QHeafissimae ^irgini ^jlariae be ^Ronie ^Sarmeio bicafum. THEOLOGIA DOGMATICO-SCHOLASTICA AD MENTEM S. THOMAE AQUINATIS AUCTORE VALENTINO ZUBIZARRETA ex Ordine Carm. Exc. Archiep. S. Jacobi de Cuba Vol. Ill DE GRATIA DEI, DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS ET DE VERBO INCARNATO Editio tertia ab auctore correcta BILBAO Ed. Eléxpuru Hnos., Typography S. Rituum Congr. 1938 Nihil obstat: S. Jacobi de Cuba, 2 Octobris 1937. Joannes Josephus Badiola, S. E. Cathed. Metrop. Oeconomus, Censor. Imprimatur: Victoriae, 9 Novembris 1937. φ XAVERIUS, A. A. Victoriensis. Quae juris sunt auctor sibi reservat. TRACTATUS I 1. Auctores consulendi. 1. Ex S. Scriptura. Evangelium prae­ cipue S. Joannis et Epistolae S. Pauli apostoli. 2. II. Ex SS. Patribus. S. Hieronymus, Dialogus contra pclagianos; ML 43, 495 sqq. ; S. Augustinus, Ep. ad Innocentium I; ML 33, 764 sqq.; De peccatorum meritis et remissione; ML 44, 109 sqq.; De natura et gra­ tia; ML 44, 247 sqq.; De gestis Pelagii; ML 44, 319 sqq.; De gratia Chri­ sti; ML 44, 359 sqq.; De nuptiis et concupiscentia; ML 44, 413 sqq.; Con­ tra duas epistolas pelagianorum; ML 44, 549 sqq.; De gratia et libero arbitrio; ML 44, 881 sqq.; De correptione et gratia; ML 44, 915 sqq.; De praedestinatione Sanctorum; ML 44, 959 sqq.; De dono perseverantiae; ML 44, 993 sqq.; et alibi passim; Paulus Orosius, Liber apologeticus contra Pelagium: ML 31, 1173 sqq.; Marius Mercator, Hypomnesticon contra pclagianos et caelestianos; ML 45, 1611 sqq.; Commonitorium super nomine Caelestii; ML 48, 63 sqq.; Adversus haeresim Pelagii et Caelestii; ML 48, 109 sqq.; S. Prosper Aquitanus, Epistola ad· Rufinum de gratia <1 libero arbitrio; ML 51, 77 sqq.; De gratia et libero arbitrio contra Colla­ torem; ML 51, 213 sqq.; S. Fulgentius, Ad Monimum; ML 65, 151 sqq.; Epistola 17 De Incarnatione et gratia; ML 65, 451 sqq.; De veritate prae­ destinationis et gratiae; ML 65, 603 sqq.; S. Anselmus, De concordia praed. ei praesc.; ML 158, 507 sqq.; De libero arbitrio, ML 158, 489 sqq.; S. Bernardus, De gratia et libero arbitrio; ML 182, 1001 sqq.; et alii. 3. III. Ex Conciliis. Labbé, Collectio Conciliorum regia maxima, Parisiis, 1715; Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, Parisiis, 1903 sqq.; Collectio Lacensis, Acta et decreta sacrorum concilio­ rum recentiorum, Friburgi Brisg., 1870 sqq. IV. Ex theologis. Saeculo XII: Richardus a S. Victore, De statu in­ terioris hominis; ML 196, 1115 sqq.; Petrus Lombardus, lib. II Sent., Ίι i 26 sqq. Saeculo XIII: S. Albertus Μ., Ο. P., in II Sent., dist. 26 sqq.; Alexander Alensis, O. M.. Summa Theologiae, p. III, q. 61 sqq.; S. Tho­ mas, O. P., I-II, q. 109 sqq.; et in II Sent., dist. 26 sqq.; S. Bonaventura, O. M., in II Sent., dist. 26 sqq. Saeculo XIV: Joannes Duns Scotus, <1 M., in II Sent., dist. 26 sqq.; Aegidius a Columna, O. S. A., in II 'a ut., dist. 26 sqq.; Durandus, O. P., in II Sent., dist. 26 sqq.; Gulielmus Ockam, O. M., in 11 Sent., dist. 26 sqq.; Joannes Baehonus, O. C., // Sent., dist. 26 sqq.; Gregorius Ariminensis, O. S. A., in II Seni., Ίι i 26 sqq. Saeculo XV: Joannes Capreolus, O. P., in II Sent., dist. a qq Gabriel Biel, Ο. M.. in II Sent., dist. 26 sqq. Saeculo XVI: Tho- 6 AUCTORES CONSULENDI mas de Lemos, Ο. P., Panoplia divinae gratiae; Didacus Alvarez, Ο. I’., De auxiliis divinae gratiae; Gregorius de Valentia, S. J., Comment, in I-II S. Thomae; Ludovicus Molina, S. J., Concordia; Gabriel Vazquez, Comment, in I-II S. Thomae; Bartholomaeus Medina, Ο. P., Comment, in I-IIS. Thomae; Banez, Ο. P., Comment, in I p. S. Thomae. Saeculo XVII: Suarez, S. J.. De gratia; S. Bellarminus, S. J., De gratia el libero arbitrio; Becanus, S. J., Summa theol. schol.. De gratia; Salmanticenses, 0. < . Ex., De gratia; Philippus a SS. Trinitate, 0. C. Ex., De gratia; Gabriel a S. Vincentio, O. C. Ex., De gratia; Lezana, O. C. C., Comment, in 111 S. Thomae; Gonet, O. P., Clypeus theol., tr. de gratia; Joannes a S. Tho­ ma, Ο. P., Comment, in I-II S. Thomae; Ripalda, S. J., De ente supernaturali. Saeculo XVIII: Gotti, 0. P., Theologia scholastico-dogmatica, tr. de gratia; Billuart, 0. P., Tractatus de gratia Dei; Josephus a Matre Dei, O. C. Ex., Cursus triennalis, tr. de gratia Dei; Wirceburgenses, S. J., Tractatus de gratia Dei; Gener, S. J., Universae theologiae pars 111. tr. de gratia; Frassen, O. M. C., Scotus academicus, tr. de gratia; Berti, O. S. A., Opus de disciplinis theologicis, tr. de gratia. Saeculo XIX: Knoll, O. M. ('., Institutiones theol., tr. de gratia; Jungmann, TradaiUs de gratia; Herrmann, C. SS. R., Tractatus de gratia divina; Lahousse, S. J., Tracta­ tus de divina gratia; deinceps plura compendia. PRAEFATIUNCULA 4. Gratuito, ut alibi dixi, homo elevatus fuit a Deo ad ordinem supematuralem, ut finem aeternae gloriae adipisceretur. Ordinem supernaturalcm praecipue constituunt gratia sanctificans et, quae ipsam co­ mitantur, virtutes, dona et auxilia divina. Nemo est, ut puto, ex theologiae tyronibus, qui gratiae praestan­ tiam hujusque tractatus momentum vel ignoret vel contemnat. «Gratia < nim, ajunt Salmanticenses, pauperes locupletat, caecutientes illuminat, inermes armat, idiotas instruit, timidos roborat, et cunctos ad magna quaeque, vires artesque superantia, sollicitat ac perducit» 1. Gratia revera homines perficit, Deo gratos reddit, et ad caelestem beatitudinem conducit. Quare diligenter exponenda sunt in hoc tractatu et sedulo discu­ tienda ea omnia, quae circa gratiam Dei versantur. Veterem ordinem sequutus hunc tractatum et alium de virtutibus theologicis praeposui tractatui de Verbo incarnato, quia notiones, quae hic traduntur, necessariae sunt ad intelligendas quaestiones, quae tum tu ( hristologia, tum in Soteriologia, tum etiam in Mariologia discu­ tiuntur 1 2. 1 De gratia Dei, prooem. 2 Kecentiorcs quidam theologi ita veterum ordinem invertunt, ut prius de ■ .irnatione Verbi, et deinde de gratia et virtutibus theologicis disserant, sed non • iint imitandi. SECTIO I DE GRATIA DEI IN GENERE QUAESTIO 1 DE NOTIONE ET DIVISIONI BL’S GRATIAE ARTICULUS I QUID SIT GRATIA DEI IN GENERE 5. I. Ratio nominis. Vox gratia multipliciter in sacris profanisque litteris usurpari solet. Tres ejus acceptiones refert Angelicus his verbis: «Secundum communem modum loquendi tripliciter gratia accipi con­ suevit. Uno modo pro dilectione alicujus, sicut consuevimus dicere, quod iste miles habet gratiam regis, id est, rex habet eum gratum. Secundo sumitur pro aliquo dono gratis dato, sicut consuevimus dicere: hanc graliam facio tibi. Tertio modo sumitur pro recompensatione beneficii gratis dati, secundum quod dicimur agere gratias beneficiorum. Quorum trium .■eundum dependet ex primo; ex amore enim, quo aliquis habet alium ■ ratum, procedit, quod aliquid ei gratis impendat; ex secundo autem procedit tertium, quia ex beneficiis gratis exhibitis gratiarum actio con­ surgit» \ Sumimus hic gratiam in secunda acceptione pro aliquo dono gratis a I )eo nobis collato. 6. II. Donum naturale et supernaturale. Dona, quae nobis caeli­ tus conferuntur, alia sunt naturalia, ut vita, salus, divitiae, etc., alia .upernaturalia, ut participatio divinae naturae, fides, spes et caritas, .diaque dona, quae naturae creatae vires superant. Dona naturalia non semel vocantur gratia a SS. Patribus et theolo■ i in sensu quodam lato, quatenus gratia significat omne quod gratuito i...His collatum est. Sic S. Augustinus loquitur: «Etsi enim qiiadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei, qua creati sumus, ut non nihil i . imis; nec ita essemus aliquid, ut cadaver, quod non vivit, aut arbor, .piae non sentit, aut pecus, quod non intelligit, sed homines, qui et . emus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus, et de hoc tanto 1 1 11, <|. lio, a. i. Venustas etiam seu pulchritudo et elegantia sermonis u pe dicuntur gratia. IO DE GRAT. DEI. Q. I. DE NOTIONE ET DIVIS. GRATIAE beneficio Creatori nostro gratias agere valeamus: unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum bonorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est» Usu tamen biblico et ecclesiastico in theologia recepto, gratia solum significat donum supematurale naturae rationali gratis a Deo conces­ sum in ordine ad vitam aeternam consequendam. Hinc S. Augustinus loco citato ita prosequitur: «Alia est tamen, qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Rom., 8, 32... De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab iis, quos Pelagius graviter offendebat atque tur­ babat, dicebatur ci, quod eam suis disputationibus oppugnaret... Hanc apostolica doctrina gratiam non immerito isto nomine appellat, qua sal­ vamur et justificamur ex fide Christi» 123. Natura autem rationalis et ea. quae ipsi debentur, quamvis a Deo collata fuerint, non habent rationem gratiae, quia gratia supponit natu­ ram, et, quae ipsi debentur, perfectiones 8. 7. III. Definitio gratiae. Gratia rigorose accepta, de qua locuturi sumus, definitur: Donum seu beneficium supematurale creaturae rationali gratis a Deo collatum in ordine ad vitam aeternam. «Sub nomine gratiae... ajunt Sabnanticenses, ea dumtaxat intelligenda relinquuntur, quae im­ portant aliquod gratuitum Dei donum et beneficium superans ordinem, institutionem et exigentiam naturae, proindeque non illi debitum, sed gratis et ex speciali Dei benevolentia exhibitum» 4. Dicitur 1) Donum seu beneficium, ut salvetur propria ratio gratiae, quae consistit in dono. 2) Supematurale, id est, quod excedit totum ordinem naturae sive quoad substantiam sive quoad modum, vel saltem quod superat exi­ gentias naturae, cui confertur, et dicitur praeternaturale. Donum super­ natural quoad substantiam est absolute et simpliciter gratia; et dona supernaturalia quoad modum et praeternaturalia dicuntur gratia, non absolute et simpliciter, sed quantum ad modum et secundum quid. 3) Creaturae rationali a Deo collatum, quo significantur auctor et subjectum gratiae, Deus scilicet et creatura rationalis. 4) Gratis, id est, sine ullo praecedenti merito vel exigentia colla­ tum, quia, ut ait Apostolus: Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia 5. 5) In ordine ad vitam aeternam, ut innuatur gratiam eo fine nobis conferri, ut finem beatitudinis aeternae adipiscamur. 1 Ep. ad Innocentium I, n. 7: ML 33, 767. 2 Ep. ad Innocentium I, nn. 7-8; MI. 33, 767 sqq. 3 Cfr. Suarez, De gratia, Prolog. j, c. 2, n 4. '■ De gratia, disp. 1, n. 6. 5 Rom., ii, 6. ART. 11. DE DIVISIONIBUS GRATIAE It ARTICULUS II DE DIVISIONIBUS GRATIAE 8. Sicut hominum phires sunt necessitates in vita spirituali, ita etiam gratia, quae nobis a Deo datur ad vitam aeternam consequendam, est multiplex juxta diversitatem auxiliorum. 1) Una est increata alia creata. Gratia increata, quatenus importat donum a Deo creaturae rationali datum, est imprimis ipsa essentia di­ vina, cui juxta Angelicum competit dari deinde tres personae SS. Tri­ nitatis juxta illud Joannis: Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus2', ac tandem singulae personae, praesertim Filius et Spiritus Sanctus, de quibus dicitur: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret 3. Et: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 4. Gratia creata est quodlibet donum supematurale a Deo creaturae rationali collatum in ordine ad •alutem aeternam consequendam, ut sunt auxilia quamplurima nobis in hac vita concessa. Gratia creata, de qua loquimur, potest esse: 2) Gratia Dei et Christi. Gratia Dei dicitur, quae confertur a Deo independènter a meritis Christi, ut gratia sanctificans angelorum et primi hominis in statu innocentiae5. Gratia Christi est, quae confertur intuitu meritorum Christi Servatoris, ut omnes gratiae concessae homi­ nibus post Adami lapsum. 3) Gratia gratum faciens et gratis data. Gratia gratum faciens est, qua homo sanctificatur vel Deo conjungitur °. Gratia gratis data est, qua homo saluti alterius cooperatur. Prima datur ad sanctificationem propriam, altera ad utilitatem et salutem aliorum. Gratiae gratis datae numerantur novem ab Apostolo his verbis: Alii .midem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secun■ eumdem Spiritum; alteri fides in eodem Spiritu; alii gratia sanitatum in ■■ n i Spiritu; alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii liera linguarum, alii interpretatio sermonum '. Hujus numeri rationem dilucide exponit Angelicus dicens: «Gratia gradata illa sub se continet, quibus homo indiget ad hoc quod alterum in­ it nat in rebus divinis, quae sunt supra rationem. Ad hoc autem tria requiI nlur: primo quidem, quod homo sit sortitus plenitudinem cognitionis divi­ natum, ut ex hoc instruere alios possit; secundo, ut possit confirmare vel I i. .bare ea, quae dicit; alias non esset efficax ejus doctrina; tertio, ut ea quae ■ < ipit, possit convenienter auditoribus proferre». a hiantum igitur ad primum tria sunt necessaria, sicut etiam apparet in I tn I Sent., dist. i8, a. 1. Joan., 14, 23. Joan., 3, 16. Rom., 5, 5. Cfr. D iminensis 1 2. Resp. Neg. min. Motio enim Dei specialis in hominem ad opus ethice I onum efficiendum non est gratia Dei proprie dicta, sed est actio seu influ­ xus causae primae in causam secundam. Et potest dici generalis vel spe■ i.ilis diverso sensu. Dicitur generalis, quatenus spectat ad communem et '■lieraient Dei providentiam, qua cunctis rebus providetur secundum esse i operari. Dicitur specialis, quatenus attingit ultimas et speciales rationes < ujuslibet operis. ARTICULUS III i IRUM HOMO LAPSUS SOLIS NATURAE VIRIBUS POSSIT DILIGERE DEUM SUPER OMNIA AMORE NATURALI, ABSOLUTO ET EFFICACI 34. Status quaestionis. 1) Homo lapsus dicitur hic, qui peccato mortali, originali vel personali, subjacet, ac idcirco aversus est a Deo ultimo fine, supposito tamen concursu Dei generali. 2) Amor naturalis est, quo diligimus Deum ut finem naturalem et un torem hujus mundi communisque ejus providentiae. Distinguitur ab • more Dei supernatural!, quo diligimus Deum ut auctorem gratiae atque I >t ovidentiae specialis. Amor naturalis est absolutus et efficax, quando aliquid volumus vo­ id ione determinata et proposito absoluto adsequendi rem amatam vel otnplacendi subjecto; conditionatus vero et inefficax, qui dicitur velleiI i quando importat inclinationem seu volitionem diligendi, ut cum di■ itnr: vellem Deum diligere. list efficax affective, si homo se et omnia referat in Deum ut ultimum ΐιιιιΊΠ naturalem, cum proposito placendi ipsi in omnibus; et efficax /ictive, si inferat observantiam divinorum praeceptorum ordinis naf uralis 3. 3) Diligere Deum super omnia est gaudere de Deo propter se ipsum aestimatione et appretiatione, quam Deo deberi dictat ratio. Ratio irin dictat Deum auctorem rerum omnium praeferendum esse crea­ turis. 1 Cfr. S. Bellarminus, De gratia et lib. arb., lib. 5, c. II. * In 11 Seni,, dist. 2'9. q. 1, a. 2. 1 Cfr Herrmann, De divina gratia, n. 164. 26 DE GRATIA DEI. Q. HI. DE NECESSITATE GRATIAE ACTUALIS, ETC. 4) Potentia diligendi Deum potest in homine lapso dupliciter con­ siderari. Primo, antecedenter et in sensu diviso, habita sola ratione objecti secundum se et dilectionis erga illud. Secundo, consequenter et quasi in sensu composito, attentis nempe objecto, actu et circumstan­ tiis seu impedimentis, quae undique nos circumdant. 35. Thesis I. Homo lapsus sine speciali gratiae auxilio potest potentia antecedente et in sensu diviso diligere Deum super omnia amore naturali. Est probabilior. Arg. Potentia antecedens diligendi Deum super omnia amore natu­ rali nihil aliud importat quam facultatem gaudendi super omnia de Deo absolute et per se considerato. Homo autem lapsus, praecisis circum­ stantiis et adjunctis, quae vel objectum modificare vel amorem impe­ dire valent, habet hanc facultatem. Ergo. 36. Thesis II. Homo lapsus sine speciali gratiae auxilio non potest potentia consequente diligere Deum super omnia amore naturali, abso­ luto et efficaci affectivo. Nota. 11 Veteres quidam theologi, quibus subscripserunt pauci ex recentioribus, defenderunt hominem lapsum viribus naturae sine auxilio gra­ tiae posse ad breve tempus amare Deum super omnia amore efficaci affecti­ vo. Ita Scotus, Biel, Frassen, Caspensis, Molina, Arriaga, Aguirre, et ex recentioribus Wirceburgenses, Jungman, Mazzella et Lahousse '. 2) Multo tamen communius docent theologi hominem lapsum absque auxilio gratiae non posse, nequidem ad breve tempus, amare Deum super omnia amore naturali efficaci affectivo. Ita S. Thomas, Soto, S. Bellarmintis, Valentia, Rhodes, Salnianticenses, Philippus a SS. Trinitate, Gabriel a S. Vin­ centia, Herrmann, et alii multi 12. Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae. «In statu naturae corruptae homo ab hoc deficit secundum appetitum voluntatis rationalis; quae propter corruptionem naturae sequitur bonum privatum, nisi sanetur per gratiam Dei; et ideo dicendum est, quod homo in statu naturae integrae non indigebat dono gratiae superadditae naturalibus bonis ad diligendum Deum naturaliter super omnia, licet indigeret auxilio Dei ad hoc eum moventis; sed in statu naturae corruptae indiget homo etiam ad hoc auxilio gratiae naturam sanantis» 3. 1 Scotus, In III Sent., dist. 27, c. 1, n. 13 sqq.; Biel, In III Sent., dist. 27. a 3, dub. 2; Frassen, De gratia, disp. 1. a. 2, q. 4, conci. 2; Caspensis, De gratia, disp. 1, sect. 5; Molina, Concordia, q. 14, a. 13, disp. 14. inernb. 3; Arriaga, De divina gratia, disp. 39, sect. 5, n 15; Aguirre, In Monologion S. Ansclmi, disp. 120, sect. 3, n. 33 sqq.; Wirceburgenses, tom. 7, n. 316; Jungman, De gratia, c. 1, a. 8, n. 148; Mazzella. De gratia, n. 418; Lahousse, De gratia divina, n. 185. 2 S. Thomas, I-II, q. 109, a. 3; Soto, De natura et gratia, lib. I, c. 22; S. Bellarminus. De gratia et lib. arb., lib. 6, c. 7; Valentia, In I-II, disp. 8, q. 1, p. 4: Rhodes, De gratia, disp. 2, q. t, sect. 3; Salmanticenses, De gratia, disp. 2, n 135: Philip­ pus a SS. Trinitate, De gratia Dei, disp. 1, dub 6; Gabriel a S. Vincentio, De gratia, disp. 3, q. 7; Herrmann, De divina gratia, n. 167. 3 I-II, q. 109, a. 3. ART. HI. UTRUM HOMO LAPSUS SOLIS NATURAE VIRIBUS, ETC. 27 2) Ex ratione. Homo lapsus seu in peccato exsistens non potest potentia consequente a) componere dilectionem Dei cum suo statu pec■ ati habitualis; nec b) suis viribus exire a peccato. Ergo homo lapsus ■inc auxilio gratiae Dei non potest potentia consequente diligere Deum super omnia amore naturali, absoluto et efficaci affectivo. Non potest componere dilectionem Dei super omnia cum suo statu pecdi habitualis; quia non potest esse simul aversus a Deo per peccatum et conversus ad ipsum per dilectionem; nec praeferre mundana per converionem ad creaturas et simul aestimare Deum prae omnibus aliis rebus. Neque potest suis viribus a peccato exire, quia nemo potest viribus naturae gratiam justificantem adipisci. 37. Scholion. De gratia Dei necessaria ut homo lapsus possit poten.11 consequente diligere Deum super omnia amore naturali, absoluto et < fficaci affectivo. 1) Homini lapso in peccato mortali exsistenti necessaria est gratia justificans, ut removens prohibens, in momento saltem quo elicitur actus 1 moris Dei. Ratio est clara, quia, cum homo in peccato exsistens sit aversus a Deo, et nequeat suum statum componere cum actu amoris I »ei super omnia, necesse est ad amorem Dei, ut amoveatur peccatum. Hoc autem amoveri nequit nisi per gratiam sanctificantem. Nec auxilium gratiae actualis, quantumvis efficax, ad hoc sufficit, ut minus recte putavit Suarez quia, licet supponatur hujusmodi amo­ tu Dei naturalem non procedere a gratia sanctificante, sicut a princi­ pio elicitivo, gratia tamen sanctificans est necessaria ut removens pro­ hibens, ad hoc quod omnis inimicitia dispareat inter Deum et hominem, <•1 potentiae animae convertantur ad Deum. Amor Dei naturalis super omnia exigit, ut Deus constituatur in ra­ tione ultimi finis omnium actionum, ipsique subordinentur omnes affe< tus, tum actuales tum habituales, voluntatis. Affectus autem habitua­ is hominis in peccato exsistentis non omnes subordinantur Deo ultimo lini, sed plures, utpote aversi a Deo, convertuntur ad creaturas, imo visantur in violandis Dei praeceptis. 2) Homini lapso ad gratiam sanctificantem restituto non est abso­ ute necessarius influxus gratiae justificantis ad diligendum Deum super ■innia amore naturali, absoluto et efficaci affectivo, sed sufficiunt vires naturales nullo obstaculo impeditae, quia hic amor continetur intra or• lincm naturalem, et homo justus habet vires naturales ad subordinandum omnes affectus ad Deum ut ultimum finem naturalem. 3) Si loquamur de principio elicitivo actuum naturalium hominis pistificati, potest dici amorem Dei naturalem procedere formaliter a ■ 11 ibus naturae hominis, sed plerumque recipere influxum gratiae san­ ctificantis. 4) Homo in statu naturae purae et naturae integrae non indiguis1 gratia sanctificante, quia nullam passus deordinationem circa ultiHiiim finem et nulla affectus inimicitia erga Deum, vires habuisset inte■ias atque media satis ampla ad Deum diligendum finemque ultimum naturalem adipiscendum. 1 De gratia, lib. 1, c. 35 sei, etiam naturalis, est incompatibilis cum statu peccati mortalis; ) victoriam gravis tentationis, quia, ut dicetur inferius, homo in pecito mortali exsistens, licet conservet liberum arbitrium expeditum, nimis tamen afficitur peccato, et in gravi tentatione sentitur versatilis ■ n· in malum pronus. 41. Thesis II. Homo lapsus sine auxilio gratiae non potest servare ' ollective omnes leges naturales 12. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus haec habet: Causati enim imus judaeos et graecos omnes sub peccato esse 3; id est, antea accusaitnus judaeos ex lege naturae et graecos ex philosophia seu lumine • i iturae in peccato esse. Unde additur inferius: Quod impossibile erat 'i. in quo infirmabatur per carnem. Deus Filium suum mittens in simiI tudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut , ustificatio legis impleretur in nobis 4. 2) Ex Conciliis. Concilium Milevitanum II expresse docet gra­ tiam justificationis a Deo nobis donari, non solum ut facilius servemus praecepta, sed etiam ut absolute possimus implere divina mandata5. I.t synodus quaedam carthaginensis scribens Innocentio I conquereba­ tur quod pelagiani adsererent «in eo Dei gratiam deputandam, quod dem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam volun­ it em legem Dei posset implere, sive naturaliter in corde conscriptam, ive in litteris datam»6. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus ait: «Illud vero, quod dicunt Pelagius et Caelestius) sufficere homini liberum arbitrium ad dominica praecepta implenda, etiamsi Dei gratia et Spiritus Sancti dono ad opera luma non adjuventur, omnino anathematizandum est, et omnibus exe• i .itionibus detestandum» 7. S. Fulgentius: «Firmissime tene et nullatenus dubites... divinis man­ iis obedire neminem posse, nisi quem Deus gratia sua praevenit»8. 1 Contra Gentiles, lib. 3, c. 160. " MI. 20, 565. /·./>, 89 ad Hilarium, c. 2, n. 4; ML 33, 675. Dr fide ad Petrum, c. 73; ML 65, 702. Hanc doctrinam defendunt Magister Sent., Il Sent., dist. 28; S. Thomas, 11, q. 109, aa. 4 et 8; S. Bonaventura, /w II Sent., dist. 28, a. 1, q. 3; Ariminensis, '·■ II Sent., dist. 28, q. 1. a. 3; Ferrariensis, Contra Gent., lib. 3, c. 160; S. Bellar'‘Uiius. Dr gratia et libero arb., lib. 5, c. 5; et alii. 3 Hom., 3, 9. 4 Rom., 8, 3 .sq. ConciI. Miley., can. 3; Denz-Bannw., 103. " DE GRATIA DEI. Q. III. DE NECESSITATE GRATIAE ACTUALIS, ETC. 30 S. Thomas: «In statn naturae comiptae etiam deficit homo ab hoc, quod secundum suam naturam potest, ut non possit totum hujusmodi bonum implere per sua naturalia» *. 4) Ex ratione. Ad observantiam omnium collective praeceptorum naturalium, per diuturnum tempus, requiritur in homine virtus sana, integra atque robusta. Multitudo namque legum, occasiones plurimae per diuturnum tempus, graves tentationes undique surgentes, etc., fa­ cile inducunt hominem ad peccatum, nisi firmetur magna animi forti­ tudine et vitae integritate non mediocri. Sed virtus hominis lapsi sine auxilio gratiae non est sana atque robusta; quia, ut ait S. Gregorius, «peccatum... si citius poenitendo non tergitur, justo judicio omnipotens Deus obligatam peccantis mentem etiam in culpam alteram permittit cadere, ut quae flendo et corrigendo noluit emendare, quod fecerit, peccatum incipiat peccato cumulare» 12. Ergo homo lapsus sine auxilio gratiae non potest omnes leges naturales collective servare. 42. Corollarium. Ex hoc facile consequitur hominem, quoties transgreditur praecepta naturalia, quamvis nequeat viribus suis servare omnia praecepta collective, nihilominus peccare; tum quia singillatim potest ea servare, tum etiam quia gratia Dei, quae est ipsi ad observan­ tiam universae legis simul sumptae necessaria, omnibus praesto adest, imo offertur. Unde S. Thomas: «Homo potest vitare singulos actus pec­ cati, non tamen omnes, nisi per gratiam... Et tamen, quia ex ejus de­ fectu est, quod homo se ad gratiam habendam non praeparet, propter hoc a peccato non excusatur, quod sine gratia peccatum vitare non potest» 3. 43. Scholion. Circa naturam gratiae homini lapso necessariae, ut possit observare universam legem naturalem simul sumptam, diversi­ mode theologi opinati sunt. Vazquez ait: «Hominem lapsum non posse servare praecepta Dei, nisi sanetur, quia aeger est; tamen infirmitas, ob quam non potest praecepta servare, non est ipsa macula et status pec­ cati, sed privatio sanctae cogitationis, qua ejus voluntas movenda esset» 4. S. Bonaventura, Durandus, et Biel docuerunt sufficere auxilia actualia 5. Sed multo communius et probabilius volunt theologi ad hoc requiri gratiam sanctificantem. Ad rem ait Angelicus: «Antequam hominis ra­ tio, in qua est peccatum mortale, reparetur per gratiam justificantem, potest singtda peccata mortalia vitare, et secundum aliquod tempus; quia non est necesse, quod continuo peccet in actu. Sed quod diu ma­ neat absque peccato mortali, esse non potest» e. Ratio hoc facile ostendit. Diximus enim ad observantiam omnium praeceptorum naturalium collective seu simul sumptorum requiri in ho1 2 3 4 I-II, q. 109, a. 2. In Ezechielem, hom. 11, n. 24; ML 76, 915. I-II, q. 109, a. S ad 1. In I-II. disp, 196, c. 3. n. 15. 6 S. Bonavonlura, In II Seni., dist 28, a. 1, q. 3; Durandus, In II Seni., dist. 28, q, 4; Biol, In II Seni., dist. 28, a. 2. ° / -//, q 109, a. 8. ART. V. UTRUM HOMO POSSIT SINE GRATIA VINCERE, ETC. 31 mine virtutem sanam et integram. In praesenti autem providentia vir­ tus hominis lapsi nullo alio principio sanatur ac roboratur, nisi a gratia sanctificante. Unde gratia justificans est necessaria homini lapso, ut possit universam legem naturalem collective implere. ARTICULUS V UTRUM HOMO POSSIT SINE GRATIA VINCERE GRAVES TENTATIONES CONTRA LEGEM NATURALEM INGRUENTES 44. Status quaestionis. 1) «Tentarc, ait S. Thomas, est proprie experimentum sumere de aliquo..., ut sciatur aliquid circa ipsum»1. Potest fieri honesto vel perverso fine, ut scilicet experiatur virtus alicujus, vel e contra decipiatur. Unde distinguitur duplex genus tentationis, cujus meminit S. Augustinus 1 2, unum ad probandum, alterum ad seducendum. 2) Ad probandum tentât Deus aliquando homines, «ut sciat eo modo loquendi, quo dicitur scire, quod facit alios scire» 3. Ad seducen­ dum tentant nos tres animae hostes, diabolus, mundus et caro; diabo­ lus quidem utpote intellectualis et liber, directe intendens malum, et mundus ac caro malo exemplo atque suggestione. Diabolus: «Multi enim laquei, ait S. Gregorius, quacumque progre­ dimur. laquei in corpore, laquei in lege, laquei in pinnis templorum, laquei in crepidinibus parietum tenduntur a diabolo. Laquei in philo­ sophis, laquei in cupiditatibus, oculus enim meretricis laqueus est pec­ catoris: laqueus in pecunia, laqueus in religione, laqueus in studio casti­ tatis» 4. Mundus, societas scilicet pompaque mundi, illecebris nos allicit et ad vitia saepe provocat. Caro seu pars inferior hominis, qui appetitus sensitivus vocatur, de­ lectabilia saepe, quae rationi ac legi adversantur, sequenda nobis pro­ ponit, juxta illud Apostoli: Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 5. Ex his hostibus, diabolus plerumque contra leges supernaturales, ali­ quando contra naturales, indicit bellum; mundus autem et caro directe < ontra leges naturales, indirecte contra supernaturales nos alliciunt. 3) Hic solum agimus de facultate hominis lapsi ad superandas tenlationes contra legem naturalem. 4) Tentatio ex qualibet causa insurgens potest esse levis vel gravis. I.evis dicitur, quae parum urget ad malum; gravis vero, quae vehemen­ ter, ob motivum reale vel apparens, sollicitat ad peccatum. 1 I p., q. 114, a. 2. 2 Ve consensu Evangelist., lib. 2, c. 30, n. 71; ML 34, 1113. i p., q. 114. a. 2. 1 In Lue., lib. 4, n. 10; ML 15, 1698. s Rom., 7, 23. 32 DE GRATIA DEI. Q. III. DE NECESSITATE GRATIAE ACTUALIS, ETC. 45. Theologorum placita, i) Doctores fere communiter contra Vaz­ quez ' tenent hominem lapsum sine auxilio gratiae posse quamlibet tentationem levem divisive, non vero omnes collective, vincere 1 2. 2) Communior est inter theologos sententia, quae docet hominem la­ psum sine auxilio gratiae non posse omnes tentationes graves, nedum col­ lective, sed nec divisive, superare 3. 46. Thesis I. Homo lapsus sine auxilio gratiae potest vincere quamlibet tentationem levem divisive, non omnes collective. Pars I. Victoria cujuslibet levis tentationis singillatim non requirit magnum laborem vel vim ex parte liberi arbitrii, sed obtineri potest illa communi vigilantia, qua opera naturaliter honesta efficiuntur. Ergo liberum arbitrium, sicut potest sine gratia opera honesta circa legem naturalem efficere, ita etiam potest sine auxilio gratiae quamlibet ten­ tationem levem superare. Pars II. Sicut non potest homo sine speciali gratiae privilegio ca­ vere omnia peccata venialia collective, ut patebit ex dicendis in quae­ stione sequenti, ita non potest homo lapsus sine auxilio gratiae vincere omnes tentationes leves collective. Hoc quippe esset negotium moraliter arduum. 47. Thesis II. Homo lapsus sine auxilio gratiae probabilius non potest omnes tentationes graves divisive vincere; adeoque videtur dari aliqua tentatio adeo gravis, cui superandae non sit capax homo lapsus sine gratia. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus scribens ad Corinthios ait: Supra modum gravati sumus supra virtutem 4, quod exponit Angelicus his verbis: «Pati supra virtutem potest intelligi dupliciter: vel supra virtutem naturalem, et de hac loquitur hic, supra quam Deus aliquando permittit sanctos tentari; vel supra virtutem gratiae, et de hac intelligitur illud 1 ad Corinthios 10, 13: Fidelis Deus, etc.»5. 2) Concilium Diospolitanum: «Fateatur (Pelagius), quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, non ex propria vo­ luntate, sed ex adjutorio Dei provenire victoriam» 6. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Sine cujus adjutorio per arbitrium voluntatis tentationes hujus vitae superare non possumus» 7. 4) Ex ratione. Victoria contra graves tentationes exposcit vires hominis firmas in bono et facultates conversas ad Deum, ultimum finem naturalem. Vires autem naturales hominis lapsi non sunt firmae, 1 In l-II, disp. 189, c. 8 sqq. 2 Cfr. Philippus a SS. Trinitate, De gratia Christi, disp. 1, dub. 5. 3 Cfr. Capreolus, In 11 Sent., dist. 28, q. 1, a. 3 ad arg. contra 4 conci.. Al­ varez, De auxiliis, disp. 54, conci. 4: Joannes a S. Thoma, De gratia, disp. 19, a. 4; Estius, In II Sent., dist. 26, § 44; et Lezana, De gratia, disp. 1, q. 4. Dico 4. 1 II Coi·., 1, 8. 6 In II Cor., c. 1, Icct. 3. ° Mansi, 4. 313, undecimo. 7 In psal. 80. 11. 4: ML 37, 1142 ART. I. UTRUM HOMINI I.APSO SIT NECESSARIA GRATIA DEI, ETC. 35 neque ejus facultates convertuntur aci Deum finem naturalem ultimum. Ergo. Ad rem optime S. Thomas: «Peccata faciunt sicut grave onus, quod hominem incurvat, et facit terram respicere; ita peccata faciunt inferiora respicere, et non permittunt per affectum tendere ad supe­ riora» L Homo revera in peccatum lapsus afficitur et assuescit delectabilibus, quae opponuntur virtuti, et consequenter debilitatur saltem extrinsece • ul hietandum contra tentationes. «Medium bonum naturae, ait S. Tho­ mas. scilicet ipsa naturalis inclinatio ad virtutem, diminuitur per pecatum. Per actus enim humanos fit quaedam inclinatio ,ad similes irtus... Oportet autem, quod ex hoc. quod aliquid inclinatur ad unum < ontrariorum, diminuatur inclinatio ejus ad aliud. Unde, cum peccatum •it contrarium virtuti, ex hoc ipso, quod peccat, diminuitur bonum na1 urae, quod est inclinatio ad virtutem»12. QUAESTIO IV 1>E NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA ARTICULUS I UTRUM HOMINI I.APSO SIT NECESSARIA GRATIA DEI AD OMNES ET SINGULOS ACTUS SALUTARES 48. Status quaestionis. 1) Duplicem ordinem constituit Deus in mundo, unum naturalem quem exsequimur actibus ethice honestis, al­ ti rum supernaturalem, quem prosequimur actibus salutaribus. 2) Actus hujusmodi nuncupantur salutares, quia nos conducunt· ad itam aeternam, quae quasi antonomastice dicitur salus. Unde, cum iimus de necessitate gratiae ad actus salutares, quaerimus, an gratia Dei sit necessaria ad-actus supernaturales, qui non tantum negative ut i -movens prohibens sed positive nos conducunt ad salutem aeternam. 3) Loquimur de necessitate physica non morali gratiae Dei, an scih< et in homine lapso sine auxilio gratiae detur potentia physica ad eli­ ciendos actus salutares. 4) Sermo est de gratia Dei interna actuali: nam gratia externa ac­ tualis non sufficit ad actus salutares, et gratia habitualis non supponi­ tur in homine lapso. 49. Error. Pelagiani, negantes peccatum originale, docebant hominem posse sine gratia Dei efficere opera salutaria, eisque se praeparare ad pri­ mam gratiam, in ea progredi, ac tandem salutem adipisci aeternam 3. 1 >» fis. y?, n. 3. 2 l-ll, q. 85, a. i. 1 Pelagius. /» epistola ari Demetriadem virginem; MI. 33, 1099. Cfr. S. Augustinii», i/>. rS8 ad Julianam, c. 2; ML 33. 850. 3 34 DE GRATIA DEI. Q. IV. DE NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA 50. Thesis. Ad omnes et singulos actus salutares est homini lapso simpliciter necessaria gratia Dei. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Sicut palmes, ait Dominus Jesus, non potest jerre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites... Sine me nihil potestis face­ re Hunc locum omnes commentatores intelligunt de necessitate auxi­ lii supernaturalis seu gratiae ad opera salutaria. Agitur enim de influxu Christi Redemptoris, de gratia discipulis necessaria ad faciendos fructus supernaturales, et de actione interna, eo modo quo actio vitis influit in palmitem 12. Huc faciunt illa verba Apostoli: Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 3. 2) Ex Conciliis. Concilium Arausicanum II: «Si quis per na­ turae vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare, ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicae praedi­ cationi consentire posse confirmat absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti... haeretico fallitur spiritu non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere»4. Et Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione atque ejus adjutorio hominem credere, sperare et diligere aut poenitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, a. s.»5. 3) Ex SS. Patribus. S. Cyprianus: «Dei est, inquam, Dei est omne quod possumus. Inde vivimus, inde pollemus, inde sumpto et concepto vigore, hac adhuc positi futurorum indicia praenoscimus» 6. S. A ugustinus: «Sine illo (Deo) vel operante ut velimus, vel coopé­ rante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus» 7. «Ne quis­ quam putaret, saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso pal­ mitem ferre, cum dixisset: hic fert fructum multum, non ait: quia sine me parum potestis facere, sed: nihil potestis facere. Sive ergo parum sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest» 8. 4) Ex ratione. Actus salutares, utpote ordinati ad hominis sancti­ ficationem et salutem aeternam, sunt supernaturales. Sed impossibile est hominem sine gratia Dei elicere actus supernaturales, qui excedunt ejus virtutem. Ergo 9. 51. Corollarium I. Fide tenendum est neminem posse resurgere a peccato sine gratia. Concilium Arausicanum. hoc declaravit dicens: «Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei miseri­ cordia praevenitur» 10. 52. Coroll. II. Homo suis viribus non potest credere mysteria 1 Joan.. 15, 4-5. 2 Cfr. Knabenbauer, In Joan., 15, 4-5. 3 Philipp., 2, 13. 4 ’ Can. 7; Denz-Bannw., 180. 6 Sess. 6, can. 3; Denz-Bannw., 813. * Ep. I ad Donatum, n 4; MI. 4, 205 ’ De gratia et libero arb., 17, 33: ML· 44, 901. 8 In Joan., tr. 81, n. 3; MI. 35, 1841. u Cfr. S. Thomas. I-1I, <| 100. a 5 10 Conril. .‘Iransicanum II, can. 14; Donï· Bannw.. 187. ART. II UTRUM GRATIA DISPENSETUR HOMINI OMNINO GRATIS 35 fidei, sicut oportet ad salutem. Quia actus fidei, sicut oportet ad sa­ lutem aeternam, est ordinis supernaturalis, elicitus ob auctoritatem Dei revelantis, et disponens hominem ad gratiam sanctificantem. Actus autem supernaturalis disponens hominem ad gratiam sanctificantem non potest elici viribus naturae. «Credere autem, ait S. Thomas, est supra potentiam hominis naturalem; unde ex dono Dei provenit» ’. 53. Coroll. III. Imo verior sententia docet hominem sine gratia non posse elicere adsensum fidei, qui sit quoad substantiam theologicus. Homo sine gratia seu propriis viribus potest proculdubio adsentire my­ steriis revelatis adsensu quodam naturali; sed hic adsensus naturalis, quem homo propriis viribus praestat veritatibus revelatis, non est nec esse potest essentialiter actus fidei theologicus1 2. Ad rem Angelicus: «Ατ­ ι iculos fidei, de quibus haereticus non errat, non tenet eodem modo, sicut tenet eos fidelis, scilicet simpliciter inhaerendo primae veritati, ad quod indiget homo adjuvari per habitum fidei» 3. Rursum: «Cum homo ad-entiendo his, quae sunt fidei, elevetur supra naturam suam, oportet, quod hoc insit ei ex supematurali principio interius movente, quod est Deus. Et ideo fides quantum ad adsensum, qui est principalis actus fidei, est a Deo interius movente per gratiam» 4. Ratio est, quia homo per vires sibi proprias non potest adsentire mysteriis fidei motivo supematurali, testimonio scilicet Dei ut auctoris ■ t finis supernaturalis, ut adsentit fidelis gratia Dei adjutus, sed admit­ tit mysteria motivo naturali, id est, testimonio Dei auctoris et finis naturalis5. Unde ratio formalis adsensus in homine operante viribus propriis, est diversa a ratione formali adsensus fidei in homine fideli. ARTICULUS II UTRUM GRATIA DISPENSETUR HOMINI OMNINO GRATIS 54. Praenotanda. 1) Gratuito dispensatur homini, quod nullo debetur ipsi titulo. Porro duplici titulo debetur aliquid homini: a) ra' ;<>ne naturae, ut proprietates, quae necessario ex ipsa fluunt; b) ratione 'binorum operum, quibus homo movet dispensatorem, ut aliquid ipsi i largiatur, et hoc tripliciter, merito, impetratione, ac praeparatione. 2) Compertum est gratiam Dei actualem, utpotc supernaturalem, nemini esse debitam ratione naturae. 3) Homo, gratia sanctificante auctus, potest sine dubio mereri ac impetrare aliam gratiam, sed quaestio est, an homo nulla gratia sancti­ ficante praeventus et agens viribus naturae, possit merito, impetratione ut praeparatione positiva Deum movere ad gratiam in sua serie pri- 1 Ouodlib. 2, q. 4, a. 6. 2 Cfr Banez, In ll-ll, q. 5, a. 2; et q. 6, a. i; Alvarez, De auxiliis, disp. 49; Valoniia, In II-II, q. 6, p. 1; et alii. " 11-11, q. 5, a. 3 ad 1. 1 /l-II, q. 6, a. i. ' Cfr. Snlmnnticeniea, Dc gratia, disp. 3, n. 48. DE GRATIA DEI. Q. IV. DE NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA 3& mam ipsi elargiendam. Gratiam, inquam, in sua serie primam, sive sit absolute prima, quae homini in prima justificatione conceditur, sive prima, quae post peccatum recuperatur. § 1 Utrum homo gratia destitutus et agens viribus naturae possit mereri primam in sua serie gratiam. 55. Status quaestionis. 1) Meritum, ut dicetur inferius, est opus retributione dignum. Est meritum de condigno, quando operi debetur retributio ex quadam justitia, ut amori caritatis debetur gloria; et est meritum de congruo, quando operi debetur praemium ex aliqua decentia operis simul ac ex liberalitate dantis. 2) Quaeritur, an homo gratia destitutus possit viribus naturae me­ reri de condigno vel saltem ex congruo primam gratiam. 56. Errores, i) Pelagiani docuerunt posse hominem viribus naturae mereri primam gratiam de condigno '. 2) Semi pelagiani defenderunt conatus naturales hominum esse merito­ rios gratiae de congruo, adeo ut Deus teneatur ex quadam decentia homini­ bus naturaliter conantibus gratiam conferre, ne dicatur personarum acce­ ptor, si gratiam conferat otiosis et neget laborantibus. Unde Cassianus ajebat: «Praesto est namque (Deus) occasione sibi tantummodo a nobis bonae voluntatis oblata, ad haec omnia conferenda» 3) Ilici statuit: «Anima obicis remotione ac bono motu in Deum ex arbitrii libertate elicito gratiam mereri potest de congruo» 1 23*. 57. Thesis. Homo viribus naturae non potest ulla ratione, nec de condigno nec de congruo, mereri primam gratiam. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Hanc veritatem crebro docet Apostolus dicens: Justificati gratis per gratiam ipsius St autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia... Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? 5*7. Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est. Non ex operibus, ut ne quis glorietur e. 2) Ex Ecclesiae definitionibus. Concilium Arausicanum II: Nullis meritis gratiam praevenientibus debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant 1. Ipse (Deus) nobis, nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat 8. 1 Pelagius, Ep. ad Demetriadem; ΜΓ. 33, 1099 sqq. 2 De coenobiorum institutis, lib. 12, c. 14: ML 49, 448. Cfr. Alvarez, De auxi­ liis, disp. 2, n. 27; Vazquez, In I p., disp. 89, c. 5; et Salmanlicenses, De gratia, disp. 1, n. 201. 3 1 6 8 7 8 In II Sent., dist. 27, q. un., conci. 4. Rom., 3, 24. Rom., 11, 6 et 35. Ephes., 2, 8-9. Can. 18; Donz-Bannw., 191 De peccato originali, gratia et prard., § «Hoc etiam»: Donz Bannw., 200. ART. II. § 2. AN HOMO VIRIBUS NATURAE POSSIT IMPETRARE, ETC. 37 Concilium Tridcntinum: Ipsius justijicationis exordium in adultis, a Dei per Christum Jcsum praeveniente gratia sumendum esse; hoc est, ab i'jus vocatione, qua null is eorum exsistentibus meritis vocantur *. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Gratia praecessit meritum tuum, non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam', si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti»1 2. «Gratia gratis· data est; nam, nisi uratis esset, gratia non esset. Porro autem, si propterea gratia est. quia gratis est, nihil tuum praecessit, ut acciperes. Nam, si aliqua bona opera tua praecesserunt, pretium accepisti, non gratis; pretium autem, quod nobis debebatur, supplicium est» 3. 4) Ex ratione. Inter opera meritoria et praemium debet dari proportio saltem ordinis, sicut datur inter laborem et mercedem. Opera .mtem hominis naturalia nullam dicunt proportionem ordinis cum gratia supernatural!, sicut nullum ens naturale potest proportionari cum rebus s 11 pernaturalibus. § 2 An homo viribus naturae possit impetrare primam Dei gratiam. 58. Status quaestionis. 1) Natura impetrationis nobis innotescit militer concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illmnque tanquam omnis justitiae fontem diligere inci­ piunt, ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod detestationem» ®. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus diserte docet «inchoandi et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari, sed dari secundum ipsius secretissimam eamdemque justissimam, sapientissimam, beneficentissimam voluntatem»7. «Si enim sine Dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum coeptum erit meritum, cui, tanquam ex debito, gratiae veniat adjutorium» 8. «Dominus, ut respon­ deret futuro Pelagio, non ait: Sine me difficile potestis aliquid facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere. Et ut responderet futuris etiam istis, in eadem ipsa evangelica sententia non ait: Sine me nihil potestis perficere, sed facere. Nam, si perficere dixisset, possent isti dicere, non 1 Philipp., i. 6. 2 Philipp., 2, 13. 3 Jerem , 3I, iS sq. Concit, Arausio. 11 (a. 529), can. 5; Denz-Bannw., 178. 5 6 ’ 8 Ses.». 6, e. 5; Denz-Bannw., 79/. Sess. 6, c. 6; Denz-Bannw., 798. De dono perseverantiae, c. 13, n 33; MI. 45. 1012. Contra duas epistolas Pela g , lib 2, c. 8, η 18 Ml. 44, 584 ART. Ill. UTRUM FACIENTI QUOD EST IN SE, DEUS SEMPER CONF. GRATIAM -| I ad incipiendum bonum, quod a nobis est, sed ad perficiendum esse Dei adjutorium necessarium» «Sicut nemo potest bonum perficere sine I )omino, sic nemo incipere sine Domino» 12. S. Fulgentius: «Dominus ergo, qui in nobis bonam voluntatem prae­ parat, ipse nobis bonae voluntatis initium donat»3* . S. Thomas: «Ad errorem pelagianum pertinet dicere quod homo possit se ad gratiam praeparare absque auxilio divinae gratiae» ’. «Ex divina misericordia contingit, quod homo se ad gratiam praeparet... Liberum ar­ bitrium non potest sead gratiam praeparare, nisi ad hoc divinitus diriga­ tur»5* . «Unde, si homo per liberum arbitrium non potest se ad gratiam praeparare, facere quod in se est, non erit praeparare se ad gratiam» a. 4) Ex ratione, a) Cum initium et finis alicujus rei debeant esse ejusdem ordinis, oportet initium fidei esse ordinis supernaturalis, sicut est ipsa fides. Sed homo viribus naturae non potest efficere aliquid supernaturale. Ergo nec potest sine gratia inchoare fidem supcrnaturalem. b) Omnis dispositio debet habere proportionem cum forma ad quam disponit. Sed actus naturales hominis non habent proportionem cum gratia, quae est forma supernaturalis. Ergo. c) Homo non potest viribus naturae efficere actus salutares, sicut diximus superius. Sed initium fidei et quidquid hoc nomine intelligunt scmipelagiani, ut praecedens gratiam, est actus salutaris. Ergo. Difficultatibus satisfit. 63. Obj. l.° Apostolus ait: I77/e adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio’. Ergo non ad velle sed ad perficere bonum requiritur gratia Dei8. Resp. S. Thomas egregie exponit sensum Apostoli bis verbis: «Quod ergo dicit: Velle adjacet mihi (Apostolo)·, scilicet per gratiam reparato, est ex operatione divinae gratiae; per quam quidem gratiam non solum volo bonum, se.l etiam aliquid boni facio... Sed non invenio in mea potestate, quomodo istud bonum perficiam, ut scilicet totaliter concupiscentiam excludam» 9. Obj. 2. Dominus ait per Zachariam: Convertimini ad me... et convertar ad· vos 10. Ergo hominis est incipere conversionem ad Deum. Resp. Sensus S. Scripturae est: Convertimini ad me per gratiam prae­ venientem, quam vobis confero, et ego convertar ad vos per gratiam sancti­ ficantem, quam in justificatione elargio. ARTICULUS III UTRUM FACIENTI, QUOD EST IN SE, DEUS SEMPER CONFERAT GRATIAM 64. Status quaestionis. 1) Celebre est in hac materia vulgatum axioma: Facienti, quod est in se, Deus non denegat gratiam. Sed in ejus explicatione non parum discrepant theologi. 1 Contra duas epistolas Pelag., lib 2, c. 8, n. i8; ML 44, 584. 2 Contra duas epistolas Pelag , lib. 2. c. 10, n. 23; ML 44, 588. 3 Ve veritate praedest., lib. 1, c. 17, n. 46: ML 65, 621. 1 Quodlib. i, a. 7. 5 Ve veritate, q. 24, a. 15. 6 Ve veritate, q. 24, a. 15. ’ Rom., -j, 18. 8 Ita Cassianus, Collai. 13, c. 9: ML 49, 919-920. ° In ep. ad Romanos, c. 7, lect. 3, circa finem. 1,1 Zachar., 1, 3. DE GRATIA DEI, Q, IV. DE NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA 42 2) Quamvis Calvinus hoc dictum, quod vocat occamicum *, multum irrideat, aliquo tamen sensu verum esse non dubito, ut omnes scholae tradunt. Quomodo intelligendum sit, hic diligenter investigabo. 65. Errores, i) Pelagiani dicebant facienti, quod est in se viribus naturae, gratiam a Deo conferri ut praemium. Unde dicebant «gratiam Dei (etiam primam) secundum praecedentia merita dari». 2) Seniipelagiani contendebant facientem, quod est in se viribus na­ turae, habere ex se fidei et boni operis initium, quod sit Deo occasio gratiae conferendae. 66. Theologorum placita, t) Aliqui veteres theologi sine ulla distin­ ctione dixerunt Deum infallibiliter gratiam conferre facienti quod est in se viribus naturae. Ita Alensis, Durandus, Diei et alii1 2. 2) Molina, suffragantibus Herice et Lessio, docuit Christum Dominum ob sua merita obtinuisse et una cum Patre aeterno legem statuisse, «ut quoties ex nostris viribus naturaliter conaremur facere, quod in nobis est, praesto nobis essent auxilia gratiae, quibus ea, ut oportet ad salutem, effi­ ceremus» s. 3) Cl. Palmieri defendit facienti, quod est in se, viribus naturae et se negative praeparanti ad gratiam, nullum apponendo impedimentum, a Deo mera liberalitate conferri gratiam. co esse recipiendam 5; vigilandum et orandum, ne intremus in tentationem®. Haec autem certe innuunt homini justo ultra gratiam sancti­ 1 I-ll, q. 109, a. to. 2 Perrone, De gratia, p. 1, c. 2, n. 203, in nota; Mazzella, De gratia, n. 315; Topo, De gratia, t. 3, n. 87. 3 Cfr. Cajetanus, In I-II, q. 109, a. 10; Medina, In I-ll, q. 109, a. 10; Lemos, r.moplia gratiae, lib. 4, p. 2, tr. ult. n. 199; Gabriel a S. Vincontio, De gratia, disp. 6, ■ I I, Salmanticensos, De gratia, disp. 3, n. 234; Van Noort, De gratia Christi, n. 40; iiornza. De gratia, n. 230; Sola, De gratia Christi, n. 262. 4 Philipp., 2, 12. 6 / Cor., 10, 13. * Maith., 26, 41. DE GRATIA DEI. Q. IV. DE NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA 50 ficantem et auxilia concomitantia, quae semper habet, postulandum esse aliud auxilium speciale ad perseverandum. 2) Ex conciliis. Concilium Tridentinum edidit canonem dicens: Si quis dixerit justificatum, vel sine speciali auxilio Dei in accepta justi­ tia perseverare posse, vel cum eo non posse, a. s. x. Hic canon quomodolibet tandem intelligatur, certe declarat auxilium Dei speciale esse ho­ mini justo necessarium ad perseverandum. Id ipsum insinuavit Concilium Arausicanum II his verbis: «Adjuto­ rium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire vel in bono possint opere perdurare» 12. 3) Ex SS. Patribus. S. Cyprianus: «Id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo, quod esse coepimus, per­ severemus... Hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio, quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione servetur» 3. Caelestinus Papa I docet «nemi­ nem, etiam baptismatis gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas camis concupiscentias, nisi per quo­ tidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acce­ perit» 45 . 4) Ex ratione. Ad perseverantiam activam in gratia requiritur donum aliquod firmans ac determinans voluntatem in bono. Auxi­ lia autem generalia gratiae sanctificantis non firmant voluntatem in bono, ut experientia eorum, qui a gratia recepta decidunt, satis demon­ strat. Ergo ultra gratiam requiritur ad perseverandum aliquod donum speciale, i lane, rationem dilucide exponit Angelicus his verbis: «Omne quod est de se variabile, ad hoc quod figatur in uno, indiget auxilio alicujus moventis immobilis. Homo autem variabilis est, et de malo in bonum, et de bono in malum. Ad hoc igitur, ut immobiliter perseveret in bono, quod est perseverare, indiget auxilio divino» 6, et quidem immobiliori quam quod habet ex gratia sanctificante et auxiliis eam comitantibus. Immobilitas in bono, quam perseverantia confert homini justo, est infallibilitas conjungendi statum gratiae cum morte ex efficaci Dei in­ tentione, et aliquid addit supra gratiam sanctificantem et auxilia ei adnexa. Conjunctio igitur gratiae cum morte, quatenus est effectus a Deo praedestinante per se intentus et infallibiliter futurus, habet ratio­ nem beneficii et doni specialissimi respectu gratiae sanctificantis et auxiliorum ejus. Donum perseverantiae est speciale non solum in his, qui longo la­ bore victoriam contra tentationes reportarunt, sed etiam in his, qui post acceptam gratiam illico moriuntur, et in pueris baptizatis, qui ante usum rationis decedunt. Ratio enim doni perseverantiae non est formaliter facultas, quam homo habet, superandi tentationes et pericula hujus mundi, sed ipsa conjunctio gratiae cum morte a Deo praedestinante 1 2 3 4 5 Sess. 6, can. 22; Denz-Bannw., 832. Can. 10; Denz-Bannw., 183. De oratione dom., n. 12; ML 4, 544. Epistola ad Episcopos Gall., c. 6; ML 50, 532. Contra Geni., lib. 3, c. 155. ART. V. QUO AUXILIO INDIG. JUSTUS AD PERSEV. SI efficaciter intenta, quae ut obtineatur, aliquibus justis conferuntur auxilia specialia ad victoriam, aliis post acceptam gratiam breviatur vita, aliis ante usum rationis immittitur mors. In his omnibus apparet speciale Dei beneficium. Imo in ipso statu innocentiae, si justitia originalis perseverasset, auxilium speciale fuisset necessarium justis ad perseverandum, juxta illud Concilii Arausicani II: «Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret»1. 79. Corollarium. Perseverantia est magnum donum. Concilium Tridentinum merito vocat perseverantiam magnum donum 1 2, quia 1) est speciale beneficium; 2) est gratuitum; 3) secum fert auxilia supernaturalia; et 4) conjungit animam cum vita aeterna. 80. Scholion. In quo differant donum perseverantiae et donum con­ firmationis in gratia. Si res ex cortice verborum consideretur, perseverantia videtur non di­ stingui a confirmatione in gratia, sed radicitus examinanda est quaestio. 1) Aliqui dixerunt perseverantiam in nullo differre a confirmatione animae in gratia, et omnes qui habent perseverantiam, esse confirmatos in gratia. Ita Salmeron3, cui accedit Vazquez4, cum docet confirmatos in gratia eo tantum distingui a perseverantibus, quod confirmati fiunt conscii sui status per revelationem, non autem perseverantes. Sed contra Salmeron est opinio communis, quae tenet confirmatio­ nem in gratia esse donum speciale non concessum omnibus perseveran­ tibus; et contra Vazquez optime arguunt theologi dicentes non omnes confirmatos in gratia esse conscios suae confirmationis, ut probant an­ gustiae, quibus sancti confirmati in gratia timuerunt non semel perdere amicitiam Dei. 2) Alii docuerunt per confirmationem in gratia tolli potentiam an­ tecedentem peccandi, non vero per perseverantiam. Ita Valentia et alii5*. Haec opinio ex eo saltem est rejicienda, quod plures confirmati in gratia, si non omnes, habuerunt potentiam antecedentem peccandi. Unde S. Paulus, qui certe confirmatus erat in gratia, ajebat: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar ®. 3) Alii voluerunt confirmationem et perseverantiam solum distin­ gui penes magis et minus, quatenus confirmatis abundantiora et inten­ siora conceduntur auxilia quam perseverantibus. Unde ipsum donum perseverantiae, quando est in gradu excellentissimo, et secum fert spe­ cialiores illustrationes intellectus et affectus voluntatis, dicitur confir­ matio in gratia. Ita Suarez, Beraza et alii7. Haec sententia, quae accidentalem tantum differentiam ponit inter 1 Can. 19; Denz-Bannw., 192. 2 3 4 '· • 7 Sess. 6, can. 16; Denz-Bannw., 826. Pracamb. ad epistolas S. Pauli, p. 2, disp. 14, 15. In I-II, disp. 200, c. 5, n. 33. In 1-11, disp. 8, q. 3, p. 4, prop. 4, «Tertio, alia complectitur». I Cor., <3, 27. Suarez, De gratia, lib. 10, c. 8, n. 29; Beraza, De gratia, n. 250. 52 UE GRATIA DEI. Q. IV. DE NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA donum perseverantiae et donum confirmationis, nori videtur admitten­ da. a) Quia pueri usu rationis carentes, sine speciali illustratione intel­ lectus et affectu voluntatis, possunt esse confirmati in gratia, b) Quia donum perseverantiae cessat cum morte, donum vero confirmationis perseverat in gloria, vel potius est proprium beatorum, et solum habe­ tur in via per quamdam participationem. 4) Thomistae verius defendunt donum confirmationis distingui a dono perseverantiae distinctione essentiali modali. Donum perseveran­ tiae solum praeparat et confert homini auxilia atque media apta, ne deficiat, et d .num confirmationis addit imperfectam participationem impeccabili Latis beatorum, quae, utpote imperfecta, licet non reddat hominem absolute et ab intrinseco impeccabilem, petit tamen ab intrin­ seco extrinsecam Dei protectionem in favorem hominis sic confirmati. Firmitas ergo voluntatis in bono provenit in perseverantibus a gratia sanctificante ut infusa a Deo cum intentione efficaci perseverantiae et promissa protectione, dum in confirmatis est quaedam immobilitas et participatio impeccabilitatis beatorum, quae intrinsece postulat prote­ ctionem Dei. Ita Ferrariensis, Alvarez, Salmanticenses, Gabriel a S. Vin­ centio et alii1. ARTICULUS VI AN HOMO JUSTUS SINE GRATIA SPECIALI POSSIT VITARE OMNIA PECCATA VENIALIA 81. Status quaestionis. 1) Peccatum veniale, si nomen spectes, est quod veniam meretur, ad distinctionem mortalis, quod mortem ani­ mae infert. Si rem spectes, peccatum mortale et veniale in hoc distinguuntur, quod mortale est simpliciter contra legem, veniale vero simpliciter prae­ ter legem vel contra legem secundum quid; id est, mortale dicitur sim­ pliciter contra legem ex duplici capite, a) quia est contra legem gravi­ ter obligantem, quae vocatur simpliciter lex, et b) quia est transgressio voluntaria, quae dicitur simpliciter transgressio. Peccatum veniale dici­ tur praeter legem, quia est vel transgressio non omnino voluntaria gravis legis, vel contra legem secundum quid, seu transgressio legis leviter obligantis. Potest esse veniale a) ex genere suo, quia versatur circa materiam non simpliciter obligantem, ut verbum otiosum; b) ex parvitate mate­ riae, quia versatur circa objectum per se grave, sed in materia levi, ut furtum denarii; c) ex imperfecta deliberatione, ut actus contra castitatem non plene deliberati. 2) Quaestio potest esse de vitandis a) omnibus vel aliquibus peccatis venialibus; b) omnibus collective vel singillatim, prout dictum est de pec­ catis mortalibus; c) per totam vitam vel per longum tempus. 1 Ferrariensis, Contra Gent., lib. 4, c. 70; Alvarez, De auxiliis, disp. 104, n. 4; Salmanticenses, De gratia, disp 3, n. 250; Gabriel a S. Vlnoonllo, De gratia, disp. 6, n. 43· ART. VI. AN JUSTUS... POSSIT VITARE OMNIA PEC, VEN. 53 82. Errores, i) l.utherus 1, Calvinus 12, aliique novatorum corvphaei dixerunt justum in omnibus suis operibus etiam bonis peccare saltem ve­ nialiter. Hic error damnatus est in Concilio Tridentino his verbis: Si quis in quo­ libet bono opere -justum saltem venialiter peccare dixerit... a. s. 3*. 2) Jovinianus e contra et post ipsum Joannes Hus docuerunt hominem justum non posse vel venialiter peccare ·*. Hic pariter error damnatus est in Concilio Tridentino: Si quis hominem semel justi ficatum dixerit amplius peccare non posse... a. s. 3) Pelagius contendit hominem posse absque ulla gratia propriis viri­ bus vitare omnia peccata venialia collective per longum tempus 6. Sed haec doctrina est omnino rejicienda, quia, si homo nequit propriis viribus vitare peccata mortalia, minus poterit vitare venialia. 83. Corollarium I. Ex his sequitur hominem justum 1) non sem­ per peccare venialiter in suis operibus, quia saepe facit opera undique bona; 2) non obstantibus justitia et sanctitate animae posse committere et aliquando de facto committere peccata venialia, quia non semel excidunt ei actiones minus rectae, quae gravem offensam non conti­ nent; 3) propriis viribus non posse vitare per longum tempus omnia pec­ cata venialia collective, sed ad id aliqua saltem gratia indigere. 84. Coroll. II. Supponimus hominem justum cum gratia ordi­ naria et auxiliis ei correspondentibus posse vitare omnia peccata ve­ nialia distributive, quia nullum est peccatum veniale adeo molestum et urgens, cui vincendo non suppetant vires homini justo; imo posse vitare omnia venialia collective sumpta per aliquod tempus, quia non est neesse, ut homo in omnibus momentis et actionibus committat peccata venialia. 85. Cardo difficultatis. Quaestio ergo est, an homo justus cum i .Tatia ordinaria et auxiliis eam comitantibus possit vitare omnia pec' ita sive ex genere suo sive cx quocumque capite venialia collective per lotam vitam aut per longum tempus, vel ad hoc indigeat aliquo speciali privilegio. 86. Thesis. Homo justus cum gratia ordinaria et auxiliis eam co­ mitantibus sine speciali privilegio non potest per totam vitam vitare omnia peccata venialia collective. Propositio est de fide definita in Concilio Tridentino his verbis: Si quis dixerit hominem semel justificatum... posse in tota vita peccata omnia, diam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia, a. s. 7. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Si per gratiam Dei ordinariam sine spe­ 1 Bulla Leonis X, n. 32; Denz-Bannw., 772. 2 Instit., lib. 3, c. 14, n. 9. 3 Sess. 6, can. 25: Denz-Bannw., 835. 1 De Joviniano vide S. Hieronymum, Adv. Jovinianum, lib. 2, nn. I et 18; MI. 23, 295 et 326; et de Joanne Hus confer Concilium Constantiense, Sess. 15, II 16; Mansi, 27, 754. 3 Sess. 6, can. 23; Denz-Bannw., 833. 3 Cfr. S. Augustinus, Contra duas ep. Pelag., lib. 1, c. 14: ML 44, 564 ’ Sess. 6, can. 23; Denz-Bannw., 833. DE GRATIA DEI. Q. IV. DE NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA 54 ciali privilegio datum esset hominibus vitare omnia peccata venialia per totam vitam, aliqui sancti, quibus summum studium fuit propria per­ fectio, de facto ea vitassent. Sed ex sacris litteris constat omnes homines etiam justos saepe peccare venialiter juxta illud S. Joannis: Si dixeri­ mus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est1. Ergo. Haec verba juxta Concilium Milevitanum II (a. 416) intelligenda sunt non propter humilitatem, sed «quia vere ita est»1 2. Unde S. Jacobus ait: In multis enim offendimus omnes 3; et horta­ mur a Domino, ut in oratione dicamus omnes: Dimitte nobis debita nostra 4. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Illud esse consequens video, ut qualemlibet vel quantamlibet in hac vita potuerimus definire justitiam, nullus in ea sit hominum, qui nullum habeat omnino pec­ catum» 56 . 3) Ex ratione. In homine justo, qui non fuerit speciali privilegio munitus, non ligatur nec extinguitur appetitus sensitivus et con­ cupiscentia seu fomes peccati. Fomes autem peccati non extinctus nec ligatus fovet innumeros motus contra rationem et legem, quibus prae­ cavendis ac compescendis requiritur perpetua advertentia atque vigi­ lantia ad omnes vitae circumstantias, quae cum gratia ordinaria et auxiliis eam comitantibus est omnino impossibilis. Hinc S. Thomas: «In statu autem naturae corruptae... non... potest homo abstinere ab omni peccato veniali propter corruptionem inferioris appetitus sensua­ litatis, cujus motus singulos quidem ratio reprimere potest, et ex hoc habent rationem peccati et voluntarii; non autem omnes, quia, dum uni resistere nititur, fortassis alius insurgit; et etiam, quia ratio non semper potest esse pervigil ad hujusmodi motus vitandos» e. Haec dixerim de omnibus omnino peccatis, quae venialia sunt, tam ex genere suo quam ex pravitate materiae et ex imperfecta delibera­ tione. Multi tamen defendunt sanctis aliquando datum fuisse, ut cum gra­ tia sanctificante et auxiliis eam comitantibus vitarent diuturno tempore omnia peccata venialia cum perfecta deliberatione. De his loquens ait S. M. N. Theresia: «De los veniales estéis con mucho cuidado de no hacerlos: esto de advertencia, que de otra suerte, ^quién estant sin hacer muchos?... Mas pecado muy de advertencia, por chico que sea, Dios nos libre de él»7. 87. Scholion I. An impossibilitas vitandi omnia peccata venialia sit physica vel moralis. Clarissimus Van Noort haec habet: «Cunctis autem theologis consen­ tientibus, haec impossibilitas non physica est sed moralis» 8. 1 2 3 4 5 6 7 8 1 Joan., i, 8. Concilium Milev. II, can. 6; Denz-Bannw., io6. Jacob., 3, 2. Matth., 6, 12. De spiritu et littera, c. 36. n. 65: MI. 44, 245. I-II, q. 109, a. 8. Camino de perfection, c. 41, n 3 De gratia Christi, n 47. Beraza subscribit huit sententiae; De gratia, n 254. ART. VI. AN JUSTUS... POSSIT VITARE OMNIA PEC. VEN. 55 Probabilius tamen mihi videtur hanc impotentiam esse physicam, quia homini justo sine speciali Dei privilegio desunt vires ad vitanda omnia peccata venialia. Hoc docuisse videtur S. Thomas, cum ait: «In statu autem naturae corruptae indiget homo gratia habituali sanante naturam ad hoc quod omnino a peccato abstineat. Quae quidem sanatio primo fit in praesenti vita secundum mentem, appetitu carnali nondum totaliter reparato. Unde Apostolus ad Romanos 7, 25, in persona hominis reparati dicit: Ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. In quo quidem statu potest homo abstinere ab omni peccato mortali, quod in ratione consistit, ut supra habitum est, q. 74, a. 5: non autem potest homo abstinere ab omni peccato veniali propter corruptionem inferioris appe­ titus sensualitatis» 1. Id ipsum docuit De veritate, q. 24. a. 12. 88. Scholion II. In quo consistat privilegium speciale homini justo necessarium ad vitanda omnia peccata venialia. Diversi diversimode hoc explicare conati sunt. 1) Aliqui defenderunt hoc privilegium esse ipsum donum confirma­ tionis. «Haec confirmatio (in bono), ait Suarez, idem est cum praedicto privilegio seu gratia speciali» vitandi peccata venialia 12. Sed haec sententia minime placet. Privilegium siquidem ut tale, non includit confirmationem in bono, nec impotentiam consequentem ad peccandum, ut adstruere nititur Suarez. Bene potest aliquis habere pri­ vilegium Dei speciale et facultatem vitandi omnia peccata venialia diu­ turno tempore, quin sit confirmatus in bono, neque praeditus sit impo­ tentia peccandi venialiter. Et de facto Adamus in statu innocentiae habuisse videtur illud privilegium, quin confirmatus fuerit in bono. 2) Alii praefatum privilegium in hoc constituunt, quod hominem per continuam seriem bonarum cogitationum in singulis occasionibus a peccatis venialibus praeservet, quodque ex eo dicitur privilegium, quod in paucis et raro contingat. Ita Vazquez3. Neque hoc satisfacit. Congruae siquidem cogitationes communican­ tur homini juxta Vazquez in singulis occasionibus, in quibus adest periculum peccandi, et non recipiuntur ut intrinseca dispositio liabiI utiliter in subjecto. Dei autem privilegium, quod exigit Concilium 1'ridentinum ad vitanda omnia peccata venialia, videtur esse potentia exsistens in anima. 3) Verius ergo dixerim praefatum privilegium esse aliquid intrin­ sece receptum in anima, quo fomes peccati vel extinguitur vel saltem habitualiter ligatur. Hoc intrinsecum non est forma distincta a gratia habituali sanctificante, sed ipsamet gratia habitualis cum quodam modo vxtinguens omnino vel ligans fomitem peccati et subjiciens appetitum sensitivum ductui rationis4. Ratio est, quia, bum impotentia ad vitanda omnia peccata venialia proveniat in nobis a corruptione appetitus sensualitatis, privilegium, de I-.If, q. ion, a. 8. Ζλ; mysteriis Christi, disp. 4, sect. 4. n. 4. 3 In I-ll, disp. 189, c. 16, n. 16 sqq. 1 Cir. Salnianticenses, De gratia, disp. 2, n. 234. 1 3 56 DEORATIA DEI. Q. IV. DE NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA quo agitur, debet sanare corruptionem et conferre participationem modi justitiae originalis. Per gratiam autem sanctificantem cum modo intrin­ seco, qua extinguitur vel ligatur fomes peccati, participat liorno modum justitiae originalis. Ergo. «Sic ergo, ajunt optime Sabnanlicenses, privi­ legium ad vitanda venialia, quod Deus potest nunc etiam conferre, in eo consistit, quod communicet gratiam cum aliquo modo intrinseco par­ ticipante modum justitiae originalis. Quem si gratia nostra: perfecte om­ nino participet, auferet inclinationem appetitus ad malum, quod vocant theologi antiqui extinguere joinitem. Si autem non ita perfecte partici­ pet, impediet saltem, ne in aliquem motum inordinatum prorrumpat, licet habeat inclinationem ad illum; per quod dicunt fomitem ligari» x. 89. Scholion III. An cuipiam concessum fuerit privilegium caven­ di per totam vitam omnia peccata venialia. 1) Ecclesia tenet beatissimam Virginem Mariam habuisse hoc spe­ ciale Dei privilegium. Nam: a) Concilium Tridentinum ait: Si quis hominem semel justificatum dixerit.... posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine Maria tenet Ecclesia, a. s.'1. b) Sancti Patres et theologi catholici unanimi consensu docent bea­ tissimam Virginem Mariam fuisse ab omni culpa etiam veniali immunem et ad hoc speciali Dei privilegio fuisse ornatam. Videre possunt S. Hie­ ronymus, S. Ambrosius et alii1 234. Unde magnus Ecclesiae Doctor S. Augu­ stinus ait: «Excepta Sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Do­ mini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem; unde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit eum, quem constat nullum habuisse peccatum»? c) Rationem hujus doctrinae affert S. Thomas his verbis: «Dicen­ dum, quod illos, quos Deus ad aliquid eligit, ita praeparat et disponit, ut ad id, ad quod eliguntur, inveniantur idonei secundum illud II ad Cor., 3, 6: Idoneos nos fecit ministros novi testamenti. Beata autem Virgo fuit electa divinitus, ut esset Mater Dei; et ideo non est dubitan­ dum, quin Deus per suam gratiam eam ad hoc idoneam reddidit, secun­ dum quod angelus ad eam dicit Luc.. 1, 30: Invenisti gratiam apud Deum, ecce concipies, etc. Non autem fuisset idonea Mater Dei, si peccasset ali­ quando. Tum quia honor parentum redundat in prolem secundum illud Prov., 17, 6: Gloria filiorum patres eorum. Unde et per oppositum ig­ nominia matris ad ipsum redundasset. Tum etiam, quia singularem affinitatem habuit ad Christum, qui ab ea carnem accepit. Dicitur autem II ad Cor., 6, 15: Quae autem conventio Christi ad Belial? Tum etiam, quia singulari modo filius, qui est Dei sapientia, in ipsa habitavit, non solum in anima sed etiam in utero. Dicitur autem Sa1 De gratia, disp. 2, n. 234. 2 S«ss. 6, can. 23; Denz-Bannw., 833. 3 S. Hieronymus, In Ecclesiastem, c. 10; MI. 23, 1154; s. Ambrosius, Ps. 118, serm. 22, n. 30; ML 15, 1599. 4 De natura et gratia, c. 36; MI. 44. 267. Non sine admiratione vidimus hanc camdem doctrinam in Alcorano confirmari Sura 3, n 30 s<|<| ART. I. UTRUM GRATIA ACT. RECTE DIVID. IN SUF. ET EFFIC. 57 pientiae 1, 4: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et ideo simpliciter fatendum est, quod beata Virgo nullum actuale peccatum commisit, nec mortale, nec veniale, ut sic in ea impleatur, quod dicitur Cant. 4, 7: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te» V 2) Nullus alius praeter beatam Virginem creditur hoc accepisse speciale Dei privilegium, quidquid dixerint Catharinas 1 2 et alii de S. Joanne Baptista. Sancti Patres et doctores catholici nemini hoc tri­ buerunt privilegium nisi uni beatae Mariae Virgini. Unde S. Augustinus: «Hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus et interrogare, utrum essent sine pecca­ to, quid fuisse responsuros putamus? Utrum hoc quod iste dicit, an quod Joannes apostolus? Rogo vos, quantalibet fuerint in hoc corpore excel­ lentia sanctitatis, si hoc interrogari potuissent, nonne una voce clamas­ sent: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non es/?»3. 3) Probabile tamen est, et facile admittunt theologi, aliquos fuisse in Ecclesia Dei Sanctos, qui in una materia particulari nullum commi­ serint peccatum veniale. Sic S. Joseph, sponsus beatae Mariae Virginis, creditur fuisse immunis a peccatis venialibus contra castitatem, et S. Joannes Baptista a peccatis linguae. QUAESTIO V DE GRATIA SUFFICIENTE ET EFFICACI IN GENERE ARTICULUS I UTRUM GRATIA DEI ACTUALIS CONVENIENTER DIVIDATUR IN SUFFICIENTEM ET EFFICACEM 90. Status quaestionis. 1) Gratia Dei actualis, quaelibet illa sit, «lividi solet in sufficientem et efficacem. 2) Distinctio haec expressis quidem terminis non invenitur in anti­ quis theologis ante saeculum xvi, re tamen fundatur in Sacra Scriptura, in Sanctis Patribus et in omnibus theologis. Semper enim dictum est quasdam dari nobis gratias, quibus possumus facere bonum salutare et non facimus (sufficientes); et alias, quibus possumus et exsequimur bo­ num salutare (efficaces). Unde ab omnibus admissa fuit quoad rem distinctio gratiae Dei in sufficientem et efficacem; et, ex quo motae sunt disputationes de auxiliis, evasit celebris. 3) Ut omnia clare procedant, discutere hic oportet, an conveniens inerit haec divisio. 1 IU p., q. 27, a. 4. 2 De eximia praedestinatione Christi, lib. 2. 3 De natura et gratia, c. 36; ML 44, 267. 58 DE GRATIA DEI. Q. V. DE GRATIA SUFFICIENTE ET EFFICACI IN GENERE 91. Error, i) Novatores in synodo dordracena statuerunt: «Distin­ ctio gratiae in sufficientem et efficacem minime nobis probatur. Retineant eam sibi Bellarminus et Arminius: quoscumque enim Spiritus Sanctus trahit, illis non tantum dat posse currere, sed etiam ut reipsa currant». 2) Aliis quoque haereticis displicuit haec distinctio, sed frustra. 92. Thesis. Gratia Dei actualis convenienter dividitur a theologis in sufficientem et efficacem. Arg. 1) Ex SS. Patribus. S. Augustinus hanc duplicem gratiam admittit, quando unam dicit fuisse concessam Adamo, qui peccavit, et alteram nobis, qui justificamur. «Prima est enim, inquit, qua fit, ut ha­ beat homo justitiam, si velit; secunda ergo plus potest, qua etiam fit, ut velit, tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concu­ piscentem voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii; quoniam sic adjuvabatur, ut sine hoc adjutorio in bôno non maneret, sed hoc adjutorium, si vellet, desereret. Haec autem tanto major est, ut parum sit homini reparare perditam libertatem; parum sit denique non posse sine illa vel appre­ hendere bonum, vel permanere in bono, si velit, nisi efficiatur, ut velit... Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perse­ veranter tenendo, non solutn posse, quod volumus, verum etiam velle, quod possumus. Quod non fuit in homine primo. Unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Namque, ut reciperet bonum, gratia non ege­ bat, quia nondum perdiderat, ut autem in eo permaneret, egebat adju­ torio gratiae, sine quo id omnino non posset; et acceperat posse, si vellet; sed non habuit velle, quod posset: nam, si habuisset, perseverasset. Posset enim perseverare, si vellet; quod ut nollet, de libero descen­ dit arbitrio, quod tunc ita liberum erat, ut et bene velle posset et male... Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium, sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium, quo aliquid fit» 1. Alibi expressius: «Avocat enim Deus praedestinatos multos filios suos, ut eos faciat membra praedestinati unici Filii sui, non ea vocatione, qua vocati sunt, qui noluerunt venire ad nuptias; illa quippe vocatione et judaei vocati sunt, quibus Christus crucifixus scandalum est, et gentes, quibus crucifixus stultitia est; sed ea vocatione praedestinatos vocat, quam distinxit Apostolus dicens I Cor., 1. Ipsis autem vocatis judaeis atque graecis praedicare se Christum Dei virtutem et Dei sapientiam... Quam vocationem significans ait Rom., 9. 12: Non ex operibus sed ex vocante dictum est, quia major serviet minori. Numquid dixit: Non ex operibus sed ex credente? Prorsus etiam hoc abstulit homini, ut totum daret Deo. Dixit ergo: Sed ex vocante, non quacumque vocatione, sed quia vocatione fit credens» 1 2. Duplex igitur juxta S. Augustinum est gratia; una, qua potuit Adamus permanere in bono, et qua vocati sunt judaei atque gentiles ad gratiam; altera, qua volumus et facimus bonum salutare et qua vocati 1 De correptione et gratia, c. 11, n 31; MI. 44, 935 2 De praedestinatione sanctorum, c. 16, n. 32: MI. 44. 983 ART. I. UTRUM GRATIA ACT. RECTE DIVID. IN SUF. ET EFFIC. 59 sunt praedestinati ad gratiam et gloriam. Prima est gratia sufficiens, altera gratia efficax. 2) Ex auctoritate et ratione S. Thomae. Angelicus Doctor di­ serte hoc probat dicens: «Deinde, cum dicit: secundum donum gratiae Dei, tangit (Apostolus) auxilium sibi praestitum ad mysteriorum executionem. Hujusmodi autem auxilium duplex fuit; unum quidem ipsa facultas exsequendi; aliud ipsa operatio sive actualitas. Facultatem autem dat Deus infundendo virtutem et gratiam, per quas efficitur homo potens et aptus ad operandum; sed ipsam operationem confert, in quantum operatur in nobis interius movendo et instigando ad bonum. Et ideo hoc accipiens Apostolus a Deo dicit quantum ad primum: Factus sum minister, sed certe non meis meritis, nec virtute propria, sed secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi, qua scilicet idoneus efficior ad executionem divinorum mysteriorum... Quantum ad secun­ dum virtus ejus operatur in nobis et velle et perficere pro bona volun­ tate» 3) Ex ratione theologica. Gratia Dei sufficiens est, quae con­ fert homini potestatem faciendi bonum salutare, etiamsi non agat; cuique voluntas potest resistere, imo et aliquando resistit. Gratia vero efficax est, quae confert ipsum facere bonum salutare, cuique liberum arbitrium potest resistere, nunquam tamen resistit 1 2. Sed in Sacra Scri­ ptura, in SS. Patribus et in theologia Christiana saepe fit mentio hujus duplicis gratiae, quarum una dat posse facere et altera ipsum facere actus salutares. Ergo gratia Dei actualis convenienter dividitur in suf­ ficientem et efficacem. a) In Sacra Scriptura. Jerusalem, Jerusalem... quoties volui congre­ gare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et no­ luisti? 3. Vocavi et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret4*. En gratia sufficiens, qua potuit homo operari bonum salutare et non fecit. Alibi vero: Sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud 6. Faciam, ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini6. En gratia effi­ cax, qua potuit fieri et factum est bonum salutare. b) In conciliis. Concilium Arausicanum II: «Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati, Christo auxiliante et coopérante, quae ad salutem animae per­ tinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere» 7. Et Concilium I ridentinum docet omnia Dei praecepta homini justificato esse possibilia. Cum autem justi non semel transgrediantur Dei praecepta, sequitur Deum conferre hominibus gratiam, qua possunt facere actus salutares et non faciunt. E contra Concilium Vaticanum ait: «Fides ipsa in se, etiamsi per caritatem non operetur, donum Dei est, et actus ejus 1 Ad Ephcs., 3, lect. 2. Cfr. N. dei Prado, D: gratia et libero arbitrio, p. 2, c i, S 2, conci i. 3 Matth., 23, 37. I Prov., i, 24. s Prov., 21, i. II Etech., 36. 27. ’ De peccato orig., gratia, praei.; Denz-Bannw., 200. 2 6o DE GRATIA DEI. Q. V. DE GRATIA SUFFICIENTE ET EFFICACI IN GENERE est opus ad salutem pertinens; quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam gratiae ejus, cui resistere posset, consentiendo et cooperando» 1. Haec est gratia efficax, qua libere homo facit bonum salutare. c) In SS. Patribus. Vidimus superius in argumento primo, quomo­ do S. Augustinus, Doctor gratiae, admiserit in Adamo gratiam, qua poterat adimplere praecepta Domini atque conservare justitiam, et in nobis gratiam validiorem, qua exsequimur actus salutares. d) In theologia Christiana. Veteres theologi, Alensis, S. Albertus Magnus, S. Bonaventura, S. Thomas et alii, doctrinam S. Scripturae et SS. Patrum sequuti, distinctionem inter gratiam, quae dat posse, et gra­ tiam, quae dat ipsum facere bonum salutare, eo etiam sensu, quo nos eam usurpamus, diserte posuerunt. Ex saeculo autem xvi omnes theo­ logi distinctionem gratiae sufficientis et efficacis nominatim adhibue­ runt. Unde merito ait Alvarez: «Necessario distinguendum est duplex Dei adjutorium sive auxilium gratiae: aliud sufficiens, quo homo potest ad Deum converti vel pie operari, aliud efficax, quo Deus efficit, ut actualiter convertatur et pie operetur» 1 2. ARTICULUS II DE MUTUO RESPECTU INTER GRATIAM SUFFICIENTEM ET EFFICACEM 93. Status quaestionis. Natura et vires gratiae tum sufficientis tum efficacis melius nobis innotescunt ex mutuo respectu, quem utraque inter se dicit. Mutuo enim gratia sufficiens et gratia efficax sese expli­ cant. Statuenda igitur est inter utramque comparatio. 94. Thesis. Gratia Dei sufficiens est multiplex, et sufficiens pro uno actu potest esse efficax pro altero. Pars 1.“ Cum gratia sufficiens conferat nobis potestatem faciendi actus salutares, tot oportet esse genera auxiliorum Dei, quot sunt ge­ nera actuum salutarium. Porro actus salutares sunt multiplicis generis; dantur enim sanctae cogitationes, quae praecedunt fidem, fides ipsa, pii affectus voluntatis, consideratio poenarum inferni, dolor peccatorum commissorum, actus meritorii, etc. Unde Deus per gratias sufficientes uno modo influit in infideles, ut credant; alio modo in peccatores cre­ dentes, ut justificentur; et alio modo in justos, ut perseverent. Pars 2.a Inter gratias sufficientes et efficaces hoc notatur speciale, quod gratia sufficiens pro uno actu potest esse efficax pro actu inferiori, quia auxilium quod dat homini potestatem faciendi actus superiores, confert, decreto Dei absoluto interveniente, ipsum agere operum infe­ riorum. Egregie hoc explicat gravissimus P. Lemos dicens: «Omne auxi­ lium sufficiens comparatione unius actus, semper est efficax ratione alterius, ad quem efficiendum ex absoluto et efficaci decreto voluntatis 1 Sess. 3, C. 3; Denz Bannw., 1791 2 De auxiliis, disp. 122, n. 14. ART. II. DE RESPECTU INTER GRAT. SUF. ET EFFICACEM 6ι divinae ordinatur... Auxilium sufficiens ad credendum, efficax est re­ spectu quarumdam piarum cogitationum et notitiam credendorum, quas efficaciter in homine efficit, quae actum credendi antecedunt. Similiter auxilium sufficiens ad contritionem, efficax est comparatione aliorum actuum imperfectorum, quos in homine efficaciter producit: quales sunt consideratio inferni poenarum, turpitudinis peccati, timoris inferni, at­ tritionis et similium, qui regulariter essentialem contritionem antece­ dunt... Insuper idem habitus est simul sufficiens in ordine ad unum effectum, et efficax in ordine ad alium: etenim habitus gratiae effica­ citer animam sanat atque justificat; et simul est sufficiens radix com­ paratione actus meritorii... Eadem ratione idem auxilium actuale pote­ rit simul esse auxilium sufficiens comparatione unius effectus, et efficax respectu alterius» x. Idem repetunt Alvarez, Medina et alii * 2. 95. Corollarium. «Justificatio Christi influit in justificationem omnium hominum quantum ad sufficientiam, licet quantum ad efficien­ tiam influat in solos fideles. Unde dicitur I Tim., 4, 10: Qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium». Cur autem haec Christi justificatio non perveniat efficaciter ad omnes homines, optime explicat Angelicus dicens: «Meritum Christi quantum ad sufficientiam aequaliter se habet ad omnes, non autem quantum ad efficaciam: quod accidit partim ex libero arbitrio, partim ex divina electione, per quam quibusdam misericorditer effectus meritorum Chri­ sti confertur, quibusdam vero justo judicio subtrahitur»3. 96. Scholion. Schola thomistica diserte adserit atque probat di­ stinctionem gratiae actualis in sufficientem et efficacem fundari in distinctione voluntatis Dei in antecedentem et consequentem. Voluntas Dei antecedens, sicut alibi docuimus *. illa dicitur, qua Deus vult aliquid absolute in se consideratum, praecisis adjunctis et circum­ stantiis quibus vestitur. Voluntas consequens est, qua Deus vult aliquid in concreto quibusdam adjunctis et circumstantiis vestitum, ut Petrum qua peccatorem vult perire. Hinc dupliciter ordinantur homines ad vitam aeternam: 1) secumdum primam et absolutam eorum considerationem, prout exeunt e manu Crea­ toris; et hoc pacto vult Deus omnes homines salvos facere voluntate antecedente sincera; et non desinit eos locupletare gratia sufficiente; 2) secundum ordinem praedestinationis, prout absolute electi sunt ad vitam aeternam; et hoc modo vult Deus omnes praedestinatos salvare voluntate consequente, et auget atque movet eos in vitam aeternam ;ratia sua efficaci. Unde intime connectitur gratia sufficiens cum vo­ luntate Dei antecedente, sicut connectitur gratia efficax cum voluntate • jus consequente. ' Panoplia gratiae, !ib. 4, p. 2, tr. 3, c. 7. 2 Alvarez, De auxiliis div. gr., disp. 80, n, 2; Medina, hi l-ll, q. 109, a. 10. 3 De veritate, q. 29, a. 7 ad 4. ■* De Deo uno, 11. 351. 62 DE GRATIA DEI. Q. V. DE GRATIA SUFFICIENTE ET EFFICACI IN GENERE ARTICULUS III AN GRATIA SUFFICIENS ET EFFICAX REALITER DISTINGUANTUR 97. Status quaestionis. Sensus quaestionis facile exponitur. Discutiendum hic venit, an una gratia sufficiens dividatur in effi­ cacem et inefficacem, vel e contra, an gratia Dei praeveniens dividatur in sufficientem et efficacem ut in duo membra distincta, adeo ut in gratia efficaci sit intrinsece aliqua virtus, quae desit gratiae sufficienti. Supponimus, ut certum, gratiam efficacem distingui a sufficienti in ratione doni et beneficii, quia ipsum operari, quod confertur per gratiam efficacem, est proculdubio majus beneficium, quam posse operari, quod datur per gratiam sufficientem. 98. Placita theologorum, i) Prima sententia est Molinae, qui ait: «Quo fit, ut divisio sufficientis auxilii in efficacem et inefficacem, nostra sententia, ab effectu, qui simul ab arbitrii libertate pendet, sumatur; illudque auxilium sufficiens, sive majus sive minus in se sit, efficax dicatur, cum quo arbitrium pro sua libertate convertitur... illud vero inefficax di­ catur, cum quo arbitrium pro eadem sua libertate non convertitur, cum. tamen potuerit converti» '. In hac sententia gratia sufficiens dividitur in efficacem et inefficacem, et gratia efficax est revera sufficiens. 2) Altera sententia docet gratiam Dei praevenientem dividi in suffi­ cientem ct efficacem, ac consequenter gratiam efficacem distingui a suffi­ ciente per aliquam virtutem intrinsecam. Ita thomistae communiter. 99. Thesis. Gratia sufficiens et efficax realiter distinguuntur ut partes gratiae praevenientis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Veritas hujus theseos patet ex illo classico textu S. Scripturae: Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 1 2. Hic satis docemur neminem posse sibi gloriari, quod se discernat ab injustis, sed hoc discrimen esse gratiae tribuendum. Sed, si unica gratia suffi­ ciens est efficax vel inefficax, prout homo consentit vel dissentit illi, discrimen tribuendum erit homini consentienti, et homo jure poterit sibi gloriari de consensu gratiae praestito. Ergo. 2) Ex auctoritate S. Thomae. «Cum enim homo, ait Angelicus, habeat potentiam ad opposita, puta ad sedendum vel non sedendum, oportet, quod reducatur in actum per aliquid aliud. Reducitur autem in actum alterius horum per consilium, ex quo unum oppositorum praeelegit alteri. Sed cum iterum homo habeat potentiam consiliandi vel non consiliandi, oportebit esse aliquod, per quod reducatur in actum con­ silii, et cum in hoc non sit procedure in infinitum, oportet esse aliquod principium extrinsecum superius homine, quod ipsum moveat ad consi­ liandum, et hoc non est aliud quam Deus. Sic igitur ipse usus gratiae est a Deo»3. Nemo negaverit potentiam agendi in hoc textu esse gra­ 1 Concordia, q. 14, a. 13, disp. 40; § «Antequam» (ed. Lethieleux, 1876, p. 230). 2 I Cor., 4, 7. 3 Rom., 9, lect. 3, «Alio modo». ART. I. UTRUM DETUR GRATIA SOLUMMODO SUFFICIENS, ETC. 63 tiam sufficientem, et nihilominus S. Doctor exigit aliud principium ex­ trinsecum, nempe Deum, ut cum gratia efficaci illam potentiam seu gratiam sufficientem reducat in actum. Ergo gratia efficax non est mem­ brum gratiae sufficientis, sed dividitur contra eam. QUAESTIO VI DE GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE ARTICULUS I UTRUM DETUR GRATIA SOLUMMODO SUFFICIENS GRATIAE EFFICACI NON CONJUNCTA 100. Status quaestionis. 1) Gratia sufficiens est, ut diximus, auxilium quod tribuit homini facultatem ad faciendum aliquod opus supernaturale. Dicitur: a) auxilium, ut innuatur gratiam sufficientem esse adjutorium actuale potentiis animae superadditum; b) quod tribuit ho­ mini facultatem, quia revera dat homini vires expeditas, ut, si velit, actus salutares efficiat; c) ad faciendum aliquod opus supernaturale, quia elevat hominem ad exequendos actus supernaturales. 2) Haec gratia potest esse proxime vel remote sufficiens. Dicitur proxime sufficiens, quando confert potentiis animae vires satis expedi­ tas ad immediate operandum; remote sufficiens est, quando confert ani­ mae vires expeditas ad unum actum, qui vicissim sit praeparatio ad alium actum, ad quem gratia dicitur remote sufficiens, sicut gratia pro­ xime sufficiens ad attritionem est remote sufficiens ad contritionem. 3) Dupliciter potest gratia sufficiens spectari: a) conjuncta gratiae efficaci in subjecto bene operanti; b) separata a gratia efficaci, quatenus est solummodo et pure sufficiens. 4) Compertum est gratiam sufficientem esse de facto gratiae effi­ caci conjunctam in iis, qui actus supernaturales exercent, quia de actu ad sufficientiam sicut et de facto ad potentiam valet consequentia. 5) Quaestio est, an aliquando detur gratia vere et solummodo suf­ ficiens, quae conferat homini vires adaequatas ad actus supernaturales, et sit solummodo sufficiens a gratia efficaci sejuncta. 101. Error. Lutherus, Calvinus, Baius, Jansenius 1 et alii docentes ho­ minem lapsum, utpote libertate arbitrii carentem, necessitari a gratia, im­ pugnarunt exsistentiam gratiae sufficientis, quae simul non sit efficax vel ■ fficaci conjuncta. Imo jansenistae hanc gratiam sufficientem irridebant dicentes: «A graI ia sufficiente libera nos, Domine» 123. 1 Lutherus, De servo arbitrio, § «Quid si»; Calvinus, Institutiones, lib. 2, c. 3, 11. 5; Bajus, prop. 28 sqq.; Jansenius, De gratia Christi, lib. 3, c. I. 3 Denz-Bannw., 1296. DE GRATIA DEI. Q. VI. DE GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE <>4 102. Thesis. Datur aliquando homini gratia actualis vere et po­ sitive sufficiens ad actus supernaturales, quae sit mere sufficiens et non conjungatur gratiae efficaci. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Saepe Deus in sacris litteris conque­ ritur, quod homines vocationem ejus despexerint: Vocavi et renuistis; extendi manum meam, et non fuit, qui adspiceret1.—Jerusalem, Jerusa­ lem..., quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congre­ gat pullos suos sub alas, et noluisti -. b) Hortamur aliquando, ne gratiae Dei obstaculum apponamus: Spiritum nolite extinguere123.—Adjuvantes autem exhortamur, ne in va­ cuum gratiam Dei recipiatis 4. c) Stephanus increpabat judaeos dicens: Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis 5. In his textibus vocatio, extensio manus, adjutorium Spiritus Sancti, exhortationes, etc., sunt proculdubio gratiae Dei positivae, sed non fue­ runt efficaces, quia effectu caruerunt propter resistentiam hominum. Ergo fuerunt gratiae sufficientes. 2) Ex conciliis. Concilium Arausicanum II ait: «Secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati, Christo auxiliante et coopérante, quae ad salutem animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere»6. Ex quo sic formatur argumentum: omnes baptizati habent gratiam vere sufficientem, qua possunt, si velint, adimplere praecepta, quae ad salutem pertinent. Sed non omnes baptizati habent gratiam efficacem ad adimplenda praecepta, ut constat ex innumeris transgressionibus, quas committunt. Ergo datur aliquibus gratia sufficiens, quae non sit efficax nec efficaci conjuncta. 3) Ex SS. Patribus. S. Irenaeus: «Qui illud (bonum) non ope­ rantur, judicium justum excipiunt Dei, quoniam non sunt operati bonum, cum possint operari illud»7. S. Augustinus: «Ex eo igitur, quod non accepit, nullus reus est; ex eo vero, quod non facit, quod debet, juste reus est. Debet autem, si ac­ cepit. et voluntatem liberam et sufficientissimam facultatem» 8. 4) Ex ratione. Possunt homines saepe opera salutaria exerce­ re et non exercent. Sed facultas, qua homines possunt opera salutaria exercere et non exercent, est gratia mere Sufficiens non conjuncta effi­ caci. Ergo. Major probatur, quia plures homines peccant et damnantur. Nemo autem peccat vel damnatur omittendo actus, quos elicere non potest. Ergo. 1 2 3 '* 5 ° ’ 8 Prov., i, 24. Matth., 23, 37. I Thes., 5, 19. II Cor., 6. i. Aci., 7, 51, De peccato orig., gratia, praedesi., Denz-Bannw., 200, Adv. haer., lib. 4, c. 37, n. 1; MG 7, itoo. De lib. arb., lib. 3, c. 16; MI, 32, 1203 65 ART. II. UTRUM GRATIA MERE SUFFICIENS SIT VERUM DEI BENEFICIUM Enodantur difficultates. 103. Obj. l.° Potestas ad agendum non venit nisi a gratia efficaci juxta illud effatum Domini: Kenw potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ’. Sed Pater trahit quemque gratia efficaci. Ergo. Resp.—Neg. maj. Ad textum S. Scripturae dicendum est duplicem dari potestatem ad agendum, antecedentem et consequentem. Potestas antece­ dens, quae provenit a gratia sufficiente, est proprie potentia et virtus operativa, et indiget reduci ad actum per cooperationem voluntatis et auxi­ lium gratiae efficacis. Potestas consequens, quae provenit a gratia efficaci, non est tam potentia quam actio seu reductio potentiae exsistentis ad actum. Ideo gratia sufficiens confert homini potestatem antecedentem seu veram virtutem operativam, quae est simpliciter potentia; gratia vero efficax dat videm potentiam consequentem, quae est applicatio potentiae antecedentis, • t infallibiliter conjungitur actui. De hac potentia consequente, quae infal­ libiliter conjungitur actui, loquitur Dominus, quando docet neminem posse ad se venire, nisi Pater traxerit eum. Obj. 2.° Gratia pure sufficiens, gratiae efficaci non conjuncta, est proriis inutilis, nihil enim efficit nihilque efficere potest. Ergo. Resp.—Neg. ant. Ad probationem respondetur gratiam pure sufficien­ tem aliquid efficere. Confert enim homini veram et expeditam potestatem 1 eliciendos actus supernaturales. Denegatur autem ulterior gratia, qua haec facultas traducatur ad actus, quia voluntas prius natura quam deneitio gratiae efficacis ei resistit. Hinc gratia sufficiens conceditur homini per modum potentiae, et gratia efficax per modum applicationis. Applica­ tione autem deficiente per resistentiam voluntatis humanae, potest peristere et persistit gratia sufficiens ut beneficium salvificum. Obj. 3.' Si gratia est causa boni operis, denegatio gratiae erit causa peccati, atque ita Deus, qui denegat gratiam, erit causa peccati. Resp.—Neg. consequentiam. Non denegatio gratiae sed resistentia vo­ luntatis creatae, quae denegationem gratiae natura praecedit, est causa peccati. ARTICULUS II UTRUM GRATIA MERE SUFFICIENS SIT VERUM DEI BENEFICIUM 104. Status quaestionis. In gratia mere sufficiente possumus duo onsiderare: 1) id, quo gratia est auxilium sufficiens, quodque provenit 1 Deo; 2) id, quo gratia remaneat in mere sufficienti, quod provenit a libera voluntatis resistentia. Quaerimus, an gratia mere sufficiens, quatenus importat auxilium • upematurale, sit beneficium Dei. 105. Error. 1) Jansenius ajebat: «Illud a recentioribus prolatum gratiae sufficientis genus, quo adjuvante nullum unquam opus factum est aut liet unquam, si est verum distinctumque a gratia efficaci membrum, vide­ tur monstrum quoddam singulare gratiae, solummodo peccatis faciendis majorique damnationi accersendae serviens, ideoque lapsis hominibus citra I >< 1 invidiam damnandis excogitatum» 1 2. 2) Gerberonius addidit: «Si diabolus posset gratiam dare, non aliam ■ laret quam sufficientem, quia favet ipsius intentioni homines damnandi; unde potest appellari gratia damnantis». 1 Joan., 6. 44. 2 De gratia Christi, lib. 3, c. 3; § «Jam vero». 6 66 DE GRATIA DEI. Q VI. DE GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE 106. Thesis. Gratia sufficiens ex ea parte, qua dicit potentiam, est magnum Dei beneficium, utile hominibus. Pars I. Gratia sufficiens est magnum Dei beneficium. Gratia siqui­ dem sufficiens confert homini veram potentiam et facultatem eliciendi actus salutares. Facultas autem eliciendi hujusmodi actus, ad quos homo ex natura sua caret viribus, est proculdubio magnum Dei beneficium. Ergo. Pars II. Est beneficium utile hominibus. Gratia sufficiens ex intrin­ seca sua natura est auxilium supematurale, et praestat homini vires adaequatas actui supernaturali. Quis autem audeat dicere hoc non esse utile homini? Unde Alexander VIII die 7 Dec. 1690 damnavit sequen­ tem Jansenii propositionem: «Gratia sufficiens statui nostro non tam utilis quam perniciosa est, sic, ut proinde merito possimus petere: a gratia sufficienti libera nos, Domine» x. ARTICULUS III UTRUM GRATIA PROXIME SUFFICIENS ITA DICATUR SUFFICIENS, UT VO­ LUNTAS PER IPSAM ELEVATA SINE ALIO AUXILIO EXEAT IN ACTUM, VEL E CONTRA INDIGEAT VALIDIORI AUXILIO QUOD EAM E STATU POTENTIALITATIS AD ACTUM SALUTAREM TRADUCAT 107. Status quaestionis. Gratia proxime sufficiens confert homini, ut diximus, potentiam completam ac expeditam ad agendum in ordine supernaturali, et constituit cum aptum ad eliciendos actus salutares, sicut homo ante receptionem motionis divinae ex sua natura est aptus ad eliciendos actus naturales. Sed quaestio est in scholis agitata, an vo­ luntas humana per hanc gratiam sufficientem elevata sine validiori auxi­ lio de facto efficiat opera supernaturalia in actu secundo, vel indigeat applicatione gratiae validioris, ut a potentialitate reducatur in actum, sicut homo, habens vires sufficientes ad operandum, indiget concursu Dei generali, ut operetur in actu secundo. 108. Placita theologorum, i) Molinistae. generatim docent gratiam proxime sufficientem conferre voluntati sufficientiam non solum ad posse, sed etiam immediate ad agere, et voluntatem posse, si velit, cura hac gratia sine validiori auxilio exercere opera supernaturalia in actu secundo 12. 2) Patres augustiniani dicunt gratiam actualem esse delectationem quamdam caelestem. Delectatio autem potest esse duplex; una gradibus inferior delectatione terrena, et vocatur gratia parva, victa, sufficiens; altera gradibus major seu validior delectatione terrena, et dicitur magna, victrix, efficax. Prima dat posse agere, et indiget auxilio gratiae validioris ad actum secundum, et est sufficiens: altera dat ipsum agere, et est efficax. Cl. Berti defendit hanc sententiam dicens: «Constat omnem Dei gratiam, quantumvis minimam, esse in se ad opera salutaria sufficientem..., id est, non efficere actus salutares propter obicem carnalis et robustioris delectationis, cum tamen tribuat voluntati posse eam superare, si velit. Ut autem velit, requi- 1 Prop. 6; Donz-Bnnnw., 1296. 2 Cfr. Sola, TJc gratia Christi, th. 14. ART. IV. UTRUM DEUS OFFERAT OMNIBUS AUXILIA SUF., ETC. 67 ritur in hoc statu sancta delectatio victrix, quae a nullo duro corde respui­ tur, et hanc nos dicimus esse gratiam efficacem» h 3) Thomistae defendunt gratiam proxime sufficientem dare voluntati potentiam completam et expeditam ad agendum, hominemque constituere operibus supernaturalibus exercendis aptum, sed, ut in actu secundo opera salutaria exerceat, indigere gratia efficaci per modum applicationis, sicut causae secundae, quantumvis aptae ad operationem, indigent motione cau­ sae primae, ut actu operentur. Gratia autem efficax offertur omnibus gratia sufficiente auctis, et nunquam subtrahitur nisi voluntas gratiae sufficienti resistat. Lemos ad rem: «Ista igitur instantia rationis distinguenda sunt: Primo Deus dat auxilium sufficiens; secundo in collatione sufficientis auxi­ lium efficax homini offert; tertio homo sua prava voluntate sufficienti re­ sistit; quarto in poenam ob talem culpam Deus hominem privat efficaci» 12. 109. THESIS. Gratia proxime sufficiens dat voluntati posse agere; voluntas tamen per eam solum nunquam de facto exercet opera saluta­ ria, sed ad hoc indiget auxilio gratiae efficacis, quod omnibus a Deo offertur, et nemini subtrahitur nisi ob culpam. Arg. Gratia sufficiens, quantumvis proxima, conferens homini po­ testatem operandi, est ex se indifferens, et constituit hominem capacem exercendi opera supernaturalia in actu primo, non tamen dat ipsum agere. Porro actus secundus, cum sit quoddam ens a qualibet potentia distinctum, Deo ut auctori principali tribui debet. Non potest autem Deo tribui ob concursum generalem homini praestitum, quia est ordinis upernàturalis; neque ob gratiam sufficientem homini concessam, quia, ut diximus, gratia sufficiens non dat operari. Ergo tribuitur Deo ob gra­ tiam efficacem, qua libere movet voluntatem humanam. ARTICULUS IV UTRUM DEUS NON SOLUM PRAEPARET SED ETIAM OFFERAT OMNIBUS HOMINIBUS AUXILIA SUFFICIENTIA AD SALUTEM 110. Status quaestionis. 1) Auxilia possunt esse proxime vel remote sufficientia ad salutem, prout conferunt homini vires immediate •1 mediate sufficientes ad gratiam habitualem et amicitiam Dei conse­ quendam. 2) Auxilium Dei sufficiens potest esse oblatum vel collatum. Anxi­ um oblatum est, quod a Deo praeparatur et alicui offertur. Collatum dicitur quod de facto homini datur. 3) Ex auxiliis ad salutem sufficientibus, alia sunt proxime applid >ilia, quibus nihil obstat, quominus subjecto applicentur, ut sacra>utum poenitentiae pro homine catholico; alia remote applicabilia, quorum usui obstat aliquod impedimentum, ut baptismus pro pueris in h i o materno decedentibus. 4) Deus voluntate antecedente et sincera vult omnes homines sal­ 1 - De Iheol. discipl., lib. 14, c. 8, n. 5. Panaplia gratiae, lib. 4, tr. 3, c. 6, n. 78. 68 DE GRATIA DEI. Q. VI. DE GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE vos fieri, et vi hujus yoluntatis debuit praeparare omnibus auxilia ad salutem sufficientia. Quae sunt haec auxilia? 5) Duo hic suppetunt disputanda: a) an Deus omnibus hominibus praeparaverit auxilia ad salutem sufficientia; b) an etiam omnibus ea de facto offerat. 111. Error. Quidam haeretici docuerunt Christum Dominum non fuis­ se mortuum neque orasse nisi pro solis electis, et ideo solis electis praepa­ rasse media ad salutem sufficientia. Ita Jansenius 1 et alii. 112. Opinio quorumdam. Aliqui boni nominis theologi, admittentes, ut par est, Deum velle omnes homines salvos fieri, ab hac voluntate exce­ perunt parvulos sine baptismo in utero materno morientes, et dixerunt his pueris nullum auxilium vere sufficiens fuisse a Deo praeparatum. Ita Lemos, Vazquez et alii 1 2. 113. Vera sententia. Verius docent theologi Deum, vi suae voluntatis salvificae praeparasse et obtulisse omnibus et singulis hominibus auxilia ad salutem sufficientia 34 . 114·. Thesis. Deus virtute suae voluntatis salvificae omnibus omnino singulisque hominibus praeparat et offert auxilia proxime vel remote sufficientia ad salutem. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Primum auxilium abunde sufficiens, quod Deus praeparavit et obtulit omnibus singulisque hominibus, fuit certe oratio et mors Christi, cujus merita atque satisfactiones fuerunt infi­ niti valoris. Unde Apostolus: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum ’. Pro omnibus mortuus est Christus 5* 78. Quis crediderit unquam vel Christum non fuisse mortuum pro omnibus, vel ejus mortem non fuisse remedium sufficiens? «Dominus noster, inquit S. Leo, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum re­ périt, ita liberandis omnibus venit». Objicies. Sanguis Jesu Christi fusus est pro multis non pro omnibus juxta illud Salvatoris: Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum ·. Et Christus non pro omnibus oravit, ut ipse diserte adseruit dicens: ;Vow pro mundo-rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt ’. Ergo corruit argumentum propositum. Resp. Neg. ant. Ad probationem: i) In verbis Christi particula pro multis idem significat ac pro omnibus. Caeterum Angelicus Doctor exponit locum pro multis et pro omnibus. «Quia, si consideretur sufficientia, ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed et pro totius mundi. Sed, si consideremus effectum, non habet effectum nisi in his, qui salvantur, et hoc ex culpa hominum» ". 2) Christus oravit non pro mundo sed pro discipulis oratione speciali 1 De gratia Christi, lib. 3, c. 21; et lib. 9, 10. 2 Lemos, Panoplia, t. 2, tr. 4, de reprobatione, c. 21; Vazquez, In I p., disp. 96. 3 Cfr. Alensis, III p., q. 61, m. 5, a. 3; Ferrariensis, Contra Gentiles, lib. 3, c. 159, Ad hujus evidentiam: Medina, In I-II, q. 109. a. 10; S. Bellarrainus, De gratia et lib. arb., lib. 2, c. 7; Goudin, De gratia, q. 5, a. 3, § 4. 4 Rom., 8, 32. 5 II Cor., 5, 15. ° Matth., 26, 28. 7 Joan., .17, 9. 8 In Matth., 26, § «Seil est quaestio» ART. IV. UTRUM DEUS OFFERAT OMNIBUS AUXlt-IA SUF., BTC. 69 facta in coena, cone.; oratione communi facta alibi saepe, neg. Christus proculdubio oravit aliquando oratione specialissima pro quibusdam particu­ laribus, praesertim pro discipulis, qui erant Evangelium praedicaturi, sed hoc non obstat, quominus orationes communes crebro fuderit pro omnibus hominibus. 2) Deus vult et potest omnes homines salvos fieri. Qui autem vult et potest omnes salvos fieri, debet media ad hoc apta praeparare ac offerre. Ergo Deus praeparavit atque obtulit omnibus singulisque hominibus auxilia ad salutem sufficientia. Ad rem Angelicus: «Deus vult omnes homines salvos fieri: et ideo gratia nulli deest; sed omnibus, quantum in se est, se communicat» x. Et alibi: «Christus Jesus est me­ diator Dei et hominum, non quorumdam, sed inter Deum et omnes ho­ mines: et hoc non esset, nisi vellet omnes salvare» 12. 115. Difficultas de pueris in utero materno vel inter infideles morientibus. Quaestio ardua hic movetur, quae theologorum ingenia diu torsit. Unicum remedium, quod pueris in utero materno vel inter infideles decedentibus paratum est, videtur esse baptismus. Baptismus autem non potest eis administrari. Quomodo ergo eis satis provisum est ad salutem? Resp. I. Infantes usu rationis carentes, utpote actibus liberis exer­ cendis incapaces, ad salutem indigent aliquo remedio extrinseco, quo gra­ tiam sanctificantem accipiant. Remedium in veteri Testamento pro paga­ nis erat remedium naturae, et pro judaeis circumcisio: in novo autem Te­ stamento pro omnibus baptismus valide susceptus. II. In impossibilitate conferendi baptismum, aliqui excogitarunt alia remedia loco baptismi adhibenda, ut fidem parentum signo externo crucis vel invocatione SS. Trinitatis manifestatam, ablutionem matris, etc., sed haec sunt insufficientia. Christus, instituendo baptismum, certe praeparavit infantibus remedium ex se sufficiens, et, si revera eis applicatur, certissime providit eorum saluti. III. Attamen millia infantium decedunt in uteris maternis, quin pos­ sibile sit ipsis administrare sacramentum baptismi. Qua ratione potest ba­ ptismus dici remedium sufficiens ad salutem pro infantibus, qui absque ulla culpa eo privantur? 1) Aliqui dixerunt his infantibus satis esse provisum, quatenus pos­ sunt vel a) recipere baptismum sanguinis, si una cum matre interficerentur pro Christo, vel b) baptizari aqua, si, excisso matris utero, educerentur. Sed haec solutio non satisfacit. a) Non quidem possibilitas recipiendi baptismum sanguinis per occissionem infantium una cum matribus in odium Christi, tum quia saepe agi­ tur de matribus, quae penitus ignorant Christum, tum quia occurrunt casus in locis, ubi omnes sunt catholici et carent tyrannide, b) Non possibilitas administrandi baptismum aquae per excissionem uteri materni, quia saepe moriuntur infantes, insciis matribus, et ubi periculum non praevidetur. 2) Alii dixerunt applicationem baptismi nunquam impediri a sola cau­ sa physica, sed semper ab aliqua causa libera, plerumque a genitoribus. Unde, si genitores aliaeque personae, quibus vita alicujus infantis interest, periculis non se exponerent, temperantiae aliarumque virtutum regulas ob­ servando, Deum saepe deprecando, suoque officio diligenter fungendo, certissime omnes infantes reciperent baptismum, et remedio non frustrarentur. Neque hoc satisfacit. Si omnes adulti, praesertim genitores, cognati et fideles, quibus salus infantium interest, in omnibus recte se gererent, certissime plures infantes, qui sine auxilio moriuntur, aquis baptismi lustrarentur; se d,hoc non ob­ 1 * Ad hatbr., c. 12, lect. 3. In e.p. I ad Tint , c. 2, lect. x; § «Deinde». 70 DE GRATIA DEI. Q. VI. DE GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE stante, prorsus negandum est applicationem baptismi nunquam a causis naturalibus impediri. Quamvis enim omnes genitores forent sancti et omnes personae munere suo recte fungerentur, millies infantes in uteris maternis decederent. Incendia, aegritudines, lapsus aliaque mille mala physica, quae vitari nequeunt, tollit infantes e vita. 3) Haec cum ita sint, aliter oportet explicare sufficientiam hujus re­ medii, ut dicere possimus infantium saluti satis fuisse provisum. a) Deus imprimis abunde providit infantium saluti institutione justi­ tiae originalis, quae, si Adamus non peccasset, in omnes posteros generatione naturali pervenisset. b) At, amissa per Adami peccatum justitia originali, decrevit iterum reparare genus humanum per incarnationem et mortem Christi. Merita et satisfactiones Christi venturi applicabantur infantibus, in veteri Testamento per remedium naturae apud gentiles, et per circumcisionem apud judaeos. Christus vero jam natus, ut sua merita et satisfactiones ad omnes perveni­ rent, instituit sacramentum baptismi ex se sufficiens, et, si causis externis non impediretur, omnibus applicabile. Voluitque, ut omnibus sine exceptio­ ne applicaretur, in quantum ordo causarum mundi patiebatur. c) Hinc satis a Deo provisum est infantium saluti, primo per institu­ tionem justitiae originalis ex sua natura transmittendae ad Adami posteros; deinde per institutionem remedii naturae ac circumcisionis ante Christum et baptismi post Christum. Quod si haec remedia non possunt aliquando, ordine causarum tum naturalium tum liberarum impediente, infantibus ap­ plicari. est extra beneplacitum Dei omnes salvare volentis. «Dicendum, ait Angelicus, quod non est ex defectu divinae misericordiae, quod in maternis uteris exsistentibus remedium non exhibeatur, sed quia non sunt capaces illius remedii, per quod secundum legem communem participes passionis Christi efficiantur, a qua est remissio peccatorum; quia non possunt subjici operationi ministrorum Ecclesiae, per quos talia remedia ministrantur»1. ARTICULUS V UTRUM DEUS CONFERAT OMNIBUS JUSTIS GRATIAM SUFFICIENTEM, UT VERE POSSINT OMNIA PRAECEPTA IMPLERE ET IN ACCEPTA JUSTITIA PERSEVERARE 116. Status quaestionis. Titulus non indiget explicatione. Agimus de hominibus justis, qui gratia sanctificante recreati indigent auxilia actualia, ut praecepta Dei et Ecclesiae, cum urgent, adimplere possint, et sanctitatem adeptam conservare. 117. Errores, i) Lutherus et Calvinus, supponentes naturam humanam esse per peccatum Adae intrinsece corruptam, dixerunt divina prae­ cepta, praesertim de Deo super omnia diligendo, ct de illicitis non concu­ piscendis, esse homini impossibilia. Damnati sunt in Concilio Tridentino, sess. 6, can. i8 1 2. 2) Jansenius strenue defendit «praecepta quaedam hominibus etiam justis, volentibus et conantibus, secundum praesentes quas habent vires, esse impossibilia, deessc quoque gratiam, qua possibilia fiant» 3. 1 In IV Seni., dist. 6, q. t, a. 1 ad i 2 Denz-Bannw., 828. 3 Prop, r damnata in const«Cum occasione», 31 Maji 1653: Donz Bannw., 1092. : I ART. VI. AN PECCATORIBUS EXCAECATIS ET INDURATIS, ETC. ?! 118. Thesis. Deus nunquam denegat justis gratiam proxime vel remote sufficientem, ut praecepta Dei et Ecclesiae, cum urgent, adim­ plere possint. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus videtur disertis terminis hoc docuisse, cum ait: Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut pos­ sitis sustinere x. 2) Ex conciliis. Concilium Milevitanum II ait: Item placuit, ut quicumque dixerit gratiam Dei, qua justificatur homo per Jesum Chri­ stum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non ÿfiam ad adjutorium, ut non committantur, a. s. 12. Eadem habet Concilium Arausicanum II. can. 25 3* . Concilium Tridentinum: Si quis dixerit Dei praecepta homini etiam justificato et sub gratia Dei constituto esse ad observandum impossibi­ lia, a. s. «Deus namque sua gratia semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur» 5* . 3) Ex SS. Patribus. Sanctorum Patrum in hac parte una est sententia. Audi unum pro mille S. Augustinum, qui ait: «Jam enim fide­ lis es, jam ambulas in via justitiae: curam tui non habebit, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos? Te jam justum ex fide viventem negliget, deseret, dimittet? Imo vero et hic fovet, et hic adjuvat, et hic necessaria subministrat et noxia re­ secat... Dominus curam habet tui, securus esto... Nusquam tibi deest: tu illi noli deesse, tu tibi noli deesse» e. «Non igitur Deus impossibilia jubet, sed jubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis» 7. 4) Ex ratione. Deus, provisor sapientissimus ac sanctissimus, non potest ea praecipere, quibus adimplendis homini desit gratia. ARTICULUS VI UTRUM PECCATORIBUS EXCAECATIS ET INDURATIS CONFERAT DEUS GRATIAM SALTEM REMOTE SUFFICIENTEM AD SALUTEM 119. Status quaestionis. Excaecatio proprie significat caecitatem mentis circa ea, quae pertinent ad salutem, et complectitur hebetudi­ nem mentis et perversionem judicii. Induratio importat duritiam cordis e tam ex pertinacia voluntatis. Haec induratio major est in damnatis quam in viatoribus. Quare imperfecta est in viatoribus, perfecta in da­ mnatis. Unde excaecati et indurati dicuntur in theologia illi peccatores, 1 2 3 * 6 11 7 / Cor., 10, 13. Can. 3; Denz-Bannw., 103. Denz-Bannw., 200. Sess. 6, can. 18; Denz-Bannw., 828. Sess. 6, c. 11; Denz-Bannw., 804. Enarrat. in Ps. 39, n. 27; ML 36, 450. t>e natura et gratia, c. 43, 11. 50; ML 44, 271. 72 DE GRATIA DEI. Q. VI. DE GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE qui vel ob consuetudinem peccandi vel ob studiosam in agendo mali­ tiam firmius peccato quam caeteri homines adhaerent. Quaeritur hic, an peccatores excaecati et indurati, dum in terris ver­ santur, accipiant gratias saltem remote sufficientes ad salutem. 120. Error. Jansen i us docuit peccatoribus cxcaccatis et induratis in via negari a Deo gratias sufficientes, ut a peccatis resipiscant. 121. Opinio parum probabilis. Aliqui theologi, ut Bavez, Gonet, Go­ doy ' et alii, verbum dare dupliciter accipientes, in quantum scilicet potest significare ojferre vel conferre, dixerunt Deum offerre quidem sed non con­ ferre omnibus peccatoribus excaecatis et induratis gratias ad salutem suf­ ficientes. 122. Thesis. Omnibus peccatoribus etiam excaecatis et induratis confert Deus gratias saltem mediate sufficientes ad salutem. Pars l.a munibus. Confert gratias sufficientes peccatoribus com­ Arg. 1) Ex S. Scriptura. Sacrae paginae crebro testantur Deum semper quaerere conversionem peccatoris. Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua et vivat12. Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant; sed pa­ tienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti 3. 2) Ex conciliis. Concilium Lateranense IV: «Et, si post susce­ ptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper poenitentiam reparari» 4. Concilium Tridentinum: Si quis dixerit in catholica Ecclesia poenitentiam non esse vere et proprie sacra­ mentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labunlur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino institutum, a. s. “. 3) Communes peccatores, si quando nequeant accedere ad sacra­ mentum poenitentiae, interius saepe moventur a Deo ad contritio nem. Ergo recipiunt gratias sufficientes. Pars 2.a duratis. Confert gratias sufficientes excaecatis et in­ Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus hoc expresse docet dicens: A n divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem du­ ritiam tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et reve­ lationis justi judicii Dei ®. Ex hoc constat Deum ad poenitentiam addu1 Banez, In I p., q. 23, a. 3, dub. 3, conci. 5 et 6; Gonet, In I p., disp. 5, de reprobatione, a. 5, n. 158 sq.; Godoy, De praedestinatione, disp. 73, § 4. 2 Escch., 33, n. 3 II Petri, 3, 9. 1 Cap. I de fide catholica; Denz-Bannw., 430. 6 Sess. 14, can. 1; Denz-Bannw.. 911. ° Rom., 2, 4-5. ART. VII. AN INFID. NEGAT. CONCEDANTUR GRATIAE SUF., ETC. 73 cere eum etiam, qui secundum duritiam suam et impoenitens cor the­ saurizat iram in die irae. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Ista impoenitentia vel cor impoenitens, quandiu quisque in hac carne vivit, non potest judi­ cari. De nullo enim desperandum est, quandiu patientia Dei ad poeni­ tentiam adducit, nec de hac vita rapit impium, qui non mortem vult impii, quantum ut convertatur et vivat» 1. 3) Ex Concilio Coloniense I (a. 1536): «Constat, ait sancta syno­ dus, nulli hominum gratia illa generalius accepta deesse, adeo ut nullus sit peccator tam scelestus, cui Deus, quoad in hac vita superstes fuerit, hanc gratiam penitus subtrahat» 1 2. 4) Ex ratione. Rationem hujus doctrinae breviter adducit Ange­ licus his verbis: «Non enim hoc habet ordo divinae justitiae, quod, quandiu aliquis est in via, sibi detur, quod pertinet ad terminum viae» 3. Solvuntur difficultates. 123. Obj. l.° De judaeis ait S. Joannes: Propterea non poterant cre­ dere, quia iterum dixit Isaias: excaecavit oculos eorum et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, ei convertantur et sanem eos 4* . Ergo judaei non poterant credere, quia excaecati erant ac indurati. Resp. Dist. conseq. Non poterant credere, quia erant excaecati ac in­ durati et nolebant credere, conc.; quia erant excaecati solummodo, neg. \<1 rem S. Augustinus: «Quare non poterant, si a me quaeratur, cito respon­ deo: quia nolebant» s. Obj. 2.° S. Gregorius: «Hinc est enim, quod Cain et divina voce ad­ moneri potuit et mutari non potuit, quia exigente culpa malitiae, jam intus Deus cor reliquerat, cui foris ad testimonium verba faciebat» °. Et S. Isidorus: «Nonnulli ita despiciuntur a Deo, ut deplorare mala sua non pos­ sint, etiamsi velint» 7. Resp. His et aliis SS. Patrum effatis non significatur totalis gratiae ■ubtractio, sed insignis auxilii diminutio. Mala enim peccatoris voluntate rt cordis induratione gratia Dei saepe fit remota. ARTICULUS VII UTRUM INFIDELIBUS NEGATIVIS CONCEDANTUR A DEO GRATIAE SALTEM REMOTE AD SALUTEM SUFFICIENTES 124. Status quaestionis. 1) Infideles dicuntur in genere adulti homines, qui usum'rationis adepti vera fide carent. Qui nunquam audie­ runt loqui de vera fide, vocantur infideles negativi: qui veram fidem pro­ positam noluerunt acceptare, dicuntur infideles positivi; qui fidem semel acceptam reliquerunt, nominantur apostatae. 1 Serm. 71, c. 13, n. 21; MI, 38, 456. 2 Enchiridion Christ, inst. tit. de poenit. sacr. 8 Comp. theol., c. 145. 1 Joann., 12, 39-40. 6 In Joann., tr. 53, n. 6; ML 35, 1776. “ Moral., lib. n, c. 9 (al. 5); ML 75, 959. 7 Sent., lib. 2, c. 15; ML 83, 618. 74 DE GRATIA DEI. Q. VI. DE GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE 2) Infideles positivi et apostatae, non minus ac peccatores excaecati, accipiunt proculdubio gratias sufficientes ad salutem. Praedicatio Verbi divini et gratiae interiores, quibus Deus adest omnibus, excitant infideles positivos ad fidem amplectendam, et memoria fidei amissae movet apostatas ad eam recuperandam. 3) Hic agimus de infidelibus negativis, et quaerimus, an et quo­ modo ipsis conferantur gratiae ad salutem sufficientes. 125. Error. Jansenius diserte docuit infidelibus negativis nullum pror­ sus a Deo concedi auxilium.ad salutem sufficiens, et Christum non fuisse pro ipsis mortuum ‘. Quesnellus etiam, putans fidem esse primam pro ho­ mine gratiam et fontem omnium gratiarum (prop. 27), defendit infideles negativos, qui fide carent, destitutos esse gratiis sufficientibus ad salutem. 126. Thesis. Deus omnibus et singulis infidelibus negativis con­ fert gratias sufficientes ad salutem. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Verbum Dei erat, juxta S. Joannem, lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum -. Ab hac Verbi Dei illuminatione non subtrahuntur infideles negativi. Ad rem S. Joannes Chrysostonius: «Illuminat profecto, quantum in ipso est. Si qui vero sponte sua, mentis oculos claudentes hujus lucis radios per­ cipere nolint, non ex lucis natura in tenebris perstiterunt, sed malitia sua» 3. 2) Ex SS. Patribus. Auctor anonymus operis De vocatione omnium gentium ait: «Etiam nunc in extremis mundi partibus sunt ali­ quae nationes, quibus nondum gratia Salvatoris illuxit..., quibus tamen illa mensura generalis auxilii, quae desuper omnibus semper hominibus est praebita, non negatur» 127. Scholion I. An auxilia ad salutem infidelibus negativis prae­ stita. sint naturalia vel supernaturalia. Resp. 1) Juxta aliquos bonos theologos infidelibus negativis primo confert Deus auxilia entitative naturalia et quoad modum supernatu­ ralia, et iis, qui legem naturalem servaverint, ex sola sua misericordia concedit gratiam vocationis ad fidem, «ostendendo illis necessaria ad salutem, sive per hominum ministerium, sive per angelum, sive per in­ ternam illustrationem» ®. Haec explicatio non satisfacit. His enim tantummodo, qui, accepto auxilio entitative naturali, legem naturalem servaverint, promittit gratiam vocationis, dum aliis, qui auxi­ liis naturalibus non consenserint, nullam gratiam supernaturalem sed auxilia dumtaxat naturalia docet conferri. Ego autem crediderim infi­ deles negativos, quantumvis restiterint auxiliis naturalibus, non omnino destitui gratiis entitative supernaturalibus. 1 2 3 4 5 tia, n. De gratia Christi, lib. 3, c. 11 sq. Joann., 1. 9. In Joann., hom. 8, n. r; MG 69, 66. De vocatione gentium, lib. 2, c. 17; MI. 51, 704. Sola, De gratia, n 306. Cfr. Suaroz, De gratia, lib. 4, c. 15; Beraza, De gra­ 431 sqq. ART. VII. AN INFID. NEGAT. CONCEDANTUR GRATIAE SUF., ETC. 75 2) Alii docent infidelibus negativis concedi a Deo gratias supernaturales -proxime- sufficientes ad fidem et justificationem. Ita aliqui apud Stairez E Haec sententia magis videtur pia quam vera. Ut doctrina communis theologorum de universali dispensatione gratiae sufficientis ad omnes homines sarta tecta teneatur, non est necessarium, ut gratia proxime sufficiens tribuatur omnibus infidelibus negativis; sed satis est, ut gra­ tiae remote sufficientes ipsis conferantur. 3) Alii bene multi contendunt omnibus et singulis infidelibus nega­ tivis conferri a Deo gratias supernaturales saltem remote sufficientes ad salutem. Haec sententia magis mihi probatur. Concilium Tridentinum diserte docet infideles, quando convertuntur, divina gratia prius excitari atque adjuvari, ac deinde fidem ex auditu concipere. 128. Scholion II. Quomodo infideles negativi recipiant gratias re­ mote sufficientes. Pervenimus jam ad punctum difficile quaestionis. In S. Scriptura declaratum est neminem posse ex adultis ad Deum accedere nec justificari, nisi praecesserit vera fides in Deum ultimum finem et remuneratorem inquirentium ipsum. Credere enim oportet acce­ dentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit 1 2. Nemo autem potest credere, nisi factum revelationis cognoscat, quia fides ex auditu 3* . Quomodo ergo infideles negativi, quibus nondum propositum est Evangelium, possunt factum revelationis cognoscere et in Deum re­ muneratorem se erigere, ut sanctificationis gratiam accipiant? 1) Nonnuli dixerunt Deum satis providisse infidelibus negativis, aperiendo thesauros revelationis, satisfaciendo justitiae divinae per mor­ tem Filii sui, et instituendo sacramenta, quibus merita et satisfactiones Christi possent omnibus applicari, quamvis aliquando nullum remedium ad eos perveniat. Haec sententia a bonis theologis merito refutatur. Non enim videtur justum quempiam adultum «aeternis puniri suppliciis, qui voluntariae culpae reatum non habeat» *. Unde S. Thomas expresse admittit infi­ delitatem negativam posse esse inculpabilem usque ad mortem. «Qui autem sic sunt infideles, damnantur quidem propter alia peccata, quae sine fide remitti non possunt, non autem damnantur propter infideli­ tatis peccatum» 5. 2) Alii gratias sufficientes infidelium hoc pacto explicare conantur. a) Infideles negativi possunt ex ordine hujus universi et ex argu­ mentis naturalibus ostendere exsistentiam Dei. Cognita divini numinis exsistentia, non desunt infidelibus excitationes entitative naturales et quoad modum supernaturales, ut legem naturalem cognoscere et adim­ plere valeant. Quodsi legem naturalem diu servaverint et viribus na­ 1 2 3 1 6 De praedest., lib. 4, c. 3, n. 5. Hebr., 11, 6. Rom.. 10. 17. Pius IX, cp. encycl. ad episcopos Italiae, 10 Aug. 1863; Denz-Bannw., 1677. II-II, q. 10, a. i. 76 DE GRATIA DEI. Q VI. D3 GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE turae fecerint quod potuerint, dicuntur negative dispositi ad gratiam. Cum autem Deus facienti, quod in se est viribus naturae, non deneget gratiam, ex pura Dei misericordia ct ob merita Christi vocat eos tempore opportuno ad fidem et gratiam, ostendendo eis quae sunt necessaria ad salutem sive per angelum, sive per praeconem, sive per revelationem. Ita Suarez, Beraza, Sola et alii \ Duo obstant huic theoriae: a) Accipit axioma Facienti, quod est in se, Deui non denegat gratiam, de facientibus quod est in se viribus naturae, contra ea, quae diximus superius. b) Eos, qui non faciunt quod est in se viribus naturae, relinquit in pessima conditione. Nonne infideles negativi, qui cognita Dei exsi­ stentia, legem naturalem servare negligunt, carebunt in perpetuum gra­ tia sufficiente supernatural!? Nescio, an defensores hujus sententiae, dum mitiorem partem eligere contendunt, in infideles negativos nimis se ostendant crudeles. 3) Alii, ut reor, verius defendunt omnes imprimis infideles negati­ vos habere aliquam supremi numinis notitiam, si non scientificam aut revelatam, saltem vulgarem. Motivis deinde credibilitatis possunt factum revelationis investigare et se instruere de doctrinis a Deo traditis. Ac denique omnes recipiunt, non quidem semper et omnibus mo­ mentis, sed identidem, gratias supernaturales remote saltem sufficien­ tes ad salutem, quae consistunt in internis motionibus, excitationibus, illustrationibus, affectionibus, etc., quae movent infideles ad perfectius Deum cognoscendum et actus honestos firmius eliciendos. Qui his pulsationibus negligunt obtemperare, vivunt in infidelitate. Qui autem, internis excitationibus acquiescentes, supremi numinis no­ titiam accuratius quaerunt, et aliquos actus salutares incipiunt exequi, positive, quamquam remote, sese disponunt ad fidem, et aliquo modo. Deo adjuvante, ea quae sunt ad salutem necessaria operantur. Aliquan­ do eos Deus interius revelationibus illustrat, vel etiam per aliquem di­ vini verbi praeconem aut angelorum ministerium edocet eos necessaria ad vitam, ut proxime tandem dispositi, fidem et gratiam suscipiant. Concilium Tridentinum confirmare videtur hanc doctrinam dicens: «Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt» 1 2. Hanc doctrinam tenent et optimis commentariis illustrant Salmanticenses et alii 3. 129. Objectio. Difficultas tamen non parva exurgit contra hanc expli­ cationem. Novimus ex S. Thoma dari aliquos infideles, qui inculpabiliter rema- 1 Suarez, De gratia, lib. 4, c. 13 sqq.: et D: praedestinatione, lib. 4, c. 3, n. 19: Beraza, De gratia Christi, n. 435; Sola, De gratia Christi, n, 306 sqq. 2 Sess. 6, de justif., c. 6; Denz-Bannw., 798. 3 Salniantioenses. D' gratia, disp. 6, n 97 sqq, 1 ll-ll, q. 10, a. 1 ART. I. AN DETUR GRATIA DEI EFFICAX 77 ncnt in sua infidelitate per totam vitam, et adserit Pius IX 1 aliquos ho­ mines invincibili ignorantia laborare circa sanctissimam nostram religio­ nem. Si omnes infideles negativi accipiunt a Deo gratias sufficientes, exci­ tationes nempe internas, illustrationes intellectus et affectus voluntatis, quomodo sunt inculpabiles et ignorantia invincibili laborant per totam vitam? Utrumque potest optime conciliari, animadvertendo gratias, quae infi­ delibus conferuntur, non esse plerumque proxime sufficientes ad salutem, sed remote sufficientes. Si quis rejiciat gratias proxime sufficientes, fit qui­ dem culpabilis; sed, si negligat gratias remote ad vitam sufficientes, potest remanere inculpabilis et ignorantia invincibili laborare, quia non praevidet, ne quidem in confuso, negligentiam gratiarum initialium esse causam suae infidelitatis. Auxilia illa remota, quae tendunt corroborare intellectum et dirigere voluntatem, licet sint in se supernaturalia, illuminant et corroborant ple­ rumque potentias ad actus ex objecto naturales honestos, ut nos etiam sae­ pe movemur gratia supernatural! ad eliciendos actus ex objecto naturales. Hinc fit, ut infideles negativi, antequam ad fidem proprie dictam vo­ centur, illustrationes imperfectas et excitationes internas experiantur, sed, cum saepe non satis eis attendant, non fiunt culpabiles suae infidelitatis. QUAESTIO VII DE GRATIA EFFICACI ET EJUS INFLUXU IN LIBERUM ARBITRIUM 130. Aggredimur quaestionem difficillimam et varie ab auctoribus exagitatam, in qua agitur de efficacia gratiae et ejus influxu in volun­ tatem humanam. Dubia, quae circa influxum gratiae efficacis in liberum hominis arbi­ trium occurrunt, per varios articulos enucleanda suscipimus. ARTICULUS I UTRUM DETUR ALIQUA DEI GRATIA EFFICAX 131. Status quaestionis. 1) Ad praesens quod attinet, sufficit di­ cere gratiam efficacem esse illam, quae semper et injallibilite? producit effectum. 2) Declarandum hic venit, an haec gratia efficax nobis conferatur ad omnes et singulos actus supernaturales efficiendos. 132. Placita theologorum. «Dixerunt ergo aliqui, ait Suarez, hoc auxi­ lium efficax non esse necessarium nec dari ad singulos actus supernatu­ rales» 1 2. Communiter tamen, praescindendo, sicut nunc praescindimus, a quae­ stionibus de natura gratiae efficacis, de origine ejus efficaciae, de conditio­ nibus ejus influxus in voluntatem hominis, etc., tenent doctores aliquam i.ratiam efficacem nobis a Deo conferri ad singulos, quos efficimus, actus supernaturales. 1 2 Ep. encycl. ad episcopos Italiae, io Aug, 1863; Denz-Bannw., 1677 De gratia, lib. 5, c. 2, n. 2. 78 DE GRATIA DEI. g. VII. DE GRATIA EFFICACI 133. Thesis. Datur gratia efficax, quae a Deo nobis confertur ad singulos, quos efficimus, actus supernaturales. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Isaias ait: Dominus enim exercituum de­ crevit, et quis poterit infirmare? T Apostolus: Voluntati enim ejus quis resistit? 1 2. Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 3. S. Joannes: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 4. 2) Ex conciliis. Concilium Arausicanum II (a. 529) ait: «Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus in­ fusionem et operationem in nos fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui Sancto» 5. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus aufe­ ratur» 6. «Quid mirum est, si per Spiritum Sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est, ut ipsa corda essent ex malis bona?» 7. 4) Ex auctoritate S. Thomae. Angelicus Doctor ita loquitur: «Artifex bene potest adsignare causam, quare lapides quosdam in fun­ damento, quosdam superius posuit. Sed, quod hunc posuerit hic, alium ibi, non est alia causa nisi voluntas sua. Sic, quod Dominus aliquos salvet, hoc est ad suam misericordiam; quod hos damnet, ad justitiam. Sed quare circa illum sic misericorditer agit, potius quam circa alium, hoc solum pertinet ad suam voluntatem» 8. 5) Ex ratione. Necessitas gratiae efficacis Dei ad omnes singulosque actus supernaturales hominis fundatur tum in ratione primi motoris et primae causae, quae Deo non solum in ordine naturali sed etiam in supernatural! convenit, tum in ratione perfectissimae provi­ dentiae, qua Deus omnia fortiter in suos fines dirigit. Oportet siquidem, ut primus motor, piimaque omnium causa atque provisor universalis, efficaciter influat in omnes, praesertim supernaturales, motus, effectus et ordines creaturarum. Unde actus supernaturales, quibus movemur ad Deum ut auctorem gratiae, producuntur a Deo primo motore, primo agente, primoque provisore, universali, efficaciter agente in ordine su­ pernatural!. 1 2 3 4 5 6 7 8 Is., 14, 27. Rom., 9, 19. Philipp., 2, 13. Joan., 6, 44. Concil. Aratis., can. 4: Denz-Bannw., 177. De praedest. sanet., c. 8, n. 13; ML 44, 971. De gratia et libero arb., c. 21, n. 43; ML 44, 909. In AIaith, c. 11, § «Ita Pater». ART. II. AN GRATIA EFFICAX TOLLAT LIBERTATEM 79 ARTICULUS II UTRUM GRATIA DEI EFFICAX TOLLAT OMNINO LIBERTATEM HOMINIS 134. Status quaestionis. 1) Ordo et actiones supernaturales ple­ rumque explicantur ex ordine et actionibus naturalibus. Sicut Deus, prima et principalis causa totius ordinis naturalis, efficaciter influit in causas secundas liberas, et causae secundae liberae agunt sub influxu Dei, ita pariter Deus in ordine gratiae efficaciter influit in voluntatem hominis, et homo per gratiam Dei efficaciter motus elicit actus super­ naturales; ita tamen ut Deus et homo, tam in ordine naturae quam in ordine gratiae, sint causae totales in suo genere omnium effectuum, non partiales partialitate causae, ut minus recte docuit P. Beraza 1. 2) Homo sub influxu gratiae efficacis est quoddam instrumentum Dei, et qua tale sortitur dependentiam a causa prima principali in eli­ ciendis actibus supernaturalibus, adeo ut effectus supernaturales tri­ buantur Deo ut causae primae principali, homini vero ut causae secun­ dae tum principali per se agenti tum instrumental! a Deo motae. 3) Porro «instrumentum, ut bene ait S. Thomas, non operatur nisi in quantum est motum a principali agente» 1 2. «Est ratio instrumenti, in quantum est instrumentum, ut moveat motum. Unde sicut se habet forma completa ad per se agentem, ita se habet motus, quo movetur a principali agente, ad instrumentum» 3. 