione; democratia enim supponit potestatem in populo; populus autem potestate ecclesiastica caret. 1 Sess. 4, C. i; Denz-Bannw., 1822. Cfr. Sess. 4, can. 1; Denz-Bannw., 1825. 2 Nihil refert quod Petrus et Romani Pontifices non reges sed vicarii dican­ tur regis, qui est Christus, quia potestate suprema investiti fuerunt. 3 Cfr. Murillo, La Iglesia Romana, lib. 2, secc. 1. 4 Cfr. Mazzella, De religione et Ecclesia, n. 542. 6 Propaedeutica, lib. 4, c. 11, n. 5. 20 3°ό DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XV. DE REGIMINE ECCLESIAE ARTICULUS II UTRUM SOLUS BEATUS PETRUS DIRECTE ET IMMEDIATE A CHRISTO DOMINO ACCEPERIT PRIMATUM VERAE PROPRIAEQUE JURISDICTIONIS IN UNIVERSAM ECCLESIAM 327. Status quaestionis. 1) Primatus Romani Pontificis juxta S. Bellarminum1 est «summa rei christianae», et juxta Concilium Vaticanum in eo totius Ecclesiae vis ac soliditas consistit 12. Exinde patet ratio hujus articuli. 2) Caput Ecclesiae. Duplex est Ecclesiae caput, unum primarium et invisibile Christus Dominus, alterum secundarium et visibile Roma­ nus Pontifex. Christus in caelum jam ascensurus voluit vicarium, non successorem 3, in terris sibi constituere ita tamen ut ipse in caelis regnans praecipuas teneret partes, et invisibiliter regeret Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo 45. 3) Notio primatus. Primatus in genere dicitur illa praerogativa, qua quis aliis quodammodo praesidet. Potest esse honoris et jurisdictionis. a) Primatus honoris est praeeminentia quaedam honorifica com­ petens ei qui primus dicitur inter aequales auctoritate, puta qui primo sedet. Ad hunc facile reducuntur a) primatus directionis (improprie a quibusdam dicitur auctoritatis), v. gr., praesidentia senatus, et β) pri­ matus excellentiae, qui ratione qualibet, scientiae, artium, etc., alicui competit. b) Primatus jurisdictionis est praeeminentia, qua quis potestatem adipiscitur regendi atque gubernandi subditos. Non est ad modum pri­ matuum, qui honoris causa quibusdam Metropolitis in singulis nationi­ bus tribuuntur, ut primas Hispaniae, Angliae, etc., sed complectitur vere et proprie jurisdictionem in foro interno et externo, atque confert potestatem legiferam, judiciariam et coactivam. 4) Quaeritur hic, an Christus soli Petro primatum honoris et ju­ risdictionis per se ipsum immediate contulerit. 328. Errores, i) Quoad personam a) nonnulli arbitrantes omnes cle­ ricos et laicos esse jure divino aequales, inficiantur institutionem primatus in uno Petro. Sic plerique novatores, b) Alii volunt apostolos omnes esse vocatos ad regimen Ecclesiae, ita ut non uni Petro sed collegio apostolorum collatus fuerit primatus. Ita Marsilius Patavinus s, schismatici plures6, et nonnulli protestantes c) Quidam contendunt Petrum et Paulum aequalem «Et quidem». 1821. Patres Concilii Vaticani egregiam de hac re tradidere doctrinam in quatuor capitibus distributam. 3 Vid. Valentia, in II-II, q. 1, p. 7, § 27 sqq.; et in III p., disp. I, q. 8, p. 4. Tanner, De fide, disp. I, q. 4, dub. 2. 4 Act., 20, 28. Vid. Dominicus a Ssma. Trinitate, Bibi, theol., lib. 3, sect. 4, c. 2. 5 Propositio ejus damnata est a Joanne XXII (Licet juxta, 1327); DenzBannw., 496. 6 Sic inter alios Macarius Vinnic., Theol. dogm. orth., t. 2, p. 3, sect. 2, c. 1. ’ Cfr. F. W. Puller, The Primitive Saints and the See of Borne. 1 2 De Summo Pontifice, praef.; Sess. 4, praef.; Denz-Bannw., ART. II. UTRUM S. PETRUS DIRECTE A CHRISTO ACCEPERIT PRIM. SO? in omnibus habuisse potestatem unumque effecisse caput. Ita nonnulli jansenistae, quorum propositiones proscriptae sunt ab Innocentio X x. d) Putat denique Friedrick 1 2 primatum a Christo collatum fuisse non Petro sed Ja­ cobo Justo, fratri Domini, Hierosolymorum primo episcopo. 2) Quoad ipsum primatum, a) Aliqui nec nomen primatus in Petro patiuntur, b) Alii contendunt primatum dumtaxat honoris fuisse Petro divinitus collatum. Ita antiqui protestantes et plures anglicani 3* , Marcus Antonius de Dominis*, L: Dupin56 7, etc. c) Quidam cum Febronio e, Tamburini et catholicis veteribus Germaniae 89 , nonnisi primatum directionis Petro tribuunt, d) Plures protestantes hodierni contendunt primatum Petri non fuisse auctoritatem supremam, sed positionem et praerogativam per­ sonalem ejusdem, in quantum erat primus confessor Christi et praedicator ejus nominis ad judaeos et gentiles. Sic inter alios Stronq ·. 3) Quoad auctorem hujus collationis erraverunt a) protestantes et graeci schismatici dicentes primatum non divinitus sed jure ecclesiastico esse in­ troductum 10II ; et b) Richerius 11, Marcus A. de Dominis 12, jansenistae, Riccius 13, et alii haeretici volentes primatum immediate a Christo corpori Ec­ clesiae et mediante corpore Ecclesiae Petro collatum fuisse. 329. Thesis. Dogma catholicum est solum S. Petrum, omnium apostolorum principem et totius Ecclesiae militantis visibile caput, verae propriaeque jurisdictionis primatum in universam Ecclesiam a Christo Domino directe et immediate accepisse 14. Arg. I. Ex S. Scriptura. (Ex promissione primatus). Christus Do­ minus interrogavit discipulos dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?... Pos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Respondens autem Jesus dixit ei: Beatus es Simon Bar-Jona (fili Jonae), quia caro et sanguis non revela­ vit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus (Kepha), et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae in­ feri non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodeumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in caelis 15. Duo ex his certe colligimus: 1) Verba Christi ad solum Petrum re­ 1 S. Congr. Inq. 24 Jan. 1647. En duae Arnauld propositiones: «S. Petrus et S. Paulus sunt duo Ecclesiae principes, qui unicum efficiunt». «Sunt duo Ecclesiae summi pastores ac praesides qui unicum caput efficiunt». Denz-Bannw., 1091. 2 Zur altesten Geschichte des Primates in der Kirche. 3 Cfr. Melanchthon, Brev. Comment, in Matth., c. 16, De secundo art.;'et Enarratio in ps. 118, De capite Eccl.: Salmasius, De primatu Papae; Forbesius, Inst. hist, theol., lib. 15, c. 1. I De republica ecclesiastica, lib. 1, c. 5 sqq. 6 De ani. Ecclesiae disciplina: diss. 4, c. 1. ° De Statu Ecclesiae et legitima potestate R. P., t. 2, c. 1. Cfr. Denz-Bannw., 1500. 7 Vera idea de S. Sede, p. 2. Ejus propositio damnata est n Jan. 1796. 8 Cfr. Hergenrbther, Hist, de la Igl., t. 6, p. 539 sqq. 9 Systematic Theology, vol. 3, p. 809. 10 Ita defendit etiam auctor operis Traité de l'autorité du Pape, lib. 1, ch. 6. (Haya 1720). II De ecclesiastica et politica potestate, c. 1. 12 De republica ecclesiastica, lib. 1, c. 5 sqq. 13 Synodus pistoriensis, prop. 2 et 3; Denz-Bannw., 1502 sq. 14 Conci 1. Vat., Sess. 4, c 1; Denz-Bannw., 1822 sq. 13 Matth , 16, 13-19. 308 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XV. DE REGIMINE ECCLESIAE ferri, et 2) primatum jurisdictionis in universam Ecclesiam sub duplici metaphora petrae seu fundamenti et clavium regni caelorum eidem pol­ liceri. 330. l.° Verba Christi ad solum Petrum referuntur. a) Christus in primo inciso omnes apostolos in communi, in se­ cundo solum Petrum respondentem intuitus et affatus est, uti solet fieri in omni hominum concursu, b) Manifeste Petrum designavit no­ mine natali Simon, adjuncto nomine patris Bar-Jona (fili Jonae). c) Remunerationem confessionis ipsi pollicitus est verbis tu es, tibi dabo. d) Nomen Petri Simoni impositum est non sine alta significatione. Intuitus enim Jesus Simonem, quasi praesagiens ejus missionem ait: Tu es Petrus (id est Kepha, saxum, petra, crepido) et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; hoc est: Tu es Kepha et super hunc kepha aedificabo Ecclesiam meam. Quae interpretatio clara est ex studio lin­ guae aramaicae seu syro-chaldaicae, qua usus est Christus. Nomen enim proprium Petrus et apellativum petra eadem voce Kepha aramaice ex­ primitur, sicut contingit in lingua gallica: Tu es Pierre et sur cette pierre x. In versionibus pariter armena, aethiopica, arabica, chaldaica, coptica, persica, syriaca, etc., idem nomen venit in utroque inciso 1 2 e) Hunc esse sensum genuinum verborum deprehenditur ex toto contextu. Nam Pe­ tro loquenti ait Christus beatus es, promisitque primatum sub meta­ phora fundamenti Ecclesiae et potestatis clavium. 331. Objicies. Veteres protestantes vim hujus argumenti eludere volen­ tes, ridiculas finxerunt interpretationes. 1) Nonnulli dixerunt nomine petrae populum fidelem vel etiam singu­ los fideles, quorum Petrus gerebat vices, significari. Quod confirmatum vo­ luerunt auctoritate Origenis, qui ait: «Nomen enim trahunt a petra omnes imitatores Christi» 3. Sed hoc absurdum esse ex eo constat, quod a) in praefato loco nulla fit populi mentio, et b) populus fidelis ipse est Ecclesia, quae supra se ipsam aedificari non potuit. Origenes autem non sensum verborum Christi inter­ pretari sed morales applicationes afferre voluit4. 2) Alii putaverunt vocabulo petrae collegium apostolicum, cujus no­ mine Petrus locutus est, designari. At fundamento destituitur haec interpretatio. Non enim nomine apo­ stolorum sed a Patre caelesti illustratus emisit Petrus fidei confessionem; et quidem juxta S. Hilarium 5 «ignorantibus caeteris primus respondit Tu es Filius Dei vivi». Unde soli Petro confitenti dictum est a Domino: Tu es Kepha et super hunc kepha, etc. 3) Alii verba Evangelii intelligenda volunt de fide Petri, vel de ejus confessione, supra quam promisit Christus se aedificaturum Ecclesiam, quasi 1 Rosenmüller, Scholia in N. T., t. i, ait ad rem: «Dominus syriacc loquens nulla usus est agnominatione, sed utrobique dixit Cephas, quemadmodum gallicum Pierre tam de proprio quam de appellativo dicitur». 2 Si rationem quaeras, cur interpres latinus vocibus masculina et feminina usus fuerit, responsio in promptu est; quia versionem graecam secutus est. Inter­ preti autem graeco «visum est, ait S. Bellarminus, De Ilom. Pont., lib. i, c. io «At cur», commodius homini nomen masculinum quam femininum tribuere»; vel, ut ait Rosenmüller, «Christus imposuit ipsi nomen Petri, non petrae, quia terminatio feminina non videbatur conveniens viro». 3 In Maith., t. X2, n. ii; MG 13, 1004. 4 Cfr. Franzelin, De Eccl. Christi, th. io. s In Matlh., c. 14, n. 17; ML 9, 1002. ART. II. UTRUM S. PETRUS DIRECTE A CHRISTO ACCEPERIT PRIM. SOO dixerit: 7'w es kepha per fidem tuam in me, et super· hanc fidem aedificabo Ecclesiam meam. Ita Launojus 1 cum quibusdam protestant!bus. Sed nimis violenta videtur haec interpretatio et sensui verborum ge­ nuino aliena. Christus siquidem fidei Petri non meminit in praefato loco, sed totum discursum ad personam Petri retulit 123. Patres autem, qui a Launojo et Natali Alexandro in favorem suae sententiae referuntur, personam Petri in ipsa fide comprehenderunt ’. 4) Alii nomine petrae Christum intellexerunt, qui est petra et funda­ mentum Ecclesiae juxta illud Apostoli: Petra autem erat Christus 45 *7. Funda­ mentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus s. Commentum ad hoc finxerunt dicentes Christum inter lo­ quendum se digito designasse, sicut etiam se designasse volunt, cum ait: solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud e. Ita Schoettgen, Schultz et alii. Gratuita prorsus est haec interpretatio. Nihil obstat, quominus Christus sit petra principalis et fundamentum primarium Ecclesiae, Petrus vero secun­ darium. Commentum de digito nullum habet in Scriptura fundamentum ’. 5) Hodierni rationalistae, ut a catholicorum argumentis facilius se ex­ pediant, negant textum S. Matthaei, 16, 15 sqq. esse genuinum. Ita Har­ nack 8, A. Resch 9 et alii. Sed arbitrarie nunc negatur, quod ab omnibus et ubique indiscriminatim admissum est, ut strenue probat C. A. Kneller 10 adversus rationali1 Lib. 5, ep. 7 ad Hadrian.' Voellum. 2 Ipse Kuinoel, Comment, in Evang. Matth. hanc interpretationem ut ab­ surdam rejecit. 3 Cfr. Knabenbauer, Comment, in Matth., i6, 18. 1 1 Cor., 10, 4, et 3, n. 5 I Cor., 3, ii. 15 Joan., 2, 19. 7 Hoc de digito commentum respuerunt ipsi protestantes Marsh, Comparative Wiew, app. not. D.. Michaolis et alii. Nullam meretur refutationem opinio vere singularis Christiani Stock, Clavis linguae Sanctae N. T. s. v. Petros, qui contendit Petri nomine significari lapidem «qui projici vel provolvi vel quacumque ratione e loco in locum moveri potest», quia Petrus «officio suo futurus erat lapis in omnes mundi partes projiciendus». J uxta hoc Christus diceretur Ecclesiam suam super lapidem volitantem aedificasse. 8 Dogmengeschichte, 1, 69, not. 1. 9 Paralleltexte zu Matthaus und Marcus, p. 187 sqq. 10 Stimmem aus Maria-Laach, L. 129 sqq.—Non diffitebimur verba super hanc petram nunc de omnibus fidelibus, nunc de collegio apostolico, nunc de fide et con­ fessione Petri, nunc de ipso Petro a quibusdam SS. Patribus exposita fuisse. In opusculo Quaestio, quod tempore Concilii Vaticani pervulgatum est, nonnulli Pa­ tres recensentur, qui ea de populo fideli intellexerunt: octo, qui de collegio aposto­ lico exposuerunt; quadraginta quatuor qui de fide vel confessione Petri interpretati sunt; sexdecim qui ea Christo applicuerunt, et septemdecim qui de Petro intellexe­ runt. At pace auctoris illius libelli plures quam septemdecim sunt Patres, qui no­ mine petrae Petrum intellexerunt. Cfr. Origenes, Hom. j in Ex., n. 4; MG 12, 329; Tertullianus, De Praescriptionibus, c. 22; ML 2, 39; S. Cyprianus, De Unitate Eccl., n. 3; MI. 4, 513; S. Basilius, lib. 2. Contr. Eunomium, n. 4; MG 29, 577; S. Hilarius, in Matth., c. 16, n. 7; ML 9, 1010; S. Ambrosius, hymno Aeterne rerum Conditor; Brev. Rom., ML 16, 1473; S. Hieronymus, in Matth., c. 16, v. 18; ML 26, 121; S. Chrysostomus, Horn, 3 in Matth., n. 2; MG 58, 534; et alii praesertim ante sae­ culum iv.—Testimonia eorum, qui in contrarium afferuntur, explicanda sunt in bono sensu, a) Qui cum Origene, 1. c. de omnibus fidelibus vel cum S. Augustino, De agone chr., c. 30; ML 40, 308; de collegio apostolico ea exposuerunt, sensum moralem et allegoricum quaesierunt, ut zelum pro unitate servanda omnibus incul­ carent. b) Qui cum S. Hilario, De Trinitate, lib. 6. n. 36; ML 10, 186, videntur ea de fide vel confessione Petri intelligerc, personam Petri non excludunt, sed confes­ sionem > t fidem tu concreto pro Petro confitente accipiunt, «ita ut, inquit Billuart, 310 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XV. DE REGIMINE ECCLESIAE stas. Sensum verborum Christi authentice declaravit Concilium Vaticanum sess. 4, c. i. 6) Moderni tandem protestantes desperatione acti quod catholicorum argumenta nimis urgeant, dicunt verba Christi super hanc petram praeroga­ tivam personalem Petri significare, ad successores minime transmittendam. Ita Stronq ’. At inferius demonstrabitur S. Petrum perpetuos habere in primatu suc­ cessores. 332. 2.° Primatus verae propriaeque jurisdictionis in universam Ecclesiam illis verbis promittitur. a) Sub metaphora petrae. Petrus seu petra rupem hic significat seu crepidinem ac firmam basim; et docemur per Petrum id Ecclesiae con­ ferri, quod per saxum aedificio. Quid saxum seu fundamentum praebet aedificio? Totam aedificii structuram sustentat, corroborat, ac, omnes ejus partes connectendo, a ruinae periculis praeservat. Sic Petrus Ec­ clesiam Christi corroborat atque incolumem servat, ut nulla possit ad­ versa fortitudine everti aut demoliri: portae inferi non praevalebunt ad­ versus eam * 12. Porro Ecclesia est societas seu coetus hominum, cui firmi­ tatem et unitatem conferre non potest nisi auctoritas suprema, a qua omnia membra societatis diriguntur. Ergo Christus sub metaphora pe­ trae pollicitus est Petro auctoritatem supremam, id est, primatum ve­ rae propriaeque jurisdictionis in universam Ecclesiam 3. b) Sub metaphora clavium. Verba Christi tibi dabo claves regni caelorum, et quodeumque ligaveris super terram, etc., promissionem con­ tinent supremae potestatis in universam Ecclesiam, a) Supremae qui­ dem potestatis, quia claves ex more tum sacro tum profano, apud omnes gentes recepto, auctoritatem seu potestatem in suo genere supremam significant. Unde summum sacerdotium in Veteri Testamento 4, supre­ ma Christi potestas in Novo 56 , et sacerdotissa apud graecos, clavium symbolo designabantur; victoribus in bello claves civitatis, et admini­ stratori in domo claves rei familiaris in signum potestatis traduntur ®. diss. 4, a. i, confessio sit ratio propter quam promittatur haec praerogativa, Petrus vero persona cui promittitur». Cfr. Franzelin, De Eccl. Chr., th. 10. c) Qui cum S. Augustino, Serm. 76, c. 2; ML 38, 480; et Retract., lib. 1, c. 21; ML 32, 618, no­ mine petrae Christum intelligunt, significationem verborum mediatam et implici­ tam non immediatam et explicitam exposuerunt, verba non ad ipsam petram sed ad auctorem petrae referendo. Cfr. Hom. de poenitentia, n. 4; MG 31, 1483, inter opera S. Basilii; S. Maximus Taur., Hom. I in natali SS. Petri et Pauli, ML 57, 394, hanc interpretationem expressis fere verbis proposuit. 1 Systematic Theology, vol. 3, part. 7, chapt. 1, § III, B. 2 Aliqui recentiores volunt per portas inferi domum mortuorum significari, adeo ut Ecclesia non possit morte destrui. Verius tamen videtur per haec verba significari arcem diaboli, ex qua inimicus Ecclesiam saepe impetit. Cfr. Knabenbauer, in Matth., 16, 18. 3 Perperam hic adserunt nonnulli protestantes cum Carolo Hase, Handb. d. protest. Polemik in Petri primatu nullam includi regiminis potestatem, sed solum primas in Evangelii praedicatione partes. Primatus siquidem promittitur Petro analogia eptrae, quae soliditatem aedificio communicat. Soliditas autem aedificii socialis provenit ex regiminis potestate. Cfr. Wisseman, Collât. 8. '■ Is., 22, 22. 5 Apoc., 3, 7. 6 Referunt antiquitatum periti apud romanos et germanos maritum uxori ART. II. UTRUM S. PETRUS DIRECTE A CHRISTO ACCEPERIT PRIM. 31 i Christus itaque promittens soli Petro claves regni caelorum, potestatem supremam ipsi pollicitus est in res ecclesiasticas, ut non obscure de­ claravit statim his verbis: Quodeumque ligaveris super terram, erit liga­ tum, etc.1. β) In universam Ecclesiam, quia nomine regni caelorum hic venit Ecclesia militans, in qua pollicetur Petro universalis jurisdictio his verbis: Quodeumque ligaveritis super terram, etc. Nec refert, si cum quibusdam protestantibus objicias hanc clavium potestatem non fuisse Petro propriam sed omnibus apostolis commu­ nem juxta illud Salvatoris: Arnen dico vobis: quaecumque alligaveritis super terram, etc. * 12. Hoc inquam non refert, quia inter promissionem Petro factam et facultatem aliis apostolis collatam adest differentia non modica. Petro promittuntur claves et earum exercitium, munus scilicet ligandi atque solvendi, apostolis vero solum exercitium. Claves important jurisdictio­ nis principium, quod penes unum Petrum residet, ut significetur pote­ statem apostolorum semper exercendam esse dependenter a Petro, qui a Christo constitutus est claviger regni caelorum 3. 333. Arg. II. Ex institutione primatus. Servator noster e mortuis jam redivivus ait Petro: Simon Joannis, diligis me plus his?... Dicit ei: pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Joannis amas me?... Petrus... dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Dixit ei: pasce oves meas 4. Christus hic 1) solum Petrum affatus est, 2) primatum jurisdictionis ei contulit, 3) in universam quidem Ecclesiam. 1) Solum Petrum affatus est, a) quia affirmat evangelista: Dicit Simoni Petro; b) quia natali nomine Simon Joannis illum appellat; c) quia solum Petrum interrogat, an plus quam alii discipuli ipsum diligat: Diligis me plus his? 5, et d) quia praenuntiavit ei, qua morte clarificaturus esset Deum. 2) Contulit ei primatum jurisdictionis. Christus Dominus Ecclesiam suam ovili comparaverat, seque nuncupavit pastorem. Cum autem esset ad Patrem suum reversurus, accepta prius trina singularis erga eum amoris significatione, commisit Petro universi gregis pascendi munus dicens: pasce agnos meos, pasce oves meas. Porro pastoris officium est . claves in signum regiminis domus in connubiis tradere et in divortio reclamare solitum fuisse. Cfr. Graninus, Aut. jurid. Germaniae, p. 276. 1 Optime demonstravit Murray, De Ecclesia, 2, p. 289, gratuitam prorsus esse suppositionem quorumdam, qui dixerunt portas apud hebraeos non clavi sed funibus et loris claudi solitas fuisse, et clavium nomine apud Matthaeum instru­ mentum quo funes illi solvebantur, non symbolum auctoriattis significari. Cfr. Wisseman. Collai. 8.—Leo X Bulla Exurge Domine damnavit hanc propositionem: «Verbum Christi ad Petrum Quodeumque ligaveris super terram extenditur dumta­ xat ad ligata ab ipso Petro». Denz-Bannw., 766. “ Matth., 18, 18. 3 Cfr. Billot, De Eccl. Christi, th. 25; et Tanquerey, De Eccl., n. 691 sqq. ■’ Joan., 21. 15-17. Risu excipienda est interpretatio cujusdam protestantis, qui dicit particulis plus his non fieri comparationem inter Petrum caetcrosque apostolos, sed inter Christum et objecta circumstantia, adeo ut sensus sit: «Diligis me plus quam na­ vigium, retia, pisces?» 312 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XV. DE REGIMINE ECCLESIAE oves ad pascua ducere, unitatem gregis custodire et a lupis hostibusque aggredientibus tueri: et ubi de grege rationali agitur, sacramentis ipsum munire, potestateque jurisdictionis authentice docere, regere atque gu­ bernare. Unde episcopi et a fortiori Romani Pontifices, cum jurisdictio­ nem accipiunt, dicuntur munus pastorale adsumere, dum populus Chri­ stianus vocatur grex. Ergo Christus soli Petro munus pascendi gregem commisit et veram potestatem jurisdictionis verumque primatum con­ tulit 1. 3) In universam Ecclesiam. Christus contulit Petro munus pascendi universim agnos et oves. Per agnos autem et oves universa Christi Ec­ clesia significatur, per agnos scilicet fideles, per oves vero pastores 12, quos etiam regendi potestas data est Petro. Unde S. Eucherius lugdunensis ait: «Prius agnos deinde oves commisit ei, quia non solum pa­ storem sed pastorum pastorem eum constituit. Pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves, pascit filios, pascit et matres, regit et subditos et praelatos. Omnium igitur pastor est, quia praeter agnos et oves in Ecclesia nihil est» 3. 334. Arg. III. Ex jactis et dictis Christi, a) Christus non sine spe­ ciali significatione nomen Petri imposuit Simoni, ut dictum est arg. I. b) S. Petrus in primo loco semper refertur ab evangelistis 4. c) Hominum piscatio non sine mysterio commissa est singulariter Petro his verbis: Noli timere; ex hoc jam homines eris capiens 5* ; quasi diceretur ipsum fore in hominum conversione et regimine, qualis erat inter discipulos in piscium captura. Petrus autem creditur in piscatione princeps omnium fuisse, ex eo quod Christus ipsi navem in altum du­ cere et laxare rete praecepit. d) Christus semper Petrum sibi comitem adjunxit, et quando ali­ quid apostolos interrogavit, a Petro nomine omnium responsum accepit ®. e) Petrus jubetur ad mare pergere, manum mittere et ex ore piscis statere sumpto tributum pro Christo et se ipso solvere 7. Ex quo su­ spicati discipuli Petrum ipsis praefectum iri, accesserunt ad Jesum di­ centes: Quis putas major est in regno caelorum? 89. f) Oravit Dominus singulariter pro Petro juxta illud: Simon, Si­ mon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum: ego autem ro­ gavi pro te, ut non dejiciat jides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos ®. Ex quo constat a) omnes fuisse expetitos, sed pro uno Petro 1 Ita Patres communiter verba Christi intellexerunt, ut videre est apud Franzelin, De Eccl. Christi, th. io. 2 Alii agnorum et ovium distinctione intelligunt judaeos et gentiles, alii per­ fectos et imperfectos. 3 Serm. de nat. SS. Apost. Primus quidem fuit non vopatione neque prove­ ctiori aetate, ut plures protestantes dixerunt, sed praeeminentia et auctoritate; duo siquidem discipuli ante ipsum vocati sunt (Joan., i, 35 sqq.); et Andreas fuit aetate provectior, teste S. Epiphanie, Haer., 51, n. 17; MG 41, 922. 4 Matth., 10, 2. 5 Luc., 5, 2-10. o Matth., 19, 27; Luc., 12, 41; Joan., 6, 69. ’ Matth., 17, 26. 8 Matth., 18, i. 9 Luc., 22, 31. ART. It. UTRUM S. PETRUS DIRECTE A CHRISTO ACCEPERIT PRIM. SIS Christum orasse, et β) Petro fuisse commissum, ut post conversionem suam confirmaret in fide fratres1. g) Post Domini Ascensionem Petrus in coenaculo unum ex praesen­ tibus in locum Judae substituendum edixit 1 23; Evangelium judaeis pro­ mulgavit et miraculis confirmavit 8; collegii apostolici defensionem apud principes et seniores suscepit 4; admonitus fuit divinitus, ut gentes in Ecclesiam admitteret 5*; visitavit cunctas Ecclesias G; in Concilio Hiero­ solymitano, cum magna conquisitio oriretur, quasi definiens doctrinam proposuit; quo locuto tacuit (consentiens) omnis multitudo 7. Haec et alia Petri gesta plane ostendunt primatum in universam Ecclesiam fuisse a Christo Petro concessum. 335. Arg. IV. Ex traditione. Universalis traditio 1) communi Pa­ trum testimonio suffulta et 2) vetustissimis incisa monumentis docet S. Petrum in Ecclesia universa primatum tenuisse. 1) Petrus appellatur a SS. Patribus primus apostolorum 8, caput et princeps apostolorum 9, Ecclesiae petra et fundamentum1011 , Pastor Eccle­ siae u, petra, quae rumpi non potest12, caput totius fidei quin etiam apostolorum 13, clavigerarius et janitor caeli14. Haec omnia veluti com­ plectens ait S. Joannes Chrysostomus'. «Petrus itaque chori illius cory­ phaeus, os apostolorum omnium, caput illius familiae, orbis totius prae­ fectus, fundamentum Ecclesiae, ardens Christi amator»15. Item S. Am­ brosius primatum diserte tribuit Petro dicens: «Prior secutus est Andreas Salvatorem quam Petrus, sed primatum non accepit Andreas sed Pe­ trus» le. S. Ephraem syrus sic exhibet Christum loquentem: «Simon, discipule mi, ego te constitui fundamentum Ecclesiae sanctae, petram vocavi te antea, quia tu sustinebis totum meum aedificium, tu es in­ spector eorum, qui aedificant mihi Ecclesiam in terris; si quid reprobum aedificare velint, tu fundamentum reprimas eos; tu es caput fontis, a quo hauritur doctrina mea, tu es caput discipulorum meorum... te elegi, ut sis in mea institutione vehit primogenitus, et haeres efficiaris the­ Cfr. Theophilactus, in h. I.; MG 123, 1073, i, 15 sqq. 2, 14 sqq. 4, 8 sqq. 10, i sqq. 9, 32. 15, 7, 12. 8 S. Augustinus, In Joan , tr. 66, 2; ML 35, 1811. 9 Origenes, In Luc., hom. 17; MG 13, 1845. Optatus Milev., De schism, do­ nat., lib. 2, n. 2; ML 11, 947; S. Cyrillus Hieros., Catech. myst., 2, 19; MG 33, 407; S. Hilarius, In Matth., 7, 6; ML 9, 956. 10 Tertullianus, De Praescript., c. 17; ML 2, 39. Origenes, In Exod., hom. 5, 4; MG 12, 329: S. Chrysostomus, De eleemos., hom. 3, n 4; MG 49, 298. S. Ambro­ sius, In Ps. 43, 40; ML 14, 1163. 11 S. Augustinus, C. Faust., 22, 70: ML 42, 445; s. Ambrosius, In Ps. 43, 40· ML 14, 1163. 12 S. Gregorius Naz., Poem, mor., v. 489; MG 37, 559. 13 Concit, ephes., Ad. 3. ” S. Hilarius, in Ps. 131, n. 4: ML 9, 730; in Matth., 16, 7; ML 9, 1010; S. Ephraem, Or. in SS. Ap., etc. 13 Horn in v. «Hoc scitote·, η. 4; MG 5β, 275. 1,1 In II Cor., '12; Ml, 17, 351. 1 2 3 4 5 8 7 Act., Ad., Ad., Ad., Ad., Ad., 314 DE ECCLESIA CHRISTI. q. XV. DE REGIMINE ECCLESIAE saurorum meorum; claves regni mei dedi tibi. Ecce principem te con­ stitui super omnes thesauros meos»1. 2) Monumenta item vetustissima exhibent nobis Petrum principa­ tus praerogativa insignitum. Plures picturae, sculpturae et inscriptiones, quae inveniuntur in catacumbis, museis et sarcophagis orbis Christia­ ni, produnt S. Petrum clavibus vel virga in signum supremae potestatis insignitum, aut Moysis qui populi israelitici dux fuit typum gerentem 1 2. Unde merito Petrus appellatur Princeps apostolorum. 336. Arg. V. Ex Ecclesiae definitionibus. Jam olim Concilium ephesinum a. 431 haec scripsit: «S. Petrus, apostolorum princeps et caput fideique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum a Domino nostro Jesu Christo... claves regni accepit, solvendique ac ligandi pec­ cata ipsi data est». Denz-Bannw., 112. Chalcedonense, a. 441 addidit: «Leo per praesentem sanctam synodum una cum ter beatissimo et omni laude digno B. Petro, qui est petra et crepido catholicae Ecclesiae et rectae fidei fundamentum». Nicaenum II a. 787 ait: «B. Petrus... ubique primatum obtinuit et obtinet». Florentinum a. 1439, Definimus, inquit,... ipsum R. Pontificem esse successorem B. Petri principis apostolorum... et ipsi in B. Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse. DenzBannw., 694. Concilium denique vaticanum hanc solemnem emisit de­ finitionem: Si quis igitur dixerit B. Petrum apostolum non esse a Christo Domino constitutum apostolorum omnium principem et totius Ecclesiae militantis visibile caput, vel eumdem honoris tantum non autemver ae propriaeque jurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro Jesu Chri­ sto directe et immediate accepisse, anathema sit 3. 337. Scholion. Tria sunt in Petro relate ad alios apostolos conside­ randa: i) potestas ordinis; 2) ratio apostolatus, et 3) ratio primatus. 1) Potestate ordinis omnes apostoli erant inter se pares. Omnes imme­ diate a Christo sacerdotio aucti sunt in ultima coena illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem 4; et episcopi consecrati sunt, Petrus quidem immediate a Christo et caeteri a Christo vel a Petro5. 2) Ratio apostolatus tria praecipue complectitur; a) missionem imme­ diate a Christo acceptam; b) infallibilitatem personalem in proponenda do­ ctrina fidei et morum; c) jurisdictionem in universam Ecclesiam e. Licet omnes et singuli apostoli has praerogativas a Christo acceperint ’, diversa tamen fuit ratio infallibilitatis et jurisdictionis in Petro et aliis apostolis. In Petro siquidem erat potestas ordinaria ratione primatus, et qua talis 1 Orat, de Sacerdotio, seu serm. 4, in hebd. sanet., n. 1. Legitur inter hymnos et semi. S. Ephraem, a Th. Joseph Lamy nuper editos, t. 1, p. 412. (Mechliniae 1882): et apud Rouël de Journel, Ench. Patr., n. 706. 2 Cfr. De Rossi, Inscriptiones Christianae Urbis Romae; Roma sotterranea; Bull, di archeol. cristiana; Martigny, Diction des antiq. chrét. «Pierre et Paul». 3 Sess. 4, c. i; Denz-Bannw., 1823. 4 Luc., 22, 19. 5 Nonnulli putant solum Petrum immediate a Christo, reliquos a Petro epi­ scopos consecratos fuisse. Cfr. S. Bellarminus, De Rom. Pont , lib. 1, c. 23. 8 Cfr. Passagiia, De Ecclesia Christi, lib. 3, c. 9. ’ Matthias quoque sorte in apostolatum vocatus divinitus adnumeratus est undecim apostolis: et Paulus de se ipso ait Gal., 1. 1; Paulus apostolus non ab homi­ nibus neque per homines sed per Jesum Christum. Cfr S. Bellarminus, De Rom. Pont., lib. 4, c. 23. ART. III. UTRUM B. PETRUS PERPETUOS SUCCESSORES, ETC. 315 transmissibilis ad successores, in aliis vero extraordinaria, qua poterant doctrinam catholicam authentice tradere ac ubique praedicare, ecclesias fundare, etc., juxta Domini mandatum docete omnes gentes J, non tamen leges pro universa Ecclesia edere. Potestas igitur apostolorum, utpote ex­ traordinaria, nullatenus erat ad episcopos suos successores transmittenda 3) Primatus importat potestatem ordinariam regiminis et jurisdictionis in universam Ecclesiam, in ipsos quoque apostolos 3. Quare Petrus ratione primatus jurisdictionem in universam Ecclesiam exercuit, ad suos succes­ sores transmittendam. ARTICULUS III UTRUM EX INSTITUTIONE ET VOLUNTATE CHRISTI B. PETRUS IN PRIMATU JURISDICTIONIS IN UNIVERSAM ECCLESIAM PERPETUOS HABEAT SUCCESSORES 338. Status quaestionis. 1) Omnibus compertum est facultates ex­ traordinarias, quibus apostoli investiti erant ad Ecclesiae propagationem, mortuis ipsis apostolis penitus cessasse. 2) An jurisdictio immediate a Christo apostolis collata fuerit, et an in omnibus adeo extraordinaria fuerit, ut nihil ad episcopos eorum successores transmissum fuerit, controvertitur inter theologos, ut suo loco videbimus. 3) Movetur hic quaestio magni momenti, an scilicet Christus vo­ luerit primatum verae propriaeque jurisdictionis, quem in Petro insti­ tuit, esse ad successores perpetuo transmittendum. 339. Error. Plures protestantes et schismatici docent primatum juris­ dictionis in universam Ecclesiam, quem Christus instituit, esse privilegium personale Petri, ad ejus successores minime transmittendum. 340. Thesis. Dogma catholicum est B. Petrum jure divino perpe­ tuos habere in primatu successores. Arg. I. Veritas hujus theseos constat 1) ex promissione institutio­ nis Ecclesiae, 2) ex ipsa natura Ecclesiae. 1) Ex promissione, quia Christus Dominus declaravit portas inferi nunquam esse praevalituras adversus Ecclesiam, quam erat super Pe­ trum aedificaturus. Ex quo sequitur Ecclesiam per Petrum fore per­ petuo stabilem ac firmam. Sed non est stabilis ac firma per Petrum qua individuum, quia decessit. Ergo per suos successores. 2) Ex natura Ecclesiae, quia Ecclesia est societas perfecta, perpe­ tuo habens in uno primate auctoritatem supremam. Ergo Petrus habet perpetuos successores in primatu Ecclesiae, Arg. II. Ex SS. Patribus. S. Petrus Chrysologus haec habet: «In omnibus autem hortamur te, frater honorabilis, ut his, quae a beatissi­ mo Papa romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendas, quoniam beatus Petrus, qui in propria sede vivit et praesidet, praestat quaeren1 'J Mattii., 28, 10. Cfr Dominion» a SSma. Trinitate, Bibi, theol., lib. 3, sect. 4, c. 2. Cfr Cajat anu», De comparatione auctoritatis Papae et Concilii, c. 3. 3’6 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE tibus fidei veritatem»1. Patres concilii ephesini dixerunt: «Qui (Petrus) ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit et judicium exercet»12. Concilium Chalcedonense addidit: «Petrus per Leonem ita locutus est» 3. Arg. III. Ex Concilio Vaticano. Concilium Vaticanum solemniter decrevit: Si quis dixerit non esse ex ipsius Christi Domini institutione sen jure divino, ut beatus Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuas successores... anathema sit 4. Arg. IV. Ratione. «Ut princeps, ait Wilmers, quae jura acquirit, regno acquirit, quae autem regni sunt, principe defuncto non interci­ dunt, ita Petrus primatus jura accipit pro Ecclesia, hinc duratura, quandiu Ecclesia durat»5. QUAESTIO XVI DE QUALITATIBUS ECCLESIAE ARTICULUS I UTRUM ECCLESIA CHRISTI SIT ESSENTIALITER VISIBILIS 341. Status quaestionis. 1) Duo sunt in Ecclesia, quatenus socie­ tas est, consideranda, compago nimirum externa, quae corpus dicitur, et elementum internum quod anima audit. Ecclesia vocatur et est cor­ pus Christi mysticum, ut diserte docet Apostolus 6, non quidem mor­ tuum sed vivum. Quemadmodum autem homo, dum vivit ex anima et corpore coalescit, et habet utriusque operationes proprias, ita a pari Ecclesia, quae est vera societas religiosa et corpus Christi vivum, du­ plici constat elemento. Corpus Ecclesiae constituunt externa fidei pro­ fessio, sacramentorum administratio, cultus externus, hierarchia, visi­ bile regimen, et, uno verbo, quidquid oculis corporeis conspicitur vel visibiliter apparet7. Ad animam spectant gratia sanctificans, virtutes theologicae (fides, spes et caritas), dona Spiritus Sancti, virtutes morales, quae a gratia supernatural! ad modum proprietatum profluunt, et quid­ quid confert, ut membra societatis vivant vita capitis, quod est Christus. 2) Haec autem anima potest dupliciter considerari: 1) in se solita­ rie, prout conflatur ex diversis qualitatibus et donis supernaturalibus, 2) quatenus influit in corpus Ecclesiae, cui vitam sub influxu Christi capitis communicat. Ex corpore quod diximus et anima, hoc secundo sensu considerata, coalescit corpus Ecclesiae vivum. Sicut enim homo, qui anima et corpore 1 2 3 1 Ad Eutichen. haereticum; Act. 3; Mansi, 4, 1295. Act. 2; Mansi, 6, 971. ML 52, 71. Sess. 4, C. 2; Denz-Bannw., 1825. n. 112. 5 6 De Christi Ecclesia, Ephes., i, 23. 7 Cfr. Casanova, n. 188. ART. I. UTRUM ECCLESIA SIT ESSENTIALITER VISIBILIS SI? constat, vivit et operatur, ita etiam Ecclesia ex anima et corpore consti­ tuitur corpus sociale vivum. «Decor Ecclesiae, ut praeclare ait S. Tho­ mas, principaliter in interioribus consistit; sed etiam exteriores actus ad euindcm decorem pertinent, in quantum ab interiori progrediuntur, et in quantum interiorem decorem conservant»1. Est igitur commercium quoddam inter corpus et animam Ecclesiae. Anima utpote pars princi­ palis corpus vivificat, et corpus sua operatione animam commonstrat, et ambo per mutuum nexum unam personam moralem efficiunt. 3) In hoc corpus sociale influit efficienter Christus, caput Ecclesiae, ut satis frequenter docuit S.· Paulus 1 2 Unde S. Bonaventura ait: «Ipse Jesus Christus, qui interius ipsam Ecclesiam regit, vivificat et fe­ cundat» 3. Haec paucis accipe: a) Ecclesia constat corpore et anima, ex quibus coalescit una per­ sona moralis seu societas. b) Corpus Ecclesiae per animam vivificatur et ex ambobus fit cor­ pus sociale vivum. c) Anima, in se invisibilis exsistens, ratione corporis manifestatur et quodammodo fit visibilis per effectus. d) Christus, qui est caput Ecclesiae, influit in corpus sociale vivum, illud per fidem compaginans, per caritatis administrationem connectens, et per verum influxum ad operationem movens et spiritualiter augens. e) Nomine corporis Ecclesiae saepe intelligitur ipsa Ecclesia seu totum compositum ex anima et corpore, id est, non elementum exterius solitarie sumptum, sed corpus ab anima vivificatum et in societatem coadunatum. 4) In Ecclesia, sicut et in qualibet societate, quemadmodum supe­ rius dictum est, distinguuntur materia et forma. Materia Ecclesiae sunt membra, quibus constat, forma vincula seu nexus, quibus illa inter se connectuntur et unum corpus efficiunt. Haec materia cum Ecclesiae corpore similitudinem habet, et a nonnullis confunditur, sed, si verius loquamur, corpus Ecclesiae latius patet quam materia, et complectitur, non solum membra quae materiam constituunt, sed etiam plures cha­ racteres ipsius formae, omnes scilicet manifestationes exteriores socie­ tatis. 342. Quaeritur hic, an et quomodo Ecclesia sit visibilis. Quod ut clarius determinetur, duplex visibilitas consideranda est, per se et per accidens 4, prout aliquid immediate per suam naturam, vel mediantibus aliis signis manifestatur. Ecclesiam materialiter sumptam, imo et quoad omnia, quae ejus cor­ pus constituunt, per se visibilem esse, sicut corpus visibile est in homine, nemo, ut putamus, dubitat. Animam quoque Ecclesiae signis exteriori1 In IV Sent., dist. 15, q. 3, a. 1, sol. 4 ad 1. 2 Cfr. Ephes., 4, 15. 3 0?· disp. de perfeci, evang., q. 4, a. 3, «Requirit etiam hoc unitas». 4 Hottingor, Theol. fund., p. 2, § 2, immediatam et mediatam appellat; Billot, q. i, th. 2, quoad esse intrinsecum et quoad esse revelatum; alii humanam et divinohumanam vocant. 318 DE ECCLESIA CHRISTI, β. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE bus per accidens manifestari, sicut anima hominis suis actionibus osten­ di solet, facile comprobatur. Sed cardo difficultatis est, an Ecclesia formaliter, ut societas est et corpus Christi vivum, ita nexibus externis colligatur, ut sit coetus visibilis seu sensibus perceptibilis. 343. Errores, a) Imprimis donatistae, pelagian! ct waldenses, qui Ec­ clesiam Congregationem justorum, et deinde fraticelli, albigenses, wicleffistae et hussitae, qui Congregationem praedestinatorum appellavere, visibilitatem Ecclesiae inficiati sunt. b) Reformatores saeculi xvi contenderunt Ecclesiam Christi esse invi­ sibilem et occultam. Hinc Lutherus petulanter quaerebat: «Quis enim Eccle­ siam illam nobis monstrabit, cum sit occulta in spiritu et solum credatur, sicut dicimus: credo Ecclesiam sanctam?» ’. Item Calvinus ait: «Nobis invisi­ bilem, solius Dei oculis conspicuam, Ecclesiam credere necesse est» 12. Verum Lutherus, ut ab aliorum haereticorum importunitate se expediret, novam molitus est theoriam dicens Ecclesiam posse esse visibilem, non quidem essentialiter sed accidentaliter, et ad tempus quandoque fieri invisibilem, sicut accidit saeculo iv vel v ineunte34. Alii ex protestantibus duplicem Ecclesiam, unam visibilem, alteram invisibilem posuerunt, quarum unam externe fidem profitentibus, alteram solis justis et praedestinatis consti­ tui dixerunt c) Catholici omnes unanimi consensu tenent Ecclesiam duplici quidem elemento, uno visibili et altero invisibili, constare, sed, quatenus ambo unam societatem efficiunt, totam visibilem reddi. Unde recte Franzelin hanc regu­ lam statuit: «Brevissime dici potest: Ecclesia tota quidem sed non secundum totum visibilis» 5. 344. T HESIS. Ecclesia Christi est societas essentialiter visibilis et ut talis certo cognosci potest. Arg. I. Ecclesiam Christi semper visibilem et perspicuam esse sa­ crae litterae saepe testantur, a) Jam olim Isaias 6, Micheas 7 et Malachias 89diserte praenuntiarunt aliquando paratum iri montem domus Do­ mini in vertice montium ad quem fluerent omnes gentes. Hic porro mons domus Domini juxta Sanctos Patres Augustinum ®, CyriUum Alex.1011 , Thomam11 et alios, quibus subscribunt interpretes rabbini et commenta­ tores, significat Ecclesiam Christi. Sed mons, ad quem gentes confluunt, semper visibilis est. Ergo et Ecclesia Christi. Hinc ipse Isaias addit: 1 2 Lib. de abroganda mis. priv., p. i, «Quod vero dicunt». Insl., lib. 4, c. 1, n. 7. Cfr. Protestantes Winer, Comparatio professionum diversarum Ecclesiarum, et Palmer, A treatise an the Church of Christ, p. 1, c. 3. 3 § 19; 4 Plures protestantes aegre tulerunt effugium Lutheri, et non obstante ar­ ticulo fundamentali suae sectae de sufficientia solius fidei ad sanctificationem, visibilitatem Ecclesiae palam professi sunt. Ita Gerhard, c. 7; Field, lib. 1, c. 10, et alii. De hac opinionum protestantium varietate cfr. Murray, De Eccl., disp. 5, sect, i, n. 15 sqq.; S. Bellarminus, De Concil. et Eccl., lib. 3, c. 11, et alii. 5 De Eccl. Christi, th. 21, III, «Longe illud», ° 7 8 9 10 11 Is., 2, 2. Mich., 4, i. Malach., 1, xi. Serm. 45, n. 6; ML 38, 267. In Isaiam, orat. 2; MG 70, 69. In Isaiam, c. 2; § «Secundo salvantis virtus». ART. I. UTRUM ECCLESIA SIT ESSENTIALITER VISIBILIS 319 Ambulabunt gentes (utique in Ecclesia Christi congregatae) in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui1. b) In novo Testamento comparatur Ecclesia civitati supra montem constitutae, quae non potest abscondi, et lucernae super candelabrum po­ sitae, quae lucet omnibus, qui in domo sunt 12; areae, in qua sunt grana et paleae 3; agro, in quo sunt frumenta et cizania 4; sagenae missae in mare, quae bonos et malos capit pisces 5. Appellatur quoque regnum 6, domus Dei7, ovile 89 , grex ®, etc. Haec autem omnia visibilia sunt et Ecclesiam Christi visibilem esse luculenter demonstrant. Arg. II. Universalis et antiqua traditio eamdem veritatem confir­ mat. S. Irenaeus 1011ubique praeclaram ait esse Ecclesiam, lucique solis comparandam. S. Joannes Chrysostomus: «Ipsa rerum natura, inquit u, tuba clariorem emittet vocem, splendorem ostendens Ecclesiae». S. A ugu­ stinus donatistas urget dicens: «Non estis in montibus Sion, quia non estis in civitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet, quod abscondi non potest. Nota est ergo cunctis gentibus; pars autem Donati ignota est pluribus gentibus; non est ergo ipsa»12. Ac iterum lepide ait «quando volunt homines videre lunam novam, dicunt: ecce luna, ecce ubi est: et, si sunt ibi, qui non valeant intendere aciem et dicant, ubi? intenditur illis digitus, ut videant. Aliquando, dum erubescunt, ne caeci putentur, dicunt se vidisse, quod non viderunt. Numquid sic ostendimus Ecclesiam, fratres mei? Nonne aperta est?. nonne manifesta?, nonne tenuit omnes gentes?..., ecce civitas, de qua dictum est: non potest civitas abscondi super montem constituta. Illi autem offendunt in montem» 13. Arg. III. Ratione et indole Ecclesiae. Ingressus, magisterium, mi­ nisterium, regimen pluraque alia elementa Ecclesiae sunt visibilia, qui­ bus interna etiam elementa patefiunt. Ergo Ecclesia est visibilis. Prob. Ant. a) Ingressus quidem visibilis est, quia per Baptismum, qui sacramentum visibile est, unusquisque Ecclesiam Dei ingreditur, et ita ingressi efficiunt corpus compactum et connexum per omnem functu­ ram subministrationis 14. b) Magisterium; Petrus siquidem ejusque successores, Romani Pon­ 1 Is., 60, 3. Hunc locum non ad regnum millenarium, quod ultimis tempo­ ribus fore nonnulli catholici et plerique protestantes adseruerunt, sed ad praesen­ tem Ecclesiae statum referri patet ex S. Luca, 4, 21, ubi Christus lecto c. 61, 1. Isaiae.quod intime connectitur cum capite 60, dixit: Hodie impleta est haec Scri­ ptura 2 3 4 5 6 7 8 9 19 11 13 13 14 in auribus vestris. Matth., 5, 14-15. Matth., 3, 12. Matth., 13, 25 sqq. Matth., 13, 47. Matth., 21, 43. I Tim., 3, 15. Joan., 10, 16. Act., 20, 28. Adv. haer., lib. 4, c. 36, n. 2; MG 7, 1091. In Is., 2, 2; MG 66, 29. Contr. Iit. Petii., 2, 104, n. 239; ML 43, 343. Tr. i, in ep. S. Joan , n. 13; ML 35, 1988. Eph.. 4. 