4) Investigandum est hic, qualis sit influxus gratiae efficacis in vo­ luntatem humanam, et an gratia Dei efficax influens in voluntatem humanam tollat omnino liberum arbitrium; seu, quod idem est, an homo, gratia Dei efficaci motus ad operandum, libere vel necessario agat. 5) Quod ut recte intelligatur, recolenda sunt, quae alibi diximus de libertate hominis ej usque divisione 4. Libertas hominis est: Facultas electiva mediorum, servato ordine finis. Hujusmodi est facultas, quam homo habet ponendi vel non ponendi amorem proximi. Potest esse libertas a coactione et libertas a necessitate. Prima impor­ tat immunitatem a violentia extrinseca; altera est facultas, qua move­ mur ad eligendum unum vel alterum. Libertas a necessitate dividitur in libertatem specificationis et in liber­ tatem exercitii. Prima est facultas eligendi unum actum vel ejus contra­ rium, ut amare vel odisse; altera est facultas eligendi unum actum vel ejus omissionem, ut amare vel non amare. Communiter docent philosophi libertatem specificationis non perti­ nere ad essentiam libertatis humanae, sed sufficere libertatem exercitii. 6) Oportet, ut voluntas hominis etiam gratia efficaci praemota re­ tineat facultatem ponendi vel omittendi actum, ad quem movetur. Hoc tamen dupliciter intelligi potest, in sensu scilicet diviso et in sensu com­ 1 3 3 4 De gratia Christi, n. 494. III p., q. 62, a. 4. De veritate, q. 27, a 4. Cfr. Complutenses, Physica, disp. 12, q. 1, n. 7 sqq. De Deo uno, n. 341. 8o DE GRATIA DEI. Ç>. VII. DE GRATIA EFFICACI posito. Dicitur voluntas posse ponere vel omittere actum in sensu di­ viso, quando ita exsequitur unum actum, ut retineat etiam sub ipsa actione facultatem omittendi illum. Et hoc necessario requiritur ad li­ bertatem humanam. Facultas ponendi et omittendi actum in sensu com­ posito esset potentia componendi simul actum ejusque omissionem. Et hoc est impossibile. Haec propositio: Justus gratia Dei efficaci ad bonum motus potest peccare; in sensu diviso est vera, quia justus sub gratia Dei efficaci bonum operans, retinet potentiam peccandi; in sensu composito est falsa, quia justus non potest simul componere actum bonum et ejus omissionem 1. 135. Errores, i) Lutherus, Calvinus et alii novatores docuerunt ho­ minem per peccatum originale penitus amisisse libertatem arbitrii in ordine morali, ac proinde necessitati vel vi concupiscentiae ad malum, ubi non re­ cipit gratiam efficacem, vel influxu Dei physice compellentis voluntatem creatam ad bonum, ubi recipit gratiam efficacem. 2) Jansenistae contendunt per gratiam Dei efficacem produci in volun­ tate delectationem victricem, qua liberum hominis arbitrium praevenitur et voluntas humana necessitatur ad operandum. 136. trium. Thesis I. Gratia Dei efficax nunquam tollit liberum arbi­ Arg. 1) Ex S. Scriptura. In sacris litteris dicitur de justo: Erit illi gloria aeterna; qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non jecit1 2. 2) Ex conciliis. Concilium Tridentinum expresse hoc declara­ vit dicens: Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum, nihil cooperari adsentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac praeparet; neque posse dissentire, si velit, sed velut inanime quoddam nihil omnino agere mereque passive se habere, a. s. 3. Rursum: «Tangente Deo cor hominis per Spiri­ tus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspi­ rationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest» 4. Concilium Vaticanum: «Fides ipsa in se, etiamsi per caritatem non operetur, donum Dei est, et actus ejus est opus ad salutem pertinens; quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam gratiae ejus, cui resi­ stere posset consentiendo et cooperando» 5. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Satis me disputasse ar­ bitror adversus eos, qui gratiam Dei vehementer oppugnant, qua volun­ tas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam, et, cum bona fuerit, adjuvatur»6. «Liberum ergo arbitrium evacuamus per gratiam? Absit: sed magis liberum arbitrium statuimus. Sicut enim lex per fidem (Rom., 3, 31), sic liberum arbitrium per gratiam non evacuatur, sed statuitur»7. 1 Cfr. De Deo uno, n. 375. 2 Eccli., 31, 10. 3 Sess. '6, Can. 4: Denz-Bannw., 814. Sess. 6, can. 5; Denz-Bannw., 797. 3 Sess. 3, c. 3; Denz-Bannw., 1791. ° De gratia et lib. arb., c. 20; MI. 44, 905. 7 De spiritu et littera, c. 30; ML 44, 233. ART. II. AN GRATIA EFFICAX TOLLAT LIBERTATEM 81 S. Anselmus: «Pariter igitur, quamvis necesse sit fieri, quae praesciun­ tur et praedestinantur, quaedam tamen praescita et praedestinata non eveniunt ea necessitate, qua praecedit rem et facit, sed ea, quae rem sequitur, sicut supra diximus. Non enim ea Deus, quamvis praedestinet, facit voluntatem cogendo, aut voluntati resistendo; sed in sua illam po­ testate dimittendo» L 4) Ex ratione theologica. Deus, cum efficaciter influit in vo­ luntatem hominis, non solum movet eam ad agendum infallibiliter, verum etiam eam suaviter ita mutat, ut' voluntas id libere velit, quod Deus efficaciter decernit. Cum enim magis habeat in sua potestate vo­ luntates hominum quam ipsi suas 1 2, omnipotentissima ac suavissima ., q. 2, a. 10 ad 1. 132 DE GRATIA DEI. Q. XI. DE CAUSA GRATIAE ctiusque est uniri Deo in persona, quam per gratiam et gloriam con­ summatam» x. 3) Unio hypostatica perfectius Deo conjungit humanam naturam quam gratia sanctificans, quia illa substantialiter, haec conjungit accidentaliter. Ergo. QUAESTIO XI DE CAUSA GRATIAE ARTICULUS I UTRUM SOLUS DEUS SIT CAUSA EFFICIENS PRINCIPALIS GRATIAE SANCTIFICANTIS 202. Status quaestionis. 1) Haec difficultas movetur praesertim de causa efficiente gratiae sanctificantis, sed plura, quae hic dicuntur, poterunt applicari ad causam gratiae actualis. 2) Causa in genere est ad quam sequitur esse alterius 1 2, vel. ut aliis placet: Id cujus vi aliquid ■producitur. Est quadruplex: materialis, for­ malis, efficiens et finalis 3* . 3) Causa materialis gratiae habitualis alia est receptiva, quam dixi­ mus esse substantiam animae, alia dispositiva, de qua uberius infra Causa formalis intrinseca gratiae sanctificantis non datur, quia gra­ tia est omnino simplex. Causa formalis extrinseca seu exemplaris ejusdem est natura divina sub conceptu naturae, cujus dicitur participatio for­ malis. Causa finalis proxima est nostra beatitudo; remota Christus Domi­ nus; ultima Deus optimus maximus, ad quem omnes per gratiam or­ dinamur. Causa efficiens gratiae sanctificantis alia est moralis seu meritoria, alia physica; et physica iterum principalis et instrumentalis. a) Causa moralis seu meritoria gratiae est Christus Dominus, et minus principa­ liter homo justus, qui augmentum gratiae meretur, b) Causa physica principalis certe est Deus, juxta illud Psalmistae: Gratiam et gloriam dabit Dominus 5; causa physica instrumentalis sunt humanitas Christi et sacra­ menta Ecclesiae6. 4) Quaerimus hic, an aliqua creatura possit aliquando esse causa efficiens physica principalis gratiae sanctificantis. 1 In III p., q. 4, a. 1 ad 2. 2 Cfr. Complutenses abbr., Physic., lib. 2, disp. 8, n. 1. 3 Aristoteles, Physic., lib. 2, c. 7. ·* Infra, n. 272 sqq. s- Ps. 83, 12. e Ad causam instrumentaient possunt reduci causa ministerialis et occasionalis. Unde, qui sacramenta administrant et praedicationi incumbunt, sunt quodam­ modo causae instrumentales gratiae. ART, I. UTRUM SOLUS DEUS SIT CAUSA EFFIC. PRINCIP. GRATIAE 133 203. Thesis. Solus Deus est causa efficiens physica principalis gratiae sanctificantis. (Est communissima)1. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Patriarcha Job quasi praesagiens hanc quaestionem interrogat Dominum: Quis potest facere mundum de im­ mundo conceptum semine? Nonne tu, qui solus es? 12. Hunc locum exponens Joannes a Jesu Maria ait: «Profecto tu solus potens hominem a con­ ceptu sordidum detergere, auferreque id, quod in judicio tuo vituperan­ dum et puniendum est» 3. 2) Ex auctoritate S. Thomae. «Secundum Augustinum4 majus est justificare impium quam creare caelum et terram. Sed per gratiam justificatur impius. Cum igitur creare caelum et terram nulla creatura possit, nec gratiam conferre poterit» 5. «Causa agens... principalis opera­ tur per virtutem suae formae, cui adsimilatur effectus, sicut ignis suo calore calefacit; et hoc modo nihil potest causare gratiam nisi Deus; quia gratia nihil est aliud quam quaedam participata similitudo divinae naturae»6. 3) Ex ratione. Per gratiam sanctificantem reddimur consortes divinae naturae, atque efficimur filii Dei adoptivi, immunes a peccato, templumque Spiritus Sancti. Ille autem solus potest nos reddere con­ sortes divinae naturae, qui naturam divinam habet in esse perfecto aliis per participationem communicabilem; ille solus potest nos efficere filios Dei adoptivos, qui totius familiae est pater et caelestis patriae Dominus; a peccatis nos liberare nemo potest, nisi qui habet dominium peccati; mittere in nos Spiritum Sanctum ad eum pertinet, a quo ipse Spiritus procedit. Ergo solus Deus est causa efficiens physica principalis gratiae sanctificantis 7. 204. Corollarium I. Hic per transennam statuere velim humani­ tatem Christi vi unionis ad personam Verbi non fuisse causam physicam principalem gratiae, sed tantummodo instrumentalem. Humanitas siqui­ dem Christi non poterat, ut causa principalis efficiens, aliis conferre par­ ticipationem divinae naturae, neque alios generare in filios Dei adopti­ vos per communicationem naturae divinae. Coroll. II. Homo justus potest, ut causa moralis secundaria, me­ reri augmentum gratiae, sed non potest hoc augmentum gratiae prin­ cipaliter physice producere, quia, cum augmentum sit ejusdem rationis ac essentia, ille solus potest principaliter physice efficere augmentum, qui valet ipsam gratiam producere. Difficultatibus satisfit. 205. Obj. l.° Qui participat divinam naturam in gradu intenso et perfecto, potest hanc similitudinem in gradu remisso aliis communicare. 1 Medina, qui in contrarium adducitur, loquitur de Christo «secundum quod est homo». In III p., q. 13, a. 2, conci. 8, et ad 1. 2 Job, 14, 4. 3 Paraphrasis in librum Job, 14, 4. 4 In Joannem, tr. 72, n. 3; ML 35, 1823. 5 De veritate, q. 27, a. 3, arg. 4 sed contra. ° III p , q. 62, a. 1. 7 Cfr. Goudin, De gratia Dei, q. 6, a. i, conci, i. 134 DE GRATIA DEI. 2. XI. DE CAUSA GRATIAE Ergo homo justus potest gratiam sanctificantem principaliter physice pro­ ducere. Resp. Neg. ant. Gratia sanctificans seu similitudo divinae naturae non est immediate operativa, sed potentiae naturales per eam operantur. Unde gratia, quae est participatio divinae naturae, ab eo tantum potest produci, qui habet naturam divinam in esse perfecto, non ab eo qui participat na­ turam divinam. Sic filius adoptivus non potest alios adoptare. Obj. 2. Homo per gratias actuales et contritionem potest ultimam dispositionem ad gratiam sanctificantem principaliter producere. Qui autem ultimam dispositionem ad aliquam formam producit, potest ipsam formam principaliter producere. Ergo homo potest esse causa principalis physica gratiae sanctificantis. Resp. Dist. min. Qui principaliter producit ujtimam dispositionem ad aliquam formam, potest ipsam formam principaliter producere, si haec for­ ma educenda sit e potentia naturali subjecti, conc.; si educenda sit de po­ tentia obedicntiali subjecti, neg. In rebus naturalibus forma educitur de potentia naturali subjecti, et agens transmutans et ultimo disponens mate­ riam praesuppositam ad novam formam, dicitur causa principalis formae; sed gratia educitur de potentia obedicntiali subjecti, et ad eam principali­ ter producendam non sufficit ultima dispositio per contritionem, sed requi­ ritur actio illius, qui potest potentiam obedientialem reducere in actum. ARTICULUS II QUOMODO PRODUCATUR GRATIA SANCTIFICANS 206. Status quaestionis. Actio, qua res producitur ex nihilo sui et subjecti, dicitur creatio; actio, qua educitur forma de potentia naturali subjecti per agens naturale, vocatur generatio; actio, qua educitur forma de potentia obedientiali subjecti per interventum Dei, potest nomine generico nuncupari productio. Discutiendum est, quo ex his modis producatur gratia sanctificans. 207. Placita theologorum, i) Plures antiqui censuerunt gratiam san­ ctificantem a Deo creari et in animam infundi. Ita Gandavensis, Scotus, Ca­ preolus et alii '. 2) Alii docent gratiam sanctificantem non creari sed concreari a Deo. Ita Sotas 12 citans pro se Cajetanum. 3) Multo communius defendunt theologi gratiam sanctificantem educi a Deo de potentia obedientiali animae. Ita omnes fere thomistae 3, Suarez, Valentia et alii 4. 208. T HESIS. Gratia sanctificans non creatur, neque concreatur, sed educitur a Deo de potentia obedientiali animae. Nota. Hanc sententiam certe tenuisse videtur S. Thomas: Nam I-II, q. 113, a. 9, dicit caelum et terram quantum ad modum productionis esse majus opus justificatione, quia sunt ex nihilo; in quaestione autem De vir- 1 Gandavensis, Qumllib. 4, q. 37; Scolus, In II Sent., dist. 37. q I, n. 5; Ca­ preolus, In IV Sent., dist. 1, q. 1, a. 3, «ad argumenta Scoti». 2 In IV Sent., dist. 1, a. 3 versus finem. 3 Cfr. Complutenses abbreviali, Physic., disp. 4, q. 4; Philippus a SS. Trini­ tate, De gratia Dei, disp. 5, dub. 4; Salmant., De gratia, disp. 8, n. 16; Goudin, De gratia, q. 6, conci. 1. 4 Suarez, De gratia, lib. 8, c. 2; Valentia. In l-II, disp. 8, q 4. p. _> ART. II. QUOMODO PRODUCATUR GRATIA SANCTIFICANS 135 iuiibus, a. 10 ad 13, docet virtutes infusas contineri in potentia obedientiali animae, a qua educuntur per virtutem divinam; potiori autem ratione id dicendum est de gratia habituali. Item I f>., q. 45, a. 5, negat creaturam concurrere instrumental iter ad creationem, dum 1-ΊΙ, q. 112, a. 1 ad 1 et 2, adserit humanitatem Christi esse causam instrumentaient gratiae sancti­ ficantis. Pars l.a Gratia sanctificans non creatur. Arg. 1) Creatio non terminatur nisi ad entia per se subsistentia. Sed gratia habitualis non est ens per se subsistens. Ergo. 2) Actus, quibus res incipiunt et desinunt esse, sibi invicem cor­ respondent, ita ut, quod incipit per generationem, desinat per corruptio­ nem, quod incipit per creationem, desinat per anihilationem. Sed gratia sanctificans non desinit esse per anihilationem. Ergo. Major est doctrina' communis philosophorum. Minor probatur: Actus peccaminosus homi­ nis destruit effective gratiam sanctificantem. Sed actus peccaminosus hominis nihil potest anihilare, quia creatura, sicut non potest concur­ rere ad creationem, ita pariter non potest esse causa efficiens anihilationis T. Ergo. Pars 2.a Gratia sanctificans non concreatur simul cum anima rationali. Arg. Concreari est simul cum alio eadem actione creari, ut acci­ dentia concreata sunt in prima rerum creatione I2. Sed gratia sanctifi­ cans plerumque producitur, quando anima rationalis, cui infunditur, jam exsistit. Ergo gratia sanctificans non concreatur simul cum anima rationali. Pars 3.a Gratia sanctificans educitur a Deo de poten­ tia obedientiali animae rationalis. Arg. Educere aliquid de potentia subjecti est producere illud una actione indivisibili transmutante subjectum, adeo ut tam in fieri quam in esse dependeat a subjecto. Si effectus producendus contineatur in potentia naturali subjecti, agens naturale per virtutem propriam educit eam, ut contingit in generatione rerum naturali, in qua agens educit formam de potentia materiae; si vero contineatur in potentia obcdientiali subjecti, Deus, cui obcdiunt omnia, per virtutem divinam transmu­ tando subjectum educit de eo effectum. Porro eadem actione, qua Deus animam rationalem supernaturaliter et quoad poteiitiam obedientialem transmutat, gratia sanctificans producitur, et haec prosequitur depen­ dere ab anima. Ergo gratia sanctificans educitur a Deo de potentia obedientiali animae. Ex hoc. sequitur gratiam sanctificantem fieri ex vi transmutationis mimae in ordine supernatural! a Deo factae. I Cfr. Philippus a SS. Trinitate. De gratia Dei, disp. 5, dub. 4 II Cfr. De Deo Creatore, n. 643. 136 DE GRATIA DEI. Q. XI. DE CAUSA GRATIAE 209. Scholion. Nihil tamen obstat, quominus aliquando per acci­ dens creatio animae et infusio gratiae simul fiant, ut contigit in primo homine. Ubi autem hoc fit, anima rationalis a Deo creatur, et simul per actionem transmutativam ipsius animae producitur gratia sanctificans. Difficultatibus satisfit. 210. Obj. l.° S. Thomas expresse docet gratiam sanctificantem «crea­ ri, ex eo quod homines secundum ipsam creantur» l. Et alibi adserit gratiam sanctificantem anihilari: «Cum (gratia) corrumpitur, simul etiam in nihilum redit» 1 2. Resp. 1) Primum locum ipse Angelicus explicat ibidem dicens: «Gra­ tia dicitur creari ex eo, quod homines secundum ipsam creantur, id est, in novo esse constituuntur ex nihilo, id est, non ex meritis, secundum illud Ephes., 2, 10: Creati in Christo Jesu in operibus bonis» 3. Hoc autem non significat creationem gratiae. 2) In secundo loco non vult Angelicus gratiam sanctificantem anihi­ lari per actionem Dei oppositam ad creationem, sed satis clare innuit se loqui de destructione, cum ait «cum corrumpitur». Voluit tantummodo si­ gnificare gratiam sanctificantem sicut alia accidentia, cum corrumpuntur, desinere esse et resolvi in subjectum, in quo erant. Obj. 2.° Gratia sanctificans aliquando fit in ipsa creatione subjecti, ut patet in angelis et primo homine. Ergo non fit per transmutationem sub­ jecti neque educitur de potentia animae vel subjecti. Resp. Gratia sanctificans in angelis et in primo homine non fuit pro­ ducta per transformationem exercitam, bene tamen per actionem ex se transformativam subjecti. Deus eodem instanti, quo creavit angelos et ani­ mam primi hominis, per actionem ex se transformativam eduxit de eisdem gratiam sanctificantem. De facto non transformavit eos, quia non exsiste­ bant. sed contulit eis praestantissimam qualitatem, quam ratione creationis non exigebant. Obj. 3.“ Gratia sanctificans non potest praecontineri in potentia obedientiaii animae. Ergo non potest de ea educi. Ant. prob.: Ens supernaturale non potest praecontineri in potentia naturali. Sed gratia sanctificans est ens supernaturale, potentia vero obedientialis est naturalis. Ergo gratia sanctificans non potest praecontineri in potentia obedientiali animae. Resp.— Neg. ant. Ad probationem neg. maj. Non est omnino neces­ sarium, ut potentia obedientialis sit ejusdem ordinis ac forma, quae per potentiam Dei ah ea educitur. Potentia siquidem obedientialis est passive receptiva formae, quae per actionem transformativam subjecti, in quo est talis potentia, a Deo educitur, et solum importat capacitatem, ut forma fiat per ejus transformationem· *. Unde, licet facultas activa educens for­ mam supernaturalem a potentia obedientiali debeat esse supernaturalis, non est necesse, ut ipsa potentia obedientialis sit entitative supernaturalis. ARTICULUS III UTRUM EX PARTE HOMINIS ADULTI SIBI CONSCII REQUIRATUR ALIQUA PRAEPARATIO VEL DISPOSITIO AD RECIPIENDAM GRATIAM SANCTIFICANTEM 211. Status quaestionis. 1) Loquimur de praeparatione ad gratiam sanctificantem, nam ad gratiam actualem nulla praeparatio est necessaria. 1 I-II, q. no, a. 2 ad 3. 2 In II Seni., dist. 26, q. un., a. 2 ad 5. 3 I-II, q. no, a. 2 ad 3. 1 Cfr. Salmanticensos, De gratia, disp. 8, n. 21. ART. III. UTRUM EX PARTE HOMINIS REQUIRATUR ALIQUA PRAEP., ETC. 137 2) Titulus est de praeparatione ex parte hominis adulti sibi conscii. Supponimus enim parvulos et perpetuo amentes sine ulla praeparatione personali, dummodo sacramento baptismi initientur, recipere gratiam sanctificantem, Deo misericorditer ad actionem ministri in ipsis ope­ rante. 3) Quaestio itaque est, an homo adultus sibi conscius possit se ad gratiam sanctificantem praeparare. 4) Qualis sit ista praeparatio et quibus actibus fiat, uberius expli­ cabitur infra, dum de praeparatione ad justificationem impii. 212. Error. Lutherus et ejus discipuli nullam requirebant ex parte hominis adulti praeparationem ad gratiam, sed dicebant Deum infundere gratiam sanctificantem in hominem, libero arbitrio passive se habente. 213. Thesis. In homine adulto sibi conscio requiritur aliqua prae­ paratio seu dispositio ad gratiam habitualem recipiendam. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Sacrae litterae crebro nos hortantur, ut praeparemur ad gratiam: Praeparate corda vestra Domino 1. Convertimini ad me., et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum1 2. 2) Ex conciliis. Concilium Arausicanum II: «Praeparatur voluntas a Domino... qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona volun­ tate» 3. Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit sola fide impium justifi­ cari... et nulla ex parte necesse esse eum suae voluntatis motu praepa­ rari atque disponi, a. s.»4. 3) Ex auctoritate S. Thomae. «Gratia, ait Angelicus, excedit om­ nem proportionem naturae; unde actus naturales non possunt merita respectu gratiae dici, sed dispositiones remotae tantum» 5. «Solus Deus est per se causa gratiae et virtutum infusarum in nobis; sed nihil prohi­ bet etiam actus nostros esse causas per accidens, sicut removens prohi­ bens» 6. 4) Ex ratione. Gratia sanctificans est praestantissima ac perma nens qualitas, quae recipitur in anima tanquam in subjecto. Sed quali tates perfectae ac permanentes non recipiuntur in subjecto capaci ac sibi conscio sine aliqua dispositione praevia ex parte subjecti. Ergo ex parte hominis adulti sibi conscii requiritur aliqua dispositio ad gratiam habitualem recipiendam. Minor hujus argumenti ex eo probatur quod qualitas, cum sit accidens modificativum seu dispositivum substantiae, exigit dispositionem praeviam in subjecto, ut ipsi inhaereat. 214. Corollarium. Ad praesens quod attinet, scito praeparationem hominis ad gratiam habitualem recipiendam consistere in actu liberi arbitrii a Deo moti in bonum. «Ipse bonus motus liberi arbitrii, ait An­ gelicus, quo quis praeparatur ad donum gratiae suscipiendum, est actus liberi arbitrii moti a Deo. Et quantum ad hoc dicitur homo se praepa 1 i Reg·, 7. 3 ■ Zach., i, 3. 3 Can. 4; Denz-Bannw., 177. 1 Sess. 6, can. 9; Denz-Bannw., 819. 6 In II Sent., dist. 27; q. un., a. 4 ad 5. ° In IV Seni., dist. 14, q. 2, a. 2 ad I. DE GRATIA DEI. Q. XI. DE CAUSA GRATIAE 138 rare, secundum illud Proverbiorum 16, 1: Hominis est praeparare ani­ mum; et est principaliter a Deo movente liberum arbitrium. Et secun­ dum hoc dicitur a Deo voluntas hominis praeparari, et a Domino gressus hominis dirigi» 1. ARTICULUS IV UTRUM GRATIA HABITUALIS SIT MAJOR IN UNO QUAM IN ALIO 215. Status quaestionis. 1) Magnitudo gratiae sanctificantis po­ test spectari a) ex parte finis seu objecti, quatenus una gratia ad altiorem finem et majus bonum ordinat subjectum quam alia; b) ex parte sub­ jecti, in quantum una anima participat magis perfecte naturam Dei quam alia. 2) Potest fieri comparatio inter parvulos vel perpetuo amentes et adultos sui compotes, qui gratia sanctificante ornati sunt. 3) Quaeritur itaque a) an gratia sanctificans ex parte finis seu objecti a quo sumit speciem, sit eadem in omnibus justis; b) an eadem gratia ex parte subjecti sit aequalis in omnibus parvulis et perpetuo amentibus baptizatis; c) an item ex parte subjecti possit unus adultus sui compos perfectius participare naturam divinam quam alius. 216. Error. Jovinianus, saeculi iv haereticus quem profligavit S. Hie­ ronymus, docuit gratiam sanctificantem ex parte sujecti aequalem esse in omnibus justis nullumque sanctum esse alio sanctiorem. 217. Thesis I. Gratia ex parte finis, seu magnitudo specifica gra­ tiae sanctificantis, est aequalis in omnibus justis. Arg. Magnitudo specifica habituum attenditur ex nobilitate obje­ cti, adeo ut unus habitus sit alio objective major, qui ordinatur ad majus bonum. Sed gratia sanctificans ordinatur in omnibus ad eumdem finem et bonum, scilicet ad Deum, cui homines conjungit. Ergo magnitudo gratiae ex parte finis est aequalis in omnibus justis. 218. Thesis II. Magnitudo gratiae sanctificantis ex parte subjecti, seu quoad gradum participationis naturae divinae in subjecto, est aequa­ lis in omnibus parvulis et perpetuo amentibus, qui eadem sacramenta susceperunt, inaequalis vero in iis parvulis, qui diversa sacramenta susce­ perunt. Arg. Singula sacramenta novae legis producunt gratiam sanctifi­ cantem ex opere operato in subjecto obicem non ponente, ita ut singula sacramenta juxta propriam dignitatem, independenter a dispositione subjecti, et supposita solum in adultis praedicta dispositione, producat eumdem gratiae gradum distinctum a gratia aliorum sacramentorum. Unde baptismus producit ex opere operato aequalem gratiam in omni1 I-II, q. ita, a. 2. ART. IV. AN GRATIA HABIT. SIT MAJOR IN UNO QUAM IN ALIO 139 bus, solummodo distinctam in magnitudine a gratia aliorum sacramen­ torum, et confirmatio item aequalem gratiam in omnibus. Parvuli autem usu rationis carentes et adulti perpetuo amentes non habent aliam gra­ tiam nisi productam a sacramentis ex opere operato. Unde qui eadem sacramenta, exempli gratia, baptismum et confirmationem receperunt, habent eamdem gratiam; si unus utrumque sacramentum et alter bapti­ smum tantum receperunt, inaequalem habent gratiam. 219. Thesis III. In adultis justis sibi consciis aequaliter dispositis aequalis est gratia sanctificans ex parte subjecti, inaequalis vero in inaequaliter dispositis. Pars l.a In adultis justis aequaliter dispositis aequalis est gratia sanctificans. Arg. Aequaliter dispositos vocamus eos adultos, qui iisdemet sacra­ mentis muniti eosdem in intensitate et numero actus caritatis exercue­ runt. Si qui sint hujusmodi homines, idem augmentum gratiae tum ex opere operato per receptionem sacramentorum, tum ex opere operantis per bona opera receperunt. Ergo justi aequaliter dispositi aequalem habent gratiam. Pars 2.a In justis inaequaliter dispositis inaequalis est gratia sanctificans. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi *. 2) Ex conciliis. Juxta Concilium Tridentinum nos «vere justi nomi­ namur et sumus, justitiam in nobis recipientes unusquisque suam secun­ dum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis, prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem»12. Et ca­ none 24 definit «justitiam acceptam... augeri coram Deo per bona opera» 3. 3) Ex SS. Patribus. S. Hieronymus, scriptis contra Jovinianum duobus integris libris, omni genere argumentorum probat gratiam san­ ctificantem non esse aequalem in omnibus sanctis 4. 4) Ex ratione, a) Sacramenta novae legis ex opere operato pro­ ducunt gratiam. Justi autem non omnes recipiunt eadem sacramenta, neque omnes pari devotione. b) Non omnes sancti habent parem in caelo gloriam juxta illud Domini effatum: In domo Patris mei mansiones multae sunt5. Sed gradus gloriae in caelo correspondent magnitudini gratiae, quam sancti habue­ runt in terris. Ergo. 1 Jiphes., 4, 7. 2 Sess. 6, C. 7; Denz-Bannw., 799. 3 Sess. 6, can. 24; Denz-Bannw., 834. 4 Vide S Hieronymi libros apud ML 23, 222 sqq. 5 Joann., 14, 2. 140 DE GRATIA DEI. Q. XI. DE CAUSA GRATIAE c) Gratia in sanctis augetur per bona opera juxta monitum S. Joannis: Qui justus est, justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc *. Dices. Paterfamilias apud Matthaeum uno denario diurno remunera­ vit operarios inaequaliter per diem laborantes. Quidni eamdem gratiam non contulerit Deus omnibus justis? Resp. Denarium diurnum, quod paterfamilias reddidit operariis, non significat gratiam sanctificantem. Denarium siquidem fuit merces laboris, et gratia saltem prima omnino gratis a Deo datur. Potest significare beatitudinem objectivam, quae pro omnibus est aequalis, scilicet Deus. 220. Thesis IV. Ratio primaria diversitatis gratiae sanctificantis in hominibus justis provenit ex parte divinae voluntatis, ratio vero secun­ daria ex hominis libero arbitrio. Pars l.a Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae. «Prima causa hujus diversita­ tis accipienda est ex parte ipsius Dei, qui diversimode suae gratiae dona dispensat ad hoc, quod ex diversis gradibus pulchritudo et perfectio Ec­ clesiae consurgat, sicut etiam diversos gradus rerum instituit, ut esset uni­ versum perfectum. Unde Apostolus ad Ephes., 4, 12, postquam dixe­ rat: Unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi, enumeratis diversis gratiis, subjungit: Ad consummationem sanctorum in aedificationem corporis Christi»1 2. 2) Ex ratione, a) Ratio primaria quantitatis uniuscujusque rei dependet a causa prima. Sed causa prima gratiae sanctificantis est Deus. Ergo. b) Unusquisque recipit gratiam sanctificantem, majorem vel mino­ rem, juxta propriam dispositionem et praeparationefri. Sed dispositio ac praeparatio hominis ad gratiam provenit a Deo. Ergo diversitas gratiae sanctificantis in homine provenit a Deo. Pars 2.a Arg. 1) Sacra tridentina synodus docet unumquemque suam justi­ tiam recipere «secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis, prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem» 3. 2) Ex auctoritate S. Thomae. «Cujus diversitatis ratio quidem, ait Angelicus, est aliqua ex parte praeparantis se ad gratiam, qui enim magis se ad gratiam praeparat, pleniorem gratiam accipit. Sed ex hac parte non potest accipi prima ratio hujus diversitatis, quia praeparatio ad gratiam non est hominis, nisi in quantum liberum arbitrium ejus praeparatur a Deo» 4. 221. Scholion. De augmento gratiae habitualis. 1) Gratiam san1 2 3 4 ApOC., 22, II. I-II, q. 112, a. 4. Sess. 6, c. 7: Denï-Bannw., 799. I-II, q. 112, a. 4. ART. V. AN ALIQUIS POSSIT IN VIA CERTO SCIRE SE HABERE GRATIAM 141 ctificantem aliquando in hominibus augeri, est dogma catholicum in Sacris Litteris et in Conciliis Oecumenicis satis expressum. Crescite vero in gratia, ajebat S. Petrus, et in cognitione domini nostri et Salvatoris J esu Christi L Et Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit justitiam acceptam non conservari, atque etiam non augeri coram Deo per bona opera; sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse justificationis adeptae, non etiam ipsius augendae causam, a. s.» 12. 2) Moveri solet hic quaestio magis curiosa quam utilis, an scilicet gratia sanctificans possit augeri in viatoribus sine termino. a) Aliqui docent gratiam sanctificantem neque de potentia Dei ab­ soluta posse augeri ultra determinatum terminum. Ita Scotus, Duran­ dus et alii 3. b) Alii contendunt gratiam sanctificantem ex se non habere termi­ num, sed in aliquo subjecto, ut in Christo et ejus dulcissima matre, de potentia Dei absoluta augeri non potuisse. Sic S. Bonaventura 4. c) Alii denique tenent gratiam habitualem in viatoribus semper et indefinite de potentia Dei absoluta augeri potuisse. Ita S. Thomas, Sua­ rez et alii 5* . Haec ultima sententia est verior. Gratia siquidem habitualis viato­ rum non habet terminum ex -parte potentiae Dei, quia virtus Dei, utpote infinita, non clauditur terminis; neque ex parte sui, quia indefinite potest adsimilari naturae divinae; neque ex parte subjecti, quia potentia obedientialis animae, de qua educitur gratia, respondet potentiae acti­ vae Dei, et, ut ait Suarez, «de se extenditur ad omne id, quod non im­ plicat contradictionem» °. ARTICULUS V UTRUM ALIQUIS POSSIT IN VIA CERTO SCIRE SE HABERE GRATIAM SANCTIFICANTEM 222. Status quaestionis. 1) Certitudo, uti jam diximus in prolegomenis7, potest esse objectiva vel subjectiva. Certitudo objectiva est ipsa rei veritas, quae firmum adsensum intel­ lectus postulat, seu invariabilis ac permanens rei determinatio. Hoc sensu certum est aliquos homines esse in gratia sanctificante. Certitudo subjectiva est firma adhaesio intellectus ad suum cognosci­ bile ob rationes, quae firmum adsensum merentur. De hac certitudine hic disserimus. 2) Certitudinem subjectivam possumus triplici via acquirere: a) per revelationem sive generalem sive particularem, et inde habetur certitudo 1 II Petr., 3, i8. 2 Sess. 6, can. 24; Denz-Bannw., 834. 3 Scotus, In III Sent., dist. 13, q. Γ, Durandus, In III Sent., dist. 13, q. I. 1 In I Sent., p. 2, q. 4. 5 S. Thomas, III p., q. 7, aa. 11-12; q. 10, a. 4 ad 3: Suarez, De gratia, lib. 9, c. 5, n. 4 sqq. ° De gratia, lib. 9, c. 5, n. 8. ’ Prolegomena, n. 36. I42 DE GRATIA DEI. Q. XI. DE CAUSA GRATIAE fidei, cui nequit subesse falsum; b) per legitimam deductionem ex princi­ piis revelatis, et est certitudo theologica excludens omnem falsitatem; c) per principia naturalia, sive metaphysica, quibus res in essentia con­ stituuntur; sive physica, quibus res physicae (non contingentes) semper uniformiter agunt; sive moralia, quibus causae liberae modo constanti reguntur. Ex principiis metaphysicis oritur omnimoda certitudo, quae ne miraculo quidem Dei falli potest; ex principiis physicis habetur cer­ titudo maxima, quae, nisi leges physicae a Deo derogentur, non falli­ tur; ex principiis moralibus nascitur certitudo moralis, quae prudentem erroris formidinem excludit. 3) Certitudo moralis alia est stricta, contra quam sola erroris pos­ sibilitas non probabilitas exstat, ut cum admittimus Romam exsistere; alia media, quae relinquit potestatem dubitandi, ut Petrum esse baptizatum; et alia lata seu conjecturalis, contra quam non sola erroris pos­ sibilitas sed etiam aliquod leve motivum militat, ut cum adsentiinus plurium auctoritati, quae prudentem tollit dubitandi rationem. 4) Hic quaeritur, an homo in via certo scire possit se esse in gra­ tia: a) per revelationem Dei; b) per certam deductionem ex revelatis; c) per principia naturalia, metaphysica vel physica, vel saltem moralia, quae auferant prudentem erroris formidinem. 223. Error. Damnata est a Leone X Lutheri propositio io his ver­ bis expressa: «Peccatum maneret, nisi remissum crederet; non enim sufficit remissio peccati et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remis­ sum» Mclanchthon docet nos cum credimus, certos esse de accepta gra­ tia 12; imo de errore accusat monachos, qui «jubent semper dubitare, an simus in gratia» 3. 224. Opinio Catharini. Singularem opinionem hac in re tenuit J mbro-. sius Catharinus in suo opere De certitudine gratiae dicens hominem esse certum suae gratiae certitudine fidei, cui non possit subesse falsum 4. Hanc fidem vocabat ipse particularem non catholicam et universalem, sed non facile intelligitur quid praecise dicere voluerit; fortasse probare voluit certi­ tudinem gratiae discursu theologico ex principiis fidei. Utcumque sit, opinio Catharini rejicitur communiter a theologis ut falsa et temeraria. 225. Thesis I. Potest homo per revelationem Dei particularem certo cognoscere et fide divina particulari credere se esse in gratia. Arg. 1) Beatissimae Virgini Mariae dictum est ab angelo: Ave, gratia plena, Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus 5. 2) Hujus doctrinae rationem dat Angelicus dicens: «Revelat enim Deus hoc aliquando aliquibus ex speciali privilegio, ut securitatis gau­ dium etiam in hac vita in eis incipiat, et ut confidentius et fortius ma1 Bulla Exurge Domine, 15 Jun. 1520; Denz-Bannw., 750. Has propositiones deinde commentariis firmavit Lutherus in libro Assertio omnium articulorum ad Fabianum Felicem, equitem germanum. Opera latina Martini Lutheri, Francofurti, 1868, v. 5, p. 156 sqq. 2 Loci theologici, «De vocabulo fidei». 3 Loci theologici, «De gratia et de justificatione». 4 Cfr. Soto, Apologia contra Catharinum, C. 2. 5 Luc., i, 28. ART. V. AN ALIQUIS POSSIT IN VIA CERTO SCIRE SE HABERE GRATIAM M3 gnifica opera prosequantur, et mala praesentis vitae sustineant, sicut Paulo dictum est II Cor., 12, 9: Sufficit tibi gratia mean 1. 226. Thesis II. Citra revelationem particularem nemo potest per principia revelata S. Scripturae et traditionis, neque per deductionem ex ipsis, certo cognoscere se esse in gratia. Nota. Particulis «citra revelationem particularem» excludimus casum de quo in thesi superiori. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Notissimus esf locus Ecclesiastes, in quo dicitur: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo, utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futurum ser­ vantur incerta 1 2. Et Apostolus ajebat de se: Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum 3. 2) Ex Concilio Tridentino. Patres Concilii Tridentini clarissime ex­ posuerunt hanc doctrinam dicentes: «Sicut nemo pius de Dei misericor­ dia, de Christi merito, deque sacramentorum virtute et efficacia dubi­ tare debet, sic quilibet, dum seipsum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest, cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum» 4. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Quantalibet enim justitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum» s. 4) Ex ratione. Ratio est, quia in S. Scriptura et traditione nun­ quam adseritur neque ex principiis revelatis certo deduci potest homi­ nem individuum egisse, prout decet, poenitentiam, vel fecisse opera bona, quibus meruerit accipere vel conservare gratiam. 227. Thesis III. Per principia naturalia metaphysica et physica nemo potest certo scire se esse in gratia. Arg. Certitudo naturalis metaphysica vel physica de propria gratia non potest haberi per ipsam gratiam neque per ejus effectus. Ergo nullo modo. Non per ipsam gratiam. «Certitudo enim, ut apposite ait S. Thomas, non potest haberi de aliquo, nisi possit dijudicari per proprium princi­ pium; sic enim certitudo habetur de conclusionibus demonstrativis per indemonstrabilia universalia principia. Nullus autem posset scire se ha­ bere scientiam alien jus conclusionis, si principium ignoraret. Principium autem gratiae et objectum ejus est ipse Deus, qui propter sui excellen­ tiam est nobis ignotus secundum illud Job, 36, 26: Ecce Detis magnus vincens scientiam nostram. Et ideo ejus praesentia in nobis et absentia per certitudinem cognosci non potest secundum illud Job, 9, 2: Si ve1 I-II, q. 112, a. 5. 2 Eccl., 9, 1-2. 3 I Cor., 4, 4. 4 Sess. 6, C. 9; Denz-Bannw., 802. 6 De perf. jusi.; c. 15: ML 44, 309. M4 DE GRATIA DEI. Q. XI. DE CAUSA GRATIAE nerit ad me, non videbo eum; si autem abierit, non intelligam. Et ideo homo non potest per certitudinem dijudicare, utrum ipse habeat gra­ tiam. secundum illud 1 ad Cor., 4, 3: Sed neque me ipsum judico... Qui autem judicat me, Dominus est»1. Neque per ejus effectus. Effectus proprii gratiae sanctificantis sunt supernaturales, quibus certo cognoscendis impar est intellectus huma­ nus. Effectus autem ignoti nequeunt nos conducere ad certam cogni­ tionem dc exsistentia gratiae sanctificantis in nobis. 228. Thesis IV. Nemo potest, seclusa speciali Dei revelatione, esse moraliter certus suae gratiae ea morali certitudine, contra quam sola erroris possibilitas non probabilitas militat. Arg. 1) Certitudo moralis stricta, de qua agimus, pellit omnem formidinem et timorem de opposito. Sed nemo, seclusa Dei speciali re­ velatione, potest esse moraliter certus suae gratiae sine ulla formidine et timore de opposito. Ergo. Hinc Concilium Tridentinum merito ait: «Quilibet dum seipsum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest»1 2. 2) Si cuipiam concedatur certitudo moralis stricte de sua gratia et salute, ii maxime forent secundum communem Dei providentiam, qui in servitio Dei inter caeteros eminent. Sed non ita fuit. Nam S. Paulus in praedicatione evangelica defatigatus, S. Antonius in deserto poenitens, S. Hilarion eremita ferventissimus, S. Theresia altissimae contem­ plationi dedita, et alii sanctissimi viri experti sunt circa hanc rem timo­ res et anxietates morte amariores. Ergo. 229. Thesis V. Plures possunt, seclusa Dei revelatione, esse de sua gratia certi ea certitudine morali, quae, relicta in contrarium ha­ bituali formidine, aufert dubium actuale prudens. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Servis Dei certe non defuit in sacris litteris haec consolatio. Unde Christus: Non potest arbor bona malos fru­ ctus jacere, neque arbor mala bonos fructus facere... Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos 34 . Et Apostolus: Ipse enim Spiritus testimonium red­ dit spiritui nostro, quod sumus filii Dei'1. Hoc spiritus testimonium, quod nobis adesse conjecturis constat, ut diserte adserit Comely 5, certitudi nem moralem de nostra adoptione parit. 2) Ex ratione. Ex operibus et signis exterioribus cognoscitur rhorali quadam certitudine status interior animae. Pravi siquidem mores et actiones perversae indicant peccatum, dum satagens studium ser­ viendi Deo accusat gratiae praesentiam. «Et hoc modo aliquis cogno­ scere potest se habere gratiam in quantum scilicet percipit se delectari in Deo et contemnere res mundanas, et in quantum homo non est con1 I-II, q. 112, a. 5. 2 Sess. 6, C. 9; Denz-Bannw., 802. 3 Matth., -, 18-20. 4 Rom., 8, 16. 5 Comment, ad Rom., 8, 16, p. 419. ART. I. AN GRATIA SANCT. CONSTITUAT NOS FORMAHIER FILIOS DEI ’45 scius sibi alicujus peccati mortalis. Secundum quem modum potest intelligi, quod habetur Apocal., 2, 17: Vincenti dabo manna absconditum... quod nemo novit, nisi qui accipit; quia scilicet ille, qui accipit, per quam­ dam experientiam dulcedinis novit, quam non experitur ille, qui non accipit» x. 230. Corollarium I. Homines insigniter sancti et de sua salute multum solliciti firmiorem habent certitudinem quam segniores. Unde, qui gustaverint manna absconditum et frumitur dulcedine praesentiae Dei, certiores sunt de sua gratia quam alii. Omnes tamen justi, qui mandata Dei et Ecclesiae adimplere conantur, possunt conjecturis ali­ quam praesentis gratiae notitiam concipere. Coroll. II. Moralis certitudo de statu gratiae, quam sine revela­ tione concipit homo, est semper obscura et imperfecta, et quamvis aliquando expellat rationabile dubium actuale de contrario, nequit tamen radicitus expellere habitualem formidinem, ad quam justus re­ dire potest, quoties suam infirmitatem experitur. Coroll. III. Signa hujus certitudinis moralis sunt integritas vitae, testimonium bonae conscientiae, spiritus orationis, frequentia sacra­ mentorum, praesertim eucharistiae receptio, odium peccati, devotio erga SS. Virginem, etc. QUAESTIO XII DE EFFECTIBUS FORMALIBUS GRATIAE SANCTIFICANTIS ARTICULUS I UTRUM GRATIA SANCTIFICANS CONSTITUAT NOS FORMALITER FILIOS DEI ADOPTIVOS 231. Status quaestionis. 1) Primus effectus gratiae sanctificantis est reddere homines consortes divinae naturae, de quo actum est quaestio­ ne praecedenti. Deinde venit filiatio Dei adoptiva, quae generationem ac naturam imitatur; atque ultimo sequuntur alii effectus, de quibus per ordinem disseremus. 2) Adoptio in genere definitur: Personae extraneae ad haereditatem propriam gratuita et libera adsumptio. Adoptans seu adsumens personam extraneam ad propriam haereditatem dicitur pater; et adoptatus huic actui consentiens vocatur filius. 3) Minime dubitandum est Deum multos homines adoptare in filios, cum libere et gratuito ordinat eos ad gloriam; sed haec adoptio fit modo longe diverso ac praestantiori, quam adoptio extraneorum inter homines. a) Homines adoptant personas extraneas in haereditatem propter indigentiam, cum filiis naturalibus carent, Deus vero propter abundan­ tiam, ut divitias suae gloriae aliis communicans plures praeparet Filio suo naturali socios in gloria. 1 I-IT, q. 112, a. 5. 10 146 DE GRATIA DEI. Q. XII. EFFECTUS FORMALES GRATIAE SANCT. b) Inter homines adoptantur per naturam idonei ad haereditatem, sed «Deus hominem, quem adoptat, idoneum facit per gratiae munus ad haereditatem caelestem percipiendam»1. c) In adoptione humana non mutatur intrinsece adoptatus, dum in adoptione divina adoptatus fit in Christo nova creatura 1 2, et dicitur ex Deo natus. Disputatur inter theologos, an et quomodo homines reddantur filii Dei adoptivi per gratiam sanctificantem. 232. Placita theologorum. 1) Aliqui negant hominem constitui formaliter filium Dei adoptivum per gratiam sanctificantem, vel «quia nullum est donum creatum habituale, cum quo, si per se praecise spectetur, non possit consistere peccatum, si Deus, homine justo peccante, pergeret illud donum conservare, ut plerique theologorum fatentur; at cum filiatione di­ vina implicat consistere peccatum» 34*6; vel quia jus ad caelestem beatitudinem, sine qua non datur filiatio Dei adoptiva, non nascitur ex gratia san­ ctificante. Si ab eis quaeras, unde formaliter nascatur filiatio Dei adoptiva, re­ spondent Lessius et Petavius: «Sumus igitur filii Dei proprie et formaliter... per inhabitationem et possessionem Spiritus divini vivificantis et regentis animas nostras» *. 2) Plures docent filiationem Dei adoptivam nasci quidem in homine ex gratia sanctificante, sed gratiam hoc non ex natura sua habere sed ex ordinatione divina. Haec opinio deducitur ex Scoto, Ockam et Biel s, atque expresse defenditur ab Hiquaeo, Poncio et aliis scotistis °. 3) Multo communius tenent auctores gratiam sanctificantem ex natu­ ra sua nos reddere filios Dei adoptivos. Ita communiter thomistae et plures extranei. 233. Thesis I. Omnes justi sunt filii Dei adoptivi. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Joannes: Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus 7. Apostolus: Accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba (Pater); ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei; si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi 8. 2) Ex liturgia Ecclesiae. In praefatione Pentecostes canit Eccle­ sia: «Qui ascendens super omnes caelos, sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum in filios adoptionis effudit·». 3) Ex SS. Patribus. S. Cyrillus alex.: «Qui per fidem Christi vo­ cati sunt in adoptionem filiorum Dei, propriae quidem naturae vilita­ tem exuerunt, Deique honorantis gratia ceu splendida quadam veste conspicui ad supernaturalem dignitatem evehuntur. Non enim amplius carnis filii, sed Dei potius adoptiva soboles nuncupantur» 9. 1 S. Thomas, III b., q. 23, a. I. 2 II Cor., 5, 17. 3 Lessius, De perfect, div., lib. 12, n. 75. 4 Lessius, De perfect, div., lib. 12, n. 75; Petavius, De Trinit., lib. 8, c. 4 sq. 3 Scotus, In II Sent., dist. 27, q. un.; et In IV Sent., dist. 16, q. 2, n. 4, Re­ spondeo; Ockam, In I Sent., dist. 17, q. 1; et In IV Sent., q. 3, a. 3; Biol, In I Sent , dist. 17, q. I, a. 2; et In IV Sent., dist. 14. 6 Hiqueus, In IV Sent. Scoti, q. 2; Poncius, Theol. cursus integer, disp. 34, q. 3. ’ I Joan., 3, I. 8 Rom., 8, 15 sqq. 9 In Joannem, 1, 13; MG 73, 153. ART. I. AN GRATIA SANCT. CONSTITUAT NOS FORMALITER FILIOS DEI Μ? 4) Ex ratione. Cum homo per gratiam sanctificatur, adsumitur a Deo a) persona extranea, quia homo «non est unius ejusdemque sub­ stantiae» cum Deo 1; b) gratuito, quia ex parte hominis nullum ad hoc praecedere potuit meritum; c) libere, quia actiones Dei ad extra sunt semper liberae; d) ad haereditatem caelestem, quia elargitur a Deo hominibus jus ad gloriam sempiternam, quae in possessione ipsius Dei consistit. 234. ptivos. Thesis II. Gratia sanctificans facit homines filios Dei ado­ Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Juxta Concilium Tridentinum justificatio impii est «translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei»1 2. Porro justi­ ficatio fit, ut idem concilium docet, «per voluntariam susceptionem gra­ tiae et donorum, unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit haeres secundum spem vitae aeternae» 3. Ergo homo per susceptio­ nem gratiae fit haeres vitae aeternae seu filius Dei adoptivus. 2) Ex SS. Patribus. S. Athanasius: «Ipse igitur (Christus) secun­ dum naturam est filius Dei, nos autem per gratiam» 4. 3) Ex ratione. Per gratiam sanctificantem regenerantur peccato­ res in ordine supematurali. Sed regeneratio hominis in ordine superna­ tural! terminatur ad filiationem adoptivam. Ergo gratia sanctificans facit homines filios Dei adoptivos. 235. Thesis III. Gratia sanctificans ex natura sua confert homini formaliter filiationem adoptivam. (Est communior.) Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. a) Justificationis «unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit» 5. Sed justitia, qua Deus nos justos facit, est gratia sanctificans. Ergo. b) In sententia scotistica gratia sanctificans producit filiationem adoptivam, non ex natura sua neque ex virtute propria, sed ex lege et ordinatione Dei extrinseca. Unde non tam gratia quam ordinatio divina et favor Dei est causa filiationis adoptivae. Sed hoc videtur parum con­ forme Concilio Tridentino dicenti: «Si quis dixerit... gratiam, qua justifi­ camur, esse tantum favorem Dei, a. s.»6. 2) Ex ratione, a) Gratia sanctificans ex natura sua nos facit con­ sortes divinae naturae. Sed hoc consortium, utpote conferens jus ad beatitudinem, est filiatio Dei adoptiva. Ergo. Ad rem Angelicus: «Attenditur etiam pretium operis secundum dignitatem gratiae, per quam homo consors factus divinae naturae adoptatur in filium Dei, cui debetur hae1 2 3 4 5 e S. Augustinus, Contra Maximin., lib. 2, c. 15, n. 2; ML 42, 778. Sess. 6, C. 4; Denz-Bannw., 796. Sess. 6, C. 7: Denz-Bannw., 799. Orat. 2, adv. arian., n. 59; MG 26, 274. Sess. C), c. 7: Denz-Bannw., 799. Sess. 6, can. 11; Denz-Bannw., 821. 148 DE GRATIA DEI. Q. XII. EFFECTUS FORMALES GRATIAE SANCT. reditas ex ipso jure adoptionis, secundum illud Rom., 8, 17: Si filii et haeredes·» 1. b) Posita gratia sanctificante, simul ponitur in homine filiatio Dei adoptiva, quin necesse sit filiationem aliunde compleri; imo gratia san­ ctificans et filiatio nequeunt separari, ut videbimus infra, dum de justi­ ficatione. Ergo gratia sanctificans ex sua natura causât in homine filia­ tionem Dei adoptivam. ARTICULUS II UTRUM GRATIA SANCTIFICANS EX NATURA SUA REDDAT HOMINEM DEO GRATUM 236. Status quaestionis. 1) Homo est Deo gratus, quando habet in se perfectionem talem, ut possit esse objectum complacentiae divinae specialis. 2) Porro «complacentia (Dei) specialis, ut ait Bid, est triplex. Pri­ ma est respectu omnium exsistentium et futurorum, quae nihil aliud est quam divinum velle, quo vult aliqua possibilia esse vel futura esse bona. Et sic posset in nullo alio a se complacere, quia posset nihil a se esse vel futurum esse. Secunda complacentia specialior est respectu nobilioris objecti, et est velle aliquid esse perfectius alio. Et sic major est com placentia substantiae quam accidentis (naturalis), et magis complacet in materia rationali quam irrationali. Tertia complacentia specialissima est respectu alicujus perficiendi secundum maximum seu perfectissimum genus perfectionum accidentalium. Et est divinum velle, quo vult crea­ turae rationali non ponenti obicem conferre maximam perfectionem ac­ cidentalem secundum genus, quae est beatitudo sive vita aeterna. Et hoc idem intelligitur per esse acceptum, esse carum, vel esse dilectum Deo, scilicet velle divinum, quo vult talem beatificare, si manserit in statu tali»1 2. 3) Hic agimus de tertia perfectione maxima, qua homo constitui­ tur objectum specialissimae divinae complacentiae, et quaerimus, an gratia sanctificans ex natura sua faciat hominem aptum, non quidem radicaliter, ut omnis natura intellectualis est apta ad beatitudinem, sed proxime dispositum et dignum, ut a Deo diligatur amore benevolentiae et acceptetur ad gloriam suo tempore ipsi conferendam. 237. Placita theologorum. 1) Nominales et scotistae docent gratiam sanctificantem ex natura sua non reddere hominem Deo gratum, sed «ab ordinatione divina talem legem statuente·, sicut, si esset aliquis rex, qui or­ dinaret in regno suo, quicumque haberet denarium aureum, haberet haereditatem et nullus alius; iste, inquam, denarius acceptaretur pro haereditate ipsum incomparabiliter excedente, et hoc etiam esset propter ordinatam legem statuentis» 3. Clarius: Gratia sanctificans est sicut metallum, quod ex intrinseca quidem ratione caret valore, sed, si a rege eligatur, ut sit materia monetae, acquirit valorem moralem; ita etiam gratia sanctificans ex intrin1 I-II, q. 114, a. 3. 2 In I Sent., dist. 17, q. 1, a. 1, nota 2. 3 Mayronus, In I Sent., dist. 17, q. 2. ART. II. AN GRATIA SANCT. EX NATURA SUA REDDAT HOMINEM, ETC. 149 seca ratione non reddit hominem Deo gratum, sed, accedente Dei ordina­ tione, qua id statuitur, acquirit valorem, et facit hominem amore Dei et vita aeterna dignum. Ita Scotus, Ariminensis, Ockam, Biel, Mayronus et alii '. 2) Alii multo communius et probabilius docent gratiam sanctificantem ex natura sua reddere hominem Deo acceptum et gratum. Ita communiter thomistae, et ex extraneis Vazquez, Suarez, Beraza et alii 1 2. 238. Thesis I. Deo grati. Omnes homines per gratiam sanctificantem fiunt Arg. 1) Ex S. Scriptura. Juxta Apostolum habemus gratiam, per quam serviamus placentes Deo 3. Haec verba Alapide exponit dicens: «Ut Deus servitio nostro quasi re quapiam pulcherrima delectetur» 4. 2) Ex ratione, a) Traditio universalis hanc gratiam vocat in Ec­ clesia gratiam gratum facientem ex eo, quod nos facit Deo dilectos. b) Homo per gratiam sanctificantem fit filius Dei adoptivus. Filius autem Dei adoptivus, utpote jus habens ad haereditatem vitae aeter­ nae, est Deo gratus et acceptus. Ergo. 239. Thesis II. Homo justus est Deo gratus et vitae aeternae di­ gnus formaliter per gratiam sanctificantem. Nota. Sensus est: «Sicut pictor facit parietem album effective, albedine mediante» 5, ita Deus per gratiam sanctificantem facit effective hominem sibi gratum; sed sicut albedo «nulla forma mediante... facit album formaliter», ita gratia immediate ac formaliter, sine alia forma mediante, facit hominem Deo gratum et vitae aeternae dignum. Arg. Ex multiplici ratione. 1) Homo constituitur formalitcr filius Dei adoptivus per gratiam sanctificantem. Ergo redditur Deo gratus formaliter per gratiam sanctificantem. 2) Homo fit perfectus et dignus beatitudine naturali per naturam integram. Ergo pariter constituitur dignus vita aeterna per participa­ tionem naturae divinae. 3) Sicut homo dicitur justus per justitiam, ita etiam vocatur gratus per gratiam. 240. Corollarium I. Nolim ex hoc deducas gloriam illico conferri iis, qui per gratiam sanctificantem redduntur Deo grati et vitae aeter­ nae digni; quia, licet gratia sanctificans immediate faciat hominem aptum ad gloriam, ad collationem hujus beatitudinis requiritur actio Dei distincta a productione gratiae. 241. Coroll. II. Esse Deo gratum idem est ac esse Deo dile­ ctum. Unde, si gratia ex natura sua reddit hominem Deo gratum, necesse est ipsum esse a Deo dilectum. Quod necessitate suppositionis 1 Scotus, In IV Seni., dist. i6, q. 2; Ariminensis, In I Sen!., dist. 17, q. 1, a. 2; Ookam, In I Seni., dist. 17, q. 1; Biel, In I Seni., dist. 17, q. i, a. 1; et a. 3, dub. 4; Mayronus, In I Seni., dist. 17, q. 2. 2 Vazquez, In I-II, disp. 204; Suarez, De gralia, lib. 7, c. 1; Beraza, De gra­ tia Christi, n. 838. 3 Hebr., 12, 28. 4 Comment, in ep. ad Hebr., 12, 28. 3 S. Thomas, De veritate, q. 27, a. 1 ad I. 150 DE GRATIA DEI. Q. XII. EFFECTUS FORMAMES GRATIAE SANCT. verum esse non diffitebimur. Deus necessitate absoluta nihil nisi se ipsum diligit, alia vero a se necessitate suppositionis, supposito scilicet quod bonitatem in ipsis produxerit atque conservet. Amor quippe Dei infundit et creat bonitatem quandoque naturalem, quandoque supernaturalem in rebus. Ex necessitate igitur suppositionis Deus diligit crea­ turas, naturales quidem amore naturali, supernaturalizatas vero amore supernatural!. 242. Scholion. De amicitia Dei. I. Amicitia recte definiri po­ test: Mutuus benevolentiae amor in communicatione alicujus boni /un­ datus. 1) Dicitur amor, id est, actus voluntatis, quo diligitur amicus. 2) Non est amor concupiscentiae, quo aliquis sibi vult bonum, sed amor benevolentiae, quo amans vult bonum amato. Unde «amans, juxta S. Thomam, sic fit extra se in amatum translatus, in quantum vult amato bonum, et operatur per suam providentiam sicut et sibi» x, et Deus «transfertur in amatum, quod est creatura, in quantum bonitatem suam ei communicat» 12. 3) Est mutuus, id est, amantes sibi invicem communicant aliquod bonum. Hinc amicitia facit, ut amantium omnia bona sint communia 3*. 4) Inter amantes necessario datur aliqua aequalitas, quia, ut ait commune proloquium a S. Hieronymo mutuatum: «amicitia pares aut accipit aut facit»'1, et Ovidius ajebat: «amicitias et tibi junge pares»5* . Attamen, «amicitia non requirit aequalitatem aequiparantiae, sed aequa­ litatem proportionis, ut scilicet unus amicorum operetur ad alterum se­ cundum suam proportionem, ut dicitur in 8 Ethicorum. Tamen ma­ gna inaequalitas amicitiam solvit, quando scilicet non communicant in eadem vita» ®. Anima autem gratia supernatural! ornata, et consors facta naturae divinae, communicat cum Deo in eadem vita supernatu­ ral!, et habet cum eo aequalitatem proportionis7. 5) Ad veram amicitiam requiritur, ut amantes non multum distent, quia «inter multum distantia bene potest esse amor, sed non amicitia, quia non conversantur simul, quod est proprium amicitiae. Deus autem, quamvis in infinitum distet a creatura, tamen operatur in omnibus, et in omnibus est: et ideo potest salvari etiam ratio amicitiae»8. Deus igitur est nobis intime praesens, ut nobiscum conversando amicitiam sta­ tuat, sed cum peccatoribus non habet amicitiam, quia in ordine super­ natural! longe est ab ipsis et non conversatur cum illis. 1 S. Thomas, I p., q. 20. a. 2 ad I. 2 In 111 Sent., dist. 32, q. 1, a. 1 ad 3. 3 Amantium mutuam sibi invicem traditionem pulchre explicat S. Joannes a Cruce dicens: «No solamente segùn la voluntad sino también segùn la obra, queda ella de hecho sin dejar cosa, toda dada a Dios, asi como Dios se ha dado todo libremente a ella; de manera que quedan pagadas aquellas dos voluntades, entregadas y satisfechas entre si». Cantico esp., cane. 27. '* Comment, in Michaeam, lib. 2, c. 7; ML 25, 1219. 5 De tristibus, lib. 3, egl. 4, v. 44. ° In III Sent., dist. 28, q. 1, a. 3 ad 3. 7 Ad rem optime S. Joannes a Cruce: «En la cual (unidn) se iguala el alma con Dios por amor». Càntico esp., cane. 24, v. 2. 8 S. Thomas, In III Sent., dist. 32, q. 1, a I ad 2 ART. III. DE CAETERIS EFFECTIBUS GRATIAE SANCTIFICANTIS I5I 243. II. Amicitia una est naturalis, quae fundatur in bonitate naturali, ut illa, quam habent personae sibi invicem bona naturalia mutuo communicantes; et altera supernaturalis, quae fundatur in boni­ tate supernatural!, qualis est amor mutuus inter Deum et justos. De amicitia supernatural! hic agimus. 244. III. Philosophus ajebat: «Aut virtus quaedam est amicitia aut cum virtute conjuncta»V Sed S. Thomas clarius rem explicat dicens: «Amicitia non ponitur virtus, sed consequens virtutem; quia ex hoc ipso, quod aliquis habet virtutem et amat bonum rationis, consequitur ex ipsa inclinatione virtutis, quod diligat sibi similes, scilicet virtuosos, in quibus bonum rationis viget. Sed amicitia, quae est ad Deum, in quan­ tum est beatus et beatitudinis auctor, oportet praestitui ad virtutes, quae ad illam beatitudinem ordinant; et ideo, cum non sit consequens ad alias virtutes, sed praeambulum, ut ostensum est, oportet, quod ipsa sit per se virtus» 1 2. Ex hoc deducitur amicitiam supernaturalem, qua sumus amici Dei, quandoque sumi pro habitu, in quantum formaliter est caritas 3, quan­ doque pro actu, quatenus est amor. 245. IV. Amicitia ut habitus seu caritas est principium proximum amicitiae amoris, dum gratia sanctificans est principium remotum. Hinc amicitia proprie dicta, seu amor mutuus, est formaliter actus caritatis, fundamentaliter est actus gratiae sanctificantis 4. V. Deus et homines justi conjunguntur vera amicitia. 1) Deus in sacris litteris justos crebro vocat amicos: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus 5*. Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis e. Dico autem vobis amicis meis 7. 2) Juxta Concilium Tridentinum homo in justificatione «ex injusto fit justus, et ex inimico amicus» Dei 8. ARTICULUS III DE CAETERIS EFFECTIBUS GRATIAE SANCTIFICANTIS 246. Gratia sanctificans alios quoque eximios effectus producit for­ maliter in anima. De praecipuis hic. breviter. I. Gratia sanctificans reddit hominem justum et sanctum 9. 1) Sacra Scriptura comparat gratiam cum luce et peccatum cum tenebris 10; et addit: Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? n. 1 Ethicor., lib. 8, c. i. 2 Quaesi, disp., De caritate, q. un., a. 2 ad 8. 3 11-11, q. 23, a. 1. 4 Cfr. Salmanticenses. De gratia, disp. 4, n. 37; et Joseph a Spiritu Sancto, Cursus Theologiae mystico scholasticae, disp. 16, n. 180. 5 Ps. 138, 17. ° Joan., 15, 14. ’ Luc., 12, 4. 8 Ses». 6, c. 7; Denz-Bannw., 799. ’ De justificatione impii agemus uberius in quaestione speciali. 10 Ephes., 5, 8. n n Cor., 6, 14. 152 DE GRATIA DEI. Q. XII. EFFECTUS FORMALES GRATIAE SANCT. 2) Juxta Concilium Tridentinum justificatio «non est sola peccato­ rum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus» 1. «Hujus justificationis... unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet... vere justi nominamur et sumus»12. 3) Licet ratio naturalis id plene explicare nequeat, ex principiis tamen aliunde sumptis potest suadere. Si enim gratia, participatio divi­ nae naturae, constituit hominem Deo gratum vitaeque aeternae dignum, pari ratione ipsum reddet justum atque sanctum, ab omni scilicet pec­ cato immunem. 247. IL Gratia sanctificans mira pulchritudine atque splendore ani­ mam humanam exornat. 1) Animam justi describit S. Scriptura his verbis: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es 3. 2) Catechismus Romanus S. Pii V lepide pulchritudinem animae justi exponit dicens: «Est autem gratia... divina qualitas in anima inhae­ rens ac veluti splendor quidam et lux, quae animarum nostrarum ma­ culas omnes delet ipsasque animas pulchriores et splendentes reddit» 4. 248. III. Gratia sanctificans confert homini vitam supernaturalem perfectam. Nota. Vitam supernaturalem vocamus facultatem, quam habet homo justus se movendi ad Deum ut ultimum finem. Vita imperfecta dicitur principium actuum fidei, spei, etc., qui licet sint supernaturales per influxum gratiae actualis, tamen possunt conjungi cum peccato mor­ tali ct esse sine merito. Vita perfecta est principium amoris Dei, et est incotnpatibilis cum peccato mortali. Hanc vitam sancti vivunt in via per gratiam sanctificantem et in patria per gloriam. Unde Christus di­ citur venisse ad homines, ut vitam habeant, et abundantius habeant 56 *. 1) Dominus Jesus vitem se dicit et nos palmites, et hortatur nos, ut in Christo et in dilectione maneamus, sicut palmes in vite ®. Et dein­ de subjungit: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum1. Palmes autem in vite vivit. Ergo et nos, cum sumus in Christo per gra­ tiam et dilectionem, vivimus vitam supernaturalem perfectam atque fructibus vitae aeternae uberem. 2) Catechismus Romanus S. Pii V egregie hoc declarat dicens: «Quem­ admodum igitur a capite vis manat, qua singulae corporis partes ad proprias functiones apte exsequendas moventur; ita ex Christi Domini plenitudine in omnes, qui justificantur, divina virtus et gratia diffundi­ tur, quae nos ad omnia Christianae pietatis officia habiles reddit» 8. 1 2 3 '* 8 6 ’ 8 Sess. 6, c. 7; Denz-Bannw., 799. Sess. 6, c. 7; Denz-Bannw., 799. Cant. Cantic., 1, 14. Parte 2, c. 2, n. 50. Joan., 10, 10. Joan., 15, 4 sqq. Joan., 15, 5. Parte 2, c. 2, n. 52. ART. I. QUAEDAM NOTIONES DE JUSTIFICATIONE IMPII :53 QUAESTIO XIII DE JUSTIFICATIONE IMPII ARTICULUS I QUAEDAM NOTIONES TRADUNTUR 249. 1) Etymon. Si justificationis nomen spectes, nihil aliud si­ gnificat, quam justum facere vel justum fieri. Unde justificatio idem est ac ywsZi effectio *1. 2) Justificatio active spectata est actio Dei sanctificantis homines, et -passive significat motum vel quasi motum, quo homo injustus red­ ditur justus. Quamvis hic agamus de sola justificatione passiva, saepe tamen commemoramus actionem Dei. 3) Cum justitiae nomen multiplicem habeat sensum, justificatio quoque passiva potest diversimode usurpari. Justitia aliquando signi­ ficat a) virtutem, qua quis unicuique tribuit, quod suum est, et sic homo dicitur justus, qui unicuique reddit, quod suum est; b) quandoque im­ portat declarationem forensem, et sic dicuntur justificati, qui a judice declarantur innocentes; c) saepissime innuit internam hominis rectitudi­ nem ad Deum, finem supernaturalem, et hoc sensu vocantur justi, qui gratia sanctificante ornati Deum super omnia diligunt. 4) Haec passiva justificatio, si producatur in homine nullatenus corrupto, ut in Adamo, Christo, et SS. Virgine Maria, non est remissio peccatorum, sed simplex spiritualis generatio; at,-si fiat in homine pec­ catis contaminato, importat semper remissionem peccatorum. 5) In justificatione impii seu peccatoris verificatur quidam proces­ sus, cujus terminus a quo est peccatum lethale, terminus ad quem gratia sanctificans, et actus intermedii sunt motus liberi arbitrii in Deum et in peccatum. Unde quatuor elementa sunt explicanda in processu justi­ ficationis, id est, infusio gratiae, motus liberi arbitrii in Deum, motus liberi arbitrii in peccatum et remissio peccatorum. 6) Hic processus considerari potest a) in fieri, quatenus significat motum animae ad justitiam seu ad statum internae rectitudinis ad Deum; et b) in jacto esse, quatenus importat ipsum statum rectitudinis ad Deum. Loquimur de justificatione, prout est in motu. Porro «motus denominatur magis a termino ad quem, quam a termino a quo; ideo hujusmodi transmutatio, qua aliquis transmutatur a statu injustitiae ad statum justitiae per remissionem peccati, sortitur nomen a termino ad quem, et vocatur justificatio impii» 2. 250. Doctrina catholica. Doctrina igitur catholica est homini in justificatione infundi gratiam habitualem, atque praeviis actibus liberi 1 1 Cfr Katschthalor, De gratia, n. 274. l-II, q. 113, a. 1. DE GRATIA DEI. 154 Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII arbitrii a Deo motis deleri peccata, totumque hominem renovari ac sanari; quia justificatio, ut ait Glossa ad Romanos 8, 30, est «remissio peccatorum et consummatio bonorum operum». Hunc justificationis processum fere ad litteram exponit Concilium Tridentinum dicens: «Disponuntur autem ad justitiam, dum excitati di­ vina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt, atque illud imprimis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem, quae est in Christo Jesu, et, dum peccatores se esse intelligentes, a divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illiunque tanquam omnis justitiae fontem diligere incipiunt, ac propterea moventur adver­ sus peccata per odium aliquod et detestationem, hoc est. per eam poeni­ tentiam, quam ante baptismum agi oportet; denique dum proponunt suscipere baptismum, inchoare novam vitam et servare divina man­ data» x. 251. Errores. Reformatores saeculi xvi, Lutherus, Calvinus, Melanchthon. Bucerus, et alii docebant justitiam originalem primo homini fuisse essentialem, et consequenter contendebant per peccatum Adae totam ho­ minis naturam fuisse essentialiter corruptam, atque liberum arbitrium di­ sparuisse vel esse titulum sine re. Hisce erroribus applicatis ad praesentem quaestionem, gravissime erra­ verunt circa elementa justificationis. Defenderunt homini in justificatione non infundi gratiam sanctifican­ tem, quae sit qualitas supernaturalis recepta in anima, sed justitiam Chri­ sti a Patre imputari peccatori mediante fiducia promissae misericordiae in Christo, et ita peccata contegi. Hinc processus justificationis juxta reformatores fit imputatione extrinseca justitiae Christi, fide in promissam a Christo misericordiam, et decla­ ratione stylo forensi peccati non imputandi. Imputatio justitiae Christi juxta aliquos fit per formalem et substantia­ lem communicationem naturae divinae Christi ad animam hominis, sed juxta alios est tantum extrinscca in eo consistens, quod Pater virtute pro­ pitiationis sanguinis Filii sui misericordem se ostendit et reconciliatur pec­ catori. Fides, ob quam imputatur homini justitia Christi, non est fides historica (ita eam vocant), qua credimus mysteria et dogmata contenta in S. Scri­ ptura vel traditione, neque fides miraculorum, qua dicunt fieri miracula, sed fides promissionum specialis, «qua credit unusquisque sibi remitti pec­ cata propter Christum, et Deum placatum et propitium esse propter Chri­ stum» «Quoties igitur, ait iterum Melanchthon, de fide justificante loqui­ mur, sciendum est haec tria objecta concurrere, promissionem et quidem gratuitam (misericordiae), et merita Christi tanquam pretium, et propitia­ tionem» 3. Nullam requirunt ex parte hominis contritionem, nullum motum liberi arbitrii in Deum vel in peccatum, nullam internam dispositionem, nisi fiduciam in promissam a Christo misericordiam. Haec protestantium fides vel fiducia nullatenus dicenda est causa justificationis, sed quaedam tantum conditio. Celebre dictum: Pecca fortiter et crede fortius, quod Luthero tribuitur, est consequentia hujus doctrinae. Peccata non delentur per veram remissionem nec per internam hominis 1 2 3 Sess. 6, c. 6; Denz-Bannw., 798. Melanchthon, Apologia Confessionis august., «De justificatione» versus finem, Apologia Confessionis august . «Quid est fides justificans». ART. 11. AN IN JUSTIFICATIONE IMPII PECCATA MORT. DELEANTUR iOS renovationem, sed stylo curiae declaratur homo justus, tegendo illi peccata, et declarando ea amplius nunquam peccatori ad culpam poenamve impu­ tatum iri. Ex his principiis deducebant: 1) hominem certo certitudine fidei co'gnoscere se esse justificatum; 2) justitiam non esse majorem in uno quam in alio; 3) solo infidelitatis peccato fieri hominem reum servumque peccati. Unde Lutherus: «Sola impietate et incredulitate cordis reus fit et servus peccati damnandus» «Nullum malum opus facit eum (infidelem) malum aut damnatum, sed incredulitas» 12, ARTICULUS II UTRUM IN JUSTIFICATIONE IMPII PECCATA MORTALIA VERE REMITTANTUR AC DELEANTUR 252. Status quaestionis. 1) Ordo naturalis elementorum, quae re­ quiruntur ad justificationem impii, est certe diversus juxta diversa ge­ nera causarum, sed simpliciter potest sic ordinari: a) infusio gratiae; b) motus liberi arbitrii in Deum; c) motus liberi arbitrii in peccatum; d) remissio culpae 3. Attamen ob connexionem, quam infusio gratiae et remissio peccati inter se habent, disseremus de eisdem ordine sequenti: a) de remissione peccati; b) de infusione gratiae; c) de actibus liberi arbitrii in Deum; d) de actibus liberi arbitrii in peccatum. 2) Ad solutionem difficultatis propositae non parum confert ger­ manam notitiam habere de essentia peccati habitualis. Omnes norunt post patratum peccatum actuale plura habitualiter manere in anima, cujusmodi sunt: privatio gratiae sanctificantis; offensa Dei, quae, trans­ acto actu, virtualiter perseverat; aversio a Deo et conversio ad creatu­ ras; ac tandem reatus ad poenam aeternam. 3) Praestantissimi theologi Vazquez et Lugo4 dixerunt essentiam peccati mortalis habitualis consistere in actu praeterito, quandiu non retractetur, moraliter permanente; Scotus et Biel56defenderunt eam re­ ponendam esse in reatu poenae aeternae. Sed multo probabilius puto essentiam peccati mortalis habitualis in praesenti providentia consistere in privatione voluntaria gratiae sanctificantis, relicta ex peccato actuali in ordine ad ipsum peccatum. Ita S. Thomas, Cajetanus, Medina, Salmanticenses, et omnes fere thomistaee. Unde S. Thomas ait ad rem: «Macula, quantum in se est, non ponit de essentia sua, nisi privationem gratiae; sed ponit ut causam obstaculum peccati, quod obstat ad gra­ tiae receptionem»7. 1 De Ubertate Christiana, § «Cum ergo». 2 De libertate Christiana, § «Sic et infideli». 3 Cfr. Prado, De gratia et lib. arb., p. 1, q. 5, a. 8, conci. 5. 4 Vazquez, In I-II, disp. 139, c. 5; Lugo, De poenitentia, disp. 7, sect. 5. 6 Sootus, In IV Sent., dist. 14, q. 1, n. 6, § «Dico ergo»; Vide commentaria Hiquaei in Scotum ibidem; Biel, In IV Sent., dist. 14, q. 1, a. 1, nota 2. 6 S. Thomas, I-II, q. 86, a. I ad 3; et In IV Seni., dist. 18, q. I, a. 2, quaetiunc 1 Cajetanus, In I-II, q 86. a 1: Medina, In I-II, q. 86, a. 1; Salmantioensos, De justi/icatione impii, disp. 1, n. 3. 7 In IV Sent., dist. 18, q. t, a. 2, quaestiunc. I. 156 DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII 4) Ex hac essentia peccati habitualis fluunt plurima dainna, ut sunt: aversio a Deo; conversio ad creaturas; reatus ad poenam aeter­ nam, etc., adeo ut homo in peccato mortali habituali exsistens sit Deo ingratus, invisus, et abominabilis. 5) Fieri non potest, ut peccata, quibus Deum offendimus, non fue­ rint commissa, sed quaeritur, an in justificatione remittantur ac delean­ tur omnia peccata, tum originale, si adhuc, permaneat, tum personalia mortalia. 6) Remitti seu deleri peccatum nihil aliud est nisi auferri maculam et damrta ex peccatis orta, adeo ut de peccato nihil imputetur amplius peccatori ad culpam et poenam aeternam. 253. Error. Reformatores saeculi xvi dixerunt, ut supra retulimus, peccata in justificatione non vere deleri ac remitti, sed potius per justitiam Christi homini peccatori formaliter imputatam obvelari ac contegi l. 254. Thesis. In justificatione impii omnia peccata mortalia remit­ tuntur ac extinguuntur. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata 1 2. S. Joannes: Ecce, qui tollit peccatum mundi 3. Sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat nos ab omni peccato 4. 2) Ex Concilio Tridentino. Patres concilii hunc canonem ediderunt: «Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam adserit non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari, a. s. In renatis enim nihil odit Deus, quia nihil est damnationis iis, qui... innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi» 5. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus diserte tenet hanc doctrinam dicens: «Dicimus baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non radere, nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum in capite capillorum, unde crescunt ite­ rum revocanda peccata» 6. 4) Ex ratione. Essentia peccati habitualis est privatio gratiae, ex qua in praesenti providentia oriuntur alia damna peccatori illata, ut aversio a Deo, reatus ad poenam, etc. Sed haec omnia in justificatione vere remittuntur et exstinguuntur. Ergo. Prob. ant. Privatio gratiae aufertur, ut patet, per gratiam sanctificantem, quae in justificatione omnibus confertur, aversio a Deo deletur per caritatem seu per conver­ sionem ad ipsum Deum; offensa exstinguitur per satisfactionem Christi peccatori in justificatione collatam, et ita de caeteris. 1 Cfr. Calvinus, Institut., lib. 4, c. 15, n. 10, ubi, sicut etiam alibi passim, non imputationem culpae vocat remissionem peccati. Et lib. 3, c. n, n. 15, objurgat Magistrum Sententiarum, quod dixerit per mortem Christi exstinctum esse peccatum - Hcbr., 9, 28. 3 Joann., 1, 29. 1 I Joan., i, 7. 5 Sess. 5, can. 5; Denz-Bannw., 792. 6 Contra duas ep. Pelag., lib. 1, c. 13, n. 26; MI. 44, 562. ART. III. § I. AN IN JUSTIFICATIONE GRATIA SANCT. INFUNDATUR 157 Difficultatibus satisfit. 255. Obj. 1. Regius Psaltes ait: Beati, quorum remissae sunt iniqui­ tates et quorum tecta sunt peccata *. Ergo in justificatione impii teguntur peccata. Resp. Psalmista in loco citato loquitur cum Deo. Respectu autem Dei, qui videt omnia etiam occultissima, idem est tegere ac delere peccata, quia quod Deo tegitur, deletum est. Hanc interpretationem adhibet S. Thomas dicens: «Caritas dicitur operire peccata Deo, qui omnia videt. Unde opor­ tet, quod ea destruat» 12. Obj. 2.° Homines justi in praesenti ordine providentiae generant filios peccato originali infectos. Ergo in justis non est peccatum omnino ex­ stinctum. Resp. In justificatione hominis deletur omnino peccatum originale, sed natura peccato originali corrupta non reducitur ad statum primaevae inte­ gritatis. Justitia originalis collata fuit a Deo primo homini per modum acci­ dentis naturae speciei, et per peccatum non solum amissa fuit gratia san­ ctificans sed etiam corrupta fuit natura. In justificatione autem destruitur quidem peccatum, sed non redintegratur natura, et quotquot nascuntur per generationem a genitoribus justis, habentibus naturam corruptam, contra­ hunt peccatum originale 3. Hinc optime docet S. Thomas hominem per ba­ ptismum liberari a peccato originali quantum ad mentem, remanente in­ fectione peccati quantum ad carnem .«Manifestum est autem, quod homo baptizatus non generat secundum superiorem partem animae, sed secundum inferiores et secundum corpus; et ideo homo baptizatus non transfundit in prolem novitatem Christi sed vetustatem Adae» 4. Obj. 3.° Peccata mortalia, quae dicuntur remissa, possunt esse obje­ ctum sacramenti poenitentiae. Ergo peccata mortalia non delentur in justi­ ficatione. Resp.—Neg. conseq. Peccata sunt materia remota sacramenti poeniten­ tiae, actus vero poenitentis materia proxima ejusdem. Cum autem verum fuerit hominem commisisse peccata, potest poenitens accipere motivum de peccatis exstinctis, ut concipiat dolorem et faciat confessionem. ARTICULUS III DE GRATIA INFUSA IN JUSTIFICATIONE § 1 Utrum in justificatione impii infundatur gratia sanctificans in animant. 256. Status quaestionis. Justificatio impii certe importat remissio­ nem omnium peccatorum lethalium, sed adaequate non consistit in sola remissione peccatorum. Hic. discutiendum venit, an ad justificationem impii omnino requira­ tur gratiae sanctificantis infusio. 1 2 ’ 4 Ps. 31, i. In IV Sent., dist. 22, q. x, a. 1 ad 2. Cfr. De Deo Creatore, n. 803 sq. De malo, q. 4, a. 6 ad 4. Σ58 DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII 257. Error. Reformatores, putantes hominem per imputationem extrinsecam justitiae Christi et per externam Dei benevolentiam sine intrin­ seca animae justitia sanctificari, negant in justificatione infundi a Deo animae gratiam sanctificantem, quae sit qualitas inhaerens in anima. Ita Lutherus, Calvinus, Melanchthon et alii1. Id ut probent, contendunt ver­ bum Stzatouv non significare facere justum, sed considerare justum, habere ut justum 1 2. 258. Thesis. In justificatione impii infunditur a Deo et recipitur in anima gratia sanctificans. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Apostolus diserte adserit se emun­ datum fuisse a peccato. Eramus enim, inquit, aliquando et nos insipientes, increduli, errantes... sed secundum suam misericordiam salvos nos jecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae 3. Hic certe agit Apostolus, non de externa imputatione justitiae Christi, sed de in­ terna hominis immutatione per lavacrum regenerationis et renovationis, in qua infunditur gratia sanctificans. b) Idem Apostolus, enumeratis flagitiis, quae a regno Dei arcent, ait ad corinthios: Et haec quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificali estis, sed justificati estis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri45 . Nec valet dicere adjectivum εδιχαιωβητε non signi­ ficare facti justi sed declarati justi, ut contendit Banks s. Nam S. Augu­ stinus ait apposite ad rem: «Quid est enim aliud justificati quam justi facti, ab illo scilicet, qui justificat impium (Rom., 4, 5), ut ex impio fiat justus?... Unde aliter dicimus, Deus sanctificat sanctos suos; aliter autem, sanctificetur nomen tuum. Nam illud ideo, quia ipse illos facit sanctos, qui non erant sancti» 6. 2) Ex Concilio Tridentino. «Si quis dixerit hominem justificari vel sola imputatione justitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, ex­ clusa gratia et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhaereat, aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tantum favorem Dei, a. s.»7. 3) Ex traditione. Traditio Christiana a primis inde saeculis semper intellexit in justificatione gratiam hominibus infundi. «Ubi igitur, ait auctor epistolae Barnabae, nos renovavit per remissionem peccatorum, 1 Lutherus, Comment, in ep. ad Galatas, c. 2; § «Theologia scholastica» ct «Vera Christianismi ratio»; Calvinus, Inst., lib. 3, c. II, n. 2; Melanchthon, Loci theologici, «De gratia et justificatione». 2 Cfr. Liddell-Soott, Speaker's Commentary, I Cor., 6, 11; Lufhardt, Compen­ dium der Dogmati k, p. 257. 3 Tit., 3, 3 sqq. 4 I Cor., 6, ii. 5 Manual de Doctrina cristiana, hisp. vers., § 214. 6 De spiritu et lilt., c. 26, n. 45; ML 44, 228. 7 Sess. 6, can. 11; Denz-Bannw., 821. Recte animadvertunt theologi ex ver­ bis «sola imputatione», quae apparent in canone, aliquam imputationem justitiae Christi admittendam esse. Porro duplex est imputatio, una formalis, quam defen­ dunt reformatores, altera efficiens, quam ponunt catholici, et ita dicimus merita Christi nobis applicari, quatenus meruerunt nobis gratiam. Cfr Philippus n SS. Tri­ nitate, De gratia Dei, disp. 16, dub. t ad 3. ART. III. § 1. AN IN JUSTIFICATIONE GRATIA SANCT. INFUNDATUR 159 effecit, ut aliam formam haberemus, animam nempe puerorum instar; utpote qui nos reformavit; nam de nobis Scriptura dicit, loquente Patre ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram» x. «Facti sumus novi, iterum ab integro creati. Ideo in nobis, in domicilio nostro, vere Deus habitat» 12. 4) Ex auctoritate S. Thomae. Angelicus Doctor hanc doctrinam confirmat dicens: «Hoc autem plus habet adoptatio divina, quam huma­ na, quia Deus hominem, quem adoptat, idoneum facit per gratiae munus ad haereditatem caelestem percipiendam; homo autem non facit ido­ neum eum, quem adoptat, sed potius eum jam idoneum eligit ado­ ptando» 3*. «Ex hoc ipso, quod Deus sua voluntate aliquem ordinat ad vitam aeternam, praestat ei aliquod, per quod sit dignus vita aeterna... Sic ergo homo dicitur Dei gratiam habere, non solum ex hoc quod a Deo diligitur in vitam aeternam, sed ex hoc quod datur ei aliquod donum, per quod est dignus vita aeterna, et hoc donum dicitur gratia gratum faciens» i. 5) Ex ratione. Ratio naturalis demonstrare non valet in justifi­ catione infundi animae gratiam sanctificantem, sed innixa veritatibus revelatis potest id satis efficaciter suadere. Scimus namque hominem in justificatione fieri Deo gratum et amicum. Amor autem Dei non suppo­ nit in objecto bonitatem, quam diligat, sed eam diligendo efficit. Ergo, cum hominem peccato abominabilem diligere incipit, efficit in eo ali­ quam formam, qua sit bonus ac justus 5. Difficultates enodantur. 259. Obj. l.° Apostolus docet nos fieri justos justitia Dei. Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso 6. Ergo. Resp. Apostolus usus est termino abstracto pro concreto, ut frequen­ ter fit in Scriptura. Unde sensus est, ut nos efficeremur justi justitia Dei, «non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit» 7. Obj. 2.° Homines satisfaciunt Deo valore operum Christi ipsis appli­ cato. Quidni etiam justificantur justitia Christi? Resp. Inter satisfactionem et justificationem adest non parva diffe­ rentia. Satisfactio siquidem pertinet ad ordinem moralem, et, cum efficimur membra Christi, accipimus fructus satisfactionum nostri capitis. Sed justi­ ficatio est regeneratio et renovatio physica, quae non potest fieri nisi forma physica inhaerente animae. Justitia autem Dei infinita nequit inhaerere animae, nec proinde hominem per modum informationis justum efficere. 1 Ep. cath. Barnabae, 6; MG 2, 741. 2 Ep. cath., 16; MG 2, 773. 3 III p., q. 23, a. I. 1 De veritate, q. 27, a. 1. s Cfr. S. Thomas, De veritate, q. 27, a. I. ° II Cor., 5, 21. 7 Concit. Trid., sess. 6, c. 7; Denz-Bannw., 799. Ι6θ DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII § 2 Utrum sanctificatio et remissio peccatorum in justificatione impii sint effectus formales gratiae sanctificantis. 260. Status quaestionis. Omnibus notum est sanctificationem ani­ mae et remissionem peccatorum simul homini conferri in justificatione, sed oportet investigari, an sint effectus formales gratiae sanctificantis, adeo ut. ubi infunditur gratia sanctificans, immediate et formaliter pro­ ducantur sanctificatio hominis et remissio peccatorum. 261. Errores, i) Lutherus irridet scholasticos, quod docuerint sancti­ ficationem animae et remissionem peccatorum esse effectus formales gratiae sanctificantis. Deinde adserit: «Eaque (fides) est formalis justitia, propter quam homo justificatur, non propter caritatem» l. 2) Juxta recentiores protestantes, praesertim methodistas, in hoc ne­ gotio tria sunt sedulo distinguenda: a) justificatio, quae consistit in imputa­ tione justitiae Christi, quaque peccata conteguntur, et acceptatur homo ut justus coram Deo; b) regeneratio, quae est nova nativitas ad vitam spiri­ tualem simul cum justificatione in instanti effecta; c) sanctificatio, quae significat progressum vitae spiritualis pedetentim obtentum. Justificatio et regeneratio sunt effectus fidei in promissiones Christi, sanctificatio vero est fructus progressivus justificationis. 262. T HESIS. Gratia sanctificans a Deo infusa immediate et for­ maliter producit sanctificationem animae et remissionem peccatorum. Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. a) Sacra tridentina synodus ait; «Quae (justificatio) non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex injusto fit justus et ex inimico amicus» 12. Haec verba certe innuunt gratiam sanctificantem per se ipsam immediate et formaliter producere justificationem, quae complectitur sanctificationem animae et remissionem peccatorum. b) Deinde prosequitur: «Unica formalis causa (justificationis) est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua vide­ licet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostrae, et non modo repu­ tamur, sed vere justi nominamur et sumus» 3. 2) Juxta Catechismum Romanum S. Pii V gratia est «non solum per quam peccatorum fit remissio, sed divina qualitas in anima inhae­ rens, ac veluti splendor quidam et lux, quae animarum nostrarum ma­ culas omnes delet, ipsasque animas pulchriores et splendidiores red­ dit» 4. En remissio peccatorum et sanctificatio animae facta per gratiam. 1 Conim. in ep. ad Galatas, c. 2; § «Theologia scholastica». 2 Sess. 6, C. 7; Denz-Bannw., 799. 3 Sess. 6, c. 7; Denz-Bannw., 799. Nolunt concedere protestantes sanctifica­ tionem animae, quam dicunt esse progressum in vita spirituali, fieri in primo in­ stanti conversionis. Cfr. Banks, Manual de Doctrina cristiana, § 233; sed fides ca­ tholica docet sanctificationem substantialiter produci in anima, ubi primo gratia sanctificans infunditur, et deinde progredi in perfectione, ubi gratia augetur. 4 Parte 2, c. 2, n. 50. ART. III. § 3. AN SOLA GRATIA SIT CAUSA FORMALIS SANCT. ΛΝΙΜ., ETC. l6l 3) Ex ratione. Sanctificatio animae et remissio peccatorum sunt quidem duo effectus objective diversi, sed ab una causa necessario pro­ ducti. Cum enim peccatum sit privatio sanctificationis, peccatum et sanctificatio se habent ut positivum et negativum, et posita sanctifica­ tione necessario sequitur remissio peccati, ut adventu lucis necessario expelluntur tenebrae. Unde si gratia causet formaliter sanctificationem, producet pariter remissionem peccatorum. Porro gratia habitualis for­ maliter sanctificat hominem, quia est participatio divinae naturae, quae regenerat et reddit hominem sanctum. Sicut ergo illuminatio aeris et expulsio tenebrarum sunt effectus formales lucis, ita etiam sanctificatio animae et remissio peccatorum sunt effectus formales gratiae habitualis, sanctificatio quidem effectus primarius 'et positivus, remissio vero pec­ catorum effectus secundarius et privativus1. § 3 Utrum sola gratia habitualis independenter ab omni alio elemento sit causa formalis sanctificationis animae et remissionis peccatorum. 263. Status quaestionis. Posset in hac quaestione dubitari: 1) An gratia habitualis ex natura sua, vel e contra ex libera Dei voluntate, producat formaliter hos effectus. 2) An saltem in ratione causae formalis compleatur favore Dei extrinseco; et 3) An actus caritatis et contritionis sint simul cum gratia causae formales justificationis. 264. Error. Bucerus docuisse dicitur justificationem causari imperfe­ cte a gratia nobis inhaerente, et perfecte a justitia Christi nobis imputata. 265. Opiniones quorumdam theologorum, i) Nonnulli catholici, prae­ sertim ante Concilium Tridentinum, censuerunt gratiam habitualem esse quidem causam formalem justificationis, non ex natura sua, sed libera Dei ordinatione seu favore Dei extrinseco. Ita Scotus, Ockam, Hiquaeus, Sua­ rez et alii 12. 2) Probabilis sententia visa est Vazquez «tam solo actu contritionis et dilectionis Dei super omnia, qui ex auxilio supernaturali procedat, quam habitu sine nova alia gratia et condonatione hominem justificari posse» 3. 266. Thesis I. Sola gratia habitualis est unica causa formalis tum sanctificationis animae tum remissionis peccatorum, independenter ab alio favore Dei extrinseco. (Est communissima.) Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Patres tridentini declaraverunt: «Unica formalis causa (justificationis) est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit» 4. Porro justitia, qua Deus nos justos 1 Cfr. Salmanticenses, Oe justificatione impii, disp. 2, n. 34. 2 Scotus, In IV Sent., dist. 16, q. 2, n. 4, § «Respondeo»; Ockam, In IV Sent., q. 3: Hiquaeus, In IV Sent. Scoti, dist. 16, q. 2; Suarez, In III p., disp. 4, sect. 8, n. 40. 3 In I-II, disp. 203, c. 3. 1 Sess. 6, C. 7; Denz-Bannw., 799. II ι6ζ DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII facit, est gratia habitualis, et justificatio complectitur sanctificationem animae et remissionem peccatorum. Ergo sola gratia habitualis est unica causa formalis horum effectuum. 2) Ex ratione, a) Sicut natura divina est in se sanctitas per es­ sentiam, ita gratia habitualis, utpote participatio naturae divinae, est ex sua natura sanctitas per participationem. Sed sanctitas ex sua na­ tura renovat hominem et excludit omne peccatum, quin favore Dei extrinseco ad id indigeat. Ergo. b) Posita sola gratia habituali in homine sine ullo Dei favore ex­ trinseco, fugit peccatum et fit homo sanctus. Ergo sola gratia habitualis est causa formalis sanctificationis animae et remissionis peccatorum. 267. T HESIS 11. Amor Dei et actus contritionis non sunt nec pos­ sunt esse causae formales justificationis. (Est communis.) Arg. 1) Ex Concilio Tridentino. Sancta synodus decrevit: «Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione atque ejus adju­ torio hominem credere, sperare et diligere aut poenitere posse, sicut opor­ tet, ut ei justificationis gratia conferatur, a. s.»1. Concilium his verbis probe distinguit actus amoris et doloris a causa formali justificationis, quae est gratia sanctificans. 2) Ex ratione, a) Amor Dei et actus contritionis, in diverso ordine considerati, sunt dispositiones ad justificationem, ut infra probabimus, et patet ex Concilio Tridentino. Sed dispositio ad aliquem effectum, licet in genere causae materialis influat in effectum, in genere tamen causae formalis dependet a forma et nullatenus influit in effectum. Ergo. b) Causa formalis se ipsa sine alio medio necessario et permanenter producit effectum. Sed amor Dei et actus contritionis se ipsis sine gratia Dei non producunt justificationem, nec sunt habitus perma­ nentes. c) Causa formalis justificationis est eadem in parvulis et adultis, quia omnes, tam parvuli quam adulti, vi justificationis constituuntur divinae consortes naturae. Sed parvuli non justificantur formaliter acti­ bus amoris et contritionis. Ergo. d) Causa formalis nostrae justificationis debet esse, formalis parti­ cipatio divinae naturae. Sed actus amoris et contritionis, cum sint ope­ rationes creatae viatorum et non pertineant ad lineam naturae, non sunt nec possunt esse participatio divinae naturae. Ergo. Dices. Si peccator extra sacramenta eliciat actum contritionis et amo­ ris, omnino justificatur. Ergo actus contritionis et amoris sunt causa for­ malis justificationis. Resp. Neg. conseq. Si peccator extra receptionem sacramentorum eli­ ciat actum contritionis et amoris, vel intra sacramentum ex attrito fiat con­ tritus, justificatur quidem, quia hujusmodi actus sunt dispositiones, ut Deus gratiam habitualem infundat animae, et homo justificetur. Imo ipsi actus contritionis et amoris procedunt a gratia sanctificante ut a principio ef­ fectivo. Sess. 6, can. 3; Denz-Bannw., 813. ART, III. § 4. AN GRATIA ET PECCAT. MORT. POSSINT COEXSISTERE, ETC. 163 268. Scholion. His, quae hactenus dicta sunt, bene perpensis, arbi­ tramur nullatenus posse peccata mortalia perfecte remitti per solum favo­ rem Dei extrinsecum vel per solos actus amoris et contritionis sine intrin­ seca peccatoris mutatione. Diximus perfecte, quia ultro fatemur Deum favore suo extrinseco posse delere aliqua mala, quae comitantur peccatum, condonando reatum poe­ nae, etc. Hanc doctrinam tenet S. Thomas, cui subscribunt Capreolus, Ferra- riensis, Solus, Medina, S. Bellarminus, Valentia, Joannes a S. Thoma, Salmanticenses et alii *. Contrariam sententiam defenderunt Scotus, Ariminensis, Ockam, Biel, Suarez; Lugo, Ripalda et alii 12. Ratio fundamentalis nostrae sententiae est, quia homo per peccatum mortale constituitur habitualiter maculatus, aversus a Deo eique abomina­ bilis, atque poena aeterna dignus. Sed impossibile est hujusmodi hominem sine intrinseca mutatione seu generatione et renovatione fieri non macula­ tum, conversum ad Deum, amore dignum, et a poena aeterna liberum, quia ad hoc requiritur transitus de uno statu ad alium. Ergo peccata mortalia nequeunt perfecte remitti sine intrinseca mutatione peccatoris. Sicut ergo nihil potest esse album sine albedine, ita nemo potest libe­ rari a peccato sine gratia sanctificante. Hanc intrinsecam peccatoris mutationem in remissione peccati morta­ lis necessario fieri debere per gratiae sanctificantis infusionem, probabilius defendunt plerique thomistae contra Zumel, Joanneni a S. Thoma et alios; quodque S. Thomas confirmare videtur his verbis: «Sine gratia remissio peccatorum fieri non potest, scilicet aversio, offensa et reatus... Non ergo potest praedicta aversio removeri, nisi fiat conjunctio ad bonum incommu­ tabile, a quo homo per peccatum discessit. Haec autem conjunctio non est nisi per gratiam, per quam Deus mentes inhabitat, et mens ipsi Deo per amorem caritatis inhaeret. Unde ad sanandam praedictam aversionem re­ quiritur gratiae et caritatis infusio; sicut ad sanationem caecitatis requiritur restitutio potentiae visivae» 3. Praeterea, Deus dicitur remittere peccatum, quando incipit diligere pec­ catorem. Prius prioritate naturae quam peccatorem diligat, producit in eo gratiam, eumque facit amore dignum, quia amor Dei est effectivus. § 4 Utrum de potentia Dei absoluta peccatum mortale et gratia sanctificans in eodem subjecto simul coexsistere possint. 269. Status quaestionis. 1) Communiter docent theologi catholi­ ci, excepto uno Lorea 4, peccatum mortale et gratiam sanctificantem nunquam de facto in eodem subjecto coexsistere, et contrariam senten­ 1 S. Thomas, I-II, q. 113, a. 2; Capreolus, In l V Sent., q. 2, a. 3, ad argumenta contra 2 conci.; Ferrariensis, Contra Gentiles, lib. 3, c. 157; Sotus, In IV Sent., dist. 15, q. I, a. 2; Medina, In I-II, q. 113, a. 2; S. Bellarminus, De justificatione, lib. 2, c. 16; Valentia, In I-II, disp. 8, q. 5, p. 5; Joannes a S. Thoma, disp. 27, a. 2, § «Dico ergo»; Salmant., De justificatione impii, disp. 2, n. 141 sqq. 2 Sootus, In IV Sent., dist. 1, q. 6, n. 4, § «Contra istam conclusionem»; Ari­ minensis, In I Sent., dist. 17, q. 1, a. 2; Ockam, In IV Seni., q. 9, ad 4 dubium; Biol, In IV Sent., dist. 14, q. 1, a. 2, conci. 5; Suarez, De gratia, lib. 7, c. 23; Lugo, De poenitentia, disp. 7, sect. 8 sqq.; Ripalda, De ente supernatural;, t. 2, lib. 6, disp. ult., sect. 22 sqq. 3 De veritate, q. 28, a. 2. 4 De gratia, p. 2, disp. 40. 164 DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII tiam vocant absurdam atque temerariam. Huc veniunt illa Apostoli verba: Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? A ut quae societas luci ad tenebras? 1. Unde S. Pius V damnavit doctrinam Baji dicentis posse hominem, qui est in peccato mortali, simul habere caritatem per­ fectam 1 2. Effata Patrum, quae innuunt prius ab homine Deum deseri, quam homo a Deo deseratur, intelligenda sunt de prioritate naturae et causalitatis non temporis. 2) Disputatur, an de potentia Dei absoluta peccatum mortale et gratia simul coexsistere possint in eodem subjecto. 270. Placita theologorum, i) Aliqui putantes gratiam sanctificantem moraliter tantum expellere peccatum mortale et moralem dicere oppositio­ nem ad illud, dixerunt de potentia Dei absoluta fieri posse, ut peccatum mortale simul coexsistat cum gratia in eodem subjecto. Ita Ariminensis, Scotus, Ockam, Biel, et omnes generatim scotistac 3. 2) Alii volunt peccatum mortale et gratiam sanctificantem sese oppo­ nere physice, et non posse in eodem subjecto coexsistere secundum leges physicas, bene tamen de potentia Dei absoluta, quae leges physicas solvere potest. Ita Suarez, Casajoana, Mendive, Villada, Beraza, Sola et alii 4. 3) Plures denique contendunt gratiam sanctificantem et peccatum mor­ tale metaphysiee sese opponere, et de potentia Dei absoluta non posse simul coexsistere in eodem subjecto. Sic S. Thomas, Argentina, Cajetanus, Solus, Philippus a SS. Trinitate, Gabriel a S. Vincentio, Salmanticenses, Joannes a S. Thoma, Billuart, Mazzella, Pesch, et alii s. 271. Thesis. Peccatum mortale et gratia sanctificans nequeunt de potentia Dei absoluta esse in eodem subjecto. Arg. 1) Peccatum ex sua natura facit hominem peccatorem et aversum a Deo, dum gratia sanctificans reddit hominem sanctum et conversum ad Deum. Sed de potentia Dei absoluta non potest fieri, ut homo sit simul peccator et sanctus, aversus a Deo et conversus ad Deum. Ergq. 2) Gratia sanctificans formaliter facit hominem consortem divinae naturae ac filium Dei adoptivum, peccatum vero formaliter spoliat eum a participatione divinae naturae et a filiatione Dei adoptiva. Sed de 1 II Cor., 6, 14. 2 Bulla Ex omnibus afflictionibus, 1 Oct. 1567, prop. 31, et 70; Denz-Bannw., 1031, et 1070. 3 Ariminensis, In I Sent., dist. 17, q. 1, a. 2; Scotus, In II Sent., dist. 37, q. I, n. 10, «Ad secundum dico»; et In IV Sent., dist. 16, q 2, n. 4 sq.: Ockam, In I Sent., dist. 17, q. 1; Biel, In I Sent , dist. 17, q. 1. Ex scotistis cfr. Frassen, disp. 3. a. 2, q. 3: Poncius, Theologiae cursus int., disp. 34, q. 3, eoncl. 3. 4 Suarez, De gratia, lib. 7, c. 20, n. 7; Casajoana, Thcol. Schol., t. 4, disp. 4, c. 3, a. 2, n. 143 sqq.; Mendive, De gratia, t. 4, nn. 307-313 sqq.: Villada. De effecti­ bus formalibus gratiae habitualis, η. 29 sqq.; Beraza, De gratia, n. 862 sqq.; Sola, De gratia Christi, n. 415 sqq. ■' S. Thomas, De veritate, q. 28, a. 2; Argentina, In III Sent., dist. 19, q. r, a. t, conci. 1; Cajetanus, In I-ll, q. 113, a. 2; Sotus, De natura et gratia, lib. 2, C. 18; Philippus a SS. Trinit., De gratia, disp. 6, dub. 5; Gabriel a S. Vincentio. De justificat., disp. 14, q. 4; Salmant., De justif., disp. 2, n. 97 sq.; Joannes a S. Thoma, In II-II, disp. 16, a. 1; Billuart, De gratia, diss. 7, a. 3; Mazzella, De gratia, n. 991; Pesch, De gratia, n. 335. ART. IV. § 1. AN AO JUSTIFICAT. REQUIRATUR ALIQ. DISP. PECCATORIS 165 potentia Dei absoluta haec contradictoria simul stare nequeunt. Ergo. 3) Etiamsi admitteretur peccatum mortale et gratiam sanctifican­ tem sese opponere secundum leges physicas, dicendum foret ea de po­ tentia Dei absoluta coexsistere non posse in eodem subjecto, quia leges physicas solvere esset miraculum; impossibile autem est, etiam de po­ tentia Dei absoluta, Deum operari miraculum ad conservationem pec­ cati mortalis in anima L 4) Impossibile est hominem se convertere simul ad duos ultimos fines. Per gratiam autem convertitur ad Deum, et per peccatum ad creaturas ut ad ultimum finem. Ergo. Ad rem Angelicus: «converti enim ad bonum creatum sicut ad finem, facit aversionem ab incommutabili bono, quod debet esse ultimus finis, eo quod non possunt esse plures ultimi fines» 1 2. ARTICULUS IV DE DISPOSITIONIBUS AD JUSTIFICATIONEM 272. Hactenus explicata sunt duo elementa justificationis impii, infusio scilicet gratiae sanctificantis et remissio peccatorum, quas essen­ tialiter importat justificatio. Nunc restant exponenda duo alia elementa, motus scilicet liberi arbitrii ad Deum per accessum et ad peccatum per detestationem, qui per modum dispositionis requiruntur ad justifica­ tionem. § 1 Utrum ad justificationem impii necessario requiratur aliqua dispositio ex parte peccatoris per proprios actus. 273. Status quaestionis. 1) Certum est parvulos, qui aqua bapti­ smatis regenerantur, non se disponere per proprios actus ad justificatio­ nem, quia non sunt sui juris sed alieni, et sufficit, ut a ministro bapti­ zentur. «Pueri, ait S. Thomas, non sunt capaces motus liberi arbitrii; et ideo moventur a Deo ad justitiam per solam informationem animae ipso­ rum» 3. 2) Supponimus contra paucos posse Deum de potentia sua absoluta justificare impium adultum sine ulla dispositione praevia, quia non re pugnat Deum infundere gratiam sanctificantem, qua deleatur peccatum et sanctificetur anima peccatoris, antequam hic se moveat ad Deum vel ad peccatum. 3) Loquimur ergo de dispositione praevia requisita ad justificatio­ nem impii in praesenti providentia, et quaerimus, num ad justifica­ tionem requiratur ex parte hominis aliqua dispositio, quae non tantum sit conditio, sed quodammodo moveat Deum ad gratiam elargiendam. 1 Salmanticenses, De justificatione impii, disp. 2, n. 107 hanc rationem egre­ gie expendunt. 2 De malo, q. 13, a. 2. ’ /-//, <|. 113, a. 3 ad i. 166 DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII 274. Error. Lulherus, putans per peccatum originale exstinctum inis­ se liberum arbitrium, nullum admittebat in justificatione peccatoris motum liberi arbitrii in Deum vel in peccatum, sed, voluntate passive se habente, ad summum ponebat actus pedum et aurium, quibus liceret homini «ad coetus publicos ecclesiasticos accedere, verbum Dei audire» ‘. 275. Thesis. In praesenti Dei providentia justificatio impii non fit, nisi praevia peccatoris dispositione per aliquos actus. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Isaias: Convertimini ad me et salvi eri­ tis12. Zacharias: Convertimini ad me..., et convertar ad vos 3. In his et aliis testimoniis, in quibus Deus offert homini gratias sufficientes, exigit ab eo ad salutem, ut obtemperet divinae vocationi. 2) Ex Concilio Tridentino. Hanc doctrinam diserte declaravit Con­ cilium Tridentinum dicens: «Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari adsentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac prae­ paret; neque posse dissentire, si velit; sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere, a. s.»4. 3) Ex auctoritate et ratione S. Thomae. «Justificatio impii fit, Deo movente hominem ad justitiam. Ipse enim est, qui justificat impium, ut dicitur (Rom., 4, 5). Deus autem movet omnia secundum modum uniuscujusque, sicut in naturalibus videmus, quod aliter moventur ab ipso gravia, et aliter levia, propter diversam naturam utriusque. Unde et hominem ad justitiam movet secundum conditionem naturae humanae. Homo autem secundum propriam naturam habet, quod sit liberi arbi­ trii. Et ideo in eo, qui habet usum liberi arbitrii, non fit motio a Deo ad justitiam absque motu liberi arbitrii; sed ita infundit donum gratiae sanctificantis, quod etiam simul cum hoc movet liberum arbitrium ad donum gratiae acceptandum in his, qui sunt hujus motionis capaces» 5. § 2 An et qualis jides requiratur ad justificationem. 276. Status quaestionis. 1) Tum catholici tum protestantes de­ fendunt aliquam fidem esse necessariam in peccatore adulto ad justifi­ cationem, sed maxime differunt in explicandis natura et influxu fidei in justificationem. 2) Protestantes distinguunt tres species fidei: Unam historicam, qua dicunt nos credere quae continentur in S. Scriptura; alteram miracu­ lorum, qua patrantur miracula; et tertiam fidem promissionum, qua ipsi credunt divinas promissiones circa remissionem peccatorum et justifi­ cationem propter Christum. 1 2 3 1 6 Sol. Decl. II de libero arb., § 19. Is., 45, 22. Zach., i, 3. Sess. 6, can. 4; Donz-Bannw., 814. I-II, q. 113, a. 3. ART. IV. § 2. AN ET QUALIS FIDES REQUIRATUR AD JUSTIFIC. 167 Fides promissionum, quae fiducia dicitur, juxta novatores una est generalis, qua creditur oppressis peccato promissam esse reconciliationem propter Christum; alia specialis, «qua credit unusquisque sibi remitti peccata propter Christum» x. Novatores acerrime defendunt hanc fidem specialem promissionis esse, non praeparationem aut dispositionem, sed causam formalem justi­ ficationis, ut vult Lutherus1 2, vel, ut ipsemet ait, «fides apprehendit Christum, et habet eum praesentem inclusumque tenet ut annulus gem­ mam, et qui fuerit inventus hac fiducia, illum reputat Deus justum» 3. 3) Catholici jure defendunt fidem esse virtutem supernaturalem, «qua, Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credi­ mus... propter auctoritatem ipsius Dei revelantis»4. Actum quoque hujus habitus, qui est adsensus intellectus veritati revelatae, saepe vo camus fidem. Haec vera fides, quam Ecclesia catholica profitetur, potest esse ex­ plicita, qua veritates revelatas nobis notas in se ipsis credimus, vel implicita, qua in assensu expresso alien jus veritatis revelatae implicite credimus alias veritates. Quaedam credenda sunt explicite necessitate medii ad salutem, quae­ dam vero necessitate praecepti 5. 277. Thesis I. Fides specialis promissionum seu fiducia misericor­ diae de remittendis peccatis et de acquirenda justificatione propter Chri­ stum, quam ponunt protestantes, non est vera fides, neque justificat impium in sensu novatorum. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Sacrae litterae, cum exigunt fidem ad justificationem, loquuntur de fide theologica seu dogmatica, qua cre­ dimus veritates revelatas. Unde Apostolus post illa verba: Justus autem meus ex fide vivit6, statim subjungit: Est autem fides sperandarum sub­ stantia rerum, argumentum non apparentium7. Verba graeca ελπιζομε>ων οποστασις sive active sumantur pro substantia rerum sperantium, sive passive vertantur pro substantia rerum sperandarum seu speratarum, semper significant fidem esse fundamentum eorum, qüâê revera spera­ mus in altera vita, quaeque, licet realiter non appareant, Deo attestante, recipiuntur in mente. b) Dominus noster Jesus Christus ait apostolis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur 8. Fides 1 Melanchthon, Apolog. confess., c. 4, § «De justificatione». Cfr. Loci theologici, «De vocabulo fidei». 2 Comment, in c. 2 ad Galatas, § «Justificat ergo». 3 Comment, in c. 2 ad Galatas, § «Hic observandum est». 4 Cancil. Vat., sess. 3, c. 3; Denz-Bannw., 1789. 6 Illa dicuntur esse necessaria necessitate medii ad salutem, sine quibus, licet involuntarie relinquantur, non potest obtineri salus; necessitate praecepti, quae ita sunt praecepta, ut eorum omissio involuntaria non obstet ad salutem. 6 Hebr., 10, 38. 7 Hebr., 11, 1. 3 Mare., 16, 15 sq. 168 DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII necessaria ad salutem non versatur hic circa promissiones divinas, sed circa totum Evangelium. c) Apostolus diserte negat solam fidem justificare, cum ait: Si ha­ buero omnem fidem, ita ut montes transferam. caritatem autem non habue­ ro, nihil sum *. d) Quoties S. Scriptura adscribit fidei justificationem, loquitur de fide dogmatica perfecta per caritatem, non de fiducia in divinas promis­ siones. Unde S. Petrus ajebat: Verba vitae aeternae habes... et nos credi­ dimus et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei1 2. Et S. Joannes: Haec autem (signa) scripta sunt, ut credatis, quia Jesus est Christus, Fi­ lius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus 34*. En fides dogma­ tica ad salutem necessaria. e) Apostolus probe distinguit fidem a fiducia dicens: In quo habe­ mus fiduciam et accessum in confidentia per fidem ejus i. Si habemus fiduciam per fidem Christi, fides distinguitur a fiducia. 2) Ex Concilio Tridentino. Sacra tridentina synodus expresse de­ claravit hanc veritatem dicens: «Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt» 3. «Si quis dixerit fidem justificantem nihil aliud esse, quam fiduciam divinae misericordiae peccata remittentis propter Chri­ stum; vel eam fiduciam solam esse, qua justificamur, a. s.»6. «Si quis dixerit hominem a peccatis absolvi ac justificari ex eo, quod se absolvi ac justificari certo credat, aut neminem vere esse justificatum nisi qui credit se esse justificatum, et hac sola fide absolutionem et justifica­ tionem perfici, a. s.» 7. 3) Ex SS. Patribus. S. Basilius expresse docet fidem justificantem esse, qua credimus revelata8* . Et S. Leo addit: «Hoc est, quod justificat impios, hoc est quod ex peccatoribus facit sanctos, si in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo et vera deitas et vera credatur humanitas» 8. 4) Ex traditione. Ex remotissimo jam tempore exigit Ecclesia a catechumenis, ut professionem fidei, prout in symbolo continetur, ante baptismum emittant10. 1 I Cor., 13,2. 2 Joan., 6, 69-70. 3 Joan., 20, 31. 4 Ephes., 3, 12. 6 Sess. 6, c. 6; Denz-Bannw., 798. ° Sess. 6, can. 12; Denz-Bannw., 822. 7 Sess. 6, can. 14: Denz-Bannw., 824. 8 Homil. de fide, n. 1 sqq.; MG 31, 464 sqq. 0 Serui, q de Epiphania, c. 1; ML 54, 245. 10 Respondet Lutherus in professione fidei, prout continetur in symbolo, enun­ tiari fiduciam divinae misericordiae per illa verba: Credo... sanctam Ecclesiam, ♦quod non est aliud quam credo nullum amplius esse peccatum». Comment, in ep. ad Galatas, c. 3. Molanchthon vero contendit probare in symbolo contineri articu­ lum de remissione peccatorum. Apologia Confessionis atig., art. »De fide». Sed uter­ que fallitur. Nam 1) Ecclesia non dicitur sancta ex eo quod nullum amplius in ea sit peccatum, sed ex eo quod habeat caput sanctum, leges sanctas, inedia sancta, et quamplurima membra sancta. 2) Cum dicimus: Credo... remissionem peccatorum, non credimus nobis remissa esse peccata, sed in Ecclesia esse remissionem pecca­ torum. ART. IV. § 2. AN ET QUALIS FIDES REQUIRATUR AD JUSTIFIC. 169· 5) Ex ratione, a) Si nobis certo credendum est remissa esse pec­ cata, remissio peccatorum praecedit fidem, et sic fiducia non est causa justificationis. b) Christus nos docuit orare Deum, ut dimittat nobis peccata: Di­ mitte nobis debita nostra ]. Si fides remittit nobis peccata, ad quid haec oratio? 278. Thesis II. Fides theologica, quae est vera fides, est neces­ saria ad justificationem. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Sacrae litterae crebro nos docent fidem esse necessariam ad salutem. Nam apud S. Marcum dicitur: Qui vero non crediderit, condemnabitur1 2. Apostolus: Sine fide autem impossibile est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est. et inquirentibus se remunerator sit 3. 2) In symbolo S. Athanasii post expositionem dogmatum ac my­ steriorum fidei dicitur: Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit 4. 3) Ex ratione. Rationem fundamentalem hujus doctrinae paucis exponit Angelicus dicens: «Deus autem movet animam hominis, conver­ tendo eam ad se ipsum, ut dicitur in psalmo 84, 7, «secundum aliam litteram» (70 interp.): Deus tu convertens Divificabis nos. Et ideo ad justificationem impii requiritur motus mentis, quo convertitur ad Deum. Prima autem conversio in Deum fit per fidem, secundum illud ad Hebr., 11, 6: Accedentem ad Deum oportet credere, quia est. Et ideo motus fidei requiritur ad justificationem impii» 5. Nec valet dicere cognitionem naturalem aliquando praecedere fidem, quia, ut Angelicus animadvertit, «per cognitionem naturalem homo non convertitur in Deum, in quantum est objectum beatitudinis et justifi­ cationis causa. Unde talis cognitio non sufficit ad justificationem»6. 279. Scholion I. Non requiritur ad justificationem, ut quis uno et eodem momento actu cogitet et formaliter credat omnes et singulos articulos fidei, hoc enim est impossibile, nec est necessarium, ut omnes veritates revelatas explicite crediderit, sed sufficit, ut explicite, ob aucto­ ritatem Dei revelantis, crediderit et virtualiter credere pergat praecipua mysteria, quae magis influunt in justificationem, et caetera revelationis dogmata implicite et in praeparatione animi credat. Scholion II. Ad justificationem explicite credendum est Deum exsistere et bonorum operum remuneratorem esse 7. An in aliquo casu extraordinario justificatio fieri possit sine fide explicita in SS. Trini­ tatem et Incarnationem Christi, disputatur a theologis. Vide in tractatu De Fide, q. 25, a. 2, th. 3. 1 2 3 Matth , 6, Mare., 16, Hebr., n, 1 12. i6. 6. Denz-Bannw., 40. 6 ° 7 l-II, q. 113, l-IJ, q. 113, Hebr., 11, 6. a. 4. a. 4 ad 2 lyO ‘ DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII 280. Thesis III. Sola fides, quantumvis vera, non justificat im­ pium, sed necessario requiruntur aliae dispositiones. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Haec doctrina in sacris litteris certe con­ tinetur, quidquid in contrarium dicant luthefani et calvinistae. Unde Apo­ stolus: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum T Et S. Jacobus ita diserte de hoc loquitur, ut non videatur nisi rem ex professo tractare. Quid prodest, ait, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?... Fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa... Vide­ tis, quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est1 2. Lutherus facile se expedit ab hac difficultate dicens epistolam hanc tumidam, aridam ac stramineam esse, non a S. Jacobo apostolo sed ab alio simplici viro conscriptam et nunquam inter sacros libros referen­ dam. Sed omnes catholici et plerique protestantes merito retundunt Lutheri impudentiam, cum authenticis documentis ostendunt epistolam S. Jacobi esse authenticam et divinam praeseferre auctoritatem. Lutherus audacter adserit: «Sola fides ante et sine caritate justificat», quia «sola fides apprehendit (Christum) non caritas, quae quidem fidem sequi debet, sed ut gratitudo quaedam» 3. Melanchthon, Calvinus et novatores nimis duram invenerunt Lutheri sententiam, eamque mitigare conati sunt dicentes solam fidem efficaci­ ter justificare, sed alios actus voluntatis illam comitari, adeo ut Scriptu­ rae loca conciliari possint hac formula: «Fides sola est, quae justificat, fides autem, quae justificat, non est sola»4. Sed falluntur: actus enim voluntatis positive conferre ad justificationem diserte affirmat Scriptu­ ra dicens: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum 5. 2) Ex conciliis. Concilium Moguntinum a. 813, can. 1 ait: «Ini­ tium enim actionis nostrae de fide esse decrevimus, quae bonorum omnium est fundamentum, quia sine fide, ut dicit Apostolus, impossibile est placere Deo. Fides tamen indiget opere, quia fides sine operibus mor­ tua est» 6. Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit sola fide impium justificari, ita ut intelligat nihil aliud requiri, quo ad justificationis gratiam con­ sequendam cooperetur, et nulla ex parte necesse esse eum suae volunta­ tis motu praeparari atque disponi, a. s.» 7. 3) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Excutiendum est a cordibus 1 I Cor., 13, 2. 2 Jac., 2, 14 sqq. 3 Comment, in c. 2 ep. ad Galatas, § «Et pro hac»; ct «Ut igitur». 4 Melanchthon ajebat: «hides specialis... consequitur remissionem peccatorum, ct justificat nos... et quia in poenitentia, hoc est, in terroribus consolatur et erigit corda, et regenerat nos, et affert Spiritum Sanctum, ut deinde legem Dei facere possimus». Apol. Confess. Aug. § «De justificatione» in fine. 5 Luc., y, .\y. 6 Can. 1; Mansi, vol. 14, Col. 65. 7 Sess. 6, can. 9; Donz-Bannw., 819 Schismatici conveniunt in hac parte cum catholicis. ART. IV. § 3. ACTUS QUIBUS IMPIUS AD JUSTIFIC. DISPONITUR I7Ï religiosis (motum fidei ad salutem sufficere), ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putaverint; bene autem vivere et bonis operibus viam Dei tenere neglexerint» 1. 4) Ex ratione. Sicut in peccato mortali datur recessus a Deo et conversio ad creaturas per voluntatem, ita in justificatione requiritur recessus a creaturis et accessus ad Deum per actus voluntatis. Ergo sola fides, quae perficit intellectum, non sufficit ad justificationem. 281. Scholion. Dominus Jesus ait in Evangelio: Fides tua te sal­ vam jecit1 2; et SS. Patres crebro docuerunt sola fide justificari hominem 3. Haec et alia effata, de quibus non parum abutuntur novatores, vera sunt, si recte intelligantur. 1) Fides objective aliquando significat Novum Testamentum seu legem fidei, in oppositione ad legem mosaicam. Unde effatum fides san­ ctificat, idem est ac nova oeconomia, quae complectitur media sanctifi­ cationis, sanctificat. 2) Fides subjectiva justificat dispositive, quia cum aliis dispositio­ nibus, quas diximus requiri, aufert impedimenta et influit positive in justificationem, quasi principalis dispositio ad gratiam. Unde Concilium Tridentinum recte ait: «Fides est humanae salutis initium, fundamen­ tum, et radix omnis justificationis»4. Quodsi fides consideretur viva per caritatem, intimius adhuc conjungitur cum gratia. Hinc Apostolus justi­ ficationem tribuit fidei, quae per caritatem operatur 5. § 3 Quibus actibus disponatur impius ad justificationem. 282. Status quaestionis. 1) Veteres theologi cum S. Thoma dice­ bant ad justificationem impii requiri geminum motum liberi arbitrii, unum in Deum, alterum in peccatum. Motus in Deum, teste Angelico, praecipue fit per fidem, sed, quia «motus fidei non est perfectus, nisi sit caritate informatus», requiritur etiam caritas. Cum autem per hunc motum homo subjicitur ad Deum «etiam concurrit actus timoris filialis et actus humilitatis» °; ac inde actus misericordiae, qui spem infundit ac movet. Motus in peccatum perficitur per detestationem peccati. 2) Haec quasi ad litteram transcripsit Concilium Tridentinum di­ cens: «Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu (Rom., 10,17) concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt, atque illud in primis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem, quae est in Christo Jesu (Rom., 3, 24); et, dum peccatores 1 De fide et operibus, c. 14, n. 21; ML 40, 211. 2 Luc., 7, 50. 3 Origonos, Ep. ad Romanos, c. 3, n. 9; MG 14, 952; S. Basilius, Horn. de hu­ militate, 11 3; MG 31, 529; S. Ambrosius, In ep. ad Rom., 9, 28; ML 17, 146. 4 S«s. 6, <■. 8; Donz-Bannw., 801. ft Gal., 5, 6. ° S. Thomas, I II, <|. 113, a. 4 ad I. DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII I72 se esse intelligentes, a divinae justitiae timore, quo utiliter concutiun­ tur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo in spem eri­ guntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, iliumque tanquam omnis justitiae fontem diligere incipiunt, ac propterea moven­ tur adversus peccata per odium aliquod et detestationem, hoc est, per eam poenitentiam, quam ante baptismum agi oportet (Act., 2, 38); deni­ que, dum proponunt suscipere baptismum, inchoare novam vitam et servare divina mandata»1. 3) Perfecta igitur dispositio ad justificationem fit uno actu intelle­ ctus, scilicet fide, et quinque actibus voluntatis, nempe timore divinae justitiae, spe de divina misericordia, dilectione Dei, detestatione peccati et proposito inchoandi novam vitam. 4) Haec omnia maxime utilia esse peccatori, ut justificetur, nemo negaverit, si attente perpendat verba Angelici Doctoris et Concilii Tridentini. Disputatur tamen a theologis, et hic oportet discutere, an hi omnes actus ita necessario concurrant ad justificationem, ut in prae­ senti providentia nunquam sine ipsis fiat impii justificatio. Doctrinam communem paucis absolvemus. 283. Thesis. Quamvis ordinarie in justificatione actus formaliter adesse soleant, non est tamen omnino omnes semper concurrant, sed potest peccator etiam in dentia a Deo justificari cum sola praeparatione actuum nis, in quibus caeteri virtualiter continentur. omnes praedicti necessarium, ut praesenti provi­ fidei et dilectio­ 1) Absolute non requiritur timor formalis poenarum, quia per fidem potest homo Deum cognoscere seque ei subjicere, antequam recordetur poenarum. 2) Nec spes formalis est necessaria, quia potest aliquando peccator subito moveri a Deo ad justitiam ex sola consideratione Dei et peccati, quin attendat ad objectum spei, et sic justificari. 3) Nec poenitentia formalis est absolute indispensabilis ad salutem, quia aliquando contingere potest, ut homo invincibiliter ignoret se esse in peccato mortali. Quo in casu, si eliciat actum perfectae caritatis, in quo includitur virtualis poenitentia, certe justificabitur 1 2. 4) Nec denique propositum formale inchoandi novam vitam absolute requiritur, quia hoc propositum satis includitur in dilectione Dei. § 4 An contritio et actus caritatis, quibus peccator disponitur proxime ad justificationem, procedant effective a gratia sanctificante. 284. Status quaestionis. 1) Contritio et actus caritatis, sicut etiam omnes dispositiones, quae justificationem praecedunt, sunt proculdubio supernaturales, et procedunt a principio supematurali. 1 2 Sess. 6, c. 6; Denz-Bannw., 798. Cfr. Billuart, T)e gratia, diss. 7, a. 4, § 3. ART IV § 4. AN CONTRITIO HT ACTUS CARITATIS PROCEDANT A GRAT. SANCT. I 73 2) Porro principium effectivum oportet praecedere, si non tempore saltem natura, suum effectum. Elementa autem justificationis S. Tho­ mas enumerat hoc ordine: «Quatuor enumerantur, quae requiruntur ad justificationem impii, scilicet gratiae infusio, motus liberi arbitrii in Deum per fidem, et motus liberi arbitrii in peccatum, et remissio cul­ pae» x. Similiter S. Bonaventura ait: «Necesse est in ipsa gratiae infu­ sione ista quatuor esse, scilicet gratiae infusionem, et liberi arbitrii motum, et contritionem et peccati expulsionem» 12. Ordo inter secundum, tertium et quartum elementum facile admittitur, quia cum peccatum destruatur per retractationem hominis, et homo se retractet per motum liberi arbitrii in Deum, remissionem culpae convenienter praecedit motus voluntatis in peccatum, qui est contritio, et utrumque motus voluntatis in Deum, qui est actus caritatis. Sed quaestio est, quomodo gratia sanctificans praecedat contritionem et actum caritatis atque influat in eos effective in negotio justificationis. 3) Cum hic agatur de influxu gratiae sanctificantis in actus prae­ paratorios ad justificationem, pronum est sermonem hic esse de justifi­ catione ex parte agentis, non ex parte passi, in quo diversimode ele­ menta recipiuntur. 4) Justificatio, ut dicemus inferius, operatur in instanti, et conse­ quenter inter elementa, quae eam constituunt, non datur prioritas tem­ poris, sed ordo naturae. 5) Gratia sanctificans non est immediate operativa, ac proinde non est principium immediatum effectivum dilectionis et contritionis, sed quaeritur, an ipsa mediantibus caritate et poenitentia sit principium remotum horum actuum. 6) Unde punctum difficultatis est, an gratia sanctificans ordine praecedat alia elementa justificationis, et efficienter influat in actum contritionis et dilectionis. 285. Placita theologorum, i) Plures theologi docent actus contritio­ nis et caritatis praecedere gratiam sanctificantem; atque ideo hos actus non procedere effective a gratia sanctificante, sed a gratia actuali transeunter homini communicata. Ita Scotus, Richardus, Gandavensis, Molina, Suarez, Lugo, Joannes a S. Thoma, Pesch, Beraza et alii 3. 2) Alii bene multi defendunt actus caritatis et contritionis procedere efficienter a gratia sanctificante. Ita S. Thomas, S. Albertus Magnus, Cajetamis, Banez, Medina, Alvarez, Valentia, Vazquez, Salmanli censes, Gabriel a S. Vincentia, Prado et alii *. 1 I-II, q. 113, a. 6. 2 In IV Sent., dist. 17, part. 1, a. 1, q. 3. 2 Scotus, In IV Sent., dist. 14, q 2; Richardus, In IV Sent., dist. 17, a. 4, q; 4; Gandavensis, Quodlib. 5, q. 23; Molina, Concordia, a. 13, disp. 46, § «Haec eadem»; Suarez, D: gratia, lib. 8, c. 12; Lugo, De poenitentia, disp. 8, sect. 7; Joannes a S. Thoma, De gratia, disp. 28, a. 2. Pesch, De gratia, n. 360: Beraza, De gratia, n. 673. 1 S. Thomas, I-II, q. 113, aa. 6 et 8; S. Albertus Magnus, In 1 V Sent., dist. 17, i 11; Cajotanus, In I-II, q. 113, a. 8; Banez, In II-II, q. 23, a. 2, dub. 2; Medina, In l-l I, q. i 13, a. 8; Alvarez, De auxiliis div. grat., lib. 7, disp. 66; Valentia, In I-II, disp. 8, <| 5, p. 6; Vazquez. In I-II, disp. 211; Salmanticenses, De justificatione, disp 3, n 69 sqq.; Gabriel a S. Vincentio. De justificatione, disp. 16, q. 2, n. 12 sqq.; Prado, De gratia et lib. arb,, part. 1, q. 5, a. 8. DE GRATIA DEI. 174 Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII 286. Thesis I. Actus supernaturales, quibus imperfecte et remote disponitur peccator ad justificationem, possunt praecedere tempore justi­ ficationem, et procedunt effective a gratia actuali praeveniente et exci­ tante. Arg. 1) Ex Concilio Tridentino: «Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu conci­ pientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt»1. «Declarat praeterea ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per Christum Jesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione, qua nullis eorum exsistentibus meritis vocantur...» 1 2. 2) Ex auctoritate S. Thomae. «Praeparatio hominis ad gratiam ha­ bendam, quaedam est simul cum ipsa infusione gratiae, et talis operatio est quidem meritoria, sed non gratiae, quae 'jam habetur, sed gloriae, quae nondum habetur. Est autem alia praeparatio gratiae imperfecta, quae aliquando praecedit donum gratiae gratum facientis, quae tamen est a Deo movente» 3. 3) Ex ratione. Omnis dispositio ac praeparatio ad justificationem est ordinis supematuralis. Actus autem supernaturales, sicut alibi di­ ctum est, nequeunt ab homine exerceri nisi virtute et auxilio gratiae excitantis ac praevenientis. 287. Corollarium. Imo vepo certum esse existimo gratiam exci­ tantem, praevenientem atque applicantem semper concurrere in omni dispositione tam remota quam proxima ad justificationem. An autem praeter auxilia gratiae actualis, quae intervenit in omni dispositione supernatural!, requiratur influxus gratiae sanctificantis in ultima et immediata dispositione ad justificationem impii, quaestio est dilucidanda in thesi tertia. 288. Thesis II. Elementa, quae pertinent ad substantiam justifi­ cationis, absolute loquendo, hoc ordine recte numerantur: «Infusio gra­ tiae sanctificantis, motus liberi arbitrii in Deum per fidem formatam, motus liberi arbitrii in peccatum per contritionem, et remissio culpae». Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae. «Inter ea (quae requiruntur ad justificationem impii) naturali ordine primum est gratiae infusio; secundum motus liberi arbitrii in Deum; tertium est motus liberi arbi­ trii in peccatum; quartum vero est remissio culpae». «Cujus ratio est, quia in quolibet motu naturaliter primum est motio ipsius moventis; secundum autem est dispositio materiae, sive motus ipsius mobilis; ultimum vero est finis vel terminus motus, ad quem terminatur motio moventis. Ipsa igitur Dei moventis motio est gratiae infusio, ut dictum est supra..., motus autem vel dispositio mobilis est duplex motus liberi arbitrii; terminus autem vel finis motus est remissio 1 2 3 Sess. 6, c. 6; Denz-Bannw., 798. Sess. 6, c. 5; Denz-Bannw., 797· l-II, q. 112, a. 2 ad 1. ART. IV. § 4. AN CONTRITIO ET ACTUS CARITATIS PROCEDANT A GRAT. SANCT. 175 culpae... Et ideo naturali ordine primum in justificatione impii est gratiae infusio, secundum est motus liberi arbitrii in Deum, tertium vero est motus liberi arbitrii in peccatum, propter hoc enim ille, qui justificatur, detestatur peccatum, quia est contra Deum; unde motus liberi arbitrii in Deum praecedit naturaliter motum liberi arbitrii in peccatum, cum sit causa et ratio ejus; quartum vero et ultimum est remissio culpae, ad quam ista transmutatio ordinatur sicut ad finem»1. 2) Ex ratione. Elementa, quae concurrunt ad justificationem, sunt simul tempore, et sibi invicem quodammodo influunt. Porro causae simul concurrentes et sibi invicem dependentes possunt diversimode praecedere vel sequi ordine naturae in diverso genere causarum. Unde docent philosophi causas in diverso ordine esse sibi invicem causas. In genere causae materialis, materia importata in recto praecedit formam importatam in obliquo, et viceversa in genere causae formalis. In ge­ nere causae finalis, finis influit in causam efficientem, ut sanitas intenta influit in deambulationem, dum e contra in genere causae efficientis causa efficiens influit in finem, ut deambulatio praecedit atque produ­ cit 'sanitatem. Id ipsum occurrit inter elementa justificationis. In genere causae efficientis, de quo est sermo in praesenti, infusio gratiae sanctificantis est primum elementum; deinde venit motus liberi arbitrii in Deum; ter­ tio motus in peccatum per aversionem; et ultimo sequitur remissio peccati 1 2. 289. Scholion. Haec dicta sunt, attento elementorum ordine ex parte agentis, ut consulto animadvertimus in praeliminaribus. Si·autem consideretur ordo naturae ex parte subjecti, receptio gratiae sanctifi­ cantis reponenda est ultimo loco in justificatione, ut diserte docet S. Thomas 3. 290. THESIS III. Actus caritatis et contritionis, qui concurrunt in justificatione impii, procedunt effective a gratia sanctificante. Arg. 1) Ex auctoritate operis ad Annibaldum: «Prioritas et posterioritas, ait auctor, secundum ordinem naturae ad ordinem causae et causati aliquo modo reducuntur» 4* . «Ideo, addit S. Thomas, motus liberi arbitrii, naturae ordine, praecedit consecutionem gratiae, sequitur autem gratiae infusionem» 6. Cum autem gratiae sanctificantis infusio ordine naturae praecedat actus caritatis et contritionis, necesse est, ut in eos effective influat. 2) Ex ratione, a) Principium radicale vitae influit semper effe­ ctive mediante principio proximo in omnes actiones vitales agentis, eisque confert rationem specialem vitae, sicut anima influit mediantibus 1 I-II, q. 113, a. 8. Id ipsum expresse docet ac probat S. Albertus Magnus, In IV Sent., dist. 17, a. n. 2 Cfr. Opus Ad Annibaldum, lib. 4, dist. 17, q. X, a. 2. 3 I-II, q. 113, a. 8 ad 2. 4 Ad Annibaldum, lib. 4, dist. 17, q. 1, a. 2. 6 I-II, q. 113, a. 8 ad 2. 176 DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII potentiis in actus naturales hominis. Sed gratia sanctificans est princi­ pium radicale actuum vitalium caritatis et contritionis, mediantibus «orum habitibus. Ergo gratia sanctificans influit effective in actus cari­ tatis et contritionis. b) Actus caritatis et contritionis, quibus peccator immediate dispo­ nitur ad justificationem, sunt meritorii gloriae de condigno, ut expresse •docet S. Thomas1. Sed actus meritorii gloriae de condigno procedunt necessario a gratia sanctificante. Ergo. «Licet gratia, ajunt Salmanti­ censes, in illo priori seu genere, in quo dependet a contritione tanquam a dispositione, non influat effective (quippe cum illud prius non pertineat ad genus causae efficientis, sed causae materialis dispositi vae), nihilo­ minus in alio genere, nempe causae efficientis, quod est simpliciter prius, praesupponitur exsistens, et active influens in contritionem» 1 2. Itaque in hoc negotio, praemissa dispositione remota per actus liberi arbitrii auxilio gratiae actualis elicitos, justificatio impii fit in instanti, ita tamen ut ordine naturae et ex parte agentis prior sit gratiae sancti­ ficantis infusio, et deinde ab ea tanquam a principio effectivo radicali procedant actus caritatis et contritionis, ac tandem sequatur remissio culpae. Caeterum animadverte cum cl. Dominico Soto, «quod actus eliciatur ab habitu et disponat ad eumdem habitum suscipiendum» 3, intelligen­ dum esse in diverso genere causarum; et, si haec obscura tibi videantur, memento, ut insinuat Billuart 4, rem esse magis subtilem quam utilem. § 5 Utrum actus praeparantes impium ad justificationem sint dispositiones morales vel physicae. 291. Status quaestionis. 1) Actus, qui praecedunt justificationem impii, a Concilio Tridentino vocantur dispositiones ad gratiam. Dispo­ sitiones autem ad gratiam non sunt merae conditiones neque causae principales nec meritoriae de condigno gratiae sanctificantis, sed sunt quaedam praeparatio subjecti ad justificationem. 2) Dispositio una est moralis, quae plerumque non immediate, sed mediante aliqua causa, quam suadendo et alliciendo movet, producit effectum, ut consilium movet Petrum, ut opus salutare efficiat; alia est physica, quae immediate, suppositis supponendis acceptoque concursu necessario, ubi opus fuerit, causât effectum, ut ignis producit physice calorem. 3) Disputatur inter theologos, quomodo actus hominis justificandi disponant ipsum hominem ad gratiam sanctificantem, an scilicet mora­ liter et mediate, vel physice et immediate. 1 I-II, q. 112, a. 2 ad 1. 2 De justificatione, disp. 3, n. 97. 3 Soto, In IV Sent., dist 14, q. 2, a. 6. 4 De gratia, diss. 7, a. 4, § 4. ART. IV. § 5. AN ACTUS PRAEPARANTES IMPIUM AD JUST. SINT DISP., ETC. I77 292. Placita theologorum, i) Plures eximii theologi voluerunt et do­ cuerunt impium per propios actus moraliter tantum, non physice, ad gratiam sanctificantem se praeparare. Ita Suarez, Pesch, Beraza, et novissime ex thomistis Van Noort ‘. 2) Alii e contra tenent actus, quibus peccator movetur ad justifica­ tionem, esse dispositionem physicam ad gratiam sanctificantem. Sic S. Tho­ mas, Medina, Alvarez, Salmanticenses et alii *123. 293. Thesis. Actus supernaturales, quibus homo se praeparat ad justificationem, sunt dispositiones physicae ad gratiam sanctificantem. Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae. «Dispositio subjecti praecedit susceptionem formae ordine naturae, sequitur tamen actionem agentis, per quam etiam ipsum subjectum disponitur. Et ideo motus liberi arbi­ trii, naturae ordine, praecedit consecutionem gratiae, sequitur autem gratiae infusionem» 8. Praeparatio autem, qua subjectum disponitur ad gratiam sanctificantem est physica, non moralis. Ergo. 2) Ex ratione. De ratione dispositionis proprie dictae est afficere, modificare, et quodammodo determinare subjectum ad formam recipien­ dam. §ed dispositio moralis, quam aliqui in casu admittunt, non afficit, nec modificat, nec determinat peccatorem ad gratiam. Ergo. Dispositio moralis in peccatore ad gratiam sanctificantem reducitur ad quoddam meritum de congruo improprie dictum '* seu ad impetrationem. Meritum autem improprie dictum seu impetratio non modificat subjectum, nec habet rationem causae materialis, ut habet dispositio, sed respicit et movet praemiantem per modum causae efficientis moralis. Actibus igitur supernaturalibus peccator physice disponitur ac modi­ ficatur in genere causae materialis ad gratiam sanctificantem, et, quando est ita dispositus, movet Deum ad gratiam conferendam in genere cau­ sae efficientis moralis. 294. Corollarium I. Concilium Tridentinum recte ait: «Fuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum hic contritionis motus necessarius». Ex his concilii verbis concludere voluerunt aliqui contritionem esse impetrationem, atque ideo habere rationem disposi­ tionis moralis ad gratiam sanctificantem. Sed immerito. Sensus verbo­ rum concilii non est contritionem habere rationem impetrationis, sed esse necessariam ad impetrationem, adeo ut oratio, qua peccator impe­ trat remissionem peccatorum, supponat in subjecto contritionem tan­ quam dispositionem physicam. 295. Coroll. II. Cl. Pesch arguit in contrarium dicens: «Si gratia supponit dispositionem physicam supernaturalem, supponit aliam gratiam, et haec rursus aliam, et sic in infinitum, quod repugnat» 5. Sed 1 Suarez, De gratia, lib. 8, c. 5, n. 7; Pesch, De gratia, n. 357; Beraza, De gra­ tia, n. 670; Van Noort, De gratia, n. 130. 2 S. Thomas, I-II, q. 112, a. 2; et q. 113, a. 3: Medina, In I-II, q. 113, a. 8; Alvarez, De auxiliis, disp. 59; Salmant., De justificat., disp. 3, n. 106 sqq. 3 I-II, q. 113, a. 8 ad 2. 1 Inferius dicetur neminem posse mereri primam gratiam merito de congruo proprie dicto. Cfr. S. Thomas, I-II, q. 114, a. 5: et Alvarez, De auxiliis div. gratiae, disp. 59. conci. 4. 3 De gratia, n. 357. Cfr. Scotus, In I Sent., dist. 17, q. 3, n. 18. Lutherus, In 12 I?» DE GRATIA DEI. Q. XIII. DE JUSTIFICATIONE IMPII facile solvitur hoc inconveniens. Gratia in genere causae materialis sup­ ponit dispositionem physicam supernaturalem, sed in genere causae effi­ cientis praecedit et causai praefatam dispositionem physicam, et sic non datur processus in infinitum. Parergon. 296. Quae ad majorem explicationem hujus materiae expendit Ange­ licus, I-II, q. 113, facile expediuntur. I. Justificatio impii seu peccatoris est valde diversa a simplici sancti­ ficatione angelorum et primi hominis. Prima enim est transitus a statu positivo peccati ad statum positivum gratiae, seu motus de contrario in contrarium; secunda vero transitus a simplici negatione ad statum positi­ vum. Quare justificatio impii importat destructionem peccati et productio­ nem gratiae, dum justificatio angelorum et primi hominis importabat solam sanctificationem. 297. II. Justificatio impii praeparatur quidem remote actibus supernaturalibus peccatoris, sed quoad substantiam, quatenus importat infusio­ nem gratiae, motum liberi arbitrii in Deum et in peccatum, ac destructionem peccati, fit in instanti. Ad rem Angelicus: «Sicut in instanti est introductio formae substantialis in materiam, et in eodem instanti expulsio alterius formae, et in eodem instanti completa dispositio, quae est necessitas ad formam, et per se terminus alterationis, ita infusio gratiae est in instanti, et in eodem instanti est remissio culpae, et motus liberi arbitrii, qui est quasi dispositio completa ad suscipiendam gratiam» 1. 298. IT1. Justificatio impii: 1) Non est opus praestantius incarnatione Verbi, quia gratia sancti­ ficans, ad quam terminatur justificatio peccatoris, non est tam excellens quam persona divina subsistens in natura humana, ad quam terminatur incarnatio Verbi. 2I Non videtur esse dignior maternitate divina B. M. Virginis, si haec consideretur complexive secundum omnia, quae comitata sunt B. Virginem, ut esset digna mater Dei, non exceptis gratia sanctificante ac donis caele­ stibus. Hoc sensu intclligenda sunt sequentia verba Angelici Doctoris: «Bea­ ta Virgo ex hoc, quod est mater Dei, habet quamdam dignitatem infinitam ex bono infinito, quod est Deus: et ex hac parte non potest aliquid fieri melius» 2. Si vero maternitas Dei consideretur formaliter, in quantum im­ portat generationem Christi, abstrahendo a gratia sanctificante, non videtur attingere dignitatem operis justificationis 3. 3) Non est nobilior conversione panis et vini in corpus et sanguinem Jesu Christi in Eucharistia, quia haec conversio terminatur in corpus Chri­ sti unitum substantialiter personae divinae, excellentius ac perfectius in se quam anima sanctificata. 4) Non excedit glorificationem animae humanae adaequate et abso­ lute sumptam. Glorificatio siquidem, cum sit gratia consummata, ultra gra­ tiam sanctificantem addit consummationem per lumen gloriae et visio­ nem Dei. 5) Ex parte operis est majus opus quam rerum creatio, non tamen ex parte modi operandi. Ratio primae partis est, quia terminus justificationis, qui est gratia sanctificans, est nobilior ac simpliciter perfectior, quam ter­ minus creationis, qui est substantia creata naturalis. Ratio secundae partis Commentario ad c. 2 ad Galatas irridet scholasticos, quod longe disputaverint, an justificatio impii sit simplex vel duplex mutatio. 1 In IV Sent., dist. 17, q. 1, a. 5, sol. 3. 2 I p., q. 25, a. 6 ad 4. 3 Cfr. De Verbo incarnato, q. 74, a. 3. ART. I. QUID SIT MERITUM I79 est, quia creatio, cum sit productio ex nihilo, petit majorem virtutem in agente, quam justificatio impii, quae fit in subjecto praesupposito 6) Est majus opus, quam miracula, quae justificationem non inclu­ dunt, ut sunt resurrectio mortuorum, restitutio visus, etc., quia gratia san­ ctificans, quae producitur in justificatione impii, est res nobilior quam ob­ jecta naturalia, ad quae terminantur miracula. QUAESTIO XIV DE MERITO ARTICULUS I QUID SIT MERITUM 299. Status quaestionis. 1) Vox meritum, ut recte animadvertit cl. Lezana1, tum in bonam tum in malam partem usurpatur. Ita dicimus patriae defensores praemium, proditores supplicium mereri. Meritum tamen malum a theologis vocatur demeritum. Hinc venit actuum hu­ manorum in meritorios ac demeritorios divisio. 2) Meritum in rigore est id, cui merces debetur. Ad majorem claritatem considerari potest in abstracto et in con­ creto. Meritum in abstracto est qualitas vel proprietas, qua actus humanus fit retributione dignus, vel. ut Cajetanus apposite definit jus ad praemium. Meritum in concreto est opus retributione dignum. a) Dicitur opus, id est, actus humanus, liber, bonus, elicitus a via­ tore, cui tantummodo debetur merces. b) Additur retributione dignum, seu cui ex pacto explicito vel im­ plicito debetur praemium. Retributio non est utcumque favor aut bene­ ficium, sed est merces, quae ex justitia et quadam promissione confer­ tur alicui pro laboribus. Unde opus retributione dignum idem est ac opus, cui debetur praemium. 3) Operi bono naturali debetur praemium naturale, ut laboribus honestis, quibus famulus ex condicto deservit domino, debetur pecunia. Operi supernatural! elicito ex gratia Dei debetur praemium supernaturale.ut augmentum gratiae et gloria aeterna. 4) Cum theologi de merito simpliciter absque addito loquuntur, intelligunt meritum supernaturale, quod est fructus gratiae, et de hoc disserimus in praesenti. 5) Licet unum idemque sit plerumque opus meritorium, impetratorium et satisfactorium, conceptus tamen meriti longe differt ab impe­ tratione et satisfactione. Meritum innititur gratiae sanctificanti et im­ portat jus ad mercedem; impetratio innititur misericordiae divinae, et petit favorem; satisfactio innititur justitiae, et respicit placationem. 1 In I-II, tr. 7, disp. 8, q. 1. ι8ο DE GRATIA DEI. Q. XIV. DE MERITO ARTICULUS II UTRUM JUSTI ALIQUID MEREANTUR APUD DEUM 300. Status quaestionis. Antequam ad ulteriora procedamus, ope­ rae pretium est exsistentiam meriti contra novatores aliosque haereticos hic statuere. 301. Errores, i) Novatores saeculi xvi, sicut negaverunt hominem peccatorem per bona opera justificari, ita renuunt admittere hominem ju­ stum vel aliquid boni efficere, vel operibus bonis aliquid mereri apud Deum ’. Lutherus ait: «Opus bonum optime factum est veniale peccatum... Hoc veniale peccatum non natura sua sed misericordia Dei tale esse (dixi)... Omne opus justi damnabile est et peccatum mortale, si judicio Dei judice­ tur» 12. Melanchthon: «Hae sententiae et similes in Scripturis testantur opera nostra immunda esse et indigere misericordia» 3*. Calvinus: «Qui autem serio tanquam Dei conspectu, de vera justitiae regula quaerent, illi certo coniperirent. Omnia hominum opera, si sua dignitate censeantur, nihil nisi in­ quinamenta esse et sordes; et, quae justitia vulgo habetur, eam apud Deum meram esse iniquitatem; quae integritas censetur, pollutionem; quae gloria dicitur, ignominiam» 2) Beguardi et beguinae dixerunt hominem posse in hac vita talem perfectionem acquirere, ut amplius in gratia proficere, vel aliquid mereri non valeat 67 . 302. Thesis. Justi bonis operibus gratia Dei factis plura merentur apud Deum, scilicet, augmentum gratiae, vitam aeternam, augmentum gloriae, etc. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Justis in sacra Scriptura promitti­ tur vita aeterna ut merces, corona et retributio bonorum operum. Ut merces: Gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis ®. Ut corona: Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fue­ rit, accipiet coronam vitae ’. Ut retributio: Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino et non hominibus, scientes, quod a Domino acci­ pietis retributionem haereditatis 8. b) Fidelitas in operando dicitur esse ratio vitae aeternae nobis a Deo conferendae. Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui 9. c) Promittitur nobis praemium ad mensuram valoris operum. Fi­ 1 Recentiores protestantes dicta veterum aliquantulum temperantes, dicunt hominem justum exercere quidem bona opera, sed ea nihil influere aut efficere ad salutem, sed praesentialiter se habere. 2 Assert, omn. art., a. 32 (ed. Francofurti, 1868; Opera tat., t. 3, p. 220). 3 Loci theologici. De dilectione et impletione legis; § «Sola igitur fides». 1 Institui., lib. 3, c. 12, n. 4. ’ Denz-Bannw., 471. 6 Matth., 5, 12. 7 Jac., i, 12. 8 Coi., 3, 23-24. 9 Matth., 25, 21. ART. Π. AN JUSTI ALIQUID MEREANTUR APUD DEUM l8l lius hominis... reddet unicuique secundum opera ejus *. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 123. 2) Ex conciliis. Concilium Arausicanum II ait: «Nullis meritis gra­ tiam praevenientibus debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant» 8. Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita; aut ipsum justificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam gloriae augmentum, a. s.» 4*. 3) Ex SS. Patribus. S. Ignatius: «Sinite me ferarum cibum esse, per quas Deum consequi licet» 8. S. Justinus: «Edocti a prophetis poenas et supplicia et bonas remunerationes pro meritis actionum cuj usque irrogari, verum id esse confirmamus»6. S. Augustinus: «Post hanc autem vitam merces perficiens redditur, sed eis tantum, a quibus in hac vita ejusdem mercedis meritum comparatur» 7. 4) Ex ratione, a) «Sicut se habet culpa ad poenam, ita et opus virtutis ad gloriam. Sed culpa ex condigno poenam aeternam meretur. Ergo et actus virtutis ex condigno vitam aeternam meretur» 8. b) Opera hominis bona per gratiam Dei facta sunt digna praemio ejusdem ordinis et conditionis ac ipsa gratia. Sed gratia sanctificans est virtute in eodem ordine ac vita aeterna seu visio beatifica. Ergo opera hominis bona merentur praemium ordinis vitae aeternae. Quare gratia sanctificans dicitur semen Dat'910 , et fons aquae salientis in vitam aeter11 nam®. Ad rem Angelicus: «Gratia Spiritus Sancti, quam in praesenti habemus, etsi non.sit aequalis 'gloriae in actu, est tamen aequalis in virtute, sicut semen arboris, in .qii,0..e§t .virtus ad totam arborem. Et similiter per gratiam inhabitat hominem Spiritus Sanctus, qui est suffi­ ciens causa vitae aeternae; unde et dicitur esse pignus haereditatis no­ strae» u. Solvuntur difficultates. 303. Obj. l.° Vita aeterna nobis confertur gratuito juxta illud Apo­ stoli: Gratia autem Dei vita aeterna 12. Ergo homo non meretur vitam aeternam. Resp. Vita aeterna potest esse simul gratuita et praemium vitae aeter­ nae: i) Est omnino gratuita pro pueris, qui suscepto baptismo et gratia 1 2 3 4 6 ° 7 8 8 10 11 13 Matth., i6, 27. I Cor., 3, 8. Can. 18; Denz-Bannw., 191. Sess 6, can. 32; Denz-Bannw., 842. Ad Rom . 4, 1; MG 5, 690. Apolog., i, 43; MG 6, 391. De perfect, just., c. 8, n. 17; MI, 44, 299. s. Thomas, In II Sent., dist. 27, q. I, a. 3, arg. Sed contra 2. Joan., 3, 9. Joan., 4, 14. lit, q. 114. a. 3 ad 3. Rom., 0, 23. 182 DE GRATIA DEI. Q. XIV. DE MERITO sanctificante aucti decedunt. Est quoque gratuita pro omnibus adultis, qui per gratiam sanctificantem accipiunt gratuito jus ad gloriam. 2) Adulti sanctificati per gratiam exercent bona opera supernaturalia, quibus debe­ tur praemium, et sic vita aeterna est eis gratuita in radice, et merces re­ tributioque operum proxime. Unde S. Augustinus: «Cum Deus coronat me­ rita nostra, nihil coronat quam munera sua» *. Obj. 2.° Vita aeterna est haereditas filiorum Dei, juxta illud Apostoli: Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi 12. Ergo vita aeterna non est merces ac praemium bonorum operum. Resp. Vita aeterna est haereditas filiorum Dei simul et merces sancto­ rum. Omnes, qui gratia sanctificante augentur, sunt haeredes vitae aeter­ nae, quia per gratiam sanctificantem ex Deo nati, quasi secunda natura induuntur atque merito filii Dei vocantur. Si sunt parvuli baptizati, solo titulo haereditatis vocantur ad patriam; si sunt adulti et bene operantur, conservant titulum haereditatis, et addunt novum titulum mercedis ac praemii. Obj. 3. Opera non sunt meritoria, nisi fiant in utilitatem retribuentis. Sed homo nihil efficit, quod cedat in utilitatem Dei. Ergo opera hominis nihil merentur apud Deum. Resp. Neg. maj. Ad meritum proprie dictum non requiritur, ut opera bona exerceantur praecise in utilitatem retribuentis, sed sufficit, ut cedant ,^ίη obsequium ejusdem. «Deus, ait ad rem S. Thomas, ex bonis nostris non ' quaerit utilitatem, sed gloriam, id est, manifestationem suae bonitatis, ! quod etiam ex suis operibus quaerit. Ex hoc autem, quod eum colimus, nihil ei accrescit, sed nobis; et ideo meremur aliquid a Deo, non quasi ex nostris operibus aliquid ei accrescat, sed in quantum propter ejus gloriam ! operamur» 3. Obj. 4. Meritum hominum, si daretur, declararet insufficientia esse merita Christi. Sed merita Christi non fuerunt insufficientia sed superabun­ dantia. Ergo. Resp. Neg. maj. Merita justorum nihil derogant de gloria Christi, nec ejus merita diminuunt, sed, cum meritis Christi nitantur, eorum valorem potius commendant ac laudant. Optime ad rem S. Bellarminus: «Ipse enim (Christus) vitis, nos palmites; et sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite, sic et nos nihil possumus sine Christo facere. Et sicut nemo unquam ita desipuit, ut diceret detrahi de gloria vitis, si palmites ipsius multum fructum afferant; ita nemo nisi plane stultus dicere potest detrahi de gloria Christi, si servi ejus, per gratiam ejus, per spiritum ejus, per fidem et caritatem ab ipso inspiratam, bona opera faciant, quae ita vere sint justa, ut eis debeatur a justo judice corona justitiae... Merita ho­ minum non requiruntur propter insufficientiam meritorum Christi, sed pro­ pter maximam eorum efficaciam» 4. ARTICULUS III QUID SIT MERITUM DE CONDIGNO ET MERITUM DE CONGRUO 304. I. Divisio. Meritum aliquando est de condigno, interdum de congruo. Quamvis Lutherus hanc distinctionem vocaverit inane figmen­ tum 5, et Melanchthon rem confictam ab otiosis hominibus6, magni tamen 1 Ep. 194, n. 19; ML 33, 880. 2 Rom., 8, 17. 3 I-II, q. 114, a. I ad 2. 4 De justificatione, lib. 5, c. 5 ad 8. 6 Commentaria in c. 2 ad Galatas, § «Quare cum Paulo». 3 Loci theologici. De justificatione, § «Et quod fingunt» ART, III. QUID SIT MERITUM DE CONDIGNO ET DE CONGRUO 183 esse faciendam puto, et accurate exponendam, ut doctrina de merito justorum recte intelligatur. 1) Meritum de condigno est opus, cui ex justitia debetur praemium, non ex toto rigore justitiae, sed ex illa justitia, quae fundatur in yalore actus meritorii et simul.in promissione remunerantis. Habet aequalita­ tem, non quidem quantitatis et in esse entis, sed aequalitatem propor­ tionis cum praemio. Actus siquidem caritatis, quibus vitam aeternam meremur, arithmetice quidem sunt minores visione beatifica, sed, cum ex gratia sanctificante eliciantur, habent aequalitatem geometricam seu proportionis cum ea, et, accedente promissione Dei remunerantis, in­ duunt rationem pretii vitae aeternae ac postulant visionem beatificam ut praemium ex justitia. Meritum de congruo est opus, cui praemium non debetur ex justitia, neque datur omnino gratis, sed ex quadam decentia et ex liberalitate remunerantis. Si peccator poenitentiam agat et delictorum veniam sin­ cere postulet, vitam aeternam non meretur ex justitia, sed congruit ex quadam decentia et Dei liberalitate, ut Deus peccata ei remittat, et vitam aeternam elargiatur. Si opus meritorium de congruo postulet praemium ex solo titulo de­ centiae, est meritum jallibile, si titulo decentiae adjungatur promissio Dei elargiendi praemium, est meritum de congruo infallibile. 2) Aequalitas vel inaequalitas proportionis inter valorem operum et praemium non est attendenda materialiter et in esse entis, sed formaliter et in esse praemii, ut scite animadvertunt Salmanticenses Nam actus caritatis momentaneus, meritorius de condigno vitae aeternae, non adaequat praemium visionis beatificae in esse entis, sed tantum formaliter in esse valoris et praemii. E contra actus supernaturales, quibus justus meretur sibi vel alteri bona temporalia, excedunt praemium etiam in ratione entis. Unde solum attendenda est aequalitas formaliter et in esse praemii. 3) Haec divisio meriti in condignum et congruum est certe adae­ quata, adeo ut nullum sit meritum hominum erga Deum, quod ad unum vel alterum hujus divisionis membrum non pertineat. Si opus bonum habeat aequalem valorem cum praemio idque exigat ex justitia, erit meritum de condigno, sin autem, erit meritum de congruo. 4) Velim tamen animadvertas hanc meriti divisionem non esse uni­ vocam seu generis in species, sed analogam, solumque meritum de con­ digno, quod importat jus strictum ad praemium, esse meritum simplici­ ter et proprie dictum; meritum vero de congruo, quod fundat jus in quadam decentia et liberalitate remunerantis, vocari meritum secundum quid et improprie. 5) Consulto diximus meritum de congruo fundari in quadam decen­ tia operis et in liberalitate remunerantis, quia, si fundetur in pura Dei misericordia et liberalitate, ut cum peccatores, veniam a Deo postulan­ do, primam gratiam dicuntur mereri, non habet veram rationem meriti, nec est membrum divisionis meriti nisi metaphorice et ad summum ana1 De merito, disp. 2, n. 2. 184 DE GRATIA DEI. Q. XIV. DE MERITO logia quadam attributionis, quia nullam importat rationem juris ex parte merentis, quae remunerantem moveat, sed tota ejus decentia attenditur ex parte Dei miserentis. Si decentia seu congruitas fundetur in amicitia merentis erga remuneratorem, ut cum justus bonis operibus meretur alteri primam gratiam, habet rationem meriti de congruo, quia in ipso opere invenitur jus quoddam imperfectum. Meritum igitur de congruo hoc sensu acceptum contradistinguitur a merito de condigno divisione analoga analogia proportionalitatis propriae, quatenus ratio meriti primario invenitur in merito de condigno, quod est principale analogatum, et secundario in merito de congruo, quatenus opus ex ami­ citia Dei elicitum intrinsece ordinatur ad praemium. 305. II. Justitia qua merito debetur praemium. Diximus meritum de condigno esse opus, cui ex justitia debetur praemium, sed, cum debi­ tor ex justitia dependeat a creditore, et Deus nullatenus dependere possit ab hominibus, non facile intelligitur, quomodo Deus teneatur ex justitia hominibus conferre praemium. 1) Ad hoc respondet PazÿMÆ?1 Deum non teneri ex justitia formali dare hominibus pro meritis praemium, sed solum ex grati animi officio, et, si id ipse promiserit, ex gratitudine simul et fidelitate 1 2. Sed hoc stare nequit, quia, ut recte respondet Suarez 3, gratitudo, cujus est beneficium acceptum recompensare, denotat imperfectionem in subjecto, et formaliter in Deo reperiri non potest. 2) Melius ergo ac probabilius dico operibus hominum meritoriis de­ beri a Deo praemium ex justitia proprie dicta, quia homo in gratia con­ stitutus elicit actus supernaturales in obsequium Dei, et stricte justum est hujusmodi operibus praemium reddere. 306. III. Sed iterum pulsat animum dubitatio, unde proveniat ope­ ribus hominum condignitas ad praemium, et qualis sit ista •justitia. 1) Scotus, Ockam, Biel 4 et alii theologi totam rationem condignitatis ad praemium, imo et totam rationem meriti fundant formaliter in sola Dei promissione et gratuita acceptatione, adeo ut actus honesti hominum sint conditio, et gratuita Dei acceptatio dicatur ratio formalis condignitatis ad praemium. Verum id ex eo saltem rejiciendum puto, quod acceptatio Dei et promissio mercedis sunt operi humano aliquid extrinsecum, et in ope­ ribus meritoriis admittenda est aliqua condignitas intrinseca ad prae­ mium. 2) Melius alii dicunt intrinsecam condignitatem bonorum operum ad mercedem repetendam esse ex jlignitat.e .gratiae sanctificantis, qua nominamur et sumus filii Dei, et quae vere influit in actus nostros supernaturales, constituens eos meritorios in actu primo. Unde Ange­ licus: «Gratia Spiritus Sancti, quam in praesenti habemus, etsi non sit 1 In I-II, disp. 213, c. 5, nn. 24-29. 2 In I-II, disp. 214, c. 8, n. 53. 3 De gratia, lib. 12, c. 30, n. 12. '* Scotus, In I Sent., dist. 17, q. 3, n. 22 sqq.; Ockam, In I Sent , dist 17, q. 2; Biel, In I Sent., dist. 17, q. 3, a. 2, dub. 1 ART. III. QUID SIT MERITUM DE CONDIGNO ET DE CONGRUO 185 aequalis gloriae in actu, est tamen aequalis in virtute, sicut semen ar­ boris, in quo est virtus ad totam arborem» x. Ut tamen hujusmodi operum condignitas constituat meritum in actu secundo, certe necessaria est aliqua Dei acceptatio, sive implicita, ut aliqui volunt, contenta in oeconomia gratiae, in qua bona opera justo­ rum ordinantur a Deo in vitam aeternam ut ad coronam, sive explicita, ut aliis placet, manifestata per formalem promissionem dandi bonis operibus praemium. De hoc iterum sermo redibit. 3) Quoad speciem justitiae, qua operibus bonis debetur praemium, haec statui possunt: a) Opera bona, quae fiunt ab homine sine praevia eorum accepta­ tione ad coronam ex parte Dei, ut sunt aliqua operi meritoria de con­ gruo, Deus remunerat secundum justitiam legalem, quia operatur ut supremus gubernator et providens munificus, ad quem spectat peccato­ rum poenas punire et bonorum conatus remunerare. b) Actibus meritoriis de condigno debetur praemium ex justitia saltem distributiva, quia unusquisque Deo deserviens jus habet, ut acci­ piat mercedem juxta opera sua. Deo autem maxime competit elargire praemium ex justitia distributiva, quia «in justitia distributiva non re­ quiritur ratio debiti ex parte ejus, qui distribuit; potest enim ex liberalitate aliqua distribuere, in quorum tamen distributione justitia exigitur, secundum quod diversis, prout eorum gradus exigit, proportionabiliter tribuit» 1 2. «Ratio distributivae justitiae Deo proprie convenire potest, in quantum scilicet aequalitatem proportionis servat in communicatione bonorum suorum, dans unicuique proportionaliter secundum suum mo­ dum. Unde Dionysius dicit in 8 capite De divinis Nominibus, quod ju­ stitia laudatur in Deo, in quantum omnibus secundum dignitatem di­ stribuit» 3. «In redditione autem praemii ad merita magis servatur forma distributionis, cum ipse unicuique secundum opera sua reddat, quam commutationis, cum Deus a nobis nihil accipiat»4. c) Merito de condigno convenit etiam praemium ex aliqua justitia, commutativa. Justitia commutativa est aequalitas quaedam, et cum aequalitas inter Deum et homines non sit absoluta sed proportionis, justitia quoque fundata in hac aequalitate, est proportionis, quatenus bona opera per gratiam facta a Deo accepta sunt et ordinata in prae­ mium. Ad justitiam quippe commutativam pertinet elargire mercedem pro labore promissam. Ad rem Angelicus: «Meritum hominis apud Deum esse non potest nisi secundum praesuppositioncm divinae ordinationis; ita scilicet, ut id homo consequatur a Deo per suam operationem, quasi . mercedem, ad quod Deus ei virtutem operandi deputavit» 5. Haec cum ita sint, «non sequitur, quod Deus efficiatur simpliciter debitor nobis, «> sed sibi ipsi, in quantum debitum est, ut sua ordinatio impleatur»6. 1 2 3 4 3 • l-II, q. 114, a. 3 ad 3. S. Thomas, In II Seni., dist. 27, q. 1, a. 3 ad 4. S. Thomas, In IV Sent., dist. 46, q. 1, a. I, quaest. 1. S. Thomas, In II Seni., dist. 27, q. 1, a. 3. I-II, q. 114, a. t. l-II, q. 114, a i ad 3. 186 DE GRATIA DEI. Q. XIV. DE MERITO ARTICULUS IV QUAE CONDITIONES REQUIRANTUR AD MERITUM DE CONDIGNO 307. Novatores saeculi xvi, ut omne justorum meritum e medio tollerent, dixerunt meritum vitae aeternae concipi non posse, nisi fuerit opus undequaque perfectum, nullo titulo debitum, sine auxilio Dei a nobis effectum, et mercedi aequale. Sed haec gratis omnino dicta sunt. In theologia catholica triplici ex capite petuntur conditiones ad me­ ritum de condigno; ex capite scilicet operis, merentis et remunerantis. 308. I. Ex capite operis ad meritum de condigno requiritur, ut sit: 1) Actus positivus, adeo ut omissio actus mali per se nequeat esse meritoria, quidquid dicat in contrarium RipaldaE Unde S. Thomas: «Meritum non potest esse sine actu, sed peccatum potest esse sine actu»1 2. Ratio est, quia omissio ut talis non est actus nec exercitium voluntatis, sine quo non datur meritum. Principium autem morale: diverte a malo et jac bonum 3* , quod in contrarium adducitur, non significat meram negationem, sed «impor­ tat... motum voluntatis repudiantis malum, ut ipsum nomen declinatio­ nis ostendit; et hoc est meritorium» Item censetur Homo mercede dignus, quia potuit transgredi et non est transgressus 5. non quidem propter meram negationem actus, sed propter actum positivum fugae, quo vitavit legis transgressionem 6. 2) Actus honestus seu moraliter bonus, id est, opus subjectum regulis morum, prout in theologia morali explicatur. Ratio enim postulat, ut non­ nisi actibus bonis mercedem princeps rependat. 3) Actus liber libertate saltem, quam vocant exercitii vel contradictionis: a) Haec conditio constat Ex damnatione celebris propositionis Jansenii: «Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione»7. Ex SS. Patribus qui ad meritum diserte requirunt libertatem. S. /1mgustinus: «Ipsa divina praecepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia per­ veniret» 8. S. Bernardus: «Ubi autem non est libertas, nec meritum» 9. Ex ratione, quia ad meritum requiritur actus moraliter bonus. Actus autem non est moraliter bonus, nisi sit liber. Praeterea: «Cum autem mereri respectu mercedis dicatur, proprie mereri est aliquid sibi magis 1 2 3 1 5 ° 7 1094. 8 9 De ente supematurali, lib. 3, disp. 70, sect. 2. I-II, q. 71, a. 5 ad 1. Ps. 33- 15· s. Thomas, II-[I, q. 79, a. i ad 2. Eccl., 31, 10. Cfr Pesch, De gratia, 400. Prop. 3 Jansenii damnata ab Innocentio X, 31 Maji, 1653; Dm-Bannw., De gratia et lib. arb., c. 2, n. 2; MI. 44, 882. Serm. 81 in eant., n. 6; MI. 183. 1174. ART. IV. CONDITIONES AD MERITUM DE CONDIGNO 187 acquirere pro mercede; quod quidem non fit, nisi cum aliquid damus, quod est condignum ei, quod mereri dicimur; dare autem non possumus, nisi id quod nostrum est, cujus domini sumus. Sumus autem domini nostrorum actuum per voluntatem... Unde, ad hoc quod aliquis actus sit per se meritorius, oportet, quod sit actus voluntatis vel imperantis vel elicientis» 1. b) Contra doctrinam expositam magno apparatu movent aliqui ar­ gumentum dicentes Christum Dominum necessario necessitate exercitii dilexisse Deum, et nihilominus per illam Dei dilectionem sibi et nobis meruisse. Verum hoc argumentum facile solvitur cum doctrina Banez, Alvarez et aliorum 12. Actus amoris Christi ferebatur in Deum duplici modo: primo, in quantum Deus est bonus secundum se, et hoc sensu Christus necessario etiam quoad exercitium diligebat Deum, et non merebatur: secundo, quatenus est in actu exercito ratio diligendi creaturas, et hoc sensu formali amor Dei in Christo erat liber quoad exercitium et meri­ torius. c) Ad meritum de condigno nihil obstat, quominus opus sit prae­ ceptum vel etiam ex metu patratum. Ratio est, quia opus càdens sub praecepto et etiam ex metu patratum, est simpliciter liberum, ac proin­ de, si aliis conditionibus vestiatur, meritorium. d) Libertas tamen imperfecta, quae habetur in semiplena delibe­ ratione, sicut non sufficit in actibus malis ad peccatum mortale, ita in actibus bonis non sufficit ad meritum simpliciter in ordine ad vitam aeternam. Actus siquidem semiplene deliberatus non est simpliciter liber neque continetur sub pleno dominio voluntatis 3. 4) Actus supernaturalis, id est, gratia sanctificante et caritate infor­ matus et ad Deum finem supernaturalem quodammodo relatus. «Cum enim, ait Concilium Tridentinum, ille ipse Christus Jesus tanquam caput in membra, et tanquam vitis in palmites, in ipsos justifi­ catos jugiter virtutem influat, quae virtus bona eorum opera semper antecedit et comitatur et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata ■ et meritoria esse possent; nihil ipsis justificatis amplius deesse creden­ dum est, quominus plene illis quidem operibus, quae in Deo sunt facta, divinae legi pro hujus vitae statu satisfecisse, et vitam aeternam suo etiam tempore, si tamen in gratia decesserint, consequendam vere pro­ meruisse censeantur» 4. Ratio fundamentalis hujus conditionis perspicua est. Nam meritum et praemium oportet esse ejusdem ordinis. Cum autem praemium meriti de condigno sit vita aeterna seu fruitio Dei, bonum supematurale, necesse est, ut actus meritorii sint etiam supernaturales. «Vita autem aeter- ■ na, ait ad rem S. Thomas, est quoddam bonum excedens proportionem naturae creatae, quia etiam excedit cognitionem et desiderium ejus, se­ cundum illud I Cor., 2, 9: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor , 1 2 3 ’* S. Thomas, Oe veritate, q. 26, 'a. 6. Banoz, In II-II, q. 24, a. 3: Alvarez, Γη III p., disp. 45. Cfr Salmandconses, Oe merito, disp. 1, n. 23 sqq. S«ss. 6, C. 16; Denz-Bannw., 809. 188 DE GRATIA DEI. Q. XIV. DE MERITO hominis ascendit. Et indc est, quod nulla natura creata est sufficiens principium actus meritorii vitae aeternae, nisi superaddatur aliquod supernaturalc donum, quod gratia dicitur» *. Et alibi: «Sicut peccatum consistit in hoc, quod homo, contempto Deo, commutabilibus bonis in­ haeret; ita meritum virtuosi actus consistit in hoc, quod homo, con­ temptis bonis creatis, Deo inhaeret sicut fini... Unde etiam quaecumque alia virtutum opera ex hoc meritoria sunt apud Deum, quod fiunt, ut tobediatur voluntati divinae» 1 2. Haec facile admittunt omnes theologi, sed, ubi incipiunt explicare influxum gratiae et caritatis in actus meritorios et relationem actuum in Deum ut in finem supernaturalem, in diversas abeunt sententias, quae partim re, partim nomine differunt. Ex operibus bonis, quae homo justus facit, aliqua sunt actus forma­ les caritatis, alia actus virtutum infusarum, alia actus virtutis acquisi­ tae. Quilibet horum actuum, sive sit caritatis, sive aliarum virtutum etiam acquisitarum, potest esse meritorius vitae aeternae, dummodo informetur gratia et exerceatur sub imperio caritatis. «Meritum vitae aeternae, ait S. Thomas, primo pertinet ad caritatem, ad alias virtutes secundario, secundum quod earum actus a caritate imperantur» 34.«Fidei actus non est meritorius, nisi fides per dilectionem operetur, ut dicitur ad Galatas 5. Similiter etiam actus patientiae et fortitudinis non est meritorius, nisi aliquis ex caritate haec operetur»'1. Non est ergo audiendus Altisiodorensis 56 , cum adserit meritum de condigno magis a fide quam a caritate dependere. Actus ergo meritorius est supernaturalis, quia procedit ex gratia et caritate. Amplior explicatio. Haec tamen doctrina, ut recte intelligatur, indiget ulteriori explicatione. Gratia sanctificans et caritas dicuntur et sunt formae virtutum, quate­ nus omnes virtutes, sive infusae sint sive acquisitae, perficiuntur et in ulti­ mum finem ordinantur in justis a gratia et caritate, adeo ut non solum actus sed etiam habitus virtutum perficiantur, moveantur et applicentur in justis per gratiam et caritatem. Unde diserte ait Angelicus: «Omnes habi­ tus, qui sunt in viribus motis a voluntate perfecta, participant formam ca­ ritatis» ’. Et alibi: «Cum caritas est in voluntate, ejus perfectio aliquo modo redundat in intellectum, et sic caritas non solum actum fidei, sed ipsam fidem informat» 7. Haec informatio fit, quando gratia sanctificans animae infunditur, et ex ea caritas dimanat. «Tunc enim, ajunt Salmanticenses, totus homo inte­ rius renovatur, sanctificatur, et perficitur, omnesque ejus rationales vires (id est, quae participant libertatem) specialiter Deo consecrantur, eique tanquam fini supernatural! totaliter subduntur» 8. Sic gratiae et caritatis in­ fluentia non solum in animam et voluntatem, sed etiam in virtutes, quae 1 I-II, q. 114, a. 2. 2 II-II, q. 104, a. 3. 3 I-II, q. 114, a. 4. 4 I-II, q. 114, a. 4 ad 3. 5 Summa, lib. 3, tr. 16, c. un., q. 1. 6 In III Sent., dist. 23, q. 3. a. 1, quaestiunc. I. ’ De veritate, q. 14, a. 5 ad 9. 8 De merito, disp. 4. n. 87. ART. IV. CONDITIONES AD MERITUM DE CONDIGNO 18g in ipsis resident, et in actus, qui ali ipsis exercentur, derivatur. Quo fit, ut voluntas hominis justi ac virtutes in ea residentes ita per caritatem modi­ ficentur, ut, quoties voluntas caritate perfecta secundum virtutes, sive in­ fusas sive acquisitas, operatur, agat sub influxu et imperio caritatis. Hujusmodi actus voluntatis evadunt supernaturales, tum quia exercen­ tur sub influxu caritatis, tum quia virtute ejusdem caritatis referuntur ab homine justo in Deum finem supcrnaturalem. Sine hac actuum humanorum in Deum finem supcrnaturalem relatione, non videtur dari meritum de condigno, sed qualis debeat esse talis relatio data opera dicetur articulo sequenti. 309. II. Ex parte merentis oportet. 1) Ut merens sit viator. Quamvis in re nulla exstet expressa Ec­ clesiae definitio, theologi tamen omnium scholarum defendunt1 ad meritum de lege Dei ordinaria omnino requiri statum viae, adeo ut tempus merendi tamdiu duret, quamdiu anima rationalis informat corpus mortale 12. Hoc sacrae litterae diserte testantur. Mortui vero, ait Ecclesiastes, ■nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem 3. Et S. Joannes: Venit nox, quando nemo potest operari 4*. SS. Patres constanter id ipsum docuerunt. Unde S. Hieronymus docet «donec vivunt homines, posse eos justos fieri; post mortem vero nullam boni operis dari occasionem... Mortui vero nihil valent ad id adjicere, quod semel secum tulere de vita» 6. S. Augustinus: «Hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari; nemo se autem speret, quod hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri»6. Ratio est manifesta. Meritum siquidem habet rationem motus ad praemium sicut ad finem. Unde, sicut motus, adsecuto fine, quiescit, et via in termino finitur, ita etiam meritum, obtento praemio, cessat. «Ei autem, ait 5. Thomas, quod est in ultimo termino, non convenit moveri, sed mutatum esse. Unde caritatis imperfectae, quae est viae, est mereri; caritatis autem perfectae non est mereri, sed potius.praemio frui»7. Diximus de lege Dei ordinaria, quia absolute non repugnat, ut Deus animabus purgatorii et beatis, quae sunt extra viam simpliciter, alium finem secundarium novumque praemium accidentale vel etiam novum gradum praemii essentialis adsignet 8. 1 Vazquez., In I-II, disp. 216, c. 4, n. 31, docet beatos «per eam actionem, quae versatur erga fratres», posse mereri multa bona aliis et gloriam accidentariam sibi. 2 Cfr. S. Thomas, I p., q. 62, a. 9; et T)e malo, q. 7, a. 11; et omnes thomistae; Suarez, De gratia, lib. 12, c. 15, et alii communiter. 3 Eccl., 9, 5. 4 Joan., g, 4. s Comment, in Eccl., 9, 4-5; ML 23, 1136. ° Enchiridion, c. 110; ML 40, 283. ’ I p., q. 62, a. 9 ad 1. 8 Angelicus Doctor, loquendo de gaudio accidentali, quod angeli et sancti ex­ periuntur in caelo pro operibus caritatis erga nos factis, ait: «Quidam dicunt, quod quantum ad praemium accidentale etiam mereri possunt. Sed.melius est, ut dica­ tur. quod nullo modo aliquis beatus mereri potest, nisi sit simul viator et comprehensor, ut Christus, qui solus fuit viator et comprehensor. Praedictum enim gau­ dium magis acquirunt ex virtute beatitudinis, quam illud mereantur». I p., q. 62, a. 9 ad 3. 190 DE GRATIA DEI. Q. XIV. DE MERITO 2) Ut merens sit justus et amicus Dei. Est contra Bajum, qui dicebat opera bona non accipere rationem meriti ex gratia sanctificante, sed ex conformitate ad legem *. Constat: a) Ex S. Scriptura. Nam: Sicut palmes non potest ferre fructum a j semetipso, nisi manserit in vite, sic nee vos, nisi in me manseritis. Ego \ sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum1 23 . Si... caritatem non habuero, nihil sum... nihil mihi prodest2. b) Ex Concilio Tridentino: «Si quis dixerit ad hoc solum divinam gratiam per Jesum Christum dari, ut facilius homo juste vivere ac vitam aeternam promereri possit, quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque, sed aegre tamen et difficulter possit, a. s.» 4. In Con­ cilio Vaticano paratum erat schema, quo id ipsum definiebatur 5* . c) Ex S. A ugustino: «Haec est margarita pretiosa, caritas, sine qua nihil tibi prodest, quodeumque habueris; quam si solam habeas, sufficit tibi» °. d) Ex ratione. Qui mortuus est, nequit elicere opera vitae aeter­ nae, sicut pariter, qui dignus est poena aeterna per peccatum, nequit mereri simul praemium vitae aeternae. Hinc merito docent Capreolus. Ferrariensis, Salmanticenses et alii 7 contra Scotum, Ariminensem, Biel et Medinam 8*, hominem sine gratia vel alia forma vice ejus gerente, non posse de potentia Dei absoluta mereri de condigno vitam aeternam. Ratio est clara, quia nemo sine gratia vel sine aliqua forma vices ejus gerente potest esse Deo gratus, vel elicere actus, qui adaequent valorem vitae aeternae. Ut corollarium hujus doctrinae potest dici rationem formalem, ex qua oritur in nobis augmentum meriti, esse caritatem in anima, adeo ut, quid­ quid dicant in contrarium Vazquez et Herrmann ·, majus meritum in genere causae formalis respondeat majori caritati, quamvis in genere causae mate­ rialis gradus meriti respondeant probabilius contra Banez 1011 gradibus boni­ tatis moralis petitae ab objecto vel circumstantiis. Utramque partem certe docuit S. Thomas dicens: «Quantitas meriti ex duobus potest pensari: uno modo ex radice caritatis et gratiae, et talis quantitas meriti respondet praemio essentiali» n. Virtus accepta «pro natu­ rali capacitate simul cum conatu ad habendam gratiam... erit quasi mate­ rialis dispositio ad mensuram gratiae et gloriae percipiendae; sed caritas est formaliter complens meritum ad gloriam. Et ideo distinctio gradus in gloria accipitur penes gradus caritatis potius quam penes gradus virtutis praedictae» 12. 1 Prop. 13; Denz-Bannw., 1013. 2 Joan.. 15, 4-5. 3 I Cor., 13, 2-3. 1 Sess. 6, can. 2: Denz-Bannw., 812. 5 Schema constit. dogm. de doctrina catholica, c. 5. Coli. Lac., 7, 562-566. ° In ep. Joan., tr. 5, n. 7; ML 35, 2016. ' Capreolus, In / Sent., dist. 17, q. 1: Ferrariensis, Contra Gent., lib. 3, c 147; Salmanticenses, Ile merito, disp. 3, n. 2. 8 Scotus, In I Sent., dist. 17, q. 2; Ariminensis, In I Sent., dist. 17, q, 1, a. 2; Biel, In I Sent., dist. 17, q. 2; Medina, In I-II. q. 114. a. 2. ° Vazquez, In III p., disp. 6, c. 4, n. 24: Herrmann, De gratia, n. 989. 10 In II-II, q. 24, a. 6, dub. 5, conci. 6. 11 I P·. q. 95. a. 4. 12 In IV Sent., dist. 49, q. 1, a. 4, quaestiunc. 4 ad 1. ART. V. MODUS REFERENDI AGTUS IN DEUM, UT SINT MERITORII DE COND. ΐρΐ Ratio est manifesta, quia, cum caritas, in quantum informât volunta­ tem et refert actus humanos ad Deum, sit ratio formalis meriti de condigno vitae aeternae, oportet eam pariter esse rationem formalem graduum meriti. In genere tamen causae materialis, bonitas moralis actuum petita ex ob­ jecto vel ex circumstantiis, et informata gratia habituali ac caritate, auget meritum eorumdem. Unde actus humilitatis, mortificationis et obedientiae sunt meritorii vitae aeternae formaliter per caritatem, et in genere causae materialis per virtutem respectivam. 310. III. Ex -parte Dei remunerantis requiritur acceptatio operis ad praemium per divinam ordinationem et promissionem. Est communis con­ tra Vazquez1. Beatus vir, ait sacra littera, qui sufjert tentationem, quoniam, cum pro­ batus juerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se 2. Juxta Concilium Tridentinum «bene operantibus usque in finem et in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna, et tanquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter red­ denda» 34 *. Apposite ad rem S. Augustinus: «Debitor enim factus est (Deus), non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo» i. Et S. Tho­ mas: «Actio nostra non habet rationem meriti nisi ex praesuppositione divinae ordinationis» s. ARTICULUS V QUOMODO REFERENDI SINT ACTUS HUMANI IN DEUM, UT POSSINT ESSE MERITORII DE CONDIGNO 311. Status quaestionis. Relatio actuum humanorum in Deum finem supernaturalem sub influxu caritatis potest esse: J) Actualis, quae non est nisi explicita hic et nunc actuum humanorum directio ad Deum per caritatem, ut, cum expressa intentione honorandi Deum elargior eleemosynam. 2) Virtualis, quae est ipsa relatio formalitei quidem habita sed transacta, et virtualiter mediis conducentibus per­ manens atque influens in actus humanos. 3) Habitualis est permanen­ tia in caritate, nihil agendo. «Habitualiter enim refert in Deum et qui nihil agit, nec aliquid actualiter intendit, ut dormiens» 67 . Non parum disputatur, quomodo referenda sint opera in Deum, ut sint meritoria. 312. Theologorum placita, i) Nemo est, quod sciam, nisi forte Ricardus de Mediavilla 1, qui postulet relationem actualem operum in Deum 1 2 3 4 3 3 7 In I-II, disp. 214. Jacob., i, 12. Sess. 6, C. 16; Denz-Bannw., 8og. Serni 158, c. 2; ML 38, 863. I-II, q. 114, a. 1 ad 3. s. Thomas, Opusculo De caritate, q. un., a. 11 ad 3. In II Sent., dist. 14, q. 2. IÇ2 DE GRATIA DEI. Q. XIV. DE MERITO ultimum finem, ut sint meritoria de condigno. Quae enim Scotus, Durandus, Biel et alii dicunt ’, intelligi oportet de relatione virtuali. 2) Cl. Mendive ad meritum condignum requirit et satis esse vult, «ut opus ex aliqua actuali gratia procedat; non autem, ut a caritate sive efficia­ tur, sive imperetur, etiamsi de praemio gloriae substantialis sermo fiat» 12. 3) Fere communiter defendunt theologi ad meritum de condigno esse necessarium, ut actus humani referantur in Deum ultimum finem per cari­ tatis influxum, saltem virtualem 3. Sed controvertitur inter doctores, in quo consistat influxus virtualis caritatis in actus humanos. a) Plures volunt influxum virtualem caritatis in actus humanos non salvari, nisi cum actus virtutum eliciuntur vi et influxu caritatis semel exercitae et saepius in vita repetitae juxta regulas repetitionis actuum ca­ ritatis. Ita 5. Bonaventura, S. Albertus Magnus, S. Bellarminus, S. Alfihonsus M. de Ligorio, Herrmann et alii 45 *7. b) Alii distinguunt inter opera virtutum infusarum et opera virtutum acquisitarum, et dicunt actus virtutum infusarum in homine justo esse me­ ritorios de condigno vitae aeternae «ex vi, ut ait Suarez, suae bonitatis et connaturalis ponderis seu relationis in illum finem, absque alia relatione quasi extrinseca, quae per actum caritatis praeteritum vel praesentem illis adveniat» 3; et appellant relationem objectivant vel connaturalem: et addunt actus virtutum acquisitarum, ut sint meritorii, debere aliquo modo supernaturalizari fierique ex motivo supernaturali, ad quod «satis est ut operans sit in gratia» °. Ita Suarez, S. Franciscus Salesius, Aguirre, Gabriel a S. Vin­ centia, Mazzella, Beraza et alii non pauci ’. c) Alii denique censent gratiam et caritatem, quae in anima et volun­ tate justi perseverant, semper influere virtualiter in omnes actus virtutum sive infusarum sive acquisitarum, adeo ut imperium caritatis, quo homo, cum conversus est, se et omnia retulit in Deum, virtualiter remaneat per totam vitam, si peccato mortali non destruatur. Unde sola praesentia gra­ tiae in anima et caritatis in voluntate sufficit, ut actus virtutis tum infusae tum acquisitae sint supernaturales, et dicantur per caritatem virtualiter relati in Deum ultimum finem. Ad rem cl. Valentia: «Notandum est non oportere, ut actu explicito sive praesenti sive paulo ante elicito, opera ju­ storum ad hoc, ut sint meritoria ex condigno, referantur in Deum, sed satis esse ad id virtualem relationem, consistentem in hoc quod justus aliquando se et sua omnia per caritatis actum in Deum retulerit. Nam hoc ipso, cum justus postea exercet aliquod bonum opus, censetur implicite et virtualiter ipsum velle facere propter Deum»8. Caritas certe informat voluntatem et virtutes tum infusas tum acquisitas hominis justi, easque supernaturalizat, et quamvis nunquam renovetur, imperat virtualiter actus omnium virtu­ tum. «Si opus sit bonum, ait ad rem Soto, et fit ab illo, qui est in gratia, virtualiter (quod ajunt) proficiscitur ex gratia» 9. Ita S. Thomas, Caje tantis, 1 Scotus, In II Sent., dist. 41, q. un.; Durandus, In II Sent., dist. 41, q. I, n. 7; Biel, In II Sent , dist. 41, a. 3, dub. 2. 2 De gratia, n. 399. 3 Cfr. S. Thomas, I-II, q. 114, a. 4. 4 S. Bonaventura, In II Sent., dist. 41, a. 1, q. 3; S. Albertus M., In II Sent., dist. 40, a. 4 (cd. Vives, vol. 27, p. 632 sqq.);. S. Bellarminus. De justificatione, lib. 5, c. 15; S. Alphonsus Maria, Contra haeres., sess. 6, n. 88; Herrmann, De gratia, n. 1003. 5 Suarez, De gratia, lib. 12, c. 9, n. 4. ° Suarez, De gratia, lib. 12, c. 10, nn. 14-19. 7 Suarez, De gratia, lib. 12, cc. 9-10; S. Franciscus Salesius, Traité de l'Amour de Dieu, liv. 12, ch. 8; Aguirre, Theol. S. A nselmi, disp. 131, sect. 3; Gabriel a S. Vincentio, De merito, disp. 21, q. 3, n. 37; Mazzella, De virtutibus infusis, n. 1343; Beraza, De gratia, n. 992. In hac sententia actus virtutum infusarum videntur esse meritorii sine ullo influxu caritatis. 8 In I-II, disp. 8, q. 6, p. 3. 9 De natura et gratia, lib. 3, c. 4, § «Sed emergit». ART. V. MODUS REFERENDI ACTUS IN DEUM UT SINT MERITORII DE COND. I93 Soto, Medina, Valentia, Salmanticenses, Honoratus del Val, aliique bene multi *. Hi modi dicendi certe probabilitate non carent, sed ultima explicatio mihi magis probatur. Quare S. Thomas ait: «Non sufficit omnino habitualis ordinatio actus in Deum, quia ex hoc, quod est in habitu, nullus meretur, sed ex hoc quod actu operatur. Nec tamen oportet, quod intentio actualis ordinans in finem ultimum sit semper conjuncta cuilibet actioni, quae diri­ gitur in aliquem finem proximum, sed sufficit, quod aliquando actualiter in finem ultimum referantur; sicut fit, quando aliquis cogitat se totum ad Dei dilectionem dirigere; tunc enim, quidquid ad se ipsum ordinat, in Deum ordinatum erit» 12. «Vita aeterna in Dei fruitione consistit. Motus autem hu­ manae mentis ad fruitionem divini boni est proprius actus caritatis, per quem omnes actus aliarum virtutum ordinantur in hunc finem, secundum quod aliae virtutes imperantur a caritate. Et ideo meritum vitae aeternae primo pertinet ad caritatem, ad alias autem virtutes secundario, secundum qubd earum actus a caritate imperantur» 3. Hoc imperium caritatis in actus aliarum virtutum explicat A ngelicus per solam informationem ipsius caritatis dicens: «In habente caritatem non potest esse aliquis actus virtutis, nisi a caritate formatus. Aut enim actus ille erit in debitum finem ordinatus, et hoc non potest esse nisi per carita­ tem in habente caritatem; aut non est ordinatus in debitum finem; et sic non erit actus virtutis» 45. «Non solum actus caritatis est meritorius, sed etiam actus aliarum virtutum, secundum quod gratia informantur, licet me­ ritorii esse non possint, nisi secundum quod reducuntur in finem caritatis. Non autem oportet, quod semper actus in finem illum reducantur, sed suf­ ficit ad efficaciam merendi, quod in fines aliarum virtutum actu redu­ cantur» s. 313. Corollarium. Ex hoc facile deducitur omnes actus honestos hominis justi esse meritorios de condigno vitae aeternae, ut diserte adserunt S. Thomas, Soto, Valentia et alii6, probantque Salmanticenses 7 contra Scotum, Biel et alios 8. Ratio est, quia homo, qui in sua justificatione emisit actum carita­ tis, _se et omnia sua in Deum finem supernaturalem retulit, et dum in gratia habituali perseverat, atque voluntatem habet caritate informa­ tam, operatur imperio caritatis, ac conservat virtualem relationem ope­ rum in Deum, in cujus virtute agit. Unde S. Thomas diserte ait: «Non potest esse aliquis actus a deliberata voluntate procedens in habente gratiam, qui non sit meritorius» 9. 1 S. Thomas, Γη II Sent., dist. 40, q. 1, a. 5; Cajetanus, In I-II, q. 8, a. 3; Soto, De natura et gratia, lib. 3, c. 4; Medina, In I-II, q. 18, a. 9, § «Tertia opinio»; Valentia, In I-II, disp. 8, q. 6, p. 3; Salmanticenses, De merito, disp. 4, n. 73; Ho­ noratus dei Val, De gratia Christi, n. 133. 2 In II Sent., dist. 40, q. 1, a. 5 ad 6. 3 I-II, q. 114, a. 4. ■* De veritate, q. 14, a. 5 ad 13. 5 In II Sent., dist. 40, q. 1, a. 5 ad 3. ® S. Thomas, In II Sent., dist. 40, q. 1, a. 5; Soto, De natura et gratia, lib. 3, < 4; Valentia, In I-II, disp. 8, q. 6, p. 3, 7 De merito, disp. 4, n. 66 sqq. 8 Scotus, In II Sent., dist. 41, q. un.; Biel, In II Seni., dist. 41, q. un., a. 3, dub. 2. 11 In II Sent , dist. 40, q. 1, a. 5. Clarissimus Magister Ludovicus Granateneis, loquendo de effectibus gratiae, ait ad rem: «Otro efecto suyo es hacer al hombre tan grnto y de tanta dignidad en los ojos de Dios, que todas cuantas obras deli­ beratius lim e, que no seau pecados, le son gratas y merecedoras de vida eterna. De 13 194 DE GRATIA DEI. Q. XV. DE OBJECTO MERITI DE CONDIGNO Huic sententiae opponit cl. Beraza1 verba Pii VI, quibus damnatus est articulus 24 synodi pistoriensis: «Doctrina synodi de duplici amore, ait Pontifex... qua... inter dominantem cupiditatem et caritatem domi­ nantem nulli ponuntur affectus medii a natura ipsa insiti suapteque natura laudabiles... perinde ac si inter dilectionem divinam, quae nos perducit ad regnum, et dilectionem humanam illicitam, quae damnatur, non daretur dilectio humana licita, quae non reprehenditur; falsa, alias damnata» * 12. Sed haec gratis omnino nobis opponuntur. Pistorienses duplicem so­ lummodo in homine posuerunt amorem, amorem scilicet actum forma­ lem caritatis dominantis, et amorem illicitae cupiditatis dominantis, nullumque dixerunt dari affectum intermedium. Nos autem inter amo­ rem formalem caritatis et amorem illicitum cupiditatis ponimus affectus intermedios, qui, cum sint in justis a caritate virtualiter imperati et virtualiter in Deum relati, jure dicuntur meritorii vitae aeternae. ARTICULUS VI QUAE CONDITIONES REQUIRANTUR AD MERITUM DE CONGRUO 314. Omnes conditiones, ad meritum de condigno requisitae, exi­ guntur etiam ad meritum de congruo, exceptis statu gratiae ex parte merentis, quando aliquis sibimet dicitur aliquid mereri 3, et promissione ex parte Dei remunerantis in merito de congruo fallibili. Hinc 1) opera meritoria de congruo esse oportet -positiva, honesta, libera et supernaturalia. 2) Merens non solum debet esse viator, sed etiam justus, quoties meretur aliquid pro aliis. 3) Meritum de congruo nunquam est infallibile nisi per acceptatio­ nem Dei ad praemium. QUAESTIO XV DE OBJECTO MERITI DE CONDIGNO 315. Sub hoc titulo disputatur, an homo mereri possit de condigno 1) primam gratiam sanctificantem ejusque augmentum; 2) primam gloriam ejusque augmentum, necnon gloriam accidentalem; 3) gratias actuales efficaces, reparationem post lapsum atque perseverantiam fina­ lem; 4) bona temporalia. Haec omnia totidem articulis discutientur. suerte que no sôlo los actos de las virtudes, mas las obras naturales, como son el comer, el beber, el dormir, etc., son gratas a Dios, y merecedoras de tan gran bien». Guta de pecadores, lib. r, c. 14. 1 De gratia, n. 998. 2 Denz-Bannw., 1524. 3 «Quia divinam bonitatem decet, ut ubicumque dispositionem invenit, per­ fectionem adjiciat, ideo ex merito congrui dicitur aliquis mereri aliquod bonum per opera bona extra caritatem facta.» S. Thomas, Suppléai., q. 14, a. 4. ART. I. AN HOMO POSSIT MERERI PRIMAM GRATIAM, ETC. 195 ARTICULUS I AN HOMO MERERI POSSIT PRIMAM GRATIAM SANCTIFICANTEM EJUSQUE AUGMENTUM 316. Status quaestionis. Prima gratia sanctificans dicitur, quae primo confertur homini post peccatum, id est, tum illa, quae infunditur homini in remissione peccati originalis, tum etiam illa, quae conceditur eidem in remissione cujuslibet peccati mortalis. Unde est prima in sua serie, et non supponit aliam gratiam sanctificantem in anima, quamvis aliquando alia praecesserit et amissa fuerit. Augmentum gratiae, quod secunda gratia appellatur, supponit in anima gratiam habitualem influentem in actus supernaturales volun­ tatis. 317. Thesis I. Nemo potest sibi mereri primam gratiam sanctifi­ cantem. (Est de fide.) Arg. 1) In Sacra Scriptura dicimur justificati gratis per gratiam ipsius 1. 2) Concilium Tridentinum ait: «Cum vero Apostolus dicit justificari hominem per fidem et gratis (Rom., 3, 22-24), ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et expressit... Gratis autem justificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quae justificationem praecedunt, sive fides sive opera ipsam justificationis gratiam promeretur» 12. Perpetuus autem Ecclesiae catholicae consensus semper tenuit primam gratiam sanctificantem gratis omnino peccatori infundi. 3) S. Augustinus ad rem ita arguit: «Nullane igitur sunt merita justorum? Sunt plane, quia justi sunt. Sed, ut justi fierent, merita non fuerunt; justi enim facti sunt, cum justificati sunt; sed, sicut dicit Apo­ stolus: Justificati gratis per gratiam ipsius» (Rom., 3, 24) 3. 4) Ratio theologica luculenter hoc ostendit. Opera siquidem merito­ ria, cum sint quodammodo causa praemii, oportet saltem natura praece­ dere praemium. Opera autem hominis, quae natura praecedunt primam gratiam, non adaequant valorem gratiae sanctificantis, nec procedunt ex voluntate informata caritate. Unde sequitur neminem posse sibi mereri primam gratiam sanctificantem. Hinc notissima sunt in theologia axio­ mata: Gratia sanctificans est principium'essentiale meriti; et: Principium meriti non cadit sub merito. 318. Corollarium. Hac ratione moti docent S. Thomas, S. Bonaventura, Ricardus de Mediavilla, Biel, Capreolus, Medina, Nazarius, Va­ lentia, Vazquez, Gabriel a S. Vincentio et alii communiter4, absolute 1 Rom., 3, 24. 2 Sess. 6, C. 8; Donz-Bannw., 801. 3 Ep. 194, c. 3, n. 6; ML 33, 876. 1 S. Thomae, I II. q. 114, a. 5; S. Bonaventure, In II Sent., dist. 27, a. 2, q. i; Rlohardue I Cor., 3, 8. 5 I Cor., 15, 41. 6 Joan., 14, 2. 7 Decreto pro graecis; Denz-Bannw., 693. * Adv. Jovinianum, lib. 2, n. 32; ML 23, 344. " In Joannem, tr. (>7, n. 2; ML 35. 1812. 202 DE GRATIA DEI. Q. XV. DE OBJECTO MERITI DE CONDIGNO 328. Thesis III. riam accidentalem. Justi bonis operibus merentur de condigno glo­ Nota. Gloria seu beatitudo essentialis consistit in visione Dei bea­ tifica, quae completur amore voluntatis ferventissime. Potest esse et aliquando est de facto inaequalis juxta mensuram caritatis, quam sancti habuerunt in via, et juxta diversos gradus lumi­ nis gloriae, quos unusquisque accepit in patria. Gloriam accidentalem constituunt alia plura bona, quae praeter visio­ nem beatificam sanctis in caelo conferuntur, ut mutua amicitia beato­ rum, gloria corporum, aureolae martyrii, doctrinae et virginitatis, etc. Haec gloria accidentalis est consectaria gloriae essentialis, et, ubi po­ nuntur opera, quae de condigno mercantur gloriam essentialem, oportet mereri gloriam accidentalem. ARTICULUS III UTRUM HOMO POSSIT MERERI DE CONDIGNO GRATIAS ACTUALES EFFICACES, REPARATIONEM POST LAPSUM, ET PERSEVERANTIAM FINALEM 329. Haec tria breviter hic expendenda sunt, ut objectum meriti de condigno plenius dilucidetur. 330. Thesis I. Homo, quantumvis justus ac perfectus, non potest gratias actuales efficaces sibi mereri de condigno. (Est communis sen­ tentia.) Arg. Ex ratione. 1) Nunquam promisit Deus gratias actuales efficaces hominibus se elargiturum tanquam mercedem pro bonis ope­ ribus. Promissio autem Dei de elargiendo praemio est conditio neces­ saria ad meritum de condigno. 2) «Illud cadit sub humano merito, quod comparatur ad motum liberi arbitrii directi a Deo movente, sicut terminus, non autem id quod comparatur ad praedictum motum sicut principium»1. Sed gratiae actuales efficaces comparantur ad motum liberi arbitrii, sicut princi­ pium. Ergo. 3) Si homo posset mereri de condigno gratias actuales efficaces, posset etiam sine speciali privilegio vitare omnia peccata et infallibiliter salvari, quia gratia efficax infallibiliter producit effectum bonum. Sed hoc videtur esse contra Concilium Tridentinum, sess. 6, can. 23 12. Ergo. 331. Thesis II. Homo justus operibus factis in statu gratiae non potest mereri de condigno reparationem, quae ipsi danda sit post lapsum. (Est de fide) 3. Nota. Sensus theseos est neminem posse, dum est in statu gratiae, fa- 1 S. Thomas, I-II, q. 114, a. 9. 2 Sess. 6, can. 23; Denz-Bannw., 833. 3 Cfr. S. Thomas, I-II, q 114, a. 7; Medina, In I-II, q. 114, a. 7; Joannes a S. Thoma, In I-II, disp. 31, a. 2. ART. ΙΠ. AN HOMO MEREATUR DE COND. GRATIAS ACT. EFFICACES, ETC. 203 cere opera, quibus mereatur de condigno resurgere a culpa, si quando con­ tingat eum in peccatum labi. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apud Ezechielem dicitur: Si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem... omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur1. Et S. Petrus ait: Si enim refu­ gientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum esi sancto mandato 12. 2) Ex ratione, a) Nullibi datur promissio Dei de elargienda repa­ ratione post lapsum futurum pro bonis operibus factis in gratia. b) Cum merito de condigno debeatur et conferatur merces ex justi­ tia, si justus mereatur de condigno reparationem ipsi elargiendam post lapsum, omnibus peccatoribus, qui aliquando justi fuerunt, debebitur et dabitur reparatio ut praemium ex justitia. Hoc autem experientia eorum, qui in gratia Dei diu vixerunt et in peccata mortalia lapsi sunt atque perierunt, manifeste rejicit. c) Nemo meretur de condigno praemium recipiendum in statu, in quo futurus est praemio indignus. Sed homo post lapsum in peccatum mortale fit indignus reparatione. Ergo justus non meretur reparatio­ nem pro tempore quo labatur in peccatum. d) Nemo, quantumvis sanctus, excepto Christo, potest mereri de condigno gratiam dandam peccatori, quia nemo potest mereri remissio­ nem infinitae offensae Dei, nec offerre Deo pro peccato obsequium infi­ niti valoris. Ergo nemo potest, excepto Christo, mereri de condigno re­ parationem post lapsum. 332. Corollarium I. His argumentis innixi censent communius theologi contra Eipalda 3 de potentia Dei absoluta fieri non posse, ut homo justus mereatur de condigno reparationem accipiendam post lapsum, quia fieri non potest, ut homo mereatur remissionem infinitae offensae Dei. 333. Coroll. II. Laudabile tamen est, ut quotidie Deum ferventi oratione deprecemur, ne sinat nos in peccatum labi, et, si quando per fragilitatem vel malitiam contigerit nos graviter delinquere, misericor­ diter dignetur nos a culpa reparare et in suam amicitiam recipere. 334. Thesis III. Nemo potest mereri de condigno perseverantiam finalem in gratia. (Est communis) 4. Nota. Diximus superius q. 4, a. 5, donum perseverantiae importare auxilium quoddam speciale, quo gratia sanctificans conjungitur cum morte. Unde perseverantia definitur: Conjunctio status gratiae cum morte. «Adserimus ergo, ait S. Augustinus, donum Dei esse perseverantiam, qua usque in finem perseveratur in Christo» 5. 1 2 3 1 s Ezech., i8, 24. Cfr. ibid., 33, 13. II Petri, 2, 20-22. De ente supernaturali, lib. 4, disp. 95. sect. 2, conci. 3. Medina, hi I-II, q. 114, a. 9, hanc propositionem vocat certissimam. De dono perseverantiae, c. 1, n. 1; MI, 45, 993. 204 DE GRATIA DEI. Q. XV. DE OBJECTO MERITI DE CONDIGNO Arg. 1) Sacra Scriptura satis innuit hanc veritatem, cum justos expresse monet his verbis: Qui se existimat stare, videat, ne cadat1. Cum metu et tremore vestram salutem operamini 1 2. 2) Concilium Tridentinum, loquendo de dono perseverantiae, ait: «Quod quidem abunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens est eum, qui stat, statuere, ut perseveranter stet, et eum qui cadit resti­ tuere» 3. 3) 5. Augustinus diserte hoc tradit dicens: «Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari, sed dari secundum ipsius secretissi­ mam eamdemque justissimam, sapientissimam, beneficentissimam vo­ luntatem» 45 . 4) Rationem hujus doctrinae exponit Angelicus dicens: «Omne, quod quis meretur, a Deo consequitur, nisi impediatur per peccatum. Sed multi habent opera meritoria, qui non consequuntur perseverantiam; nec potest dici quod hoc fiat propter impedimentum peccati, quia hoc ipsum, quod est peccare, opponitur perseverantiae; ita quod, si aliquis perseverantiam mereretur, Deus non permitteret illum cadere in pecca­ tum. Non igitur perseverantia cadit sub merito» s. 335. Corollarium. Satis communiter docent theologi contra Sua­ rez6 et alios paucos doctores per potentiam Dei absolutam fieri non posse, ut justus mereatur de condigno perseverantiam in gratia. ARTICULUS IV UTRUM HOMO JUSTUS POSSIT MERERI DE CONDIGNO BONA TEMPORALIA 336. Status quaestionis. Bona temporalia considerari possunt du­ pliciter: primo, secundum se, quatenus a causis naturalibus producuntur et sistunt in ordine naturali; secundo, in ordine ad salutem aeternam hominis, quatenus ex ordinatione divina sunt utilia ad opera virtutum, quibus perducimur ad vitam aeternam. Certum est bona temporalia secundum se considerata non mereri de condigno a justis, quia hoc sensu non minus spectant ad peccatores quam ad justos, et non constituunt speciale praemium operum justi. Quaestio est, an bona temporalia, prout conducunt ad salutem, pos­ sint mereri de condigno a justis. 337. Thesis. Justus potest mereri bona temporalia, prout condu­ cunt ad vitam aeternam. (Est communis.) Arg. I) Ex S. Scriptura. Cum Petrus dixisset Jesu: Ecce nos reli­ quimus omnia... quid ergo erit nobis? 7; vel ut interpretatur S. Hierony1 I Cor., io, 12. 2 Philipp., 2, 12. 3 Sess. 6, c. 13; Denz-Bannw., 806. 4 De dono perseverantiae, c. 13, n. 33; 5 I-II, q. 114, a. 9, Sed contra. 6 De gratia, lib. 12, c. 26, n. 36. ’ Matth., 19, 27. ML 45, 1012. ART. I. AN ET QUOMODO DETUR IN HOMINE MER. DE CONGR. 205 mus: «Fecimus quod jussisti, quid igitur nobis dabis praemii?» 1. Re­ spondit Jesus: Omnis qui reliquerit domum vel fratres... centuplum accipiet (in hac vita) et vitam aeternam possidebit2. Heic Dominus certe innuit apostolos mandata Dei exsequentes et Christum sequentes, centuplum saltem mereri de bonis temporalibus. 2) Ex ratione theologica. Bona temporalia, quatenus conducunt ad salutem aeternam, habent rationem medii ad finem gloriae. Ergo justus, qui meretur gloriam, potest mereri bona temporalia, prout sunt media ad salutem et conducunt ad vitam aeternam. QUAESTIO XVI DE OBJECTO MERITI DE CONGRUO ARTICULUS I AN ET QUOMODO DETUR IN HOMINE MERITUM DE CONGRUO 338. Cl. Pesch 3*tribuit Dominico Soto sententiam, quae absolute negat ullum in homine esse meritum de congruo, sed Dominicus Soto solum negavit meritum de congruo operibus, quae praecedunt primam gratiam, sive fuerint pure naturalia, sive eliciantur per auxilium Dei speciale; et addit: «Cum autem quis incipit esse in gratia, tunc potest et sibi de condigno et aliis de congruo mereri»i. Ut natura et objectum meriti de congruo plenius intelligantur, ope­ rae pretium est recolere, quod breviter innuimus supra n. 304, scilicet, decentiam, qua in merito de congruo oportet bene operanti conferre praemium, fundari vel in pura Dei misericordia et liberalitate, vel in hominis justi cum Deo amicitia, quae bonis operibus justorum tribuit jus amicabile ad praemium. Quando decentia seu congruitas ad praemium fundatur in sola Dei misericordia et liberalitate, non videtur dari meritum proprie dictum, sed tantum metaphorice, quia nulla habetur ratio juris ex parte me­ rentis. Opera tamen, quibus ex sola Dei misericordia congruit prae­ mium, large et improprie dicuntur meritoria de congruo eo sensu quo omnis dispositio ad formam vocatur quodammodo meritum. Unde fides, teste S. Augustino, meretur justificationem5; et juxta S. Thomam «ex merito congrui dicitur aliquis mereri aliquod bonum, per opera extra caritatem facta»6. Quando congruitas fundatur in amicitia justi cum Deo, ex parte 1 2 3 I 5 II Comment, in Evang. Matth., lib. 3, c. 19, v. 27; ML 26, 144. Matth., 19, 29. De gratia, n. 428. De natura et gratia, lib. 2, c. 4, § «Quod autem». Ep. 186, n. 7; MI. 33, 818. In 11' Sent., dist. 15, q. I, a. 3, quaestiunc. 4 2o6 DE GRATIA DEI. Q. XVI. DE OBJECTO MER. DE CONGRUO merentis habetur ratio juris, quae fundat in Deo debitum decentiae, et induit rationem meriti de congruo. In hoc casu ratio congruitatis atten­ ditur non solum ex parte remunerantis, sed etiam ex parte merentis. Hinc sequitur meritum de congruo esse duplex; unum improprie et metaphorice dictum, quod nullum importat jus ad praemium ex parte merentis, sed tota ratio decentiae et congruitatis ad praemium atten­ ditur ex parte Dei; et alterum stricte et proprie acceptum, quod inni­ titur amicitiae Dei et fundat jus amicabile ad praemium. ARTICULUS II QUID HOMO MEREATUR MERITO CONGRUI 339. Status quaestionis. Sicut quaestione praecedenti exposuimus objectum meriti de condigno, hic oportet breviter declarare objectum meriti de congruo. 340. Thesis I. Nequit homo sibi mereri primam gratiam merito de congruo stricte dicto, quod fundat jus amicabile ad praemium, bene tamen merito de congruo late sumpto. Pars l.a Arg. Meritum de congruo stricte dictum innititur amicitiae hominis cum Deo, et fundat jus amicabile ad praemium. Nemo autem ante justi­ ficationem potest habere amicitiam cum Deo nec fundare jus amicabile ad primam gratiam. Ergo. Hanc doctrinam communiter tenent thomistae1 et ex extraneis non pauci 12 Pars 2.a Arg. Meritum de congruo improprium seu late sumptum est opus bonum ab homine elicitum, cui ex pura Dei misericordia et liberalitate congruit aliquod praemium. Homo autem ante justificationem, speciali Dei auxilio motus, elicit saepe bona opera, quibus se praeparat ad justi­ ficationem, et quibus propterea ex Dei liberalitate decet primam gra­ tiam conferri. Ergo. Huc se refert S. Thomas, cum ait: «Sed quia divinam bonitatem decet, ut, ubicumque dispositionem invenit, perfectionem adjiciat, ideo ex merito congrui dicitur aliquis mereri aliquod bonum per opera extra caritatem facta» 3. 341. Thesis II. Justus potest bonis operibus mereri de congruo alteri primam gratiam, imo et augmentum gratiae atque gloriam aeternam. Arg. Ratio id facile suadet. Nam opera justi ad finem honestum ordinata fundant debitum amicitiae ex parte Dei et jus amicabile ad 1 Ex thomistis conferri possunt Sotus, De natura et gratia, lib. 2, c. 4; et Sal­ in anticenses, De merito, disp. 6, n. 5. 2 Cfr. Valentia, In I-II, disp. 8, q. 6, p. 4, § 2. 3 In IV Sent., dist. 15, q. 1, a. 3, quaestiunc. 4. ART. It. QUID HOMO MEREATUR MERITO CONGRUI 207 praemium ex parte hominis, quatenus decet et maxime congruit Deum amicis bonum operantibus obsequi atque obtemperare. Ad rem S. Tho­ mas: «Quia enim homo in gratia constitutus implet Dei voluntatem, congruum est secundum amicitiae proportionem, ut Deus impleat homi­ nis voluntatem in salvatione alterius» A Nulla datur specialis ratio, quae moneat hoc praemium aliis prome­ ritum restringere ad primam gratiam, quin potius leges amicitiae sua­ dent, ut amici Dei bonis operibus mereantur de congruo alteri augmen­ tum gratiae ac primam gloriam. 342. Thesis III. Justus non potest sibi mereri merito de congruo proprie dicto reparationem, quae sequutura sit post lapsum futurum, bene tamen merito de congruo late sumpto. Nota. Gravissimi theologi S. Bonaventura, Biel, S. Bellarminus, Suarez, Ripalda, et novissime Pesch et Beraza 12 contradicunt primae parti hujus theseos, sed S. Thomas 3 et generatim thomistae, solidiori, ut videtur, fundamento eam tuentur. Pars l.a Arg. Meritum de congruo proprie dictum importât debitum decen­ tiae ex parte remunerantis et jus amicabile ad praemium ex parte me­ rentis ab initio operis meritorii usque ad largitionem et receptionem praemii. Hoc autem debitum ex parte remunerantis et jus amicabile ex parte merentis non conservantur ab initio operis meritorii usque ad reparationem in eo, qui labitur. Ergo opus bonum factum ex gratia non est proprie meritum de congruo in ordine ad reparationem post lapsum. «Nullus potest, ait S. Thomas, sibi mereri reparationem post lapsum futurum neque merito condigni neque merito congrui» 4. Pars 2.a Arg. Dominus noster elargiens reparationem peccatoribus, qui ali­ quando fuerunt in gratia, non est credendus oblivisci operum, quae ipsi peccatores, dum erant amici Dei, exercuerunt. Ergo justi operibus bonis factis in gratia merentur reparationem post lapsum merito de congruo late sumpto. 343. Thesis IV. Justus potest sibi et alteri mereri de congruo stricte dicto gratias actuales efficaces, non autem peccator. Pars l.a Justus bonis operibus fundat debitum amicitiae in Deo et jus ami­ cabile ad praemium in homine. Maxime autem decet, ut Deus amico bene operanti praemium elargiatur. Ergo. 1 I-II, q. 114, a. 6. 2 S. Bonaventura, In II Seni., dist. 28, dub. 2; Biel, In II Seni., dist. 27, <| t, a. 3, dub. 3; S. Bellarminus, Dé justificatione, lib. 5. c. 22; Suarez, De gratia, lib. 12, c. 38, n. 6; Ripalda, De ente supernatural!, disp. 95, sect. 3; Pesch, De gra­ tia. n 429; Beraza, De gratia, n. 1051. » I-II, q. 114, a. 7. * I-II, q. 114, a. 7. 2o8 DE GRATIA DEI. Q. XVII. DE REVIVISCENTIA MERITORUM Pars 2.a Peccator suis operibus non constituit in Deo debitum amicitiae nec acquirit jus amicabile ad praemium. Ergo peccator non meretur sibi vel alteri gratias actuales efficaces merito de congruo. Potest tamen peccator ac debet impetrari gratias actuales efficaces, ut misericors Dominus specialiter ipsum moveat ad poenitentiam et perducat ad statum gratiae. 344. Thesis V. Justus non potest mereri de congruo proprie dicto donum perseverantiae. Nota. Huic adsertioni adversantur S. Bellarminus, Suarez, Ripalda et alii \ sed, ut puto, minus solide. Arg. Donum perseverantiae importat conservationem gratiae usque ad gloriae adsecutionem, quae se habet ex parte principii meriti. Quod autem se habet ex parte principii meriti, nequit cadere sub merito nec habere rationem praemii; quia meritum est quasi via ad praemium ut ad terminum. Ergo donum perseverantiae non potest habere rationem praemii respectu operum, quae procedunt ex gratiq. QUAESTIO XVII DE REVIVISCENTIA MERITORUM ARTICULUS I UTRUM MERITA PER PECCATUM MORTIFICATA REVIVISCANT IN JUSTIFICATIONE HOMINIS 345. Status quaestionis. 1) Merita dicuntur vivere saltem virtute et acceptione Dei, quandiu permanent conjuncta gratiae et caritati, quia conservant jus et efficaciam perducendi homines ad praemium eo ferme modo quo animalia vivunt, quandiu conservant virtutem sese movendi. Per peccatum autem lethale amittunt jus et efficaciam ducendi homines ad praemium, et dicuntur mortificari, ad distinctionem operum, quae fiunt in peccato mortali et sunt omnino mortua. 2) Quaestio venit hic dilucidanda, an merita, quae per peccatum mortale fuerunt mortificata, adveniente gratia justificationis, revivi­ scant, atque recuperent jus pristinum ad praemium vitae aeternae. 1 S. Bellarminus, De justificatione, lib. 5, c. 22; Suarez, De gratia, lib. 12, c. 38, n. 10; Ripalda, De ente supernatural*, lib. 4, disp. 94, sect. 2. ART. It. QUOMODO... MERITA REVIVISCANT IN JUST. 209 346. Thesis. Merita de condigno per peccatum lethale mortificata, adveniente justificationis gratia, reviviscunt, ac idcirco recuperant jus ad praemium vitae aeternae. Nota. Hanc doctrinam tenuerunt veteres scholastici Petrus Lombardus, S. Albertus M., S. Thomas, S. Bonaventura, et exinde omnes theologi una­ nimi consensu 1. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus scribens ad hebraeos sic affa­ tus est: Abundantes in opere Domini, scientes quod labor vester non est inanis in Domino 1 23 . Haec Apostoli verba authentice exponit Concilium Tridentinum dicens: «Justificatis hominibus, sive acceptam gratiam per­ petuo conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba: Abundate in omni opere bono, etc.» 8. Hinc juxta Aposto­ lum, Concilio Tridcntino interprete, labor noster, quamvis interrumpatur per peccatum, si gratia recuperetur, non est inanis. 2) S. Hieronymus: «Quicumque ob Christi fidem laboraverit, et po­ stea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine causa dicitur passus fuisse, dum peccat, sic rursum non perdit ea, si ad pristinam fidem et ad antiquum studium revertatur»4. 3) Ex ratione. Opera hominis meritoria ex suo objecto et circum­ stantiis semper sunt Deo accepta, retinentque apud Deum valorem pristinum, quem acceperunt ex gratia, et dicuntur mortificari, quatenus per peccatum lethale ponitur impedimentum, ne homines moveant ducantque ad vitam aeternam. Sed, adveniente justificationis gratia, tolli­ tur impedimentum, quod obstabat, et opera meritoria recuperant vim atque efficaciam ducendi homines ad praemium vitae aeternae. Ergo opera meritoria per peccatum lethale mortificata, adveniente gratia san­ ctificante, reviviscunt et incipiunt valere merenti 5, ARTICULUS II QUOMODO ET QUO GRADU MERITA MORTIFICATA REVIVISCANT IN JUSTIFICATIONE 347. Status quaestionis. 1) Quando peccator resurgit cum majori gratiae gradu quam habuerat ante peccatum, solutio facilis est, quia in hoc casu videntur merita mortificata reviviscere in tota sua latitudine. 2) Difficultas praecipua est de gradu, quo reviviscant merita mor­ tificata in justificatione per gratiam remissiorem. Res exemplo fit cla­ rior. Titius ante peccatum mortale fecit merita ad viginti gradus cum 1 Petrus Lombardus, IV Sent., dist. 14, n. 4; S. Albertus M., In IV Sent., dist 14, a. 21; S. Thomas, In IV Sent., dist. 14, q. 2, a. 3; et III p., q. 89, a. 5; S. Bonaventura, In IV Sent., dist. 14, p. 2, a. 2, q. 3. 2 / Cor., 15, 58. 3 Sess. 6, C. 16; Denz-Bannw., 809. 4 Comment i» cp. ad Galatas, 3, 4; ML 26, 376. 8 Cfr. S. Thomas, III p , q. 89, a. 5. 14 210 DE GRATIA DEI. Q. XVII. DE REVIVISCENTIA MERITORUM jure percipiendi totidem gradus gloriae essentialis in patria. Per subsequens peccatum lethale mortificavit haec merita, amittendo jus ad glo­ riam. Sed ecce poenitentia ductus, emittit nunc actum contritionis ad decem gradus intensitatis, quo consequitur decem gradus gratiae, et meretur totidem gradus gloriae. Dilucidandum venit hic, quomodo et quo gradu merita mortificata per hanc justificationem reviviscant. 348, Placita theologorum, i) Nominales *, quos sequuti sunt Suarez et Vazquez 123, dixerunt inerita mortificata ita per quamlibet justificationem reviviscere, ut in ipso momento justificationis homo recipiat formaliter et in esse physico non solum gratiam et merita correspondentia actui con­ tritionis, quem emittit, verum etiam gratiam, quam amisit, et ejus merita, quae mortificavit; adeo ut in suppositione facta Titius, qui amisit gratiam et merita ut viginti, et elicit contritionem ut decem, recipiat nunc gratiam et merita ut triginta, decem scilicet pro praesenti contritione, et viginti pro operibus mortificatis. 2) Alii e contra docuerunt homingm in sua justificatione non recipere nisi illam gratiam et merita, quae correspondent actui caritatis nunc emis­ so; merita vero per peccatum mortificata reviviscere, quatenus homini re­ surgenti dantur merita duplici titulo, ratione scilicet operum praecedentium, et ratione praesentis gratiae, simul cum jure ad majus praemium acciden­ tale. Ita Banez et alii s. Huic sententiae certe favit Angelicus dicens: (Per priora merita mere­ batur sibi (homo) tantam gloriam quantam caritatem habebat. Sed ipse per peccatum factus est alter, et non plenarie ad pristinum gradum resti­ tutus; et ideo non plenarie recipiet effectum priorem meritorum, nisi quan­ tum ad praemium accidentale» 4. 3) Alii defenderunt hominem, cui mortificata sunt merita, cum resur­ git, per actum contritionis dupla merita recipere, quorum una pars meritis praecedentibus et altera praesenti actui contritionis correspondeat; ut si quis quinque gradus meritorum habens peccaverit, et resurgat cum actu contritionis ad quinque, recipiat gratiam quidem ad quinque pro actu con­ tritionis, sed merita ad decem, quinque scilicet pro meritis mortificatis et quinque pro actu contritionis praesentis. Ita Scotus et ejus commentator Hiquaeus 5. 4) Alii denique distinguunt inter gratiam et meritum in esse morali seu in esse gratiae, quod importat jus acceptationis ad gloriam, et gratiam et meritum in esse physico seu qualitatis; et docent hominem in actu justi­ ficationis accipere gratiam et meritum tum in esse morali tum in esse phy­ sico praesenti dispositioni correspondentem; et ex gratia atque meritis prae­ cedentibus totum recuperare in esse morali et quoad jus acceptationis ad gloriam, nihil vero in esse physico seu qualitatis; totum tamen in esse phy­ sico recuperaturum in primo instanti glorificationis, quando eliciet actum intensissimum caritatis. Ita Alvarez, Salmanticenses et alii6. In hac sententia, quam putamus esse probabiliorem, homo, cui per pecca­ tum lethale mortificata sunt merita praeterita, in actu justificationis tanta merita in esse morali et gratiae recipiet, quanta meruerat in praeterito 1 Cfr. Ockam, In IV Sent., q. 9, in fine ad 6 dub.; Biel, In IV Sent., dist. 14, q. 3, a. 3, dub. 3. 2 Suarez, Opusc. de reviviscentia meritorum, disp. 2, sect. 2, n. 17; Vazquez, In I-II, disp. 221, c. 6. 3 In II-II, q. 24, a. 6, dub. 6. 4 In III Sent., dist. 31, q. 1, a. 4, quaest. 3 ad 4. Cfr. III p., q. 89, a. 5 ad 3. 5 In IV Sent., dist. 22, q. un., a. 2. 6 Alvarez, De auxiliis, lib. 7, disp. 61; Salmanticenses, De merito, disp. 5, Π. 9 sqq. ART. II. QUOMODO... MERITA REVIVISCANT IN JUST. 211 et meretur in praesenti, sed in esse physico ea tantum recipiet, quae corre­ spondent praesenti dispositioni. Ratio hujus doctrinae est, quia actus contritionis est simul dispositio respectu gratiae producendae, et removens prohibens respectu priorum me­ ritorum. Actui contritionis, quatenus disponit animam ad justificationem conferuntur gratia et meritum tam in esse physico quam morali ipsi commensurata; quatenus removet prohibens, devolvitur totum meritum prae­ teritum in esse morali non in esse physico. Quando Angelicus Doctor loco citato adserit hominem ad pristinum sta­ tum nondum restitutum non plenarie recipere effectum priorem meritorum, visus est loqui de receptione meritorum in esse physico. TRACTATUS II DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS SECTIO I DE FIDE 349. Auctores consulendi. 1) Symbola: a) apostolorum, DenzBannw., 6; b) nicaeno-cpolitanum, Denz-Bannw., 54; c) athanasianum, Denz-Bannw., 39; d) Formula «Fides Damasi»; Denz-Bannw., 15; For­ mula «Libellus in modum Symboli», Denz-Bannw., 19. 2) Acta conciliorum in amplissima collectione conciliorum facta a Mansi. Confer praesertim Concilium Vaticanum in collectione lacensi. 3) SS. Patres. Clemens Alexandrinus, Stromata, lib. 5; MG 9, 12; S. Gregorius Thaumaturgus, Expositio fidei; MG 10, 984; S. Hilarius, De fide orientalium; ML 10, 479; S. Joannes Chrysostomus, De incomprehen­ sibili; MG 48, 701; S. Ambrosius, De fide ad Gratianum; ML 16, 549; S. Augustinus, De fide rerum quae non videntur; ML 40, 171; De fide et symbolo; ML 40,181; De fide el operibus; ML 40, 197; Enchiridion de fide, spe et caritate; ML 40, 231: Vincentius Lirinensis, Commonitorium pri­ mum; ML 50, 637; S. Cyrillus Alexandrinus, De recta fide ad Theodosium; MG 76, 1133; De recta fide ad reginas; MG 76, 1201; S. Fulgentius, De fide ad Petrum; ML 65, 671; Pro fide catholica; ML 65, 707; Tajon, Sen­ tentiarum libri quinque; ML 80, 73.1; S. Isidorus Hispalensis, De fide ca­ tholica; ML 83, 449; S. Joannes Damascenus, Expositio fidei orthodoxae; MG 94, 789; Alcuinus, De fide sanctae et individuae Trinitatis; ML 101, 9: Alanus de Insulis, De fide orthodoxa; ML 210, 305. 4) Theologi. Petrus Lombardus, III Sent., dist. 23 sqq.; Gulielmus Parisiensis, De fide (Parisiis, 1516); Alexander Alensis, Ο. M., Summa theologiae, p. 3, q. 68 sqq.; S. Albertus M., O. P., In III Sent., dist, 23 sqq.; S. Thomas, O. P., II-II, q. 1 sqq.; De veritate, q. 14; S. Bonaventura, O. M., In III Sent., dist. 23 sqq.; Raymundus Martin, O. P., Pugio fidei; Scotus, O. M.; Durandus, O. P.; Bachonus, O. C.; Ariminensis, O. S. A.; Biol, O. M.; Capreolus, O. P.; etc., In III Sent., dist. 23 sqq.; Valentia, S. J., Analysis fidei catholicae; et Commentaria theol., In II-II; Ba­ nez, In II-II, q. 1 sqq.; Vazquez, S. J., In II-II, disp. 1. sqq.; Suarez, S. J., De fide; Bccanus, S. J., Summa theologiae, p. 3, De virtutibus theo­ 214 AUCTORES CONSULENDI logicis; Lugo, S. J., De virtute fidei divinae; Philippus a SS. Trinitate, O. C. Exc., In II-II, disp. 1 sqq.; Salmanticenses, O. C. Exc., De fide; Gabriel a S. Vincentio, O. C. Exc., De fide; Andreas a Cruce, 0. C. C., In II-II, disp. 1 sqq.; Josephus a Matre Dei, O. C. Exc., Cursus triennalis, tr. 14, De fide; Waldensis Thomas, O. C. C., Doctrinale fidei; Gonet, O. P., De virtutibus theologicis; Billuart, 0. P., De fide; H. Kilber, S. J. (Wirceburgenses), De fide; Mazzella, S. J., De virtutibus infusis; T. Bouquillon, De virtutibus theologicis; L. Billot, S. J., De virtutibus infusis; Schiffini, S. J., De virtutibus infusis; aliique compendiorum auctores non pauci. 5) Similiter consulendi sunt saepe Denzinger Bannwart, Enchiridion symbolorum et definitionum; M. F. Rouët de Journel, S. J., Enchiridion -patristicum; Kirch, S. J., Enchiridion fontium historiae ecclesiasticae. QUAESTIO XVIII DE NATURA FIDEI ARTICULUS I ERRORES CIRCA NATURAM FIDEI 350. I. Error reformatorum. Novatores saeculi xvi defendere volen­ tes suum principium fundamentale de sanctificatione hominis per fidem seu fiduciam promissionum Christi, distinxerunt triplicem fidem: i) fidem historicam, qua credimus narrationes Scripturarum; 2) fidem miraculorum, qua admittimus miracula Christi; 3) fidem -promissionum, qua confidimus nobis peccata remitti virtute promissionum Christi *. Solam fidem promissionum vocant sanctificantem, quia fides, ut dicunt, non contritio, aut amor, aut spes, est medium seu instrumentum quo Chri­ stum recipimus ipsique unimur 1 2. Tribus elementis constat: uno intellectuali, quod consistit in notitia verae revelationis Dei, qua nobis innotescit Chri­ stum saluti hominum satis providisse; altero affectivo, quo adsentimus reve­ lationi potestatis Dei et gratiae Jesu Christi, ut applicabitis praesentibus animae necessitatibus; tertio fiduciali, quo confidimus in Christum, Domi­ num et Salvatorem nostrum, cui tradimur ut duci, et quem recipimus ut auctorem vitae spiritualis 3*. 351. II. Error rationaUstarum. Rationalistae crebro loquuntur de fide religiosa, sed renuunt eam in sensu catholico admittere. Revelationem divinam omnino rejicientes, negant motivum fidei esse, uti oportet, aucto­ ritatem Dei loquentis. Cum autem tentant rationem propriam fidei expli­ care, duplicem sequuntur theoriam. 1) Rationalistae speculativi, sive biblici vocentur sive philosophici nun­ cupentur *, deismo plerumque deflectunt, et «nomine fidei generatim non aliud intelligent, quam rationalem scientiam rerum ad Deum et ad reli­ gionem pertinentium» 6. Unde docent a) humanam rationem sibi autonomam esse, et ope revelationis naturalis seu manifestationis naturalis a Deo in creatione factae posse religionem sibi comparare; b) religionem etiam Christianam, utpote symbolis involutam, esse imperfectam, et paulatim ra­ tione philosophica esse excolendam. Ita fidem explicuerunt Rousseau, Vol­ taire, Renan, et alii rationalistae speculativi ·. 2) Rationalistae critici, duce Kant atque plaudentibus Harnack in Ger­ mania et Augusto Sabatier in Gallia aliter rem explicare contendunt. 1 Confessio august., a. 4. Melanchthon, Apologia Confessionis aug., «Quid sit fides justificans». Cfr. Katschthaler, De gratia, n. 26. a «We are justified by faith... because faith, and note repentance, or love, or hope, is the medium or instrument by which we receive Christ and are united to him». Strong, Systematic Theology, vol. 3, ch. 2, sect. 2, IV, n. 6. 3 Cfr. Strong, Systematic Theology, vol. 3, ch. 2, sect. 2, III, n. 2. ■* Cfr. Theol. fundamentalis, n. 93. 6 Acta el decreta SS. Concilii Vat., Adnotationes; Coll. Lac., 7, 527. » Rousaoau, Emile sur l'éducation, iiv. 4; Voltaire, Dictionnaire philosophique, v. «Religion»; Ronan, Tie de Jésus, ch. 28. 2l6 DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS. Q. XVIII. DE NATURA FIDEI a) Ex principio kantiano, quo dicitur hominem non cognoscere nouniena, seu objectum in se ipso a parte rei exsistens, sed solum phaenomena seu repraesentationes subjectivas, deducunt nos non posse Dei exsistentiam scientifice demonstrare, nec scientiam habere de religione, sed Deum veri­ tatesque religiosas, quae mentem latent, nos, nullo praevio mentis judicio, ex quadam necessitate morali et ex interna experientia corde et affectu sentire. Hic cordis de Deo rebusque divinis affectus est fides religiosa. b) Dogmata religiosa constant duplici elemento, uno mystico et practico seu religioso, quod ex experientia et pietate Ecclesiae oritur, et est essentiale ac immutabile; altero intellectuali ac theorico, quod est semper accidentale atque mutabile *. c) Cum elementum mysticum seu religiosum semper remaneat immu­ tabile, et elementum intellectuale saepe progrediatur, frequenter accidit, ut fides, quae enascitur ex elemento mystico, opponatur scientiae, quae oritur ex elemento intellectuali. d) Ut fides sit hominibus utilis, ac praesentis vitae necessitatibus respondeat, oportet dogmata semper innovari atque progredi. Ubi autem dogmatum transformatio impeditur seu detinetur, dogmata restant formu­ lae inutiles. 352. III. Error modernistarum. Modemistae, studio sacrae Scriptu­ rae et artis criticae magnopere dediti, notionem verae philosophiae et fidei non parum pervertunt. Nomina fidei, revelationis, dogmatis ac religionis retinent, sensum omnino subvertunt. 1) Principia. Ex duplici procedunt principio, uno negativo, quod est agnosticismus in ignoratione positus, et altero positivo, quod vocant immanentiam vitalem. Quare motiva credibilitatis et revelatio externa nihil peni­ tus ad rem valent. Revelatio, fides, religio et dogma in homine quaerenda sunt. 2) Revelatio, fides et religio. Ubi scientia et historia suum duplicem terminum, nempe adspectabilem mundum et conscientiam attigerint, restat incognoscibile. Coram hoc incognoscibili pulsat animum indigentia divini, quae latet infra conscientiam seu in subconscientia. Haec porro «indigentia divini in animo ad religionem prono, nullo secundum fideismi scita praevertente mentis judicio, peculiarem quemdam commovet sensum: hic vero divinam ipsam realitatem tum tanquam objectum tum tanquam sui causam intimam, in se implicatam habet, atque hominem quodammodo cum Deo conjungit» 1 2. Hic sensus religiosus «qui per vitalem immanentiam ex late­ bris subconscientiae erumpit» 34, quatenus est experientia et tactus divinae realitatis juxta modernistas est revelatio: quatenus adhaeret realitati divi­ nae est fides: et quatenus evolvitur in diversas formas una cum progressu humanae vitae est religio; adeo ut diversae religiones, quae in mundo sunt, non sint nisi sensus religiosi merae explicationes. In revelatione igitur, fide et religione, intellectus nihil agit. Solummodo realitas divina in sensu religioso experitur, ac idcirco Deus in ea homini sistit. 3) Dogma. Oportet tamen sensum religiosum per intellectum collu­ strari. Hoc autem homo facit fidem suam cogitando, quatenus mens in sen­ sum se inflectit, ac nitidius effert; primo quidem naturali et spontaneo actu exprimit rem sententia quadam simplici et vulgari; deinde «vero reflexe ac penitius, vel, ut ajunt, cogitationem elaborando, eloquiturque cogitata secun­ dariis sententiis, derivatis quidem a prima illa simplici, limatioribus tamen ac distinctioribus. Quae secundariae sententiae, si demum a supremo Eccle­ siae magisterio sancitae fuerint, constituent dogma» Hinc fides in systemate modernistarum est actus conscientiae adhae- 1 Sabatier, Exquise d'une philosophie de la religion d'après la psychologie et l’histoire, liv. 3, ch. 2, § 2. 2 Encycl. Pascendi; Denz-Bannw., 2074. 3 Encycl. Pascendi; Denz-Bannw,, 2077. 4 Encycl. Pascendi; Denz-Bannw., 207S. ART. II. VERA FIDEI NOTIO 217 rentis realitati divinae in intima experientia, et ubi intellectus inflectens se in experientiam elaborat ac profert formulas primarias et secundarias, con­ ficitur dogma. Formulae tamen secundariae, in quibus consistit dogma, a) non expri­ munt objectivam Dei realitatem ex objecto apprehensam, sed subjectivam, prout intellectus ex sensu religioso et experientia sibi eam fingit; b) nec continent veritatem absolutam objectivae realitati consonam, sed relativam statui conscientiae respondentem, atque ideo mutationi, evolutioni atque progressui obnoxiam; c) nec offerunt valorem intellectualem sed moralem, non regulam credendi, sed rationem agendi *. Formularum ejusmodi non alius est finis, «quam modum suppeditare credenti, quo sibi suae fidei rationem reddat. Quamobrem mediae illae sunt inter credentem ejusque fidem; ad fidem quod attinet, sunt inadaequatae ejus objecti notae, vulgo symbola vocitant; ad credentem quod spectat, sunt mera instrumenta... Qua symbola imagines sunt veritatis, atque idcirco sensui religioso accommodandae, prout hic ad hominem refertur; qua in­ strumenta sunt veritatis vehicula, atque ideo accommodanda vicissim homini, prout refertur ad religiosum sensum. Objectum autem sensus religiosi, utpote quod absoluto continetur, infinitos habet aspectus, quorum modo hic modo alius apparere potest. Similiter homo, qui credit, aliis uti potest con­ ditionibus. Ergo et formulas, quas dogma appellamus, vicissitudini eidem subesse oportet, ac propterea varietati esse obnoxias» 1 2. Inde dogmatum perpetua evolutio ac progressus. ARTICULUS II VERA FIDEI NOTIO 353. I. Variae fidei acceptiones. Multiplex fidei acceptio inveni­ tur in Sacra Scriptura et theologia. Significat 1) Fidelitatem seu voracitatem juxta illud Apostoli: Numquid incre­ dulitas illorum fidem Dei evacuabit"' Absit. Est autem Deus verax 3. Hunc sensum exhibet illa notariats sententia: Nihil prius fide. Et hoc pariter sensu dicuntur homines fidem servare alicui. 2) Promissionem, ut patet ex eodem Apostolo: Quia primam fidem (promissionem) irritam fecerunt4. 3) Fiduciam, ut constat ex verbis Christi ad S. Petrum: Modicae fidei, quare dubitasti5. 4) Dictamen conscientiae, quo dirigimur in agendis: Unde Apostolus ait: Omne autem quod non est ex fide (dictamine conscientiae), peccatum est6. Sic homines, qui bona vel mala conscientia operantur, dicuntur bona vel mala fide agere. 5) Summam veritatum revelatarum juxta illud symboli athanasiani: «Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit» 7. 1 Decreto Lamentabili, 3 Julii 1907, prop. 26; Denz-Bannw., 2026. Haec pro­ positio videtur excerpta ex Eduardo Le Roy, Dogme et Critique, p. 25. 2 Encycl. Pascendi; Denz-Bannw., 2079. 3 Rom., 3, 3-4. 4 l Tint., 5, 12. 6 Matlh., 14, 31. • Rom., 14, 23. 7 Denz-Bannw., 40, 2l8 DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS, β. XVIII. DE NATURA FIDEI 6) Adsensum intellectus firmum, licet obscurum, alicui veritati pro­ pter solam dicentis auctoritatem seu testimonium. Hac fide credimus tres in Deo esse personas, et Filium Dei adsumpsisse humanam naturam. Cum haec ultima acceptio germanam fidei notionem exprimat, paulo latius explicanda est. II. Differt ab opinione per excessum, quia tollit omnem formidinem de opposito, et a scientia per defectum, quia non pertingit ad eviden­ tiam. Ad rem Angelicus: «Fides... excedit opinionem in hoc, quod habet firmam inhaesionem, deficit vero a scientia in eo, quod non habet visionem» \ III. Fides in genere potest esse 1) humana, quae adsentit alicui veritati propter auctoritatem humanam; et 2) divina, quae adsentit veritatibus a Deo revelatis propter testimonium Dei revelantis 1 2. IV. Fides divina, de qua solummodo hic agimus, potest considerari ut actus et ut habitus: 1) Fides ut actus definitur: Actus intellectus, quo ex imperio voluntatis per gratiam motae firmiter credimus veritates a Deo revelatas et ab Ecclesia propositas propter auctoritatem Dei revelantis. Paucis hanc definitionem expressit Angelicus dicens: «Actus intellectus adsentientis veritati divinae ex imperio voluntatis, a Deo motae per gratiam»3. 2) Fides ut habitus definitur: Virtus supematuralis, qua informatus intellectus libere adsentit veritatibus a Deo revelatis et ab Ecclesia propositis propter auctoritatem Dei 4. Dicitur ex imperio voluntatis, quia, cum actus fidei sit omnino liber, oportet, ut, cognito per intellectum Dei testimonio falli vel fallere nescio, voluntas imperet actum adhaesionis. Unde ad credendum requiritur, ut inferius dicemus, pia affectio voluntatis moventis intellectum quoad exercitium. V. 1) Fides divina in homine justo dicitur formata seu viva, in homine vero peccatore informis seu mortua, quia in homine justo elicit actus vitae supernaturalis, non in homine peccatore 5. 2) Qui adsentit veritatibus in se cognitis, habet fidem explicitant, ut qui audita explicatione Evangelii credit Jesum Christum esse Filium Dei; qui autem adsentit alicui veritati in se non cognitae sed contentae in alia explicite credita, habet fidem implicitam, ut qui, ignorans plura mysteria, profitetur explicite quidquid Deus revelavit hominibus, credit implicite singula mysteria quae ignorat. 1 2 3 4 5 I-II, q. 67, a. 3. An detur fides ecclesiastica, decidetur inferius: II-II, q. 2, a. 9. Cfr. Concilium Vaticanum. sess. 3, c. 3; Denz-Bannw., 1789. Cfr. Guillermus Parisionsis, De fide, fol. 3, coi. 4 (ed. Paris, 1516). ART. I. NOTIONES GENERALES 219 QUAESTIO XIX DE OBJECTO FORMALI FIDEI ARTICULUS I TRADUNTUR NOTIONES GENERALES 354. I. Objectum in genere, ut diximus in theologia fundamen­ tali \ est id circa-quod versatur habitus vel potentia. Unde objectum fidei in genere est id circa quod versatur fides. Est formale vel materiale. Objectum formale fidei est id, quod per se et ratione sui fides attingit. Materiale dicitur omne, quod fides ratione objecti formalis attingit. In objecto formali fidei duplex ratio attenditur: 1) ratio formalis quae (objectum formale quod), seu ratio quam per se et ratione sui respi­ cit fides, et 2) ratio formalis sub qua (objectum quo), seu ratio formalis qua fides attingit objectum suum formale. 355. II. Revelatio stricte sumpta est veritatis alicujus divinae prius ignotae manifestatio a Deo hominibus facta 1 2, sed latius dicitur etiam manifestatio cujuslibet veritatis divinae sive notae sive ignotae a Deo hominibus facta. Hoc latiori sensu inspiratio divina proprie dicta aliquando vocatur revelatio, sicut veritates a Spiritu Sancto inspiratae dicuntur revelatae. III. Revelatio potest esse: 1) Clara seu evidens, qua Deus clare manifestat aliquas veritates, ut plura, quae revelat sanctis in patria, ubi videbimus Deum, sicuti est; et obscura seu inevidens, qua Deus ita manifestat aliqua hominibus, ut ea «etiam revelatione tradita et fide suscepta ipsius tamen fidei vela­ mine contecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant» 3, ut plera­ que dogmata ac mysteria hagiographis et apostolis a Deo revelata. 2) Formalis et virtualis. Formalis est, qua Deus veritates in se ipsis (sive in proprio conceptu sive aequivalenter) manifestat hominibus, quin necesse sit eas per di­ scursum ex aliis principiis notioribus deducere 45, ut sunt articuli fidei evidenter contenti in S. Scriptura et traditione 6. Ex formaliter revelatis alia sunt explicite alia implicite revelata. Formaliter explicite revelata dicuntur, quae in propriis terminis a Deo manifestata sunt, ut Deum esse unum et trinum. Formaliter impli­ 1 Theol. fundamentalis, n. 4. 2 Theol. fundamentalis, n. 89. 3 Concilium Vaticanum, sess. 3, c. 4; Denz-Bannw., 1796. 4 Hoc non obstat, quominus theologi non parum laborent, ut sensum articu­ lorum fidei adipiscantur. 5 «Ista doctrina, ait Angelicus, habet pro principiis primis articulos fidei, qui per lumen fidei infusum per se noti sunt habenti fidem». In I Seni., prol., q. 1, a. 3, quaest. 3, sol. i ad 2 220 DE V1RT. TIIEOL. β. XIX. OBJECTUM FORMALE FIDEI cite revelata sunt, quae non in propriis terminis sed aequivalenter a Deo in sua revelatione dicta sunt, ut Christum habuisse voluntatem hu­ manam. Porro in explicite revelatis potest aliquid implicite revelari: a) Ut definitum in definitione et viceversa. Sic in propositione re­ velata Christus est homo, implicite revelatur: Christus est animal ra­ tionale. b) Ut relativum in correlative. Sic in revelatione conceptionis Filii Dei in utero Virginis implicite revelatur maternitas divina beatae Ma­ riae Virginis. c) Ut -pars in toto. Unde in revelatione, qua manifestatur Christum esse verum hominem, revelatur implicite Christum habere animam ra­ tionalem. d) Ut singulare in universali. Ita in propositione revelata, qua di­ citur omnes homines contraxisse peccatum originale, revelatur Petrum peccato originali infectum fuisse. e) Ut unum contradictorium in opposito membro contradictionis. Sic negatio unius est affirmatio alterius contradictionis. 3) Revelatio virtualis est quae non manifestat veritatem in se ipsa sed in principiis in quibus includitur1. Virtualiter revelata se habent in duplici differentia. Alia enim in ex­ plicite revelatis continentur virtualiter inclusive, alia virtualiter connexive. Continentur virtualiter inclusive ea, quae pertinent ad essentiam veri­ tatis revelatae, saltem ut proprietas metaphysica ejusdem, ut aeternitas est proprietas essentialis entis immobilis. Continentur virtualiter conne­ xive ea, quae tanquam proprietates physicae realiter distinctae ab essentia veritatis revelatae connectuntur cum ea. 4) Revelatio virtualis non est species distincta a formali, sed ipsamet revelatio formalis alicujus veritatis dicitur virtualis respectu alia­ rum veritatum, quae in ea sunt et ex ea deducuntur. Quare revelatio formalis merito vocatur immediata, et revelatio vir­ tualis appellatur mediata, adeo ut theologis idem sonent formaliter et immediate revelata, sicut idem sonant virtualiter et mediate revelata. 5) Ex his habemus alia esse a Deo revelata formaliter explicite, alia formaliter implicite, alia virtualiter inclusive et alia virtualiter connexive. ARTICULUS II QUOD SIT OBJECTUM FORMALE FIDEI 356. Theologorum placita. I. Satis communiter docent theologi ob­ jectum formale quod fidei esse Deum ipsum, quatenus est prima veritas in essendo 1 2. II. Quoad objectum formale quo fidei sequentes invenio opiniones: i) Gulielmus Parisiensis, qui in materia fidei ac virtutum, necnon in rebus de universo, magnam adeptus est auctoritatem, docuit objectum for­ 1 2 Cfr. Salmanticenses, Oe fide, disp l, n. 103. Cfr. Banez, In II-II, q. 1, a. I, conci. 7. ART. Π. QUOD StT OBJECTUM FORMALE FIDEI 221 male quo fidei esse supremum Dei dominium, nosque ei credere ex virtute obedientiae. «Obediendum igitur est, ait, ex necessitate in credendo, et obedientiae debitor est intellectus humanus quantum ad operationem istam credendi» *. 2) Ripalda contendit Deum in essendo seu divinitatem posse aliquan­ do esse Objectum formale quo fidei 1 2. 3) Multo communius tenent doctores objectum formale quo fidei esse auctoritatem Dei revelantis. 357. Thesis I. Objectum formale «quod» fidei divinae est Deus, quatenus est veritas prima. Nota. Deus dicitur veritas prima tripliciter; in essendo, in cognoscendo, et in dicendo. Vocatur veritas prima in essendo «deitas ipsa, prout diversa est a deitate falsa» 3; in cognoscendo infinita Dei sapientia falli nescia; in dicendo summa Dei veracitas mentiri item nescia 4. Deus ut prima veritas in essendo, seu quatenus est ipsa sua essentia, Deus verus, dicitur objectum formale quod fidei divinae. Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae. «Nihil, ait A ngelicus, cadit sub fide nisi in ordine ad Deum... In fide si consideremus formalem ratio­ nem objecti, nihil est aliud quam veritas prima»56 . Cum fides sit virtus intellectualis, apposite hic dicitur objectum formale quod fidei divinae esse aliquid ad intellectum pertinens, nempe Deus, ut est veritas prima in essendo ®. 2) Ex ratione. Objectum formale quod cujuslibet habitus vel facul­ tatis est id, quod habitus vel facultas principaliter attingit in suo obje­ cto, seu ratio formalis, quam habitus respicit in suo objecto materiali. Sed Deus, quatenus est veritas prima in essendo, est ratio formalis, quam fides respicit in suo objecto materiali. Ergo. 358. Thesis If. Auctoritas Dei revelantis, quae ex infinita Dei sapientia in cognoscendo et ex summa ejus veracitate in dicendo coalescit, est objectum formale «quo» fidei divinae 7. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Joannes haec habet: Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est 8. Est quasi diceret: Si testimonio hominum adest auctoritas sufficiens, ut adsensum nostrum extorqueat, majorem habet auctoritatem testimonium Dei, ut fidem nostram mereatur. Unde Christus lamentabatur in Evangelio dicens: Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? 9. Rursum: Qui de caelo venit (Christus), super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur: et 1 De fide, c. i, fol. 2, coi. 2 (ed. Paris, 1516). 2 De fide divina, disp. 2, sect, ii, η. 101; et sect. 12, η. no. 3 Joseph a Spiritu S., Cursus theol. myst. schol., vol. I, d. I, n. 54. 4 Cfr. Billuart, De fide, diss. 1, a. 1. 5 II-II, q. i, a. 1. 6 Cfr Philippus a SS. Trinit., De fide, disp. I, dub. I. 7 Aliqui docuerunt auctoritatem Dei revelantis importare rationem praece­ ptoris, aperientis sensum doctrinae discipulis, sed ad hoc satis esse puto, ut Deus qua testis veritatis, quam cognoscit, testimonium ferat per revelationem. B / Joan., 5, 9. ’ Joan., 8, 46. 222 DE VIET. THEOL. Q. XIX. OBJECTUM FORMALE FIDEI testimonium ejus nemo accipit. Qui accepit ejus testimonium, signavit, quia Deus verax est1. Haec verba clare innuunt auctoritatem Dei testan­ ts seu revelantis esse rationem formalem, ob quam testimonio Dei fidem adhibemus. 2) Ex Concilio Vaticano. Patres Concilii Vaticani diserte hanc ve­ ritatem tradiderunt dicentes: «Ab eo (Deo) revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine per­ spectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest» 1 2. Deinde solemnem definitionem ediderunt his verbis: Si quis dixerit... ad fidem divinam non requiri, ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revelantis credatur, a. s. 3. Merito hic animadvertunt theologi recentiores per hanc Concilii Va­ ticani definitionem directe damnari errores rationalistarum et semirationalistarum circa motivum fidei divinae 4. 3) Ex SS. Patribus. S. Leo M.: «Divina est auctoritas, cui credi­ mus, divina est doctrina, quam sequimur» 5*. 4) Ex auctoritate theologorum. S. Thomas: «Ipsum autem testimo­ nium veritatis primae se habet in fide ut principium in scientiis de­ monstrativis»®. Cano: «Ex parte objecti ratio formalis movens est divina veritas revelans»7. 5) Ex ratione. Objectum formale quo cujuslibet habitus est ratio formalis, propter quam talis habitus attingit suum objectum formale quod. Sed ratio formalis, propter quam fides divina attingit suum obje­ ctum formale quod seu primam veritatem in essendo, est auctoritas Dei revelantis. Ergo objectum formale quo fidei divinae est auctoritas Dei revelantis. Res quippe divinas credimus, quia Deus illas revelavit. 359. Corollarium I. Auctoritas Dei revelantis dogmata et myste­ ria fidei non est auctoritas in jubendo ad modum auctoritatis eorum, qui in humanis exercent jurisdictionem, sed auctoritas in dicendo et testijicando ob eminentiam et voracitatem Dei, cujus dictis deferimus. Hujus auctoritatis imperfecta similitudo habetur in homine gravi, qui, nihil jubens sed facta referens, magnam sibi conciliat auctoritatem. Deus igitur falli nescius seu summa veritas in cognoscendo, cum revelat ea, quae sibi nota sunt, est veritas in dicendo, et summa auctoritate pollet, ut ejus dictis libenter adsentiamus. Unde Concilium Vaticanum diserte docet nos revelata vera esse credere «propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli (propter infinitam sapientiam in cognoscendo) nec fallere (propter summam veracitatem in dicendo) potest» 8. 360. Coroll. II. Auctoritas tamen Dei in hac materia non est consideranda seorsim a revelatione saltem activa seu actione, qua Deus suam cognitionem ordinat ad homines, quia auctoritas in dicendo, 1 Joan., 3, 31-33. 2 Sess. 3, c. 3; Denz-Bannw., 1789. 3 Sess. 3, can. 2; Denz-Bannw., 1811. 4 Cfr. Schema Patrum in eodem concilio; Coli. Lac., 7, p. 527. 5 Senn. 27 (7 in Nat. Dom.), c. 1; ML 54, 216. ° De veritate, q. 14, a. 8 ad 16. 7 De locis theol., lib. 2, c. 8, § «His vero tribus». 8 Sess. 3, C. 3; Denz-Bannw., 1789. ART. III. AX MOTIVA C RE III Hl LITATIS, ETC. 223 supposita sapientia revelantis, manifestatur in dictione, et secum fert revelationem seu testimonium dicentis, adeo ut revelatio activa sit ipsa divina substantia et includatur in auctoritate. «Ratione revelationis acti­ vae, ait Cajetanus, ponitur revelatio objectum formale fidei, et dicere seu revelare in Do ponit actionem, quae est substantia Dei» \ Quare, non auctoritas Dei absolute, sed auctoritas Dei revelantis et testificantis dicitur ratio formalis sub qua fidei divinae. Revelatio passiva, quae importat signa externa veritatem divinam manifestantia, videtur esse conditio tantum, ut revelatio divina nobis innotescat 1 2. ARTICULUS III AN MOTIVA CREDIBILITATIS, VEL PROPOSITIO ECCLESIAE, VEL QUID ALIUD, SPECTENT AD NATURAM OBJECTI FORMALIS «QUO» FIDEI DIVINAE 361. Status quaestionis. Discutere hic oportet, an motiva credibilitatis, quae miraculis et prophetiis potissimum constant, propositio Ec­ clesiae et alia hujusmodi ingrediantur ut partes saltem essentiales in constitutivo objecti formalis fidei. 362. Theologorum placita. i) Cl. Lugo defendit objectum formale quo fidei divinae constare auctoritate Dei revelantis, facto revelationis et motivis credibilitatis, non in se consideratis, sed integrantibus revelatio­ nem. «Ex dictis, ait ille, infero primo haec omnia motiva extrinseca, prout mihi hic et nunc proponuntur, esse partim rationem formalem fidei, saltem partialem, partim vero conditionem. Sunt quidem ratio formalis, quia ex his omnibus, ut mihi proponuntur, integratur hic et nunc locutio mediata Dei mihi facta, propter quam credo. Nam licet ego non credam incarnationem propter testimonium hominum, considerando illud prout praecise ab ipsis hominibus habet auctoritatem; caeterum credo incarnationem propter idem materiale testimonium hominum consideratum, ut est signum aut nutus sal­ tem partialis, quo Deus mihi mediate proponit mysterium incarnationis, et prout integrat hoc, quod est hanc doctrinam proponi mihi ex parte Dei» 3. 2) Sylvester Maurus tenet ad adsensum fidei theologicae requiri inter­ nam illuminationem et locutionem Spiritus Sancti, ut objectum formale vel ut complementum objecti formalis 4. 3) Aliqui dixerunt auctoritatem Ecclesiae proponentis nobis revelata, si consideretur ut continuatio quaedam revelationis divinae, esse de ratione objecti formalis quo fidei. 363. Thesis I. Motiva credibilitatis, propositio Ecclesiae, aliaque motiva creata nullatenus spectant ad naturam objecti formalis «quo» fidei divinae. Arg. 1) Objectum, formale quo fidei divinae, utpote specificans fidem supernaturalem, oportet esse motivum supernaturale. Motiva 1 In II-II, q. x, a. I, § «Et ad objectionem». 2 Cfr Billot, De fide, th. 9, § 2; Van Noort, De fide, η. 188. Attamen Gabriel a S. Vincentio, De fide, disp. I, n. 36, defendit revelationem passivam esse obje1 tum formale quo fidei divinae; et ex recentioribus Sola, De fide, n. 701, contendit revelationem, quae ad objectum formale fidei spectat, esse activam simul et pas­ sivam. De virtute fidei divinae, disp. 1, sect. 7, n. 130. 4 Opus theol., lib. 7, q. 115, n. 6. DE VIRT. THEOL. Q. XIX. OBJECTUM FORMALE FIDEI 224 autem credibilitatis, propositio Ecclesiae, aliaeque rationes creatae non sunt ex natura sua supematuralia. Ergo. 2) Formalitas specifica actus fidei divinae desumpta ab ejus obje­ cto formali quo est adhaerere veritatibus revelatis ob solum testimo­ nium Dei infallibilis et veracis. Ergo motiva credibilitatis, propositio Ecclesiae, aliaque fundamenta creata, quibus sive ducimur in cognitio­ nem veracitatis Dei, sive instruimur de facto revelationis divinae, etc., non sunt de essentia objecti formalis quo fidei divinae, sed ad summum conditiones praeviae ad actum fidei. 364. Corollarium. Verba Lagonis supra relata non probant motiva et signa extrinseca, prout nobis proponuntur, esse de constitutivo obje­ cti formalis quo fidei divinae, quia etiamsi considerentur ut signa et nu­ tus, quibus Deus mediate nobis proponit mysteria, sunt aliquid creatum, et non integrant revelationem seu dictionem Dei ad homines. «Sic igitur, ait S. Thomas, in fide, si consideremus formalem rationem objecti, nihil est aliud quam veritas prima. Non enim fides, de qua loquimur, adsentit alicui, nisi quia est a Deo revelatum. Unde ipsi veritati divinae fides innititur tanquam medio» x. 365. Thesis II. Sola auctoritas Dei revelantis sine ulla propositio­ ne Ecclesiae est objectum formale «quo» fidei divinae pro iis, qui imme­ diate a Deo acceperunt revelationem. Ratio est, quia prophetis et apostolis, qui immediate a Deo acce­ perunt revelationem, evidenter constitit per lumen propheticum Deum ipsis loqui. Unde sola manifestatio a Deo facta sine ulla propositione Ecclesiae certe et infallibiliter applicatur eis ut objectum formale quo fidei divinae. Habemus, inquit S. Petrus, firmiorem propheticum sermo­ nem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco Dilucide ad rem Cajetanus: «In primis Patribus, quibus revelata sunt mysteria fidei, non erat opus hac regula (propositione Ecclesiae), eadem ratione, quia scilicet Deus per se ipsum revelavit haec, et intellectum eorum illis tradidit, illustrando mentem» 3. Joannes a S. Thoma: «Si autem Deus etiam nobis immediate propo­ neret ea, quae credenda sunt, non est dubium, quod nulla indigeremus regula visibili proponente, sed certificaremur immediate ab ipso spiritu Dei de materia proposita ad credendum, sicut apostoli et prophetae edocti sunt, qui non ab Ecclesia acceperunt, sed ipsi potius tradiderunt Ecclesiae res fidei»4. 1 2 3 ' II-II, q. II Petr., In II-II, In II-II, i, a. i. i, 19. q. 1, a. 1. «Ad tertium dubium». disp. 7; De auctoritate Summi Pontificis, Prooem. ART. III. AN MOTIVA CREDIBILITATIS, BTC. 225 366. Thesis III. Propositio Ecclesiae, licet non spectet ad ratio­ nem objecti formalis «quo» fidei divinae, est tamen conditio sine qua non, ut adsensus intellectus nostri sit actus fidei divinae, adeo ut testimonium Dei revelantis non specificet actum fidei divinae in nobis, nisi infallibiliter applicetur per Ecclesiae declarationem. Nota. Plures recentiores theologi, Vazquezium, Suarezium et Ripaldam sequuti1, docent actum, quo credimus veritates a Deo revelatas sed nondum ab Ecclesia propositas, elici ab habitu fidei divinae; et actum, quo credimus veritates a Deo revelatas atque ab Ecclesia propositas, elici ab habitu fidei catholicae 12. Satius tamen dicendum videtur actum intellectus, quo adhaeremus ve­ ritatibus a Deo revelatis et ab Ecclesia nondum propositis, non elici per habitum fidei divinae, sed per habitum scientiae theologicae in sapientibus, qui illam veritatem ex principiis educere sciunt, et per habitum fidei hu­ manae acquisitae in fidelibus, qui illam theologice probare non valent. Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae. «Species cujuslibet habitus, ait Angelicus, dependet ex formali ratione objecti, qua sublata, species ha­ bitus remanere non potest. Formale'autem objectum fidei est veritas prima, secundum quod manifestatur in Scripturis sacris et doctrina Ec­ clesiae, quae procedit ex veritate prima. Unde quicumque non inhaeret, sicut infallibili et divinae regulae, doctrinae Ecclesiae, quae procedit ex veritate prima in Scripturis sacris manifestata, ille non habet habitum fidei; sed ea, quae sunt fidei, alio modo tenet quam per fidem» 3. 2) Ex ratione. Ut adsensus intellectus nostri eliciatur per habitum fidei, opus est, ut testimonium Dei revelantis certo et infallibiliter nobis applicetur et innotescat. Sine hac enim infallibili testimonii Dei appli­ catione et notitia nequit haberi adsensus firmus. Haec autem infallibilis testimonii Dei applicatio fieri nequit nec ejus certa notitia haberi nisi per lumen propheticum in iis, qui immediate a Deo illustrantur, et per propositionem Ecclesiae in reliquis catholicis, qui mediate revelationem Dei accipiunt. Minorem hujus argumenti generatim tenuerunt veteres thomistae. Joannes a S. Thoma: «Si vero aliquis feratur in rem illam (revelatam) absolute, et non supponendo illam conditionem, quod est definita vere ab Ecclesia catholica, non credit fide infusa sed acquisita» 4. Salmanticenses dilucide exponunt hanc doctrinam dicentes: «Ut ad­ sensus fidei certus et firmus evadat, ac subinde possit a fide theologica elici, opus est, quod Dei testimonium certo et infallibiliter applicetur... 1 Vazquez, In I p., a. 2, disp. 5, n. 8; Suarez, De fide, disp. 3, sect. 10, n. 10; <■1 sect, ii, η. 5; Ripalda. De fide, disp. 6, n. 32. 2 «Fieri aliquando potest, ait Franzelin, ut licet veritas, de cujus theologica demonstratione quaeritur, nondum sit sufficienter in catholica fide proposita, illis Limen, qui argumentorum vim perspicere valent, ex diligenti examine sive Scri­ pturae sive traditionis certo constet eam veritatem contineri in revelato Dei verbo. Hoc posito, argumenta, quae demonstrant veritatem contentam in revelatione, pro illis sufficiens sunt applicatio et propositio revelationis ad adsensum fidei divinae i lii iendum». De Deo uno, Prolegomenon 3, De nexu et discrimine, II, x, c). ■'· //■//, q. 51 a. 3. ■* De fide, disp. 2, a. 4, part. 2, solv. arg. n. 3. is 226 DE VERT. THEOL. Q. XIX. OBJECTUM FORMALE FIDEI Porro, quod haec applicatio sit certa et infallibilis, dupliciter contingere potest: uno modo, per hoc quod homo evidenter cognoscat divinam reve­ lationem seu Deum sibi loqui, ut contingebat in prophetis et his, qui notitiam mysteriorum fidei immediate a Deo acceperunt: altero modo, quatenus praedicta revelatio adseritur et applicatur per regulam infal­ libilem ad hoc a Deo constitutam, quae est Ecclesia. Unde motivum formale fidei theologicae respectu nostri est testimonium Dei propositum et applicatum per Ecclesiam; ita ut praedictum testimonium sit ratio formalis credendi; propositio vero Ecclesiae seu applicatio per Ecclesiam facta sit conditio necessaria, ut praedictum testimonium infallibiliter applicetur» l. Valentia: «Ostendimus enim primo non sufficere ipsam per se divi­ nam revelationem, ut fidei objectum per veram et Christianam fidem credatur; sed praeterea exstare infallibilem aliquam auctoritatem, ma­ gistram et judicem fidei, per quam oporteat fidelibus proponi objecta fidei tanquam a Deo revelata, et ideo credenda». In II-II, disp. 1, q. 1, p. 7, § 47, «Atque». Theologus igitur, qui non applicat testimonium Dei sive lumine pro­ phetico sive propositione Ecclesiae, non accipit auctoritatem Dei infalli­ biliter, sed per scientiam vel per fidem humanam acquisitam. Consulendi sunt omnino in hac materia Cajelanus, Cano, Banez, Gonet et Marin 1 2. Ex hoc intelligitur dictum S. Augustini: «Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas» 3. Doctor hipponensis his verbis: «Certe se affirmat non aliter potuisse adduci, ut Evangelium amplecteretur, nisi Ecclesiae auctoritate victum» 4. 367. Corollarium. Haec omnia certe probant Ecclesiam catholi­ cam esse unicam regulam, qua nobis veritates revelatae innotescunt, et discernuntur a non revelatis. Protestantes tum veteres tum recentiores docent regulam credendo­ rum esse vel ipsam sacram Scripturam, vel singulorum spiritum priva­ tum, vel etiam afflatum Spiritus Sancti, sed vehementer errant. Regula siquidem discernendi revelata a non revelatis debet esse in­ corruptibilis, uniformis ac certa. Sed regulae a protestantibus excogita­ tae non sunt incorruptibiles, uniformes ac certae. Sacrae siquidem Scri­ pturae non semel corruptae sunt ab haereticis et ab ipsis protestantibus, spiritus privatus non idem dictat singulis novatoribus, et raro nobis constat Spiritum Sanctum nobis afflare. At Ecclesia sub promissa Spiritus Sancti adsistentia est certa regula et organon authenticum discernendi veritates revelatas a non revelatis. 1 De fide, disp. 8, n. 32. 2 Cajetanus, In II-II, q. I, a. I; et q. 5, a. 3; Cano, De locis, lib. 2, c. 8; Ba­ nez, In II-II, q. 1, a. I, dub. 4; Gonet, De fide, disp. I, n. 53; Marin, La evoluciôn homogênea del dogma catdlico, η. Ί49 sqq. 3 Contra ep. Manichaei, c. 5, n. 6; ML 42, 176. 4 Cano, De locis theologicis, lib. 2, c. 8. ART. I. AN OMNIS VERITAS A DEO FORMALITER, ETC. 227 QUAESTIO XX DE OBJECTO MATERIALI FIDEI DIVINAE ARTICULUS I UTRUM OMNIS VERITAS A DEO FORMALITER REVELATA PERTINEAT AD OBJECTUM MATERIALE FIDEI DIVINAE 368. Status quaestionis. 1 ) Revelationem hic late sumimus, prout significat omnem manifestationem veritatis a Deo factam vel quamlibet locutionem divinam. 2) Objectum materiale fidei divinae potest considerari a) quoad se, quatenus importat ea, quae sunt credenda; et b) quoad nos, quatenus complectitur omnes conditiones, quae requiruntur, ut fides nostra sit divina. Prius de objecto materiali fidei divinae quoad se, et deinde de eodem objecto quoad nos loquemur. 3) Veritates a Deo formaliter revelatae sunt in duplici differentia, ut jam diximus in theologia fundamentali, n. 9, et De fide, n. 355. Aliae sunt formaliter explicite, aliae formaliter implicite revelatae, quarum ex­ plicatio ex supra dictis constat. 4) Quaeritur hic, an omnes veritates formaliter, sive explicite sive implicite, a Deo revelatae, pertineant ad objectum materiale fidei di­ vinae. 369. Errores, i) Protestantes generatini, fide promissionum de re­ missione peccatorum contenti, nihil dicunt ad fidem salutarem requiri, nisi fiduciam, qua quisque confidit peccata esse sibi remissa propter merita Christi 1. 2) Jurieu, calvinista saeculi xix, atque exinde protestantes recentiores, distinguunt inter articulos fundamentales et non fundamentales, et dicunt articulos fundamentales solummodo ad objectum materiale fidei divinae pertinere. Si tamen quaeras ab eis, quot sint articuli fundamentales, tot invenies opiniones quot capita. 3) Indifferentistae et eorum affines latitudinaristae, qui defendunt ho­ mini fas esse quam libuerit religionem amplecti ac profiteri, objectum ma­ teriale fidei divinae plus aequo reducunt 12. 370. Thesis I. Omnes veritates formaliter explicite a Deo revela­ tae spectant ad objectum materiale fidei divinae. Arg. 1) Ex Concilio Vaticano. «Fide divina ct catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni judicio sive ordinario et universali magisterio tanquam divinitus revelata credenda proponuntur» 3. 1 Cfr Lutherus, Comment, ad 2 Cfr Syllabus Pit PP. IX, noit. La ciuilad anticristiana, t. 2. 2 Srss. 3, C, 3; Denz-Bannw., c. 2 ad Galatas, § «Nos autem». prop. 15-18; Denz-Bannw., 1715-1718; et Be­ p. 134 sqq. 1792. 228 DE VIRT. THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. 2) Ex SS. Patribus. S. Phoebadius: «Nihil enim periculosius his haereticis (arianis) esse potest, qui cum integre per omnia decurrant, uno tamen verbo, ac si veneni gutta, meram illam ac simplicem fidem dominicae et exinde apostolicae traditionis inficiunt»1. 3) Ex auctoritate et ratione S. Thomae. «Cujuslibet cognoscitivi ha­ bitus objectum duo habet, scilicet id quod materialiter cognoscitur, quod est sicut materiale objectum, et id per quod cognoscitur, quod est for­ malis ratio objecti. Sicut in scientia geometriae materialiter scita sunt conclusiones, formalis vero ratio sciendi sunt media demonstrationis, per quae conclusiones cognoscuntur» 12. Ex hoc sequitur objectum materiale fidei divinae esse omne id, quod cadit sub ratione formali fidei. Cum autem ratio formalis fidei divinae sit auctoritas Dei revelantis, oportet omne revelatum esse objectum materiale fidei. Hac ratione dicetur in­ ferius haereticum in uno esse haereticum in omnibus, quia destruit ra­ tionem formalem fidei divinae, quae est auctoritas Dei revelantis. 371. Thesis II. Omnes veritates formaliter implicite a Deo reve­ latae pertinent ad objectum materiale fidei divinae et sunt definibiles ab Ecclesia. Arg. 1) Ex doctrina S. Thomae. S. Thomas et veteres theologi crebro docuerunt plures veritates formaliter a Deo revelatas implicite contineri in fontibus revelationis, et ad Ecclesiam spectare eas exponere, declarare, ac manifestare. Hoc autem facit Ecclesia, cum sensum pro­ positionis exponit, quia exponere, declarare ac manifestare doctrinam est sensum propositionis reconditum determinare et implicitum expli­ care, relinquendo veritates in eadem conditione et natura. Unde doctri­ na, quae fuit a Deo formaliter implicite revelata, est quoad se materia fidei divinae. Ad rem Concilium Vaticanum: «Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est hu­ manis ingeniis perficienda, sed tanquam divinum depositum Christi sponsae tradita fideliter custodienda et infallibiliter declaranda» 3. 2) Ex ratione fundamentali. Omnes veritates formali ter implicite revelatae sunt verbum ac testimonium Dei ad nostram instructionem prolatum. Ergo sunt objectum materiale fidei divinae. Deus siquidem revelans aliquid explicite non limitatur ad expressam verborum signifi­ cationem, sed vult similiter manifestare ea, quae in ipso aequivalenter continentur, ut sunt singularia in universali, partes in toto, etc. Unde dicendum est propositiones implicite seu aequivalenter contentas in fonte revelationis esse formaliter a Deo revelatas et ab Ecclesia defini­ biles. Has cum Ecclesia proponit, determinatur sensus dogmatum, et ro­ boratur fides credentium. Non enim omnium, quae Deus revelavit for­ maliter implicite, semper patefit nobis sensus, sed interdum requiritur, ut ab Ecclesia declaretur. 1 2 3 Oe fide orthodoxa, c. i; ML 20, 34. II-II, q. i, a. 1. Sess. 3, c. 4; Denz-Bannw., 1800. ART. II. AN ALIQUAE PROPOSITIONES PARTICULARES, ETC. 229 372. Corollarium. Formaliter implicite a Deo revelata sunt, et ad objectum materiale fidei divinae pertinent sequentia: 1) Christum esse animal rationale, quia implicite revelatum est in propositione: Christus est homo; sicut definitum in definitione. 2) Beatissimam Virginem Mariam esse Matrem Dei ex revelata ve­ ritate: Verbum caro factum est in utero Virginis; ut relativum in correlativo. 3) Christum habere animam rationalem, quia implicite continetur ut pars in toto in veritate revelata: Christus est homo. 4) Petrum contraxisse peccatum originale, quia implicite continetur ut singulare in universali propositione revelata: Omnes, excepta beata Virgine Maria, in Adam peccaverunt. 5) Doctrinam Arii circa divinitatem Filii esse haereticam ex nega­ tione contradictorii, quod est de fide. ARTICULUS II UTRUM ALIQUAE PROPOSITIONES PARTICULARES, QUAE IN PRAEMISSA UNIVERSALI FORMALITER REVELATA CONTINENTUR, ET PER APPLI­ CATIONEM ALTERIUS PRAEMISSAE COLLIGUNTUR, SINT OBJE­ CTUM MATERIALE FIDEI DIVINAE 373. Status quaestionis. Diximus superius propositiones particu­ lares, quae in alia universali de fide continentur, esse objectum mate­ riale fidei divinae, quia sunt formaliter implicite revelatae. Hac ratione certum est Petrum, Paulum, Joannem, etc., contraxisse peccatum ori­ ginale, quia continentur in propositione universali: Omnes homines in A dani peccaverunt. Sed sunt aliquae propositiones particulares contentae in alia univer­ sali etiam revelata, quae dependent a facto seu conditione aliqua. Si de impletione conditionis non constet, propositio particularis ne­ quit esse objectum fidei. Sic propositiones: Haec hostia continet corpus Christi: hic infans recens baptizatus est in gratia: dependent a conditio­ nibus consecrationis hostiae et validae administrationis baptismi, quae nobis non constant, et idcirco propositiones non sunt de objecto mate­ riali fidei. Aliquando certo constat conditiones adimpleri. Sic propositiones: Pius PP. XI est Ecclesiae Summus Pontifex: Concilium Vaticanum fuit in rebus fidei et morum infallibile: dependent a conditionibus validae electionis Papae et legitimae celebrationis concilii, quae revera constant. Ad rem Cano: «Quod vero ille, quem Christus, mortuo Petro, suffecit, Romanus fuerit Episcopus, e re gesta colligitur». «Quod Concilium Ni­ caenum, Chalcedonense, Ephesinum legitime fuerint coacta ex divina revelatione non creditur, creditur tamen ex humana fide, et traditione historiae fide dignae»]. Banez et alii similia habent. 1 De locis thru! , lib. 6, c. 8 ad 10; «Deinde», «Sed et id postremo» 230 DE VIRT. T1IE0L. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI D1V. 374. Placita theologorum. t) Turrecremata has propositiones vocat sapientes veritatem catholicam *. 2) Juxta alios hae propositiones: Pius XI est summus Ecclesiae Pon­ tifex: Concilium Vaticanum fuit in rebus fidei et morum definiendis infalli­ bile: sunt objectum materiale fidei divinae. Ita Suarez, Valentia, Joannes a S. Thoma, Gonet, Dominicus a SS. Trinitate, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses, Van Noort et alii *. 375. Thesis. Propositiones, de quibus agimus, sunt objectum ma­ teriale fidei divinae. Ratio fundamentalis, cui haec doctrina innititur, est, quia praefatae propositiones continentur in aliis propositionibus universalibus formaliter a Deo pro Ecclesia catholica revelatis, sicut particulares in univer­ salibus. Propositiones siquidem: Omnis homo rite electus in successorem S. Petri in Primatu Ecclesiae est Summus Ecclesiae Pontifex: Omne Con­ cilium generale legitime convocatum ac celebratum et ab Ecclesia appro­ batum est infallibile: sunt formaliter a Deo revelatae. Facta autem, ex quibus pendet veritas propositionum particularium, cum certe adimpleta sint, applicant doctrinam revelatam praemissae majoris ad conclusio­ nem, quae vicissim resultat revelata. Electio Pontificis ab Ecclesia facta, approbata atque recepta, sine dubio valida est, sicut Concilium genende jussu Romani Pontificis convocatum, praesentia omnium episcoporum celebratum et auctoritate Romani Pontificis approbatum, est certe legi­ timum. Unde propositiones hujusmodi sunt formalitcr implicite revela­ tae et constituunt objectum materiale fidei divinae 3. ARTICULUS III UTRUM VERITATES VIRTUALITER A DEO REVELATAE SINT OBJECTUM MATERIALE FIDEI DIVINAE ET AB ECCLESIA DEFINIBILES 376. Status quaestionis. 1) Quaestiones maximi momenti, quae totam theologiam transcendunt, suscipimus discutiendas in hoc articulo et sequentibus. Ad majorem claritatem plura repetemus ex his, quae dicta sunt in theologia fundamentali. 2) Veritates virtualiter revelatae sunt, ut alibi diximus, quae in se nec explicite nec implicite seu aequivalenter a Deo manifestatae sunt, bene tamen in alio, quatenus continentur in aliis veritatibus formaliter a Deo revelatis sicut proprietates in essentia et effectus in causa. 3) Porro dupliciter potest aliqua doctrina contineri in veritate for­ maliter revelata: a) Inclusive, ut proprietas metaphysica et necessaria 1 Summa, lib. 4, p. 2, c. 9. 2 Suarez, De fide, disp. to, sect. 5: Valentia, In II-II, disp. 1, q. t, p. 7, § 38; Joannes a S. Thoma, In II-II, disp. 8, a. 2 ad ult.; Gonet, De fide, disp. 4, a. 4, n. 117; Dominicus a SS. Trinitate, Bibliotheca theologica, lib. 3, sect 4, c. 10; Phi­ lippus a SS. Trinitate, De fide, disp. I, dub. 5: Salmanticenses, De fide, disp. 4, n. 33; Van Noort, De fide divina, n. 200. 3 Cfr. quae dicta sunt de factis dogmaticis in Theologia fundamentali, n. 483. ART. III. AN VERITATES VIRTUALITER REVEL., ETC. 231 ipsius veritatis revelatae. Sic in propositione revelata: Deus est ipsum esse: necessario continetur aeternitas Dei tanquam proprietas metaphysica ipsius esse ex se subsistentis, b) Connexive, ut proprietas physica veritatis revelatae. Sic in propositione revelata: Christus est homo, con­ tinetur risibilitas actualis Christi tanquam proprietas physica hominis. Cum proprietates metaphysicae ac necessariae non distinguantur realiter ab ipsa essentia rei revelatae, pronum est veritates, quae expri­ munt hujusmodi proprietates, esse satis revelatas a Deo, ut dicantur verbum Dei. Quis enim ambigat, revelata essentia Dei metaphysica, quae est ipsum esse, satis revelari spiritualitatem, simplicitatem, intelligibilitatem, etc., tanquam proprietates metaphysicas ipsius essentiae divinae? Certe, quamvis ulterius non daretur harum proprietatum Dei explicita revelatio, ex hoc ipso essent virtualiter revelatae. E contra, cum proprietates physicae realiter distinguantur ab essen­ tia, propositiones, quae eas exprimunt, sunt contingentes, et veritas earum, si qua sit, nullatenus potest dici virtualiter revelata. 4) Ex hoc compertum est unam eamdemque veritatem posse esse aliquando revelatam virtualiter in alio et formaliter in se, ut sunt omnes proprietates metaphysicae doctrinae revelatae, quae vicissim in se for­ maliter revelantur. Sic attributa Dei sunt virtualiter revelata in reve­ latione essentiae divinae, in qua continentur tanquam in radice, et deinceps a Deo revelatae sunt formaliter, ut videre est in immensitate, immutabilitate, et aeternitate Dei. 377. Quaestio dilucidanda. 1) Certum est veritates virtualiter in alio revelatas, quae vicissim a Deo formaliter revelatae sunt, esse obje­ ctum materiale fidei divinae, et posse ab Ecclesia definiri de fide. 2) Veritates e contra quae exprimunt proprietates physicas doctri­ nae revelatae, quamvis contineantur in doctrina revelata tanquam pro­ prietates physicae, cum sint ex natura sua contingentes non necessariae, nequeunt esse objectum materiale fidei divinae nec definibiles ab Ec­ clesia. 3) Dilucidandum est, an veritates, quae exprimunt proprietates metaphysicas ac necessarias doctrinae formaliter a Deo revelatae, quae­ que, licet in se revelatae non fuerint, continentur tamen inclusive in doctrina formaliter revelata et dicuntur virtualiter inclusive revelatae, sint objectum materiale fidei divinae et definibiles ab Ecclesia. 378. Placita theologorum. Ex defectuosa praesertim quaestionis ex­ positione exorta est non parva confusio in hac materia inter theologos. 1) Aliqui dixerunt veritates virtualiter identice revelatas esse de fide; virtualiter autem connexive revelatas non esse de fide ante definitionem Ecclesiae, bene tamen post Ecclesiae definitionem. Ita diversa ducti ratione docuerunt Suarez et Lugo l. 2) Alii contendunt veritates virtualiter tantum revelatas non esse ob­ jectum materiale fidei divinae nec definibiles ab Ecclesia, ut de fide divina credendas. Volunt tamen eas, si a magisterio infallibili Ecclesiae aliquando definiantur, esse fide ecclesiastica credendas. Ita Van Noort, Garrigou-Lagrange, Schultes et alii 1 2. 1 Suarez, De tide, disp. 3, sect. 11, n. 11; Lugo, De virtute fidei divinae, disp. I, 275· 2 Van Noort, De fide, n. 196; Garrigou-Lagrango, De revelatione, Proleg., c. 1, 232 DE VIRT. THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. 3) Alii denique defendunt veritates virtualiter inclusive tantum in aliis veritatibus revelatas pertinere ad objectum materiale fidei, et esse ab Ec­ clesia definibiles tanquam de fide catholica credendas. Ita Cano, Bàiiez, Philippus a SS. Trinitate, Marin et alii ’. 379. Thesis I. Veritates, quae exprimunt proprietates physicas doctrinae revelatae, non sunt objectum materiale fidei divinae nec sunt definibiles ab Ecclesiae magisterio. Doctrina sic proposita vix indiget demonstratione. Veritates siqui­ dem virtualiter revelatae eatenus dicuntur esse objectum materiale fidei divinae, quatenus identificantur cum veritatibus formaliter revelatis. Veritates autem, quae physice connectuntur cum doctrina revelata tan­ quam ejus proprietates physicae vel tanquam effectus cum causa phy­ sica, non identificantur cum doctrina revelata, quia sunt contingentes et fallibiles. Quare, de his non potest esse theologia. 380. Thesis II. Veritates virtualiter inclusive tantum revelatae, id est, quae exprimunt proprietates metaphysicas ac necessarias doctrinae formaliter revelatae, sunt objectum materiale fidei divinae et definibiles ab Ecclesia tanquam de fide catholica credendae. Arg. 1) Ex auctoritate theologorum. Haec doctrina videtur esse traditionalis in antiquis theologis. S. Thomas: «Ad fidem pertinet aliquid dupliciter. Uno modo directe, sicut ea, quae nobis sunt principaliter tradita... Indirecte vero ad fidem pertinent ea, ex quibus negatis consequitur aliquid contrarium fidei» 2. «Ad quam (ad fidem Christianam) aliquid pertinet dupliciter, sicut supra dictum est, a. praec., et q. 1, a. 6 ad 1; et q. 2, a. 5. Uno modo directe et principaliter, sicut articuli fidei; alio modo indirecte et secun­ dario, sicut ea ex quibus negatis sequitur corruptio alicujus articuli; et circa utraque potest esse haeresis, eo modo quo et fides» 3. «Idem judicium est de his (directe ad fidem pertinentibus) et de illis (indirecte ad fidem spectantibus), quae determinata sunt in fide, quia ad unum sequitur alterum» 4. «Articulus est indivisibilis veritas quantum ad id, quod actu expli­ catur in articulo, sed est divisibilis quantum ad ea, quae potentia con­ tinentur in articulo, secundum quod, qui dicit unum, dicit quodammodo multa; et haec sunt ea, quae praecedunt articulum vel consequuntur ad ipsum, et quantum ad hoc potest explicari et dividi articulus fidei» 5. § 5; et lib. i. c. 5, a. 2, § 4; Schultes, Ephemerides, «Ciencia tomista», vol. 23, pa­ ginis 305 sqq ; et vol. 24, p. 168 sqq. Hi praeclarissimi theologi fortasse non satis distinxerunt veritates virtualiter inclusive revelatas a veritatibus connexive con­ tentis in revelatione. 