10. 320 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE tifices, visibiliter exercuerunt et exercent munus a Deo acceptum pa­ scendi gregem doctrinis fidei. c) Ministerium; sacramenta visibilia omnibus Ecclesia dispensat, praedicationi operam dat, et alia permulta administrat, quae natura sua perspicua sunt et visibiliter apparent. d) Regimen quoque Ecclesiae visibile est, quia hierarchia ecclesia­ stica, diversis ordinibus conspicuis constituta, cunctos fideles visibiliter dirigit ac gubernat. e) Plurimi tandem ritus, sacramenta, professio fidei, etc., quibus vita socialis Ecclesiae disponitur et ordinatur, visibilia sunt. His visibilibus elementis manifestantur etiam mediate interna Eccle­ siae elementa. Quare analogiam merito statuunt nonnulli inter visibili­ tatem Christi et Ecclesiae. «Sicut in Christo, ait Hurterx, duplex secer­ nitur visibilitas, humana qua apparebat homo; et divino-humana, qua­ tenus divinitas vel saltem divina ejus missio mediate per effectus in oculos incurrentes, ex quibus illa immediate potuit colligi et inferri, se prodebat miraculis, vita plane caelesti etc.;... ita in Ecclesia duplicem licet secernere visibilitatem, humanam, de qua imprimis loquimur, et divino-humanam, quatenus vita ejus supematuralis et praesentia Sancti Spiritus miris sed visibilibus se prodit modis, miraculis, sanctitate mem­ brorum, etc.»12. Quam analogiam ipse Dominus confirmat dicens: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos 34 *. Solvuntur difficultates. 345. Obj. l.° Scriptura sacra ubique nos docet Ecclesiam, spiritualem esse et occultam. Ergo frustra defenditur visibilitas Ecclesiae. Prob. Ant. i) Regnum caelorum comparat Christus grano sinapis quod seminatur «; fermento quod mulier abscondit °; ac tandem diserte ait: simile est regnum, caelorum thesauro abscondito in agro 6. Nomine autem regni caelorum Ecclesia intelligitur. 2) Item Christus interrogatus... a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei? Respondens eis dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic: ecce enim regnum Dei intra vos est78 . Huc proculdubio referuntur illa verba Jeremiae: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam s. 3) Mulierem Samaritanam his verbis affatus est Dominus: Venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos, qui ado­ rant eum, in spiritu et veritate oportet adorare °. Quam doctrinam confirmatam habemus a Petro: Ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiTheol. dogm. Comp., n. 198, nota. Cfr. Hettinger, p. 2, § 2; Palmieri, Prolegom. de Ecclesia, § 10. 3 Joan., 20, 21: Solemnem visibilitatis Ecclesiae definitionem paraverat idem Concilium Vaticanum in schemate his verbis: «Si quis dixerit divinarum promis­ sionum Ecclesiam non esse societatem externam ac conspicuam, sed totam inter­ nam et invisibilem, a. s.». Schema const, dogm. De Eccl. Christi, c. 3-4, et can. 3; Coll. Lac., vol. VII, p. 568 et 577. 4 Matth., 13. 31· s Matth., 13. 33· 6 Matth., 13, 44. 7 Luc., iq, 20-21. 8 Jer., 31, 33· ° Joan., 4, 23-24. 1 - ART. I. UTRUM ECCLESIA SIT ESSENTIALITER VISIBILIS 32I ritualis *; et a Paulo: In quo (Christo) omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 1 2. 4) Denique ait Christus: Pegnum meum non est de hoc mundo 3. Ergo Scriptura sacra saepius nos docet Ecclesiam spiritualem esse atque occultam. Resp.—Neg. Ant. Sacrae litterae luce meridiana clarius nos docent Ec­ clesiam Christi visibilem esse ac perspicuam. Ad dicendum est in praefatis et aliis, si quae sint, similibus para­ bolis non perspicuitatem Ecclesiae negari, sed magnum ejus pretium ac va­ lorem celebrari. Verbum igitur absconditum non invisibilitatem Ecclesiae significat, sed pretium magnum ad instar thesauri absconditi innuit. Ad 2.""i Regnum Dei non venit cum observatione, id est, cum splen­ dore regio ac mundano. Voluit enim Christus ut Ecclesia in simplicitate potius quam in ostentatione appareret ac propagaretur. Textus vero regnum Dei intra vos est dupliciter potest intelligi: a) qua­ tenus innuit Ecclesiam inter judaeos tunc temporis jam inchoatam esse, quasi diceret; regnum Dei in medio vestrum est4. Quam interpretationem ipsi insigniores protestantes, ut Rosenmuller et alii, non reprobant, b) In quantum Ecclesia dicitur in affectu cujuslibet et facultate esse. Hoc sensu S. Thomas memoratum locum exponit dicens: «Ecce regnum Dei intra vos est; id est, in vestris affectibus et in potestate vestra id capere; potest enim quilibet homo justificatus per fidem Christi et virtutibus ornatus, regnum obtinere caelorum» 5* . Hoc, ut patet, non excludit visibilitatem Ecclesiae 8. Ad 3."m Verba Christi a Joanne relata nullatenus, ut superius dictum est7, visibilitatem Ecclesiae ejusque opera externa in cultu Deo exhibendo excludunt. Significavit Dominus cultum Dei in nova Ecclesia magis spiri­ tualem fore quam apud judaeos, eumque potius in operibus internis animae quam fuco externo exerceri debere, quin tamen opera externa Ecclesiae ullo unquam tempore damnari videantur. Cum autem Petrus apostolus hortatur fideles, ut fiant lapides vivi et domus spiritualis, loquitur de fine Ecclesiae proximo, qui, ceu probavimus, est interior hominis sanctificatio8. Vel, si mavis, potest dici spirituale opponi quidem carnali sed non visibili. Ita Groot ’. Ad 4.'"n Christi verba intelligenda sunt hoc modo: regnum meum non est de hoc mundo, id est, temporale ac mundanum. Hoc tamen non impe­ dit quominus visibile sit atque perspicuum. Obj. 2.° Ecclesia est objectum fidei juxta illud Symboli Credo... san­ ctam Ecclesiam. Objectum autem fjdei invisibile est. Ergo. Resp. Ecclesia est objectum fidei sub uno conceptu, quatenus est in­ stitutio divina seu opus Domini N. Jesu Christi, Cone.; sub altero conceptu, in quantum est societas fidelium, Neg. Ecclesia enim, ut societas est et coetus fidelium, vere conspicitur. Eodem fere modo Christi incarnatio et divinitas invisibiles sunt, sed ipse Christus, natura divina et humana con­ stans, visibilis est, quem motiva credibilitatis ostendunt Deum esse. 1 2 3 4 5 8 7 8 ° I Petr., 2, 5. Eph., 2, 21. Joan., 18, 36. Cfr. Murillo, La Iglesia Romana, lib. 1, Catena aurea in Luc., 17, 20-21, n. 6. Cfr. Franzelin, De Eccl. Chr., th. 21. secc. 3, c. 3, § 4. Cfr. n. 70. Cfr. Murillo, La Iglesia Romana, lib. i, secc. 3, c. 3, § 4. Summa apolog., q. 3, a. 2. 21 322 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE ARTICULUS II UTRUM ECCLESIA SIT SOCIETAS PERFECTA 346. Status quaestionis. 1) Quid et quotuplex sit societas et quid ad eam requiratur declaratum est superius quaest. 1, a. 3. Uberius nunc explicandum est, in quo consistat perfectio societatis, ut inde clarius pateat status quaestionis. 2) Societatem perfectam eam esse diximus, quae per se sola ad mo­ dum unius entis moralis uniformiter subsistit, et sibi sola sufficit pro fine suo consequendo. Unde persona moralis, cujus conditionem sortitur, quandoque recte appellatur. Est sui juris et non alterius. Quo igitur societas sit magis sui juris et ab aliis independens, eo erit perfectior, ut patet in domo, civitate et regno. Ex hac brevi notione fluunt condi­ tiones perfectae societatis, nempe. a) Ut perfecte in se constituatur; quod fit quando a) non est pars alterius societatis, et b) media habet in se pro conservatione propria suoque fine adipiscendo sufficientia (Independentia intrinseca). b) Ut sit ab omni alia societate vel potestate independens; id est, ut finem habeat alteri non subordinatum \ et possit per se sola subditos seu membra in finem proprium mediis adaequatis ordinare. 3) Jam vero Ecclesia est societas religiosa, quae finem habet supernaturalem, ut supra satis ostensum est; consequenter, ut sit societas perfecta, media debet habere, independenter a qualibet alia societate, ad hunc finem adsequendum necessaria. Hinc quaeritur, utrum Ecclesia sit societas a) in se completa seu sui juris, nullius alterius societatis partem constituens, id est, per se subsi­ stens tum in esse tum in operari; b) in ordine suo per se sufficiens, id est, in ordine spirituali et religioso media habens sufficientia pro socio­ rum fine adipiscendo; et c) a qualibet alia societate independens, ita ut finis ejus alteri non subordinetur, et possit per se sola consequi finem proprium 12. 347. Errores, a) Marsilius Patavinus, Joannes Jandunus, et Fr. Ubertinus de Casate (Ordinis S. Francisci sodalis), saeculo xiv, ut Ludovici Bavari benevolentiam captarent, scripto opere Defensor pacis, docuerunt Ecclesiam civili potestati subjici debere3. Huic doctrinae subscripserunt Gulielmus Ockam et alii non pauci. Eidem theoriae affine fuit systema regalistarum, qui, ut plures praero­ gativas principibus saecularibus tribuerent, jura libertatemque Ecclesiae non parum adstringere conati sunt 4. b) Protestantes, Patavinum plerumque sequuti. Ecclesiam esse docue­ runt principibus saecularibus subjectam; quod ut ostenderent, triplex sy­ stema excogitaverunt, episcopale, territoriale et collegiate, a) Juxta systema 1 S. Thomas, I-II, q. 90, a. 3 ad 3. 2 Cfr. Zigliara, Propaedeutica, lib. 4, c. 4, η. IV. 3 Cfr. Mansi, vol. 25, col. 573 sqq.; et Hergenrather,* Hist, de la Igl., per. 6, c. i, § 2, n. 20, 21. 1 Vide Hergenrather, Hist, de la Igl., per. 8, c. 1, § 2. ART. II. UTRUM ECCLESIA SIT SOCIETAS PERFECTA 323 episcopale jurisdictio a Christo episcopis collata suspensa est tractu tempo­ ris quoad exercitium, et dein omnino subtracta, principibusque saecularibus quoad omnia jura plene devoluta, b) Juxta systema territoriale princeps saecularis jure naturae habet plenam potestatem, etiam spiritualem, in suo territorio ex illo principio cujus est regio illius est religio, c) Systema colle­ giale docet Ecclesiam esse liberam fidelium adsociationem in qua omnes sunt aequales. Sed quia hujusmodi adsociationes formantur intra fines Status civilis, principi agnoscuntur jura protegendi, invigilandi, imperandi, coercendi, etc. Non pauci hodierni liberales et rationalistae, ut effrenatam cujusque licentiam foveant, hoc systema collegiale amplectuntur. 348. Thesis. Ecclesia est societas perfecta. Arg. I. Ex Christi institutione. Satis perspicue colligitur ex sacris litteris voluntas clara et expressa Christi qua voluit Ecclesiam suam fore societatem perfectam. Ut suam Ecclesiam esse societatem a civili distinctam ostenderet diserte ait: regnum meum non est de hoc mundo1; ideo praecepit, ut quae essent Caesaris Caesari, et quae essent Dei Deo redderentur 12. In hac societate seu regno habuit Christus supremam ac independentem potestatem, sicut ipse confessus est dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 34 . Porro in caelum jam jam rever­ surus reliquit Ecclesiam, eadem potestate quam acceperat a Patre mu­ nitam juxta illud: Sicut misit me Pater et ego mitto vos... Accipite Spi­ ritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt l. Petrum dein constituit Principem Ecclesiae su­ prema ac independent! fretum potestate: Tibi dabo, inquit, claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis 5. Per verba quodcumque, etc., significatur, ut vides, potestas suprema, cui competit media excogitare ad finem spiritualem necessaria. Jam vero Romanus Pontifex, Vicarius Christi, et Episcopi successores apostolorum, eamdem, quam Christus contulit Petro et apostolis, habent potestatem in ordine ad regimen Ecclesiae: Attendite vobis, ait Apostolus, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo ®. Ergo manifestum est Ecclesiam ex sua institu­ tione esse societatem perfectam. Arg. II. Ex indole Ecclesiae. Societatem perfectam diximus esse quae a) sui juris est, b) in ordine suo per se sufficit, et c) a nulla alia pendet societate. Talis autem est Ecclesia Christi. Ergo. Prob. Min. a) Sui juris est. Non enim est alius societatis pars, sed ipsa sub­ sistit per se, habet finem proprium, et operatur in ordine spirituali independenter ab omni elemento extraneo, ut natura et historia Ecclesiae satis nos docent. Sui ergo juris est et gaudet independentia intrinseca. 1 2 3 4 5 ° Joan., 18, 36. Matth., 22, 21. Matth., 28, 18. Joan., 20, 21. Matth., 16, rg. Act., 20, 28. 324 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE b) In ordine suo per se sufficit. Christus Ecclesiam constituens finem ei praestitit spiritualem, ut supra dictum est. Hic autem finis, utpote spiritualis, independens est a qualibet societate civili. Ergo Ecclesia in ordine suo per se sufficit.—Praeterea, media debent esse fini proportionata. Finis autem Ecclesiae est spiritualis. Ergo et media oportet esse spiritualia. Media autem spiritualia nonnisi in societate spirituali inveniri possunt. Ergo in sola Ecclesia inveniuntur. Hinc S. Thomas ait: «Haec sufficientia (mediorum) est in Ecclesia; quia, quidquid ne­ cessarium est ad vitam spiritualem, invenitur in ea (Ps. 64): Replebimur in bonis domus tuae»x. c) A nulla alia pendet societate. Haec dependentia, si daretur, foret vel a) indirecta, in quantum finis ejus alteri subordinaretur, vel β) di­ recta, quatenus potestas ipsius alteri subdita esset. At neutrum plane contingit. Non primum, quia finis Ecclesiae est ultimo gloria Dei, quae, utpote finis supremus, ulterius subordinari non potest. Non alterum, quia potestas Ecclesiae est supernaturalis divinitus ipsi collata; potestas vero civilis est naturalis. Supernaturale autem et divinum non potest naturali ac humanae potestati subordinari. Hinc Pius IX in encyclica Quanta cura damnavit quorumdam errorem, qui dicebant ecclesiasticam potestatem non esse jure divino distinctam et independentem a potestate civili. Arg. III. Ex documentis Ecclesiae. Pius PP. IX alloc. Multis gravibusque, 17 Dec. 1860 ait: «Id porro ex falsa protestantium doctrina derivatum intelligimus, qui autumant Ecclesiam in civili imperio quoddam vehiti collegium exsistere, nullis­ que proinde pollere juribus praeter ea, quae concessa illi sint atque attri­ buta a civili potestate. Id autem quantopere abhorreat a veritate ecquis non intelligat? Ecclesia nempe ut vera et perfecta societas a divino auctore suo fuit instituta, quae nullis circumscripta regionum finibus, nulli etiam civili subdatur imperio, suamque potestatem ac jura ubique terrarum in hominum salutem libere exerceat». Similia hahet in alloc. Singulari quadam, 9 Dec. 1854, et Maxime quidem, 9 Jun. 1862. Jure etiam damnavit idem Pontifex propositionem 19 Syllabi: «Ec­ clesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a divino fundatore collatis; sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae jura ac limites intra quos eadem jura exercere queat». Confer quoque propositiones 20, 24, 28, 34, 41 et 44 ejusdem Syllabi, quae hanc materiam non parum illu­ strant 1 2. Item Leo XIII in lift. encycl. 1 Nov. 1885 ait «Ecclesiam societa­ tem esse non minus quam ipsam civitatem genere et jure perfectam». Ac 1 2 In Ps. 45, 3. In Schemate Constitutionis dogm. «De Ecclesia Christi», c. 3, Concilii Vati­ cani haec leguntur: «Docemus autem et declaramus Ecclesiae inesse omnes verae societatis qualitates. Neque societas haec indefinita vel informis a Christo relicta est; sed quemadmodum ab ipso suain exsistentiam habet, ita ejusdem voluntate ac lege suam exsistendi formam suamque constitutionem accepit. Neque eadem membrum est sive pars alterius cujuslibet societatis, nec cum alia quavis confusa aut commiscenda, sed adeo in semetipsa perfecta, ut, dum ab omnibus humanis so­ cietatibus distinguitur, supra eas tamen quam maxime evehatur». Coli. Lac., 7, 568. ART. 111. UTRUM ECCLESIA SIT SOCIETAS LEGALIS 325 in encyclica Libertas, 20 Jun. 1888 docet «divinitus esse constitutum, ut omnia in Ecclesia insint, quae ad naturam ac jura pertineant legitimae, summae et omnibus partibus perfectae societatis»1. Cfr. Sapientiae Chri­ stianae, 10 Jan. 1890. Arg. IV. Ex traditione. Taediosus profecto forem, si longa SS. Pa­ trum testimonia in confirmationem hujus veritatis proferre vellem·, duo tamen, quae celebriora sunt, nolim praeterire. Magnus Hossius Cordu­ bensis ad Constantinum Imperatorem ajebat: «Ne te rebus misceas ecclesiasticis, neque nobis his de rebus praecepta mandes, sed a nobis potius haec ediscas: tibi Deus imperium tradidit, nobis ecclesiastica con­ credidit» 12. Et S. Ambrosius ait: «Tributum Caesaris est, non negatur: Ecclesia Dei est; Caesari utique non debet addici, quia jus Caesaris esse non potest Dei templum... Imperator enim intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est» 3. 349. Dices. Ad societatem perfectam requiritur determinatum terri­ torium, ut omnes Statuum moderatores docent. Sed Ecclesia non habet territorium determinatum. Ergo. Resp.—Neg. maj. Ad perfectionem siquidem societatis religiosae non requiritur determinatum territorium, sed sufficit potestas spiritualis in mem­ bra. Potestas autem spiritualis non continetur limitibus regionum sed ad totum mundum se extendit. Potest tamen dici Ecclesiam habere quidem determinatum territorium, idque esse universum mundum. Hinc graviter errant et vehementer falluntur, qui Ecclesiam volunt limitibus contineri, et docent Romanos Pontifices non posse suas Constitutiones ac documenta in locis temporali principum saecularium ditioni sujectis publicare sine revisione ac examine principum saecularium. Quod si urgeas Statum in Statu esse non posse juxta commune juris naturae proloquium, respondetur Statum in Statu repugnare circa eumdem finem non circa diversos fines diversaque media 4. ARTICULUS III UTRUM ECCLESIA SIT SOCIETAS LEGALIS 350. Status quaestionis. 1) Juxta legisperitos et moralistas du­ plex ratione auctoris distinguitur lex, divina et humana. Divina potest esse naturalis vel positiva. Quatenus societas aliqua approbatur his le­ gibus, nuncupatur legalis. 2) Ecclesia potest dici legalis juxta legem naturae dupliciter: a) in quantum est honesta et licita institutio, et b) quatenus, facta hypothesi de exsistentia institutionis, lex naturalis, quae praecipit legitimo supe­ riori esse obtemperandum et media ad salutem necessaria esse quaeren­ da, adstringit nos ad Ecclesiam amplectendam. 3) Quoad legem positivo-divinam manifestum est Ecclesiam esse societatem legalem. Siquidem ab ipso Unigenito Dei, qui auctor est 1 2 3 4 Encycl. Libertas, 20 Jun. 1888, § «Alii». Acta S. S., vol. 20, p. 612. Apud S. Athanasium, Hist Arian., η. 44; MG 25, 745. lip 21 contra Auxent., n 35; ML 16, 1061. Cfr Ziitllnra, I’ropaedeutica, lib. 4, c. 5, obj. 3. 326 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE legis positivo-divinae instituta est. Christus autem, cum se ipsum negare non possit. Ecclesiam instituens juri positivo-divino derogare noluit. 4) Quaestio est de legalitate Ecclesiae quod legem humanam. 5) Ut punctum difficultatis melius intelligatur observandum est Ecclesiam non semper et ubique fuisse de facto introductam juxta leges particulares nationum, si leges dicendae sunt quae contra bonum reipu­ blicae feruntur; quia, ut notum est, plerumque datae sunt et nunc dantur contra Ecclesiam in nationibus leges. Sed inquiritur, an Eccle­ sia, attentis constitutione, legibus fundamentalibus et consuetudinibus justis societatum civilium, sit perfecte legalis, ita ut possit ubique jure propagari, et, quidquid in contrarium fiat a potestate civili, inane sit atque irritum. 351. Errores, a) Naturalislae, praesertim radicales seu absoluti, qui volunt, ut Status in rebus ecclesiasticis se immisceat, legalitatem Ecclesiae magis vel minus directe negant. Thesis. Ecclesia Christi est societas ubique legalis. Arg. I. Christus Dominus jure divino Ecclesiam suam in terris in­ stituit eamque per orbem terrarum legitime propagandam edixit: Eun­ tes, inquit apostolis, in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae 1. Quod autem jure divino constitutum est nequit per legem humanam legitime impediri, quia jus divinum semper praevalet dispo­ sitionibus humanis. Hinc Leo XIII egregie inquit: «Unigenitus Dei Filius societatem in terris constituit, quae Ecclesia dicitur, cui excelsum divinumque munus in omnes saeculorum aetates continuandum transmi­ sit, quod ipse a Patre accepit» 12. Ecclesia ergo potuit legitime se pro­ pagare. Arg. II. Veritatem hujus theseos inductione probant theologi: a) Jus hebraicum nullatenus fuit per Ecclesiae constitutionem et pro­ pagationem violatum, quia lex hebraeorum utpote praeparatio et paeda­ gogus ad Christum, cessavit Messia praesente, b) Jus paganorum omnes religiones, non excepta catholica, admittit ut veras, c) Protestantes ad­ mittunt religionem Christianam esse unice veram, cui principio innixa potest Ecclesia catholica, quae sola vere Christiana est, ubique propa­ gari. d) De schismaticis, qui Ecclesiam catholicam ut veram habent, et aliquod dogma particulare inficiantur, idem dicendum est. e) Mahumetismus introductus est in locis, in quibus Ecclesia catholica erat in paci­ fica possessione, f) Neque tandem nationes catholicae, quae a veritate deflectentes in purum naturalismum vergunt, possunt Ecclesiam jure legitimo, quod acquisierat, privare 3. Hac de causa Leo XIII scribebat die l.° Febr. 1885 ad Sinarum imperatorem, die 12 Maji 1885 ad impe­ ratorem Japoniae, die 14 Aprilis 1895 ad anglos, et non semel ad eccle­ sias schismaticorum, sacerdotes catholicos, qui apostolico muneri pro­ pagandae Ecclesiae insistebant, nunquam potestati publicae rebusque 352. Mare., 16, 15. Encycl. Immortale Dei, 1 Nov. 1885; § «Nam Unigenitus»; Acta S. Sedis, vol. 18, p. 164. 3 Cfr. Mazzella, De religione et Ecclesia, n. 498 sqq. 1 2 ART. IV. UTRUM CHRISTUS INSTITUERIT ECCLESIAM INFALLIBILEM 327 civilibus quidquam attulisse incommodi, sed plurimas potius utilitates omnium consensu peperisse. 353. Si dicas ex concessa Ecclesiae legalitate et ubique se propagandi libertate plures inter auctoritates oriri conflictus et inter cives dissensiones, respondetur hujusmodi conflictus et discordias nunquam ex Ecclesiae lega­ litate et independentia per se, sed per accidens, malitia scilicet hominum, quandoque oriri, sicut ex auctoritate civili et judiciaria, quae ordinem natae sunt in civitate servare, non per se sed per accidens non leves quandoque civium lites et animorum agitationes solent oriri. Unde Leo XIII apposite ajebat ad Archiepiscopos et Episcopos Bavariae: «Sine causa civilia impe­ ria suspicionem et offensionem capiunt de libertate Ecclesiae, quum demum vel civilis vel sacrae potestatis idem sit principium, unice a Deo. Ideoque non possunt inter se aut discrepare aut impediri aut elidi, cum neque Deus constare sibi non possit, neque opera ejus queant inter se pugnare; quin etiam miro commendantur causarum rerumque concentu» ’. Et in encyclica Arcanum io Febr. 1880 aequiorem dicebat et sanctiorem per religionem Christianam effici principum auctoritatem. ARTICULUS IV UTRUM CHRISTUS INSTITUERIT ECCLESIAM INFALLIBILEM IN CONSERVANDO ET PROPONENDO DEPOSITO REVELATIONIS 354. Status quaestionis. 1) Sicut diximus superius, oportet, ut apologeta catholicus demonstret Christum instituisse Ecclesiam in conservando et proponendo deposito revelationis infallibilem, et quam­ vis haec materia magis dilucidabitur ex principiis revelationis, dum agendum erit de constitutione Ecclesiae, probandum tamen est in praesenti lumine naturali rationis, ex historia et exigentiis ipsius Eccle­ siae, Christum instituisse Ecclesiam in conservando et proponendo de­ posito revelationis infallibilem. 2) Infallibilitas non est impeccabilitas, ut aliqui protestantes imme­ rito dixerunt12, neque simplex ignorantia de facto, sed inerrantia ju­ ris 3, et definiri potest: Privilegium a Christo concessum, quo quis errare non possit. Ex parte Dei importat adsistentiam Spiritus Sancti, quae ab errore quempiam reservat, et ex parte Ecclesiae denotat praerogativam, quae tribuit jus non errandi. 3) In Ecclesia considerandi sunt Pastores, qui veritatem docent atque exponunt, et dicuntur habere infallibilitatem activam, et fideles, qui res fidei credunt, et ipsis convenit infallibilitas passiva. Omnes suo modo concurrunt ad conservationem et explicationem revelationis, sed praecipue consideranda est infallibilitas activa, quae est in Ecclesia docente. 4) Objectum infallibilitatis in praesenti est custodia et expositio depositi revelationis. 1 Encycl. Officio Sanctissimo, 22 Dec. 1887, § *In bonis autem»; Acta S. Sedis, vol. 20, p. 270. 3 Cfr. Hervé, vol. I, η. 435· 8 Cfr. Boulonner, Manuel d'Apologétique, n. 330. 328 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE Quaeritur, an Ecclesia Christi docens polleat praerogativa infallibilitatis in custodiendo et exponendo deposito revelationis. 355. Errores, i) Protestantes orthodoxi contendunt depositum reve­ lationis sola interpretatione et examine individual! custodiri atque exponi, dum protestantes liberales et rationalistae negant absolute in Ecclesia dari auctoritatem infallibilem. 2) Jansenistae ac pistorienses dixerunt infallibilitatem in custodiendo et exponendo deposito revelationis solo coetui fidelium immediate fuisse concessam, et a communitate fidelium ad Pastores derivari *. 3) Juxta modernistas docenti Ecclesiae in hac re nihil superest, nisi communes discentis Ecclesiae opinationes sancire 12. 356. Thesis. Christus instituit Ecclesiam infallibilem in custo­ diendo et exponendo deposito revelationis. Arg. 1) Christus expresse ait Petro: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non pravalebunt adversus eam 34 . Praeci­ pua autem soliditas Ecclesiae attendenda est penes unitatem do­ ctrinae revelatae. Ergo Christus annuntians Ecclesiam suam nunquam fore demoliendam, docuit eam nunquam amissuram depositum reve­ lationis. Unde Apostolus vocat Ecclesiam columnam et firmamentum veritatis i. 2) Dominus misit apostolos eorumque successores docere omnes gentes doctrinam revelationis, et promisit eis adsistentiam in docendo dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 56 . 3) Natura ipsius Ecclesiae hoc exigit. Est enim societas a Christo instituta, ut in ea fideles omnium saeculorum sua doctrina imbuti salvi fiant. Si autem Ecclesia in custodiendo et exponendo deposito revela­ tionis falleretur, fideles per doctrinam ipsius non possent salvi fieri. Ergo. ARTICULUS V UTRUM ECCLESIA CHRISTI SIT INDEFECTIBILIS 357. Status quaestionis. Indefectibilitas est dos seu qualitas, qua Ecclesia Christi est perenniter usque ad finem mundi falis duratura, qualis a Christo fuit instituta. 1) Significat Ecclesiae durationem a Christo usque ad finem mundi. 2) Excludit variationem essentialem in notis Ecclesiam constituentibus, unitate, sanctitate, etc. 3) Respicit societa­ tem ecclesiasticam universim non singulos homines aut societates par­ ticulares e. Denz-Bannw., 1502. Decr. Lamentabili, prop. 6; Denz-Bannw., 2006. 3 Matth., 16, 18. 4 I Tim., 3, 15. 5 Matth., 28, 20. 6 Non obstat quominus ecclesiae particulares aliquando deficiant, vel ipsa Ecclesia catholica in accidentalibus mutetur. 1 2 ART. V. UTRUM ECCLESIA CHRISTI SIT INDEFECTIBILIS 329 358. Errores, a) Donatistae olim docuerunt Ecclesiam catholicam esse defectibilem, et extra Africam defecisse; imo et in Africa in Donati tantummodo parte contineri *. b) Ex protestantibus. a) Nonnulli dixerunt Ecclesiam non solum esse defectibilem sed et olim absolute defecisse, novamque exspectari oportere oeconomiam quam vocant Spiritus Sancti. Sic anabaptistae et adventistae seu milleritae a duce W. Miller. Nova haec oeconomia, quam vocant Spi­ ritus Sancti, anno 1770 juxta swedenborgianos et anno 1830 juxta irvingianos advenit s. b) Alii docuerunt Ecclesiam ad tempus defecisse; sic sociniani, arminiani, etc.123*5. c) Alii denique voluerunt Ecclesiam defecisse quoad visibilitatem, et permanere invisibilem. Ita Lutheries *, Calvinus67 et alii. c) Quesnellus jactabat senectutis Ecclesiae signa manifesta se conspice­ re 89, et synodus pistoriensis sparsam esse docuit generalem obscuritatem eorum, quae sunt basis fidei et doctrinae moralis J esu Christi ’. d) Naturalistae denique, rationalistae et increduli blaterant sese Eccle­ siam Christi brevi demolituros ejusque funus decantaturos 8. 359. THESIS. indefectibilem. Fide catholica tenendum est Ecclesiam Christi esse Arg. I. Ex S. Scriptura. Christus in terris vivens hanc veritatem passim tradidit. Tu es Petrus, ait Principi apostolorum, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt ad­ versus eam ®. Promisit deinde se Ecclesiae adfuturum usque ad consum­ mationem saeculi 1011 , necnon Spiritum Sanctum a Patre daturum, ut ma­ neat vobiscum in aeternum n. Unde Paulus Ecclesiam vocat columnam et firmamentum veritatis 12; et adserit nos, quotiescumque manducamus panem eucharisticum et calicem bibimus, mortem Domini annuntiatu­ ros donec veniat13, «id est, addit Angelicus, usque ad ultimum ejus adventum» u. Arg. II. Ex SS. Patribus. S. Ambrosius: «Inter tot mundi freta Ecclesia Domini tanquam supra apostolicam aedificata petram immo­ bilis manet, et inconcusso adversum impetus saevientis sali perseverat fundamine. Alluitur undis, non quatitur; et licet frequenter elementa mundi hujus magno illisa resulent fragore, habet tamen quo laborantes 1 Cfr. S. Augustinus, De haeres., c. 69; ML 42, 43; et Hergenrôther, Hist, de per. 2, n. 37. 2 Cfr. Hergenrüther, Hist, de la Igl., t. 6, p. 71 et 497. 3 Cfr. Crosta, n. 488. De abrog. miss, prie., «Quod vero dicunt». 5 Inst., 4, c. i, n. 3. » Vid. Const. Unigenitus Clem. XI, 8 Sept. 1713, prop. 95; Denz-Bannw., 1445. 7 Vid. Const. Auctorem fidei Pii VI, 28 Aug. 1794, prop. 1; Denz-Bannw., 1501. 8 Cfr. opera Harnack, Pfleiderer, Rossenmuller (Ernesto), Strauss, Voltaire, Wellhausen, necnon sectae massonicae coryphaeorum scripta. 9 Matth., 16, 18. 10 Matth., 28, 20. 11 Joan., 14, 16. 12 I Tim., 3, 15.—Cfr. Bossuet, Première instr, past, sur les promesses de l’Église, «Ailleurs». 13 1 Cor., n, 26. ·« Exposit. in I Cor., c. 11, loot. 6 in fine. la Igl., DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE 33° excipiat, tutissimum portum salutis» x. Rursum: «Ecclesia... obumbrari potest, deficere non potest»1 2. S. Joannes Chrysostomus inquit: «Ecclesia... nunquam senescit, sed semper viget. Quamobrem ejus firmitatem stabilitatemque demonstrans Scriptura montem illam vocat» 3. S. Augustinus: «Non vincetur Ecclesia, non eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentationibus, donec veniat hujus saeculi finis» 45 . Arg. III. Ex Ecclesiae documentis. Concilium oecumcnicum Vati­ canum de perpetuitate primatus agens ait: «Quod autem in beato Apo­ stolo Petro Princeps Pastorum et Pastor magnus ovium, Dominus Chri­ stus, in -perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id eodem auctore in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saecu­ lorum usque firma stabit, jugiter durare necesse est» s. 360. Obj. Diserte Christus praenuntiavit defectionem Ecclesiae dicens (Luc., 18, 8): Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra·' Resp. Per haec verba non totalis fidei et Ecclesiae extinctio sed parti­ cularium defectio significatur. Egregie Suarez hunc locum explicat dicens: «Dicendum est per hanc persecutionem majorem fortasse fidelium partem a Christo defecturam; militantem tamen Ecclesiam non esse vi persecutionis exstinguendam. Postrema pars de fide est, ut notavit Augustinus, De Civit. Dei, 20, 11; dicit enim Christus: Propter electos breviabuntur dies illi»e. Addi potest cum S. Bellarmino «Christum non loqui de fide simpliciter, sed de eximia quadam fide, quae in paucis reperitur, et in paucissimis reperietur in ultimis his diebus» ’. n. 1; ML 18, 917. Hexaem., lib. 4, n. 7; ML 14, 204. 3 Hom. de capi. Eutropii, n. 6; MG 52, 402. 1 Enarrat, in Ps. 60, 6; ML 3 6, 726. 5 Sess. 4, c. 2; Denz-Bannw., 1824. Expressius hujus doctrinae definitionem paraverat concilium in Schemate Const, dog. de Ecclesia Christi, c. 8, rationemque adjunxerat dicens: «Declaramus insuper Christi Ecclesiam, sive exsistentia sive constitutio ejus spectetur, societatem esse perennem atque indefectibilem, nullamque post illam neque pleniorem neque perfectiorem salutis oeconomiam in hoc saeculo exspectandam esse. Etenim, cum ad finem usque mundi qui in terris pere­ grinantur mortales Christo auctore salvandi sint, Ecclesia ipsius, quae sola est salutis societas, ad finem usque mundi in sua constitutione immutabilis semper et immota persistet. Quare Christi Ecclesia nunquam potest excidere suis proprie­ tatibus et dotibus, sacro suo magisterio, ministerio et regimine, ut Christus per corpus suum visibile perpetuo sit omnibus hominibus via, veritas et vita». Duosque proposuit canones his verbis: 7: «Si quis dixerit eamdem Christi Ecclesiam posse offundi tenebris aut infici malis, quibus a salutari fidei morumque veritate aberret, ab originali sua institutione deviet, aut depravata et corrupta tandem desinat esse, a. s.» 8: «Si quis dixerit praesentem Christi Ecclesiam non esse ultimam ac supremam consequendae salutis oeconomiam, sed exspectandam esse aliam per novam et pleniorem divini Spiritus effusionem, a. s.». Coli. Lac., 7, 569, et 577. ° Vid. S. Thomas, I-II, q. 106, a. 4. ’ De Eccl. mil., lib. 3, c. 16, «Ad illud». 1 2 Ep. 2, ART. VI. UTRUM ECCLESIA CHRISTI SIT IN MELIUS MUTANDA 331 ARTICULUS VI UTRUM ECCLESIA CHRISTI PROGRESSU SUCCESSIVO IN MELIUS SIT MUTANDA 361. Status quaestionis. 1) Progressus Ecclesiae potest supponi subjectivus vel objectivus. Nihil obstat, quominus status subjectivus, qui Ecclesiae membra afficit, melior in dies evadat, quatenus gratia et dona Spiritus Sancti perfectius et abundantius quibusdam communicantur. De statu objective, qui ipsam Ecclesiae naturam, et quae ex ea conse­ quuntur proprietates, characteres, circumstantias, etc., respicit, diffi­ cultas manet, an tractu temporis progredi valeat. 2) Hic status objectivus Ecclesiae considerari potest a) quoad ea quae sunt Ecclesiae essentialia, ut dogmata, sacramenta, proprietates, dotes, potestas, etc., b) quoad ea quae sunt ipsi accessoria, ut modus pe­ nitior vel magis scientificus exponendi dogmata, ritus administrationis sacramentorum, modus jejunandi, etc. Compertum est Ecclesiae statum objectivum in rebus accessoriis mu­ tari ac perfici posse. Quaeritur hic, an in rebus essentialibus pariter pro­ gredi valeat objective. 362. Errores, a) Almarici quidam discipuli, qui exspectatores Spiri­ tus S. appellati sunt, ineunte saeculo xm, dixerunt tres religionis status seu regna esse distinguendos, «Patris sub Lege Veteri, Filii sub Lege Nova usque ad saeculum xm, et exinde Spiritus Sancti, in quo postremo statu, abrogatis sacramentis, sacrificio, omnique cultu externo, quisque sola inter­ na Spiritus gratia salvaretur» L Deinde joachinistae, ab abbate Joachim Floriensi, hanc religionis divisionem in tres status seu regna ab exspectato­ ribus inductam admiserunt, et dixerunt in regno Patris, id est, in Veteri Testamento regimen ecclesiasticum esse commissum conjugatis, et homines vixisse secundum carnem; in regno Christi, quod ab initio Novi Foederis ad annum usque 1260 protractum est, regimen ecclesiasticum demandatum esse viris ecclesiasticis, fidelesque vitam traduxisse secundum carnem et spiritum in familiari consortio; in regno denique Spiritus Sancti, quod ab anno 1260 ad finem usque saeculorum durabit, Ecclesiae regimen fore apud monachos, hominumque vitam fore pure spiritualem. Huic theoriae subscripserunt aliqui franciscani rigoristae dicentes re­ gnum Spiritus S. et Evangelii aeterni incepisse a S. Francisco. Petrus Joan­ nes de Olivi et Ubertinus de Casale septem Ecclesiae epochas distinxerunt *. b) Irvingiani et millenaristae, sicut dictum est, necnon pseudo-prophetae, qui ex sectis protestantium in Anglia et Statibus Foederatis Americae his temporibus pullulant, novum adventum Domini exspectant. Sion­ que renovandam promittunt s. c) Kationalistae et increduli clamant hodie contra praesentem Eccle­ siae constitutionem, et volunt aliam statuendam esse, quae, abrogatis sa­ cramentis, sacerdotio et cultu externo, in cultu interno cordis consistat, et 1 Wouters, Hist. Eccl., epoch. 8, n. 5. 3 Cfr. Horgonrttther, Hist, de la Igl., t. 4, pag. 92-94, (ed. Matrit. 1887), et Holzapfel, Man. Hist. Ord. Er. Min., p. 45 sqq. 3 Vid Eduard Irving, Oracles of God, et sermons, lectures and apeches.—New­ man, Loss and Gain, p 3, c. 7. 332 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE progressui moderno respondeat. Hanc dicunt esse a Christo institutam ’. Ipsi tamen cordis puritatem cultumque internum, quos tantopere jactitant, omnino negligunt 1 2. d) Güntherus et, qui ipsum sequuti sunt, discipuli, contendunt dog­ mata catholica non recte interpretari in theologia, et aliquando fore, ut aliter interpretentur 3. e) A mericanistae demum retroactis annis docuerunt et modernistae hodie putant doctrinam Ecclesiae esse perfectibilem et progressui philoso­ phico subjectam 4. 363. Thesis. Ecclesia Christi quoad essentialia nunquam progredi vel in melius mutari valet. a) Diserte Christus promisit suam Ecclesiam usque in finem mundi immutabilem fore, cum ait: Praedicabitur hoc Evangelium regni in uni­ verso orbe... et tunc veniet consummatio 5*. b) Oeconomia praesentis Eccle­ siae in essentialibus est perfectissima et fini adsequendo proportionata. c) Concilium Vaticanum ait: Sensus (sacrorum dogmatum) perpetuo est retinendus, quem semel declaravit S. M. Ecclesia, nec unquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedendum e. Rursus: Si quis dixe­ rit jieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia, a. s. 7 ARTICULUS VII UTRUM ECCLESIA ITA SIT NECESSARIA, UT EXTRA EAM NEQUEAT OBTINERI SALUS 364. Status quaestionis. 1) Loquimur hic de necessitate non ab­ soluta sed hypothetica, quae est in ordine ad finis consecutionem 89 . Porro necessarium hypotheticum duplex distinguitur a moralistis, aliud medii, aliud praecepti. Primum est id, sine quo, etiamsi inculpabiliter omitta­ tur, finis obtineri nequit. Alterum dicitur, quod ita praeceptum est a superiore, ut si inculpabiliter omittatur, potest sine eo finis adipisci °. 2) Dupliciter potest aliquis ad Ecclesiam pertinere: a) in re, quando baptismo initiatus doctrinam Ecclesiae profitetur, b) in voto, et quidem explicite, si baptismum suscipere cupiens aliquo detinetur impedimento, vel implicito, cum bona fide extra Ecclesiam manens habet propositum jussa Dei exsequendi. 1 2 3 4 Renan, Vie de Jésus, ch. 5. blasphemat de more circa hoc. Cfr. De Broglie, Le progrès religieux. Ephem., Lydia et aliis operibus. Cfr. Leonis ΧΙΠ, ep. ad Em. Card. Gibbons, 22 Jun. 1899; Acta S. Sedis, vol. 31, p. 470 sqq.; et Pii X, encycl. Pascendi, § Evolvi et Porro; Denz-Bannw., 2080, et 2094. 5 Matth., 24, 14. ° Sess. 3, C. 4; Denz-Bannw., 1800. 7 Sess. 3, C. 4, »De fide et ratione», can. 3; Denz-Bannw., 1818. 8 Cfr. superius Prolegom., a. 3, n. 12. 9 Cfr. Moralistas. ART. VII. AN EXTRA ECCLESIAM OBTINERI POSSIT SALUS 333 3) Item nonnulli pertinent ad corpus Ecclesiae, ut omnes baptizati, qui, nulla censura irretiti, doctrinam catholicam profitentur; alii ad ejus animam, ut illi qui nondum baptizati gratiam sanctificantem per actum contritionis vel amoris divini adepti sunt. 4) Ignorantia qua quis ab Ecclesiae sinu avertitur, alia est vinci­ bilis, quae morali adhibita diligentia superari potest, alia invincibilis, quae moraliter superari non potest1. 365. His ita praelibatis, statuenda sunt quaedam principia. l."m principium. N'ecessarium est, necessitate medii ad salutem, per­ tinere saltem ad animam Ecclesiae. Ratio est, quia nemo potest salutem aeternam consequi, nisi sanctitatem vitae, gratiam scilicet habitualem, per fidem, spem et caritatem supernaturalem adeptus fuerit. Hinc nul­ lus peccato mortali infectus intrabit in regnum caelorum. 2.1,n' principium. Necessarium pariter est, necessitate medii ad salu­ tem, pertinere in voto explicito vel implicito ad corpus Ecclesiae. Quia ad salutem necesse est propositum habere exsequendi mandata Dei. Deus autem praecipit Ecclesiam ingredi. Omnes, qui per actum contritionis sanctificantur et Deum diligunt, dicendi sunt hoc votum habere. 3.“"' principium. Non est necessarium, necessitate medii ad salutem, pertinere in re ad corpus Ecclesiae; idcirco, plures, qui ad corpus Ecclesiae in re non pertinent, revera salvantur. Fieri enim potest et de facto saepe contingit, ut plures in errore bona fide versantes parati sint mandata divina exsequi, et superno lumine perfusi actum contritionis emittant; hi sanctitatem in hac vita et salutem aeternam in altera consequi pos­ sunt 12. Hinc damnata est ab Ecclesia Baji 68 propositio: «Infidelitas pure negativa in his, quibus Christus non est praedicatus, peccatum est». Duplici autem capite possunt homines ab Ecclesia amplectenda ex­ cusari. a) Ignorantia invincibili; quando aliquis vel revelationem Christia­ nam vel obligationem eam amplectendi invincibiliter ignorat. Unde non sunt a salvatione excludendi plures ethnici, protestantes, judaei, schi­ smatici, etc., qui, bona fide in errore manentes, honestam traducunt vitam 3. b) Impotentia, in quantum nonnulli ab ingressu Ecclesiae, quam cognoscunt esse veram, aliquo impedimento detinentur, ut catechumeni, qui, si caritate perfusi ante baptismum moriantur, revera salvantur. Quaestio est de necessitate praecepti, et inquiritur, an sit ita neces1 Cfr. Raphael a S. Joseph, De actibus humanis, n. 108. 2 Vid. S. Bellarmin., De Eccl., lib. 3, c. 3: Manterola, Afirmaciones catblicas, i.a p., c. I. 3 Vehementer circa hoc errasse videntur Müller—The Cathol. Dogma, Extra Ecclesiam non est salus—et alii qui, opinati sunt protestantes bona fide extra Ec­ clesiam versantes salvari non posse. Ad rem Pius PP. IX in encycl. ad Card. Archiep. et Episcopos Italiae 10 Augusti 1863: «Notum Nobis Vobisque est eos qui invincibili circa sanctissimam nostram religionem ignorantia laborant... posse, di­ vinae lucis et gratiae operante virtute, aeternam consequi vitam; cum Deus, qui omnium mentes, animos, cogitationes, habitusque plane intuetur, scrutatur et no­ scit, pro summa sua bonitate et clementia minime patiatur quempiam aeternis puniri suppliciis qui voluntarie culpae reatum non habeat». Denz-Bannw., 1677. Eadem docuit Innocentius Ill, lib. 3, Decret, tit. 42, c. 2. 334 DE ECCLESIA CHRISTI, Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE sariüm ad corpus Ecclesiae in re pertinere, ut nemo, scienter et libere extra eam manens, salvus esse possit. 366. Errores. Indifferentistae, tum absoluti, quibus de religione inuti­ lis est quaestio, tum relativi seu mitiores, qui omnium religionum (univer­ sales) vel saltem omnium sectarum Christianismi (particulares) agnoscunt utilitatem; tolerantistae saltem dogmatici qui, non secus ac indifferentistae universales, ajunt omnes religiones esse aeque bonas; et protestantes liberales, qui articulis uti ajunt fundamentalibus 1 sunt contenti, contendunt posse quemlibet salutem consequi aeternam, quamvis scienter et libere extra Ec­ clesiam versetur. 