1 Cano, De locis theologicis, lib. 12, c. 5; Banez, In l p., q. 1, a. 2 ad 3; et In ll-ll. q. i, aa. 7 et 10; Philippus a SS. Trinitate, Prooem , disp. i, dub. 11, et In ll-ll, disp. i, dub. 1; Marin, La evoluciôn del dogma catdlico, passim 2 1 P- q- 3?. a. 4. 3 II-IT, q. it, a. 2. '■ Tn I Sent., dist. 33, q. 1, a. 5. 6 In ITT Sent., dist. 25, q. 2, a. 2 ad 4. ART. III. AN VERITATES VIRTUALITER REVEL., ETC. 233 «Fides, quantum in se est, ad omnia quae fidem concomitantur, vel sequuntur, vel praecedunt, sufficienter inclinat» V «Dicendum quod aliquid, quod in articulo continetur, potest explicari dupliciter: uno modo, secundum quod unus articulus quandoque conti­ netur in alio, vel duo in communi; sicut resurrectio mortuorum conti­ netur quodammodo in resurrectione Christi, et passio et incarnatio in hoc communi quod est mysterium redemptionis; et sic fides explicatur in articulis determinatis, et haec explicatio completa est per Christum: unde ejus doctrinae, quantum ad essentialia fidei, nec addere nec mi­ nuere licet... Alio modo, id quod in articulo continetur, non est articulus, sed aliquid concomitans articulum, et quantum ad hoc potest fides quo­ tidie explicari, et per studium sanctorum magis et magis explicata est» 12. S. Bonaventura: «Doctrina fidei quaedam habet antecedentia, quae­ dam consequentia, quaedam principalia sua objecta... Antecedentia sunt ea, quae sunt de dictamine juris naturalis. Principalia vero sunt illa, ad quae fidei illuminatio directe dirigit, et ista dicuntur articuli. Consequen­ tia vero sunt illa, quae ex illis articulis -possunt elici et ad illos articulos habent sequi» 3. Cajetanus: «Duae sunt viae, quibus decerni potest religioni Christia­ nae quid credendum sit, altera ordinaria, altera extraordinaria. Ordina­ ria est divina revelatio facta in primis auctoribus S. Scripturae, contenta in canonicis libris Bibliae, traditionibusque apostolorum, in symbolo et aliis, quae constat Ecclesiam per apostolos suscepisse, ut sacramenta... Nec refert, in Scriptura et aliis, an aliquid sit revelatum explicite (ut creatio mundi, incarnatio Verbi Dei et alia hujusmodi) an implicite, ut sunt omnia illa quorum opposita non possunt sustineri cum veritate S. Scri­ pturae et aliorum quae certa fide scimus, nisi quod ingenio, labore, ratione et intellectu opus est, ut manifestentur haec, quae implicite dicuntur contineri, esse necessario connexa illis, in quibus contineri dicuntur»4. Banez: «Ecclesia nihil hactenus fidelibus credendum proposuit vel definivit, quod non contineretur in sacris litteris aut apostolicis tradi­ tionibus expressum aut virtualiter contentum, ita ut per evidentem conse­ quentiam educeretur» 5. 1 In III Sent., dist. 24, q. 1, a. 2, sol. 2. 2 In III Sent., dist. 25, q. 2, a. 2 ad 5. 3 In III Sent., dist. 25, a. 1, q. 1. Ockam confirmat hanc doctrinam dicens: «Tenent isti (christiani catholici) quod quinque sunt genera veritatum, quibus non licet Christianis aliter dissentire. Primum est earum, quae in S. Scriptura dicuntur vel ex eis argumento necessario possunt inferri. Secundum est earum, quae ab apostolis ad nos per succedentium relationem vel scripturas fidelium per­ venerunt, licet in scripturis sacris non inveniantur insertae nec ex solis eis pos­ sunt necessario argumento concludi». Et de veritatibus, quae «in determinationi­ bus et definitionibus Ecclesiae reperiuntur» loquens, ait: «De illis veritatibus men­ tionem non faciunt specialem, quia putant quod Ecclesia rite procedens nullam veritatem determinat aut definit, nisi in Scriptura sacra aut traditionibus aposto­ lorum, aut chronicis, historiis vel revelationibus indubitantibus fidelium vel his quae sequuntur ex praedictis aut aliquo praedictorum vel in revelatione seu in­ spiratione divina modo debito manifestata, valeant se fundare. Et ideo omnes veri­ tates quas determinat vel definit Ecclesia sub aliquo quinque generum praefato­ rum comprehendi noscuntur». Dialogus, p. 1, lib. 2, p. 8 (ed. Lugd. 1494). 4 Opusc, de Conceptione Ii. Virginis, c. 1. 5 In ll-ll, q. 1, a. 7, dub. 2, conci. 1. 234 DE VIRT THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. 2) Veritates virtualiter inclusive in alio revelatae, quae exprimunt proprietates metaphysicas ac necessarias doctrinae revelatae, cum non distinguantur realiter ab ipsa veritate revelata, sunt verbum Dei, et continentur in deposito revelationis. Quae autem continentur in depo­ sito revelationis constituunt objectum materiale fidei divinae, et pos­ sunt ab Ecclesia vi muneris fidei exponendae definiri. Ergo. 3) Ut jam alibi diximus, Ecclesia non semel definivit veritates vir­ tualiter tantum revelatas, ut Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio tanquam ab uno principio, panem et vinum in sacrificio missae converti in corpus et sanguinem Christi, etc.1. Cum igitur Ecclesia definit veritates virtualiter revelatas et declarat eas esse de fide catholica credendas, explicat fidem vi muneris a Deo accepti. «Quando Summus Pontifex, ait ad rem Banez, definit aliquid esse de /ide tenendum, habet se ut explicantem latentem veritatem, non ut auctorem veritatis» 1 2. 381. Scholion I. Crebro dicitur in theologia totam fidei doctrinam contineri virtualiter in illo gemino principio Apostoli: Credere enim opor­ tet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit3; dum phires conantur ostendere necessitatem vel saltem convenientiam edendi symbolum fidei, quo clarius determinentur articuli continentes virtuali­ ter quidquid vel indirecte opus est credere ad salutem. Quomodo haec concilientur explicari oportet. In duplici principio Apostoli, quo credimus Deum esse ct inquiren­ tibus se remuneratorem esse, virtualiter remote et tanquam in principio universalissimo continentur omnes veritates ad fidem tum directe tum indirecte pertinentes. «In esse enim divino includuntur omnia, quae cre­ dimus in Deo aeternaliter exsistere, in quibus nostra bcatitudo consistit: in jide autem providentiae includuntur omnia, quae temporaliter a Deo dispensantur ad hominum salutem, quae sunt via in beatitudinem; et per hunc etiam modum aliorum subsequentium articulorum quidam in aliis continentur» 45. Haec tamen continentia virtualis, quamvis vera ac realis, est remota et satis occulta quoad nos. In esse quippe Dei continetur necessario tri­ nitas personarum, et in divina providentia, Deo sic disponente, conti­ netur incarnatio Verbi; sed difficulter hoc nobis innotescit, et difficilius adhuc nobis constat totum depositum revelationis in duobus illis prin­ cipiis remotis virtualiter contineri. In symbolo autem fidei expressius declarantur mysteria, et proximius ac tamquam in principiis adaequatis continentur caetera credenda, sive immediate revelata fuerint sive mediate °. 382. Scholion II. Conclusiones pariter theologicae pertinent ad objectum materiale fidei divinae, et, si ab Ecclesia definiantur, sunt fide catholica credendae. 1 Cfr. quae diximus in Theologia fundamentali, n. 45 (ed. 3.®). 2 In II-II, q. 1, a. 10, dub. 2. «Notandum est quinto». 3 Hebr., 11, 6. '* S. Thomas, II-II, q. 1, a 7. 5 Cfr. Philippus a SS. Trinitate, In II-II, disp 1, dub 8. ART. IV. AN VERITATES PERSONIS PRIVATIM REVEL., ETC. 235 Licet haec doctrina tradita fuerit in theologia fundamentali1, lubet iterum eam paulisper confirmare. S. Thomas ait: «Indirecte vero ad fidem pertinent ea, ex quibus ne­ gatis consequitur aliquid contrarium fidei» Porro «ista est habitudo con­ clusionis ad principium, quod, interempta conclusione, interimitur prin­ cipium» 123. «Conclusiones demonstrativae habent necessariam habitudi­ nem ad principia, ex quibus demonstrantur, ita quod, conclusionibus non exsistentibus veris, necesse est principia non esse vera» 4. Ex his lubet conficere sequens argumentum: Indirecte pertinet ad fidem id, quo negato sequitur aliquid contrarium fidei. Sed negata con­ clusione theologica sequitur aliquid contrarium fidei, quia perimitur praemissa, quae est articulus fidei. Ergo. Unde addit Angelicus: «Quia quaedam sunt, quae in fide Ecclesiae implicite continentur, ut conclusiones in principiis, ideo in his diversae opiniones sustinen­ tur, quousque per Ecclesiam determinatur, quod aliquid eorum contra fidem Ecclesiae est, quia ex eo sequitur aliquid contrarium fidei directe» 5. Praeclarissimus Cano hoc confirmat dicens: «Cum igitur veritas fidei, ut paulo ante diximus, bipartita sit, et haec ad fidem mediate, illa im­ mediate pertineat, necesse est duos gradus propositionum fidei generales statim a principio collocare. Prior earum, quae theologiae legitima prin­ cipia sunt, cujusmodicumque sint illa, sive primaria sive secundaria, hoc est, ea omnia, quae Deus in se ipsis Ecclesiae revelavit. Posterior vero gradus harum erit, quae ex prioribus illis necessario colliguntur. Hoc enim genus conclusionum, ut cum rebus fidei colligatum, ad fidem etiam spectat. Ratio enim connexi, quum concesseris superius, cogit inferius concedere, et cum inferius negaveris, superius item negari cogit... Atque quidem, tametsi non eodem loco et gradu, omnes tamen simpliciter et sine additamento quaestiones fidei vocari possunt, nempe cum ex utrisque veritas fidei pendeat, cum utrisque conjuncta et copulata sit» 6. Ratio est perspicua. Conclusiones enim theologicae sunt ipsaemet in praemissis de fide virtualiter revelatae, et per rationem ac legitimam consequentiam deductae. Cum autem veritates in articulis fidei virtua­ liter revelatae pertineant ad objectum materiale fidei divinae, conse­ quens est, ut conclusiones pariter theologicae pertineant ad idem obje­ ctum materiale fidei, et, ubi ab Ecclesia definiuntur, sint fide catholica credendae. ARTICULUS IV UTRUM VERITATES Λ DEO QUIBUSDAM PERSONIS PRIVATIM REVELATAE PERTINEANT AD OBJECTUM MATERIALE FIDEI DIVINAE 383. Status quaestionis. 1) Revelatio seu manifestatio veritatum in ordine ad primum credibile, quae uni vel pluribus personis qua capiti 1 2 3 1 8 8 Theol. fund., n. 45 (ed. 3.“). I p . q. 32. a. 4. s. Thomas, In Post, analyt., lect. 38. Oe veritate, q. 24, a. 1 ad 18. In 11' Sent., dist. 13, q. 2, a. 1 ad 6. T)c locis theolog., lib. 12, c. 6, «Primus earum». 236 DE VIRT. THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. et principibus Ecclesiae fit in communem utilitatem religionis, dicitur communis \ et quae personis particularibus qua privatis fit ad earum utilitatem, vocatur Unde revelationes a Deo factae prophe­ tis et apostolis pro tota Ecclesia fuerunt communes, et ubi ab Ecclesia proponuntur, ab omnibus credendae sunt fide divina; manifestationes vero factae .S'. Birgitlae, S. Theresiae, etc., fuerunt particulares, et non sunt ab omnibus credendae. 2) Revelationes communes pro tota Ecclesia absolutae sunt in apo­ stolis, ut constat ex propositione damnata a Pio X 12. Particulares vero a primo homine et deinceps semper fuerunt et erunt in Ecclesia ad finem usque mundi. 3) Revelationes particulares plerumque fiunt viris doctis ac sanctis, non semel rudibus ac peccatoribus, imo et ethnicis ad eorum instructio­ nem et directionem moralem. 4) Cum objectum materiale fidei divinae sit ipse Deus vel aliquid in ordine ad Deum primum credibile, veritates privatim hominibus re­ velatae nequeunt esse objectum fidei materiale, nisi manifestentur et proponantur credendae in ordine ad Deum primum credibile ob auctori­ tatem Dei revelantis. Quare, operae pretium est investigare, an aliquan­ do veritates ita patefiant et proponantur hominibus, ut credantur fide divina. 384. Placita theologorum. 1) Plures theologi defendunt veritates pri­ vatim hominibus revelatas non pertinere ad objectum materiale fidei divi­ nae neque a quopiam credi per habitum virtutis fidei divinae. Ita Cajetanus, Sotus, Canus, Banez, Valentia, Joannes a S. Thoma, Salmanticenses, Josephus a Matre Dei et alii 34 . 2) Alii non pauci docent veritates privatim hominibus a Deo revelatas pertinere ad objectum materiale fidei divinae, et ab iis quibus fit hujus­ modi revelatio privata, credendas esse fide divina. Ita Ockam, Suarez, Vaz­ quez, Lugo, Philippus a SS. Trinitate, Billuart, Pesch, Van Noort et alii 385. Thesis 1. Veritates supernaturales, quae dicunt ordinem ad Deum primum credibile, quaeque aliquando per revelationem privatam manifestantur hominibus, probabilius pertinent ad objectum materiale fidei divinae particularis. Nota. Salmanticenses, qui contrariam sententiam sequuntur, admittunt possibilitatem, ut revelationes privatae fiant in ordine ad Deum primum credibile, et in hoc casu docent eas credendas fore fide divina ab eo, cui fit revelatio 5. 1 Cfr. Valentia, In II-II, disp. i, p. 1, § 5 «Dicendum igitur». 2 Decreto Lamentabili, prop. 2i; Denz-Bannw., 2021. 3 Soto, De natura et gratia, lib. 3, c. 11; Canus, De locis theolog., lib. 12, c. 3, conci. 3; Banez, In II-II, q. 1, a. I, dub. 3; Valentia, In II-II, disp. 1, q. 1, p. 1; Joannes a S. Thoma, In II-II, disp. 6; Salmanticenses, De fide, disp. 1, n. 104; Josephus a Matre Dei, Cursus Men., tr. 14, disp. 1, dub. 2, n. 31 sqq. 4 Ockam, Dialogus, p. 1, lib. 2, fol. 8; Suarez, De fide, disp. 3, sect. 10; Vaz­ quez, In I-II, disp. 210, c. 4; Lugo, De tide, disp. I, sect. 11; Philippus a SS. Tri­ nitate, De fide, disp. I, dub. 2; Billuart, De fide, diss. 1, a. 2: Pesch, De fide, n. 241; Van Noort, De fide, n. 204. 5 De fide, disp. 1, n. 115. ART. IV. AN VERITATES PERSONIS PRIVATIM REVEL·., ETC. 237 Arg. Fundamentum hujus doctrinae est, quia veritates sic privatim hominibus revelatae habent omnes conditiones, quae requiruntur, ut ali­ quid pertineat ad objectum materiale fidei divinae. Sunt enim de cre­ dendis in ordine ad Deum primum credibile per testimonium ipsius Dei revelantis. Ii autem, quibus facta est alicujus veritatis in ordine ad Deum pri­ vata revelatio, dummodo conscii sint per lumen propheticum de facta ipsis a Deo revelatione, possunt et debent eam fide divina credere sine ulla Ecclesiae propositione, sicut antiquitus prophetae et apostoli cre­ debant veritates ipsis a Deo revelatas. Hae tamen veritates, quantumvis alta mysteria contineant et ver­ sentur circa Deum primum credibile, nunquam possunt esse de fide ca­ tholica ab omnibus credendae, quidquid in contrarium dicat Suarez1, quia nequeunt ab Ecclesid. definiri; Ecclesia siquidem accepit munus fidei custodiendae et explicandae, quae continetur in deposito revela­ tionis, non vero auctoritatem revelationis privatae definiendae. Ubi autem revelationibus privatis Ecclesiae approbatio accesserit, ut saepe contingit, doctrina in ipsis contenta non proponitur ut credenda, sed declaratur nihil in ea reperiri, quod fidei catholicae ac bonis mori­ bus adversetur, et indicia in ea adesse, ut fide humana pie ab omnibus credatur. Omnes igitur, quibus revelatio a Deo cuipiam facta et ab Ec­ clesia adprobata pervenerit, convenienter eam ad propriam aedificatio­ nem acceptabunt 2. 386. Thesis II. Veritates privatim revelatae, quae non sunt de credendis in ordine ad Deum primum credibile, sed versantur circa ea, quae sunt vel dirigenda juxta regulas morum vel admittenda per fidem agendorum, non pertinent ad objectum materiale fidei divinae. Arg. 1) Angelicus Doctor diserte favet huic opinioni dicens: «Sin­ gulis temporibus non defuerunt aliqui prophetiae spiritum habentes, non quidem ad novam doctrinam fidei depromendam, sed ad humanorum actuum directionem» 3. Unde hujusmodi revelationes particulares non versantur circa credenda in ordine ad Deum sed circa actus humanos dirigendos. 2) Ratio idem suadet. Objectum siquidem materiale fidei divinae oportet esse de credendis in ordine ad Deum primum credibile. Sed revelationes privatae, quae versantur circa dirigenda juxta regulas mo­ rum vel admittenda per fidem agendorum, nihil aperiunt credendum in ordine ad Deum primum credibile. Ergo. 387. Scholion. Qua fide adsentiendum sit revelationibus privatis, quae versantur circa dirigenda atque agenda. 1) Gregorius de Valentia contendit non ad habitum fidei sed «ad prudentiam infusam et ad donum consilii» pertinere «ejusmodi revela­ tionibus privatis adsensum praebere vél negare, consideratis circumstan­ tiis, quae docent eas esse a Deo vel non» 4. 1 3 1 De fide, disp. 3, sect. 10, n. 7. Cfr Bonodiclus XIV, De servorum Dei beatificat., lib. 2, c. 52, n. 11. ll-ll, q. 174, a. 6 ad 3. /»i ll-ll, disp. i. q. 1, p. 1, «Ex quo». 238 DE VIRT. THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. Haec tamen sententia sapientissimi viri non milii probatur. Pruden­ tia siquidem infusa et donum consilii dictare possunt, ut per alium ha­ bitum seu virtutem revelationibus privatis adsensum tribuamus, sed ipse adsensus non est actus prudentiae vel consilii; sicut cum prudentia dictat veritates S. Scripturae humiliter credere, non elicit actum cre­ dendi. — 2) Sedulo hic distinguendi sunt ii, qui revelationem privatam im­ mediate a Deo accipiunt, et ii, quibus notitia revelationis privatae, aliis factae, quodammodo pervenit. a) Qui revelationes privatas a Deo immediate accipiunt a) In in­ stanti quo revelatione privata illustrantur, adsensum ei praebent per cognitionem propheticam, quae, ut optime ajunt Salmanticenses, «est actio vitalis terminata ad objectum repraesentatum in speciebus.,, per modum judicii discernentis veritatem revelatam iliique immobiliter adsentientis»x. β) Transacto primo instanti, si certus sit propheta Deum sibi locu­ tum fuisse circa dirigenda vel agenda, credere debet revelationi priva­ tae, non quidem habitu fidei divinae, cujus objectum materiale et ratio formalis sub qua desunt, sed fide, quae dicitur gratia gratis data, quaeque est supereminens certitudo rerum divinarum praecipue agendorum. b) Ii autem, quibus mediate pervenerit revelatio privata, non fide divina neque gratia gratis data, sed fide humana adsentiunt ei. ARTICULUS V DE OBJECTO MATERIALI FIDEI DIVINAE QUOAD NOS, SEU DE FIDE CATHOLICA 388. I. Objectum fidei divinae quoad se, ubi accesserit definitio dogmatica Ecclesiae, dicitur objectum fidei quoad nos. Paucis hoc decla­ ravit Concilium Vaticanum dicens: «Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, tanquam divinitus revelata credenda proponuntur» 12. 389. II. Hinc ut veritas aliqua pertineat ad objectum materiale fidei divinae quoad nos, oportet: 1) Ut in verbo Dei scripto vel tradito contineatur, id est, in S. Scri1 De fide, disp. I, n. ni. Angelicus Doctor egregie hoc exponit dicens: «Per donum autem prophetiae confertur aliquid humanae menti supra id, quod pertinet ad naturalem facultatem, quantum ad utrumque: scilicet et quantum ad judi­ cium per influxum luminis intellectualis, et quantum ad acceptionem seu reprae­ sentationem rerum, quae fit per aliquas species... Horum autem duorum principa­ lius est primum in prophetia, quia judicium est completivum cognitionis. Et ideo, si cui fiat divinitus repraesentatio aliquarum rerum per similitudines imaginarias (ut Pharaoni et Nabuchodonosor), aut etiam per similitudines corporales (ut Bal­ thasar), non est talis censendus propheta, nisi illuminetur ejus mens ad judican­ dum... Erit autem propheta, si solummodo intellectus ejus illuminetur ad judican­ dum etiam ea, quae ab aliis imaginarie visa sunt, ut patet de Joseph, qui exposuit somnium Pharaonis». II-II, q. 173, a. 2. 2 Sess. 3, c. 3; Denz-Bannw., 1792. ART. V. DE FIDE CATHOLICA 239 ptura vel traditione divino-apostolica, quae fontes revelationis merito nuncupantur, formaliter vel virtualiter, prout diximus de objecto mate­ riali fidei divinae, reperiatur. Nihil ab Ecclesia potest proponi fide di­ vina credendum, quod hoc pacto non fuerit revelatum. 2) Ut infallibili Ecclesiae magisterio nobis proponatur credenda tan­ quam divinitus revelata. Ecclesia siquidem est custos depositi revelationis et organon infallibile veritatis cum facultate discernendi revelata a non revelatis. Haec Ecclesiae propositio debet fieri clare et verbis exigenti­ bus nostrum adsensum. Unde et definitio vocari solet, quatenus declarat veritatem, de qua agitur, esse divinitus revelatam, et sub anathemate mandat ab omnibus tanquam revelatam esse credendam. 3) Propositio seu definitio Ecclesiae fieri solet vel solemni judicio vel ordinario et universali magisterio. a) Solemni Ecclesiae judicio seu suprema Ecclesiae auctoritate for­ maliter declarantur dogmata revelata ab omnibus credenda: hujusmodi sunt: definitiones Pontificis ex cathedra loquentis; solemnes definitiones Conciliorum Oecumenicorum; definitiones Conciliorum particularium, si quando a Summo Pontifice approbatae fuerint in forma solemni, vel fuerint ab universali Ecclesia receptae; symbola et professiones fidei ab Ecclesia editae atque solemniter propositae. b) Ordinario et universali Ecclesiae magisterio ea proponuntur cre­ denda, quae in deposito revelationis continentur, et corpus Pastorum et Doctorum docet esse revelatum et credendum, non quidem solemniter definiendo sed universaliter praedicando. Quidquid igitur corpus Pastorum atque Doctorum universaliter tra­ dit in schola, in praedicatione, in explanatione doctrinae christianae, in disputationibus, in traditionibus, etc., tanquam divinitus revelatum et a fidelibus credendum, censetur satis propositum et definitum, ut ad obje­ ctum materiale fidei catholicae pertinere queat1. Per soleinne judicium definiuntur plerumque ea, quae jam ordinario et universali magisterio proposita erant; tum quia ob novas haereses insurgentes id fuit necessarium, tum etiam quia non semper constat nobis de ordinario et universali Ecclesiae magisterio circa veritates de­ terminatas. 390. III, Quod ab Ecclesia, sive solemni judicio sive ordinario et universali magisterio, declaratur tanquam a Deo revelatum, et defi­ nitur ut a fidelibus fide divina credendum, dicitur dogma. Unde dogma­ ta sunt veritates a Deo revelatae et ab Ecclesia ad credendum propo­ sitae. Consequenter merito damnata est a Pio X sequens 22 modernistarum propositio: «Dogmata, quae Ecclesia perhibet tanquam revelata, non sunt veritates e caelo delapsae, sed sunt interpretatio quaedam fa­ ctorum religiosorum, quam humana mens laborioso conatu comparavit». 1 Ad haec apposite Pius IX: «Etiamsi ageretur de illa subjectione, quae fidei divinae actu est praestanda, limitanda tamen non esset ad ea, quae expressis oecumcnicorum conciliorum aut Romanorum Pontificum hujusque Sedis decretis defi­ nita sunt, scii ad ea quoque extendenda, quae ordinario totius Ecclesiae per orbem dispersae magisterio tanquam divinitus revelata traduntur, ideoque universali et constanti consensu a catholicis theologis ad fidem pertinere retinentur». Ep. ad arch, mon., 21 Dec. 1863; Donz-Bnnnw., 1683. 24° DE VIRT. THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. ARTICULUS VI UTRUM OBJECTUM MATERIALE FIDEI CATHOLICAE CREVERIT 391. Status quaestionis. 1) Incrementum dogmatum credendo­ rum dupliciter potest spectari: a) Quatenus aliquod objectum materiale, quod nondum est in deposito revelationis, reveletur a Deo hominibus pro tota Ecclesia subordinate ad Deum primum credibile, adeo ut augeatur numerus credendorum. Hoc dicitur incrementum simpliciter. b) Quatenus aliquod objectum, absque nova revelatione, clarius expli­ catur, ut distinctius cognosci possit. Vocatur incrementum secundum quid. Per primum incrementum aliquid incipit esse revelatum, quod non erat in deposito revelationis; per secundum id, quod erat de fide quoad se, incipit esse de fide quoad nos. De incremento fidei simpliciter hic loquemur, de altero incremento in sequenti articulo acturi. 2) In objecto materiali fidei divinae sedulo distinguenda sunt prima principia credibilitatis, quae constituunt substantiam fidei, a çaeteris articulis, quae implicite vel saltem virtualiter continentur in primis principiis. Substantiam fidei constituunt duo tantum articuli, exsistentia Dei et ejus providentia circa hominum salutem; cacteri omnes in his duo­ bus implicite vel virtualiter contenti ad substantiam fidei superaddun­ tur, prout diximus supra n. 381 l. 3) Oportet hic dilucidare: a) an post primam revelationem a Deo hominibus factam creverit simpliciter objectum articulorum fidei; b) an ante mortem apostolorum creverit simpliciter objectum materiale alio­ rum articulorum fidei; c) an post mortem apostolorum creverit simpli­ citer numerus credendorum. 392. Thesis I. Articuli, qui substantiam fidei constituunt, ab ini­ tio revelati sunt homini, et nunquam deinde creverunt. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus, data fidei definitione, adserit in ea senes, Abel et Henoch, salutem consecutos esse, et addit: Sine fide autem impossibile est placere Deo: credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit 2. Ergo senes, Abel, Henoch, etc., id est, homines ab initio habuerunt fidem, qua possent placere Deo, et crediderunt articulos, qui constituunt substantiam fidei, Deum esse et inquirentibus se remuneratorem esse. 2) Ex ratione. Ad salutem aeternam consequendam omnino neces­ sarium fuit ab initio credere Deum exsistere et remuneratorem bonorum esse. Si autem homines tenebantur hoc credere, pronum est utrumque articulum ab initio hominibus revelatum fuisse. 1 II-II, q. i, a. 7. Id egregie exponit Beoanus, De virtutibus theologicis, c. 2, q. 3. n. 6. 8 Hebr., n, 6. ART. VI. AX OBJECTUM MAT. FIDEI CREVERIT. 241 393. Thesis II. Objectum materiale fidei quoad explicationem ar­ ticulorum, qui in substantia fidei implicite et virtualiter continebantur, crevit continuo per novas revelationes ab initio usque ad mortem apo­ stolorum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Hanc veritatem certe nos docuit Apo­ stolus dicens: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio1, Hinc reve­ latio horum articulorum multifarie multisque modis facta est patribus in prophetis, ac deinceps nobis in Filio. 2) Ex SS. Patribus. «Secundum incrementa temporum, ait S. Gre­ gorius Magnus, crevit scientia spiritualium patrum. Plus namque Moy­ ses quam Abraham, plus prophetae quam Moyses, plus apostoli quam prophetae, in omnipotentis Dei scientia eruditi sunt» 2. Patres igitur Veteris Testamenti, quo magis accedebant ad Christum, eo clarioribus illustrabantur revelationibus. Tria stadia, ut diximus in theologia fundamentali, solent distingui in historia incrementi revelationis divinae, et revelatio in eis facta homi­ nibus vocari consuevit primitiva, mosaica et Christiana 3. a) Revelatio primitiva seu patriarchalis, protoparentibus et patriar­ chis a Deo facta, ampliorem certe continebat manifestationem, quam articuli, qui constituebant substantiam fidei. Hinc complectebatur non solum notitiam Dei summi boni et remuneratoris bonorum, verum etiam notionem Trinitatis, Incarnationis ac praeceptorum modique colendi Deum. b) Mosaica, Moysi, prophetis aliisque sacris scriptoribus ante Chri­ stum facta, complectebatur nova dogmata circa Dei naturam et attri­ buta, et circa ritus atque caeremonias ordinatas ad cultum Deo tribuen­ dum et sanctificandos homines. c) Christiana, a Christo in praedicatione evangelica et a Spiritu Sancto apostolis ac sacris scriptoribus Novi Testamenti facta,, confirma­ vit, ampliavit, perfecit, novisque manifestationibus auxit revelationes praecedentes, atque totam caelestem doctrinam, quam Deus docere vo­ luit homines, complevit. Complectitur totum depositum revelationis, quod a Christo Ecclesiae traditum est custodiendum et explicandum. 394. Scholion. Aliqui dixerunt nullam revelationem a Deo pro tota Ecclesia fuisse factam post diem Pentecosten, sed non sunt audien­ di. Revelationes siquidem, quas continent Acta apostolorum, epistolae Novi Testamenti, et Apocalypsis S. Joannis sunt certe posteriores die Pentecostes. 395. Thesis III. Nulla post mortem apostolorum facta est aut fiet Ecclesiae revelatio catholica; et ideo revelatio catholica post mortem apo­ stolorum nunquam crevit nec crescet simpliciter. Nota. Hanc thesim, quae merito dicitur esse de fide, plures diversi­ mode inficiati sunt. 1 8 Httbr., i. i. Hom in Er.echiel , lib 2, hom. 4, n. 12; ML 76, 980. Cfr, Theol. fund., n. 171. Ιβ DE VIRT. THEOL. β. XX. OBJECTUM ΜΛΤ. FIDEI DIV. 242 1) Montanistae et manichaei primo, fraticelli deinde, et ultimo anabaptistae, swedenborgiani, ac irwingiani ex protestantibus, tres oeconomias in revelatione distinxerunt, oeconomiam scilicet Patris cum revelatione pro­ phetica in veteri Testamento, oeconomiam Filii cum ampliori revelatione Christi in novo Testamento, et oeconomiam Spiritus Sancti cum abundantiori adhuc Dei manifestatione futura in novissimis temporibus. In hac ultima oeconomia sperabant fore novas Spiritus Sancti revelationes, quibus maxime augeretur numerus credendorum. 2) Modernistae non solum admittunt evolutionem dogmatum, de qua specialis infra movebitur quaestio, verum etiam contendunt novas revela­ tiones catholicas factas fuisse et per ipsas depositum revelationis auctum fuisse post mortem apostolorum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Juxta S. Scripturam oeconomia Christi a) nunquam est per novam oeconomiam substituenda, quia a) est ple­ nitudo temporis\ novissimum tempus 2, consummatio saeculorum 3; β) sempiternum habet sacerdotium 4; γ) est aeterna, immobilis, perma­ nens usque ad consummationem saeculis. b) Non est novis revelationibus perficienda, quia Christus omnia quaecumque audivit a Patre nota fecit apostolis6; et Spiritus Sanctus docuit apostolos omnem veritatem 7; apostolorum successoribus com­ missum est, ut depositum fidei servarent 8; ac tandem Apostolus damnat omnem novitatem doctrinae dicens: Sed licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sil 9. 2) Ex Ecclesiae magisterio, a) Concilium Tridentinum diserte do­ cuit in libris scriptis et sine scripto traditionibus contineri omnem salu­ tarem doctrinam et morum disciplinam10. b) Concilium Vaticanum ait: «Neque enim Petri successoribus Spi­ ritus Sanctus promissus est, ut, eo revelante, novam doctrinam patefa­ cerent, sed ut, eo adsistente, traditam per apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent»11. c) Pius X in decreto Lamentabili damnavit sequentem moderni­ starum propositionem: «Revelatio, objectum fidei catholicae constituens, non fuit cum apostolis completa»12. 3) Ex ratione theologica. Oeconomia Christi eo fine instituta est, ut genus humanum restauraretur, seu, quod idem est, ut peccatum ho­ minis solveretur, vulneraque homini inflicta sanarentur. Ad hoc enim venit Salvator mundi. In restauratione autem generis humani oportebat opus totaliter compleri, adeo ut in nova oeconomia apostoli, qui erant fundamenta Ecclesiae, totum corpus doctrinae acciperent. 1 2 3 4 5 β 7 8 9 10 11 12 Gal., 4 , 4; Ephes., I, 10. Act., 2 , 17; I Petr., I, 20. Hebr., 9, 26: I Cor., 10, ii. Hebr., 7. 24· Hebr., 12, 27-28; II Cor., 3, ii,· Matth., 24, 14. Joan., 15. 15· Joan., 16, 13· 7 Tim. , 6, 20. Gal., i , 8. Sess. 4 , in prooem.; Denz-Bannw., 783. Sess. 4 , C. 4; Denz-Bannw., 1836. Decreto Lamentabili, 3 Jul. 1907, prop. 21; Denz-Bannw., 2021 ART. VII. DE PROFECTU FIDEI 243 ARTICULUS VII DE INCREMENTO OBJECTI FIDEI SECUNDUM QUID, SEU DE PROFECTU FIDEI 396. Status quaestionis. 1) Incrementum fidei’ secundum quid est clarior explicatio seu expositio alicujus veritatis, quae prius erat a Deo formaliter vel virtualiter revelata. Dicitur etiam profectus seu progres­ sus fidei. 2) Progressus hujusmodi fidei sine nova revelatione et sine augmen­ to numeri credendorum potest concipi dupliciter: a) per mutationem essentialem veritatum revelatarum; b) per clariorem expositionem depo­ siti revelati; quae quidem .fieri potest: a) explicando id, quod formaliter explicite revelatum est, et hoc non est proprie progressus fidei sed cla­ rior ejus intelligentia; β) declarando id, quod formaliter implicite reve­ latum est, et est progressus saltem nominalis fidei, quatenus doctrina totius ad partes, universalis ad singularia, definitionis ad definitum, re­ lativi ad correlativum, et oppositi ad contradictorium extenditur; j) legi­ time deducendo ex formaliter revelatis id, quod virtualiter in ipsis reve­ latum est, et est verus progressus homogeneus fidei, quatenus fides ad veritates virtualiter revelatas et in deposito revelationis contentas ex­ tenditur. 3) Plura igitur veniunt hic declaranda: a) An post primam revela­ tionem detur progressus dogmatum per mutationem essentialem veri­ tatum; b) an detur progressus fidei sine mutatione essentiali veritatis; c) qualis ille sit; d) quales ejus causae; e) qualis ejus processus. 397. Errores. 1) A'eteres quidam protestantes, qui solam sacram Scri­ pturam dicebant esse unicam regulam fidei, noluerunt admittere definitio­ nes Ecclesiae, et idcirco negaverunt incrementum objecti materialis fidei divinae secundum quid aliquando factum esse. Alii protestantes solum ad­ miserunt definitiones Ecclesiae primitivae usque ad saeculum quintum. 2) Rationalistae e contra et modernistae posuerunt progressum fidei cum mutatione essentiali veritatum. a) Rationalistae speculativi, fidem cum scientia confundentes, dixerunt fidem, quando symbolis, quibus nunc obvolvitur, exuetur, plene excultum iri, et ratione philosophica evidenter cognitum iri. b) Rationalistae critici cum Harnack 1 et Sabatier 2, principio kantiano imbuti, secundum quod homo non noumena seu objecta realia, sed phaeno­ mena tantum seu repraesentationes subjectivas cognoscit, docent nos inter­ na experientia et cordis affectu, quem fidem religiosam vocant, Deum sen­ tire. Sub hoc cordis affectu, qui ab initio dogmate carebat, paulatim Pau­ lus et Christiani novas conceptiones de Deo, de mundo, dc sacramentis, de gratia, etc., efformarunt, et invenerunt dogmata. Dogmata igitur duobus elementis constant, mystico uno et immutabili, intellectuali altero et mu­ tabili. Quare putant dogmata per conceptiones subjectivas et intellectuales formata perpetuo mutari. c) Giinther semirationalista (f 1863) contendit definitiones Ecclesiae non esse absolutas et irreformabiles, sed relativas et temporum circumstan1 * Das HVjrw dos Christentums, coli. 11. Exquise d'uno philosophie de la religion..., liv. 3, ch. 2, § 4, et ch. 3, § 3. 244 DE VIRT. THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. tiis accommodatas, et mutatis circumstantiis aliquando esse reformandas, adeo ut dogmata habitura sint sensum alium ab eo, quem prius intellexit Ecclesia ’. d) Modernistae dicunt fidem esse sensum religiosum e latebris subconscientiae erumpentem et realitati divinae adhaerentem. Intellectus hu­ manus, cogitando hanc fidem, exprimit rem sententia simplici ac vulgari, et dein, elaborando cogitationem, eloquitur ac profert cogitata secundariis ac limatioribus sententiis seu formulis, quae, ubi accesserit definitio Ecclesiae, constituunt dogmata. Haec dogmata non exhibent realitatem objectivam sed subjectivam, nec continent veritatem absolutam sed relativam, eam scilicet, quae statui conscientiae respondet. Alio nomine dicuntur symbola ac notae objecti. Cum conscientia, modo hunc, modo alium sensum adspiciens, perpetuo evolvatur, neccsse est, ut dogmata etiam, quae conscientiae respondent, continuis evolutionibus mutentur. 398. Verus progressus fidei. Theologi catholici rejiciunt, ut par est, mutationem essentialem, quaecumque illa sit, veritatum fidei divinae, et uno ore damnant progressum objectivum dogmatum, secundum quem sensus dogmatum ab Ecclesia definitus, adveniente progressu scientiae, mutetur, et alius ejus loco verior subrogetur, sed admittunt incrementum fidei secundum quid verumque fidei progressum tum in applicatione re­ velationis implicitae, tum in declaratione ac definitione veritatum virtualiter revelatarum. 399. Thesis I. Rejiciendus est omnino progressus fidei objectivus, quo dogmata Ecclesiae catholicae essentialiter mutentur vel evolvantur. (Est de fide.) Arg. 1) Ex magisterio Ecclesiae. Solemnem definitionem edidit Concilium Vaticanum his verbis: Si quis dixerit fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligil Ecclesia, a. s. 12. Haec Concilii Vaticani definitio, contra giintherianos potissimum edi­ ta, valet etiam contra rationalistas et modemistas. Rationalistae siqui­ dem et modernistae non minus ac giintheriani defendunt dogmatum essentialem mutationem ac evolutionem, qua, scientiarum progressu re­ clamante, dogmata alium nunc praeseferant sensum ab eo, quem intel­ lexit Ecclesia. Sed hoc nefas est admittere. «Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedendum est» 3. 2) Ex ratione theologica, a) Ecclesiae commissum est a Christo munus custodiendi et fideliter declarandi depositum fidei. Ergo, stante hoc munere, nunquam potest sensus dogmatum, reclamante progressu scientiarum, essentialiter mutari. b) Ecclesia est infallibilis in definiendis rebus fidei et morum. Ergo rejiciendus est progressus fidei objectivus, quo dogmata Ecclesiae essen­ tialiter vel mutentur vel evolvantur. 1 Cfr. Pius IX, Brevi Eximiam tuam, 15 Jun. 1857; Denz-Bannw., 1656. 2 Sess. 3, can. 3; De fide et ratione; Denz-Bannw., 1818. 3 Concilium Vdt., sess. 3, c. 4; Denz-Bannw., 1800. ART. VII. DE PROFECTU FIDEI 245 400. Corollarium. Ex his colliges: 1) Contra rationalistas specula­ tivos fidem non esse scientiam nec fluctibus cognitionum humanarum subjici; 2) contra rationalistas criticos fidem esse adsensum veritatis realis, prout est a parte rei; 3) contra giintherianos definitiones dogmaticas Ecclesiae esse irreformabiles; et 4) contra modernistas dogmata fidei esse veritates absolutas, et nunquam esse transformandas et evolvendas, ut sensum pristinum amittant. 401. Thesis II. secundum quid. In Ecclesia quotidie datur verus progressus fidei Arg. 1) Concilium Vaticanum sibi appropriât et confirmat sequen­ tia Lirinensis verba: «Crescat igitur... et multum vehementerque profi­ ciat, tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sa­ pientia; sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia»1. 2) Id ipsum probatur ex munere, quod Ecclesia a Christo accepit fideliter custodiendi et infallibiliter declarandi doctrinam fidei12. Hoc enim munus nihil aliud est quam facultas declarandi, explanandi, et contra adversarios defendendi doctrinam fidei, imo et infallibiliter deducendi ac definiendi ea, quae quoquo modo latent in deposito revelationis. 402. Thesis III. Veritates formaliter explicite a Deo revelatae ex­ planantur ac declarantur saepe ab Ecclesia, ut clarius intelligantur. 1) Disertis verbis hanc thesim tradidit S. Augustinus dicens: «Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquie­ tudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et instantius praedicantur, et ab adversario mota quaestio, discendi exsistit occasio» 34. 2) Id ipsum patet ex historia plurium dogmatum, quorum sensus semper idem permanens, paulatim in Ecclesia notus est. Sic mysteria Trinitatis personarum et Incarnatio Verbi pressius in dies declarata sunt. Haec tamen dogmatum explanatio nequit vocari progressus fidei, quia sistit in verborum ac nominum exegesi et simplici expositione per analogias et rerum comparationes. 403. Thesis IV. Veritates formaliter implicite a Deo revelatae ube­ rius explicatae sunt ab Ecclesia, declarando quomodo contineantur impli­ cite in aliis principiis explicite revelatis. 1) Juxta S. Augustinum «ferendus est disputator errans in aliis quaestionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctori­ tate firmatis, ibi ferendus est error, non tantum progredi debet, ut etiam firmamentum ipsum Ecclesiae quatere moliretur» 1 11 28; ’ 3 4 Sess. 3, c. 4: Denz-Bannw., 1800. Ex Vincentio Lirinensi, Commonil., C. 23. MI. 50. 668. Concilium Vat., sess. 3, c. 4; Denz-Bannw., 1800. De civ. Dei, lib. 16, c. 2, n. 1; MI. 41, 477. Serm. 294. n. 20: MI. 38, 1348. 246 DE VIRT. THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. 2) S. Thomas: «Eorum quae sunt fidei, quaedam sunt, quae non sunt perfecte per Ecclesiam manifestata, sicut in primitiva Ecclesia nondum erat perfecte declaratum apud homines, quod illi, qui erant ex judaeis conversi, non tenerentur legalia observare; et sicut tempore Augustini nondum erat per Ecclesiam declaratum, quod anima non erat ex traduce...; quaedam vero sunt ad fidem pertinentia jam per Ecclesiam determinata»x. 3) Exempla, quibus Ecclesia determinavit ac definivit sensum veri­ tatum formaliter implicite revelatarum, quamplurima praesto sunt. a) Concilium Ephesinum a. 331 bene declaravit Beatissimam Virgigem Mariam esse vere Matrem Dei ex revelata veritate Verbum caro factum est in utero Virginis, ut ex principio correlativo. b) Ecclesia tenet Christum habere animam rationalem, quia reve­ latum est sicut pars in toto in illo principio: Christus est homo. c) Pius IX (a. 1854) solemniter definivit beatissimam Virginem Ma­ riam fuisse a primo instanti suae conceptionis ab omni peccati labe praeservatam 12, declaravitque hanc doctrinam esse a Deo revelatam, per applicationem, ut reor, principii universalis conditionati ad singulare. Haec siquidem doctrina videtur esse contenta, sicut singularem univer­ sali. in illo principio universali: Dignissimae Matri Dei debetur praeservatio a peccato originali 3. 404. Corollarium. In declaratione ac definitione veritatum, quae formaliter implicite revelatae sunt, major est fidei progressus, quam in simplici expositione veritatum formaliter explicite revelatarum, quia in ipsis obscura et implicita explicantur, fitque applicatio totius ad partem, principii universalis ad singulare, definitionis ad definitum, relativi ad correlativum, atque unius membri contradictionis ad aliud. Et potest vocari verus progressus fidei, quia ex principiis revelatis deducitur novum enunciatum ejusdem dogmatis sub diverso saltem nomine. «Dicendum quod sicut implicite creditur, ita et implicite cognoscitur. Dicitur autem ignorari quod nescitur explicite» 4. 405. Thesis V. Plures veritates virtualiter inclusive a Deo reve­ latae et in deposito revelationis contentae deducuntur infallibiliter ab Ecclesia sub adsistentia Spiritus Sancti, et definiuntur ut de fide catholica credendae. Nota. In hoc praecipue consistit evolutio homogenea seu progressus fidei, quod sine ulla mutatione essentiali depositi revelationis, maturescat, proficiat, perficiaturque quoad nos doctrina, quae quasi in semine contine­ batur in revelatione. 1) Praeclare hoc docuit Lirinensis dicens: «Forsitan dicit aliquis: nullusne ergo in Ecclesia Christi profectus habebitur religionis? Habea­ 1 In ep. ad Rom., c. 14. lect: 3, «Dicendum». 2 Bulla Ineffabilis Deus; Denz-Bannw., 1641. 3 Vide Marin, La evoluciôn homogénea del dogma catôlico, η. 2ο<>. 4 S. Thomas, In III Sent., dist. 25, expositio textus, in fine. Cfr Sohulios, Introductio in historiam dogmatum, a 5, prop. 3. ART. VII. DE PROFECTU FIDEI 247 tur plane, et maximus... Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet, ut in semetipsum una­ quaeque res amplificetur; ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur... quodcumque igitur in hac Ecclesiae Dei agricultura fide Patrum satum est, hoc idem filiorum industria decet excolatur et observetur, hoc idem floreat et maturescat, hoc idem proficiat et perfi­ ciatur... Christi vero Ecclesia, sedula et cauta depositorum apud se do­ gmatum custos, nihil in his unquam permutat, nihil minuit, nihil addit, non amputat necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non usurpat aliena; sed omni industria hoc unum suadet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus firmata et inchoata, accuret et poliat; si qua jam expressa et enucleata, consolidet, firmet; si qua jam confirmata et definita, custodiat» x. 2) S. Thomas: «Articulus dicitur indivisibilis veritas, quantum ad id, quod actu explicatur in articulo; sed est divisibilis quantum ad ea, quae potentia continentur in articulo, secundum quod, qui dicit unum, quodammodo dicit multa; et haec sunt, quae praecedunt articulum et consequuntur ad ipsum: et quantum ad hoc potest explicari et dividi articulus fidei... et per studium sanctorum magis ac magis explicata fuit» 12. 3) Banez: «Possent modo definiri tanquam de fide veritates illae, in quibus tota theologorum schola concordat» 3. 4) Non sine divino consilio factum esse reor, ut plures veritates in fonte revelationis virtualiter continerentur et quasi absconderentur, ut inde depositum revelationis, theologorum opera et Ecclesiae infallibili magisterio, successive nobis suppeditaret doctrinas omnium ingenio ac temporum adjunctis accommodatas. Hae doctrinae ita sua altitudine et profunditate vires intellectus humani aliquando excedebant, ut non esset possibile eas omnes, etiam per revelationem habitas, illico accipere. Unde Ecclesia post longas investigationes et studia, sub adsistentia Spiritus Sancti, juxta necessitates et adjuncta temporum patefecit, expolivit, ac declaravit tanquam de fide credendas. Hoc saepe ab Ecclesia factum esse nos docet historia. Sic definitum est Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio tanquam ab uno prin­ cipio, quia hoc virtualiter continebatur in veritate formaliter a Deo re­ velata, qua credimus Patrem et Filium non distingui realiter quoad absoluta. 5) Aliae veritates virtualiter revelatae possunt adhuc definiri ab Ecclesia. Depositum namque revelationis nondum est ita exhaustum, ut non contineat plurimas veritates virtualiter a Deo revelatas. Unde S. Thomas: «Explicare articulos fidei contingit dupliciter. Uno modo, quantum ad ipsorum articulorum substantiam, secundum quod ipsos articulos distincte scit. Alio modo, quantum ad ea, quae in arti­ culis continentur implicite; quod quidem contingit, dum homo scit ea 1 2 ’ Commonitorium, c. 23; ML 50, 667 sqq. In III Sent., dist. 25, q. 2, a. 2, sol. 1 ad 4 et 5. In I p., q. 1, a. 8, dub. circa tertium: «Tertio probatur». 248 DE V1RT. THEOL. Q. XX. OBJECTUM MAT. FIDEI DIV. quae articulis consequuntur, et vim veritatis ipsorum articulorum, per quam possunt defendi ab omni impugnatione... Ad secundam autem explicationem non tenetur aliquis totaliter, ut sciat omnia explicare, quae in articulis de salute continentur; quia hoc non -potest esse nisi in patria, ubi ipsa articulorum veritas plene videbitur» x. Ad rem Leo XIII: «In locis quidem divinae Scripturae, qui exposi­ tionem certam et definitam adhuc desiderant, effici ita potest ex suavi Dei providentis consilio, ut quasi praeparato studio judicium Ecclesiae maturetur» 1 2. 406. Scholion. Ut hujus progressus plena notitia habeatur, lubet hic ejus processum, extensionem, causam et conditiones paulo uberius explicare. 1) Processus. Manifestatio veritatis, quae, ut diximus, formaliter implicite vel virtualiter inclusive continetur in fonte revelationis, triplex plerumque quasi stadium percurrit usque ad definitivam declarationem. a) In primo stadio incipit annuntiari praedicatione euangelica veluti doctrina pia, et sine discussione aut controversia ab omnibus implicite saltem creditur et acceptatur. b) In secundo stadio subjicitur res controversiae et investigationi theologicae. Hinc inde argumenta petuntur, quibus veritas latens et obscura patefiat. «Nequaquam Ecclesia, ait ad rem Leo XIII, pervesti­ gationem scientiae biblicae (idem dic de studio traditionis) retardat aut coercet; sed eam potius ab errore integram praestat, plurimumque ad veram adjuvat progressionem» 3. In his controversiis plerumque veritas viam aperit, certior in dies apparet, tenebras fugat, et communis inter theologos evadit. Exempla sunt processio Spiritus Sancti a Patre et Filio, immaculata conceptio B. M. Virginis, infallibilitas Romani Pontificis ex cathedra loquentis, quae longo tempore a theologis disputatae, tandem ante definitionem dogmaticam Ecclesiae, communiter admittebantur ab omnibus scholarum patronis. c) In tertio stadio proponitur nobis veritas de fide divina credenda sive solemni Ecclesiae judicio sive ordinario et universali ejusdem ma­ gisterio, ut factum esse novimus cum veritate revelata de immaculato conceptu B. M. Virginis. 2) Extensio progressus. Quoad extensionem habetur: a) Progressus dogmaticus, quo veritates formaliter implicite vel vir­ tualiter inclusive a Deo revelatae et in deposito revelationis contentae, infallibiliter deducuntur, praedicantur, declarantur ac definiuntur. Hunc progressum S. Albertus Magnus, citans Hugonem a S. Victore, vocat profectum, «qui est potius fidelis in fide, quam fidei in fideli» 4. b) Progressus verbalis, quo aptiores formulae ad exprimenda dog­ mata catholica excogitantur. Hujusmodi sunt: «Formula Fides Damasi» auctoris et temporis incerti5; «Formula Clemens Trinitas» auctoris pari­ 1 In III Sent., dist. 25, q. 2, a. 1, sol. 3. 2 Encycl. Provideniissimus, 18 Nov. 1893; Denz-Bannw., 1942. 3 Encycl. Provideniissimus; Denz-Bannw., 1942. 4 In III Sent., dist. 25, a. 1 ad 1. 6 Forsan Concilii Caesaraugustani, a. 380; Don z-Bnnnw., 15. ART. VII. DE PROFECTU FIDEI 249 ter et temporis incerti1; «Formula Libellus in modum Symboli», Pastoris, ut dicitur, episcopi Gallaeciae saeculi v 12; et «Symbolum Quicumque» incerti quoque auctoris probabiliter saeculi iv vel v 34 . c) Progressus apologeticus, quo veritas securius defenditur, et erro­ res contra fidem insurgentes facilius refutantur. d) Progressus scientijietis, quatenus dogmata ex scientiis naturali­ bus, et scientiae ex definitionibus dogmaticis mutuo adjuvantur 3) Causa progressus fidei est duplex, occasionalis et ejjiciens. a) Causa occasionalis est certe multiplex, nempe projectus studiorum naturalium, qui ansam dedit, ut depositum revelationis accuratius inve­ stigaretur; devotio fidelium, quae non solum cultum et pietatem sed etiam studium mysteriorum in Ecclesia magnopere promovit; et haereses, quae catholicos saepe ad studium impulerunt. «Multi, ait S. Augu­ stinus, qui optime possent Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei, nec adserebant solutionem quaestionum difficilium, cum calumniator nullus instaret. Numquid enim perfecte de Trinitate tracta­ tum est, antequam oblatrarent ariani? Numquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent novatiani? Sic non perfecte de baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris rebaptizatores; nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant, quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa urgere coepit fratres infirmos» 5. b) Causa ejjiciens principalis est magisterium authenticum et in­ fallibile Ecclesiae, quod sub promissa adsistentia Spiritus Sancti educit veritates ex deposito revelationis, easque declarat ac definit. Causae effi­ cientes secundariae possunt dici doctores ac theologi, qui sanae verita­ tum investigationi incumbunt. 4) Conditiones hujus progressus ad hoc reducuntur, quod dogma illibatum permanens eumdemque sensum retinens, secundum se ipsimi amplificetur, declaretur, exponatur ac definiatur, non mutetur ®. 407. Scholion. De jide ecclesiastica. His ultimis temporibus non parum disputatum est, an aliquid cre­ damus fide ecclesiastica. 1) Plures auctores docent facta dogmatica, conclusiones theologi­ cas, et veritates cum dogmate catholico adnexas, non contineri in reve­ latione divina, et consequenter non posse esse objectum fidei divinae; esse tamen objectum saltem secundarium infallibilitatis Ecclesiae ac Romani Pontificis, et, ubi ab Ecclesia vel Romano Pontifice definiun­ tur, tenenda esse propter auctoritatem plusquam humanam. Adsensum hujusmodi ad veritates ab Ecclesiae infallibili magisterio decla­ ratas vocant fidem ecclesiasticam. «Fides est, in quantum infallibilitas Ecclesiae ex revelatione constat; fides ecclesiastica, in quantum ratio 1 Denz-Bannw., 17. 2 Denz-Bannw., 19. 3 Denz-Bannw., 39. 4 Cfr. Mazzella (Horatius), De virtutibus inj., n. 842. 5 Enarrationes in psal. 54, n. 22; ML 36, 643. Λ Cii Lirinensis, Commonitorium, c. 23; ML 50, 668 250 DE VIRT. THEOL. Q. XXI. DE ACTU FIDEI DIV. immediata adsensus est auctoritas infallibilis Ecclesiae»1. Ita Pesch, Scheeben, Billot, Van Noort, Huarte, Schultes, Hervé et alii 12. Sed haec minus recte videntur esse dicta. Hic enim modus explicandi habet potissimum inconveniens, quod qui negaret judicia definitiva Ecclesiae circa facta dogmatica et cir­ ca conclusiones theologicas, non esset haereticus, ut diserte affirmat cl. Hervé 3, nec jansenistae, qui negabant quinque famosas propositio­ nes contineri in libro Augustinus in sensu ab Ecclesia damnatas, fuissent haeretici. Hoc autem videtur esse omnino alienum a doctrina Constitu­ tionis «Vineam Domini», 16 Julii 1705. Quantum ego puto, omnis, qui conclusiones theologicas vel facta dogmatica ab infallibili Ecclesiae magisterio definita negaret, revera esset haereticus 45 . 2) Alii multo melius dicunt facta dogmatica formaliter implicite et conclusiones theologicas virtualiter in suis principiis a Deo revelari, et posse esse objectum fidei divinae. Imo, si ab infallibili Ecclesiae ma­ gisterio definiantur, fide divina credi oportere. Ita Banez, Schif/ini, Gardeil, Marin Sola et alii s. QUAESTIO XXI DE ACTU FIDEI DIVINAE ARTICULUS I IN QUO CONSISTAT ACTUS FIDEI DIVINAE 408. Status quaestionis. Ad actum fidei divinae concurrunt suo modo tria principia, intellectus eliciens, voluntas imperans, et gratia movens. Antequam ad ulteriora procedamus, operae pretium est exponere, quomodo haec tria principia ad actum fidei divinae concurrant. 1 Schultes, Introductio in historiam dogm., a. 4. n. 65. Si ab bis auctoribus quaeras, an fides ecclesiastica sit divina vel humana, supernaturalis vel naturalis, non parum premuntur. Aliqui respondent eam esse mediate et reductive divinam. 2 Pesch, Praelect. dogm., vol. 8, n. 256; Scheeben. Dogm., I, § 14; Billot, De fide, thesi 13; Van Noort, De fontibus revelationis, n. 246; Huarte, De virtutibus infusis, th. 8; Schultes, Introductio ad historiam dogm., a. 4, n. 65; Hervé, De fon­ tibus revelationis, n. 503. 3 De fontibus revelationis, n. 503. 4 Cfr. quae diximus in theologia fundamentali, n. 45 et 484. 5 Banez, In I p., q. i, a. 2, dub. I ad 3; Sohiftini, De virtutibus infusis, n. 124 sqq.; Gartleil, Le donné révélé, p. 186; Marin Sola, Cienda Ί onusta, 1922, p. 73, et alibi saepe. ART. I. IN QUO CONSISTAT ACTUS FIDEI DIV. 25I 409. Errores, i) Protestantes, qui contendunt fidem esse fiduciam misericordiae divinae, qua acceptamus promissiones Christi, autumant fidem non tam esse actum intellectus quam voluntatis. Unde Melanchthon ait: «Estque (fides) fiducia misericordiae Dei promissae propter Christum Mediatorem. Nam fiducia est motus in voluntate necessario respondens as­ sensioni, seu quo voluntas in Christo acquiescit» 1. Et Calvinus docet «assen­ sionem... cordis esse magis quam cerebri, et affectus magis quam intelligentiae» 12. 2) Modernistae docent fidem esse sensum quemdam intimum ex indi­ gentia divini ortum 3. 410. T HESIS. Actus fidei divinae elicitur ab intellectu ex imperio voluntatis motae per gratiam Dei. Diserte hoc docet Angelicus dicens: «Credere est actus intellectus adsentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam»4. 411. I. Elicitur ab intellectu. Certissimum est ac fidei proximum. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) S. Petrus, audita Christi praedica­ tione de promissione eucharistiae, fidem suam manifestavit dicens: Et nos credidimus et cognovimus, quia tu es Christus, Filius Dei 5* . Et S. Pau­ lus exoptat, ut omnes fidem accipiant in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi®. b) Objectum fidei divinae est quod in patria futurum est objectum nostrae visionis. Objectum autem futurum nostrae visionis nunc perci­ pimus et in patria videbimus per intellectum juxta illud Apostoli: Vide­ mus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem jacie ad faciem. Nunc cognosco ex parte; tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum7. 2) Ex magisterio Ecclesiae, a) Concilium Vaticanum expresse do­ cet fidem esse virtutem supernaturalem «qua... revelata vera esse credi­ mus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis» 8. Credere autem verum est actus intellectus, ut communis fert modus loquendi. Ergo. b) Formula jurisjurandi contra errores modernismi a Pio X die 1 Septembris 1910 praescripta haec habet: «Certissime teneo ac sincere profiteor fidem non esse caecum sensum religionis e latebris subconscientiae erumpentem, sub pressione cordis et inflexionis voluntatis moraliter informatae, sed verum adsensum intellectus veritati extrinsecus acceptae ex auditu, quo nempe, quae a Deo personali, creatore ac Do­ mino nostro dicta, testata et revelata sunt, vera esse credimus propter Dei auctoritatem summe veracis» 9. 1 De vocabulo fidei, torn. i, fol. 197 (ed. Witebergae, 1601). 2 Inslit., lib. 3, c. 2, n. 8. 3 Encycl. Pascendi, Hic tamen: Denz-Bannw., 2074: et Programma dei mo­ dernists, Questioni particolari, § 2 «Scienza e fede». 4 II-II, q. 2, a. 9. 6 Joann., 6, 70. “ II Cor., 10, 5. 7 / Cor., 13, 12. B 5«.s.v. 3, c. 3: Denz-Bannw., 1789, ° Motu proprio Sacrorum antistitum, 1 Sept. 1910; Denz-Bannw., 2145. 252 DE VIRT. THEOL. Q. XXI. DE ACTU FIDEI DIV. 3) Ex SS. Patribus. S. Joannes Chrysostomus: «Undenam jam, inquit, dicis quod Deus verbo omnia fecerit?... Undenam constat? Fide. Fidei enim opus est intelligentia. Ideo dicit: Fide intelligimus» F S. Au­ gustinus: «Credere nihil aliud est quam cum assensione cogitare. Non enim omnis, qui cogitat, credit, cum ideo cogitent plerique, ne credant; sed cogitat omnis, qui credit, et credendo cogitat, et cogitando credit» 1 2. 412. 11. Ex imperio et pio affectu voluntatis. Est de fide, ut con­ stabit ex dicendis de libertate actus fidei. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ad romanos ait: Corde enim creditur ad 'justitiam 3. Quod exponens addit S. Thomas: «Id est, volun­ tate... Intellectus enim credentis non determinatur ad adsentiendum ve­ ritati ex necessitate rationis, sicut intellectus scientis, sed ex volun­ tate» 4. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Intrare quisquis in Ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere sacramentum potest nolens; credere non potest nisi volens» 56 . Id ipsum egregie expli­ cat Angelicus dicens: «Intellectus credentis determinatur ad unum non per rationem sed per voluntatem. Et ideo adsensus hic accipitur pro actu intellectus, secundum quod a voluntate determinatur ad unum» ®. 3) Ex ratione. Actus fidei non solum est liber libertate exercitii sed etiam liber et salutaris libertate specificationis, quatenus intellectus, audito testimonio Dei, ex se est indifferens ad adsentiendum ei vel dissentiendum, et requirit pium voluntatis affectum et influxum ut se determinet ad adsentiendum. Porro hi actus intellectus dicuntur liberi libertate exercitii, cum exercentur sub influxu voluntatis liberae dictan­ tis ponere actus; et dicuntur liberi ac salutares quoad specificationem, cum eliciuntur sub influxu pii affectus voluntatis moventis intellectum potius ad bonum quam ad malum. Quare, intellectus credentis, cum elicit actus fidei salutaris, movetur et determinatur per pium affectum voluntatis ad adsentiendum potius quam ad dissentiendum 7. 413. III. Motae per gratiam Dei. Est de fide contra semi-pelagianos. Arg.· 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ait: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini 8. Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis. Dei enim do­ num est 9. 2) Ex conciliis. Concilium Arausicanum II (a. 529) edidit sequens decretum: «Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui justificat impium, et ad 1 In epist. ad Hebr., c. ii; Horn. 22, n. 1; MG 63, 155. 2 De praed. sanctorum, c. 2, n. 5; ML 44, 963. 3 Rom., 10, 10. 4 In cp. ad Rom , c. 10, lect. 2, «Postquam». 5 In Joannem, tr. 26, n. 2; ML 35, 1607. 6 II-II, q. 2, a. 1 ad 3. ’ Cfr. Pègues, In II-II, q. 2, a. i ad 3, «Arrêtons-nous». 8 Phil., 1, 29. 9 Ephes., 2, 8. ART. Π. DE PRAEPARATIONE AD ACTUM FIDEI 253 regenerationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem no­ stram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturali­ ter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius adprobatur» *. Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit, sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione atque ejus adjutorio, hominem credere... posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, a. s.» 12. Concilium Vaticanum: «Fides ipsa in se, etiamsi per caritatem non operetur, donum Dei est, et actus ejus est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam gratiae ejus» 3. 3) Ex SS. Patribus. Unus pro mille sufficiat S. Joannes Chryso­ stomus, qui ait: «Nec fides quidem est ex nobis... Hoc ipsum est Dei donum, ne quis glorietur, ut nos gratos efficiat circa gratiam» 4. ARTICULUS II DE PRAEPARATIONE AD ACTUM FIDEI 414. I. Ut intellectus humanus actum fidei eliciat, seu veritatibus revelatis adsensuin praestet, necessaria est aliqua praeparatio tum ex parte intellectus tum ex parte voluntatis. Non enim est possibile, ut humana ratio caeco modo et sine motione voluntatis veritatibus reve­ latis adhaereat. Quare, ad actum fidei quaedam requiruntur ex parte intellectus et quaedam ex parte voluntatis. De his praeparationibus intellectus et voluntatis ad actum fidei per ordinem disserendum est. 415. II. De praeparatione ex parte intellectus. 1) Revelatio veritatis. Imprimis praesupponitur revelatio seu ma­ nifestatio veritatis formaliter vel virtualiter a Deo facta hominibus. Sine hac quippe revelatione decst objectum tum materiale tum formale fidei. Non est necesse, ut revelatio fiat unicuique singillatim a Deo, sed suf­ ficit quaelibet revelatio formalis vel virtualis, immediata vel mediata. 2) Propositio seu intimatio Ecclesiae. Nemo potest esse certus de numero veritatum credendarum, nisi accedat propositio Ecclesiae. Unde, antequam intellectus se disponat ad eliciendum actum fidei, necessario praecedere debet, tanquam conditio praevia, propositio Ecclesiae, qua definiantur veritates credendae. 3) Cognitio auctoritatis Dei. Nullatenus potest intellectus humanus firmiter adhaerere veritatibus supernaturalibus, quae ejus capacitatem excedunt, nisi prius certo cognoscat auctoritatem Dei in suis manifesta­ tionibus falli vel-fallere non posse. Hanc cognitionem ante actum fidei omnino necessariam, adsequitur homo ex conceptu Dei optimi ac sapientissimi, cui falli vel fallere repugnat. 1 a 3 1 Can. 5; Denz-Bannw., 178. .SV.s.s, 6, de justif., can. 3; Denz-Bannw., 813. .S>ss 3, c. 3; Denz-Bannw., >791. In ef>. ad li/>hes , hom. 4, n. 2; MG 62, 33. 254 DE VIRT. THEOL. Q. XXI. DE ACTU FIDEI DIV. 4) Cognitio /acti revelationis, a) Nulla lege adstringitur homo acceptare testimonium, quod ignorat. Unde oportet ante actum fidei factum revelationis certo cognitum habere. Quid enim credituri sunt qui testimonium et revelationem Dei ignorant? Huc certe veniunt illa Apostoli verba: Quomodo credent ei, quem non audierunt? (lege de quo non audierunt). Quomodo autem audient sine -praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? 1. Nemini revera factum revelationis ex ipsis terminis doctrinae innotescit. b) Sufficit quaelibet certitudo, etiam moralis, quae excludat formi­ dinem in oppositum, quia certitudo, licet objective aliquando rationes, quibus innititur, non sint absolute solidae, excludit tamen omnem for­ midinem in oppositum, et qui ita saltem moraliter est certus de facto revelationis, potest absque ulla haesitatione adhaerere veritati. Non est igitur necessaria certitudo metaphysica, quae firmitatem adhaesionis ex ipsa rerum natura petit; nec physica, quae in ordine legibusque naturae fundatur; sed sufficit moralis, quae in constantia morum hominum nititur 1 2. c) Haec certitudo non uno motivo unove argumento obtinetur, sed per quaelibet argumenta, motiva et signa, quibus solet homo ad cogni­ tionem veritatis venire. Motivis praesertim credibilitatis persuademur et certiores fimus de facto revelationis divinae. d) Pueri etiam, qui nequeunt vel motiva credibilitatis examinare vel argumenta scientifica expendere, possunt certitudinem moralem sal­ tem vulgarem de facto revelationis adquirere. Cum enim parentes, pa­ rochum, magistros, praedicatores, etc., audiunt, certe norunt exsisten­ tiam ac providentiam Dei, acceptant unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam ejusque testimonia, et cognoscunt modo ipsis accommodato factum revelationis a Deo hominibus factae 3. e) Qui autem repentino motu vocantur ad fidem, ut saepe contin­ git, quin motiva revelationis examinare inceperint, lumine supernatural! interius illustrantur, et evidentiam credibilitatis satis adsequuntur in praxi. «Ille, qui credit, ait S. Thomas, habet sufficiens inductivum ad credendum; inducitur enim auctoritate divinae doctrinae miraculis con­ firmatae, et quod plus est, interiori instinctu Dei invitantis. Unde non leviter credit» 4. 5) Judicium de credibilitate ac credenditate veritatis revelatae. Ex du­ plici cognitione de auctoritate Dei et de facto revelationis sponte sua fluit judicium de credibilitate ac credenditate veritatis revelatae. Qui enim certo cognovit auctoritatem infallibilem Dei, et certus est Deum aliquas veritates revelasse, confestim judicat illas veritates credibiles esse et adsensu intellectuali dignas (judicium credibilitatis); imo ct judicat eas, utpote a Deo revelatas, credendas esse (judicium credenditatis). Per pri­ mum judicium censemus veritatibus revelatis posse dari adsensum, per alterum judicamus iisdem adsensum deberi. 1 Rom., io, 14. 2 Cfr. Marcellus a Puero Jesu, Logica Major, n. 556. 3 Cfr. Salmanticenses, De fide, disp. I, n. 198. 1 II-II, q. 2, a. 9 ad 3. ART. III. DE PRAEPARATIONE AD ACTUM FIDEI, ETC. 255 Hoc utrumque judicium plerumque est explicitum in hominibus do­ ctis, adsuetis praesertim discussionibus scientificis ac religiosis; sed in pueris ac rudibus et quandoque etiam in ipsis doctis, est implicitum, quod manifestatur in resolutione hominis se moventis ad credendum. 416. III. De praeparatione ad actum fidei ex parte voluntatis. Praeparatio ad actum fidei ex parte voluntatis tripliciter fieri potest: removendo, scilicet, obstacula, quae fidei actum impediunt; applicando intellectum ad efformandum judicium credibilitatis; et imperando intel­ lectui, ut actum fidei eliciat. 1) Removendo obstacula. Obstacula, quae fidei actum impediunt, sunt plurima inter homines. Potissima sunt: superbia cordis, quae dictat auctoritati Dei non esse parendum; passiones immortificatae, praesertim sensualitas, quae hominem enervant, et a dogmatibus credendis necnon a rebus spiritualibus exercendis avertunt; praejudicia voluntaria, quae homines praesertim studiis naturalibus deditos ab amplectenda fide su­ pernatural! non parum cohibent. Haec et alia obstacula potest ac debet voluntas, adjuvante gratia supernatural!, quae omnibus offertur et datur, removere, si sincere velit actum fidei supernaturalem, quo veritates revelatae creduntur, elicere. Hinc plures hodie, qui argumenta et demonstrationes fidei amplectendae quaerunt, monendi sunt, ut intellectum humiliter captivent in obse­ quium fidei, passiones compescant, ac praejudicia cuncta excutiant, seque ad meliorem frugem in omnibus recipiant\ 2) Applicando intellectum ad efformandum rectum judicium credibi­ litatis. Intellectus in suis operationibus indiget applicatione voluntatis. Unde ad efformandum rectum judicium de motivis credibilitatis requi­ rit motionem voluntatis. Voluntas porro nihil agit nisi sub ratione boni, quia' ejus objectum est semper bonum. Bonum autem, quod voluntas appetit, cum intellectum movet ad efformandum judicium de motivis credibilitatis, potest esse multiplex: cognitio Dei per fidem, cujuslibet veritatis revelatae notitia, spes vitae aeternae consequendae, etc., sunt bona, quibus voluntas movetur ad applicandum intellectum, ut efformet rectum judicium de motivis credibilitatis. Cum voluntas solemnitate cultus ecclesiastici, exemplis caritatis ac honestatis catholicorum, auctoritate solida ac uniformi ministrorum Ec­ clesiae, structura corporis socialis ecclesiastici, aliisque motivis placide attrahitur in bonum, vel veritatis inquirendae ac inveniendae vehementi desiderio fertur, facile applicat intellectum ad recte judicandum de his, quae fidem supernaturalem commendant. Haec, ut vides, voluntatis actio in intellectum nihil valoris addit motivis credibilitatis, sed movet applicatque intellectum, ut criteria objectiva rite expendat atque judicet. 1 Hodiernis scientiarum naturalium peritis, qui nunquam sibi persuadent de credibilitate fidei, non desunt argumenta et motiva necessaria, desunt potius hu­ milis animae dispositio, vitae intemeratae ratio, et bona voluntas omnibus prae­ judiciis libera. Desinant depravatos mores anteactae vitae, adsuescant operibus honestis, quaerant sincere salutem aeternam animae, et argumenta ipsis videbun­ tur efficaciora, viaque ad fidem facilior. 256 DE VIRT. THEOL. Q. XXI. DE ACTU FIDEI DIV. 3) Imperando intellectui, ut actum fidei eliciat. Accedente demum momento, quo oporteat actum fidei elicere, voluntas mota, sicut dixi­ mus, bonitate veri cognoscendi, honestatisque sequendae, vel vitae aeternae adipiscendae, necnon gratia supernatural! adjuta, applicat in­ tellectum ad credendum veritates revelatas. Hoc voluntatis imperium theologi vocant pium credulitatis affectum, quia, praelucente credulitatis judicio, et movente gratia supernatural!, producitur a voluntate l. ARTICULUS III UTRUM ET QUOMODO ADSENSUS FIDEI RESOLVATUR ULTIMO IN AUCTORI­ TATEM DEI REVELANTIS, SEU QUOMODO FIAT ANALYSIS ACTUS FIDEI 417. Status quaestionis. 1) Aggredimur quaestionem difficilem, quae theologorum ingenia diu torsit, et nondum torquere desinit. 2) Est principium generale in philosophia omnem effectum posse resolvi in suas causas, praesertim in suam rationem formalem. Ratio autem formalis seu objectum formale quo adsensus fidei divinae est auctoritas Dei revelantis, et consequenter actus fidei divinae dicitur re­ solvi in auctoritatem Dei loquentis, adeo ut credamus revelata propter testimonium Dei. Interroganti: Cur credis Deum esse Irinum? Recte respondemus: Quia Deus ita revelavit. Sed difficultas est, an in hoc sistat resolutio. Hac sola responsione non omnino satiatur animus inter­ rogantis, et ulterius quaerit: Unde scis Deum esse veracem et hoc myste­ rium revelasse? Huic quaesito respondetur: Ex motivis credibilitatis. Exin­ de sequi videtur adsensum nostrae fidei ultimo resolvi in motiva ctedibilitatis, quibus ultimo satisfit quaesitis circa rationem fidei. Hoc autem nefas est dicere. Quia cum motiva credibilitatis sint argu­ menta naturalia, nequeunt fundare adsensum supernaturalem fidei theo­ logicae. Quare, probavimus supra objectum formale quo seu rationem forma­ lem fidei esse auctoritatem Dei revelantis. 3) Hic movetur quaestio satis difficilis, an adsensus fidei nostrae ultimo resolvatur in auctoritatem Dei revelantis, et qua ratione haec resolutio non fiat ulterius, quamvis auctoritas Dei revelantis aliis mo­ tivis nobis innotescat. 418. Placita theologorum. 1) Aliqui contendunt adsensum fidei no­ strae resolvi in auctoritatem Dei revelantis fide divina creditam. Supponunt quidem notitiam de divina auctoritate ex motivis intrinsecis habitam et judicium de credibilitate ac exsistentia revelationis ex motivis credibilitatis efformatum, praecedere quidem actum fidei, sed in ipso actu fidei nos prae­ scindere de argumentis humanis, et auctoritatem Dei credere fide divina simul cum objecto. Ita Suarez aliique plures 12. Hanc sententiam exponit 1 Cfr. Bainvel, La foi et l'acte de foi, p. 140 2 Suarez, Oe fide, disp. 3, sect. 12, n. 12: Valentia, /« II-II, disp. 1, q. 1, p. I, ads. 2, cliff. 8; Wirceburgenses, De fide, n. 160. ART. 1Π. AN ET QUOMODO ADSENSUS FIDEI, ETC. 257 Suarez his verbis: «In actu exercito, dum Deus aliquid dicit, quasi per in­ trinsecam reflexionem ejusdem actus in se ipsum dicit se dicere... Et hac ratione, quando aliquid sufficienter proponitur ut dictum a Deo, eo ipso locutio illa sufficienter proponitur ut verbum Dei; et ideo non tantum res dicta, sed etiam locutio ipsa accipienda est et credenda ut verbum Dei... Hoc ergo modo divinum verbum (factum revelationis) et rem dictam (veri­ tatem revelatam), et se ipsum (auctoritatem suam) dicit, et hac ratione per fidem infusam creditur, et non per revelationem in aliud verbum, sed per se ipsum» *. Ratio, cui haec sententia innititur, est, quia ratio formalis in quam actus fidei supernaturalis resolvitur, debet esse pariter supernaturalis. Au­ ctoritas autem Dei revelantis non est nobis supernaturalis, quatenus inno­ tescit ex motivis credibilitatis, sed quatenus creditur fide divina. Haec tamen opinio non videtur admittenda, quia adsensum fidei ultimo resolvit in se ipsum, et rationem rei adsignat id ipsum, quod quaerit, inci­ dendo in circulum vitiosum. Ad rem Lugo: «Si incarnationem credis, quia Deus est summe verax et id revelavit, et rursum Deum esse summe vera­ cem credis, quia Deus id de se revelavit, quaero cur credas Deo dicenti se esse summe veracem? Dicis, quia Deus est summe verax. Ecce Deo dicenti credis summam ejus voracitatem, quia ipse est summe verax et rursus hoc totum credis, quia Deus dicit se esse summe veracem» 1 234*. Oportet igitur auctoritatem Dei revelantis aliunde cognitam habere quam ex sola revelatione, ut in ipsam resolvatur ultimo adsensus fidei nostrae. 2) Profundissimus Lugo ’, quem ex recentioribus sequitur Franzelin \ docet auctoritatem Dei revelantis factumque revelationis per se immediate nobis innotescere ex terminorum apprehensione, adeo ut Deus veritatem in revelatione non solum verbis sed etiam factis, quasi quibusdam sigillis, offe­ rat nobis cognoscendam, et intellectus «ex ipsa apprehensione et compara­ tione extremorum, sine alio discursu, possit elicere adsensum immediatum, quo dicat: haec esi doctrina Dei, seu hoc -proponitur mihi ex parte Dei» 67. Hanc opinionem Salmanticenses vocant «parum rationabilem» ’; et ex eo saltem puto esse rejiciendam, quod auctoritas Dei revelantis et factum revelationis nunquam nobis innotescunt immediate in se ipsis ex termino­ rum propositionis apprehensione, sed mediate. Propositio siquidem Deus est unus et trinus, qua veritas revelata continetur, non exhibet nobis aucto­ ritatem Dei et factum revelationis. 3) Alii communius et probabilius dicunt in apostolis et prophetis, qui immediate a Deo illustrati sunt, adsensum fidei ultimo resolutum esse in auctoritatem Dei cognitam per lumen propheticum; sed in caeteris catho­ licis resolvi in auctoritatem Dei revelantis cognitam per argumenta credi­ bilitatis. Hi auctores optime distinguunt objectum formale quo fidei seu auctoritatem divinam supernaturalem, in quam fit actus fidei resolutio, a cognitione praevia hujus auctoritatis. Auctoritas Dei revelantis, quae est ratio formalis specificans actum fidei divinae, est id, quo creditur objectum revelatum, et est necessario supernaturalis, cognitio vero ejus praevia potest esse naturalis. Ita S. Thomas, Salmanticenses, Mazzella, Billot, Lahousse, Bainvel, Pesch, Van Noort et alii 1 De fide, disp. 3, sect. 12, n. 12. 2 De virtute fidei divinae, disp. 1, sect. 6, n. 82. 3 De virtute jidei divinae, disp. 1, sect. 6-7. 4 De traditione et Scriptura, Append., cc. 4 et 5. 6 Lugo, De virtute fidei divinae, disp. 1, sect. 7, n. 124. ° De fide, disp. 1, n. 187. 7 S. Thomas. De veritate, q. 14, a. 8; Salmanticenses, De fide, disp. I, n. 172 sqq.; Mazzella. De virtutibus infusis, n. 810 sqq.; Billot, De virtutibus infusis, th. 16-17; Lahousse, De virtutibus theologicis, n. 132 sq.; Bainvel, La Foi et l’acte de Foi, p. 178; Pesoh. De fide, n. 320 sqq.; Van Noort, De fide, n. 297 sqq. 17 25« DE VIRT. THEOL. Q. XXI. DE ACTU FIDEI DIV. Hanc sententiam, quam veram esse puto, variis thesibus explanare curabo. 419. Thesis I. Actus fidei apostolorum et prophetarum quoad ea, quae immediate a Deo didicerunt, resolutus est in auctoritatem Dei reve­ lantis, cognitam ab ipsis per lumen propheticum. Ratio est, quia apostoli et prophetae, qui immediate a Deo illustrati sunt, in ipsa illustratione habuerunt evidentiam in attestante veritatis revelatae, ut egregie probat Philippus a SS. Trinitate1, id est; in lumine prophetico per evidentiam experimentalem, Deo sic ipsos illustrante, certo cognoscebant Deum infallibilem se ipsum ac veritates divinas ma­ nifestare. Unde, qui Deum primam veritatem immediate revelantem audierunt, intellexerunt sese Deum audire, et acquisiverunt cognitionem satis certam auctoritatis Dei revelantis, ut de revelatis adsensum super­ naturalem fidei elicerent. 420. Thesis II. Caeteris catholicis, qui revelationem Dei mediate percipiunt, auctoritas Dei revelantis et factum revelationis innotescunt ante actum fidei per argumenta credibilitatis; et adsensus fidei ex parte subjecti et, ut ajunt, dispositive, resolvitur in formalem evidentiam credibilitatis et revelationis. Haec videtur esse certe doctrina S. Thomae, qui ait: «Ea, quae sub­ sunt fidei, dupliciter considerari possunt. Uno modo in speciali, et sic non possunt esse simul visa et credita, sicut dictum est in corpore articuli, alio modo in generali, scilicet sub communi ratione credibilis, et sic sunt visa ab eo qui credit (per motiva credibilitatis); non enim crederet, nisi videret ea esse credenda, vel propter evidentiam signorum, vel propter aliquid hujusmodi»2. Ratio est, quia adsensus fidei divinae in se obscurus sed simul firmus et absque ulla haesitatione elicitus, nequit ultimo resolvi ex parte sub­ jecti nisi in aliquid evidens ac certum. Sed in actu fidei nihil est ex parte subjecti evidens, nisi quod ostenditur per argumenta credibilita­ tis. Veritas siquidem revelata est nobis in se obscura. Ergo adsensus fidei ex parte subjecti ultimo resolvitur in evidentiam credibilitatis di­ vinae. Dixi adsensum fidei ex parte subjecti. Auctoritas siquidem Dei reve­ lantis et factum revelationis evidenter probantur per argumenta credi­ bilitatis, et adsensus fidei supponit utriusque evidentiam formalem, atque ideo ex parte subjecti ultimo resolvitur in eamdem geminam evi­ dentiam, qua datur ultima ratio fidei ex parte subjecti. «Dicendum est tertio, ajunt Salmanticenses, reliquis catholicis, qui in Ecclesia exsistunt, innotescere Deum revelasse cuncta, quae illa creden­ da proponit, atque ideo eam esse infallibilem regulam credibilium, per evidentiam formalem credibilitatis divinae praedicti objecti... Dicendum 1 De fide, disp. 2, dub. 5. 8 Il-II, q. i, a. 4 ad 2. ART. ΙΠ. AN ET QUOMODO ADSENSUS FIDEI, ETC. 259 est quarto adsensum fidei resolvi per se, et ultimo ex parte subjecti in communi accepti in evidentiam formalem divinae revelationis, vel quan­ tum ad esse illius, vel quantum ad credibilitatem ejusdem... Dicendum est ultimo adsensum fidei, quatenus dependet ab actu, quo illius subje ctum tenet Deum esse summe veracem, resolvi ultimo vel in evidentiam credibilitatis, de qua hactenus, vel in evidentiam formalem naturalem vel supernaturalem dictae propositionis, scilicet Deus est summe verax»1. 421. Thesis III. Actus fidei divinae est omnino simplex, quo so­ lum credimus veritatem revelatam propter auctoritatem Dei, adeo ut objectum materiale actus fidei divinae non sit ipsa auctoritas Dei reve­ lantis nec factum revelationis, sed veritas revelata. 1) Si secundum opinionem Suarezii et aliorum uno actu fidei cre­ deremus objectum revelatum, Deum revelantem et factum revelationis, adsensus fidei non esset omnino simplex, sed saltem virtualiter comple­ xus, quia triplici simul objecto materiali adsentiremus. Sed in nostra sententia, quam putamus esse veriorem, adsensus fidei attingit solam veritatem revelatam ut objectum quod credit, auctoritatem Dei revelan­ tis ut objectum quo credit1 2, et factum revelationis supponit ut praevie cognitum. 2) Veritas sic proposita certe defenditur a S. Thoma: «Cum enim credere, inquit, ad intellectum pertineat, prout est a voluntate motus ad adsentiendum, ut dictum est art. praec., ad 3, potest objectum fidei accipi vel ex parte ipsius intellectus, vel ex parte voluntatis intellectum moventis. Si quidem ex parte intellectus, sic in objecto fidei duo possunt considerari, sicut supra dictum est q. 1, a. 1, quorum unum est mate­ riale objectum fidei, et sic ponitur actus fidei credere Deum, quia, sicut supra dictum est, nihil proponitur nobis ad credendum, nisi secun­ dum quod ad Deum pertinet. Aliud autem est formalis ratio objecti, quod est sicut medium propter quod tali credibili adsentitur, et sic ponitur actus fidei credere Deo, quia, sicut supra dictum est, formale objectum fidei est veritas prima, cui inhaeret homo, ut propter eam creditis adsentiatur. Si vero consideretur tertio modo objectum fidei, secundum quod intellectus est motus a voluntate, sic ponitur actus fidei credere in Deum. Veritas enim prima ad voluntatem refertur, se­ cundum quod habet rationem finis» 3. Revera, ut experientia nos docet, quando credimus trinitatem per­ sonarum, non prius credimus auctoritatem Dei revelantis, et deinde tri­ nitatem personarum, sed cognita credibilitate hujus mysterii et constito nobis facto revelationis, unice credimus trinitatem ut objectum a Deo revelatum. 1 De fide, disp. 1, n. 172 sqq. 2 «Nota, inquit Billot, quid sit objectum attingi actu sive intellectus sive voluntatis ut quod, vel ut quo, seu propter quod. Attingi ut quod est attingi ut res, •ave ut objectum materiale quod affirmatur, aut creditur aut appetitur. Attingi ut quo seu propter quod est attingi mere ut ratio aliquid aliud affirmandi, cre­ dendi, appetendi». De virtutibus infusis, th. 16 (nota). ° Il-II, q. 2. a. 2. 200 DE VIRT. THEOL. Q. XXI. DE ACTU FIDEI DIV. Actus fidei, si esset virtualiter complexus, non resolveretur ultimo in auctoritatem Dei revelantis, sed potius in nexum inter unum et alte­ rum objectum. 422. Thesis IV. Auctoritas Dei revelantis per motiva credibilitatis certo nobis cognita, non tamen nostra de auctoritate Dei cognitio, est objectum seu motivum formale «quo» fidei nostrae, et in ipsam hoc pacto prius a nobis cognitam fit objective et formaliter ultima resolutio actus fidei. 1) In toto hoc negotio de analysi actus fidei prae oculis habendum est Deum hominibus aliqua revelasse. Veritas revelata est objectum circa quod versatur fides, et adhibetur adsensus propter auctoritatem di­ vinam. Ut fides nostra sit omnino rationalis, oportet auctoritatem Dei reve­ lantis cognitam habere per quaelibet argumenta, motiva et signa, quibus possumus eam demonstrare. His argumentis jure convincimur auctori­ tati Dei loquentis deberi adsensum intellectus. Sed sub duplici adspectu possumus auctoritati Dei adsensum praebere: primo, quia probavimus Deum veracem esse, et hoc sensu adsensus non est fides; secundo, quia infinita Dei dignitas testificans veritatem meretur fidem, et hoc sensu dicimus auctoritatem Dei loquentis esse motivum fidei, et in eam ulti mo resolvi formaliter et objective adsensum fidei nostrae. Sic igitur actus fidei supernaturalis elicitur, cum, habita quocumque modo certa cognitione auctoritatis Dei loquentis et facti revelationis, intellectus sub imperio voluntatis et influxu gratiae credit revelata pro­ pter solam eamque supernaturalem auctoritatem Dei tcstificantis. Ob­ jectum revelatum et testimonium Dei sunt supernaturalia, sed cognitio praevia de auctoritate Dei revelantis et facti revelationis, utpote actum fidei praecedens, potest esse naturalis, et non pertinet ad motivum fidei. 2) Hanc doctrinam certe accepimus ab Angelico Doctore, qui ait: «Intellectus credentis adsentit rei creditae, non quia ipsam videat vel secundum se, vel per resolutionem ad prima principia per se visa; sed quia convincitur auctoritate divina adsentire his, quae non videt, et propter imperium voluntatis moventis intellectum. Quod autem volun­ tas moveat intellectum ad adsentiendum, potest contingere ex duobus: Uno modo ex ordine voluntatis ad bonum, et sic credere est actus lau­ dabilis; alio modo, quia intellectus convincitur ad hoc quod judicet esse credendum his, quae dicuntur; licet non convincatur per evidentiam rei; sicut si aliquis propheta praenuntiaret in sermone Domini aliquid futu­ rum et adhiberet signum, mortuum suscitando, ex hoc signo convince­ retur intellectus videntis, ut cognosceret manifeste hoc dici a Deo, qui non mentitur, licet illud futurum, quod praedicitur, in se evidens non esset. Unde per hoc ratio fidei non tolleretur» 1. 3) Ratio videtur manifesta. Quia, ut bene ait Lugo, «ultimo resolvi nihil est aliud, nisi quod interroganti non sit ulterius progrediendum, 1 II-II, q. 5, a. 2. ART. HI. AN ET QUOMODO ADSENSUS FIDEI, ETC. 261 cum reddatur ei ultima ratio nos movens, et ad quam nulla alia nos movit, sed ipsa movit ad aliud credendum»1. Interroganti autem cur credamus trinitatem personarum in Deo vel incarnationem Filii Dei, damus ultimam rationem: Quia auctoritas Dei seu prima veritas illam testificata est. Responsio in hoc sistere debet, et non est ulterius progre­ diendum. 423. Corollarium. Si quis ulterius quaerat, undenam nobis inno­ tescat auctoritas Dei testificantis ea, quae credimus, extra quaestionem vagatur, quia non quaerit motivum et ultimam resolutionem adsensus fidei, vel ultimam rationem, quare credamus, sed quaerit originem nostrae cognitionis de auctoritate Dei, quae, ut diximus, non pertinet ad motivum fidei, sed est conditio quaedam praevia ad fidem. 424. Scholion. An et quomodo objectum formale quo fidei, in quod ultimo resolvitur adsensus fidei, sit supernaturale. 1) Omnino certum esse puto objectum formale quo fidei divinae, in quod ultimo resolvitur adsensus ejusdem, esse supernaturale, quia opor­ tet rationem formalem, a qua specificatur habitus fidei supernaturalis, esse pariter supernaturalem. 2) Sed quomodo salvetur supernatural itas hujus objecti, non facile solvitur. a) Suarez et qui ipsum sequuntur, ideo docuerunt auctoritatem Dei loquentis credi oportere per ipsum actum fidei, quia putabant ita so­ lummodo salvari posse supernaturalitatem objecti formalis fidei. b) Sed alii verius distinguunt inter objectum formale fidei et ejus cognitionem, et dicunt ad rationem fidei supernaturalis minime opus esse, ut cognitio objecti formalis sit supernaturalis, dummodo ipsum objectum seu motivum formale sit supernaturale. Auctoritas autem Dei revelantis, licet nobis innotescat per argumenta naturalia, in se tamen, quatenus interponit divinum testimonium manifestans veritates creden­ das in ordine ad finem supernaturalem, et exhibet dignitatem infinitam sub ratione auctoritatis attestantis, est supernaturalis12. Imo motiva credibilitatis ostendunt mysteria a Deo revelata esse credibilia per fidem divinam. «Quocirca, ajunt Salmanticenses, ut is (actus fidei) sit supernaturalis et omnino firmus, non apparet ratio, ob quam evidentia formalis de divina veracitate debeat esse supernaturalis, atque a principio hujus ordinis produci» 3. Quando naturali rationis lumine ex motivis credibilitatis et caetcris argumentis cognoscimus Deum esse veracem et aliqua revelasse, effor­ mamus, ut diximus, judicium evidens credibilitatis. Hoc porro judicium, ut scite animadvertunt ipsi Salmanticenses, est duplex, unum specula­ tivum et alterum practicum. Judicio speculativo concludimus veritates revelatas ex parte objecti esse dignas, ut fide divina credantur; judicio practico cognoscimus conveniens ac prudens nobis esse illas fide divina credere. Judicium practicum credibilitatis est supernaturale; tum quia 1 2 2 De virtute jidei divinae, disp. I, n. 7. Cfr. Van Noort, De fide, n. 304. De fide, disp t, n. 183. Cfr. Bonal, De fide, n. 92. 2 62 DE VIRT. THEOL. Q. XXII. DE CERTITUDINE FIDEI «est initium fidei vel oritur saltem applicative ab actu piae affectionis, quae est praedictae fidei initium»x; tum quia regulat ipsum actum piae affectionis, qui est supernaturalis; tum denique quia objectum judicii practici est actus fidei infusae, qui est supernaturalis. Judicium e contra speculativum credibilitatis potest esse naturale vel supernaturale, prout oritur ex principio naturali vel supernatural!. QUAESTIO XXII DE CERTITUDINE FIDEI ARTICULUS I UTRUM DEUS POSSIT REVELARE FALSUM 425. Status quaestionis. 1) Sicut veritas perfecta est conformitas seu adacquatio rei et intellectus judicantis, ita falsitas formalis est inconformitas seu inadaequatio rei et intellectus judicantis 1 2. Nomine autem rei potest accipi vel res externa in se, vel manifestatio seu revelatio, quae habet locum verborum. Unde quantum ad hoc falsitas in Deo dice­ retur, si mens divina esset dissona locutioni ejusdem vel objectis exter­ nis exsistentibus. 2) Quamvis priscillianistae aliique haeretici docuerint, ut adserit S. Augustinus3, Christum Dominum aliquando falsum fuisse locutum, certo tamen tenendum est Deum numquam de facto locutum fuisse fal­ sum, ut patebit ex dicendis. 3) Aliqui catholici admittentes, ut par est, Deum nunquam de facto protulisse verbum falsum, putantes tamen hoc non esse intrinsece malum, dixerunt Deum posse absolute loqui falsum. Ita Biel et alii pauci 45 . 426. Thesis. Impossibile est Deum loqui falsum. 1) In libris tum veteris tum Novi Testamenti dicitur Deum non posse mentiri. Non est Deus, ait Scriptura, quasi homo, ut mentiatur3. Et Apostolus in Novo Testamento: Interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus 6. 2) Ratio videtur manifesta. Deus enim est prima et summa veritas, imo ipsa veritas. Impossibile est autem primam ac ipsam veritatem fal1 2 3 4 5 6 De fide, disp. i, n. 200. Cfr. Marcellus a Puero Jesu, Logica, n 236. Contra mendacium, c. 2; ML 40, 519. In III Sent., dist. 38, q. un., a. 2, conci. 2. Num., 23, 19. Hebr., 6, 17-18. ART. II. UTRUM ADSENSUS FIDEI POSSIT ESSE FALSUS 263 sum dicere, sicut impossibile est ipsam bonitatem malum facere. «Sub prima veritate, ait S. Thomas,... nullum falsum stare potest, sicut nec non ens sub ente, nec malum sub bonitate» x. 427. Corollarium I. Eadem ratione existimo contra Vazquez, Lugo, Ripalda et alios12, Deum non posse actione et concursu speciali infundere errorem in intellectum creatum. Infundere siquidem errorem in intellectum creatum est directe efficere et causare errorem. Prima autem ac ipsa essentialiter veritas non potest directe et speciali influxu causare errorem. Hoc enim esset negare se ipsum. Coroll. II. Certum esse pariter puto Deum non posse miracula edere, quae ex se ordinentur in confirmationem erroris, quia non potest ipsa veritas confirmare falsum nec inducere homines in errorem. Potest quidem edere miracula, quae ex quibusdam circumstantiis et abusu hominum videantur errorem confirmare, sed hoc in casu non erit difficile scopum miraculorum deprehendere et errorem detegere. ARTICULUS II UTRUM ADSENSUS FIDEI POSSIT ESSE FALSUS 428. Status quaestionis. Adsensus fidei est actus intellectus, quo ex imperio voluntatis motae per gratiam credimus revelata propter auctoritatem Dei loquentis. Et quaerimus, an hic adsensus possit esse aliquando falsus, id est, non conformis objectivae seu transcendental! rerum veritati. Communis et certa sententia contra quosdam veteres tenet adsensum fidei non posse esse dissonum veritati, ac proinde doctrinam falsam nunquam sustineri posse per adsensum fidei supernaturalis. 429. Thesis. Adsensus fidei nunquam potest esse falsus. 1) Hoc patet ex Concilio Tridentino, quod ait: «Cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei consequutum» 3. 2) Ratio perspicua et efficax hujus veritatis ex eo sumitur, quod adsensus supernaturalis fidei innititur testimonio Dei tanquam motivo et objecto formali quo specificativo, et nequit esse falsus, quin Deus adserat vel testificetur falsum. Ostendimus autem supra impossibile esse Deum dicere falsum. In hoc verti videntur cuncta argumenta, quae aliqui congerunt ad probandum actui fidei non posse subesse falsum. Aut enim intellectus humanus adhaeret veritati revelatae propter auctoritatem Dei revelan­ tis, et non potest errare; aut conatur credere sententiam, quam judicat 1 2 II-JI, q. i, a. 3. Vnzquoz. In I U, disp. 90, η 12; et disp. 186, η. 27; Lugo, Oe fide, disp. 4, sect. 3, 33 sqq : Ripnldn, De fide, disp. 4, sect. 4, n. 37. 3 SdSS. 0, C. 9; Donz-Bnnnw., 802. 264 DE VIRT. THEOL. Q. XXII. DE CERTITUDINE FIDEI esse a Deo revelatam, cum non sit revelata, ut aliquando contingere potest, et non elicit adsensum fidei. Et in hoc casu, non jam adsensus fidei, sed adsensus naturalis, quem intellectus falso existimat supematuralem, erit falsus. ARTICULUS III UTRUM FIDES DIVINA SIT CERTIOR OMNI ALIA COGNITIONE 430. Status quaestionis. 1) Certitudo recte definitur: Determina­ tio intellectus ad unum1. 2) Sunt plures species certitudinis ex fontibus, ex lumine, ex motivis, etc., petitae, quas uberrime explicant philosophi, sed, ad praesens quod attinet, meminisse sufficiat certitudinem ex elementis intestinis, quibus constat, posse esse objectivant ex elemento objective, subjectivam ex elemento subjectivo, et formalem ex utriusque connexu. Certitudo objectiva est immobilis rei veritas ac determinatio'expo­ stulans firmum intellectus adsensum. ut certum est Deum esse bonum. Subjectiva est firmitas adsensus nostri ad veritatem absque ulla errandi formidine, ut, cum dico: Certus sum Deum exsistere. Formalis ex utroque elemento coalescit, et definitur: Firma mentis adhaesio ad veritatem co­ gnitam ob motivum, quod excludit prudentem errandi formidinem. Hac fir­ mitate adhaeret intellectus ad veritatem revelatam de Verbi incarna­ tione ob auctoritatem Dei revelantis. 3) Tria possunt in hac formali certitudine considerari: exclusio nempe formidinis errandi, adhaesio positiva mentis ad veritatem; et con­ nexio seu conformitas necessaria adsensus cum veritate objectiva, quae dicitur infaUibilitas. Penes aliquem horum conceptuum potest attendi excessus certitudinis fidei prae certitudine aliarum cognitionum. 431. Thesis I. Adsensus fidei divinae est omnino certus. Est omnino tenendum contra Durandum et recentes rationalistas 12. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Petrus: Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Christum jecit Deus, hunc Jesum, quem vos cruci'fixistis 3. Hoc autem scire nequibat domus Israel nisi per fidem. Unde notitia habita de Christo per fidem est certissima. Huic consonum est quod dicit Apostolus: Scio enim cui credidi, et certus sum 4. 2) Ex SS. Patribus. Pseudo-Dionysius fidem divinam vocat «con­ stans fidelium firmamentum fundans illos in veritate» 5. 3) Ex ratione. Motivum cui adsensus fidei innititur est infallibile, testimonium scilicet Dei falli vel fallere nescii. Sed adsensus innitens motivo infallibili est omnino certus. Ergo. 1 2 3 4 5 S. Thomas, In III Sent., dist. 23, q. 2, a. 2, sol. 3. Durandus, In III Sent., dist. 23, q. 7, n. 7. Act., 2, 36. II Tim., i, 12. De div. nom., c. 7, § 4; MG 3, 871. ART. JH. UTRUM FIDES DIVINA SIT CERTIOR OMNI ALIA COGNITIONE 265 432. Thesis II. Adsensus fidei divinae 1) quoad exclusionem for­ midinis errandi est tam certa quam quaelibet notitia naturalis vel super­ naturalis; 2) quoad adhaesionem mentis ad veritatem et quoad conne­ xionem necessariam cum veritate objectiva est certior omni cognitione naturali. Pars l.a Quoad exclusionem formidinis errandi. Contrarium sentit Tanquerey \ Certitudo fidei absolute et omnino excludit errandi formidinem et dubium de veritate credita. Si quis enim de veritate credita haberet formidinem erroris vel dubium, jam non crederet, quia de errore formi­ dans non habet firmitatem fidei, et dubius in fide est haereticus. Involuntaria tamen dubitatio, si quando pungit credentem, nihil impedit firmitatem et certitudinem adsensus fidei. Pars 2.a Quoad adhaesionem mentis ad veritatem revelatam et conne­ xionem cum veritate objectiva. 1) Haec est constans traditio SS. Patrum, quibus nihil fuit fami­ liarius quam fidei firmitatem et certitudinem verbis magnificis extollere. «Quotquot, ait Richardus a S. Victore, veraciter fideles sumus, nihil cer­ tius, nihil constantius tenemus, quam quod fide aprehendimus» * 2. 2) Ad rem Angelicus: Quantum ad firmitatem adhaesionis «fides est certior omni intellectu et scientia, quia prima veritas, quae causât fidei adsensum, est fortior causa quam lumen rationis, quod causât adsensum intellectus vel scientiae» 3. 3) Ratio est manifesta. Causae ex quibus provenit certitudo fidei magis firmant intellectum in veritate revelata, quam causae, quae pro­ ducunt certitudinem naturalem in veritate naturali cujuslibet scientiae. Certitudo quippe adsensus fidei derivatur ab objecto credito, quod est Deus, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 4; a motivo formali quod est testimonium Dei infallibile; a motione volun­ tatis, quae in adsensu fidei est firmior ac efficacior, quam in scientiis naturalibus; a gratia supernaturali. quae est participatio luminis increati. Causae vero, ex quibus enascitur certitudo naturalis, sunt prima prin­ cipia, quae facilius possunt falli, quam fundamenta fidei. Unde jure exclamavit Christus: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt5. Hinc sequitur intellectum humanum per fidem firmius in se et in sua specie adhaerere veritati revelatae, quam per habitus intellectuales naturales, qui sunt prima principia, sapientia, scientia, prudentia et ars. Facilius etiam invenimus homines, qui pro fide tuenda sanguinem fuderint, quam qui pro scientiis naturalibus defendendis vitam finierint. 433. Scholion. Cl. Kilber (Wirceburgenses) 6 defendit adsensum i 2 3 « 3 n De /ide, n. 255. De Trinitate, lib. 1, c. 2; ML De veritate, q. 14, a. 1 ad 7. Jac., 1, 17. Maith., 24, 35. De virtutibus theolog , n. 205. 196, 891. 266 DE VIRT. TUEOL. Q. XXII. DE CERTITUDINE FIDEI fidei quoad certitudinem adhaesivam non excedere adsensus naturales metaphysice certos seu evidentes et a voluntate independcntes; sed ego puto adsensum fidei in veritates revelatas ita esse firmum, ut animus credentis sit dispositus ad négandum potius veritates metaphysice cer­ tas, quam ad inficianda mysteria fidei. ARTICULUS IV UTRUM FIDES ET OPINIO DE EODEM OBJECTO POSSINT ESSE SIMUL IN EODEM INTELLECTU 434. Status quaestionis. I) Opinio recte definitur a philosophis: Adsensus mentis ad unam contradictionis partem cum rationabili formi­ dine alterius *; ut si quis existimet animam humanam esse immortalem cum formidine tamen ne sit mortalis. Opinio essentialiter consistit, non in negatione certitudinis, sed in adsensu seu determinatione mentis ad unam partem, cui connectitur formido seu carentia certitudinis1 2. 2) Tum opinio tum fides potest esse actualis vel habitualis. De fide actuali et habituali satis dixinius supra. Opinio actualis est adsensus seu determinatio mentis ad unam partem cum formidine alterius; habitualis vero est status mentis habitualiter dispositae ad eliciendum adsensum cum formidine alterius. 3) Cum quaerimus, an fides et opinio circa idem objectum possint esse simul in eodem intellectu, loquimur de eodem objecto secundum idem praedicatum, de eodem intellectu, et de simultanea coexsistentia utriusque. Certum est enim fidem et opinionem posse coexsistere: a) de eodem objecto secundum diversa, ut credo Petrum fuisse apostolum et opinor ipsum fuisse sagacis ingenii; b) in duobus intellectibus, ut ego credo Filium Dei fuisse incarnatum, et haereticus opinatur id esse ve­ rum; c) successive, ut Tertullianus plura credidit quae deinde opina­ tus est. 4) Multiplex fieri potest inter fidem et opinionem comparatio; et sic quaeritur an de eodem objecto et in eodem intellectu possint esse simul actus fidei et actus opinionis; habitus fidei et habitus opinionis; actus unius et habitus alterius; et viceversa. 435. Thesis I. Impossibile est actum fidei coexsistere cum actu opinionis in eodem intellectu et de eodem objecto secundum idem prae­ dicatum. Nota, i) Actum fidei coexsistere posse cum actu opinionis de eodem objecto et in eodem intellectu tenaciter defenderunt Valentia, Lugo, Ripalda et alii non pauci 3. 1 Cfr. Aristoteles, Analytica post., c. 23; et S. Thomas, II-II, q. 1, a 5 ad 4. 2 Cfr. Salmanticenses, De fide, disp. 2, n. 129. 2 Valentia, In II-II, disp. I, q. 1, p. 4. § 2 ad 3; Lugo, De virtute fidei divinae, disp. 2, sect. 2, n. 89; Ripalda, De fide divina, disp. 12, sect. 3, n. 34 ART. IV. AN FIDES ET OPINIO DE EODEM OBJECTO, ETC. 2) 267 Negant omnes gencratim thomistae et ex extraneis plures Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae. «Non videtur, ait, esse possi­ bile, quod aliquis de eodem habeat scientiam et opinionem; quia opinio est cum formidine alterius partis, quam formidinem scientia excludit»12. Alibi autem addit: «Sed actus iste, qui est credere, habet firmam adhae­ sionem ad unam partem, in quo convenit credens ciun sciente et intelli­ gente» 3. Ex quo sequitur adsensum fidei, qui importat firmam mentis adhaesionem, componi non posse cum actu opinionis de eodem objecto in eodem intellectu. 2) Ex ratione. Adsensus fidei dicit essentialiter certitudinem, dum actus opinionis importat essentialiter incertitudinem seu non certitudi­ nem. Impossibile autem est, ut intellectus de eodem objecto afficiatur simul certitudine ac incertitudine, quae sunt contradictoriae. Ergo. Objicies. S. Thomas videtur huic doctrinae contradicere his verbis: «Impossibile est, quod cognitio perfecta et imperfecta ex parte medii con­ veniant in uno medio. Sed nihil prohibet, quin conveniant in uno objecto et in uno subjecto; potest enim homo cognoscere eamdem conclusionem per medium probabile et demonstrativum» 45 . Resp. Diversi diversimode explicant textum S. Thomae, ut videre est apud Salmanticenses s, et unusquisque potest excogitare solutionem, quam maluerit. Quantum ad me attinet, existimo opinionem non esse omnino idem ac cognitionem probabilem. Opinio siquidem est adsensus importans essentia­ liter incertitudinem seu non certitudinem, quae cum adsensu firmo ac certo de eodem objecto compati nequit in uno intellectu. Cognitio vero probabi­ lis solum attendit motivo ac vi suae persuassionis. Unde repugnat, ut qui habuit opinionem, acquisita certitudine de eodem objecto, se reflectat ad motiva opinativa, et judicet illud objectum posse cognosci adsensu opinativo ac formidoloso, cujus medium essentialiter contradicit cognitioni cer­ tae. Sed non repugnat, ut qui primo cognovit objectum medio probabili, et postea acquisivit cognitionem certam, se reflectat ad media probabilia, et judicet posse ex illis objectum probabiliter cognosci. Non tamen sequitur hominem, qui certe cognoscit propositionem, posse elicere cognitionem probabilem circa illam, sed potest judicare propositio­ nem, quam ipse certe cognoscit, esse per alia media probabiliter cognosci­ bilem. Nihil amplius videtur docuisse S. Thomas verbis relatis e. 436. Thesis II. Habitus fidei et habitus opinionis de eodem obje­ cto nequeunt compati in eodem intellectu. Nota. 1) Omnes auctores, qui docent actum fidei et opinionis de eo­ dem objecto posse esse simul in eodem intellectu, facilius admittunt habi­ tum utriusque de eodem objecto posse esse simul in eodem intellectu. 2) Verius tamen alii tenent hoc esse impossibile. Arg. Ratio fundamentalis est, quia fides habitualis et opinio habi­ tualis important praedicata contradictoria, quae de eodem objecto et in 1 ll-II, 2 3 ■’ 5 " Cfr. Capreolus, In III Sent., dist. 25, q. I, ad arg. contra 2; Cajetanus, q. 67, a. 3: Salmanticenses, De tide, disp. 2, n. 135. De veritate, q. 14, a. 9 ad 6. II-II, q. 2, a. i. I-II, q. 67, a. 3. De fide, disp. 2, n. 139 sqq. Cfr. Capreolus, In III Sent., dist. 25, a. 3, § 2 ad 4 et 5. In DE VIRT. THEOL. Q. XXIII. DE OBSCURITATE FIDEI 268 eodem intellectu simul esse nequeunt. Habitus siquidem fidei dicitur ha­ bitualis determinatio intellectus ad eliciendum actum certum, certe cre­ dendo veritatem revelatam; habitus vero opinionis est habitualis deter­ minatio mentis ad eliciendum actum incertum seu non certum de aliqua veritate. Idem autem intellectus nequit simul determinari ad eliciendum actum certum et incertum de eodem objecto. Intellectus humanus habet quidem capacitatem credendi et opinandi circa idem objectum, sicut habet capacitatem recipiendi gratiam sancti­ ficantem et peccatum habituale, sed non habet capacitatem recipiendi fidem simul et opinionem habitualem, sicut non habet capacitatem reci­ piendi gratiam simul et peccatum 1. 437. Thesis III. Actus fidei cum habitu opinionis et habitus fidei cum actu opinionis de eodem objecto possunt esse simul in eodem in­ tellectu. 1) Hoc locum haberet in casu, quo aliquis habens solum habitum opinionis eliceret actum fidei per auxilium speciale Dei, vel habens so­ lum habitum fidei eliceret actum opinionis. Actus autem unius non im­ portat oppositionem contradictoriam cum habitu alterius. Et quamvis actus tum fidei tum opinionis ex se tendant ad formandum habitum, potest hoc aliquando impediri. 2) Ratio fundamentalis hujus thesis est, quia nullatenus est con­ tradictorium. ut intellectus humanus sit habitualiter certus et actualiter incertus, et viceversa. QUAESTIO XXIII DE OBSCURITATE FIDEI ARTICULUS I UTRUM COGNITIO FIDEI SIT OBSCURA 438. Status quaestionis. 1) Obscuritas cognitionis intellectualis est defectus evidentiae in adsensu mentis. 2) Potest provenire ex parte medii seu objecti formalis, quod non plene manifestat objectum materiale, vel ex parte mentis, quae eviden­ ter non capit objecta revelata. 3) Hic agimus de obscuritate adsensus fidei ex parte medii seu ob­ jecti formalis, de alia obscuritate statim acturi, cum loquemur de in­ compatibilitate scientiae ac fidei de eodem objecto. 4) Porro objectum formale quo seu medium, quo adsentimur reve­ latis. est auctoritas Dei revelantis, et quaerimus, an actus fidei testimo­ nio Dei innixus sit essentialiter obscurus. 1 Cfr. Salmanticenses, De fide, disp. 2, n. I.|6. ART. Π. UTRUM ADSENSUS OBSCURUS FIDEI, ETC. 269 439. Error. Naturalistae et rationalistae hodierni, omnesque osores ordinis supernaturalis docent indignum esse intellectui humano admittere propositiones, quae vires naturales potentiae excedant ’. 440. Thesis. Adsensus fidei est essentialiter obscurus. Hanc veritatem omnes catholici admittunt, et constat ex S. Scriptu­ ra, ex Concilio Vaticano, ex SS. Patribus et ex ratione. 1) Apostolus: Per fidem enim ambulamus et non -per speciem 12. Est autem fides... argumentum non apparentium 3. 2) Concilium Vaticanum: «Divina enim mysteria suapte natura in­ tellectum creatum sic excedunt, ut etiam, revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine contecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Do­ mino» 4. 3) S. Gregorius Magnus: «Quae enim apparent, jam fidem non habent sed agnitionem» 5. S. Augustinus: «Fides ergo est, quod non vides credere»6. 4) Motivum fidei, quod est divinum testimonium, affirmat quidem rei veritatem, et, cum sit infallibile, meretur adsensum mentis, sed non explicat rationem intestinam veritatis. Unde adsensus, qui huic testi­ monio innititur, est necessario obscurus. ARTICULUS II UTRUM ADSENSUS OBSCURUS FIDEI COMPONI POSSIT CUM EVIDENTIA CREDIBILITATIS DE EODEM OBJECTO ET IN EODEM INTELLECTU 441. Status quaestionis. 1) Evidentia credibilitatis nihil aliud est quam actus intellectus nostri, quo evidenter judicamus veritatem nobis propositam tanquam a Deo revelatam esse fide dignam. 2) Ut ex terminis patet, maxime differt ab evidentia sive attestantis, sive revelationis, sive sensus verborum revelationis, sive etiam ob­ jecti revelati, de quibus agemus in sequentibus, et solum sistit in judi­ cio, quo evidenter judicatur objectum revelatum, licet in se velamine contectum, esse fide dignum. 3) Diximus supra hujusmodi judicium seu evidentiam credibilitatis, magis vel minus excultam juxta capacitatem subjecti, praecedere actum fidei, tanquam conditionem praeviam, ut fides nostra sit rationalis. Declarandum est nunc breviter, an haec evidentia credibilitatis com­ pati queat in eodem intellectu cum obscuritate adsensus fidei. ■' Cfr. Benoit, La ciudad anticristiana, n. II Cor., 5, 7. Hebr., 11, 1. Sess. 3, c. 4; Denz-Bannw., 1796. 11 Hom 26 in Evang., n 8: MI. 76. 1202. In Joann,, tr. 40, n. 9; .MI. 35, 1690. 1 2 3 176 sqq. 2/0 DE VIRT. THEOL. Q. XXIII. DE OBSCURITATE FIDEI 442. fidei. Thesis. Evidentia credibilitatis nullatenus obstat obscuritati 1) S. Thomas: «Ea, quae subsunt fidei, dupliciter considerari pos­ sunt. Uno modo in speciali, et sic non possunt esse simul visa et credita... Alio modo in generali, scilicet sub communi ratione credibilis, et sic sunt visa ab eo, qui credit. Non enim crederet, nisi videret ea esse credenda vel propter evidentiam signorum, vel propter aliquid hujusmodi»T 2) Plura sunt motiva, quibus veritas revelata prudenter judicatur fide digna. Vaticinia enim prophetarum eventu adimpleta, sanctitas do­ ctrinae, miracula in confirmationem doctrinae patrata, constantia mar­ tyrum in fide profitenda, celerrima fidei propagatio, et alia plura certe ostendunt credibilitatem veritatis revelatae. Haec tamen evidens credibilitas non declarat intestinam rationem objecti nec ipsam veritatem objectivam enuntiationis, sed objectum relinquit obscurum. Quae cum ita sint, tantum abest, ut evidentia credibilitatis obstet fidei, quin po­ tius dicendum est illam ante actum fidei praerequiri et ad credendum conducere. 443. Scholion. Evidentia pariter divinae veracitatis, quae ex con­ sideratione naturae et attributorum Dei colligitur, praecedit actum obscurum fidei. Quicumque enim Dei naturam ac proprietates conside­ rat, statim colligit Deum veracem esse falli vel fallere nescium. ARTICULUS III UTRUM ADSENSUS OBSCURUS FIDEI DE VERITATE REVELATA SIT COMPA- TIBILIS IN EODEM INTELLECTU CUM EVIDENTIA IN ATTESTANTE, SEU CUM EVIDENTIA DE FACTO REVELATIONIS 444. Status quaestionis. 1) Evidentia in attestante dicitur cogni­ tio evidens, qua cuipiam certo constat Deum aliquid sibi revelasse vel testificari. Est cognitio revelationis quoad an sil, et includit manifesta­ tionem sensus verborum, quia evidentia revelationis non est notitia de exsistentia revelationis in genere, sed cognitio revelationis cujusdam mysterii in particulari; v. gr.: Deus est trinus. 2) Hanc evidentiam in attestante seu evidentiam de facto revela­ tionis haberi posse in via defendunt communiter theologi contra Banez12·, quia ex specialibus quibusdam effectibus, qui necessario connectuntur cum locutione divina, potest aliquando deduci Deum aliquid testificari. 3) Hoc supposito, difficultas est, an aliquis sciens Deum esse vera­ cem, cognoscit evidenter Deum sibi loqui, vel determinatam veritatem, v. gr., mysterium trinitatis revelare ac testificari, possit credere hoc mysterium. Uno verbo: an evidentia in attestante obstet obscuritati fidei circa ipsam veritatem. 1 2 II-II, q. i, a. 4 ad 2. In II-II, q. 5, a. 1, conci, ult. ART. III. UTRUM ADSENSUS OBSCURUS FIDEI, ETC. 271 445. Placita theologorum, i) Plurcs theologi docent evidentiam in attestante seu evidentiam de facto revelationis compati non posse in eodem intellectu cum adsensu obscuro fidei de eadem re. Ita Durandus, Banez, Suarez, Lugo, IVirceburgenses et alii l. 2) Alii dicunt actum fidei non posse esse ex evidentia in attestante, bene tamen cum evidentia in attestante. Ita Mendive et Sola 12. 3) Alii communius sine ulla distinctione docent actum obscurum fidei esse cum evidentia in attestante in eodem intellectu de eadem re. Ita Cajetanus, Vazquez, Zumel, Philippus a SS. Trinitate, Gonet, Salmanticenses, Mastrius, Joseph a Matre Dei, Van Noort, Mancini et alii 3. 446. Thesis. Evidentia in attestante seu dc facto revelationis po­ test compati cum adsensu fidei in eodem intellectu circa eamdem verita­ tem revelatam. 1) S. Thomas diserte hoc docuit dicens: «Si aliquis propheta prae­ nuntiaret in sermone Domini aliquid futurum, et adhiberet signum, mor­ tuum suscitando, ex hoc signo convinceretur intellectus videntis, ut cogno­ sceret manifeste hoc dici a Deo, qui non mentitur, licet illud futurum, quod praedicitur, in se evidens non esset. Unde per hoc ratio fidei non tolleretur» 45 . 2) Ratio est, quia evidentia in attestante seu evidentia de facto revelationis, quantumvis supponatur perfecta et excludat possibilitatem dubii de revelatione, non manifestat internam mysterii veritatem, nec tollit fidei obscuritatem, sed sistit in demonstrando factum revelationis. Sane intellectui evidenter cognoscenti mysterium trinitatis esse a Deo revelatum, nondum aperitur ipsum mysterium. Per evidentiam in attestante nihil demitur obscuritati fidei, neque res credenda clarior fit, sed solum acquiritur cognitio certa de exsisten­ tia divinae revelationis. 3) Plures prophetae et scriptores sacri, quibus revelata sunt divina mysteria, certe habuerunt evidentiam in attestante. Ipsi enim hoc saepe adseruerunt, quando dixerunt se esse a Deo missos ad communicandas veritates in revelatione acceptas. Prophetae autem ac scriptores sacri certe habuerunt fidem, ut ipsi crebro testati sunt. Scio enim, ajebat Apostolus, cui credidi, et certus sum 6. Ergo evidentia in attestante non obstat obscuritati fidei e. 1 Durandus, In III Sent., dist. 31, q. 4, n. 10; Banez, In II-II, q. 5, a. 1; Suarez, De fide, disp. 3, sect. 8, p. 3; Lugo, De virtute /id. div., disp. 2, sect, i; Wir­ ceburgenses, De fide theol., n. 210. 2 Mendive, De fide, n. 241; Sola. De fide, n. 734 sqq. Hic suam sententiam vocat communem et moraliter certam. 3 Cajetanus, In II-II, q. 1, aa. 4 et 5; et q. 5, a. 1; Vazquez, In I p., disp. 135, c. 3; et In III p., disp. 53, n. 5; Zumel, In I p., q. 12, a. 2, disp. 2; et q. 62, a. 3; Philippus a SS. Trinit., De fide, disp. 2, dub. 5; Gonet, De fide, disp. I, a. 7; Salman­ ticenses, De fide, disp. 3, n. 7; Mastrius, De virt. theol., disp. 6, n. 86; Joseph a Ma­ tre Dei, Cursus triennalis, tr. 14, disp. I, n. 74; Van Noort, De fide, n. 312; Man­ cini, De fide, q. 1, a. 5. 4 II-II, q. 5, a. 2. 5 II Tint., i, 12. ° Ad haec reducuntur omnia argumenta, quae a theologis congeruntur in hac materia, et non est cur alia expendamus. 272 DE VIRT. THEOL. Q. XXIII. DE OBSCURITATE FIDEI ARTICULUS IV UTRUM DE EODEM OBJECTO POSSIMUS SIMUL HABERE FIDEM ET SCIENTIAM 447. Status quaestionis. 1) Possumus loqui de simultaneitate a) actus unius cum actu alterius; b) habitus unius cum habitu alterius; c) actus fidei cum habitu scientiae, et d) habitus fidei cum actu scien­ tiae. 2) Nomine scientiae venit quaelibet cognitio, quae evidentiam parit objecti, sive sit intuitiva, sive abstractiva, ut visio, cognitio primorum principiorum, adsensus scientificus vel certum experimentum, non vero adsensus theologicus, qui cum procedat ex principiis nobis inevidentibus, non parit evidentiam objecti et consequentis, sed consequentiae, ac deducit conclusiones quoad veritatem internam certas quidem sed obscurasx. 448. Thesis I. Nemo potest de eodem objecto actum fidei simul et actum scientiae elicere. Nota. 1) Actum fidei et actum scientiae de eodem objecto et in eodem intellectu componi posse docuerunt Altisiodorensis, Gandavensis, Du­ randus et ex Societate Jesu omnes fere theologi 12. 2) Alii docent actum fidei et scientiae de eodem objecto esse non posse in eodem intellectu de potentia Dei ordinaria, bene tamen de potentia Dei extraordinaria. Ita Joannes Bachonus, Lezana et alii 3. 3) Alii verius dixerunt actum fidei et actum scientiae de eodem ob­ jecto simul componi non posse in eodem intellectu. Ita S. Thomas et omnes thomistae, Scotus, Mastrius, Fonseca et alii 4. Thesis nostra innititur S. Scripturae, SS. Patribus, auctoritati S. Thomae et rationi. 1) S. Scriptura docet fidem esse argumentum non apparentium 56 . 2) S. Augustinus: «Haec est enim laus fidei, si quod creditur, non videtur»e. «Quid est enim fides, nisi credere quod non vides?»7. 3) S. Thomas non solum sua auctoritate firmat hanc opinionem, verum etiam adducit ejus firmissimam rationem dicens: «Non potest 1 Cfr. Salmanticenses, De fide, disp. 3, dub. 2, n. 32; Lezana, De fide, tr. I, disp. 2, q. 4; Philippus a SS. Trinit., Summa philosophica, p. I, q. 25, a. 7; et De fide, disp. 2, dub. 3. 2 Altisiodorensis, Summa, lib. 3, tr. 3, c. 1, q. 4; Gandavensis, Quodlibeto 12, q. 2; Durandus, In lib. Sent., Prol., q. 1; Suarez, De fide, disp. 3. sect. 9, n. 7 sqq. 3 Bachonus, In III Sent., dist. 24 et 25; Lezana, De fide, tr. I, disp. 2, q. 4. 1 S. Thomas, II-II, q. 1, aa. 4 et 5; I-II. q. 67, a. 3; et De veritate, q. 14, a. 9; Scotus, In III Sent., dist. 24, q. un, n. 17; Ariminensis, Prologo, q. 2, a. 2; Mas­ trius, In III Sent , disp. 6, n. 129; Fonseca, Metaphysic., lib. 6, q. I, sect. 6; cfr. ex thomistis Capreolus, In III Sent., dist. 25, q. un.; Cajetanus, In I-II, q. 67, a. 3; Philippus a SS. Trinit., De fide, disp. 2, dub. 4. 5 Hebr.. it, 1. 6 In Joan., tr. 79, n. 1; ML 35, 1837. 7 In Joan., tr. 40, n. 9; ML 35, 1690. ART. IV. AN DE EODEM OBJECTO POSSIMUS HABERE, ETC. 273 simul idem, et secundum idem esse scitum et creditum, quia scitum est visum, et creditum est non visum»1. 4) Ratio est semper eadem. Impossibile est idem secundum idem esse simul visum et non visum. Per scientiam autem videmus objecta intrinsece, dum per fidem adsentimus non visis propter auctoritatem extrinsecam. Unde impossibile est unum et idem simul scire ac credere. 449. Thesis II. Habitus fidei et habitus scientiae de eodem obje­ cto sunt incompatibiles in eodem intellectu. Nota. Eadem hic habetur ac in superiori thesi diversitas sententiarum 2. 1) S. Thomas expresse ait: «Objectum fidei est res divina non visa. Habitus autem virtutis, sicut et quilibet alius, recipit speciem ab ob­ jecto. Et ideo, excluso quod res divina sit non visa, excluditur ratio fidei. Christus autem a primo instanti suae conceptionis plene vidit Deum per essentiam, ut infra dicetur. Unde in eo fides esse non po­ tuit» 3. 2) Sicut evidentia actualis, quae est in actu scientiae, excludit necessario actum inevidentem fidei, ita pariter evidentia habitualis scientiae excludit ab eodem intellectu inevidentiam habitualem fidei. Ergo habitus fidei et scientiae de eodem sunt incompatibiles in eodem intellectu. 450. Corollarium. Animadvertendum tamen est, adveniente ha­ bitu scientiae circa unum objectum, non illico discedere totum habitum fidei, sed solummodo quoad eam partem ad quam scientia se extendit. Hinc, adveniente scientia beata, cessat totaliter habitus fidei; adveniente scientia infusa, quae adaequet aliquod objectum fidei, excidit habitus fidei quoad illam speciem scientiae infusae; adveniente scientia naturali, quae nunquam valet adaequare objectum fidei, non evanescit habitus fidei nisi quoad illam partem objecti materialis, quae scientiae naturali corresponded 451. Thesis III. Nihil impedit, quominus habitus fidei cum actu scientiae, vel actus fidei cum habitu scientiae de eodem objecto sit simul in eodem intellectu. Nota. Est sententia fere communis contra Capreolum et Cajetanum 4. 1) Hanc doctrinam S. Thomas explicite tenuit dicens: «Dicendum, quod quia Paulus in raptu non fuit beatus habitualiter, sed solum ha­ buit actum beatorum, consequens est, ut simul tunc in eo non fuerit actus fidei, fuit tamen simul tunc in eo fidei habitus»5. 1 II-II, q. i, a. 5 ad 4. 2 Minus recte dixit Suarez, De fide, disp. 3, sect. 9, n. 6, omnes convenire in admittendo habitu scientiae et fidei simul dc eodem objecto et in eodem intellectu. 3 III p., q. 7, a. 3. 4 Capreolus, In III Seni., dist, 25, q. 1, a. 3; Cnjotanus, In II-TI, q. 175, a. 5. 3 II-II, q. 175, a. 3 ad 3. 10 DE VIST. THEOL. Q. XXIV. DE LIBERTATE FIDEI 274 2) Actus scientificus potest aliquando produci a lumine transeunte, et tunc habitus fidei permanenter exsistens in intellectu non obstat, quo­ minus intellectus lumine transeunte perfusus eliciat actum scientiae, et viceversa. QUAESTIO XXIV DE LIBERTATE FIDEI ARTICULUS I UTRUM ADSENSUS FIDEI SIT OMNINO LIBER LIBERTATE EXERCITII 452. Status quaestionis. 1) Adsensus fidei elicitur ab intellectu sub imperio voluntatis. Unde nequit esse liber elicitive ad modum actus amoris, qui elicitur a voluntate, bene tamen imperative, sicut plures actus, qui eliciuntur a potentiis sub imperio voluntatis. Solet dici actus liber denominative. 2) Imperium voluntatis in actus intellectus respectu actuum fidei potest esse remotum, ut cum movet intellectum ad consideranda motiva credibilitatis, vel -proximum, ut cum movet eum ad eliciendum actum fidei. 3) Ex alibi dictis colligimus actum humanum posse esse liberum quoad exercitium vel quoad specificationem x. Est liber quoad exercitium, quando voluntas habet facultatem ponendi vel non ponendi actum, ut amandi vel non amandi. Est liber quoad specificationem, quando volun­ tas habet facultatem ponendi unum actum vel ejus contrarium, ut amandi vel odiendi. 453. Error. Circa libertatem actus fidei erravit Hermesius, cujus do­ ctrinam exposuerunt theologi vaticani his verbis: «In doctrina hermesiana distinguitur imprimis fides cognitionis (ut ipsi appellant), hoc est, fides, qua adsensus praestatur veritati; et deinde fides cordis, hoc est, fides, quae per caritatem operatur. Illa prior dicitur etiam fides passiva, et consistit in con­ sensu necessario, qui inducitur per argumenta pro veritatibus religionis Chri­ stianae, et in necessaria (coacta) persuasione de veritate demonstrata» 454. Thesis I. (Est de fide.) Adsensus fidei semper est liber quoad exercitium. 1) In S. Scriptura promittitur praemium credenti, praenuntiatur autem poena aeterna non credenti. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur 3. Sed nemini datur praemium vel poena nisi per actum liberum. Ergo. 2) Concilium Vaticanum statuit: «Si quis dixerit adsensum fidei 1 2 3 Cfr. De Deo uno, n. 341. Coli. Lac., 7, 529. Mare., 16, 16. ART. II. UTRUM ADSENSUS FIDEI SIT LIBER, ETC. 275 Christianae non esse liberum, sed argumentis humanae rationis neces­ sario produci... a. s.»1. 3) S. Irenaeus: «Non tantum in operibus, sed etiam in fide, liberum et suae potestatis arbitrium hominis servavit Deus»12. S. Augustinus: «Credere non potest nisi volens» 3. 4) S. Thomas: «Adsensus autem scientiae non subjicitur libero arbi­ trio, quia sciens cogitur ad adsentiendum per efficaciam demonstratio­ nis. Sed consideratio actualis rei scitae subjacet libero arbitrio: est enim in potestate hominis considerare vel non considerare... Sed in fide utrum­ que subjacet libero arbitrio» 4. 5) Ratio idem suadet. Sola enim evidentia objecti extorquet neces­ sario adsensum intellectus. Positis autem omnibus, quae ad actum fidei requiruntur, id est, accepta et cognita revelatione, probata veracitate Dei. ac demonstrata credibilitate rei credendae, nondum producitur evi­ dentia objecti. Unde, his omnibus positis, intellectus manet indifferens ad adsentiendum, et voluntas potest imperare vel non imperare adsen­ sum mentis. ARTICULUS II UTRUM ADSENSUS FIDEI SIT LIBER QUOAD SPECIFICATIONEM 455. Status quaestionis. 1) Facultas eliciendi unum actum vel ejus contrarium non est de essentia libertatis. Unde, quamvis suppona­ tur adsensum fidei non esse liberum quoad specificationem, erit perfecte liber quoad exercitium. Sed explicandum est, quousque se extendat libertas in casu. 2) Quaestio igitur est, an homo, qui evidenter cognoscit veracitatcm Dei, motiva credibilitatis et factum revelationis, ita ut prudenter de his dubitare nequeat, libere libertate exercitii tantum vel etiam liber­ tate specificationis credat. 456. Opinio. Cl. Van Noort 5 existimat hominem in hoc casu credere libere libertate exercitii tantum non libertate specificationis. 457. Sententia probabilior. Probabilius crediderim intellectum huma­ num, etiamsi evidenter cognoscat veracitatem Dei, objecti credibilitatem <-t factum revelationis ejusdem, esse liberum libertate specificationis ad cre­ dendum vel non credendum. Ratio est, quia, his omnibus positis, objectum in se manet obscurum, et non convincit intellectum ad credendum, adeo ut oporteat determinari a voluntate6. Nihil autem prohibet, quominus in hoc casu voluntas impe­ ret adsensum bene merendo, vel dissensum peccando. 1 2 3 1 6 Sess. 3, De fide, can. 5; Denz-Bannw., 1814. Adv. haer., lib. 4, c. 37, n. 5; MG 7, 1102. In Joan., tr. 26, n. 2; ML 35, 1607. II-II, q. 2, a. 9 ad 2. De fide, n. 316. " .Determinatur autem (intellectus), ait Angelicus, per voluntatem, quae eli­ cit adsentire uni parti determinate et praecise propter aliquid, quod est sufficiens • ni movendum voluntatem, non autem ad movendum intellectum, utpotc quod v i.li-tur vel conveniens huic parti adsentire: et ita est dispositio credentis». De ve­ ritate, q. 14, n. I. 2/6 DE VIRT. THEOL. Q. XXV. DE NECESSITATE FIDEI 458. Scholion. Imperium voluntatis, quo intellectus determinatur, ad adsentiendum veritatibus revelatis, est certe supernatural·;, quia vo­ luntas in casu agit sub influxu gratiae supernaturalis. Unde initium fidei dicitur tribuendum esse gratiae Dei. QUAESTIO XXV DE NECESSITATE FIDEI ARTICULUS I UTRUM FIDES PROPRIE DICTA SIT NECESSARIA AD SALUTEM 459. Status quaestionis. 1) Fides proprie dicta est virtus super­ naturalis, qua adhaeremus veritatibus a Deo revelatis ob auctoritatem Dei revelantis, non fiducia promissionum Christi, ut voluerunt reforma­ tores. Potest esse habitualis vel actualis, et exercetur in re vel in voto. 2) Necessarium ad salutem consequendam potest aliquid esse du­ pliciter, necessitate medii et necessitate praecepti. Est necessarium ne­ cessitate medii, quod ex natura sua vel ex institutione divina ita con­ ducit ad vitam, ut sine eo, etiamsi inculpabiliter omittatur, salus obtineri non possit; ut gratia ex natura sua et baptismus in infantibus ex divina institutione sunt elementa necessaria ad sanctificationem. Necessarium necessitate praecepti dicitur, quod ex praecepto Dei vel Ecclesiae ita conducit ad vitam, ut si inculpabiliter omittatur, possit aliis mediis salus obtineri, ut sanctificatio festorum ex praecepto divino-ecclesiastico est necessaria, sed, si inculpabiliter omittatur, potest sine illa obtineri vita. 3) Salutis nomine potest intelligi sanctificatio animae vel beatitudo aeterna. Sed, cum ea, quae sunt necessaria ad justificationem, sufficiant ad vitam aeternam consequendam, promiscue loquimur de fide neces­ saria ad utrumque finem. Quaerimus, an et quomodo sit adsensus fidei necessarius ad salutem sive spiritualem sive aeternam obtinendam. 460. Errores, i) Pelagius sacculo v negavit necessitatem actus fidei ad salutem. 2) Reformatores saeculi xvi docuerunt fiduciam promissionum Chri­ sti, quae non est vera fides, sufficere ad justificationem et salutem ae­ ternam ’. 3) Andreas Vega et alii pauci voluerunt fidem latam seu cognitionem Dei ex creaturis comparatam sufficere ad salutem 1 2. 4) Recentiores naturalistae et rationalistae, qui ordinem supernatura­ lem inficiantur, negant omnino actum fidei proprie dictae esse necessarium ad salutem adipiscendam 3. 1 Cfr. Lutherus, Comment, in c. 2 ad Galatas, «Hic observandum est#; Melanchthon, Apol. Confessionis aug., «Quid sit fides justificans». 2 In Concilium Trid., lib. 6, cc. 17 et 21. 3 Rousseau ajebat: «Les plus grandes idées de la divinité nous viennent par la raison seule». Emile, liv. 4. ART. 1. UTRUM FIDES PROPRIE DICTA SIT NECESSARIA AD SALUTEM 277 461. Thesis I. Fides habitualis est omnibus sive infantibus sive adultis necessaria necessitate medii ad salutem. 1) Nemo potest justificari sine fide, quia «in ipsa justificatione, ut ait Concilium Tridentinum, cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem, et caritatem»1. Concilium Vaticanum: «Quoniam vero sine fide... impossibile est pla­ cere Deo et ad filiorum ejus consortium pervenire, ideo nemini unquam sine illa contigit justificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque in finem, vitam aeternam adsequetur» 12. 2) Necessitas igitur fidei habitualis ad salutem enascitur, non ex aliquo praecepto adimplendo, sed ex necessitate vitae supernaturalis, quam sine fide nemo adquirere valet. Haec fides habitualis infantibus et perpetuo amentibus infunditur a Deo in baptismate. 462. Thesis II. Sola fiducia in promissiones Christi in sensu re­ formatorum et fides lata, quae dicitur cognitio Dei ex contemplatione rerum creatarum hausta, non sufficiunt adultis ad salutem. Pars l.a Fiducia in promissiones Christi, quam ponunt reformatores, non est vera fides, quae juxta Concilium Vaticanum est virtus supernaturalis, qua, Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus... propter auctoritatem ipsius Dei revelantis 3. Vera autem fides ad salutem omnino requiritur. Pars 2.a Cum media debeant esse ad finem proportionata, ad salutem aeter­ nam, quae excedit omnes vires naturales hominis, requiritur fides supernaturalis. Sed fides lata, quae consistit in cognitione Dei naturali, non est supernaturalis. Ergo4. Innocentius XI merito ad rem damnavit sequentem propositionem: «Fides late dicta, ex testimonio creaturarum, similive motivo, ad justi­ ficationem sufficit»5. 1 2 3 Sess. 6, c. 7; Sess. 3, c. 3; Sess. 3, C. 3; Denz-Bannw., 800. Denz-Bannw.. 1793. Denz-Bannw., 1789. Cfr Raymundus M. Martin, Opusc. De necessitate credendi et credendorum, i, c. 3, § 4 (Lovanii, 1906). 3 Prop. 23. Decret. S. Officii, 2 Mart. 1679; Denz-Bannw., 1173; Viva in «Tru­ tina» expresse docet in hac propositione damnari doctrinam quae dicit cognitio­ ni m supernaturalem Dei remuneratoris ex creaturis haustam sufficere ad salutem. Cfr. Franzolln, De trad et script., app., c. 3, § 4. p. 580 (ed. 1896). 4 pari 278 DE VIRT. THEOL. Q XXV. DE NECESSITATE FIDEI 463. Thesis III. Adsensus formalis et explicitas fidei proprie di­ ctae est omnibus adultis necessarius necessitate medii ad salutem. Nota. Est sententia communis et certax. Contrariam sententiam aliqui vocant haereticam, alii erroneam, alii temerariam, alii falsam. 1) S. Scriptura hoc testatur dicens: Justus autem meus ex fide vivit12. Sine fide autem impossibile est placere Deo 3. Qui vero non credi­ derit, condemnabitur 4. 2) Concilium Tridentinum: «Fides est humanae salutis initium, fun­ damentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est pla­ cere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire» 5. 3) SS. Patres constanter hoc docuerunt. S. Irenaeus: «Sic et homo non adsumens per fidem spiritus insertio­ nem, perseverat hoc esse quod erat ante: caro et sanguis exsistens, re­ gnum Dei haereditate possidere non potest»6. S. Fulgentius: «Fides est humanae salutis initium. Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pertinere, quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possi­ debit aeternam»7. 4) Ratio item hoc suadet, quia minime decet, ut homo ad amicitiam Dei vel etiam ad supernam beatitudinem admittatur, quin prius super­ naturalem Dei notitiam adipiscatur. 464. Scholion. Quidam theologi dixerunt ad salutem consequen­ dam sufficere votum fidei seu propositum credendi, sed falluntur. Vix enim concipi potest fides supernaturalis in voto, quin statim occurrat obligatio adsentiendi veritatibus revelatis, cui obligationi satisfacien­ dum est. ARTICULUS II QUAE SINT EXPLICITE CREDENDA NECESSARIO NECESSITATE MEDII AD SALUTEM 465. Status quaestionis. 1) Explicite credere nihil aliud est, quam actu expresso intellectus sub imperio voluntatis adsentire veri­ tati revelatae. 2) Diximus articulo superiori adsensum formalem et explicitant fidei supernaturalis esse necessarium ad salutem. Nunc autem declaran­ dum est, circa quae versari debeat hic adsensus explicitus. 1 Cfr. S. Thomas, Tt-II, q. 2, a. 3; De veritate, q. 14, a. 10; Contra Gent., lib. 1, c. 5; et lib. 3, c. 118. 2 Hebr., 10, 38. 3 Hebr., n, 6. 1 Mare., 16, 16. 5 Sess. 6, c. 8; Denz-Bannw., 801. Cfr. Concilium Vaticanum, sess. 3, c. 3; Denz-Bannw., 1789. * Adv. haer., lib. 5, c. 10, n. 2; MG 7, 1148. ’ De fide ad Petrum, n. 1; ML 65, 671. ART. II. CREDENDA NECESSITATE MEDII AD SALUTEM 279 466. T H ESIS I. Omni tempore et statu necessarium fuit necessitate medii ad salutem credere Deum exsistere et bonorum operum remune­ ratorem esse. 1) Hoc geminum fidei objectum explicite credere esse necessarium ad salutem diserte manifestavit Apostolus dicens: Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator silh Hunc locum exponens merito ait Angelicus: «Dicendum quod Apostolus posuit illa, quae oportuit credi explicite a quolibet homine in quocumque statu»1 2. Iterum: «Illa duo explicite credere de Deo omni tempore et quoad omnes necessarium fuit» 3* 7. 2) Ratio theologica plene hoc confirmat. Homo enim, dum in terris vivit, per solam fidem accedit ad Deum, de quo pronum est aliquid explicite credendum esse. Objectum ita explicite credendum, vehit ne­ cessarium ad salutem, oportet esse tale, ut alia credenda contineat sal­ tem implicite. In Deo autem sub duplici conceptu exsistentis et remu­ nerantis continentur implicite omnia credenda; quia in Deo exsistente includuntur omnes perfectiones et attributa Dei, et in Deo remuneratore continetur ordo providentiae cum omnibus gratiis, auxiliis, mediisque, quae nos ducunt ad finem i. Objicies. Ad justificationem sufficit actus perfectae caritatis seu dile­ ctio Dei super omnia. Sed ad actum perfectae caritatis non requiritur fides in Deum remuneratorem, sed sufficit fides in Deum summe bonum. Ergo. Resp. Graviter aliqui sese implicant in solutione hujus difficultatis °. Nonnulli, ut Wirceburgenses °, defendunt ad justificationem requiri fidem in Deum remuneratorem, ut producatur amor amicitiae, qui proprie ex na­ tura sua est justificati vus animae et expulsi vus peccati. Sed alii verius dicunt fidem in Deum summe bonum sufficere, ut fidelis eliciat actum caritatis et justificetur; et fidem in Deum remuneratorem esse quidem ita necessariam ad salutem, ut, quidquid dicat in contrarium cl. Pesch ’, suppleri possit per actum perfectiorem, ut est fides in Deum summe bonum, et per eum possit justificari8. 467. Scholion. Quomodo Deus in se exsistens et bonorum operum remunerator sit objectum fidei explicitae. In explicatione hujus gemini objecti fidei non conveniunt theologi. 1) Quoad primum plures volunt articulum Deum esse constituere objectum nostrae fidei, quatenus est auctor ordinis naturalis, qui a phi­ losophis per rationem naturalem cognoscitur. Ita Suarez, Lugo et alii 9. Alii contendunt in hoc articulo praescindendum esse ab ordine natutali vel supernatural!, et credendum esse Deum ut supremum ens ab omni creatura distinctum. Ita Pesch 10. 1 3 * ° 7 “ 3 10 Hebr., 11, 6. tn III Sent., dist. 25, q. 2, a. 2, sol. 4 ad 1. Il-II, q. 2, a. 8 ad I. Cfr. S. Thomas, In ep. ad Hebr., c. 11, lect. 2. Vide Lugo, De virtute /id. div., disp. T2, n. 109. Oe fido, n. 118. De fido, n. 444 Cfr, Salmantloonsos, De fide, disp. 6, n. 90. Suaroz, De fide, disp. 12 sect, 3, 11, 4: Lugo, De virtute fid. div., disp. 12, 123. De fide theolog., n 445· 28ο DE VIRT. THEOL. Q. XXV. DE NECESSITATE FIDEI Thomistae tamen communiter et alii plures verius docent primum omnium, quod necessario credendum est ad salutem aeternam adipiscen­ dam, esse exsistentiam Dei, ut auctoris ordinis supernaturalis, tum quia objectum hujus fidei debet implicite includere alios articulos fidei, tum quia homo per fidem convertitur in Deum ut auctorem suae justificatio­ nis, tum demum quia philosophis, qui ratione naturali demonstrant ex­ sistentiam Dei, impossibile est credere Deum exsistere1. Unde S. Tho­ mas: «Per cognitionem naturalem homo non convertitur in Deum, in quantum est objectum beatitudinis et justificationis causa; unde talis cognitio non sufficit ad justificationem» 123. Et iterum: «Ex quo patet, quod in justificatione impii requiritur actus fidei quantum ad hoc, quod homo credat Deum esse justificatorem hominum per mysterium Christi» s. 2) Quoad articulum Dei remuneratoris docuerunt aliqui apud Lugo 4 de necessitate medii ad salutem sufficere fidem in Deum remuneratorem, praescindendo a conceptu supernatural!. Sed alii merito requirunt ad hoc fidem in Deum remuneratorem su­ pernaturalem, juxta illud Apostoli: Qui reddet unicuique secundum opera ejus: iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et hono­ rem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt' veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio 5. Haec sane fides est adsensus et accessus ad Deum ultimum finem, qui est remunerator supernaturalis. 468. Thesis II. Ante promulgationem Evangelii requirebatur et sufficiebat de necessitate medii ad salutem fides implicita in Christum Redemptorem et Trinitatem personarum. Nota. Aliqui docuerunt fidem explicitam in Christum Redemptorem fuisse necessariam necessitate medii ad salutem in Veteri Testamento. Ita Philippus a SS. Trinitate, et alii 67. Alii fere communiter admittunt necessitatem tantummodo fidei im­ plicite. Pars l.a Requirebatur fides implicita. 1) Sacra Scriptura ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 1. 2) S. Augustinus: «Sine fide ergo incarnationis et mortis et resurre­ ctionis Christi nec antiquos justos, ut justi essent, a peccatis potuisse mundari et Dei gratia justificari, veritas Christiana non dubitat» 8. 3) S. Thomas loquens de antiquis Patribus ait: «Si qui tamen sal­ 1 Cfr. Cano, De locis theol., lib. 12, c. 4; Philippus a SS. Trinit., dub. 3; Salmanticenses, De fide, disp. 6, 73. 2 I-II, q. 113, a. 4 ad 2. 3 I-II, q. 113, a. 4 ad 3. 1 De virtute fidei div., disp. 6 Rom., 2, 6 sqq. 6 De fide, disp. 4, dub. 4. 7 I Cor., 15, 22. 3 De peccato orig., lib. 2, c. 12, n. 128. 24. n. 28; MI, 44, 398. De fide, disp. 4, ART. II. CREDENDA NECESSITATE MEDII AD SALUTEM 28ι vati fuerunt, quibus revelatio non fuit facta, non fuerunt salvati absque fide mediatoris; quia etsi non habuerunt fidem explicitam, habuerunt tamen fidem implicitam in divina providentia, credentes Deum esse liberatorem hominum secundum modos sibi placitos» 1. Ratio idem suadet. Omnibus quippe fuit necessaria Christi redemptio. Ergo omnibus pariter fuit necessaria fides saltem implicita in Christum Pars 2.a Sufficiebat antiquis ad salutem fides implicita in Christum. 1) Hoc innuere videtur Apostolus, cum ait: Prius autem quam ve­ niret fides, sub lege custodiebamur conclusi, in eam fidem, quae revelanda erat1 2. 2) Angelicus Doctor id ipsum confirmat dicens: «Post peccatum ante adventum Christi quidam habebant fidem explicitam de Redem­ ptore, quibus revelatio facta erat, qui majores dicebantur. Quidam au­ tem, ut minores, fidem implicitam habebant in fide majorum» 3. 469. Thesis III. Non constat fidem explicitam incarnationis Verbi et trinitatis personarum esse necessariam necessitate medii ad salutem in lege gratiae. Nota. 1) «Mysterium incarnationis Christi, ait apposite S. Thomas, explicite credi non potest sine fide trinitatis: quia in mysterio incarnationis Christi hoc continetur, quod Filius Dei carnem adsumpserit, quod per gra­ tiam Spiritus Sancti mundum renovaverit, et iterum quod de Spiritu San­ cto conceptus fuerit» 4. Utriusque igitur mysterii credendi eadem est neces­ sitas ac obligatio. 2) Quatuor invenio in hac materia sententias: Prima sententia docet fidem explicitam incarnationis Verbi et trinitatis personarum post praedicationem Evangelii esse necessariam necessitate medii ad salutem. Ita Valentia, Philippus a SS. Trinitate, Joannes a S. Tho­ ma, Billuart, et alii 5* 7. Secunda sententia admittit necessitatem fidei explicitae horum myste­ riorum ad salutem aeternam, non vero ad primam justificationem. Ita Cano et Panez ·. Tertia sententia absolute negat fidem explicitam horum mysteriorum esse necessariam necessitate medii ad salutem post divulgatum in orbe Evangelium. Ita Lugo, Pesch, Van Noort, Sola et alii ’. Quarta sententia docet fidem explicitam in Christum Rederriptorem et trinitatem personarum per se esse necessariam necessitate medii ad salu­ tem, per accidens tamen fieri posse ut aliqui salventur sola fide implicita Ita Suarez, Lezana, Salmanticenses, Mendive et alii8. 1 II-II, q. 2, a. 7 ad 3. 2 Gal., 3, 23. 3 In III Sent., dist. 25, q. 2, a. 2, quaest. 2. * II-II, q. 2, a. 8. 5 Valenda, In II-II, disp. 1, q. 2, pp. 4 et 5; Philippus a SS. Trinit., De fide, disp. 4, dub. 6; Joannes a S. Thom., De fide, disp. 4, a. 1; Billuart, De fide, diss. 3, a. 2. 11 Cano, Relectio de Sacram, in genere, p. 2, conci. 3; Banez, In II-II, q. 2, a. 8, «Quaeritur denique». 7 Lugo, De virtute fid. div., disp. 12. n. 91 sqq.; Pesch, De fide, n. 448; Van Noort, De fide, n. 329: Sola, De fide, n. 766. 8 Suarez, De fide, disp. 12, sect. 4, n. 18; Lezana, De fide, tr. I, disp. 3, q. 6, •Ί crtiii sententia docet»; Salmanticenses, De fide, disp. 6, n. 77; Mendive, De fide, 11. 27« sqq. DE V1RT. THEOL. Q. XXV. DE NECESSITATE FIDEI 282 Si res bene perpendantur, haec quarta sententia reducitur ad tertiam, quia, si quis aliquando per accidens, ex eo quod invincibiliter ignoraverit mysteria incarnationis et trinitatis, potest sanctificari sine eorum fide ex­ plicita, jam fides explicita non est necessaria necessitate medii ad salutem. His praelibatis, probatur thesis. 1) Apostolus certe, cum indicavit media necessaria ad accedendum ad Deum, tradidit prima credibilia, quae necessitate absoluta oportebat credi, et in quibus caetera credenda implicite continebantur. Fidem autem explicitant incarnationis Verbi et trinitatis personarum non indi­ cavit, sed tantummodo in Deum auctorem gratiae et remuneratorem Supernaturalem. 2) Testimonia S. Scripturae, quae in contrarium adducuntur non amplius docent quam necessitatem absolutam fidei implicitae, vel ad summum obligationem fidei explicitae de praecepto, facta semel prae­ dicatione. 3) Nihil prohibet, quominus aliquando missionarius inter praedi­ candum catechumeno proponat primo Deum ut auctorem gratiae et remuneratorem supernaturalem munificentissimum. Catechumenus au­ tem hac praedicatione instructus et gratia interna motus, potest, ante­ quam missionarius ad ulteriora procedat, actum contritionis elicere ac justificari sine adsensu explicite fidei in incarnationem Verbi et trini­ tatem personarum. 470. De mente S. Thomae. Ob auctoritatem S. Thomae aliqui admiserunt necessitatem absolutam fidei explicitae ad salutem in lege gratiae, sed mens S. Thomae non est ita clara, ut nos moveat ad mutan­ dam sententiam. Textus favens necessitati jidei explicitae: «Post tempus autem gratiae revelatae tam majores quam minores tenentur habere fidem explicitam de mysteriis Christi, praecipue quantum ad ea, quae communiter in Ecclesia solemnizantur, et publice proponuntur, sicut sunt articuli in­ carnationis, de quibus supra dictum est» 1. Textus favens sufficientiae fidei implicitae: «Ante baptismum Corne­ lius consecutus est et alii similes consequuntur gratiam et virtutes per fidem Christi et desiderium baptismi implicite vel explicite» *2. Sensus hic manet obscurus. Quae cum ita sint, quando in primo textu diserte ait: «Tenentur habere fidem explicitam de mysteriis Chri­ sti», innuere videtur necessitatem fidei explicitae de praecepto, tum quia loquitur de mysteriis Christi, quae non sunt credenda necessitate medii ad salutem; tum quia obligationem extendit ad ea praecipue, quae com­ muniter solemnizantur in Ecclesia, id est, ad ea, quae sunt credenda ex praecepto. In secundo autem loco aperte docet Angelicus sufficientiam fidei implicitae in Christum ad justificationem. ' 2 II-II, q. 2, a. 7. III p., q. 69, a. 4 ad 2. ART. III. UTRUM DETUR PRAECEP. CREDENDI ALIQUOS ARTICULOS FIDEI 283 ARTICULUS III UTRUM DETUR PRAECEPTUM CREDENDI ALIQUOS ARTICULOS FIDEI 471. Thesis. Datur praeceptum tum divinum tum ecclesiasticum credendi aliquos articulos fidei. Pars l.a Praeceptum divinum. 1) Ex S. Scriptura constat fidem esse ex constitutione divina ne­ cessariam ad salutem. Unde datur praeceptum divinum credendi articu­ los fidei. 2) S. Joannes testatur dari praeceptum credendi in Jesum. Hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi *. Pars 2.a Praeceptum ecclesiasticum. 1) Ecclesia praecipit instruere catechumenos in rebus fidei. 2) Mandat insuper recipere sacramenta, audire sacrum, etc., quae nequeunt rite fieri nisi emisso formali actu fidei. Si tamen objicias Ecclesiam non posse praecipere actus mere inter­ nos, respondendum est hoc verum esse, si agatur de praecipiendo dire­ cte actus mere internos ratione sui, non vero, si agatur de praecipiendo actus internos indirecte et ratione alterius. Hinc Ecclesia potest praeci­ pere directe actus externos, ad quorum executionem requiruntur actus interni. Sic, cum praecipit sacrum audire, implicite praecipit credere praesentiam Christi in Eucharistia. 472. Scholion I. Credenda ex praecepto divino. Ex praecepto di­ vino tenentur omnes fideles explicite credere: 1) symbolum apostolorum saltem quoad substantiam (exceptis juxta plures his, quae dicuntur de Pontio Pilato, de communione sanctorum, de sessione ad dexteram Pa­ tris, de perpetua Virginitate beatae Mariae Virginis, de descensu ad inferos, et circumstantiis quibusdam, quae subtiliorem considerationem requirunt) 12; 2) decalogum; 3) orationem dominicam, et 4) doctrinam sa­ cramentorum, eorum saltem, quae quis recipere debet. Non videtur dari gravem obligationem addiscendi memoriter haec, quae explicite credenda dicuntur, nequidem orationem dominicam, sed, qui ea cognoscit ac credit quoad substantiam, ex hac parte non peccat mortaliter. De tempore, quo urget obligatio credendi, non loquimur, quia id spectat ad moralistas 3. 473. Scholion II. De actu externo jidei. 1) Actus externus fidei dicitur confessio, et est quaelibet externa manifestatio fidei, quam quis interne profitetur. 2) Haec externa confessio videtur esse actus elicitus fidei, sicut 1 a mor., 3 / Joan., 3, 23. Cfr. PalmiorI, Opus t. T, η. 3<>.|. Lohmkuhl, n. 397. theol. morale Uallerini, tr. 5. n. 22: Lehmkuhl, Theol. 284 DE VIRT. THEOL. Q. XXVI. DE HABENTIBUS FIDEM amor est actus caritatis, ut defendunt Banez, Philippus a SS. Trinitate, et Billuart1 contra Valentiam. Lezanam et alios1 2; quia, licet organis externis proferatur, a fide immediate regulatur ac dirigitur. 3) Datur duplex praeceptum de actu externo fidei, unum divinum et alterum ecclesiasticum, quae patent ex terminis. De praecepto ecclesiastico emittendi professionem fidei agunt canonistae et moralistae. 4) Praeceptum divinum confessionis externae fidei iterum est du­ plex, unum affirmativum, alterum negativum. a) Ex praecepto divino affirmativo tenemur certe ad externam fidei confessionem, ut communiter tenent doctorcs. Qui confitebitur me, ait Jesus, coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo 3. Corde enim, addit Apostolus, creditur ad justitiam, ore autem confessio jit ad salutem 4* . Unde S. Augustinus lepide ait: «Illi, qui verum, quod credunt, non loquuntur, merito reprobantur... Non enim perfecte cre­ dunt. qui, quod credunt, loqui nolunt» s. Circa tempus et circumstantias hujus obligationis fidei confitendae, vide moralistas. b) Ex praecepto pariter divino et gravi tenemur nunquam, ne qui­ dem mortis vitandae causa, externe fidem negare. Hoc didicimus ex ore Christi: Qui autem negaverit me coram homini­ bus, negabo et ego eum coram Patre meo 6. Hujus etiam praecepti circumstantias et applicationes disce a moralistis. QUAESTIO XXVI DE HABENTIBUS FIDEM ARTICULUS I IN QUIBUS CREATURIS INVENIATUR FIDES DIVINA 474. Breviter hanc materiam expendere curabimus. I. Angeli et primus homo, dum erant viatores, habuerunt fidem di­ vinam. Ita docent Angelicus et fere omnes theologi7 contra Durandum, qui contendit angelos non habuisse fidem, «si quid eis revelatum fuit a prin­ cipio suae conditionis» 8. 1 Banez, in II-II, q. 3, a. 3; Philippus a SS. Trinitate, De fide, disp. 4, dub. 8; Billuart, De fide, diss. 3, a. 4. 2 Valentia, In II-II, disp. I, q. 3, p. 1; Lozana, De fide, disp. 4, q. I. 3 Mattii., IO, 32. 1 Rom., 10, 10. 6 Enarrat, in ps. 115, nn. 1-2; ML 37, 1491 sq. • Matth., 10, 33. 7 Cfr. S. Thomas, II-II, q 5, a. 1; Cajetanus, In II-II, q 5, a 1 8 In III Sent., dist. 23, q. 9. ART. I. IN QUIBUS CREATURIS INVENIATUR FIDES DIVINA 285 Ratio est, quia, ut suis locis diximus, angeli et primus homo in in­ stanti suae creationis conditi fuerunt in gratia sanctificante, et accepe­ runt revelationem mysteriorum Dei, sed nondum erant beati per visio­ nem beatificam. Unde ex prima sua conditione debuerunt accedere ad Deum et tendere ad beatitudinem supernaturalem. Sed accedentem ad Deum oportet credere, ut dicit Apostolus. Ergo. Non obstat fundamentum Durandi in contrarium, quia diximus su­ pra evidentiam divinae revelationis posse cohaerere cum fide divina. 475. II. Peccatores, qui non commiserunt peccatum infidelitatis, habent fidem divinam. Constat ex Concilio Tridentino: Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti, aut fidem, quae remanet, non esse veram fidem... a. s. 1 2. Ratio est manifesta, quia non omne peccatum opponitur fidei. 476. III. Animae in purgatorio exsistentes habent fidem theologicam. Animae siquidem in purgatorio exsistentes sunt adhuc in via, spe­ rant recipere beatitudinem, et adsentiunt veritatibus revelatis tanquam objectis non visis. 477. IV. Doemoncs et damnati non habent fidem theologicam divi­ nitus infusam, sed naturalem tantum et acquisitam. Nota. Est fere communis contra Alensem, Durandum aliosque pau­ cos2 contendentes fidem, quae habita fuit ab hominibus in via, remanere in inferno. Pars l.a De fide theologica. Fides theologica infunditur a Deo creaturis eo solo fine, ut creaturae moveantur ad Deuin, et adipiscantur aeternam beatitudinem. Sed doemones et homines damnati, utpote aversi a Deo et obstinati in malo, non moventur ad Deum, nec sperant recipere beatitudinem. Ergo. Pars 2.a De fide naturali. Daemones, ait S. Jacobus, credunt et contremiscunt 3. Hic autem locus nequit intelligi nisi de eorum fide naturali et acquisita, ut explicant commentatores4. ' Doemones ac damnati notitiam veritatum, quam in via adepti sunt, retinent in inferno; eamque saepe signis ac evidentia credibilitatis moti, non quidem pia motione et in ordine ad vitam aeternam sed motivis naturalibus quodammodo coacti, reducunt ad actum, adsentientes veri­ tatibus divinis. Hinc S. Thomas ait: «Doemonum fides est quodammodo coacta ex signorum evidentia»5, non quidem coactione absoluta, quae omnino auferat eorum libertatem, sed coactione secundum quid. 478. V. Beati in patria non habent fidem. 1 Sess. 6, can 2 Alonsis, 2 4 ° 28: Donz-Bannw., 838. III p., q. 64, membro 7; Durandus, 19. Cfr Alapido, /11 Jacobuni, 2, 19. II-II, q. 5, 11 2 ad I. Jac., 2, In III Sunt., dist. 23, q. 9 286 DE VIRT. THEOL. Q. XXVI. DE HABENTIBUS FIDEM 1) Cum autem venerit, ait Apostolus, quod perfectum est, evacuabi­ tur, quod ex parte est x. 2) Graphice hoc statuit S. A ugustinus dicens: «Neque enim jam (in caelo) fides erit, qua credantur, quae non videntur; sed species, qua videantur, quae credebantur»12 3) Rationem adsignat S. Thomas his verbis: «Fides autem in sui ratione habet imperfectionem, quae est ex parte subjecti, ut scilicet credens non videat id, quod credit; beatitudo autem de sui ratione habet perfectionem ex parte subjecti, ut scilicet beatus videat id, quo beatificatur... Unde manifestum est, quod impossibile est, quod fides maneat simul cum beatitudinc in eodem subjecto» 3. ARTICULUS II UTRUM HAERETICUS, QUI PERTINACITER NEGAT UNUM ARTICULUM FIDEI, HABEAT FIDEM THEOLOGICAM CIRCA ALIAS VERITATES, QUAS ADMITTIT 479. Status quaestionis. Hic agitur de universalitate fidei divinae. Saepe enim contingit, ut homines, spiritu rebellionis ducti, negent cum pertinacia unam vel plures veritates a Deo revelatas atque ab Ec­ clesia propositas, dum aliis gratiae mysteriis sine difficultate adsentiunt. Disputatur, an hujusmodi homines habeant fidem divinam circa my­ steria, quae admittunt. 480. Opinio particularis. Durandus 4 censuit haereticum in uno posse probabiliter habere fidem divinam circa alia mysteria. Sed id caret fun­ damento. 481. Thesis. Haereticus, qui negat unum articulum fidei, non habet fidem infusam circa mysteria, quae admittit. 1) Concilium Tridentinum expresse adserit ipsam fidem per infide­ litatem amitti 5. 2) S. Augustinus: «Qui in Evangelio, quod vultis creditis, quod vultis, non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis»6. 3) S. Thomas: «Manifestum est, quod talis haereticus circa unum articulum, fidem non habet de aliis articulis, sed opinionem quamdam secundum propriam voluntatem»7. 4) Ratio efficaciter hoc demonstrat. Destructo namque objecto for­ mali et specificativo habitus et actus, necessario cessant habitus et actus 1 2 3 4 6 6 7 I Cor., 13, 10. De Trinitate, lib. 14, c. 2; ML 42, 1038. I-II, q. 67, a. 3. In III Sent., dist. 23, q. 9. Sess. 6, c. 15: Denz-Bannw., 808. Contra Faustum, lib. 17, c. 3; MI. 42. 342. II-II, q. 5, a. 3. ART. I. DE INFIDELITATE 287 in subjecto. Sed haereticus negans unum articulum fidei, destruit obje­ ctum formale et specificativum fidei etiam circa ea mysteria gratiae, quae admittit. Ergo. Objectum formale et specificativum fidei est aucto­ ritas infallibilis Dei revelantis, quod pro haeretico, sicut non habet vim circa articulum quem negat, ita pariter caret vi circa alia mysteria, quae admittit. Si enim haereticus putat auctoritatem Dei falli in articulo, quem negat, quomodo putabit eam infallibilem esse in aliis mysteriis testificandis? Si in uno fallitur, potest falli in omnibus. Et sic, destructo objecto formali fidei, necesse est ipsam fidem destrui. QUAESTIO XXVII DE VITIIS FIDEI OPPOSITIS ARTICULUS I DE INFIDELITATE 482. Praenotamen. Tria sunt vitia, quae praecipue fidei opponun­ tur, infidelitas, nempe, haeresis et apostasia, de quibus breviter totidem articulis loquemur. I. Infidelitas in genere, quod ad praesens attinet, nihil est aliud quam carentia fidei. Potest esse negativa vel positiva. Infidelitas negativa est carentia fidei in iis, qui penitus ignorant res fidei. Positiva est carentia fidei in iis, qui fidei sufficienter propositae resistunt vel resistere pergunt, sive adsen­ sum negando sive actus contrarios exercendo L. 483. II. Dicendum est dari de jacto in aliquibus infidelitatem nega­ tivam inculpabilem, quidquid in contrarium docuerint Hugo a S. Victore vel quisquis fuerit auctor libri «De sacramentis», Guillcrmus Pârisiensis, Altisiodorensis, Alensis et alii2. Barbari siquidem et illi, quibus nondum sufficienter fides proposita est, imo ipsi, qui. dum essent infantes, baptizati sunt, et nihil deinde vel parum de fide audierunt, possunt ignorantia invincibili laborare, et quousque in fide instruantur, ab omni peccato circa fidem excusari. Unde damnata est Baji propositio: «Infidelitas pure negativa in iis, quibus Christus non est praedicatus, peccatum est» 3. ' Aliqui dicunt carentiam fidei in eo, qui renuit adsensum praestare fidei suf­ ficienter propositae, esse privativam, et in eo qui post fidem sufficienter propositaem pergit positive contradicere, esse positivam, sed melius crediderim omnem infideli­ tatem privativam esse simul positivam, quia qui fidei sufficienter sibi propositae adsensum denegat, transgreditur praeceptum negativum non resistendi verae fidei, et committit peccatum commissionis. 2 Hugo a S. Victore, De sacramentis, lib. 2, p. 6, c. 5; MI. 176, 451; Guillcrmus Parlsiensis, De tide, c. 2; et De Legibus, c. 21; Altisiodorensis, Summa, lib. 3, tr. 3, c. 2, q. 3. in fine; Alensis, II p., q. 112, m. 8; et q. 153, m. 3. 3 Prop. 68; Donz*Bannw., 1068. DE VIRT. THEOL. Q. XXVII. DE VITIIS FIDEI OPPOSITIS 288 484. III. Infidelitas positiva est in intellectu tanquam in subjecto, et est ex genere suo gravissimum peccatum, imo, excepto odio Dei, caeteris peccatis gravius. Pars l.a Est in intellectu tanquam in subjecto. Ratio id ostendit, quia fides est in intellectu, ergo et infidelitas ejus vitium oppositum residet in intellectu. Hinc, licet Suarez et alii dixerint «malitiam mora­ lem, quae moraliter constituit infidelitatem, in ratione peccati intrinsece esse tantum in voluntate, in intellectu vero per solam denominationem ab actu voluntatis»1, verius tamen dicendum est actum infidelitatis, quatenus est in intellectu et elicitur ab intellectu, esse vitiosum et ha­ bere malitiam intrinsecam. Minime tamen dubitandum est actum infi­ delitatis sic ab intellectu elicitum gaudere intrinsece libertate necessaria, quatenus movetur et applicatur a voluntate. Pars 2.a Est ex genere suo gravissimum peccatum. Peccata hominis eo sunt graviora, quo magis a Deo avertant. Unde peccata contra vir­ tutes theologicas, quae magis directe versantur circa Deum, sunt ex ge­ nere suo graviora quam alia peccata. Et inter peccata, quae virtutibus theologicis adversantur, infidelitas, excepto odio Dei, magis quam alia peccata avertit hominem a Deo, quia tendit destruere Deum sub con­ ceptu primae ac summae veritatis. Dixi 1) excepto odio Dei caeteris peccatis gravius, quia odium, utpote oppositum virtuti nobiliori, magis quam infidelitas avertit hominem a Deo, et tendit destruere Deum sub conceptu summi boni. Importat igi­ tur majorem malitiam quam omnia alia peccata. Dixi 2) ex genere suo, quia ex circumstantiis subjecti, intensitatis, etc., possunt alia peccata esse graviora quam infidelitas. 485. IV. Non omnia infidelium opera sunt peccata. Infideles enim nunquam omnino exstinctum habent bonum naturae, ut nequeant ali­ quando exsequi opera ethice bona. Hinc damnata est Baji propositio: «Omnia opera infidelium sunt peccata et philosophorum virtutes sunt vitia» 1 2. 486. V. Infideles nunquam ad fidem conversi, non sunt vi compel­ lendi ad amplectendam fidem. 1) «De judaeis autem, ait Concilium Toletanum IV (a. 633), hoc praecepit sancta synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferre... Non vi sed libera arbitrii facultate, ut convertantur, suadendi sunt, non potius impellendi» 3. 2) Nemo sane in Ecclesia potest ab infidelibus vi exigere fidem. Non auctoritas ecclesiastica, quia non habet jurisdictionem in infideles; non potestas saecularis, quia principes civiles non gubernant subditos in rebus spiritualibus sed in temporalibus tantum ac politicis. Coerceri tamen possunt a qualibet auctoritate, ne fidem aliorum im1 2 3 De fide, disp. i6, sect. 3, n. 4. Prop. 25: Denz-Bannw., 1025. Can. 57; Mansi, 10, 633. Successus, qui in Hispania ante et post Concilium Toletanum IV locum habuerunt circa judaeos et judaizantes, expositi sunt ac ex­ pensi a Menéndez y Pelayo, Historia de los hétérodoxes espaholes. vol. 3, p. 187 (ed. 1917); et a Pasehale Boronat, Los moriscos espaholes y su expulsidn, vol. 1 per totum. ART. II. DE HAERESI 289 pediant, neve blasphemiis et facetiis eam irrideant. Imo impelli possunt ac debent, ut legem naturae servent. 3) Haeretici et apostatae possunt a principibus Christianis com­ pelli, ut ad fidem iterum redeant et promissa fideliter adimpleant. Ap­ posite ad rem S. Thomas: «Sicut vovere est voluntatis, reddere autem necessitatis, ita accipere fidem est voluntatis, sed tenere eam acceptam est necessitatis. Et ideo haeretici sunt compellendi, ut fidem teneant» *. ARTICULUS II DE HAERESI 487. I. Haeresis, graece αιρεσις, vi vocis significat sectam, in qua quisque habet facultatem eligendi eas opiniones, quae sibi magis arrideant. Per derivationem hujus significationis haeresis applicatur ad electionem doctrinae contra veritates revelatas. Unde haeresis recte definitur: Error pertinax catholicae fidei mani­ feste contrarius in eo, qui Christi fidem professus est. Dicitur 1) error, id est, judicium intellectus aliquid adserens vel ne­ gans contra veritatem. 2) Pertinax, quo significatur hoc judicium mentis esse voluntarium et tenax, id est, adsensum vel dissensum cum obstinatione contra aucto­ ritatem Dei dicentis et propositionem Ecclesiae declarantis. 3) Catholicae fidei manifeste contrarius; quia, sicut fides est adsen­ sus mentis ad veritates revelatas atque ab Ecclesia propositas, ita hae­ resis est judicium mentis contra easdem veritates manifeste sibi notas. Quod si haereticus nesciat propositionem Ecclesiae, non erit formaliter haereticus. 4) In eo qui Christi fidem professus est; error quippe contra fidem in eo, qui nunquam fidem suscepit, vocatur paganismus; in eo, qui fidem in figura suscepit, dicitur fudaismus; et in eo qui fidem Christi re su­ scepit, nuncupatur haeresis. 488. II. Disputari solet, an dubius in fide sit haereticus. Resp. 1) Qui involuntarie dubitat de aliquo mysterio, seu expe­ ritur tentationes contra fidem, quin dubitationi consentiat, ut ipsi san­ cti non semel experti sunt, non ëst haereticus, sed potius bene meretur apud Deum. 2) Qui ex ignorantia culpabili dubitat de aliquo mysterio, paratus semper credere, ubi propositio Ecclesiae sibi innotescat, peccat magis vel minus propter negligentiam, non peccato haereseos. 3) Qui. constito sibi articulo fidei ab Ecclesia proposito, negligit adsentire, sed suspendit omnem actum, alio se divertendo, non est pro­ prie haereticus ob defectum erroris vel pertinaciae, sed potest de facili peccare ob negligentiam deponendi dubium. 4) Qui, constito sibi articulo fidei ab Ecclesia sufficienter proposito, positive dubitat de illa veritate, v. gr., de incarnatione Christi, judi1 //-//, <|. 10, a. 8 ad 3. 10 DE VIRT, THEOL. Q. XXVII. DE VITIIS FIDEI OPPOSITIS 29° cando illam veritatem esse dubiam, est formaliter haereticus, quia pro­ priae sententiae tantum fidens pergit dubitare de veritate a Deo revelata et ab Ecclesia proposita. 489. III. 1) Haeresis potest esse formalis vel materialis. Formalis est error voluntarius et pertinax contra veritatem a Deo revelatam et ab Ecclesia propositam in eo, qui religionem Christi professus est; mate­ rialis est idem error in eo, qui ignorat revelationem Dei vel proposi­ tionem Ecclesiae et non habet pertinaciam. Formalis destruit fidem non materialis. 2) Potest iterum esse interna vel externa, quae ex terminis patent. Externa autem aliquando est occulta, quae nemini vel paucis innotescit; et aliquando manifesta, quae pluribus patet. 490. IV. Haeretici ab Ecclesia -puniri possunt et aliquando punien­ di sunt. Poenae, quibus haeretici puniuntur, aliae sunt spirituales, ut excom­ municatio, suspensio, et privatio beneficii, aliae civiles, ut confiscatio bonorum, privatio honoris, etc. Caetera apud canonistas et moralistas. ARTICULUS III DE APOSTASIA 491. I. Apostasia est vox graeca, quae idem significat àc disces­ sio seu retrocessio. Potest esse discessio a bono vel malo, sed usu communi ecclesiastico dicitur retrocessio totalis a Deo. II. Cum tripliciter homo conjungatur Deo, scilicet per fidem, ordi­ nem sacrum et vota religiosa, triplex est pariter apostasia, discessio nempe a fide, ab ordine sacro et a religione. Sola apostasia a fide per se destruit fidem. III. Apostasia a fide non distinguitur essentialiter ab haeresi, sed est ipsa haeresis universalis. Dum enim apostasia est totalis ac pertinax recessio a fide Christi, haeresis est quilibet error pertinax contra veri­ tatem a Deo revelatam. «Post receptum baptismum, ait Codex Juris canonici, si quis, nomen retinens Christianum, pertinaciter aliquam ex veritatibus fide divina et catholica credendis denegat aut de ea dubitat, haereticus; si a fide Chri­ stiana totaliter recedit, apostata; si denique subesse renuit Summo Pon­ tifici aut cum membris Ecclesiae ei subjectis communicare recusat, schismaticus est»1. Est majus peccatum quam haeresis intra eamdem speciem. Apostatae a fide incurrunt easdem poenas ac haeretici. IV. Apostasia ab ordine sacro est retrocessio clerici in ordine majore constituti ad statum saecularem auctoritate propria. Qui ab ordinibus minoribus propria auctoritate, vel a majoribus, interveniente legitima dispensatione, retrocedit, non est apostata. 1 Codex Juris canonici, can. 1325, § 2. ART. I. UTRUM EIDES ET RATIO SUOS HABEANT LIMITES 291 Haec apostasia est peccatum mortale, quia apostata, relinquens sta­ tum magis perfectum, redit ad statum minus perfectum. Huic optime competit illa Servatoris nostri sententia: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei1. V. «Apostat'a a religione dicitur professus a votis perpetuis, sive solemnibus sive simplicibus, qui e domo religiosa illegitime egreditur cum animo non redeundi, vel qui, etsi legitime egressus, non redit eo animo, ut religiosae obedientiae sese subtrahat» 12. Committit grave peccatum, et «ipso jure incurrit in excommunicatio­ nem, proprio Superiori majori vel, si religio sit laicalis aut non exempta, Ordinario loci, in quo commoratur, reservatam, ab actibus legitimis ecclesiasticis est exclusus, privilegiis omnibus suae religionis privatus; et, si redierit, perpetuo caret voce activa et passiva, ac praeterea aliis poenis pro gravitate culpae a Superioribus puniri debet ad normam constitutionum» 34*. QUAESTIO XXVIII DE MUTUIS FIDEI ET RATIONIS RELATIONIBUS ARTICULUS I UTRUM FIDES ET RATIO SUOS HABEANT LIMITES 492. Status quaestionis. Ex quo scientiae naturales penitius excul­ tae sunt, novae quaestiones moventur in theologia circa habitudinem fidei et rationis. Quidam enim, progressu scientiarum supra modum elati, dixerunt fidem non utilem sed perniciosam esse progressui, atque rationi naturali adversari. Haec cum ita sint, oportet de relationibus fidei et rationis sermonem instituere. Atque imprimis operae pretium duximus limites fidei et ra­ tionis statuere. 493. Errores. 1) Juxta rationalistas nullum restat amplius objectum pro fide, sed «humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex, et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit» ’. 2) Semirationalistae cum Hermes, Giinther et Frohschamer dixerunt intrinsecam evidentiam esse unicum critérium certitudinis circa veritates tum naturales tum supernaturales 6, adeo ut nulla sit veritas supernatu­ ralis, quam ratio naturalis rite exculta propriis principiis nequeat demon­ strare e. 1 2 3 4 Luc., 9, 62. Codex Juris canonici, can. 644. Codex Juris canonici, can. 2385. Syllabus, prop. 3: Denz-Bannw., 1703. vol. 1, η. 37° sqq. 6 Hermes, Intvod. phil. ad 6 Pius IX, ep. Gravissimas Denz-Bannw., 1669. Cfr. Benoit, lheol., praef. inter ad Archiep. , La ciudad anticristiana, Monaco-Frising., 11 Dcc. 1862; 2Q2 DF. VIRT. THEOL. Q. XXVIII. DE MUTUIS FID. ET RAT. RELÂT. 494. Thesis. Fides et ratio humana habent sua objecta cognoscen­ da, atque ideo diversum habent ordinem cognitionis, non solum principio, sed objecto etiam distinctum. Est de fide definitum in Concilio Vaticano. 1) Contra rationalistas: «Si quis dixerit rationem humanam ita independentem esse, ut fides ei a Deo imperari non possit, a. s.» L 2) Contra semirationalistas: «Si quis dixerit in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogma­ ta posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari, a. s.»1 2. 3) Id ipsum penitius explicuit idem Concilium dicens: «Perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet duplicem esse ordinem cognitionis non solum principio, sed objecto etiam distinctum; principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognosci­ mus; objecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt» 3. 4) Apposite ad rem ait Angelicus: «Regula humanorum actuum est ratio humana et lex aeterna... Lex autem aeterna excedit naturalem rationem. Et ideo cognitio humanorum actuum, secundum quod regu­ latur a lege aeterna, excedit naturalem rationem, et indiget supernatu­ ral! lumine doni Spiritus Sancti» 4. 493. Corollarium. Ex hoc sequitur: I) Alia esse objecta, quae non­ nisi per revelationem Dei nobis innotescunt, alia naturalia, quae rationis naturalis provinciam non excedunt. 2) Alia cognosci per adsensum obscurum fidei auctoritati Dei prae­ stitum, alia per demonstrationem rationis. 3) Fidem esse scientia praestantiorem ratione saltem principii et objecti. ARTICULUS II UTRUM SIT ALIQUA DISSENSIO INTER FIDEM ET SCIENTIAM 496. Status quaestionis. Dissensio doctrinarum est contradictio unius ad aliam, adeo ut una sit vera, altera falsa. Cum interdum videatur, saltem apparenter, doctrinam revelatam non posse conciliari cum conclusionibus scientiarum, examinandum est, an aliquando possit esse dissensio inter fidem et scientiam. Loquimur de doctrina fidei certe revelata et per organum Ecclesiae ad credendum nobis proposita, et quaerimus, an hujusmodi doctrina possit aliquando repugnare verae scientiae. 1 2 3 .Stfss. 3, can. I, De fide; Denz-Bannw., 1810. Sess. 3, can. i, De fide et ratione; Denz-Bannw, 1816. Sess. 3, c. 4; Denz-Bannw., 1795. 4 II-II, q. 8, a. 3 ad 3. ART. II. AN SIT DISS. INTER FIDEM ET SCIENTIAM 293 497. Error. Hodierni increduli et rationalistae totis viribus buccinant clamantes doctrinas fidei esse scientiae ac rationi oppositas; et cum scien­ tiae falli nequeant, contendunt doctrinas fidei esse aliquando erroneas 498. Thesis. dissensio. Inter fidem et scientiam nunquam potest esse vera 1) Concilium Vaticanum hoc expresse docet his verbis: «Etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest, cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humand rationis lumen indiderit, Deus autem negare se ipsum non possit nec verum vero unquam contradicere» 12. Et canonem statuit dicens: Si quis dixerit disciplinas humanas ea cum libertate tractandas esse, ut earum adsertiones, etsi doctrinae revelatae ad­ versentur, tanquam verae retineri neque ab Ecclesia proscribi possint, a. s. 3. 2) Rationem hujus doctrinae sapientissime tetigit concilium verbis relatis. Cum enim Deus sit auctor fidei et rationis et non possit se ipsum negare, nec verum vero valeat contradicere, pronum est fidem non posse opponi rationi. Luculenter hoc exponit Angelicus dicens: «Ea enim, quae naturaliter rationi sunt indita, verissima esse constat in tantum, ut nec ea esse falsa sit possibile cogitare; nec id, quod fide tenetur, quum jam eviden­ ter divinitus confirmatum sit, fas est credere esse falsum. Quia igitur solum falsum vero contrarium est..., impossibile est illis principiis, quae ratio naturaliter cognoscit, praedictam veritatem fidei contrariam esse». «Illud idem, quod inducitur in animum discipuli a docente, doctoris scientia continet, nisi doceat ficte; quod de Deo nefas est dicere. Princi­ piorum autem naturaliter notorum cognitio nobis divinitus est indita, quum, ipse Deus sit auctor nostrae naturae. Haec ergo principia etiam divina sapientia continet. Quidquid igitur principiis hujusmodi contra­ rium est, est divinae sapientiae contrarium; non ergo a Deo esse potest. Ea igitur, quae ex revelatione divina per fidem tenentur, non possunt naturali cognitioni esse contraria.» «Contrariis rationibus intellectus noster ligatur, ut ad veri cognitio­ nem procedere nequeat. Si igitur contrariae cognitiones nobis a Deo immitterentur, ex hoc a veritatis cognitione intellectus noster impedi­ retur, quod a Deo esse non potest»4. Doctrina igitur a Deo revelata et ab Ecclesia infallibili suo magiste­ rio ad credendum proposita nullatenus potest adversari verae scientiae, quia objectum a Deo revelatum nequit adversari objecto scientiae a Deo pariter condito, nec adsensus fidei a Deo inditus se opponit scientiae conclusionibus. 1 Cfr. Laurent, Historia de la humanidad (hisp. versa), parte 12. Nunquam satis mirari potui contradictionem, quam in hac parte incurrunt rationalistae. Con­ tendunt auctoritati Dei revelantis nihil esse deferendum, sed omnia esse rationi subjicienda; et, ubi agitur de auctoritate humana, garrulis diariorum compilato­ ribus omnia credunt. 2 Sess. 3, c. 4; Denz-Bannw., 1797. 3 Sc.vs. 3, can 1 Contra Geni , 2, De fide et lib. t, c. 7. ratione; Denz-Bannw., 1817. 294 DE VIRT. THEOL. Q. XXVIII. DE MUTUIS FID. ET RAT. RELAT. Si quando, uti solet, offendatur inter fidem et scientiam apparens contradictio, «inde potissimum oritur, ut optime ait Concilium Vatica­ num, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur» 1. 499. Corollarium I. Doctrinae et effata, quae saepe defenduntur in theologia, vel exponuntur in praedicatione evangelica, sicut applica­ tiones S. Scripturae, quae fiunt a commentaristis, si nondum fuerint ab infallibili Ecclesiae magisterio propositae ut fide divina credendae, non sunt doctrina fidei, ut misere videntur increduli non semel confundere. Veritates dicuntur esse objectum fidei divinae, quando sunt a Deo re­ velatae et ab Ecclesia ad credendum propositae. 500. Coroll. II. Speculationes e contra philosophorum, et conclu­ siones, quas naturalistae deducunt sive ex principiis astronomiae et physicae, sive ex conjecturis geologiae, cosmologiae, psychologiae, etc., non semper merentur nomen scientiae. Qui sapientes hodie se ipsos nominant, ex tripode negant exsisten­ tiam Dei personalis, creationem materiae, spiritualitatem animae ratio­ nalis, etc. Hoc autem non scientia sed audacia est et impudentia. Theoriae, quas imaginatione fingunt, millies in decursu temporum mutantur, ab aliis scientiarum cultoribus refutantur, et non scientiae sed conjecturae sunt omni fundamento destitutae12. ARTICULUS III UTRUM FIDES ET SCIENTIA SIBI INVICEM OBSTENT IN RERUM COGNITIONE ADQUIRENDA 501. Increduli hodierni accusationibus, quas congerunt contra fidem divinam, addunt aliud inconveniens dicentes fidem catholicam et obedientiam intellectus ad auctoritatem Dei non parum impedire profectum scientiarum et incrementum virium rationis. Sed immerito. 502. Thesis. Fides et ratio nunquam sibi invicem obstant, sed po­ tius opem sibi mutuam ferunt in rerum cognitione acquirenda. I. Concilium Vaticanum accusationes rationalistarum rejicit et mu­ tua fidei rationisque officia explicat dicens: «Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam fe­ runt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret ejusque lumine illu­ strata rerum divinarum scientiam excolat, fides vero rationem ab erro­ ribus liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione instruat» 3. 1 Sess. 3, C. 4: Denz-Bannw., 1797. 2 «Le vast champs de la science, ait apposite ad rem Duilhé De Saint Projet, est jouché d’hypothèses en ruine, encombré d'hypothèses en construction: affir­ mations téméraires, conclusions prématurées, synthèses aventureuses, c’est un ve­ ritable contagion dans la science moderne enivrée de son succès». 3, § 1. tifique de la foi chrétienne, prem. p., ch. 3 Sess. 3, C. 4; Denz-Bannw., 1799. Apologie scien­ ART. ΠΙ. AN FIDES ET SCIENTIA SIBI INVICEM OBSTENT, ETC. 295 II. Munera rationis erga fidem. 1) Recta ratio fidei fundamenta demonstrat. Fidei fundamenta appel­ lat concilium ea, quae sunt praeambula ad fidem, et quae per modum praeparationis ante actum fidei cognoscuntur. Hinc recta ratio demon­ strat exsistentiam ac veracitatem Dei, factum revelationis, credibilitatem veritatum revelatarum, etc., et sic viam parat ad actum fidei eli­ ciendum. 2) Ratio, fidei lumine illustrata, rerum divinarum scientiam excolit. Scientia rerum divinarum est theologia, cujus est veritates in articulis fidei contentas legitime deducere. Ratio etenim, acceptis fidei articulis, innumeras conclusiones speculativas et practicas ex eis eruit, et totum aedificium theologicum exstruit. Neminem autem latet, quam sit utilis ac praestans theologia ad fidem servandam atque corroborandam. Unde recta ratio fovet fidem. III. Munera fidei erga rationem. 1) Fides rationem ab erroribus liberat. Philosophia appellata fuit ab Angelico Doctore ancilla theologiae, et sicut ancilla non semel indiget dirigi a domina, ita pariter philosophia aliaeque scientiae naturales in­ digent auxilio theologiae. Theologia non impedit, quin potius juvat et promovet profectum scientiarum. Ratio sane sibi relicta periculo se ex­ ponit amplectendi errores crassissimos, ubi praecipue agitur de materiis ad religionem moresque spectantibus. 2) Fides multiplici rerum notitia rationem instruit. Plurima nos do­ cet fides, quae rationem naturalem superant, ut sunt mysteria cuncta in Deo abscondita; alia vero, quae, licet objectum naturalis scientiae non transcendant, lumine tamen fidei clariora fiunt, et certius nobis innotescunt. Hinc homines scientific! fidem non rejicere sed humiliter amplecti debent, et religiosi ardenter scientias colere ac promovere. SECTIO 11 D E SP E QUAESTIO XXIX DE NATURA ET OBJECTO SPEI THEOLOGICAE ARTICULUS I QUID SIT SPES THEOLOGICA 503. I. 1) Spes aliquando latissime sumitur pro exspectatione futuri eventus sive boni sive mali, sed hoc improprie dicitur; quia spes non potest esse nisi bonarum rerum futurarum 1. 2) Potest esse in appetitu irascibili, quatenus est motus hujus ap­ petitus in bonum sensibile et arduum; et in voluntate, quatenus est habitus vel actus voluntatis in rem bonam futuram etiam arduam. 3) Spes in voluntate residens una est naturalis, motus scilicet vo­ luntatis in bonum naturale; alia supernaturalis a Deo indita, quae etiam theologica dicitur. 4) Spes supernaturalis aliquando sumitur objective pro bono quod speramus, et interdum formaliter pro habitu eliciente actum spei vel etiam pro ipso actu sperandi. 5) Habitus et actus spei supernaturalis mutuo sese explicant. Hinc ex definitione habitus spei, quam dabimus, caetera sponte fluent. Spes igitur supernaturalis seu theologica est: Habitus supernaturalis a Deo voluntati nostrae inditus, quo per auxilium divinum firmiter exspe­ ctamus consequi bona sempiterna. Aliquando conjungitur caritati et dicitur spes formata, non semel dis­ sociatur a caritate, et vocatur spes informis. 504. II. Spes est virtus theologica a fide et caritate realiter distincta. Ratio fundamentalis est, quia spes perficit voluntatem humanam ad actum bonum supernaturalem, et respicit immediate ipsum Deum tanquam objectum proprium, sub ratione Dei nos auxiliantis et adjuvantis. 1) Perficit voluntatem humanam ad actum bonum supernatura­ lem, quia erigit voluntatem ad adipiscendam beatitudinem aeternam, excedentem vires naturales hominis. Unde est virtus. 1 Cfr S. Augustinus, Enchiridion, c. 8; ML 40, 235. 2ç8 DE VIRT. THEOL. Q. XXIX. DE NATURA ET OBJ. SPEI THEOL 2) Respicit immediate Deum ut objectum quod proprium, et est virtus theologica. 3) Fertur in Deum sub ratione Dei nos adjuvantis, et distinguitur a fide et caritate, quae respiciunt Deum sub ratione respective veri et boni. 505. III. In definitione spei theologicae dictum est firmiter exspe­ ctamus *. Unde Apostolus adserit nos habere spem sicut anchoram animae lutam ac firmam 1 2. Hoc certe innuit spem theologicam habere aliquam certitudinem. Quae est haec certitudo? Sane, qui per auxilium divinum sperat fore, ut bona increata sibi conferantur, non habet talem certitudinem de consequenda aeterna beatitudinc, ut possit dicere: Certo salutem consequar; sed habet certitudi­ nem ab intellectu voluntati derivatam, qua possit dicere: Confido ac praesumo per divinum auxilium me salutem consecuturum. ARTICULUS II QUID SIT OBJECTUM SPEI THEOLOGICAE 506. Status quaestionis. Constat ex alibi saepe dictis objectum potentiae vel habitus esse materiale vel formale, et in formali duplicem rationem inveniri, rationem quae (objectum formale quod), et rationem sub qua (objectum formale quo). Horum definitiones vide in theologia fundamentali, n. 4. Interest hic explicare, in quo consistat objectum materiale, objectum formale quod et formale quo spei theologicae. 507. Thesis I. Objectum materiale spei theologicae est aeterna beatitudo objectiva et omne bonum quod ad eam conducit. Objectum siquidem materiale habitus vel potentiae est omne illud, quod attingitur ab habitu vel potentia sub ratione motivi formalis ejus­ dem. Sed beatitudo objectiva et omnia bona, quae ad eam conducunt, attinguntur a spe theologica sub ratione formali Dei auxiliantis. Ergo. «Quaecumque alia bona, ait S. Thomas, non debemus a Deo petere nisi in ordine ad beatitudinem aeternam. Unde et spes principaliter quidem respicit beatitudinem aeternam. Alia vero, quae petuntur a Deo, res­ picit secundario in ordine ad beatitudinem aeternam» 3. 508. Thesis II. Solus Deus, quatenus complectitur omnes suas perfectiones et est beatitudo hominis objectiva connotans beatitudinem formalem seu visionem, est objectum formale «quod» spei theologicae. 1) Objectum formale quod habitus est illud, quod principaliter at­ tingit ipse habitus et primario cadit sub motive formali ejusdem. Deus 1 2 3 Alii dicunt: Certa cum 6, 19. q. 17, a. 2 ad 2. Hebr., II-II, fiducia exspectamus. ART. Π. QUID SIT OBJECT. SPEI THEOL. 299 autem, non ut est sola essentia, sed quatenus complectitur infinitas per­ fectiones et constituit beatitudinem objectivant, attingitur principaliter a spe theologica, et cadit primario sub motivo Dei auxiliantis. Ergo. Spe enim erigimur ad consequendam beatitudinem, quae in possessione Dei consistit. 2) Objectum formale quod spei in via est id, quod futurum est objectum fruitionis in patria, quia fruitio succedit spei. Sed objectum formale quod, fruitionis in patria erit Deus complectens omnes suas per­ fectiones. Ergo. Consulto diximus: Beatitudo hominis objectiva connotans beatitudinem formalem seu visionem. Licet enim Ripalda et Pesch 1 defenderint beati­ tudinem subjectivam esse de ratione formali, saltem per modum partis, objecti spei, melius dicendum videtur beatitudinem formalem requiri ad objectum formale quod- spei theologicae per modum connotati seu con­ ditionis, ut Deus dicatur nobis possidendus. Sane Deus possidendus est objectum formale quod spei, sed ut noster fiat, «concurrunt bonitas ut forma, et possessio ut conditio»12. 509. Corollarium. Communiter docent theologi ea, quae in philo­ sophia dicuntur de passione spei, proportion aliter applicanda esse spei theologicae. Objectum autem, passionis spei dicitur arduum, possibile adipisci. Lit hoc ipsum salvetur in spe theologica, dicendum est contra Suarez et Ripalda 3 objectum formale quod spei theologicae esse pariter arduum; quae arduitas non consistit in excellentia et magnitudine boni adipiscendi, ut aliqui minus recte dixerunt, sed in difficultate adipi­ scendi objectum 4. «Requiritur, ait S. Thomas, quod sit aliquid arduum cum difficultate adipiscibile»5. Et alibi: «In objecto spei quatuor consi­ derantur. Primo quidem, quod sit bonum, per quod spes differt a timo­ re. Secundo, quod sit boni futuri, per quod differt a gaudio vel delecta­ tione. Tertio, quod sit boni ardui, per quod differt a desiderio. Quarto, quod sit boni possibilis, per quod differt a desperatione»6. 510. Thesis III. Objectum formale «quo» spei theologicae est auxilium Dei adjuvantis nos per omnipotentiam, connotando misericor­ diam et fidelitatem ejus in promissis. 1) S. Scriptura, passim hoc significat. Nos autem in omnipotente Domino... confidimus7. Potens est omnia jacere superabundanter quam petimus aut intelligimiis, secundum virtutem, quae operatur in nobis 8. 2) Concilium Tridentinum ait: «In Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent» ®. 1 2 3 4 6 ° 7 B ° Ripalda, De spe, disp. 23, sect. 4, n. 30; Pesch, De spe, n. 481. Salmanticenses, De spe, disp. I, n. 20. Suarez, De spe, disp. i, sect. 3; Ripalda, De spe, disp. 21, sect. 4. Nihil interest, an haec difficultas graves vel leves molestias afferat. I-II, q. 40, a. i. Quaesi, disp. De spe, q. un., a. 1. II Machab., 8, 18. Eph., 3, 20. St’S.v. 6, C. 13; Denz-Bannw., 806 DE VIRT. THEOL. Q. XXIX. DE NATURA ET OBJ. SPEI THEOL. 300 3) S. Thomas: «Spes adipiscendi vitam aeternam habet duo objecta, scilicet ipsam vitam aeternam, quam quis sperat, et auxilium divinum, a quo sperat... Unde et spes habet rationem virtutis ex hoc ipso, quod homo inhaeret auxilio divinae potestatis ad consequendum vitam aeter­ nam... Sic igitur, sicut formale objectum fidei est veritas prima, per quam, sicut per quoddam medium adsentit his, quae creduntur, quae sunt materiale objectum fidei; ita etiam formale objectum spei est auxi­ lium divinae potestatis et pietatis, propter quod tendit motus spei in bona sperata, quae sunt materiale objectum spei» x. 4) Objectum formale quo spei oportet esse id, quo firmiter speramus beatitudinem adepturum. Hoc autem est auxilium divinum operans per omnipotentiam. Ergo. Sane, quando innitimur auxilio Dei omnipotentis connotantis misericordiam et fidelitatem in promissis, certi sumus de facultate et voluntate Dei conferendi nobis aeternam beatitudinem. 511. Scholion I. Aliqui theologi dixerunt auxilium divinum, qua­ tenus constituit objectum formale quo spei theologicae, aeque formaliter et in recto complecti omnipotentiam, qua nos juvat, misericordiam, qua miseretur de nostra infirmitate, et fidelitatem, qua adimplet promissa, et ideo haec attributa aeque pertinere ad objectum formale quo spei theo­ logicae. Ita ex recentioribus Pesch 12. Hoc tamen minus recte dictum esse videtur. Quare probabilius existimo auxilium Dei, quod nos adjuvat et con­ stituit motivum formale spei theologicae, supponere quidem et connotare misericordiam, fidelitatem, aliaque Dei attributa, sed formaliter et in recto importare omnipotentiam auxiliantem, qua erigimur, et in quam ultimo resolvitur spes theologica. Scholion II. Benemeriti quidam theologi, ut Suarez, Mazzella, Pesch et alii 3, adserunt spem esse amorem concupiscentiae, vel amorem spei in Deum esse amorem concupiscentiae, et sub hoc adspectu defen­ dunt motivum formale spei esse bonitatem Dei respectivam. Satius ego dixerim amorem imperfectum concupiscentiae, de quo hic est sermo, non esse actum spei, sed praesupponi ad spem, et elici vel auxilio quodam transeunte, ut aliqui volunt, vel ab habitu piae affectio­ nis tendentis in bonum commodum, ut aliis placet 4. Scholion III. Spes, utpote residens in voluntate, pertinet ad partem affectivam, ejus tamen actus non sunt amor, desiderium, fruitio et gau­ dium, quae pertinent ad partem concupiscibilem, sed est sperare aeter­ nam beatitudinem. Actus siquidem spei est ille, quo tendimus in beatitu­ dinem ut quid arduum et futurum sub ratione auxilii Dei adjuvantis. Hoc autem est sperare. Scholion IV. Absolute loquendo, nemo potest sperare alteri beati­ tudinem, quia motus appetitus nequit per se terminari nisi in bonum 1 2 Pe spe, Pe spe, <1- i, a. i. n. 500. 3 Suarez, Pe spe, disp. 1, sect. 3, n. 4; Mazzella, Pe virtutibus in/., n. 1099 sqq.; Pesch, Pe spe, n. 471 sqq.; et n. 492. '* Cfr. Joannes a S. Thoma, In II-II, disp. 10, a. 1, «Ad hanc difficultatem»; Salmanticenses, Pe spe, disp. I, nn. 40 et 88. ART. I. UTRUM SPES SIT IN VOLUNTATE 301 proprium. Unde S. Augustinus ait: «Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium, qui earum spem gerere perhibetur» T Quia tamen amantium omnia bona sunt communia, qui alteri cari­ tate perfecta, vel etiam caritate supernaturali imperfecta 12, conjungitur, potest ei sperare beatitudinem. Ratio est, quia amantes fiunt unus, et sperans amico beatitudinem, repellensque ab eo mala aut quaerens ipsi bona, sibi quodammodo bea­ titudinem ut rem arduam sperat. «Ex vero parte sperantis, ait ad rem Angelicus, principale objectum est, quod aliquis beatitudinem speret sibi, secundarium vero est, quod speret eam aliis, in quantum sunt quodammodo unum cum ipso, et bonum eorum desiderat, et sperat sicut et suum» 3. QUAESTIO XXX DE SUBJECTO SPEI THEOLOGICAE ARTICULUS I UTRUM SPES SIT IN VOLUNTATE 512. Thesis. Spes theologica est in voluntate tanquam in subjecto. «Habitus, ait S. Thomas, per actus cognoscuntur. Actus autem spei est quidam motus appetitivae partis, cum sit ejus objectum bonum. Cum autem sit duplex appetitus in homine, scilicet appetitus sensitivus, qui dividitur per irascibilem et concupiscibilem, et appetitus intellecti­ vus qui dicitur voluntas, ut in I habitum est, quaest. 82, a. 5; illi motus, qui sunt in appetitu inferiori, sunt cum passione, in superiori autem sine passione, ut ex supra dictis patet... Actus autem virtutis spei non potest pertinere ad appetitum sensitivum, quia bonum, quod est obje­ ctum principale hujus virtutis, non est aliquod bonum sensibile, sed bonum divinum. Et ideo spes est in appetitu superiori, qui dicitur vo­ luntas, sicut in subjecto» 4. ARTICULUS II IN QUIBUS CREATURIS REMANEAT SPES THEOLOGICA 513. I. Spes theologica reperitur praesertim in omnibus justis via­ toribus. Justi enim, cum fide et caritate ferantur in Deum, et omnia praecepta divina et ecclesiastica adamussim adimplere satagant, divino 1 Enchiridion, c. 8; ML 40, 235; Billuart, Ve spe, diss. 1, a. 2, § 2. 2 Billuart, Ve spe, diss. 1, a. 2, § 2, putat ad hoc sufficere amorem natura­ lem. sed verius existimo cum aliis requiri saltem unionem amoris supernaturalis benevolentiae. Cfr. Joannes a S. Th., In II-II, disp. ro, a. 2, «Ex dictis solvitur». 3 Quaestiones disputatae, Ve spe, q. un., a. 4. « ll-ll, (]. i8, a. 1. DE VIRT. THEOL. Q. XXX. DE SUBJECTO SPEI THEOLOGICAE 302 freti auxilio sperant sibi beatitudinem collatum iri, et eriguntur ad dif­ ficultates superandas. II. Infideles et haeretici certe non habent spem theologicam. Funda­ mentum siquidem spei theologicae est fides, qua carent infideles et hae­ retici. III. In omnibus fidelibus peccatoribus non desperantibus reperitur spes theologica. Spes in fidelibus viatoribus solum destruitur directe per desperationem et indirecte per defectum fidei. Ergo in omnibus fidelibus peccatoribus non desperantibus remanet spes theologica. Sane gratia et caritas non requiruntur ad spem theologicam, sed peccatores, dum fidem habent, et desperationis laqueis non irretiuntur, possunt sperare, ut auxilio Dei omnipotentis aliquando ferantur in beatitudinem. IV. Spes theologica erat in animabus Patrum, quae ante Christum receptae sunt in sinu Abrahae, et est in animabus purgatorii. In animabus sanctorum post hanc vitam non destruitur spes, nisi per possessionem beatitudinis in patria. Animae autem Patrum ante Christum in sinu Abrahae nondum erant, nec animae nunc in purgatorio detentae sunt in possessione beatitudinis. Ergo. V. Damnati in inferno non habent spem theologicam. Est de fide. Graphice hoc expressit auctor Proverbiorum dicens: Mortuo homine im­ pio, nulla erit ultra spes 1. Objectum spei, quod est beatitudo, est adeptu possibile habentibus spem. Sed futura beatitudo non est possibilis damnatis. Ergo. Damnati sane non eriguntur per spem ad obtinendam beatitudinem. VI. In beatis nulla est spes, neque quoad actum neque quoad habitum. 1) Apostolus ait: Spes autem, quae videtur, non est spes, nam quod videt quis, quid sperat 1 2. 2) Subtracto objecto principali et adaequato, a quo spes habet naturam et speciem, necesse est ipsam spem corrui. Sed objectum principale et adaequatum spei, quod est beatitudo sub ratione futuri et possibilis, subtrahitur beatis, quibus jam beatitudo non est futura sed praesens. Ergo 3. 3) Habitus et actus, qui essentialiter important subjecti imperfe­ ctionem, adveniente perfectione cessant, sicut motus adveniente termino cessat. Sed spes essentialiter importat subjecti imperfectionem, id est, defectum possessionis objecti, quia respicit suum objectum sub ratione futuri. Ergo, adveniente Dei possessione ac fruitione, necessario cessat. 4) Cessato objecto spei principali et adaequato, objecta ejus secun­ daria evanescunt. Unde beati, quibus evacuata est spes in caelo, non sperant aliis beatitudinem spe theologica, sed desiderant eam potius amore caritatis. 514. Scholion I. 1) Haec, si intelligantur de actu principali spei, qui est sperare beatitudinem, admittuntur a theologis, qui communiter docent actum spei non posse conjungi cum statu beatitudinis. 1 Prov., 2 Pom., 3 n, 7. 8, 24. Cfr. S. Thomas, II-II, q. 18, a. 2. ART. I. DE DESPERATIONE 303 2) Quoad habitum et actus secundarios spei non ita conveniunt doctores. Suarez, Becanus, Ripalda et alii1 docent spem theologicam quoad habitum et quoad actus secundarios reperiri in beatis. Sed omnes thomistae et alii theologi communius tenent spem neque quoad habitum neque quoad actum remanere aut remanere posse in beatis. Ita Cajetanus, Banez, Valentia, Joannes a S. Thoma, Gonet, Sal­ manticenses, Billuart, Mancini et alii1 2. Hujus sententiae fundamentum est, quia actus spei, ut bene probat Ripalda 3, nullatenus potest exerceri sine ejus habitu recepto in volun­ tate, et habitus spei nequit conservari, sublato ejus objecto primario et formali quod, id est, sublata ratione futuri in beatitudine. Scholion II. De necessitate spei theologicae. 1) Habitus spei theologicae est omnibus viatoribus necessarius ne­ cessitate medii ad salutem. Ratio est, quia spes semper comitatur gra­ tiam sanctificantem, ut diserte docuit Concilium Tridentinum 4. Gratia autem sanctificans est necessaria necessitate medii ad salutem, ut satis expresse diximus alibi. 2) Quantum ad necessitatem actus spei, idem proportionaliter di­ cendum est ac de necessitate actus fidei. Unde, quae supra n. 463 dixi­ mus de obligatione eliciendi actus fidei, proportione servata, applicanda sunt actui spei theologicae. Unde explicite sperare debemus consequi Deum objectum nostrae beatitudinis. QUAESTIO XXXI DE VITIIS SPEI THEOLOGICAE OPPOSITIS ARTICULUS I DE DESPERATIONE 515. I. Desperatio proprie dicta est actus voluntatis, quo quis ob impossibilitatem aestimatam adipiscendi beatitudinem refugit vel re­ cedit ab ea obtinenda. «Desperatio, ait Angelicus, non importat solam privationem spei, sed importat quemdam recessum a re desiderata pro­ pter aestimatam impossibilitatem obtinendi» 5. Desperatio, utpote immediate ac directe opposita spei theologicae, quae residet in voluntate, est actus voluntatis. 1 Suarez, De spe, disp. I, sect. 8, n. 5 sqq.; Becanus, De virtutibus theologicis, c. 17, q. 6; Ripalda, De spe, d. 27, sect. 3, n. 20. 2 Cajetanus, In II-II, q. 18, a. 2; Banez, In II-II, q. 18, a. 2; Valentia, In II-II, disp. 2, q. 1, p. 3; Joannes a S. Thoma, In II-II, disp. 11, a. I; Gonet, De spe, disp. 9, a. 4; Salmant., De spe, disp. 3, n. 12; Billuart, De spe, diss. un., a. 3; Mancini, De spe, q. un., a. 3. 3 De spe divina, disp. 27, sect. 3, n. 17. 4 Sess. 6, C. 7; Denz-Bannw., 800. 3 I-II, q. 40, a. 4 ad 3. DE VIRT. THEOL. Q. XXXI. DE VITIIS SPEI OPPOSITIS 3°4 II. " Potest esse sine infidelitate, quia impossibilitas aestimata, propter quam desperans refugit a beatitudine obtinenda, potest apprehendi per judicium practicum, sine ullo errore speculativo in fide. Hinc, qui credit Deum esse omnipotentem, et in Ecclesia dari potestatem remittendi peccata, potest aliquando ita animo frangi, ut aestimet cum judicio practico erroneo sibi esse impossibile adipisci salutem x. III. Est ex genere suo peccatum mortale, quia est actus positivus vo­ luntatis contra grave praeceptum non recedendi a consequendo ultimo fine, et derogat omnipotentiae ac misericordiae divinae. Unde S. Tho­ mas: «Sicut motus spei, qui conformiter se habet ad existimationem veram, est laudabilis et virtuosus, ita oppositus motus desperationis, qui se habet conformiter existimationi falsae de Deo, est vitiosus et pec­ catum» 1 2. Est majus peccatum quam peccata contra virtutes morales, quia opponitur spei theologicae, quae versatur immediate circa Deum. Est tamen minus grave quam infidelitas et odium Dei, quia infidelitas negans veritatem Dei in se ipsa, et odium Dei destruens quantum est de se bonum divinum, majorem important ex objecto malitiam, quam desperatio, quae refugit a Deo nobis possidendo. IV. Desperatio principaliter oritur ex acedia, sed potest oriri ex lu­ xuria. Diximus supra objectum spei esse bonum arduum, possibile adi­ pisci; et ex duplici capite potest homo recedere ab eo obtinendo, quate­ nus aestimat objectum spei non esse bonum arduum, vel apprehendit beatitudinem esse impossibilem. Luxuria imprimis facit, ut homo dele­ ctetur venereis. Homo autem delectationibus carnis deditus «fastidit bona spiritualia et non sperat ea quasi quaedam bona ardua» 3. Acedia vero est quaedam tristitia dejcctiva spiritus, et inducit hominem ad judicandum beatitudinem esse impossibilem. ARTICULUS II DE PRAESUMPTIONE 516. I. Praesumptio proprie dicta, quatenus opponitur spei, est nimia confidentia de divina virtute et misericordia, qua quis exspectat beatitudinem mediave ad illam obtinendam inordinate sibi datum iri. II. Potest homo praesumere: 1) Innitendo nimis propriae virtuti ex hoc, quod aliquis tendit in beatitudinem ut sibi possibilem propriis vi­ ribus, et est haereticalis. 2) Innitendo inordinate virtuti divinae ex hoc, quod aliquis tendat in beatitudinem per virtutem et misericordiam di­ vinam eo modo, quo non est possibile, «sicut cum aliquis sperat se ve­ niam obtinere sine poenitentia et gloriam sine meritis» 4. III. Est ex genere suo peccatum mortale, quia magnam injuriam irrogat Deo, cujus praecepta contemnit. 1 2 3 4 Cfr. Billuart, De spe, diss. un., a. 5, § I. II-II, q. 20, a. 1. S. Thomas, II-II, q. 20, a. 4. S. Thomas, II-II, q. 21, a. I. SECTIO III DE CARITATE QUAESTIO XXXII DE CARITATE SECUNDUM SE ARTICULUS I QUID SIT CARITAS 517. I. Caritas aliquando sumitur pro habitu, non semel pro actu Caritas ut habitus est virtus supernaturalis divinitus infusa inclinans voluntatem ad amandum Deum propter se et proximum propter Deum. Caritas ut actus est amor seu actus voluntatis, quo diligimus Deum propter se et proximum propter Deum. Nomine caritatis, nisi verbis vel ex contextu aliud insinuetur, desi­ gnamus habitum, et vocabulo amoris intelligimus caritatem ut actum. II. Quamvis Petrus Lombardus suo tempore dixerit caritatem ha­ bitualem esse Spiritum Sanctum in nobis manentem1, hodie tamen theologi defendunt caritatem habitualem esse aliquid creatum in anima. 1) Juxta Apostolum caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 1 2. Si diffusa est per Spiritum San­ ctum, non est Spiritus Sanctus vel aliquid creatum in anima. 2) Caritas recipitur in voluntate per modum formae accidentalis, ut eam disponat et elevet ad eliciendos actus supernaturales, qui exce­ dunt vires naturales ipsius voluntatis. Sed, quae recipiuntur in volun­ tate per modum formae, sunt entia creata. Ergo. 3) Unde «in ipsa justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et caritatem» 3. III. Caritas est virtus speciatis. 1) Est virtus, quia est bona qualitas perficiens voluntatem ad eli­ ciendum actum amoris Dei, ac proinde est principium actus boni attin­ 1 2 3 7 Sent., dist. 17, n. 2: ML 192, 564 Roni , 5, 5. Sttfs. (>, C 7; Denz-Bannw., 800. 20 3o6 DE VIRT. THEOL. Q. XXXII. DE CARITATE SECUNDUM St gentis supremam regulam rationis in ordine ad Deum. Ergo habitus caritatis est virtus. 2) Est virtus specialis, quia, ut mox videbimus, habet objectum for­ male speciale scilicet Deum sub ratione divinae bonitatis. ARTICULUS II UTRUM CARITAS SIT VERA AMICITIA INTER DEUM ET HOMINES 518. Status quaestionis. 1) Amicitia, sicut et caritas, potest sumi pro habitu et pro actu. 2) Amicitia, ut habitus, est virtus, qua voluntas elicit amorem mu­ tuae benevolentiae fundatum in alicujus boni communicatione. Amicitia, ut actus, est ipse amor benevolentiae in alicwjus boni com­ municatione fundatus. 3) Ex his, quae supra n. 242 et sqq. diximus, haec pro praesenti breviter accipe. Ad veram et strictam amicitiam requiruntur tres condi­ tiones essentiales: a) Ut producat benevolentiam erga personam amici, qua velit ei bonum honestum propter ipsam personam, non propter utilitatem propriam neque propter voluptatem, quae inde capiatur, b) Ut producat redamationem, id est, amorem mutuum et manifestum. Amor quippe differt a benevolentia, quatenus importat «quandam unio­ nem secundum affectum amantis ad amatum, in quantum scilicet amans aestimat amatum quodammodo ut unitum sibi vel ad se perti­ nens» 1. Ad strictam amicitiam oportet amorem esse redamantem, id est, mutuum et manifestum, ut amicus sit amico amicus, et sciat reda­ mari ab amico, c) Ut eliciat amorem fundatum in alicujus boni commu­ nicatione. Nequit profecto dari inter duos amor mutuus, nisi fundetur in aliquo bono. 4) Ubi hae conditiones servantur, amicorum omnia bona merito dicuntur esse communia, et amicus se habet ad amicum sicut ad se ipsum. 5) Animadvertendum tamen est plura esse genera bonorum, in qui­ bus amici sese communicant. Aliqui sunt consanguinei, et communicant in bonis naturae; alii sunt domestici, et communicant in re familiari; alii sunt cives, et communicant in bonis temporalibus multiplici ratio­ ne, et diversimode vocantur amici; alii sunt filii Dei per gratiam spiri­ tualem, et communicant in donis supematuralibus, ac conjunguntur et vocantur amici per caritatem et amorem amicitiae. 519. Opinio Durandi. «Ad Deum, ait Durandus, non est amicitia pro­ prie, non solum propter inaequalitatem, sed quia benevolentia proprie non est ad illum, cui nihil potest acquiri, et qui nihil potest amittere; per amo­ rem enim benevolentiae volumus amicis bona, quae non habent, et gaude­ mus, quando eis adveniunt» 2. S. Thomas, ll-It, q. 27, a. 2. In IV Sent., dist. 49, q. 4, n. 16 ART. II. AN CARITAS SIT AMICITIA INTER DEUM ET HOMINES 3°7 520. Thesis. Caritas est stricta et supernaturalis amicitia inter Deum et homines. (Est communis.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Clarissima sunt verba Sapientis: Z»/?nitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes jacti sunt amicitiae Dei1. Psaltes: Nimis honorati sunt amici tui, Deus*. Jacobus: Credidit Abraham Deo... et amicus Dei appellatus est * 23. 2) Omnes conditiones ad strictam amicitiam requisitae reperiuntur in caritate. Nam caritas: a) est mutua benevolentia, qua homo diligit Deum propter se ipsum, et Detis vult homini bonum aeternae beatitudinis; b) producit amorem mutuum, quo Deus et homo justus amicabili consortio diliguntur et redamantur, juxta illud S. Joannis: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum 4; c) fundatur in communicatione naturae divinae per gratiam, quam comitantur alia dona supernaturalia in via, et sequitur gloria caelestis in patria. Enodantur difficultates. 521. Obj. 1. Vera et stricta amicitia non potest salvari nisi inter aequales. Unde diversitas in virtute, vel in vitio, vel in divitiis, aufert ami­ citiam, ut docet Stagirita 5* 7; dum e contra «amicitia, ut adserit S. Hierony­ mus, pares aut accipit aut facit: ubi inaequalitas est, et alterius eminentia, alterius subjectio, ibi non tam amicitia quam adulatio est» G. Ergo inter' Deum et homines non datur amicitia. Resp. Aequalitas est duplex, una absoluta, quae invenitur inter perso­ nas ejusdem conditionis, quaeque fundat amicitiam absolutae aequalitatis, in qua jura, officia et obsequia sunt paria inter amicos; et de hac amicitia loquitur S. Hieronymus: alia proportionis, quae invenitur inter quaslibet personas in eodem bono communicantes, et fundat amicitiam excellentiae, qualis est inter patrem et filium, inter principes et subditos, inter Deum et homines. Unde nihil obstat, quominus vera amicitia excellentiae, fundata in aequalitate proportionis inveniatur inter Deum et homines ’. Obj. 2. Amicitia importat benevolentiam. De ratione autem benevo­ lentiae est velle bonum alteri propter se ipsum. Sed Deus nihil potest velle homini propter ipsum hominem, quia homo nequit esse terminus actus divini, et quia universa propter semetipswn operatus est Dominus8; nec homo vult aliquod bonum Deo, cui nihil deest. Resp.—Dist. min. quoad primam partem: Xihil potest Deus velle ho­ mini propter ipsum hominem, tanquam fini cujus gratia et objecto motivo actionis divinae, conc.; tanquam fini cui beneficiorum, neg. Sane objectum motivum volitionis divinae est ipse Deus, sed objectum, cui vult aliquod bonum, potest esse homo. Homo autem nihil vult Deo, quod ipsi deficiat, sed complacet in eo quod Deus est infinite perfectus ac bonus. Obj. 3.° Vera amicitia producit amorem mutuum et manifestum seu conspiduum. Nemo autem scit, an amore vel odio dignus sit. Ergo. ’ Sap., 7, 14. 2 Ps. 138, 17. 3 Jacobi, 2, 23. 4 Joan., 14, 21. ’ Ethic., lib. 8, c. 7. 11 In Michaeam, lib. 2, c. 7; ML 25, 1219. 7 «Aliud autem amicitiae genus est, ait Aristoteles, secundum excellentiam: veluti quae patri intercedit cum filio, seni cum juvene, viro cum uxore, omni de­ nique qui praeest cum eo, qui imperio parere debet». * Vrov., i6, 4. Ethic., lib. 8, c. 7. 3o8 DE VIRT. THEOL. β. XXXIII. DE OBJECTO CARITATIS Resp.—Dist. maj.: Vera amicitia producit amorem moralité? manifestum seu conspicuum, conc.; physice manifestum, neg. Plures sunt amici in mundo, quibus certitudine physica non constat de redamatione amicorum. 522. Scholion. Inter homines et Deum non datur in praesenti sta­ tu, nec posset dari in statu naturae integrae, amicitia pure naturalis, quia, ut expresse docet Angelicus, «amicitia esse non potest nisi inter eos, qui eamdem vitam participant»1, et amore mutuo ita conjungun­ tur, ut unus aestimet alterum quasi unum sibi. Hoc autem inter Deum et homines solum fieri potest per gratiam et caritatem, qua homo parti­ cipat divinam naturam ac vitam, et affectus Dei et hominis intime con­ junguntur etiam in hac vita. Per dona vero naturalia homo non parti­ cipat divinam naturam, nec communicat cum Deo in eadem vita, nec Deus conjungitur dilectione amicabili non habentibus gratiam. QUAESTIO XXXIII DE OBJECTO CARITATIS ARTICULUS I QUODNAM SIT OBJECTUM TUM MATERIALE TUM FORMALE CARITATIS 523. Thesis I. Objectum materiale primarium caritatis est Deus, secundarium vero omnis creatura rationalis capax aeternae beatitudinis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Dominus Jesus ait jure perito: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum1 2. His verbis Christus non solum adsignavit objectum materiale adaequatum cari­ tatis, cum Deum et proximum esse diligendos edocuit, verum etiam objectum primarium et secundarium caritatis distinxit, cum primum et secundum mandatum dilectionis commendavit. 2) Objectum materiale caritatis est omne id, circa quod versatur caritas. Sed caritas, utpote fundata in communicatione vitae rationalis ac aeternae beatitudinis, versatur primario circa Deum, qui confert hominibus beatitudinem, et secundario circa omnes creaturas rationales capaces participandi beatitudinem. Ergo. 524. Corollarium I. Creaturae irrationales non sunt objectum ca­ ritatis, tanquam «amicus ad quem amicitiam habemus, et cui bona volumus» 3, quia non communicant nobiscum in vita humana, quae est secundum rationem, nec sunt capaces aeternae beatitudinis. «Non autem 1 2 3 In III Sent., dist. 28, q. Matth., 22, 37 sqq. S. Thomas, II-II, q. 25, 1, a. 3. a. 2. ART. I. OBJECTUM MATERIALE ET FORMALE CARITATIS 309 omnia, ait S. Augustinus, quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola, quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum» x. Im­ proprie tamen amamus creaturas irrationales tanquam bonum quod amico volumus, «in quantum scilicet ex caritate volumus eas conservari ad honorem Dei et utilitatem hominum»12*; vel etiam quatenus habent entitatem et perfectionem a Deo acceptam, et sub hac ratione ad Deum pertinent. Coroll. II. Nec doemones nec damnati sunt proprie objectum cari­ tatis, quia bonum aeternae vitae, quod caritas respicit, non possumus damnatis ex caritate velle. Coroll. III. Quatuor ergo juxta S. Augustinum et juxta S. Thomam sunt diligenda: «Unum quod supra nos est» Deus; «alterum quod nos sumus; tertium quod juxta nos est» proximus;· «quartum quod infra nos est» corpus *. 1) Deum diligimus, in quantum est objectum primarium caritatis, et est causa aeternae beatitudinis creaturarum. 2) Nos ipsos amamus, quia communicamus cum Deo in bono vitae spiritualis et futurae beatitudinis aeternae. 3) Proximos etiam diligimus, quia nobiscum sunt consociati in par­ ticipatione beatitudinis. Proximi nomine veniunt non solum homines etiam peccatores, qui attenta eorum natura sunt capaces beatitudinis, sed etiam angeli, qui praesentia Dei fruuntur. «Proximus, ait Angelicus, non solum dicitur communicatione speciei, sed etiam communicatione beneficiorum pertinentium ad vitam aeternam, super qua communica­ tione amicitia caritatis fundatur» *. 4) Corpus denique nostrum amamus, quia licet corpus Deo frui non possit «cognoscendo et amando ipsum, tamen per opera, quae per corpus agimus, ad perfectam Dei fruitionem possumus venire. Unde ex fruitione animae redundat quaedam beatitudo ad corpus» 5, et ideo corpus pro­ prium potest dilectione caritatis amari. 525. Thesis II. Objectum formale «quod» caritatis est Deus ipse secundum bonum absolutum. Arg. Objectum formale quod habitus vel facultatis est id, quod per se et ratione sui attingitur in objecto materiali, et ratione cujus caetera attinguntur. Sed caritas in objecto suo materiali attingit per se Deum summum bonum, et caetera attingit propter Deum. Ergo. Dixi bonum absolutum, ut rejicerem opinionem Vincentii Bolgeni, qui in opere Delia carità o amor di Dio 6 defendit objectum formale quod caritatis esse Deum, prout est bonum nostrum, non prout est bonum in se. Caritas siquidem est vera amicitia, cujus actus est diligere ami­ '* 5 Doctrina Christiana, lib. i. c. 23; ML S. Thomas, IJ-II, q. 25, a. 3. S. Augustinus, De doctrina Christiana, ll-ll, q. 25, a. 10 ad 1. Illi, q. 25. a 5 ad 2. 6 Romae. 1788. Cfr. Josephus Chantre Herrera, 1 2 2 34, 27. lib. i, c. 23; ML 34, 27. Tract, theol. de Caritate, c. 1. 310 DE VIRT. THEOL. Q. XXXIII. DE OBJECTO CARITATIS cum propter se ipsum, quia «caritas, ut ait S. Thomas, facit hominem Deo inhaerere propter se ipsum, mentem hominis uniens Deo per affe­ ctum amoris» \ Bolgeni certe confundit amorem amicitiae, qui est actus primarius caritatis, cum amore concupiscentiae, qui est actus secunda­ rius ejusdem vel alterius habitus. 526. Thesis III. Objectum formale «quo» seu ratio «sub qua» cari­ tatis est bonitas divina increata in se cognita per fidem. Arg. Objectum formale quo seu ratio sub qua caritatis est illud motivum seu ratio propter quam caritas attingit suum objectum materiale. Sed caritas, utpote virtus affectiva, attingit suum objectum materiale ratione divinae bonitatis, quae per fidem nobis innotescit. Ergo bonitas divina per fidem cognita est objectum formale quo caritatis. Dixi cognita per jideni, ut innuerem bonitatem Dei, quam philoso­ phus naturaliter detegit, non esse objectum formale quo caritatis, quia oportet objectum formale quo caritatis esse supernaturale. 527. Scholion. Non conveniunt theologi in adsignanda ratione formali, qua bonitas divina dicitur motivum formale caritatis. 1) Aliqui dixerunt bonitatem peculiarem solius naturae divinae, virtualiter distinctae ab aliis attributis, esse objectum formale quo cari­ tatis. Ita Gonet123. 2) Alii contendunt bonitatem divinam tum communem, quatenus involvit essentiam et attributa, tum peculiarem essentiae, tum etiam peculiarem cujuslibet singillatim attributi distincti ab essentia et aliis attributis, esse rationem formalem sub qua caritatis. Ita Ripalda, cui recenter subscripsit cl. Pesch s. 3) Alii denique defendunt, non bonitatem solius naturae divinae ut virtualiter ab attributis distinctae, nec solam bonitatem attributo­ rum Dei ab essentia distinctorum, sed bonitatem divinam, quae com­ plectitur essentiam, attributa ac personas Dei, esse objectum formale quo caritatis. Ita Salmanticenses, Billuart, Mendive et alii 4. Haec sententia magis mihi probatur, quia a) Objectum formale quo caritatis est summa bonitas, qua Deus constituitur summe bonus. Sed summa Dei bonitas est, non bonitas so­ lius naturae vel unius aut alterius attributi, sed illa, quae transcendit omnem Dei perfectionem, quaeque complectitur naturam, attributa ac personas Dei. Ergo. b) Ratio formalis sub qua caritatis est illa ratio, quae constituit complementum nostrae beatitudinis. Sed bonitas divina, quatenus tran­ scendit omnem Dei perfectionem et complectitur naturam, attributa et personas Dei, constituit complementum nostrae beatitudinis. Ergo. 1 2 3 II-II, Tract. q. 17, a. 6. 10. a. 3, conci. 2. Ripalda, De caritate, disp. 35, sect. 1, ct 10; Pesoh, n· 554· 1 Salmantioonses, De caritate, disp. 2, n. 14; Billuart, § 1; Mendive, De caritate, n. 408 sqq. De caritate theologica, De caritate, diss. 1. a. 3, ART. II. AN EADEM CARITATE DILIGAMUS DEUM ET PROXIMUM 311 ARTICULUS II UTRUM EADEM CARITATE, QUA DILIGIMUS DEUM, DILIGAMUS ETIAM PROXIMUM 528. Status quaestionis. Diximus supra objectum materiale pri­ marium caritatis esse Deum, secundarium autem proximum. Nunc autem declarandum est, an una eademque virtute caritatis diligamus objectum primarium et secundarium. Vazquez docet, «quoties proximo volumus bonum ut bonum ipsius, non diligi tunc ex speciali caritate, quae ponitur virtus theologica erga Deum, sed ex speciali quadam caritate et amore, qui, quatenus ad pro­ ximos extenditur, beneficentia dici potest» 1. 529. Thesis. Una eademque specie caritatis diligimus Deum pro­ pter se et proximum propter Deum. 1) Quaelibet virtus specificatur ab objecto suo formali quo. Sed ca­ ritatis erga Deum et proximum est idem objectum formale quo. Ergo. Caritas siquidem fertur in Deum et proximum sub ratione divinae bo­ nitatis, propter quam diligimus Deum in se et proximum in relatione ad Deum. 2) Amor Dei in se et amor proximi propter Deum sunt ejusdem speciei. Ergo habitus caritatis, quo eliciuntur amor Dei et proximi est idem. Audi Angelicum: «Habitus non diversificantur, nisi ex hoc quod variant species actus. Omnis enim actus unius speciei ad eumdem ha­ bitum pertinet. Cum autem species actus ex objecto sumatur secundum formalem rationem ipsius, necesse est quod idem specie sit actus, qui fertur in rationem objecti, et qui fertur in objectum sub tali ratione; sicut eadem est specie visio, qua videtur lumen, et qua videtur color secundum luminis rationem. Ratio autem diligendi proximum Deus est. Hoc enim debemus in proximo diligere, ut in Deo sit. Unde manifestum est, quod idem specie actus est, quo diligitur Deus et quo diligitur pro­ ximus. Et propter hoc habitus caritatis non solum se extendit ad dile­ ctionem Dei, sed etiam ad dilectionem proximi»2. 530. Corollarium. Ex his colliges altruismum et philantropiam. quibus homo ejusque perfectiones ac qualitates naturales aestimantur, nulla facta in Deum relatione, non esse veram caritatem, quia deest ipsis ratio formalis caritatis, quae est bonitas divina. Hodierni naturalistae et rationalistae, omnem ideam religionis et ordinis supernaturalis e medio tollere et caritatis Christianae jura, qui­ bus homines in Deo conjunguntur, proterere volentes, excogitarunt altruismum et philantropiam, ut amorem naturalem humanitatis sine Deo praedicarent, et non amorem sed discordias inseruerunt, et seditiones undique collegerunt atque bella. 1 a De adoratione, lib. II-II, q. 25, a. 1. i, disp. 6, c. 2, «Facilior multo». 312 DE VIRT. THEOL. Q. XXXIII. DE OBJECTO CARITATIS Amor proximi nunquam potest habere rationem caritatis, nisi quo­ dammodo referatur in Deum, diligendo ipsum ratione bonitatis divinae, vel saltem amando perfectiones proximi ut participationes divinae per­ fectionis. 531. Scholion I. Disputatur inter doctores, an caritas erga pro­ ximum habeat rationem verae amicitiae, et quousque se extendat, an scilicet ad solos justos et amicos, vel etiam ad peccatores et inimicos. 1) Clarissimi theologi Vazquez, Lessius, Ripalda et alii1 negant «amorem proximi propter Deum elicitum a caritate esse omni proprie­ tate et formalitate amicitiam cum proximo» 1 2. 2) Verius tamen ac communius docent theologi caritatem, qua di­ ligimus proximum, sive justum sive peccatorem et etiam inimicum, esse veram, strictam ac formalem amicitiam. Ita Cajetanus, Banez, Valentia, Salmanticenses, aliique bene multi 3. a) Caritas erga proximum jusfam. Caritas sane, qua diligimus pro­ ximum justum, est vera ac mutua, atque conspicua benevolentia, fun­ data in communicatione bonorum supernaturalium, quia, cum diligimus proximum justum propter Deum, volumus simul ei augmentum gratiae et aeternam beatitudinem propter ipsum proximum. Unde diligere pro­ ximum propter Deum includit volitionem bonorum ipsi proximo dilecto. Justus vicissim communicat nobiscum in gratia et facit societatem, redamando omnes justos; quia sancte viventibus una est societas et unus amor mutuus, etiamsi separentur distantia. b) Caritas erga proximum peccatorem. Eadem caritate, qua dili­ gimus Deum in se, volumus proximo peccatori sanctificationem animae et aeternam beatitudinem. Haec autem nostra erga peccatorem bene­ volentia est vera amicitia, qua simul volumus gloriam Dei et peccatoris utilitatem. Peccatores communicant etiam quodammodo nobiscum in bonis supernaturalibus, vel in fide, si credentes sint, vel in potentia saltem et capacitate ad habendam fidem, gratiam et beatitudinem, si infideles sint 4. c) Caritas erga inimicos. Praeceptum est Domini, ut etiam inimi­ cos diligamus. Diligite, ait Jesus, inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos 5. Quomodo hic amor habeat rationem amicitiae, egregie explicat An­ gelicus dicens: «Amicitia se extendit ad aliquem dupliciter. Uno modo ratione ipsius, et sic amicitia nunquam est nisi ad amicum. Alio modo se extendit ad aliquem respectu alterius personae, sicut si aliquis habet amicitiam ad aliquem hominem, ratione cujus diligit homines ad illum hominem pertinentes, sive servos sive filios. Et tanta potest esse dile­ ctio amici, ut propter amicum amentur ii, qui ad ipsum pertinent, 1 Vazquez, De adoratione, lib. i, disp. 6, c. 2; et lib. 3, disp. 1, c. 3; Lessius, De jure et justitia, c. 36, dub. 3, n. 18; Ripalda, De caritate div., disp. 32, sect. 1, n. 5. 2 Ripalda, De caritate divina, disp. 32, sect. I, n. 5. 3 Cajetanus et Banez, In II-II, q. 25, a. 1; Valentia, In II-II, disp. 3, q. 1. p 2; Salmanticenses, De caritate, disp. 2, n. 36. 4 Cfr Pesch, De caritate theologica, n. 614. 6 Mallh., 5, 44. ART. I. UTRUM DEUS SIT SUPER OMNIA DILIGENDUS SIS etiamsi nos offendant et odiant; et hoc modo amicitia caritatis se ex­ tendit ad inimicos, quos diligimus ex caritate in ordine ad Deum, ad quem principaliter habetur amicitia caritatis» 1. Quantum ad redamationem ait S. Thomas: «quamvis (peccatores) actu non redament, tamen nati sunt redamare, et praecipue in vita futvra, cujus vitae conjunctio­ nem praecipue attendit caritas; unde bene potest esse etiam inter eos, qui se in hac vita non cognoscunt»12. Scholion II. Praestantissimi theologi Vazquez, Lessius et Ripalda supra citati 3 dixerunt caritatem theologicam, qua nos diligimus Deum et proximum non esse proprio et stricto sensu amicitiam erga proxi­ mum, eo quod motivum amandi in caritate theologica non sit bonitas interna amici. Ne autem viderentur negare amicitiam hominibus sese mutuo diligentibus, dixerunt praeter caritatem theologicam dari inter homines aliam caritatem infusam ac supernaturalem, qua proximum diligimus propter dona supernaturalia ei inhaerentia, eamque esse pro­ prie et stricte amicitiam. Sed doctrina traditionalis, qua docemur unam esse caritatem eam­ que vocari theologicam, qua Deum propter se et proximum propter Deum vera amicitia diligimus, est communior et certe verior. Caritas siquidem supernaturalis et infusa, qua diligimus justos pro­ pter dona supernaturalia ipsis inhaerentia, quamque auctores citati vo­ cant amicitiam erga proximum, est eadem caritas theologica fundata in communicatione bonorum gratiae et donorum supernatnralium, quorum bonitas est solum amabilis in ordine ad bonitatem Dei increatam, non propter intrinsecam et naturalem entitatem. QUAESTIO XXXIV DE ORDINE CARITATIS ARTICULUS I UTRUM DEUS SIT SUPER OMNIA DILIGENDUS 532. Status quaestionis. 1) Ordo caritatis in eo consistit, quod unum magis quam alium diligamus. 2) Porro unum possumus magis quam alium diligere: a) objective, quando ei volumus majus bonum; b) appretiative, quando eum antepo­ nimus aliis, et magis refugimus eum quam alios perdere; c) intensive, quando eum diligimus majori conatu et intensiori affectu quam alium 4. 1 2 II-II, q. 23, a. r ad 2. /» III Sent., dist. 28, q. 1, a. 4 ad 4. 3 Vazquez, De adoratione, lib I, disp. 6, c. Ripalda, De caritate divina, disp. 32, sect. 2. 2; Lessius, De jure et justitia, c. 36; '* «Potest contingere, ait Valentia, ut quod magis di’igitur intensive, diligatur minus appretiative vel objective, et e contraiio, ut quod magis objective vel appre­ tiative diligitur, diligatur minus intensive». In II-II, d. 3, q. 4, p. t DE VIRT. THEOL. 314 Q. XXXIV. DE ORDINE CARITATIS 3) Hic venit discutiendum, an et quomodo Deus sit super omnia diligendus. 533. Thesis I. Deus diligendus est super omnia objective et appretiative. (Est communis.) 1) Objective. Ex caritate tenemur Deo velle bonum infinitum, quod habet, et gloriam extrinsecam, quam omnes creaturae ei debent. Bonum autem infinitum Dei superat omnia bona creata, et gloria extrinseca ipsi a creaturis debita excedit omnem gloriam creatam. Ergo. 2) Appreciative. Diligere Deum super omnia appretiative est ante­ ponere ipsum omnibus aliis rebus, et praeferre omnia potius quam ipsum perdere. Sed Deus anteponendus est omnibus creaturis, et omnia potius sunt amittenda quam ipse. Ergo. Hoc diserte nos docuit Christus, cum ait: Diliges Dominion Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum E Egregie ad rem S. Thomas: «Secundum quod bonum alicujus rei est vel aestimatur magis bonum ipsius amantis, hoc amans magis salvari vult in ipsa re amata. Bonum autem ipsius amantis magis invenitur, ubi perfectius est. Et ideo, quia pars quaelibet imperfecta est in se ipsa, perfectionem autem habet in suo toto, ideo etiam naturali amore pars plus tendit ad conservationem sui totius quam sui ipsius. Unde etiam naturaliter animal opponit brachium ad defensionem capitis, ex quo pendet salus totius. Et inde est etiam quod particulares homines se ipsos niorti exponunt pro conservatione communitatis, cujus ipsi sunt pars. Quia ergo bonum nostrum in Deo perfectum est, sicut in causa universali prima et perfecta bonorum, ideo bonum in ipso esse magis naturaliter complacet quam in nobis ipsis; et ideo etiam amore amici­ tiae naturaliter Deus ab homine plus se ipso diligitur. Et quia caritas naturam perficit, ideo etiam secundum caritatem Deum supra se ipsum homo diligit, et supra omnia alia particularia bona»12. 534. Thesis II. Potest homo intensius amare creaturas quam Deum tum amore naturali imperato a caritate, tum amore supernatural! elicito formaliter a caritate. 1) Amore naturali imperato a caritate. Objecta sensibilia, quae nobis proximiora et magis conspicua sunt quam spiritualia, majorem possunt amicitiam naturalem in nobis producere erga creaturas, quam sit habitus caritatis a Deo infusus. Sic mater habens caritatem erga Deum ut duo, potest habere amicitiam naturalem ut quatuor ad filium suum unicum, et intensiorem elicere actum amoris erga filium suum quam actum amoris erga Deum. Actus autem amoris honesti erga crea­ turas imperantur a caritate, quia caritas est forma omnium virtutum imperans earum actus. Ergo amor naturalis imperatus a caritate potest esse intensior erga creaturas quam amor supernaturalis erga Deum. 2) Amore supernatural^ elicito formaliter a caritate. Ad voluntatem 1 2 Matth., 22, 37 sq. In III Sent., dist. 29, a. 3. ART. II. AN HOMO MAGIS DEBEAT SE DIL1G. QÜAM PROX. 315 spectat elicere actum intensum vel remissum amoris circa objecta ma­ terialia caritatis, et sicut nihil obstat, quominus nunc intensius nunc remissius feratur in Deum, ita nihil impedit, quominus aliquando inten­ sius diligat creaturas quam Deum, dummodo ipsum amorem intensum creaturarum virtualiter ordinet in Deum 1. Praeceptum ergo caritatis, quo tenemur Deum diligere super omnia, refertur ad amorem objectivum et appretiativum, non ad intensivum, quo licet intensius amare creaturas. ARTICULUS II UTRUM HOMO MAGIS DEBEAT EX CARITATE SE DILIGERE QUAM PROXIMUM 535. Status quaestionis. Homo potest se proximo comparare: 1) se­ cundum suam naturam spiritualem; 2) secundum corpus. Utroque modo solvenda est quaestio. 536. Thesis I. Homo secundum naturam spiritualem debet se magis diligere quam proximum. 1) Constat ex praecepto Christi dicentis: Diliges -proximum tuum sicut te ipsum 12. Haec verba exponens ait Angelicüs: «Éx quo videtur, quod dilectio hominis ad se ipsum est sicut exemplar dilectionis, quae habetur ad alterum. Sed exemplar potius est quam exemplatum. Ergo homo ex caritate magis debet diligere se ipsum quam proximum» 3. 2) Ordo caritatis postulat, a) ut homo Deum super omnia diligat, quia Deus est principium boni, super quo fundatur dilectio caritatis; b) ut se ipsum diligat immediate post Deum, quia est directe particeps illius boni; et c) ut deinde diligat proximum, qui est socius in commu­ nicatione praedicti boni4. 537. Thesis II. Homo tenetur magis diligere proximum secundum animam quam proprium corpus. Proximus secundum animam est diligibilis, quatenus communicat nobiscum in bono beatitudinis ratione societatis, et corpus nostrum, quatenus participat beatitudinem per redundantiam. Major autem est ratio diligendi participationem boni per societatem quam per redundan­ tiam. Ergo proximus secundum animam magis est diligendus quam proprium corpus. Applicationes hujus doctrinae quoad obligationem succurrendi pro1 «Licet pater, ait Philippus a SS. Trinitate, sentiat in ordine ad filium magis intensum amorem formaliter et explicite, tamen appretiative, virtualiter et impli­ cite habet majorem amorem in ordine ad Deum, cum debeat amare filium propter Deum». /» II-II, disp. n, dub. 7 ad 2. 2 Malth., 22, 39. * 3 4 II-II, q. 26, a. 4. Cfr. S. Thomas, II-II, q. 26, a. 4. de virt. theol. q. xxxv. de actu et effectibus caritatis 3i6 ximo cum vitae propriae bonorumque periculo, cum ille laborat neces­ sitate extrema, gravi vel communi, relinquimus moralistis x. 538. Corollarium. Quilibet homo magis diligit proprium corpus, quam corpus alienum, quia proprium corpus magis sibi conjunctum habet. ARTICULUS III QUALIS SIT ORDO SERVANDUS IN DILIGENDIS PROXIMIS 539. I. Amore objective magis sunt diligendi sanctiores quam im­ perfectiores. Ratio est, quia ordo caritatis postulat, ut unicuique veli­ mus illa bona, quae ipsi debentur. Sanctioribus autem debentur majora bona quam imperfectioribus, major scilicet participatio beatitudinis do­ norumque supernaturalium. Ergo. II. Amore intensivo magis diligendi sunt carne nobis conjunctiores quam meliores. Tum quia carne conjunctiores sunt aliquid nostrum, et sicut nosmetipsos intensius diligimus quam proximos sanctiores, ita etiam eos qui nobis carne conjunguntur; tum etiam, quia proximiora magis diligimus quam remotiora. III. Consanguinei secundum gradus propinquitatis intensius dili­ gendi sunt quam affines, quia, qui magis nobis conjunguntur, magis diligendi sunt. IV. Vir et mulier intensius sese diligunt quam caeleros consanguineos et affines, quia sunt sibi invicem una caro. Caetera apud moralistas. QUAESTIO XXXV DE ACTU ET EFFECTIBUS CARITATIS ARTICULUS I IN QUO CONSISTAT ACTUS CARITATIS 540. I. Declarandum est imprimis, quid importet amor seu dile­ ctio, ut deinde explicari queat, quomodo sit actus solius caritatis. II. Amor caritatis seu dilectio 1) non est proprie amor concupiscen­ tiae, 2) nec sistit in pura benevolentia, sed 3) addit unionem amantis ad amatum, ut illum reputet quasi unum sibi. 1) 2Vom est amor concupiscentiae, quia amans ex caritate suum ob­ jectum non quaerit directe sibi mercedem tanquam objectum dilectionis et finem ultimum, quamvis secundario possit quaerere mercedem ordi­ nabilem ad ultimum finem. 2) Non sistit in simplici benevolentia, quia, licet benevolentia, quae est velle alicui bonum, pertineat ad naturam dilectionis, non explicat totam rationem dilectionis seu amoris caritatis, ad quam requiritur inhaesio affectus ad amatum. 1 Cfr. Salmanticenses morales, tr. 21, c. 6, p. 3; S. Alphonsus M. do Ligorio. Theol. moralis, lib. 2, tr. 3, c. 2, dub. 1. ART. II. QUI SINT EFFECTUS AMORIS CARITATIS SI? 3) Addit unionem amantis ad amatum, quia amans, simul ac vult bona amico, «aestimat amatum quodammodo, ut unitum sibi, vel ad se pertinens, et sic movetur in ipsum... Sic ergo in dilectione, secundum quod est actus caritatis, includitur quidem benevolentia; sed dilectio sive amor addit unionem affectus»1. ARTICULUS II QUI SINT EFFECTUS AMORIS CARITATIS 541. 1) Egregia sunt quae Angelicus dixit circa effectus amoris. «Ex hoc enim quod amor transformat amantem in amatum, facit aman­ tem intrare ad interiora amati, et e contra; ut nihil amati amanti rema­ neat non unitum... Et ideo amans quodammodo penetrat in amatum, et secundum hoc amor dicitur acutus... Et similiter amatum penetrat amantem, ad interiora ejus perveniens, et propter hoc dicitur, quod amor vulnerat, et quod transfigit jecur». «Sed quia nihil potest in alterum transformari, nisi secundum quod a sua forma quodammodo recedit, quia unius una est forma, ideo hanc divisionem penetrationis praecedit alia divisio, qua amans a se ipso se­ paratur. in amatum tendens. Et secundum hoc dicitur amor extasim facere et fervere, quia quod fervet, extra se bullit et exhalat.» «Quia vero nihil a se recedit, nisi soluto eo quod intra se ipsum continebatur..., ideo oportet, quod ab amante terminatio illa, qua intra terminos suos tantum continebatur, amoveatur. Et propter hoc amor dicitur liquefacere cor. quia liquidum suis terminis non continetur; et contraria dispositio dicitur cordis duritia»12. 2) Alter caritatis effectus est gaudium. Ex praesentia enim amicabili Dei in anima oritur ineffabile gaudium, quo sancti vitam feliciorem ducunt etiam in terris quam mundi amatores. 3) Pax denique est alius praestantissimus effectus caritatis. Per ca­ ritatem enim continentur tumultus et agitationes passionum, necnon colliguntur divagationes potentiarum, et voluntas placide tendit in Deum 3. Imo, diligendo homo proximum sicut se ipsum, habet pacem in societate. ARTICULUS III UTRUM DILECTIO SIT ACTUS CARITATIS 542. Status quaestionis. 1) Principium quod dilectionis seu amo­ ris est proculdubio persona seu homo, quia actiones sunt suppositorum. Principium quo proximum amoris est certe caritas, quatenus est virtus supernaturalis informans voluntatem, et influens in eam, ut actus super­ naturales dilectionis eliciat. II-II, In III Sent., dist. q. 27, a. 2. 27, q. 1, a. I ad 4. 3 S. Joannes a Cruce merito canit felicitatem animae, quae extinctis affectio­ nibus appetituum pacatoque potentiarum rumore, consurgit ad superna, dicens: «Sali sin ser notada, estando ya mi casa sosegada». Noche oscura, canciôn primera. 1 2 S. Thomas, DE VIRT. THEOL. Q. XXXVI. DE AUGMENTO CARITATIS 318 2) Sed, supposito quod amor seu dilectio procedat a caritate tan­ quam a principio quo proximo, movetur difficultas, an possit procedere sive a Spiritu Sancto sive ab aliquo auxilio actuali tanquam a principio activo quo. 543. Error. Magister Sententiarum putans caritatem esse ipsum Spi­ ritum Sanctum in nobis manentem l, docuit actum amoris seu dilectionis procedere a Spiritu Sancto. Sed hoc tanquam error relinquitur a theologis. Opiniones, t) Aliqui putant voluntatem humanam sine habitu cari­ tatis posse virtute Dei in ratione principii quo moveri, ut qua instrumentum eliciat actum dilectionis. Ita Scotus, Suarez et alii 12. 2) Alii contendunt voluntatem humanam auxilio Dei actuali superna­ tural! suffultam posse de potentia saltem Dei extraordinaria sine gratia et habitu caritatis elicere actum amoris Dei super omnia. Ita Capreolus, Fer­ rariensis, Cajetanus et alii 3. 544. Thesis. Voluntas humana sine gratia sanctificante et habitu caritatis nullatenus potest elicere actum amoris Dei super omnia. Ratio fundamentalis, ad quam reducuntur alia argumenta, est con­ spicua. Actus etenim amoris Dei super omnia in ratione finis ultimi et summi boni est meritorius de condigno vitae aeternae seu aeternae beatitudinis. Sed voluntas humana sine gratia sanctificante et habitu cari­ tatis, solo influxu Dei vel auxilio actuali supernaturali suffulta, nulla­ tenus potest elicere actum meritorium de condigno vitae aeternae. Ergo. Sane contradictionem implicare videtur hominem sine gratia sanctifi­ cante et habitu caritatis, privatumque amicitia Dei supernaturali, eli­ cere actum amoris meritorium de condigno vitae aeternae. Haec ratio sicut et tota quaestio late et profunde expenditur a Salmanticensibus, qui omnino consulendi sunt 45 . QUAESTIO XXXVI DE AUGMENTO CARITATIS ARTICULUS I AN ET QUOMODO CARITAS AUGERI POSSIT 545. Status quaestionis. 1) Cum augmentum sit species alterationis, quae dicitur intensio, de augmento caritatis loquendum est juxta regulas alterationis. 2) Porro nullum praedicamentum suscipit magis et minus nisi qua­ litas, et idcirco sola qualitas potest augeri '°. 1 I Sent,, dist. 17, n. 2; MI. 192, 564. Scotus, In I Sent., dist. 17, q. 3, n. 27, «Ad primum»; et n. 29; Suarez, p., disp. 31, sect. 6. 2 III 3 Capreolus, In II Seni., dist. 28, q. un.; Ferrariensis, C. 150; Cajetanus, In I-II, q. 113, a. 8. ' De caritate, disp. 4, n 46 sqq. 5 Cfr. Philippus a SS. Trinitate, Summa phil., II-II, Contra Gent., q. 11, a 3. In lib, 3, ART, I. AN ET QUOMODO CARITAS AUGERI POSSIT 319 3) Docemur autem ab Angelico non omnes qualitates posse alte­ rari, sed illas tantum, quae specificantur ab aliquo extrinseco. «Si igitur, ait S. Doctor, aliqua forma vel quaecumque res secundum se ipsam, vel secundum aliquid sui sortiatur rationem speciei, necesse est, quod secun­ dum se considerata habeat determinatam rationem, quae neque in plus excedere, neque in minus deficere possit; et hujusmodi sunt calor et albedo, et aliae hujusmodi qualitates, quae non dicuntur in ordine ad aliud, et multo magis substantia, quae est per se ens. Illa vero, quae recipiunt speciem ex aliquo, ad quod ordinantur, possunt secundum se ipsa diversificari in plus vel in minus, et nihilominus sunt sub eadem specie propter unitatem ejus ad quod ordinantur» L. 4) Qualitates, quae specificantur ab extrinseco, dupliciter possunt augeri: extensive ex eo, quod attingant novas partes objecti, quas prius non attingebant, ut scientia, procedendo ad ulteriora, cognoscit novas conclusiones; et intensive, quatenus radicatur magis in eodem subjecto et explet subjecti potentiam, necnon subdit sibi subjectum et recipit majorem actualitatem intra propriam lineam 1 2. 5) Investigari oportet, an et quomodo caritas augeri possit in nobis sine termino. 546. Errores, i) Beguardi et beguinae dicebant justum in hac vita attingere ultimum gradum caritatis ultra quem non sit possibile progredi 34 . 6 5 2) Jovinianus defendebat omnes homines esse in gratia et caritate pares, ac proinde neminem in caritate proficere posse *. 547. Placita theologorum, i) Aliqui dixerunt caritatem ex se non posse augeri in infinitum syncategorematice, sed habere terminum, quem transgredi non valeat. Ita Richardus, Scotus, Durandus, Cajetanus ct alii 3. 2) Alii multo communius et, ut videtur, verius defenderunt caritatem Thomas, Ockam, Capreolus, Banez, Valentia, Lezana, Rhodes, Salmanticenses, Billuart et alii °. nostram posse augeri in infinitum, dum sumus in hac vita. Ita S. 548. Thesis I. rematice. Caritas viae potest augeri in infinitum syncatego- Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ait: Veritatem autem jacien­ tes in caritate, crescamus in illo 7. Oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet 8. 1 I-II, q. 52, a. I. Cfr. Complutenses, De generatione, disp. 4, q. 6, § 2, n. 59sqq.; Joannes a S. Th., Phil, nat., p. 2, q. 4, a. 1. 2 Cfr. Philippus a SS. Trinit., Summa phil., II-II, q. 11, a. 5. 3 Cfr. Denz-Bannw., 471. 4 Cfr. S. Hieronymus, Adv. Jovinianum, lib. 2, n. 4; ML 23, 301; et S. Au­ gustinus, De haeresibus, haer. 82; ML 42, 45. 5 Richardus, In HI Sent., dist. 17; Scotus, In III Sent., dist. 13, q. 4; Du­ randus, In III Sent., dist. 13, q. 1; Cajetanus, In II-II, q. 24, a. 7. 6 S. Thomas, II-II, q. 24, a. 7; et In I Sent., dist. 17, q. 2, a. 4; Ockam, In III Sent., q. 7; Capreolus, In IIT Seni., dist. 13, q. 1, a. 2; Banez, In II-II, q. 24, a. 7, dub. 3-5; Valentia, In II-II, disp. 3, q. 2, p. 3; Lezana, De caritate, disp. 2, q 6; Rhodos, De virtutibus theologicis, disp. 4, q. 5. sect. 2, § 2; Salmanticenses, De caritate, disp. 5, n. 1 sqq.: Billuart, De caritate, diss. 2, a. 1. 7 Ephes., 4, 15. 3 Phil., I, <>. DE VIRT. THEOL. Q. XXXVI 320 DE AUGMENTO CARITATIS 2) Ex Concilio Tridentino. «Hoc vero justitiae incrementum petit Sancta Ecclesia, cum orat: Da nobis, Domine, fidei, spei et caritatis augmentum»1. 3) Ex S. Augustino, qui ait: «Ut perficiatur (caritas) nascitur, cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit robora­ ta, perficitur»12. 4) Ex ratione, a) Fundamentum hujus doctrinae est, quia po­ tentia obedientialis subjecti, quae commensuratur omnipotentia Dei, nunquam potest exhauriri, et idcirco caritas potest sine termino in vo­ luntate radicari. b) Dum versamur in hac vita, possumus semper viam, quae nos ducit ad terminum, sine mora prosequi. Sed caritas est via, quae nos ducit ad terminum vitae aeternae. Ergo. 549. Corollarium. Consulto diximus caritatem viae augeri posse. Caritas enim patriae, cum sit in termino, de lege Dei ordinaria non potest augeri, quamvis per potentiam Dei extraordinariam seu secun­ dum aliam Dei providentiam non repugnet illam sine termino augeri. 550. objecti. Thesis II. Caritas viae non augetur extensive seu ex parte Ratio est, quia caritas, quantumvis minima ac remissa, cum Deum diligat propter se et creaturas propter Deum, attingit saltem implicite omnia objecta diligibilia, et nihil restat diligendum, ad quod de novo se extendere possit. 551. Thesis III. Caritas augetur in nobis intensive, non quidem per additionem caritatis ad caritatem, sed per majorem sui ipsius radicationem in subjecto. Nota, i) Caritas per hanc majorem radicationem in subjecto, subdit magis sibi subjectum; magis explet potentiam subjecti; educitur de imper­ fecto ad perfectum, redditurque magis in actum atque ideo perficitur et augetur. 2) Quoad modum hujus augmenti caritatis diversae sunt doctorum sententiae: . a) Gandavensis docuit augmentum caritatis fieri per extractionem par­ tium virtualium substantiae caritatis in actum, quarum quaelibet educta de potentia partis praecedentis ponit augmentum 34. b) Alii dixerunt augmentum caritatis fieri per additionem graduum, id est, per additionem partium individualium, quae sunt ejusdem essentiae cura caritate praeexsistenti. Ita S. Albertus Magnus, Scotiis, Ariminensis, Vazquez, I.ychelus et alii ‘. c) Alii denique defenderunt caritatem augeri in nobis per majorem ra­ dicationem in subjecto. Ita S. Thomas, Gomplutensis, Philippus a SS. Tri­ nitate, Gabriel a S. Vincentia, Billuart et alii 5. 1 2 Sess. 6, c. io; Denz-Bannw., 803. In ep. Joannis, tr. 5, n. 4; ML 35, 2014. 3 Apud Scotum, In I Sent., dist. 17, q. 6: «Hic dicit unus Magister». 4 S. Albertus M., In I Sent., dist. 17, a. 10; Scotus, In I Sent., dist. 17, q. 6, «Dico ergo»; Ariminensis, In I Sent., dist. 17, q. 4, a. 1; Vazquez, In I-II, disp. 82, cc. 3 et 4; Lychetus, In Comment, ad Scotum, In I Sent., dist. 17, q. 6. 5 S. Thomas, II-II, q. 24, a. 5; Opusc. De virtutibus, q. 11; et In I Sent., ART. II. UTRUM QUOLIBET ACTU REMISSO CARITATIS, ETC. Pars l.a 321 Caritas augetur in nobis intensive, id est, per ordinem ad subjectum, quatenus una et eadem in se ipsa manens crescit, adquirendo majorem actualitatem in eadem linea. Hoc enim est augmentum, alioquin esset mutatio. Pars 2.a Non fit per additionem caritatis ad caritatem vel gradus caritatis ad gradum. Quae enim hoc modo per additionem unius ad alterum uniuntur, necesse est, ut realiter distinguantur. Quae autem realiter distinguuntur, si uniantur, non augentur, sed congregantur. Caritas vero, quae prius erat remissa, retenta eadem essentia, id est, sub eodem genere et dif­ ferentia intenditur seu augetur. Unde Angelicus: «Relinquitur ergo, quod nullo modo caritas augeri potest per additionem caritatis ad caritatem, sicut quidam ponunt»1. Pars 3.a Caritas augetur per majorem radicationem in nostra voluntate. Per hanc majorem radicationem subjectum magis participat cari­ tatem, et ipsa caritas habet novum modum adhaesionis et intensionis, accipitque majorem actualitatem in eadem linea. Unde caritas ipsa, quae prius intendebatur ad tria, per majorem radicationem in voluntate intenditur ad sex, et dicitur major, quia intensior. ARTICULUS II UTRUM QUOLIBET ACTU REMISSO CARITATIS MEREAMUR DE CONDIGNO AUGMENTUM IPSIUS CARITATIS 552. Status quaestionis. 1) Causa efficiens caritatis sicut et aug­ menti ipsius est solus Deus, qui caelitus eam infundit hominibus. Uncle nunquam potest homo efficienter physice producere caritatis augmen­ tum, quôd est continuata ejus productio. · 2) Potest tamen homo, quidquid diçant in contrarium Suarez et Vazquez * 12, actibus suis per modum dispositionis physicae concurrere ad augmentum caritatis, ut diserte docet Angelicus et strenue probant thomistae. «Quilibet actus (caritatis), ait S. Thomas, disponit ad caritatis augmentum, in quantum ex uno actu caritatis homo redditur promptior ad agendum iterum secundum caritatem; et, habilitate crescente, homo prorumpit in actum ferventiorem dilectionis, quo conatur ad caritatis profectum; et tunc caritas augetur in actu» 3. di .t. 17, <1 2, a. 2; Complutenses, Oe generatione, disp. 4, a. 8; Philippus a SS. Trinitate, Summa phil., 1I-IÏ, q. ii, a. 5; Gabriel a S. Vincontio, De caritate, disp. 16, dub. 1; Billuart, De caritate, diss. 2, a. 1. 1 ll-H, <1. 24, a. 5. 2 Suarez, De gratia, lib 8, c. 5; Vazquez, ίη J-II, disp. 220, c. 8. ’ 11-11, q. 24, a. 6. 21 DE VIRT, THEOL. Q. XXXVI. DE AUGMENTO CARITATIS 322 Ratio est, quia eodem modo loquendum est de augmento gratiae et caritatis. Actus autem nostri concurrunt per modum dispositionis phy­ sicae ad augmentum gratiae. 3) Compertum est nos posse quibusdam actibus caritatis mereri de condigno augmentum gratiae, caritatis et gloriae, sicut diximus in tra­ ctatu De gratia, et affirmat Angelicus his verbis: «Actus enim, qui est ex caritate, ordinatur ad augmentum caritatis et per modum disposi­ tionis et per modum meriti» \ 4) Sed non parum disputatur, an omnibus actibus etiam remissis caritatis mereamur de condigno hoc augmentum caritatis. Pro quo sedulo notandum est actus humanos, qui procedunt a cari­ tate, posse esse in triplici differentia respectu habitus caritatis. Suppo­ sito enim, quod habeamus habitum caritatis ut quatuor, si eliciamus actus ut duo, vocantur remissi; si eliciamus actus ut quatuor, sunt aequales; si eliciamus actus ut octo, nuncupantur intensiores. Difficultas est, an actibus remissis, qui non attingunt perfectionem habitus caritatis, in voluntate exsistentis, mereamur de condigno aug­ mentum ipsius habitus caritatis. 553. Auctorum placita, t) Negaverunt Durandus et alii pauci 1 2. 2) Alii multo communius et verius affirmant. 554. Thesis. Justus quolibet actu etiam remisso, sive elicito sive imperato, caritatis meretur de condigno augmentum caritatis. Probatur. Veritas hujus theseos constat ex S. Scriptura, ex conci­ liis, ex Angelico Doctore et ex ratione theologica. 1) Ex S. Scriptura. Dominus ait in Evangelio: Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 3. 2) Concilium Tridentinum expresse declaravit hominem justum bo­ nis operibus vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam et augmen­ tum gloriae 4* . 3) S. Thomas: «Quilibet actus caritatis meretur vitam aeternam, non quidem statim exhibendam, sed suo tempore. Similiter etiam qui­ libet actus caritatis meretur caritatis augmentum, non tamen statim augetur, sed quando aliquis conatur ad hujusmodi augmentum»6. 4) Ratio theologica idem persuadet. Actus siquidem caritatis, qui­ cumque ille sit, etiam remissus, conjungitur titulis praecedentibus in anima, et auget proculdubio valorem et jns operantis. Habenti enim solummodo habitum gratiae et caritatis adjungitur actus bonus, cujus valor, utpote additus meritis praecedentibus, importat jus et condignitatem ad gradum excedentem gradum caritatis praeexsistentis, et sic meretur augmentum caritatis. 1 2 3 In I Seni., dist. 17. q. 2, a. 3. Durandus, In I Seni., dist. 17, q. 8, n. 7. Matth., 10, 42. 4 3 Sess. 6, can. 32; Denz-Bannw., 842. II-II, q. 24, a. 6 ad t. ART. Π. AN QUOLIBET ACTU REMISSO CARITATIS, ETC. 323 Objicies. S. Thomas contradicit huic doctrinae dicens: «Quilibet actus caritatis, in quantum est informatus tali habitu, ordinatur ad praemium substantiale, non tamen ad augmentum praemii, sed nec ad augmentum caritatis» *. Resp. S. Thomas in loco citato vel loquitur de primo actu caritatis, quo homo disponitur ad primam gratiam, et quo non meretur augmentum caritatis nondum exsistentis, vel solum docuit actum remissum caritatis non ordinari ad augmentum caritatis illico conferendae. 555. Corollaria. Quatuor corollaria maximi momenti pro vita spi­ rituali merito deducunt ex hoc Salmanticenses 1 2: 1) Unum justum perfectum magis Deo placere quam plures justos tepidos ac imperfectos. Quia, sicut unus actus caritatis ferventissimus est tum physice tum moraliter melior ac majoris valoris coram Deo quam plures actus remissi, ita pariter unus justus perfectus exercens ' actus ferventissimos caritatis magis Deo placet et plus Deum glorificat quam plures justi tepidi. Hujus corollarii alia etiam adducitur potissima ratio. «Cum amor Dei erga creaturas non sit affectivus sed effectivus, eo magis diligere crea­ turam dicitur, plusque in ea complacere, quo majus bonum ipsi com­ municat. Sed una gratia perfecta et valde intensa est majus bonum quam plures gratiae remissae... Ergo Deus magis diligit justum perfe­ ctum... quam plures justos tepidos et imperfectos»3. 2) «Conversionem unius peccatoris ad magnam perfectionem magis Deo placere, ipsumque magis glorificare, quam conversiones plurium peccatorum ad justitiam tepidam et imperfectam»4. 3) «Magis Deo placere magisque Deum glorificare concionatorem et magistrum spiritualem, qui unum aliquem peccatorem convertit, per­ ducendo ipsum ad statum perfectionis, quam qui plures convertit, quos tepidos et imperfectos relinquit» 56 . 4) «Melius quid facere, et magis Deum glorificare praedicatorem sive magistrum spiritualem, qui doctrina sua vitaeque exemplo unum justum imperfectum ad magnam perfectionem perducit, quam qui plures a peccato convertit, tepidos et imperfectos relinquens» e. Haec consectaria magnum certe afferre debent solatium animarum directoribus, qui, dum dotibus careant ad concionandum, in silentio student animas fidelium oratione et consiliis ad perfectionem et ad unionem Dei perducere. 1 2 3 4 5 6 In I Sent., dist. 17, q. 2, a. 3 ad 2. De caritate, disp. 5, n. 76 sqq. Salmanticenses, De caritate, disp. 5, n. Salmanticenses, De caritate, disp. 5, n. Salmanticenses, De caritate, disp. 5, n. Salmanticenses, De caritate, disp. 5, 11. 76. 80. 85. 93. 324 DE VIRT. THEOL. (J. XXXVt. DE AUGMENTO CARITATIS ARTICULUS III QUANDO PHYSICE CONFERATUR ANIMAE AUGMENTUM CARITATIS ACTIBUS REMISSIS PROMERITUM 556. Status quaestionis. 1) Facile concedunt theologi augmen­ tum caritatis actibus habitu intensioribus promeritum statim homini physice conferri, quia adest ex parte merentis dispositio necessaria ad ejus receptionem. 2) Difficultas est, quo tempore vel momento conferatur homini physice augmentum caritatis, quod meruerat actibus remissis. 557. Theologorum placita, i) Aliqui volunt statim ac opera remissa ponuntur, conferri physice homini augmentum caritatis ipsis debitum. Ita S. Albertus Magnus, Biel, Major, Suarez·, Vazquez, Mastrius, Arriaga, Becanus, Lezana et alii 2) Alii docent augmentum caritatis operibus remissis debitum conferri physice homini justo, quando hic elicit actum habitu praecedenti intensio­ rem, adeo ut duplex augmentum ipsi in illo momento conferatur, unum pro • actu remisso praecedente et aliud pro actu intenso praesente. Ita Banez, Sylvius, Contenson et alii 1 2. 3) Alii denique defendunt augmentum caritatis actibus remissis debi­ tum non in hoc mundo sed in altera vita physice a Deo hominibus conferri. Sic Cajetanus, Joannes a S. Thoma, Gonet, Philippus a SS. Trinitate, Sal­ manticenses, Billuart et alii 3. 558. Thesis. Augmentum caritatis operibus remissis debitum non confertur physice justis statim ac opera remissa ponuntur, neque quando exercentur opera intensiora, sed in altera vita in primo glorificationis momento. Pars l.a nuntur. Non confertur statim, ac opera remissa po­ S. Thomas ad rem: «Non quolibet actu caritatis caritas actu augetur. Sed quilibet actus caritatis disponit ad caritatis augmentum»4. Sane ad caritatis augmentum physice recipiendum requiritur dispo­ sitio physica ex parte subjecti. Actus autem remissi caritatis, cum non adaequent habitum praecedentem, non important dispositionem physi­ cam sufficientem ad illud augmentum recipiendum. 1 S. Albertus M., 7» / Sent., dist. 17, a. 10; Biel, /» I Sent., dist. 17, <]. 4, a. 3, dub. 2; Major, In IV Sent., dist. 22, q. 1; Suarez, Ileleclio de reviviscentia merito­ rum, disp. 2, sect. 3, n. 21; Vazquez, In I-II, disp. 220, c. 5; Mastrius, In II Sent., disp. 7, q. It, a. i; Arria?a, In I-II, disp. 51, sect. 2, subs. 5; Becanus, De cari­ tate, c. 22, q. 3; Lezana, De caritate, tr. 3, disp. 2, q. 5, «Dico 5». 2 Banez, In ll-ll, q 24, a. 6, dub. 2, conci. 4; Sylvius, In II-II, q. 24, a. 6, conci. 4: Contenson, Ds caritate, lib. 8, diss. 4, c. 2, spec. 1. 3 Cajetanus, In II-II, q. 24, a. 6; Joan, a S. Th., In II-II. disp. 15, a. 4; Phi­ lippus a SS. Trinit., De gratia Dei, disp. 7, dub. 4; Salmanticenses, De caritate, disp. 5 n 185 sqq.; Billuart, De caritate, diss. 2, a. 3. 4 II-II, q. 24, a. 6. ART. I. AN HABITUS CARITATIS DIMINUATUR 325 Pars 2.a Non confertur simul cum actibus ferventiorîbus sequentibus. Actus siquidem ferventiores, qui post actus remissos exercentur, non habent dispositionem ad recipiendum nisi augmentum caritatis ipsis de­ bitum; et oportet, ut actus remissi suum praemium non alieno sed pro­ prio titulo aliquando recipiant. Nec credi potest hominem, qui ultimos actus elicuit remissiores, fraudatum iri praemio horum actuum. Pars 3.a Confertur in altera vita, in primo scilicet mo­ mento glorificationis animae. Justus siquidem in primo ingressu ad gloriam creditur emissurus actum ferventissimae caritatis, qui sit dispositio superabundans ad reci­ piendum augmentum caritatis omnibus actibus remissioribus anteactae vitae debitum. QUAESTIO XXXVII DE DIMINUTIONS ET AMISSIONE CARITATIS ARTICULUS I UTRUM HABITUS CARITATIS DIMINUATUR 559. Status quaestionis. Dupliciter potest concipi habitum carita­ tis diminui; directe, quatenus amittit aliquid de essentia vel gradibus; et indirecte, quatenus frigescit fervor caritatis vel bene agendi ratio in subjecto. Quaerimus, an et quomodo minui possit habitus caritatis. 560. Placita theologorum. 1) AUisiodorensis docet habitum carita­ tis non posse remitti quantum ad essentiam, bene tamen quantum ad radicationem, fervorem, motum et exteriorem operationem 2) Dionysius Carthusianus absolute defendit habitum caritatis quoad essentiam diminui non posse 12. Hanc sententiam probabilem vocat victo­ ria, quamvis contrariam sententiam longe probabiliorem et veriorem esse existimet 3. 3) Alii contendunt habitum caritatis directe diminui non posse, bene tamen indirecte. Ita GiwZZ^rmwj; Parisiensis, S. Thomas, Cajetanus, Banez, Salmanticenses, Lezana, Billuart, Josephus a Matre Dei et alii 4. 1 2 3 Summa, tr. 6, c. 5, q. 1. In I Sent , dist. 17, q. 9. Relectio de augmento caritatis e! diminutione, inter opera Banez, In II-II, q. 24, a. 7. 4 Guillermus Parisiensis, D; virtutibus, circa finem (fol. 96; ed. Parisiensis, 1516); S. Thomas, II-II, q. 24, a. 10; Cajetanus et Banez, In II-II, q. 24, a. io; Salmantioonsos. D' caritate, disp. 6, n. 1 sqq.: Lezana, De caritate, tr. 3, disp. 3, i| 3. Billuart, l>.· caritate, di ... 2. a |, § 4. Josephus a Matre Dei, Cursus trienna­ lis, tr. 14. disp. 3, dub. 3. 326 DE VIRT. THEOL. Q. XXXVII. DE DIMIN. ET AMISS. CARITATIS 561. Thesis. indirecte. Habitus caritatis nequit diminui directe, bene tamen Pars 1 a Cum peccatum mortale totaliter destruat caritatem, tota quaestio in hoc volvitur, an per peccatum veniale directe diminuatur habitus caritatis. 1) Porro, ut acutissime arguit Guillermus Parisiensis, si per pecca­ tum veniale diminueretur directe habitus caritatis, peccatum veniale aliquid detraheret de praemio essentiali sanctorum, et pro culpa veniali infligeretur poena aeterna, qualis esset diminutio praemii essentialis. Hoc autem est contra doctrinam sanctorum. 2) Si peccata venialia diminuerent directe caritatem, possent plu­ ries repetita eam tandem extinguere. Quid fieret de anima, quae, nullo commisso peccato mortali, careret gratia et caritate? Pars 2.a Diximus habitum caritatis indirecte diminui, quando frigescit ejus fervor vel generatur in voluntate tepida agendi ratio. Hoc autem saepe fit in homine, qui multiplicat peccata venialia l. Peccata enim venialia faciunt, ut augeantur vires partis inferioris, et demereantur auxilia divina ad bene agendum. ARTICULUS II UTRUM QUODLIBET PECCATUM MORTALE EXPELLAT CARITATEM 562. Nota. Aliqui haeretici, ut Jovinianus, beguardi ac beguinae, et Calvinus, docuerunt hominem justum non posse amplius peccare, neque gratiam et caritatem amittere. Contra eos edita est a Concilio Tridentino sequens definitio: Si quis hominem semel justificatum dixerit amplius pec­ care non posse, neque gratiam amittere; atque ideo eum, qui labitur et peccat, nunquam vere fuisse justificatum... a. s. 1 2. Caritas profecto viae, quae non replet totam capacitatem voluntatis, amissibilis est per adhaesionem voluntatis ad illicita. Haec cum ita sint, quaeritur, an et quomodo caritas destruatur per peccatum mortale. 563. Thesis. Per quodlibet peccatum mortale amittitur caritas. 1) Est definitum in Concilio Tridentino: «Adsetendum est, non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocum­ que alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justi­ ficationis gratiam amitti»3. 1 Cfr. Bachonus, In I Sent., dist. 47, q. un., aa. 1-3; et Lezana, tr. 3, disp. 3, q. 3. Scss. 6, can. 23: Denz-Bannw., 833. Sess. 6, C. 15; Denz-Bannw., 808. In II-II, 2 3 Oe. caritate, ART. I. AN INTER VIRTUTES CARITAS SIT PRAESTANTIOR 327 2) Praeiverat Angelicus dicens: «Unde relinquitur, quod si caritas diminuatur, quod causa diminutionis ejus sit peccatum vel effective vel meritorie. Neutro autem modo peccatum mortale diminuit caritatem, sed totaliter corrumpit ipsam; et effective, quia omne peccatum mor­ tale contrariatur caritati..., et etiam meritorie, quia, cum peccando mortaliter aliquis contra caritatem agit, dignum est, ut Deus ei sub­ trahat caritatem» 1. Unde sequitur per peccatum mortale non solum expelli caritatem per modum prohibentis, sed vere destrui effective, avertendo volunta­ tem a Deo, et convertendo ad creaturas. QUAESTIO XXXVIII DE PERFECTIONE CARITATIS ARTICULUS I UTRUM CARITAS SIT PRAESTANTIOR QUAM ALIAE VIRTUTES 564. Status quaestionis. 1) Perfectio virtutis est duplex, in esse moris et in esse entis. Perfectio virtutis in esse moris attenditur penes rectitudinem, quam imprimit subjecto, et eo dicitur major, quo magis subjiciat hominem regulis actuum humanorum, et magis eum approximet Deo. Perfectio virtutis in esse entis consistit in nobilitate objecti, et eo dicitur perfe­ ctior, quo melius habeat objectum. 2) Compertum est caritatem esse perfectiorem omnibus virtutibus moralibus et spe, tum in esse moris tum in esse entis, quia magis quam virtutes morales et spes nos subjicit regulis morum et appropinquat Deo, et habet nobilius objectum, scilicet Deum in se bonum. 3) Difficultas tantummodo versatur circa perfectionem caritatis respectu perfectionis fidei, et quaerimus, an caritas sit perfectior fide. 565. Theologorum placita, i) Caritatem esse perfectionem fide in esse moris facile concedunt theologi unanimi consensu. 2) Caritatem esse fide perfectiorem etiam in esse entis defendunt Cajetanus, Banez, Suarez, Gonet, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses, Joannes a S. Thoma, Becanus, Lezana, Billuart et alii 2, contra Vazquez et alios paucos 3*8. 1 II-II, q. 24, a. 10. Cajetanus, In II-II, q. 23, a. 6: Banez, In II-II, q. 23, a. 6; Suarez, De ca­ ritati·, disp. 3, sect, i, conci. 3; Gonet, De caritate, disp. 10, a. 5, conci. 2; Philippus a SS. Trinit., In ll-ll, disp. 5, dub. 6; Salmanticenses, De caritate, disp. 7, n. 23 sqq.: Becanus, De virtutibus theol., c. 18, q. 1; Lezana, De caritate, tr. 3, disp. 1, q. 5; Billuart, De caritate, diss. I, a. 4. 8 In I-II, disp. 11, c. 8, n. 45. 3 3'28 DE VIRT. THEOL 566. Thesis. esse entis. Pars l.a Q. XXXVIII. DE PERFECTIONE CARITATIS Caritas est perfectior fide tum in esse moris tum in In esse moris. 1) Quoad esse moris certissima sunt, quae dicit Apostolus de cari­ tate: Nunc autem manent jides, spes, caritas, tria haec: major autem horum est caritas 1. Super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis 1 2. 2) Virtutes eo dicuntur perfectiores in esse moris, quo perfectius reddant subjectum. Sed caritas perfectiorem reddit hominem quam fides; quia conjungit nos Deo per amicitiam, et facit nos haeredes regni cae­ lestis. Unde fides ipsa, si non est conjuncta caritati, dicitur mortua ac informis, si vero adsocietur caritati nuncupatur viva. Pars 2.a In esse entis. 1) S. Thomas: «Semper autem id, quod est per se, majus est eo, quod est per aliud. Fides autem et spes attingunt quidem Deum secun­ dum quod ex ipso provenit nobis vel cognitio veri, vel adeptio boni; sed caritas attingit ipsum Deum, ut in ipso sistat, non ut ex eo aliquid nobis proveniat. Et ideo caritas est excellentior fide et spe, et per con­ sequens omnibus aliis virtutibus» 3. 2) Virtutes in esse entis et secundum speciem eo dicuntur perfe­ ctiores, quo re piciunt majus et nobilius objectum primarium. Sed cari­ tas respicit objectum primarium nobilius ac perfectius quam fides; quia objectum primarium caritatis, quod est summa Dei bonitas in se ipsa, majorem perfectionem explicat, quam objectum fidei, quod est summa Dei veritas aliquid nobis revelans. 3) Denique caritas intimius nos Deo conjungit quam fides, caritas scilicet immediate per amorem, et fides mediate per speciem. Unde prae­ clare Angelicus: «Cum autem tres virtutes theologicae respiciant Deum sicut proprium objectum, non potest una earum dici major altera ex hoc, quod sit circa majus objectum, sed ex eo, quod una se habeat propinquius ad objectum quam alia; et hoc modo caritas est major aliis; nam aliae important in sui ratione quamdam distantiam ab ob­ jecto, est enim fides de non visis, spes autem de non habitis. Sed amor caritatis est de eo, quod jam habetur; est enim amatum quodammodo in amante, et etiam amans per affectum trahitur ad unionem amati, propter quod dicitur 1 ]oannis, 4, 16: Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo» 4. 1 2 3 4 I Cor., 13, 13. Coi., 3, 14. II-II, q. 23, a. 6 I-II, q. 66, a. 6. ART. il. QUOMODO CARITAS SIT FORMA ALIARUM VIRTUTUM 329 ARTICULUS II QUOMODO CARITAS SIT FORMA ALIARUM VIRTUTUM 567. Status quaestionis. 1) Nullatenus dubitandum est caritatem esse aliquo modo formam caeterarum virtutum, quidquid in contrarium dixerint novatores saeculi xvi. Id expresse docuerunt Petrus Lombardus, Alensis, S. Thomas, S. Bonaventura, Scotus et omnium scholarum pitroni1. Ratio est, quia omnes virtutes accipiunt esse, perfectionem et valo­ rem, non quidem essentialem, quam habent ab objecto, sed accidenta­ lem, a fine. Caritas autem exsistens in voluntate refert omnes virtutes habitualiter ad Deum ultimum finem. Unde virtutes, quae ita ad Deum referuntur, dicuntur formatae a caritate 1 2* . 2) Hoc supposito, discutiendum restat quomodo caritas informet caeteras virtutes. Ex variis modis, quibus auctores hoc explicare conantur, excogita­ tur et defenditur probabilior sententia thesi sequenti. 568. Thesis. Caritas est forma omnium virtutum, quatenus suo imperio ordinat eas in finem, et ex hac ordinatione derivatur et passive recipitur in actibus virtutum modus quidam realis ac intrinsecus, quo tum virtutes tum earum actus perficiuntur ac dignificantur. Angelicus hoc docuisse videtur dicens: «Caritas dicitur esse forma aliarum, virtutum, non quidem exemplaritc-r aut essentialiter, sed magis effective, in quantum scilicet omnibus formam imponit secundum modum praedictum» 8, scilicet per ordinationem aliarum virtutum in finem. Haec Angelici verba optime explicat Cajetanus his verbis: «Non so­ lum caritas informat effective, quia imperat et ordinat; hoc enim com­ mune est omni imperanti et ordinanti; sed quia participatio passiva imperii et ordinationis suae est vehit forma constituens actus alios in esse virtuoso simpliciter» 4. Caritas sane informans voluntatem hominis imperat et ordinat omnes actus virtutum ad Deum ultimum finem supematurak-m. Ex vi hujus ordinationis actus virtutum procedunt intrinsece modificati, sicut ex vi libertatis humanae actus potentiarum procedunt intrinsece modificati. Unde actus aliarum virtutum non dicuntur perfecti, nisi moveantur et dirigantur a caritate. Quatenus ergo participant passive ordinationem caritatis in Deum, dicuntur perfici ac dignificari a caritate. Actus virtutum ita perfecti ac dignificati a caritate, sicut ipsaemet virtutes, quae eos eliciunt, dicuntur informari a caritate. Dignetur Dominus hac caritate omnes actiones nostras in ultimum finem dirigere, ct virtutes nostras perfectius in diem informare. 1 Petrus Lombardus, III Sen!., ci t. 23; Alansis, III p., q. 64, m. 3: S. Tho­ mas, ll-li, q. 23, a. 8; S. Bonaventura, In III Sent , dist. 23, a. 2, q. 5· et dist. 26 a i, q. 6; Scotus, In III Sent , di>t 23, q. un. 2 Cfr Fhilippus a SS. Trinitate, In ll-II, disp. 11, dub. 5. 8 II-II, q 23, a. 8 ad 1. 4 In II-II, q. 23. a. 8. TRACTATUS III DE VERBO INCARNATO 569. Auctores Consulendi. 1) Symbola: a) Apostolorum (DenzBannw., 6); b) Nicaeno-Cpolitanum (Denz-Bannw., 54); c) Formula Libellus in modum Symboli (Denz-Bannw., 19), et d) Athanasianum (Denz-Bannw., 39). 2) Acta Conciliorum praesertim: a) Ephesini (a. 431) contra Nestorium; b) Chalcedonensis (a. 451) contra Eutychetem; c) Cpolitani II (a. 553) contra Theodorum Mopsuestenum; d) Lateranensis (a. 649) con­ tra monophysitas et monothelitas. 3) SS. Patres. S. Clemens Romanus, ep. ad Corinthios, MG 1, 200; S. Ignatius, Epistolae variae, MG 5, 614 sqq.; S. Justinus, Apologiae, MG 6, 328, et Dialogus cum Tryphone, MG 6, 472: S. Irenaeus, Adv. haereses, MG 7, 437; Clemens Alex., Cohortatio, MG 8, 49, Paedagogus, MG 8, 247, Stromata, MG 8, 685; Origenes, Contra Celsum, MG 11, 641, De principiis, MG 11, 115: Tertullianus, Adv. Praxeam. ML 2, 177; Adv. Marcionem, ML 1, 268; De carne Christi, ML 2, 797; S. Cyprianus, Testim. adv. judaeos, ML 4, 706 sqq.; S. Athanasius, Lib. de incarnatione Verbi, MG 25, 96; S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses 10-15, MG 33, 917 sqq.; S. Gregorius Nazianzenus, Orationes 5 de Theologia, MG 36, 12 sqq.; S. Epiphanias, Adv. haereses, MG 41, 173; Expositio fidei, MG 42, 773; S. Gregorius Nyss., Oratio catechetica magna, MG 45, 10 sqq.; S. Joannes Chrysostomus, Contra jud. et getii, quod Christus sit Deus, MG 48, 813: S. Hilarius, De Trinitate, ML 10, 26; De Synodis. ML 10, 479; S. Ambrosius, De incarnationis dominicae sacramento, ML 16, 853; S. Cyrillus Alex., De incarnatione Unigeniti, MG 75, 1189, Liber quod unus sit Christus, MG 75, 1253; Scholia de incarnatione, MG 75, 1369; S. Joannes Damascenus, De fide orth., MG 94, 789; S. Bernardus, Ser­ mones, ML 185, 115 sqq. 4) Scriptores mediae aetatis. S. Anselmus, De fide trinitatis et de incarnatione Verbi, ML 158, 259; Cur Deus homo, ML 158, 359; Rupertus abbas, De victoria Verbi, ML 169, 1217; Hugo a S. Victore, De sacra­ mentis Christianae fidei, ML 176, 183; Guibertus, Tractatus de incarna­ tione, ML 156, 489. 5) Scholastici. Petrus Lombardus, III Sent., ML 192, 757 sqq.; Richardus a S. Victore, Liber de Verbo incarnato, ML 196, 995; Bandinus, III Sent., ML 192, 1071; Alensis, Ο. M., Summa theologica, p. III; S. Albertus M., O. P., in III Sent.: S. Thomas, O. P., Summa theologica, p. Ill, q. 1 sqq.; in III Sent.; Summa contra gentiles, lib. 4. cc. 27-55; 332 TRACTATUS III. DE VERBO INCARNATO S. Bonaventura, O. M., in III Seni.; Scotus, O. M., in III Sent.; Bachonus, O. C., in III Sent.; Durandus, O. P., in III Sent.: Biel, O. M., in III Sent.; Paludanus, in III Sent.; Capreolus, O. P., in III Sent.; Ar­ gentina, O. S. A., in III Sent.; Altisiodorensis, in III Sent.: Dionysius Carthusianus, O. Cart., in III Sent. 6) Scholastici recentiores. Cajetanus, Ο. P., Comment, in III p. S. Thomae; Ferrariensis, Ο. P., Comment, in Summam contra gentiles, lib. 4, c. 27 sqq.: Medina, Ο. P., Comment, in III p. S. Thomae: Valen­ tia, S. J., in III p., q. 1 sqq.: Cornejo, O. C., Comment, in III p. S. Tho­ mae; Vazquez, S. J., Comment, in III p. S. Thomae; Suarez, S. J., De incarnatione; Lugo, S. J., De mysterio incarnationis: S. Bellarminus, S. J., De Christo Capite Ecclesiae; Alvarez, Ο. P., Disp. theol. de incarnatione; Joannes a S. Thoma, Ο. P., Comment, in HI p. S. Thomae; Thomas Waldensis, O. C. C., Doctrinale Antiquitatum fidei, lib. 1: De invocatione Sanctorum; De cultu et reliquiis Sanctorum; De cultu imaginum. Gonet, Ο. P., De Deo incarnato; Rodhes, S J., De incarnatione; Petavius, S. J., De incarnatione; Philippus a SS. Trinitate, C. Exc., De mysterio incarna­ tionis; Salmanticenses, C. Exc., De incarnatione: Laurentius a S. Theresia, C. Exc., Spicilegium, t. 5. De incarnatione; Gabriel a S. Vincentio, C. Exc., De incarnatione; Paulus a Conceptione, C. Exc., De incarnatione; Libe­ rius a Jesu, C. Exc., Controversiae, t. 2. De Christo; Thomasinus, Sac. Orat., De incarnatione; Gotti, Ο. P., De incarnatione; Billuart, Ο. P., De incarnatione: Frassen, Ο. M., Scotus academicus: Poncius, O. M., Theo­ logiae cursus integer, tr. de incarnatione; Henno, Ο. M., Tractatus de incarnatione: Liebermann, De generis huma ni redemptione: Perrone, S. J., De incarnatione: Franzelin, S. J., De Verbo incarnato; Kleutgen, S. J., Théologie der Vozeit, vol. 3; Billot, S. J., De Verbo incarnato; Pesch, S. J., De Verbo incarnato; Muncunill, S. J.. De divini Verbi incarnatione: Mendive, S. J., Institutiones theol.. De incarnatione; Janssens, O. S. B., De Deo homine; Tanquerey, De Verbo incarnato; Van Noort, De Deo redem­ ptore; Hugon, O. P., Le mystère de l’incarnation; Paquet, De incarnatio­ ne; Basilius a S. Anna, C. Exc., De Verbo incarnato; Castro, De Deo incarnato; Honoratus del Val, O. S. A., De Verbo incarnato: P. Chrysostomus, Ο. Μ. I., Le motif de Γ Incarnation. SECTIO I DE CHRISTOLOGIA SEU DE VERBI INCARNATIONE IN SE CONSIDERATA QUAESTIO XXXIX DE NOTIONE, POSSIBILITATE, CONVENIENTIA, NECESSITATE ET EXSISTENTIA INCARNATIONIS VERBI ARTICULUS I NOTIO INCARNATIONIS VERBI 570. I. Nomina hujus mysterii. Incarnatio Verbi a SS. Patribus appellata est aliquando Exinanitio, quia Verbum «semetipstim exinani­ vit»1; quandoque Apparitio, quia Filius Dei apparuit in carne; interdum Adsumptio, quia persona divina adsumpsit humanam naturam; non se­ mel Oeconomia, quia importat providam dispensationem erga homines. Aptiori tamen vocabulo ab antiquis temporibus dicta est σαρζωσις seu Incarnatio 1 2, quia, ut bene ait S. Joannes, Verbum caro jactum est 3. seu «Verbum factum est homo», quatenus in sensu biblico caro significat totum hominem4. 571. II. Definitio mysterii incarnationis. Incarnatio Verbi recte definitur: Divinae humanaeque naturae in una Verbi persona unio. Ita intelligenda est haec unio, ut duae naturae, divina et humana, post unionem maneant inconfusae, et terminentur per unam Verbi personam. Unde est realis et hypostatica. Persona Verbi habet triplicem contactum cum humana Christi na­ tura: l.nm: titulo creationis et conservationis, quatenus adest ipsi una cum Patre et Spiritu Sancto per essentiam, praesentiam et potentiam5; 1 Philip., 2, y. S. Irenaous, Adv. haer., lib. 3, c. 19 (AIG 7, 939), hoc vocabulo usus est. 3 Joann., 1, i.|. Cfr. S. Athanasius, D: incarnatione Verbi; MG 25, 96; et S. Ambrosius, D‘ incarnat (Ioni sacr ; MI. 16, 854 1 Cfr Hugon, I.e mystère de Γ Incarnation, ch. 1, § 1. 3 Cfr. De Deo uno, n. 130. 2 334 DE VERBO 1NCARN. Q, XXXIX. DE NOTIONE, ETC , INCARNAT. VERBI 2.um: titulo amicitiae, in quantum est in ea simul cum aliis personis, sicut cognitum est in cognoscente et amatum in amante; 3.um: titulo incarnationis, quatenus Verbum divinum terminat divinam humanamque naturam, et constituit Jesum Christum, Deum simul et hominem. In hoc mysterio confitemur: 1) Christum esse unam personam divi­ nam. 2) In Christo esse duas naturas inconfusas et immutatas, divinam scilicet et humanam; adeoque unionem esse factam in persona non in natura, quatenus, completa unione, remansit unica persona in duabus naturis immutatis. 3) Unidnem utriusque naturae non fuisse fictitiam aut accidentalem, sed realem, personalem et hypostaticam. 4) Huma­ nam Christi naturam fuisse completam cum anima rationali, corpore reali et potentiis homini competentibus. 5) Christum fuisse verum Deum et hominem historicum ac realem non idealcm. 572. III. Errores. 