367. Thesis. Jure divino positivo praeceptum est, ut omnes ad Ecclesiam pertineant. Quare nemo scienter et libere extra eam manens salutem aeternam consequi potest. Arg. I. Ex S. Scriptura. a) Christus Dominus, jactis semel Ecclesiae fundamentis, expresse praecepit, ut rebelles fratres Ecclesiae denuntiarentur, et illico ait: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus 1 2. Quo significare voluit eos, qui Ecclesiam audire renuunt, extra viam salvatio­ nis versari. Et apostolis in praedicationem et Ecclesiae propagationem ituris diserte inquit: Praedicate Evangelium omni creaturae: qui credide­ rit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur 3. Hinc manifeste sequitur eos, qui praedicationi apostolorum et Ecclesiae doctrinae non adsenserint, condemnatum iri. b) Nemo potest salvus fieri nisi per Christum, qui est via, et veritas et vita 4, quia sicut ipse ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me 5; et Pau­ lus non est, inquit, in alio aliquo salus; nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri 6. Hinc omnes salvandi vivificari debent vita et influxu Domini nostri Jesu Christi. Qui autem sciens et volens extra Ecclesiam versatur, non vivificatur a Christo, quia sponte se subtrahit a corpore ejus mystico, quod est Ecclesia. Ergo. Minorem hujus argumenti confirmasse videtur Christus, cum apo­ stolis eorumque successoribus ait: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit: qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me 7. Arg. II. Ex traditione. Traditio universalis, inde ab apostolis ad haec usque tempora, eamdem nos docet veritatem. Apostoli enim sem­ per hoc et ubique praedicaverunt. Deinde SS. Patres gravissimis verbis docuerunt neminem posse extra Ecclesiam salvum fieri. Unde S. Cy­ prianus ait: «Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur; nec perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi... Habere jam non potest Deum Patrem, qui 1 Vid. Jurieu, Traité de l'Église, tr. 6, c. 2, qui Erasinum sequutus hoc syste­ ma proposuit. 2 Matth., i8, 16-17. 3 Mare., 16, 15. 4 Joan., 14, 6. 5 Joan., 14, 6. 6 Act., 4, 12. 7 Luc., 10, 16. ART. VH. AN EXTRA ECCLESIAM OBTINERI POSSIT SALUS 335 Ecclesiam non habet matrem»1. Et S. Augustinus de quodam Emerito, episcopo donatista, ajebat: «Extra Ecclesiam catholicam totum potest (habere) praeter salutem. Potest habere honorem, potest habere sacra­ mentum, potest cantare alleluia, potest respondere amen, potest Evan­ gelium tenere, potest in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti fidem et habere et praedicare, sed nusquam nisi in Ecclesia catholica salutem poterit invenire» 1 2. Evolve, si vis aliorum Patrum volumina, et Eccle­ siam invenies arcae Noe comparatam extra quam nemo salvari potuit tempore diluvii. Hinc Concilium Lat. IV c. Firmiter hanc doctrinam confirmavit his verbis: «Una est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur». Haec fuit formula fidei quam Innocen­ tius III waldensibus subscribendam profitendamque proposuit, haec doctrina, quam Eugenius IV in Decreto pro jacobitis tradidit, haec tan­ dem veritas, quam Ecclesia universalis semper professa est ac tenuit. Arg. III. Ex Romanorum Pontificum documentis. Romani Ponti­ fices hanc semper thesim docuere. Hinc Pius PP. IX in alloc. Singu­ lari quadam 9 Dec. 1854 haec habet: «Tenendum quippe ex fide est extra Apostolicam Romanam Ecclesiam salvum fieri neminem posse, hanc esse unicam salutis arcam, hanc qui non fuerit ingressus, diluvio periturum» 3. 368. Scholion. a) Ipsi protestantes, saltem vetustiores, hanc do­ ctrinam loquendo de Ecclesia Christi in genere professi sunt. Unde con­ fessio altera helvetica haec statuit: «Communionem vero cum Ecclesia Christi vera tanti facimus, ut negemus eos coram Deo vivere posse, qui cum vera Dei Ecclesia non communicant, sed ab ea se separant» 4. Id ipsum decernunt articuli anglicani, aliaeque confessiones fidei, cathe1 De unit. Eccl., n. 6; MI- 4, 519. 2 Serm. ad Caes. eccl. plebem., n. 6; De Baptismo, lib. 4, c. 17; MI- 43, 170. MI. 43, 695. Cfr. etiam ipse Augustinus, 3 Idem Pontifex damnavit in Syllabo sequentes propositiones: 15: «Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit». 16: «Homines in cujusvis religionis cultu viam aeternae salutis reperire aeternamque salutem assequi possunt». 17: «Saltem bene speran­ dum est de aeterna illorum omnium salute, qui in vera Christi Ecclesia nequaquam versantur». 18: «Protestantismiis non aliud est quam diversa verae ejusdem Chri­ stianae religionis forma, in qua aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum est». 77: «Aetate hac nostra non amplius expedit religionem catholicam haberi tanquam unicam Status religionem, caeteris quibuscumque cultibus exclusis». 79: «Enimvero falsum est civilem cujusque cultus libertatem itemque plenam potesta­ tem omnibus attributam quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque manifestandi conducere ad populorum inores animosque facilius corrumpendos ac indifferentismi pestem propagandam». Et schema Const. Dogm. De Ecclesia Chri­ sti, c. 7, Concilio Vaticano exhibitum haec habet: «Porro dogma fidei est extra Ecclesiam salvari neminem posse. Neque tamen, qui circa Christum ejusque Ec­ clesiam invincibili ignorantia laborant, propter hanc ignorantiam poenis aeternis damnandi sunt, cum nulla obstringantur hujusce rei culpa ante oculos Domini, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, quique facienti, quod in se est, non denegat gratiam, ut justificationem et vitam aeternam conse­ qui possit; sed hanc nullus consequitur, qui a fidei unitate vel ab Ecclesiae commu­ nione culpabiliter sejunctus ex hac vita decedit. Si quis in hac arca non fuerit, peribit, regnante diluvio». Coli. Lac., 7, 569. 1 Apud Sohalt, Creeds 0/ Christendom, vol. 3. 336 DE ECCLESIA CHRISTI, Q. XVI. DE QUALITATIBUS ECCLESIAE chismi, etc., protestantium, ut videre est apud Fratres Walenburch S Schajf 12, Hettinger 3*et alios. Diximus loquendo de Ecclesia Christi in genere, quia, ubi venitur ad designationem Ecclesiae catholicae, ad quam oportet quemlibet pro salute consequenda pertinere, exprobrant Eccle­ siae Romanae intolerantiam, clamant contra horrores, quos fingunt, in­ quisitionis, et accusant nos de persecutionibus innumeris contra haere­ ticos promotis. Sed qui haec et alia catholicis objiciunt, deberent prius illud considerare Christi Salvatoris dictum: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? «Nunquam enim, ait apposite Hurter 5, ita persecuta est (Ecclesia) haereticos, ut reges et reipublicae protestantes, catholicos. Prae oculis habeantur tantum, non dico poenae, sed crudelitates anglorum, batavorum, russorum, etc., qui vexarunt catholicos. De solo Henrico VIII constat, eum morti tradi­ disse plerumque ob religionis motivum duas reginas, duos cardinales, 12 duces et marchiones, 18 barones et equites, 77 abbates et priores, et fatentibus ipsis protestantibus e plebe 72.000, cum tamen ejus regnum sat parvum esset, quod numeraret tantum c. 4.000.000 subditorum»6. b) Item rationalistae et politici non pauci accusant Ecclesiam de nimia intolerantia ex qua saepe persecutiones ortae sunt et non semel sequuta sanguinis effusio. Sed haec retorqueri possunt contra ipsos. Notum enim est hodiernas populorum constitutiones ita ansam prae­ bere socialistis, communistis, et aliis societatibus, ordinem socialem sub­ vertentibus, ut tumultus populares non raro concitent, quibus coercen­ dis auctoritas, impar cum sit, opus habet armorum apparatu et copiosa saepe sanguinis effusione. His in perturbationibus major proculdubio sacrificatur hominum numerus, quam in antiquis carceribus inquisitio­ nis, a quibus tantum abhorrent politici moderni. Melius foret etiam hodie, statutis legibus, et sancitis, ubi opus fuerit, salutaribus poenis, unitatem religiosam debite custodire, et conflictus, prius quam eveniant, praecavere, quam exortas perturbationes cruento certamine cohibere. Ecclesia nunquam haereticos ad poenam capitalem damnavit, sed inter­ dum brachio saeculari tradidit; Statuum vero moderatores puniebant poenis corporalibus haereticos, quia crimen haereseos non solum religio­ sum sed etiam civile erat delictum contra leges civiles unitatem religio­ sam civibus praescribentes. 1 2 3 1 5 Oe controversiis, tr. 3, s. 18. Op. citato. Theol. fund., part. 2, § 4. Matth., 7, 3. T)e Eccl., n. 223, nota. Migne, Theol. Cursus compl., 1, 852. Hac de re omnino consulendi sunt Newman, Present Position of Catholics lect. 5; Balmes, El Protestantisme comparado con el Catolicismo, cc. 34-37 et alii. 6 in England, ART. I. QUAE SINT PROPRIETATES SEU NOTAE ECCLESIAE 337 QUAESTIO XVII DE PROPRIETATIBUS SEU NOTIS VERAE ECCLESIAE ARTICULUS I QUAE SINT IN GENERE PROPRIETATES SEU NOTAE ECCLESIAE 369. 1) Proprietates Ecclesiae dicuntur characteres seu attributa, quae ex ipsa Ecclesiae essentia enascuntur vel dimanant. Quatuor so­ lent numerari juxta illud symboli nicaeno-constantinopolitani: Credo... in unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Ut ratio forma­ lis proprietatum et notarum apprime cognoscatur, animadvertendum est cum Mazzella 1 characteres Ecclesiae dupliciter posse considerari: a) prout sunt quaedam attributa Ecclesiae intrinseca a cujus essentia ut perfectiones intrinsecae profluunt, et sic appellantur proprietates, quibus Ecclesia Dei nobis innotescit in abstracto; b) quatenus extrinsece ostendunt vel manifestant Ecclesiam Christi in concreto, ab om­ nibus sectis adulterinis discretam, et vocantur notae 12. Proprietates igi­ tur et notae Ecclesiae sunt idem, aliter tamen et aliter consideratae. Prout significant attributa essentialia Ecclesiae in abstracto proprieta­ tes dicuntur, prout Ecclesiam in concreto manifestant, notae vocantur. 2) Hae notae possunt esse negativae vel positivae eo modo quo dictum est supra de criteriis seu notis revelationis 3. Negativae Eccle­ siam in concreto a falsitate esse immunem ostendunt, et possunt ad arbitrium pro cuj usque necessitate multiplicari; positivae de quibus hic agitur Ecclesiae veritatem manifestant. Notae positivae, ut apposite ait Bellarminus, «non quidem efficiunt evidenter verum ipsam esse veram Dei Ecclesiam, sed tamen efficiunt id evidenter credibile; nec enim est idem evidenter verum et evidenter credibile... Apud eos autem, qui admittunt Scripturas divinas et histo­ rias ac Patrum veterum scripta, faciunt etiam evidentiam veritatis. Tametsi enim articulorum fidei veritas non potest nobis esse evidens absolute, tamen potest esse evidens ex hypothesi, id est, supposita ve­ ritate Scripturarum» 4. In hoc articulo investigabimus, quae sint proprietates et notae verae Ecclesiae Christi; in sequentibus de illis in particulari acturi. 1 De Religione et Ecclesia, n. 625. 2 «Imprimis quaeritur, ait Mazzeila, De Religione et Ecclesia, n. 625, quaenam proprietates competant verae Christi Ecclesiae, et respondetur ipsam debere esse unam, sanctam, catholicam et apostolicam: deinde vero quaeritur, cuinam ex tot societatibus, quae se veram Christi Ecclesiam jactant, dictae proprietates compe­ tant; et respondetur ipsas nonnisi uni convenire posse; ac eam, quae illis praedita est, esse in concreto veram Christi Ecclesiam». 3 De Rclig., n. 117. * De Eccl., lib. 4, c. 3. 22 338 DE ECCLESIA CHRISTI, β. XVII. DE NOTIS ECCLESIAE 370. Placita theologorum, a) Protestantes imprimis, qui visibilita­ tem Ecclesiae plerumque inficiati sunt, duas tantummodo notas posuerunt. sinceram nempe praedicationem verbi Dei et rectam sacramentorum administrationem ’. Verum his notis doceberis potius, ut recte ait S. Bellarminus123, «ubi lateat Ecclesia, quam quae sit»; non enim sunt ipsa Ecclesia clariores. b) Schismatici docent unam esse tantummodo notam Ecclesiae, conser­ vationem scilicet sine variatione infallibilis doctrinae antiquae 'Ecclesiae, prout invenitur in professionibus fidei septem priorum conciliorum oecumenicorum et unanimi consensu Patrum s. c) Catholici nunc plures nunc pauciores juxta diversos modos, quibus Ecclesiam considerarunt, notas posuere 4. Communiter tamen doctores qua­ tuor proponunt, quae in symbolo nicaeno-cp. recensentur his verbis: Cre­ do... in unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Ad rem appo­ site S. Thomas: «Ecclesia sancta habet quatuor conditiones, quia est una quia est sancta, quia est catholica, id est universalis, et quia est fortis et firma» 5. Harum convenientiam suadet ratio, quia a) nonnisi uni Ecclesiae con­ veniunt, b) utpote signa extrinseca societatis, cognitu faciliorem reddunt Ecclesiam, et c) veram Ecclesiam in concreto manifestant *. ARTICULUS II DE NOTIS ECCLESIAE IN PARTICULARI § 1 Utrum et quomodo Ecclesia Christi sit una. 371. Status quaestionis. 1) Unum non est idem ac unicum. Unum refertur ad elementa intrinseca quibus res constituitur, et excludit par­ tium dispersionem seu inconnexionem. Unicum dicitur de numero, et excludit multiplicitatem. Sic homo individuus est unus, quia ejus partes vinculo uniuntur communi, non tamen unicus, quia sunt alii homines. 1 Quamquam Lutherus apud S. Bellarminum, De Ecclesia, lib. 4, c. 2, septem Ecclesiae notas numeraverit, inter caeteros protestantes praevaluit sententia Cal­ vini, qui (Inst., lib. 4, c. 1. n. 9) duas in textu memoratas dumtaxat proposuit. Idem docet Confessio Augustana, a. 7. Vide Murray, De Ecclesia, torn. 3, disp. 21, n. 25; Groot, q. 3, a. I, n. 5, et alios. 2 De Conciliis et Ecclesia, lib. 4, cap. 2. 3 Cfr. Macaire, Introduction a Ia Théologie Orthodoxe, traduit par un russe, 2.“ part., sect. 3, § 144.—Non dicunt schismatici quaenam fuerint Ecclesiae notae, priusquam concilia oecumenica celebrarentur. 4 S. Hieronymus, c. Lucif., n. 28, ML 23, 190, catholicitatem et apostolicitatem recensuit; Vinoentius Lirin., Commonitor., c. 3, ML 50, 640, universitatem, antiquitatem et consensionem numeravit; Petrus Soto, Defensio fid. Concil. Trid., c. 44, tres notas; Card. Hossius, Explicatio Symbol, quatuor; Michael Medina, De recta fide, lib. 2, decem; S. Bellarminus, De Concil. et Eccl., lib. 4, c. 3, quindecim proposuerunt; sed omnes possunt ad illas quatuor quae a Concilio nicaeno-cpolitano numeratae sunt revocari, ut expresse fatetur S. Bellarminus, 1. c. 5 Opusc. 7 de Symb., a. 9; § «Circa quod». ° Vide Hettinger, Theol. fundam., p. 2, § 7; Billot, De Ecclesia Christi, q. 2, § 3·—In schemate Conc. Vat., De Ecclesia Christi, paratus erat canon 13 his ver­ bis: «Si quis dixerit veram Christi Ecclesiam, extra quam nemo salvus esse potest, aliam esse praeter unam, sanctam, catholicam et apostolicam romanam, a. s.» Coli. Lac., 7, 577. ART. II. § I. UTRUM ET QUOMODO ECCLESIA CHRISTI SIT UNA 339 2) Ecclesiam Christi esse unicam clarissime patet ex institutione Christi, qui unicam esse voluit salvationis arcam. Unde in singulari de ea locutus est Dominus in Evangelio dicens: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 1. Et S. Paulus non semel docet Ecclesiam esse corpus Christi mysticum; sicut autem Christus unum habet corpus reale, ita et unum corpus mysticum. Quare ostensum est superius extra unicam Christi Ecclesiam non esse salutem. 3) Minime dubitandum, quin Ecclesia Christi, utpote rationem habens societatis, quodammodo sit una. Omnis enim societas constat pluribus individuis colligatis in ordine ad consecutionem finis, quae faciunt unum totale, cui tanquam personae morali referuntur actiones et gesta. 4) At Ecclesia non est utcumque societas, sed est fidelium baptizatorum coetus pro fine supernaturali consequendo coadunatus, cui certe non sufficit unitas illa socialis, quae ex membrorum uni capiti subjectio­ ne exsurgit in societate, sed est necessaria ulterius unitas proveniens ex vinculo supernaturali. a) Quatenus est fidelium baptizatorum congre­ gatio, postulat unitatem fidei et professionis; b) quatenus tendit in finem supematuralem, exigit unitatem cultus et mediorum, quae sunt ad vi­ tam aeternam adipiscendam necessaria; c) in quantum est societas visi­ bilis, requirit unitatem regiminis 1 23 . 5) Juxta hoc unitas ecclesiastica recte describi potest: Proprietas seu nota quaedam, qua Christi Ecclesia una in fide ejusque professione (unitas symbolica), in cultu et sacramentorum participatione (unitas liturgica), et in regimine omnium membrorum sub uno capite (unitas hierarchica) dignoscitur, a) Unitas fidei et professionis habetur, cum omnia indiscriminatim dogmata a Deo revelata explicite vel implicite profi­ tentur. b) Unitas cultus servatur, cum eadem sacramenta participantur idemque substantialiter ritus exercentur, c) Unitas regiminis custodi­ tur, cum omnes fideles uni supremo capiti subjiciuntur. His ita praelibatis, superest heic investigare, quae sit unitas characteristica verae Ecclesiae Christi. 372. a) Schismatici, tum moscovitae tum graeci aliique orientales, nonnisi unitatem fidei, quae in septem prioribus conciliis oecumenicis con­ tinetur, admittunt s. b) Protestantes divisi sunt: a) Nonnulli dixerunt unitatem Ecclesiae consistere in imitate S. Scripturae juxta liberam cujusque interpretationem. b) Jurieu, minister calvinista 4, Nicolaum Hunnium sequutus 5, novum sy­ 16, i8. Hanc triplicem Ecclesiae unitatem satis expressit S. Thomas, dicens: «Eccle­ siae autem unitas in duobus attenditur; scilicet, in connexione membrorum Eccle­ siae ad invicem seu communicatione (quae per unitatem fidei et cultus obtinetur), et iterum in ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caput». II-II, q. 39, a. I. 3 Omnes posteriores Ecclesiae declarationes ipsumque depositum revelationis respuunt. Unitatem autem regiminis volunt consistere in humili subjectione aucto­ ritati civili. 4 /.<■ vrai système ile VÉglise. traité de l'Église, tr. 6, c. 2, ed. 1688. B H minius (an. 1626), scripto opere De fundamentali dissensu doctrinae lutheranae 3) Potestas episcopalis in genere, seu ordinatio qua decretum est, ut episcopi habeant in Ecclesia facultatem regendi fideles, provenit immediate a Christo, qui immediate instituit episcopatum et potestatem jurisdictionis juxta illud Apostoli ■: Ipse dedit quosdam quidem apostolos... alios autem pastores et doctores1*3*6. 4) Titulus controversiae intelligitur de potestate jurisdictionis in con­ creto, quatenus exsistit in episcopo a, b, etc., quae rursus tripliciter spectari potest: a) Quoad aptitudinem seu in actu primo, quae in consecratione simul cum charactere confertur, b) Quoad actualitatem seu in actu proximo, qua episcopus constituitur dioecesim habens et jurisdictionem exercere valens, c) Quoad exercitium seu in actu secundo. Jurisdictio quoad aptitudinem seu in actu primo a Deo immediate, et quoad exercitium seu in actu secundo a Summo Pontifice confertur. Quaestio est, an jurisdictio episcopalis quoadactualitatem seu in actu proximo immediate a Deo procedat. a) Plures theologi, praesertim ex antiquioribus, tenent potestatem jurisdictionis modo hic explicato immediate a Deo in episcopos derivari. Sic Franciscus de Victoria·3, Vazquez*, Collet3, Alphonsus de Castro3 et alii non pauci, b) Alii docent potestatem jurisdictionis mediate a Deo, immediate a Summo Pontifice episcopis conferri. Ita tenent summa theolo­ giae capita S. Thomas ’, S. Bonaventura 8* , Suarez °, Bellarminus ’°, Bene­ 11 10 dictus XIV 11 et plerique moderni12. Ex his sententiis secunda videtur probabilior ac nostro judicio tenenda. Ratio est, quia Romanus Pontifex integram accepit a Christo potestatem pro regimine Ecclesiae, adeo ut possit aperire et claudere, ligare et solvere, quaecumque ad Ecclesiae gubernationem pertinent. Hoc enim significat ratio Vicarii Christi et potestas universalis clavium. Sed si episcopi suam potestatem jurisdictionis acciperent immediate a Deo, non jam integra gubernatio Ecclesiae nec potestas universalis clavium competeret Romano Pontifici. Ergo. QUAESTIO XX DE MEMBRIS ECCLESIAE ARTICULUS I NOTIONES GENERALES TRADUNTUR 531. Status quaestionis. 1) Possunt homines actu vel in potentia ad Ecclesiam pertinere, prout a) de jacto Ecclesiae accensentur vel b) idonei sunt ad eam ingrediendam. 1 4 3 s 6 ’ 8 8 10 11 13 pubi, 4, ii. Cfr. Crosta, Theol. dogm., vol. 1, n. 597. De potestate Eccl., Relect. 1, q. 3, prop. 6. In I-II, disp. 152, c. 3, n. 28. De ordinat., p. 2, c. 4, n. 3. De justa haeret, punit., lib. 2, c. 24. II-II, q. 39, a. 3; et Contr. Gent., lib. 4, c. 76. Quare Fratres min. praedicent: n. 3. De legibus, lib. 4, c. 4, n. 5 sqq. De Rom. Pont., lib. 4, c. 24. De Synodo dioeces., lib. 1, c. 4. n. 2. Hanc sententiam communem et hodie certam vocat Cavagni·, Inst. juris eccl., ed. 3.% lib. 2, n. 56. Ephes., ART. I. NOTIONES GENERALES TRADUNTUR 437 Certum est omnes homines ad Ecclesiam pertinere saltem in potentia, quia, ut ait Apostolus, Deus omnes homines vult salvos fieri \ et Chri­ stus dedit redemptionem semetipsum pro omnibus 1 2. Quapropter S. Tho­ mas ait: «Infideles, etsi actu non sint de Ecclesia, sunt tamen de Ec­ clesia in potentia» 3. 2) De his qui actu ad Ecclesiam pertinere dicuntur, nonnulli ad animam, alii ad corpus Ecclesiae pertinent. Ad animam Ecclesiae per­ fecte pertinent qui gratia sanctificante et aliis donis eam consequentibus potiuntur, ut omnes justi; imperfecte seu inchoative, qui gratia habituali destituti quibusdam interioris gratiae donis initiantur ad vitam spiritua­ lem, et ad gratiam sanctificantem disponuntur; cujusmodi sunt qui fide illustrati nondum gratiam perceperunt. Ad corpus Ecclesiae pertinent qui sacramento baptismi regenerati vinculum unitatis fidei, per veram professionem et catholicam cum capite et membris communionem ser­ vant. Tres ut vides requiruntur conditiones, ut adulti sint membra cor­ poris Ecclesiae, sacramentum scilicet baptismi, vinculum unitatis fidei et communio catholica cum capite et membris. a) Requiritur baptismus, quia per ipsum incipimus participare de bonis communibus Ecclesiae. Qui ergo receperunt, inquit ad rem S. Lu­ cas, sermonem ejus, baptizati sunt, et appositae sunt (Ecclesiae) in die illa animae circiter tria millia4. Apostolus: In uno spiritu, omnes nos in unum corpus baptizati sumus 5. Hinc baptismus dicitur communiter ja­ nua Ecclesiae; et Eu gen ius IV ait: «per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae»6* . b) Vinculum unitatis fidei. Per baptismum unusquisque in socie­ tatem ecclesiasticam coalescit, et per fidem conservatur conjunctus cor­ pori Christi. Quare utrumque Dominus ad salvationem exigit dicens: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit Ί. Cui consonat illud Pauli: Una fides, unum baptisma 8. c) Vinculum communionis ecclesiasticae. Ecclesia sicut est una uni­ tate professionis et fidei, ita etiam una sit oportet unitate communionis, quia est corpus Christi mysticum, cujus nos membra sumus per bapti­ 1 2 3 4 5 6 I Tim., 2, 4. / Tim., 2, 6. III p., q. 8, a. 3 ad 1. Vid. S. Aug., De vera religione, c. 6; ML 34, 127. Act., 2, 41. I Cor., 12, 13. In Decreto pro Arnienis; Denz-Bannw., 696.—S, Bellarminus, De Ecclesia, lib. 3, c. 10 docet baptismum cxsistimatum ad hoc sufficere, adeo ut, qui bona fide se exsistimat baptizatum, sit in corpore Ecclesiae, licet aliunde quant per ordi­ nariam portam ingressus fuerit. S. Bellarminum sequuntur Pesch, Praelect. propaed., n. 329; et alii nuperi scriptores. Communius tamen putant theologi baptismum valide susceptum requiri, ut quis ad Ecclesiae corpus pertineat; quia sicut nemo potest alia sacramenta suscipere, ita nec bona communia Ecclesiae participare, nisi sit revera baptizatus. Pueri, usum rationis nondum adepti, unitatem fidei et communionis catholicae suis actibus destruere non valentes, sola susceptione ba­ ptismi, etiamsi in secta haereticali nati fuerint, corporis Ecclesiae membra fiunt, quousque ipsi actibus contrariis sponte ab eo desciverint. ’ Mare., 16, 16. • Ephe.·, . i, 5. Hoc vinculum unitatis fidei dissolvitur per hacresim.ut modo dicetur. 438 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XX. DE MEMBRIS ECCLESIAE smum juxta illud Apostoli: Omnes nos inunum corpus baptizati sumus l. De ratione autem membrorum est, ut cum corpore communicent. Du­ pliciter haec communio solvitur, per schisma scilicet et per excommu­ nicationem. ARTICULUS II UTRUM OMNES ET SOLI PRAEDESTINATI AD ECCLESIAE CORPUS PERTINEANT 532. Status quaestionis. Praedestinati proprie dicuntur qui in finem salutis aeternae a Deo certissime ordinati sunt; nonnulli gratia sancti­ ficante actu fulgent, alii, licet aliquando sint sanctificandi, actu tamen peccatis insordescunt. Quàeritur, an Ecclesia omnibus ac solis praedesti­ natis coalescat. 533. Errores, a) IValdenses primo et dein Joannes Wicleff, anglus (a. 1375), et Joannes Hus, bohemus (1408), a quibus wicleffitae et hussitae 1 2, docuerunt Ecclesiam Christi vere et proprie constare omnibus et solis praedestinatis, sive baptizati fuerint sive non. b) Hunc errorem aliquantulum temperavit Calvinus dicens Ecclesiam solis quidem praedestinatis constare, non tamen omnibus indiscriminatim, sed iis dumtaxat, qui jam praedestinationis effectum, scilicet fidem, consequuti sunt 3. 534. THESIS. Non omnes semper neque soli praedestinati sunt actu membra corporis Ecclesiae. Prob. l.a pars. Non omnes praedestinati sunt semper membra corporis Ecclesiae. Arg. I. Sacra Scriptura diserte nos docet eos, qui aliquando extra Ecclesiam versati sunt, in sanctam electorum societatem admissos esse. Vos autem, inquit S. Petrus 4, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis; ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei, qui non consecuti misericordiam, nunc autem mise­ ricordiam consecuti, id est, qui aliquando non erant populus Dei, facti sunt populus Dei et Ecclesiae membra. Ad rem apposite ait S. Tho­ mas: «membrum non judicatur secundum id quod de eo fieri potest, sed secundum id quod est»5. 1 I Cor., 12, 13. 2 Damnati sunt in Concilio Constantiensi, sess. 8. 3 En Calvini articuli: i. «Unica est sancta universalis Ecclesia, quae est prae­ destinatorum universitas». 3. «Praesciti non sunt partes Ecclesiae, cum nulla pars ejus finaliter excidat ab ea, eo quod praedestinationis caritas quae ipsam ligat non excidit». 5. «Praescitus, etsi aliquando est in gratia secundum praesentem justitiam, tamen nunquam est pars sanctae Ecclesiae, et praedestinatus semper manet membrum Ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia adventitia sed non a gratia praedestinationis». 4 I Petr., 2, 9-10. 3 III Sent., dist. 13, q. 2, a. 2, q. 3 ad 3. ART. Π1. UTRUM ECCLESIA CONSTITUATUR SOLIS JUSTIS 439 Adde non omnes praedestinatos habere semper conditiones quae re­ quiruntur, ut aliquis ad Ecclesiam vere pertineat. Prob. 2.a pars. Non soli praedestinati sunt membra Ec­ clesiae. Arg. I. Ex omnibus comparationibus a Christo in Evangelio factis certissime deducitur plures ad Ecclesiam pertinere qui non sunt prae­ destinati. Ecclesiam ait Christus esse similem areae, in qua paleae tri­ tico admiscentur igne comburendae x; sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti, quorum boni sunt in vasa eligendi, mali vero foras mittendi 1 2; convivio nuptiali, cui aderat homo non habens vestem nuptialem et ejectus est in tenebras exteriores 3. Ergo sunt in Ecclesia nonnulli igne inextinguibili comburendi, alii foras mittendi, alii in tenebras exteriores ejiciendi. Ex praedestinatis autem nemo est igne inextinguibili comburendus. Ergo in Ecclesia sunt aliqui non praede­ stinati. Arg. II. Pueri usum rationis nondum adepti et ex adultis non pauci, si baptismo regenerentur, reapse sunt Ecclesiae membra. Verum non omnes ii sunt praedestinati, ut patet. Ergo non solum praedestinati sunt membra Ecclesiae. Huc veniunt Domini nostri Jesu Christi et apo­ stolorum exhortationes, ne quis acceptam gratiam per praevaricationem amittere audeat. Qui se exsistimat, ait Apostolus, stare, videat ne cadat; et alibi passim hortatur fideles ad perseverantiam. Unde S. Augustinus ajebat 4: «Secundum praescientiam Dei et praedestinationem quam mul­ tae oves foris, quam multi lupi intus» 5*. ARTICULUS III UTRUM ECCLESIA CONSTITUATUR SOLIS JUSTIS 535. Status quaestionis. Investigandum est, utrum Ecclesia con­ stituatur solis justis, ita ut peccatores baptizati, etiamsi fidem et com­ munionem catholicam incolumem servent, ab Ecclesia sint excludendi. 536. Error. Corpus Christi mysticum solis constare justis tuiti sunt: a) Montanistae, cathari seu novationi e, donatistae ’ et pelagiani 8; b) pro­ testantes plerique, ex grege praecipue anabaptistarum, qui, ut ait Melchior 3, 12. 13, 47. 22, 13. Vide S. Bellarminum qui (De Ecclesia, lib. 3, c. 7) de his egre­ gie disserit, et Knabenbauor, Comment in Matth., 13. 4 Tr. 45 in Joan., n. 12; ML 35, 1725. 3 Alia SS. Patrum testimonia et Ecclesiae definitiones videri queunt apud Murray, De Ecclesia, 1, 143 sqq.; S. Bellarminum, De Ecclesia milit., lib. 3, c. 7; Liba­ rium a Jo»u, Controversiae, t. 8, p. 1, disp. I, controv. 3. ° De his agit S. Aguatinua, haer. 38; MI. 42, 32. ’ S. Aug., haer. 69; MI. 42. 43. H S. Aug., huer. 88; Ml. 42, 47. 1 2 3 Matth., Matth., Matth., 44° DE ECCLESIA CHRISTI, β. XX. DE MEMBRIS ECCLESIAE Cano1, nullam in Ecclesia infirmitatem ferebant; c) denique Paschasius Quesnell, Congregationis Oratorii presbyter, et post ipsum janseniani sy­ nodi pistoriensis 1 2. 537. Thesis. Dogma catholicum est ad Ecclesiam non solum ju­ stos sed etiam plures peccatores pertinere. Arg. I. Ex S. Scriptura, a) Argumenta S. Scripturae super hac re luculenter expendit Bellarminus, cujus verba lubet heic transcribere. «Praeterea, inquit, sunt alia loca apertissima. Matth., 18, 15, Si pecca­ verit in te jraler tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum... Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Hic negari non potest, quin sermo sit de vera Ecclesia; nam Christus loquitur de Ecclesia sua, et in hac Eccle­ sia constat inveniri peccatores, et tales peccatores, qui saepe non emen­ dantur per correptionem fraternam, nec etiam adhibitis duobus testibus; et tamen in Ecclesia manent, donec ab ipsa Ecclesia per sententiam praelati ejiciantur... Item Matth., 24, 48, Dominus describit praeposi­ tum malum, qui percutit conservos, et comedit et bibit cum ebriosis, etc., et dicit: veniet. Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum. partemque ejus ponet cum hypocritis. Ubi de prae­ positis Ecclesiae agi docent Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus et alii in hunc locum. Item I Cor., 1, 2, Paulus dicit se scribere Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, et mox ibidem subdit: Significatum est mihi de vo­ bis, quia contentiones sunt inter vos. Et cap. 5: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Quid hic dicent? Non esse hanc veram Eccle­ siam? At Apostolus dicit esse Ecclesiam Dei. Non fuisse istum pecca­ torem gravissimum et manifestum? At Apostolus hoc dicit. Non fuisse in illa Ecclesia? At Apostolus jubet, ut expellant eum per excommuni­ cationem. Tollatur, inquit, de medio vestrum. Praeterea Apocal. 2-3 scri­ bit Joannes septem Ecclesiis Asiae, et fere singulas reprehendit de rebus non levibus. Et, ut notat Augustinus, lib. 2, c. Parmen., c. 10, non solum Ecclesias sed etiam praepositum reprehendit significatum per Angelum Sardensis Ecclesiae: Nomen, inquit, habes quod vivas et mor­ tuus es, esto vigilans, etc.» 3. b) Aliud non minus efficax argumentum sumitur ex parabolis Chri­ sti de area, de sagena, de convivio nuptiali 4, de decem virginibus, etc., quibus Ecclesia dicitur similis. In arca palea et triticum simul inve­ niuntur, in rete pisces boni et mali capiuntur, in convivio nuptiali homo sine veste nuptiali observatur, ex decem virginibus quinque sunt fatuae et quinque prudentes. Ita pariter in Ecclesia justi et peccatores simul 1 De locis, lib. 4, c. 3. 2 Hi damnati sunt a Pio VI per Bullam Auctorem fidei, an. 1794; Denz-Bannw., 1501 sqq. 3 De Ecclesia milit., lib. 3, c. 9. 4 «Hic per nuptias, ait S. Thomas, praesens Ecclesia, illic per coenam aeter­ num et ultimum convivium designatur, quia et in hanc nonnulli exituri intrant, ad illud quisquis semel intraverit, ulterius non exibit·. Catena aurea in Matth., 22, n. i in principio. ART. HI. UTRUM ECCLESIA CONSTITUATUR SOLIS JUSTIS 44I inveniuntur, etsi non omnes aeque participent de vita spirituali. Hinc Paulus apostolus egregie ait: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem in ho­ norem, quaedam autem in contumeliam l. Arg. II. Ex Summorum Pontificum declarationibus. Summi Ponti­ fices, qui vere sunt doctrinae sacrae custodes, saepius declaraverunt justos et peccatores etiam manifestos ad Ecclesiam pertinere. Clemens PP. XI, Bulla Unigenitus, damnavit Quesnelli propositionem 78 his ver­ bis expressam: «Separatur quis a populo electo, cujus figura fuit po­ pulus judaicus et caput est Jesus Christus, tam non vivendo secundum Evangelium, quam non credendo Evangelio» 12. Item propositionem 15 synodi pistoriensis, intellectam «hoc sensu, ut ad corpus Ecclesiae non pertineant nisi fideles, qui sunt perfecti adoratores in spiritu et verita­ te», haereticam declaravit Pius VI 3. Arg. III. Ex traditione. Universalis et nunquam interrupta tradi­ tio in ipsum conspirat. S. Hieronymus haec habet: «Ut in illa (arca) omnium animalium genera, ita et in hac (Ecclesia) universarum et gen­ tium et morum homines sunt: ut ibi pardus et haedi, lupus et agni, ita et hic justi et peccatores»4. S. Augustinus, ut alios omittamus ait: «Mali et boni sunt in Ecclesia catholica»5. Arg. IV. Ex inconvenientibus. Ut apposite arguit Billot6 cum Bel­ larmino, si justi tantummodo essent in Ecclesia, frustra institutum fuisset sacramentum poenitentiae, tolleretur necessaria membrorum vi­ sibilitas, praelati legum transgressores amitterent auctoritatem et ju­ risdictionem in Ecclesia 7, subditi item semel in peccatum lapsi extra Ecclesiae curam relinquerentur, frustra esset institutio sacerdotii 8 et collatio potestatis clavium 9 ad remittenda fidelium peccata, etc. Difficultatibus satisfit. 538. Obj. l.° Apostolus saepe nos docet Ecclesiam esse sanctam et immaculatam. Ait enim: Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea... ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata I0. Ergo pecca­ tores non sunt in Ecclesia. Resp.—Dist. ant. Apostolus nos docet Ecclesiam esse sanctam et im­ maculatam, non habentem maculam aut rugam in sua doctrina et mediis sanctificationis, conc.; in suis membris, subdist.: in statu patriae, conc., in statu viae, neg. Ita hunc locum interpretatus est S. Thomas dicens: «Esse Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam neque rugam, est ultimus finis ad quem perducimur per passionem Christi. Unde hoc erit in statu 1 2 3 4 ° 8 II Tini., 2, 20. Bulla Unigenitus; Denz-Bannw., 1428. Bulla Auctorem fidei; Denz-Bannw., 1515. Contra Lucifer., n. 22; ML 23, 185. Tr. 6 in Joan., n. 12; ML 35, 1431. De Eccl. Christ., q. 7, th. 13; «Adde». 7 Wiclofl dicebat: «Si episcopus vel sacerdos exsistat in peccato mortali, non ordinat, non consecrat, non conficit, non baptizat». Denz-Bannw., 584 8 Hebr., 5, 1. • Joan., 20, 23. '° Eph., Ü, 25-27. 442 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XX. DE MEMBRIS ECCLESIAE patriae, non autem in statu viae, in quo si dixerimus, quoniam pecccatum non habemus, ipsi nos seducimus, ut dicitur I Joan., i, 8» ’. Posset etiam responderi Ecclesiam sanctam et immaculatam ab Apo­ stolo denominari a parte potiori, quam constituunt justi, non ab omnibus ejus membris. Obj. 2.° Nemo potest esse simul membrum diaboli ac Christi. Sed pec­ catores sunt membra diaboli. Ergo. Ad rem S. Augustinus contra Cresconium sic argumentatus est: «Propter malam pollutamque conscientiam da­ mnati a Christo, jam in corpore Christi non sunt, quod est Ecclesia, quo­ niam non potest Christus habere membra damnata. Proinde et ipsi extra Ecclesiam baptizant. Omnia quippe ista monstra, absit omnino, ut in mem­ bris illius columbae unicae computentur; absit ut intrare possint limites horti conclusi, cujus ille custos est qui non potest falli» 12. Resp.—Dist. maj. Nemo potest esse simul membrum diaboli ac Christi sub eodem respectu, id est, membrum vivum et animatum spiritu utriusque, conc.; sub diverso respectu, participans nempe aliquid ab utroque, neg. Pec­ catores dicuntur membra diaboli, quia spiritum ejus et ductum sequuntur, sed possunt revera filii esse et membra Christi, non quidem perfecta et ani­ mata, sed imperfecta et mortificata, quatenus fidem, quam in baptismo professi sunt, retinent, et vinculum communionis ecclesiasticae servant. Lo­ cus S. Augustini intelligendus est de membris vivis, quae constituunt potiorem partem Ecclesiae, non de imperfectis; quod constat ex ipso S. A ugustino qui disertis verbis ait: «Ubicumque in his libris commemoravi Eccle­ siam non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum est, quasi jam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa: nunc enim propter qua: dam ignorantias et infirmitates membrorum suorum, habet unde quotidie tota dicat: Dimitte nobis debita nostra» 3. 539. Scholion. Ut plura SS. Patrum effata rite intelligantur operae pretium est quasdam rectae interpretationis regulas statuere. 1) Patres antiqui Ecclesiam sanctam vocavere, imo et sanctis consti­ tutam, a parte principaliori quam efficiunt sancti. Mos enim est aliquando S. Scripturae et SS. Patrum de parte tanquam de toto loqui. Concionatores, hunc morem sequuti, non semel laudant vel accusant populum de virtutibus aut peccatis, non quod omnes sint sancti vel peccatores, sed quatenus vir­ tutes vel peccata dominantia universo populo tribuunt 4. 2) Interdum omnes fideles sanctos vocavere, non quod sint singuli a culpa immunes, sed quatenus ad sanctam societatem pertinent, et de bonis spiritualibus fidei, spei, orationum, etc., participant. 3) Item Ecclesiam pulchram, sanctam, non habentem maculam, etc., dixere ratione status quem habitura est in patria 56, vel etiam ex intentione Christi, quatenus Servator noster omnia paravit ut fideles cuncti essent sancti. 4) Non semel dicta est Ecclesia sancta, sine macula, etc., ratione doctrinae et sacramentorum. Hoc sensu Concilium Toletanum VI dicit: «Ecclesiam quoque catholicam credimus sine macula in opere et absque ruga in fide» e. ARTICULUS IV UTRUM CATECHUMENI PERTINEANT AD ECCLESIAM 540. Status quaestionis. Appellantur catechumeni in Ecclesia, qui, veritatem religionis catholicae agnoscentes, fidemque Christi amplexi, 1 III p., q. 8, a. 3 ad 2. 2 Contra Crescon., lib. 2, n. 26; ML 43, 482. 3 Retract., lib. 2, c. 18; ML 32, 637. 4 Cfr. Melchior Canus, De locis, lib. 4, c. ult., arg. 11; Liberius a Jesu, Con­ troversiae, t. 8, p. i, disp. i, controv. 4. 5 Cfr. S. Augustinus, lib. 2, Retract., c. 18; ML 32, 637. 6 De plenitudine fidei cath., c. 1; ML 84, 395. ART. IV. UTRUM CATECHUMENI PERTINEANT AD ECCLESIAM 443 quibusdam caeremoniis praeparantur per magistros idoneos ad bapti­ smum suscipiendum. Quaeritur, an ii sint vera Ecclesiae membra. 541. Placita theologorum, à) Eximius Suarez ait: «Qui veram fidem retinent, sunt membra Christi, nam ab illo recipiunt influxum et actum spiritualis vitae, ergo et Ecclesiae» 1. Consequenter docuit omnes schisma­ ticos, excommunicatos et cathechumenos, qui fidem retinent, ipsosque hae­ reticos materiales esse membra Ecclesiae. De catechumenis addidit: «Mihi tamen magis placet fidelem catechumenum inter Ecclesiae membra nume­ rare, quod sentit Castro, ac probari potest rationibus iis, quibus ostendimus fidem esse formam, quae unit Ecclesiae membra». b) Communius et verius dicunt theologi cum S. Bellarmino 12 et Liberia a Jesu 3 catechumenos non esse actu membra Ecclesiae sed in potentia tantum vel in voto 4. 542. Thesis. Catechumeni non sunt «actu» membra Ecclesiae. Arg. Character baptismalis est conditio necessaria, ut quis inter Ecclesiae membra connumeretur. «Primum omnium sacramentorum, ait Concilium Florentinum, locum tenet baptisma, quod vitae spiritualis janua est; pèr ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Eccle­ siae» 5. Quare SS. Patres semper docuerunt catechumenos non esse Ecclesiae membra. «Quandiu in catechumenorum numero es, inquit Nazianzenus, in pietatis vestibulo versaris. Intrare te oportet, atrium pertransire, Sancta contueri, Sancta Sanctorum perspicere, cum Trini­ tate conjungi»6, 543. Scholion. Quaeres: a) Quomodo catechumeni, si membra non sunt ac subditi Ecclesiae, poenas quandoque ecclesiasticas subire cogan­ tur, ut statutum est in Concilio Nicaeno, can. 14; et b) qua ratione catechu­ meni, qui vera fide imbuti et gratia sanctificante ac caritate perfusi marty­ rium subierunt, in sanctorum catalogo ab Ecclesia relati sint, et ut tales a fidelibus venerentur. Resp. ad l.«m Catechumeni ex quo fidem divinam susceperunt, tenen­ tur instrui et pro baptismo suscipiendo se praeparare. Quare magisterio Ecclesiae quodammodo subjiciuntur. Si autem se instruere negligant, vel a congrua praeparatione aliquo delicto impediantur, possunt protractione catechumenatus et dilatione baptismi puniri; quae quidem dispositiones rationem magis habent probationis quam poenae. Ad 2,llm dicendum est catechumenos, qui fide divina imbuti sunt et caritate perfusi, ad animam Ecclesiae pertinere, et esse cum Christo et Eccle­ sia in uno spiritu. «Qui ergo, egregie ait Franzelin, in eo statu sive per martyrium sive sine martyrio decedunt, juncti cum Domino et cum spiritu, quem dedit Ecclesiae suae, quamvis elemento visibili ejusque charactere sine sua culpa careant, uniuntur Ecclesiae triumphanti et communioni om­ nium sanctorum. Unde intelligitur, sicut martyres antiqui testamenti ita etiam martyres catechumenos non secus ac martyres baptizatos ab Ecclesia militante honorandos; cognoscuntur enim et agnoscuntur ex visibili actu martyrii ab ipsa Ecclesia militante ut membra sua secundum quid perfec­ tione dispositionis... et ex eadem dispositione simpliciter ut membra Eccle­ siae triumphantis» ’. De fide, disp. 9, sect. 1, 14. De Ecclesia milit., lib. 3, c. 3. Controv., tom. 8, p. 1, disp. 1, controv. 6. 4 Valentia, Il-II, disp. i, q. i, p. 7, § 16 in fine, Ecclesia secundum meritum. 4 Decret, pro armenis; Denz-Bannw., 696. “ Orat. 40, n. 16; MG 36, 380. ’ De Eccl. Christi, th. 23: «Quod igitur». 1 2 3 dicit catechumenos esse in DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XX. DE MEMBRIS ECCLESIAE 444 ARTICULUS V UTRUM HAERETICI SINT MEMBRA CORPORIS ECCLESIAE 544. Status quaestionis. Haereticus dicitur in genere, qui post su­ sceptum baptismum aliquam fidei veritatem negat vel in dubium vertit. Potest esse materialis vel formalis, prout bona vel mala fide errorem profiteatur 1. Ex haereticis alii sunt occulti qui actu solummodo inte­ riori, vel exteriori aliis ignoto, fidem abdicant; alii notorii, qui coram aliis suum errorem manifestant. Quaerendum est hic, an haeretici sint membra corporis Ecclesiae. 545. Placita theologorum, a) Nonnulli putant haereticos materiales non esse membra Ecclesiae. Ita Hurter1, Billot 123 et alii. Alii tamen censent haereticos materiales esse revera de corpore Ecclesiae. Ita Franzelin45 *89, Groot s, etc. Sed vereor, fueritne quaestio de nomine. Billot ° vult haereticos materiales, illos esse tantummodo, «qui invincibili ignorantia circa ipsam Ecclesiam laborantes bona fide eligunt aliam regulam directricem», a ma­ gisterio Ecclesiae bona fide totaliter se subtrahentes. Verum alii haereti­ cum materialem appellant etiam illum, qui magisterio Ecclesiae se subji­ ciens bona fide negat quodlibet dogma catholicum, nesciens illud esse defi­ nitum. Ex quo exsurgit dubium qualem ignorantiam supponat haeresis mate­ rialis, an ignorantiam juris de magisterio Ecclesiae, vel ignorantiam facti de dogmatis definitione. Si primum, verum arbitramur cum auctoribus laudatis haereticos ma­ teriales esse extra Ecclesiam. Secus vero si haereticus materialis dicatur is, qui errorem dogmaticum profitetur putans illum esse Ecclesiae doctrinam. Merito tamen ait Franzelin: «In foro externo omnes, qui plenum ra­ tionis usum adepti adhuc perstiterunt in secta haeretica, ab Ecclesia prae­ sumuntur et habentur haeretici» ’. b) Haereticos occultos esse membra Ecclesiae mortua et arida absolute tuentur S. Bellarminus*, Mazzella*, Palmieri'°, Pesch u, Tanquerey 12, Billot1314 *18 15 et alii bene multi. Quidam distinguunt inter haereticum mere internum, et haereticum externum occultum. Primum dicunt esse Ecclesiae membrum, secus vero secundum. Ita Dens u, Hurter 1δ, etc. Alii prorsus negant haereti­ cum occultum ad Ecclesiam pertinere. 11 Sic Suarez 10, Billuart ”, Franzelin 13 1 2 3 4 5 ° ’ 8 9 10 11 12 13 14 15 18 ” 18 Vid. S. Thomas, II-II, q. II, aa. 1-2. De Ecclesia, n. 236. De Eccl. Christ., q. 7, th. 11. De Eccl. Christ., th. 23. Summa apologet., q. 3, a. 3: De Eccl. Christ., th. 11; «Dividuntur». De Eccl. Christ., th. 23. De Eccl. milit., lib. 3, c. 10. De Relig. et Eccl., n. 604 sqq. De Rom. Pont. Proleg., §11, nn. 3-4. Inst, propaed., n. 329. De Ecclesia, n. 903. De Eccl. Christ., q. 7, th. 11. De Ecclesia, n. 71. Theol. gen., n. 237. De fide, disp. 9, sect. I, nn. 23-24. De regulis fidei, diss. 3, a. 2, § 4. De Ecclesia, th. 23. ART. V. UTRUM HAERETICI SINT MEMBRA CORPORIS ECCLESIAE 445 et alii. In hac sententiarum varietate non inutiliter tentarunt nonnulli di­ versas theologorum opiniones conciliare. Billuart suo tempore animadver­ terat quaestionem magis esse de nomine, ac Hurter et Groot locis citatis expresse ajunt omnes sententias posse bono sensu explicari, si notetur cum Pcumieri ’, principium formale Ecclesiae esse auctoritatem, a qua membra dicuntur animari. Haec auctoritas duplicem vitam confert Ecclesiae: «alte­ ram externam et socialem cujusmodi competere potest cuique bene institutae societati; alteram interiorem (et supernaturalem), quae singula membra affi­ cit vel afficere potest». Prout unusquisque subsit auctoritati Ecclesiae, ita participat de ejus vita. Qui interius aliquod dogma catholicum detrectantes, exterius fidem profitentur, privantur quidem vita interiori et supernaturali, quae individuis competit, sed quia vinculum externum sociale retinent, auctoritati obediunt, et cum corpore sociali in participatione vel etiam in administratione sacramentorum communicant, ad corpus sociale Ecclesiae pertinere dicuntur tanquam membra arida et mortua. c) Protestantes contendunt omnes haereticos etiam notorios, qui ad­ mittunt articulos, ut ajunt, fundamentales ad Ecclesiam Christi pertinere. 546. Thesis I. Haeretici occulti sunt membra externa imperfecta et arida Ecclesiae, quia participant de vita externa et vinculo ejus sociali, non tamen interna et perfecta, quia privantur vita interiori propter haeresim. Prob. l.° in genere. Arg. S. Scriptura id diserte docuisse videtur, cum ait: Et nunc antichristi multi facti sunt... Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis; nani, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum; sed, ut mani­ festi sint, quoniam non sunt omnes ex nobis 1 2. Antichristi nomine hic ve­ niunt haeretici qui doctrinam Christi respuunt 3. Hos dicit S. Joannes, antequam exirent de Ecclesia, ex nobis non fuisse, et nihilominus ex nobis prodiisse. Quomodo ex Ecclesia prodierunt, si in ea non fuerunt? «Utrumque verum est, ait S. Augustinus, et ex nobis et non ex nobis; secundum aliud ex nobis, secundum aliud non ex nobis»4. Externe et imperfecte in Ecclesia, perfecte quoad vitam spiritualem extra Eccle­ siam. Ad rem S. Thomas: «sicut operationes, inquit, quae sunt ad al­ terum possunt aliquo modo fieri per membra arida, ut percutere, vel aliquid hujusmodi, non tamen operationes, quae sunt animae in mem­ bris; ita nec mali recipiunt spiritualis vitae operationes a Spiritu Sancto; sed tamen Spiritus Sanctus per eos operatur spiritualem vitam in aliis, secundum quod aliis sacramenta ministrant, vel alios docent» 5. Prob. 2.° per partes. l.a pars. Haeretici occulti sunt membra externa et im­ perfecta Ecclesiae. 547. a) Vinculum sociale, quo quis Ecclesiae addicitur, est, qua tale, externum ac visibile, et non solvitur nisi actu externo et notorio, im­ 1 2 3 4 6 De Doni. Pont. Proleg., § II. I Joan., 2, 18-19. Cfr, Alapldo, in I Joan., 2, 18. Tr. 61 in Joan., n. 2; ML 35. 1800. Ill Sent., dist. 13, q, 2, a 2, q. 3, sol. 2. 446 DE ECCLESIA CHRISTI, β. XX. DE MEMBRIS ECCLESIAE pediente externam cum Ecclesia communionem. Ergo haereticus occul­ tus, qui fidem externam profitetur, praepositis obedit et communicat in sacris cum fidelibus, est membrum externum et imperfectum Ecclesiae. b) Haeretici occulti quandoque obtinent et exercent jurisdictionem ordinariam, puta episcopalem, in subditos I. Ergo haeretici occulti sunt saltem externe membra Ecclesiae. 2.a pars. Haeretici occulti non sunt membra perfecta et interna Ecclesiae. Arg. Qui non participant de vita interna ac supernatural! Eccle­ siae, quae inchoative consistit in fide aliisque donis eam consequentibus, perfecte vero in gratia et caritate, non sunt ejus membra interna ac perfecta. Sed haeretici occulti non participant de vita interna et super­ natural! Ecclesiae. Ergo. Ad rem Pius PP. IX ajebat: «Quapropter, si qui secus ac a Nobis definitum est, quod Deus avertat, praesumpse­ rint corde sentire, ii noverint ac porro sciant se proprio judicio conde­ mnatos naufragium circa fidem passos esse, et ab unitate Ecclesiae defe­ cisse» 12. Ab unitate scilicet interna et perfecta, non externa et imperfecta. 548. Thesis II. membra. Haeretici notorii nullo pacto sunt corporis Ecclesiae Arg. I. Ex S. Scriptura. Veritas hujus theseos luculenter ostenditur ex textu allato S. Joannis: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis; nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum 3. Cujus legi­ timus sensus est: illi, qui externa professione erant imperfecte in Eccle­ sia, exierunt per haeresim manifestam ab ea etiam quoad vinculum ex­ ternum. Quam doctrinam manifeste confirmat Paulus dicens: Quidam... circa fidem naufragaverunt; ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare 45. Quae Apostoli verba sedulo notanda sunt: circa fidem, ait, naufragaverunt, id est, haeretici ab Ec­ clesia subtracti in mare submersi sunt; quapropter tradidi eos Satanae, utique ab Ecclesia exclusos. Arg. II. Ex ratione. Dictum est superius articulo primo inter Ec­ clesiae membra non esse connumerandos qui yinculum professionis fidei; a magisterio Ecclesiae propositae, scienter solverint. Character enim prin­ cipalis ac nota hujus sponsae Christi est unitas doctrinae. Sed haeretici notorii solvunt, ut manifestum est, hoc vinculum professionis fidei. Ergo. Ad rem S. Augustinus ait: «Haereses omnes de illa (Ecclesia) exierunt, tanquam sarmenta inutilia de vite praecisa»6. Et Concilium Nicaenum 6 1 Consulto diximus jurisdictionem ordinariam, quia, si agatur de extraordina­ ria, puta in articulo mortis, quilibet sacerdos haereticus etiam vitandus habet ju­ risdictionem delegatam, qua minime efficitur caput Ecclesiae particularis. 2 Bulla Ineffabilis Deus quo dogma Immaculatae Conceptionis B. Μ. V. de­ finitum est. Denz-Bannw., 1641. 3 I Joan., 2, ig. ■* I Tim., i, 19-20. 5 Serm. de Symbolo ad catechumenos, c. 6; MI. 40, 635. β Can. 8-9; Denz-Bannw., 55. ART. VI. UTRUM SCHISMATICI SINT MEMBRA CORPORIS ECCLESIAE 447 docet haereticos posse in Ecclesiam recipi, si redire velint et certas con­ ditiones adimplere. 549. Dices. Peccatores etiam publici, licet sanctitate careant, sunt in Ecclesia. Ergo a pari haeretici notorii, non obstante defectu professionis fidei, sunt Ecclesiae membra. Resp.—Neg. conseq. Peccatores, sive sint publici sive occulti, qui non sunt haeretici, non solvunt vincula requisita ad unitatem, et sunt membra Ecclesiae, sed haeretici solvunt unitatem professionis, et sunt extra Eccle­ siam. 550. Schollon. Heic obiter juvat dicere pueros, qui in secta haereticali rite baptizati sunt, quousque ad usum rationis pervenerint, vere esse Ecclesiae membra; sed, si usum rationis adepti erroribus patrum adhaese­ rint, ab Ecclesiae corpore excludi. «Exploratam habemus, ait Benedi­ ctus XIV (epist. Singulari nos, 9 Febr. 1749), ab haereticis baptizatos, si ad eam aetatem venerint, in qua bona a malis per se dispescere possint, atque erroribus baptizantis adhaereant, illos quidem ab Ecclesiae unitate repelli». ARTICULUS VI UTRUM SCHISMATICI SINT MEMBRA CORPORIS ECCLESIAE 551. Status quaestionis. 1) «Nomen schismatis, ait S. Thomas, sicut Isidorus dicit, a scissura animorum vocatum est; scissio autem unitati opponitur... quam caritas facit... Ecclesiae autem unitas in duobus attenditur, scilicet in connexione membrorum Ecclesiae ad in­ vicem seu communicatione, et iterum in ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caput... Hoc autem caput est ipse Christus, cujus vicem in Ecclesia gerit Summus Pontifex; et ideo schismatici dicuntur, qui subesse renuunt Summo Pontifici, et qui membris Ecclesiae ei sub­ jectis communicare recusant» x. Unde schisma potest definiri cum Salmant. 1 2: A b unitate Ecclesiae voluntaria separatio; separatio, inquam, non in credendo sed in communicando. «Inter haeresim et schisma, ait S. Hie­ ronymus, hoc interesse arbitramur, quod haeresis perversum dogma habeat, schisma propter episcopalem dissensionem ab Ecclesia sepa­ retur» 34 . 2) Quemadmodum dictum est de haeretico, schismaticus potest esse a) materialis vel formalis, prout bona vel mala fide ab unitate com­ munionis ecclesiasticae se subtraxerit, et b) occultus vel publicus, qua­ tenus ejus ab Ecclesia separatio aliis innotescit vel non. 552. Doctrina admittenda, a) Schismaticum materialem publi­ cum, Ecclesiae membrum non esse, probabilius putamus contra Groot* et quosdam alios. Schismaticus enim materialis non solum habet igno­ rantiam de dogmate aliquo particulari, sed de ipso quoque jure Romani Pontificis, et de communione membrorum; atque voluntarie se subtrahit ab unitate communionis Ecclesiae. Unde, qui bona fide sunt in schi­ 1 8 3 4 ll-II, q. 39, a. 1. Salm. Moral., tr. 2t, De praeceptis Decalogi, c. 8, n. 14. In ep. ad Til., 3, 10; ML 28, 633. Sumina Apologet,, q. 3, a. 3. 44§ DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XX. DE MEMBRIS ECCLESIAE smate graecorum, ruthenorum, etc., nullatenus videntur esse membra corporis Ecclesiae. b) Idem a fortiori dicendum est de schismaticis formalibus publicis. Hi certissime scindunt unitatem Ecclesiae, non solum a communione fidelium se subtrahentes verum etiam capiti visibili Ecclesiae obedire renuentes. Sunt quasi rami, ab arbore abscissi, qui nullam e trunco possunt vitam reciperex. Quare S. Cyprianus1 2 comparat Ecclesiam tunicae inconsutili Christi, et S. Augustinus ait: «Nec haeretici pertinent ad Ecclesiam catholicam, quae diligit Deum, nec schismatici, quoniam diligit proximum» 3. c) Ex quibus colliges quam ridicula sit doctrina protestantium et schismaticorum, qui ecclesias nationales ubique statuendas esse con­ tendunt ab Ecclesia Romana subductas. Unde Pius PP. IX damnavit in Syllabo, prop. 37, quae sic se habet: «Institui possunt Ecclesiae na­ tionales ab auctoritate Romani Pontificis subductae, pleneque divisae». Hic quaerimus, utrum schismatici occulti sint membra corporis Ec­ clesiae. 553. Thesis. Schismatici occulti, etiam formales, sunt membra ex­ terna et arida, non interna et viva, Ecclesiae. Arg. Schismatici occulti, licet a vita spirituali et interna Ecclesiae defecerint, retinent tamen communionem externam cum membris et capite, a quo participant vitam socialem, quemadmodum dictum est de haereticis occultis. Haec autem communio externa et participatio vitae socialis sufficit, ut aliquis sit externe membrum Ecclesiae. Adde schismaticos occultos jurisdictione ordinaria in Ecclesia saepe gaudere, quod fieri non posset, si extra Ecclesiam totaliter versarentur. Sunt tamen membra arida et mortua, non viva, quia per rebellionem a vita et influxu spirituali Ecclesiae desciverunt. ARTICULUS VII UTRUM EXCOMMUNICATI SINT MEMBRA CORPORIS ECCLESIAE 554. Status quaestionis. 1) Excommunicatio est censura eccle­ siastica, qua fidelis baptizatus, pertinaciter delinquens, excluditur a com­ munione Ecclesiae.·—Per schisma unusquisque se separat a communione Ecclesiae, per excommunicationem a legitima auctoritate expellitur, ut suum reatum agnoscens, resipiscat, et ad meliorem frugem se recipiat. Excommunicatio est semper poena medicinalis, per quam arcentur, ut diximus, fideles a communione Ecclesiae et participatione quorumdam bonorum ecclesiasticorum, qualia sunt orationes, sacramenta, cultus, etc., non divinorum, ut sunt fides, spes, caritas, character sacramentalis et 1 Cfr. Perujo, Diccionario de Ciendas Eclesidsticas; 2 Lib de unitate Ecclesiae, n. 7; ML 4, 520. 3 Lib. de fide et Symbolo, c. 10; ML 40, 193. Vid. Petrum, cc. 37-38; ML 40, 776. v. «Cisma». S. Fulgentius, De fide ad ART. VII. UTRUM EXCOMMUNICATI SINT MEMBRA CORPORIS ECCLESIAE 449 alia hujusmodi. Unde qui excommunicatione ligantur, possunt habere caritatem, gratiam, aliaque dona interna Spiritus Sancti, sed avulsi sunt a vinculo communionis ecclesiasticae1. 2) Excommunicat! alii sunt vitandi (quos oportet in divinis vitari) alii tolerati, a) Vitandi hodie duo recensentur: nominatim a Sede Apostolica publice excommunicati, declarando expresse in decreto vel in sententia eos vitari debere (Can. 2258), et qui manus violentas in per­ sonam Romani Pontificis injecerint (Can. 2343, § l.°, n. 1); b) Tolerati sunt qui quoquo modo caeteras excommunicationes ab Ecclesia latas incurrunt. 3) Excommunicatos toleratos tum occultos tum publicos esse pro­ prie corporis Ecclesiae membra communis docet doctorum sententia, et ratio luculenter ostendit. Tolerati enim, etiamsi arceantur a partici­ patione sacramentorum et ab omnibus divinis officiis, retinent tamen jurisdictionem ordinariam, imo et sacramenta valide, et, si a fidelibus petantur, aliquando licite administrant 1 2. Discutiendum hic venit, an excommunicati vitandi sint proprie membra corporis Ecclesiae. 555. Theologorum placita. Voluit Suarez 3 juxta regulam generalem, quam praemiserat, excommunicatos omnes qui fidem retinent esse vera Ecclesiae membra. Alii theologi communiter negant. 556. Thesis. membra. Excommunicati «vitandi» non sunt corporis Ecclesiae Arg. Ad excommunicatos vitandos referuntur proculdubio, ut tota docuit antiquitas Christiana, illa Christi verba: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et 'publicanus 45 . Quare S. Cyprianus 6, excommunicari idem esse dixit ac «arceri a communione», «abstineri a coetu fidelium», «exsortem in Ecclesia esse communionis», «de Ecclesia pelli», «a Christi corpore separari». Quod manifeste confirmant ipsa ver­ ba, quibus Ecclesia sententiam excommunicationis ferre consuevit; de­ clarans se peccatores contumaces a gremio sanctae Matris Ecclesiae et consortio totius christianitatis eliminare. Excommunicati igitur vitandi ab Ecclesiae corpore praecisi sunt ac expulsi0. 557. Scholion. De anima Ecclesiae. Omnes et soli justi viatores sunt perfecte in anima Ecclesiae, imperfecte vero et inchoative illi qui non­ dum justificati, fide tamen et donis interioris gratiae locupletati, in vitam spiritualem initiantur. 1 2 Cfr. Berardi, V. Deer. 2, diss. 3, C. 5, aliosque canonistas et moralistas. Cfr. Const. Martini V, Ad evitanda; et Billot, De Ecclesia Christi, th. 12. 3 De fide, disp. 9, sect. 1, n. 13 sqq. 4 Matth., 18, 17. 5 Ep. 28, 38, 39, 4ï et 52; ML 4, 309 sqq. 8 Quod in contrarium legitur in S. Augustino (Contradonatistas, post. Collât., < 20, n. 28, Ml. 43. 669), aliisque Patribus, intelligenduin est de excommunicatione minori. quae sacramentorum participationem solummodo prohibebat, vel de tole­ ratis, qui, ut dictum est, in corpore manent Ecclesiae. 29 45° DE ECCLESIA CHRISTI, β. XXI. DE RELAT. INTER ECCL. ET STATUM a) Ad animam quippe Ecclesiae ii perfecte spectant, qui vitam spiri­ tualem et supernaturalem ita vivunt, ut influxum Christi capitis salutarem plene accipiant. Sed omnes et soli justi, sive re sive voto corporis Ecclesiae membra sint, hanc vitam supernaturalem vivunt influxumque Christi plene accipiunt. Ergo. Superius ostensum est et quamplurima Pontificum docu­ menta declarant eos, qui invincibili laborantes ignorantia extra Ecclesiae corpus versantur, dummodo praecepta divina quae norunt exsequantur, et gratiam justificationis adepti fuerint, ad animam Ecclesiae pertinere et salutem aeternam obtinere posse. Ex quo colliges omnes ethnicos, catechumenos, haereticos materiales, schismaticos, excommunicatos, etc., si gratiam sanctificantem et caritatem habeant, volo saltem ad Ecclesiae corpus, et perfecte ad ejus animam per­ tinere. b) Eo magis aliquis pertinet ad animam Ecclesiae, quo magis partici­ pat de ejus vita spirituali. Vita autem spiritualis incipit a fide et comple­ tur in justificatione. Unde Concilium Tridentinum, sess. 6, c. 8, docet fidem esse fundamentum et radicem omnis justificationis; et ibid., c. 6, describit modum quo inchoatur et promovetur justificatio. Excitatio divinae gratiae qua quisque in Deum movetur, fides qua divinitus revelata creduntur, divinae justitiae timor, quo culpae corde con­ cutiuntur, detestatio et odium peccati, etc., quae plenam peccatoris justi­ ficationem praecedunt, sunt participatio quaedam vitae spiritualis; et qui hujusmodi donis ad gratiam et caritatem disponuntur inchoative et im­ perfecte ad animam Ecclesiae pertinere merito dicuntur. QUAESTIO XXI DE MUTUIS INTER ECCLESIAM ET STATUM RELATIONIBUS ARTICULUS I UTRUM ECCLESIA STATUI SUBORDINETUR 558. Status quaestionis. 1) Examinanda nunc veniunt jura et officia Ecclesiae cum Statu et vicissim Status cum Ecclesia, ut inde pateat, quomodo ambo inter se gerere debeant et negotia resolvere. Et primo quidem investigandum est, qualis sit in genere respectus Eccle­ siae ad Statum, an scilicet Ecclesia Statui subordinari debeat, ab eoque in exercitio suae potestatis dependere. 2) Ut punctum difficultatis plenius intelligatur, praenotandum est unam societatem posse alteri subordinari directe vel indirecte, a) Di­ recte, quando societas inferior ex natura sua et intra suum ordinem ac finem habet societatem et auctoritatem superiorem, a qua dependeat. Hoc pacto provincia subordinatur nationi, b) Indirecte, quando societas per se quidem independens est, sed finem habet fini alterius societatis subordinatum, ut finis temporalis fini spirituali subordinatur. Quaeritur hic, an Ecclesia, sive ratione sui sive ratione finis Status obtinendi, potestati civili subordinetur. 559. Errores, a) Joannes Jandunus et Marsilius Patavinus, scripto opere Defensor pacis, dixerunt potestatem ecclesiasticam a populo, median­ tibus principibus saecularibus, in Ecclesiae pastores derivari, cum sub- ART. I. UTRUM ECCLESIA STATUI SUBORDINETUR 45' jectione ad auctoritates civiles exercendam. Directe igitur Ecclesiam Statui subjecerunt. · b) Protestantes Ecclesiam principibus saecularibus directe subordinant juxta illud axioma: cujus regio illius et religio. Ad hoc excogitaverunt syste­ mata episcopale, territoriale et collegiale, de quibus supra n. 347 '. c) Pationalistae item et increduli volunt Ecclesiam esse Statui omnino subjectam. d) Gallicani, jansenistae, febroniani, josephistae, aliique regalistae Ec­ clesiam Statui indirecte subjiciunt, cum jura, ut ajunt, majestatica circa sacra principibus tribuunt. Horum praecipua sunt: jus instituendi ministros Ecclesiae educandique alumnos; jus reformandi res ecclesiasticas, extirpandique abusus; jus supremae inspectionis in res et personas ecclesiasticas; jus placiti et exsequatur, quo vetatur bullas, encyclicas et acta pontificia publi­ cari, priusquam in tribunali civili examinentur; jus appellationis tanquam ab abusu, et excipiendi appellationes a sententia judicis ecclesiastici. 560. Thesis. Ecclesia nullatenus Statui subordinatur. Arg. I. Ex S. Scriptura. Christus Dominus, cum Ecclesiam insti­ tuit, contulit Petro ej usque successoribus plenam atque supremam po­ testatem absque ulla principibus civilibus subordinatione dicens: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis 1 2; et: Pasce agnos meos... pasce oves meas 3. Ergo Ecclesia nullatenus Statui subordinatur. Arg. II. Ex traditione, a) Magnus Hossius, episcopus olim Cordu­ bensis, Constant, imperatorem sic affatus est: «Ne nobis his de rebus praecepta mandes, sed a nobis potius haec ediscas. Tibi Deus imperium tradidit, nobis ecclesiastica concredidit»4. b) S. Ambrosius ait: «Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici... Imperator intra Ecclesiam non supra Ecclesiam est»5* . c) S. Joannes Damascenus ®: «Penes imperatores potestas non est, ut Ecclesiis leges sanciant... Ad imperatores spectat recta reipublicae administratio; Ecclesiae regimen ad Pastores et Doctores. Ejusmodi invasio latrocinium est, fratres» 7. Arg. III. Ratio idem suadet, quia tum potestas tum finis Eccle­ siae, utpote spirituales, a potestate et fine Status civilis independentes sunt. Quare Pius IX merito damnavit in Syllabo sequentes propositio­ nes: 20. Ecclesiastica potestas suam auctoritatem exercere non debet absque civilis gubernii venia. 28. Episcopis sine gubernii venia fas non est vel ipsas Apostolicas Litteras promulgare. 54. Reges et principes non solum ab Ecclesiae jurisdictione eximuntur, verum etiam in quaestionibus juris­ dictionis dirimendis superiores sunt Ecclesia. Cfr. Zigliara, Propaedeutica, lib. 4, c. 4, n. 4. Matth., 16, 19. Joan., 21, 15 sqq. 4 Apud S. Athan., Hist, arian. ad monachos, n. 44; MG 25, 746. 5 Ep. 21, nn. 35-36; ML 16, 1061. ° Or. 2 de imaginibus, § 12: MG 94, 1296. ’ Ipsi principes saeculares hanc doctrinam non semel confirmarunt. Constan­ tinus M. ajebat episcopis: «Vos nobis a Deo dati estis dii, et conveniens non est ut horno judicet deos» Apud Rufinum, Hist, eccl . lib. 1, c. 2; ML 21, 468. Et Theo­ dosius Junior ad Patres Concilii Ephesini scripsit: «Nefas est enim, qui sanctissi­ morum episcoporum catalogo adscriptUs non est, illuni ecclesiasticis negotiis et consultationibus sese immiscere». (Apud Mansi, 4, 1119.) 1 2 3 DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XXI. DE RELAT. INTER ECCL. ET STATUM 452 561. Dices. S. Optatus ajebat: «Non enim respublica est in Ecclesia, sed Ecclesia in republica est» l. Resp. S. Optatus protectionem tantummodo non potestatem tribuit rcipublicae in Ecclesiam, ut patet ex contextu. «Non enim respublica est in Ecclesia, sed Ecclesia est in republica, id est, in imperio romano; ubi et sacerdotia sancta sunt, et pudicitia et virginitas, quae in barbaris gentibus non sunt, et, si essent, tuta non essent». ARTICULUS II UTRUM ECCLESIA A STATU STATUSQUE AB ECCLESIA SEJUNGENDUS SIT 1 2 562. Status quaestionis. 1) Ecclesia et Status sunt, ut dicetur in­ ferius, duae societates perfectae, sibi invicem independentes. Ecclesia et Status civilis idem occupant territorium et, quod est singulare, eos­ dem plerumque habent subditos. Utraque societas, utpote eorumdem subditorum perfectionem et felicitatem insequens, amico foedere con­ sociatur. Ambae natura sua et ratione finis ab invicem sunt indepen­ dentes, sed una alteri auxilium praestat, et utraque simul conspirat in bonum temporale et aeternum subditorum. 2) Haec si debite fiant, omnia cedunt in bonum communitatis; sed aliquando bona fide, interdum malitia hominum, et plerumque exaggeratione quadam statolatriae, quam politici saepe sibi vindicant, collisiones inter Ecclesiam et Statum oriuntur, eorumque separationem multi meditantur. 3) Quaeritur hic, num oporteat Ecclesiam a Statu Statumque ab Ecclesia ita sejungere, ut nulla sit amplius inter eos mutua foederatio, et «in omni jure societatis humanae, in institutis, moribus, legibus, reipublicae muneribus, institutione juventutis, non magis ad Ecclesiam respiciendum sit censeant, quam si esset omnino nulla, permissa ad summum singulis civibus facultate, ut privatim, si libeat, dent religioni operam» 3*. 563. Errores, a) Machiavellus videtur fuisse hujus separationis pri­ mus adsertor, cum Principes hortatus est1, ut nullam haberent de morali curam, solamque in omnibus utilitatem quaerentes civibus religionem sua­ derent ordinis in republica conservandi causa. b) Kami 56moralem, ut ajunt, independentem propugnavit °, c) Naturalistae, rationalistae et liberales cum Cavour et statistis mo­ dernis excogitarunt formulam Ecclesia libera in Statu libero, conatique sunt Ecclesiam a Statu penitus sejungendam esse. De schismate donat., 3, 3; ML 11, 999. Cfr. Syllabus, prop. 55; Denz-Bannw., 1755. Verba sunt Leonis XIII, encycl. Libertas; § «Huic», Acta S. S., 20, 611. 1 La mente d’im uomo di Stato, c. 1. 5 In operibus passim. Feuerbach Kantio subscripsit. 6 Vide Minteguiaga, La Moral independiente, Introd. Hanc moralem indepen­ dentem absurdam esse probant ipsi increduli Julius Simon, Religion naturelle, p. 4, ch. 1; Rousseau, Contrat, social, 4, 8; Voltaire, Traité de Tolerance, ch. 20. 1 2 3 ART. Π. UTRUM ECCLESIA A STATU SEJUNGENDA SIT 453 564. Thesis. Absurdum est et omnino impoliticum Ecclesiam a Statu Statumque ab Ecclesia sejungere. Arg. I. Admonens Christus ut fideles et Ecclesiae subditi redde­ rent quae sunt Caesaris Caesari x, et praecipiens Paulus ut potestatibus quasi Dei ordinationi obedirent, satis explicite docuerunt utramque societatem, ecclesiasticam et civilem, amico foedere consociari debere. Hinc S. Isidorus Pelusiota ad Mauritium imperatorem ajebat: «Ex sacerdotio et regno rerum administratio conflata est. Quamvis enim permagna utriusque differentia sit (illud enim velut anima est, hoc velut corpus), ad unum tamen et eumdem finem tendunt, hoc est, ad ho­ minum salutem» 12. Et Ivo Carnutensis ad Paschalem II scribebat: «Cum regnum et sacerdotium inter se conveniunt, bene regitur mundus, floret et fructificat Ecclesia. Cum vero inter se discordant, non tantum par­ vae res non crescunt, sed etiam magnae res miserabiliter dilabuntur» 3. Arg. II. Ecclesia et Status a) ad unum finem totalem ordinantur, b) eosdem saepe habent subditos, et c) eadem non semel praecipiunt fidelibus. Hujusmodi autem societates magis oportet amico foedere con­ jungi quam dissociari. Ergo. Prob. maj. a) Ad unum finem totalem ordinantur. Utriusque societatis finis completur hominum perfectione, quae in rebus temporalibus simulque aeternis consistit 4. Status perfectionem felicitatemque hominum tem­ poralem directe, Ecclesia aeternam promovet, indirecte alter alterius bono saepe consulit 5* . b) Eosdem saepe habent subditos. In regionibus siquidem catholi­ cis omnes tenentur et Ecclesiae se subjicere et potestati civili obedire. Unde Leo XIII ait: Utriusque (Ecclesiae et Status) imperium est in eosdem ®. c) , Eadem non semel praecipiunt fidelibus. Frequenter enim Eccle­ sia principum statuta suis legibus confirmavit, et vicissim Status aucto­ ritatem Ecclesiae decretis editis roboravit. Ambo, mutuo auxilio sibi invicem praestito, innumera civibus et societati genuerunt bona tum temporalia tum spiritualia 7. 1 2 3 Matth., 22, 2i. Ep. ad Mauritium lmp. Ep. 238; ML 162, 246. ad Isidorum diaconum, lib. 3, ep. 249; MG 7 8, 928. 4 «Deus, ait Leo XIII, encycl. Immortale Dei, humani generis procurationem inter duas potestates partitus est, scilicet ecclesiasticam et civilem, alteram qui­ dem divinis, alteram humanis rebus praepositam»; § «Itaque», Acta S. S., 18, 166. 5 Ad rem S. Thomas (De Regimine Principum, lib. I, c. 15): Principis saecu­ laris munus esse ait «vitam multitudinis bonam procurare, secundum quod con­ gruit ad caelestem beatitudinem consequendam; ut scilicet ea praecipiat, quae ad caelestem beatitudinem ducunt, et eorum contraria, secundum quod fuerit possi­ bile, interdicat». Item de Ecclesia ait: «Nec solum in spiritualibus, sed etiam in usu corporalium hominem dirigit, et beatitudinem animae et corporis repromittit». In Boetium, De Trinitate, q. 3, a. 3. ° Encycl. Immortale Dei; § «Itaque», Acta S. S., 18, 166. 7 Memoranda sunt hac in re verba Leonis XIII (encycl. Immortale Dei): •Quod Europa barbaras gentes edomuit, easque a feritate ad mansuetudinem, a superstitione ad veritatem traduxit... quod civilis cultus principatum retinuit, et ad oiiiiw decus humanitatis ducem se magistramque praebere caeteris consuevit; de ecclesia christi. q. xxi. de relat. inter eccl. et statum 454 565. Scholion I. Nolim confundas expositam incredulorum, rationa­ listarum et liberalium theoriam cum opinione quorumdam catholicorum, qui expetunt quidem utriusque societatis unionem, sed hodiernis tempo­ ribus illam impossibilem esse arbitrantur in plerisque regionibus, et separa­ tionem in praxi praeferendam esse putant. Scholion II. In hac materia omnes prae oculis habere debent praeclara verba Leonis XIII ad episcopos Americae septentrionalis: «Hoc enim Eccle­ siae apud vos concessum est, non repugnante temperatione civitatis, ut nullis legum praepedita vinculis; contra vim defensa jure communi justi­ tiaque judiciorum, tutam obtineat vivendi agendique sine offensione facul­ tatem. Sed quamquam haec vera sunt, tamen error tollendus, ne quis hinc sequi exsistimet petendum ab America exemplum optimi Ecclesiae status: aut universe licere vel expedire rei civilis reique sacrae distractas esse dissociatasque, more americano, rationes» l. ARTICULUS III UTRUM ECCLESIA HABEAT POTESTATEM INDIRECTAM IN STATUM 566. Status quaestionis. Ecclesia et Status sunt societates in suo ordine independentes et perfectae, adeo ut nec Ecclesia Statui nec Status Ecclesiae directe seu ratione sui subordinetur. Vix tamen pos­ sunt duae societates coexistentes concipi, quin una alteri indirecte subordinetur. Novimus ex superioribus Ecclesiam, ne indirecte quidem Statui subordinari, et nunc pulsat animum dubitatio, an Status civilis saltem indirecte Ecclesiae subjiciatur, adeo ut principes ecclesiastici potestatem habeant in societates civiles, quoties finis Ecclesiae obti­ nendus id postulaverit. 567. Errores, a) Nonnulli canonistae de juribus potestatis ecclesia­ sticae nimium solliciti dixerunt Statum civilem directe subordinari Eccle­ siae, ita ut principes saeculares suam auctoritatem accipiant a Deo mediante Romano Pontifice. Pro hac sententia citari solent Joannes Saresberiensis, *12 Augustinus Triumphus3, Panormitanus1 et alii pauci. b) Alii dixerunt Ecclesiam non habere auctoritatem seu jurisdictionem quod germanam libertatem eamque multiplicem gratificata populis est; quod com­ plura ad miseriarum solatium sapientissime instituit, sine controversia magnam debet gratiam religioni, quam ad tantas res suscipiendas habuit auspicem, ad per­ ficiendas adjutricem»; § «Fuit aliquando», Acta S. S., i8, 169. Cfr. Balmes, EI Protestantisme comparado con el Catolicismo, capp. 32 et 58. Ipse Aug. Comte in suo Cours de Philosophie non semel agnovit beneficia per Ecclesiam Statui delata. 1 Epistola Longinqua, 6 Jan. 1895; § «Harum». Acta S. S., 27, 390. Haec si vera sunt de Statibus Foederatis Americae, in quibus Ecclesia, quantumvis a Statu separata, optima gaudet libertate, a fortiori valebunt pro aliis nationibus in quibus praetextu separationis volunt politici Ecclesiam destruere et ad paga­ nismum viam sternere. «L’idéal de ces hommes, ait Leo XIII, encycl. Au milieu des sollicitudes, 16 Févr. 1892, serait le retour au paganisme; l’État ne reconait l’Église, qu’au jour où il lui plait de la persecutor»: § «Mais, en France», Acta S. S., 24, 528. Doluit semel et iterum Pius X in suis adlocutionibus anni 1905 de gubernii gallici hac in re agendi ratione, et Cardinales Galliae vehementer protestati sunt quod comitia deputatorum, inconsulta Ecclesia, concordatum violaverint et de separatione Status et Ecclesiae agere inceperint. 2 Polycrat., lib. 4, c. 3; ML 199, 516. 3 1 De potestate Eccl. Comment: in Decr., lib. 2 ART. IV. QUAE SINT OFFICIA ET JURA ECCLESIAE ET STATUS 455 proprie dictam, sed potestatem dumtaxat directivam in Statum. Juxta hanc theoriam Ecclesia nihil potest in Statum efficere nisi docendo, adhortando, suadendo, etc. Ita Gosselin 1 cum quibusdam. c) Alii nullam agnoscunt Ecclesiae potestatem in societatem civilem, et clamant vehementer contra catholicos docentes Statum civilem Ecclesiae indirecte subordinari. Sic hodierna rcgalistarum, incredulorum, rationalista­ rum et liberalium turba multa1 2. 568. Statum. Thesis. Ecclesia Christi habet potestatem indirectam in Arg. I. Pius IX damnavit in Syllabo propositionem 24: Ecclesia vis inferendae potestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam. Arg. II. Unio Ecclesiae et Status non immerito comparantur vin­ culo, quo anima et corpus in homine copulantur 3. Sed in composito humano corpus subjicitur animae. Ergo. «Potestas saecularis, inquit ad rem S. Thomas, subditur spirituali, sicut corpus animae...; et ideo non est usurpatum judicium, si spiritualis praelatus se intromittat de tem­ poralibus quantum ad ea in quibus subditur ei saecularis potestas, vel quae ei a saeculari potestate relinquuntur» 4. Arg. III. Societatum inter se indirecta subjectio habetur, quando fines earum ita constituti sunt, ut unus alteri consequendo subordine­ tur. Finis autem Status saecularis, utpote temporalis, subordinatur fini Ecclesiae, qui est spiritualis. Ergo. «In tantum, inquit S. Thomas, sae­ cularis potestas est sub potestate spirituali, in quantum ei est a Deo supposita, scilicet in his, quae ad salutem animae pertinent» 5. Hanc doctrinam non esse meram opinionem sed ad depositum ca­ tholicae doctrinae pertinere putat Mazzella67cum Suarez'1·, et ab omni­ bus esse credendam saltem fide ecclesiastica defendit Groot 8. ARTICULUS IV QUAE SINT OFFICIA ET JURA ECCLESIAE ET STATUS AD INVICEM 569. Ratio articuli. Perpensis breviter relationibus Ecclesiae et Status in genere, valde opportunum est officia et jura, quae ex praefa­ 1 Pouvoir du Pape au moyen age. 2 His praeiverant gallican i qui in sua famosa Declaratione Cleri Gallicani (1682) ajebant: «Principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordina­ tione subjici». Denz-Bannw., 1322. 2 Cfr. Encycl. Leonis XIII Immortale Dei; § «Itaque», Acta S. S., 18, 166. 4 II-II, q. 60, a. 6 ad 3. «Sicut homo, ait Suarez, De legibus, lib. 4, c. 9, n. 3, non esset recte compositus, nisi corpus esset animae subordinatum, ita neque Ecclesia esset convenienter instituta, nisi temporalis potestas spirituali subderetur». Cfr. Victoria, De potestate Ecclesiae, Utrum potestas sp. sit supra potestatem civi­ lem, prop. 6. r' II Sent., dist. 44, q. 2, a. 3 expositione textus ad 4. ° De religione et Ecclesia, n. 577. 7 De legibus, lib. 4, c. 9. B Summa Apolog., q 12. a. 5. Cfr Chesnel, Los derechos de Dios y las ideas modernas, t. 2, c, 7; Benoit, La Ciudad anticristiana en el siglo XIX, t. 2, pagi­ na 312 sqq., Tnpnrolll, Saggio, n 1419 s(iq* DE ECCLESIA CHRISTI. 45<> Q. XXI. DE RELAT. INTER ECCL. ET STATUM tis relationibus pro utraque parte oriuntur, investigare, ut uno veluti intuitu perspici queat, quid in praxi tenendum sit. Hujusmodi officia considerari possunt l.° in nationibus catholicis, 2° in nationibus acatholicis. § 1 In nationibus catholicis. 570. A) Officia Ecclesiae. 1) Debet Ecclesia independentiam ac perfectionem societatis civilis in ordine ad suum finem agnoscere, aucto­ ritatemque a Deo principibus collatam revereri et data occasione defen­ dere. Ecclesia enim et Status sunt regna distincta. «Deus, ait Leo XIII, humani generis procurationem inter duas potestates partitus est, sci­ licet ecclesiasticam et civilem, alteram quidem divinis, alteram huma­ nis rebus praepositam. Utraque est in suo genere maxima»1. Ad rem Apo­ stolus: Non est enim potestas nisi a Deo 1 2. 2) Diversa ratio utriusque societatis postulat, ut Ecclesia in nego­ tiis mere temporalibus Statuum non se immisceat. Habent enim aucto­ ritates civiles plenam potestatem ac libertatem statuendi leges, eligendi magistratus, adoptandi formam regiminis, et dirigendi subditos in finem proprium societatis civilis, dummodo fiat juxta leges divinas et sine detrimento jurium Ecclesiae. 3) Tenetur Ecclesia Statum in adipiscenda civium felicitate tem­ porali positive adjuvare. Unde debet omnes docere obedientiam praepo­ sitis, rebelles, sancitis etiam ubi oportet spiritualibus poenis, coercere, pacem et tranquillitatem in civitate promovere, bella et seditiones, quantum fas est, avertere, et ea, quae ad reipublicae prosperitatem con­ ducunt, quaerere atque fovere. 571. B) Ecclesiae jura. 1) Ecclesia jus habet ad plenam et omni­ modam libertatem in prosequendo suo fine. Potest itaque dogmata sacra libere definire et populo Christiano credenda tradere 3, doctrinam Christi docere, sacramenta fidelibus administrare; idoneos ministros sibi eligere atque in seminariis magnis et parvis juvenes educare 4; scholas Christianas, ubi oportet, aperire, et ut in scholis publicis juvenes ca­ tholice instituantur invigilare 5* ; libros qui in lucem eduntur, praecipue de religione tractantes, revidere ®; cunctos fideles, datis de religione, moribus, etc., opportunis legibus, regere7; religiosas familias, quae san­ ctitatem vitae magnopere in Ecclesia promovent, instituere ac conser­ vare; saecularizationem, ut ajunt, societatis, familiae et individuorum pro viribus vitare, et alia id genus plura. Encycl. Immortale Dei; § «Itaque», Acta S. S., i8, i66. Rom., 13, i. 3 Cfr. Syllabus, prop. 21, 33; Denz-Bannw., 1721, 1733. '* Syllabus, prop. 45, 46; Denz-Bannw., 1745 sqq. 6 Syllabus, prop. 47, 48; Denz-Bannw., 1747?—Cfr. La Civiltà Cattolica, 2 Gcnn. 1892, pp. 82-92. ° Cfr. Encÿcl. Pii PP. ιχ Quanta cura; § «Ac praeterea», Acta S. S., 3, 166. 7 Syllabus, prop. 44; Denz-Bannw., 1744. 1 2 ART. IV. QUAE SINT OFFICIA ET JURA ECCLESIAE ET STATUS 457 2) Jure etiam exigit unionem cum Statu civili, imo et protectio­ nem, ubi in exercitio suae missionis necessariam esse censuerit l. 3) Item Ecclesiae jus esto exercendi potestatem indirectam in res temporales et in ipsas societates civiles, quando pro fine spirituali ob­ tinendo id fuerit necessarium 12. 572. C) Jura Status. Status quoque habet quaedam jura relative ad Ecclesiam. Hinc 1) Plenam sibi postulat independentiam in rebus mere tempora­ libus gerendis 3. Potest itaque formam regiminis, quae magis sibi li­ buerit, servatis religione, justitia et aequitate, eligere, leges in iis quae bonum communitatis respiciunt condere, tribunalia pro jure dicendo erigere, magistratus sibi eligere, relationes internationales et commer­ ciales stabilire ac fovere, et omnia, quae ad bonum regimen societatis pertinent, dirigere, habita semper, ut par est, ratione finis supremi seu hominum felicitatis aeternae. 2) Jus habet, ut Ecclesia auxilium ipsi praestet ad pacem tran­ quillitatemque in civitate servandam, rebelles coercendos et bonum commune in societate promovendum. 573. D) Officia Status. Officia Status respondent hac in re juri­ bus Ecclesiae. 1) Tenetur imprimis plenam libertatem Ecclesiae concedere. Hoc enim postulat natura Ecclesiae, quae est societas perfecta 45. 2) Debet religionem in populis sedulo promovere, tum cultum so­ cialiter Deo exhibendo s, tum moralitati publicae consulendo 6. 3) Status catholicus tenetur agnoscere et defendere religionem re­ velatam, et consequenter omnes falsas religiones per se loquendo reji­ cere, et mala quae libertatem Ecclesiae coarctant reprimere. 4) Ex hac obligatione sponte fluit aliud officium, quo Status te­ netur, quantum auctoritas temporalis principum saecularium patitur, et circumstantiae regni permittunt, omnes ut ajunt libertates moder­ nas proscribere. Hujusmodi sunt: a) libertas conscientiae, b) libertas cultuum et c) libertas docendi aut -praeli. 574. a) Libertas conscientiae. Hoc nomine venit facultas cogitan­ di et agendi quod magis cuique libet in rebus ad Deum et religionem perti­ 1 Innumeri sunt in historia ecclesiastica casus in quibus Ecclesia auxilium brachii saecularis petiit et obtinuit. 2 Cfr. S. Bellarminus, De Rom. Pont., lib. 5, c. 6. 3 Cfr. Gelasius Papa ad Anastasium imperat.; ML 59, 42. 1 Huc facit prop. 20 damnata in Syllabo: «Ecclesiastica potestas suam aucto­ ritatem exercere non debet absque civilis gubernii venia et assensu». Denz-Bannw., 1720. 5 «Homines enim, ait Leo XIII, encycl. Immortale Dei, communi societate conjuncti nihilo sunt minus in Dei potestate, quam singuli; neque minorem, quam singuli, gratiam Deo societas debet, quo auctore coaluit, cujus nutu conservatur, cujus beneficio innumerabilem bonorum, quibus affluit, copiam accepit»; § «Hac ratione», Acta S. S., 18, 163. Cfr. Encycl. Humanum genus; § «Jam vero» et «Secta igitur», .-Ida S. S., 16, 421 sqq.; et encycl. Libertas; § «Quae quo melius», «Eadem libertas». Acta S. S., 20, 603 sqq. " In hoc conveniunt ipsi increduli Voltaire, Dictionn. philosophique, v. «États»; Houumu, Lettre contre /c spectacles Cfr. Encycl. Leonis XIII Humanum genus, § «Ceterum»; Acta S, Sedis, 16, 428. 45® DE ECCLESIA CHRISTI. Q. XXI. DE RELAT. INTER ECCL. ET STATUM nentibus, a) Nequit quidem Status catholicus infidelibus violentiam inferre, ut fidem amplectantur, sicut jam cautum est in Concilio IV Toletano 1 et monuit Leo XIII 1 2. β) Nec cogitationes liberae, dum in foro conscientiae remanent et sunt soli Deo cognitae, possunt a Statu cohiberi, γ) Potest tamen et debet exercitium externum hujus liberta­ tis conscientiae contra doctrinas ab Ecclesia catholica definitas repro­ bare, nisi aliquando ob speciales circumstantias tolerandum sit. Ratio est, quia auctoritatis civilis est civium bonum temporale ita quaerere, ut ratio semper habeatur eorum felicitatis aeternae. Felicitas porro hominum aeterna in discrimen adducitur ex effrenata libertate con­ scientiae 3. 575. b) Libertas cultuum. Libertas cultuum est quasi consequen­ tia necessaria libertatis conscientiae, et definitur facultas exercendi cultus cuilibet religioni proprios. Quam sit in se absurda et Deo injuriosa, inde patet, quod honorem Deo debitum idolis tribuit. Unde Romani Ponti­ fices Pius IX 4 et Leo XIII 5*gravissimis eam verbis una cum libertate conscientiae reprobatam voluere. Ad Statum pertinet ea, quae superius de religionum tolerantia dixi­ mus, huic adamussim applicare. Hinc nunquam licet potestati civili tolerantiam ut ajunt dogmaticam cultuum defendere vel fovere, licet hy­ pothetice majoris vitandi mali vel adipiscendi boni causa possit ali­ quando pluralitatem cultuum tolerare. «Consequitur, ait Leo XIIIe, ista genera libertatis posse quidem, si justae causae sint, tolerari, defi­ nita tamen moderatione, ne in libidinem atque insolentiam degenerent» ’. 576. c) Libertas docendi. Libertas docendi, prout hodie a libera­ libus explicatur et defenditur, est facultas docendi, tum voce tum scri­ pto, omnes quascumque doctrinas sive veras sive falsas. Nuncupatur libertas cathedrae, praeli, etc., juxta diversos modos quibus exercetur. Hanc libertatem in tota sua amplitudine praedicant ac tuentur, omniaque facta etiam occulta et scandalosa libere publicari, et omnes theorias, quae unicuique placent, publice defendi posse autumant socialistae, dum liberales mitiores intra quosdam limites coercendam esse docent, ne in detrimentum vergat auctoritatis civilis et famae aliorum, nulla tamen erga Deum habita ratione. . Sed haec perniciose dicta sunt. Eadem quippe per hanc theoriam veritati et errori conceduntur jura, homines corruptioni exponuntur, et maxima fit Deo injuria. Unde Gregorius XVI libertatem docendi «deliramentum» appellavit, et Pius IX «catholicae Ecclesiae et anima­ rum saluti exitialem» esse dixit 8. 1 Concil. IV Tolet., c. 57; ML 84, 379. 2 Encycl. Libertas; § «Quae, quo melius». Acta S. S., 20, 603. 3 Cfr. Leo XIII, encycl. Immortale Dei; § «Sic illa», Acta S. S.. 18, 172. 4 Encycl. Quanta cura; § «Ex qua» ct in Syllabo, prop. 16; Denz-Bannw., 1690 et 1716. 0 Encycl. Libertas; § «Quae, quo melius». Acta S. S., 20, 603. ° Encycl. Libertas; § «Itaque», Acta S. S., 20, 612. ’ Huic doctrinae consonant quae habet S. Thomas. II-II, q. 10, a. II. Cfr. Civillà Cattolica, 17 Oct. 1863. 8 Encycl. Quanta cura; § «Ex qua», Donz-Bannw., 1690. ART. IV. QUAE SINT OFEICIA ET JURA ECCLESIAE ET STATUS 459 Quare potestates civiles tenentur libertatem docendi ita moderari, ut jura Dei et Ecclesiae, imo veritatis et honestatis, nullum patiantur detrimentum. Ex ipsa siquidem natura vetamur errorem defendere. Sicut potestates civiles, statutis ad hoc legibus, coercent communiter subditos, ne quid contra auctoritatem publicam voce vel scripto tra­ dant, ita a fortiori deberent legem edere, ne quis aliquid contra Deum, contra religionem, contra bonos mores civiumque jura doceat \ 577. E) In casu conflictus inter Ecclesiam et Statum, quando sci­ licet jura unius videntur juribus alterius sese opponere, aequum est, ut Status utpote inferior cedat Ecclesiae. Quamobrcm damnata est in Syllabo prop. 42 his verbis concepta: «In conflictu legum utriusque potestatis jus civile praevalet». Ecclesia tamen in his casibus concordiam semper quaesivit, suisque juribus non semel cessit. Hi conflictus ut vitentur, solet plerumque utraque societas Con­ cordata inire, quibus jura et officia utriusque definiuntur et relationes amicitiae magis in dies firmantur. § 2 In nationibus acatholicis. 