1) Circa personam Christi erraverunt monar­ chiani, qui cum Praxea, Sabellio, Socino et aliis negaverunt distinctionem realem inter Patrem et Filium, dixeruntque consequenter Christum esse Patrem. Inde dicti sunt patripassiani. 2) Circa divinitatem Christi erravere subordinatiani, qui cum Cerintho, Ebione, Paulo Samosateno, Photino, theodotianis, arianis, etc., admiserunt Jesum Christum esse personam, non aequalem sed inferiorem Patri purum­ que hominem l; et in Scripturis vocari Deum non per naturam sed per ado­ ptionis gratiam. Protestantes pariter heterodoxi, critici rationalistae moder­ ni, ac increduli hodierni nolunt admittere Jesum fuisse Deum, nisi quatenus erat plenus spiritu Dei, et promovit homines ad Deum -. 3) Circa humanitatem Christi erraverunt a) docetae, qui cum Saturnino, Basilide, Marciane et aliis docuerunt omnem creaturam corpoream esse a diabolo ortam, et idcirco Filium Dei non adsumpsisse verum sed phanta­ sticum corpus 1 23; b) Valentiniani, qui contendunt Christum habuisse veruni corpus, non quidem formatum in utero Virginis, sed e caelo allatum; c) Luciamts antiochenus et Apollinaris laodicensis, qui defenderunt Christum non fuisse sortitum animam rationalem, sed sensitivam, et loco mentis habuisse naturam divinam 4. 4) Circa unionem divinae humanaeque naturae in Christo fuit duplex haeresis ex extremo opposita, a) Nestorius, Patriarca Cpolitanus, suum ma­ gistrum Theodorum mopsuestenum sequutus, docuit Christum fuisse unum totum, -ροοω-ον, non quod habuerit unam solam personalitatem Verbi ex­ sistentem ante incarnationem, sed quod sibi copulaverit duas personas, divinam et humanam 5. Inde contendit unionem duplicis naturae in Christo non fuisse personalem «sed accidentalem tantum seu moralem, scilicet: a) secundum inhabitationem; b) per conformitatem affectuum; c) secundum operationem; d) secundum dignitatem honoris. Ex quo seque­ batur a) Verbum non esse proprie incarnatum; b) duas esse personas in Christo; c) beatam Mariam Virginem non esse Matrem Dei sed hominis; d) non posse dici Deum esse natum, passum, etc., nec Deum esse hominem et hominem esse Deum» e. Hanc haeresim partim renovarunt adoptionistae, qui Christum dicebant esse Filium Dei adoptivum non naturalem; et giin1 Cfr. De Deo trino, n. 466. 2 Vide Renan, Vie de Jésus, ch. 28; Harnack, Dus Wesen des Christentums, conf. 9. 3 Cfr. S. Irenaeus, Adv. haer., lib. 1, c. 24; nn. 3-4; MG 7, 675-677; Tertullia­ nus, Adv. Marcionem, lib. 3, c. 8; ML 2, 359. 4 Cfr. S. Epiphanius, Ancoral., 33; MG 43, 77 sq.; Vacant, Diet, théol., v. «Apol­ linaire». 0 Cfr. J. Tixerot, Histoire des dogmes, III, 28-34. c Billuart, De incarnat., diss. 4, a. 5; diss. 1 hist., sect. 1. ART. II. UTRUM INCARNATIO VERBI SIT POSSIBILIS 335 theriani, qui «duas in Christo personas physicas et unam moralem posuerunt, dicentes non dari in eo unitatem nunierico-realem, sed tantum dynamicam et formalem» >. b) Eutiches, archimandrite cpolitanus, non duplicem sed unam tantum eamque divinam naturam posuit in Christo; humanam vero naturam dicebat in incarnatione fuisse divinisatam seu transformatam in naturam Verbi, vel absorptam a Verbo 1 2. 5) Circa divinitatem simul et humanitatem Christi delirant hodie mo­ dernistae, qui ponunt duplicem Christum, unum historicum et alterum dogmaticum seu conscientiae Christianae. Christus historicus fuit homo realis, qui natus est, vixit, et obiit, sicut caeteri homines. Non fuit Deus nec patravit miracula, nec resurrexit. Christus dogmaticus seu conscientiae Chri­ stianae, Deus et homo. Verbumque increatum, non fuit realis sed idealis, formatus ex conscientia Christiana, et exsistens tantummodo in phantasia credentium 3. ARTICULUS II UTRUM INCARNATIO VERBI SIT POSSIBILIS 573. Status quaestionis. Possibile dicitur, quod est aptum ad exsi­ stendum seu quod non involvit repugnantiam sive ex parte sui, sive ex parte agentis, sive ex parte circumstantiarum 4. Quaeritur, an aliquo ex his motivis repugnet naturam divinam et humanam uniri in una Verbi persona. 574. Thesis. Incarnatio Verbi est possibilis. Nota. Nullam haec thesis offert catholicis difficultatem, quia fides no. docet incarnationem Verbi esse possibilem. Suadenda tamen est contra infi­ deles et haereticos. Arg. Incarnatio Verbi non repugnat ex parte sui, neque ex parte Verbi adsumentis naturam humanam, neque ex parte circumstantiarum. 1) Non repugnat ex parte sui seu ex ipsa rei natura. Essentia siqui­ dem incarnationis in eo consistit, quod duplex natura, integra et incon­ fusa, terminetur a Verbo et subsistat in una persona divina. Hoc autem non repugnat ex natura rei. Quia subsistentia seu terminus, quo res constituitur in se subsistens et incommunicabilis alteri, non est de na­ tura rei. Unde non obstat, quominus vel una subsistentia terminet du­ plicem naturam, ut fit in Christo, vel variae subsistentiae terminent unam naturam, quemadmodum fit in trinitate. Nequit quidem duplex natura per unam formam substantialem informari, quia forma substan­ tialis est vel ipsa essentia vel pars essentiae, et nequit natura multipli­ cari nisi multiplicatis formis; sed subsistentia, utpote realiter distincta ab essentia, longe aliter quam forma afficit naturam. 2) Non ex parte Verbi terminantis. Verbum divinum, cum adsumpsit naturam humanam, eamque reddidit subsistentem et alteri incomDe incarnatione, n. 5, 30. Le mystère de ΓIncarnation, i.^re part., ch. 3, § 4. Encyciica Pascendi Pii PP. X; Donz-Bannw., 2076 et Maroulluiî n Puoro Josu, Metaphysica, n. 96. 1 Mendive, 2 Huroii, 3 4 Cfr Cfr. 2084. DE VERBO INCARN. Q. XXXIX. DE NOTIONE, ETC., INCARNAT. VERBI 33& municabilem, nullatenus mutatum est nec detrimentum est passum. Ergo incarnatio Verbi Dei non repugnat ex parte ipsius Verbi. In incar­ natione, ait S. Thomas, «non intelligitur aliqua mutatio ex parte Dei, sed solum ex parte humanae naturae»x. 3) Non ex parte circumstantiarum. Circumstantiae siquidem in­ carnationis, quae referuntur ad tempus, ad locum, ad Virginem Ma­ trem, etc., nihil redolent, quod naturae humanae vel potentiae divinae repugnet. 575. Scholion I. Ratio naturalis, seclusa revelatione, nequit cogno­ scere possibilitatem incarnationis Verbi. 1) Incarnatio Verbi juxta Apostolum est mysterium, quod abscon­ ditum fuit a saeculis 1 2. 2) Concilium Toletanum XI ait: «Si ratione colligitur, non est mi­ rabile; si exemplo monstratur, non erit singulare» 3. 3) Possibilitas incarnationis nequit nobis innotescere a priori, quia ejus causa omnino nos latet, neque a posteriori, quia effectus hujus mundi, quos naturaliter cognoscimus, non habent connexionem cum hoc mysterio. Potest tamen ratio naturalis solvere omnia argumenta, quae obji­ ciantur contra possibilitatem incarnationis, quia haec argumenta pec­ cant contra regulas logicae, quae naturaliter nobis innotescunt. Scholion II. Supposita revelatione, potest ratio naturalis hoc myste­ rium suadere*tum per principia revelata tum per media naturalia. 1) Ratio naturalis fide divina instructa potest per principia supernaturalia cognoscere Jesum Christum sibi attribuisse duplicem naturam in una persona atque fecisse miracula in confirmationem hujus doctri­ nae. Scit autem aliunde miracula non patrari in confirmationem falsae doctrinae. Unde concludit Deum adsumere potuisse naturam humanam. 2) Potest etiam ratio per media naturalia diluere argumenta hae­ reticorum et infidelium contra incarnationem Verbi. 3) Per exempla item naturalia ratio declarat aliquantulum myste­ ria fidei. Unde in symbolo S. Athanasii et in theologia catholica fiunt comparationes ex rebus naturalibus ad illustrandum factum incarnatio­ nis, animadvertendo semper, juxta monita theologorum, mysterium non inniti his comparationibus, sed tantum illustrari, post quam fide cre­ ditum est. ARTICULUS III UTRUM CONVENIENS FUERIT VERBUM INCARNARI 576. Status quaestionis. Oportet hic investigare, an incarnatio Verbi fuerit 1) in se opus decens; 2) in ordine ad finem opus homini utile; 3) quoad circumstantias opus conveniens. 1 2 III p., q. 16, a. Coloss., i, 26. 3 Denz-Bannw., 282. 6 ad 2. ART. III. UTRUM CONVENIENS FUERIT VERBUM INCARNARI 337 577. Errores, i) S. Paulus ajebat: Praedicamus Christum crucifixum, judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ’. 2) Quidam haeretici putabant mysterium incarnationis fuisse rem in se vilem et majestati omnipotentis Dei indignam 12. 3) Aliqui catholici cum Lessio putaverunt incarnationem includere «humiliationem ct exinanitionem divinitatis», et non fuisse factam nisi «cum quadam... injuria illius majestatis»; atque nullatenus fuisse per se expetendam nec per se convenientem; sed redditam fuisse convenientem eo fine, ut nos a peccato redimeret 3. 578. Thesis I. Incarnatio Verbi fuit absolute et in se conveniens seu opus summe decens. Arg. 1) Deus, cujus essentia dicitur bonitas, est summe bonus. Summo autem bono convenit summo modo communicari. Sed incarna­ tio, per quam Deus se ipsum communicat creaturae, est summa com­ municatio. Ergo Deo ratione bonitatis convenit incarnari. Deus in crea­ tione communicavit homini esse, in sanctificatione gratiam, in glorifi­ catione visionem sui, et in incarnatione se ipsum 4. 2) Admodum convenit Deo perfectiones suas splendide creaturis manifestare. Sed per incarnationem Verbi perfectiones Dei dilucide crea­ turis manifestantur. Ergo. «Per incarnationis mysterium, ait S. Thomas, monstratur simul bonitas et sapientia, justitia et potentia Dei vel virtus. Bonitas quidem, quoniam non despexit proprii plasmatis infirmitatem. Justitia vero, quoniam, homine victo, non alio quam homine fecit vinci tyrannum, nec vi eripuit ex morte hominem. Sapientia vero, quoniam invenit difficillimi pretii decentissimam solutionem. Potentia vero, sive virtus infinita, quoniam nihil est majus, quam Deum fieri hominem» 5* 8. 579. Corollarium. 1) Haec Verbi communicatio dicitur conve­ niens, non quatenus opponitur ad inconveniens, sed quatenus est in se congrua, ac divinam majestatem decet. 2) Filius in incarnatione semetipsum exinanivit, ut ait Apostolus °, quia in forma servi apparuit, non in quantum divinitas Verbi diminuta fuit vel mutata. In natura humana dedit exempla humilitatis, in natura divina revelavit splendorem majestatis. 580. ratione. Thesis II. Incarnatio Verbi est homini conveniens multiplici Arg. 1) Natura humana per incarnationem Verbi elevata est ad dignitatem et excellentiam extraordinariam, ad unionem scilicet natu1 I Cor. i, 23. 2 Cfr. Origenes, Contra Celsum, lib. 3, nn. 41-42; MG 11, 972-975; S. Anselmus, Cur Deus homo, lib. 1, c. 3; ML 158, 364; S. Thomas, Contra Gentiles, lib. 4, c. 53. 3 Lessius, De praedestinatione Christi, n. 13. 4 Cfr. Cajetanus, In III p., q. 1, a. i. Haec ratio non demonstrat quidem omnimodam hujus mysterii possibilitatem, quia summa Dei communicatio satis salvatur in divinis, sed probat, ut recte dicunt Salmanticonses, De incarnat., q. 1, a. >, comment., n. 2, incarnationem absolute ct per se convenire Deo, id est, non dedecere Deum. r’ III p., q. 1, a. I, Sed contra. Cfr. Lugo, De incarnat., disp. 1, sect. 2. 8 Philipp., 2, 7. 22 338 DE VERBO INCARN. Q. XXXIX. DE NOTIONE, ETC , INCARNAT. VERBI rae divinae. Hoc autem est summe conveniens homini. Unde S. Leo: «Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam; et divinae consors factus na­ turae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire»1. 2) Natura humana per incarnationem Verbi reparata est a debito peccati, et devoluta ad pristinam salutem. Tunc misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatae sunt1 2.—Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam 3. Unde S. Augustinus: «Verum etiam ut ostendam... sanandae miseriae nostrae convenientiorem alium modum non fuisse, nec esse oportuisse» 4. 3) Homo lapsus per incarnationem Verbi promovetur ad bonum supernaturale et removetur a malo. Ergo incarnatio Verbi est homini conveniens, a) Homo lapsus promovetur ad bonum, quia ejus «fides cer­ tificate, spes roboratur, caritas excitatur... ad operandum instituitur et ad participationem divinitatis evehitur» 5. b) Homo lapsus removetur a malo, «quia per incarnationem liberatur a subjectione diaboli, a deje­ ctione propria, a praesumptione, a superbia et tandem a servitute pec­ cati» 6. 4) Christus Dominus obtulit Deo Patri condignam satisfactionem pro peccatis hominum. Ergo conveniens fuit homini incarnatio Verbi. «Pertinebat etiam, ait S. Augustinus, ad justitiam bonitatemque Crea­ toris, ut per eamdem rationalem creaturam superaretur diabolus, quam se superasse gaudebat»7. Et Ecclesia canit: «Unde mors oriebatur, inde vita resurgeret, et qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur»8. Imo «sunt et aliae plurimae utilitates, quae consecutae sunt (incarna­ tionem) supra apprehensionem sensus humani» 9. 581. Thesis III. stantiarum. Incarnatio Verbi fuit conveniens ex parte circum­ Prima incarnationis circumstantia fuit solum Filium, non Patrem nec Spiritum Sanctum, fuisse incarnatum. Nemo autem negaverit hoc fa­ ctum esse congruenter, quia, ut ait S. Bonaventura, «mediatoris est esse medium inter homines et Deum, ad reducendum hominem ad divinam cognitionem, ad divinam conformitatem et ad divinam filiationem. Nul­ lum autem magis decet esse medium, quam personam, quae producit et producitur, quae est media trium personarum; nullumque magis decet reducere hominem ad divinam cognitionem, quam Verbum, quo se Pater declarat, quod est unibile carni, sicut et verbum voci; nullum etiam magis decet reducere ad divinam conformitatem quam eum, qui est 1 Sermo de Nativit., I, c. 3; ML S4, 192. 2 Ps. 84, 11. 3 Joan., 3, 16. 4 De Trinitate, lib. 13, c. 10; ML 42, 1024. 6 Salmant., De incarnat., q. i, a. 2, comment., n. 3. ° Salmant., De incarnat, q. i, a. 2, comment., n. 3. 7 De Trinitate, lib. 13, c. 17; ML 42, 1032. 8 9 Praei, de cruce. S. Thomas, lit p., q. I, a. 2. ART. IV. AN INCARNATIO VERBI FUERIT NECESSARIA 339 imago Patris; nullum magis decet ad filiationem adoptivam reducere quam Filium naturalem; ac per hoc nullum magis decet fieri filium ho­ minis, quam ipsum Filium Dei» *. Secunda circumstantia incarnationis refertur ad tempus, quo peracta est.—Et quantum ad hoc congruebat Verbum Dei incarnari: 1) Non ante peccatum hominis, quia Filius hominis venit salvare quod perierat 1 2, et homo ante peccatum nondum perierat. 2) Nec statim post peccatum, quia, homo qui superbia peccaverat, debuit propriam infirmitatem experiri, «ut humiliatus recognosceret se liberatore indigere» 3. 3) Neque in fine mundi, quia Filius Dei «venit, quando et subveniri debere scivit et gratum futurum beneficium... ut, data omnibus remis­ sione peccatorum, Deo Patri illos justificatos offerret. Si autem hoc me­ dium differretur usque in finem mundi, totaliter Dei notitia, et reve­ rentia et morum honestas, abolita fuisset in terris»4, et incarnatio inutilis evasisset. 4) Sed post aliquod tempus a creatione et ante finem mundi, ut ali­ quos per fidem Christi venturi, alios vero per fidem praesentis et prae­ teriti salvaret. Unde Habacuc ait: Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies 5. ARTICULUS IV UTRUM INCARNATIO VERBI FUERIT NECESSARIA 582. Status quaestionis. 1) Necessarium, ut alibi diximuse, po­ test esse absolutum vel hypotheticum. Absolutum dicitur, quod in sua essentia includit rationem necessitatis, ut necessarium est Deum esse. Hypotheticum dicitur, quod est necessarium pro aliquo fine obtinendo; et potest esse necessarium simpliciter vel secundum quid. Necessarium simpliciter est id, sine quo finis obtineri non potest, ut cibus est neces­ sarius ad conservationem vitae. Necessarium secundum quid est id, sine quo finis obtineri potest, sed non ita facile, ut equus ad iter faciendum. 2) Incarnationem Verbi esse necessariam secundum quid, ad repa­ rationem generis humani, constat ex dictis articulo praecedenti. Neces­ sarium enim secundum quid non est nisi ad melius esse seu valde con­ veniens. 3) Quaeritur hic, an Verbi incarnatio fuerit necessaria a) absolute et secundum se propter suam bonitatem; vel b) simpliciter sub aliqua hypothesi ad determinatum finem obtinendum. 1 Brevil., 4, 2. Haec ratio innuitur in professione fidei, quam Durandus de Osca et socii ejus Waldenses ex praescripto Sedis Apostolicae subscripserunt his verbis: «Ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, Deus verus ex Patre, esset in humanitate hominis filius, homo verus ex matre». Denz-Bannw., 422. 2 Matth., 18, n. 3 S. Thomas, III p.. q. i, a. 5. 4 S. Thomas, III p., q. I, a. 6. 6 Habac., 3, 2. Cfr. A. Van Hoonacker, Les douze petits Prophètes, in Habaquq. 3. 2. ° Thcol. fund., 11. 12. DE VERBO INCARN. Q. XXXIX. DE NOTIONE, ETC., INCARNAT. VERBI 340 583. Thesis I. se necessaria. Verbi incarnatio non fuit absolute seu secundum Arg. 1) Incarnatio Verbi supponit hominis creationem. Creatio autem hominis fuit actus Dei liber. Ergo etiam incarnatio Verbi fuit actus Dei liber. 2) Incarnatio Verbi est opus caritatis et misericordiae. Sed opera caritatis et misericordiae sunt libera, non absolute necessaria. Ergo. 3) Si incarnatio Verbi fuisset absolute et secundum se necessaria, Filius Dei non fuisset incarnatus propter nos sed propter bonitatem in­ trinsecam operis incarnationis1. Sed Filius Dei «propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est» 12. Ergo. 584. Thesis II. Incarnatio Verbi non fuit necessaria in hypothesi sive 1) creationis, sive 2) elevationis hominis ad ordinem supernaturalem, sive 3) lapsus hominis, sive 4) reparationis ejusdem; bene tamen 5) in hypothesi reparationis hominis per viam condignae satisfactionis. Nota. Incarnationis necessitas hypothetica simpliciter considerari potest multiplici ex capite juxta suppositiones, quae fieri possunt in ordine ad consecutionem finis. Unde quaeri potest, an incarnatio Verbi fuerit neces­ saria: r) ad perfectionem mundi, supposita rerum creatione; 2) ad commu­ nicandas generi humano gratias supernaturales, supposita hominis elevatione ad ordinem supernaturalem; 3) ad salvandum genus humanum, supposito hominis lapsu; 4) ad reparandum genus humanum, supposita in Deo volun­ tate reparationis; 5) ad offerendum Deo condignam satisfactionem pro peccato, in hypothesi solvendi Deo totum debitum. Pars l.a Incarnatio Verbi non fuit simpliciter neces­ saria ad perfectionem mundi, supposita rerum creatione. Est contra Raymundum Lullium 3 et Mallebranchiwn 45, qui volue­ runt Dium libere quidem mundum creasse, sed supposito suo creationis decreto, debuisse perficere mundum opere incarnationis Verbi. Et etiam contra Ruiz de Montoya, qui dicit Deum ex naturali quadam bonitate moraliter obligatum fuisse ad perficiendum mundum Verbi incarnatione. Arg. 1) Deus non tenetur creare mundum omnibus numeris abso­ lutum et perfectum, quia, cum sit omnino liber, potest in suis opera­ tionibus eligere objectum de se minus perfectum. Ergo non tenebatur perficere mundum opere incarnationis. Deus, inquit Lttgo, «volendo op­ positum objectum, licet de se minus perfectum, eo ipso habet actum aeque honestum et perfectum moraliter, ac si vellet objectum honestius» s. 2) Deus in incarnatione non se sed alia perfecit, se ipsum communi­ cando. Alia autem perficere sine proprio commodo est opus omnino liberum. Ergo. «Deus, inquit Angelicus, non vult alicui suam bonitatem communicare ad hoc, ut sibi exinde aliquid accrescat; sed quia ipsum 1 2 3 4 5 De Verbo incarnato, 11. 451. Symbolum Nic-Cpolitanuni; Denz-Bannw., 86. Apud Vazquez, In III p., disp. 1, c. 2, n. 10. Richfrches sur la veriti. De incarnatione, disp. 2, n. 65. Cfr. Hurter, ART. IV. AN INCARNATIO VERBI FUERIT NECESSARIA 34Λ communicare est sibi conveniens sicut fonti bonitatis. Dare autem non; propter aliquod commodum ex datione exspectatum, sed propter ipsam: bonitatem et convenientiam dationis est actus liberalitatis, ut patet per Philosophum in 4 Ethic. Deus igitur est maxime liberalis»1. Pars 2.a In supposito elevationis hominis ad ordinem supernaturalem incarnatio Verbi non fuit simpliciter neces­ saria ad communicandas gratias hominibus. In statu elevationis ad ordinem supernaturalem ante peccatum homo· erat praeditus gratia sanctificante, ac idcirco capax merendi ulteriores gratias et adipiscendi gloriam aeternam indcpendenter ab incarnatione Verbi. Ergo in hac suppositione incarnatio Verbi non fuit simpliciter necessaria ad communicandas gratias hominibus. Pars 3.a In supposito lapsus hominis poterat Deus citra injustitiam relinquere eum in massa perditionis, sicut reliquit angelos peccantes. Unde S. Augustinus ait: «Universa igitur massa poenas debet, et si omnibus debitum damnationis suppli­ cium redderetur, non injuste proculdubio redderetur»12. Pars 4.a In hypothesi reparationis generis humani non fuit incarnatio Verbi simpliciter necessaria. Aliqui theologi censuerunt in hac hypothesi incarnationem fuisse sim­ pliciter necessariam, attento jure Dei ordinario, quia non erat remedium quod congruentur eligeret Deus ad reparandum hominem. Ita Tournely, De incarnatione, q. 4, conci. 4, et alii. Sed oppositum est certum et commune, ut ait Lugo, De incarnatione, disp. 2, sect. 1, n. 3. Arg. Nihil impedit, quominus Deus liberaliter condonet homini cul­ pam commissam, et ita salvet genus humanum. Ad rem S. Athanasius: «Sine ullo ejus (Filii) adventu poterat Deus tantummodo dicere atque ita solvere maledictionem. Verum attendere oportet, quid sit hominibus utile, non autem quid in omnibus possit Deus» 3. Et S. Thomas: «Ex parte Dei fuit alius modus possibilis nostrae liberationis, quia ejus potentia limitata non est, quem si elegisset, convenientissimus fuisset. Non tamen habuisset rationem redemptionis sed liberationis tantum; quia liberatio non fuisset facta per solutionem pretii» 4. 1 2 Contra Gent., lib. 1, c. 93. De natura et gratia, c. 5, n. 5; ML 44, 250. Anselmus, Cur Deus homo, lib 1. c. 4 (MI. S. 158, 365); lib. 1, c. 25 (ML 158, 399); et lib. 2, c. 12 (ML 158, 412); et Richardus a S. Victore, De Verbi incarna­ tione, c. 8 (ML 196, 1004), docuerunt peccatum citra Verbi incarnationem a nemi­ ne potuisse solvi, ac indignum Deo fore, ut homo ad gloriam Dei creatus periret fraude daemonis. Hiuc innuerunt in hypothesi lapsus hominis incarnationem Ver­ bi fuisse simpliciter necessariam. Salmanticenses, De- incarnatione, q. 1, a. 1. Com­ nn 1-2, dicunt S. Anselmum et alios locutos fuisse de necessitate conse­ quente electionem et decretum incarnationis. ment , 3 '* Adv. arianos, in III Sent., orat 2, n. 68; MG 26, 292. dist. 20, q. 1, a. 4. 342 DE VERBO INCARN. Q. XXXIX. DE NOTIONE, ETC., INCARNAT. VERBI Nec refert, si dicas Deum non posse derogare legibus suae justitiae, quae exigunt perfectam satisfactionem, nec proinde condonare peccata, quae merentur poenam; quia non est contra justitiam condonare vel remittere debita, sicut non est contra justitiam dona indebita alicui liberaliter conferre. Pars 5.a In hypothesi liberationis hominis per viam condignae satisfactionis, incarnatio Verbi fuit simpliciter necessaria, adeo ut homo purus nequiverit condigne satis­ facere justitiae divinae pro offensa peccati mortalis. Nota. Pro solutione hujus gravissimae difficultatis, quaedam sunt ani­ madvertenda. 1) Omne peccatum mortale est injustitia contra Deum, ut expresse defendunt Alvarez, Suarez, Joannes a S. Thoma, Laurentius a S. The­ resia, Salmanticenses et alii x, contra Vazquez et Becanum 12, qui dicunt peccatum non esse injustitiam sed violationem tantum praeceptorum Dei. Ratio verae sententiae est, quia omne peccatum mortale est offensa Dei. Offensa autem violat jus offensi. Ergo peccatum mortale est inju­ stitia contra Deum. 2) Peccatum mortale a) non habet malitiam simpliciter infinitam, quia malitia peccati mortalis est deordinata conversio ad creaturam, quae est quid finitum; neque b) importat demeritum simpliciter infinitum seu condignitatem ad poenam simpliciter infinitam, ut doctores multo communius tenent contra Godoy et Gonet 3. Quia omnis poena tum sen­ sus tum damni peccato debita, quae respective in afflictione positiva et privatione visionis beatificae consistit, finita est; neque c) ipsa offensa Dei active sumpta, ut egrediens ab homine, est simpliciter infinita, quia est ratio intrinsece in peccato exsistens, et ut talis finita. 3) Attamen offensa passiva Dei, quam importat peccatum mortale, et afficit laeditque ipsum Deum, objectum infinitum, est simpliciter in­ finita in morali et prudenti aestimatione 4. Ratio est, quia offensa, cum afficiat personam, eo magis crescit et fit gravior, quo dignior fuerit per­ sona offensa vel injuriata. Peccatum autem offendit ac laedit seu deho1 Alvarez, De incarnat., disp 4; Suarez, De incarnatione, disp. 4, sect. 7, n. 36; Joannes a S. Thoma, De incarnat., disp. 1, a. 2, n. 3; Laurentius a S. Theresia, Spi­ cilegium theol., t. 5, controv. 4, § 1; Salmanticenses, De incarnat., disp. 1, a. I. 2 Vazquez, In III p., disp. 2. c. 3; Becanus, De incarnat., c. 15. 3 Godoy, disp. 1, § 2, n. 28; Gonet, De peccatis, disp. 9, a. 7, § 3. 1 Hanc doctrinam defendunt S. Thomas, De veritate, q. 28, a. 2; Alensis, III p., q. 1, memb. 6, a. 2; S. Bonaventura, In III Sent., dist. 20, q. 3; Laurentius a S. The­ resia, Spicilegium theol., t. 5, controv. 4. n. 28; Salmanticenses, De incarnatione, disp. I, n. 33; Philippus a SS. Trinitate, De mysterio incarnationis, disp. 2, dub. 2. E contra offensam passivam Dei esse infinitam secundum quid defendunt Soto, De natura et gratia, lib. 3, c. 6, conci. 3; Suarez, De incarnatione, disp. 4. sect. 7, n. 19; Vazquez, In 111 p., disp, 2, c. 2; et Lugo, De mysterio incarnationis disp. 5, sect. 3. ART. IV. AX INCARNATIO VERBI FUERIT NECESSARIA 343 norat Deum, dignitatem simpliciter infinitam. Ergo offensa passiva Dei, quam irrogat peccatum mortale, est simpliciter infinita x. 4) Nomine puri hominis intelligitur homo, in oppositione ad homi­ nem Deum, id est, homo persona creata, sive sit in suis viribus natura­ libus, sive sit auctus gratia sanctificante et caritate. Peccati autem mor­ talis vocabulo venit omne peccatum grave sive originale fuerit sive personale, tam proprium quam alienum. 5) Satisfactio definitur: Redditio voluntaria debiti ad aequalitatem. Haec aequalitas seu aequivalentia attenditur ex duplici capite: a) ex ^arte materiae, quando pretium, quod redditur, aequivalet debito, id est, tantum datur quantum debetur, et vocatur condigna satisfactio; b) ex parte formae et conditionum, quas requirit justitiae rigor; nempe: a) ut redditio fiat ad alterum; b) ut solutio fiat ex bonis propriis, alio titulo non debitis; et sub dominio creditoris non contentis; c) ut creditor te­ neatur satisfactionem acceptare. Satisfactio habens aequalitatem ex parte formae vocatur ex toto rigore justitiae. Notum est purum hominem non posse satisfacere Deo ex toto rigore justitiae, quia quidquid homo possidet, Deo debet pluribus titulis. Unde sensus hujus partis theseos est hominem purum, quantumvis gratia et caritate refertum, non posse offerre Deo satisfactionem con­ dignam pro peccato mortali, sed ad hoc requiri hominem, qui simul sit Deus et homo. Est communis. Arg. 1) S. Augustinus: «Neque per ipsum liberaremur unum me­ diatorem Dei et hominum Jesum Christum, nisi esset Deus»12. S. Leo: «Nisi enim (Christus) esset Deus verus, non afferret remedium» 3. 2) Ex ratione. Ad condignam satisfactionem requiritur, ut valor operis satisfactorii adaequet gravitatem offensae, quam importat pec­ catum mortale. Sed valor satisfactorius operum puri hominis, utpote finitus, non adaequat gravitatem offensae peccati mortalis, quae est simpliciter infinita. Ergo. Ad rem S. Thomas: «Peccatum contra Deum commissum quamdam infinitatem habet ex infinitate divinae majesta1 Ex hac doctrina colligere contendunt aliqui theologi omnia peccata morta­ lia esse aequalia, non quidem quatenus dicunt conversionem ad objectum, sed qua­ tenus considerantur formalissime in ratione offensae, quia important injuriam sim­ pliciter infinitam, quae non admittit magis et minus, et privant Deum jure divino ac supremo dominio in creaturas. Ita Alvarez, De incarnatione, disp. 3, in resp. ad 4: Philippus a SS. Trinitate, De mysterio incarnationis, disp. 2, dub. 2 ad 2. Sed alii melius rejiciunt hanc consequentiam dicentes peccata mortalia pos­ se esse inaequalia etiam in ratione offensae, quamvis offensa sit in eis simpliciter infinita. Quia, ut Salmanticenses, De incarnatione, disp. 1, n. 89, optime explicant, dupliciter inteliigi potest unum infinitum excedere aliud: Uno modo quantitative seu secundum magnitudinem, multitudinem ac partes, et hoc sensu pronum est unum infinitum non excedere aliud, cum utrumque careat terminis: alio modo qua­ litative seu secundum valorem, dignitatem ac gravitatem, ct hoc pacto nihil ob­ stat, quominus unum infinitum sit majus alio, sicut «operationes creatae Christi... sunt infinitae simpliciter in valore, et tamen operationes Dei increatae sunt ma­ jores secundum qualitatem seu dignitatem, hoc est, meliores et altioris aestima­ tionis». Salmant., De incarnat., disp. 1, n. 89. Ita Joannes a S. Thoma, De incarna­ tione, disp i, a. 2; Laurentius a S. Theresia, Spicii, theol., t. 5, Controv. 4, n. 43. 2 3 Enchirid., c. 108; MI. 40, 282. Serin. 2/ de Natif., c. 2; MI. S4, 192. DE VERBO INCARN. Q. XXXIX. DE NOTIONE,'ETC.. INCARNAT. VERBI 344 tis. Tanto cnim offensa est gravior, quanto major est ille, in quem delin­ quitur. Unde oportuit ad condignam satisfactionem, ut actus satisfa­ cientis haberet efficaciam infinitam, utpote ct Dei et hominis exsistens» *. Aliqui doctores volunt clausulam «quamdam infinitatem», qua usus est S. Thomas, significare infinitatem secundum quid et objectivam, et vim argumenti in hoc consistere, quod longe gravius sit Deoque magis injuriosum a creatura per peccatum mortale offendi, quam honorificum sit creaturam deinde per poenitentiam ipsi subjici. Alii e contra dicunt per clausulam «quamdam infinitatem» in textu Angelici non negari gra­ vitatem simpliciter infinitam, sed hanc limitationem adhiberi, quia gra­ vitas peccati mortalis non est omnibus modis infinita, sed in ratione tantum offensae passivae 1 2. 585. Scholion I. Potest homo purus gratia supernatural! auctus satisfacere Deo imperfecte seu de congruo pro peccato mortali proprio vel alieno. Ita doctores longe communius. Ratio est, quia potest homo facere poenitentiam pro peccato. Poenitentia autem, utpote pars justi­ tiae, ordinatur primario ad satisfaciendum pro culpa, quae est offensa Dei 3. Scholion II. Communiter admittunt theologi contra Petrum de Solo 45posse hominem purum satisfacere Deo ad aequalitatem pro pec­ catis venialibus. Quia cum peccatum veniale sit levis offensa Dei nec tollat amicitiam inter hominem et Deum, non importat gravitatem sim­ pliciter infinitam. Sed homo purus potest elicere actum satisfactorium, cujus valor adaequet offensam levem. Ergo. ARTICULUS V UTRUM DE FACTO VERBUM DEI INCARNATUM FUERIT 586. Errores. Factum incarnationis Verbi Dei negant 1) Judaei, qui contendunt nondum advenisse tempus in lege praenun­ tiatum pro adventu Messiae. 2) Increduli, rationalistae, modernistae, et quotquot hodie divinitatem Christi negare vel torvis interpretationibus a vero sensu detorquere conten­ dunt, dicentes nomen Filius Dei non significare in Scripturis Christum esse verum ac naturalem Dei Filium s. 587. Thesis. Dogma catholicum est Verbum Dei fuisse incarna­ tum, et Christum esse verum Deum. Veritas hujus theseos constat ex his, quae fuse diseruimus in Theolo­ gia fundamentali, q. 11. Quod ad praesens attinet, sufficiant argumenta, quae in praefato loco late expendimus, per summa capita referre. III p., q. 1, a. 2 ad 2. Cfr. Salmant., De incarnat., disp. I. nn. 34 et 122. Cfr S. Thomas, In IV Sent., dist. 14, q. 2, a 1, quaestiunc. 1; Ferrariensis, Contra Gentiles, lib. 4, c. 54; Laurentius a S. Theresia, Spicii, theol., t. 5, controv. 4, n. 70. 1 Apud Laurentium a S. Theresia, Spicii, theol., t. 5, controv. 4, n. 99. 5 Cfr. Dccr. Lamentabili, prop. 30; Denz-Bannw., 2030. 1 2 3 ART. V. AN VERBUM DEI INCARNATUM FUERIT 345 Arg. 1) Plura Veteris Testamenti vaticinia de Messia impleta sunt in Christo1. Hujusmodi sunt prophetiae Jacob1 23 4, Malachiae2, AggaeiJ Danielis 5* 7, etc. Messias autem in lege promissus debuit esse verus Dei Filius, ut patet ex prophetia Isaiae: Parvulus natus est nobis... Admira­ bilis, Consiliarius, Deus, Fortis e. Ergo. 2) Sanctitas et doctrina Christi fuerunt adeo insignes, ut divini­ tatem ejus certo demonstrent. Constat autem ex Evangeliis Christum fuisse· verum hominem. Ergo Christus fuit simul Deus et homo. 3) Christus saepe fassus est se esse Deum et hominem. Ergo. 1) Fassus est se esse Deum: a) Cum approbavit Petri dictum: Tu es Christus Filius Dei vivi1. b) Cum adseruit mulieri Samaritanae: Ego sum (Messias) qui loquor tecum 8. c) Cum palam professus est identitatem suae operationis 9. natu­ rae 1011 et testimonii11 cum Patre. d) Cum Pilato interroganti: Tu es Christus Filius Dei? Respondit: Tu dixisti1213 *1. 5 2) Fassus est se esse hominem: a) Quando natus est ex Maria Vir­ gine 18. b) Quando diserte ait: Spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere™. 4) Christus Dominus non semel patravit miracula, ut ostenderet se esse Filium Dei missum a Deo. Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam: Et surrexit et abiit in domum suam1δ. Miracula autem non fiunt in confirmationem erroris. Ergo. 5) Ex traditione universali. Traditio constans et universalis, quae continetur in operibus SS. Patrum, in definitionibus Ecclesiae, in histo­ riis ecclesiasticis et profanis, in consensu populi Christiani, in monumen­ tis archacologicis, etc., diserte docet incarnationem Filii Dei jam olim fuisse peractam. 1 2 3 4 s ° 7 8 ° '° 11 12 13 ,4 15 Theol. fund., n. 249 sqq. Gen., 49, io. Malach., 3, 1. 2, y-ισ. Dan,, 9, 24-27. Is., 9, 6. Mattii., 16, 13-18. Joan., 4, 26^ Joan , 5. 17~2°· Joan., 10, 28-38· Joan., 8. 14-19· Maith., 26, 63-64· Luc., 2, 7. Luc., 24. 39. Maith., 9, 6. 34<> DE VERBO INCARN. Q. XXXIX. DE NOTIONE, ETC., INCARNAT. VERBI ARTICULUS VI DE MOTIVO INCARNATIONIS VERBI DEI 588. Status quaestionis. 1) Certum est Filium Dei potuisse in­ carnari, peccato non, exsistente, sicut potuit incarnari solo peccato ori­ ginali vel solis peccatis personalibus exsistentibus. Nihil enim prohibe­ bat, quominus Deus decerneret adventum Verbi in mundum propter solam bonitatem seu excellentiam incarnationis. Hic non loquimur de eo, quod fieri potuit in alio rerum ordine, sed de motivo incarnationis vi praesentis decreti. 2) Constat ex S. Scriptura et traditione Christiana finem incarna­ tionis Verbi fuisse de facto redemptionem generis humani, juxta illud symboli nic-cpolitani: Propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis x. Imo compertum est Deum habuisse de facto alios fines, ut gloriam suam, dignitatem hominis, etc., in decernenda Filii sui incarnatione. Sed quaestio est, an redemptio generis humani fuerit finis adeo principalis et motivus incarnationis, ut, peccato Adami non exsi­ stente, in praesenti providentia et vi praesentis decreti Verbum Dei incarnatum fuisset; vel, quod idem est, an praesens decretum de Verbi incarnatione datum fuerit ob aliud motivum quam ob redemptionem generis humani. 589. Theologorum placita, i) Plures theologi docuerunt motivum Verbi incarnandi non solum fuisse redemptionem generis humani sed etiam aliud bonum, et ideo, Adamo non peccante, Filium Dei incarnatum iri. Ita Ruperitis, Alensis, S. Albertus Magnus, Scotus, Snares, S. Franciscus de Sales, omnes scotistae, aliique non pauci 12. 2) Alii tenent decretum de Verbi incarnatione fuisse a Deo datum pro sola redemptione generis humani, et idcirco, Adamo non peccante, Verbum Dei nunquam incarnatum iri. Sic S. Thomas, Capreolus, Ferrariensis, Ca­ jetanus, I.essius, Vasques, Valentia, Lugo, Laurentius a S. Theresia, Phi­ lippus a SS. Trinitate, Raynaudus, Salmanticenses et alii plures 3. 1 Denz-Bannw., 86. 2 Rupertus, super Matth., lib. 13; ML 168, 1628: Alensis, III p., q. 2, m. 13; S. Albertus M., In III Sent , dist. 20, a. 4; Scotus, In III Sent., dist. 7, q. 3, nn. 3-4; Suarez, De incarnatione, disp. 5, sect. 2 sqq.: S. Franciscus de Sales, De 1'Amour de Dieu, liv. 2, ch. 4-5; et recentius P. Chrysostomus, Le motif de Γ Incarnation, première et deuxième partie. 3 S. Thomas, III p.. q. i, a. 3; Capreolus, In III Sent., dist. 1, q. un., a. I, concl. 1; Ferrariensis, Contra Gentiles, lib. 4, c. 55, § (Circa praedicta aliud debium»; Cajetanus, In III p., q. 1, a. 3: Lessius, D: praedestinatione Christi, sect. 1; Vazquez, In III p.. disp. IO, C. 4; Valentia, In III p., disp. 1, <]. I, puncto 7; Lugo, De incarnat., disp. 7, sect 1; Laurentius a S. Th.. Spicil. theol., t. 5, controv. 7; Philippus a SS. Trinitate, De mysterio incarnationis, disp. I, dub. 6; Raynaudus, De Christo, lib 3, sect. 1, c. 4. n. 117: Salmant., De incarnat., disp. 2, n. 8 sqq. ART. VI. DE MOTIVO INCARNATIONIS VERBI DEI 347 590. Thesis. Motivum incarnationis Verbi fuit de facto redemptio generis humani, et consequenter vi praesentis decreti, Adamo non pec­ cante, Filius Dei non fuisset incarnatus. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Legimus in sacris litteris: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat1.—Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam1 23 .—Misit Deus Filium suum... ut eos, qui sub lege erant, redimeret2.—Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere 4. In his et aliis Scripturae locis ratio incarnationis Verbi ex peccato primi hominis et ex redemptione generis humani petitur. 2) Ex SS. Patribus. S. Irenaeus: «Si non haberet caro salvari, ne­ quaquam Verbum Dei caro factum esset»5. S. Athanasius: «Illi enim (Verbo) facto homini antecedit hominum necessitas, sine qua carnem minime induisset» 6. S. Joannes Chrysostomus: «Propterea carnem no­ stram suscepit propter benignitatem solum et clementiam, ut nostri mi­ sereretur. Non est enim alia incarnationis causa, quam haec sola»7. S. Augustinus: «Si homo non petiisset, Filius hominis non venisset» 8* . S. Gregorius M.: «Nisi Adam peccaret, Redemptorem nostrum carnem suscipere nostram non oporteret» ®. 3) Ex ratione. Rationem nostrae opinionis adsignat S. Bonaven­ tura his verbis: «Plus excitat devotionem animae fidelis, quod Deus sit incarnatus ad delenda scelera sua quam propter consummanda opera inchoata» 1011 . Ex his clare sequitur Verbum Dei, Adamo non peccante, nunquam incarnatum iri. 591. Scholion. Gravis difficultas. Contra hanc doctrinam opponitur sequens objectio non dissimulanda. Christus fuit primo intentus a Deo per modum finis, caetera vero, qua­ tenus ordinantur ad ipsum tanquam ad finem. Est enim primogenitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia... Omnia per ipsum et in ipso creata sunt et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant 11. Finis autem in Deo praecedit ea, quae sunt ad finem. Ergo Christus praecedit aliorum futuritionem, et volitus est a Deo propter suam excellentiam et bonitatem non propter remedium generis humani. Consequenter, Adamo non peccante, Filius Dei incarnatus fuisset. Resp. Haec difficultas non parum torquet theologorum ingenia. i) Biel 12 ab hac difficultate se expedire putavit dicendo omnia fuisse a Deo simul definita absque ullo ordine prioris et posterioris. 1 Luc., 19, io. 2 Joan , 3, i6. 3 Gal., 4, 4-5. 4 / Tim . i, 15. 5 Adv. haer., lib. 5, c. 14, n. 1; MG 7, 1161. “ Orat. 2 contra Arian., n. 54: MG 26, 261. 7 Horn. 5 in ep. ad Hebr., b. 1: MG 63, 47. 8 Serni. 174 de- verbis Ap.. c. 2, n. 2; ML 38. 940. ° Comm, in lib. I Reg., lib. 4, c. I, n. 7: MI. 79, 222. 10 In III Sent., dist. 1, a. 2, q. 2 quarto. 11 Colos., I, 15 sqq. 12 In 111 SMt., dist, 2, q. un., a. 3, dub. 3 ad 3 rationem Scoti. 34» DE VERBO INCARN. Q. XXXIX. DE NOTIONE, ETC., INCARNAT. VERBI Sed hoc non solvit sed fugit difficultatem. Sicut enim unum decretum in Deo est ratio alterius, ut decretum salvandi Petrum est ratio decreti conferendi ei gratiam, ita prius et posterius dicuntur in decretis divinis. Prius prioritate ordinis decernitur finis, deinde ea, quae sunt ad finem, non quod prioritas se habeat ex parte decretorum Dei, sed quatenus objecta habent in se mutuam dependentiam, et causa in quolibet genere praecedit effectum, ac finis est prius volitus quam ea, quae sunt ad finem. 2) Aliqui negant absolute Christum fuisse prius volitum et intentum a Deo; et dicunt decretum incarnationis supponere permissionem et futuritionem peccati. Audiatur Cajetanus: «Si perspicacius tres, qui de facto in universo inveniuntur, ordines consideraverimus, videlicet, ordinem naturae, ordinem gratiae, et ordinem Dei et creaturae; simul videbimus, quod secun­ dus supponit primum, et tertius praesupponit utrumque: et similiter praeordinatio et praevisio primi praesupponitur a praeordinatione et praevisione secundi; et similiter praeordinatio et praevisio tertii praesupponit praeordinationem et praevisionem utriusque. Ita quod Deus primo ordinavit universum secundum ordinem naturae: et quoniam universum secundum talem ordinem non attingit ad fruitionem divinam: superaddidit ordinem gratiae; et quoniam talis ordo non pertingit ad unionem summo modo possibilem cum Deo, praeordinavit creaturam ad unionem personalem cum Deo. Quodcirca, cum peccata pertineant partim ad ordinem naturae; et partim ad ordinem gratiae, ut opposita illi, consequens est, quod praedesti­ natio Jesu Christi, ut sit Filius Dei, praesupponat praevisionem futurorum peccatorum, utpote spectantium ad praesuppositos ordines in ordine causae materialis» *. Qui hoc admittunt principium, facile solvunt difficultatem, negando majorem, et concludendo Verbum Dei incarnatum fuisse principaliter ad redimendum genus humanum. Ordinem inter signa rationis hoc pacto in Deo disponunt: «i.° Deus se et omnia possibilia in essentia sua intelligens, voluit gloriam suam per effusionem suae bonitatis suorumque attributorum manifestare. 2.° Ad talem gloriam propalandam hunc mundum ex multis possibilibus elegit. 3.° Creaturam intellectualem ad ordinem supernaturalem evehere consti­ tuit. 4.° Inscrutabili judiciorum abysso ejus lapsum permittere voluit. 5.° Ad tale remedium Filium suum incarnari decrevit. 6.° In Christo quosdam efficaciter elegit, aliis in massa perditionis relictis. 7.0 Omnia in signis prioribus decreta Christo subjecit et ad ejus gloriam ordinavit» 12. Ita Cajetanus, Alvarez, Cornejo, Joannes a S. Thoma et alii 3. Haec explicatio est valde probabilis et plene satisfacit difficultati. 3) Alii multo communius contendunt Christum fuisse a Deo primo volitum et intentum, ut finem omnium, et nihilominus incarnatum fuisse ad redimendum genus humanum. Ad solutionem autem difficultatis in hac via, sedulo distinguenda est causa materialis a causa finali; et in genere causae finalis aliud est finis cui, et aliud finis cujus gratia. Duo vel plura objecta possunt habere mutuam inter se dependentiam et unum esse prius vel posterius altero in diverso genere causarum. Sic materia est prior in genere causae materialis et forma in genere causae formalis. Homo est finis cui beatitudinis, et beatitudo finis cujus gratia hominis. In decreto igitur Dei respectu permissionis peccati et incarnationis Christi, prius et posterius quatenus significant ordinem rationis, non se habent ex parte actuum Dei sed ex parte objectorum, quae volita sunt cum mutua dependentia in diverso genere causarum, quatenus Deus dicitur prius ordine decernere id, quod est ratio alterius in uno genere. Unde in 1 In III p., q. i, a. 3. 2 Billuart, De incarnat., diss. 3, a. 3. 3 Cajetanus, In III p., q. 1, a. 3; Alvarez, De incarnatione, disp. 9, conci. 1 et 2; Cornejo, In III p., q. t, a. 3, Tertius modus; Joannes a S. Thoma, De incar­ natione, disp. 3. ART. VI. DE MOTIVO INCARNATIONIS VERBI DEI 349 gcncre causae materialis prius ordine decreta est permissio peccati quam incarnatio Verbi; ih genere causae finalis cui, prius volitum est genus huma­ num, quam adventus Christi; sed in g-nere causae finalis cujus gratia prius decreta est Verbi incarnatio, ad quam ordinantur omnia; adeo ut Christus sit finis cujus gratia permissionis peccati et redemptionis generis humani; peccatum vero materia circa quam incarnationis, qua non exsistente, non fuisset facta incarnatio. Juxta hunc dicendi modum distinguenda est major: Christus fuit primo a Deo intentus, ut finis cujus gratia aliorum, conc.; in genere causae mate­ rialis et ut finis cui, neg. Ita rem explicant Capreolus, Laurentius a S. Theresia, Salmanticenses, Billot, et alii multi '. Haec sententia magis mihi probatur. 592. Corollarium I. Verbum Domini incarnatum fuit ad remedium omnium peccatorum tum originalis tum actualium. Ita S. Thomas 1 2. Angelus ait ad Joseph: Ipse enim (Jesus) salvum faciet populum suum a peccatis eorum 3. Et Joannes: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi 4. Coroll. II. Verbum Dei principaliter incarnatum est ad delendum pecca­ tum originale. 1) Motivum siquidem incarnationis Verbi fuit, ut diximus, reparatio generis humani a statu perditionis, in quo jacebat. Sed perditio generis humani venit principaliter a peccato originali. Ergo. 2) Ea est differentia inter peccatum originale et personale, ut primum directe afficiat naturam et mediante natura personam, alterum vero directe personam et mediante persona naturam. Unde peccatum originale, licet minus voluntarium et minus grave, est tamen universalius quam peccatum personale. Sed Filius Dei principalius venit ad reparandum malum univer­ sale, «quia bonum gentis divinius et eminentius est, quam bonum unius, ut dicitur 1 Ethicorum, c. 2» 5*. Ergo. Coro 11. III. Vi praesentis decreti Filius Dei incarnatus fuisset, exsistente solo peccato originali, non vero solis exsistentibus peccatis actualibus sine originali °. Pars l.a Exsistente solo peccato originali substitisset motivum principale et adaequatum incarnationis. Ergo. Pars 2.a Non exsistente peccato originali, non substitisset motivum principale incarnationis. Sed decretum incarnationis nullatenus datum fuisset sine ejus motivo principali. Ergo 7. 1 Capreolus, In III Sent., dist. 1. q. I, a. 3; Laurentius a S. Theresia, Spicile­ gium theol., t. 5, controv. 7, n. 122; Salmant., De incarnatione, disp. 2, n. 29 sqq.; Billot, De Verbo incarnato, th. 3 ad 1. Contra hanc solutionem insurgit P. Chrysostomus. Le motif de Γ Incarnation, première partie, a. 2, §3. Nihilominus solutio Salmanticensium videtur satis firma. 2 III p., q. 1, a. 4. 3 Matth., i, 21. 4 1 Joan., 2, 2. 6 S. Thomas, III p., q. 1, a. 4. ° Ita communiter contra Nazarium, In III p., q. i, a. 4, controv. unica, conci. 1; et contra Godoy, In III p., disp. 8, n. 241. ’ Ita communiter contra Suarez, De incarnatione, disp. 5, sect. 6, n. 7; et Va- 35° DE VERBO INCARN. Q. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI QUAESTIO XL DE NATURA SEU QUIDDITATE INCARNATIONIS VERBI 593. Nota. Ad intelligentiam eorum, quae in hac quaestione tra­ ctanda sunt, sedulo recolenda est notio naturae, subsistentiae et perso­ nae, quam fuse explicuimus in tractatu De Deo trino, n. 460 sqq. ARTICULUS I UTRUM UNIO VERBI CUM HUMANITATE FACTA FUERIT IN NATURA, ADEO UT IN CHRISTO FUERIT UNICA NATURA 594. Status quaestionis. Unio inter duas substantias potest esse triplex, essentialis nempe, personalis et accidentalis. 1) Unio essentialis seu unire essentialiter alicui, ajunt Salmanticenses, idem est «ac intrare ejus quidditatem per modum praedicati ad constitutionem rei» x, ita ut terminus constitutus ex tali unione sit una natura seu essentia, ut natura hominis provenit ex unione animae et corporis. 2) Unio perso­ nalis «consistit in eo quod ex extremis unitis resultet una persona» *12, ita ut substantiae, quae uniuntur, constituant unum suppositum. 3) Unio accidentalis est, quae exsurgit ex conjunctione duarum substantiarum, retentis propriis naturis et suppositis, ut vestis et homo accidentaliter uniuntur. De unione personali et accidentali posterius acturi, hic loquimur de unione essentiali naturarum in Christo, et quaerimus, an duae naturae, divina et humana, ita fuerint in Christo unitae, ut ex eis provenerit una natura, quidditas seu essentia. 595. Error. Eutyches, celebris cujusdam monasterii cpolitani archimandrita, excessivo contra Nestorium zelo ductus, intrepide praedicavit in Christo non fuisse nisi unam naturam. Concilio Cpolitano II interesse coactus, coram Patribus dixit: «Fateor Dominum nostrum Jesum Christum ante uni­ tionem quidem duas habuisse naturas; post unitionem vero unam dumta­ xat naturam confiteor» 3. Aliquando Apollinari consentiens dixit unionem naturarum fuisse factam per conversionem divinitatis in carnem; aliquando in Valentintim deflectens docuit naturam humanam mutatam fuisse in Ver­ bum; aliquando sibimet contradicens contendit utramque naturam fuisse conversam in unam tertiam 4. A catholicis exagitatus multos alios errores docuit circa unionem hypo­ staticam 5. lentiam, t. 4, disp. I, q. i, a. 4, p. 6; qui dicunt Filium Dei incarnatum iri, «si absque peccato originali fuissent peccata mortalia, quibus omnesdiomines obstringerentur». 1 De incarnatione, disp. 3, n. 2. 2 Salmanticenses, De incarnatione, disp. 3, n. 2. 8 Evagrius, Hist, eccl., lib. r, c. 9; MG 88 bis, 2446. 4 Cfr. Petavius, De incarnatione, lib. i, c. 14. 6 Hergenrôther, Hist. eccl. (hisp. vers.), period. 2, c. 2, § 7. ART. I. UTRUM UNIO VERBI CUM HUMANITATE, ETC. 351 596. Thesis. Dogma catholicum est unionem Verbi cum humani­ tate non fuisse factam in natura, sed duas naturas, divinam et huma­ nam, in Christo permansisse integras atque inconfusas. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Christus in Scriptura dicitur verus Deus et verus homo. Verus Deus: Ex quibus est Christus secundum car­ nem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula Verus homo: Me­ diator Dei et hominum homo Christus Jesus 1 2. Sed non posset Christus esse verus Deus et verus homo, nisi haberet duas naturas, divinam sci­ licet et humanam. Ergo. b) Saepe in Scripturis praedicantur de Christo ea, quae sunt Dei, ut cum dicitur aeternus, et ea, quae sunt hominis, ut cum dicitur passus. 2) Ex conciliis et symbolis, a) In Formula Libellus in modum sym­ boli Pastoris, ut videtur, episcopi Galleciae, can. 13 dicitur: Si quis dixerit vel crediderit deitatis et carnis unam in Christo esse naturam, a. s. 3. b) S. Leo in epistola dogmatica Lectis dilectionis tuae 13 Junii 449 ad Flavianum patriarcham cpolitanum ajebat: Salva igitur proprietate utriusque naturae et substantiae et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas 4. c) Concilium Chalcedonense docet Jesum Christum perfectum in deitate et... perfectum in humanitate... in duabus naturis inconfuse, immutabili­ ter, indivise, inseparabiliter agnoscendum5. In symbolo athanasiano Chri­ stus dicitur unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae 6. Unio personalis potest esse personalis simplex et personalis hyposta­ tica. Unio personalis simplex est illa, in qua naturae incompletae non praeexsistentes constituunt unam personam, ut unio corporis et animae rationalis constituit hominem. Est simul unio substantialis, quia fit ex extremis substantialibus et constituit substantiam; est etiam essentialis, quia constituit unam naturam completam, scilicet hominem; et est per­ sonalis, quia facit personam, principium quod operationum. Unio perso­ nalis hypostatica est illa, in qua una natura creata completa et altera divina praeexsistens conjunguntur in una persona divina et faciunt unam personam esse in duabus naturis. Unicum exemplar hujus unio­ nis hypostaticae est unio Verbi divini cum humana natura. Est unio substantialis, quatenus opponitur accidentali sed non est essentialis, quia post unionem naturae servantur integrae. Dicitur proprie unio personalis hypostatica. 3) Ex SS. Patribus. Melito sardensis ait: «Cum enim idem Deus simul et homo perfectus esset, nuas naturas suas nobis patefecit 7. Origenes: «Aliud est in Christo deitatis ejus natura, quod est unigenitus Films Patris, et alia humana natura, quam in novissimis temporibus 1 2 Ro»i., 9, 5. I Tim., 2, 5. 3 4 6 ° Denz-Bannw., Denz-Bannw., Denz-Bannw., Denz-Bannw., ’ Fragm. 7; n. 33. 143. 148. 40. MG s, 1221. DE VERBO INCARN. Q. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI 352 pro dispensatione suscepit»1. S. Joannes Damascenus: «Alia namque est deitatis natura, et alia natura humanitatis. Ergo duae sunt in Christo naturae» 1 2. 4) Ex ratione. «Tripliciter enim, ait 5. Thomas, aliquid unum ex duobus vel pluribus constituitur. Uno modo ex duobus integris, perfe­ ctis remanentibus. Quod quidem fieri non potest, nisi in his, quorum forma est compositio, vel ordo vel figura; sicut ex multis lapidibus absque aliquo ordine adunatis per solam compositionem fit acervus; ex lapidibus autem et lignis secundum aliquem ordinem dispositis et etiam ad aliquam figuram redactis fit domus. Et secundum hoc posuerunt aliqui unionem esse per modum confusionis, quae scilicet est sine or­ dine; vel per modum commensurationis, quae scilicet est cum ordine. Sed hoc non potest esse. Primo quidem: quia compositio vel ordo vel figura non est forma substantialis sed accidentalis. Et sic sequeretur, quod unio incarnationis non esset per se, sed per accidens, quod infra improbabitur... Secundo, quia ex hujusmodi non fit unum simpliciter sed secundum quid, remanent enim plura actu. Tertio, quia forma talium non est natura sed magis ars, sicut forma domus; et sic non constitueretur una natura in Christo, ut ipsi volunt». «Alio modo fit aliquid unum ex perfectis et transmutatis, sicut ex elementis fit mixtum. Et sic aliqui dixerunt unionem incarnationis esse factam per modum commixtionis. Sed hoc non potest esse. Primo qui­ dem, quia natura divina, est omnino immutabilis, ut in prima parte dictum est, q. 9, art. 1 et 2. Unde nec ipsa potest converti in aliud, cum sit incorruptibilis, nec aliud in ipsam, cum sit ingenerabilis. Secundo, quia id, quod est commixtum, nulli miscibilium est idem specie. Et sic Christus non esset ejusdem naturae cum Patre nec cum matre. Tertio, quia ex his, quae plurimum distant, non potest fieri commixtio; solvitur enim species unius eorum, puta si quis guttam aquae amphorae vini apponat. Et secundum hoc, cum natura divina in infinitum excedat humanam naturam, non potest esse mixtio; sed remanebit sola natura divina.» «Tertio modo fit aliquid ex aliquibus non permixtis vel permutatis sed imperfectis, sicut ex anima et corpore fit homo: et similiter ex di­ versis membris unum corpus constituitur. Sed hoc dici non potest de incarnationis mysterio. Primo quidem, quia utraque natura est secun­ dum rationem suam perfecta, divina scilicet et humana. Secundo quia natura divina et humana non possunt constituere aliquid per modum partium quantitativarum, sicut membra constituunt corpus; quia natura divina est incorporea. Neque per modum formae et materiae, quia divina natura non potest esse forma alicujus praesertim corporei. Seque­ retur enim, quod species resultans esset communicabilis pluribus, et ita essent plures Christi. Tertio, quia Christus non esset humanae naturae neque divinae naturae. Differentia enim addita variat speciem, sicut unitas numerum, sicut dicitur in 8 Metaphys.» 3. 1 2 3 Peri archon, i, 2, i; MG 11, 130. De duabus in Christo voluntatibus, n. 8; MG 95, 137. III p., q. 2, a. i. ART. Π. UTRUM UNIO VERBI CUM HUMANITATE) ETC. 353 ARTICULUS II UTRUM UNIO VERBI CUM HUMANITATE FACTA FUERIT IN PERSONA, ADEO UT IN CHRISTO SIT UNA TANTUM PERSONA 597. Status quaestionis. «Uniri in persona, ajunt Salmanticenses, consistit in eo, quod ex extremis unitis resultet una persona. Unde, si ex Verbo divino et humanitate unitis una persona constituatur, eo ipso dicetur talem unionem fieri in persona» \ Quaerimus, an in Christo hoc modo facta fuerit unio in persona. 598. Errores, i) Diodorus tarsensis (t c. a. 394) ejusque discipulus Theodorus mopsuestenus ac praesertim Nestorius ex Syria oriundus, Anthiochiae Theodori discipulus, et tandem patriarcha cpolitanus, negaverunt in Christo fuisse unicam personam. Errores Nestorii paucis exponit S. Thomas dicens: «Alia fuit haeresis Nestorii et Theodori mopsuésteni separantium personas (seu negantium unionem in persona). Posuerunt enim aliam esse personam Filii Dei ct filii hominis, quas dicebant sibi invicem esse unitas: primo quidem, secundum inhabitationem, in quantum scilicet Verbum Dei habitavit in illo homine sicut in templo; secundo, per unitatem affectus, in quantum scilicet voluntas illius hominis est semper conformis voluntati Verbi Dei; tertio, secundum operationem, prout scilicet dicebant hominem illum esse Verbi Dei instrumentum; quarto, secundum dignitatem honoris, prout omnis honor, qui exhibetur Filio Dei, coexhibetur filio hominis pro­ pter conjunctionem ad Filiuxn Dei; quinto, secundum aequivocationem, id est, communicationem nominum, prout scilicet dicimus illum hominem esse Deum et Filium Dei. Manifestum est autem istos omnes modos accidenta­ lem unionem importare» 1 2. Ex hoc deducebat Nestorius: a) In Christo duas fuisse personas, unam divinam, alteram humanam, b) Deum non fuisse vere incarnatum, natum et passum. 3) Beatam Mariam Virginem non fuisse matrem Der seu Oaotoxov sed matrem Christi Χριστοτοχον 3. Audiendi non sunt Socrates 4 et alii qui dicunt Nestorium eamdein in substantia ac alios Patres docuisse doctrinam. Quamvis enim aliquando dixerit in Christo fuisse unam personam sv προσωπον, hoc vocabulo noluit significare unam hypostasim sed unam personam moralem, subjectum juris, eo sensu quo nos dicimus societates habere personalitatem juridicam 5. 2) Antiqui haeretici et quotquot hodie ex rationalistis invehuntur in divinitatem Christi, ut Strauss, Renan et Harnack, negant in Christo fa­ ctam fuisse unionem duarum naturarum in una persona divina. 3) Gwntherus, ejusque discipuli non pauci, putantes personam esse na­ turam sibi consciam, non recte intellexerunt doctrinam de unitate personae Christi. Unde Pius PP. IX in Brevi Eximiam tuam 15 Junii 1857 ad Card, de Geissel, Arch. Colonienscm, damnato Giintheri errore de Trinitate, ajebat: «In compertis pariter habemus neque meliora neque accuratiora esse, quae traduntur de sacramento Verbi incarnati deque unitate divinae Verbi per­ sonae in duabus naturis divina et humana» e. 1 2 De incarnat,, III p., q. 2, disp. 3, n. 19. a. 6. 3 Vide Marius Mercator; ML 48, 757 sqq. 1 Hist, eccl., lib. 7, c. 32; MG 67, 908-812. Λ Cfr Mueller, Fuitne Nestorius revera Nestorianusl in ephemeride num, a. 1921, pp. 266 et 352. ° Denz-Bannw., Γ655. Gregoria- 23 DE VERBO INCARN. Q. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI 354 4) Modernistarum error his verbis continetur: «Doctrina de Christo, quam tradunt Paulus, Joannes, et Concilia Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense non est ea, quam Jesus docuit, sed quam de Jesu concepit con­ scientia Christiana» *. 599. T HESIS. Unio Verbi cum humanitate facta est in persona, atque ideo una tantum persona eaque divina est in Christo. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Christus in sacris litteris passim vo­ catur Deus et horno: Quorum patres et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 1 2.—Omnis spiri­ tus, qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est 3.—Verbum caro factum est 4. b) Christo tribuuntur divina et humana: Auctorem vero vitae interfe­ cistis 5. Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis..., et vocabi­ tur nomen ejus... Deus fortis 6. Ergo in Christo est una tantum persona. 2) Ex symbolis et conciliis, a) In symbolo apostolorum dicimus: Credo... in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato 78 9. b) In symbolo athanasiano: Qui licet Deus sii et homo, non duo tamen sed unus est Christus... unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae 6. c) In symbolo chalcedonensi: Jesum Christum consonanter omnes docemus... Deum verum et hominem verum... in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, magisque salva proprietate utriusque naturae et in unam personam atque subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum aut divisum ®. d) In Concilio Cpolitano II: Si quis... non confitetur Dei Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse, et propter hoc unam ejus sub­ sistentiam seu unam personam, et sic et sanctum chalcedonense concilium unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi confessum esse, talis a. s.1011 . 3) Ex SS. Patribus. Tertullianus: «Videmus duplicem statum non confusum sed conjunctum in una persona, Deum et hominem Jesum»u. S. Joannes Damascenus: «In unius autem ex trinitate, hoc est, Domini nostri Jesu Christi, dispensatione cum carne, duas naturas deitatis et humanitatis, duas voluntates itidem ct actiones, sed unam hypostasim sive personam (confitere), quia unus et idem est, qui ante saecula ex 1 Deer. S. Off. Lamentabili, 3 Jul. 1907, prop. 31; Denz-Bannw.. 2031. Haec propositio videtur fuisse excerpta ex Loisy, Autour d’un Petit Livre, 136, ut ipse Loisy fatetur, Simples réflexions sur le Décret du Saint-Office, prop. 31. 2 Rom., 9, 5. 3 I Joan., 4, 3. 4 Joan., i, 14.· 5 Act., 3, 15. 8 Is., 9, 6. 7 Denz-Bannw., 6. 8 Denz-Bannw., 40. 9 Denz-Bannw., 148. 13 Denz-Bannw., 217. 11 Adv. Praxeam, c. 27; ML 2, 215. ART. II. UTRUM UNIO VERBI CUM HUMANITATE, ETC. 355 Patre sine influxu et sine corpore genitus, et postremis temporibus ex sancta semperque Virgine deipara... conceptus est»x. 4) Ex ratione, a) Filius Dei vere incarnatus est. Sed, nisi facta fuisset unio in persona, et esset in Christo una tantum persona, non vere diceretur incarnatus. Ergo, b) Christus satisfecit Deo de con­ digno pro peccatis nostris, ut dicemus infra. Sed non potuisset satisfa­ cere de condigno, si habuisset duas personas. Ergo. Actiones siquidem in hoc casu essent unius vel alterius personae. Quae procedebant a per­ sona humana, non poterant Deo satisfacere de condigno, ut diximus n. 584; neque quae procedebant a sola persona divina, quia satisfactio condigna debet esse ad alterum, c) Ea, quae pertinent ad Deum et hominem nequeunt de se invicem in concreto praedicari in Christo, nisi sit in eo una tantum persona. Sed in ;Christo praedicantur de se invicem in concreto ea, quae pertinent ad Deum et hominem, ut cum dicimus: hic homo est Dens, hic aeternus est temporalis, hic impassibilis passus est. Ergo in Christo fuit una tantum persona. Corollarium I. Consequitur ex dictis unicam personam, quam diximus inveniri in Christo, esse divinam. Primo, quia natura divina, quamvis uniatur naturae humanae, nequit spoliari sua personalitate. Secundo, quia praedicatio de rebus divinis et humanis in concreto non potest salvari nisi in persona divina in duabus naturis exsistente. Tertio, quia ad satisfactio­ nem de condigno pro peccatis hominum erant omnino necessariae opera­ tiones theandricae seu Dei hominis. Coroll. II. Per mysterium sanctae incarnationis Verbi, seu per unionem naturae divinae et humanae in una tantum persona divina, facile explicatur oeconomia totius doctrinae catholicae de redemptione, de valore sacramen­ torum, etc. Coroll. HI. In hoc mysterio fundatur tota doctrina de divinitate Chri­ sti, quam defendit Ecclesia catholica, et totis viribus impugnant rationalistae ac increduli et non pauci protestantes Coroll. IV. Beata Virgo Maria vere et proprie dicitur et est non solum Χριστοτοζος seu Christipara, ut voluit Nestorius, sed etiam θεοτοζος seu Deipara; quia concepit genuitque hominem, qui est Deus. Misit Deus Fi­ lium suum factum ex muliere 3. Coroll. V. Haec probabilius explicari nequeunt nisi admissa sententia de reali distinctione inter naturam singularem et personam in creatis. Na­ tura siquidem humana singularis in Christo privata est propria personali­ tate. Hoc autem fieri non potuisset, si persona realiter non distingueretur a natura singulari. Tiphanus 4, Franzelin 5 et alii eximii theologi dicunt pri­ vationem personalitatis creatae in natura humana Christi fieri potuisse posita solummodo distinctione virtual! inter naturam singularem et perso­ nam, sed, ut reor, notionem personae adulterant, et violentiam inferunt textibus S. Thomae *. De sancta Trinitate, n. i; MG 95, 9. Cfr. Morawski, Tardes a orillas dei lago de Ginebra (hisp. vers.), tarde sexta. 3 Gal., 4. 4. Cfr. Franzelin, De Verbo incarnato, th. 39. 1 De hypostasi et persona, c. 24 sqq. 6 De Verbo incarnato, th. 30. ° Cfr Valentia, In III p., disp. I, q. 4, punct. 2; et noster tractatus De Deo trino, n. 461. a) Aliqui strenue defendunt personam nihil positivum addere natu­ rae singulari sed solum negativum, negationem scilicet dependentiae actualis ct aptitudinalis a supposito, atque idcirco personam realiter non distingui a natura singulari Ita Scotus. In 111 Sent., dist. I, q. 1. n. 9 sqq.: Molina, In I p., q. 29, a, t, disp 2 Thyrsus Gonzalez, Disp. select., t. 3, disp. 27, s. 4, § 3; Franzelin, De 1 2 35& DE VERBO INCARN. β. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI Objectiones. 600. Obj. l.° Humana natura Christi est substantia rationalis. Sed omnis substantia rationalis est ens per se subsistens et persona. Ergo hu­ mana natura Christi est persona. Resp. Dist. min. Omnis substantia rationalis est ens per se subsistens, in quantum excludit inhaesionem alteri tanquam sujecto, conc.; in quan­ tum excludit subsistentiam et personalitatem per modum termini, neg. Sub­ stantia dicitur ens per se subsistens, quatenus non indiget adminiculo alte­ rius per modum accidentis, sed hoc non obstat, quominus accipiat perso­ nalitatem ut terminum. Obj. 2. Persona est naturae rationalis individua substantia. Sed natura humana Christi est naturae rationalis individua substantia. Ergo. Resp. Explicando definitionem personae. Individua substantia dicitur dupliciter: Uno modo, quatenus est completa per subsistentiam et fit incom­ municabilis alteri tanquam termino; et hoc sensu omnis naturae rationalis individua substantia est persona. Alio modo, in quantum est completa per materiam et formam ct fit incommunicabilis alteri numero, manens tamen communicabilis termino, et non est persona. Hoc secundo modo natura humana Christi, constans anima et corpore, est individua substantia sed non persona. Obj. 3.° Persona Verbi est ipsamet natura divina. Sed unio in Christo non est facta in natura. Ergo neque in persona. Resp. Dist. maj. Persona Verbi est ipsamet natura divina realiter, conc. Virtualiter et secundum modum significandi, neg. Natura enim divina significat deitatem, et persona explicat Deum per modum subsistentis. ARTICULUS III UTRUM CHRISTUS SIT VERUS DEUS 601. Status quaestionis. Ex dictis satis constare videtur Christum Jesum esse verum Deum et verum hominem. Si unio Verbi cum huma­ nitate ita facta est, ut duae naturae, divina et humana, integrae et inconfusae manserint in una tantum divina persona, consequens est, ut Christus sit vere Deus et homo. Quia tamen quaestio de divinitate Jesu Christi ab ipso jam exordio Christianismi exorta est, et hodie non parum praeoccupat homines, paulo amplius videtur explananda. 602. Errores, i) Divinitatem Christi imprimis inficiati sunt ariani et qui cum eis negabant divinitatem ipsius Verbi, dicentes Verbum Dei esse creaturam, aliis quidem creaturis eminentiorem, et, cum unitum fuit hypostatice humanae naturae Christi, Christum permansisse perfectissimam creaturam. 2) Nestorius e contra et nestoriani docebant Verbum esse quidem Deum, sed non fuisse humanae naturae in Christo substantialiter unitum, sed accith. 30; Pesch, Ve Verbo incarnato, n. 86 sqq.: Muncunill, De Verbi n. 151, ct alii, b) Nonnulli volunt personam addere naturae sin­ gulari exsistentiam realem, ita ut ex natura et exsistentia constituatur persona, ct persona realiter distinguatur a natura singulari. Ita Michael de Maria, Ontologid, p. 2, q. 3, a. 8; Billot, De Verbo incarnato, th. 7 ct alii pauci, c) Omnes thomistae et non pauci extranei docent personam addere naturae singulari subsistentiam, quae in natura prius recipitur quam exsistentia, unde subsistentia cum advene­ rit naturae, tribuit ipsi triplicetfi incommunicabilitatcm, universalis ad individua, Verbo incarnato, divini incarnat., partis ad totum, et naturae ad suppositum, et constituit personam. Cfr. n. 461 sqq. trino, Ve Deo ART. III. UTRUM CHRISTUS SIT VKRUS DEUS 357 dentaliter tantum, adeo ut in Christo fuerint duae personae, divina et humana, et Christus nullatenus dici queat Deus 3) Alii volunt Christum esse simplicem hominem. Sic a) Ebionitae e judaeis oriundi, adspectum pauperem gerentes, et cerinthiani gnosim cum judaismo conciliare volentes, rejiciebant divinitatem Christi . b) Sociniani saeculo xvi renovarunt errores ebionitarum et cecinthianorum dicentes Christum fuisse quidem legatum divinum conceptum de Spiritu Sancto, singulari virtute auctum atque eximium prophetam, non tamen fuisse Deum, sed purum hominem, ipsumque vocari Filium Dei lato sensu, quatenus a Deo accepit virtutem et inspirationem 1 23. Uniiarii fere eadem docuerunt, et dixerunt Christum Dominum ob eximiam ejus virtutem vocari posse Filium Dei et divinum hominem 4. c) Protestantes liberales, quamvis non audeant expressis verbis divini­ tatem Christi negare, revera tamen eam inficiantur. Volunt enim Christum esse vocandum, non Deum hominem, sed hominem divinum sicut unitarii. Et addunt Christo convenire praeexsistentiam tantum logicam et metaphysicam, quatenus idea in ipso evolvenda praeexsistebat, sed non realem ac physicam. Ex quo sequitur Christum juxta protestantes liberales esse phy­ sice purum hominem 5* 7. d) Hodierni rationalistae radicales, omnem revelationem .supernatura­ lem rejicientes, negant Christum fuisse legatum divinum, ejusque divini­ tatem aperte impugnant. Ita Strauss, Kenan et alii plures. e) Modernistae denique ponebant duplicem Christum, unum historicum et alterum dogmaticum seu conscientiae Christianae. Christus historicus fuit homo purus; et de Christo dogmatico haec habent: «Divinitas Jesu Christi ex Evangeliis non probatur; sed est dogma, quod conscientia Chri­ stiana e notione Messiae deduxit» **. 603. Thesis. Christus Dominus est verus Deus. (De fide.) Concilium Chalcedonense expresse declaravit unum esse eumdemque Flium et Unigenitum Deum Verbum, Dominum Jesum ChristumΊ. Arg. Ex S. Scriptura. Christus in Evangelio: 1) Affirmavit se ante incarnationem et ante mundi creationem exsti­ tisse: Ante incarnationem quidem, quia ait: Ego enim ex Deo processi, et veni; neque enim a me ipso veni, sed ille me misit 8. Si ergo videritis Fi­ lium hominis ascendentem, ubi erat prius 9. Exivi a Patre et veni in mundum; iterum 'relinquo mundum, et vado ad Patrem10*. Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum11. Ante mundi creationem. Deus ita affatus est Christum in psalmo: 1 Vide supra, n. 572. 2 Cfr. Hergenrather, Hist, de la Igl,, t. I, pp. 275 et 287. 3 Cfr. Hergenrôther, Hist, de la Igl., t. 5, p. 299. 4 Cfr. The Catholic Encyclopedia, v. «Unitarians». 5 In conferentiis, quas diversae sectae protestantium die 3 Augusti 1927 Lausanae habuerunt, agitata est quaestio de divinitate Christi, sed, propositis di­ versis formulis, nihil definiri potuit. Cfr. Cienda Tomista, En.-Febr. 1932, p. 6 sqq 3 Decr. Lamentabili, prop. 27; Denz-Bannw., 2027. Cfr. Loisy, Autour d’un petit livre, pp. 117 et 130 (1903). 7 Denz-Bannw., 148. 8 Joan., 8, 42. ° Joan., 6, 63. 18 Joan., tû, 28. η Joan., 8, 58. DE VERBO INCARN. (J. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI Ex utero ante luciferum genui te1; et ipse Christus orat Patrem: Clari­ fica me tu, Pater, apud ienielipsum claritate, quam habui, -priusquam mundus esset, apud te1 2. Uncle Joannes: In principio erat. Verbum, et Verbum erat apud Deum, ei Deus erat Verbum... Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 3. Ex his sequitur contra .protestantes liberales et rationalistas Chri­ stum esse vere Deum. 2) Se ipsum vocat Filium Dei. Adjuro te, ait illi summus sacerdos, per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Dicit illi Jesus: Tu dixisti: Verumtamen dico vobis: A modo videbitis Filium homi­ nis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem in nubibus caeli 45*. Sum­ mus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? Jésus autem dixit illi: Ego sum: 'et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli 3. In his autem locis Filius hominis significat «naturalem Dei Filium» °. Alibi Jesus interrogavit pharisaeos: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est? dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et nemo poterat ei respondere verbum1. Ex his recte deducitur Christum esse Filium Dei, qui sedet ad dexteram Patris. Porro «sedere ad dexteram Patris, ait S. Thomas, nihil aliud est, quam simul cum Patre habere gloriam divinitatis, et beatitudinem, et judiciariam potestatem, et hoc immutabiliter et rega­ liter. Hoc autem convenit Filio, secundum quod est Deus» 8. 3) Adserit identitatem suae naturae cum Patre. Cum judaei dixissent Jesu: Si tu es Christus, dic nobis palam. Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera, quae ego jacio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me... Ego et Pater unum sumus. Sustulerunt ergo lapides judaei, ut lapidarent eum 910 ; et dixerunt: De bono opere non 11 lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum DeunD0. «Irati sunt, ait S. Augustinus de judaeis, quoniam senserunt non posse dici: Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii»u. t 4) Defendit se habere identitatem testimonii cum Patre. Christus ar­ guit contra pharisaeos dicens: Si ego testimonium peLhibeo de me ipso, 1 Ps. 109, 32 Joan., 17, 53 Joan., 1, 1-4. 4 Matth., 26, 63 sqq. 5 Mare., 14, 61 sqq. Summus sacerdos et qui aderant intellexerunt verba Filium Dei in rensu propiio, cum dixerunt: blasphemavit Unde alibi persecuti sunt eum dicentes: Tu homo cum sis, facis te ipsum Deum. Joan, 10, 33. e Decr. Lamentabili, prop. 30; Denz-Bannw., 2030. ’ Matth., 22, 42-47. » III p., q. 58, a. 2. ° Joan., 10, 24 sqq. 10 Joan., 10, 33. 11 In Joan., tr. 38, n. 8; ML 35, 1744. ART. III. UTRUM CHRISTUS SIT VERUS DEUS 359 verum est testimonium meum... quia solus non sum, sed ego et, qui misit me, Pater. Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimo­ nium verum est. Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso, et testi­ monium perhibet de me, qui misit me, Pater1. Ex hoc constat Christum et Patrem essé duas personas, seu duos testes, eorum tamen testimo­ nium esse unum. Si unum est eorum testimonium, una est pariter eorum natura, quia unicum testimonium nequit proferri nisi ab una natura. 5) Habet identitatem operationis cum Patre. Jesus haec dixit judaeis: Pater meus usque modo operatur et ego operor. Propterea ergo magis quaerebant eum judaei interjicere, quia non solum solvebat sabba­ tum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se jaciens Deo. Respon­ dit itaque Jesus, et dixit eis: Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem jacientem: quaecumque enim ille jecerit, haec ei Filius similiter facit1 2. Hic Christus, a duplici accusatione judaeorum se expedire volens, ait se eamdem cum Patre habere operationem. Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius simi­ liter facit. Unde illa actio simul Patris est et Filii, et sicut Pater para­ lyticum sabbato curando non solvit legem, ita nec ipse eadem opera efficiendo. Sic argumentum intellexerunt judaei. et Jesum interficere quaerebant, quia Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Eadem igitur ac Pater operabatur Jesus, atque idcirco erat Deus. 6) Confessus est se habere potestatem in terra dimittendi peccata. Hac autem expressione manifestavit se esse Deum. Cum in praedica­ tione evangelica loqueretur quasi potestatem habens et daemonia saepe vexaret, judaei eum mirabantur, et daemoniaci clamabant: Tu es Fi­ lius Dei3. Jesus, has occasiones nactus, insinuavit paulatim turbis doctrinam de sua divinitate, eamque per gradus exponere volens ait paralytico: Remittuntur tibi peccata tua. Tunc quidam de scribis et pharisaeis cogitaverunt: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Recte quidem judicabant solum Deum posse dimittere peccata. Et Jesus, annuens partim eorum cogi­ tationi, aperte declaravit se habere potestatem dimittendi peccata, et exinde esse Deum. Et hoc miraculo confirmavit dicens: Quid cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata, an dicere: Surge et ambula? Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum, in quo jacebat; et abiit in domum suam magnificans Deum 4. Unde Christus, qui habebat potestatem dimittendi peccata, et hoc confirmavit miraculo, est vere Deus. 7) Ut suam divinitatem ostenderet, miracula patravit. Quando disci­ puli Joannis Baptistae interrogaverunt Jesum: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Ipse eadem hora multos curavit a languoribus, 1 3 3 * Joan., 14-18. Joan., 5, 17-20. Luc., 4, 41. Luc., 5, 20 sqq'. 36ο DE VERBO INCARN. Q. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. Et statim de sua divinitate attulit argumentum dicens: Euntes renuntiate Joanni, quae audistis, et vidistis; quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mun­ dantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et bea­ tus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me1. 8) Haec omnia certe confirmantur ex testimonio S. Joannis, qui ait: Haec autem scripta sunt, ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei1 2; et auctoritate S. Pauli dicentes: Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 3. Corollarium. Sancti Ecclesiae Patres jam ab initio hac doctrina imbuti et S. Scripturae testimoniis fulti, constanter docuerunt Christum esse vere Deum. Unde S. Ignatius ait: «Glorifico Jesum Christum Deum, qui tanta vos sapientia donavit» 4. Et 5. Justinus: «Haec eo diximus, quo Filium Dei et Apostolum esse Jesum Christum demonstraremus, qui quidem, cum antea Verbum esset..., nunc voluntate Patris pro hu­ mano genere homo factus (est)... Qui cum Verbum sit primogenitum Dei, Deus etiam est» 56. ARTICULUS IV UTRUM PERSONA CHRISTI SIT COMPOSITA 604. Status quaestionis. 1) Compositio est unio extremorum realiter distinctorum. Unde compositum proprie loquendo est id, quod constat ex duobus realiter distinctis et in se unitis. Si unio fiat ex par­ tibus integrantibus, ex actu et potentia, etc., quae constituant esse to­ tius, compositio denotat imperfectionem, et est respuenda a persona Christi. Si unio fiat ad constituendum aliquod unum reale ex extremis unitis in uno termino, potest esse absque ulla imperfectione. Unde S. Thomas ait: «Compositio personae ex naturis non dicitur esse ratio­ ne partium sed potius ratione numeri» ®. 2) Persona Verbi ante incarnationem erat tantummodo divina et simplex, post incarnationem terminat naturam divinam et humanam, simulque est Deus et homo, idem significans ac Christus. Unde sensus tituli est, an Christus, qui est persona Verbi in duabus naturis, sit vere compositus ex extremis unitis in uno termino. 605. Error. Nestoflus et alii, qui in Christo posuerunt duas personas, dixerunt Christum non esse personam compositam, sed habere duas perso­ nas conjunctas. Est haeresis omnino rejicienda. 606. Placita theologorum, i) Plures eximii theologi, putantes com­ positionem supponere imperfectionem, defenderunt personam 'Christi non 1 Luc., 7, 20 sqq. 2 Joan., 20, 31. 3 Rom., 9, 5. Vide hujus loci rectam interpretationem legium, 2, 24 sqq. Cfr. etiam quae diximus nn. 587 et 599. 4 Ad Smyrnaeos, 1, 1: MG 5, 839. 5 I, Apologia. 63; MG e, 423. 6 III p., q. 2, a. 4 ad 2. apud Corluy, Spici­ ART. IV. UTRUM PERSONA VERBI SIT COMPOSITA 361 esse vere compositam. Ita Alensis, S. Albertus Magnus, S. Bonaventura, Biel, Tiphanus et alii h 2) Multo communius docent theologi Christum esse personam vere et proprie compositam. Ita S. Thomas, Medina, Vazquez, Suarez, Lugo, Sal­ manticenses, Philippus a SS. Trinitate et alii 607. Thesis. Persona Christi est vere et proprie composita. Arg. 1) Concilium Cpolitanum II haec habet: «Sancta Dei Ec­ clesia, utriusque perfidiae impietatem rejiciens, unitionem Dei Verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam» 123. 2) Ex SS. Patribus. S. Cyrillus vel alius: «In Christo unam perso­ nam compositam colimus ex duabus naturis, humanitate scilicet et divinitate, sibi invicem secundum personam unitis» 4. S. Augustinus: «Persona autem Christi mixtura est Dei et hominis»5*. S. Joannes Damascenus: «Ita ut... Verbi persona, quae ante simplex erat, composita evaserit, composita, inquam, ex duabus naturis per­ fectis, divinitate scilicet et humanitate» e. 3) Ex ratione. Christus est una persona in duabus naturis realiter distinctis, quatenus una persona habet et complet duas naturas, divi­ nam et humanam. Ergo Christus est persona composita 7. Corollarium I. Persona Christi dicitur et est composita: 1) Ex naturis divina et humana, quatenus Verbum complet seu ter­ minat utramque naturam et «qui ante Deus erat, postmodum fit caro, id est homo, vocaturque duarum naturarum una hypostasis compo­ sita» 8. 2) Ex supposito Verbi et humanitate, quatenus suppositum Verbi et humanitas, extrema realiter distincta, uniuntur et faciunt unum Christum, Deum et hominem 9. Coroll. II. Cave ne dixeris personam .Filii Dei aut Verbi Dei esse compositam sine addito incarnatam. Ratio enim et fundamentum com­ positionis in persona Christi est duarum naturarum unio in una per­ sona, et expressiones, quae in hac materia ab incarnatione praescin­ 1 Alensis, III p., q. 6, ni. 2, a. 5; S. Albertus M., In III Seni., dist. 6, a. 6; S. Bonaventura, In III Sent., dist. 6, a. 1, q. 2; Biel, In III Sent., dist. 6, q. 1, a 3; Tiphanus, De hypostasi et persona, c. 65. 2 S. Thomas, /// p., q. 2, a. 4: Medina, In III p., q. 2, a. 4; Vazquez, In III p., disp. 16, c. 2; Suarez, De incarnat , disp. 7, sect. 4; Lugo, De incarnatione, disp. 10; Salmanticenses, De incarnat., disp, 3, n. 34 sqq.: Philippus a SS. Trinitate, De my­ sterio incarnationis, disp. 3, dub. 3. 3 Dc tribus Capitulis, can. 4: Denz-Bannw., 216. 4 De Trinitate (S. Cyrillo aliquando adseriptus), c. 18; MG 77. 1158. 5 Ep. 137 ad Volusian , n. n; MI. 33, 520. 0 De fide orth , c. 7; MG 94, 1010. 7 Nonnulli non audent dicere personam Christi esse compositam ex his (na­ turis), sed tantummodo cum his; at scrupulus caret fundamento. Compositio cum his est simultanea aliquoium positio, quae non sufficit ad veram compositionem. Unde in Christo admittenda est unio extremorum coalescentium in unum, quae 1st compositio ex his. Cfr. Billot, De Verbo incarnato, th. 6. ” S. Joannes Damascenus, Contra [acobitas, 52; MG 94. 1461. ° Cfr Philippus a SS. Trinitate. D:' mysterio incarnat., disp. 3, dub. 3. 362 DE VERBO INCARN. Q. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI dunt, significant Verbum Dei, praecisa naturarum unione esse compo­ situm, quod nefas est dicere. Coroll. III. Personae divinae, sive comparentur inter se sive cum natura divina, non faciunt compositionem. Non quidem, si comparen­ tur inter se, quia personae inter se non uniuntur sed potius opponun­ tur relative; neque si comparentur cum natura divina, quia non distin­ guuntur realiter ab ea \ Scholion. Satisfit objectioni. Persona Verbi Dei et persona Christi rea­ liter non distinguuntur. Sed, si persona Christi esset composita, realiter distinguerentur. Ergo persona Christi non est composita. Prob. min. Per­ sona Verbi est simplex, et persona Christi composita. Sed persona simplex et persona composita realiter distinguuntur. Ergo. Ita Tiphanus 123. Resp. Neg. min. Ad probationem, dist. min. Persona simplex et per­ sona composita realiter distinguuntur, si compositio proveniat ex unione partium sese mutuo perficientium, cone. Si compositio proveniat ex unione personae simplicis ad aliam naturam per modum termini, neg. Persona Ver­ bi, quae ante incarnationem erat simplex, post incarnationem evasit com­ posita, non per sui mutationem vel perfectionem acquisitam, sed per adsumptiOnem humanae naturae, quam complevit ut terminus s. Neta. Aliae objectiones, in quibus dicitur compositum constare parti­ bus, esse perfectius quolibet extremo componente, esse posterius extremis componentibus, etc., procedunt de composito, cujus extrema sunt partes constituentes totum omnino distinctum a componentibus, non de mirabili compositione personae Christi, in qua singulari modo extrema non habent rationem partium. Unde responsio est facilis. ARTICULUS V UTRUM VERBUM DIVINUM IN INCARNATIONE ALIQUAM MUTATIONEM SUBIERIT 608. Status quaestionis. Mutationis nomen non restringimus in praesenti ad motum physicum, qui comprehendit omnes mutationes a materia dependentes; neque ad transitum de uno esse ad aliud, qui fit in generatione et corruptione; neque ad productionem rei ex nihilo, quae locum habet in creatione; sed sumimus latissime, quatenus signi­ ficat «quamlibet variationem intrinsecam et subjectivam personae, quo­ cumque modo contingat» 4. Unde quaerimus, an persona Verbi per unionem ad naturam huma­ nam experta fuerit aliquam variationem subjectivam. 609. Error. Impossibile visum est nestorianis Deum fieri hominem sine intrinseca sui mutatione, quia incarnationem dicebant esse transitum Dei ad statum veri hominis, qui significat mutationem. 610. Placita theologorum. Omnes catholici defendunt Verbum in incar­ natione nullam mutationem passum fuisse, sed diversimode rem explicant. 1 2 3 ·' Salmanticenses, De incarnatione, disp. 3, n. 59. De hypostasi et persona, c. 65. Cfr. Hurter, De Verbo incarnato, n. 531. Salmanticenses, De incarnatione, disp. 3, n. 59. ART. V. AN VERBUM MUTATIONEM SUBIERIT 363 1) Valentia putat Verbum in incarnatione non fuisse mutatum, quia nihil acquisivit, quod prius eminenter non habuerit *. 2) I.ugo censet Filium Dei ideo non fuisse mutatum, quia non recepit sêd univit sibi naturam humanam per alligationem extremorum, quorum unum afficitur et completur per unionem, non alterum 12. 3) Alii rationem immutabilitatis Verbi in incarnatione petunt tum ex parte unionis, quae facta est per modum termini, tum ex parte Verbi, quod est actus purus. 611. Thesis 1. mutatum. Verbum divinum in incarnatione nullatenus est Arg. 1) Ex S. Scriptura. Dominus ait: Ego sum qui sum 3, in­ nuens se esse omnino immutabilem. 2) Concilium Chalcedonense docet «unum eumdemque Christum Filium Dominum unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabi­ liter... (esse) agnoscendum»4. 3) Argumenta, quibus ostenditur Deum esse immutabilem, pro­ bant Verbum in incarnatione nullam mutationem subiisse. Eadem quippe ratio est ac fundamentum immutabilitatis Dei in natura ac immutabilitatis personae Verbi. Unde, sicut Deus, primum ens et actus purus, non potest in suis actionibus mutari, ita persona Verbi nequit per incarnationem ullam mutationem pati. 612. Thesis II. Verbum in incarnatione ideo non fuit mutatum, quia unio facta est per modum termini et Verbum est actus purus. Arg. Ex duplici capite potest concipi mutationem Verbi oriri in incarnatione, ex parte scilicet unionis et ex parte Verbi, quatenus vel unio consideratur facta per conjunctionem partium, vel Verbum con­ cipitur adsumens naturam alienam ad potentiam Dei passivam. Ex utroque autem capite fuit Verbum immutabile in incarnatione. Ergo. Ex parte quidem unionis non fuit Verbum mutatum in incarnatione, quia unio extremorum in hoc mysterio non fuit facta per modum sub­ jecti et formae, sed per modum termini et terminabilis, in quantum subsistentia Verbi complevit naturam humanam. Neque ex parte ipsius Verbi potuit oriri mutatio, quia Verbum incarnatum est ut actus pu­ rus, uniens sibi naturam humanam per potentiam passivam in creatura exsistentem. «Deus dicitur uniri, ait S. Thomas, non per mutationem sui sed ejus, cui unitur. Et similiter, cum dicitur unibilis, hoc dicitur non per potentiam aliquam passivam in Deo exsistentem, sed per po­ tentiam, quae in creatura est, ut uniri possit» 5. Unde ratio immutabi­ litatis Verbi in incarnatione sumitur ex parte unionis, quae facta est per modum termini, et ex parte Verbi, quod est actus purus. 1 In Ill p., disp. i, q. i, p. 2, resp. ad 2. 2 De mysterio incarnationis, disp. 11, sect. 7. 3 Ex., 3, 14. '* Denz-Bannw., 148. 6 /// Sent., dist. 1, q. 1, a. 1 ad 1. DE VERBO INCARN. g. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI 364 ARTICULUS VI DE PROPRIETATIBUS UNIONIS VERBI CUM HUMANA NATURA 613. Status quaestionis. I. In incarnatione Verbi divini tres ac­ tiones sunt in eodem instanti distinguendae. 1) Creatio animae ratio­ nalis. 2) Generatio, in qua per unionem animae et corporis constituta est humana natura. 3) Incarnatio seu unio Verbi divini cum humana natura. II. Unio Verbi divini cum humana natura, in qua consistit incar­ natio, habet quasdam proprietates, quas oportet investigare. Hinc quae­ ritur, an unio illa sit substantialis, personalis hypostatica, creata, di­ stincta ab extremis, supernaturalis, omnium maxima, atque indissolu­ bilis. 614. T HESIS I. Unio Verbi cum humana natura est substantialis. Arg. 1) In Concilio Lateranensi sub Martino I (a. 649) definitum est «ex duabus et in duabus naturis substantialiter unitis inconfuse et indivise unum eundemque esse Dominum et Deum Jesum Christum»1; et «secundum veritatem naturarum substantialem unitionem indivise et inconfuse in eo (Christo) cognitam» esse12. Ergo unio Verbi cum humana natura est substantialis. 2) In incarnatione Verbi duo extrema substantialia, naturae scili­ cet divina et humana, uniuntur, et terminus hujus unionis est unus, nempe Christus, cui operationes utriusque naturae, ut ex communica­ tione idiomatum patet, tribuuntur. Ergo unio Verbi cum natura huma­ na est substantialis. 615. Thesis II. hypotastica. Unio Verbi cum humana natura est personalis Arg. 1) Unio personalis hypostatica est, ut supra diximus, illa, in qua duae naturae completae, una creata et altera divina praeexsistens, uniuntur substantialiter in una persona divina. Sed ita fit in unione Verbi cum humana natura. Ergo. 2) Unio rerum substantialium, quae constituit unum esse substan­ tiale et unam personam divinam, est substantialis hypostatica. Sed unio Verbi cum humana natura constituit unum esse substantiale, id est, hominem, unam personam divinam, scilicet Christum. Ergo est per­ sonalis hypostatica. Unde «praedicatur homo de Deo non per accidens, sed per se, sicut species de sua hypostasi» 3, quatenus Verbum subro­ gatur loco personae humanae. Rejiciendus est omnino modus loquendi Durandi, qui admissa unio­ ne praedicamentali et physice substantiali inter Verbum et humanam 1 2 3 Can., Can., 6; Denz-Bannw., 259. 8; Denz-Bannw., 261. S. Thomas, III p., q. 16, a. 1 ad 1. ART. VI. DE PROPRIET. UNIONIS VERBI CUM HUM. NAT. 365 naturam, voluit illam unionem fifisse praedicabiliter seu logice acci­ dentalem, eo quod humanitas advenerit Verbo, enti jam completo1. Rejiciendus est, inquam, quia quod advenit enti completo ad consti­ tuendum unum suppositum cum illo, ut contingit in incarnatione, uni­ tur substantialiter etiam in ordine logico 1 2. 616. Thesis III. Unio hypostatica est quid creatum. Praenotamen I. Unio incarnationis potest significare: i) Actionem unitivam extremorum, quae magis vocari potest unitio, et est actio Dei increata formaliter immanens et virtualiter transiens 3*; 2) compositionem seu con­ junctionem passivam extremorum, quae, utpote incipiens in tempore, est ali­ quid creatum; 3) relationem praedicamentalem, quae consequitur conjunctio­ nem passivam extremorum, quaeque est aliquid creatum, nempe accidens se habens realiter ex parte humanitatis, et secundum rationem ex parte Verbi *; 4) nexum, qui physice extrema uniat et relationem inter ambo fundet. Certum quippe est unionem Verbi cum humanitate fieri per veram actio­ nem. Haec actio habet proculdubio aliquem terminum seu nexum. Praenotamen II. Disputatur inter theologos, an hic nexus seu unio formaliter sumpta, quatenus est terminus actionis unitivae, sit aliquid positivum creatum, conjungens extrema et fundans relationem. Negant Bachonus, Cajetanus, Valentia, Laurentius a S. Theresia, Billuart, Bil­ lot, Pesch et alii 5. Affirmant Alensis, Scotus, Ockam, Argentinas, Suarez, Vazquez, Lugo, Complutenses abbreviati, Mendive, Muncunill et alii6. Utraque opinio est certe probabilis tum doctorum auctoritate tum rationum pondere. Nihilominus magis mihi probatur sententia affirmativa ob sequen­ tes rationes. Arg. 1) «Unio, de qua loquimur, est relatio quaedam, quae con­ sideratur inter divinam naturam et humanam»7, exsistens «secundum rem in natura humana, in divina autem secundum rationem tantum» 8. Cum sit unio hypostatica et substantialis mutans humanam naturam 8, nequit esse relatio praedicamcntalis, quae est accidens, adveniens hu­ manitati jam mutatae. Ergo est relatio transcendentalis superaddita humanitati, ipsamque realiter mutans, quae nihil aliud est quam nexus seu vinculum uniens extrema et fundans relationem praedicamentalem. 1 2 3 In III Sent., dist. 6, q. 4. Cfr. S. Thomas, III p., q. 2, a. 6 ad 2. Cfr Laurentius a S. Theresia, t. 5, controv. 8, n. 33. 1 Cfr Complutenses abbrev., Lo°ica, disp. 14, q. 5. s Bachonus, In III Sent·., dist. 1, q. t, a. 1; Cajetanus, In Ill p., q. 2, aa. 7 et 10; Valentia, In Ill p., disp. I, q. 2, p. 5; Laurentius a S. Theresia, t. 5, controv. 8, n. 37; Billuart, De incarnatione, diss. 4, a. 3; Billot, De Verbo incarnato, th. 7; Pesch, De Verbo incarnato, n. 98 sqq. 6 Alensis, III p., q. 7, m. 2, a. 1; Scotus, In III Sent., dist. 1, q. 1; Ockam, In III Sent., q, 1; Argentinas, Summa, lib. 3, dist. 5, q. I, a 4: Suarez, De incarnat., disp. 8, sect. 3; Vazquez, In III p.. disp. 18, c. 3; Lugo, De incarnatione, disp. 11, sect 1; Complutenses abbrev.. Physica, disp. 6, q: 2, n. 9; Mendive, De incarnat., c. 3, a. 1; Muncunill, De incarnat., disp. 3, a. 4. 7 S. Thomas, III p., q. 2, a. 7. * S. Thomas, In III Sent., dist. 5, q. 1, a. 1, quaestione. I. “ S. Thomas, Contra Geni., lib. 4, c. 49 ad 2. 366 DE VERBO INCARN. Q. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI 2) In incarnatione intervenit aliqua Dei actio, quae unitio vocari potest. Actio autem Dei, cum sit virtualiter transiens, producit aliquid in objecto, quia non datur actio virtualiter transiens sine termino. Non producit extrema unionis, quia Verbum erat ab aeterno, et hu­ manitas producta est per actionem generativam in signo priori ad incarnationem. Ergo terminus illius actionis Dei non potest esse nisi unio seu nexus. Nec valet dicere cum Billuart terminum hujus actionis Dei esse ipsum Christum, compositum ex humanitate et personalitate Verbi. Quia, quamvis Christus sit terminus actionis Dei, impossibile tamen est hujusmodi compositum per actionem Dei ex rebus praeexsistenti­ bus fieri, quin aliquid positivum in composito saltem ut terminus quo producatur. 3) Quaelibet unio, per quam extrema intrinsece conjunguntur, est aliquid positivum distinctum ab extremis, eisque realiter superadditum; sic unio physica materiae et formae est modus substantialis distinctus ab extremis; unio accidentium cum subjecto fit per modum inhaeren­ dae; et unio partium quantitativarum verificatur per media indivisi­ bilia a partibus realiter distinctax. Ergo a pari unio hypostatica est aliquid positivum superadditum humanitati et distinctum ab extremis unitis. Scholion. Quid autem sit haec unio non constat inter theologos. 1) Juxta Scotum est relatio praedicamentalis dependentiae huma­ nitatis a Verbo 12; et juxta Biel qualitas quaedam absoluta a Deo supernaturaliter Christo concessa 34 . Sed utraque opinio videtur rejicienda, quia tam relatio praedica­ mentalis, quam qualitas absoluta sunt accidentia, unio vero hyposta­ tica est substantialis. 2) Videtur esse modus quidam substantialis transcendentaliter respectivus. Modus quidem, quia, cum non sit totum compositum neque ejus una pars absoluta sed aliquid distinctum ab extremis, nequit esse nisi modus. Substantialis, quia unio Verbi et humanitatis non fuit facta in accidentibus sed in persona seu hypostasi. Transcendentaliter respe­ ctions, quia accipit speciem per ordinem ad Verbum, cui humanitatem conjungit. Est ergo relatio transcendentalis, seu potius ens modale et substantiale per suam naturam respectivum. Objicies. S. Thomas negat unionem hypostaticam esse aliquid positi­ vum ab extremis distinctum his verbis: «Sciendum est, quod in unione hu­ manae naturae ad divinam nihil potest cadere medium formaliter unionem causans, cui per prius humana natura conjungatur quam divinae personae; sicut enim inter materiam et formam nihil cadit medium in esse, quae per prius sit in materia quam forma substantialis... ita etiam inter naturam et suppositum non potest aliquid dicto modo medium cadere» ’. 1 Cfr. Complutenses abbrev.. Physic., disp. 6, q. 2; Salmanticenses, De incar­ natione, disp. 4, n. 21. 2 In III Sent., dist. 1, q. 1, n. 13, Sed oppositum. 3 In III Sent., dist. 1, q. 1, a. 1. 4 In III Sent., dist. 2, q. 2, a. 2, quaestiunc. 3, solut. 1. ART. VI. DE PROPRIET. UNIONIS VERBI CUM HUM. NAT. 367 Respondeo explicando mentem Angelici. Medium, quod extrema con­ jungit in composito, potest esse duplicis generis. Unum, quod habeat in se entitatem perfectam seu esse proprium, ut calx inter duos lapides et gluten inter duo ligna. Hoc genus medii, cui per prius natura humana conjungatur, non cadit inter extrema unita in incarnatione; et de hoc loquitur S. Thomas. Aliud est medium, quod habeat entitatem incompletam et modalem, sub­ stantialem vel accidentalem, secundum diversitatem unionum, cujus totum esse est determinare ct conjungere formaliter extrema. Hoc autem medium exsistit in Christo atque conjungit naturam humanam cum persona Verbi. 617. Thesis IV. supernaturalis. Unio hypostatica Verbi cum humana natura est 1) Quoad substantiam; quia excedit omnes naturas creatas earumque exigentias, quatenus per se respicit inmediate personam Verbi, et exsistit per exsistentiam ejusdem. 2) Quoad modum; quia modus suae productionis excedit omnes vires naturae creatae1. 618. Thesis V. Unio hypostatica est maxima unionum. Nota. Magnitudo unionum potest attendi i) penes ea, quae uniuntur, quatenus sunt magis sibi proportionata et similia; ct 2) penes id, in quo extrema uniuntur. a) Certum est unionem hypostaticam ex parte eorum, quae conjun­ guntur, non Osse omnium unionum maximam, quia extrema hujus unionis, persona scilicet Verbi et humana natura, maxime inter se distant. b) Ex parte autem ejus, in quo extrema copulantur, unio hypostatica est inter omnes uniones maxima. Arg. Unio hypostatica facta fuit in una Verbi persona. Persona autem Verbi, utpote simplicissima et actus purus, est aliquid magis unum quam caetera omnia. Hinc unio hypostatica est maxima simpli­ citer 1 2. Ad rem S. Bernardus: «Inter omnia, quae recte unum dicuntur, arcem tenet unitas trinitatis, qua tres personae una substantia sunt; secundo loco illa praecellit, qua e converso tres substantiae una in Chri­ sto persona sunt» 3. Ex unione materiae et formae constituitur una natura, cui si ad­ jungas subsistentiam, fit unum suppositum, certe magis unum exten­ sive quam Christus, in quo remanet duplex natura in una persona; sed unitas personae in Christo est major intensive quam aliae uniones, quia simplicior, purior, atque indissolubilior. 619. Corollarium I. Unio hypostatica etiam in genere doni seu be­ neficii a Deo collati est omnium maxima. Ita A tensis, Gandavensis, Me­ dina, Suarez, Salmanticenses, etc. 4, contra Durandum 5 aliosque paucos. Cfr. Hugon, Le mystère de ΓIncarnation, 3 me part., ch. 3, § 2. Cfr. S. Thomas, In III Sent., dist. 5, q. I, a. I, quacstiunc. 2; Capreolus, In III Sent., dist. 5, a. 1, concl. 3; Medina, In III p., q. 2, a. 9. 3 De consideratione, lib. 5, c. 8; ML 182, 799. ■’ Alonsis, III />., q. 11. in. 1; et q. 12, m. I, a. 1; Gandavensis, Quodlib. 6 q. 6. Medina, In III p., q. 4, a. i, dub. ult.; Suarez, De incarnatione, disp. 9, sect. 2, n. 3; Snlmaniiconsos, Dr incarnatione, disp. 4, n. 69. 5 In III Sent., dist. 2, q. 1, 11. 10, 1 2 368 DE VERBO INCARN. Q. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI Unio hypostatica est beneficium maximum triplici potissimum adspectu: 1) quatenus importat terminum adaequatum incarnationis, sci­ licet Christum, qui est beneficium inter omnia dona a Deo hominibus collata maximum; 2) quatenus humanam naturam conjungit divinae subsistentiae, qua Christus dicitur tanto melior angelis effectus, quanto differentius f>rae illis nomen haereditavit*·, 3) quatenus est nexus sub­ stantialis extrema conjungens. Ad rem optime Suarez·, «haec unio, licet in se tantum sit quidam modus creatus, tamen quatenus attingit Deum ipsum in se, et illi intime et substantialiter conjungit naturam creatam, et facit, ut ille, qui est verus homo, sit etiam verus Deus, non per par­ ticipationem sed personaliter et per essentiam, hac ratione pertinet ad quemdam altiorem ordinem rerum, quam sit ordo naturae vel gratiae adoptionis»1 2. Coroll. II. Unio hypostatica est pariter in ratione perfectionis om­ nium perfectionum maxima, quia arctius quam quaelibet alia perfectio naturam humanam cum Deo conjungit. Gratia sanctificans, quae omnes alias creaturas substantiales et accidentales perfectione superat, non­ nisi accidentaliter nos Deo conjungit, dum unio hypostatica copulat naturam humanam cum Deo in esse substantiali personae. Unde S. Tho­ mas docet gratiam unionis non esse in genere gratiae habitualis, sed esse «supra omne genus sicut et ipsa divina persona» 3. Quare, unio hypostatica, ut bene animadvertit Suarez 4* , non debetur habenti gra­ tiam sanctificantem, bene tamen gratia sanctificans habenti unionem hypostaticam. 620. Thesis VI. Unio hypostatica est omnino indissolubilis, adeo ut Verbum nunquam dimiserit vel dimissurum sit naturam humanam. Arg. 1) Ex S. Scriptura. De Jesu Christo Filio Altissimi ait an­ gelus ad Mariam: Regnabit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis s. Unde Christus dicitur rex in aeternum; et juxta Apostolum: Jésus Christus heri et hodie ipse et in saecula67. 2) Concilium Chalcedonense docet Christum in duabus naturis inse­ parabiliter esse agnoscendum ’. Concilium Toletanum XI ait: «In quo Dei Filio duas credimus esse naturas; unam divinitatis, alteram hu­ manitatis, quas ita in se una Christi persona univit, ut nec divinitas ab humanitate nec humanitas a divinitate possit aliquando sejungi» 8. 1 2 Hebr., i, 4. De incarnatione, disp. 9, sect. 3 S. Thomas, III p., q. 7, a. 13 4 De incarnatione, disp. 9, sect. ° Luc., i. 32 sq. 8 Hebr., 13, 8. 7 8 Denz-Bannw., n. 148. Denz-Bannw., 283. 2, n. 4. ad 3. 2, n. 4. ART. VII. DE PRINCIPIO EFFECTIVO INCARNATIONIS 369 ARTICULUS VII DE'PRINCIPIO EFFECTIVO INCARNATIONIS 621. Loquimur hic de influxu activo agentis, quo facta est unio hypostatica. I. Certum est imprimis nullam creaturam nec principaliter nec instrumentaliter effecisse unionem hypostaticam seu conjunctionem hu­ manae naturae cum persona Verbi. Nullibi enim invenitur fundamen­ tum, ut alicui creaturae, vel ipsi Beatae Mariae Virgini, possimus tri­ buere influxum activum ad peragendam hanc unionem. Unde S. Thomas ait: «Conceptio attribuitur Virgini beatae non tanquam principio activo, sed quia ministravit materiam conceptui»1. II. Actio qua humanitas efficienter seu per modum principii activi unita est Verbo, fuit toti Trinitati communis: actus vero, quo natura hu­ mana completa est per modum termini, fuit solius Filii. Arg. 1) Concilium Lat. IV ait: «Unigenitus Dei Filius Jesus Chri­ stus, a tota Trinitate communiter incarnatus, ex Maria semper Virgine Spiritus Sancti cooperatione conceptus, verus homo factus... viam vitae manifestius demonstravit»12. Concilium Toletanum XI: «Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inse­ parabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius formam servi acce­ pit in singularitate personae» 3. 2) S. Ildejonsus posuit haec verba in ore angeli: «Tota invisibiliter Trinitas conceptionem operabitur in te: sola persona Filii Dei in cor­ pore nascitura carnem adsumet de te» 4. 3) Theologi expressius hoc ipsum tradiderunt. Petrus Lombardus: «Ipsam tamen carnis adsumptionem Trinitas operata est» s. S. Thomas: «Adsumptio duo importat, scilicet actum adsumentis et terminum adsumptionis. Actus autem adsumentis procedit ex divina virtute, quae communis est tribus personis; sed terminus adsumptionis est persona... Et ideo, id quod est actionis in adsumptione, commune est tribus per­ sonis; sed id, quod pertinet ad rationem termini, convenit ita uni perso­ nae, quod non alii. Tres enim personae fecerunt, ut humana natura uniretur uni personae Filii» ®. 4) Ratio hujus doctrinae fundatur super illud axioma: «Actiones Dei ad extra sunt toti Trinitati communes». III. Terminus qui seu totalis actionis adsumptivae est Christus, Deus et homo; terminus quo seu formalis ejusdem est probabilius humanitas ut unita Verbo. Id quod terminat actionem alicujus potentiae vocatur terminus. Si terminet actionem per modum suppositi, dicitur terminus qui seu tota­ 1 2 3 4 f* ° III />., q. 33, a. 4 ad 2. Cap. Firmiter; Denz-Bannw., 429. Donz-Bannw, 284. Lib. de Virginitate B. Μ. V., c. 1; ML 96, 58. Hl Sent , (list. 1, n 4; ML 192, 758. ill Λ. q. 3» a. 4· 24 37° DE VERBO INCARN. Q. XL. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI lis. Si eam terminet per moduin rationis formalis, quae producitur in objecto, dicitur terminus quo seu formalis. Sic album est terminus qui actionis pictoris, albedo autem terminus quo seu formalis ejusdem. 1) Prima pars facile probatur. Terminus enim qui cujuslibet actio­ nis est totum concretum, vel compositum quod producitur vel altera­ tur per actionem. Christus autem, Deus et homo, est compositum re­ sultans ex incarnatione Verbi. Ergo. 2) Quantum ad secundam partem divisi sunt auctores: a) Aliqui di­ cunt terminum quo actionis adsumptivae esse ipsam personalitatem Verbi ut communicatam humanitati. Ita Gonet, Philippus a SS. Trini­ tate et Billuart1. b) Alii volunt terminum formalem hujus actionis esse modum substantialem unionis. Sic Suarez et Muncunill1 2. c) Alii de­ fendunt terminum quo actionis adsumptivae sub nomine productionis esse unionem substantialem, sub nomine vero adsumptionis et incar­ nationis esse naturam humanam. Ita Lugo 3. d) Probabilius est termi­ num formalem, de quo loquimur, esse humanitatem ut unitam Verbo, adeo ut humanitas sit terminus formalis, et unio ad Verbum conditio necessaria. Sic Vazquez, Salmanticenses et alii 45. Ratio hujus ultimae sententiae est, quia humanitas ut unita Verbo constituit formaliter terminum totalem actionis adsumptivae, qui est Christus. Ab humanitate enim habet formaliter Christus, quod sit hojno, ut album dicitur ab albedine. ARTICULUS VIII DE CAUSA MERITORIA INCARNATIONIS 622. Status quaestionis. 1) Meritum est opus bonum retributione dignum. Unde causa meritoria dicitur quae suis operibus movet ali­ quem ad retribuendum. 2) Meritum potest esse de condigno et de congruo. Meritum de con­ digno importat aequalitatem proportionis cum mercede, adeo ut prae­ mium debeatur operi ex justitia. Meritum de congruo non habet aequa­ litatem proportionis cum mercede, importat tamen proportionem ordi­ nis inferioris, ita ut deceat vel conveniat praemium alicui conferri, non tantum ex misericordia dantis, sed ex bonitate operis. 3) Quaerimus, an Christus vel B. Virgo Maria aut aliqui Sancti Veteris Testamenti meruerint incarnationem Verbi. 623. Error. Photinus et alii haeretici censuerunt Christum Dominum primo fuisse purum hominem, et postea per meritum bonae vitae obtinuisse esse Filium Dei (adoptivum) ®. 1 Gonet, De incarnat., disp. 6, a. 5: Philippus a SS. Trinitate, De mysterio in­ disp 3, dub. 4; Billuart, De incarnat., diss. 4, a. 3, coroll. 1. Suarez, De incarnat,, disp. 8, sect. 3, n. 13; Muncunill, n 445. De incarnat., disp. n, sect. 2, n. 21. Vazquez, In Ill p.. disp. 19, c. 2; Salmanticenses, De incarnatione, disp. 5, carnationis, 2 3 1 n. 56. 5 Cfr. S. Thomas, 111 p., q. 2, a. II. ART. VIII. DE CAUSA MERITORIA INCARNATIONIS 37I 624. Thesis I. Christus Dominus nec «de condigno» nec «de con­ gruo» meruit unionem hypostaticam. Arg. Christus non meruit unionem hypostaticam per opera tem­ pore praecedentia incarnationem, nec per opera eam natura praeceden­ tia, nec per opera facta post incarnationem. Ergo. 1) Non per opera tempore praecedentia, quia Christus non praeces­ sit tempore incarnationem, sed, sicut diximus, eodem momento, quo anima rationalis unita est corpori, facta est incarnatio Verbi. 2) Non per opera natura praecedentia, quia Christus ut suppositum non praecessit natura unionem hypostaticam. Sine supposito autem non datur operatio nec meritum, quia actiones sunt suppositorum. Unde S. Thomas ait: «Omnis operatio illius hominis (nempe Christi) subsecuta est unionem»1. Et S. Augustinus: «Nec ipse (homo Christus), ut tanta unitate Deo vero conjunctus una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est praecedentibus meritis adsecutus»1 2. 3) Nec per merita facta post incarnationem, quia principium meriti non cadit sub merito, sicut causa efficiens non potest esse effectus sui ipsius sub eodem respectu. Unio autem hypostatica est principium me­ ritorum Christi. Ergo opera subsequentia incarnationem non fuerunt meritoria incarnationis. Dices. Psalmista loquendo de Christo ait: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae 34. Ergo dilectio justitiae fuit in Christo meritum, ut ungeretur oleo laetitiae, id est, ut vesti­ retur humanitate. Resp. Unctio cum oleo laetitiae non significat incarnationem in loco citato, sed infusionem gaudii et exsultationis, summae scilicet beatitudinis ·*. 625. Corollarium I. Cum communi theologorum sententia exi­ stimo contradictionem implicare, quod Christus meruerit incarnationem sive per merita antecedentia sive per opera consequentia unionem hypo­ staticam; primo quidem, quia impossibile fuit opera Christi praecedere ipsum Christum seu unionem hypostaticam; et secundo, quia princi­ pium essentiale meriti nequit esse praemium ipsius 5. Coroll. II. Quoad circumstantias incarnationis distinguendum est: 1) Christus non meruit circumstantias antecedentes et concomitantes, quae pertinent ad substantiam incarnationis, vel constituunt ejus prin­ cipium, quia hujusmodi circumstantiae sunt in Christo principium me­ riti, quod non cadit sub merito; sic non meruit nasci ex Virgine. 2) Me­ ruit tamen circumstantias subséquentes incarnationem et omnes generatim, quae non pertinebant ad substantiam vel principium influens in incarnationem, quia hae circumstantiae non sunt in Christo princi­ pium meriti. 1 Ill p., q. 2, a. 11. 2 De Trinitate, lib. 13, c. 17; ML 42, 1031. 3 Ps. 44, 8. 4 Cfr. Knabenbauer, In Ps. 44. 8; pag. 179. 5 Cfr. Capreolus. In IV Seni., dist 14, q. 2, a. 3 ad arg. Henrici contra 2 conci.; Raynuidui, De Christo, lib. 3, sect. 2, c. 2, n. 183; Lugo, De incarnat., disp. 8, sect. 2; Philippus a SS. Trinitate, De mysterio incarnat., disp. 3, dub. 6. 372 DE VERBO INCARN. Q XI.. DE NATURA INCARNATIONIS VERBI 626. Thesis II. Beata Virgo Maria non meruit nec mereri potuit «de condigno» substantiam incarnationis nec maternitatem divinam; «de congruo» tamen meruit utramque. Pars l.a tionis. Non meruit de condigno substantiam incarna­ Arg. Ad meritum de condigno requiritur, ut opus adaequet valo­ rem praemii secundum moralem ac prudentem aestimationem. Sed ope­ ra B. Mariae Virginis, quantumvis perfecta, nequibant adaequare va­ lorem incarnationis Christi. Ergo. Incarnatio siquidem Christi fuit be­ neficium infinite aestimabile, dum opera B. Μ. V. non excesserunt valorem finitum. Pars 2.a Non meruit de condigno maternitatem divi­ nam. Ita S. Bonaventura 1 et alii communiter contra Biel1 234. Arg. Matemitas divina pertinet ad ordinem hypostaticum et fun­ dat beneficium seu donum diversi ordinis quam gratia sanctificans et merita inde exsurgentia. Ergo opera B. Μ. V., quae habent valorem ex gratia sanctificante, non videntur adaequasse maternitatem divinam. Meruit tamen de condigno «ex gratia sibi data, ut apposite docet S. Thomas, illum puritatis et sanctitatis gradum, ut congrue posset esse mater Dei» 8. Pars 3.a Meruit de congruo substantiam incarnationis. Arg. Opera B. Μ. V. erant laude digna, procedebant ab anima in­ formata gratia et amicitia Dei, praecedebant tempore incarnationem, et ad eam obtinendam ordinata sunt fervida oratione, ut moris erat apud sanctos Veteris Testamenti. Haec autem sufficiebant ad meritum de congruo. Unde Auctor operis ad Annibaldum: «Beata Virgo non meruit incarnationem, nisi supposita incarnatione facienda; et sic meruit, ut per eam fieret, non quidem merito condigni sed congrui» h Pars 4.a Meruit de congruo maternitatem divinam. Arg. 1) Maria Virgo ait in cantico: Quia respexit humilitatem an­ cillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes 5* . 2) S. Hieronymus: «Propone tibi beatam Mariam, quae tantae ex­ stitit puritatis, ut mater Domini esse mereretur» ®. 3) Ecclesia canit in oratione ad Salve Regina: «Ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur». Et in cantico Regina caeli ait: «Quia quem meruisti portare». 1 In III Sent., dist. 4, q. un., a. 3, dub. 3. 2 In III Sent., dist. 4, a. 2, q. 2. 3 III p., q. 2, a. 11 ad 3. 4 Ait Annibaldum, III Sent., dist. 4, q. un., 5 Luc., 1, 48. ° Ep. 22 ad Eustoquium, n. 38; MI. 22, 422. a. 4 ad 3. ART, I. AN SIT PROPRIUM PERS. DIV. ADSUMERE, ETC. 373 627. Thesis III. Patres justi Veteris Testamenti non meruerunt «de condigno» substantiam incarnationis Verbi, bene tamen «de con­ gruo». Pars l.a Non meruerunt de condigno. 1) Constat ex verbis Apostoli: Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae jecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos jecit1. Non apparuit ex ope­ ribus justitiae. Ergo Patres Veteris Testamenti non meruerunt incarna­ tionem Christi ex merito de condigno. 2) Valor operum antiquorum Patrum nequibat adaequare valorem incarnationis. Ergo. Pars 2.a Meruerunt incarnationem Christi de congruo. Nota. Hanc doctrinam impugnarunt Vazquez et Lugo ex antiquis et Muncunill ex recentioribus 12; sed communior ac verior sententia defendit cum A tensi, S. Thoma et thomistis 3. 1) S. Thomas sic loquitur: «Ex congruo tamen meruerunt SS. Pa­ tres incarnationem, desiderando et petendo; congruum enim erat, ut Deus exaudiret eos, qui ei obediebant» 4. 2) Plures Patres Veteris Testamenti, amici Dei per gratiam, executi sunt opera sancta ante incarnationem Christi, eaque saepe dire­ xerunt ad impetrandum adventum Messiae, ut patet ex verbis Isaiae: Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra et germinet salvatorem. Hoc autem sufficiebat ad meritum de congruo. Ergo. QUAESTIO XLI DE PERSONA ADSUMENTE ARTICULUS I UTRUM SIT PROPRIUM PERSONAE DIVINAE ADSUMERE NATURAM ALIENAM 628. Status quaestionis. 1) «Adsumere duo importat, scilicet ac­ tionem et terminum unionis: dicitur enim adsumere quasi ad se sume­ re»5. Quatenus est actio, denotat operationem principii activi, Trini­ 1 Tit. 3, 4. 2 Vazquez, In III p,, disp. 22, c. 4: Lugo, De incarnat., disp. 8, sect. 4: ounill, De incarnat., n. 433. 3 Alensis, III p., q. 8, m. 3, a. 2; S. Thomas, III p., q. 2, a. 11. * 1 ! 1 p , q. 2, a. 11, 6 S. Thomas, In III Sent., dist. 1, q, 2, a. 1 ad 2. Mun- DE VERBO INCARN. Q. XLI. DE PERSONA ADSUMENTE 374 tatis scilicet personarum, ut de actione unitiva supra dictum est, et supponit prioritate saltem ordinis naturam adsumendam vel complen­ dam; quatenus est terminus unionis, importat personam adsumentem per modum complentis. Unde adsumptio est: actus Dei ad extra, quo natura creata unitur ad personam divinam ut ad terminum· hyposta­ ticum l. 2) Duo veniunt hic dilucidanda: a) An persona divina possit adsumere naturam creatam; b) an persona creata possit etiam adsumere naturam alienam. 629. Errores. Tertullianus docuit angelos adsumpsisse hypostatice cor­ pora, quibus aliquando apparuerunt hominibus a. Origenes affirmavit Joannem Baptistam, Malachiam et Aggaeum fuisse angelos incarnatos 1 *3. 630. Placita theologorum. Ockam, Bachonus, Toletus, Beçanus et alii pauci 45docuerunt divina virtute fieri potuisse, ut persona creata adsumeret personam alienam. · Valentia 67 putavit nullam personam hucusque creatam posse adsumere naturam alienam, posse tamen a Deo creari personam, cui id competat. 631. T HESIS I. Persona divina potest adsumere naturam alienam. Arg. Adsumptio, ut jam diximus, duo importat, actionem ex parte principii et terminum per modum complementi. Utrumque proculdubio potest praestare persona divina. Actionem quidem praestare potest, quia, cum actiones sint suppositorum, efficere competit personae divi­ nae. Terminare etiam valet, quia subsistentia divina, cum sit infinita, non limitatur per naturam propriam quacum identificatur, sed potest etiam complere alienam. 632. Thesis II. Nulla persona creata vel creabilis potest, etiam de potentia Dei absoluta, adsumere naturam alienam. Nota. Probat Vazquez 8 id esse impossibile tam ex parte actionis quam ex parte termini. Ex parte quidem actionis, quia nulla persona creata, etiamsi consideretur ut instrumentum divinae potentiae, potest propriam subsistentiam alteri communicare. Ex parte vero termini, quia persona creata limitatur omnino per naturam propriam, quam complet, et nequit esse terminus alterius ’. Arg. 1) S. Thomas ait: < III Sent., dist. 6, q. 2, a. 2, conci. 1; Vazquez, In III p., disp. 71, c. 2; Suarez, De incarnat., disp. 36, sect. 1; Toletus, In III p., q. 17, a. 2; Franzelin, De Verbo incarnato, th. 34; Pesch, De Verbo incarnato, n. 106. 2 De hypostasi et persona, c. 36, n. 13. 3 S. Thomas, III p., q. 17, a. 2; Bachonus, In III Sent., dist. 7, a. 2; Gan­ davensis, Quodlib. 3, q. 2; Capreolus, In III Sent., dist. 6, q. un., a. 1: Ferrarien­ sis, Contra Gentiles, lib. 4, c. 35; Cajetanus, In III p., q. 17, a. 2; Banez, In I p., q. 3, a. 4, dub. i, conci. 5; Medina, In 111 p., q. 17, a. 2; Salmanticenses, De incarnat., disp. 8, n. 72; Billot, De Verbo incarnato, th. 7; Terrien, S. Thomae Aq. O. P. doctri­ na sincera de unione hypostatica; Janssens, Summa theol., IV, p. 607; Van Noort, De Deo Red., n. 51. 1 Εν αυτί» γιρ m'. ou ζαΟ Mi>zrtv aezs την uzapstv. Cfr. Labbeus, t. 6, p. 895. 5 De fide orth., lib. 3, c. 9; MG 94, roi7. 6 Dialectica, c. 44; MG 94, 616. ART. IV. AN VERBUM COMMUNICET HUMANITATI, ETC. 379 egit quaestione 2 et 3; neque de unitate naturae, quam in Christo ne­ gaverat quaestione 2 et 4; neque de unitate esse completi, qua Christus dicitur unus, quia hanc unitatem tribuit Christo quaestione 17, a. 1; sed de unitate exsistentiae substantialis. Unde hoc unum esse seu ex­ sistentia «personam aut hypostasim consequitur sicut habentem esse» subsistentiae x. Id ipsum tradit Quodlibeto 9, a. 3, ubi, praemissa doctrina de uni­ tate hypostasis in Christo, docet Christum habere unum tantum esse, utique exsistentiae, de quo addit: «Quia ergo in Christo ponimus unam rem subsistentem tantum, ad cujus integritatem concurrit etiam hu­ manitas, quia unum suppositum est utriusque naturae, ideo oportet dicere quod esse substantiale, quod proprie attribuitur supposito, in Christo est unum tantum; habet autem unitatem ex ipso supposito, et non ex naturis» 1 2. 4) Ex ratione, a) Exsistentia substantialis est proprietas per­ sonalis; est enim ultimus actus, quo persona constituitur extra cau­ sas. Sed proprietates personales non multiplicantur in Christo. Ergo. b) Impossibile est unum ens terminari duplici exsistentia substan­ tiali, quia exsistentia substantialis est ultima actualitas et perfectio, qua quodlibet ens constituitur extra causas. Sed Christus est unum ens per se. Ergo in Christo non sunt duae exsistentiae substantiales, una creata pro natura humana et altera increata pro persona divina. c) Primum susceptivum exsistentiae est persona. Unde natura non exsistit ut quod sed tantum ut quo et radicaliter. Ergo natura humana Christi, quae caret propria personalitate, non habet propriam exsisten­ tiam creatam. d) Natura terminata per exsistentiam propriam, utpote jam con­ stituta in ultimo actu completo, nequit substantialiter uniri Verbo; unio enim substantialis naturae creatae cum Verbo fit, quando natura est in potentia ad esse, et terminatur per esse divinum tanquam per ultimum complementum 3. Ergo. Objicies. Natura humana Christi est creata. Sed quidquid creatum est, habet exsistentiam creatam. Ergo. Ita Pesch *. Resp. Dist. min. Quidquid creatum est, habet exsistentiam creatam, si in momento creationis vel generationis sit ens completum per se, vel non adsumatur ab alia persona superiori, cone.; si adsumatur a persona supe­ riori, neg. Natura autem humana Christi non est suppositum neque ens completum per se, sed pars rei exsistentis, adsumpta a persona Verbi, et nihil obstat, quominus exsistat exsistentia increata. 1 2 3 '* III p., q. 17, a. 2 ad 1. Quodlib. 9, a. 3. Cfr. Medina, In III p., q. 17, De Verbo incarnato, n. 114. a. 2, conci. 3. 380 DE VERBO tNCARN. Q. XL1. DE PERSONA ADSUMENTE ARTICULUS V UTRUM DEUS RATIONE SUBSISTENTIAE ABSOLUTAE POSSIT ADSUMERE NATURAM HUMANAM 642. Status quaestionis. 1) Si per impossibile non essent in Deo tres subsistentiae relativae sed una tantum eaque absoluta, proculdubio posset Deus per hanc unicam subsistentiam adsumere naturam creatam, ut omnes facile concedunt. 2) Ostensum est in tractatu De Deo Irino, n. 580 sqq., naturam divinam, praeintellectam relationibus ac personis, importare subsisten­ tiam absolutam, qua saltem reddatur sui juris, et sit principium ope­ randi, quamvis non incommunicabilis alteri. 3) Quaçstio est pure speculativa breviter dilucidanda, an Deus non solum subsistentiis relativis, quas de facto habet, sed etiam sub­ sistentia absoluta, quam ejus natura praeintellecta relationibus et per­ sonis importat, possit terminare naturam humanam. 643. Auctorum placita, i) Negant Alensis, S. Bonaventura, Tolelus, et alii non pauci 2) Affirmant S. Thomas, Scotus, Durandus, Biel, omnes thomistae, Sua­ rez et alii plures 12. 644. Thesis. Deus ratione subsistentiae absolutae, quam habet praeintellectam relationibus, potest adsumere naturam humanam. Arg. Deus ratione subsistentiae absolutae est subsistens ut quod et principium operationum, ut dilucide probat Gandavensis 3, et con­ stat ex opere creationis, quod efficitur a Deo subsistente absolute. Sed Deus subsistens absolute ut quod potest adsumere alienam naturam, quia ratio subsistendi in propria natura potest esse ratio subsistendi in aliena. Ergo. Deus siquidem ratione subsistentiae absolutae est princi­ pium operandi, quatenus efficit active adsumptionem, et est subsistens, quatenus potest terminare naturam humanam. ' Hoc si fieret, unio necessario se extenderet ad subsistentias relati­ vas, et consequenter non solum Deus, quatenus est communis personis, sed etiam quaelibet persona posset appellari homo. Ita verum esset di­ cere: Deus est homo; Pater, Filius et Spiritus est homo. Ratio est, quia personae divinae non distinguuntur realiter a subsistentia absoluta, et quidquid praedicatur de subsistentia absoluta, praedicatur de personis. Nullum tamen praedicatum absolutum praeter subsistentiam po­ test esse in Deo ratio sufficiens ad adsumendam naturam creatam, ut III p., q. 2, m. 3; S. Bonaventura, In III Sent., dist. 5, q. 4: Toleq. 3, a. 3. 2 S. Thomas, III p., q. 3, a. 3; Scotus, In III Sent., dist. 1, q. 2, n. 6; Du­ randus, In III Sent,, dist. 1, q. 4; Biel, In III Sent., dist. 1, q. 1, a. 3, dub. 4; Bil­ luart, De incarnat., diss. 6, a. 3; Suarez, De incarnatione, disp. 3, sect. 1. 3 Quodlibeto 5, q. 8. 1 tus, Alensis, In III p., ART. VI. QUAESTIONES DE PERS. ADSUMENTE 381 communius docent theologi contra Valentiam et alios 1, quia adsumere naturam creatam idem est ac conjungere sibi eam in uno subsistente ut quod, ita ut utraque natura mutuo de se ipsis et de subsistente in concreto praedicare queat, dicendo: Detis est homo; homo est Deus. Nul­ lum autem praedicatum absolutum praeter subsistentiam absolutam potest esse in Deo ratio subsistendi ut quod. Unde perfectiones divinae, ut voluntas, misericordia, etc., praecisa subsistentia, nequeunt termi­ nare naturam creatam 1 2. ARTICULUS VI BREVES QUAESTIONES DE PERSONA ADSUMENTE 645. Quaeres l.° An quaelibet persona potuerit adsumere naturam humanam. Resp. Affirmative cum communi sententia. «Adsumptio duo im­ portat, scilicet ipsum actum adsumentis et terminum adsumptionis» 3. Utrumque autem potest convenire cuilibet ex divinis personis. Actus quidem adsumentis, qui procedit ex virtute divina, aequaliter se habet in omnibus personis, et exercetur ab omnibus; terminus vero adsum­ ptionis est subsistentia, quae facit naturam subsistere ut quod. In qua­ libet autem persona est subsistentia. Ergo 45. Quaeres 2.° Utrum una persona divina possit adsumere plures na­ turas creatas. Resp. Affirmative. «Hoc fere àb omnibus conceditur, quod una per­ sona divina potest plures naturas humanas adsumere» ®. Ratio est, quia potentia personae divinae, cum sit infinita, non limitatur nec clauditur in ratione agentis et termini per adsumptionem unius naturae. Unde «sicut Deus potest semper novas creaturas condere, quia ejus potentia per creaturas non exhauritur, ita etiam Filius potest, qualibet natura adsumpta, iterum aliam naturam adsumere, quia potestas adsumendi per naturam adsumptam non terminatur» 6. Aliqui, praeeunte Scoto7, dixerunt unam personam, puta Filium, si plures humanas naturas adsumpsisset, fore plures homines; sed alii cum S. Thoma, Cajetano, Medina, Suarez, Lugo, etc. 8, verius docent in hoc casu personam divinam fore unum hominem. Hujus secundae sententiae fundamentum est, quia, cum termini numerales applicati terminis absolutis multiplicent tum materiale tum formale rei, ut docent Complutenses 9, tres homines significant tria sup­ In III p., disp. t, q. 3, p. 5. Cfr. Salmanticenses, disp. 8, n. 115 sqq. S. Thomas, III p., q. 3, a. 5. Cfr. S. Bonaventura, In III Sent,, dist. I, a. I, q. 4. S. Thomas, In III Sent., dist. i, q. 2, a. 5. S. Thomas, In III Sent., dist. 1, q. 2, a. 5. ’ In III Sent., dist. 1, q. 3. " S. Thomas. 1II p., q. 3, a. 7 ad 2; Cajetanus et Medina, In III p.. q. 3, a. 7 ad 2; Suarez, De incarnatione, disp 13, sect. 3; Luero, De incarnat., disp. 13. sect. 3 “ Complut, nbbrov., /»s/. ad Logicam, lib. 2, C. 6. 1 2 3 » 5 ° 3^2 DE VERBO INCARN. Q. XU. DE PERSONA ADSUMENTE posita habentia tres humanitates. Concreta autem substantiva non mul­ tiplicantur sola pluralitate formarum sed pluralitate formarum simul et suppositorum, ut Christus non dicitur duo propter duas naturas, sed unus propter unitatem personae. Ergo una persona divina, accipiens duas naturas humanas, non diceretur plures homines. «In eo casu, docet dominus Cajetanus, quod si ille homo secundum primam naturam vocaretur Christus, et secundum aliam vocaretur Joannes, mortuo Christo, non diceretur mortuus Joannes, diceretur ta­ men mortuus filius Dei vel Deus. Similiter, vivo Joanne tantum, non diceretur vivere Christus, diceretur tamen Deus vel filius Dei vivere»1 Quaeres 3.° Utrum plures personae possint adsumere unam numero naturam. Resp. Negant Scotus, Lugo1 2 et alii3. Affirmant communissime theologi cum S. Thoma 4. Sententia affirmativa magis mihi probatur, quia, sicut tres perso­ nae subsistunt in una natura divina, ita a pari possunt subsistere in una natura humana. Adsumptio enim in eo consistit, quod humana natura sine personalitate propria sumatur ad personam divinam. «Est autem talis divinarum personarum conditio, quod una earum non ex­ cludit aliam a communione ejusdem naturae (sive creatae sive increatae), sed solum a communione ejusdem personae... Ergo non est impos­ sibile divinis personis, ut duae vel tres adsumant unam naturam hu­ manam» 5. Ut hoc melius intelligas nota cum cl. Laurentio a S. There­ sia «in hoc distingui subsistentiam divinam a creata, quod divina sit in se subsistens; unde ita terminat naturam, ut non expandat supra illam suum effectum formalem incommunicabilitatis alteri supposito, sed relinquat illam communicabilem; at creata, cum non sit in se sub­ sistens ut quod, sed id, quo totum redditur subsistens, expandit et ap­ plicat suum effectum formalem supra naturam, ideoque illam reddit alteri cuique supposito incommunicabilem» 6. Hinc «quaecumque sub­ sistentia divina terminans naturam creatam relinquit eam communica­ bilem alteri subsistentiae divinae; et consequenter non repugnat, quod a tribus personis divinis immediate adsumatur»7. Objicies l.° Natura finita non potest terminari a pluribus subsisten­ tiis. Sed natura humana est finita. Ergo. Resp. l.° Aliqui dicunt naturam non posse connaturaliter pluribus sub­ sistentiis terminari, nisi sit infinita, bene tamen obedientialitcr seu secun­ 1 Medina, In III p., q. 3, a. 7. 2 Scotus, In III Sent., dist. i, q. 2, «Ad quaestionem»; Lugo, De incarnat., disp. 12, sect. 6, n. 81. 3 S. Bonaventure, In III Sent,, dist. 1, a. i, q. 3, negat id fieri posse «secun­ dum eum modum quem facit idiomatum communicationem, per quem modum Filius Dei factus est homo». Sed «in hoc non excluditur alius modus adsumptionis», quo tres personae possint «adsumere unum hominem in unitate individui». 4 III p., q. 3, a. 6. Consuli possunt Alensis, III p., q. 2, m. 4; Laurentius a S. Theresia, controv. to, n. 55 sqq.; Becanus, De incarnat., c. 4, q. 3, conci. 1; Honoratus dei Val, De Verbo incarnato, n. 62. 5 S. Thomas, III p., q. 3, a. 6. e Spicilegium theol., t. 5, controv. 10, n. 15. / 1 Ibid., n. 66. ART. VI. QUAESTIONES DE PERS. ADSUMENTE 383 dum capacitatem passivam, quam habet. Ita Gonet, Salmanticenses et alii ’. 2.° Alii distinguunt: Natura non potest terminari a pluribus subsisten­ tiis, nisi sit infinita, si terminanda sit per identitatem sui cum subsistentiis, cone.; si complenda sit per puram terminationem, neg. Utraque solutio est probabilis et satisfacit difficultati. Obj. 2. Idem effectus non potest fieri ac dependere a pluribus causis totalibus et adaequatis ejusdem ordinis. Sed si una natura creata adsumeretur a tribus personis divinis, idem effectus, scilicet terminatio unius natu­ rae, fieret ac dependeret a tribus causis adaequatis ejusdem ordinis, nempe a tribus personis. Ergo. Resp. Dist. maj. Idem effectus quoad substantiam et quoad modum non potest fieri ac dependere a pluribus causis adaequatis ejusdem ordinis intensive et extensive, cone.; idem effectus quoad substantiam sed diversus quoad modum non potest fieri ac dependere a pluribus causis adaequatis quidem intensive sed non extensive, neg. Terminare naturam creatam a pluribus personis esset quidem unus et idem effectus quoad substantiam sed multiplex quoad modum, quia aliter terminaretur et fieret incommuni­ cabilis natura humana per Patrem et aliter per Filium. Unde Pater esset causa adaequata intensive et quoad totam substantiam, sed non extensive et quoad omnem modum 12. Obj. 3.“ Si tres personae divinae adsumerent unam numero naturam humanam, non possent dici tres homines, quia unica esset natura humana; nec unus homo, quia essent tres personae. Ergo. Resp. Aliqui respondent hoc in casu fore tres homines simpliciter, et unum hominem secundum quid. Putant enim unitatem vel pluralitatem con­ creti petendam esse a supposito non a natura. In casu autem proposito, quamvis esset una natura humana et hac de causa unus homo secundum quid, darentur tamen tria supposita, et consequenter tres homines simpli­ citer. Ita Cajetanus et Medina 3. Alii verius docent in hoc casu tres personas divinas in una natura hu­ mana fore unum hominem simpliciter. S. Thomas diserte hoc tradit dicens: «Hac positione facta, scilicet, quod tres personae adsumerent unam naturam humanam verum esset dicere quod tres personae essent unus homo propter unam naturam humanam. Sicut nunc verum est dicere, quod tres personae sunt unus Deus propter unam divinam naturam, sic verum esset dicere, quod essent unus homo propter unam naturam humanam. Nec ly unus importaret unitatem personae sed unitatem in natura humana»4. Fundamentum hujus doctrinae est regula, quam supra innuimus ex Complutensibus abbreviatis 5, nempe terminos numerales applicatos nominibus absolutis appellare supra materiale et formale et multiplicare utrumque. Quare, non possunt dici tres homines, tres domus, tres petrae, nisi sint tria supposita et tres naturae, sicut non possunt dici tres dii, quamvis in Deo sint tres personae. Unde, si tres personae adsumerent unam numero natu­ ram humanam, non essent tres homines sed unus homo. Ita Toletus, Lau­ rentius a S. Theresia, Salmanticenses et alii e. 1 Gonet, De incarnat., disp. 8, n. 82; Salmanticenses, De incarnat., disp. 8, n. 145. 2 Cfr. Salmanticenses, De incarnat., disp. 8, n. 143. 3 In III p., q. 3, a. 6. ■* III p., q. 3, a. 6 ad 1. 5 Brèves instil, log., lib. 2, c. 6, reg. 4. 3 Toletus, In III p., q. 3, a. 6; Laurentius a S. Theresia, t. 5, controv. 10, n. 87; Salmanticenses, De incarnatione, disp. 8, n. 153. DE VERBO INCARN. Q. XLII. DE NATURA ADSUMPTIBILI A VERBO 384 QUAESTIO XLII DE NATURA ADSUMPTIBILI A VERBO ARTICULUS I UTRUM PERSONA CREATA POTUERIT ADSUMI A VERBO 646. Status quaestionis. Adsumere proprie loquendo significat ad se sumere; id est, terminare aliquod per subsistentiam propriam. Unde adsumptio, de qua loquimur, est unio alicujus rei ad subsistentiam di­ vinam. Quaeritur, an persona creata possit uniri Verbo in subsistentia divina. 647. Thesis. Imposibile est personam creatam adsumi ad subsi­ stentiam divinam. Arg. 1) Persona creata, utpote constituta per propriam subsisten­ tiam, est ultimo completa in linea substantiali et incommunicabilis alteri. Sed quod ultimo completum est et incommunicabile, non potest denuo divina subsistentia compleri ac terminari. Ergo. Ad rem S. Thomas: «Quod adsumitur, trahitur ad aliquid completius, ipsum incompletum exsistens, ut patet ex praedictis; et hoc est contra rationem personae, quae maximam completionem importati» \ 2) «Quod adsumitur, aliquomodo unitur. Sed persona non unitur personae; quia sic essent duae personae, quod esse non potest, ut supra dictum est; vel una composita ex duabus, quod etiam est impossibile, cum persona pars esse non possit»12. Ergo. ARTICULUS II UTRUM NATURA CREATA PROPRIAM PERSONALITATEM HABENS POSSIT, RETENTA SUBSISTENTIA, ADSUMI AD SUBSISTENTIAM DIVINAM 648. Status quaestionis. 1) Hic non agitur de adsumptione per­ sonae, quam modo diximus esse impossibilem, sed de adsumptione na­ turae terminatae per propriam subsistentiam. 