578. 1) Status acatholici, qui christiano nomine gloriantur, ut protestantes et schismatici, omnibus per se loquendo, quibus Status catholici, obstringuntur officiis erga Ecclesiam, quia per baptismum promiserunt obedientiam verae Christi Ecclesiae. Nihilominus inutile foret in praxi eadem officia atque a Statu catholico a societatibus dis­ sentientibus postulare. Quia tamen in hujusmodi Statibus libertates individuales et rationis jura plerumque exaggerantur, potest Ecclesia personalitatem juridicam atque omnia, quae exinde enascuntur, jura exi­ gere, ut sunt facultas acquirendi, subditos dirigendi, etc., imo et auxilium potestatis publicae, ubi id necessarium fuerit. 2) Status indifferentes tenentur illa saltem jura Ecclesiae agnosce­ re, quae aliis religionibus conceduntur, quia juxta indifferentistas om­ nibus religionibus debentur aequa jura. 3) A Statu infideli nequit exigi subordinatio, ne quidem indirecta, auctoritatum civilium ad Ecclesiam, bene tamen libertas praedicandi doctrinam catholicam et instruendi neophytos, imo et dirigendi omnes catholicos in finem supematuralem. Ratio est, quia infideles, cum non habeant certitudinem veritatis suae religionis, ut patet ex religionum quas profitentur pluralitate, debent saltem probabilitatem religionis catholicae admittere. Hinc merito laudanda est catholicarum nationum agendi ratio, quae aliquando per vim obstrinxerunt infideles admittere ministros praedicationis evangelicae. 1 Cfr. Zlgliara, Summa phil., vol. 3, a. 67. TRACTATUS III DE FONTIBUS REVELATIONIS SEU TRACTATUS DE LOCIS THEOLOGICIS 579. Introductio. Perpendimus hucusque ea, quae ad Apologeticam et intimam Ecclesiae constitutionem spectare videbantur. Demonstra­ vimus contra incredulos religionem Christianam esse veram ac divinitus revelatam, eamque contra acatholicos in Ecclesia Romano-Catholica fideliter custodiri et interpretari. At his absolutis nova pulsat animum quaestio accurate discutienda, unde nimirum repetenda sit haec divina revelatio, cui adsentiri a fidelibus oporteat, et a qua argumenta in theo­ logia desumi opus sit. Tractatus hic a multo jam tempore nuncupari consuevit De Fonti­ bus divinae revelationis vel etiam De Locis theologicis, quia explicari in eo solent tum depositum seu fons in quo revelatio continetur, tum loci ex quibus theologus argumentatur in defensione fidei catholicae. Hinc loci theologici non sunt nisi fontes ex quibus theologus argumenta desumit. Fontes seu loci ejusmodi, si proprie loquamur, duo sunt, Sacra Scri­ ptura et Traditio, juxta illud Concilii Vaticani: Haec supernaturalis re­ velatio secundum universalis Ecclesiae fidem, a s. tridcntina synodo decla­ ratam 1, continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt 12. Sed quia traditio in pluribus monumentis continetur, et theologia solet ex scientiis etiam humanis et ratione naturali argumenta saltem subsidiaria plerumque petere, loci theologici alii sunt primarii, alii se­ cundarii. Primarii sunt S. Scriptura et Traditio; secundarii generatim post Melchiorem Canum octo numerantur ordine sequenti: 1. Auctoritas Ecclesiae. 2. » Conciliorum. 3. » Romanorum Pontificum. 4. » SS. Patrum.. 5. » Theologorum et Doctorum. 6. Ratio naturalis. 7. Philosophorum dicta. 8. Historia humana. Unde decem loci theologici, duo primarii et octo secundarii, apte numerantur. De Ecclesia et Romano Pontifice satis superius, de caeteris nunc per ordinem agendum est, ita tamen ut de S. Scriptura et Traditione paulo latius, de aliis brevissime disseramus. 1 2 4, Decret, de Canone S. S.; Denz-Bannw., 783. Sess. 3, c. 2; Donz-Bannw., 1787. Sess. ART. I. QUID SIT SACRA SCRIPTURA 461 QUAESTIO XXII DE S. SCRIPTURA ARTICULUS I QUID SIT S. SCRIPTURA 580. I. Definitio. Sacra Scriptura diversis nominibus insigniri solet; appellatur Scriptura, sacrae litterae, Libri sacri, Biblia, etc. x, et est verbum Dei scriptum; Dei quidem non per modum possessionis, ut cum dicimus haec domus est Titii, sed per modum causae efficientis, quatenus Deum habet auctorem, ut testamentum dicitur Petri. Vel, si mavis, S. Scriptura est collectio librorum qui Deo inspirante conscripti sunt et ut tales ab Ecclesia propositi. 581. II. Divisio. Horum nonnulli ante adventum Christi alii post ejus ascensionem in caelum scripti sunt. Hinc divisio in Vetus et Novum Testamentum vel Foedus jam inde a tempore Tertulliani est introducta. In utroque Testamento alii sunt legales, alii historici, sapientiales et pro­ phetici, quorum explicationem vide in introductionibus ad S. Scriptu­ ram. Item ratione materiae libri Veteris Testamenti dividi solent in Legem, Prophetas et Hagiographos; et Novi Testamenti in Evangelium et Apostolos. 582. III. Canon Scripturarum. Nomine canonis S. Scripturae intelligitur juxta antiquissimam Ecclesiae consuetudinem catalogus libro­ rum sacrorum, quos ut tales Ecclesia agnovit atque recepit. Ad libri canonicitatem requiritur, ut sit 1) Deo inspirante conscriptus, et 2) ab Ecclesia in catalogum librorum sacrorum relatus. Ex septuaginta duobus libris quibus S. Scriptura constat, plerique sunt protocanonici, id est, a tota Ecclesia semper in canonem relati, alii deuterocanonici, quos Ecclesiae particulares non recensuerunt in canone, nisi post aliquod tempus, investigata eorum origine et nota traditionis veritate 12. Abstinemus hic ab investigando primo auctore canonis utriusque Testamenti et adsignandis evolutionibus quae tractu temporis ipsi ob­ venerunt. Gravissimae de his agitantur in proprio loco quaestiones, qua­ rum accurata investigatio limites hujus operis excedit s. Sive Esdras sive alius fuerit collector librorum V. T., unum videtur esse omnino certum, tempore scilicet FI. Josephi (saec. 1) exstitisse unum canonem Comely, Hist, el erit, introd, in V. T. libros, vol. 1, p. 21 sqq. Deuterocanonici sunt: Ex Vet. Test.: Tobias, Judith, Sapientia, Ecclesiasticus, Baruch cwn epistola Jeremiae, duo libri Machabaeorum, Esther, 10, 4-16, 24; Daniel, 3, 24-90, 13 et 14.- Ex Nov. Test.: Ep. ad Hebraeos, Jacobi, II Petri, JI et 111 Joannis, Judae, et Apocalypsis; Marc.. 16, 9-20; Luc., 22, 43-44: Joan , 8, 2-12. • Cfr Comely, Compend., p 1, diss 1, cc. 2-3. 1 2 462 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA librorum V. T. apud pharisaeos palaestinenses, qui libros protocauonicos complectebatur*1, et alium apud judaeos alexandrinos libris quo­ que deuterocanonicis auctum; versio enim graeca alexandrina omnes complectebatur 2. Ecclesia deinde omnes libros protocanonicos et deuterocanonicos indiscriminatim accepit, adeo ut nulla de eis controversia alicujus momenti ante saeculum iv exstiterit, ut erudite probat Franzelin 3, et ipsa deinceps controversia non ex traditionis diversitate sed ex ipsa Scripturarum inter se comparatione orta fuerit. Constantem hac in re traditionem retinuerunt et posteris transmittendam curarunt S. Cle­ mens Romanus 4, Epistola Barnabae 5, S. Polycarpus ®, Hermas 7, S. Ire­ naeus 8, Doctrina duodecim apostolorum ®, Clemens Alex.10 et alii innu­ meri 11. Libros quoque N. T. sedulo collegerunt primi Christiani, canonem inde conficientes, qui libris constaret protocanonicis et deuterocanoni­ cis. Jam Patres apostolici aliique scriptores primae aetatis laudarunt fere omnes hodierni canonis libros, et Patres posteriores ante finem saecu­ li n omnes receperunt ut canonicos praeter ep. ad Hebraeos et II Pe­ tri. De hac re consuli possunt S. Clemens Romanus Doctrina duode­ cim apostolorum 13, Fragmentum muratorianum M, Clemens Alex. 18 Origenes16 et alii17. Saeculo iv et deinceps, orta jam de quibusdam libris controversia, non fuit interrupta traditio, sed, magis ac magis in dies firmata, con­ stanter docuit omnes hodierni canonis libros ut canonicos esse acci­ piendos 18. 1 Cfr. Josephus, C. Apion., lib. 1, n. 8. 2 Discrimen horum canonum videtur tribuendum palaestinensibus, qui vete­ rum traditionibus nimis addicti noluerunt libros recenter scriptos canoni accensere, cum alexandrini libenter eos accepissent. 3 De S. Scriptura, th. 12. 1 Ep. I ad Cor.; MG 1, 216 sqq. 5 Cap. 19; MG 2, 779. • Ep. ad Philip., n. 10; MG 5, 1014. ’ Pastor., lib. 3, simii. 9, n. 23; MG 2, 999. 8 Adv. haer., lib. 4, 20, 2; MG 7, 1033. 9 Cap. 2, n. 4. 10 Strom., 6, 11; MG 9, 313 sqq. 11 Cfr. Hettinger, Theol. fund., p. 2, § 28. 12 I Cor., 17; MG 1, 244. 13 Doctr. 8. 11 Apud Kirch, Enchiridion fontium hist. eccl. ant., 156 sqq. 15 Strom., 2, 13; MG 8, 996. 16 In Joan., t. 5, prol. 6, n. 35; MG 14, 292, etc. 17 Cfr. Eusebius, Η. E., lib. 3, 25; MG 20, 268. 18 Vide Franzelin, De div. Script., th. 9-17; et Comely, Comp., p. I, cc. 2-3. Quidam SS. Patres praesertim S. Hieronymus (Praef. in libros Salomonis), ML 28, 1308; S. Athanasius (Ep. fest. 39), MG 26, 1438; S. Cyrillus Hieros. (Catech., 4, 33), MG 33, 496; S. Gregorius Naz. (Carm., I, 1, 12), MG 37, 472, aliique, necnon scri­ ptores ecclesiastici Rutinus (Symb. apost., 36 sqq., ML 21, 373), etc., protocano­ nicos vocaverunt Canonicam scripturam, deutcrocanonicos vero appellavere eccle­ siasticos, quos quidem legit Ecclesia «ad aedificationem plebis non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam», (s. Hieronymus, Praef. in libros Salo­ monis; ML 2 8, 1308. His sanctorum dictis plerumque abutuntur protestantes praesertim anglicani ART. I. QUID SIT SACRA SCRIPTURA 4<>3 Hanc Ecclesiae traditionem a Patribus recognitam et a Concilio Florentino sancitam proposuit ac declaravit Synodus Tridentina. Re­ censitis septuaginta et duobus libris, quibus Ecclesiae canon constat, addidit: Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri Vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit... a. s. *.—Quod iterum confirmavit Concilium Vaticanum dicens: Si quis Sacrae Scri­ pturae libros integros cum omnibus suis partibus, prout illos s. tridentina synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit aut eos divinitus inspiratos esse negaverit, a. s. * 12. Plures alios fuisse libros divinitus inspiratos et postea incuria tem­ porum periisse supponunt et ex sacris litteris deducunt eruditi. Sed hujus quaestionis studium nostra non interest. Vide eorum catalogum apud Mugica 3. 583. IV. Idioma originalium. Difficile admodum est determinare quo idiomate conscripta fuerit S. Scriptura. Omnes Veteris Testamenti libri, si paucos excipias, hebraice conscripti sunt. Aramaice composita sunt Dan., 2, 4; 7, 28; I Esdr., 4, 8; 6, 18; 7, 12-26; et Jerem., 10, 11; disputatur an Tobias, Judith, Baruch, Ecclesiasticus, I Machab. et frag­ menta deuterocanonica Danielis ac Esther hebraice vel aramaice scripti fuerint. Sapientia et II Machab. graece compositi sunt. Novi Testamenti libri graece exarati sunt, excepto S. Matthaei Evangelio, quod syriace scriptum esse dicitur. Nonnulli putant epistolam ad Hebraeos syriace et Evangelium S. Marci latine fuisse exarata. 584. V. Versiones. Codices Scripturarum autographi jam olim perierunt, sed exstant quamplurima exemplaria ex originalibus transcri­ pta, quae apographa vocantur. Pro his, qui idioma primigenium Scriptu­ rarum ignorabant, ex apographis exsistentibus translati sunt libri sacri ad alias linguas. Hinc ad pleniorem Scripturarum intelligentiam oportet perpauca de his versionibus dicere. 585. 1. Versiones Orientales, a) Pentateuchus Samaritanus. Pen­ tateuchus, qui hcbraicis litteris conscriptus in manibus omnium tere­ batur, characteribus samaritanis conscriptus est. Improprie dicitur versio, cum textus hebraicus retentus fuerit, mutatis tantummodo chara­ cteribus. Hi characteres juxta S. Hieronymum 4 sunt antiqui hebraici, ad quos translatus est textus ex litteris hebraicis recentioribus ab Esdra (art. 6), ut libros deuterocanonicos de canone respuant, sed frustra. SS. Patres, qui ita locuti sunt, significare voluerunt inter libros protocanonicos et deuterocanoni­ cos aliquam exsistere differentiam, non quidem essentialem ac internam nec relate ad inspirationem, sed externam ac historicam, quatenus alii erant semper relati in canone, alii quandoque extra canonem vagantes in quibusdam saltem ecclesiis erant dubiae auctoritatis. Vid. Sixtus senensis. Bibi. Sanet., I, 1; Hettinger, Theo­ logia fund.., p. 2, § 28. 1 Sess. 4; Decret, de Can. Script.; Denz-Bannw., 784. 2 Sess. 3, can. 4 de Revelatione; Denz-Bannw., 1809. Canones hebraeorum, hellcnistarum, et protestantium vide apud Comely, Introd. in utriusque Testamenti libros, vol. 1, diss. 1, cc. 2-3: et Comp., p. 1, cc. 2-3. 3 Introductio gen., n. 15. Quaestionem etiam de libris apocryphis consulto remittimus ad auctores introductionis generalis in S. Scriptura. 4 Prae/, in libror Samuel et Malaihim; ML 28, 593 sqq. 464 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA introductis. Nonnulli volunt hanc translationem tempore Roboam filii Salomonis esse factam, et videtur ante tempora Esdrae finitam fuisse x. b) Paraphrasis chaldaica. Variae Bibliorum paraphrases seu ex­ positiones (Targumim) decursu temporis exortae sunt. Eminet inter omnes et celebratur antiquitate puritateque linguae paraphrasis chal­ daica Pentateuchi quae nomine R. Onkelosi prodiit. Est translatio Pen­ tateuchi ex hebraeo ad linguam chaldaicam, non quidem de verbo ad verbum sed quoad sensum facta. Non est proprie versio sed paraphrasis, chaldaice Targum. Juxta Thalmudem babilonicum, in quo prima vice commemoratur, confecta est tempore Christi, sed juxta alios posterior est. Plures hebraei putant eam sub inspiratione Spiritus Sancti esse con­ scriptam. Ecclesia tamen parum hucusque contulit illi auctoritatis. Alia est Pseudo-Jonathanis, quae alexandrina appellatur, Legis paraphrasis seu expositio. Tertia prophetarum paraphrasis, quae etiam nomine Jona­ thanis inscribitur, Hierosolymis saeculo 1 coepta et vertente saeculo iv absoluta dicitur. Quarta demum Hagiographorum paraphrasis est recentioris aetatis 1 2. c) Versio syriaca simplex seu Peschito, quae simplex seu litteralis dicitur, magnam adepta est apud peritos auctoritatem. Juxta aliquos composita est tempore Salomonis et juxta alios tempore destructionis regni Israel 3; verum juxta alios probabilius saeculo 1 a libris Veteris Testamenti inchoata est, et saeculo n una cum versione Novi Testa­ menti absoluta. Ex originalibus hebraica et graeca ad linguam syriacam, quae ex hebraica et chaldaica corruptis coalescit, facta est, et fidelitate ac perspicuitate celebratur. d) Alias syriacas, arabicas et persicas versiones vide expositas apud auctores 4. 586. 2. Versiones graecae. Vetus Testamentum pluries in linguam graecam versum est, sed instituti nostri ratio non postulat omnes trans­ lationes enumerare. Praecipuas tantum versiones, quae majorem adeptae sunt celebritatem, placet heic exponere. a) Versio alexandrina seu septuaginta Interpretum. Celeberrima est inter omnes versio 70 interpretum cujus probabilis historia haec est. Ptolomaeus II Philadelphus instante Demetrio Phalereo, bibliothecae praefecto, quosdam viros hebraeos5 ex omni tribu Israel, linguarum hebraicae et graecae peritissimos, anno circiter 280 a. Christum sibi adseivit, ut Pentateuchum directe ex textu hebraico ad linguam graecam verterent. Solum Pentateuchum fuisse ab illis graece versum putant 1 Cornely, Comp., n. 63. 2 Hae ultimae tres paraphrases pluribus scatent rabbinicis figmentis et am­ plificationibus arbitrariis, et idcirco parum habent auctoritatis. 3 Nonnulli contendunt Christum Dominum et apostolos, quoties Veteris Te­ stamenti libros citant, hac versione usos fuisse. 4 Cfr. Vigouroux, Manuel Biblique, t. 1, n. 122; et Cornely, Comp., p. 1, diss. 2, c. 4, § 13 et 15. 5 Traditio communis docet eos fuisse 72, sex ex singulis tribubus, qui numero rotundo 70 dicuntur. Aliqui ex alia versione graeca putant 70 interpretes suam versionem adornasse. Haec tamen opinio verius rejicitur. ART. I. QUID SIT SACRA SCRIPTURA 465 Josephus l, Philo 12 et S. Hieronymus 3 contra alios, qui defendunt totum Vetus Testamentum fuisse versum. Sub finem saeculi in a. Christum creditur fuisse absoluta omnium protocanonicorum versio, et circa an­ num 130 a. Christum fuit in usu 4. Aliqui peritissimi doctores, narrationi S. Justini de septuaginta dua­ bus cellulis consentientes, vel, si simul traductionem perfecerint, tot virorum consensionem mirati, volunt versionem sub adsistentia Spiritus Sancti fuisse completam 56, sed alii hanc opinionem hodie communiter rejiciunt, et opus mere humanum esse arbitrantur. Minime tamen diffi­ temur eam magna auctoritate pollere. b) Versio Aquilae. Primam post 70 interpretes versionem graecam S. Scripturae adornavit Aquilas, patria synopaeus in Ponto, primo gen­ tilis, dein praedicatione apostolorum Christianus, et mox judaeus. Hic sacras litteras ex hebraico sermone ad graecum transtulit circa annum 130 post Christum. c) Versio Theodotionis. Theodotion, juxta Epiphanium ponticus et juxta alios ephesinus, primo Christianus et Tatiani ac Marcionis secta­ tor, deinde judaeus, 70 interpretes fere in omnibus sequutus, sub finem saeculi n (probabiliter imperante Commodo 180-193) ®, aliam molitus est versionem. d) Versio Symmachi. Symmachus, Samaritanus, ex judaeo primo christianus et deinde haereticus ebbionita 7, versionem graecam S. Scri­ pturae tempore Severi Augusti (193-211), non verborum sed intelligentiae ordinem sequutus, adornavit. Perspicua haec est sed nimis libera. e) Tetrapla, Hexapla et Octapla Origenis. Celebrem curavit Origenes Bibliorum editionem, quam Tetrapla vocavit, quatuor columnis di­ sponens versiones Aquilae, Symmachi, 70 interpretum et Theodotionis. Deinde textum hebraicum characteribus hebraicis et graecis huic editioni in duabus columnis addidit, et Hexapla adornavit, ac denique alias duas translationes ab incertis auctoribus peractas adjiciens Octapla composuit. 587. 3. Versiones latinae. Innumerae sunt Bibliorum versiones latine compositae sed duae potissimum merentur specialem mentionem, quarum notitiam his verbis tradit P. Raphael a S. Joseph 8: «Prima illa quam S. Augustinus vocat Italam, S. Hieronymus Communem, S. Gre1 2 3 Prooem. in lib. de Antiq., n. 3; et Antiq., lib. 12, c. 2. De Vita Moysis, lib. 2, prope medium. Quaest. hebr. Praef.; ML 23, 985; et Comment, in c. 5 Ezechielis; ML 25, 55. 4 Quae de Ptolomaeo, Demetrio Phalereo et septuaginta senioribus peritis dicta sunt, constant ex epistola Aristaeae ad Philocratem, quae, licet habeatur ut spuria, antiquissimae tamen est originis et auctoris certe rerum aegyptiarum versatissimi. Cfr. FI. Josephus et Philo locis citatis. Quod autem S. Justinus M., Cohor­ tatio ad graecos, n. 13; MG 6, 265, addit illos septuaginta duos viros in totidem cellis separatis opus perfecisse, et singulos integram legem iisdemct verbis transtu­ lisse, quamquam nonnulli Patres tenuerint, fundamento carere videtur. Cfr. S. Hie­ ronymus, Praef. in Pental.; ML 28, 181. 6 Ita Dominicus a SSma. Trinitate, Bibi, theol., lib. 3, sect. I, c. 80, «Justi­ nus autem». ° Volunt nonnulli Theodotionem sub Severo Augusto, 193-211, suam transla­ tionem complevisse. 7 Cfr. Eusebius, Ii. E., lib 6, 17; MG 20, 560. 8 De Locis theol., c. 4. ao 466 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA gorius Veterem, Orosius denique et alii communiter Vulgatam. Altera vero est quam adornavit S. Hieronymus, qui Novum Testamentum graecae fidei reddidit, et Vetus juxta hebraicum transtulit. Ex his duabus versionibus quaenam sit praeferenda, diu disputatum est. S. Augustinus stabat pro Itala, S. Isidorus decertabat pro altera. Tandem circa tem­ pora S. Gregorii conflata est ex utraque (id est, ex libris aliquibus de­ sumptis ab una, ex aliis vero ab altera) eadem illa ipsa, quam modo appellamus Vulgatam, quaeque habetur ut praecipuus labor D. Hiero­ nymi. Ad quod intelligendum sciendum est Hieronymum bis Testamen­ tum Vetus in latinum convertisse: primum ex graeco, id est, ex versione septuaginta interpretum; et rursum ex hebraeo, ut ipse testatur in prae­ fationibus singulorum librorum, quos latinos fecit. Excipiuntur tamen libri Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch, duorum Machabaeorum, appen­ dix libri Esther, Danielis duo ultima capita et Canticum trium puero­ rum, quorum hebraicum textum, ut ipse testatur, non invenit. Novum autem Testamentum ex graeco de novo non transtulit, sed totum ex Itala accepit, atque solum emendavit a multis erroribus, qui vitio libra­ riorum irrepserant.—Psalterium, quod in Bibliis nostris legitur, non dif­ fert ab antiqua versione Itala, nec est opus Hieronymi. Haec est ergo Vulgata illa, quam Concilium Tridentinum authenticam declaravit, adeo ut eam nemo quovis praetextu rejicere audeat vel praesumat» J. 4. Ad omnes denique orbis terrae linguas Bibliorum versiones fa­ ctae sunt, quarum vel seriem texere longum foret et a nostro instituto alienum. Vide apud eruditos. 588. VI. Vulgatae authentia. Concilium Tridentinum regulam uniformem fidelibus praefigere et confusionem in citandis Scripturis vi­ tare cupiens decrevit: Ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, dispu­ tationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica habeatur, et ■ut nemo illam rejicere quovis praetextu audeat vel praesumat 12. Quae cum ita sint, operae pretium est quaedam de hac Vulgatae editionis authentia enucleare. 1) Primo igitur statuendum est hanc Vulgatam editionem ab omni errore contra fidem et mores esse liberam et prorsus immunem, id est, authentia pollere conjormitatis, ut ajunt, cum textu originali a Deo in­ spirato. Haec conformitas comprobatur a) Ex regulis critices et studio comparativo amborum textuum, qui in rebus fidei et morum conveniunt. b) Ex expressa Ecclesiae declaratione, quae in re tanti momenti falli non potest. Longo tot saeculorum usu, id est, traditione universalis Ecclesiae, editio Vulgata dicitur probata ut authentica. Ex quo conji­ cere licet cum cl. Franzelin decretum Concilii Tridentini, «quo explicite declaratur authentia editionis vulgatae censendum esse decretum dogma­ ticum, definiens scilicet factum conformitatis hujus versionis et editionis cum textu originali, ita ut sub hac forma vere permanserit et habeatur 1 2 Cfr. Danko, De Sacra Scriptura ejusque interpretatione Comment., § 97. Sess. 4: Denz-Bannw., 785. ART. I. QUID SIT SACRA SCRIPTURA 467 in Ecclesia Dei S. Scriptura divinitus inspirata» 1. Quare ipsi protestan­ tes Walton 1 234, Millius*, Michaelis* et alii laudibus Vulgatam extulere. 2) Quamquam ex declaratione Concilii Tridentini certe deducatur nihil in Vulgata circa fidem aut mores a textu originali alienum conti­ neri, defectus tamen quidam in litterali interpretatione, necnon errores grammaticales, additionesque vel omissiones parvi momenti interdum inveniuntur. Hoc gravissimi theologi Andreas Vega 5, Lainez6, Salme­ ron 7, et alii non pauci 8* , qui Concilio Tridentino interfuerunt, disertis verbis declaraverunt, et Bellarminus, corrector Vulgatae, ait ad Lucam Brugensem: «Scias velim Biblia Vulgata non esse a nobis accuratissime castigata; multa enim de industria, justis de causis, pertransivimus, quae correctione indigere videbantur». Hinc decretum S. Congr. Con­ cilii 12 Jan. 1576 quo vetabatur aliquid sustineri Vulgatae repugnans etiam quod esset sola 'periodus, sola clausula vel membrum, sive vox, sive dictio sola, vel syllaba jotave unum, si vere aliquando prodiit °, prohibet, ait Franzelin, «ne quid asseratur repugnans editioni Vulgatae in rebus fidei et morum. Quod quidem responsum ante paucos annos (a. 1859), Summo Pontifice per vivae vocis oraculum approbante, datum esse b. m. P. Perrone mihi attestatus est» 10. 3) Ex his sponte sua sequitur Vulgatam editionem non attingere perfectionem apographorum quae servantur. Apographa siquidem sunt ipsa textuum originalium exemplaria transcripta, quae fidelius expri­ munt sensum revelationis et majorem habent auctoritatem quam versio quaelibet ad aliam linguam facta. Unde SS. Patres et S. Scripturae in­ terpretes non secus ac ipsa Ecclesia in dirimendis controversiis et illu­ strandis dubiis, quae circa sensum S. Scripturae passim excitantur, do­ cuerunt textus originales seu apographa esse consulendos. 4) Declaratio Concilii Tridentini de authentia Vulgatae nihil de­ trahit auctoritati versionum antiquarum, ut patet ex scopo synodi, et solum argumentis criticis investigandum est, quae sit ex omnibus versionibus praestantior. Hinc factum est, ut vetustae versiones hebraicae, graecae, etc., magno in pretio semper habitae fuerint ab eruditis, tum ad voces ambiguas Scripturarum recte interpretandas, tum ad orationis 1 De div. Script., th. 18; «Quare etiam». Cfr. S. Bellarminus, De verbo Dei, lib. 2, c. 10 sqq. 2 3 4 5 Proleg., cap. 6; Migne, Cursus compl. S. S., 1, 457 sqq. Proleg. in Nov. Test. Supp. ad lex. hebr., p. 3. In Concil. Trid., lib. 15, c. 9. Apud Mariana, De edit. Vulgata, c. 21. Migne, Cursus compl. S. S., ° p. 838 sqq. vol. I, Opera, t. 1, p. 24 sqq. Theologorum hac in re communem consensum ostendit Hodius, De antiq. Bibitor. versionibus, p. 2, lib. 3, c. 15. “ Hoc enim merito negant Branca, De Vulgata, t. 1, p. 31; Brunati, Diss, della Volg., pp. 79-80, et alii; Serarius, Proleg., c. 19, q. 11 refert illud esse ab haereticis hrancofurthi a. 1608 primo editum. In archivis romanis nunquam potuit docu­ mentum reperiri. 1,1 De diti. Script., p. 519. ed. 4. Abhinc paucis annis commissa est a Romano Pontifice putribus bcnedictiuis revisio Vulgatae. ’ 8 468 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA proprietatem intelligendam, tum denique ad menda librariorum, si quae sint in aliis editionibus, corrigenda. ARTICULUS II QUID SIT S. SCRIPTURAE INSPIRATIO 589. Status quaestionis. Tradita jam notione S. Scripturae, et ex­ plicatis quae ad ejus penitiorem intelligentiam videbantur necessaria, operae pretium est librorum sacrorum inspirationem vindicare, ut inde concludere liceat sacros codices Verbum Dei esse et partem revelationis a Deo factae continere. Quia tamen inspiratio non recte ab omnibus intelligitur, in praesenti articulo de natura inspirationis in sequenti de librorum sacrorum inspiratione agemus. 590. Inspirationis erratae notiones. Inspirationis praeposteram vel minus exactam notionem plures tradidere. 1) Protestantes et rationalistae sub nomine inspirationis nihil aliud intelligunt, quam lumen quoddam mentibus celebriorum hominum afful­ gens juxta illud Tullii: «Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit» L 2) Modernistae docent inspirationem esse impulsionem vehemen­ tem mere naturalem «qua credens ad fidem suam verbo scriptove ape­ riendam dirigitur» 12. 3) Nonnulli ex catholicis volunt inspirationem proprie dictam esse manifestationem veritatis ignotae. Hi videntur inspirationem cum re­ velatione confundere. Ita Janssens 3 cum aliis paucis. 4) Agentibus L. Lessio et Hamelio, S. J., proposita fuit Lovanii anno 1585 haec thesis: «Liber aliquis, qualis est fortasse secundus Machabaeorum4, humana industria sine adsistentia Spiritus Sancti scri­ ptus, si Spiritus Sanctus postea testetur nihil ibi esse falsum, efficitur Scriptura Sacra» 5. 5) Jacobus Bonjrerius, S. J., Lessii discipulus, docuit adsistentiam 1 De nat. dear., lib. 2, 66. Stuart sayo sobre la historia de las religiones Mill, Essai sur la religion; Max. Müller, En(hispanice versa) I; et alii eamdem inspira­ tionem scriptoribus sacris ac auctoribus indis, persis, etc., de religione disserenti­ bus, imo et paganorum oraculorum falsis vatibus tribuerunt. Cfr. Schmid, De inspirationis Bibliorum vi et ratione. 2 Encycl. Pascendi Pii PP. X, § De librorum etiam sacrorum; Denz-Bannw., 2090. Hermeneutica sacra, nn. 26-27. 4 Hanc de secundo Machabaeorum libro clausulam nonnulli omittunt. 6 Cum anno 1587 et 1588 propositio damnata fuisset a Facultatibus Lovanicnsi et Duacena, Lessius, Antithesi 6, data archiepiscopo mechliniensi, declaravit prae­ fatae thesis hunc esse sensum: «Si aliquod opus pium et salutare humana industria ex divino instinctu conscriptum, publico testimonio Spiritus Sancti approbaretur tanquam in omnibus suis partibus verissimum, tale opus habiturum auctoritatem aeque infallibilem ac S. Scriptura, et recte Scripturam Sacram et verbum Dei appellatum iri. Nam ejusdem est auctoritatis epistola a rege dictata et ab eo sub­ scripta, qui modus, etsi de jacto putem eum non inveniri in aliquo Scripturae cano­ nicae libro, non tamen est impossibilis». Cfr. Coli. Lac., 7, 140; Kleutgen, Lessii de inspirat, doctr., p. 482: Rnius. Lasser, Jlelat, de I Const, de Eide in Concilio Vai. 3 ART. II. QUID SIT S. SCRIPTURAE INSPIRATIO 469 concomitantem vel etiam approbationem consequentem Spiritus Sancti suf­ ficere ad inspirationem L 6) Joannes Jahn, professor vindobonensis, inspirationem cum adsistentia confundens ait: «Ut igitur libri sint divinae auctoritatis, necesse est, ut scriptores auxilio (divino) suffulti omnem errorem caverint. Adsistentia divina ad praecavendos errores dicitur inspiratio, nomine qui­ dem in scholis recepto, sed non satis congruo: adsistentia enim haec nihil inspirat aut docet, quod est revelationis, sed solummodo errores praeca­ vet et impedit» 1 2. Jahnium praeiverant Hen. Holden, anglus 3, et Phil. Ner. Chrisman, ord. min. 4. 7) Daniel Haneberg 5*, episc. spirensis, putavit librum mere huma­ num ex eo fieri sacrum quod ab Ecclesia relatus fuerit in canonem. Sed hanc opinionem piisimus scriptor emendavit et librum ad normam do­ ctrinae Concilii Vaticani corrigendum curavit ®. 591. Critica. Has inspirationis notiones doctrinae Concilii Vaticani aperte contradicere constabit ex dicendis. 1) Protestantium et rationalistarum explicatio prorsus absurda est et a vera inspirationis notione, quam tota antiquitas Christiana tenuit, prorsus aliena. Lumen siquidem, quo homines celebriores et sapientiores prae aliis eminent, non est inspiratio sed donum naturale. 2) Modernistae praescindunt omnino ab actione supernatural! Dei in inspiratione, quod nefas est 7. 3) Revelatio probe distinguenda est ab inspiratione, quatenus per illam res omnino ignotae, per inspirationem res aliunde notae homini manifestantur. 4) Thesis, quae L. Lessio tribuitur, prout jacet, cum clausula prae­ sertim quoad factum secundi libri Machabaeorum merito reprobata est a Facultatibus Lovaniensi et Duacena, et non videtur posse conciliari 1 Tripliciter autumavit Spiritum Sanctum cum hagiographis agere posse, a) Antecedenter «quum inspirat, revelat, demonstrat quae dicenda scribendave sunt, ita ut de suo proprio nihil addat scriptor, sed ea dumtaxat scribat, quae a Spiritu Sancto inspirata revelataque sunt, ad eum modum quo discipulus magistro dictante excipit quae ab eo proferuntur». Hoc pacto inspiravit hagiographis «res ob antiqui­ tatem vel remotionem temporis aut locorum» arcanas et incognitas, b) Concomitanter «quum non ad modum dictantis et spirantis se habet Spiritus, sed ad eum modum, qui alterum scribentem oculo dirigeret, ne in re quapiam erraret». Hoc modo inspirati sunt juxta Bonfrcrium plures libri in canonem relati, c) Consequen­ ter «si quid humano spiritu absque Spiritus Sancti ope, directione, assistentia, a quopiam scriptore esset conscriptum, postea tamen Spiritus Sanctus testaretur omnia, quae in eo scripta essent, vera esse. Certum enim est tunc totum hoc scri­ ptum fore Dei verbum et eamdem infallibilem veritatem habiturum quam habent caetera, quae inspiratione vel directione ejusdem Spiritus Sancti conscripta essent». Hoc modo «etsi non exsistimem Spiritum S. aliquando usum esse in iis quos habe­ mus S. Scripturae libros, absolute tamen nihil vetat uti vel etiam aliquando usum esse Spiritum, forte in libris nonnullis ac scriptis, quos supra diximus Scripturam fuisse et postea tamen interiisse». Praeloquta in Script. Sacr., c. 8, sect. 2-7. 2 tntrod. in libros sacros Vet. Foed., a. 1814. 3 Anal, fidei div., lib. 1, c. 5, lect. 1. '· Regula fidei catholicae. 51: apud Migne, Theologiae Cursus compl., 6, 908. 6 Versuch vitier Geschichte der biblischcn Offenbarung, Regensburg, 1850. 11 Post auctoris mortem editio 4.“ correcta prodiit a. 1876. 7 Cfr Deer l/intenta Iuli exitu, 3 Jul 1907, prop. 10; Donz-Bnnnw., 2010. 47° de fontibus REVELATIONIS, q. XXII. DE S. SCRIPTURA cum Concilio Vaticano, quod docet libros Scripturae pro sacris et ca­ nonicis in Ecclesia haberi, non ideo quod sola humana industria concin­ nati, sua deinde (Ecclesiae) auctoritate sint approbati... sed propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt x. 5) Adsistentia concomitans et approbatio consequens Bonfrerii non sufficiunt ad inspirationem. Influxus enim supernaturalis, quo Deus ho­ minis intellectum illustrat et voluntatem movet ad scribendum, neces­ sario requiritur ad inspirationem 12 6) Jahnii sententia vix distinguitur a Bonfrerii adsistentia conco­ mitante. Juxta Jahnium Spiritus Sanctus «nullas novas cogitationes suppeditat scriptori, nihil eum docet, sed tantummodo impedit immixtionem errorum in iis quae jam novit». Quantum hoc distet a germana inspirationis notione, patet ex terminis. 7) Haneberg denique opinio falsitatis arguitur ex his quae Em. Card. Franzelin ait coram PP. deputatis in Concilio Vaticano: «Sicut Eccle­ sia, quia infallibilis est, nihil potest definire tanquam veritatem reve­ latam, quod a Deo revelatum non est, ita prorsus ex eodem charismate infallibilitatis nullum librum potest ponere in censu Scripturarum, qui divinitus inspiratus non est» 34. 592. THESIS. Inspiratio est influxus quidam supernaturalis, quo Deus hominis intellectum illustrat et voluntatem movet ad scribendum, imo et scribentem dirigit, ut fideliter litteris consignet quae Deus vult *. Tria, ut vides, ad veram inspirationem requiruntur: 1) illustratio in­ tellectus, ut hagiographus veritates recte mente concipiat; 2) motio vo­ luntatis, ut fideliter conscribere velit; 3) auxilium Spiritus Sancti, ut apte infallibili veritate jussa Dei exprimat. 1) Illustratio intellectus qua hagiographus rem scribendam conci­ pit, est duplex: a) praevia una qua acquirit notitiam rei (cognitio veri­ tatis); b) concomitans altera, qua intelligit et judicat argumentum rerum alias cognitarum esse scribendum (judicium de cognitis). Per illustra­ tionem praeviam res in sua natura, per concomitantem ut scribenda cognoscitur. Porro illustratio praevia quae est cognitio rei in sua natura, v. gr.. Pi­ latus... tradidit Jesum jlagellis caesum, est quidem de praerequisitis ad inspirationem, sed non de ejus essentia ac ratione formali. Potest enim hagiographus rerum scribendarum notitiam acquirere per revelationem, per studium, per auditum, visum, etc., sine dictatione Spiritus Sancti ad 1 Sess. 3, c. 2; Denz-Bannw., 1787. Quia tamen Lessius hypothetice locutus est et noluit Concilium de scholasticis disputationibus sententiam ferre, non vide­ tur esse opinio eximii auctoris saltem directe damnata, ut expresse monuit episc. brixinensis in relat. de I Const, de Fide in C. Vaticano: Cfr. Coli. Lac., ~, 140. 2 Cfr. Pesch, Institutiones propaed., n. 624. 3 De primo schem. Const. Cfr. Coli. Lac., 7, 1621. 4 Leo XIII, encycl. Providentissimus ait: «Supernatural! ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola, quae ipse juberet, et recte mente conciperent, et fideliter conscribere vellent, et apte infallibili veritate exprimerent». Donz-Bannw., 1952. ART. II. QUID SIT S. SCRIPTURAE INSPIRATIO 47I scribendum, et ibi incipit inspiratio, ubi incipit dictatio, ut bene ait Billot At illustratio concomitans seu judicium de scribendis cognitis, quo hagiographus judicat haec et illa esse sibi scribenda, est essentialis in inspiratione, et efformatur ex suggestu divino seu sub afflatu Spiri­ tus Sancti in scriptore 12. Virtute supernaturali... excitavit et movit eos (Deus)... ut recte mente conciperent. Per hanc suggestionem ad scriben­ dum dicitur Deus mentem scriptoris illustrare. Hoc satis innuit Canus 3, et expresse docet Obpstraet dicens: «Sive ponas scriptores hagiographos aliunde quam ex inspiratione certissime cognovisse quae scribebant, sive etiam cognovisse ea prius ex inspira­ tione, nova tamen praeterea inspiratione iis opus fuit postea, dum scri­ psere» 4. Cum igitur homo, acceptis naturaliter vel supematuraliter re­ rum speciebus, illustratur ad efformandum judicium «hoc est litteris consignandum» inspirari dicitur 5. 2) Motio voluntatis ad scribendum, ut scribenda fideliter exprimere velit. Praeter illustrationem intellectus, motio etiam voluntatis, non tantum generalis ad scribendum de tali argumento, sed etiam specialis, quae ad omnia sese protendat, requiritur ad inspirationem. Deus siqui­ dem non constituitur auctor historiae profanae per influxum generalem quem scriptori confert. Ad inspirationem ex hac parte requiritur spe­ cialis quaedam, immediata et efficax, motio Dei in voluntatem hominis, qua ultimo determinatur ad hoc vel illud scribendum. Hoc pacto Deus constituitur auctor principalis, homo causa instrumentalis libri. Nemo tamen dixerit hagiographos sub hoc influxu et motione Dei fuisse libertate privatos, quia Deus, sicut in omnes homines salva eorum libertate agit, ita a pari movet voluntatem scriptoris influxu quodam speciali, ut id velit scribere quod Deus jussit litteris consignare.—Neque opus est scriptorem sub hac speciali Dei motione extra se rapi seu alie­ nari a sensibus, ut montanistae olim contenderunt, sed satis est, ut ho­ mines per divinas illustrationes interius instructi et ad scribendum im­ pulsi, suarum actionum conscii remaneant et sapientiam libenter aliis communicent. Ita cum scriptoribus factum esse facile colligitur ex eorum labore, vigiliis pleno, in conscribendis libris adhibito 6. 1 De inspiratione S. Scripturae, p. 1, c. 2, § 1, «Praeterea». In sententia satis probabili nonnulli S. Scripturae libri ex exsistentibus documentis mere humanis compositi sunt. 2 Cfr. S. Thomas, II-II, q. 174, a. 2 ad 3, et De veritate, q. 12, a. 7 et 12. 3 De Locis theol., lib. 2, c. 18 ad 1. 4 De Locis theol., diss. I. de Script., § 1. 5 Hic quaeri solet, an hagiographi sibi conscii fuerint inspirationis? Alii affir­ mant, quibusdam contradicentibus. Ad rem ait Franzelin: «Sicut in instinctu pro­ phetico ad loquendum, quem S. Thomas, II-II, q. 173, a. 4, et caeteri theologi distinguunt a prophetia completa (Cfr. Aug., Gen. ad HU., lib. 3, n. 37), ita etiam in inspiratione ad scribendum non videtur quidem essentiale, ut homo cognoscat se esse a Deo inspiratum; non tamen facile concedendum est, re ipsa alicui ex sacris scriptoribus suam inspirationem fuisse incompertam». De div. Scripturis, th. 3, coroll. 3. Vide Pesoh, Instil., n. 616, et De Inspiratione, n. 420. 0 Cfr. Orig., C. Celsum, 7, 3-4; MG 11, 1424; S. Basil, (vel alius), In Is. prooem., n. 5: MG 30, 125; S. Athan., C Arian., Or. 3, n. 47; MG 26, 421 sq.; S. Joan. Chrysostomus, in /’s. 44, n. 1; MG 55, 184; S. Hieronymus, In Is. prol.; ML 24, 19, et alii. Num haec motio voluntatis sit physica vel moralis, quaestio est schola- 472 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA 3) Auxilium Spiritus Sancti, ut apte infallibili veritate jussa Dei exprimat. Oportet praeterea, ut fragilitatem humanam Deus adjuvet, ne quid aut falsum annuntiet aut inspiratis ex proprio addat, sed omnia fideliter exprimat, ea dumtaxat, quae Deus manifestavit, scribendo. 593. Corollarium. Ex his conditionibus rite expositis quaedam licet inferre. 1) Ad inspirationem non sufficit sola revelatio veritatis quantumvis supematuralis, qua hagiographus acquirit notitiam rei, quia, ut diximus, acceptio notitiae praerequiritur quidem ad inspirationem, sed non est de ejus essentia. Revelatio est manifestatio rei ignotae, inspiratio influxus Spi­ ritus Sancti ad scribendum, quod aliunde notum est. Possunt interdum revelatio et inspiratio simul concedi hagiographo inter scribendum, quin tamen ex hoc confundantur rationes earum formales. 2) Consilium aut praeceptum quod aliquando sancti a Deo accipiunt consignandi litteris quod in oratione intellexerunt, non est proprie inspi­ ratio, quia ulterius requiritur motio voluntatis et auxilium Spiritus Sancti inter scribendum. 3) Ad inspirationem non sufficit, quod Deus suppeditet scriptori argu­ mentum generale libri, eique adsistat inter scribendum ne erret; quia, ut jam diximus, Deus efficitur auctor libri, suggerendo omnia hagiographo a principio usque ad finem. 4) Adsistentia Spiritus Sancti, qua gaudent concilia oecumenica et Romani Pontifices in rebus fidei et morum definiendis, non est inspiratio, quia in simplici adsistentia non includuntur illustratio mentis et motio voluntatis. 5) Adprobatio subsequens Spiritus Sancti aut magisterii infallibilis Ecclesiae immerito vocatur a quibusdam inspiratio. 6) Inspiratio est influxus divinus non habitualiter sed transeunter re­ ceptus in hagiographo. 594. Scholion. Lubet hic breviter explicare, quomodo Deus et hagiographi sint auctores S. Scripturae. Aucter dicitur causa efficiens libri; causa autem efficiens est duplex, principalis una, quae virtute propria agit, instrumentalis altera, quae vir­ tute sibi a principali agente communicata operatur ‘. Qui dicunt Deum esse auctorem veritatum et sententiarum, rationis sci­ licet formalis librorum, et hagiographos auctorem partis materialis—styli, electionis verborum, compositionis librorum—quasi ambo sint duae causae partiales S. Scripturae, non tam explicare videntur quam fugere difficul­ tates quaestionis. Deus et hagiographi sunt proculdubio causae totales et auctores totius libri in diverso genere causarum, Deus nimirum causa et auctor principalis, et hagiographi auctor instrumentalis eorum quae in sacris litteris conti­ nentur *12. a) Deus qua auctor principalis suggerit hagiographo quae Ecclesiae communicare vult, id est, movet hominem, sicut causa principalis movere solet instrumentum, ut integrum librum scribat, non solum res et sententias seu sensa et veritates dictando, sed ipsa quoque verba, prout inferius expli­ cabitur, suggerendo. Porro effectus, qui per instrumentum producitur, tri­ buitur totaliter tum causae principali tum instrumento. Ergo Deus est auctor totius S. Scripturae. b) Hagiographi sunt instrumentum Dei in conscribendis libris sacris. Instrumentum autem, ait S. Thomas, «habet duas actiones: unam instrustica in present! minime discutienda. Cfr. Dominicus a SS. Trinitate, Bibi, theol., lib. 3, sect, i, c. 9. 1 Cfr. S. Thomas, De veritate, q. 27, a. 4. 2 «Idem effectus totus attribuitur instrumento, et principali agenti etiam totus». S. Thomas, Contr. Gent., 3, 70. ART. HI. AN OMNES ET SINGULI LIBRI SINT INSPIRATI 473 mentalem, secundum quam operatur non in virtute propria, sed in virtute principalis agentis; aliam... propriam quae competit ei secundum propriam formam, sicut securi competit scindere ratione suae acuitatis, facere autem lectum, in quantum est instrumentum artis; non autem perficit instrumen­ talem actionem, nisi exercendo actionem propriam: scindendo enim facit lectum» Hagiographus exercet propriam operationem concipiendo et for­ mando sententias de rebus cognitis; actionem instrumentalem peragit virtute a Deo sibi derivata. Deus, qui omnia disponit suaviter, movit hagiographos secundum indo­ lem, culturam ac dispositiones peculiares singulorum. Hinc non violenter eos impulit ad scribendum, neque per eos ad instar canalis transmisit sen­ tentias aut verba divina ad Ecclesiam, sed adsumpsit eos ut instrumentum rationale et liberum, ut modo sibi accommodato integrum cum Deo effi­ cerent opus. Nemo igitur negaverit hagiographos fuisse auctores totius S. Scripturae in genere causae instrumentalis 1 2. ARTICULUS III AN OMNES ET SINGULI LIBRI S. SCRIPTURAE CUM SINGULIS SUIS PARTIBUS FUERINT DIVINITUS INSPIRATI 595. Status quaestionis. Difficultas refertur ad omnes et singulas partes librorum, qui in canone tridentino recensentur, praecisione facta de extensione inspirationis ad sententias et verba; et quaeritur, an omnes et singulae partes, sive doctrinales sint sive historicae, geographicae, astronomicae, geologicae, etc., a Deo inspiratae sint juxta datam de inspiratione notionem. 596. Errores et auctorum sententiae, i) Protestantes veteres commu­ niter docuerunt libros deuterocanonicos Novi Foederis non fuisse divinitus inspiratos. Ex recentioribus nonnulli adsentiunt catholicis, alii dubia mo­ vent de inspiratione cc. 1-2 S. Matth., 12 ult. vv. capituli ultimi S. Marci, c. 21 S. Joannis et Apocalypsis ejusdem 3. 2) Bonfrerius et alii cum eo, approbatione consequente Spiritus Sancti vel etiam magisterii Ecclesiae contenti, quosdam libros a vera Spiritus San­ cti inspiratione subtraxerunt. 3) Erasmus Grotius et alii, antiquos manichaeos, gnosticos et marcionitas sequuti, nonnullos integros libros et aliorum partes non esse inspi­ ratos docuerunt. 4) Plures scriptores, etiam ex catholicis, contenderunt quasdam partes Scripturarum non fuisse a Spiritu Sancto inspiratas: a) Partes non doctri­ nales S. Scripturae humana mere industria sine inspiratione et adsistentia Dei juxta Henricum Holden (f 1622) ", et adsistentia pure negativa Spiritus Sancti juxta Chrismann, ord. min. e. compositae sunt, b) Mr. Guizot, protestans, narrationes historicas, et chronologicas, et scientiarum naturalium doctrinas, quae in sacris litteris inveniuntur, cum principiis verae scientiae 1 III p., q. 62, a. 1 ad 2. 2 Cfr Zanecchia, Divina inspiratio, c. 5; Billot, De inspirat. S. S., p. I, c. 2, § 2; et Van Noort, De Pontibus revel., n. 63 sqq. 3 Supremum tribunal ecclesiae anglicanae declaravit mense Junii 1863 quas­ dam partes S. Scripturae inspirationi subtrahi posse. 1 In Matth , 2, 7. Ab hae tamen imputatione se defendit Erasmus in Apolo­ gia adversus monachos quosdam his panos. ° Analysis lid. div., lib. i, c. 5, lect. 1. ’ Regula fidei catholicae, § 51, ΜΙκηο, theologiae Cursus completus, 6, 008, DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA 474 conciliare non valens, dogmata tantum autumavit esse inspirata. Huic theoriae subscripsisse videtur Lenormanl, cum dixit inspirationem non se extendere nisi ad ea, quae pertinent ad religionem in materiis fidei et mo­ rum, id est, ad doctrinas supernaturales contentas in Scripturis l. c) Em. Card. Newman 2 arbitratus est ea, quae obiter dicta sunt, incisa scilicet et notulas in textu sacro insertas, ut sunt salutationes in epistolis, narratio penulae a Paulo Troade relictae 3, etc., esse opus mere humanum. 5) Modernistae docent inspirationem divinam non ita ad totam Scri­ pturam Sacram extendi, ut omnes et singulas ejus partes ab omni errore praemuniat 4. 6) Rationalistae denique hodierni libros sacros putant esse mere hu­ manos s. 597. Thesis. Omnes libri S. Scripturae, qui in canone tridentino recensentur, cum omnibus et singulis eorum partibus divinitus inspirati sunt. Arg. I. Ex S. Scriptura. Apostolus ait ad Timotheum: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum 6. Et S. Petrus addit: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines 7. Arg. II. Ex SS. Patribus et veterum testimoniis ac documentis. a) S. Clemens Romanus ait ad Corinthios: «Diligenter inspicite Scriptu­ ras, Spiritus Sancti vera oracula. Attendite nihil injustum neque per­ versum in illis scriptum esse» 8. S. Irenaeus: «Omnis Scriptura, inquit, a Deo nobis data» est 9. Clemens Alex.: «Possem etiam alias tibi Scriptu­ ras afferre pene innumerabiles, quarum ne apex quidem unus praeteribit, qui non perficiatur. Spiritus enim Sanctus, qui Domini quasi os est, ea est elocutus»10. S. Gregorius Nyss.: «Quaecumque S. Scriptura dicit, Spiritus Sancti sunt voces sive effata» n. S. Athanasius: «Namque libri (Scriptu­ rarum) Deo afflante scripti» sunt12.*11 ' Les origines de Thistoire d’après la Bible et les traditions des peuples orient., Paris, 1880, Préface, p. VIII. Nihilominus auctor ibidem, p. XVI addit: «La doctri­ ne chrétienne distingue dans la Bible, comme deux choses différentes, la révélation et l’inspiration. Tout y est inspiré; tout n’est pas révélé». Strenue contra eum pugnavit P. Hummelauer, Inspiration und Mythus (Stimmen aus Maria-Laach 1881). Lenormanl humiliter se subjecit decreto Indicis 19 Dec. 1887 quo ejus liber damnatus est. 2 The Nineteenth Century (saecul. xix), Febr. 1884; et opusculo What is of obligation, etc.; On the inspiration of Scriptura. Vide super hoc Healy, Papers and Addresses, 1909, p. 404. 3 II Tim., 4, 13. 4 Deer. Lamentabili, 3 Jul. 1907, prop. 11; Denz-Bannw., 2011. 5 Strauss, Glaubenslehere, § 7. 6 II Tim., 3, 16. 7 II Petr., I, 21. 8 I Cor., 45, 2; MG 1, 300. 9 Adv. haer., lib. 2, c. 28; MG 7, 806. 10 Coh. ad gentes, c. 9; MG 8, 192. 11 Orat. 6, Contra Eunom., lib. 7; MG 45, 743. 12 Orat. de Incarn. Verbi, n. 33; MG 25, 153. Interminabilis forem, si omnia vellem SS. Patrum circa hoc effata colligere. Conferat qui velit S. Joannem Chrysostomum, Hom. in Gen., hom. 2, n. 2; MG 53, 28; S. Cyprianum, Praej. in lib. testim.; ML 4, 703; S. Ambrosium, De Spiritu Sancto, lib 3, c. 16, η. 112; ΜΙ. 1Θ, 837; et alios qui organa fuerunt traditionis universalis. ART. IV. SITNE S. SCRIPTURA IMMUNIS AB ERRORE 475 b) His accedunt veteres scriptores qui traditioni Ecclesiae com­ muniter subscribunt x, versiones complures quae omnes libros canonis tridentini continent 12, codices vetustissimi qui eosdem libros citant 3; et monumenta antiquitatis, quae eventus varios ex libris sacris tum protocanonicis tum deuterocanonicis indiscriminatim desumptos pas­ sim exhibent. Sic in catacumbis, sarcophagis, et aliis vetustissimis mo­ numentis picturae et exsculpturae variae invisuntur, quae gesta refe­ runt Tobiae, Danielis, etc. 4. Arg. III. Ex Conciliis. a) Concilium Florentinum in decreto pro jacobitis ait: «Spiritu Sancto inspirante utriusque testamenti sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur» 5*Ecclesia. b) Concilium Tridentinum solemniter hoc declaravit dicens: «Sacro­ sancta oecumenica et generalis synodus... omnes libros tam veteris quam novi testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor... pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur. Sacrorum vero librorum indicem huic decreto adscribendum censuit... Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi con­ sueverunt, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et cano­ nicis non susceperit... a. s.» °. Idem repetit Concilium Vaticanum7. 598. Arg. IV. Hanc doctrinam egregie confirmavit Leo XIII, et simul quorumdam catholicorum quos retulimus repressit audaciam dicens: «Nefas omnino fuerit aut inspirationem ad aliquas tantum S. Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultati­ bus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes inspirationem divi­ nam ad res fidei morumque, nihil praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrentur, de veritate sententiarum quum agitur, non adeo exquiren­ dum quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam ob cau­ sam ea dixerit. Etenim libri omnes atque integri, quos Ecclesia tanquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante, conscripti sunt» 8. ARTICULUS IV SITNE S. SCRIPTURA IMMUNIS AB ERRORE 599. Status quaestionis. 1) Quaeritur hic, an in S. Scriptura omnia ita affirmentur vel negentur, ut adsertiones adamussim conve­ niant objectivae rerum veritati. 1 Cfr. Comely, Compendium, Introd, gen., diss. 3, c. 4; et appendices, II. 2 Vide Vigoureux, Manuel biblique, nn. 93-160. 3 Plures in musaeo britanico conservantur. 4 Cfr. Martigny, Dictionn. des anliq. chrétiennes, vv. «Daniel», «Tobias», etc.; Maruoohi, Man. di archeol. crist., p. 5, c. 6. r' Denz-Bannw., 706. n Sess. 4; Donz-Bannw., 783-784. 7 Sess 3, c. 2; Donz-Bannw., 1787. 8 Encycl Providenti sUmus lieu ., 18 Nov. 1893; Donz-Bannw., 195° sq*l 476 DE FONTIBUS REVELATIONIS, Q. XXII. DE S. SCRIPTURA 2) Loquimur de Scripturae adsertionibus, quae vere sunt verbum Dei, non de propositionibus quas hagiographi ponunt non semel in ore aliorum, v. gr., impiorum. 3) Ex libris sacris alii sunt historici, alii prophetici, alii sapientia­ les, etc., quibus non eadem veritas subest. Parabola ex. gr. est narratio ficta habens suam veritatem ad illustrandas doctrinas per translationem significatas; dum narratio proprie historica habet veritatem in obvia et naturali verborum significatione. Quare propositiones, quae historice falsae sunt, possunt continere veritatem parabolae, ut cum Christus ait: Exiit·, qui seminat, seminare semen suum 1; quamvis reapse non exierit homo, secundum parabolam seu translationem verborum verum annun­ tiavit de praedicatoribus; et sic de caeteris generibus litterariis quae in Scriptura passim occurrunt. Ad artem criticam sub magisterio Ecclesiae spectat determinare spe­ ciem litterariam qua scriptor usus est. Hic solummodo quaeritur, an omnes adsertiones S. Scripturae contineant veritatem, quae convenit generi litterario ab auctore adhibito. 600. Errores et theologorum placita, i) Diversi diversa in hac parte tradidere. a) Aliqui docent errores quamphirimos, non modo scientificos verum etiam dogmaticos in S. Scriptura contineri 1 2. b) Qui inspirationem ad doctrinas fidei et morum restringunt, vel aliquo modo coangustant, errores historicos, astronomicos, geologicos, etc., facile in S. Scriptura admittunt. c) Alii volunt omnia, quae sunt in S. Scriptura, a Deo inspirari, doctri­ nas vero religiosas et morales revelari; quae autem revelata sunt esse immunia ab errore, non vero quae tantummodo inspirata sunt. Hinc facile ponunt in S. Scriptura errores circa scientias profanas, historiam aliasque res natu­ rales. fta Lenormant, Hulst, Loisy et alii 3. 2) Schola neo-critica, ne Ecclesiae decisionibus videretur adversari, novam methodum amplae interpretationis excogitavit: a) Plures ex ea volunt in S. Scriptura traditiones populares sub specie historiae ad alias veritates altius significandas saepe narrari 4. b) Alii dicunt in libris sacris citationes seu insertiones implicitas documentorum alienae manus reperiri, adeo ut hagiographus solum respondeat de veritate citationis, relinquendo judicium de veritate rei citatae auctori documentorum vel discreto lectori, c) Quidam confugiunt ad formulas apparentes, communi modo loquendi temporis in quo hagiographi scripserunt adaptatas. Sicut in scientiis natu­ ralibus, ajunt, juxta Leonem XIII 56formulis popularibus non scientificis 8, 5. Ita nuperi protestantes, rationalistae, increduli, etc. Lenormant, Origines de l'histoire d'après la Bible et les traditions des peuples orientaux, 1880, Préface, p. XVI; D'Hulst, La question biblique, Paris 1893; Loisy, Études bibliques, 1903, II et III. 1 Defensores traditionum popularium contendunt a) librum Geneseos, saltem usque ad caput undecimum inclusive, nullam historiam continere nisi dog­ mata creationis et peccati originalis; b) libros Job, Judith, Tobiae, Jonae, Es­ ther et Danielis non esse historicos; c) alios V. T. libros, qui historici dicuntur, in rebus minutis vel secundariis non esse omnino fideles, sed facta referre ab anti­ quis annalibus accepta; d) in historia quoque N. T. nonnulla referri, quae popu­ lorum traditiones sapiunt. Ita Loisy, Études bibliques, Paris 1903, II et III; Girerd, Annales de Philosophie, Juillet 1903; Hummelauer, Exegetisches sur Inspirationfrage, et alii. 6 Encycl. Providentissimus; Donz-Bannw., 1947. 1 2 3 Lue., ART. IV. SITNE S. SCRIPTURA IMMUNIS AB ERRORE 477 usi sunt scriptores sacri, ita in historia adoptarunt formulas apparentes, contrarias quidem regulis critices, sed omnino conformes modo loquendi sui temporis *. d) Dicunt etiam genus litterarium quo antiquitus scribebatur historia esse diversum a genere critico hodierno. Illud fuit Uberum et non tantum rei veritati quantum praeoccupationibus temporum et narrationibus popularibus conforme, dum critica hodierna rei veritatem omnino quaerit ac investigat 1 2. Ex his principiis plura deducunt: a) Nonnulli docent libros historicos V. T. nostris fabellis et romanensibus (nouvelles) esse pares, eo fine scriptos, ut doctrinae morales populis suaderentur. Unde narratio creationis, vitae patriarcharum, diluvii, etc., non fuit historica. b) Alii contendunt in S. Scriptura non semper veritatem absolutam enuntiari, sed aliquando relativam seu oeconomicam, quae juxta alios in eo consistit quod pro circumstantiis temporum hominibus verum videatur, quamvis objectivae realitati non correspondeat 34, juxta alios in eo quod possit evolvi atque progredi juxta progressum scientiarum Haec omnia improbavit Benedictus XV in encyclica Spiritus Paraclitus, 15 Sept. 1920. (Enchiridion biblicum, 466 sqq.) 3) Modernistae denique docent plura esse in S. Scriptura dogmatice vera quae historice falsa sunt, ac vice versa; hoc ita exaggeravit Loisy ut adsereret nullum in Scriptura caput a Genesi ad Apocalypsim eumdem pro critico ac pro theologo habere sensum. 601. THESIS. errorem. Libri sacri nullum quantumvis minimum continent Arg. Auctor S. Scripturae est Deus, ceu superius dictum est et docet S. Thomas 5*. Sed Deus, qui est ipsa veritas, nullum errorem vel minimum docere potest. Ergo. Ad rem Leo XIII: «Tantum vero abest, ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est Deum, summam veritatem, nullius omnino er­ roris auctorem esse... Consequitur, ut qui in locis authenticis librorum quidpiam falsi contineri posse exsistimant, ii profecto aut catholicam divinae inspirationis notitiam pervertant, aut Deum ipsum erroris fa­ ciant auctorem»8. PiusX sub die 3 Julii 1907 damnavit sequentem pro­ positionem: «Inspiratio divina non ita ad totam Scripturam sacram extenditur, ut omnes et singulas ejus partes ab omni errore praemuniat». (Decreto Lamentabili, prop. 11 7.) Praeiverat S. Thomas dicens: «Scri­ pturae sacrae a Spiritu Sancto traditae non potest falsum subesse, sicut nec fidei, quae per eam docetur» 8. 602. Corollarium I. Cum omnimoda inerrantia S. Scripturae conciliari non possunt auctorum opiniones sub n. 1) recensitae. Absit enim ut Deus per hagiographos aliquid, nedum dogmaticum, sed nec historicum, geogra­ phicum, chronologicum, physicum, astronomicum, geologicum et quomo­ documque scientificum, a veritate alienum eloqui voluerit. 1 2 3 4 0 cum ° 7 " Ita Prat, La Bible et 1'histoire, Paris 1904; Hummelauer, et alii, locis citatis. Hummelauer, 1. c.—Vide Murillo, Critica y exégesis, part. I, § 5-6. Lagrange, Methode historique, 3,me- conférence. Loisy, Études bibliques, 3. / p.. q. i, a. 10.- Prima regula in exegesi biblica debet esse juxta Angeli­ Doctorem, I p., q. 68, a. i, «ut veritas Scripturae inconcusse teneatur». Encycl. Providcntissimus; Denz-Bannw., 1951. Denz-Bannw., 2011. De potentia, q. 4, a. 1. 478 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA a) Facile colliges sacros codices ab erroribus physicis, astronomicis, geologicis, etc., omnino immunes esse, si prae oculis habeas hagiographos non intimam adspectabilium rertim Constitutionem docere voluisse, sed ea quae sensibiliter apparent secundum externam speciem seu apparentiam ex­ ponere, ut etiam hodie communis fert usus inter ipsos homines scientissimos ‘. Ita omnes, etiam physicae cultores, dicunt solem oriri aut occumbere ac moveri circa terram, terram stare, et alia hujusmodi sexcenta, quae, licet scientiae repugnent, sensibus ita reapse apparent. Quare sacri scriptores, sive sciverint, sive non—hoc nihil refert—intimam rerum constitutionem, saepe de mundo locuti sunt secundum apparentiam, adserendo solem oriri aut occidi 1 2, imo et moveri circa terram 3, terram in aeternum stare 45, etc., quibus alia proculdubio significabant quae vera sunt. b) Noluerunt hagiographi tractatum de scientiis naturalibus instituere, sed, de illis interdum loquendo, alia voluerunt altiora et utiliora fidelibus tradere. Unde circa scientias naturales potuerunt adhibere locutiones juxta opiniones erroneas suorum temporum cum vera tamen interpretatione compatibiles; id est, potuit Deus movere hagiographos, communibus opinionibus suae aetatis circa scientias naturales imbutos, ad consignandam litteris ali­ quam veritatem altiorem sub formula communi erronea, dummodo ipsum errorem non docuerit. Ita Moyses de vicissitudine diei atque noctis locutus est in hexaemeron juxta opinionem sui temporis, ut doceret cuncta esse a Deo creata 6. 603. Coroll. II. Doctrina de veritate relativa seu oeconomica, quam Loisy et alii sacris litteris tribuunt, absurda est et dignitati Scripturarum contraria. Veritas relativa, quae est conceptio quaedam magis approximans non tamen conformis objectivae realitati, non est veritas, quae essentialiter consistit in adaequatione rei et intellectus. Unde, qui nolunt admittere in libris sacris nisi veritatem relativam, destruunt certitudinem doctrinae inspi­ ratae, et Deum accusant de tradita doctrina erronea °. 604. Coroll. III. Sana critica tum antiqua tum hodierna merito de­ fendit Pentateuchum, Isaiam et Danielem auctoribus tribuendos esse quo­ rum nomina gerunt. Quare Commissio biblica expresse declaravit Pentateu­ chi authentiam negari non posse 7 et Isaiam caeterosque prophetas vera edidisse vaticinia 8. 1 Cfr. Encycl. Providentissimus; Denz-Bannw., 1947.—«Moyses, ait S. Thomas, rudi populo loquebatur, quorum imbecillitati condescendens, illa solum cis propo­ suit, quae manifeste sensui apparent». I p., q. 68, a. 3. 2 Ps. 103, 19-22. 3 Jos., 10, 12-13. 4 Eccles., i, 4. 5 Commissio de re biblica sub die 30 Junii 1909 declaravit: Ad IV. In interpretandis trium priorum capitum Geneseos locis, «quos Patres et doctores diverso modo intellexerunt... licere Ecclesiae judicio servataque fidei analogia, eam quam quisque prudenter probaverit sequi tuerique sententiam». Ad V. Non esse necessarium omnia et singula, verba videlicet et phrases, quae in praedictis capitibus occurrunt, semper et necessario accipere sensu proprio. Ad VI. Praesupposito litterali et historico sensu, nonnullorum locorum eorumdem capitum interpretationem allegoricam et propheticam... adhiberi sapienter et utiliter posse. Ad VII. Cum in conscribendo primo Geneseos capite non fuerit sacri auctoris mens intimam adspectabilium rerum constitutionem ordinemque creationis com­ pletum scientifico more docere, sed potius suae genti tradere notitiam popularem, prout communis sermo per ea ferebat tempora, sensibus ct captui hominum ac­ commodatam, non esse opus in horum interpretatione adamussim semperque investigare scientific! sermonis proprietatem. Denz-Bannw., 2124 sqq. ° Vide Mattiussi, La scuola caltolica, Marzo, 1903; Billot, De immutabilitate traditionis, c. 4; Epheni. Divus Thomas, a. 1905, pag. 180 sqq. 7 27 Junii 1906; Denz-Bannw., 1997 sqq 8 Die 29 Junii 1908; Denz-Bannw., 2115 sqq. ART. IV. SITNE S. SCRIPTURA IMMUNIS AB ERRORE 479 605. Coroll. IV. Ex allegoriis parabolisque S. Scripturae immerito concludes sacros codices mythis, legendis atque fabulis esse refertos. Essen­ tialis quippe interest differentia inter mythum et allegoriam. Tum allegoriae et parabolae quum mythi atque legendae exhibent quidem personarum rerumve fictarum facta dictaque supposititia, sed maxime inter se distin­ guuntur, quia in allegoriis et parabolis ita accipiuntur ideae abstractae loco personae, virtutis aut vitii, ut veritas facile distinguatur ab ornatu litte­ rario; at in mythis et legendis omnia ita miscentur, ut impossibile sit vera a falsis discernere, historiamque, si quam habent, a genere litterario se­ parare. 606. Coroll. V. Fautores scholae neo-criticae, licet plerumque bene mereantur ab Ecclesia, nimis tamen videntur aliquando concedere rationalistis, dum plurium librorum historicitatem negant contra communem Ec­ clesiae traditionem. Post investigationes recenter factas negari non potest metaphoras, allegorias, historias quoque liberas, juxta genus litterarium, quod auctor selegit, in sacris libris non semel contineri, sed hoc principium exegeseos quibuscumque historiae biblicae difficultatibus adhiberi non po­ test. Quare regula quam ex Leone XIII dedimus pro explicandis difficul­ tatibus scientificis, adserendo hagiographos in scientiis naturalibus locutos fuisse secundum formulas populares, non est omnino applicanda rebus historicis l. Rationes hujus differentiae sunt: i) quia de scientiis natura­ libus est sermo in vita quotidiana etiam inter sapientes juxta communem loquendi modum, prout res apparent sensibus, non ita in rebus historicis; 2) quia scientiae naturales non traduntur in Scriptura directe ad instruen­ dos homines sed per transennam ad altiores veritates significandas, facta vero historica plerumque directe; 3) quia scientiae naturales ad ordinem moralem non pertinent, bene tamen facta historica 1 23. Hinc a) Caute admodum et non sine solido argumento admittendae sunt in libris sacris traditiones populares sub specie historiae b) Citationes implicitae documentorum alienae manus, quorum adserta auctor inspiratus minime adprobare aut sua facere intendat, non sunt ad­ mittendae, nisi, «salvis sensu ac judicio Ecclesiae, solidis argumentis pro­ betur, i) hagiographum alterius dicta vel documenta revera citare, ct 1 «In omnibus autem, ait S. Thomas, I p., q. 102, a. I, quae sic (historice) Scriptura tradit, est pro fundamento tenenda veritas historiae et desuper spiritua­ les expositiones fabricandae». 2 Commissio de re biblica, die 30 Junii 1909 expresse declaravit: Ad I. Varia systemata exegetica, quae ad excludendum sensum litteralem historicum trium priorum capitum libri Geneseos excogitata et scientiae fuco pro­ pugnata sunt, solido fundamento non fulciri. Ad II. Doceri non posse tria priora capita Geneseos continere non rerum vere gestarum narrationes, quae scilicet objectivae realitati et historicae veritati respon­ deant; sed vel fabulosa ex veterum populorum mythologiis et cosmogoniis de­ prompta et ab auctore sacro, expurgato quovis polytheismi errore, doctrinae monotheisticae accommodata; vel allegorias et symbola, fundamento objectivae realitatis destituta, sub historiae specie ad religiosas et philosophicas veritates inculcandas proposita; vel tandem legendas ex parte historicas et ex parte fictitias ad animorum instructionem et aedificationem libere compositas. Ad HI. Sensum litteralem historicum in dubium vocari non posse, «ubi agitur de factis in eisdem capitibus enarratis, quae Christianae religionis fundamenta attingunt, uti sunt, inter caetera, rerum universarum creatio a Deo facta in initio temporis; peculiaris creatio hominis; formatio primae mulieris ex primo homine; generis humani unitas; originalis protoparentum felicitas in statu justitiae, inte­ gritatis et immortalitatis; praeceptum a Deo homini datum ad ejus obedicntiam probandam; divini praecepti, diabolo sub serpentis specie suasore, transgressio; protoparentum dejectio ab illo primaevo innocentiae statu; necnon Reparatoris futuri promissio»; Donz-Bannw., 212t. 3 Cfr responsum Commissionis de re biblica, 23 Junii 1905; Donz-Bannw., 1980. 480 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA 2) eadem nec probare nec sua facere, ita ut jure censeatur non proprio no­ mine loqui» J. c) Quae de differentia inter criticam hodiernam et antiquum modum scribendi historiam deducunt neo-critici, carent fundamento. Facilius cre­ diderim errorem in critica hodierna quam in sincera hagiographorum nar­ ratione delitescere. His praenotatis, magna exsistimamus discretione opus esse in judican­ dis recentiorum opinionibus. Magisterium Ecclesiae hucusque reprobavit opera quorumdam auctorum ( Bartolo, Le norma nt, Loisy, D’Hulst, Hautin, etcetera), qui theorias protestantico-rationalistas familiarius quam oportet sequuti ipsam inspirationem inficiari videbantur, sed quoad alia caute pro­ cedit. Solutiones itaque recentiorum non semel fundatae sunt et, ubi opor­ tet, prudenter adhibendae. 607. Coroll. VI. Theoria modernistarum qui cum Loisy docent quae­ dam esse in sacris libris dogmatice vera et historice falsa, Sacramque Scri­ pturam diversum pro theologo ac critico habere sensum, merito proscripta est ab Ecclesia 12. ARTICULUS V UNDE NOBIS INNOTESCAT INSPIRATIO ALICUJUS LIBRI 608. Status quaestionis. Pseudo-mystici quidam, haeretici et pa­ gani, fingunt multitudinem librorum apocryphorum, quos exhibent ut sacros et a Deo inspiratos, dum rationalistae, protestantes et increduli vel libros canonicos subtrahunt inspirationi vel dignoscendos esse ajunt criterio admodum inadaequato. Ut regula certa in hac parte habeatur, statuendum est critérium authenticum quo libri sacri ut tales dignosci valeant et a non inspiratis tuto discerni. 609. Errores. 1) Protestantes plerique, rejectis traditione et Eccle­ siae magisterio, ad criteria confugiunt ipsis libris interna. «Distinguunt autem critérium triplex, ait Franzelin 3, a) historicum, quod constituunt in miraculis et prophetiis in Scriptura comprehensis (in narratione scilicet mi­ raculorum et prophetiarum, non in eorum patratione); b) alterum quod ipsi appellant internum, et quod melius dici posset dogmaticum, collocatum in sanctitate, sublimitate et consensione doctrinae hisce libris contentae; c) aliud quod dicunt empiricum, quodque repetunt ex miris effectibus, quos animi legentium ex vi et efficacia verbi Dei experiantur 4. (Vide Card. Wisseman. De praecipuis doctrinis Ecclesiae catholicae, lect. 2.) Addunt aliqui d) quod possumus dicere argumentum aestheticum conjungendum cum cri­ terio dogmatico, illudque ponunt in sublimitate et simplicitate dictionis» 5. 2) Joannes David Michaelis 6 docuit unicum inspirationis critérium esse testimonium Christi et apostolorum pro libris Veteris Testamenti et munus apostolatus pro Novo Testamento, adeo ut in Veteri Testamento libri a Chri­ sto, vel apostolis citati et in Novo ab apostolis scripti dicantur inspirati. 1 Ita Commissio biblica, die 13 Februarii 1905; Denz-Bannw., 1979. Vide Delalre, Autour de la question biblique, ch. 2-3. 2 Decr. Lamentabili Pii PP. X, prop. 61; Denz-Bannw., 2061. 3 De div. Script., th. 5. 4 Singularis scilicet gustus ac sapor, naturalis sensus religiosus, etc., quos pro­ testantes experiuntur in lectione S. Scripturae. 5 Cfr. Hurter, n. 165; et Comely, Comp., append. 2, η. 6. ° Introd, in N. Test., t. 1, c. 3. ART. V. UNDE NOBIS INNOTESCAT INSPIRATIO S. S. 481 610. Thesis, a) Licet inspiratio quorumdam librorum nobis con­ stare possit ex aliis libris communi Christianorum consensu susceptis, b) critérium tamen authenticum, quo omnes libri Scripturae ex integro cognoscantur ut inspirati, nequit aliud esse quam testimonium «traditionis divinae» per magisterium Ecclesiae expositae. Prob. l.a pars. Arg. Certum omnino est ex historia et critices regulis multos ho­ dierni canonis libros in canone judaeorum antiquitus relatos esse. Sed Christus et apostoli Scripturam judaeorum non semel approbarunt ut divinitus inspiratam 1. Ergo quidam libri, illi saltem quos historice et critice constat ut canonicos apud judaeos habitos esse, ex aliis libris communi Christianorum consensu acceptis cognoscuntur ut inspirati. Hinc ex testimonio Christi et apostolorum certo novimus libros saltem protocanonicos V. T., quos judaei semper in suo canone retinuerunt, in­ spiratos esse. Imo inspiratio quarumdam epistolarum S. Pauli haud obscure colligitur ex illis verbis S. Petri: Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis sicut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas ad suam ipsorum per­ ditionem 1 2. 611. Prob. 2.a pars. Arg. «Cum inspiratio sit, ait rectissime Cornely, factum supranaturale mere internum, tres tantum, uti patet, excogitari queunt fontes, quibus aliis innotescat: aut ipso nimirum inspirationis effectu, i. e., in­ dole et charactere singulari libri inspirati, aut testimonio hominis inspi­ rati, aut Dei inspirantis testimonio» 3, in S. Scriptura vel traditione con­ tento. Sed nullus inspirationis effectus nullumve hominis quantumvis inspirati testimonium, imo nec ipsum Dei testimonium, quatenus in Scripturis continetur, satis nos docent quinam libri sint divinitus in­ spirati. Ergo critérium inspirationis dignoscendae est solum Dei testi­ monium in traditione contentum. Prob. min. a) Effectus inspirationis seu indoles et character libri inspirati nihil aliud sunt quam criteria illa interna protestantium, enarratio scilicet miraculorum et prophetiarum, sublimis doctrina et pura dictio libro­ rum atque singularis gustus et sapor quos eorum lectio producit. Sed haec nimis vaga sunt et arbitraria, non certa ac determinata; et pro­ testantium experientia satis nos docet ea non sufficere ad demonstran­ dam librorum inspirationem. Ergo. b) Testimonium hominis quantumvis qualificati potest quandoque oriri ex illusione cui homo obnoxius est, et non sufficit ad manifestan­ dam inspirationem. 1 3 3 Cfr. Joan., 5, 34 sqq.; Matth., 5, 18; Luc., 16, 17. 11 Pctr., 3, 15. Comp., app. 2, n. 7. 482 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA c) Testimonium Dei, quatenus continetur in libris sacris, valde in­ completum est de inspiratione librorum sacrorum. Ex libris siquidem nostri canonis pauci admodum a Deo testantur esse inspirati. Relinquitur ergo unicum critérium inspirationis librorum sacrorum agnoscendae esse testimonium traditionis divinae, authentico Ecclesiae magisterio declaratum. Hoc nos certam habemus regulam, qua tuto cognoscimus canonem librorum sacrorum communemque conservamus fidem, dum protestantes magis ac magis inter se divisi discordiis per­ petuis torquentur. 612. Corollarium. Opinio Michaelis quoad critérium inspirationis Novi Testamenti dignoscendae falso nititur fundamento. Confundit enim munus apostolatus, quod est charisma habituale, cum dono inspirationis quod est charisma omnino transiens. Quare non omnes nec soli apostoli libros scri­ pserunt ‘. ARTICULUS VI UTRUM RES ET SENTENTIAE TANTUM VEL ETIAM SINGULA VERBA S. SCRIPTURAE SINT DIVINITUS INSPIRATA 613. Status quaestionis. 1) In S. Scriptura sedulo distinguenda est ratio formalis a parte materiali. Rationem formalem constituunt res et sententiae seu veritates; ad partem materialem spectant signa quibus veritates exprimuntur, verba nimirum et constructiones, ordo rerum et dispositiones partium. Res omnes singulasque sententias Bibliorum divinitus inspiratas esse liquet ex dictis; verba quoque nonnulla, quae mysteria humanae rationi impervia continent, esse a Spiritu Sancto dictata facile conceditur. Sed quaestio est, an omnia et singula verba, quibus sensus S. Scri­ pturae exprimitur, sint etiam inspirata, adeo ut verba, stylus, ordo re­ rum, etc., uno verbo pars materialis librorum sacrorum Spiritui Sancto tribuatur. 2) Dupliciter potest Deus verba inspirare: a) singula verba dictan­ do, eo ferme modo quo judex sententias scribendas amanuensibus dictat, sola materiali scriptione hagiographis relicta, b) Sua efficacissima actio­ ne, quatenus est auctor et causa principalis physica, movendo psycho­ logice hagiographos ad instar instrumenti, ut possint ipsi qua causae instrumentales sub influxu divino sententias concipere, et verba, for­ mam litterariam atque ordinem libri, seligere. 614. Placita theologorum, a) Elapso saeculo praevaluit opinio eorum qui dicebant Spiritum Sanctum inspirasse hagiographis omnes et singulas sententias S. S. eaque verba quae dogmata et mysteria occulta continent, sed non omnia vocabula quae ad alia se referunt. Ita Wirceburgenses 2, 1 Merito docent catholici contra Schanz, Apologie des Christentums, ed. 2.», part. 2. Freiburg, 1897, pag. 541 sqq.. munus apostolatus non includere inspira­ tionem. Vide Pesch, Apparatus, p. 107. - De Principiis, c. 1, a. 3, n. 22. ART. VI. UTRUM SINGULA VERBA S. S. SINT INSPIRATA 483 Franzelin1, Hettinger1 2345*789, Vigoureux2, Pesch*, Mazzella2 et alii bene multi. b) Alii, praesertim scholastici, dixerunt Deum ita omnia ac singula verba, stylum, etc., dictasse, ut hagiographi nihil egerint, nisi instar ama­ nuensium ea conscribere quae divinitus accipiebant. Ita Camis e, Bafiez 2, Valentia2, Billuart2 et alii non pauci. Hanc sententiam adeo exaggerarunt protestantes antiqui, ut non solum verba et omnes ac singulas voces, sin­ gulos quoque characteres et apices, hagiographis quasi in calamum ita esse suggesta, ut scriptores nihil habuerint eligendum, nihil deliberandum. c) Tertia sententia, in dies communior, defendit non solum sententias, verum etiam singula verba S. S. fuisse a Spiritu Sancto suggesta, non qui­ dem eo modo quo magister dictat lectionem discipulo, sed movendo hagiographos sicut causa principalis movet instrumentum. Ita Zanecchia, Billot, Van Hoort, Velez, Chauvin, Hugon 1011 12aliique plures 11. 615. Thesis. Spiritus Sanctus inspiravit hagiographis a) non so­ lum res et sententias sed etiam singula verba S. Scripturae, b) non qui­ dem scriptoribus utens modo mechanico ad instar amanuensis, sed c) eos movens modo psychologico, sicut causa principalis movet instrumentum, adeo ut tota Scriptura non solum quoad sententias sed etiam quoad vo­ cabula sit opus Dei et scriptorum. Prob. l.a pars. Arg. a) Adserit Leo XIII: «Spiritum Sanctum assumpsisse homi­ nes tanquam instrumenta ad scribendum» Auctori autem principali totum opus tribuitur 13. b) In hac sententia melius explicantur effata SS. Patrum, c) Sententiae et veritates, quae constant propositionibus, inspirari nequeunt sine vocabulis, d) Si sententias tantum Spiritus San­ ctus inspirasset, Deus et hagiographi non fuissent causa principalis et instrumentalis respective Scripturarum, sed uterque causa principalis in suo genere14. De div. Script., th. 3. Teol. fund., p. 2, § 27. Manuel biblique, t. 1, n. 15 sqq. Praelect. dogm., t. 1, n. 635 sqq. De virtutibus infusis, n. 960 sqq. De Locis, lib. 2, c. 17. In I p., q. i, a. 8, dub. 3, conci. 2. De fide, disp. x, q. 1, p. 7, § 43. De regulis fid., diss. 1, a. 2. 10 Zanecchia, Divina inspiratio, c. 13; Billot, De inspiratione S. S., c. 2, § 3. conci. 2; Van Noort, De fontibus revel., n. 78 sqq.; Velez, Espaiia y América, 1.“ de Abril de 1906; Chauvin, L'Inspiration, p. 172 et suiv. Hugon, La causalité instru­ mentale en théologie, ch. 2. 11 Antiquis theologis non displicuit haec opinio. Cfr. Suarez, De fide, disp. 5, sect. 3, nn. 4-5; Valentia, De fide, disp. 1, q. 1, p. 7, § 43. Hanc verbalem inspira­ tionem egregie expositam habes apud Ephem. Divus Thomas, 1902, pag. 321 sqq. 12 Encycl. Providentissimus; Acta S. S., vol. 26, p. 289. 1 2 3 4 5 c 7 8 9 13 «Patet autem, quod non sic idem effectus causae naturali et divinae virtuti attribuitur, quasi partim a Deo et partim a naturali agente fiat; sed totus ab utroque secundum alium modum; sicut idem effectus totus attribuitur instrumento et prin­ cipali agenti etiam totus». S. Thomas, Contr. Gent.; Ill, c. 70. ” «Si hagiographus ita se haberet ad Deum, ad rem Zanecohia, Divina inspi­ ratio, n. 52, esset causa principalis graphicorum signorum et purum medium transmittens doctrinam divinam, non haberetur amplius inspiratio biblica, et liber, quamvis contineret doctrinam divinam, maneret absolute humanus quantum ad physicam sui originem». 484 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA 616. Pars 2.a Arg. In sententia de inspiratione verbali modo mechanico, quo vo­ cabula quasi ad calamum dictantur scribenda et hagiographi se habent ad instar amanuensium, a) scriptores non essent auctores instrumentales librorum, sed quasi canales deferentes et mechanice scribentes dicta­ tionem Dei, sicut amanuenses magistratuum non sunt auctores senten­ tiarum. Nemo autem negaverit hagiographos esse vere causas instrumen­ tales Scripturarum; b) explicari non possent diversitas styli, labores scriptorum, etc. 617. Pars 3.a Arg. 1) Inspiratio verbalis hoc modo explicata demonstratur ex saepius repetito effato: «Deus et homo sunt causae totales in suo genere totius Scripturae», principalis unus, instrumentalis alter. Deus qua cau­ sa principalis non tantum extrinsece influit in hagiographos, sententias eis ad modum causae moralis suggerendo, aut inter scribendum adsistendo, sed reapse efficit scripturam per scriptores sacros, quia, ut ait S. Thomas, «causa prima magis influit in effectum quam secunda» 1. Hic influxus Dei perdurat in instrumento quousque opus perficiatur. Homo, qua causa instrumentalis, a Deo elevatus et motus, recte de scri­ bendis judicat, atque sub influxu divino sententias litteris consignat, ita se constituens auctorem instrumentalem tum conceptuum tum par­ tis materialis librorum. 2) In hac explicatione melius salvatur effatum: «Omnia quae in Sacris Scripturis inveniuntur sunt verbum Dei». 3) Haec sententia plenius satisfacit difficultatibus quae passim oc­ currunt. a) Soloecismi, barbarismi, styli diversitas, eorumdem jactorum diversis verbis narratio, etc., quae in libris sacris inveniuntur, hagiogra­ phis, non Deo, facile tribuuntur. «Instrumentum, ait S. Thomas, habet duas actiones, unam instrumentalem, secundum quam operatur non in virtute propria, sed in virtute principalis agentis, aliam... propriam quae ei competit secundum propriam formam, sicut securi competit scindere ratione suae acuitatis, facere autem lectum, in quantum est instrumen­ tum artis; non autem perficit instrumentalem actionem, nisi exercendo actionem propriam, scindendo enim facit lectum»12. Eodem modo illu­ strat Deus atque movet omnes hagiographos quantum ad sensa et vo­ cabula, sed actio Dei modificatur actione propria instrumenti, et emer­ gunt defectus in scriptura, sicut in varo emergit claudicatio, licet anima recte influat in pedes 3. Hagiographi tamen muniti erant adsistentia 1 De potentia, q. 3, a. 7 ad 15. «Si consideremus, ait ibidem in corpore, virtu­ tem qua fit actio, sic virtus superioris causae erit immediatior effectui quam virtus inferioris». 2 III p., q. 62, a. 1 ad 2. 3 «Motus primi moventis, inquit S. Thomas. De Malo, q. 3, a. 2, non recipitur uniformiter in omnibus mobilibus, sed in unoquoque secundum proprium modum... Cum enim aliquid est in debita dispositione ad recipiendam motionem primi mo­ ventis, consequitur actio perfecta secundum intentionem primi moventis; sed si non sit in debita dispositione... sequitur actio imperfecta, et tunc... quod est de defectu non reducitur in primum movens». ART. VII. DE SENSIBUS SACRAE SCRIPTURAE 485 Spiritus Sancti, ne deficerent in substantialibus, neve eligerent vocabula inepta ad significandum verbum Dei. b) Labores item atque negotia plena vigiliarum et sudoris 1, quos sustulerunt hagiographi, tribuuntur actioni propriae instrumenti, c) Cum Scripturae vertuntur in alia idiomata, manet verbum Dei, quia verba in diversis linguis differunt ma­ terialiter non quantum ad significationem. ARTICULUS VII DE SENSIBUS S. SCRIPTURAE 618. I. Definitio sensus S. Scripturae. Sensus, proprie loquendo, facultatem sentiendi vel etiam organa quibus sentitur designat. Sed a longo jam tempore «consuetudo jam tenuit, ait Quintilianus, ut etiam mente concepta sensus vocaremus» 1 2, et quia verba, imo et res per illa significatae, signa sunt cogitationum, ideo verbis et rebus sensum com­ muniter tribuimus. Unde sensus S. Scripturae recte definitur: Id quod Spiritus Sanctus verbis Scripturarum immediate vel mediantibus rebus per illa significatis manifestare intendit. 619. II. Divisio. Sensus S. Scripturae alius est litteralis, alius spi­ ritualis seu mysticus. Litteralis est quem ipsa hagiographi verba imme­ diate significant; v. gr.: Ego et Pater unum sumus 3. Spiritualis seu my­ sticus dicitur quem res vocabulis significatae manifestant, ut civitas per vocem Jerusalem significata regnum caelorum non semel designat. Sen­ sus spiritualis semper fundatur super litteralem quem supponit, ut ex­ presse docet S. Thomas4*6. De utroque pauca expendamus. 620. De sensu litterali. Sensus litteralis est, ut jam diximus, quem verba immediate significant. Porro verba aliquando proprie seu physice, interdum metaphorice seu tropice accipiuntur. Unde sensus litteralis alius est proprius alius metaphoricus. Proprius dicitur quem verba pro­ prie et immediate significant; v. gr.: fuit homo..., cui nomen erat Joan­ nes s. Metaphoricus, quem verba indirecte et per aliquam similitudinem manifestant; ut Christus metaphorice dicitur agnus, quia mansuetus, et brachium, quia virtutem significat, Deo tribuitur ®. a) Sensus litteralis semper inest S. Scripturae. Nullum S. Scriptu 1 2 3 II Machab., 2, 27. Institutiones, lib. 8, Joan., 10, 30. c 5, n. 2. 4 S. Thomas praeclare hoc explicat dicens: «Expressio alicujus veritatis potest fieri de aliquo rebus et verbis, in quantum scilicet verba significant res, et una res potest esse figura alterius. Auctor autem rerum non solum potest verba accom­ modare ad aliquid significandum, sed etiam res potest disponere in figuram alte­ rius; et secundum hoc in sacra Scriptura manifestatur veritas dupliciter: Uno modo, secundum quod res significantur per verba, et in hoc consistit sensus litteralis. Alio modo, secundum quod res sunt figurae aliarum rerum, et in hoc consistit sensus spiritualis». Quodl. 7, q. 6, a. 14. Idem repetit ad Gal., c. 4, lect. 7. 6 Joan., i, 6. 11 Sensum metaphoricum non esse spiritualem sed litteralem bene ostendit DomlniouH n SS. Trinitnio, Hihl. theol., lib 3, sect, i, c. 100 contra Lyranum. 486 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA rae locum sensu litterali carere ex eo constat, quod sensus spiritualis semper fundatur super litteralem, ut jam diximus ex S. Thoma. Si enim daretur locus aliquis sine sensu litterali, similiter careret spirituali, omnique sensu destitueretur, quod est maxime inconveniens x. b) De duplici vel multiplici sensu litterali sub uno textu. Magna con­ tentione olim disputatum est a theologis et adhuc sub judice manet quaestio, an uni eidemque textui S. Scripturae duplex aut multiplex subsit aliquando sensus litteralis. Communiter docetur non omnibus passim S. Scripturae locis duplicem aut multiplicem subesse sensum litteralem; at de nonnullis textibus, qui, inspecta verborum significa­ tione, duas aut plures sententias seu veritates directe manifestare vi­ dentur, divisi sunt auctores. Prima sententia affirmans, communior inter antiquos scholasticos, roboratur suffragio rationeque S. Augustini et S. Thomae. S. Augu­ stinus hoc saepe docet *12, et Angelicus Doctor ait: «Quia vero sensus litteralis est, quem auctor intendit; auctor autem S. Scripturae Deus est, qui omnia simul suo intellectu comprehendit, non est inconveniens, ut dicit Augustinus (Conf. 12, 31), si etiam secundum litteralem sen­ sum in una littera Scripturae plures sint sensus» 3. His auctoritatibus moti plures antiqui verba Ps. 2, 7: Filius meus es tu, ego hodie genui te, litteraliter interpretati sunt de aeterna Christi generatione 4, aeternoque ejusdem sacerdotio 56 , ac de ipsius resurrectione ®. Locum Isaiae: Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit 7, S. Petrus interpretatus est de morbis spiritualibus 8, S. Matthaeus de morbis cor­ poralibus 9; verba Isaiae: Generationem ejus quis enarrabit? 1011 simul de aeterna et temporali Christi generatione intelligunt multi.:—Addunt etiam dignitatem et fecunditatem S. Scripturae exigere ut quandoque sub una littera plures sint sensus litterales. Ita Cajetanus u, Banez12 Vazquez 1314 , Bonfrerius H, Silvius 1S, Joannes a S. Thoma 16, Dominicus a Historia, aetiologia et analogia non sunt proprie species sensus litteralis, sed modi significandi intra eamdem speciem. Historia factum narrat, aetiologia ratio­ nem reddit ejus quod narratur, et analogia conformitatem designat unius loci cum alio. Cfr. S. Thomas, I p., q. I. a. 10 ad 2. 1 Cfr. Raphael a S. Joseph, De S. Theol. locis, c. 4.—Philo, De Vita contempla­ tiva, et Origenes, zspt αρχών, lib. 4, nn. 11-12; MG 11, 364 sq., censuerunt aliquos textus S. S. esse sensu litterali destitutos; et Sebastianus Frankius, Praelat. ad paradox., declaravit sensum litteralem esse fidelibus perniciosum. 2 Confess., 12, 31; ML 32, 844.—Idem docet Doctr. Christ., 3, 27; ML 34, 80. 3 I p., q. I, a. 10. Cfr. De potentia, q. 4, a. 1. 4 Hebr., 1, 5. 6 Hebr., 5, 5. 6 Act., 13, 22-33. 7 Is., 53, 4. 8 I Petr., 2, 24. 9 Matth., 8, 16-17. 10 Is.. 53. 811 In I p., q. i, a. 10. 12 In I p., q. i, a. 10, dub. 7, conci. 3. 13 In I p., q. i, a. 10; disp. 17, cc. 2 et 3. 14 In S. Script, praeloq., c. 20, sect. 5. (Cursus complet , I, 262 sqq.) 15 In I p., q. i, a. 10. 19 Cursus theol., In I p., q. 1, a. 12. ART. VII. DE SENSIBUS SACRAE SCRIPTURAE 487 SS. Trinitate1, aliique summi theologi et exegetae antiqui; et ex mo­ dernis Le Hir 1 2, Casanova 34 , Lottini 1 et alii. Altera sententia, hodie longe communior, tenet unum tantummodo sensum litteralem posse singulis S. Scripturae subesse textibus. Haec opinio antiquorum suffragio non caret. Eam quippe tuiti sunt Alex. Alensis5, S. Bonaventura67 , Michael Medina'1 et alii.