2) Duplici modo concipi potest hoc fieri: Primo, quatenus natura personata, quae adsumitur, exuit in adsumptione propriam subsisten­ tiam, et accipitur a divina; et hoc sensu nihil obstat, quominus natura creata, per propriam personalitatem completa, adsumatur ad subsisten­ dam divinam. Secundo, in quantum natura creata, retenta propria 1 2 In III Sent., dist. 5, q. 3, a. 3. In III Sent., dist. 5, q. 3, a. 3. ART. HI. AN QUAELIBET NATURA SUBSTANTIALIS COMPLETA, ETC. 385 subsistentia, adsumitur ad subsistentiam divinam, adeo ut post adsumptionem terminetur duplici subsistentia, creata et increata. Hoc secun­ do modo procedit quaestio. 649. Placita theologorum. Communi fere consensu docent theologi naturam creatam hoc modo adsumi non posse a Verbo '. 650. Thesis. Natura creata retinens propriam subsistentiam nequit adsumi ad subsistentiam divinam. Arg. 1) Concilium Cpolitanum II ait: «Si quis... non confitetur Dei Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse, et propter hoc unam ejus subsistentiam seu unam personam... a. s.»1 2. Concilium his verbis non solum confitetur naturam humanam terminari per subsisten­ tiam Verbi, sed etiam docet propter hoc unam evadere subsistentiam. 2) Ex ratione. Effectus subsistentiae propriae et subsistentiae alie­ nae sese mutuo excludunt et nequeunt compati in eodem subjecto. Effectus siquidem vel quasi effectus subsistentiae propriae est reddere naturam subsistentem per se non in alio, dum effectus subsistentiae alienae est reddere naturam subsistentem in alio non per se. Haec autem mutuo sese excludunt et compati nequeunt in eodem subjecto. Hinc natura creata retinens propriam subsistentiam importat negationem subsistendi in alio, et nequit adsumi ad subsistentiam divinam. ARTICULUS III UTRUM QUAELIBET NATURA SUBSTANTIALIS COMPLETA POTUERIT ADSUMI A VERBO 651. Status quaestionis. Natura substantialis creata potest esse completa vel incompleta. Completa importat totam rei essentiam, ut humanitas; et est triplicis generis; nempe pure spiritualis, ut angelus 3; spiritu et materia composita, ut homo; et pure materialis, constans ma­ teria et forma corporea, ut lapis. Incompleta est pars alicujus quidditatis, ut materia, forma, caput, cor, etc., quae ordinantur ad aliud, ut cum eo constituant speciem vel individuum. Natura substantialis creata completur materia et forma in rebus pure materialibus; anima et corpore in homine; actu et potentia in an­ gelis. Unde ad rationem naturae completae non requiritur subsistentia, quae reddit naturam subsistentem in se et incommunicabilem alteri, sed solummodo tota rei essentia. Quaeritur an quaelibet natura completa possit a Verbo hypostatice adsumi. 1 Cfr. Joannes a S. Thoma, De incarnai., disp. 7, a. 1; Laurentius a S. The­ resia, t. 5, controv. ix. 2 De tribus capitulis, can. 5; Denz-Bannw., 217. 3 Abongabirol (Avicebron), Fons vitae, tr. 4; Alensis, Summa, p. II, q. 12, I, et Scotus, De rerum principio, q. 7, a. 2, n. 13. et q. 8, a. 4, n. 24, docent angelos constare materia et forma Sed horum opinioni subscribere non possum. 2S 386 DE VERBO INCARN. q. XLII. DE NATURA ADSUMPTIBILl A VERBO 652. Placita theologorum, i) S. Albertus Magnus putavit naturam angelicam non esse adsumptibilem a Verbo *. 2) Alii dixerunt naturam inanimatam non potuisse a Verbo adsumi. Ita Alensis, Gandavensis, Carthusianus et alii 12. 3) Alii fere communiter cum S. Thoma et Scoto 3 defendunt quamlibet naturam substantialem completam, sive intellectiva sit, sive sensitiva, sive etiam inanimata, posse a Verbo hypostatice adsumi 4. 653. Thesis I. Quaelibet natura substantialis in esse naturae com­ pleta, tum angelica, tum sensitiva, tum inorganica potuit a Verbo hypo­ statice adsumi. Arg. 1) Auctoritate S. Thomae: «Potest enim Deus, producendo novam angelicam naturam, copulare eam sibi in unitate personae» 5. Rursum: «Deus de potentia absoluta creaturam irrationalem adsumere potuit» 67 . 2) Natura creata, sive sit angelica, sive sensitiva, sive inorganica, non dicit majorem repugnantiam, ut adsumatur, quam natura humana; quia, cum realiter distinguatur a subsistentia propria, potest terminari ab aliena; nec magis dedecet majestatem divinam adsumptio cujuslibet naturae creatae completae quam adsumptio humanae naturae, quia quaelibet natura creata est physice bona. Unde a morte Christi usque ad ejus resurrectionem Verbum permansit unitum cadaveri inanimato, ut probat S. Thomas ’. 654. Thesis II. Convenientius adsumpta est a Verbo humana na­ tura quam quaelibet alia. Arg. 1) Convenientius adsumpta est humana natura quam natura irrationalis, quia illa fuit nobilior et reparatione magis indiguit. Unde naturae irrationales, quia ignobiliores, deficiebant, ut ait S. Bonaventura, «ab excellentia proprietatis personalis» 8, et quia impeccabiles, non indigebant remedio. 2) Convenientius adsumpta est humana natura quam angelica pro­ pter duo: a) Propter conditionem humanae naturae, quae, utpote per genera­ tionem orta, magis adsimilatur Filio Dei a Patre genito; spiritu et cor­ pore constans, melius repraesentat Deum incarnatum; et, cum sit mi­ crocosmos, quodam modo totam naturam exhibet. b) Propter necessitatem reparationis, qua homo «magis indigebat, quia totus lapsus fuerat; minus indignus erat, quia per alium corruerat; amplius ei proderat, quia adhuc in malo obstinatus non erat» 9. In III Sent., dist. 2, a. 2. 2 Alensis, III p., q. 2, m. γ; Gandavensis, Quodlib. 13, q. 5, Propterea; Car­ thusianus, In III Sent,, dist. 2, q. 2. 3 S. Thomas, III p., q. 4, a. 1; et In III Sent,, dist. 2, q. I, a. i, quaestiunc. 3; Scotus, In III Sent., dist. 2, q. 1, n. 5 sqq. 4 Cfr. Philippus a SS. Trinitate, De mysterio incarnat., disp. 4, dub. 5. s S. Thomas, III p., q. 4, a. I ad 3. 6 S. Thomas, In III Sent., dist. 2, q. 1, a. 1, sol. 1 ad 1. 7 III p., q. 50, a. 2. 8 In III Sent., dist. 2, a. I, q. 1. 8 S. Bonaventura, In III Sent., dist. 2, a. X, q. 2. 1 ART. IV. AN ET QUALIS NAT.. SIT ADSUMPT. 387 655. Scholion. Doctores communiter cum Suarez et Vazquez1 de­ fendunt Verbum Dei potuisse adsumere naturam humanam peccatis praecedentibus infectam. Hoc revera non videtur repugnare sanctitati et perfectionibus Dei. Attamen, si ita fecisset, in eodem momento adsumptionis delevisset peccata naturae adsumptae, quia impossibile fuit Christum hominem vocari peccatorem. ARTICULUS IV UTRUM ET QUALIS NATURA SUBSTANTIALIS INCOMPLETA POSSIT A VERBO ADSUMI 656. Status quaestionis. Diximus supra naturam substantialem incompletam importare partem alicujus quidditatis, ut materiam, for­ mam, caput, cor, etc., quae una cum alia parte constituit naturam com­ pletam. Partes hujusmodi, quae dicuntur naturae incompletae 1) aliae sunt physicae, ut materia et forma; 2) aliae intégrales, ut caro, sanguis, cor, caput, etc. Dubitatur, an hujusmodi naturae incompletae possint seorsim sine toto adsumi ad subsistentiam divinam, sive quando sunt separatae a toto, sive quandiu sunt eidem unitae. I. Impossibile est materiam primam omni forma substantiali desti­ tutam adsumi ad subsistentiam divinam. Ita fere communiter theologi contra Suarez et Becanum1 2. Ratio est, quia materia prima, cum sit pura potentia, non potest subsistere separata ab omni forma substantiali, sicut nihil potest esse in re sine actu, ut dilucide probant Complutenses abbreviati 3. Unde S. Thomas ait ad rem: «Impossibile est dicere, quod informitas materiae tempore praecesserit vel formationem ipsius vel distinctionem...; dicere igitur materiam praecedere sine forma, est dicere ens actu sine actu, quod implicat contradictionem» 45. II. Formae spirituales subsistentes, quae sunt animae rationales, pos­ sunt separatae a corpore adsumi ad subsistentiam divinam, non vero for­ mae materiales separatae a materia. Prima pars est communis, secunda communior contra Medinam, Alvarez, Suarez, Becanum et Mancini6. Prob. l.a pars. 1) Anima rationalis est capax subsistentiae, imo habet subsistentiam propriam et est terminus creationis. Haec autem subsistentia potest a Verbo suppleri. Ergo anima rationalis separata a corpore potest adsumi ad subsistentiam divinam. 2) Anima Christi in triduo passionis mansit unita Verbo. Ergo ani1 Suarez, Z)e incarnatione, disp. 33. sect. 2, n. 18; Vazquez, In III p., disp. 61, c. 4, n. 19. 2 Suarez, De incarnat., disp. 14, sect. 3, n. 2; Becanus, De incarnat., c. 5, q. 4. n. i. 3 In lib. Physic., disp. 3, q.. 5, n. 25. 4 1 p., q. 66, a. 1. 5 Medina, In III p., q. 4, a. 1, dub. 1; Alvarez, De incarnatione, disp. 22, conci. 4 Suarez. De incarnat., disp 14, sect. 3, n. 5; Becanus, De incarnat., c. 5 q. 4, 11. 2; Mancini, De incarnat., q. 7, a. 3. DE VERBO INCARN. Q. XLII. DE NATURA ABSUMPTI BILI A VERBO 388 ma rationalis separata a corpore est adsumptibilis ad subsistentiam di­ vinam. Prob. 2.a pars. Quae nequeunt habere subsistentiam propriam, non possunt terminari per subsistentiam alienam, quia ab intrinseco incapacia sunt ad subsistendum. Ubi enim non est possibilis subsistentia propria nequit subrogari aliena. Formae autem corporeae seu materia­ les, utpote ab intrinseco natae ad subsistendum in toto, nequeunt ha­ bere subsistentiam propriam. Ergo. III. Naturae incompletae integrates, separatae a toto, possunt proculdubio adsumi ad subsistentiam divinam. Est communis. Arg. Naturae incompletae intégrales, quando sunt separatae a toto, habent subsistentiam propriam, quia, ut ait Angelicus, «separatio dat utrique partium totalitatem»1. Subsistentia autem propria creaturarum potest suppleri a Verbo. Unde sanguis Christi in triduo passionis reman­ sit hypostatice unita Verbo Dei. Ergo. IV. Nulla natura incompleta, sive sit physica, sive integratis, nec ipsa anima rationalis, dum est unita ad totum, potest adsumi a Verbo, aliis partibus non adsumptis. Ita verius et communius doctores contra Suarez 12. Arg. Impossibile est, ut partes constituentes totum, quandiu exsi­ stunt in composito, subsistant propriis subsistentiis, sed oportet eas vel subsistere per subsistentiam totius, ut contingit in partibus integralibus, vel totum subsistere per subsistentiam alicujus partis, ut accidit in ho­ mine, qui subsistit per subsistentiam animae rationalis. Quare caput subsistit in cane per subsistentiam totius canis, et corpus in homine per subsistentiam animae rationalis. Unde subsistentia divina nequit adsumere partem compositi, quin simul adsumat totum compositum. Si igitur Verbum adsumeret animam rationalem in corpore Petri exsistentem, subsistentia Verbi necessario terminaret totum Petrum, omnesque ejus partes adsumeret. 657. Corollarium. Ex his facile consequitur contra Biel 3*et alios nullam naturam accidentalem posse immediate adsumi ad subsistentiam divinam '·. Ratio est, quia ea, quae immediate terminantur per aliquam subsistentiam, subsistunt per se independenter a subjecto. Proprium vero naturae accidentalis est inhaerere subjecto. Impossibile autem est aliquid subsistere per se et simul inhaerere subjecto. Ergo 5. Accidentia tamen mediante substantia, cui insunt, possunt adsumi a Verbo, et de facto adsumpta sunt in Christo. 1 2 3 ·’ 5 In III Sent., dist. 5, q. 3, a. 3 ad 3. De incarnatione, disp. 14. sect. 3. In III Sent., dist. i, q. 2, a. 2, conci. 3. Vide Laurentium a S. Theresia, t. 5, controv. 11, § 1, n. 6. Cfr. Joannes a S. Thoma, De incarnat., disp. 7, a. 3, Sequitur secundo. ART. I. AN VERBUM ADSUMPSERIT CORPUS ET ANIMAM RAT. 389 QUAESTIO XLIII DE NATURA ADSUMPTA A VERBO DEI ARTICULUS I UTRUM VERBUM DEI ADSUMPSERIT VERUM CORPUS HUMANUM ET ANIMAM RATIONALEM 658. Status quaestionis. Christus est verus Deus et verus homo, ut supra demonstratum est, quatenus secunda persona SS. Trinitatis, verus Deus, adsumpsit humanam naturam integram. Porro natura humana constituitur corpore terreno et anima ratio­ nali. Unde, probata jam veritate adsumptionis humanae naturae a Verbo, disserendum est singillatim de adsumptione corporis et animae. 659. Errores. 1) De corpore Christi: a) Docetae seu phantasiastae cum Basilide, Marcione, manichaeis, etc., defenderunt Verbum Dei non adsumpsisse verum corpus sed apparens ’. b) Valentinus in Aegypto, Romae et Cypro (saec. 11), Priscillianus in Hispania (saec. iv) et anabaptistae in Germania (saec. xvi) dixerunt Chri­ stum Dominum attulisse de caelo corpus aethereum et cum eo per Mariam Virginem quasi per canalem transiisse *. 2) De anima Christi: a) «Posuit Arius, verba sunt Angelici Doctoris, quod in Christo non fuit anima, sed quod solum carnem adsumpsit, cui divinitas loco animae fuit» 3*. b) Apollinaris, laodicensis episcopus, contendit primo Verbum Dei non adsumpsisse animam; sed postea, testimoniis S. Scripturae convictus, dixit non adsumpsisse animam rationalem (ψυχή λογιχή), sed ad summum ani­ mam sensitivam (ψυχή άλογος) ’, adeo ut «Verbum Dei fuerit illi animae loco intellectus et mentis» 5. 660. Thesis. Christus est verus homo, quia Verbum adsumpsit 1) verum corpus humanum; 2) in thalamo beatae Mariae Virginis forma­ tum, et 3) veram animam rationalem. I. In genere. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Christus est homo juxta illud Apo­ stoli: Unus est Deus, unus et mediator Dei el hominum homo Christus Jesus6. Homo autem constat corpore et anima rationali. Ergo. b) Christus in S. Scriptura saepe vocatur Filius hominis. Haec 1 2 3 s 0 Cfr Hergenrather, Hist. de la Igl., ep. i, per. 1, n. 133 sqq. Cfr. Munounill, De incarnat., n. 139. Contra Gentiles, lib. 4, c. 32. Cfr. The Century Dictionary and Cyclopedia, v. Apollinarian If. S. Thomas. Contra Gentiles, lib. 4. n. 33. I Tim., 2, 5. 390 DE VERBO INCARN. Q. XLIII. DE NATURA ADSUMPTA autem expressio significat Christum esse Messiam, Deum simul et ho­ minem L 2) Ex Concilio Viennensi. «Aperte cum sancta Matre Ecclesia con­ fitemur unigenitum Dei Filium... partes nostrae naturae simul unitas, ex quibus ipse in se verus Deus exsistens fieret verus homo, humanum vide­ licet corpus passibile et animam intellectivam seu rationalem, ipsum corpus vere per se et essentialiter informantem, adsumpsisse ex tempore in virginali thalamo ad unitatem suae hypostasis et personae» 12. 3) S. Irenaeus vanos vocat eos, «qui putative dicunt eum (Christum) apparuisse»3. Et juxta S. Alhanasium Christus dicendus est «perfectus Deus et perfectus homo» 4. II. Per partes. Pars 1.» Verbum adsumpsit verum corpus humanum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Joannes ait: Et Verbum caro jactum est 5. Et Dominus noster Jesus Christus per Lucam: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere6·. Accipite et comedite: hoc est corpus meum 7. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus, et si fefelht, veritas non est. Est autem veritas Christus. Non igitur phantasma fuit corpus ejus»8. Ergo Christus ad­ sumpsit verum corpus. 3) Ex ratione theologica, a) Verbum adsumpsit humanam natu­ ram integram, ad quam pertinet corpus humanum, b) Christus esurivit, sitivit, passus est. Haec autem in corpore phantastico verificari non potuerunt. Ergo. Pars 2.a Corpus Christi formatum est in thalamo et ex substantia beatae Mariae Virginis. Arg. 1) Angelus ait beatae Mariae Virgini: Ecce concipies in utero et paries filium 9. Et Apostolus: Misit Deus filium suum, factum ex mu­ liere, factum sub lege1011 . Quod exponit Tertullianus dicens: «Factum autem dicendo, et Verbum caro factum est, consignavit, et carnis veritatem ex Virgine factae adseveravit»u. S. Beda: «Conceptus ex utero virginali carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne»12 1 Cfr. Rose, «Revue biblique», 1900, p. 172 sq.; Knabenbauer, 8, 20; pag. 335. Denz-Bannw., 480. Adv. haer., lib. 5, c. 1, n. 2; MG 7, 1121. Contra Apollinar., lib. 1, n. 16; MG 26, 1122. Joan., i, 14. Luc., 24, 39. Matth., 26, 26. De div. quaesi. 83, q. 14; ML 40, 14. Luc., 1, 31. Gal., 4, 4. De carne Christi, c. 20; ML 2, 831. In Luc., lib. 4, c. xi; ML 92, 480. Matth., 2 3 4 5 6 7 3 9 10 11 12 Comment, in ART. I. AN VERBUM ADSUMPSERIT CORPUS ET ANIMAM RAT. 391 2) Apud S. Matthaeum dicitur: Jacob genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus1. Quod exponens ait S. Tho­ mas: «Non autem... ex ea natus diceretur, si solum per eam sicut per fistulam transiisset, nihil ex ea adsumens. Ex ea igitur corpus adsum­ psit» 1 2. Pars 3.a rationalem. Verbum in incarnatione adsumpsit animam Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Dominus ait: Tristis est anima mea usque ad mortem 3.—Pater, in manus tuas commendo spiritum meum 4. b) Christus didicit obedientiam 5, exercuit humilitatem 6, precatus est Deum7, gratias egit Patri suo8, aliaque patravit, quae non sunt nisi actus animae rationalis. 2) Ex traditione. In formida «Libellus in modum symboli» haec definita sunt: «Si quis dixerit vel crediderit carnem tantum sine anima a Filio Dei fuisse susceptam, a. s.» 9. Concilium Chalcedonense confitetur Jesum Christum esse «perfectum in humanitate... ex anima rationali et corpore» 10II . Et Patres Concilii Cpolitani I ad Damasum Papam scriben­ tes profitentur Christum in tempore factum fuisse perfectum hominem «nec animae nec mentis expertem» u. 3) Ex ratione. Christus, cum esset verus homo, habuit necessario formam substantialem. Verbum autem non potuit esse forma substan­ tialis compositi, quia nequit in compositionem aliorum venire. Ergo ha­ buit animam rationalem, formam substantialem corporis12. 661. Scholion. Discutiendum est hic breviter, an duae substan­ tiae, divina et humana, vel tres substantiae, divinitas .scilicet corpus et anima, dicendae sint in Christo. Resp. Utrumque saepe docuerunt auctores13* . Patres Concilii Tole­ tani XV dixerunt: «Natura divina humanae sociata naturae possunt et tres propriae et duae propriae appellari substantiae» Patres e con­ tra Concilii Francojordiensis noluerunt admittere tres substantias in Christo 15. Uterque dicendi modus potest, ut reor, salvari, distinguendo inter substantiam completam et incompletam. Si loquamur de substantiis incompletis, tres substantiae sunt in Christo, natura scilicet divina, eor1 2 3 I 5 6 7 8 “ 10 II 12 13 H 13 Matth., i, i6. Contra Gent., lib. 4, c. 30. «Amplius». Matth., 26, 38. Luc., 23, 46. Hebr., 5, 8. Matth., 11, 29. Matth., 26, 42. Joann., 11, 41. Denz-Bannw.. 25. Denz-Bannw., 148. Theodoretus, Hist, eccl., lib. 5, c. 9; MG 82, 1215. Cfr. S. Thomas, Contra Gentiles, lib. 4, c. 32. Vide Patres, si lubet, apud Vazquez, In III p., disp. 37, cc. 2 et 3. Denz-Bannw., 295. Denz-Bannw., 31 2. DE VERBO INCARN. Q. XLIII. DE NATURA ADSUMPTA 392 pus et anima. Sed, si loquamur de substantiis completis, dicendae sunt duae substantiae, una divina omnino simplex et altera humana compo­ sita ex anima et corpore. Usus tamen fert, ut nomen substantiae tribuatur naturis completis, et idcirco rectius «consuetudo ecclesiastica solet in Christo duas substan­ tias nominare, Dei videlicet et hominis» U ARTICULUS II DE ADSUMPTIONE PARTIUM 662. Quaeres l.° An Verbum adsumpserit partes integrates humani corporis. Resp. Omnes partes humani corporis, quae informantur ab anima · et vivunt aliquo gradu, adsumptae fuerunt a Verbo. Ratio est, quia Verbum adsumpsit humanam naturam integram. Quae autem vivunt in homine, pertinent ad integritatem humanae naturae. Unde carnes et ossa, ungues, dentes et capilli hypostatice unita sunt Verbo Dei 1 2. E contra, partes, quae non informantur ab anima, sed solum adhae­ rent corpori, ut sunt lacrimae, sudor, saliva, etc., non fuerunt a Verbo Dei adsumptae, sed substiterunt in Christo sicut in aliis hominibus per subsistentiam propriam 3. Quaeres 2.° An sanguis adsumptus fuerit a Verbo. Resp. 1) Durandus 4 cum aliis paucis negavit Verbum adsumpsisse sanguinem, eo quod sanguis non pertineret ad identitatem suppositi Christi. 2) Atii docent sanguinem naturalem fuisse in Christo hypostatice unitum Verbo, non vero sanguinem nutrimentalem, qui est parum decoctus ac depuratus. Ita Salmanticenses5* et phires thomistae. 3) Alii negant hanc distinctionem inter sanguinem naturalem et nutrimentalem, et simpliciter adserunt Verbum adsumpsisse sanguinem. Propositio. Verbum Dei in incarnatione adsumpsit sanguinem. Ita communiter theologi. Contrariam sententiam Capreolus vocat erroneam et haereticalem ®, Medina magnum et intolerabilem errorem 7, et Laurentius a S. Theresia temerariam et errori proximam 8. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ait: Quia ergo pueri commu­ nicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem 9. Unde 1 Concit. Francofordiense, De Christo Filio Dei naturali. Denz-Bannw., 312. 2 Gravissimus Vazquez existimat «neque ungues neque capillos unitos fuisse hypostatice Deo, eo quoti non vivant neque ad veritatem naturae sed ad ornatum illius solum pertineant». In III p., disp. 36, c. n. 34. Verius tamen puto ungues et capillos in homine vivere vita vegetativa, et in Christo uniri hypostatice Verbo Dei. Cfr. S. Thomas, In I V Sent., dist. 44, q. i, a. 2, quaestiunc. 5, sol. 2. 3 Cfr. Laurentius a S. Theresia, tom. 5, controv. II, n. 62. 4 In IV Sent., dist. 10, q. 1, n. 19. 5 De incarnat., disp. 10, n. 20. 9 In IV Sent., dist. 11, q. 1, a. 3 ad 5, contra 1 conci. ’ In 111 p., q. 5, a. 2. ’ Spicii, theol., t. 5, controv. 11, n. 54. 9 Hebr., 2, 14. ART. II. DE ADSUMPTIONE PARTIUM 393 Christus eodem modo, quo adsumpsit carnem, participavit et sangui­ nem. Sed carnem adsumpsit hypostatice, ut omnes norunt. Ergo et sanguinem. 2) Ex traditione, a) In epistola S. Cyrilli Alex., approbata a Concilio Chalcedonensi, dicitur: «Verbum porro factum esse carnem nihil aliud est, nisi similiter ac nos carne et sanguine participasse» K Iterum S. Cyrillus: «Confiteamur enim, quod Deus (Verbum) est in came et sanguine» 2. b) Clemens VI docuit Christum in ara crucis «non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad Verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, sed copiose velut quoddam proflu­ vium... effudisse» 3* . Sanguis autem non sufficiebat pro redemptione ge­ neris humani nisi per suam unionem hypostaticam ad Verbum. Ergo. Huc veniunt illa verba S. Joannis: Sanguis Jesu Christi Filii ejus emun­ dat nos ab omni peccato i. Quaeres 3.° An sanguis Christi naturalis in triduo passionis man­ serit hypostatice Verbo unitus. Resp. Non sine aestu agitata fuit haec quaestio saeculo xv. Theo­ logi dominicani affirmabant sanguinem Christi naturalem in triduo passionis fuisse hypostatice Verbo unitum, dum franciscani, agente Gulielmo Vorilong, id strenue negabant. Res delata ad Romanum Pontifi­ cem Pium II subjecta est studio Cardinalium, sed nunquam fuit authen­ tice definita 5. Dominicanorum tamen sententia affirmans paulatim evasit commu­ nis, et hodie videtur tenenda propter rationes sequentes. 1) Verbum in triduo passionis fuit hypostatice unitum corpori Christi, quia in symbolo Apostolorum Christus dicitur sepultus propter sepulturam corporis. Ergo pariter fuit unitum ejus sanguini. Cur enim dicatur Verbum illo tempore fuisse unitum corpori et non sanguini Christi? 2) Juxta axioma commune desumptum a S. Joanne Damasceno, Verbum, quod semel adsumpsit. nunquam dimisit6. Sanguinem autem naturalem vere adsumpsit Verbum. Ergo in triduo passionis illum non dimisit. 663. Corollarium. Christus in resurrectione readsumpsit totum sanguinem naturalem, qui erat necessarius ad substantialem ejus inte­ gritatem, quia Jesus Christus integer resurrexit. Ad rem S. Thomas: «Totus sanguis, qui de corpore Christi fluxit, cum ad veritatem humanae naturae pertineat, in corpore Christi resurrexit; et eadem ratio est de omnibus particulis ad veritatem et integritatem humanae naturae per­ tinentibus» 7. Apud Mansi, t. 6, 664. Ibid. Bulla «Unigenitus Dei Filius», 25 Jan. 1343; Denz-Bannw., 550. 4 I Joan., i, 7. 6 Prohibuit Pontifex a. 1464. ne in posterum de hac quaestione disputaretur Donz-Bannw., 718. “ De fide orth . lib 3, c. 27; MG 94. 1098. 1 3 3 ’ IU P . <1 54. a - ad 3. OK VERBO INCARN. β. XL11I. DE NATURA ADSUMPTA 394 664. Scholion I. De guttulis sanguinis Christi, quae conservari ac venerari dicuntur in terris, non una est doctorum explicatio. 1) Valentia1 defendit illas guttulas sanguinis Christi esse actu hy­ postatice unitas Verbo. Sed hoc dictum esse videtur sine fundamento, et hodie rejicitur ab omnibus theologis. 2) Alii censent praefatas particulas, quae in terris visuntur, non fluxisse e corpore Christi; sed ex imaginibus vel hostiis consecratis quae ab haereticis et judaeis percussae sunt. «Sanguis autem ille, ait S. Tho­ mas, qui in quibusdam ecclesiis pro reliquiis conservatur, non fluxit de latere Christi, sed miraculose dicitur effluxisse de quadam imagine Chri­ sti percussa»1 2. Et martyrologium romanum die 9 Novembris refert ex imagine crucifixi Beryti a judaeis percussa fluxisse sanguinis copiam et asportatam esse ad varias ecclesias. Haec explicatio placet, si referatur ad aliquas sanguinis guttulas, sed difficulter extendi potest ad omnes guttas, quae reperiuntur in diversis terrae partibus. 3) Alii contendunt sanguinem Christi, qui visitur in linteis, the­ cis, etc., non esse sanguinem naturalem Christi, sed sanguinem nutrimentalem, quem dicunt non fuisse adsumptum a Verbo. Ita Salmanti­ censes 34 . Haec quoque sententia defendi potest, si loquamur de aliquibus gut­ tulis in particulari, sed- non bene intelligitur, quomodo facta fuerit se­ paratio inter sanguinem naturalem et nutrimentalem, adeo ut solus naturalis collectus fuerit a Christo, relicto nutrimentali, ubi praesertim uterque simul effusus est. 4) Alii denique docent omnem quidem sanguinem naturalem, qui ad integritatem corporis Christi requirebatur, adeoque moraliter totum, readsumptum fuisse, sed non ita totum, ut non manserit minutissima aliqua pars ad integritatem corporis Christi non necessaria. Idcirco axioma: Quod Verbum semel adsumpsit, nunquam dimisit, intelligunt de integritate morali non physica, dicentes sanguinem moraliter totum mansisse Verbo unitum, quamvis relictae fuerint aliquae particulae integritati corporis non necessariae. Ita Laurentius a S. Theresia, Billuart et alii Haec sententia prae omnibus mihi arridet, quia satisfacit tum exi­ gentiis theologiae tum pietati fidelium. Id ipsum dicendum videtur de praeputio, sanguine effuso in circumcisione et fortasse pluries in vita, quae esto unita fuerint hypostatice Verbo, dum erant in corpore, post separationem tamen dimissa fuerunt. Scholion II. De statu ac conditione naturae adsumptae. Voluerunt aliqui cum Vazquez5, naturam humanam Christi hypostatice unitam Verbo habere appetitum innatum per modum desiderii ad subsisten­ tiam humanam sibi connaturalem, sed refutantur ab aliis. In III p., disp. i, q. 5, p. 1 ad 3. III p., q. 54, a. 2 ad 3. De incarnatione, disp. 10, n. 43. 4 Laurentius a S. Theresia, Spicii, theol., de incarnatione, Billuart, De incarnat., diss. 7, a. 2, resp. ad obj. 2. 5 In III p., disp. 34. c. 2. 1 2 3 controv. n, n. 75; ART. I. AN VERBUM ADSUMPSERIT PARTES HUM., ETC. 395 Appetitus innatus est propensio sive inclinatio a Deo rebus indita, qua absque praevia cognitione tendunt in propriam perfectionem1. Non est qualitas a rebus distincta, sed ipsae res, quatenus intrinsece tendunt in propriam perfectionem, dicuntur habere appetitum innatum. Importat itaque in recto entitatem rei, in obliquo autem ordinem et inclinationem ad perfectionem. Hic ordo seu inclinatio manifestatur dupliciter, per modum scilicet desiderii, cum perfectio non habetur, et per modum fruitionis et complacentiae, cum illa possidetur. Multo probabilius mihi videtur naturam humanam a Verbo adsumptam non habere appetitum innatum per modum desiderii ad subsisten­ tiam propriam sibi connaturalem. Natura siquidem humana Christi ter­ minata est ac completa per subsistentiam divinam, adeo ut omnem per­ fectionem subsistentiae propriae plenissime possideat eminentiori modo. Unde, completa cum sit in ratione termini, nullam quantum ad hoc patitur indigentiam aut violentiam. Ergo non appetit subsistentiam propriam 12. QUAESTIO XLIV DE ORDINE ADSUMPTIONIS ARTICULUS UNICUS AN VERBUM PRIUS ADSUMPSERIT PARTES HUMANAE NATURAE, QUAM TOTAM NATURAM 665. Status quaestionis. 1) Ordo, quantum ad praesens attinet, idem est ac prioritas, et potest esse temporis vel naturae. Prioritas tem­ poris attenditur penes durationem, et locum habet, quando unum prae­ cedit aliud tempore, ut mane est prius quam vespere. Prioritas naturae importat ordinem causae ad effectum in aliquo genere causarum. Unde quaelibet causa est natura prior suo effectu 3. «Ad prioritatem naturae revocatur prioritas dignitatis, secundum quod unum est nobilius alio; quia nobilius induit modum causae, finis et exemplaris, respectu alte­ rius ignobilioris» 4. 2) Prioritas iterum potest considerari a) secundum ordinem inten­ tionis seu secundum finem operantis, quatenus unum cadit in intentio­ nem agentis prius quam aliud; et b) secundum ordinem exeeutionis seu secundum finem operis, quatenus unum prius efficitur quam aliud. 3) Certum est Verbum divinum secundum ordinem intentionis prius adsumpsisse totam naturam quam partes, quia «secundum inten­ tionem facientis prius est completum quam incompletum, et per conse1 Salmanticenses, De incarnatione, disp. 9, n. 77; et Complutenses disp. 3. q. 7, in principio. Cfr Laurentius a S. Theresia, De incarnat., controv. 3, n. 23. Cfr Complutenses abbrev., Physic. 2, disp. 8, q. 2. Salmanticenses, De incarnatione, q. 6, a. 2, comment, η. x. 1 Phys., 2 3 * abbrev., 396 DE VERBO INCARN. Q. XLIV. DE ORDINE ADSUMPT1ONIS quens totum quam partes»1 humanae naturae. Certe intentio Dei in hoc mysterio prius ferebatur ad totum quam ad ejus partes. 4) Difficultas est de ordine executionis, et quaeritur, an Verbum Dei revera prius tempore vel saltem natura adsumpserit partes humani­ tatis quam totam naturam, et unam partem prius quam alteram. 666. Errores, i) Origenes docuit animam Christi fuisse cum aliis animabus hominum longe ante corpora creatam, Verboque fuisse unitam prius tempore quam fieret incarnatio 1 2. 2) Durandus 3 e contra negavit omnem prioritatem etiam naturae in adsumptione partium humanitatis, ex eo motus, quod Verbum adsumpse­ rit partes humanae naturae, non quatenus plures sunt, sed quatenus unum constituunt. Putavit autem in his, quae unum constituunt, non posse ser­ vari prioritatem naturae. 667. Placita theologorum, i) Omnes generatim theologi, excepto Du­ rando, admittunt prioritatem naturae, non temporis, in adsumptione par­ tium, et defendunt unam partem humanae naturae prius adsumptam fuisse a Verbo quam aliam, sed non conveniunt in adsignando ordine adsumptionis. 2) Nonnulli dicunt corpus et animam in ordine executionis prius na­ tura unita fuisse Verbo quam inter se, et quidem prius corpus quam ani­ mam. Ita Suarez, Wirceburgenses et alii4*7. 3) Alii censent humanitatem prius natura fuisse adsumptam ut quod quam ejus partes, licet partes prius fuerint adsumptae ut quo. Ita Vazquez 3 et alii non pauci. 4) Alii existimant corpus Christi non fuisse a Verbo adsumptum prius natura quam naturam humanam, bene tamen animam rationalem, adeo ut anima prius natura adsumpta fuerit quam uniretur corpori, et pro poste­ riori ad unionem animae Verbo et corpori adsumpta fuerit humanitas. Ita Salmanticenses ° et plures thomistae. 668. Thesis I. Formatio fetus ex sanguine B. Μ. V., creatio in­ fusioque animae rationalis ac inde consequens generatio et unio Verbi ad humanam naturam ejusque partes fuerunt simul tempore. Arg. Vigilius Papa hoc expresse declaravit dicens: Si quis dicit aut sentit Domini animam prius exstitisse atque unitam fuisse Deo Verbo ante incarnationem et generationem ex Virgine, a. s.—Si quis dicit aut sentit primum formatum esse corpus Domini nostri Jesu Christi in utero beatae Virginis ac postea unitum ei esse Deum Verbum et animam, utpote quae ante fuisset, a. s.~. Idem definitum est a Concilio Cpolitano III 8. Unde S. Gregorius Nazianzenus ait: «Si quis formatum hominem fuisse Deumque postea subiisse dicat, damnationi obnoxius est» 9. 1 S. Thomas, III p., q. 6, a. 5. 2 Jlapl αρχών, lib. 2, c. 6, n. 3; MG 11, 211. Cfr. Petrus Daniel Huetius, Origeniana, lib. 2, c. 2, q. 3, n. 4; MG 17, 802. 3 In III Sent., dist. 2, q. 2, nn. 11-12. 4 Suarez, De incarnatione, disp. 17, sect. 1-3; Wirceburgenses, diss. 3, n. 310. 3 In 111 p., disp. 39, c. 3. 8 Salmanticenses, De incarnat., disp. II, n. 4 sqq. 7 Denz-Bannw., 204-205. 8 ° Act. ii, apud Labbé, t. 6, p. 864. Ep. 101 ad Clcdonium; MG 37, 177. ART. I. AN VERBUM ADSUMPSERIT PARTES HUM., ETC. 397 Veteres theologi concludebant corpus Christi statim ab initio fuisse ita organisatum, ut habuerit distinctionem membrorumx. Cum enim constaret ex S. Scriptura Verbum incarnatum fuisse ab ipso momento annuntiationis, et opinio ferret corpus humanum non informari anima rationali, quousque esset omnibus membris distinctum, scilicet post dies 40 vel 80 a conceptione juxta computum aristotelicum, censuerunt ve­ teres corpus Christi statim ab initio miraculose membris ornatum fuisse, et anima rationali informatum, ut illico incarnatio fieret. Sed psychologia hodierna probabilius contra aliam probabilem etiam sententiam tenet fetum humanum ab ipsa ejus conceptione per animam rationa­ lem informari. Corpus autem Christi, quantum ad hoc, non differt ab aliis humanis fetibus, et videtur ipsum statim ab initio informatum fuisse anima rationali, quae a Deo creata fuit in ipso momento infu­ sionis2. Simul autem ac corpus et anima jungebantur, Verbum divinum adsumpsit humanam naturam. Unde Christus, ex quo facta est incarna­ tio Verbi per influxum activum Trinitatis, fuit verus Deus et verus homo, habens humanam naturam, anima et corpore constitutam. 669. Thesis II. Verbum adsumpsit primo prioritate naturae ani­ mam rationalem, et signo posteriori, cum anima unita est corpori, na­ turam humanam. Ratio est, quia, cum Verbum suppleat in Christo munus subsisten­ tiae creatae, illa pars adsumpta est prius natura a Verbo, quae est ratio subsistendi in homine. Sed anima rationalis prioritate naturae subsistens unitur corpori et per hanc unionem confert subsistentiam homini. Ergo Verbum adsumpsit prius prioritate naturae animam ra­ tionalem, et signo posteriori, cum anima unita est corpori, adsumpsit naturam humanam. QUAESTIO XLV DE GRATIA CHRISTI HOMINIS 670. 1) Hactenus explicuimus convenientiam, necessitatem, cau­ sas et exsistentiam incarnationis Verbi; necnon ipsam unionem hypo­ staticam. personam adsumentem atque naturam adsumptam. Nunc autem disserendum est de coadsumptis a Verbo, quorum alia sunt per­ fectiones, scilicet gratia, scientia et potentia, alia vocantur defectus, scilicet limitationes corporis et animae. De omnibus agendum est per ordinem, et primo de gratia. 2) Gratia sanctificans, ut jam diximus, est participatio divinae na­ turae, seu donum supernaturale a Deo creatum et infusum animae, quo efficimur amici Dei et haeredes regni caelestis. 3) Duplex gratia potuit esse in Christo, una substantialis propter unionem naturae humanae ad personam Verbi, et alia accidentalis pro1 8 Cfr. Suarez. Cfr Z)i' Vio De mysteriis vitae Christi, creatore, n. 743. disp. n, sect. 2. 398 DE VERBO INCAJÎN. Q. XLV. DE GRATIA CHRISTI HOMINIS pter receptionem doni creati in anima. Haec gratia accidentalis poterat ordinari ad sanctificationem ipsius Christi, et erat gratia habitualis seu sanctificans, vel ad sanctificationem aliorum, influendo in eorum ani­ mas, sicut caput influit in membra, et erat gratia capitalis. Unde duplex gratia potest considerari in Christo, substantialis videlicet et accidentalis, quae ex duplici munere est habitualis et capitalis. De singulis pauca. ARTICULUS I UTRUM ANIMA CHRISTI SANCTIFICATA FUERIT PER GRATIAM SUBSTANTIALEM FORMALITER UNIONIS 671. Status quaestionis. 1) Sanctitas (αγιοτης) definitur a pseudo-Dionysio: Ab omni scelere libera et omnino perfecta et omni ex parte immaculata puritas Duo praecipue importat: a) Conjunctionem creatu­ rae cum Deo seu applicationem creaturae rationalis ad Deum resque di­ vinas; b) Puritatem seu munditiam ab omni peccato. 2) Particula formaliter non significat in titulo id, quod provenit a forma inhaerente, sed idem valet ac immediate, intrinsece et actualiter, quatenus opponitur ad mediate, causaliter, virtualiter, etc. Unde quaestio est breviter solvenda, an humanitas Christi formaliter, id est, vere, proprie et immediate sanctificata fuerit ex vi unionis ejusdem cum persona divina. 672. Placita theologorum, i) Durandus, Mastrius, et recenter Pa­ quet, Mancini et alii 1 2 volunt humanitatem Christi non fuisse sanctificatam formaliter, sed ad summum causaliter ex vi unionis ejusdem cum persona Verbi. 2) Alii multo communius affirmant 3. 673. Thesis. Humana Christi natura formaliter, id est, vere et im­ mediate sanctificata est per unionem substantialem ad personam Verbi. Arg. 1) Ex SS. Patribus. Origenes ait: «Aliter ista anima (Chri­ sti) oleo laetitiae, id est, Verbo Dei et sapientia ungitur, et aliter, et aliter participes, id est, sancti prophetae et apostoli. Illi enim in odorem unguentorum ejus cucurrisse dicuntur, ista autem anima vasculum un­ guenti ipsius fuit» 4. S. Gregorius Naz.: «Christus propter divinitatem; ea enim humanitatis unctio est, non operatione, ut in aliis christis, sed totius ungentis praesentia sanctificans» 5. 2) Ex auctoritate S. Thomae. Angelicus Doctor, loquendo de hu­ manitate Christi, ait: «Acquisivit enim actualem hostiae sanctificatio­ 1 De div. nom., c. 12, § 2; MG 3, 969. 2 Durandus, In III Sent., dist. 12, q. 2; Mastrius, In III Sent., disp. 2, q. 1, nn. 15-16; Paquet, De incarnatione, disp. 3, a. 1; Mancini, De incarnatione, q. 8, a. 1, scholion. 3 Cfr. Laurentius a S. Theresia, De incarnat., controv. 12, n. 15 sq.; et Rho­ des, De incarnatione, disp. 3, q. 1, sect. 1, § 1 4 Ilspt αρχών, lib. 2, c. 6, n. 6; MG 11, 214. δ Orat. 30, n. 21; MG 36, 131. ART. I. UTRUM ANIMA CHRISTI SANCTI F. FUERIT, ETC. 399 nem tunc ex antiqua caritate et gratia unionis sanctificante eamdem absolute» Hic certe docuit Angelicus sanctificationem actualem Christi procedere ex duplici gratia, habituali nempe et substantiali. Unde alibi disertius: «Ille igitur per acceptum donum gratuitum efficitur Deo gra­ tus, qui usque ad hoc perducitur, quod per caritatis amorem unus spi­ ritus fiat cum Deo, quod ipse in Deo sit et Deus in eo... Haec autem gratia est omnium sanctorum communis... Alia vero conjunctio est hominis ad Deum, non solum per affectum aut inhabitationem, sed etiam per unitatem hypostasis seu personae, ut scilicet una et eadem hypostasis seu persona sit Deus et homo. Et haec quidem conjunctio hominis ad Deum est propria Jcsu Christi; de qua conjunctione plura jam dicta sunt. Haec etiam est hominis Christi gratia singularis, quod est Deo unitus in unitate personae. Et ideo gratis datum est, quia et na­ turae facultatem excedit, et hoc donum merita nulla praecedunt. Sed et gratissimum Deo facit (consequenter sanctum) ita quod de ipso sin­ gulariter dicatur: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit 12. 3) Ex ratione. Sanctificatio formaliter consistit in eo, quod homo vel subjectum sanctitatis efficiatur immunis a peccato, Deo gratus seu amicus, capax operationum supernaturalium et principium quod et hae­ res aeternae beatitudinis. Haec autem omnia producuntur in humana Christi natura per unionem substantialem ad personam Verbi. Per unionem siquidem hypostaticam Christus fuit a) immunis a peccato, quia Christus ratione hujus unionis fuit absolute impeccabilis; b) Deo gratus et amicus, quia filius ejus naturalis; c) capax operationum super­ naturalium, ut principium quod, quia capax diligendi Deum amore su­ pernatural! et theandrico; d) haeres aeternae beatitudinis, quia filius Dei naturalis. Unde, sicut homo per gratiam habitualem, quae est partici­ patio divinae naturae, sanctificatur formaliter et efficitur filius Dei adoptivus, ita a fortiori humana Christi natura per unionem ad perso­ nam Verbi sanctificatur, et fit filius Dei naturalis 3* . Dices. S. Thomas ait: «Deitas autem non est formaliter sed effective perficiens ipsam (animam Christi): unde oportet aliam formam creatam in ipso ponere, qua formaliter perficiatur, et haec est gratia» Resp. S. Thomas negat deitatem sanctificare formaliter animam Chri­ sti per modum formae inhaerentis, sed non inficiatur Verbum per unionem immediate et actualiter sanctificare animam Christi. 674. Scholion. Quod sit principium quo seu ratio formalis sanctifi­ cans substantialiter humanitatem Christi. Resp. Alii aliter explicant hoc punctum: 1) Suarez 5 docet unionem hypostaticam esse rationem formalem, qua substantialiter sanctificatur humanitas Christi. Sed hoc videtur esse rejiciendum, quia ratio formalis hujus sanctificationis non potest esse aliquid creatum. 1 3 3 * 5 III p., q. 22, a. 2 ad 3. Comp. theol., c. 214. Cfr. S. Thomas, III p., q. 23. a. 4 ad 2. tn III Sent., dist. 13, q. 1, a. 1. De incarnatione, disp. 53. sect. 3, n. 17. 400 DE VERBO INCARN. Q. XLV. DE GRATIA CHRISTI HOMINIS 2) Alii volunt hanc rationem formalem esse repetendam a persona­ litate Verbi, prout distinguitur virtualiter a natura divina. Ita Lwgo1; alii a persona divina, quatenus est ratio conjungendi duas naturas; ita Joannes a S. Thoma12·, alii tum a persona Verbi tum a natura divina; ita Muncunill 3. Sed personalitas secundum rationem sibi propriam non importat per­ fectionem et sanctitatem, et nequit esse principium quo seu ratio for­ malis sanctificationis. 3) Alii contendunt naturam divinam applicatam per Verbi perso­ nalitatem esse principium quo sanctificationis, de qua loquimur. Ita Sal­ manticenses, Billuart et alii 45 6. Haec sententia prae caeteris mihi probatur. S. Joannes Damascenus ait ad rem: «Ipse siquidem se ipsum unxit; corpus videlicet suum divinitate sua ungendo tanquam Deus, unctus autem ut homo: quandoquidem ipse et hoc et illud est: unctio porro humanitatis est divinitas» s. Ratio est, quia id, quo Deus est in se ipso infinite sanctus, videtur esse principium quo sanctificandi substantialiter humanitatem Christi. Sed Deus est in se ipso sanctus ratione naturae infinite perfectae. Ergo. Sicut gratia habitualis in nobis est participatio naturae divinae per do­ num supematûrale a Deo infusum, ita gratia unionis, qua substantia­ liter sanctificata est humanitas Christi, fuit participatio immediata na­ turae divinae per unionem hypostaticam. ARTICULUS II UTRUM CHRISTUS HABUERIT GRATIAM HABITUALEM 675. Status quaestionis. Gratia habitualis seu sanctificans est qua­ litas supernaturalis consistens in participatione divinae naturae, qua efficimur amici Dei seu dciformes, operamur in ordine supernaturali, et constituimur haeredes regni caelestis. Quaeritur, an haec qualitas supernaturalis revera fuerit in anima Christi. 676. Thesis. In anima Christi fuit revera gratia habitualis. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Joannes expresse docet Verbum in­ carnatum habitasse in nobis plenum gratiae et veritatis °. Hic sermonem esse de gratia habituali constat ex eo, quod addit evangelista: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia 7. Accepimus 1 De incarnatione, disp. 16, sect. 2, conci. 2. 2 De incarnatione, disp. 8, a. i, conci. 3. 3 De incarnatione, n. 503. 4 Salmanticenses, De incarnatione, disp. 12, n. 50; Billuart, De incarnatione, diss. 8, a. 1,. § 2. 5 De fide orth., lib. 3, c. 3; MG 94, 989. 6 Joan., i, 14. 7 Joan., i, ι6. ART. II. AN CHRISTUS HABUERIT GRATIAM HABITUALEM 40I autem a Christo gratiam habitualem juxta illud: Per quem maxima et -pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae1. Ergo. 2) Ex SS. Patribus. S. Athanasius ponit in ore Christi haec verba: «Ego qui Patris Verbum sum, ipse mihi facto homini dono Spiritum, meque factum hominem in illo sanctifico»2. S. Augustinus: «Propter hoc et Dominus ipse Jesus Spiritum Sanctum non solum dedit ut Deus, sed etiam accepit ut homo; propterea dictus est plenus gratia (Joan., 1, 14), et Spiritu Sancto (Luc., 11, 52, et 4, 1). Et manifestius de illo scri­ ptum est in Actibus Apostolorum: Quoniam unxit eum Deus Spiritu Sancto (Act., 10, 38), non utique oleo visibili, sed dono gratiae, quod visibili significatur unguento, quo baptizatos ungit Ecclesia» 3. In his locis non agitur de gratia unionis, qua substantialiter sanctificata est humanitas Christi, ut forsitan alicui videbitur, sed de gratia habituali. Loquitur quippe de dono gratiae, quod confertur per Spiritum Sanctum, et significatur unguento, quo baptizatos ungit Ecclesia. • 3) Ex triplici ratione S. Thomae: a) «Primo, propter unionem animae illius ad Verbum Dei. Quanto enim aliquid receptivum est propinquius causae influenti, tanto magis participat de influentia ipsius. Influxus autem gratiae est a Deo, secun­ dum illud psalmi 83, 12: Gratiam et gloriam dabit Dominus. Et ideo maxime fuit conveniens, ut anima illa reciperet influxum divinae gra­ tiae.» b) «Secundo, propter nobilitatem illius animae, cujus operationes oportebat propinquissime attingere ad Deum per cognitionem -et amo­ rem; ad quod necesse est elevari humanam naturam per gratiam.» c) «Tertio, propter habitudinem ipsius Christi ad genus humanum. Christus enim, in quantum homo, est mediator Dei et hominum, ut dicitur I Tim., 2, 5, et ideo oportebat, quod haberet gratiam etiam in alios redundantem» 4. Doctores omnes his et aliis argumentis ducti tuentur animam Christi fuisse gratia sanctificante ornatam. Hanc doctrinam aliqui appellant «certam secundum fidem» 5, alii verius «certam» sine addito e. Dices, i) Effectus formalis gratiae habitualis est facere homines filios Dei adoptivos. Sed Christus non fuit filius Dei adoptivus sed naturalis. Ergo in Christo non fuit gratia habitualis. Resp.—Neg. maj. Effectus formalis gratiae habitualis non est praecise facere homines filios Dei adoptivos, sed facere deiformes seu amicos Dei. Si gratia habitualis recipiatur in persona extranea, facit eam filium Dei adoptivum, quatenus elevat ipsam gratuito ad haereditatem Dei; si reci­ piatur in persona propria seu in filio naturali, sanctificat eam in ordine ad haereditatem propriam. Unde non est de ratione formali gratiae habitualis II Petr., i, 4. Orat, i, contra arianos, n. 46; MG 26, 107. 3 De- Trinitate, lib. 15, c. 26, n. 46; ML 42, 1093. Cfr. S. Cyrillus, De Trinitate, dial 6; MG 75, 1018. 4 III p., <|. 7, a. i. 6 Suarez, De incarnatione, disp. 18, sect. 2. n. 5. Salmanticenses, De incarnatione, disp. 13, n. 8. 1 26 402 DE VERBO INCARN. Q. XIV. DE GRATIA. CHRISTI HOMINIS facere filios Dei adoptivos, nisi recipiatur in persona aliena Ad rem S. Tho­ mas: «Christus per gratiam unionis est filius naturalis: alius autem per gra­ tiam habitualem est filius adoptivus. Gratia autem habitualis in Christo non facit de non filio filium adoptivum, sed est quidam effectus filiationis naturalis in anima Christi, secundum illud Joannis, i, 14: Vidimus gloriam ejus quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis» *. Dices. 2) Christus habet gratiam unionis et sanctitatem substantia­ lem. Ergo non indiget gratia habituali et sanctitate accidentali. Resp.—Neg. conseq. Quando quis habet perfectionem majorem, non indiget qualitate minori ejusdem ordinis, bene tamen qualitate minori al­ terius ordinis. Gratia unionis conjungit animam Christi cum Deo in ordine substantiali, gratia vero habitualis in ordine cognitionis et amoris. Unita autem anima Christi cum Deo per sanctitatem substantialem, requiritur alia conjunctio per gratiam habitualem, quae est principium operationum supernaturaliuin cognitionis et amoris. 677. Scholion. An haec gratia habitualis Christi excesserit gratias aliorum hominum secundum gradus intensitatis tantum, vel etiam se­ cundum rationem specificam seu ontologicam, disputatur a theologis. Nonnulli volunt illam ab omnibus aliis gratiis distingui ontologice, et suam opinionem probare contendunt ex his verbis S. Thomae: «Quantumcumque crescat gratia alicujus hominis, qui gratiam secundum ali­ quam particularem participationem possidet, nunquam potest adaequa­ re gratiam Christi, quae universaliter plena exsistit» 1 23*. Alii, admittendo, ut par est, gratiam habitualem Christi propter unionem ad Verbum ha­ buisse aestimationem moralem et gradus omnibus gratiis aliorum homi­ num superiores, putant illam fuisse ejusdem speciei cum gratia sanctifi­ cante aliorum hominum. Quia cum gratia sanctificans sit participatio naturae divinae, ordinata est ad conjungendam animam cum Deo per operationes supernaturales cognitionis et amoris. Haec autem partici­ patio fuit eadem in Christo ac in hominibus justis, et actus supernatu­ rales cognitionis et amoris fuerunt in eis ejusdem speciei. 678. Corollarium I. Gratia sanctificans communicata fuit Christo in primo instanti suae conceptionis, simul tempore et posterius natura quam gratia unionis. Hoc deducitur ex illis verbis Isaiae: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini i. «In eodem ergo momento, quo Beata Virgo flo­ ruit (ut ita dicam), concipiendo Filium, requievit super eum Spiritus Domini» 5. Simul tempore et posterius natura quam gratia unionis, quia data est ratione et intuitu unionis hypostaticae. Non videtur tamen gratiam habitualem dimanasse physice a gratia unionis per modum proprietatis et naturalis resultantiae, quia nihil conspicitur in gratia unionis, quod per modum naturae et principii in­ trinseci contineat gratiam habitualem 6. 1 2 3 * 5 6 Cfr. Billot, De Verbo incarnato, th. 16, § 1 ad I. III p., q. 23, a. 4 ad 2. De veritate, q. 29, a. 3 ad 5. Cfr. Billot, De Verbo Is., ii, i. Suarez, De incarnatione, disp. 18, sect. 3, n. 1. Cfr. Billuart, De incarnat., diss. 8. a. 2. incarnato, th. 17, § 2. ART. II. AN CHRISTUS HABUERIT GRATIAM HABITUALEM 4°3 Coroll. II. Dominus noster Jesus Christus in primo instanti suae conceptionis se disposuit ad gratiam habitualem actibus liberis suae voluntatis. «Christus, ait Angelicus, in primo instanti suae conceptionis sanctificatus fuit per gratiam. Est autem duplex sanctificatio: una quidem adultorum, 'qui secundum proprium actum sanctificantur: alia autem puerorum, qui non sanctificantur secundum proprium actum fidei, sed secundum fidem parentum vel Ecclesiae. Prima autem sancti­ ficatio est perfectior quam secunda, sicut actus est perfectior quam ha­ bitus, et, quod est per se eo, quod est per aliud. Cum ergo sanctificatio Christi fuerit perfectissima, quia sic sanctificatus est, ut esset aliorum sanctificator, consequens est, quod ipse secundum proprium motum liberi arbitrii in Deum fuerit sanctificatus» Sic communius tenent doctores contra Suarez2 et alios paucos. Coroll. III. 1) Gratia habitualis non fuit absolute necessaria, ut Christus esset sanctus, quia hic per solam gratiam unionis vere sanctifi­ catus est, et, facta absurda suppositione, quod privaretur gratia habi­ tuali, adhuc fuisset sanctus. 2) Aliqua gratia supernatural! creata indigebat Christus, ut opera­ tiones supernaturales eliceret. Quia personalitas Verbi, cum fuerit ali­ quid increatum, non fuit unita naturae humanae per modum formae physicae, sed per modum termini, et constituit principium quod, non principium quo, supernaturale, relinquens potentias et facultates huma­ nae naturae Christi in statu naturali. Specificatio autem et supematuralitas actionum sumitur a principio quo, non a principio quod. Unde actiones intellectus et voluntatis Christi erant supernaturales ratione gratiae creatae, qua intellectus et voluntas perfundebantur, non ratione personae divinae. 3) Plures tamen operationes Christi potuerunt esse supernaturales sine gratia habituali per solas gratias actuales auxiliantes. Ratio est, quia per gratias actuales satis elevantur intellectus et voluntas atque augentur elemento supernatural!, ut possint esse principium quo aliqua­ rum actionum supernaturalium, sicut in peccatore sola gratia actualis est principium attritionis et spei supernaturalis. Diximus plures operationes Christi, ut innueremus aliquas operatio­ nes perfectas non potuisse a Christo elici sine gratia habituali. Sic amor Dei et visio beatifica requirebant necessario in Christo gratiam habitua­ lem. Unde Angelicus probat hanc gratiam fuisse animae Christi neces­ sariam «propter nobilitatem illius animae, cujus operationes oportebat propinquissime attingere ad Deum per cognitionem et amorem, ad quod necesse est elevari humanam naturam per gratiam» 3. 4) Demum gratia habitualis fuit Christo necessaria ad merendum de condigno praemia supernaturalia, ut bene probant Salmanticenses 4 contra alios, qui volunt Christum potuisse mereri de condigno praemia supernaturalia sola gratia actuali 5. Fundamentum satis solidum est, 1 3 4 4 III p., q. 34, a. 3. 2 De incarnatione, disp. 40, sect. 2, n. 12. III p., q. 7, a. i. De incarnatione, disp. 13, n. 79. Cfr. LaurontluB u S. Thoresia, Controv. 12, n. 58 sqq. 404 DE VERBO INCARN. Q. XLV. DE GRATIA CHRISTI HOMINIS quia ad merendum de condigno praemia supernaturalia requiritur, ut opera dirigantur ad Deum sub imperio caritatis. Sed imperium caritatis non datur sine gratia habituali. Ergo. Ad rem Angelicus: «Quamvis meritum Christi quamdam infinitatis rationem habeat ex dignitate per­ sonae, tamen rationem meriti habet ex gratia habituali, sine qua meri­ tum esse non potest» x. ARTICULUS III DE PERFECTIONE GRATIAE HABITUALIS CHRISTI 679. Perfectio gratiae habitualis Christi attenditur penes ejus gra­ dus. Circa gradus autem gratiae Christi tres quaestiones moveri possunt. l.a An Christus habuerit plenitudinem gratiae. 2.a Utrum gratia Christi fuerit infinita. 3.a Num gratia Christi potuerit augeri. De singulis pauca. § 1 Utrum Christus habuerit plenitudinem gratiae. 680. Status quaestionis. 1) Plenitudo gratiae est perfectio ejus ih summo gradu et excellentia. 2) Potest esse: a) Intensiva, quatenus ejus perfectio attingit ad summam excellen­ tiam; et extensiva, quaternis apta est producere omnes effectus gratiae. b) Absoluta, quae est summa gratiae excellentia, ultra quam perfici nequit potentia Dei ordinaria; et relativa, quae est possessio gratiae in summo gradu secundum conditionem et statum subjecti. Absoluta at­ tenditur penes perfectionem gratiae ex parte sui, relativa penes parti­ cipationem ejusdem ex parte subjecti. 3) Plenitudo gratiae dicitur absoluta respectu potentiae Dei ordi­ nariae, non respectu potentiae Dei extraordinariae, quia nunquam potest dari gratia habitualis adeo excellens et summa, ut nequeat produci ma­ jor ac perfectior per potentiam Dei extraordinariam. Unde juxta Ange­ licum virtus divina (extraordinaria) potest «facere aliquid majus et melius, quam sit habitualis’gratia Christi»1 2. Quaeritur hic, an in Christo fuerit plenitudo gratiae intensiva et extensiva, eaque absoluta secundum providentiam Dei ordinariam. 1 2 De veritate, q. 29, a. 5 ad III p., q. 7, a. 12 ad 2. 4. ART. III. § I. AN CHRISTUS HABUERIT PLEN1T. GRATIAE 4°5 681. Thesis. Christus Dominus, isque solus, habuit plenitudinem gratiae absolutam tum intensivam tum extensivam. Pars l.a In Christo fuit plenitudo gratiae absoluta. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Juxta S. Lucam Jesus erat plenus Spi­ ritu Sancio 1. S. Joannes adserit Verbum habitasse in nobis plenum gra­ tiae et veritatis 1 2. Apostolus: In ipso (Christo) complacuit omnem plenitu­ dinem inhabitare3. Hanc plenitudinem gratiae, quam Sacra Scriptura tribuit Christo, esse absolutam et perfectam communiter docent theologi. 2) Ex ratione. «Quanto aliquod receptivum, ait S. Thomas, pro­ pinquius est causae influenti, tanto abundantius recipit» 4. Anima autem Christi adeo intime unita fuit Verbo auctori gratiae per unionem hypo­ staticam, ut nequiverit propinquius ei adhaerere. Ergo Christus habuit gratiae plenitudinem absolutam et secundum perfectissimum modum. Pars 2.a In Christo fuit gratiae plenitudo tum intensi­ va tum extensiva. Arg. Fuit a) intensiva, quia Christus per intimam animae suae cum Verbo unionem participavit gratiam in summo gradu excellentiae; et b) extensiva, quia gratia habitualis Christi fuit principium aliarum gra­ tiarum juxta illud: De plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia 5* , et se extendit ad omnes operationes atque effectus gratiae e. Pars 3.a Gratiae plenitudo absoluta, intensiva et exten­ siva, fuit soli Christo propria. Arg. Beata Virgo Maria salutatur quidem ab angelo gratia plena7, S. Stephaniis dicitur plenus gratia et fortitudine 8, et S. Barnabas plenus Spiritu Sancto et fide 9, non quod habuerint gratiam in summo gradu excellentiae, quo in praesenti ordine potest haberi, sed quia habebant plenitudinem relativam, sufficientem scilicet ad statum, ad quem erant electi a Deo; nempe Beata Virgo Maria, ut esset mater Unigeniti: S. Ste­ phaniis, ut esset idoneus minister et testis Dei; et S. Barnabas, ut esset praeco veritatis evangelicae 10. Sed hae gratiae et aliae omnes derivatae erant a plenitudine gratiae Christi, eique multum inferiores. 1 2 3 4 5 0 7 3 " 10 Luc., 4, i. Joan., i, 14. Coloss., i, 19. III p., q. 7, a. 9. Joan., I, 16. S. Thomas, III p., q. 7, a. 9. Luc., I, 28. Act., 6, 8. Act., 11, 24. Cfr. S. Thoma», III p., q. 7, a. load I. 4o6 DE VERBO INCARN. Q. XLV. DE GRATIA CHRISTI HOMINIS § 2 Utrum gratia habitualis Christi fuerit infinita. 682. Status quaestionis. 1) Compertum est gratiam unionis Chri­ sti consideratam in recto, quatenus significat personam Verbi, praescin­ dendo de sanctificatione substantiali passiva humanitatis Christi, esse physice et moraliter infinitam, quia persona Verbi est omnimode infinita. 2) Gratia habitualis Christi potest considerari dupliciter: a) -physice seu in ratione entis, quatenus est qualitas recepta in anima; b) mora­ liter seu secundum prudentem aestimationem et dignitatem moralem, quam petit ex unione ad personam divinam et ex ratione gratiae, ut est causa tum formalis constituens subjectum gratum, tum efficiens producens aliorum sanctitatem. Nemo dubitat, quin gratia habitualis Christi in ratione entis sit finita, quia recepta est in anima Christi habente capacitatem finitam, et quia est ens creatum et ut tale finitum. 3) Dignitas moralis et prudens aestimatio gratiae habitualis Christi attenditur ex duplici capite: a) ex conjunctione ad personam Verbi, «in quantum concurrit ad eumdem actum cum ipsa, ut actus gratia illa informatus non tantum sit actus hominis sed etiam Dei»1; b) ex ratione propria gratiae, quae attenditur penes sanctificationem. Gratia habitualis Christi secundum dignitatem moralem, habitam ex conjunctione ad personam Verbi, est simpliciter infinita, quia concipi nequit major dignitas quam esse gratiam personae divinae. Velim tamen animadvertas hanc dignitatem moralem simpliciter in­ finitam. quae provenit ex conjunctione ad personam Verbi, non con­ venire gratiae Christi ex conceptu gratiae, atque idcirco esse commu­ nem toti humanitati, potentiis, virtutibus et operationibus Christi, quia omnia quae sunt in nostro Servatore, important dignitatem moralem simpliciter infinitam 12. 4) Disputatur, an et quomodo gratia Christi ex ratione propria gra­ tiae, quae attenditur penes sanctificationem, sit infinita, an scilicet po­ sitive simpliciterque, vel negative et secundum quid. 683. Placita theologorum, i) Cl. Gonet existimat gratiam Christi in ratione gratiae esse positive et simpliciter infinitam 34. 2) Alii communius docent illam non esse positive et simpliciter infi­ nitam, sed tantum negative et secundum quid, quatenus, habens quidquid pertinet ad propriam rationem gratiae, attingit summum gradum ejusdem secundum praesentem providentiam (infinitas intensiva), et se extendit ad omnes operationes et effectus gratiae sanctificantis (infinitas extensiva) ‘. 1 2 3 4 S. Thomas, In III Sent., dist. 13, q. I, a. 2, q.la 2, solut. 2. Cfr. Salmanticenses, De incarnatione, disp. 15, n. 27. De incarnatione, disp. 13, a. I, conci. 2. Cfr. Billot, De Verbo incarnato, th. 17, § 2. ART. III. § 3. AN GRATIA HAB. CHR. FUERIT INF. 407 684. Thesis. Gratia habitualis Christi in ratione gratiae fuit moraliter infinita, non quidem positive et simpliciter, sed negative et secun­ dum quid. Pars l.a Fuit moraliter infinita. Arg. Angelicus hoc probat ex duplici capite: 1) «Eo quod non limi­ tatur, quia scilicet habet quidquid potest pertinere ad rationem gratiae, et non datur ei secundum aliquam certam mensuram id, quod ad ratio­ nem gratiae pertinet, eo quod secundum propositum Dei, cujus est gra­ tiam mensurare, gratia confertur animae Christi sicut cuidam universali principio gratificationis in humana natura»1. 2) «Quia non limitatur ad aliquos determinatos effectus, sed potest per gratiam infinitis operari redemptionem»12. Gratia Christi ex primo capite importat plenitudinem eorum, quae pertinent ad rationem gratiae, et est infinita intensive, ex secundo ca­ pite respicit gratiam capitis et est infinita extensive. Pars 2.a Non fuit infinita positive et simpliciter. Arg. Gratia sanctificans animam Christi poterat de potentia Dei absoluta esse intensior per modum causae formalis, et producere majo­ res effectus per modum causae efficientis. Ergo nec intensive nec exten­ sive fuit simpliciter infinita. Pars 3.a Fuit infinita negative et secundum quid. Arg. Gratia habitualis Christi in ratione gratiae attigit illum gra­ dum, qui in praesenti Dei providentia est summus, et se extendit ad omnes effectus gratiae. Ergo fuit infinita secundum quid. Apposite S. Augustinus: «Invenimus, quia ad mensuram dat Deus Spiritum... Hominibus ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram... Chri­ stus, qui dat, non ad mensuram accipit»3. § 3 Utrum gratia habitualis Christi -potuerit augeri. 685. Status quaestionis. 1) Augmentum gratiae habitualis Chri­ sti potest attendi a) penes latitudinem moralem, quae habetur in ordine ad prudentem aestimationem conceptam tum ex dignitate personae Verbi, tum ex ratione propria gratiae, et b) penes latitudinem physicam petitam ex ejus actuatione et perfectione in anima Christi. Gratia Christi non potuit moraliter augeri quantum ad prudentem aestimationem ortam ex dignitate personae, quia cum dignitas personae Verbi fuerit absolute summa, aestimatio quoque prudens ex ea petita debuit esse infinita simpliciter. 1 2 3 ////»., q. 7, a. 11. in IU Seni., dist. 13, q. 1, a. 2, q.1» 2, solut. 2. In Joan, evan g., tr. 14, n. 10; ML 35, 1508. de verbo incarn. q. xlv. DE GRATIA CHRISTI HOMINIS 408 Quantum ad entitatem physicam certe potuit augeri. Utrumque patet ex S. Thoma, qui ait: «Virtus divina, licet possit facere aliquid majus aut melius, quam sit habitualis gratia Christi (augmentum quantum ad entitatem physicam), non tamen posset fa­ cere, quod ordinaretur ad aliquid majus, quam sit unio personalis ad Filium unigenitum a Patre»1. Difficultas versatur circa augmentum gratiae Christi, quantum ad prudentem aestimationem conceptam ex propria ratione gratiae. 2) Certum est gratiam Christi habitualem hoc sensu nunquam auctam fuisse, sed statim ab initio conceptionis Verbi in utero Virginis fuisse completam, quia Christus apparuit in mundo plenus gratiae et veritatis, imo et per visionem Dei omnino beatus. 3) Gratia habitualis Christi non potuit augeri in praesenti ordine divinae providentiae, quia erat in summo et ultimo gradu perfectionis, ad quem pertingere potuit secundum potentiam Dei ordinariam. 4) Quaestio est, an de potentia Dei extraordinaria potuerit augeri quantum ad dignitatem moralem petitam ex ratione gratiae, quae atten­ ditur penes sanctificationem subjecti. 686. Placita theologorum, i) Negant S. Bonavenlura, Scotus, Dio­ nysius Carthusianus, Cajetanus et alii 1 2. 2) Affirmant Capreolus, Medina, Philippus a SS. Trinitate, Vazquez, Valentia et Lugo 3. 687. Thesis. Gratia habitualis Christi potuit de potentia Dei abso­ luta augeri quoad aestimationem moralem petitam ex ratione gratiae. Arg. Gratiam habitualem Christi intensive augeri non repugnat' 1) ex parte gratiae, quae, utpote participatio divinae naturae, potest magis ac magis semper participari; 2) ex parte auctoris, qui est Deus virtutem habens infinitam; 3) ex parte subjecti, scilicet animae Christi, cujus potentia obedientialis, secundum quod potest recipere aliquid a Deo, «non potest impleri, quia quidquid Deus de creatura faciat, adhuc remanet in potentia recipiendi a Deo» 4. III p., q. 7, a. 12 ad 2. 2 S. Bonaventura, In I Sent., dist. 17, p. 2, q. 4; et In III Sent., dist. 13, a. I. q. 2 ad 2; Scotus, In III Sent., dist. 13, qq. 1-3; Carthusianus. In III Sent., dist. 13, q. 2: Cajetanus, In III p., q. 7, a. 9 sqq. 3 Capreolus, In I Sent., dist. 17, q. 2, a. 2; et In III Sent., dist. 13, q. un., a. 3; Medina, In III p., q. 7, a. 12: Philippus a SS. Trinitate, De incarnatione, disp. 5. dub. 4: Vazquez, In III p., disp. 47, c. 3; Valentia, In III p., disp. I, q. 7, p. 2; Lugo, De incarnatione, disp. 16, sect. 6, n. m. 1 S. Thomas, De veritate, q. 29, a. 3 ad 3. 1 ART. IV. AN CHRISTUS HABUERIT OMNES VIRTUTES 409 ARTICULUS IV UTRUM CHRISTUS HABUERIT OMNES VIRTUTES 688. Status quaestionis. 1) Virtus est habitus seu qualitas dispo­ nens potentiam ad perfecte operandum. 2) Potest esse a) intellectualis, quae «perficit intellectum in ordine ad verum, sive practicum sive speculativum...; b) moralis, quae perficit appetitum, vel sensitivum vel rationalem, in ordine ad bonum rationis», ut justitia, fortitudo, etc.x; c) theologica, quae respicit Deum, disponitque potentias intellectuales in ordine ad ipsum. Agimus hic de virtu­ tibus theologicis et moralibus, de intellectualibus inferius acturi sub nomine scientiae Christi. 3) Virtutes theologicae, fides, spes et caritas, sunt semper supernaturales, ac idcirco per se infusae. Ex moralibus aliae sunt supematurales ac per se infusae, aliae naturales seu per se acquisibiles, quae ali­ quando per accidens a Deo infunduntur. 4) Quaeritur, an Christus habuerit omnes virtutes tum theologicas tum morales, et quomodo morales naturales acquisierit, an per proprios actus an per infusionem. 689. Thesis I. Christus habuit omnes virtutes theologicas et mo­ rales supernaturales praeter fidem, spem et poenitentiam, imo et virtutes morales naturales. Pars l.a Habuit omnes virtutes. Arg. 1) Super illud psalmi 1: Sed in lege Domini voluntas ejus, dicit glossa ex Cassiodoro: «Hic ostenditur Christus plenus omni bono». 2) Virtutes, cum sint quaedam proprietates gratiae, eo plures con­ sequuntur gratiam sanctificantem, quo gratia sanctificans fuerit perfe­ ctior. Sed in anima Christi fuit gratia sanctificans perfectissima. Ergo in Christo fuerunt omnes virtutes1 2. Hinc potentiae animae Christi omnibus virtutibus ornatae operabantur expedite in ordine superna­ tural! et morali. Pars 2.a Praeter fidem, spem et poenitentiam. Arg. Christus erat comprehensor et simul persona divina. Ut comprehensor non potuit habere fidem et spem, quia comprehensores non possunt credere quod vident nec sperare quod possident 3. Qua persona divina non potuit poenitere, quia materia, circa quam versatur poeni­ tentia, est peccatum proprium. Persona autem divina peccatum non fecit. 1 Salm., De virtutibus, Arbor praedicamentalis, n. 12. 2 Cfr. S. Thomas, IU p., q. 7, a. 2; et Hugon, Le mystère de ΓIncarnation, 4.me partie, ch. 1, § 6. ’ Cfr. Laurentius a S. Thorosia, De incarnat., controv. 13, n. 25 sqq. 410 DE VERBO INCARN. Q. XLV. DE GRATIA CHRISTI HOMINIS Pars 3.a Habuit virtutes morales naturales. Arg. Virtutes morales naturales perficiunt potentias ad recte ope­ randum in ordine morali naturali. Potentiae autem Christi dispositae erant naturaliter ad recte operandum in omni ordine morali, quia hoc exigebat finis incarnationis. Ergo. 690. Thesis ΙΓ. Christus Dominus non acquisivit virtutes morales naturales per proprios actus, sed probabilius accepit eas per infusionem. Nota. Tres sunt in hac parte modi dicendi inter auctores: i) Aliqui volunt Christum acquisivisse virtutes morales naturales per proprios actus successu temporis. Jta Nazarius, Laurentius a S. Theresia, Salmanticen­ ses, etc. ‘. 2) Alii dicunt eas acquisivisse propriis actibus in primo instanti suae conceptionis. Ita Contenson 1 2 et alii apud Medina»: 34. 3) Alii conten­ dunt eas accepisse per infusionem in primo instanti suae conceptionis. Sic Vazquez, Suarez, Gonet, Philippus a SS. Trinitate, Billuart et alii *. Haec sententia magis mihi probatur. Arg. Nullum defectum adsumpsit Christus, qui non fuerit necessa­ rius ad finem incarnationis. Sed carentia virtutum moralium non fuit necessaria ad finem incarnationis. Ergo Christus virtutibus moralibus nunquam caruit. Hinc: 1) Fundamento caret prima sententia, quae tenet Christum eas acquisivisse successu temporis. 2) Non potuit, saltem citra miraculum, quod non probatur, primo et unico instanti suae conceptionis acquirere omnes virtutes per pro­ prios actus, quia tot actus unico instanti elicere non potuit. Unde fallit secunda sententia. 3) Eas igitur accepit per infusionem. ARTICULUS V UTRUM IN CHRISTO FUERINT DONA SPIRITUS SANCTI 691. Status quaestionis. Dona Spiritus Sancti sunt perfectiones quae disponunt potentias animae, ut sint facile mobiles a Spiritu Sancto in his, quae superant regulam communem prudentiae etiam infusae. Numerantur septem: scilicet, sapientia, intellectus, scientia, pietas, consilium, fortitudo et timor. Horum tria priora spectant ad intellectum, et quatuor posteriora ad voluntatem. Ratio septenarii numeri colligitur ex materia virtutum, quae septem modis exigit regulari ultra modum communem prudentiae infusae, ut patet ex accurato examine eorum, quae nobis necessaria sunt in cre­ dendis, sperandis, diligendis et agendis. 1 Nazarius, In III p., q. 7, a. 2, conci. 5; Laurentius a S. Theresia, De incarnatione, controv. 13, n. ni; Salmanticenses, De incarnatione, disp. 14, n. 6 sqq. 2 Theologia mentis et cordis, lib. 9, diss. 5, c. 1, spec. 2. 3 In ITT p., q. 7, a. 2. 4 Vazquez, Tn TH p., disp. 42, c. 2; Suarez, De incarnatione, disp. 19, sect 1; Gonet, De incarnatione, disp. 12, a. 3; Philippus a SS. Trinitate, De incarnatione, disp. 5, dub. 5; Billuart, De incarnatione, diss. 8, a. 3. ART. V. AN IN CHRISTO FUERINT DONA SPIRITUS SANCTI 692. Sancti. THESIS. 4II Certum est in Christo fuisse omnia dona Spiritus Arg. 1) Isaias loquens de Christo venturo ait: 'Requiescet super eum... spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Dominix. 2) Dona Spiritus Sancti semper consequuntur gratiam habitualem et caritatem, ut expresse docet Angelicus 1 2, adeo ut, qui gratia sancti­ ficante suffulti et caritate perfusi diligunt Deum, facile moveantur a Spiritu Sancto supra regulam communem prudentiae. Sed Christus ha­ buit gratiam et caritatem intensissimam. Ergo. 3) Usum, quem fecerat Christus de donis Spiritus Sancti egregie exponit Contenson his verbis: «Sapientiae dono judicabat de rebus aeter­ nis per altissimas causas et rationes divinas. Intellectus intus legebat et penetrabat omnes veritates sibi a Deo propositas. Consilio de rebus agendis judicium ferebat non dubium sed firmum, et determinationem eam habens, quam prudentiae consilia gignere solent. Fortitudine corpus suum contra adversa parabat, et se laborioso redemptionis ojieri accin­ gebat. Scientia de rebus per causas inferiores captui sese nostro accom­ modans judicabat. Pietate Deum Patrem impense colebat, et Virginem Matrem filiali affectu prosequebatur. Timore demum immensam divi­ nae majestatis eminentiam, et supremam potestatem malum infligere potentem profundissime reverebatur, qui timor non servilis erat, sed filialis et castus» 3*. 693. Objicies, i) Dona Spiritus Sancti spectantia ad intellectum op­ ponuntur perfectioni Christi, quia supponunt in subjecto fidem et obscuri­ tatem repugnantem clarae Dei visioni. Christus autem non habuit fidem nec obscuritatem de rebus divinis. Ergo. 2) Item, dona spectantia ad voluntatem non potuerunt esse in Chri­ sto. Quia pietas exhibet reverentiam Deo non ut Patri naturali sed ut Patri adoptivo. Fortitudo roborat trepidantem contra adversa. Timor est fuga mali imminentis et difficile vitabilis. Sed Christus a) nunquam exhibuit re­ verentiam Deo ut Patri adoptivo; b) nunquam trepidavit contra adversa, et c) nunquam fugit malum imminens. Ergo. Resp. ad l.um—Neg. ant. Ad probationem dicendum est dona Spiritus Sancti, quae spectant ad intellectum non supponere in subjecto fidem et obscuritatem per se, sed in nobis per accidens ratione status viatorum. Unde beati, in quibus fidei succedet clara Dei visio, retinebunt dona Spiritus Sancti in patria *. Ad 2.um Pietas, cum dirigitur ad suum objectum, reverentiam exhibet Deo Patri, praescindendo a paternitate naturali vel adoptiva. Christus reve­ ritus est Patrem naturalem, nos reveremur Deum patrem adoptivum, sed utraque reverentia est ejusdem rationis, sicut religio erat ejusdem speciei in Christo et in justis. Fortitudo roborat trepidantem contra adversa partis intellectivae vel sensitivae. Christus non potuit trepidare in ratione superiori, quia gaudebat visione beatifica, sed in ratione inferiori et in parte sensitiva non semel trepidavit imminentibus undique malis. Unde Coepit pavere et taedere 6. 1 Is., ii, 2-3. 2 7-7/, q, 68, a. 5. 3 Theol. mentis et cordis, lib. 9, diss. 5, c. 1, specui. 3. 1 Cfr, S. Thoma·. I-II, q. 68, a. 6. ° Mare., 14, 33. 412 DE VERBO INCARN. Q. XLV. DE GRATIA CHRISTI HOMINIS Timor habet duplicem actum. Unum, quo quis subjicitur timore reve­ rential! ad Deum sicut ad causam, quae potest malum aliquod infligere; al­ terum, quo refugit malum culpae vel poenae. Non poterat Christus habere timorem ob malum culpae vel poenae, bene tamen timorem reverentialem, quo respiciebat divinam eminentiam capacem infligendi aliquod malum, v. gr., annihilationem humanitatis. Hinc S. Bernardus de errore accusat Abailardum, quod donum timoris negaverit Christo. ARTICULUS VI UTRUM IN CHRISTO FUERINT GRATIAE GRATIS DATAE 694. Status quaestionis. 1) Gratiae gratis datae sunt quaedam manifestationes spiritus, quibus aliquis constituitur instrumentum co­ opérons, ut alios possit confirmare et erudire. 2) Novem numerantur ab Apostolo, scilicet: Sermo sapientiae, ser­ mo scientiae, fides; gratia sanitatum, operatio virtutum, prophetia; discre­ tio spirituum, genera linguarum, et interpretatio sermonumx. Ratio hujus numeri facile adsignatur. Gratiae etenim gratis datae sunt manifestationes spiritus in aliquo homine, ut alios confirmare et erudire valeat circa divina. Ad hoc autem tria requiruntur in subjecto: 1) Ut Doctor ea, quae de divinis tradere velit, plene cognoscat sapien­ tia, scientia et fide. 2) Ut ea, quae docet, confirmet operibus divinae virtutis propriis, quod fit gratia sanitatum, operatione virtutum, et pro­ phetia. 3) Ut quae mente concipit, possit convenienter proferre, quod perficit gratia linguarum, discretione spirituum et interpretatione ser­ monum. Disputatur, an omnes gratiae gratis datae fuerint in Christo. 695. Placita theologorum. Abulensis 12 gratiam prophetiae, et Valen­ tia 3 gratiam fidei negaverunt Christo Domino. Sed communiter theologi docent omnes gratias gratis datas fuisse in Cliristo. 696. Thesis. Christo. Omnes gratiae gratis datae fuerunt perfectissime in Arg. 1) Christus Dominus certe fuit caput Ecclesiae. Oportebat autem, ut caput Ecclesiae in se uno haberet omnes gratias ordinis su­ pernaturalis, quae erant dispersae in membris. 2) Christus Dominus fuit Doctor universalis Ecclesiae. Doctor au­ tem universalis Ecclesiae debet imprimis divina, quae sunt Ecclesiae tradenda, plenissime cognoscere; deinde, quae sunt tradita, signis con­ firmare; ac tandem, quae sunt confirmata, verbis persuadere. Porro ad haec tria munia requiruntur, ut diximus, gratiae gratis datae. Ergo. 3) Sermonem sapientiae et scientiae manifestavit Christus, quando habuit sermonem in monte, et adeo profunde locutus est, ut admira1 2 3 I Cor., 12, 8 sqq. In Matth., i6, q. 4. In III p., disp. 1, q. 7, p. 5. ART. I. UTRUM CHRISTUS SIT CAPUT ECCLESIAE 4’3 rentur turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum et pharisaeix. Patefecit gratiam fidei, non quidem ut erat virtus theologica, qua caruit Christus, sed quate­ nus erat vel excellentia quaedam cognitionis circa mysteria fidei1 2, vel facilitas proponendi res fidei accommodate ad intelligentiam populi3. Gratiam sanitatum manifestavit, cum innumeros languores sanavit. Gra­ tiam virtutum ostendit, quando imperavit vento et mari, et facta est tranquillitas magna. Prophetam se exhibuit, quando ventura praecogno­ vit ac nuntiavit, adeo ut apostoli euntes in castellum Emmaus potue­ rint de eo dicere, quod fuit vir propheta, potens in opere et sermone 4. Discretionem spirituum exercuit, cum secreta cordium seu cogitationes hominum cognovit. Gratiam linguarum in Christo fuisse colligitur ex certa, quam ipse habuit, cognitione secretorum cordium, quorum lin­ guae non sunt nisi signa. Discretor spirituum fuit Christus, cum secreta cordium cognovit et veram pietatem a falsa in hypocritis sedulo di­ stinxit. Ac tandem magnificus interpres sermonum fuit, quando inci­ piens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quae de ipso erant 5. QUAESTIO XLVI DE GRATIA CHRISTI, UT EST CAPUT ECCLESIAE ARTICULUS I UTRUM CHRISTUS SIT CAPUT ECCLESIAE 697. Status quaestionis. 1) Inter omnia corporis humani mem­ bra primatum tenet caput triplici ratione, ordine scilicet, perfectione et influxu. Ordine quidem, quatenus est prima pars hominis, incipiendo a superiori; perfectione, quatenus in compendio continet omnes internos extemosque sensus; influxu, quatenus movet imperio alia membra. 2) Per analogiam ad caput humanum dicitur caput in corpore my­ stico et etiam sociali ille homo, qui inter alios primus est ordine, per­ fectione et virtute. 3) Eminet Christus inter membra Ecclesiae hac triplici ratione? 698. Thesis. Christus est caput Ecclesias. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus scribens ad ephesios ait: Omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimplet ur ®. 1 2 3 Matth., 7, 28 sq. Cfr. S. Thomas, I-II, q. ili, a. 4. Cfr. S. Thomas, In I Cor., 12, lect. 2. 4 6 « Lue., 24, 19. Lue., 24, 27. Epluts., i, 22. 414 DE VERBO INCARN. Q. XLVI. DE GRATIA CHR., UT CAPUT ECCL. 2) Ex ratione theologica. In ratione capitis tria includuntur, ut diximus superius, ordo scilicet, perfectio et influxus. Haec autem tria competunt Christo respectu Ecclesiae secundum propinquitatem ad Deum, secundum plenitudinem gratiae et secundum virtutem influendi 1: a) Ordinem tenet, quia est ■primogenitus in multis fratribus2, et constitutus est in caelestibus supra omnem principatum et potestatem 34; et est in omnibus ipse primatum tenens i. b) Perfectione superat alios, quia apparuit plenus gratiae et veri­ tatis 5. c) Influit in membra Ecclesiae, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus 6. Unde Christus, quatenus praesidet Ecclesiae, superat omnes perfe­ ctione, et influit in aliorum sanctificationem, dicitur et est caput Ec­ clesiae. Hanc triplicem conditionem ad rationem capitis mystici requisitam diserte Christo tribuit Apostolus dicens: Ipse est caput corporis Eccle­ siae, qui est principium, primogenitus ex mortuis (primatus)..., quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare (perfectio); et per eum reconciliare omnia (influxus) 7. Scholion. Alii dicunt ad rationem capitis mystici requiri perfectio­ nem dignitatis, potestatem dominationis et virtutem sanctificationis. Se­ cundum hanc considerationem Christus est caput Ecclesiae, ut diserte docet S. Thomas, «ratione dignitatis, gubernationis et causalitatis» 8. Corollarium. Solus Christus est proprie Ecclesiae caput, quia ex hominibus ipse solus influit interius de condigno in Ecclesiae membra. ARTICULUS II QUAE FUERIT IN CHRISTO RATIO FORMALIS CAPITIS ECCLESIAE 699. Status quaestionis. 1) Christus, ut Deus, non fuit caput Ecclesiae, sed supremus ejus dominus, quia caput in societate oportet esse homogeneum cum membris. Sed qua homo est caput Ecclesiae non utcumque, sed quatenus per gratiam obtinet primatum ordinis, perfectionis et influxus. Duplex autem est in Christo gratia, una gratia unionis, qua sub­ stantialiter sanctificata est humana ejus natura, et altera gratia habi­ tualis, qua ejus anima complete sanctificata est, et constituta princi­ pium connaturale actuum supernaturalium. 2) Quaeritur hic, qualis fuerit gratia, qua Christus obtinuit prima­ 1 2 3 4 s 6 7 8 S. Thomas, III p., q. 8, a. I. Rom., 8, 29. Ephes., i, 20-21. Coloss., i, 18. Joan., i, 14. Joan., i, 16. Coloss., I, 18-20. De veritate, q. 29, a. 4. ART. HI. AN CHRISTUS SIT ENTIUM INTELLECT. CAPUT 415 tum ordinis, perfectionis et influxus, ac constitutus fuit formaliter ca­ put Ecclesiae. 700. Placita theologorum. 1) Contendit Vazquez 1 Christum per so­ lam gratiam unionis constitutum fuisse in ratione capitis Ecclesiae. 2) Alii communissime docent per gratiam habitualem, quatenus con­ notât gratiam unionis, constitutum fuisse Christum in ratione capitis Ec­ clesiae. 701. Thesis. Gratia habitualis, quatenus connotât gratiam unio­ nis, fuit ratio formalis, qua Christus constitutus fuit caput Ecclesiae. Arg. Ex ratione. Cum de ratione capitis sit inter alia munia in­ fluere efficienter in membra, Christus constituitur caput Ecclesiae per illam formam, quae sit principium operandi efficienter in ordine super­ natural!. Sola autem gratia habitualis est in Christo principium ope­ randi efficienter in ordine supernatural!, quia est unicum principium quo merendi. Ergo. Apposite S. Thomas: «Gratia personalis (habitualis) et gratia capitis ordinantur ad aliquem actum; gratia autem unionis non ordinatur ad actum sed ad esse personale; et ideo gratia persona­ lis et gratia capitis conveniunt in essentia habitus, non autem gratia unionis»I2. Dixi quatenus connotai gratiam unionis, quia esto gratia habitualis influens in membra sit gratia capitis, tamen ratio, quae dignificat hu­ manitatem et gratiam habitualem in Christo, est gratia unionis. Quod ut recte intelligas animadverte sequentia: 1) Principium quod omnium operationum et praesertim influxus in membra fuit in Christo persona Verbi. 2) Opera Christi habuerunt infinitum valorem ratione personae operantis et gratiae unionis, qua certe dignificata est gratia ejus habi­ tualis tanquam a termino complente. 3) Gratia habitualis, sic dignifi­ cata a persona divina et unione hypostatica, fuit quasi forma, quae instruxit facultates activas animae Christi et constituit principium quo operationum et influxus in membra. Quare, gratia habitualis, pertinens ad lineam operativam et dignificata a gratia unionis, constituit in Chri­ sto rationem formalem capitis Ecclesiae 3. ARTICULUS III UTRUM CHRISTUS SIT OMNIUM CREATURARUM INTELLECTUALIUM CAPUT 702. Status quaestionis. 1) Christus propter suam dignitatem et perfectionem praesidet omnibus creaturis, potestque dici earum domi­ nus ac moderator, quia omnia subjecta sunt pedibus ejus. Anorganicarum tamen et irrationabilium non potest dici caput propter diversita­ tem naturae. I II In III p., disp. 48, c. 4. III p., q. 8, a. 5 ad 3. 3 Cfr Laurentius n S. Theresia, controv. 15, n. 13; Gonet, disp. 15, n. 107; FranzoUn. De Verbo incarnato, th. 41. De incarnatione, de verbo incarn. q xlvi. de gratia chr., ut caput eccl. 4i6 2) Quaestio venit hic enucleanda, an et quomodo Christus sit ca­ put creaturarum intellectualium per hunc ordinem: angelorum ac bea­ torum. justorum, fidelium peccatorum, haereticorum, infidelium, dae­ monum ac damnatorum. 703. Thesis I. Christus est caput angelorum *. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus loquens de Christo ait: Qui est caput omnis principatus et potestatis 1 2. 2) Ex ratione. Humanitas Christi propter suam unionem ad per­ sonam Verbi dignior est ac perfectior angelis, et in eos influit plures gratias, gloriam accidentalem, charismata supernaturalia, revelationes mysteriorum Dei et alia quamplurima. Ergo Christus est caput ange­ lorum. Num Christus influat gratiam et gloriam essentialem in angelos, di­ sputatur a theologis. Affirmant Suarez, Valentia, Philippus a SS. Tri­ nitate, Laurentius a S. Theresia ct alii 3. Negant S. Thomas, S. Bona­ ventura, Vazquez, Sylvius, Gonet, Contenson et alii 4, quorum sententia magis mihi probatur. Opinionis negantis ratio est, quia gratiam et gloriam essentialem nemini meruit Christus nisi qua Redemptor et intuitu mortis. Chri­ stus autem non est angelorum Redemptor «nec pro angelis mortuus est»5. Eadem ratione Adamus in statu innocentiae fuit certe membrum Christi venturi, sed gratiam habitualem non accepit pro meritis Christi. 704. Thesis II. Christus est quodammodo caput omnium homi­ num non damnatorum. Arg. S. Thomas ait ad rem: «Membra corporis mystici accipiuntur non solum secundum quod sunt in actu, sed etiam secundum quod sunt in potentia... Sic ergo dicendum est, quod accipiendo generaliter secun­ dum totum tempus mundi, Christus est caput omnium hominum, sed secundum diversos gradus. Primo enim et principaliter est caput eorum, qui actu uniuntur ei per gloriam. Secundo eorum, qui actu uniuntur ei per caritatem. Tertio eorum, qui actu uniuntur ei per fidem. Quar­ to vero eorum, qui ei uniuntur solum in potentia nondum reducta ad actum, quae tamen est ad actum reducenda secundum divinam prae­ destinationem. Quinto vero eorum, qui in potentia sunt ei uniti, quae nunquam reducetur ad actum, sicut homines in hoc mundo viventes, qui non sunt praedestinati, qui tamen ex hoc saeculo recedentes, tota1 Soto, In IV Sent., dist. 49, q. 4, a. 2, docet Christum non esse caput ange­ lorum nisi in quantum est Deus. 2 Coloss., 2, 10. 3 Suarez, De incarnat., disp. 23, sect. I, n. 7; Valentia, In III p., q. 8, p. 3; Philippus a SS. Trinitate, De incarnat,, disp. 5, dub. 7; Laurentius a S. Theresia, t. 5, controv. 15, n. 37 sqq. S. Thomas, In III Sent., dist. 13. q. 2, a. 2; S. Bonaventura, In III Sent., dist. 13, a. 2, q. 3 ad 4: Vazquez, In III p., disp. 49; Sylvius, In 111 p., q. 8, a. 4: Gonet, De incarnat., disp. 14. n. 73; Contenson, lib. 9, diss. 4, c. 2, specui. 3. s s. Augustinus, Enchiridion, c. 61; ML 40, 261. ART. I. DE NATURA SCIENTIAE HUM. CHRISTI 417 liter desinunt esse membra Christi, quia jam nec sunt in potentia, ut Christo uniantur»1. 1) Beatis in patria gloriam essentialem et visionem beatificam con­ tulit. His adnumerantur SS. Patres Veteris Testamenti, qui intuitu me­ ritorum Christi venturi sanctificati atque in gratia decedentes, recepti sunt in sinum Abrahae ante adventum Domini. 2) Justis viatoribus influit gratiam habitualem et charismata atque dona supernaturalia, sibi eos conjungens tanquam membra actualia per caritatem. Inter justos viatores possunt computari animae purgatorii, quae utpote actuali caritate Deo conjunctae, vere sunt membra Chri­ sti 2. Idem dicendum de catechumenis in gratia Dei constitutis. 3) Fideles peccatores certe uniuntur Christo per fidem et spem. Controvertitur, an per hanc unionem constituantur ipsi actu mem­ bra Christi. Negat Cano3. Alii probabilius docent fideles in peccato mor­ tali exsistentes esse actu membra Christi, non quidem perfecte et sim­ pliciter sed imperfecte et secundum quid. S. Thomas favet huic opi­ nioni, cum dicit Christum esse caput «eorum, qui actu uniuntur ei per fidem» 4; de quibus iterum ait: «Non sunt membra Christi actualiter sed potentialiter, nisi forte imperfecte per fidem informem, quae unit Chri­ sto secundum quid et non simpliciter... Pefcipiunt tamen tales a Chri­ sto quemdam actum vitae, qui est credere»5. Revera, fideles peccatores sunt membra Ecclesiae, ergo et Christi. 4) Haeretici ac pagani, sive sint praedestinati sive praesciti, non sunt actu membra Christi, sed tantum in potentia, hac differentia, quod praedestinati sint membra Christi in potentia ad actum reducen­ da, et praesciti in potentia nunquam vel solum transeunter ad actum reducenda. 705. Thesis III. Christus non est daemonum ac damnatorum caput. Arg. Daemones atque damnati non subjiciuntur dominio Christi nisi coacti et inviti, nullumque influxum recipiunt a Christo Redem­ ptore in ordine sanctificationis et vitae aeternae. QUAESTIO XLVII DE SCIENTIA HUMANA CHRISTI ARTICULUS I AN CHRISTUS QUATENUS HOMO HABUERIT SCIENTIAM HUMANAM 706. Status quaestionis. 1) Christus Dominus, quatenus Deus, habuit proculdubio in intellectu divino scientiam infinitam, qua omnia cognoscebat comprehendebatque ab aeterno, ut explicatum est in tra­ ctatu De Deo uno, quaestione 14. 1 3 6 III p., q. 8, a. 3. De locis, lib'4. c. ult. ad 9. /// p., <]. 8. a. 3 ad 2. 2 * Cfr. Cajetanus, In III p., q. 8, a. 3. III p., q. 8, a. 3. 27 DE verbo incarn. q. xlvii. de SCIENTIA HUM. CHRISTI 4T§ 2) Quaerimus hic, an Christus quatenus homo habuerit in intel­ lectu humano aliquam scientiam seu cognitionem creatam. 707. Errores, i) Gnostici et Valentiniani, si fides est S. Irenaeo, ex­ istimarunt Christum in infantia fuisse aliis infantibus parem et ignorantiae obnoxium. 2) Nestoriani putarunt Christum hominem morali dumtaxat nexu fuis­ se Verbo conjunctum, et plures veritates ignorasse. 3) Monothelitae contenderunt Verbum secundum divinam naturam fuisse in Cliristo principium immediatum omnium operationum, passive se habente humana natura, et consequenter negaverunt Christo humanam cognitionem. 4) Quidam antiqui catholici ,ut referunt S. Bonaventura et Capreolus *, voluerunt intellectum humanum Christi cognoscere res per intellectionem divinam et increatam, quatenus intellectus motus a divinitate eliciebat divinam intellectionem 1 2. 5) Lutherus, Zuinglius, Bucerus, Calvinus 345et alii protestantes, prae­ sertim liberales hodierni, volunt scientiam humanam Christi fuisse limita­ tam et progressui humano obnoxiam. 6) Modernisiarum propositiones sunt: «Criticus nequit adserere Christo scientiam nullo circumscriptam limite». «Christus non habuit semper con­ scientiam suae dignitatis messianicae» ‘. 708. Thesis. Christus homo habuit scientiam humanam, a primo instanti suae conceptionis, ab omni errore immunem et universalem. Pars I. Habuit scientiam humanam. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Isaias ait: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus..., spiritus scientiae et pietatis6* . S. Joannes: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis..., plenum gra­ tiae et veritatis 6. Apostolus: In quo (Christo) sunt omnes thesauri sapien­ tiae et scientiae absconditi1. 2) Ex SS. Patribus. S. Hieronymus docet: «Nullum hominem, ex­ cepto eo, qui ob nostram salutem carnem est dignatus induere, plenam habuisse scientiam et certissimam veritatem» 89. S. Augustinus: «Quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo parvulo fuerim suspicatus, quam videmus in parvulis» ü. 1 S. Bonavenlura, In III Sent., dist. 14, a. I, q. 1; Capreolus, In III Sent., dist. 14, q. 1, a. 1. 2 Huic errori aliquantulum favit Hugo Victorinus, Tract, de sapientia animae Christi; ML 17 6, 848 sqq. 3 Lutherus, In concione de Nat. Dom ; Zuinglius, In confess, ad Corolum Γ, a. 1; Bucerus, In Matth., c. 24; Calvinus, in Matth., c, 24. 4 Decreto Lamentabili, prop. 34-35: Denz-Bannw., 2034 sq.; Loisy, Autour d'un petit livre, 138, ait: «Il (le critique) ne pourrait lui attribuer une science sans bornes». 5 Is., il, 2. 6 Joan., i, 14. ’ Coloss., 2, 3. 8 Bp. 36 ad Damasum, n. 15: ML 22, 459. 9 De peccat, meritis, 2, π. 48; ML 44, 180. ART. I. DE NATURA SCIENTIAE HUM. CHRISTI 419 3) Ex ratione. Triplici ratione probat Angelicus fuisse in Christo aliquam scientiam humanam: a) Anima Christi, nisi haberet scientiam, esset in potentia ad intelligibilia ut ad actum atque ideo imperfecta, quod est inconveniens, b) Christus, si careret scientia humana, frustra haberet animam rationalem, quia quaelibet res est propter suam ope­ rationem. c) Christus suscepit humanam naturam integram. Ad inte­ gritatem autem humanae naturae pertinet cognitio saltem primorum principiorum T Pars II. A primo instanti suae conceptionis. 1) S. Joannes ait: Verbum caro jactum est; et statim addit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis 12. Hic certe innuit Evangelista Christum statim ac conce­ ptum fuisse plenum gratiae et veritatis. 2) S. Bernardus: «Sive ergo latens in utero, sive vagiens in praesepio, sive jam grandiusculus interrogans doctores in templo, sive jam perfectae aetatis docens in populo atque profecto plenus fuit Spiritu Sancto. Nec fuit hora in quacumque aetate sua, qua de plenitudine illa, quam in sui conceptione accepit in utero, vel aliquid minueretur vel aliquid eidem adjiceretur» 3. 3) S. Congregatio S. Officii die 7 Junii 1918 declaravit non posse tuto doceri propositionem his verbis expressam: «Nec certa dici potest sententia, quae statuit animam Christi nihil ignoravisse, sed ab initio cognovisse in Verbo omnia, praeterita, praesentia et futura, seu omnia, quae Deus scit scientia visionis 4. Pars III. Ab omni errore immunem. 1) Pius PP. X damnavit sequentem propositionem: «Conciliari ne­ quit sensus naturalis textuum evangelicorum cum eo quod nostri theo­ logi docent de conscientia et scientia infallibili Christi»5. 2) Error, si esset in scientia humana Christi, adseriberetur ipsi supposito divino Christi, quia actiones, passiones, proprietates, etc., sunt suppositorum. Sed error non potest adseribi supposito divino Christi. Ergo. Pars IV. Habuit scientiam universalem seu illimitatam. 1) S. Congregatio S. Officii die 7 Junii 1918 respondit non posse tuto doceri sequentem propositionem: «Placitum quorumdam recentio1 III p., q. 9, a. 1. 2 Joan., 1, 14. 3 Homil. 2 super Missus est; MI, 183, 65; Loisy, Simples réflexions sur le Dé­ cret du S. Office, prop. 35. ait despective: «Nos théologiens trouvent tout simple que Jésus, dans le sein de sa mère, ait eu conscience d’être le Messie, et qu'il ait possédé toute la science des choses divines et humaines, du passé, du présent et de l’avenir». 4 Acta Ap. Sedis, 10, 282. 6 Decreto Lamentabili, prop. 32: Denz-Bannw., 2032. 420 DE VERBO 1XCARN. Q. XLVII. DE SCIENTIA HUM. CHRISTI rum de scientia animae Christi limitata, non est minus accipiendum in scholis catholicis, quam veterum sententia de scientia universali»1. 2) Leporius presbyter inter alia dixit: «Dominum nostrum Jesum Christum secundum hominem ignorare»; sed a S. A ugustino, ut creditur, edoctus, hunc modum dicendi anathematizavit, «quia dici non licet, etiam secundum hominem, ignorasse Dominum prophetarum»1 2. 3) Ad haec adjungit cl. Billot: «Salva orthodoxia, ignorantia in Christo concedi non potest» 3. 709. Corollarium. Ex his facile deduces in Christo fuisse dupli­ cem intellectionem, divinam et humanam. Divina «non potuit esse ani­ mae humanae Christi, cum sit alterius naturae» 45 ; humana vero elicie­ batur ab intellectu humano, qui fuit potentia perfecta atque expedita. Dices. Dominus Jesus ait apud Marcum: De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater *. Ergo. Resp. Haec verba, quibus magnopere abusi sunt haeretici, referuntur ad Filium ut revelatorem, ita ut nesciat diem judicii ad revelandum, quamvis ipse bene illam noscat. ARTICULUS II QÜOTUPI.EX FUERIT SCIENTIA HUMANA CHRISTI 710. Status quaestionis. Triplex distinguitur scientia humana, sci­ licet, beata, infusa ct acquisita: 1) Beata est illa scientia, qua angeli et beati Deum in se et creaturas in Deo vident. 2) Infusa est cognitio re­ rum a Deo indita. Si cognitio superet vires intellectus, vocatur scientia infusa per se; sin autem, dicitur infusa per accidens. 3) Acquisita est, quae experientia, studio et labore proprio comparatur, ut philosophia et mathesis, quae acquiruntur ab homine per abstractionem et studium. Fuitne Christus hac triplici scientia instructus? 711. Placita theologorum, i) Giintheriani et aliqui catholici moder­ ni cum II. Schell dixerunt Christum Dominum non habuisse scientiam bea­ tam saltem ab initio. 2) Alii putantes sufficere Christo scientiam beatam et acquisitam, ne­ gaverunt ei scientiam infusam. 3) 5. Thomas aliquando negavit Christo scientiam acquisitam °, sed in Summa Theologica mutavit sententiam 4) Theologi unanimi fere consensu docent hodie Christum Dominum habuisse triplicem scientiam, beatam, scilicet, infusam et acquisitam. 1 Acta Ap. Sedis, 10, 282. 2 Libellus emendationis, n. 10: ML 31, 3 De Verbo incarnato, th. 21, §2. 1 S. Thomas, III p., q. 9, a. I ad I. 5 Mare., 13, 32. ° In III Sent., dist. 14, a. 3, q. 5. ’ III p., q. 9, a. 4. 1229. ART. II. QUOTUPI.EX FUERIT SCIENTIA HUM. CHRISTI 4ZI 712. Thesis I. Christus ut homo a primo instanti suae conceptio­ nis habuit scientiam beatam. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Jesus ait Nicodcmo: Nento ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo 1. Unde Filius hominis, dum esset viator, erat in caelo. Sed non erat in caelo nisi per visionem Dei. Ergo Christus ut homo fuit beatus a primo in­ stanti suae conceptionis. 2) S. Congregatio S. Officii sub die 7 Junii 1918 decrevit tuto do­ ceri non posse propositionem his terminis expressam: «Non constat fuis­ se in anima Christi inter homines degentis scientiam, quam habent beati seu comprehensores» 12. 3) Ex ratione. Sicut oportet causam esse priorem causato, ita necesse est illum, qui aliis communicat beatitudinem, prius esse beatum. Sed Christus homo contulit aliis beatitudinem juxta illud Apostoli: Qui multos filios in gloriam adduxerat 3. Ergo. Solvitur gravis difficultas. 713. Obj. Scientia beata, utpotc producens summum gaudium non potest in eodem subjecto simul esse cum summa tristitia. Sed Christus in horto affectus est summa tristitia juxta illud: Tristis est anima mea usquead mortem 45*. Ergo in Christe non fuit scientia beata. Resp. I) Aliqui dicunt Christum Dominum tempore passionis gaudio in voluntate, et tristitia in appetitu sensitivo affectum fuisse. Haec expli­ catio satis probabilis visa est Cano s. 2) .Ilii ab hac gravi difficultate se expediunt dicentes delectationem in Christo interruptam fuisse tempore passionis, ut locus daretur tristitiae et moerori ad hominum redemptionem et peccatorum satisfactionem. Ita Cano, Valentia et Maldonatus °. Sed haec solutio displicet generatim theologis. Delectatio enim et gau­ dium sunt perfectio ac complementum beatitudinis, et subtrahi nequeunt ab anima beata, nisi suspendatur ipsa ejus béatitude seu visio beatifica. 3) Theophilus Raynaudus docet «Christum simul et semel in voluntate cum gaudio beatifico tristitiam quoque immensam perpessum esse» 7. Neque haec solutio satisfacit. Summum gaudium et summa tristitia in eadem voluntate et respectu ejusdem objecti sese contradicunt, quatenus gaudium importat actum per modum accessus, et tristitia actum per mo­ dum recessus. Contradictoria autem verificari nequeunt. Ergo. 4) Alii volunt gaudium et tristitiam non posse reperiri in eodem sub­ jecto circa idem omnino objectum, bene tamen circa diversa objecta vel etiam circa idem objectum materiale, quod sit formaliter multiplex' et di­ versum. Verum haec responsio eludit contradictionem, quam important summum gaudium et summa tristitia ex parte objecti, sed non contradictionem quam dicunt gaudium et tristitia ex parte subjecti. Explicandum est, quomodo 1 ' Joan., 3, 13. 3 Acta Ap. Sedis, vol. 10, p. 282. 3 Hebr., 2, 10. 4 Matth., 26, 38. 5 Dc locis, lib. 12, c. 13. " Cano, Dc locis, lib. 12, c. 13; Valentia, In III p., In Mattii., 26, § «Subtilius in scholis». ’ De Christo, lib. 4, sect. 2, c. 4, n. 251. disp. 1, q. 9; Maldonatus, 422 θΕ VERBO INCARN, Q. XLVII. DE SCIENTIA HUM. CHRISTI salvari potuerint suminum gaudium et summa tristitia simul in eadem voluntate rationali Christi. 5) Dicendum est gaudium et tristitiam producta fuisse a diversis for­ maliter objectis in partibus superiori et inferiori voluntatis Christi. Quod ut probe intelligas, animadverte in potentiis intellectualibus considerari de­ bere rationem superiorem et rationem inferiorem, quae distinguuntur penes diversa munia Ratio superior attendit rebus aeternis conspiciendis aut consulendis, ratio inferior rebus temporalibus cognoscendis et componendis. Impossibile quidem fuit, ut voluntas Christi circa idem omnino objectum et secundum eamdem voluntatis partem afficeretur summa delectatione et summa tristitia, sed affecta,fuit circa objecta formaliter diversa et secundum diversam partem ipsius voluntatis rationalis. Pars superior voluntatis Chri­ sti, quae attendebat rationibus aeternis et respiciebat Deum, delectabatur summo gaudio; et pars inferior ejusdem, quae attendebat rebus tempora­ libus, affecta est in horto summa tristitia 12. 714. Thesis II. Intellectus humanus Christi praeter scientiam beatam habuit scientiam per se infusam, supernaturalem et naturalem, a primo instanti suae conceptionis. Nota. Scientia dicitur infundi, quando non acquiritur propria indu­ stria, sed species a Deo intellectui per infusionem confertur. Si cognitio rerum, quae per vires intellectus comparari nequit, alicui infundatur, dici­ tur scientia per se infusa: idque contingit in duplici objectorum genere, id est, circa objecta supernaturalia, ut sunt mysteria gratiae, et circa objecta naturalia nobis impervia, ut est numerus stellarum. Unde scientia per se in­ fusa potest esse supernaturalis vel naturalis e* objecto. Si cognitio rerum, quae viribus intellectus acquiri potest, ut notitia problematum matheseos, cuipiam reveletur, vocatur scientia infusa per accidens. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ait: In quo sunt omnes the­ sauri sapientiae et scientiae absconditi3. Scientia autem infusa est pro­ fecto thesaurus magni aestimandus. Ergo. 2) Ex ratione S. Thomae. «Decebat, ut humana natura adsumpta a Verbo Dei imperfecta non esset. Omne autem, quod est in potentia, est imperfectum, nisi reducatur ad actum. Intellectus autem possibilis humanus est in potentia ad omnia intelligibilia. Reducitur autem in actum per species intelligibilcs, quae sunt quaedam formae completi­ vae ipsius, ut patet ex his, quae dicuntur in 3 de anima (text. 32 et 38). Et ideo oportet in Christo ponere scientiam inditam, in quantum per Verbum Dei animae Christi sibi personaliter unitae impressae sunt spe­ cies intelligibiles ad omnia, ad quae intellectus possibilis est in po­ tentia» 4. Circa hanc rationem adverte sequentia: a) Licet scientia distinguatur a speciebus intelligibilibus, semper tamen eas comitatur. Unde vix species intelligibiles informant intelle­ ctum, statim paritur notitia. Ubi ergo species intelligibiles a Deo in­ funduntur, scientia simul communicatur. 1 2 n. 46; 3 4 Cfr. Complutenses, Cfr. Cajetanus, In Mendive, De Verbi Coloss., 2, 3. S. Thomas, III p., De anima, disp. 19, q. 2. III p., q. 46, a. 7; Salmant., De incarnatione, disp div. incarnat., n. 102. q. 9, a. 3. 17, art: II. QUOTUPLEX FUERIT SCIENTIA HUM. CHRISTI 423 b) Scientia infusa nunquam Christo defuit, quia decebat intelle­ ctum humanum Christi esse perfectum a primo instanti suae conceptio­ nis, in quo etiam usum rationis pro hac scientia sine conversione ad phantasmata habuit. c) Ex verbis Angelici sequitur in Christo fuisse scientiam infusam tum naturalem tum supernaturalem. Quia oportebat totam potentiam intellectus humani Christi reduci ad actum. Haec autem potentia in Christo erat duplex, una naturalis, quae reducta est ad actum per spe­ cies et scientiam rerum naturalium; et altera obedientialis, quae reducta est ad actum per species et scientiam rerum supernaturalium, nempe mysteriorum gratiae. Unde Angelicus ait: «In anima humana, sicut in qualibet creatura, consideratur dtlplex potentia passiva (naturalis et obedientialis)... Utraque autem potentia animae Christi fuit reducta in actum secundum hanc scientiam divinitus inditam»1. Nec valet dicere potentiam animae Christi fuisse reductam ad actum per scientiam beatam. Nam, licet Christus cognoverit omnia in Verbo, adhuc intellectum habebat in potentia ad recipiendas species intelligibiles et ad intelligenda objecta modo naturali. 715. sibilem. Thesis III. Christus ut homo habuit scientiam per se acqui- Nota. Scientia per se acquisibilis dicitur, quae petit per industriam hu­ manam acquiri, ut dialectica et mathesis. Distinguitur essentialiter a scientia infusa naturali: i) Quia una ex natura sua postulat humano labore acquiri, et altera per se petit a Deo infundi. 2) Objectum scientiae per se acquisibilis est quidditas rerum ma­ terialium ex sensibus conjecta: objectum scientiae naturalis infusae sunt quaelibet res naturales, ipsa etiam individua, repraesentata in speciebus infusis independenter a phantasmatibus. 3) Species unius sunt naturales ex phantasmatibus abstractae, species alterius sunt supernaturales a Deo infusae. 4) Ratio formalis sub qua scientiae per se acquisibilis est semper aliquid sub conceptu quidditatis materialis, ratio sub qua scientiae infusae est e contra aliquid relatum ad ordinem supernaturalem gratiae. Arg. 1) Oportebat maxime, ut omnis potentialitas humani intel­ lectus Christi reduceretur ad actum. Sed intellectus humanus Christi erat naturaliter in potentia ad scientiam per se acquisibilem. Ergo. 2) In anima Christi fuerunt proculdubio intellectus agens et pos­ sibilis cum propriis operationibus. «Propria autem operatio intellectus agentis est facere species intelligibiles actu, abstrahendo eas a phan­ tasmatibus»1 2; operatio vero intellectus possibilis est has species reci­ pere et objecta intelligere, producendo verbum mentis. Ergo in Christo fuit scientia per se acquisibilis. Haec scientia acquisita Christi consuevit vocari experimentalis juxta illud S. Thomae: «quam quidam experimentalem nominant»3. 1 2 3 III p., q. n, a. i. IU p., q. 9, a. 4. III p., q. 9. a. 4. DE VERBO INCARN. Q. XLVIII. SCIENTIA BEATA CHRISTI 42 4 QUAESTIO XLVIII DE SCIENTIA BEATA ANIMAE CHRISTI ARTICULUS I QUOD FUERIT OBJECTUM SCIENTIAE BEATAE ANIMAE CHRISTI 716. Status quaestionis. Duplex est, ut alibi diximus, objectum visionis beatificae, 'primarium et secundarium. Primarium est Deus et cuncta Dei attributa seu perfectiones, secundarium vero creaturae, prout continentur in Verbo. 717. Thesis I. Anima Christi per scientiam beatam a primo in­ stanti suae conceptionis videbat Deum longe perfectius quam angeli ac beati. Hoc certe colligitur ex unione hypostatica et ex fine incarnationis. Primo quidem ex unione hypostatica, quia, si angelis et beatis confertur visio Dei ob suam unionem affectivam cum Deo, multo magis anima Christi perficietur visione Dei ob suam unionem hypostaticam cum per­ sona Verbi. Secundo ex fine incarnationis, quia, si Verbum incarnatum fuit, ut homines ducerentur ad visionem Dei. a fortiori congruebat ani­ mam Christi ad eumdem finem ante omnes perduci. Hinc Christus a principio suae incarnationis videbat Deum, unum et trinum, cum omnibus ejus attributis, nempe intuebatur essentiam, personas, proprietates ac perfectiones Dei infinitas, quae revera sunt unum et simplicissimum objectum contemplationis beatorum. Unde dicebat : Scio eum et sermonem ejus servo1. Haec profundissime explicat S. Thomas dicens: «Visio divinae essen­ tiae convenit omnibus beatis secundum participationem luminis deriva­ ti in eos a fonte Verbi Dei secundum illud Eccli., 1, 5: Fons sapientiae, Verbum Dei in excelsis. Huic autem Verbo Dei propinquius conjungitur anima Christi, quae est unita Verbo in persona, quam quaevis alia crea­ tura; et ideo plenius recipit influentiam luminis, in quo Deus videtur ab ipso Verbo, quam quaecumque alia creatura. Et ideo prae caeteris creaturis perfectius videt ipsam primam veritatem»1 2. Nequit tamen comprehendere Deum, quia anima humana Christi est finita, et mens finita nequit comprehendere infinitum. Unde in con­ cilio Basileensi damnata est propositio Augustini de Roma his terminis expressa: «Anima Christi videt Deum tam clarè et intense, quantum clare et intense Deus vadet se ipsum» 3. 1 2 3 Joan., 8, 55. III p., q. io, a. 4. Sess. 22; Mansi, 29, 109. ART. I. OBJECTUM SCIENTIAE BEATAE ANIMAE CHRISTI 425 718. Thesis II. Christus per scientiam beatam videbat et videt di­ stincte in Verbo, vices specierum gerente, omnes creaturas praesentes, praeteritas et futuras, quas Deus videt per scientiam visionis. Hanc doctrinam tenet S. Thomas 1 cum omnibus domesticis et plu­ ribus extraneis contra Biel et alios2. Juxta decretum S. Officii 7 Junii 1918 certa dicenda est «senten­ tia, quae statuit animam Christi nihil ignoravisse, sed ab initio cognovisse in Verbo omnia, praeterita, praesentia et futura, seu omnia quae Deus scit scientia visionis»34. Ratio hujus doctrinae est, quia beati in essentia divina vident omnia, quae ad eorum statum pertinent. Sed ad Christum, omnium creaturarum règem ac dorninum, cui omnia dedit... Pater in manus i, spectant omnes creaturae praesentes, praeteritae et futurae. Ergo. Hinc S. Thomas ait: «Anima Christi in Verbo cognoscit omnia exsistentia secundum quodeumque tempus... Scit ergo anima Christi omnia, quae Deus in se ipso cognoscit per scientiam visionis»5* , et quidem simul absque ulla successione °. Imo non solum creaturas praesentes, praeteritas et futuras, verum etiam omnia, dicta, facta et cogitata, et quae erant, sunt vel erunt in potentia creaturae, nota sunt Christo, quia Christus comprehendebat omnium creaturarum essentiam et virtutem seu potentiam, secundum illud Petri: Domine, tu omnia nosti"1. 719. Thesis III. Anima Christi per scientiam beatam non cogno­ scebat omnes creaturas possibiles. Est satis communis contra Magistrum Sententiarum, S. Albertwn Magnum. Alensem, Durandum, Scotum et alios8. Videri possunt Capreolus, Ferrariensis, Cajetanus, Salmanticenses et Philippus a SS. Trinitate9. Arg. Cognitio omnium possibilium in Verbo ex vi cognitionis ar­ guit comprehensionem virtutis Dei ac proinde comprehensionem essen­ tiae divinae. Sed intellectus humanus Christi non potest comprehen­ dere virtutem ac essentiam Dei. Ergo. Ad rem S. Thomas: «Scit ergo anima Christi omnia, quae Deus in se ipso cognoscit per scientiam vi­ 1 III p., q. io, a. 2. 2 In III Seni., dist. 14, q. un., a. 1, conci. 2. 3 Acta Ap. Sedis, vol. 10, p. 282; Denz-Bannw., 2184. 4 Joan., 13, 3. 5 III p., q. 10, a. 2. et ad 2. ° Cfr. De Deo uno. n. 239. ’ Joan.. 21, 17. 8 Magister Sent., Ill Sent., dist. 14, § 2: S. Albertus M., In 111 Sent., dist. 14, aa. 1-2; Alensis, III p., q. 13, m. 4; Durandus, In III Sent., dist. 14, q. 2; Scotus, hi III Sent., dist. 14, q. 2. • Capreolus, In III Sent., dist. 14, q. 2, a. 1; Cajetanus, In III p., q. 10, a. 2; Salinanlioenses, 1) incarnat., disp. 8, n 1: Philippus a SS. Trinitate, De incarna­ tione, disp, <>, dub, 3. 420 DE VERBO INCARN. Q. XLVIII. SCIENTIA BEATA CHRISTI sionis, non tamen omnia, quae Deus in se ipso cognoscit per scientiam simplicis intelligentiae, et ita plura scit Deus in se ipso, quam anima Christi» L ARTICULUS II UTRUM CHRISTUS PER SCIENTIAM BEATAM VIDERIT CREATURAS SIMUL IN VERBO 720. Status quaestionis. Visio rerum simultanea rigorose dicitur, quae uno eodemque actu nunquam interrupto simul intuetur objecta, successiva vero, quae per successivos actus interruptos exercetur. Quaeritur, an Christus per scientiam beatam omnes creaturas prae­ teritas, praesentes et futuras actu nunquam interrupto simul in Verbo videat. 721. Placita theologorum, i) Quorumdam opinionem refert Ange­ licus his verbis: «Quidam dixerunt, quod anima Christi actu non videt omnia, quae Deus potest facere, videt tamen in habitu. Ita enim perfecte Verbum cognoscit, ut quidquid velit cognoscere, convertendo se ad Verbum, ejus cognitionem in Verbo accipiat, quamvis non semper omnia speculetur in actu, quae in Verbo potest cognoscere» 1 2. Hanc sententiam tenuerunt S. llonaventura, Scotus et alii 3. 2) Alii multo communius et verius docent animam Christi per scien­ tiam beatam omnia praeterita, praesentia et futura simul videre. Ita S. Tho­ mas, Sotus, Alvarez, Salmanticenses et omnes thomistae 4. 722. Thesis. Christus per scientiam beatam videt omnia, quae Deus videt scientia visionis, simul in Verbo. Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae. «Anima Christi, ait Angelicus, et quilibet beatus, quantum ad visionem beatam, qua videt Verbum et res in Verbo, non patitur successionem in intelligendo; quia secundum Augustinum (De Trinitate, lib. 15. c. 16, n. 26; ML 42, 1079) in patria non erunt volubiles cogitationes. Unde oportet ponere, quod anima Chri­ sti omnia, quae habitu videt in Verbo, actu in eo videat» 5. 2) Ex ratione, a) Scientia beata, qua Christus videt res in Ver­ bo, mensuratur aeternitate participata, quae est tota simul. Ergo Chri­ stus videt in Verbo omnes res simul. b) Christus per scientiam beatam videt res in Verbo tanquam in una specie vel vices speciei gerente. Ergo videt omnia simul. 1 2 III p., q. io, a. 2 ad 2. De veritate, q. 20, a. 5; «Sed quia». S. Bonaventura, In III Sent., dist. 3 14, a. 2, qq. 2-3; Scotus, In III Sent., dist 14, q. 2, n. 20; «Sed si ista via». Cognitionem habitualem hic vocat Scotus non habitum in anima exsistentem, qui ratione sua ostendat objecta, sed visionem primi objecti virtualiter continentis objecta. «Per aliquem actum videt Verbum, et per illum actum omnia relucentia in Verbo sunt sibi praesentia actu primo, et per hoc habitualiter sibi nota». Ibid. 4 S. Thomas, De veritate, q. 20, a. 5; Sotus, In IV Sent., dist. 49, q 3, a. 3, conci. 8; Alvarez, De incarnatione, disp. 55, n. 38; Salnianticenses, De incarnatione, disp. 18, n. 32. 3 De veritate, q. 20, a. 5. ART. I. COGNITIO INFUSA ANIMAE CHRISTI 427 QUAESTIO XLIX DE SCIENTIA INFUSA ANIMAE CHRISTI ARTICULUS I QUID COGNOVERIT ANIMA CHRISTI PER SCIENTIAM INFUSAM 723. Status quaestionis. Angelicus Doctor, sicut modo retulimus, expresse docet potentiam naturalem et obedientialem animae Christi reductam fuisse in actum per scientiam divinitus infusam. Deinde sub­ dit: «Et ideo secundum eam anima Christi primo quidem cognovit quae­ cumque ab homine cognosci possunt per virtutem luminis intellectus agentis; sicut sunt quaecumque pertinent ad scientias humanas; secun­ do vero per hanc scientiam cognovit Christus omnia illa, quae per re­ velationem divinam hominibus innotescunt, sive pertineant ad donum sapientiae, sive ad donum prophetiae, sive ad quodcumque donum Spiritus Sancti... Ipsam tamen Dei essentiam per hanc scientiam non cognovit» h Ut haec clarius nobis innotescant, separatim considerari possunt ge­ nera objectorum, quae intellectui humano Christi offerebantur. Haec erant: Objecta naturalia, quae virtute intellectus cognosci possunt; sub­ stantiae naturales nobis imperviae; cogitationes cordium; jutura contin­ gentia; entia supernaturalia; essentia Dei; mysterium SS. Trinitatis; cu­ mulus possibilium. Quid de singulis Christus noverit per scientiam infusam, breviter expendere placet. I. Christus per scientiam infusam cognovit omnia naturalia, tum ea, quae virtute propria intellectus comparari possunt, ut scientiae naturales, tum ea, quae intellectui humano impervia sunt, ut substantiae separatae, non solum secundum rationes genericas aut specificas, sed- etiam in indi­ viduo secundum propriam uniuscujusque rationem. Ita communiter thomistae et ex extraneis Suarez, Lugo12 et alii. Arg. Minime decuit intellectum humanum Christi esse in potentia ad aliquid et consequenter imperfectum. Esset autem in potentia ad plura et imperfectus, si non cognosceret omnia naturalia non solum quoad rationes genericas aut specificas, sed etiam in individuo secun­ dum propriam uniuscujusque rationem, quia ad haec omnia intelligenda habuit Christus potentiam. Ergo. Omnia autem individua sub una specie contenta cognoscebat Chri­ stus per unam tantummodo speciem infusam, quae non confuse sed distincte et clare repraesentabat rationes individuates eo modo, quo species angelicae repraesentant plura individua. 1 III p., q. 11, a. 1. 2 Suaroz., De incarnatione, disp. 27, sect. I et 3; sect. 2. Luro. De incarnatione, disp. 20, 428 DE VERBO INCARN. Q. XI.IX. DE SCIENTIA INFUSA CHRISTI Nec obstat scientiam non esse de singularibus, quia principia scien­ tiae naturalis applicari nequeunt scientiae supematurali. Licet scien­ tiae naturales non versentur circa singularia sed circa quidditates re­ rum, scientiae tamen supernaturales et infusae possunt versari circa singularia. Non cognoscebat Christus per hanc scientiam omnia simul actu sed successive. Omnium quidem habebat species et omnia cognoscebat si­ mul habitu, sed quantum ad actum cognoscebat naturas et individua, quando volebat vel occasio se offerebat. II. Intellectus humanus Christi per scientiam infusam cognovit cogi­ tationes cordium et lutura contingentia. Ita fere communiter theologi1 contra Scotum, Bielem1 2 aliosque paucos. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Quidam de scribis dicebant de Jesu apud Matthaeum: Hic blasphemat. Et, cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 3. Rursum: Arnen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est 45*. 2) Summopere decebat, ut revelatio a Deo Christo homini facta patefaceret omnes quidditates per speciem creatam cognoscibiles. Sed cogitationes cordium et futura contingentia, utpote entitates et modi reales, sunt per speciem creatam cognoscibiles. Ergo. Scholion. Difficultas non mediocris se offert circa medium, in quo Christus per scientiam infusam cognovit futura contingentia: a) Ad hanc cognitionem non videtur sufficere evidentia in atte­ stante seu revelante, ut voluit Suarez s, quia cognitio rerum per evi­ dentiam in attestante est fides atque ideo confusa. b) Christus non vidit futura contingentia in speciebus infusis re­ praesentantibus divinum decretum de futuritione rerum contingentium, ut contendit Medina °, quia impossibile est divinum decretum per spe­ ciem creatam repraesentari. c) Videtur Christus cognovisse futura contingentia per scientiam infusam in speciebus eorum propriis, non quidem acceptis a rebus ipsis, sed exemplatis derivatisque ab essentia divina. Futura contingentia de­ terminata jam per decretum Dei exsistunt in aeternitate, habentque veritatem objectivam pro aliqua duratione; et haec veritas repraesen­ tata est in Christo per species creatas derivatas a divina essentia. Ad rem S. Thomas: «Quandoque vero prophetica revelatio est impressa quaedam similitudo divinae praescientiae; prout scilicet cognoscit or­ dinem causarum ad effectus 7. III. Christus per scientiam infusam cognovit evidenter et quiddita1 Cfr. Durandus, In III Sent., dist. 14, q. 3; Medina, In III p., q. 11, a. Vazquez, In III p., disp. 53, c. 2; Philippus a SS. Trinitate, De incarnatione, disp. 6, dub. 5; Salmanticenses, De incarnatione, disp. 19, n. 15 sqq. 2 Scotus, In III Sent., dist. 14, q. 3; Biel, In III Sent., dist 14, q. un., a. 2, conci. 1-2. 3 Matth., 9, 3-4. 4 Matth., 26, 21. 5 De incarnatione, disp. 27, sect. 2. • In III p., q. 11, a. 1. 7 II-II, q. 171, a. 6 ad 2. ART. 1. COGNITIO INFUSA ANIMAE CHRISTI 429 live, imo comprehendit omnia entia creata supernaturalia ut gratiam, fi­ dem, caritatem, etc. Ita communius theologi1 contra paucos. Arg. a) Intellectus humanus Christi erat in potentia ad intelligenda omnia entia creata supernaturalia. Pro dignitate autem Christi hominis oportebat illum in actum reduci. b) Christus erat causa efficiens et finalis conscia omnium entium supernaturalium. Ergo cognoscebat ea per scientiam infusam. c) Christus per scientiam infusam instructus erat, ut esset Doctor aliorum circa entia supernaturalia, id est, circa gratiam, fidem, cari­ tatem, etc. Ergo. Corollarium. Rationes expositae probant cognitionem entium su­ pernaturalium in Christo fuisse evidentem et quidditativam, quia spe­ cies infusae, quae intellectum Christi reducebant in actum, repraesen­ tabant quidditative entia creata supernaturalia. Verum dignitas Chri­ sti, qua Doctoris, judicis et causae efficientis ac finalis totius ordinis supernaturalis postulabat illam cognitionem esse comprehensivam, ut nulla cognoscibilitas limitata ac finita, qualis est cognoscibilitas entium creatorum supernaturalium, excederet perfectionem virtutis intellecti vae Christi. IV. Intellectus humanus Christi per scientiam infusam cognovit Deum et mysterium SS. Trinitatis evidenter quoad an est, non tamen eviden­ ter quoad quid est. Ita fere omnes contra Vazquez2 et alios paucos. Pars l.a Arg. a) S. Thomas diserte ait: «Per hanc scientiam cognovit Chri­ stus omnia illa, quae per revelationem divinam hominibus innotescunt, sive pertineant ad donum sapientiae, sive ad donum prophetiae, sive ad quodeumque donum Spiritus Sancti»3. b) Conveniens omnino fuit, ut in revelatione Christo facta inclu­ deretur evidens manifestatio exsistentiae Dei ac mysterii SS. Trinitatis non secus ac in revelatione facta scriptoribus sacris. Numquid aliis via­ toribus minor fuerit Christus? Ipse de unitate Dei et distinctione per­ sonarum saepe sermonem instituit, ac Patrem et Filium et Spiritum Sanctum expresse nominavit. Cognitionem tamen infusam Dei ac mysterii SS. Trinitatis quoad an est non habuit Christus per species directas objecti, quia nequit dari species creata, quae immediate repraesentet Deum et SS. Trinitatem quoad an est. Unde dicendum est Christum habuisse cognitionem infusam Dei et SS. Trinitatis quoad an est per species infusas rerum creatarum super­ naturalium, in quibus elucebat exsistentia Dei auctoris supernaturalis et SS. Trinitatis. 1 Cfr. Laurentius a S. Theresia, vol 5. controv. 18, n. 31 sqq.; Salmanticensos. De incarnatione, disp. 19, n. 28 sqq.: Gonet, De incarnat., disp. 17. n. 46 sqq.; Billuart, De incarnat., diss. Il, a. 2. Vazquez, tn III p., disp. 53, C. I. 8 111 p , q. Il, a. I. DE VERBO INCARN. Q. XL1X. DE SCIENTIA INFUSA CHRISTI 430 Pars 2.a Arg. Cognitio quidditativa rei per revelationem habetur, quando infunduntur species repraesentantes objectum, prout est in se. Sed non potest dari species creata repraesentans naturam Dei et SS. Trinitatis, ut est in se. Ergo. Minor patet. Quia Deus est infinite immaterialis et actus omnino purus, species vero creata, quantumvis perfecta, non est actus omnino purus. Unde S. Thomas: «Ipsam tamen Dei essentiam per hanc scientiam non cognovit (Christus)» 1. V. Christus per scientiam infusam non cognovit nec cognoscere po­ tuit omnia possibilia. Ita fere communiter theologi contra Suarez et Gonet 1 2·, qui putant cognitionem omnium possibilium per revelationem Christo non repugnasse. Arg. a) Intellectui humano Christi non potuerunt offerri species omnium possibilium. Ergo Christus non potuit per scientiam infusam cognoscere omnia possibilia. «Sicut non potest esse, ait Angelicus, quod sit factum, quidquid Deus potest facere; quia sic Deus fecisset tot, quot non posset plura, et sic ejus potentia esset limitata ad creaturas actu exsistentes; ita non potest poni, quod alicui creaturae sit mani­ festatum, quidquid Deus.potest facere vel manifestare»3. b) Omnia possibilia cognosci non possunt nisi cognita virtute seu potentia Dei, quantum cognoscibilis est. Sed cognitio virtutis Dei, quan­ tum cognoscibilis est, importat comprehensionem Dei, quae non com­ petit animae Christi. Ergo Christus per scientiam infusam non cogno­ vit nec cognoscere potuit omnia possibilia. ARTICULUS II QUOMODO USUS FUERIT CHRISTUS SCIENTIA INFUSA 724. Placet hic satisfieri quibusdam difficultatibus, quae se offe­ runt, circa modum quo Christus usus est scientia infusa, an scilicet in exercitio hujus scientiae indiguerit conversione ad phantasmata, di­ scursu, etc. I. Christus per scientiam infusam poterat res cognoscere cum vel sine conversione ad phantasmata. Ita multo probabilius theologi contra duas oppositas sententias, quarum una cum Vazquez et Becano 4 defendit Christum non potuisse uti scientia infusa per conversionem ad phan­ tasmata, et altera cum Durando 5 tenet Christum in exercitio hujus scientiae indiguisse phantasmatum auxilio. Intellectus, ait Angelicus, «habet se ad phantasmata dupliciter. Uno modo sicut accipiens a phantasmatibus scientiam; quod est in illis qui 1 III p., 2 Suarez, n. 118. q. ii, a. i. De incarnat., disp. 27, sect. 4, n. 4; Gonet, 3 De veritate, q. 20, a. 5 ad 4. Cfr. Auctor dist. 14, q. un, a. 2 ad 3. 4 Vazquez. In III p.. disp. 52, c. 2; Becanus, 5 In III Sent., dist. 14, q. 3, n. 7. De incarnat., disp. 17, in III Sent, ad Annibaldum, De incarnatione, c. 9, q. 5. ART. II. QUOMODO USUS FUERIT CHRISTUS SCIENTIA, ETC. 4SI nondum scientiam habent secundum motum, qui est a rebus ad ani­ mam. Alio modo secundum motum, qui est ab anima ad res, in quantum phantasmatibus utitur quasi exemplis, in quibus inspicit, quod consi­ derat,- cujus tamen scientiam prius habebat in habitu»1. Hoc secundo sensu se habebat Christus ad phantasmata, in scientia infusa et poterat eis uti vel non uti in rebus revelatis cognoscendis. Cum enim Christus esset comprehensor simul et viator, in exercitio scientiae infusae non erat dependens a phantasmatibus, quamvis ea haberet in imaginatione. Unde: a) de facto intellexit plura, quae non cadunt sub phantasmate, ut substantias separatas, entia supernaturalia, mysteria gratiae, cogitationes cordium, etc., et poterat sine phan­ tasmate cognoscere omnia creata; b) «habuit tamen in parte imaginativa quasdam similitudines, in quibus etiam poterat speculari divina, in quantum non sohim erat comprehensor sed etiam viator»12. Hinc Christus in exercitio scientiae infusae poterat uti vel non uti phanta­ smatibus. Utrumque liquido tradidit Angelicus dicens: «Licet anima Christi potuerit intelligere, non convertendo se ad phantasmata, poterat tamen intelligere se ad phantasmata convertendo»3. II. Christus -per scientiam infusam poterat objecta cognoscere cum vel sine discursu. Ita pariter doctores multo communius contra duas oppo­ sitas sententias, quarum prima cum S. Bonaventura, Vazquez, Suarez et Lugo 4 negat Christum potuisse in exercitio scientiae infusae uti discursu, et altera cum Durando 5 defendit eum in usu hujus scientiae indiguisse discursu. a) Poterat cognoscere objecta revelata per discursum. Quia Christus in exercitio scientiae infusae poterat ab una cognitione ad alteram a prima dependentem procedere, non quidem nova addiscendo, sed utendo facultatibus et notitiis jam acquisitis. Sed in hoc processu salvatur di­ scursus. Ergo. «Alio modo, ait S. Thomas, potest dici aliqua scientia discursiva vel collativa quantum ad usum: sicut interdum scientes ex causis concludunt effectus, non ut de novo addiscant, sed volentes uti scientia, quam jam habent. Et hoc modo scientia animae Christi poterat esse collativa et discursiva. Poterat enim ex uno aliud concludere, sicut sibi placebat»6. b) Non indigebat discursu. Intellectus Christi per scientiam infusam poterat in speciebus intentionalibus immediate cognoscere et compre­ hendere objecta revelata. Ergo non indigebat discursu. III. Christus per scientiam infusam non cognoscebat intuitive jutu­ ra. Est sententia communis contra Cornejo 7. In III Sent., dist. 14, q. 1, a. 3, quaestiunc. 3. S. Thomas, III p., q. 7, a. 8 ad I. 3 III p., q. II, a. 2 ad 3. 4 S. Bonaventura, In III Sent., dist. 14, a. 3, q. 2 ad 5; Vazquez, In III p., disp. 52, c. 3; Suarez, De incarnat., disp. 28, sect. 2, n. 6; Lugo, De incarnat., disp. 20, 1 2 sect. 6. 6 0 ’ In III Sent., dist. 14, q. 3, III p.. q. 11, a. 3. In III p., tr. 2, circa q. 11, n. 8. disp. 1, dub. 2. DE VERBO INCARN. Q. XI.IX. DE SCIENTIA INFUSA CHRISTI 432 Cognitio intuitiva, si rigorose accipiatur, debet esse visio clara et certa objecti actu exsistentis et physice praesentis 1. Sed futura non erant physice praesentia per.scientiam infusam intellectui humano Chri­ sti, ut patet. Ergo. Si quis tamen benignius accipiat intuitionem pro cognitione clara et certa alicujus objecti coexsistcntis seu praesentis intentionaliter, ut videtur accepisse Cajetanus12, potest dici Christum cognovisse futura intuitive. ARTICULUS III UTRUM SCIENTIA INFUSA CHRISTI FUERIT PERFECTA 725. Status quaestionis. Perfectio scientiae infusae attenditur generatim penes naturam specierum. Porro species scientiae infusae in Christo fuerunt supernaturales, non tantum ratione originis, sed etiam entitative, quia connaturaliter repraesentabant vel objecta supernaturalia, vel naturalia modo supernatural!, quatenus exhibebant objecta etiam naturalia in ordine ad gratiam, ad potentiam miraculorum, etc. Item species infusae Christi fuerunt perfectiores omnibus aliis spe­ ciebus etiam angelorum, non quidem quoad universalitatem, quia utpo­ te connaturales animae humanae, nonnisi unam naturam specificam sin­ gulae repraesentabant3, sed quoad claritatem et distinctionem reprae­ sentationis. Species siquidem Christo infusae clarius et efficacius objecta repraesentabant pluresque relationes ad ordinem supernaturalem quam species angelorum ostendebant. Haec cum ita sint, aliquae quaestiones discutiendae sunt circa per­ fectionem scientiae infusae. I. Scientia infusa Christi fuit certe habitus distinctus a speciebus. Est communis contra Vazquez 4. a) «Anima Christi, ait S. Thomas,... uno habitu omnia cognovit, quae ad hanc scientiam (infusam) pertinent, quamvis diversis specie­ bus»5. Ergo pro uno habitu seu scientia habuit plures species. b) Species sunt repraesentationes rerum seu res ipsae ac objecta intentionaliter considerata; scientia vero dicitur habitus seu qualitas permanens, quae disponit intellectum ad eliciendum actum cognitionis. Unde species se habent ex parte objecti, scientia vero ex parte subjecti. Sed repraesentationes rerum seu objecta intentionaliter considerata, et qualitas perficiens intellectum ex parte subjecti, distinguuntur realiter. Ergo. II. Habitus scientiae infusae in Christo fuit unicus. Est probabilior et communior contra Cajelanum, Sylvium, Joannem a S. Thoma, Lugo et Billuart6. 1 2 3 ■* 5 ° Cfr. Salmanticenses, De incarnat., disp. 20, n. 30 sqq. In III p., q. n, a. 1, Ad secundum vero dubium. III p., q. n, a. 6. In III p., disp. 54, c. 2. In III Sent., dist. 14, q. I, a. 3, quaestiunc. 4. Cajetanus, In III p., q. II, a. 6; Sylvius, In III p., q, 11, a. 6, Joannes a ART. III. AS SCIENTIA CHRISTI FUERIT PERFECTA 433 a) Angelicus Doctor ait: «Quia ergo anima Christi habuit scientiam magis universalem, quam aliquis angelus, ideo non habuit diversos ha­ bitus, quibus cognosceret; sed uno habitu omnia cognovit, quae ad hanc scientiam pertinent, quamvis diversis speciebus» x. Rursum: «Non quae­ libet specierum diversitas facit habitum diversum... sed diversitas specierum, quae non reducitur ad eumdem modum cognitionis secundum genus. Quae quidem diversitas contingit ex hoc, quod lumen intelle­ ctus nostri est magis particulatum et debile. Et ideo in Christo non fuit talis divisio habituum propter luminis claritatem»*12. Dices. Angelicus videtur contrarium tenere, cum ait: «Scientia indita animae Christi fuit distincta secundum diversos habitus» 34. Resp. S. Thomas docet scientiam inditam animae Christi fuisse distin­ ctam secundum diversos habitus quantum ad species et ex parte connotati seu obliqui, non in esse habitus. Se ipsum clare explicat Angelicus Doctor in responsione ad i et 3, ubi ait: «et ideo oportuit esse in anima Christi proprias species singularum rerum... et secundum hoc oportuit esse diver­ sos habitus scientiae in anima Christi» b) Diversitas specifica habituum provenit, non ex pluralitate spe­ cifica objectorum materialium, neque ex pluralitate specierum essentia­ liter diversarum, sed ex diversitate rationum formalium sub qua. Unde, si plura objecta specie diversa, naturalia vel supernaturalia, praesentia vel futura, per plures species singulis substantiis correspondentes sub una ratione formali sub qua intelligantur, habitus scientificus erit unicus; et e contra, si sub diversis rationibus sub qua cognoscantur, erunt plures habitus. Sed Christus omnia objecta scientiae infusae pluribus speciebus repraesentata cognoscebat sub una ratione formali sub qua5. Ergo. IIT. Scientia infusa Christi fuit simpliciter perfectior et secundum quid minus perfecta quam scientia infusa angelorum. Animadvertas velim imprimis scientiam infusam animae Christi et angelorum non distingui essentialiter, sed esse ejusdem speciei infimae, quia utraque est habitus infusus, et cognoscens objecta sub una ratione formali sub qua. Habitus tamen intellectivi ejusdem speciei possunt esse alii aliis perfectiores accidentaliter, et hac ratione statuta est thesis sub distinctione. Utramque partem docet Angelicus his verbis: «Scientia indita ani­ mae Christi potest dupliciter considerari. Uno modo secundum illud, quod habuit a causa influente: alio modo secundum id, quod habuit ex subjecto recipiente. Quantum igitur ad primum scientia indita animae Christi fuit multo excellentior, quam angelorum scientia, et quantum ad multitudinem cognitorum et quantum ad scientiae certitudinem; quia lumen spirituale gratiae, quod est inditum animae Christi, est S. Thoma, De incarnat., disp. 14, a. 3, conci. 2; Lugo, De incarnat., disp. 20, sect. 4, n. 59; Billuart, De incarnat, diss. 11, a. 3. 1 In III Sent., dist. 14, q. t, a. 3, quaestiunc. 6, sol. 4. 2 In III Sent., dist. 14, q. 1, a. 3, quaestiunc. 6, sol. 4 ad 3. 3 111 p., q. 11, a. 6. 4 111 p., q. ii, a. 6 ad i et 2. 4 Cfr. Salmnntioonsos, Do incarnatione, disp. 19, n. 3. 28 434 DE VERBO INCARN. Q. I.. DE SCIENTIA ACQUISITA CHRISTI multo excellentius, quam lumen, quod pertinet ad naturam angelicam. Quantum autem ad secundum, scientia indita animae Christi est infra scientiam angelicam, scilicet, quantum ad modum cognoscendi, qui est naturalis animae humanae, qui scilicet est per conversionem ad phan­ tasmata et per collationem et discursum»1. QUAESTIO L DE SCIENTIA ACQUISITA ANIMAE CHRISTI ARTICULUS I QUAE COGNOVERIT CHRISTUS PER SCIENTIAM ACQUISITAM Hic agimus de extensione scientiae animae Christi. 726. Thesis. Christus per scientiam acquisitam cognovit omnia objecta, quae in praesenti providentia per lumen intellectus agentis sunt cognoscibilia. Ratio est, quia oportuit scientiam acquisitam Christi esse omnium perfectissimam. Notabilissima sunt ad rem haec S. Thomae verba: «Scientia rerum acquiri potest non solum per experientiam ipsarum, sed etiam per experientiam quarumdem aliarum rerum; cum ex virtute lu­ minis intellectus agentis possit homo procedere ad intelligendum effe­ ctus, et similia per similia, et contraria per contraria. Sic igitur, licet Christus non fuerit omnia expertus, ex his tamen, quae expertus est, in omnium devenit notitiam... Licet sensibus corporalibus Christi non fuerint subjecta omnia sensibilia, fuerunt tamen 'sensibus ejus subjecta aliqua sensibilia, ex quibus propter excellentissimam vim rationis ejus potuit in aliorum notitiam devenire per modum praedictum... sicut vi­ dendo corpora caelestia potuit comprehendere eorum virtutes et effe­ ctus, quos habent in istis inferioribus, qui ejus sensibus non subjace­ bant. Et eadem ratione ex quibuscumque aliis in aliorum notitiam deve­ nire potuit» 12. Ex hoc ratiocinio sequitur Christum per scientiam acquisitam non cognovisse essentiam angelorum nec singularia cuncta rerum materialium, quia virtus intellectus agentis Christi versabatur in abstrahendis spe­ ciebus intellectualibus ex rebus sensibilibus. Ex rebus autem sensibili­ bus non poterat educere species repraesentantes essentiam angelorum aut omnia individua. «Per hanc scientiam, ait Angelicus, non cognovit essentias substantiarum separatarum, nec etiam singularia praeterita, praesentia et futura, quae tamen cognovit per scientiam inditam»3. 