—Fundamenta sunt: a) Sacra Scriptura sermone humano et pro hominibus scripta est; et sicut scriptores profani, nisi velint lectores decipere, unicum sensum verbis tribuere consuescunt, ita etiam Spiritus Sanctus unicum sensum litteralem singulis textibus a se dictatis tribuit, b) Cum inauditum sit et omnino extraordinarium duplicem sensum litteralem eidem textui subesse, si quando hoc in Scripturis contingeret, in Scriptura vel tradi­ tione constare deberet 8*. 621. 2) De sensu spirituali. Sensus spiritualis est qui rebus per voces significatis manifestatur. Cum dicitur: Non potest arbor bona malos fructus jacere, neque arbor mala bonos fructus jacere ®, litteraliter arbor ejusque fructus materialis, spiritualiter homo ejusque opera significantur. ■ a) Divisio. Porro hic sensus spiritualis potest esse triplex, alie goricus, moralis seu tropologicus et anagogicus 1011 . Allégerions respondet fidei et habetur, quando res vel personae S. Scri­ pturae adsumuntur ad significandum aliquod mysterium fidei vel Eccle­ siam militantem. Sic Jonas in ventre ceti fuit signum triduanae Christi sepulturae, et manna hebraeis in deserto datum figura sacramenti eucha­ ristiae. Moralis seu tropologicus caritati respondet, et aliquid praefigurat pertinens ad morum informationem; ut parabolae saepe innuunt stu­ dium quo gratiae Dei cooperari oporteat. Anagogicus, spei respondens, est quando res hujus vitae praenuntiant aliquid pertinens ad vitam aeternam; ex. gr. verba illa: Educam vos de afjlictione Aegypti... ad terram jluentem lacte et meile u, litteraliter terram promissionis, anago­ gice vitam aeternam significant. Tres istos sensus una cum litterali tritissimum illud distichon exprimit: Littera gesta docet, quid credas allegoria, Moralis quid agas, quo tendas anagogia. 1 2 3 4 5 6 7 Biblioth. theol., lib. 3, sect. 1, c. 101. Études bibliques, Les Prophetes d'Israel, p. 1, pag. Theol. fundam., n. 359. Introd, in S. Theol., n. 740. Summ., I p., q. I, membr. 4, aa. 2-3. In IV Sent., dist. 21, p. 1, dub. 1, circa litteram De recta in Deum fide, lib. 6, c. 25. 83. Magistri. 8 S. Augustinus piam et probabilem opinionem exposuit, et S. Thomas sensum litteralem latissime sumpsit pro eo quod auctor intendit. Berthier, De locis theol., nn. 181-185, defendit Angelicum Doctorem pro unitate sensus litteralis stare. Cfr. Beelen, Dissertatio theologica, qui sententiam vulgo receptam esse S. Scripturae multiplicem interdum sensum litteralem nullo fundamento satis firmo niti demon­ strare conatur, Lovanii, 1845; Patrizi, De interpretatione Scripturarum Sacrarum (Romae, 1844), 32-52; Cornely, Comp., n. 158; Danko, De Sacra Scriptura (Vindo­ bonae. 1867), 275 sq. « Matth., 7, 18. 10 S. Thomas, l p., q. 1, a. 10. 11 Ex., 3, 17. 488 DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA Consequenter vox «Jerusalem» litteraliter urbem, allegorice Ecclesiam catholicam, tropologice animam justi, et anagogice Ecclesiam triumphan­ tem seu patriam caelestem significat. b) Datur in Scriptura sensus spiritualis. Porphirius olim et Cel­ sus 12; quos deinde sequuti sunt non pauci haeretici et novatores, nega­ verunt sensum spiritualem inesse Scripturae, sed immerito, ut constat ex typis Veteris Testamenti, qui ab apostolis adsumpti sunt ad significanda ea quae Christum ejusque Ecclesiam et mysteria gratiae respiciebant. Sic agnus paschalis, de quo agitur (Ex., 7, 46, etc.), Christum spiritualité!· significavit juxta S. Joannem (19,36); unio matrimonialis, cujus memi­ nerunt Moyses (Gen., 2, 24) et Christus (Matth., 19, 5), vinculum de­ notat Christi et Ecclesiae juxta Apostolum (Ephes., 5, 28-32), et sic alia plura. Sedulo tamen animadvertendum est non singulis S. Scripturae tex­ tibus subesse omnes quatuor sensus. «Quatuor isti sensus, ait S. Tho­ mas, non attribuuntur S. Scripturae, ut in qualibet ejus parte sit in istis quatuor sensibus exponenda; sed quandoque istis quatuor, quan­ doque tribus, quandoque duobus, quandoque uno tantum» 3. Imo absur­ dum foret omnibus et singulis S. Scripturae phrasibus praeter sensum litteralem alium typicum tribuere, quasi omnia gesta et res per voces Scripturarum significatae signa essent et figurae aliarum rerum, ut figuristae volunt. Sunt enim plures loci in libris sacris, qui non nisi sensum litteralem admittunt4. 622. 3) De sensu accommodatitio. Praedictis adjungi solet sen­ sus accommodalitius, qui habetur quando verba S. Scripturae vel res per ipsa significatae a proprio sensu et acceptione transferuntur ad aliud significandum propter similitudinem quam habent. Si verba transfe­ rantur, accommodatio per allusionem, si res, accommodatio per exten­ sionem vocatur. Sic illa verba Ps. 17, 27: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris, quae de Deo cum sanctis benigne et cum pec­ catoribus severe agente intelliguntur, per allusionem applicantur homini qui cum sanctis agens sanctificatur et cum peccatoribus pervertitur 5; et illa Eccli., 44, 20: Non est inventus similis illi, quae de Deo dicuntur, per extensionem cuilibet sancto applicantur. Hinc vides sensum accommodatitium non esse a Spiritu Sancto in­ tentum, nec tam Scripturae quam hominis esse sensum. Nihilominus Ecclesia et SS. Patres, imo et concionatores, ascetici atque mystici uti­ liter eum saepe adhibent. ARTICULUS VIII DE INTERPRETATIONE ET USU S. SCRIPTURAE 623. Praenotanda. 1) Obscuritas S. S. Licet plerique protestan­ tes contendant S. Scripturam adeo esse perspicuam et claram, ut nulla 1 2 3 4 « Adv. Christ., lib. 3. (Cfr. Eusebius, 7/. E., lib. 6, c. 19; MG 20, 561.) Apud Origenem, lib. 4, n. 71; MG 11, 1140. Quodl. 7, q. 6, a. 15 ad 5. Cfr. S. Augustinus, De civ. Dei. 17, 3; MI, 41, 525. Camus, Espiritu ile San Erancisco de Sales, p. 2, c. 13. ART. VIII. § I. DE INTERPRETATIONE AUTHENTICA S. SCRIPTURAE 489 egeat interpretatione, experientia tamen nos docet eam non solum in iis, quae ad fidem et mores spectant, verum etiam in historicis, geographi­ cis, etc., quibus non semel sensus mysticus subest, saepe obscuram esse et difficilem intellectu. Vobis datum est, ait Christus apostolis, nosse mysterium regni Dei, caeleris autem in 'parabolis, ut videntes non videant et audientes non intelligant1. Et S. Petrus de S. Pauli epistolis ait: In quibus sunt quaedam dijjicilia intellectu,- quae indocti et instabiles depra­ vant... ad suam ipsorum perditionem123. Quare Christus Dominus dicitur sensum Scripturarum apostolis declarare solitum fuisse: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas 8. Consequenter SS. Patres et theologi constanter docuerunt S. Scripturam obscuram esse et explica­ tione indigere4. Rationes hujus obscuritatis breviter enumerat cl. Hur­ ter dicens: «Causae hujus obscuritatis praeter mysteria sunt: vaticinia nondum adimpleta, locutiones figuratae et allegoriae apud nos minus usitatae, hebraismi, apparentes contradictiones, repentini transitus de sensu litterali ad translatum, de uno objecto ad aliud, ex. gr., de primo adventu Christi ad alterum, de Christo secundum unam naturam ad ipsum secundum alteram, de typo ad antitypum, disserendi ratio nimis concisa, unde sententiarum nexus pervius non est, defectus ordinis systematici in proponendis rebus fidei et morum, ambiguitas locutionis num ea proprie an figurate sit accipienda, num ea praecipiat an consulat tantum, quantus sit ejus ambitus», etc. 5* . Quae cum ita sint, facile convincimur nos aliqua interpretatione in­ digere, ut sensum Scripturarum adsequamur ®. 2) Interpretatio duplex. Interpretatio porro S. Scripturae potest esse duplex, authentica quae etiam dogmatica appellatur, et privata quae et scientijica seu exegetica audit. Prior a legitima et infallibili auctori tate, quae revelationis proponendae facultate pollet, procedit. Posterior a quolibet homine privato juxta hermeneuticae et exegesis leges, adhi­ bitis, ubi opus est, scientiarum adminiculis et linguarum, historiae, ai chaeologiae, etc., peritia. § 1 De interpretatione authentica. 624. Status quaestionis. 1) Objectum interpretationis authenticae Quaestio de judice authentico interpretationis S. Scripturae expediri io. 3, i6. Hanc Scripturae obscuritatem palam confessus est eunuchus reginae candacis, qui a Philippo interrogatus, an intelligeret textum, quem legebat, respondit: Quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Act., 8, 31. 3 Luc., 24, 45. 4 Cfr. S. Augustinus, De doctr. christ., lib. 3, c. 6; MI. 34, 38; S. Gregorius M., In Leech., lib. 1, hom. 6, n. 1; ML 76, 829; S. Bonavontura, Prae/. Ureviloq., § 5. 3 Theol. gen., n. 183. Luthorus. Ep. dedicaloria ad Eridericum, Electorem, Saxoniac duceni (Erlangae, 1845), t. 14, p. 8 sq. ; et lib I. contr. Zwingl. et Accolamp., aliis protestantibns in hac parte contradicens, fassus est obscuritatum Scripturae. " Oui hac dc re plura velit, adeat S. Bellari»., De verbo Dei, lib 3, 1. 1; Hurter, n. 183 et alios. 1 2 Luc., 8, II Petr., 49° DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA nequit, nisi prius designetur materia seu objectum interpretationis au­ thenticae. In S. Scriptura alia sunt res fidei et morum ad aedificationem do­ ctrinae Christianae pertinentium, alia, quae ad historiam, physicam, geo­ graphiam. etc., spectant. Concilium Tridentinum vetuit, ne quis «suae prudentiae innixus in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae Christianae ■pertinentium sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari» auderet1. In Concilio Vaticano disputatum est de parti­ culis decreti tridentini et actum est de delendis verbis: in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, sed Patres, informationem Deputationis fidei sequuti, declararunt mentem Concilii Tridentini esse, «ut in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, is pro vero sensu S. Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet Sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu». 2) His ita praelibatis, quaerimus, a) cuinam competat authentice judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, et b) quae sit in Bibliis materia hujus authenticae interpretationis. 625. Errores. 1) Protestantes plerique vel negant, ut diximus, S. Scri­ pturae obscuritatem, vel, si admittant, talem esse ajunt, ut sacrae litterae authentice interpretari queant a) privato cujuslibet examine seu judicio, vel b) privata Spiritus Sancti inspiratione singulis lectoribus concessa 1 2. 2) Rationalistae, qui originem et auctoritatem divinam sacris litteris omnino denegant, contendunt sacros libros ratione naturali et argumentis intrinsecis interpretandos esse, sed, ubi veniunt ad cxegesim, tot excogitant theorias quot sunt capita. Hardt (f 1746), Lessing (f 1781) et alii interpre­ tationem allegoricam; Rant (f 1804) moralem per rationem practicam; Pau­ lus (t 1851) psychologicam: De Wette (f 1849), Strauss (f 1874), Renan et alii mythicam, Baur (f i860) criticam, etc., adhibendam esse volunt. Quo exitu id egerint, hodierna rationalistarum confusio satis ostendit34. 3) Günther et ejus asseclae docuerunt aliquando fore, ut S. Scriptura etiam in rebus fidei et morum diverso sensu, quam nunc interpretatur ab Ecclesia, intelligatur. 4) Modernislae volunt S. Scripturam interpretandam esse sicut caetera documenta mere humana *. 626. THESIS I. Authenticus Scripturarum interpres est infallibile Ecclesiae magisterium. 4: Denz-Bannw., 786. Hujus theoriae inconvenientia cito expertus est Lutherus, cum lib. I contr. Zwingl. et Aecolamp., dixit: «Si diutius steterit mundus, iterum fore necessarium propter diversas interpretationes, quae nunc sunt, ut ad conservandam fidei unita­ tem conciliorum decreta recipiamus, atque ad ea confugiamus». Et Calvinus, Inst., lib. 4, c. 9, 13, «nullum esse, ait, nec melius nec certius remedium, quam si verorum episcoporum synodus conveniat, ubi controversum dogma excutiatur». 3 Cfr. Card. Gonz&Iez, La Itiblia y la cienda, t. 1, c. 2, et Mùgioa, Cursus S. S., p. I, sect. 3, c. 8, n. 146 sqq. 4 Cfr. Decr. Lamentabili, prop. 12; Denz-Bannw., 2012. 1 2 Sess. ART. VIII. § I. DE INTERPRETATIONE AUTHENTICA S. SCRIPTURAE 49I Arg. I. Ex indole S. S. Sacra Scriptura est plerumque obscura non solum ob pluralitatem sensuum, quos complectitur, verum etiam et praecipue ob sublimitatem doctrinae et profunditatem mysteriorum Dei atque dogmatum quae continet. Haec autem mysteria et dogmata naturaliter explicari nequeunt sed exigunt interpretem infallibilem. Atqui nullum habemus in terris interpretem infallibilem nisi magisterium Eccle­ siae. Ergo magisterium Ecclesiae est authenticus interpres Scripturarum. Arg. II. Ex SS. Patribus. S. Irenaeus ait: «Non oportet quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere, cum, apostoli quasi in depositum dives, plenissime in eam contulerint omnia quae sint veritatis»1. Et rursum: Hi enim—apud «quos est ea quae est ab apo­ stolis Ecclesiae successio...—Scripturas sine periculo nobis exponunt»1 2. Hac in re merito celebrantur verba S. Augustini: «Ego vero Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae catholicae commoveret auctoritas» 3. Arg. III. Interpres authenticus S. Scripturae non est privata Spi­ ritus S. illustratio, nec spiritus privatus protestantium, nec ratio individualis rationalistarum. Ergo est solummodo infallibile Ecclesiae ma­ gisterium. Consequentia patet ex sufficienti numeratione sententiarum. Ant. prob. 1) Non est privata Spiritus S. illustratio, a) Gratis adseritur haec privata Spiritus Sancti illustratio in singulis hominibus, ut satis pro­ batum est dum de criterio revelationis 4*. b) Etiamsi daretur, non esset interpres authenticus Scripturarum, quia semper remaneret dubium, essetne Spiritus S. illustratio vel fallentis inimici suggestio. 2) Non est spiritus privatus protestantium; quia a) pauci admodum sunt qui hoc examen privatum circa Scripturas instituere valeant; b) non sufficit ad uniformem Scripturae interpretationem, ut experientia eorum, qui examine privato ducti in mille sententias abierunt, satis nos docet; c) systema examinis privati viam rationalismo facile sternit. 3) Non est ratio individualis rationalistarum; quia a) parum distin­ guitur a spiritu privato protestantium; b) ratio individualis sibi relicta, quantumvis perfecta supponatur, non valet dogmata ac mysteria fidei, quae in sacris litteris continentur, penetrare atque interpretari, nec con­ troversias inde exortas dirimere. Unde apposite ait S. Petrus: Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit6. 4) Reliquum est, ut interpres vivus et authenticus Scripturarum sit magisterium infallibile Ecclesiae, cui concreditum est depositum veritatis revelatae cum facultate dirimendi controversias fidei. 627. Dices. S. Joannes ait: Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est... e. Ergo privata Spiri­ tus S. illustratio est interpres Scripturarum. 1 Adv. haer., lib. 3, c. 4, n. x; MG 7, 855. 2 Adv. haer., lib. 4, c. 26, n. 4: MG 7, 1056. 3 Contr. epist. fundam., c. 5; ML 42, 176. * Si singuli homines illustrarentur a Spiritu Sancto circa intelligentiam Scri­ pturarum, non darentur tot ridiculae interpretationes, nec orirentur tot haereses, quia, ut recte ait S. Augustinus, «neque enim natae sunt haereses..., nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene». In Joan., tr. 18, n. 1; ML 35, 1536. 3 II Petr., 1, 20. “ / Joan., 2, 27. DE FONTIBUS REVELATIONIS. Q. XXII. DE S. SCRIPTURA 492 Resp.—Dist. ant. Non necesse habetis, ut aliquis ex antichristis vel pravis hominibus doceat vos, cone.; aliquis ex Ecclesiae pastoribus, neg. S. Joannes loquitur de antichristo, qui negat Patrem et Filium et de iis qui seducunt fideles. Seductorum autem instructione non egent fideles sed do­ ctrina et pabulo doctorum Ecclesiae. 628. Thesis II. 1) Magisterium infallibile Ecclesiae «directe» in­ terpretatur sacram Scripturam in rebus fidei et morum; 2) ipsas quoque res physicas, historicas, etc., quae religiosae non sunt, aliquando valet authentice interpretari. Prob. l.a pars. Arg. Argumentum sumitur ex verbis relatis Conciliorum Tridentini et Vaticani, quae proculdubio continent decretum dogmaticum, ut probat Groot ’, et constat ex scopo Concilii Vaticani. Postulaverat rela­ tor schematis de Fide Catholica, ut declararetur «non solum excludi in­ terpretationem quae contradictorie opponatur sensui, quem Ecclesia alicui scripturae loco subesse doceat, sed etiam necesse esse ipsum illum sensum ab Ecclesia retentum habere ut verum sensum Scripturae». Votis annuerunt Patres, et declaraverunt mentem Concilii esse «ut in rebus /idei et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium is pro vero sensu Sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet Sancta Mater Ecclesia». Pars 2.a Arg. Actum est, ut diximus, in Concilio Vaticano 12 de delendis ver­ bis in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae Christianae perti­ nentium: 1) «quia, ut unus ex Patribus ajebat, Ecclesia sine ulla ex­ ceptione est infallibilis interpres totius divinae revelationis, quae in Scripturis ac traditione continetur. Declarando autem in rebus fidei et morum tenendum esse sensum, quem tenuit ac tenet Ecclesia, divina illa interpretandi praerogativa ad hujusmodi materias tantum coarctari videtur, quasi in caeteris minime valeat... 2) quia si in rebus fidei et morum tantum Scriptura accipi deberet juxta eum sensum, quem tenuit ac tenet Ecclesia, in reliquis, puta historicis aliisque, libera cuique da­ retur ansa sanctissimum Dei verbum pro effreni lubitu explicandi; hac praesertim tempestate, in qua mythici, rationalistae, sexcentique erro­ res totam ferme Scripturam ad fabulas amandant». Verum episcopus brixinensis nomine Deputationis fidei respondit: «Concedo antecedens sed nego consequens. Concedo quod Ecclesia jus habet non solummodo judicandi de vero sensu in rebus fidei, id est, in dogmatibus, ut ita dicam, speculativis, et in rebus quae ad mores spe­ ctant; sed etiam in rebus quae ad historicam veritatem, etc., pertinent. Inde vero non sequitur, quod juxta auctorem Rinum. hujus exceptionis sequi deberet; nam quod attinet istas interpretationes circa veritates historicas, dico, hujusmodi interpretationes aut non sunt contra dogma 1 2 Summa apolog., q. 17, Collect. Lac., vol. 7, p. a. 6. 145. ART. VIII. § I. DE INTERPRETATIONE AUTHENTICA S. SCRIPTURAE 493 inspirationis S. Scripturae et singularum partium, aut sunt contra hoc dogma. In casu priori utique libere de iis interpretationibus potest dispu­ tari; in casu posteriori, si talis interpretatio veritatis historicae offen­ deret dogma inspirationis, jam utique spectat ad res fidei, et proinde certe Ecclesia hac de re judicandi jus habet». 629. Ampliatio hujus doctrinae. Haec ut radicitus explicentur, quaedam per partes considerari oportet. 1) Facta historica quae dogmata involvunt, ut Christi in cruce mors, valent proculdubio a magisterio Ecclesiae authentice interpretari. 2) Res, quae in se quidem religiosae non sunt sed cum religiosis ita connectuntur, ut veritas catholica sine illarum recta intelligentia con­ servari nequeat, possunt ab Ecclesia authentice interpretari. Si quis itaque proponeret opinionem de censibus romanorum, de quibus agi­ tur cap. 2. Lucae, ex qua periclitaretur doctrina revelata de nativitate Christi, sensus illius textus posset ab Ecclesia certe declarari. 3) Quilibet textus S. Scripturae, etiamsi ad res sacras non referatur, continet in se dogma inspirationis, et quantum ad hoc pertinet ad res fidei, et potest ab Ecclesia authentice judicari. Quare episcopus brixinensis nomine Deputationis ait: «Si... interpretatio veritatis historicae offenderet dogma inspirationis, jam utique spectat ad res fidei, et proin­ de certe Ecclesia hac de re judicandi jus habet»x. 4) In rebus item non religiosis interpretationes verbo Dei inspirato non conformes, illas scilicet, quae manifestos errores continent, valet Ecclesia authentice proscribere. Compertum enim est Deum nunquam errorem quantumvis minimum inspirare potuisse. Huc venit quod S. Tho­ mas praeclare ait: «Indirecte ad fidem pertinent ea, ex quibus negatis consequitur aliquid contrarium fidei, sicut si quis diceret Samuelem non fuisse filium Helcanae; ex hoc enim sequitur Scripturam divinam esse falsam» 1 2. 5) Si agatur denique, non de inspirationis dogmate, sed de inter­ pretatione rerum, quae nec religiosae sunt nec cum religiosis connectun­ tur, distingui oportet: a) Interpretatio magisterii ordinarii Ecclesiae de his rebus non est authentica. «Nihil igitur obstat, ait Comely, quomi­ nus in rebus historicis, physicis aliisque similibus, quae nec fidem nec morum regulam attingunt, Patrum opiniones relinquantur» 3; et epi­ scopus brixinensis loco citato expresse declaravit de interpretationibus, quae nec ad fidem vel mores spectant nec inspirationis dogma attingunt, libere disputari posse, b) Magisterium solemne seu extraordinarium Ecclesiae potest sensum etiam horum textuum authentice exponere. Ratio distinctionis est, quia, ut recte ait Granderath, «licet ambitus objecti, circa quod ordinarium Ecclesiae magisterium versatur, idem sit atque illud, circa quod versatur extraordinarium, Ecclesia tamen cum ordinario magisterio Scripturam explicat, seu Patres cum eam explicant, res quae religiosae non sunt secundum obvium et prius se offerentem sensum obiter referunt, neque in iis docendis vel tradendis 1 In Conc.il. Vat., sess. 3; Coli. Lac., 7, 240. * / P , ‘1 32. a 1 3 Hist, cl erit. introd. in I'. T. libros sacros comp., n. 180 (cd. 8). DE 494 fontibus REVELATIONIS, Q. XXII. DE S. SCRIPTURA versantur»x; cum magisterio vero extraordinario radicitus doctrinas examinat et accuratius exponit. § 2 De interpretatione scientijica. 630. 1) Hactenus sermo fuit de interpretatione authentica, qua magisterium Ecclesiae sub adsistentia Spiritus Sancti sacros libros ex­ ponit uniformi ac infallibili veritate. Non fuit necessarium quaerere re­ gulas, quae in hac interpretatione ab Ecclesia servari debeant. Cum enim Ecclesia adsistentia Spiritus Sancti dirigatur, nullatenus est hu­ manis regulis necessario perstricta, sed infallibiliter, ubi oportet, Scri­ pturas interpretatur. 2) Nunc de interpretatione scientifica, quae fit ab homine auctori­ tate et scientia privata. Porro libri sacri possunt considerari quatenus sunt humani et quatenus sunt divini. In quantum sunt humani, expli­ cantur interpretatione grammatico-historica, quatenus divini interpreta­ tione catholica. De utraque tradenda sunt quaedam praecepta. 631. A. Regulae interpretationis grammatico-historicae. Ut S. Scri­ ptura, quatenus est liber humanus, recte interpretetur, tria sunt sedulo investiganda: 1) vocabulorum significatio, 2) definitio rei significatae, et 3) mens seu idea sacri scriptoris. 1) Vocabulorum significatio habetur: a) Ex peritia linguarum praecipue hebraicae, aramaicae et graecae. Cum S. Scriptura his tribus linguis composita fuerit, difficile admodum est veram vocabulorum significationem ex sola latina lectione obtinere. Hinc modismi et locutiones primitivae linguae, quae in Bibliis abundant, addiscendae sunt in editionibus, quae ex ipsis apographis factae sunt. «Sacrae Scripturae magistris, ait Leo XIII, necesse est atque theologos addecet eas linguas cognitas habere, quibus libri canonici sunt primitus ab hagiographis exarati» 1 2. Habita semel linguarum peritia, debet in­ terpres S. Scripturae in ipsa textus primitivi lectione attendere aetati, patriae et ingenio scriptoris. Scriptores etenim sacri juxta diversitatem instructionis qua pollebant, et. prout in partibus orientalibus vel occi­ dentalibus versati sunt, diversimode scribere et non raro eadem verba diverso plane sensu adhibere consueverunt. b) Ex frequenti lectione et usu familiari versionum. Qui primo in ori­ ginalium lectione versati Sacras Scripturas in alias linguas vertere cura­ runt, arcana saepe librorum canonicorum penetrarunt et vocabulorum obviam significationem adepti sunt. Et licet nonnujiquam auctores ver­ sionum in quibusdam locis a vero tramite non parum deflexerint, omnes tamen generatim intelligentiam verborum S. S. faciliorem reddiderunt. Hinc SS. Patres et interpretes S. Scripturae magni fecerunt antiquas versiones, quae inter eruditos passim circumferuntur, eas praesertim 1 2 Const, dogm. s. oe. Cone. Vat., p. I, const, de fide, c. 2, comm. 3. Encycl. Providentissimus, Acia S. Sedis, vol. 26, 285. ART. VIH. § 2. DE INTERPRETATIONE SCIENTIFICA S. SCRIPTURAE 495 quae directe ab originalibus vel eorum apographis confectae sunt. «Ne­ que tamen, ait apposite Leo XIII, -non sua habenda erit ratio reliqua­ rum versionum, quas Christiana laudavit usurpavitque antiquitas, ma­ xime codicum primigeniorum. Quamvis enim ad summam rei quod spectat, ex dictionibus Vulgatae, hebraea et graeca bene eluceat sen­ tentia, attamen, si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit, inspectio praecedentis linguae, suasore Augustino, proficiet» x. c) Verborum primigeniorum etymologia inspicienda est. Hoc quod in studio cujuslibet linguae contingere videmus, in linguarum sacrarum et codicum intelligentia potiori ratione experimur. Cum ejusmodi lin­ guae non sint apud nos vulgatae, et in ipsis regionibus, in quibus ser­ vantur, non parum a primitivo statu mutatae fuerint, non semel ad verborum etymologiam confugiendum est, ut propria eorum significatio habeatur. d) Concordantiarum et glossariorum usus valde utilis est. Concordantiae siquidem ordine verborum alphabetico omnes S. S. sententias con­ tinent, ut facilius quisque loca sacri textus invenire et comparare valeat. Quo fit, ut, comparatis inter se diversis locis, totius contextus intelligatur sensus 12. Glossaria item, quae vocabula S. S. ordine alphabetico digesta alia lingua explicant, maxime conferunt ad verborum intelligentiam 3. 2) Ut definitio rei significatae investigetur, sequentes regulae sunto: a) Textus S. Scripturae in sensu naturali et obvio intelligendi sunt, ubi nihil obstat, Hagiographi siquidem humano modo loquuti sunt, et verborum obvia et naturali significatione arcana Dei manifestarunt. Ubi vero intelligentia naturalis verborum obstat fidei vel moribus, figurata adhibenda est interpretatio juxta illud S. Augustini: «Quidquid in ser­ vol. 26, p. 279. Cfr. S. Augustinus, versiones, quae utiliter a theologo consuli possunt, inveniuntur in polyglottis, in magnam scientiae scripturisticae utilitatem a quibusdam boni nominis auctoribus confectis. 2 Card. Hugo a S. Caro (f 1263), fuit concordantiarum auctor, cujus opus Vulgatae Clementinae accommodavit Lucas Brugensis (Antuerpiae, 1617). Deinde concordantias optimas in Vulgatam ediderunt H. Phalesius (Viennae, 1825), M. Dutripon (Parisiis, 1838), PP. de Raze et Lachand (Lugduni, 1851 et alibi saepius), Peultier et socii (Parisiis, 1897); Tonini (Prati, 1861); M. Bechis (Taurini, 1887), et alii. Ad textum hebraicum, concordantias hebr. et chald. edidit I. Furst (Lipsiae, 1840); ad alexandrinam V. T. versionem Abr. Trommius (Amstelodami, 1718); ad graecum N. T. textum C. H. Bruder (Lipsiae, 1842); ad syriacam V. T. editio­ nem C. Schaaf (Lugduni, 1708). 3 Plura sunt glossaria jam inde ab antiquis temporibus ad intelligentiam sacri textus concinnata. Praecipua ediderunt: Ad Vulgatam Ignatius Weitenahuer, S. J., Lexicon biblicum Vulgatae (Augustae Vind., 1758); ad hebraicum G. Gosenii, Thesaurus linguae hebr. et chald. (Lipsiae, 1853); ad alexandrinam versionem Rev. P. Joannes Maria a S. Joseph, (Carmelita Excalceatus), edidit Avenione, 1765, egregium Lexicon hebraico-chaldaico-latino-biblicum, 2 vol. in folio. I. F. Scleusnori. Lexicon in 70 et reliquos interpretes graecos V. T. (Lipsiae, 1820); ad graecum textum N. T., K. G. Bretscheider, Lexicon manuale (Lipsiae, 1840); ad syriacam editionem E. Castelli, Lexicon syriacam (Gottingae, 1787); ad Chaldaicam para­ phrasim Joan. Buxtorfius Lexicon chald. thalm. rabb. (Basileae, 1639). Lexica scripserunt: Hagen, Lexicon biblicum, (Parisiis, 1905-1907); Zorell, Lexicon graecum, (Parisiis, 1911). 1 Encycl. Providentissimus; Acta S. Sedis, De doctr. christ., 3, 4; ML 34, 68. Praecipuae 496 DE FONTIBUS REVELATIONIS, β. XXII. DE S. SCRIPTURA mone divino neque ad morum honestatem neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas» Et rursus: «Si autem flagitium aut facinus videtur jubere aut utilitatem aut beneficentiam vetare, figurata est» locutio 1 2. Unde locus Matthaei: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum 3; et alius: Si quis... non odit patrem suum et matrem... adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus 45 , non ad litteram sed figurate intelligendi sunt. b) Argumentum orationis omnino inspiciendum est, et quidquid ex­ positae doctrinae opponi videatur, ita interpretandum, ut, quantum fieri potest, cum argumento generali libri concilietur. c) Loci paralleli accurate conferendi sunt. Quod enim in uno loco obscure traditur, in aliis clarius explicatur: «Nihil fere, ait S. Augustinus, de illis obscuritatibus (Scripturae) eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur» 6. d) Sanctorum Patrum et commentatorum volumina persaepe evolven­ da sunt atque consulenda. Sancti Patres et interpretes Christiani, versati ut erant in assidua Scripturarum lectione et meditatione, arcana textus sacri penetrarunt et mira eruditione ac claritate exposuerunt. «Istorum (interpretum), ait Leo XIII, pariter commentariis suus tribuendus est honor, ex quibus multa opportune peti liceat ad refellenda contraria, ad difficiliora enodanda»6. 3) Idea denique seu mens sacri scriptoris investiganda est: a) Regularum interpretationis quas dedimus recta applicatione. Cum enim scriptoris sacri ac Dei inspirantis eadem sit mens, omnes regulae interpretationis ad id tendunt, ut hagiographi mens adsequatur. b) Loco, tempori, ac scopo, aliisque circumstantiis personae scribentis sedulo attendendo. «Personarum mutatio, ait apposite ad rem S. Hiero­ nymus, et maxime in prophetis, difficilem intellectum facit, quae, si suis locis, et causis, temporibusque reddantur, plana fient, quae videbantur obscura»7. c) Studio tandem historiae, archaeologiae sacrae, et geographiae pa­ tebit non semel interpreti via ad cognoscendam scriptoris mentem. 632. B. Praecepta interpretationis catholicae. Sacra Scriptura Deo auctore, sicut diximus, exarata consideranda est ceu opus divinum seu quatenus divinos continet libros. Sub hoc adspectu gravissima quaedam praecepta prae oculis habere debet inter­ pres. Hinc 1) In rebus fidei et morum ille S. Scripturae sensus retinendus est, quem tenuit ac tenet S. M. Ecclesia 8. Ecclesia constituta est a Christo 1 2 3 4 5 6 7 De doctr. Christ., lib. 3, c. 10, n. 14: ML 34, 71. De doctr. christ., lib. 3, c. 16, n. 24: ML 34, 74. Matth., 5, 29. Luc., 14, 26. De doctr. christ., lib. 2, c. 6; ML 34, 39. Encycl. Providentissinius; Acta S. Sedis, vol. 26, 282. In Jerem., lib. 2, c. 8, vv. 14-15; ML 24, 767. Cfr. Concil. Trid., sess. 4; Denz-Bannw., 786; Concil. Denz-Bannw., 1788; et encycl. Providentissinius, Leonis 8 revel.; v. 26, p. 280 sq. Vat., sess. 3, c. de XIII; Acta S. Sedis, ART. VIII. QUAM VIM HABEANT ARGUMENTA EX S. S. 497 magistra veritatis, et potest judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum. 2) Unanimis consensus Patrum declarantium aliquam veritatem S. Scripturae ad fidem vel mores pertinere retinendus est. Unanimis siquidem Patrum sententia in rebus fidei et morum ita gravis esse cen­ setur, ut citra peccatum et periculum in fide negari non possit. 3) Caveat interpres errorem quantumvis minimum S. Scripturae tri­ buere. Quare interpretationes eorum, qui malitiose vel incaute errores in sacris libris contineri dictitarunt, rejiciendae sunt. 4) Nefas est contradictionem ullam vel minimam inter textus Scri­ pturarum admittere. Ad rem apposite S. Justinus: «Scripturas inter se pugnare nunquam audebo nec cogitare nec dicere»x. Antilogiae igitur, quae in sacris litteris passim offenduntur, apparentes contradictiones sunt, ac idcirco ex verborum contextu, ex diversa significatione, quam forte exhibent vocabula in subjecta materia, ex diversitate sensuum qui interdum textibus subsunt, ex modo loquendi scriptoris, etc., concilian­ dae sunt. Conferat interpres loca quae videntur opposita, attendat di­ versitati temporum, locorum et personarum 1 2, videat, an auctor ironice vel tropice, nomine proprio, vel Dei, vel peccatorum loquatur, et exinde concludat omnes Scripturarum sententias inter se convenire. 5) Interpretatio S. Scripturae cum certis scientiarum naturalium con­ clusionibus concilianda est. Scriptura etenim nunquam verae scientiae adversatur, quidquid in contrarium blaterent rationalistae et increduli. Quare, sicut interpres nova scientiarum systemata, quae naturalistis arrident, non levi ratione debet amplecti, ita nec nimium insistere ex­ positionibus, quae cum hodierno progressu scientifico pugnare videantur. § 3 Quam vim habeant pro theologo argumenta ex S. Scriptura. 633. Traditis hucusque, prout ratio praesentis operis ferebat, re­ gulis atque praeceptis rectae interpretationis Scripturarum, breviter oportet vim argumentorum, quae ab earum auctoritate ducuntur, in re theologica ponderari. 1) Ex sensu litterali S. Scripturae certe cognito firmum ac irrefra­ gabile ducitur a theologo argumentum ad definienda dogmata catholica vel probandas conclusiones theologicas contra eos, qui admittunt inspirationem librorum canonicorum. Possumus in theologia procedere, ait S. Thomas, argumentando «si adversarius aliquid concedat eorum quae per divinam revelationem ha­ bentur, sicut per auctoritates S. Scripturae disputamus contra haereti­ cos, et per unum articulum contra negantes alium» 3. Ratio est, quia sensus litteralis S. Scripturae est principaliter a Deo intentus, et ut talis necessario retinendus. 1 Dial, cum Tryphone, 65; MG 6, 625. 2 Hoc si prae oculis habeatur, intelligetur qua ratione matrimonium Gen. I, 28, pro genere humano, et virginitas I Cor., j, 27, pro privatis hominibus consulatur. 3 1 p., q. i, a. 8. 32 4 che afferma il Condorcet, che la morale di tutte le nazioni è stata la medesima, la morale de toutes les nations a etc la même: non è vero il pronunciato di Emmanuele Kant, che noi nella filosofia morale non abbiamo oltrepasato gli antichi, in der Moralphilosophie sind wir nicht weiter gehommen, als die Allen: non è vero cib che il Bukle ripete, che le verità morali non riccvono addizioni, moral truths receive no addition. Noi pOssiamo enumerate non poche e non irrilevanti vcrit.i morali, « lie gli antichi non conobbero 552 APPENDIX DE MODERNISMO Fideles non tenentur Ecclesiae mandatis obedire, sed ipsa Ecclesia debet conscientiae fidelium sese accommodare. Sacrum in sacerdotio coelibatum sublatum desiderant modernistae protestantium more b Sacramenta non conferunt gratiam ex opere operato. 721. Errores contra theologiam mysticam. In via purgativa, quan­ do peccator reconciliatur cum Deo, non communicantur animae merita et satisfactiones mortis piacularis Christi. In via illuminativa plures virtutes, ut humilitas, patientia, mortifica­ tio, sacrificium, obedientia, modestia, mansuetudo, puritas, pietas, etc., sunt passivae, olim quidem in magno pretio habitae, sed hodie parvi faciendae. E contra virtutes activae, ceu magnanimitas, fiducia in se, zelus animarum, etc., sunt accurate colendae, ut mundus nos aestimet. In via unitiva anima ita Deo conjungitur, ut neglectis virtutibus passivis et supernarum rerum contemplatione, in sensu religioso, qui ex latebris subconscientiae erumpit, Deum intueatur ac jugiter experiatur sine moralibus adjunctis, quae ad experientiam gignendam requiruntur * 12. 722. Errores circa S. Scripturam. Juxta modemistas Deus non est vere auctor S. Scripturae, sicut apologetae, theologi et expositores ha­ ctenus docuere 3. Inspiratio S. Scripturae est vehemens quaedam impulsio, similis in­ affato, e delle quali possiano assegnare i discopritori e 1’epoca in cui furono rivelate, come asscgnamo gli inventori e la data delle veriti di ordine fisico e scientifico.» 1 Encycl. Pascendi'; Denz-Bannw., 2104. Modernistarum doctrinam quoad moralitatcm exprimit unus eorum doctor G. Prezzolini (Prose, Rivista d'artc e d’idee, Roma, aprile-maggio, 1907, pag. 163 sqq.) his verbis: «Ea carne e la fame non si cacciano via se non con soddisfarle. E io dico che il miglior modo desser liberi dalla materia è di lasciare che la materia viva da sè, sia contenta e soddisfatta». 8 Encycl. Pascendi, 14.—In hac mysticae parte potissimum, perniciosius quam in aliis materiis, erravere modernistae. Totum ordinem supernaturalcm et commercium animae cum Deo per sensum religiosum explicare volentes, doctrinas et aberrationes quietistarum, theosophorum et sentimentalistarum laudibus extu­ lerunt et amplexati sunt. Famosa sunt hac in re opuscula mystica Dnae. de Guyon, Teosojia Josephi Giordano (Mediolani, 1907) et alia quamplurima quae doctrinis sentimentalistarum et theosophorum referta in lucem edita sunt. Librum mysticopantheisticum Eine deutsche Théologie (Una teologia germânica) olim ignoto auctore a Luthero magnis encomiis in lucem editum, et alium Guia espiritual, Michaelis Molinos, quietistarum antesignani, optimos esse codices viae spiritualis clamitant, et cum adnotationibus exhibent atque commendant piis lectoribus. Quam longe distet hic modernistarum dicendi modus a sanctorum doctrina, non est opus, ut probare conemur. Mystici aliquando Deum experiuntur, potentia quidem sensitiva mediantibus imaginibus et repraesentationibus, potentia vero intellectuali firmissime sibi persuadendo, quod Deus in oratione recollecti mis, quie­ tis, raptus, volatus animae et impetus, ipsis certissime sistit, sed hoc fit modo om­ nino supernaturali, et conceditur dumtaxat quibusdam animabus, quae in via spirituali plurimum adlaborarunt. «Notoriamente ve, ait S. M. N. Theresia, Mor. y, c. i, η. 7,··. que cstàn (las tres divinas personas) en lo interior de su aima, en lo muy inuy interior, en una cosa muy Honda que no sabe decircômo es, porque no tiene letras, sienle en si esta divina compania .. y si no falta a Dios cl aima, jamâs cl la faltarà, a mi parecer. de darse a conocer tan conocidamenle su presenciat 3 Lamentabili, prop 9; Denz-Bannw., 2009. § II. HISTORIA MODERNISMI 55 spirationi poeticae, qua scriptor ad fidem suam, id est, sensum ex indi­ gentia divinorum ortum, verbo scriptove aperiendam adigitur *. Haec inspiratio, quamvis ad totam S. Scripturam extendatur, non tamen praeservat sacros libros ab erroribus plurimis, scientificis et historicis; nullum siquidem caput est in Scriptura a Genesi usque ad Apocalypsim quod contineat eamdem doctrinam ac Ecclesia 1 2. Sacri scriptores transcripserunt in suis libris plura documenta mythi­ ca, traditiones populares, formulas apparentes, etc., quae errores conti­ nent, quin responderent de veritate relatorum sed de veracitate tantum translationis; imo plura retulerunt evangelistae, quae, etsi falsa, censuerunt lectoribus magis proficua 3. Evangelia sensim sine sensu ita aucta sunt usque ad definitum con­ stitutumque canonem, ut in ipsis doctrinae Christi non remanserit nisi tenue et incertum vestigium 4. 723. Errores circa disciplinam Ecclesiae. Regimen Ecclesiae adeo reformandum est juxta modernistas, ut intus forisque cum moderna con­ scientia componatur, quae tota ad democratiam vergit, tributis inferio­ ri clero et laicis in regimine partibus. Sacrae Congregationes, praecipue S. Officium et Index, immutandae sunt, ut magna omnibus fiat con­ scientiae libertas. 724. Circa historiam. Curiosa denique sunt quae circa modum con­ ficiendi historiam docent modernistae. His temporibus adeo progressi sumus, ut jam historia non sit simplex enarratio factorum, sed involu­ crum inexplicabile quod criticus, historicus et philosophus simul con­ ficiunt 5*. §n Historia modernismi. 725. Causae praecipuae modernismi merito dicuntur a Pio PP. X error mentis, curiositas et superbia ®, sed, si radicitus res examinetur, facile dignoscitur ex intima quorumdam catholicorum cum protestantibus rationalistis relatione et communicatione atque ex librorum rationa­ listarum familiari lectione modernismum originem duxisse7. Quidam scriptores, de monitis Ecclesiae catholicae parum solliciti et in philoso­ phicis theologicisque disciplinis perfunctorie instructi, sive ob curiosita­ tem, ut aliqui volunt, sive ob refutandos errores protestantium, ut ipsi clamitant, libros rationalistarum criticismo biblico et subjectivism# refer­ tos imprudenter evolvere eorumque auctoribus nimia familiaritate uti coeperunt. Inde tot hodie lugenda mala. Ex philosophia Kantii (17241 2 3 4 5 * Pascendi, n. 22; Lamentabili, prop. 10; Denz-Bannw., 2090 et 20x0. Loisy, Autour d’un -petit livre, p. 54. Lamentabili, prop. 14.—Ex Loisy, Autour, p. 44. Lamentabili, prop. 15.—Ex Loisy, L’Évang., p. 13. Cfr. Encycl. Pascendi: Acta S. Sedis, 40, 623. Pascendi; Acta S. Sedis, 40, 635. Epilent. Die Wartburg (München, 1908, 88). ajebat: «Modernismus est 7 de caille et os tic oese protestant isini», caro APPENDIX DE MODERNISMO 554 1889), Schleiermacher (1768-1834), Ammon (1766-1849), Ritschl (18221889), A Sabatier (1840-1901), Spencer (1820-1903), aliorumque ratio­ nalistarum suas doctrinas maxima ex parte hauserunt modernistae. In relationibus deinde cum Ed. Hartmann, Pfleiderer, Wellhausen, Holzmann, Weiss (Joan), Jülicher, Rubois Reymond, Hamack, et aliis, sen­ sim sine sensu amiserunt fidem, et exposuerunt dogmata modo omnino rationalistico. 726. Praecipui modernismi coryphaei fuere: In Gallia: Alfredus Loisy l11 , Ed. Leroy 2, Houtin 3 A. Dupin *, Bonnefoy5, etc.; quibus accedunt Blondel6, Alaux 7, Laberthonnière8, Turmel 9 et alii. In Italia: Murri10, Minocchi u, Fogazzaro 12 Meregalli13, Bataini14, Coenobium (Rivista internazionale di liberi studi, Lugano). In Germania: Schell15, Schrôrs 16 scriptores ephemeridis «Das zwanzigste Jahrhundert», München, 1908, 88 sqq. et plures discipuli Schell. In Anglia: Tyrrel17, et alii. 727. SSmus. D. N. Pius X, dato primo decreto Lamentabili sub die 3 Julii 1907 et dein encyclica Pascendi sub die 8 Septembris 1907 gravis­ simis verbis damnavit modernismum, et modernistas semel et iterum admonuit, ut, depositis rationalistarum theoriis, doctrinas Ecclesiae hu­ militer acciperent; sed modernistae, haereticorum viam sequuti, nedum voluerunt Ecclesiae mandatis se subjicere, sed libellos insolentissimos publicarunt, inter quos eminent: «A Pio XQuello che vogliamo» (Milano, 1907); «Il Programma dei modernisti—Risposta all’enciclica di Pio X Pascendi dominici gregis» (Roma, 1908 18);«Das zwanzigste Jahrhundert» (München, 1908); «Internationale Wochenschrift» (München, 1908); «Len­ demains d’Enzyclique» (Paris, 1908). Necnon Loisy, Tyrrel, Murri et alii directe responderunt Romano Pontifici, adeo ut juxta Lendemains d’En­ zyclique modernistae itali «sicut magister puero» ita «pauperi Papae» lo­ cuti fuerint. 1 sur le 2 3 4 ’ 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 ” L’Évang. et ΓÉglise; Autour d’un petit livre per torum; Simples Réflexions Decret du Saint-Office Lamentabili sane exitu et sur ΓEncyclique cPascendi». Dogme et Critique, etc. La question biblique. Le dogme de la Trinité dans les trois premiers siècles. Vers l'unité de croyance. Le catholicisme de demain. Histoire et dogme, «Quinzaine», 15 Jan., 15 Febr. La religion progressive. Annales de Phil, chrét. Histoire du dogme de la papauté: L'Eschatologie a la fin du IV siècle. Rattaglie d'oggi, La Filosofia nuova e l'enciclica contra il modernisme, etc. La Genesi, Il paradiso terrestre per totum; Il simbolismo nella Genesi, etc. II Santo. Vide Civiltà Cattolica, 1907, vol. 4, p. 331. II Socialismo e la Democrazia cristiana, Il Renan e Γ Harnack, etc. Die neus Aeil und der alte Glaube, etc. Kirche und Wissenschaft, Zuslande an einer katholisch-theologischen Pacultat A much abused letter: Trough Scylla and Charybdis, etc 18 Est libellus infamatorius et haereticus paginarum 239, scriptus, ut dicitur, a sex sacerdotibus italis. § III. CONDEMNATIO MODERNISMI 555 728. Sunt alii scriptores, neo-critici, qui nostro conceptu et bono­ rum opinione nimis concedunt adversariis in interpretatione S. Scriptu­ rae, apologetica Christiana et gravissimis de theologia quaestionibus. No­ luimus eos inter modernistas recensere, ne citra declarationem Ecclesiae videremur accusatoris officium agere; candide tamen fatemur criticam hodiernam in multis quidem esse laudabilem sed in aliis plurimum nobis displicere. Non enim est satis fundata, ut exigat in exegesi catholica pro­ fundas innovationes, quae in discrimen adducunt veritatem S. Scripturae. § in Condemnatio modernismi. 729. His ultimis temporibus plura prodierunt a Sede Apostolica contra modernismum documenta, quae oportet prae oculis haberi. Aha sunt quae viam sternunt ad condemnationam modernismi; alia quae ipsum expresse proscribunt; alia quae modernistas eorumque opera damnant. 730. 1) Documenta quae viam sternunt ad condemnationem moder­ nismi. a) SSmus. D. N. Pius PP. X allocutione habita ad creatos Cardi­ nales in Consistorio diei 17 Aprilis 1907 maxime conquestus est de moder­ nis criticis, quorum doctrinae secum ferunt venenum omnium haeresum. b) Datae sunt deinde litterae S. Congregationis Indicis 29 Aprilis 1907 ad Emum. Cardinalem Archiepiscopum mediolanensem, quibus spiritus periculosissimus periodici II Rinnovamento damnatus est. c) Mox Rom. Pontifex sub die 6 Maji 1907 dedit Litteras ad Emum. Cardinalem Archiep. parisiensem caeterosque archiepiscopos et episcopos Galliarum, Patronos Instituti Catholici Parisiensis, in quibus dolet «e Clero praeser­ tim adolescenti quasdam erumpere coepisse, periculi et erroris plenas, novitates sententiarum de ipsis fundamentis doctrinae catholicae», pro­ fectas plerumque a contempta scholastica philosophia. 731. 2) Documenta quibus proscribitur modernismus. a) Die 3-4 Julii 1907 editum est decretum S. Officii Lamentabili sane exitu, quo da­ mnantur 65 propositiones doctrinales modemistarum. b) Deinde, sub die 8 Septembris 1907, datae sunt gravissimae Litterae Encyclicae Pascendi, quibus solemniter proscribuntur modemistarum errores. Est pretiosis­ simum Ecclesiae documentum, quo exposita et contrita sunt adversae doctrinae fundamenta, c) Rom. Pontifex Motu proprio 18 Novembris 1907 Auctoritate sua Apostolica iteravit confirmavitque tum Decretum illud S. Congregationis Supremae tum Litteras suas Encyclicas, addita excommunicationis poena adversus contradictores; ita ut si quis: «quam­ libet ex propositionibus, opinionibus doctrinisque in alterutro docu­ mento... improbatis tueatur, censura ipso facto plecti (noscat), Capite Docentes Constitutionis Apostolicae Sedis irrogata, quae prima est in excommunicationibus latae sententiae Romano Pontifici simpliciter re­ servatis». d) In allocutione habita in Consistorio 16 Decembris 1907 repetit se bonum depositum custodiendi causa decretum Lamentabili et Litteras Encyclicas Pascendi edidisse. 732. 3) Modernistae eorumque opera damnantur, a) Sacerdos Alfredus Loisy, qui jam erat suspensus a divinis, post formales canonicas APPENDIX DE MODERNISMO 55& monitiones nominatim ac personaliter excommunicatus est decreto S. Of­ ficii 7 Martii 1908; item Romulus Murri, deer. S. Officii 22 Martii 1909. Alii sacerdotes rebelles suspensi sunt a divinis, b) Item plura moderni­ starum opera sunt ab Ecclesia damnata et in Indicem librorum prohi­ bitorum relata, ex quibus speciali mentione digna est damnatio II Pro­ gramma dei Modernisti. Emus. Cardinalis Vicarius sub die 29 Octobris 1907 hunc librum proscripsit, et vendere, legere aut retinere prohibuit sub culpa lethali, adjungens: «SS. D. N. Pius X per hoc decretum aucto­ res et scriptores caeterosque omnes, qui quoquo modo ad hunc librum conficiendum operam contulerunt, excommunicationis poena afficit, a qua sibi soli absolutionem reservat». Damnata sunt etiam quaedam opera Eduardi Leroy, Joannis Morin, Alberti Houtin, Coenobium, Rivista internazionale di liberi studi (Decr. Indicis 16 Jul. 1907); Diaria modernistica La Justice Social et La Vie Catholique (Decr. S. Officii 13 Febr. 1908); Antonii Dupin (Decr. Ind. 25 Maji 1908); Bonnefoy et Romuli Murri (Decr. Ind. 5 Jan. 1909); Josephi Tunnel et iterum Romuli Murri (Decr. Ind. 5 Jul. 1909) et alionim. 733. Hic quaeri potest, quinam sit horum documentorum valor ju­ ridicus. 1) Certùm est documenta n. 1. recensita non esse locutiones ex ca­ thedra, quia nondum Pontifex videtur habuisse intentionem proscriben­ di doctrinas de modernismo ut Doctor universalis. 2) Multum disputatum est de valore decreti Lamentabili, a) Aliqui dixerunt hoc decretum esse quidem maximae auctoritatis, obligatio­ nemque inducere, cui omnes fideles in conscientia se subjicere tenentur, non tamen esse definitionem ex cathedra, quia est decretum S. Officii, approbatum a S. Pontifice in forma communi. Ita P. Choupin 4, Ver meersch 12, Miranda 345*78et alii. Adjungunt tamen in forma specifica appro­ batum fuisse Motu proprio diei 18 Nov. 1907, adeo ut, quod primo erat decisio S. Officii, evectum fuerit ad categoriam definitionis ex cathedra; tum quia Pontifex praefatum decretum iterat atque confirmat, tum praecipue quia contradictores poena excommunicationis plectit. Vide Miranda 4 et Vermeersch 5. b) Alii volunt decretum Lamentabili fuisse jam ab initio approbatum a Pontifice in forma specifica et consequenter esse definitionem ex cathedra, quia Romanus Pontifex formae communi approbationis «Sanctitas sua decretum Emorum. Patrum approbavit» aliam formam adjunxit, quibus condemnationem omnino suam facere visus est dicens: ac omnes et singulas supra recensitas propositiones ceu reprobatas ac proscriptas ab omnibus haberi mandavit. Ita Tailliez ®, Pier­ rot 7, Villada 8 et alii. 1 2 3 Études, 15 Août, 1907. Periodica, tom. 3, p. 148. Ensayo de comentario al Decreto IV. Utrum theologia viatorum sit scientiaproprie dicta....................... (<> V. Utrum theologia viatorum sit proprie subalternata scientiae Dei et beatorum.............................................................. 36 VI. Utrum theologia viatorum sit sapientia........................................... 38 VII. Utrum theologia nostra sit supernaturalis.............................................. |O VIII. De certitudine theologiae............................................................................ | | § i. Utrum theologia viatorum superet certitudine omnes scientias naturales........................................................ |.| § 2. Utrum conclusiones theologicae sint de fide....................... |<> § 3. Utrum theologia viatorum sit dignior aliis scientiis naturalibus.......................................................... 33 IX. De subjecto theologiae............................................................................ ■>·! § i. Utrum theologia vere remaneat in haeretico............... .·> | § 2. Utrum theologia, quae proprio uniuscujusque labore comparatur in via, remansura sit in patria........... ■>; X. Quo animo studiis theologicis vacandum sit.................................. '>i THEOLOGIA GENERALIS SEU FUNDAMENTALIS TRACTATUS I DE VERA RELIGIONE QUAESTIO I DE NECESSITATE RELIGIONIS Art. I. Quid et quotuplex sit religio.............................................................. Art. II. Utrum quilibet homo teneatur aliquam religionem profiteri... Art. III. Utrum societati necessaria sit aliqua religio................................. Art. IV. Utrum cuique liberum sit quam libuerit religionem profiteri. Art. V. Utrum societas ipsa teneatur veram religionem profiteri ac tueri 68 71 77 82 85 56ο INDEX QUAESTIO II DE REVELATIONE IN GENERE , Art. Art. Art. PAG. I. Quid et quotuplex sit revelatio............................................................ II. Utrum revelatio sit possibilis................................................................. III. Utrum revelatio supernaturalis sit homini necessaria.................. 91 95 101 QUAESTIO III DE COGNOSCIBII.ITATE REVELATIONIS DIVINAE Art. I. Art. II. Art. III. An factum revelationis divinae certe cognoscatur......................... Utrum et unde probari possit auctoritas Dei revelantis............ Utrum veritates a Deo revelatae sint evidenter credibiles........ 113 115 115 QUAESTIO IV DE NOTIS SEU CRITERIIS REVELATIONIS Art. I. Art. II. Art. III. Quid et quotuplex sit critérium revelationis................................... De valore criteriorum nobis internorum.......................................... De criteriis externis religioni intrinsecis.......................................... 116 117 119 QUAESTIO V DE MIRACULO Art. I. Quid et quotuplex sit miraculum....................................................... Art. II. Utrum miracula sint possibilia............................................................. Art. III. Utrum aliquando facta fuerint miracula......................................... Art. IV. Quae sit causa miraculorum.............................................. Art. V. Utrum miracula certo cognosci possint............................................ Art. VI. Utrum miraculum sit verum critérium revelationis...................... 121 124 130 131 132 138 QUAESTIO VI DE PROPHETIA Art. I. Quid et quotuplex sit prophetia........................................................... Art. II. Utrum prophetia sit possibilis............................................................... Art. III. Utrum prophetia sit certum revelationis critérium......................... 142 143 144 QUAESTIO VII DE REVELATIONIS INQUISITIONE ET ACCEPTATIONE Art. Art. Art. I. Utrum homo teneatur revelationem mediate sibi.impertitam....in­ quirere 148 II. Quae sit ratio revelationis inquirendae....................................... 149 III. Utrum omnes teneantur revelationem supernatural·: msibi notam amplecti.......................................................................................... 151 QUAESTIO VIII DE REVELATIONE PRIMITIVA Art. I. Utrum Deus aliquas veritates ante Moysen hominibus revelaverit. Art. II. Qualis fuerit revelatio primitiva.......................................................... 153 156 INDEX 56I QUAESTIO IX DE REVELATIONE MOSAICA PAG. Art. I. Art. II. Art. III. Art. IV. Quis fuerit auctor Pentateuchi............................................................ 159 Utrum Pentateuchus substantialiter integer ad nos usque per­ venerit................................................................................................ 166 Utrum Moyses divina revelatione perfusus Pentateuchum scri­ pserit................................................................................................... 168 Utrum lex mosaica abrogata jam fuerit........................................... 175 QUAESTIO X DE REVELATIONE CHRISTIANA Art. I. Utrum Evangelia sint opera genuina.................................................. 181 Art. II. Utrum Evangelistae veraces fuerint in Evangeliis conscribendis Art. Ill, atque ideo fide digni censeantur............................................... 189 Utrum Evangelia integra adhuc exstent........................................... 192 QUAESTIO XI DE DIVINA CHRISTI LEGATIONE Art. I. rt. II. Art. III. Art. IV. Art. V. Utrum testimonio Christi probetur legatio ejus divina................. § i. Utrum Christus affirmaverit se esse legatum Dei seu Messiam.................................................................. § 2. Utrum testimonium Christi de sua messianitate sit fide dignum...................................................... 197 Utrum legatio divina Christi rite comprobetur ex ejus miraculis. Utrum ex vaticiniis a Christo editis et eventu comprobatis divina ejus legatio demonstretur...................................... 208 Utrum divina legatio Christi demonstrari queat ex sua a mortuis resurrectione.............................................................. 211 Utrum legatio divina Christi probari possit ex vaticiniis Legis Veteris.......................................................................... 219 § i. Utrum Messias praenuntiatus fuerit in Lege Veteri. . § 2. Utrum vaticinia messianica Legis Veteris adimpleta fuerint in Christo, atque ideo Christus fuerit verus Messias in lege promissus................................ 223 195 195 198 220 QUAESTIO XII DE DIVINITATE RELIGIONIS CHRISTIANAE Art. Utrum divinitas religionis Christianae demonstretur ex subli­ mitate doctrinae ejusdem...................................... 235 Art. II. De mirabili vita Ecclesiae..................................................................... § I. Utrum divinitas religionis Christianae rite ostendatur ex ejus celerrima per orbem propagatione. 240 § 2. Utrum divinitas religionis Christianae ex eo ostendatur, quod mores societatis, familiae et individui restau­ raverit..................................................................... 250 § 3. Utrum ex constantia et testimonio martyrum compro­ betur divinitas religionis Christianae............ 255 § 4. Utrum divinitas religionis Christianae comprobetur ex ejus inter adversa hujus mundi conservatione.... Appendix. De Budhismo............................................................................................ De Mahumetismo.................................................................................... I. 240 262 263 265 30 502 INDEX TRACTATUS II DE ECCLESIA CHRISTI SECTIO I DE INSTITUTIONE ECCLESIAE e QUAESTIO XIII DE ORIGINE ECCLESIAE < PAG. Art. I. Traduntur notiones praeviae................................................................ 266 Art. II. Utrum in Veteri Testamento fuerit Ecclesia.................................. 272 Art. III. Utrum Christus immediate Ecclesiam Novi Testamenti ins­ tituerit . 278 Art. IV. Quando Christus Ecclesiam suam instituerit.................................. Art. V. Quem ob finem Christus in terris Ecclesiam instituerit............... 282 290 QUAESTIO XIV DE H1ERARCHIA ECCLESIASTICA Art. I. Art. II. Utrum Christus veram instituerit in Ecclesia hierarcliiam peren­ niter duraturam...................................................... 292 An et quomodo episcopi sint ex Christi institutione presbyteris superiores..................................................................... 298 QUAESTIO XV DE REGIMINE ECCLESIAE Art. I. Quae sit forma regiminis Ecclesiae...................................................... 302 Art. II. Utrum solus beatus Petrus directe et immediate a Christo Do­ Art. III. mino acceperit primatum verae propriaeque jurisdictionis in universam Ecclesiam.......................................................................... Utrum ex institutione et voluntate Christi B. Petrus in primatu jurisdictionis in universam Ecclesiam perpetuos habeat suc­ cessores........................................................................ 306 315 QUAESTIO XVI DE QUALITATIBUS ECCLESIAE Art. Art. Art. Art. I. II. III. IV. Art. V. Art. VI. Art. VII. Utrum Ecclesia Christi sit essentialiter visibilis.............................. Utrum Ecclesia sit societas perfecta................................................... Utrum Ecclesia sit societas legalis....................................................... Utrum Christus instituerit Ecclesiam infallibilem in conservando et proponendo deposito revelationis............................................. Utrum Ecclesia Christi sit indefectibilis......................................... Utrum Ecclesia Christi progressu successivo in melius sit mu­ tanda..............'.......................................................... 331 Utrum Ecclesia ita sit necessaria, ut extra eam nequeat obtineri salus............................................................................ 332 316 322 325 327 328 INDEX 563 QUAESTIO XVII DE PROPRIETATIBUS SEU NOTIS VERAE ECCLESIAE PAG. Art. I. Art II. Quae sint in genere proprietates seu notae Ecclesiae.................... De notis Ecclesiae in particulari........................................................ § i. Utrum et quomodo Ecclesia Christi sit una............... § 2. Utrum et quomodo Ecclesia Christi sit sancta........... § 3. Utrum et quomodo Ecclesia Christi sit vere catholica. § 4. Utrum et quomodo Ecclesia Christi sit apostolica... 337 338 338 343 346 350 QUAESTIO XVIII DE ECCLESIA ROMANA Art. I. An Ecclesia Romana sit vere hierarchica...................... Art. II. Utrum Ecclesia Romana sit vere monarchica................................. Art. III. Art. IV. § i. Utrum B. Petrus Romam venerit ibique commoratus cathedram erexerit atque vitam martyrio finierit. § 2. Utrum Romani Pontifices succedant B. Petro in pri­ matu Ecclesiae................................................................... § 3. Quo jure primatus adnectatur Sedi Romanae............. Utrum Ecclesia Romana notis verae Ecclesiae praefulgeat........ § i. Utrum EcclesiaRomana eaque sola sit una............... § 2. Utrum EcclesiaRomana eaque sola sit sancta............ § 3. Utrum EcclesiaRomana eaque sola sit catholica. . . . § 4. Utrum EcclesiaRomana eaque sola sit apostolica... Utrum sola Ecclesia Romana sit vera Christi Ecclesia................. 354 354 354 362 366 369 369 374 380 381 385 Explicit Apologetica. SECTIO II DE CONSTITUTIONE ECCLESIAE QUAESTIO XIX DE POTESTATE ECCLESIAE Art. I. Notiones praeviae traduntur................................................................. Art. II. De potestate ordinis.................................. Art. III. De potestate magisterii. .......................................................................... Art. IV. 385 386 387 § i. Utrum Christus instituerit magisterium vivum ac per­ manens in Ecclesia.............................................. 387 § 2. Utrum magisterium Ecclesiae sit infallibile................. 389 § 3. Quodnam sit infallibilitatis Ecclesiae subjectum....... 393 § 4. Quodnam sit infallibilitatis objectum primarium. . . . 406 § 5. Ad quae secundario se extendat infallibilitas Ecclesiae. 418 § 6. Utrum Ecclesia sit supremus ct infallibilis judex con­ troversiarum fidei............................................... 419 De potestate regiminis............................................... 421 § i. Utrum Christus contulerit Ecclesiae potestatem juris­ dictionis liberam et a principum auctoritate independentem............................................................ 421 § 2. Utrum Christus contulerit Ecclesiae potestatem legi­ feram..................................... ,................................. 424 § 3. Utrum Ecclesia habeat potestatem judiciariam............. 425 § 4. Utrum Ecclesiae competat potestas coactiva............... 426 INDEX 564 § 5. Utrum Romanus Pontifex habeat potestatem juris­ dictionis supremae in universam Ecclesiam. § 6. Utrum Romanus Pontifex habeat plenitudinem po­ testatis jurisdictionis in universam Ecclesiam........ § 7. Utrum Romanus Pontifex habeat potestatem juris­ dictionis ordinariam et immediatam in universam Ecclesiam, et in omnes singulosque fideles. § 8. Utrum singuli episcopi habeant jurisdictionem ordi­ nariam et plenam in suos subditos................. 428 43o 433 435 QUAESTIO XX DE MEMBRIS ECCLESIAE Art. Art. Art. Art. Art. Art. Art. I. II. III. IV. V. VI. VII. Notiones generales traduntur................................................................ Utrum omnes et soli praedestinati ad Ecclesiae corpus pertineant. Utrum Ecclesia constituatur solis justis.......................................... Utrum catechumeni pertineant ad Ecclesiam................................ Utrum haeretici sint membra corporis Ecclesiae............................ Utrum schismatici sint membra corporis Ecclesiae..................... Utrum excommunicat! sint membra corporis Ecclesiae............... 436 438 439 442 444 447 448 QUAESTIO XXI DE MUTUIS INTER ECCLESIAM ET STATUM RELATIONIBUS Art. Art. Art. Art. I. Utrum Ecclesia Statui subordinetur.................................................. II. Utrum Ecclesia a Statu Statusque ab Ecclesia sejungendus sit. III. Utrum Ecclesia habeat potestatem indirectam in Statum........... IV. Quae sint officia et jura Ecclesiae et Status ad invicem................ § i. In nationibus catholicis....................................................... § 2. In nationibus acatholicis..................................................... 450 452 454 455 456 459 TRACTATUS III DE FONTIBUS REVELATIONIS SEU TRACTATUS DE LOCIS THEOLOGICIS QUAESTIO XXII DE S. SCRIPTURA Art. I. Quid sit S. Scriptura............................................................................... 461 Art. II. Quid sit S. Scripturae inspiratio.......................................................... 468 Art. III. An omnes et singuli libri S. Scripturae cum singulis suis partibus fuerint divinitus inspirati........... 473 Art. IV. Sitne S. Scriptura immunis ab errore............................................... 475 Art. V. Unde nobis innotescat inspiratio alicujus libri................................. 480 Art. VI, Utrum res et sententiae tantum vel etiam singula verba S. Scri­ pturae sint divinitus inspirata....................................................... Art. VII. De sensibus S. Scripturae..................................................................... Art. VIII. De interpretatione et usu S. Scripturae............................................. Art. § i. De interpretatione authentica.......................................... § 2. De interpretatione scientifica........................................... § 3. Quam vim habeant pro theologo argumenta ex S. Scri­ ptura................................................. 497 IX. De lectione S. Scripturae...................................................................... 482 485 488 489 494 498 INDEX 5<>5 QUAESTIO XXIII DE SACRA TRADITIONE PAG. Art Art. I. Quid et quotuplex sit traditio............................................................... II. Utrum detur divina traditio, quae contineat verbum Dei in S. Scriptura non relatum................................................................... Art. III. Utrum traditiones orales infallibiliter ad nos usque pervenerint. Art. IV. Quodnam sit organon traditionis divinae......................................... Art. V. Utrum divinae traditiones semper immutabiles permaneant .. 502 504 510 511 517 QUAESTIO XXIV DE CONCILIIS Art. I. Quid et quotuplex sit Concilium............................................................ Art. II. De infallibilitate conciliorum................................................................. 520 529 QUAESTIO XXV DE CAETERIS LOCIS THEOLOGICIS Art. I. De SS. Ecclesiae Patribus.................................. Art. II. De auctoritate theologorum................................................................... Art. III. De locis subsidiariis theologiae............................................................ Appendix. De modernismo: 532 537 539 § I. Errores modernismi........................................................... § II. Historia modernismi.......................................................... § III. Condemnatio modernismi................................................ § IV. Remedia contra modernismum et methodus servan­ da in ejus refutatione................................ 545 553 555 557 INDEX ALPHABETICUS HUJUS VOLUMINIS Referuntur numeri marginales. A Alcoranus 284. Anima Ecclesiae 531, 557. Apologetica 60; ejus objectum quod et quo '60; reducitur ad philosophiam 60; ejus ambitus 60, 61. Apologia 60. Apostoli singuli fuerunt infallibiles in doctrina fidei et morum 461. Apostolicitas 391; carent ecclesiae prote­ stantes 442; carent ecclesiae schismaticae 443. Argumenta ex S. Scriptura 633; ex Con­ ciliis deprompta 690; ex SS. Patribus 696; in rebus pure philosophicis 696; in rebus historico-ecclesiasticis 697; in rebus theologicis 698; in materia fidei et morum 699; ex theologis 704; ex theologis seorsim sumptis 704; ex pluribus vel omnibus unius scholae 705; ex omnibus in rebus fidei et mo­ rum 706; ex ratione naturali 707; ex auctoritate philosophorum 710; ex hi­ storia ecclesiastica et profana 711. Aristocratia 323. Articuli fidei sunt principia theologiae 10. Articuli fundamentales 424. Atheistae 67. Auctor S. Scripturae principalis Deus, instrumentalis hagiographus 594. Auctoritas Dei revelantis 113; unde nobis innotescat 113. B Baur 200. Bonnetty JOO. Budhismus 259, 283; Budhae vita 283; doctrina 283. C Canon Scripturarum 582. Caput Ecclesiae duplex 327. Catocliu moni non sunt actu membra Ecclesiae 542; pertinent ad animam Ecclesiae 543. Caihollollaa 385; materialis et formalis 386; juris et facti 386; physica et mo­ ralis 386; simultanea et successiva 386; errores 387; Ecclesia romana est catholica 424; non Ecclesiae protestan­ tes 436; nec schismaticae 437. Certitudo, quid 36, no; objectiva et sub­ jectiva 36; metaphysica, physica et mo­ ralis no; philosophica et vulgaris no; certitudo facti revelationis 112. Christus testatus est se esse legatum Dei seu Messiam 214; hoc testificans non fuit deceptor nec deceptus 217; edidit miracula 220 sqq.; qua virtute 227; suam divinam legationem miraculis comprobavit 226; vera vaticinia edidit 231; his vaticiniis suam divinam lega­ tionem comprobavit 232; vere mortuus est 235; a mortuis resurrexit 238; suam divinam legationem resurgendo com­ probavit 242. Clerici a laicis distinguuntur 315. Concilium, nominis descriptio 676; realis significatio 676; definitio 676; origo 677; concilia sunt occumcnica, plenaria et provincialia 678; Concilium fiecumenicum 679; convocari debet a Romano Pontifice 680; advocantur omnes epi­ scopi jurisdictionem habentes 681; qui­ nam intersint 681; quis praesideat 682; quis illud confirmet 683; concilia par­ ticularia approbata in forma generali non sunt infallibilia 686; bene tamen approbata a Romano Pontifice in for­ ma specifica 687; Concilium generale a Papa in forma specifica non approba­ tum potest errare 688; Concilium gene­ rale a Summo Pontifice confirmatum est infallibile in rebus fidei et morum definiendis 689. Conclusio theologica io, 41; est de pro­ prietatibus mctaphysicis rei revelatae 10; est de necessariis 41; aliquando in­ fertur ex una praemissa de fide et alte­ ra naturali 41; qliquando ex utraque de fide 41: conclusio materialiter et formatter 41; qua talis non est de fide 41, 42; conclusio declarata de fide po­ test cognosci per lumen fidei et per 568 INDEX ALPHABETICUS lumen theologicum 41; nunquam est de fide divina ante Ecclesiae defini­ tionem 44; conclusio proprie theologica est ab Ecclesia definibilis, et, ubi de­ finitur, est de fide catholica 45; cum Ecclesia definit conclusionem theologi­ cam, non efficit novum dogma 46. Congregationes sacrae 473; earum aucto­ ritas 473; sunt organa magisterii ordi­ narii Ecclesiae 666. Conflictus inter Ecclesiam et Statum 577. Consensus fidelium 667. Corpus Ecclesiae 531. Corpus episcoporum quomodo infallibile 461. Credibilitas rationalis 114. Criteria revelationis 116, 117; interna et externa 118; interna universalia et individualia 118; externa intrinseca et externa extrinseca 118; externa intrin­ seca praecipua sunt doctrinae sublimi­ tas et mirabilis Ecclesiae vita 118: externa extrinseca primario sunt mi­ racula et prophetiae 118; secundario doctrinae fructus ac historia 118; ne­ gativa et positiva 118; eorum valor 119; errores 120; vera acceptio et vis criterii interni 121; criteria externa negativa non demonstrant doctrinam esse revelatam, utiliter tamen adhi­ bentur 123; criteria externa positiva in­ trinseca quam vim habeant 124. Cultus internus et externus est Deo tribuendus 70. D Definitiones Deistae 93. Democratia dogmaticae 658. 323. Deterministae quoad miracula 130. Dignitas scientiarum 47. Divinitas religionis Christianae compro­ batur ex celerrima ejusdem propaga­ tione 262; ex restauratione morum 270; ex martyrum constantia 273, 278; ex ejusdem religionis inter adversa con­ servatione 282. Doctores Ecclesiae 692. Doctrina Christi dogmatica et moralis 257; probat divinitatem religionis Christia­ nae 257. E Ecclesia, etymon 285; significatio 286; religiosa, politica, profana et judicialis 286; religiosa late quilibet coetus 286; strictius militans, -purgans et trium­ phans 286; strictissime sola militans 286; Ecclesia docens et discens 287; uni­ versalis et particularis 287; definitio militantis 287; falsae notiones donatistarum, pelagianorum, catharorum, waldensium, wicleffistarum, hussitarum 288; ecclesia schismaticorum 289; diversa schismata 289; ecclesia Nova­ torum, Lutheranismus, Calvinismus, Anglicanismus 290; Ecclesia fuit in statu patriarchal! 293; instituta statim post lapsum Adae 294; perfectior in lege mosaica 295; quale fuerit magiste­ rium sacerdotale in Veteri Testamento 296; Ecclesia Novi Testamenti conve­ nit generice cum synagoga, sed differt ab ea specifice 297; instituta fuit im­ mediate a Christo 299; quando instituta fuerit 302; nascentis Ecclesiae tria stadia 306 sqq.; Ecclesiae Christi finis primarius et secundarius 198; prima­ rius potest esse proximus, remotus et ultimus 309, 311; Ecclesiae corpus et anima 341; materia et forma 341; Ecclesia est essentialiter visibilis 344; est societas perfecta 348; negant prote­ stantes, liberales et rationalistae 364; est legalis 352; negant naturalistae et radicales 351; est infallibilis in con­ servando et custodiendo deposito reve­ lationis 356; negant protestantes, jansenistae, pistorienses, et modernistae 355; est indefectibilis 359; negant donatistae, protestantes, Quesnell, natu­ ralistae, etc., 358; non est essentialiter mutanda 363; extra Ecclesiam non est salus 364 sqq.; Ecclesia est una unitate fidei, cultus et regiminis 373; respuunt protestantes et rationalistae 372; est sancta 381; est catholica 388; est apostolica 393; errores 392. Ecclesia romans 395; est hierarchica 397; est una triplici unitate, symbolica, liturgica et hierarchica 419; set sancta 428; est vere catholica 434; est aposto­ lica origine, doctrina, et legitima Pasto­ rum ab apostolis successione 440; sola Ecclesia romana est vera Christi Eccle­ sia 444; est infallibilis in rebus fidei et morum 456; Ecclesia docens est infallibilitatis activae subjectum 460;est infallibilis in dijudicandis factis dogma­ ticis 481 sqq; in declarando valore dogmatico propositionum et censuris inu­ rendis 485; in ferendis legibus discipli­ naribus 486; in solemni canonizatione Sanctorum 487; in ordinibus religiosis adprobandis 492; in declarandis veri­ tatibus virtualiter revelatis 494; et in declarandis conclusionibus theologicis 495; Ecclesia catholica est judex con­ troversiarum fidei 498; nullatenus Sta­ tui subordinatur 560; negant hoc pro- I I jj 1 569 INDEX ALPHABETICUS testantes, rationalistae, gallicani, jansen istae et rcgalistac 559; Ecclesia non est a Statu sejungenda 564; habet potestatem indirectam in Statum 568; Ecclesiae officia 570; jura 571. Episcopus 318; episcopi sunt jure divino presbyteris superiores 320; singuli non sunt infallibiles 461; singuli episcopi .residentiales habent jurisdictionem or­ dinariam et plenam in suos subditos 529; eam probabilius accipiunt imme­ diate a Romano Pontifice 530. Error nullus est in S. Scriptura 601. Evangelia sunt quatuor 199; sunt genui­ na 201; errores 200; integra manent 211. Evangelistae fuerunt veraces 208; erro­ res 206. Evidentia quid 114; differt a certitudine 114; duplex actualis et radicalis 21; actualis non est necessaria semper ad scientiam 21, 23; objectiva et subje­ ctiva 114; intrinseca et extrinseca 114; in attestante 114: evidentia credibilitatis et credentitatis 114. Excommunicatio 554; excommunicati vi­ tandi et tolerati 554; vitandi non sunt membra corporis Ecclesiae 556; bene tamen tolerati 554. F 481; formaliter implicite revelata sunt 483; factum dogmaticum de libro Jansenii ejusque quinque pro­ positionibus 484. Fatalistae 130. Fides ecclesiastica 482; non exsistit 482. Facta dogmatica Fontes revelationis 579. Forum externum et internum 504; quid pertineat ad forum externum et quid ad internum 504. Frohsohammer IOO. H 544; materialis et formalis 544; occultus vel notorius 544; haere­ tici occulti sunt membra externa et imperfecta Ecclesiae 546; notorii non sunt membra Ecclesiae 548. Hierarchia, nomen 312; definitio 313; ordinis et jurisdictionis 313; Novatores et rationalistae negant in Ecclesia esse hierarchiam 314; Christus instituit eam in Ecclesia 315; hierarchia constat episcopis, presbyteris et ministris 316, 396. Indifferentismus absolutus et relativus 76; universalis et particularis 70. Infallibilitas 354, 454; activa et passiva 354. 458; infallibilitatis activae sub­ jectum duplex, Romanus Pontifex et corpus docens Pastorum 458; infallibi­ litatis objectum primarium 475, 477 sqq.; infallibilitatis objectum secunda­ rium 493 sqq.; infallibilitas concilio­ rum 684. Infideles 158. Inspiratio Scripturae 592; non est reve­ latio 593; unde nobis innotescat 610; se extendit non solum ad sententias sed etiam ad verba 615; quomodo 615. Integritas libri 209; substantialis et abso­ luta 209. Interpres authenticus S. Scripturae est infallibile Ecclesiae Magisterium 626. Interpretatio S. Scripturae 623; est du­ plex, authentica et exegetica seu scienti/ica 623; authentica, ejus objectum 624; authenticam nemo dat nisi infal­ libile Ecclesiae magisterium 626; ma­ gisterium infallibile Ecclesiae directe interpretatur S. Scripturam in rebus fidei et morum 628; res quoque physi­ cas, historicas, etc., aliquando inter­ pretatur authentice 628, 629; interpre­ tatio scientifica 630; regulae interpreta­ tionis 631; praecepta interpretationis catholicae 632. Investigatio revelationis 160; ratio reve­ lationis inquirendae non est dubium positivum 163; nec examen philosophi­ cum 164; nec experientia interna 165; nec fides traditionalistarum 166; sed qui revelationem inquirit, debet cogno­ scere auctoritatem Dei, et examinare omnia revelationis criteria, ut factum revelationis cognoscat, veram revelatio­ nem a falsis discernat, eamque credibi­ lem reddat 167. J Haereticus I Idiomu originale Scriptui 111 uni 58J. lndnt«<>. 571 ordinis et juris­ dictionis 445; haec ultima est magisterii et regiminis 445; potestas ordinis quid 445, 446; potestas magisterii quid 445; potestas regiminis quid 445; potestas legifera, judiciaria et coactiva 445; potestas legifera 505; collata est Eccle­ siae a Christo 507; potestas judiciaria 508; collata est Ecclesiae a Christo 509; potestas coactiva 510; Ecclesiae com­ petit ab auctoritate civili independens 512. Praedestinati non omnes neque soli sunt actu membra Ecclesiae 534. Praedicatio vivae vocis in Ecclesia 664. Primatus 327; duplex 327; committitur Petro 329 sqq.; in primatu jurisdictio­ nis Petrus habuit perpetuos successores 340; jure divino adnectitur romanae sedi 415. Principia theologiae considerari possunt entitative et formaliter 32; entitative sunt supernaturalia non formaliter 32; concurrunt active ad conclusionem 32. Progressus objectivus et subjectivus 361; objectivus quoad essentialia et acciden­ talia 361; quid doceant Giintherus, americanistae, modemistae et ratio­ nalistae 362; non mutat sensum dog­ matum 671 sqq. Professiones fidei 660. Propagatio religionis Christianae 260 sqq.; fuit celerrima 263; probat divinam ejus originem 262; innumera superavit ob­ stacula 264; mediis ad hoc inadaequatis 265. Prophetia, etymon 148; realis descriptio 149; definitio 150; divisio, ex parte lu­ minis perlecta et imperfecta 151; ex par­ te objecti comminationis, praedestina­ tionis et praescientiae 151; ex parte medii intellectualis, imaginaria et sen­ sitiva 151; ex parte modi cum aliena­ tione vel sine alienatione a sensibus 151; est possibilis 154; est critérium divinae revelationis 156. Propositio particularis contenta in uni­ versali toti Ecclesiae revelata est im­ mediate de fide 483 et nota. Protestantismus caret unitate Ecclesiae Christi 423; caret sanctitate Ecclesiae Christi, essentiali, activa et passiva 430; caret catholicitate Ecclesiae Chri­ sti 436; caret apostolicitatc Ecclesiae Christi 442. Proto-Evangelium et Messias 246, 250. Pueri in secta haereticali rite baptizati sunt membra Ecclesiae, quousque usum rationis adepti erroribus genitorum adhaereant 550. INDEX ALPHABETICUS 572 R Raulica loo. Rationalismus 87, 93; absolutus et mode­ ratus 93. Rationalistae 88, 93, ιοο; et criteria re­ velationis 120, 145; quoad miracula 130, r33i quoad cognitionem miracu­ lorum 140; quoad Evangelia 200, 210; quoad miracula Christi 219; quoad va­ ticinia Christi 230; quoad resurrectio­ nem Christi 234; et quoad vaticinia V. T. 282. Regalistae negant independentiam Eccle­ siae 559. Regimen triplex, democratia, aristocratia et monarchia 323; regimen Eccle­ siae monarchia 325. Religio, etymon 62; definitio 63; divisio, vera et falsa; naturalis et supernatura­ lis; primaeva, mosaica et Christiana 65; profitenda a singulis hominibus 68; a societate 74; unica est vera religio 77; ab omnibus, etiam a societate profi­ tenda 78, 81, 83; in una vera religione sunt diversi status 80. Religio Christiana 255; ejus divinitas de­ monstratur ex sublimitate doctrinae 257; ex ejus celerrima propagatione 262 sqq.; celerrime propagata est 263; mores gentilium emendavit 269; haec morum mutatio fuit miraculum morale quod probat divinam religionis origi­ nem 270; divinitas religionis Christia­ nae comprobatur ex martyrum con­ stantia 273; et ex ejus conservatione 282. Revelatio 9, 87; definitio 89; formalis et virtualis 9; formalis explicita et forma­ lis implicita 9; virtualis inclusive et connexive 9; virtualis est objectum quo theologiae 9; quatenus attingit in objecto formaliter revelato proprie­ tates inclusive contentas est objectum quo theologiae 9; immediata et media­ ta 91; intellectualis et sensitiva 91; generalis (catholica) et privata 91; su­ pernaturalis quoad substantiam et quoad modum 91; supernaturalis tum immediata tum mediata est possibilis 94, 95, 971 an et quomodo necessaria 99; simpliciter necessaria ad veritates supematurales cognoscendas 101; non vero ad veritates naturales cognoscen­ das 103; moraliter necessaria ad sum­ mam veritatum naturalium religiosa­ rum cognoscendam 104; ad emergen­ dum ex profundo barathro 107; reve­ lationis factum nobis innotescit 111; qualis debeat esse haec cognitio 112; est inquirenda 160; omnes tenentur revelationem sibi notam amplecti 170. Revelationibus privatis adsentire tenetur, qui eas accepit 168; non alii 168; reve­ latio generalis cognita amplectanda est 170; revelatio primitiva, mosaica et Christiana 171; Deus ante Moysem ali­ qua protoparentibus et patriarchis re­ velavit 174; revelatio primitiva qualis fuerit 176; revelatio mosaica 178 sqq.; revelatio Christiana praesertim conti­ netur in Evangeliis 198. Resurrectio Christi probat ejus divinam legationem 242; ut objectum prophetiae et ut miraculum 242; Christus vere resurrexit 238. Romanus Pontifex est successor Petri 409; quatenus successor Petri jure divino accipit et exercet primatum jurisdictio­ nis 412; cum ex cathedra loquitur in rebus fidei et morum, est infallibilis 462; habet potestatem jurisdictionis supremae in universam Ecclesiam 520; est superior episcopis etiam in Concilio congregatis 523; ab ejus sententia non licet appellare ad Concilium nec ad Papam bene informatum 523; habet potestatem jurisdictionis ordinariam et immediatam in universam Ecclesiam et in omnes ac singulos fideles 526, S Sanctitas 378; realis et persohalis 379; activa et passiva 379; carent sanctita­ te ecclesiae protestantes 430; et eccle­ siae schismaticae 431. Sapientia quid 29. Schisma 551. Schismaticus materialis et formalis 551; occultus vel publicus 551; materialis publicus non videtur esse membrum Ecclesiae 552; schismatici publici non sunt membra Ecclesiae 552; occulti etiam formales sunt membra Ecclesiae 553; schismatici carent unitate Eccle­ siae Christi 425; carent sanctitate Ecclesiae Christi 431; carent catholicitate Ecclesiae Christi 437; carent apo­ stolicitate Ecclesiae Christi 443. Scholasticae theologiae historia 18. Scientia explicatur 21; in statu imperfecto et perfecto 21; est de necessariis 10 Scriptura Sacra 580; est immunis ab errore 601. Sedes et sedens 417. Sensismus 87. Sensus S. Scripturae 618; litterali·· <1 spiritualis seu mystica 619; sensus Iit toralis semper inest S. Scripturae (>78; an aliquando duplex 620; sensus spin tualis triplex, allegoricus, moralis seu 573 INDEX ALPHABETICUS tropologicus et anagogicus 621; sensus uccommodatitius 622. Sooleta· 71; religiosa et civilis 72; civilis perfecta et imperfecta 72; ejus aucto­ ritas 72; ejus materia, forma et finis 72; finis proximus, medius et ultimus 72. Societates biblicae 638. Status jura 572; officia 573. Strauss quoad Evangelia 200; quoad voracitatem Evangelistarum 207; nega­ vit miracula Christi 219; et vaticinia Christi 230. Subalternatio scientiarum 25; conditiones 25Subjectivismus 87. Sublimitas doctrinae 124, 157. Subordinatio directa et indirecta 568. Supornaturale 32, 87; quoad substantiam et quoad modum 32, 87. Doctores privati et ut testes fidei 701. 76; omnino re­ jiciendus 78; tolerantia politica 81; non est absolute concedenda 85; hypo­ thetice permitti potest 85. Traditio, late 639; strictius 639; divina, apostolica et ecclesiastica 640; dogma­ tica et moralis 640; aliae divisiones 640; exsistunt traditiones divinae, quae ver­ bum Dei contineant 643; traditio divi­ na praecedit tempore S. Scripturam 648; latius patet quam Scriptura 648. Tolerantismus dogmaticus Traditionalistae IOO. Traditiones divinae immutabiliter ad nos usque pervenerunt 653; immutabiliter permanent 657, 671, 674. Traditiones populares in S. Scriptura 600, 606. Transcendentalismus 87. Syllabus 474; ejus valor 474. Symbola 659. T Testamentum vetus et novum 581. Theistae 93. Theologia, etymon 1; realis notio 1; in genere duplex, theodicea et theologia ex principiis revelatis 1; theologia Dei, beatorum et viatorum 1; definitio 2; divisio, speculativa et practica 3; ascetica, mystica, pastoralis et ritualis 3; generalis et specialis 3; generalis specu­ lativa complectitur apologeticam, De Ecclesia et De Locis 3; positiva, polemica et scholastica 3; exegetica, patristica, synodica et symbolica 3; est simpliciter necessaria ad cognitionem plurium veritatum 14; est necessaria secundum quid ad cognitionem verita­ tum, quae naturaliter investigari que­ unt 14; est Ecclesiae collective neces­ saria simpliciter, ut Ecclesia suum fi­ nem adipiscatur 15; singulis hominibus non simpliciter sed est secundum quid necessaria ad salutem 15; theologia scholastica non est Ecclesiae simplici­ ter necessaria bene tamen utilis 18; theologia est proprie scientia 23; theo­ logia viatorum est subalternata scien­ tiae Dei et beatorum 25, 27; est sapien­ tia 31; quoad entitatem non est super­ naturalis 34; est objective certior aliis scientiis, non subjective 38; est dignior cunctis disciplinis 48; non remanet in haeretico 51; theologia acquisita per­ manet in patria formaliter ad exerci­ tium 55; quomodo sit addiscenda 58. Theologia speculativa fundamentalis 59; ejus ambitus 59. Theologorum consensus 665; theologi ut u Unum et unicum 371; unitas Ecclesiae 373; carent unitate ecclesiae protestan­ tes 423; et ecclesiae schismaticae 425. V Vaticinia messianica 244 sqq.; adimpleta fuerunt in Christo 249 sqq.; probant Christum fuisse Messiam 249 sqq. Veracitas libri 206. Verba singula S. Scripturae sunt inspirata 615. 670; veritatis relativae conceptus est absurdus 674. Veritates formaliter explicitae et formaliter implicite revelatae 9, 480; virtualiter inclusive et virtualiter connexive in revelatis contentae 9; pro tota Ecclesia a Deo revelatae et nondum definitae sunt de fide divina quoad se seu materialiter 40; revelatae et defi­ nitae sunt de fide quoad nos et formaliter 40; revelatae particulariter 40; revelatae virtualiter tantum 40; veri­ tates a Deo revelatae sunt nobis evi­ denter credibiles 115. Versiones Scripturarum 584; orientales 585; graecae 586; latinae 587. Veritas absoluta et relativa Virtutes intellectuales sunt intellectus, sa­ et ars 21. 341; per se et per accidens 342; negatur a donatistis, pelagianis, waldensibus et novatoribus 343; Ecclesia est essentialiter visibilis .344· pientia, scientia, prudentia Visibilitas Ecclesiae Vita Eoolo.fiae 124 Vulgata 588; ejus authentia 588.