1 III p., 2 III p., 3 III p., q. ii, a. 4. q. 12, a. I ad i et 2. q. 12, a. 1 ad 3. ART. Π. QUAESTIONES CIRCA SCIENTIAM ACQUISITAM CHRISTI 435 ARTICULUS II DISCUTIUNTUR VARIAE QUAESTIONES CIRCA SCIENTIAM ACQUISITAM CHRISTI 727. I. Christus propriis actibus comparavit scientiam per se aequisibilem. Ita S', Thomas, Capreolus, Cajetanus, Vazquez, Valentia, Philip­ pus a SS. Trinitate, Laurentius a S. Theresia et Salmanticenses *, contra S. Bonaventuram. Scotum. Durandum, Suarez, Lugo et alios123. Arg. 1) S. Lucas ait: Et Jesus projiciebat sapientia et aetate et gra­ tia apud Deum et homines9. Hunc locum exponens ait S. Ambrosius: «Profectus est aetatis, et profectus sapientiae, sed humanae est; ideo aetatem ante praemisit, ut secundum hominem crederes dictum; aetas enim non divinitatis sed corporis est; ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis» 4. 2) Rationabilior dicitur haec scientia fuisse a Christo propriis acti­ bus acquisita; primo quidem ex parte scientiae, cui naturalius est, ut acquiratur quam ut infundatur; secundo ex parte scientis, quia nobilius est Christo propriis actibus instrui, quam ab extrinseco illustrari; tertio ex parte modi sciendi, «quia, sicut in Christo fuit scientia beata modo beatorum, et scientia indita modo inditae, ita debuit esse scientia acqui­ sita modo adquisitae» 5*. 3) Operatio propria intellectus agentis, quae est abstrahere species intelligibiles a phantasmatibus, frustra fuisset in Christo, si scientia per se acquisibilis indita ei fuisset per accidens. 728. II. Christus hanc scientiam acquirere non incepit a primo in­ stanti suae conceptionis; sed ea aetate, qua ejus sensus potuerunt ministrare phantasmata intellectui agenti ejusdem; et complete eam acquisivit, quando sensuum ministerio ejus intellectus omnia principia scientiae naturalis com­ paravit. Ita docet S. Thomas dicens: «Scientia acquisita causatur ab intel­ lectu agente, qui non simul totum operatur, sed successive. Et ideo secundum hanc scientiam Christus non a principio scivit omnia, sed paulatim et post aliquod tempus, scilicet in perfecta aetate» ®. Pars l.a Ratio primae partis est, quia intellectus agens non abstrahit species nisi a phantasmatibus formatis ab imaginatione per ministerium sen­ 1 S. Thomas, III p.. q. 9, a. 4; et q. 12, a. 2; Capreolus, In 111 Sent., dist. 14, q. un., a. 1. et a. 3 ad 1. contra 2; Cajetanus, In III p., q. 9, a. 4; Vazquez, In 111 p., disp. 55, c. 2; Valentia, In Ill p., q. 9, p. 2; Philippus a SS. Trinitate, De incarna­ tione, disp. 6, dub. 7: Laurentius a S. Theresia, De incarnatione, controv. 18, n. 18; Salmantieenses, De incarnatione, disp. 22, n. 1 sqq. 2 S. Bonaventura, In Ill Sent . dist. 14, a. 3, q. 2; Scotus, In 111 Sent., dist. 14, q. 3, «Contra conci.»; Durandus, In 111 Sent., dist. 14, q. 4, n. 8; Suarez, In III p., disp. 30, sect. 2; Lugo, De incarnatione, disp. 21, sect. 1. 3 Lue., 2, 52. 4 De incarnationis doni, sacramento, c. 7, n. 72; ML 16, 872. 5 Cajetanus, In 111 p., q. 9, a. 4; «Ad hoc dicitur». 11 Ill p , q. 12, a. 2 ad 1. Cfr Salmanticenses, De incarnatione, disp. 22, n. 2t sqq. DE VERBO INCARN. Q. L. DE SCIENTIA ACQUISITA CHRISTI 43θ suum. Sensus autem Christi expediti non fuerunt, nec imaginatio potuit ministrare phantasmata intellectui a primo instanti conceptionis. Ergo. Quando inceperit in Christo perfectus usus sensuum et rationis, ignoramus, sed certum est multo praematurius quam in aliis pueris incepisse. Pars 2.a Christus acquisivit scientiam expcrimentalem modo connaturali et ordinario, cujus processus fit, prout sequitur: Sensus subministrant spe­ cies sensibiles; phantasia exinde efformat phantasmata; intellectus agens educit ex eis species intelligibiles; ac tandem intellectus possibilis co­ gnoscit objecta; imo ex aliquibus cognitis deducit alia. Haec autem Christus non fecit nisi cum, adepto usu rationis, comparavit principia scientiae naturalis. Ergo. Verisimile est Christum propter excellentissimum, quo pollebat, in­ genium, et alias rationes, perfectionem hujus scientiae adeptum fuisse circa duodecimum aetatis suae annum. 729. Corollarium. Ex hoc facile deduces scientiam experimentalem non simul sed successive fuisse a Christo acquisitam. Sensus enim Christi, quantumvis perfectissimi, non exercuerunt simul suas operatio­ nes circa omnia sensibilia sed successu temporis, et intellectus ejus non subito sed paulatim scientiam acquisivit x. 730. III. Christus per se ipsum sine magistro acquisivit scientiam experimentalem per viam inventionis. S. Thomas haec habet ad rem: «Cum duplex sit modus acquirendi scientiam, scilicet inveniendo et addiscendo, modus, qui est per inven­ tionem, est praecipuus: modus autem, qui est per disciplinam, est secun­ darius. Unde dicitur in i Ethic., c. 4: Ille quidem est optimus, qui omnia per se ipsum intelligit; bonus autem rursus est ille, qui bene docenti obedit. Et ideo Christo magis competebat habere scientiam acquisitam per inventionem quam per disciplinam; praesertim cum ipse daretur a Deo omnibus in doctorem»12. Ex hoc colliges Christum a) nihil didicisse ab hominibus, quia, cum esset omnium hominum caput et doctor, non decuit, ut fieret eorum discipulus 3; b) non luisse instructum ab angelis, tum quia Christus fuit angelorum caput, tum quia dignior evasit per se ipsum scientiam acqui­ rendo 4. IV. Tot fuerunt Christo Domino habitus scientiae acquisitae, quot distinguuntur scientiae naturales ex ratione naturali sub qua. Hujus adsertionis fundamentum est, quia scientia acquisita in Chri­ sto fuit ejusdem naturae ac in nobis. In nobis autem tot distinguuntur scientiae, quot fuerint cognitiones diversae ex ratione formali sub qua. Unde unus fuit in Christo habitus mathesis, alius logicae, etc. 1 2 3 4 Cfr. S. Thomas, I If p., q. 12, a. i ad i et 2; et a. 2. flip., q. 9, a. 4 ad 1. Cfr. S. Thomas, III p., q. 12, a. 3. Cfr. S. Thomas, 111 p., q. 12, a. 4. ART. II. OPERA QUAE CHR. PER HUMAN. EFFICERE POTUIT 437 QUAESTIO LI DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI ARTICULUS I UTRUM ANIMA CHRISTI HABUERIT OMNIPOTENTIAM SIMPLICITER 731. Status quaestionis. Omnipotentia est facultas faciendi omnia, quae non implicant contradictionem. Christus vere dicitur omnipotens, quia per communicationem idiomatuin attributa divina in concreto praedicantur de Christo, ut dicetur infra. Difficultas est, an natura humana Christi, praecisione facta a perso­ na, fuerit pariter omnipotens. 732. Error. Ubiquistae, ex familia lutheranorum, dixerunt omnipo­ tentiam aliaque Dei attributa fuisse formaliter communicata humanitati Christi, adeo ut humana natura Christi, praecisione facta a persona divina, fuerit omnipotens, immensa, ubique, etc. h 733. Thesis. ter omnipotens. Humanitas Christi non fuit nec esse potuit simplici­ Arg. 1) In Christo, post unionem factam in persona, natura divi­ na et humana permanserunt integrae ac distinctae, «utraque scilicet natura retinente id quod sibi est proprium... Potentia activa cujuslibet rei consequitur formam ipsius» 2. Unde in Christo fuit duplex potentia activa, divina scilicet et infinita, quae consequitur naturam divinam, et humana ac limitata, quae consequitur naturam humanam. 2) Omnipotentia, utpote attributum Dei, est ipse Deus. Sed natura humana Christi nullatenus potest dici Deus. Ergo natura humana Chri­ sti non fuit omnipotens simpliciter. Apposite ad rem S. Augustinus: «Illorum exeeramur blasphemiam, qui novo sensu adserere conantur a tempore acceptae camis omnia, quae erant divinitatis in hominem de­ migrasse». ARTICULUS II QUAE OPERA POTUERIT CHRISTUS UT HOMO SEU PER HUMANITATEM EFFICERE 734. Status quaestionis. Humanitas Christi potuit esse 1) causa principalis physica quorumdam effectuum; 2) causa principalis moralis aliorum; 3) causa instrumentalis aliorum. ’ a Cfr Valontin. In III S. Thonmi, /// />., q p., disp. r, q. 2, p. 3. § 2. 13, a. 1. 438 DE VERBO INCARN. Q. LI. DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI Quaerendum est, quae opera patraverit humanitas Christi secundum hanc triplicem rationem. 735. Thesis I. Anima Christi secundum propriam virtutem natu­ ralem fuit causa secunda, principalis et physica, effectuum, qui sunt animae convenientes. (Est certa.) Arg. Humana natura Christi post unionem ad Verbum permansit integra cum suis operationibus. Sed anima rationalis in humana natura est causa secunda, principalis et physica, effectuum, qui conveniunt animae. Ergo. Hinc anima Christi virtute propria gubernabat corpus suum, acquirebat sapientiam, immutabat corpus secundum omnes per­ fectiones, quae humano corpori conveniebant ex virtute suae for­ mae, etc. x. 736. Thesis II. Humanitas Christi non fuit causa principalis phy­ sica 1) gratiae sanctificantis et operum supernaturalium; nec 2) miracu­ lorum; nec 3) creationis et annihilationis rerum. Pars l.a Non fuit causa principalis physica gratiae et operum supernaturalium. Est communis contra Medinam et Cabreram 1 2. Arg. Ratio hujus adsertionis est, quia humanitas Christi non habuit nec habere potuit virtutem naturalem nec naturae superadditam, quae in ratione causae principalis adaequaret perfectionem gratiae vel ope­ rum supernaturalium: Non naturalem, ut patet, quia virtus naturalis humanitatis Christi fuit multo inferior gratiae operibusque supernaturalibus; nec habuit virtutem naturae superadditam, quia 1) unio hypo­ statica. quae in Christo fuit modus creatus excedens perfectionem gra­ tiae sanctificantis operumque supernaturalium, non erat operativa sed constitutiva suppositi, nec conferebat humanitati virtutem aliquam physice operativam; et 2) gratia habitualis Christi, licet adaequans perfectionem specificam gratiae operumque supernaturalium in suo esse et in ratione entis, non erat eis proportionata in esse causae principalis physicae, nec continebat in se ut in causa physica effectus supematurales 3. Pars 2.a lorum. Non fuit causa principalis physica miracu­ Arg. Miraculum est id, quod fit praeter ordinem totius naturae creatae. Humanitas autem Christi nihil poterat facere ut causa princi- ■ palis physica praeter ordinem totius naturae, quia, cum esset pars na­ turae, quidquid valebat exsequi vel operari, continebatur intra ordinem totius naturae. 1 2 3 Cfr. Cajetanus, In III p., q. 13, a. 2. Medina, In III p., q. 13, a. 2, conci. 1. Cfr. Salmanticenses, Dc gratia, disp. 8, 11. 2 sqq. ART. It. OPERA QUAE CHR. PER HUMAN. EFFICERE POTUIT 439 Pars 3.a Non fuit causa principalis physica creationis et annihilationis rerum. 1) Non creationis, quia, cum omnis creatura indigeat subjecto ad operandum, anima Christi nequibat aliquid educere ex nihilo. 2) Neque annihilationis, quia «immutationes creaturarum, secun­ dum quod sunt vertibiles in nihil, correspondent creationi rerum, prout scilicet producuntur ex nihilo. Et ideo, sicut solus Deus potest creare, ita solus potest creaturas in nihilum redigere» 1. Ex hoc sequitur nihilum non posse esse terminum a quo nec termi­ num ad quem actuum animae et humanitatis Christi. 737. Thesis III. Humanitas Christi fuit causa principalis moralis effectuum supernaturalium et miraculorum. (Est satis communis) 12. Arg. Humana natura Christi habebat meritum infinitum. Qui au­ tem habet meritum infinitum continet virtutem sufficientem producen­ di moraliter effectus supernaturales ac miracula. Hinc humanitas Christi, quatenus erat causa meritoria, influebat de facto moraliter in eorum productionem. 738. Thesis IV. Humanitas Christi fuit causa instrumentalis phy­ sica miraculorum et effectuum supernaturalium. Est probabilior 3 contra Durandum, Cano, I’azquez, Becanum aliosque plures modernos 4, qui dicunt humanitatem Christi moraliter tan­ tum influere in opera miraculosa et supernatural ia 5* . Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Lucas ait de Christo: Virtus de illo exibat et sanabat omnes ®. Et ipse Jesus: Tetigit me aliquis? Nam ego novi virtutem de me exiisse~. Haec autem nequeunt intelligi de virtute morali, quae non exit de corpore, sed de virtute physica instrumental!. Ergo. 2) Ex conciliis. Concilium Ephesinum ait: «Caro Christi est vivificatrix, quia facta est propria Verbi»8. Et Concilium Cpolitanum III ap­ probavit haec Sophronii quondam Hierosolymorum episcopi verba: «Quae omnia (opera miraculosa) ultra naturam et sermonem humanum effecta; divinae Dei Verbi essentiae atque naturae profecto exsiste­ 1 S. Thomas, III p., q. 13, a. 2. 2 Cfr. Salmanticenses, De incarnatione, disp. 23. n. 18. 3 Cfr. Capreolus, In III Sent., dist. 15. a. 3. ad argumenta contra 1 conci.; Cajetanus, In III p., q. 13, a. 2; Laurentius a S. Theresia, t. 5, controv. 19, n. 4 sqq.; Salmanticenses, De incarnatione, disp. 23, n. 20. 1 Durandus, In III Seni., dist. 14, q. 5; Cano, Relectio de Sacramentis, p. 4, postcopcl. 6; Vazquez, Γη III p., disp. 57, c. 5; Becanus, De incarnatione, c. 10. " Cl. Billot ponit causalitatem ordinis intentiùnalis, quatenus humanitas Christi dicebatur habere virtutem per modum habitus, qua imperium divinum praesentabat naturae immutandae, designando nempe voce, gestu, voluntate, etc., naturam, quae esset immutanda. De Verbo incarnato, th. 22. ° I.uc., b, 19. ’ l.uc.. 8, 46. H C'ttn. Il; Denz-Bannw., 123. 44° DE VERBO 1NCARN. Q. LI. DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI bant indicia, etsi per carnem agebantur et corpus» *. Haec etiam verba innuunt influxum physicum humanitatis Christi se extendisse ad effe­ ctus supernaturales et miracula. Verbum siquidem patravit opera in ordine physico, et Verbo ita in ordine physico operanti concurrit caro Christi. 3) Ex SS. Patribus. S. Cyrillus alexandrinus: «Imponit etiam in­ firmo manum, demonstrans potentis Verbi efficaciam a sancta came geri, quam suam fecerat, Deo congruam virtutem illi inserens... cuncta facile efficiens etiam per carnem propriam: nam revera per ipsam mi­ racula faciebat»12. Rursum: «Cogita... quod et in aeneo vase positus ignis, proprii caloris communicet illi vim. Sic ergo etiam omnipotens Dei Verbum, unito sibi animato... templo, sui proprii ac Deo digni vi­ goris inseruit efficaciam»34 . Ac tandem docet «carnem Domini... vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi cuncta vivificare praeva­ lentis» Porro, cum actio Dei in productione effectuum supematuralium et miraculorum esset physica, oportuit actionem humanitatis Chri­ sti, quae illam ut instrumentum producebat, esse physicam. S. Joannes Damascenus: «Quemadmodum Verbi divinitas per carnem operatur, ita etiam per divinitatem caro ipsius perpetiebatur. Divinita­ tis enim organum caro fuit» 5. Et alibi: Verbum «per corpus non secus ac per instrumentum quoddam divinas actiones efficiebat» 6. 4) Exauctoritates. Thomae. «Si autem loquamur de anima Christi, secundum quod est instrumentum Verbi sibi uniti, sic habuit instrumentalem virtutem ad omnes immutationes miraculosas faciendas, ordina­ biles ad incarnationis finem, qui est instaurare omnia sive quae in caelis sive quae in terris sunt. Immutationes vero creaturarum, secundum quod sunt vertibiles in nihil, correspondent creationi rerum, prout scilicet producuntur ex nihilo. Et ideo sicut solus Deus potest creare, ita solus potest creaturas in nihilum redigere»7. Pronum est S. Doctorem hic loqui de virtute instrumental! physica animae Christi, quia animae Chri­ sti concedit eam virtutem instrumentaient ad immutationes miraculosas faciendas, quam negat eidem ad creationem et annihilationem. Quis autem negaverit animam Christi potuisse moraliter influere in opus creationis et annihilationis? Ergo S. Doctor loquitur de virtute instru­ mental! physica non de virtute morali 89 . Objectiones. 739. Obj. l.° Angelicus «in III librum Sententiarum» diserte docet animam Christi non habuisse virtutem faciendi miracula nisi per modum orationis aut intercessionis ·. Ergo. 1 2 3 4 5 3 7 Act. ii; Labbé, vol. 6, col. 878. In Lucam, 4, 38; MG 72, 550. In Lucam, 4, 38; MG 72, 550 sq. Concil. eph., can. 11; Denz-Bannw., 123. De fide orth., lib. 3, c. 15; MG 94, 1059. De fide orth., lib. 3, c. 19: MG 94, 1079. III p., q. 13, a. 2. 8 Cfr S. Thomas, III p , q. 8, a. 1 ad 1 9 In III Sent., dist. 16, q. 1, a. 3. ART. II. OPERA QUAE CHR. PER HUMAN. EFFICERE POTUIT 441 Resp. I. Cajetanus 1 putat S. Thomam vel se ipso doctiorem mutasse sententiam, vel sub verbo orationis aut intercessionis comprehendisse vir­ tutem instrumentalem. II. Melius crediderim S. Doctorem loco citato locutum fuisse de virtute naturali humanitatis Christi. «Anima Christi, ait alibi, potest dupliciter considerari. Uno modo secundum propriam naturam: et hoc modo, sicut non poterat immutare exteriora corpora a cursu et ordine naturae; ita etiam non poterat immutare proprium corpus a naturali dispositione, quia anima Christi secundum propriam naturam habet determinatam pro­ portionem ad suum corpus. Alio modo potest considerari anima Christi, secundum quod est instrumentum unitum Verbo Dei in persona. Et sic subdebatur ejus potestati totaliter omnis dispositio proprii corporis» 1 2. Obj. 2.° Ad rationem instrumenti physici tria requiruntur, nempe: 1) contactus instrumenti et subjecti; 2) actio praevia instrumenti, qua di­ spositive concurrit ad effectum causae principalis; et 3) acceptio alicujus virtutis a causa principali, qua fit potens influere in effectum. Sed huma­ nitas Christi non contigit subjecta operum supernaturalium, a quibus ple­ rumque erat distans, nihil praevie operata est in hominibus ad productio­ nem gratiae et miraculorum; nullamque virtutem accepit a causa principali, ut efficeret opera supernaturalia et miraculosa. Ergo. Resp.—Neg. min. 1) Humanitas Christi non tetigit quidem subjecta operum supernaturalium contactu formali agentis, bene tamen contactu virtuali, quatenus virtus supernaturalis in humanitate Christi exsistens subordinabatur Deo principali agenti, et Deus utebatur ea ut instrumento ad producendos effectus supernaturales et miraculosos. 2) Actio praevia instrumenti, quam S. Thomas dispositivam vocat, ali­ quando verificatur ex parte rei operatae, ut serra, mota ab artifice ad faciendum scamnum, operatur in ligno; interdum vero ex parte modi ope­ randi, quatenus modificat actionem causae principalis in se receptam, ut fit in influxu humanitatis Christi. «In proposito autem, ait ad rem Cajetanus, cum Deus utitur creatura aliqua instrumentaliter ad opus miraculosum, opus proprium illius creaturae se habet, ut praevium operi miraculoso; quia se habet, ut praesentans seu deferens divinum imperium ad creaturam in qua fit opus miraculosum» 34 . 3) Aliqua virtus certe superaddita fuit a Deo humanitati Christi, qua ut instrumentum physicum posset producere effectus supernaturales et mi­ racula, quia humanitas Christi elevata non est ad rationem causae instrumentalis physicae horum effectuum per unionem hypostaticam, quae non ordinabatur ad operationem, ut voluit Contenson In quo consistat haec virtus, non constat apud auctores. a) Aliqui censuerunt humanitatem Christi elevatam fuisse ad rationem instrumenti physici horum effectuum per motionem transeuntem Dei, quae, si active sumatur, confert humanitati Christi totam vim agendi, si passive consideretur, recipitur in effectu, sicut motus moventis dicitur esse in moto. Ita Cabrera, Joannes a S. Thoma, Laurentius a S. Theresia et alii s. b) Alii docent praefatam virtutem esse qualitatem, non quidem com­ pletam, sed incompletam et ex natura sua fluentem ac transeuntem, quam­ vis aliquando longo tempore duret et sit per accidens permanens. Ita Ca­ preolus, Fcrraricnsis, Complutenses abbreviati, Salmanticenses ° et alii plures. 1 In III p., q. 13, a. 2. 2 III p., q. 13, a. 3. 3 In III p., q. 13, a. 2. 4 De incarnat., lib. 10, diss. 5, c. 2, specui. 3. 6 Cabrera, In III p., controv. 4, conci. 2; Joannes a S. Thoma, De incarnai., disp. 15, a. 3, conci. 4; Laurentius a S. Theresia, Spicii, theol., t. 5, controv. 19, n. 22 sqq. 11 Capreolus, In IV Seni., dist 1, q. 1, a 3 ad arg. contra 4; Ferrariensis, Contra Gent. lib 4, c. 56; Complutenses abbrev.. Physic., disp. 12, q. 1, n. 7; et q. 2, n. 39; Salmantioensos, De incarnat., disp. 23, n. 66. DE VERBO INCARN. 442 Q. LI. DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI Hic secundus modus dicendi magis mihi arridet. Virtus siquidem ele­ vans humanitatem Christi ad rationem instrumenti physici debet esse prin­ cipium quo operationum, et continere in actu primo ac modo viali effectus producendos. Qualitas autem incompleta et transiens, non motio transiens nec qualitas completa, est principium quo operationum cojltinens in actu primo per modum vialem et tendentiae effectus supernaturales et iniraculosos. S. Thomas ait ad rem: «Impossibile est, quod principium operandi miracula sit aliqua qualitas habitualiter manens in anima» *. Nihil tamen obstat, quominus haec qualitas incompleta, et ab intrin­ seco transiens, longo tempore perseveret et sit per accidens permanens, quia tandiu durare debet, quandiu durat actio principalis agentis atque produ­ ctio effectus, sicut ignis inferni, qui est instrumentum Dei durabit in ae­ ternum. ARTICULUS III UTRUM ANIMA CHRISTI HABUERIT OMNIPOTENTIAM RESPECTU EXECUTIONIS SUAE VOLUNTATIS 740. Status quaestionis. 1) Christus volebat aliqua facienda per se, et alia facienda per alium, v. gr., per divinam virtutem. 2) Volebat aliqua fieri omnino absolute pensatis omnibus circum­ stantiis, alia vero voluntate antecedenti et quasi conditionata. Hic excitatur dubium, an Christus ut homo habuerit potentiam fa­ ciendi omnia, quae voluit, sive fuerint facienda per se sive per alium, et an voluntas ejus semper fuerit impleta. 741. Thesis I. Anima Christi habuit potentiam faciendi omnia, quae voluit implere per se, non vero potentiam faciendi omnia, quae voluit implere per alium. Arg. S. Thomas ait: «Anima Christi dupliciter aliquid voluit. Uno modo quasi per se implendum. Et sic dicendum est, quod, quidquid voluit, potuit. Non enim conveniret sapientiae ejus, ut aliquid vellet per se facere, quod suae virtuti non subjaceret. Alio modo voluit aliquid ut implendum virtute divina, sicut resuscitationem proprii corporis, et alia hujusmodi miraculosa opera. Quae quidem non poterat propria vir­ tute, sed secundum quod erat instrumentum divinitatis» 1 2. 742. Thesis II. Voluntas Christi absoluta semper impleta fuit, non vero voluntas ejus antecedens inefficax et quasi conditionata. Pars l.a Voluntas Christi absoluta, utpote pensatis omnibus circumstantiis formata, nunquam voluit nisi quod Deus volebat voluntate sua abso­ luta et consequenti. Christus enim id solum voluit voluntate absoluta et attentis omnibus circumstantiis, quod per scientiam beatam et infu1 2 H-ll, q. 178, a. 1 ad l. III />., q. 13, a. 4. ART. UNIC. AN ET QUOS CORPORIS DEFECTUS ABSUMPSERIT 443 sam noverat a Deo volitum fuisse voluntate absoluta et consequenti. Sed voluntas Dei absoluta et consequens semper fuit completa, ut probavimus in tractatu De Deo uno. Ergo. Pars 2.a Voluntas antecedens et quasi conditionata Christi ferebatur ad aliqua bona, quorum executio impedivisset alia majora bona. Ergo nihil obstabat, quominus voluntas antecedens Christi maneret aliquan­ do incompleta. QUAESTIO LII DE DEFECTIBUS CORPORIS A FILIO DEI ADSUMPTIS ARTICULUS UNICUS AN ET QUOS DEFECTUS CORPORIS ADSUMPSERIT FILIUS DEI IN INCARNATIONE 743. Status quaestionis. 1) Defectus corporalis dicitur carentia alicujus perfectionis in corpore, ut deformitas, mortalitas, etc. 2) Quidam ex his defectibus sunt communes tum toti generi humano tum singulis ejus individuis, quia consequuntur naturam humanam sibi relictam; alii particulares quorumdam individuorum, quia non conse­ quuntur naturam humanam nec reperiuntur in omnibus individuis, sed derivantur in aliquibus ex causis particularibus, ut mala complexio ex defectu generationis et ex vitiis, lepra ex corruptione sanguinis, etc. 3) Compertum est Verbum Dei in incarnatione adsumpsisse verum corpus humanum, sed quaestio oritur, num hoc corpus per unionem hy­ postaticam obnoxium fuerit defectibus naturalibus. 744. Errores, r) Julianus halicarnassenus et Gajanus alexandrinus apud S. Joannem Damascenum 1 docuerunt «Domini corpus jam inde ab ipsa formatione incorruptibile fuisse», ac passiones, famem, sitim et lassi­ tudinem non naturali necessitate nec naturae legibus serviens sed sponte sustinuisse. Vocati sunt aphthartodocetae. 2) Justinianus imperator scripsisse dicitur edictum, «in quo corpus Do­ mini incorruptibile, et in quod irreprehensibiles etiam perpessiones non ca­ deret, vocavit...; et quod idem corpus incorruptibilitatem ipsam non post passionem tantum... verum etiam ante passionem, ab ipsa usque divina seminisque experte conceptione obtinuit» 1 2. 3) Philippus Harveng, abbas monasterii Bonae Spei, in epistolis datis ad quemdam Joannem monachum, contendebat carnem Christi naturaliter impassibilem fuisse, sed miraculo et caelestis gratiae sacramento infirmita­ tes, dolores ac molestias sustinuisse 3. 1 De haeresibus, n. 84; MG 94, 756. 2 Nioephorus, Eccl. hist., lib. 17, c. 29; MG 147, 297. Aliqui dicunt pium im­ peratorem postea hunc errorem reprobasse. 3 l'.pi.tolae 5, 6, etc.; MI. 203, 40 sqq., 51 sqq. 444 DE VERBO INCARN. Q. LII. DEFECTUS ADSUMPTI CORPORIS 745. Thesis I. Corpus Christi ex conditione naturae habuit omnes defectus, qui dicuntur naturae humanae communes. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Christus Dominus fatigatus est ex iti­ nere 1, sitivit 12, esuriit 3, passus est 4, etc. 2) Ex symbolo apostolorum. «Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus» 5*. 3) Ex conciliis. Concilium Ephesinum I definivit: «Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne, et crucifixum came, et mortem came gustasse, factumque primogenitum ex mortuis (Col. 1, 18), se­ cundum quod vita est et vivificator ut Deus, a. s.»811 91. 0 12 4) Ex SS. Patribus. S. Athanasius: «An non ergo esurivit (Chri­ stus)? Ita sane est: Pro corporis proprietate esurivit»7. S. Cyrillus Hierosolymitanus: «Unigenitus Filius Dei propter peccata nostra de cae­ lis ad terram descendit, adsumpta humanitate ista, iisdem quibus sub­ jicimur affectibus obnoxia»8. 5) Ex ratione. Conveniebat Christum adsumere defectus naturales communes, a) ut pro peccato humani generis condigne satisfaceret; b) ut fidem incarnationis plenius adstrueret; et c) ut exemplum patientiae nobis praeberet ®. Difficultatibus satisfit. 746. Obj. 1. Clemens alexandrinus ait: «Ipse autem prorsus passio­ nis erat expers, ut quem nullus subiret motus affectionis, neque voluptas, nec dolor» '°. Ergo. Resp. i) Aliqui volunt hunc Clementis alexandrini locum fuisse ab haereticis corruptum. 2) Alii censent praeclaro auctori Stromatum errorem humana fragilitate excidisse. 3) Alii verius, benigne procedendo, dicunt Clementem alexandrinum in verbis relatis non dolorem et affectiones abso­ lute sed necessitatem patiendi vel manducandi, affectusque mentem alte­ rantes, excludere voluisse n. Obj. 2.c S. Hilarius: «In quo (Unigenito Deo), quamvis aut ictus inci­ deret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem passionis in­ ferrent... Virtus corporis, sine sensu poenae, vim poenae in se desaevientis excepit»1J. Resp. 1) Aliqui plane confitentur S. Doctorem in hoc aliquando bona fide errasse «ob non cognitam certo oppositam Ecclesiae doctrinam», sed probabiliter errorem retractasse 13. «Quidam enim dicunt, ait Angelicus, Hi­ 1 2 3 1 6 8 7 8 9 10 11 12 13 Joan., 4, 6. Joan., 19, 28. Maith., 4, 2. I Petri, 2, 21. Denz-Bannw., 6. Denz-Bannw., 124. De incarnat. Verbi, n. 21; MG 25, 134. Catechesis, 4, 9; MG 33, 465. Cfr. S. Thomas, III p., q. 14, a. 1. Strom., lib. 6, c. 9; MG 9, 292. Cfr. Sylvius, In III p., q. 15, a. 5. De Trinitate, lib ro. n. 23: ML 10, 361. Ita Salmanticenses, De incarnat., disp. 24, η. 6 ART. UNIC. AN ET QUOS CORPORIS DEFECTUS ADSUMPSERIT 445 larium hoc retractasse; et hoc dicebat Willelmus Episcopus parisiensis, qui viderat epistolam retractationis, et fuerat sibi scriptum a quodam, qui eum legerat» 2) S. Thomas benignius explicat mentem S. Hilarii dicens: «In omnibus illis verbis et similibus Hilarius a carne Christi non veritatem doloris sed necessitatem excludere intendit... et accepit necessitatem per comparatio­ nem ad causam primam horum defectuum, quae est peccatum... ut scilicet ea ratione dicatur caro Christi non subjacuisse necessitati horum defectuum, quia non fuit in ea peccatum» 12. 747. Scholion. Hos defectus corporales non contraxit Christus sed adsumpsit et voluntarie suscepit propter nostram salutem 3. Hinc omnes fuerunt simpliciter voluntarii: l) Respectu quidem voluntatis divinae Christi fuerunt omnes voluntarii tum antecedenter tum concomitanter, quia a voluntate divina Christi effecti sunt. 2) Respectu voluntatis hu­ manae Christi, ut erat instrumentum divinitatis, fuerunt etiam omnes voluntarii, quia a voluntate humana Christi, quatenus erat instrumen­ tum divinitatis, poterant impediri. 3) Respectu virtutis propriae huma­ nae voluntatis Christi, erant voluntarii, tum antecedenter tum concomi­ tanter, omnes qui efficiebantur per virtutem naturalem humanae volun­ tatis, ut mortificationes voluntariae; antecedenter tantum ilîi qui non efficiebantur a voluntate humana nec poterant ab ea impediri, ut sensus frigoris. Omnes tamen erant Christo involuntarii ac necessarii secundum quid, quatenus voluntas humana Christi, ut causa secunda principalis, vel ne­ quibat eos impedire, vel saltem refugiebat eos per modum naturae. 748. Thesis II. Christus non adsumpsit defectus corporales pro­ venientes ex causis particularibus. Arg. Cum Verbum factum esset homo, ut satisfaceret pro peccatis nostris, eos tantum defectus corporales adsumpsit, qui consequebantur conditionem naturae communis et erant poena immediata peccati primi parentis, ut mors, fames, sitis, etc. Defectus autem corporales prove­ nientes ex causis particularibus, ut lepra ex corruptione sanguinis et infirmitates ex inordinato victu et potu, non consequuntur ex conditione naturae communis. Ergo. «Caro ejus, ajebat S. Thomas, de Spiritu San­ cto concepta est, qui est infinitae sapientiae et virtutis, errare et defi­ cere non potens; et ipse nihil inordinatum in regimine suae vitae exer­ cuit» 4. Quare non sunt audiendi qui dicunt Christum, dum viveret, infirmi­ tatibus laborasse. Hinc: 1) Christus subjectus fuit fami, siti, morti, etc., quia hi defe­ ctus consequuntur totam humanam naturam ex conditione naturae. 2) Christus fuit immunis a lepra et infirmitatibus, quae non imme­ diate ex peccato naturae sed ex aliis causis particularibus proveniunt. 1 a 3 ‘ In III Sent., dist. 15 in exposit. textus. / ! I p , q 15, a. 5 ad 1. S. Thoma·. Ill p , q 14, a. 3. III p., q. 14, n. 4. DE VERBO INCARN. Q. LUI. DE DEFECTIBUS ANIMAE CHRISTI 446 S. Athanasius ait ad rem: «Nec morbo laborare Dominum decebat, ut qui aliorum morbos sanabat; nec infirmitates aliquas corporis eum pati oportebat, in quo et aliorum infirmitates confirmabat» E 3) Dominus Jesus non fuit deformis sed potius pulcher, ut defen­ dunt SS. Patres .et refert Nicephorus 1 2. QUAESTIO LUI DE DEFECTIBUS ANIMAE CHRISTI 749. Inter defectus animae recenseri possunt peccatum, potentia peccandi, fomes peccati, transgressio consiliorum, ignorantia et passio­ nes. De singulis pauca. ARTICULUS I UTRUM CHRISTUS HABUERIT ALIQUOD PECCATUM 750. Status quaestionis. Peccatum, quod est factum dictum vel concupitum contra legem Dei, dividitur in originale ct actuale; actuale potest esse mortale vel veniale. Quaeritur, an Christus inquinatus fuerit aliquo ex his peccatis. 751. Thesis. Nulluin fuit in Christo peccatum. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura... a) Peccatum originale excludit S. Scri­ ptura a Christo dicens: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei3. b) Peccata quoque actualia negavit Christo S. Scriptura his verbis: Decebat, ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus 45*. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dotus in ore ejus3. Unde merito dicebat Jesus: Quis ex vobis arguet me' de peccato? e. 2) Ex SS. Patribus. Patres Ecclesiae unanimi consensu docent nullum in Christo fuisse peccatum. Uiide S. Epiphaniits ait: «An peri­ culum est, ne illum (Christum) peccatis obnoxium fuisse suspicemur? Absit. Peccatum quippe non fecit»7. 3) Ex ratione. «Christus suscepit defectus nostros, ut pro nobis satisfaceret, et ut veritatem humanae naturae comprobaret, et ut nobis fieret exemplum virtutis». Ad haec autem peccatum non necessarium 1 De incarnatione, ante med.; MG 26, 133. 2 Hist, eccl., lib. 1, c. 40; MG 145, 748. Plures scripserunt de pulchritudine et venustate Christi. Conferri possunt Menendez y P., Hist, de las ideas estéticas. Introd., § 5; Josephus a J. M., Hist, de la vida y excelencias de la Sacratisima I'irgen Maria, t. 1. c. 42. 3 Luc., I, 35. 1 Hebr., 7, 26. 5 I Petr., 2, 22. 0 Joann., 8, 46. 7 Anchoratus, n. 80; MG 43, 167. ART. II. AN CHRISTUS... FUERIT IMPECCABILIS 447 sed obstaculum fuit, a) «quia peccatum nihil operatur ad satisfactionem, quinimo virtutem satisfactionis impedit, quia, ut dicitur Eccl., 31, dona iniquorum non probat Altissimus»: b) quia «ex peccato non demonstratur veritas humanae naturae, quia peccatum non pertinet ad humanam na­ turam, cujus Deus est causa, sed magis est contra naturam per semina­ tionem diaboli introductum, ut Damascenus dicit (De fide orth., lib. 2, c. 30; MG 94, 976; et lib. 3, c. 20; MG 94,1081); c) quia «peccando exem­ plum virtutis praebere non potuit, cum peccatum contrarietur virtuti»J. Nulla igitur ratione habuit Christus peccatum. Soli ariani, qui Jesum faciebant hominem purum, ausi sunt Christo tribuere peccata; et Renan docuit plures defectus Jesu potuisse manere in occulto 1 2; sed audiendi non sunt. ARTICULUS II UTRUM CHRISTUS HOMO, PRAESCINDENDO A GRATIA SANCTIFICANTE ET VISIONE BEATIFICA, FUERIT IMPECCABILIS 752. Status quaestionis. 1) Renan petulanter docuit Jesum non fuisse impeccabilem et passionum luctam sicut nos sustinuisse3. Sed hoc dicere blasphemia est. 2) Omnes theologi catholici facile concedunt Christum Dominum secundum praesentem Dei providentiam fuisse impeccabilem. Fruebatur enim visione beatifica, quae rejicit potentiam peccandi. Unde S. Cyrillus alexandrinus ait: «Stolidi vero ac dementes prorsus sunt, qui ipsum etiam Christum, nescio quo pacto, peccare potuisse affirmant»4. 3) Quaestio agitatur inter theologos, an Christus homo, quatenus humana ejus natura terminatur a divina Verbi persona, praescindendo a gratia sanctificante et visione beatifica, sola vi unionis hypostaticae, dicendus sit impeccabilis, adeo ut ex hoc solo capite denominetur non potens peccare. 753. Placita theologorum, i) Durandus, Scotus, Biel ύ et generatim scotistae ’ dixerunt Christum hominem ex vi unionis hypostaticae, prae­ scindendo a gratia sanctificante ct visione beatifica, non fuisse absolute impeccabilem, et ideo, demonstrato Christo potuisse dici: Hic homo est po­ tens peccare. 2) Alii multo communius docent Christum hominem secundum se con­ sideratum, qualibet facta hypothesi, etiamsi concipiamus eum gratia san­ ctificante et visione beatifica destitutum, per solam unionem hypostaticam, quatenus humana natura terminatur a divina Verbi persona, esse absolute III p., q. 15, a. I. Vie de Jésus, ch. 28. 3 ITc de Jésus, ch. 28. ■* Adv. anthropomorphitas, c. 23: MG 7 6, 1120. 4 Durandus, In III Sent., dist. 12, q. 2; Scotus, Γη 111 Sent , Biol. In III Sent., dist. 12, q. unica. 0 Cfr Honno, De incarnat., disp. 7> (l· Ά a, 5. 1 S. Thomas, 2 dist. 12, q. un.; 448 DE VERBO 1NCARN. Q. LUI. DE DEFECTIBUS ANIMAE CHRISTI impeccabilem seu non potuisse peccare. Ita S. Thomas 1 et omnes fere theo­ logi 12 contra scotistas. Contrariam Durandi et scotistarum sententiam Vazquez vocat absur­ dam 3, Alvarez temerariam 45 , Godoy impiam et piarum aurium offensivam 6. 754. Thesis. Christus homo, facta qualibet hypolhesi, vi praecise unionis hypostaticae erat absolute impeccabilis. Arg. 1) Ex SS. Patribus. SS. Patres non solum vocant Christum impeccabilem, sed rationem adducunt hujus impeccabilitatis, unionem scilicet humanae naturae ad divinam Verbi personam. S. Cyrillus alexandrinus docet animam Christi per unionem ad Ver­ bum factam esse superiorem omni peccato e.—S. Hilarius: «Homo Chri­ stus... non est in peccati proprietate, dum Christus est; quia... qui Chri­ stus est, non potuit amisisse, quod Christus est»7. 2) Ex ratione. Si Christus homo, habens humanam naturam com­ pletam per divinam Verbi personam, potuisset sub aliqua hypothesi peccare, persona Verbi fuisset peccabitis. Hoc autem est impossibile. Ergo. Prob. maj. Cum actiones sint suppositorum, ea quae erant in Christo ab humanitate ut a principio quo, procedebant a Verbo ut a principio quod. Ergo si Christus ratione humanitatis potuisset peccare, persona Verbi fuisset peccabilis ut principium quod. Nec valet dicere cum Durando 8 et scotistis 9 actiones esse supposi­ torum denominative, non elicitive. Non inquam, valet hoc dicere: a) Quia falsum est. Cum enim operari sequatur esse, id, quod com­ plet principaliter esse in suo termino, est principium operationis'elici­ tive. Suppositum autem complet naturam in suo esse, ac idcirco na­ tura et suppositum influunt in operationem, natura quidem ut quo et suppositum ut quod10. b) Quia, licet actiones essent suppositorum denominative tantum, valeret argumentum propositum. Si sola humanitas Christi esset prin­ cipium elicitivum actionis peccaminosae, et actio peccaminosa tribue­ retur supposito denominative, Verbum divinum denominaretur vere peccans, quod nefas est dicere. c) Sicut gratia sanctificans recepta in anima facit totum hominem seu personam hominis simpliciter bonum et amore divino condignum. 1 III p., q. 18, a. i ad 4; et In 111 Sent., dist. 12, q. 2, aa. t et 2. 2 Cfr. Capreolus, In III Sent., dist. 12, q. unica, aa. I et 3: Valentia, In III p., disp. 1, q. 15, a. 1, p. 2; Suarez, De incarnatione, disp. 33, sect. 2; Laurentius a S. Theresia, controv. ult., n. 9 sqq.: Philippus a SS. Trinitate, De incarnatione, disp. 7, dub. 6; Salmanticenses, De incarnatione, disp. 25, n. 8; Becanus, De incar­ natione, c. 12, q. 3; Van Noort, De Deo Redemptore, n. 121. 3 In III p., disp. 61, n. 16. 4 De incarnatione, disp. 68, n. 4. 5 De incarnatione, disp. 41, n. 124. ° Adv. anthropomorphitas, c. 23; MG 7 6, 1119. 7 De Trinitate, lib. 10, n. 25: ML 10, 365. 8 In III Sent., dist. 12, q. 2. 9 Cfr. Henno, De incarnatione, disp. 7, q. 2, a. 5. 10 Cfr. Complutenses abbrev.. De generatione, disp. 15, q. 6, § 1. ART. II. AN CHRISTUS... FUERIT IMPECCABILIS 449 ita peccatum a voluntate commissum facit totum hominem peccatorem, odio divino condignum et a Deo ultimo fine aversum. Unde, si volun­ tas humana Christi posset committere peccatum, Christus seu persona divina Christi esset odio divino simpliciter condignus, qnod est impos­ sibile. Objicies. Christus Dominus, omnino liber, poterat non adimplere prae­ ceptum moriendi, quod acceperat a Patre. Ergo poterat peccare. Resp. l.° Hoc argumentum, si quid valeret, probaret Christum Do­ minum in praesenti providentia et potestate ordinaria potuisse peccare, quod, ut par est, negant adversarii. Resp. 2.°—Dist. ant. Christus Dominus poterat non adimplere prae­ ceptum moriendi, potestate antecedenti et in sensu diviso, conc.; potestate consequenti et in sensu composito, neg. Potestas antecedens et facultas non adimplendi praeceptum in sensu diviso, satis erat pro salvanda libertate Christi, sed ad peccatum, quod est transgressio actualis praecepti, require­ batur potestas consequens et facultas non adimplendi praeceptum in sensu composito, quae in Christo non fuit. Instabis. Ex hoc sequitur Christum non potuisse quidem peccare pec­ cato composito cum gratia unionis, sicut justus non potest peccare peccato composito cum gratia sanctificante, bene tamen peccato destruente gratiam unionis, sicut homo peccat peccato destruente gratiam sanctificantem. Resp.—Neg. conseq. et paritatem. Gratia unionis constituit personam Verbi in humana natura principium quod operationum, et tollit potestatem agendi in sensu composito ea, quae non conveniunt dignitati Christi; gratia vero habitualis non constituit sed perficit accidental i ter in ordine superna­ tural! personam justi, relicta ei facultate destruendi ipsam gratiam per peccatum. 755. Corollaria. 1) Haec argumenta probant, ne veniale quidem peccatum potuisse committi a Christo, quia quodlibet peccatum, sive mortale sit sive veniale, est incompatibile cum infinita perfectione Verbi. 2) Ex hoc facile consequitur nullum in Christo potuisse esse reatum ad poenam aeternam aut temporalem. Quia, cum reatus sit obligatio luendi poenam pro delicto, Ghristus omnino impeccabilis nequivit habere reatum nec sustinere poenam. 756. Scholion. Poterat Verbum proculdubio adsumere naturam humanam proprio supposito terminatam et peccato habituali infectam. Quod si fecisset, statim disparuisset peccatum. Ratio est, quia: 1) Peccatum habituale personale est semper subjecto voluntarium saltem per modum termini et effectus. Nullum autem pec­ catum potest esse Christo voluntarium. 2) Subjectum peccati habitualis non est natura sed persona. In data autem hypothesi, destructa fuisset persona humana, quae erat subjectum peccati, et cum ea disparuisset peccatum habituale, quin transmitti posset ad personam adsumentem. 3) Oportebat Christum in qualibet hypothesi esse Deo gratum amo­ reque divino condignum. Unde per gratiam unionis destrueretur omnis macula. 29 45° DF. VERBO INCARN. Q. LUI. DE DEFECTIBUS ANIMAE CHRISTI ARTICULUS III UTRUM FUERIT VEL ESSE POTUERIT FOMES PECCATI IN CHRISTO 757. Status quaestionis. 1) Fomes peccati, qui etiam concupiscen­ tia dici solet, est appetitus sensitivus expedite tendens ad objecta contra vel praeter ordinem rationis. Importat pro materiali appetitum sensi­ tivum, et pro formali carentiam rectitudinis, quam exigit recta ratio. 2) Fomes peccati potest considerari in actu primo, quatenus appeti­ tus sensitivus est habilis ad actus inordinatos, et in actu secundo, qua­ tenus de facto pergit ad eos. 3) Quaerimus, an Christus habuerit vel habere potuerit de potentia Dei extraordinaria, fomitem peccati saltem in actu primo. 758. Placita theologorum, t) Non solum auctores, qui tribuerunt Christo facultatem peccandi de potentia Dei absoluta, sed etiam alii puta­ runt Christum potuisse in alia providentia habere fomitem peccati. Ita Vazquez, Lugo et alii ’. 2) Alii multo communius docent Christum Dominum quoad sua in­ trinseca consideratum, praecisione facta de gratia sanctificante et beatitudine, non potuisse habere fomitem peccati nequidem in actu primo. Ita Suarez, Joannes a S. Thoma, Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses, etc. *. 759. Thesis I. Christus non habuit de facto fomitem peccati nec in actu secundo nec in actu primo. Pars l.a Non habuit fomitem in actu secundo. 1) In Concilio Cpolitano II dicitur: «Si quis defendit Theodorum impiissimum Mopsuestenum, qui djxit alium esse Deum Verbum, et alium Christum a passionibus animae et desideriis carnis molestias pa­ tientem... a. s.»3. Unde S. Augustinus expresse docet in Christo non fuisse pugnam illam carnis et spiritus, quae describitur ad Rom., 7: Video aliam legem 4. 2) Appetitus inordinati proveniunt ex peccato. Christus autem nul­ lum habuit peccatum. Ergo Christus non habuit fomitem in actu se­ cundo. Pars 2.a Non habuit fomitem in actu primo. 1) Fomes peccati in actu primo est effectus peccati originalis. Unde Adam in statu innocentiae non habuit fomitem peccati, quia expers erat peccati originalis. Sed Christus non contraxit peccatum originale, ut de fide certum est. Ergo. 1 Vazquez, Γη III p., disp. 6i, c. 8, n. 55; Lugo, De incarnatione, disp. 26, sect. 4, n. 52. 2 Suarez, De incarnatione, disp. 34, sect. 2; Joannes a S. Thoma, De incarna­ tione, disp. 16, aa. 2-3; Philippus a SS. Trinitate, De incarnatione, disp. 7, dub. 6; Salmanticenses, De incarnatione, disp. 25, n. 55. 3 Collât. 8, can. 12; Mansi, 9, 383. 4 De corrept. et gratta, c. 11, n. 29; ML 44, 934. ART. IV. AN CHRISTUS COMMISERIT... TRANSGRESSIONEM CONSILIORUM 451 2) Fomes peccati in actu primo est principium proxime expeditum ad motus inordinatos appetituum. Christus autem persona divina, et in ordine naturae et gratiae omnino perfectus, non habuit principium proxime expeditum ad motus contra rationem. Ergo. 760. Thesis II. Christus, homo Deus, in nulla providentia potuit habere fomitem peccati, nequidem in actu primo. Arg. Fomes peccati, sive consideretur in actu secundo sive in actu primo, cum sit praeparatio et dispositio quaedam ad peccandum, non potest esse nisi in eo, qui habet potentiam petcandi. Sed Christus, homo Deus·, in nulla providentia potuit habere potentiam peccandi, ut dixi­ mus. Ergo. ARTICULUS IV UTRUM CHRISTUS COMMISERIT VEI. COMMITTERE POTUERIT DEFECTUS OB TRANSGRESSIONEM CONSILIORUM 761. Status quaestionis. Transgressio legis dicitur peccatum, mor­ tale vel veniale juxta gravitatem materiae et voluntatem legislatoris; transgressio consiliorum vocatur defectus vel imperfectio. Sicut opera consilii non pertinent ad substantiam justitiae, sed important perfectio­ nem ultra debitum praecepti, ita violatio consilii, licet ex natura sua non sit peccatum, est tamen quaedam imperfectio seu defectus, quate­ nus actus ex regulis morum honestus non habet gradum perfectionis, qui correspondeat majori Dei beneplacito. Disputatur, an Christus transgredi potuerit consilia Dei, adeo ut ejus opera defecerint a proposito majoris beneplaciti Dei. 762. Placita theologorum. Communiter docent theologi Christum Do­ minum nunquam transgressum fuisse consilia Dei, sed, qui admittunt in eo possibilitatem habendi fomitem peccati, censent pariter potuisse Christum, absolute loquendo, transgredi consilia Dei, adeo ut ejus operibus potuerit deesse illa perfectio, quae excedit bonitatem habitam ex regulis morum, et correspondet majori Dei beneplacito. 763. Thesis. Christus Dominus nunquam transgressus est nec ab­ solute transgredi potuit consilia divina sibi proposita. Arg. 1) Beati nequeunt transgredi consilia divina; quia, cum ne­ cessario Deum diligant quantum possunt, nequeunt ab ejus beneplacito recedere. Sed Christus fuit excellentissime beatus. Ergo. 2) Qui transgreditur consilia divina sibi nota, non obsequitur in omnibus voluntati Dei. Sed impossibile est Christum non obsequi in omnibus voluntati divinae. Ergo. 452 DE VERBO INCARN. Q. LUI. DE DEFECTIBUS ANIMAE CHRISTI ARTICULUS V UTRUM IN CHRISTO FUERIT VEL ESSE POTUERIT ERROR AUT IGNORANTIA 764. Status quaestionis. 1) Error est discrepantia rei et intelle­ ctus. Potest esse speculativus vel practicus, culpabilis vel inculpabilis. Ignorantia proprie dicta est carentia debitae cognitionis in subjecto capaci. Carentia cognitionis non debitae est proprie nescientia. Ignoran­ tia, si non contineat errorem, vocatur ignorantia -purae privationis: si importet errorem, appellatur ignorantia pravae dispositionis. Utraque potest esse culpabilis vel inculpabilis. 2) Certum est Christum secundum humanam naturam plura de facto nescivisse, ea scilicet quorum cognitio ipsi non competebat, ut erant possibilia; sed defectus hujus cognitionis non fuit ignorantia sed nescientia. 3) Christus nullum de facto habuit errorem. Ratio est, quia Chri­ stus omnia sine errore cognovit per scientiam visionis. Oportebat autem cognitionem experimentalem omnino conformari scientiae visionis circa eadem objecta. Ergo scientiam acquisitam habuit absque ullo prorsus errore. 4) Christus non habuit ignorantiam proprie dictam, quia certa scientia cognovit omnia. Ad rem S. Thomas: «Sicut in Christo fuit ple­ nitudo gratiae et virtutis, ita in ipso fuit plenitudo omnis scientiae... Sicut autem in Christo plenitudo gratiae et virtutis excludit fomitem peccati, ita plenitudo scientiae excludit ignorantiam, quae scientiae opponitur. Unde, sicut in Christo non fuit fomes peccati, ita non fuit in eo ignorantia»1. 5) Quantum ad possibilitatem multum probabile est Christum po­ tuisse habere, absolute loquendo, ignorantiam purae privationis alicujus veritatis. Haec quippe ignorantia, in quantum est pura privatio physica cognitionis, non importat maculam moralem. Unde, sicut poterat Ver­ bum adsumere naturam humanam gratia habituali privatam, ita pote­ rat sibi adsumere naturam humanam cognitione aliquorum objectorum destitutam. 6) Difficultas est, an Christus potuerit, absolute loquendo, habere aliquem errorem vincibilem vel invincibilem, aut aliquam ignorantiam pravae dispositionis, quae errorem complectatur. 765. Placita theologorum, i) Vazquez et alii theologi 12 docuerunt Christum potuisse, absolute loquendo, habere errorem invincibilem et con­ sequenter ignorantiam pravae dispositionis. 2) Alii cum Medina, Nasario et Salmanticensibus 3 multo communius negant. 1 III p., q. 15. a. 3. 2 Vazquez, hl III p., disp. 61, c. 9. 3 Medina. In III p., q. 15, a. 3; Nazarius, hl III ca; Salmanticenses, incarnatione, disp. 25, n 85. p., q 15, a. 3, controv. uni­ ART. VI. AN ET QUALES PASSIONES HABUERIT CHRISTUS 453 766. Thesis. Christus habere non potuit errorem, quantumvis mi­ nimum, sive vincibilem sive invincibilem, nec proinde ignorantiam pra­ vae dispositionis. Pars l.a bilem. Christus non potuit habere errorem vinci­ Arg. Error vincibilis est formaliter peccatum, et praeparatio ad peccatum, ut expresse docet S. Thomas his verbis: «Error autem est approbare falsa pro veris: Unde addit actum quemdam super ignoran­ tiam... Quando jam (aliquis) falsam notitiam fert de his, quae nescit; tunc proprie dicitur errare. Et quia peccatum in actu consistit, error manifeste habet rationem peccati»1. Sed Christus non potuit absolute habere peccatum nec preparationem ad peccatum. Ergo. Pars 2.a Non potuit habere errorem invincibilem. Arg. Omnis error, quamtumvis invincibilis, est fundamentaliter et objective peccatum, et accedente voluntate fit, peccatum formale. Im­ possibile autem est Christum personam divinam concurrere ad peccatum materiale et objectivum. Ergo. Pars 3.a sitionis. Non potuit habere ignorantiam pravae dispo­ Arg. Ignorantia pravae dispositionis involvit errorem. Ergo Chri­ stus, errare non valens, non potuit habere ignorantiam pravae disposi­ tionis. ARTICULUS VI AN ET QUALES PASSIONES HABUERIT CHRISTUS 767. Status quaestionis. 1) Passio definitur a philosophis: Motus appetitus sensitivi ex apprehensione boni vel mali sensibilis cum aliqua transmutatione. Per se non est mala sed indifferens. Saepe tamen fit in nobis mala tum ratione excessus tum ratione materiae. 2) Duplex est in homine appetitus, concupiscibilis scilicet et irascibilis, et plures enumerantur passiones juxta numerum motuum, quibus uterque excitatur. 3) Passiones appetitus concupiscibilis sunt sex, nempe: amor, odium; desiderium, juga; gaudium et tristitia. Passiones appetitus irascibilis sunt quinque: spes, desperatio; timor, audacia; ira. Totidem enim motibus excitantur appetitus concupiscibilis et irascibilis in homine. In appetitu concupiscibili ex apprehensione boni et mali simpliciter oritur amor et odium; ex apprehensione boni et mali futuri desiderium et juga; ex praesentia boni et mali possessi gaudium et tristitia. In appetitu irascibili, qui versatur circa ardua, ex apprehensione De malo, q 3, a 7. DE VERBO INCARN. Q. LIV. DE COMMUNICATIONE IDIOMATUM 454 boni ardui absentis quod sit acquisitu possibile, oritur spes, et quod sit acquisitu impossibile, desperatio; ex apprehensione mali ardui absentis, quod videatur superabile, oritur audacia, et quod videatur insuperabile, timor; ex praesentia mali ardui nascitur ira. Praesentia boni ardui prae­ sentis nullum excitat motum in appetitu irascibili1. 4) Certum est Christum habuisse appetitum tum concupiscibilem tum irascibilem, quia habuit naturam humanam perfectam, sed dubium est, an habuerit omnes species passionum. 768. Thesis. In Christo fuerunt omnes species passionum, quae imperfectionem non important, aliter tamsn quam in nobis. Arg. 1) S. Augustinus ait: «Ipse Dominus in forma servi agere vitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum, adhi­ buit eas (passiones), ubi adhibendas esse judicavit, neque enim, in quo erat verum hominis corpus et verus hominis animus, falsus erat huma­ nus affectus»8. 2) Ex ratione. Christus habuit appetitum expeditum ad omnes passionum species, perfecte excitabatur ab objectis, et non privabatur a motibus appetituum licitis. Ergo. Aliter tamen quam in nobis. Et hoc propter tria. «Primo quidem quan­ tum ad objectum; quia plerumque hujusmodi passiones feruntur ad illi­ cita; quod in Christo non fuit. Secundo quantum ad principium; quia hujusmodi passiones frequenter in nobis praeveniunt judicium rationis; sed in Christo omnes motus sensitivi appetitus oriebantur secundum dispositionem rationis... Tertio quantum ad ejjectum, quia in nobis quan­ doque hujusmodi motus non sistunt in appetitu sensitivo, sed trahunt rationem, quod in Christo non fuit»123. Doctores his rationibus ducti dicunt motus appetitus sensitivi in Christo propassiones potius quam passiones appellari 4. QUAESTIO LIV DE COMMUNICATIONE IDIOMATUM ARTICULUS UNICUS UTRUM IN CHRISTO ADMITTENDA SIT COMMUNICATIO IDIOMATUM 769. Status quaestionis. 1) Idioma a voce graeca ίδιον (pro­ prium) idem est ac proprietas. Hinc communicatio idiomatum vi vocis est communicatio proprietatum in praedicando. Quando enim duae na­ turae seu formae recipiuntur in uno subjecto, proprietates utriusque de se invicem et de subjecto quodammodo praedicantur. Hinc, quia sac1 2 3 4 Vid. G ou di n, Ethica, q. 3. De civ. Dei, lib. 14, c. 9; ML 41, 415. S. Thomas, III p., q. 15, a. 4. Cfr. S. Hieronymus, In Matth., 5, 28; ML 2β, 39. ART. UNIC. AN ADMITTENDA SIT IN CHR. COM. IDIOM. 455 charus recipit albedinem et dulcedinem, attributa sacchari, albedinis et dulcedinis, praedicantur de se invicem, et possumus dicere: album est dulce, dulce est album; saccharum est dulce et album. 2) Cum Christus habeat duplicem naturam in una Verbi persona, habet proprietates solius Dei, ut esse aeternum, solius hominis, ut esse mortalem, et Christi Dei hominis, ut esse redemptorem. Unde commu­ nicatio idiomatum, quatenus ad Christum refertur, definiri potest: Na­ turae divinae et humanae earumque •proprietatum de Christo atque de se invicem mutua praedicatio. Quaeritur, utrum in Christo verificetur hujusmodi communicatio idiomatum. Circa hanc quaestionem diversitas fuit inter haereticos et catholicos. Haeresis nestoriana. «Nestoriani enim voces, quae dicuntur de Chri­ sto, dividere volebant hoc modo, ut ea, quae pertinent ad humanam naturam, non dicerentur de Deo; nec ea, quae pertinent ad divinam naturam, dicerentur de homine. Unde Nestorius dixit: Si quis Dei Verbo tentât passiones tribuere, anathema sit. Si qua vero nomina, sunt, quae pertinere possunt ad utramque naturam, de talibus praedicabant* ea, quae sunt utriusque naturae, sicut hoc nomen Christus vel Dominus. Unde concedebant Christum esse natum de Virgine et fuisse ab aeterno, non tamen dicebant vel Deum natum de Virgine vel hominem ab aeter­ no fuisse»1. Haeresis euthychiana. Eutyches et Dioscorus «posuerunt quod ex duabus naturis est constituta una natura ita quod confiterentur Chri­ stum esse ex duabus naturis, quasi ante unionem distinctis, non autem in duabus naturis, quasi post unionem naturarum distinctione cessante»12. Catholica doctrina. «Catholici vero posuerunt hujusmodi, quae di­ cuntur de Christo (sive secundum divinam naturam sive secundum hu­ manam) dici posse tam de Deo quam de homine» 3. 770. T HESIS. In Christo admittenda est communicatio idiomatum. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Deo tribuuntur, quae sunt hominis. Apostolus ait: Si enim cognovissent (principes hujus saeculi), nunquam Dominum gloriae crucifixissent 4* . S. Petrus: Vos... auctorem vero vitae interfecistis 67. Ergo Dominus gloriae crucifixus est, et auctor vitae in­ terfectus. b) Homini tribuuntur, quae sunt Dei. Christus ait: Antequam Abraham fieret, ego sum 6. Ego et Paler unum sumus'1. 2) Ex symbolo apostolorum. «Credo... in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus 1 2 3 4 3 ° 7 S. Thomas, III p., q. 16, a. 4. S. Thomas, III p., q. 2, a. 6. S. Thomas, III p., q. 16, a. 4. I Cor.. 2, 8. Act., 3, 14-15. Joan., 8, 58. Joan., 10, 3°· DE VERBO INCARN. Q. LIV. DE COMMUNICATIONE IDIOMATUM 456 et sepultus» ύ Ergo Filius Dei natus est, etc., quod dicitur per commu­ nicationem idiomatum. 3) Ex ratione. «Cum (in Christo) sit eadem hypostasis utriusque naturae, eadem hypostasis supponitur nomine utriusque naturae. Sive ergo dicatur homo, sive Deus, supponitur hypostasis divinae et huma­ nae naturae. Et ideo de homine possunt dici ea, quae sunt divinae natu­ rae, tanquam de hypostasi divinae naturae; et de Deo possunt dici ea, quae sunt humanae naturae tanquam de hypostasi humanae naturae» 1 2. Hinc praedicationes substantivae de Christo in concreto, sive per­ tineant ad Deum sive ad hominem, significant Quidem naturam sed supponunt personam. Unde, cum Christus habuerit personam Verbi in divina ct humana natura, quoties, designato Christo, dicitur Deus vel homo, supponit personam Verbi, eique possunt applicari proprietates utriusque naturae. Quapropter Christus dicitur Deus, aeternus, immor­ talis, quia revera Deus; e contra dicitur homo, natus, mortalis, quia etiam homo. Similiter immortalis est mortalis, quia simul Deus et homo, id est, persona divina habens divinam et humanam naturam. Ex hoc sequitur opposita de Christo praedicari, non secundum idem, sed secundum diversas naturas. Item, designato Christo, vere dicimus: Deus moritur, Deus mutatur, quatenus significat suppositum, quod est Deus, mori vel mutari in humana natura. 771. Regulae -pro recto usu communicationis idiomatum de Christo. Quatuor in terminis fieri solent combinationes, et quaeritur, an prae­ dicari possint concreta de concretis, abstracta de abstractis, concreta de abstractis, et abstracta de concretis. Regula 1.“ Nomina concreta unius naturae ac proprietatum, nisi de­ rivata sint vel particula reduplicativa contrahantur aut aliquo termino vel verbo modificentur, in propositionibus affirmativis vere praedicantur in Christo de concretis alterius naturae ejusque proprietatum. Sic bene dici­ tur: Deus est homo:—Homo est Deus: Ratio est, quia nomina concreta supponunt pro persona, quae est una in Christo; et propositiones cnunciatae faciunt hunc sensum: Hic (Christus) est habens naturam divinam: hic est habens naturam humanam. Dixi 1) Nisi derivata sint; quia adjectiva derivata, ut divinus, huma­ nus, dominicus, deifer, etc., non exprimunt proprie Verbi hominisve pro­ prietates, sed potius innuunt participationem proprietatum. Unde minus recte dicuntur de Deo et homine in Christo, quia significare videntur Christum esse Deum vel hominem per participationem, quod est omni­ no falsum. 2) Nisi' particula reduplicativa contrahantur; quia particulae reduplicativae, quatenus, ut, etc., faciunt, ut nomina supponant pro natura. Unde falsa est propositio: Homo quatenus homo est Deus. 3) Nisi aliquo termino vel verbo modificentur. Hinc falsa est propo­ sitio: Christus est homo purus; quia homo purus excludit a Christo divi­ nam personam. Item falsa est propositio: Hic homo factus est Deus, quia innuit Christum fuisse personam humanam, antequam esset Deus. 1 2 Symbol. Ap.; Denz-Bannw., 6. S. Thomas, III p., q. 16, a. 4. ART. I. AN ADMITTENDA SIT IN CHR. COM. IDIOM. 457 4) In propositionibus affirmativis. In negativis enim non datur communicatio nec praedicatio sed potius exclusio proprietatum. Unde dici nequit: Filius Dei non est natus. 5) De concretis alterius naturae ejusque proprietatum; quia concreta naturae humanae non praedicantur de concretis significantibus notiones Patris aut Spiritus Sancti. Hac ratione non potest dici: Hic homo est ingenitus, spiratus, etc. Regula 2,a Abstracta unius naturae nequeunt praedicari in Christo de abstractis alterius naturae ejusque proprietatum. Hinc falsa est propositio: Divinitas est humanitas: Humanitas est divinitas. Ratio est, quia nomina abstracta supponunt et significant naturam. In Christo autem natura divina et humana manserunt integrae et rea­ liter distinctae post unionem. Regula 3.a Concreta nequeunt ordinarie praedicari in Christo de ab­ stractis. Sic falsa est propositio: Deitas est passibilis, mortalis: Divinitas est nata: Humanitas est aeterna. Haec regula est contra eutychianos et veteres quosdam protestantes, qui ubiquistae appellati sunt. Eutychiani, negantes in Christo distinctionem naturarum post unio­ nem, dixerunt de unica Dei natura posse praedicari ea, quae divinitatis et humanitatis sunt propria, ita ut dicere liceat: Divinitas nata, passa et crucifixa est. Lutherus et aliqui ejus asseclae, praesertim ubiquistae, ut realem cor­ poris Christi praesentiam in multis simul locis sine transsubstantiatione vindicarent, contra hanc regulam locuti sunt, et affirmarunt humani. tatem Christi esse aeternam, omnipotentem et omnipraesentem. Sed perperam haec dicta sunt. Eutychiani negant dogma catholicum de duplici natura Servatoris nostri, et ubiquistae contradicunt testimo­ nio Christi, qui ait: Gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum (ad Lazarum) L Regula 4.a Abstracta divinae naturae possunt praedicari in Christo de concretis humanae naturae identice non logice. Hinc identice vera est haec propositio: Hic homo est deitas. Subjectum in hac propositione supponit pro persona Verbi, et praedicatum pro natura divina. Cum autem persona Verbi sit idem ac natura divina, propositio: Hic homo est deitas: identice hunc facit sensum: Hic homo est Deus, et est vera. Dixi non logice: quia praedicatio logica attenditur penes rationem formalem subjecti. Ratio autem formalis subjecti hic homo est huma­ nitas in concreto, et humanitas in concreto non est deitas. Regula 5.a Abstracta naturae humanae nullatenus possunt praedicari in Christo de concretis divinae naturae. Quare non licet dicere: Filius Dei est humanitas: Deus est humanitas: Christus est mortalitas. Ratio est obvia, quia nomina abstracta significant naturam. Natura autem hu­ mana significata per illa distinguitur a persona divina, quam significant concreta divinae naturae. 772. Quaeres l.° Utrum dicere liceat: Christus est divinitas et hu­ manitas simul sumptae. Joan., n, 15. DE VERBO INCARN. Q. LV. DE UNITATE CHRISTI 458 Aliqui putantes Christum in praefata propositione supponere pro composito, et compositum non distingui a partibus componentibus col­ lective sumptis, dixerunt propositionem esse admittendam L Alii tamen melius negant, quia Christus supponit pro persona divi­ na, quae non potest dici humanitas. Praeterea suppositum imo et com­ positum non recte dicitur idem ac partes, sed unum tertium habens partes, sicut Petrus non est idem ac corpus et anima, sed habens corpus et animam. Unde Christus non est divinitas et humanitas simul sum­ ptae, sed habens divinitatem et humanitatem. Damnatio propositionis 4.ae Joannis Hus: Duae naturae, divinitas et humanitas, sunt unus Christus, non videtur dirimere quaestionem, quia propositio damnata est non in sensu collectivo, sed in sensu divisivo, quatenus innuebat Christum esse seorsim divinitatem et seorsim hu­ manitatem. Quaeres 2.° An permitti possit locutio: Christus incepit esse? Resp. Negative. Haec propositio secundum proprietatem sermonis significat personam Christi, pro qua supponit Christus, incepisse in tem­ pore. Hoc autem est simpliciter falsum et haereticum 1 2. Quaeres 3.° An vera sit propositio: Christus est creatura? Affirmant Vazquez et Lugo 3. Sed verius neganda mihi videtur. Quia Christus significat personam Verbi vel, si mavis, totum compositum ex persona Verbi et naturis in ea unitis. Persona autem Verbi vel compositum cujus hypostasis sit di­ vina, non potest absolute dici creatura. Si tamen propositio modificetur particula quatenus vel simili, et di­ catur Christus quatenus homo est creatura, concedi posset, quia subje­ ctum hac particula contrahitur ad significandam naturam humanam 4. QUAESTIO LV DE UNITATE CHRISTI QUANTUM AD ESSE ARTICULUS UNICUS UTRUM CHRISTUS SIT UNUM VEL DUO 773. Status quaestionis. Unum potest accipi in genere masculino, quatenus refertur ad suppositum, vel in genere neutro, quatenus signi­ ficat naturam in concreto. Cum Christus habeat duas naturas in una Verbi persona, dubitatur, an sit unus et unum tam in genere masculino quam in neutro, vel aliquo modo dici possit duo. In traditione ecclesiastica Christus nominatur semper unus in genere 1 2 tione, 3 4 Cfr. Salmanticenses, Dc incarnatione, disp. 26, η. II. . Cfr. Cajetanus, In III p., q. t6, a. 9; Philippus a SS. Trinitate, De incarna­ disp. 8, dub. 4. Vazquez, In III p., disp. 65, c. 2; Lugo, De incarnatione, disp. 23, sect. 4. S. Thomas, III p., q. 16, a. 10. ART. UN'IC. UTRUM CHRISTUS SIT UNUM VEL DUO 459 masculino, et in hoc conveniunt theologi, sed putavit Durandus 1 Ser­ vatorem nostrum posse appellari unum vel duo cum aliquo addito in genere neutro. 774. Thesis. quam in neutro. Pars l.a Christus est unus et unum tam in genere masculino Christus est unus in genere masculino. Arg. 1) Concilium Ephesinum damnavit eos, qui non confiteban­ tur unum esse Christum2. Et in symbolo S. Athanasii dicimus: «Non duo tamen sed unus est Christus»3. Unde S. Cyrillus alexandrinus ex professo docet Christum non esse duos sed unum 4. 2) Hanc veritatem unanimi consensu tradidere theologi, inter quos consulendi sunt S. Thomas, S. Bonaventura, Biel et alii 5. 3) Ratio est, quia unus in genere masculino refertur ad personam. Persona autem Christi non est nisi una. Unde, si Verbum adsumeret plures humanitates, Christus non esset plures homines sed unus tantum propter unitatem personae. Pars 2.a Christus est etiam unum in genere neutro. Arg. 1) S. Thomas ait: «Non solum Christus est unus masculine sed etiam... unum neutraliter» 67 . 2) Christus nequit appellari duo in genere neutro, quin natura di­ vina et humana praedicentur de eo, et verificentur hae propositiones: Natura divina est Christus: natura humana est Christus. Natura autem humana non praedicatur de Christo, et ex praefatis propositionibus pri­ ma quidem est identice vera ob identitatem naturae divinae cum per­ sona Christi, sed altera est falsa ob rcalem distinctionem humanae na­ turae a persona Christi. Unde licet unum et duo significent naturam vel naturas, important tamen personam vel personas, et individuum, cui una est persona, quamvis habeat duas naturas, non potest appellari duo in genere neutro. 775. Objicies. S. Augustinus ait de Christo: «Est aliud propter Verbum, aliud propter hominem» ’. Et S. A nselmus: «Non enim est alius Deus, alius homo in Christo, quamvis aliud sit Deus, aliud homo» 8* . Sed aliud et aliud sunt duo. Ergo Christus est duo in genere neutro. Resp.—Dist. effata Patrum. Christus est aliud propter Verbum et aliud propter hominem, causaliter a principio, unde venit denominatio, id est, a natura divina et humana, conc.; directe per multiplicationem subjecti signi­ ficati in recto, neg. “. Unde S. Augtistinus explicat suam mentem dicens: «In mediatore Dei et hominum aliud Dei Filius aliud hominis filius... aliud, inquam, pro discretione substantiae, non alius pro unitate personae» 10. q I In III Sent., dist. 6, q. I, n. 13. 2 Can. 3 Denz-Bannw., 40. 4 Liber Quod unus 5 S. Thomas, III p., q. 17, a. 1; S. Bonaventura, 1; Biol, In III Sent., dist. 6, q. 2, a. 2, conci. 3. II III p., q. 17, a. I. 7 Enchiridion, c. 35; ML 40, 250. B De fide Trinit., et De incarnat Verbi, c. 6; ML • Cfr. S. Thomas, III p., q. 17, a. I ad 2. 10 Contra Fdicianum, c. 11; ML 42, 1166. 2; Denz-Bannw., 114. sil Christus; MG 75, 1253. In III Sent., dist. 6, a. I, 158, 278. 460 DE VERBO INCARN. Q. LVI. DE DUPLICI VOL. ET OPER. CHR. QUAESTIO LVI DE DUPLICI VOLUNTATE ET OPERATIONE CHRISTI ARTICULUS I UTRUM SINT DUAE VOLUNTATES IN CHRISTO 776. Status quaestionis. 1) Naturam intellectualem sponte con­ sequuntur tum intellectus, qui objecta cognoscit, tum voluntas, quae bonum cognitum amat. Unde voluntas est facultas inorganica, quae mo­ vet intellectum ad cognitionem et amat bonum ab intellectu cognitum. 2) Fide catholica docemur, ct ex supra dictis constat, in Christo esse duas naturas, divinam et humanam, integras atque inconfusas, in una Verbi persona. Ex hac speciali Christi conditione exurgit dubitandi ratio, an Christus, sicut habet duplicem intellectum, habeat etiam du­ plicem voluntatem, duplicemque operationem ab utraque voluntate elicitam. 3) Natura divina Christi habet certe suam voluntatem et volitionem, ut jam diximus in tractatu De Deo uno, n. 330 sqq., quia, cum natura divina Christi sit intellectualis et personalitate propria complea­ tur, non datur ratio, ut voluntate et volitione careat. Difficultas se offert ex parte naturae humanae Christi, quae a) juxta monophysitas vel absorpta est a divina natura vel una cum divinitate ad tertiam naturam efformandam concurrit, et b) juxta monotheletas et monenergetas voluntate ac volitione caruit. 4) Unde quaeritur, an in Christo sint duae voluntates et duae ope­ rationes. 777. Errores, i) Apollinaristae, qui in Christo ponebant Verbum loco mentis; manichaei, qui Christo negabant veram humanitatem; et monophysitae, qui unam tantum in Christo agnoscebant naturam, noluerunt admittere in Christo duplicem voluntatem et operationem. 2) Severus antiochenus saeculo vi, videns in Christo non fuisse nisi unum subjectum unamque personam, praescindit de duplici voluntate, et docuit unam tantummodo in eo fuisse operationem '. 3) Sergius, Patriarcha cpolitanus, et post ipsum Cyrus Phasidis et Alexandriae successive Episcopus, Pyrrhus cpolitanus, Macharius antiochenus et alii dixerunt in Christo fuisse unam virtutem (th'/.ηυκζ) et unam operatio­ nem (svspysta). Inde dicti sunt monothelctae et monenergetae. Non certo constat de mente monotheletarum. Docuisse tamen videntur Verbum secundum divinam naturam fuisse in Christo unicum principium operationum et volitionum, omnesque actus fuisse elicitos a divinitate, dum natura ejus humana passive ac inerter recipiebat in se operationem Verbi 1 2. 4) Heraclius imperator, monotheletarum praedicatione deceptus, pro­ hibuit in sua celebri Ecthesi, ne quid diceretur aut praedicaretur circa unam vel duplicem operationem Christi. Hoc decretum Pyrrhus, in sede cpolitana Sergii successor, aliique plures episcopi orientales probavere. 1 2 Cfr. Mansi, 10, 1117. Cfr. Franzelin, Oe Deo incarnato, th. 40; et Katsohthalor, Christologia, n 147. ART. I AN SINT DUAE VOL. IN CHRISTO 461 Doctrina catholica. Errorem vix ortum et a Sophronio Hierosolymitano acriter impugnatum Joannes IV Romanus Pontifex reprobavit1. Concilium Lateranense 1 sub Martino I Ecthesim imperatoris atque monothelismum condemnavit ac tandem Concilium 3.urn Cpolitanum sub Agathone (68068r) diserte declaravit duplicem in Christo cum propriis actibus fuisse vo­ luntatem s. 778. Thesis. In Christo sunt duae voluntates, divina scilicet et humana, et duae operationes ab utraque voluntate elicitae. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Dominus ait in horto: Paler, si vis, transfer calicem istum a me, verumtamen non mea voluntas sed tua jiat *. Hic proculdubio loquitur Jesus tum de voluntate Patris, quae erat ipsi essentialis, in quantum erat Deus, tum de voluntate humana, qua dum refugiebat calicem, se conformabat cum voluntate Patris. Hac duplici voluntate exercebat Christus actus divinos et humanos, ut liquido con­ stat ex verbis Scripturae relatis: non mea voluntas (humana), sed tua (divina) fiat. b) Christus obtulit preces supplicationesque Patri 1 23*5*, factus est obediens ®, humiliavit semefipsum 7. Hi autem sunt actus voluntatis huma­ nae. Ergo Christus praeter voluntatem divinam, quam habebat cum Patre communem, habuit voluntatem humanam cum actibus propriis. 2) Ex conciliis. Concilium Cpolitanum III ait: «Duas naturales voluntates in eo, ct duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse secundum SS. Patrum doctrinam adae­ que praedicamus»8. 3) Ex SS. Patribus. S. Joannes, Damascenus: «Quoniam igitur duae Christi naturae sunt, duas proinde ejus naturales voluntates, et duas naturales operationes dicimus» 9. 4) Ex ratione theologica. In Christo sunt duae naturae intellectua­ les integrae, inconfusae ac perfectae. Naturam autem intellectualem sponte sequitur voluntas ut quaedam ejus proprietas et potentia natu­ ralis, et voluntatem sequitur operatio. Ergo in Christo sunt duae volun­ tates et totidem operationes. 779. Corollaria. 1) Principium quod operationum et volitionum in Christo est unum, ipse scilicet Christus, persona divina in duabus naturis exsistens; quia actiones sunt suppositorum. Unde quidquid agit, cogitat, vult ac patitur Christus, agit, cogitat, vult ac patitur persona divina seu Verbum ut principium quod. 2) Principium quo remotum volitionum Christi est duplex, natura scilicet divina et natura humana; et principium quo proximum iterum 1 2 3 1 5 ° 7 8 » Denz-Bannw., 253. Denz-Bannw., 263 sqq. Denz-Bannw,, 289 sqq. Luc., 22, 42. Hebr., 5, 7. Phil., 2. 8. Philip.. 2, 8. Denz-Bannw,, 291. l! /iilc orlh , lib 3. c. 14; MG 94, 1033. 462 DE VERBO INCARN. Q. LVI. DE DUPLICI VOL. ET OPER. CHR. duplex, voluntas divina et voluntas humana. Duplex igitur natura per voluntatem divinam et humanam exserit suos actus. 780. Scholion I. Humana Christi voluntas subjecta fuit divinae ejusdem voluntati, ut diserte declaravit Concilium Cpolitanum III1. Unde Angelicus Doctor expresse docuit «voluntatem humanam in Chri­ sto omnino sub voluntate divina ordinatam fuisse, ita quod nihil volun­ tate humana Christus voluit, nisi secundum quod eum velle voluntas divina disposuit... secundum illud: Quae placita sunt ei Jacio semper (Joan., 8, 29)» 2. 781. Dices. Verba transeat a me calix iste ct non mea voluntas sed tua fiat, quibus usus est Christus, innuunt discrepantiam voluntatis humanae a voluntate divina. Ergo. Resp. Ut haec difficultas explicetur, notandum est voluntatem huma­ nam posse ratione diversitatis actuum dupliciter considerari, nempe ut na­ tura et ut ratio. Voluntas ut natura est motus appetitus rationalis in obje­ ctum absolute consideratum, prout cx se est appetibile vel non: Hoc sensu voluntas appetit bonum et refugit dolorem per se. Voluntas ut ratio est motus appetitus rationalis ad objectum omnibus circumstantiis vestitum et praesertim ordinatum ad finem. Hoc pacto voluntas aliquando appetit ipsum dolorem. Voluntas Christi ut natura reluctabatur subire passionem et mortem, quae secundum se displicebant, et ideo erumpere faciebat verba: Pater... transfer calicem istum a me. Sed voluntas ut ratio appetebat passionem et mortem, quae, ordinatae ut erant ad finem redemptionis humanae, maxime placebant. Hac voluntate Christus libere acceptavit calicem dicens: Verumtamen, non mea voluntas sed tua fiat. Non est hic proprie contrarietas aut pugna voluntatum, quia passionem aliter refugit voluntas ut natura et aliter appetiit voluntas ut ratio; refugit passionem absolute et in se consideratam, et appetiit quatenus erat me­ dium ad nostram redemptionem. Sic pariter operarii rejiciunt laborem in se consideratum, sed amant illum, quatenus est medium ad obtinendas di­ vitias. 782. Scholion II. Operationes theandricae. In Christo Jesu, quam­ vis fuerit unum principium quod actionum, scilicet persona Verbi, ex parte tamen naturae fuit triplex genus operationum, quatenus sola na­ tura divina, vel sola natura humana, vel utraque simul concurrebat cum Verbo ad operationem. Quaedam erant pure divinae, ut creatio, conser­ vatio, providentia, etc., quarum principium quo fuit sola natura divina, quia Christus ut Deus creat, conservat atque gubernat omnia; aliae mere humanae, ut manducare, bibere, loqui, etc., quarum principium quo erant natura humana Christi et ejus facultates; aliae mixtae, ut resurrectio Lazari et miracula, quae Christus operatus est, utraque na­ tura suo modo concurrente, quatenus scilicet natura divina influebat ut causa principalis et natura humana ut causa instrumentalis. Operationes primae classis, ut creatio, et conservatio, in quibus ne instrumentaliter quidem concurrebat natura humana, fuerunt in Christo omnino divinae, toti Trinitati communes, et nullatenus poterant dici theandricae seu Dei-viriles. 1 Denz-Bannw., 291. 2 Contra Gent., lib. 4, c. 36. ART. II. UTRUM CHRISTUS HABUERIT LIBERUM ARBITRIUM 4<>3 Operationes secundae classis, quas Christus eliciebat per solam natu­ ram humanam, et quas pseudo-Dionysius ανδρωπικην βεουριαν appel­ labat1, erant mere humanae nec proprie vocabantur theandricae seu Dei-viriles, quia non procedebant a natura divina et humana. Saepe tamen lato quodam sensu appellantur theandricae et Dei-viriles, quate­ nus principium quod earum erat Christus Deus, et principium quo na­ tura humana. Operationes denique mixtae, ut resuscitatio Lazari, restitutio visus caeco a nativitate, etc., quas Christus eliciebat, utraque natura suo modo concurrente, fuerunt proprie theandricae— βεανδριχη ενεργεια — operatio Dei-virilis 12. In his operationibus intervenit Christus ut prin­ cipium quod, natura divina ut principium quo principale, et natura humana ut principium quo instrumentale. Actio divina in operationibus theandricis est communis toti Trini­ tati, quia principium quo principale earumdem est una divina natura in tribus personis Trinitatis3. ARTICULUS II UTRUM CHRISTUS HABUERIT LIBERUM ARBITRIUM 783. Status quaestionis. 1) Duplex datur libertas in genere, li­ bertas scilicet a coactione, quae dicitur exemptio determinationis a causa extrinseca seu a violentia, et libertas a necessitate, quae definitur: Fa­ cultas electiva mediorum servato ordine finis. 2) Libertas a necessitate potest esse libertas specificationis seu contrarietatis, quae est facultas eligendi contraria, ut amare et odisse; et libertas exercitii seu contradictionis, quae est facultas eligendi contra­ dictoria, ut amare et non amare, velle et non velle, facere aliquid et suspendere actum. Ad perfectum liberum arbitrium requiritur saltem libertas a coactione et libertas exercitii seu contradictionis, ut docet Ecclesia contra Jansenium 4* , non semper libertas specificationis. 784. Error. Jansenius 6 et alii tribuerunt Christo libertatem tantum­ modo a coactione non a necessitate. 785. Thesis. Arg. 1) 1 In Christo fuit perfectum liberum arbitrium. Ex S. Scriptura. De Christo dixit Isaias: Ut sciat repro- De div. nom., c. 2, n. 6; MG 3, 644. 2 Hi termini suam celebritatem debent pseudo-Dionysio, a quo primo usur­ pati sunt ep. 4 ad Cajum; MG 3, 1072. Quidam haeretici dixerunt his vocabulis significari unam mixtam operationem in Christo, sed traditio Christiana verius do­ cet per ea demonstrari unionem duplicis operationis in una persona ob duplicem naturam, quae in Christo agebat ea, quae erant unicuique propria. 3 Cfr. Franzelin, De Verbo incarnato, th. 40. 1 Prop. J Jansenii; Denz-Bannw., IO94. s De gratia Christi, lib. 6, c. 9; et lib. 7, c. 15. 464 DE VERBO INCARN. Q. LVI. DB DUPLICI VOL. ET OPER. CHR. bare malum et eligere bonum *. Marcus: Ascendens in montem vocavit ad se, quos voluit ipse1 2·. Matthaeus: Cum gustasset, noluit bibere3. 2) Ex SS. Patribus. S. Joannes Chrysostomus: «Licebat ei nihil pati, si voluisset... erat ergo ei promptum, si voluisset, non venire ad crucem» 45 *7. S. Hieronymus: «Ut pateretur, non fuit necessitatis sed volun­ tatis Patris et suae» ®. S. Augustinus: «Non eam (carnem) deseruit invi­ tus; sed quia voluit, quando voluit, quomodo voluit» ®. 3) Ex ratione, a) Christus Dominus, ut in Conciliis Oecumenicis saepe definitum est, habuit omnes proprietates humanae naturae, quia adsumpsit humanam naturam integram atque perfectam. Liberum autem arbitrium est proprietas humanae naturae. Ergo. b) Christus vere meruit justificationem nostram, ut omnes sacrae paginae testantur. Sed meritum est opus liberi arbitrii. Ergo. Difficultatibus satisfit. 786. Obj. l.° S. Thomas tribuit Christo libertatem tantum a coactio­ ne, cum ait: «Quod si etiam esset determinatum ad unum numero, sicut ad diligendum Deum, quod non facere non potest, tamen ex hoc non amittit libertatem aut rationem laudis sive meriti; quia in illud non coacte sed sponte tendit; et ita est actus sui dominus» ’. Resp. 1) Aliqui voluerunt S. Doctorem in III p., q. 18, a. 4 ad 3, hanc sententiam retractasse. Sed non videtur necessarium ad hoc recurrere. 2) S. Thomas usus est terminis non coacte sed sponte pro non necessa­ rio sed libere juxta significationem, quam veteres theologi saepe tribuerunt illis vocabulis. Hanc interpretationem S. Doctor statim confirmavit dicens: «et ita est actus sui dominus», Obj. 2. Liberum arbitrium supponit in subjecto facultatem exercendi actus moraliter imperfectos. Haec autem facultas in Christo non fuit, ut jam diximus superius. Ergo. Prob. maj. Liberum arbitrium supponit facul­ tatem exercendi unum actum bonum, relicto ejus contradictorio meliori. Sed hic actus, utpote contradicens bono meliori, est moraliter imperfectus. Ergo. Resp.—Neg. maj. Ad probationem, dist. min.; actus ex se bonus, con­ tradicens actui meliori, est moraliter imperfectus, in subjecto capaci progres­ sus in perfectione, transeat: in subjecto incapaci progressus in perfectione, neg. Nobis viatoribus consilia suadent semper opera meliora, ut majorem inde capiamus fervorem caritatis, et ea sine motivo relinquere pro opere minus perfecto, videtur quoddam genus imperfectionis. Sed Christus in omnibus operibus liberis habebat aequale meritum infinitum, et poterat - sine ulla imperfectione exercere actus bonos, relictis eorum contradictoriis ex objecto melioribus. 1 2 3 1 5 ° 7 Is.. 7. 15· Mare., 3, 13. Matth., 27, 34. In Hebr., horn. 28, n. 2; MG 63. 193. In Is., 53. 7: ML 24, 530. De Trinitate, lib. 4, c. 13, n. 16; MI. 42, 898. In III Sent., did. 18, q. un., a. 2 ad 5. ART. HI. CONCILIAT. LIBERTATIS CHR. CUM IMl’ECC. 465 ARTICULUS III QUOMODO CONCILIETUR HUMANA CHRISTI LIBERTÀS CUM EJUS IMPECCABILITATE 787. Status quaestionis. Difficultatem non levem tangit hic ti­ tulus. S. Scriptura saepe testatur Christum accepisse a Patre praeceptum subeundi mortem pro genere humano. Quo supposito, proponitur diffi­ cultas his terminis: Poterat Christus praeceptum Patris transgredi vel non. Si primum, non erat impeccabilis; si secundum, non erat liber. En quaestio dilucidanda. 788. Placita theologorum. Prima sententia. Aliqui ab hac difficultate se expedire putant dicentes Deum Patrem non imposuisse Christo verum ac strictum praeceptum moriendi pro genere humano, sed tantummodo manifestasse ei beneplacitum suae voluntatis, quod metaphorice dicitur praeceptum in SS. Scripturis. Ita Petavius, Wirceburgensés, Franzelin, Mendive, Billot, MazzMa et alii x. Cl. Franzelin hanc opinionem explicans non modo negat praeceptum Patris stricte dictum, verum etiam rejicit voluntatem Dei antecedentem absolutam circa passionem et mortem Christi. Solum admittit voluntatem Dei antecedentem conditionatam, quae «deinde ad praeviam Christi liberam electionem transiit... in voluntatem consequentem, ut Christus hoc modo a se electo genus humanum redimeret» *12. Cardinalis Billot non admittit praeceptum Patris de morte Christi, bene tamen voluntatem absolutam beneplaciti, adeo ut Deus «in sua praescien­ tia disposuit ac decrevit ordinem illum in quo cognovit, et judaeos ex pro­ pria malitia occisuros Christum, et Christum per conformitatem ad divinum beneplacitum amplexurum crucem» 3. Secunda sententia. Alii docuerunt Christum accepisse a Patre verum ac strictum praeceptum subeundi mortem quoad substantiam, non quoad circumstantias temporis, loci, affectus, intensionis, etc., et ita fuisse liberum in subeunda morte crucis. Ita Vazquez et /sambertus *. Haec sententia innuit praeceptum obstare libertati, et Christum non fuisse liberum in acceptanda morte quoad substantiam. Tertia sententia. Alii dixerunt Christum accepisse quidem a Patre verum praeceptum moriendi, sed habuisse potestatem petendi et obtinendi dispensationem a praecepto, et ita liberum fuisse in acceptanda morte. Sic Lugo s. Haec sententia caret fundamento solido. Quando datur lex pro com­ munitate, liberum est particularibus petere dispensationem, adducta ad illam causa legitima, sed nemini in singulari imponitur praeceptum depen­ dens a postulanda dispensatione. Quarta sententia. Plurimi theologi tenent Christo Domino impositum fuisse a Petre verum ac strictum praeceptum subeundi mortem, non solum quoad substantiam, sed etiam quoad circumstantias, et sub hoc praecepto Petavius, lie incarnat., lib. g, c. 8, n. 6 sqq.; Wirceburgenses, De Verbo in­ ή. 413; Franzelin, Be Verbo incarnato, th. 44; Mendive, De Verbi div. incar­ n. 143 sqq.; Billot, Be Verbo incam., th. 30; Mazzella, Be Verbo ineam., n. 183 sqq. 2 Be Verbo incarnato, th. 44. 3 Be Verbo incarnato, th. 30. 1 Vazquez, In III p., disp. 74, c. 5, η. 3' sqq.. Isambertus, In III p., q. 18, disp. 2, a. 6. 3 De incarnatione, disp. 26, sect. 8, n. 102 sqq. 1 carnato, natione, 30 466. DE VERBO INCARN. Q. LVI. DE DUPLICI VOL. ET OPER. CHR. optime conciliari libertatem Christi cum ejus impeccabilitate. Ita omnes thomistae et plures extranei. In hac sententia duplici adhuc via contendunt auctores conciliare liber­ tatem et impeccabilitatem Christi. Molinistac docent praeceptum Patris ante praevisionem consensus Chri­ sti fuisse conditionatum, sed, cognito per scientiam mediam consensu Chri­ sti, transiisse in absolutum. Dicunt itaque voluntatem humanam Christi in morte subeunda, non obstante Patris praecepto, fuisse liberam, quia sub auxiliis indifferentibus sesc determinavit ad acceptandum Patris praece­ ptum, et simul fuisse impeccabilem quia Christus erat suppositum divinum. Thomistae admittunt praeceptum Patris undequaque absolutum, et con­ tendunt humanam Christi voluntatem sub hoc praecepto absoluto moriendi fuisse in acceptanda morte crucis omnino liberam simulque impeccabilem, quatenus Christus omnino impeccabilis, non obstante praecepto absoluto Patris, poterat non mori in sensu diviso et in eodem actu mortis recusare mortem in se consideratam, quod sufficiebat ad libertatem. Sed potentia peccandi in Christo importaret facultatem conjungendi praeceptum Patris cum actu non moriendi in sensu composito, quae absit a Filio Dei. 789. Thesis I. Christus accepit a Patre verum ac strictum prae­ ceptum absolutum moriendi non solum quoad substantiam sed etiam quoad omnes circumstantias. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Dominus Jesus, loquendo de sua proxima morte, ait: Hoc mandatum accepi a Patre meo l. Rursum: Ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pa­ ter, sic jacio. Surgite, eamus omnes 2. S. Lucas: Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit2. Apostoli: Convenerunt... adversus sanctum pue­ rum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus... jacere, quae manus tua et consilium tuum decreverunt jieri *45. b) Praeterea omnes sacrae paginae testantur Christum fuisse obedientem usque ad mortem 6. Obedientia autem non datur sine prae­ cepto vel lege. 2) Ex ratione. Christus, sicut et alii homines, accepit a Patre prae­ cepta juris naturae, et nihilominus erat circa illa omnino liber. Quidni acceperit praeceptum moriendi? Theologi, qui putant praeceptum rigorosum tollere libertatem, concipiunt vel praeceptum vel libertatem modo admodum imperfecto. 790. THESIS II. Christus, accepto Patris praecepto de morte subeunda, liberrime passionem et mortem crucis sustinuit, et sub hac libertate fuit omnino impeccabilis. Arg. Ex S. Scriptura. Libertatem moriendi cum praecepto Patris optime in se conciliavit Christus dicens: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; hoc mandatum acçepi a Patre meo 6. 1 Joan., io, i8. 3 Luc., 22, 22. 5 Philipp., 2. 8. 0 Joan., 10, 17-18. 2 Joan., 14, 31. 4 Act., 4, 27. ART. III. CONCILIAT. LIBERTATIS CHR. -CUM IMPECC. 467 791. Scholion I. Concordia libertatis et impeccabilitatis Christi sub praecepto Patris. Praenotanda. 1) Praeceptum unius nunquam afficit intrinsece vo­ luntatem alterius, sed extrinsece dirigit eam in bonum. Voluntas itaque libera per se circa unam materiam creatam, quamvis adveniat prae­ ceptum alterius obligans, semper manet libera. 2) Ad veram libertatem non requiritur libertas specificationis seu contrarietatis, sed sufficit libertas exercitii seu contradictionis, quae est facultas ponendi vel suspendendi actum. 3) Omissio cujuslibet actus, v. gr. non mori, potest considerari vel secundum se ex objecto, quatenus idem significat ac vitare mortem, vel formaliter contradicens praecepto moriendi, quatenus est recusare prae'ceptum obligans. Ad libertatem sufficit facultas omittendi actum secun­ dum se, quamvis absit facultas transgrediendi praeceptum formaliter. Unde, qui impeccabilis est vel caret potentia peccandi, potest habere libertatem acceptandi vel non acceptandi mortem praeceptam, quatenus non mori consideratur secundum se ex objecto, licet aliunde nequeat recusare mortem ut formaliter praeceptam. 4) Potentia antecedens seu possibilitatis et in sensu diviso versatur circa rem consideratam secundum se ex objecto; potentia vero conse­ quens seu positionis et in sensu composito versatur circa objectum vesti­ tum omnibus circumstantiis. Unde, qui motus est influxu efficaci et praecepto Dei ad faciendum aliquid", potest, etiam in ipso actu opera­ tionis, non facere illud secundum potentiam antecedentem et in sensu diviso; non tamen potest illud omittere secundum potentiam consequen­ tem et in sensu composito, quia, licet libere operetur, nequit unire actum cum non actu. His praenotatis statuenda sunt sequentia: 1) Christus accepit a Patre verum ac rigorosum moriendi prae­ ceptum sine laesione humanae libertatis, quia praeceptum non afficit intrinsece voluntatem. 2) Stante hoc praecepto acceptavit libere passionem et mortem, quia in eodem momento passionis poterat potentia antecedenti et in sensu diviso non pati et non mori. 3) Christus non obstante libertate moriendi, erat omnino impecca­ bilis, quia potentia antecedens et facultas non moriendi sub praecepto Patris, non importabat potentiam peccandi. Facultas quippe peccandi innuit potentiam consequentem et sensum compositum. Scholion II. Amor, quo Christus gerebatur in Deum, fuit quodam­ modo necessarius et quodammodo liber. 1) Amor Dei in Christo, quatenus dirigebatur scientia beata et ter­ minabatur ad bonitatem Dei in se consideratam, erat certe necessarius, quia erat amor comprehensoris circa objectum principale beatitudinis. 2) Amor Dei in Christo erat liber, vel quatenus regulabatur scientia infusa, ut volunt Soto, Ferrariensis, Medina, Suarez et alii1, vel quate1 Soto, De natura et gratia, lib. 3, c. 7; Forrarionsis, Contra Gentiles, lib. 3, c. 6z, Ideo posset; Mudina, tn Ili p , q. 19, a. 3; Suaroz, De incarnat., disp. 39, sect. 2. DE VERBO INCARN. β. LVII. DE FILIATIONE CHRISTI 408 nus terminabatur ad divinam bonitatem, ut erat ratio diligendi creatu­ ras, ut defendunt Salmanticenses, Gonet et alii1. Utraque solutio est satis fundata, sed secunda magis mihi probatur. QUAESTIO LVII DE CHRISTO UT EST FILIUS DEI, SEU DE FILIATIONE CHRISTI ARTICULUS I UTRUM DEUS ALIQUEM ADOPTET IN FILIUM 792. Status quaestionis. 1) Duplex dicitur esse filiatio, una na­ turalis, altera adoptiva; unde alii dicuntur filii naturales, alii adoptivi. Filiatio naturalis est origo, qua quis per naturalem generationem acci­ pit naturam patris. Filiatio adoptiva est gratuita adsumptio personae extraneae ad haereditatem. Homo, qui ita adsumitur, dicitur filius ado­ ptivus. 2) Nemo potest esse simul filius naturalis et adoptivus, quia nemo potest simul esse proprius et extraneus, sicut nec genitus et ab alieno vocatus. 3) Novimus in societate aliquos ab aliis saepe adoptari solemnitatibus in lege praescriptis, quatenus aliqui extranei adsumuntur ad fami­ liam cum jure ad haereditatem adsumentis. Quaerimus, an etiam Deus adsumat aliquos homines ad participationem suae haereditatis. 793. T IIESIS. Deus de facto adoptat plures homines in filios. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Joannes commendat nobis bona ope­ ra, ut filii Dei nominemur et simus 1 2; et Apostolus, ut adoptionem filio­ rum reciperemus3; qui iterum adserit: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba (Pater)... si autem filii et haeredes 4. 2) Ex ratione. Deus secundum suam magnam misericordiam plu­ res vocat ad suam amicitiam per collationem gratiae supernaturalis. Qui autem ditantur gratia supematurali, veluti induuntur naturam Dei et acquirunt jus ad beatitudinem, in qua haereditas Dei consistit. Ergo plures homines adoptat Deus in filios. Est tamen, ut vides, differentia non parva inter adoptionem huma­ nam et divinam. Homines adsumunt extraneos ad haereditatem, quae consistit in bonis materialibus, auro, argento, titulis ac praediis, nullam efficiendo mutationem intrinsecam in adoptatis. Sed Deus adoptat ho­ 1 Salmanticenses, Dt' incarnat., disp. 27, n. 50; Gonet, De incarnat , disp. 21, nn. 48-49. 2 I Joann., 3, 1. 3 Gal., 4, 5 4 liom., 8, 15 sqq. ART. Π. QUOMODO CHRISTUS SIT FILIUS DEI 469 mines in filios, elevando eos ad participationem suae naturae per gra­ tiam sanctificantem, eisque tribuendo jus ad divitias gloriae suae seu beatitudinis. «Id autem, ait Angelicus, quo Deus dives est, est perfruitio sui ipsius, quia ex hoc beatus est, et ita haec est haereditas ejus. Unde in quantum hominibus, qui ex naturalibus ad illam fruitionem perve­ nire non possunt, dat gratiam, per quam homo illam beatitudinem me­ retur..., secundum hoc dicitur aliquem in filium adoptare»l. 794. Scholion. Adoptio divina, utpote actio Dei ad extra, est communis toti Trinitati. Per hanc actionem Deus adoptavit semel angelos, et adoptat quoti­ die homines, cum per gratiam sanctificantem eos ad suam amicitiam vocat. ARTICULUS II UTRUM CHRISTUS IN QUANTUM HOMO SIT FILIUS DEI NATURALIS TANTUM, VEL ALIQUO MODO DICI POSSIT FILIUS DEI ADOPTIVUS 795. Status quaestionis. 1) Christus, utpote verus Deus et verus homo, est dupliciter genitus, duplicemque naturam, divinam et huma­ nam, in una sola persona habet. Genitus a Patre per aeternam genera­ tionem accepit naturam divinam, et est Filius naturalis Patris; genitus a matre per temporalem generationem accepit naturam humanam, et est filius naturalis beatae Mariae Virginis. 2) Christum Dominum a matre tempore genitum, id est, personam divinam subsistentem in natura humana ditavit Deus gratia sanctifi­ cante. Quos autem Deus locupletat gratia sanctificante, adoptat in filios, et inde exsurgit dubitatio, an Deus Christum Dominum adoptaverit in filium sicut alios homines. 3) Triplici modo fingi posset Christum ut hominem esse filium Dei adoptivum: a) Supponendo Christum esse hominem purum et ideo filium Dei adoptivum tantum; et hoc est arianum. b) Ponendo in Christo duo supposita, unum divinum, quo sit filius Dei naturalis, et alterum huma­ num, quo denominetur filius Dei adoptivus; et hoc est nestorianum. c) Considerando in Christo unam personam compositam, adeo ut per­ sona divina subsistens in natura divina, seu Christus ut Deus, dicatur Filius Dei naturalis, et persona divina subsistens in natura humana, perfusa gratia sanctificante, seu Christus ut homo Deo carus, nominetur filius Dei adoptivus; et hoc in controversiam venit. 4) Quaeritur itaque, a) an et qua ratione Christus ut homo sit filius Dei naturalis; b) utrum aliquo modo dici possit filius Dei adoptivus. 796. Errores et theologorum placita. Quoad 1) Erravit Arius, docendo, ut diximus 1 2, Verbum esse creaturam non Filium Dei naturalem. 2) Communiter docent theologi Christum ut hominem esse Filium Dei naturalem. 1 2 In III Sent., dist. 10, q. 2, a. 1. De Deo trino, n. 466. ■170 DE VERBO INCARN. q. LVII. DE FILIATIONE CHRISTI Quoad rationem tamen, qua dicatur Filius Dei naturalis, diversi diver­ simode opinantur. a) Salmanticenses, Lugo et alii 1 optime probant unicam rationem filia­ tionis naturalis in Christo esse aeternam Filii a Patre generationem. b) Vazquez 2 existimat Christum ut hominem dici filium Dei naturalem ob solam sanctificationem substantialem per gratiam unionis; et, Suarez 3, admissa filiatione naturali Christi per aeternam generationem a Patre, vult Christum hominem posse etiam dici Filium Dei naturalem, quatenus per gratiam unionis formaliter sanctificatus est factusque haeres regni caelestis. Quoad 2.,lm i) Nestorius et alii haeretici ipsum sequuti docuerunt in Christo fuisse duo supposita, divinum et humanum, et Christum vocari Filium Dei naturalem ratione suppositi divini, et filium Dei adoptivum ratione suppositi humani. Est haeresis damnata in Concilio Ephesino. 2) Felix episcopus urgellensis et Elipandus archiepiscopus toletanus saeculo vm in Hispania dixerunt Christum ut Verbum esse quidem Filium Dei naturalem, sed ut hominem esse filium Dei adoptivum. Vocati sunt adoptionislae et videntur nestorianismo deflectisse, ponendo duas personas in Christo 4. 3) Durandus 5 contendit Christum Deum et hominem ut suppositum esse Filium Dei naturalem, sed quatenus ejus natura humana sanctificata est per gratiam habitualem, posse dici filium Spiritus Sancti per adoptionem. 797. Thesis. Christus ut hic homo est Filius Dei naturalis, quia ab aeterno genitus a Patre, et nullatenus potest dici Filius Dei adoptivus. Pars l.a Est Filius Dei naturalis. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Christum ut hominem vocat San­ ctus Joannes Unigenitum Filium, qui est in sinu Patris ®; et Apostolus non dubitat eum appellare proprium Filium Dei7. b) Jesus Christus ut homo diversimode quam angeli vocatur filius Dei juxta ilhid Apostoli: Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu: ego hodie genui te? 8. Angeli autem sunt filii Dei adoptivi. Ergo Jésus Christus est filius magis quam adoptivus, id est, naturalis. 2) Ex SS. Patribus. S. Hilarius, loquendo de Christo homine, ait: «Hic enim et verus et proprius est Filius origine, non adoptione; veri­ tate, non nuncupatione; nativitate, non creatione» ®. 3) Ex ratione. Cum filius, sive naturalis sive adoptivus, non possit esse nisi persona, in hac propositione Christus ut homo est Filius Dei, terminus homo importat personam subsistentem in natura humana 10. Sed persona subsistens in natura humana Christi, utpote nata a Patre per aeternam generationem, est Filius Dei naturalis. Ergo Christus ut homo est Filius Dei naturalis. 1 Salmanticenses, De incarnai., disp. 33, dub. 3; Lugo, De incarnat., disp. 23, sect. 6; et disp. 31, sect. 3. 2 Γη III p., disp. 90, c. 14. 3 De incarnat., disp. 49, sect. 2, n. 31 sqq. 1 Cfr. Suarez, De incarnat., disp. 49, sect. 3, n. 8 sqq. r’ In III Sent., dist. 4, q. 1. " Joann., 1, 18. 7 Rom., 8, 32. 8 Hcbr., i, 5. 9 De Trinitate, lib. 3, n. 11; ML 10, 82. 10 Confer egregium articulum De mystica unione in Christo Jesu apud ephe­ meridem Biblica,. a. 1920, p. 309 sqq. ART. It. QUOMODO CHRISTUS SIT FILIUS DEI 47I Dixi, quia ab aeterno genitus a Patre, ut innuerem rationem unicam filiationis naturalis Christi esse solam generationem aeternam a Patre, ut defendunt Salmanticenses et Lugo, et non sanctificationem substan­ tialem per gratiam unionis, ut volunt Vazquez et Suarez: Gratia enim unionis et sanctificatio substantialis ab ea producta in anima Christi sunt quid creatum, ut alibi dictum est. Christus autem non potest ap­ pellari filius Dei naturalis ratione perfectionis creatae. Pars 2.a ptivus. Christus nullatenus potest dici Filius Dei ado­ Arg. 1) Adrianus Papa I in epistola Institutio universalis ad epi­ scopos Hispaniae a 785, lamentatur quod «quidam episcopi ibidem (in Hispania) degentes... Filium Dei adoptivum confiteri non erubescunt»1. «Quo solo audito, omnis Christianus gemens pavescit»12. Unde Concilium Francofordiense (a. 974) damnavit Felicem et Elipandum, qui «adstruebant Dominum nostrum Jesum Christum (fuisse) adoptivum Dei filium de Virgine natum»3. Et Patres ejusdem concilii episcopos Hispaniae sic affati sunt: «Nec apostoli eum sic (adoptivum) nominaverunt, nec sancta Dei et catholica Ecclesia consuetudinem habuit sic eum appellare, imo nec credere illum adoptivum esse sed proprium Filium juxta prae­ cedentia apostolorum testimonia et sanctorum Doctorum dogmata» 4. 2) Ex ratione. Adoptio nihil aliud est quam gratuita et liberalis ■personae extraneae ad haereditatem adsumptio. Cadit semper in personam extraneam, cui haereditas non competit per generationem et nativita­ tem. Sed Christus ut homo non fuit persona Deo extranea nec adsumptus est ad haereditatem alienam. Ergo. Ad rem Patres Concilii Franccfordiensis: «Adoptivus dici non potest, nisi is, qui alienus est ab eo, a quo dicitur adoptatus, et gratis ei adoptio tribuitur, quoniam non ex debito, sed ex indulgentia tantummodo adoptio praestatur» 5. 798. Corollarium. Ex his deduces Christum hominem dici non posse Filium Dei adoptivum: 1) In sensu arianorum; quia Verbum seu persona Christi non fuit creatura; nec 2) In sensu nestorianorum et adoptionistarum. quia in Christo non fuerunt duae personae, sed una tantum, eaque aeterna a Patre genita; nec 3) In sensu Durandi, quia, quamvis natura humana Christi sanctificata fuerit per gratiam unionis et habitualem, natura non adoptatur sed persona. Solvuntur difficultates. 799. Obj. 1. S. Irenaeus haec habet: «Qui Filius Dei est, filius ho­ minis factus est, commixtus Verbo Dei, ut adoptionem percipiens fiat filius • Adrianus, ep. Institutio universalis; ML 9 8, 376; et Denz-Bannw., 299. Adrianus, ibid.; ML 98, 377. In Sacrosyllabo ad hispanos; apud Harduinum, t. 4, p. S74. Ep. ad episcopos Hisp.; apud Harduinum, t. 4, p, 893. 3 In Sucr/isvllabo; 1 2 3 apud Harduinum, t. 4, p. 875, 472 DF. VERBO INCARN. Q. LVII. DE FILIATIONE CHRISTI Dei» ‘. Idem sonant expressiones S. Cyrilli alex. 1 2, S. Hilarii 34et aliorum. Resp. Traductio verborum S. Irenaei non est fidelis ct parit confu­ sionem. En verba S. Doctoris: ινα ο άνθρωπος "ον Λογον χορησας χαι οιοΟησιπν λαβον, υιός γενηιαι θ«ου; quae sic verti debent: «Ut homo ad Verbum accedens et adoptionem percipiens, filius Dei efficiatur». Haec verba referuntur non ad Christum sed ad hominem, qui accedit ad Verbum et efficitur filius Dei adoptivus. S. Cyrillus alex., S. Hilarius et alii, si qui videantur huic doctrinae ad­ versari, explicandi sunt in sensu obvio, in quantum nomine adoptionis significare volunt gratuitam adsumptionem humanitatis a Verbo Obj. 2.° S. Thomas5* expresse docet Christum ut hominem non esse Deum. Ergo Christus ut homo non est filius Dei naturalis. Resp. S. Thomas docet Christum ut hominem non esse Deum, quia, ut ipse adnotat, particulae ut homo reduplicant naturam humanam, et Christus ratione naturae humanae non est Deus. Sed statim subjungit: «Alio modo potest accipi ratione suppositi, et sic... verum est, quod Chri­ stus, secundum quod homo sit Deus». Obj. 3. ’ Effectus formalis gratiae habitualis est facere subjectum filium Dei adoptivum. Sed Christus abunde recepit gratiam habitualem. Ergo Christus fuit filius Dei adoptivus. Resp.—Dist. maj. Effectus formalis secundarius gratiae habitualis est facere subjectum filium Dei adoptivum, conc.; effectus formalis primarius, neg. Effectus siquidem formalis primarius gratiae habitualis est facere ani­ mam deiformem seu participem divinae naturae. Ex hac participatione divinae naturae oritur filiatio adoptiva in subjecto ad adoptionem capaci; secus vero in subjecto incapaci. Ad rem Angelicus: «Quamvis (Christus) se­ cundum humanam naturam sit creatus et justificatus, non tamen debet dici filius Dei neque ratione creationis, neque ratione justificationis, sed solum ratione generationis aeternae, secundum quam est filius Patris so­ lius» °. 800. Scholion I. Christus non potest dici Filius naturalis SS. Tri­ nitatis. Est contra Suarez, qui ait: «Christus ut homo non est filius ex vi generationis aeternae ut sic, sed ex eo quod filiatio, quam habuit per generationem aeternam, communicata est et unita humanitati», et ex eo quod sanctificatur per gratiam unionis; quod utrumque «est opus totius Trinitatis; ergo relatio filiationis, quae hinc proxime resultat, est ad Trinitatem, ut est unus Deus ad extra operans»7. Verius dicendum videtur cum S. Augustino: «Neque enim Jesus, etiam Spiritus Sancti Filius, aut etiam suus Filius credi aut intelligi potest»8. Ratio est, quia ad producendam filiationem naturalem non sufficit quaelibet actio Trinitatis in Christum, sed necessario requiritur actio generativa. Christus autem ut homo non est genitus a Trinitate. Unde S. Thomas: «Nullo modo debet dici Christus Filius Spiritus Sancti, nec etiam totius Trinitatis»9. 1 Contra haer., lib. 3, c. 19, n. 1; MG 7, 939. 2 De Trinitate, dial. 3; MG 75, 827. 3 De Trinitate, lib. 2, n. 27; ML 10, 68. 4 Cfr BiUuart, De incarnat., diss. 21, a. 2; et Hugon, Le mystère de l’incar­ nation, 3 part., c. 1, § 7. 3 111p., q. 16, a. 1I. « 111 p., q. 32, a. 3. ’ De incarnat., disp. 49, sect. 2, n. 24 sqq. 8 De Trinitate, lib. 2, c. 10; ML 42, 857. 9 III p.. q. 32, a. 3.' ART. UNIC, AN CHRISTUS UT HOMO FUERIT SERVUS DEI 473 Scholion II. Christus ut homo bene dicitur filius naturalis B. Ma­ riae Virginis. Ratio est obvia, quia Christus ut homo conceptus est in ventre purissimo B. Mariae Virginis, et ideo ortus est vivens a vivente conjuncto in similitudinem naturae. QUAESTIO LVIII DE SERVITUTE CHRISTI ARTICULUS UNICUS UTRUM CHRISTUS UT HOMO FUERIT SERVUS DEI 801. Status quaestionis. Servitus in genere est status quo homo subjicitur alteri. Potest esse naturalis, qua quis ratione originis alteri subest ac deservit, ut filius patri; legalis, qua quis justo titulo venditus vel haereditate possessus sub domini potestate, lege sic disponente, ma­ net; moralis, qua quis servit peccato, ut omnis peccator. Compertum est Christum ut hominem non fuisse servum servitute legali et morali, quia nunquam legis dispositione alteri se mancipavit, nec peccato aliquando deservivit. Disputatur, an vere fuerit servus Dei servitute naturali. 802. Placita theologorum. i) Aliqui, putantes conditionem servitu­ tis esse ignobilem, dixerunt Christum ut hominem non esse vere servum Dei servitute naturali. Ita Vazquez '. 2) Alii communius defendunt servitutem naturalem non esse ignobi­ lem, et idcirco Christum ut hominem vere esse servum Dei servitute natu­ rali. Sic S. Thomas, Suarez et alii 1 2. 803. turali. Thesis. Christus ut homo vere fuit servus Dei servitute na­ Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apud Isaiam dicitur: Ecce servus meus suscipiam eum34 . Justificabit ipse justus servus meus multos11. Et Apo­ stolus ait: Sémetipsum exinanivit, formam servi accipiens 5. Quod recte interpretatus est S. Joannes Chrysostomus dicens: «Si forma Dei perfe­ ctus Deus est, certe et forma servi perfectus est servus»6. 2) Ex SS. Patribus. S. Gregorius M.: «Qui bene etiam servus di­ ctus est, quia formam servi suscipere dedignatus non est»7. 1 In III p., 2 S. Thomas, n. 37 sqq. disp. 8o, c. 3 sqq. III p., q. 20, a. 1; et Suarez, De incarnat., disp. 44, sect. 1, 3 Is., 42, i. Hic locus authentice interpretatur de Christo a S. Matth., 4 Is., 53, n. ° Philipp., 2, 7. ° In ep. ad Philipp., liom. 7, n. 3; MG 62, 232. ’ Moral., lib 2, c. 23. n. 42; MI. 75. 576. 12, 17 sq. DE VERBO INCARN. Q. LVIII. DE SERVITUTE CHRISTI 474 3) Ex ratione, a) Servitus naturalis quoad praesens non est nisi subjectio ad Deum, et praedicatur de persona ratione naturae. -De per­ sona enim habente naturam divinam et humanam, praedicantur ea, quae sine dedecore spectant ad Deum vel ad hominem ratione unius vel alterius naturae. Sed Christus habens naturam divinam et huma­ nam, se subjecit seu servivit Deo servitute naturali; cum scmetipsum exinanivit. Ergo. b) Christus ut homo est vere ac realiter sub dominio Dei constitu­ tus, quia a Deo dependet in esse et conservari. Ergo est vere servus Dei servitute naturali. 804. Corollarium I. Expressio Christus est servus Dei absolute pro­ lata non videtur nos in errorem inducere, sicut expressio Christus passus est nullum offert periculum, quia subintelligitur limitatio ut homo, sed ad scandalum vitandum satius est, ut Christus non dicatur servus Dei, nisi adjecta particula restrictiva ut homo. Coroll. II. Nihil impedit, quominus servus alicujus servitute natu­ rali simul sit ejusdem filius naturalis. Servitus naturalis solum exigit subjectionem ad superiorem, quae optime stat cum filiatione naturali, quia filius quoque subjicitur patri. Difficultatibus satisfit. 805. Obj. 1.' Adriaiius Papa in epistola, quae praemittitur Concilio Francofordiensi, sic Felicem et Elipandum adloquitur: «Tanta vos temeri­ tatis dementia deludit, ut... adoptivum eum Filium quasi purum hominem calamitati humanae subjectum, et quod pudet dicere, servum eum, impii et ingrati tantis beneficiis, liberatorem nostrum nom pertimescitis venenosa fauce susurrare» '. Eadem verba repetit Concilium Francofordiense in epi­ stola ad episcopos Hispaniae. Resp. Adrian us et Concilium Francofordiense non damnarunt servitu­ tem naturalem ratione humanae naturae in Christo, sed servitutem ratione personae sensu nestoriano. Felix et Elipandus, ponentes duas personas in Christo, dixerunt Christum ratione personae humanae esse filium Dei ado­ ptivum et consequenter servum Di i 1 2, et hoc sensu Adrianus accusat eos, quod temerarie «adoptivum eum Filium quasi purum hominem» dixerint, et servum eum eodem sensu susurraverint. Obj. 2. S. Joannes Damascenus ait: «Illud quoque sciendum?est, eum ne servum quidem dicere nos posse» 3. Ergo. Resp. S. Joannes Damascenus nomem servi accepit pro subjectione ali­ cujus ad superiorem ratione personae, ct hoc sensu verum est Christum non fuisse servum. Se ipsum statim explicat 5. Doctor his verbis: «servitutis enim ac dominationis vocabula non naturas indicat, sed ex eorum sunt genere, quae ad aliud referuntur, quemadmodum et paternitatis et filiatio­ nis voces». Obj. 3. Conditio servitutis est magis aliena a Christo filio Dei natu­ rali quam conditio filii adoptivi. Sed Christus filius Dei naturalis non fuit filius Dei adoptivus. Ergo multo minus potuit esse Dei servus. Resp. Dist. maj. Conditio servitutis ratione personae est magis alie­ na a Christo filio Dei naturali quam conditio filii adoptivi, conc.; conditio servitutis ratione naturae solum, neg. Inter servum et filium adoptivum 1 2 3 Labbé, 7, p. 1017. Cfr. Suarez, De incarnat., disp. 44, sect. r. n. 49. De fide orth., lib. 3, c. 21; MG 94. 1085. ART II. TERMINUS PRIMARIUS PRAED. CM. 475 non datur paritas. Christus non potuit esse filius Dei adoptivus, quia filius adoptivus dicitur ratione adsumptionis personae extraneae, quae in Chri­ sto filio naturali verificari non potuit; sed servus servitute naturali dicitur persona ratione naturae, et nihil obstat, quominus Christus, qui erat filius naturalis ut persona, esset servus ratione naturae. QUAESTIO LIX DE PRAEDESTINATIONE CHRISTI ARTICULUS I UTRUM CHRISTUS PRAEDESTINATUS FUERIT 806. Status quaestionis. Praedestinatio adaequate sumpta, ut alibi diximusJ, est ratio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeter­ nae in mente divina ab aeterno exsistens. Inadaequate tamen et latiori quodam sensu praedestinatio dicitur aeterna Dei praeordimatio dé his, quae per gratiam facienda sunt in tempore. Unde datur praedestinatio ad gloriam et ad gratiam tantum. Dubium hic pulsat animum, an de facto Christus praedestinatus fuerit. 807. Thesis. Christus ab aeterno praedestinatus fuit. Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Toletanum XI ait: «Per hoc ta­ men quod de Maria Virgine natus est... et praedestinatus esse creden­ dus est»2. 2) Ex ratione. Ab aeterno Deus praeordinavit, ut homo Christus per unionem hypostaticam esset Deus et per visionem Dei esset beatus. Ergo Christus bene dicitur praedestinatus. ARTICULUS II QUIS FUERIT TERMINUS PRIMARIUS AD QUEM PRAEDESTINATUS EST CHRISTUS UT HOMO 808. Status quaestionis. Praedestinatio, ut ipsum vocabulum so­ nat, est praeordinatio ad aliquem terminum, ut ad gloriam, ad gra­ tiam, etc. Cum autem in Christo fuerint filiatio naturalis, visio beatifica, gratia habitualis, gloria accidentalis, etc., dubitari solet, ad quem termi­ num primario ordinatus fuerit Christus per praedestinationem. 1 3 De Deo uno, n. 397. Donc-Bannw., 285. 470 DE VERBO INCARN. Q. LIX. DE PRAEDESTINATIONE CHRISTI 809. Placita theologorum, i) Aliqui ad litteram intelligentes tex­ tum graecum Apostoli -ou αρισΙΗντος utou thou, qui declaratus est Filius Dei l, dixerunt' manifestationem Filii naturalis esse terminum primarium prae­ destinationis Christi 12. 2) Alii, insistentes versioni Vulgatae qui praedestinatus est Filius Dei in virtute 3, defenderunt Christum posse dici primario praedestinatum ad virtutem miraculorum. Sic Cajetanus 4567. 3) Alii censuerunt Christum primario praeordinatum fuisse ad gloriam animae. Ita Altisiodorensis, Scotus, Durandus et alii s. 4) Alii denique multo communius docuerunt Christum primario prae­ destinatum fuisse ad filiationem Dei naturalem, secundario vero ad gloriam animae, gratiam, aliaque dona supernaturalia. Sic fere communiter tho­ rn istae et plures extranei *. 810. Thesis I. Dei naturalis. Christus ut homo praedestinatus est, ut esset Filius Nota. 1) Haec doctrina non caret difficultate. Christus namque ut homo supponit pro secunda persona Trinitatis. Persona autem Christi sem­ per fuit Filius Dei naturalis. Quomodo ergo Christus praedestinatus fuit, ut esset Filius Dei naturalis? Solutio ut videbitur, est subtilis, et eo fine proposita, ut SS. Patrum effata salventur. 2) Contendunt plures hanc doctrinam contineri in textu Apostoli ad Romanos juxta Vulgatam: De Filio suo, qui factus est ei ex sernine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute ’. Sed textus originalis in graeco non dicit praedestinatus est, sed declaratus est, et Patres graeci verius interpretantur hunc locum de manifestatione Jesu Christi per virtutem miraculorum, «secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectio­ ne mortuorum» 8. Arg. 1) Ex SS. Patribus. Patres latini communi fere consensu docent Christum qua hominem fuisse praedestinatum, ut esset Filius Dei naturalis. Unde S. Bernardus ait: «Divinitas (sibi adstrinxit) homi­ nem illum, qui praedestinatus est filius Dei in virtute»9. 2) Ex ratione. Subjectum hujus praedestinationis est Christus homo seu hic homo, et terminus ejusdem est Filius Dei naturalis. Quo­ modo potest salvari distinctio et praecedentia sufficiens inter Christum hominem et Filium Dei naturalem, ut sint respective subjectum et ter­ minus praedestinationis? Subtili expositione praemissa facile intelligitur. Praedestinatio est actus intellectus, qui in una sola re distinguit di­ versas formalitates seu rationes, et inter ipsas rationes concipit diversas prioritates, praesertim in hac materia. Subjectum quod hujus praedestinationis est, ut diximus, Christus seu 1 Rom., i, 4. 2 Ita nonnulli apud S. Thoniam, Rom., i, lect. 3. 3 Rom;, i, 4. 4 Γη III p., q, 24, a. I. 5 Altisiodorensis, Summa, lib. 3, tr. 1, c. 2; Sootus, In III Sent., dist. 7, q. 3; Durandus, In III Sent , dist. 7, q. 3, n. 6. 6 Cfr. S. Thomas, III p., q. 24, aa. I ct 2; Suarez, De incarnat., disp. 50, sect. 2. 7 Rom., i, 3-4. 8 En textus originallis: -ou opio&svto; utou 6sou sv owapst, Rom , 1, 4. Cfr. Cornely. In ep. ad Romanos, τ, 4. 9 De consideratione, lib. 5, c. 11, n. 21; ML 182. 800. ART. Π. TERMINUS PRIMARIUS PRAED. CHR. 477 hie homo subsistens, et subjectum quo natura humana; terminus qui est Filius Dei naturalis et terminus quo filiatio naturalis. Unde «ordine ra­ tionis cum fundamento in re prius fuit Deum esse hominem quam ho­ minem esse Deum»; prius fuit «Deum incarnari, quam hominem deificari. Prius namque exsecutum est, quod Verbum fieret suppositum humanum et verus homo, quam quod hic verus homo et suppositum humanum esset Deus»1. Hoc signo rationis, quo concipitur Deum prius esse homi­ nem Christum, praeordinavit Deus, ut Christus homo esset Filius Dei, et sic vere dicitur Christus praedestinatus Filius Dei. Subjectum itaque inter et terminum hujus praedestinationis adest distinctio rationis, et subjectum praecedit terminum ordine rationis cum fundamento in re 1 2. «Quamvis enim sit naturale, ait S. Thomas, illi personae secundum se consideratae, quod sit Filius Dei in virtute, non tamen est ei natu­ rale secundum humanam naturam, secundum quam hoc ei convenit per gratiam unionis»3. «Illa antecessio, quam importat hoc participium praedestinatus, non refertur ad personam secundum se ipsam, sed ra­ tione humanae naturae, quia scilicet persona illa, etsi ab aeterno fuerit Filius Dei, hoc tamen non fuit semper, quod subsistens in natura hu­ mana fuerit Filius Dei» 4. Rursum: «Licet ille homo non praeintelligatur ad Filium Dei ratione suppositi, tamen praeintelligitur ratione humanae naturae» 5. Hoc bene explicant Salmanticenses his verbis: «Subjectum quod prae­ destinationis Christi fuit re ipsa persona Filii Dei ut subsistens in hu­ manitate, et haec fuit subjectum quo;' sed praedestinatum est, quod hic homo elevaretur ad dignitatem Filii naturalis Dei sive ad naturalem filiationem, quae proinde se habuit ut terminus quo seu formalis» ®. 811. Scholion. Ex hoc tamen male concluderes Christum hominem jactum fuisse Filium Dei. «Licet hoc participium praedestinatus, ait S. Thomas, importet antecessionem, sicut et hoc participium factus, aliter tamen et aliter. Nam fieri pertinet ad ipsam rem secundum quod in se est; praedestinari autem pertinet ad aliquem, secundum quod est in apprehensione alicujus praeordinantis. Id autem, quod subest alicui formae et naturae secundum rem, potest apprehendi, vel prout est sub forma illa vel etiam absolute. Et quia absolute non convenit personae Christi, quod inceperit esse Filius Dei, convenit autem ei, secundum quod intelligitur vel apprehenditur ut in natura humana exsistens, quia sci­ licet hoc aliquando incepit esse, quod in natura humana exsistens esset Filius Dei; ideo magis haec est vera: Christus est praedestinatus Filius Dei, quam ista: Christus est factus Filius Dei»1. Salmanticenses. De incarnat., disp. 34, n. 37. Cfr. Suarez, De incarnat., disp. 50, sect. 2, n. 11; et Billot, nati), th. 36.. 3 III p., q. 24, a. 1 ad 2. 1 III p., q. 24, a. 1 ad 3. » In III Sent., dist. 7, q. 3, a. 1 ad 5. ° 7 λ- incarnatione, disp. 34, n. 49. ’’ lllp, q. 24, a . 1 ad 3. 1 2 De Verbo incar­ DE VERBO INCARN. 47& Q. LIX. DE PRAEDESTINATIONE CHRISTI 812. Thesis II. Terminus primarius praedestinationis Christi fuit filiatio Dei naturalis. Arg. 1) S. Thomas expresse hoc tradidit dicens: «Illud autem, ad quod est praedestinatio, non est unius rationis in Christo et in nobis: quia praedestinatio Christi est ad unionem in persona; praedestinatio autem nostra ad unionem per operationem aut per habitum adsimilantem. Et hae duae uniones non sunt unius rationis, sed se habent secun­ dum prius et posterius; et perfectum et diminutum»1. «Ipse enim est praedestinatus ad hoc, quod esset Dei Filius naturalis; nos autem prae­ destinamur ad filiationem adoptionis, quae est quaedam participata similitudo filiationis naturalis» 12. 2) Ex ratione. Finis primarius seu terminus principalis praedesti­ nationis dicitur illud bonum, quod est principale et majus ex omnibus bonis a Deo volitis praedestinato. Sed filiatio Dei naturalis, utpote sum­ mum bonum tam in esse unionis quam in esse entis ac beneficii, est majus ex omnibus bonis Christo a Deo volitis. Ergo. «Gratia, quae est accidens, ait S. Thomas, est quaedam similitudo divinitatis participata in homine. Per incarnationem autem humana natura non dicitur parti­ cipasse similitudinem aliquam divinae naturae, sed dicitur esse conjun­ cta ipsi divinae naturae in persona Filii. Majus autem est ipsa res quam similitudo ejus participata» 3. 813. Corollarium. Visio beatifica, gratia habitualis, et reliqua dona supernaturalia in Christo fuerunt terminus secundarius praedestinatio­ nis, quia fuerunt secundario a Deo intenta. ARTICULUS III UTRUM ET QUOMODO PRAEDESTINATIO CHRISTI FUERIT CAUSA NOSTRAE PRAEDESTINATIONIS 814. Status quaestionis. 1) Praedestinatio potest considerari a) «se­ cundum ipsum actum praedestinantis, et sic praedestinatio Christi non potest» esse causa nostrae praedestinationis, tum quia Deus eodem actu aeterno praedestinavit nos et Christum; tum quia actus aeternus Dei praedestinantis nos nullam habet causam; b) «secundum illud, ad quod aliquis praedestinatur, quod est praedestinationis terminus et effe­ ctus» 4. Agimus de praedestinatione sub hoc secundo respectu. 2) Causa, ad praesens quod attinet, potest esse exemplaris, finalis et efficiens, et quaeritur, an praedestinatio Christi considerata ex parte termini sit causa exemplaris, finalis et efficiens nostrae praedestinationis. 1 2 3 * In III Sent., dist. io, q. 3, III p., q. 24, a. 3. III p., q. 2, a. 10 ad 1. S. Thomas, III p., q. 24, a. a. un. 3. ART. 1. NOTIONES PRAEVIAE TRADUNTUR 479 815. THESIS. Praedestinatio Christi, considerata ex parte termini est causa exemplaris, finalis et efficiens nostrae praedestinationis. 1) Causa exemplaris. Christus praedestinatus est, ut esset Filius Dei naturalis, nos autem, ut essemus filii Dei adoptivi. Sed filiatio Dei naturalis est exemplar filiationis nostrae adoptivae, quae consummatur in gloria. Ergo. Ad rem Apostolus: Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui1. Et S. Augustinus: «Est etiam prae­ clarissimum’lumen praedestinationis et gratiae ipse Salvator, ipse Me­ diator Dei et hominum homo Christus Jesus»12. Praedestinatio tamen Christi nequit dici exemplar homogeneum no­ strae praedestinationis, ut aliqui voluerunt, sed heterogeneum, quia ter­ minus primarius praedestinationis Christi fuit filiatio Dei naturalis, valde diversa a nostra filiatione adoptiva. 2) Causa finalis. Salutem nostram ordinavit Deus ad gloriam Christi juxta illud Apostoli: Omnia vestra sunt..., vos autem Christi, Christus autem Dei 3. 3) Causa efficiens. Dupliciter Christus effecit hominum salutem aeternam; primo quidem physice, quatenus virtute instrumental! produ­ xit redemptionem et sanctificationem nostram; et secundo efficienter meritorie, in quantum bonis operibus meruit nostram praedestinationem omnesque ejus effectus. QUAESTIO LX DE ADORATIONE CHRISTI AC VENERATIONE SANCTORUM ATQUE SACRARUM IMAGINUM ARTICULUS I TRADUNTUR NOTIONES PRAEVIAE 816. I. Adorationis etymon. Adoratio, si etymon spectes, vel est ad os, ut aliqui vohmt, quia antiquitus, manus ad os ferebatur in pro­ testationem reverentiae, vel, ut alii probabilius contendunt, est voca­ bulum compositum ex particulis ad et orare, et designat actum reveren­ tiae, quem plerumque inter orandum superiori exhibemus, ut cum genua flectimus vel caput inclinamus. II. Definitio. Adoratio definiri potest: Exhibitio submissionis erga superiorem in testimonium excellentiae et superioritatis ejus. Est quidam cultus, imo et honor, cum hac differentia, quod omnis adoratio est honor, non viceversa, quia adoratio solum exhibetur superiori, dum honor, qui est testimonium de excellentia alterius tribuitur aequaliter superiori, 1 a 3 Rom., 8, 2$. De praedestinatione Sanctorum, <·. 15: MI. 44, 981. / Cor., 3, 22-23. 480 DH VERBO INCARN. Q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. aequali et inferiori. «Honorat enim omnis, qui adorat, ait S. Augustinus, non autem adorat omnis, qui honorat» x. Honorat non adorat Deus san­ ctos in caelo, et sancti honorant et adorant Deum. Complectitur tres actus: 1) actum intellectus agnoscentis excellentiam et superioritatem personae adorandae; 2) actum voluntatis moventis nos ad exhibitionem submissionis; 3) exhibitionem submissionis actu interno spiritus vel externo corporis manifestatam. Objectum ejus materiale seu objectum cui est id, quod adoratur; obje­ ctum jormale seu ratio formalis est excellentia ejus, cui cultus tribuitur. III. Adoratio interna et externa. Disputant theologi, an exeeutio submissionis perfici possit actu interno spiritus, vel necessario compleri debeat externo corporis gestu. Gabriel Vazquez 1 23, putans adorationem esse vel signum internae sub­ missionis ve] ipsam submissionem externe manifestatam, contendit ne­ cessario ad illam requiri actum externum. Magis mihi probatur sententia S. Thomae, S. Bellarmini, Suarez et Salmanticensium2, qui docent adorationem posse compleri actione mere interna. Ratio est, quia creaturae pure spirituales, ut angeli et animae separatae sanctorum, adorant Deum juxta illud psalmi: Adorate eum omnes angeli ejus 4. Et nos ipsi, cum actum internum nostrae submis­ sionis mentaliter manifestamus Deo, certe Deum adoramus. Unde S. Thomas ait: «Adoratio principaliter quidem in interiori Dei reveren­ tia consistit, secundario autem in quibusdam corporalibus humilitatis signis» 5. Imo verius tenendum existimo contra Lugo 6 gestum corpo­ ris externum non esse vere adorationem, nisi conjungatur actui interno submissionis. IV. Adoratio interna non est actus fidei, spei et caritatis. Meo judicio falluntur Alensis, Biel et alii7, qui existimant adorationem internam esse quodammodo actum fidei, spei et caritatis, quia adoratio interna versatur circa cultum Dei et est manifestatio mentalis nostrae submissionis erga Deum. Fides autem, spes et caritas non versantur circa cultum Dei, sed respiciunt immediate ipsum Deum. Melius ego dixerim adorationem internam, quando ad Deum refer­ tur, esse actum religionis, et quando refertur ad Beatam Virginem vel sanctos procedere a virtute observantiae religiosae, quae dulia vocatur 8. V. Divisio. Adoratio ob diversitatem actuum et objectorum po­ test esse 1) Interna et externa, prout actibus tantum internis animae vel actibus externis corporis submissio erga alterum explicatur. 1 Contra serui. Arian., c. 23; ML 42, 700. 2 In III p., disp. 93, c. 4 sqq. 3 S. Thomas. II-II, q. 84, a. 2 ad 2; S. Bellarminus, Ds Ecclesia triumphante, lib. 1, c. 12; Suarez, De incarnat., disp. 51, sect. 2; Salmanticenses, De incarnat., disp. 35. n. 7 sqq. 4 Ps. 96, 7. . 5 II-II, q 84, a. 2 ad 2. 6 De incarnat,, disp. 33, n. 14. ’ Alensis, III p., q. 30. membro 1, a. 2; Biel, In III Sent., dist. 9, q. un., a. 3. 8 Cfr. S. Thomas, II-II, q. 103, aa. 3-4. ART. II. QUO CULTU ADORANDUS SIT CHR. HOMO 481 2) Civilis seu -politica et religiosa. Civilis exhibet submissionem al­ teri ob excellentiam ejus creatam et naturalem, v. gr., propter auctori­ tatem, scientiam, etc.; Religiosa propter excellentiam increatam Dei vel creatam -supernaturalem angelorum et sanctorum. Hic solum agimus de adoratione religiosa. 3) Latria et dulia. Latria (λατρεία famulatus) est adoratio, quae exhibetur Deo propter excellentiam ejus increatam et infinitam. Dulia (δουλειά = servitus) est cultus, qui tribuitur angelis et sanctis in caclo exsistentibus propter eorum excellentiam supernaturalem h Inter san­ ctos eminet Beata Virgo Maria ob praestantissimam, qua pollet, sancti­ tatem, et cultus, qui ei exhibetur, vocatur hyperdulia, quasi excellen­ tissima dulia, quae a simplici dulia nonnisi gradu distinguitur1 2. 4) Absoluta et relativa. Absoluta est adoratio alicujus propter excel­ lentiam ipsi propriam et intrinsecam, ut Deus adoratur sub ratione entis a se perfectissimi, et angeli ob sanctitatem et perfectiones super­ naturales, quibus fulgent. Relativa est adoratio alicujus ob excellentiam, quae in ipso non est. sed est in re, quam repraesentat, ut imago adoratur propter excellentiam Christi vel sanctorum, quam repraesentat. Abso­ luta debetur dumtaxat Deo et creatutis intellectualibus, relativa tribui­ tur tum creaturis intellectualibus tum rebus inferioribus, quando re­ praesentant excellentiam Dei vel sanctorum. VI. Signa adorationis. Actus adorationis internae est manifestatio seu explicatio mentalis submissionis animi erga alterum. Signa externa adorationis praecipua sunt: sacrificium soli Deo pro­ prium, genuflexio, inclinatio, detectio capitis, elevatio manuum, etc. His quippe actibus externe manifestamus nostram erga superiores submis­ sionem. VII. Animadversio. Adoratio et cultus a pluribus promiscue usur­ pantur, sed mos in populo christiano obtinuit, ut cultus solius Dei ado­ ratio nominetur, et aliae exhibitiones religiosae cultus sanctorum appel­ lentur. ARTICULUS II QUO CULTU ADORANDUS SIT CHRISTUS HOMO 817. Status quaestionis. 1) Verbum Dei, prout est secunda per­ sona SS. Trinitatis, adorandum est proculdubio cultu latriae, quia est verus Deus excellentiam habens infinitam. Consequenter Christus ut Deus reduplicative, quatenus exprimit rationem formalem, qua praedi­ catum convenit subjecto, adorandus est cultu latriae, quia est ipsum Verbum Dei habens pariter excellentiam infinitam. 1 Rabanus Maurus, In Ex., lib. 3, c. 5; ML 108, 133; et S. Thomas, III p., q. 25.,a. 2, docent Deo Patri deberi honorem latriae propter deitatem, et honorem duliae propter dominium, quo gubernat creaturas, sed usus jam obtinuit, ut latria soli Deo et dulia solis angelis et sanctis tiibuatur. 2 Protestantes nolunt admittere distinctionem inter latriam et duliam, ex eo quod in graeco sermone idem significent. Minime negaverim haec duo vocabula origine ct proprietate idem fere, nempe servitutem, non tamen in eodem gradu significare. 31 482 DE VERBO INCARN. Q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. 2) Difficultas est de adoratione, qua colendus est Christus homo. Hic potest considerari a) Complexive, quatenus est Christus totus, seu ut est persona com­ posita exsistens in duabus naturis, et designatur particulis hic homo; nam expressio hic homo, designato Christo, complectitur personam Chri­ sti, naturam divinam et naturam humanam. b) Specificative, quatenus particulae ut homo significant composi­ tum Christi, et innuunt aliquid Christo homini aut etiam humanitati convenire non quidem ratione humanitatis sed ratione personae divinae; ut cum dicimus: Christus ut homo est Filius Dei naturalis. c) Reduplicative, in quantum particulae ut homo significant quidem compositum, sed exprimunt rationem formalem, qua praedicatum con­ venit subjecto et innuunt aliquid convenire Christo ratione humanitatis, ut in hac locutione: Christus ut homo est passibilis. Investigandum est hic, quae adoratio debeatur Christo homini in hac triplici acceptione. 818. Errores. 1) Nestoriani, qui duplicem in Christo ponebant per­ sonam, duplicem quoque docebant Christo convenire adorationem, latriam nempe Christo Deo, et duliam Christo homini. 2) Wicleffistae dicebant humanitati Christi tribuendam esse adoratio­ nem relativam, eam scilicet quae ipsi conveniret in hypothesi separationis a Verbo. 3) Sociniani, qui negabant Christi divinitatem, adserebant Christum, vel nullatenus esse colendum, vel ad summum, quatenus erat legatus divi­ nus, esse adorandum cultu latriae. 4) Modernistae, qui distinguunt inter Christum historicum et Christum conscientiae Christianae, volunt Christum historicum, utpote hominem pu­ rum, non esse cultu latriae adorandum. 819. Thesis I. Christus totus complectens personam Verbi, natu­ ram divinam et naturam humanam, una adoratione latriae colendus est. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus ait: Cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei 1.— Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genuflectatur caelestium·, terrestrium et infernorum 1 2. 2) Ex conciliis. Concilium Cpolitanum II: «Si quis in duabus na­ turis adorari dicit Christum, ex quo duas adorationes introducunt separatim Deo Verbo et separatim homini..., sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum est, talis anathema sit»3. 3) Ex SS. Patribus. S. Cyrillus alex.: «Si quis... Domini nostri car­ nem, veluti nudi hominis, minime adorandam dixerit, hunc anathemate plectit sancta et catholica Ecclesia» 4. S. Joannes Damascenus: «Unus 1 Hebr., i. 6. 2 Philipp., 2, 9-10. 3 Can. 9; Denz-Bannw., 221. 4 De recta fide ad Reginas; MG 76, 1214. ART. II. QUO CULTU ADORANDUS SIT CHR. HOMO 483 igitur est Christus Deus perfectus et homo perfectus, cui unam eamdemque adorationem cum Patre et Spiritu, non exclusa immaculata ejus carne adhibemus»1. 4) Ex ratione. Quando totum compositum adoratur, non est necesse, ut ratio adorationis inveniatur in omnibus et singulis ejus parti­ bus, sed sufficit, ut motivum adorationis afficiat aliquam ejus partem, ut sanctus colitur non ob pulchritudinem corporis sed propter excellen­ tiam animae. Sed Christus est compositum quoddam ex humanitate et divinitate, et ratione divinitatis habet motivum adorationis latriae. Ergo totus Christus est adorandus adoratione latriae. 820. Thesis II. Christus homo specificative, quatenus est subje­ ctum susceptivum alicujus praedicati ratione personae, est colendus ado­ ratione latriae. Haec thesis parum differt a praecedenti et continet certissimam et juxta aliquos catholicam doctrinam. Christus siquidem homo specificative, quatenus significatur ut susceptivus eorum, quae ei conveniunt ratione suppositi, est revera totus Christus compositus ex humanitate et divinitate. Particulae enim ut homo specificative sumptae non contrahunt Christum ad significandam rationem unius vel alterius naturae, sed significant Verbum subsistens in natura humana et consequenter totum Christum. 821. Thesis III. Christus ut homo reduplicative, quatenus signi­ ficat ea, quae conveniunt ei ratione humanitatis, non est colendus ado­ ratione latriae. Sensus hujus theseos est excellentiam et perfectiones, quae Christo conveniunt ratione humanitatis, non esse motivum sufficiens, ut merea­ tur adorationem latriae. Arg. Nemo potest adorari cultu supremo latriae, nisi habeat excel­ lentiam et perfectionem increatam. Sed Christus ut homo reduplicative seu ratione humanitatis non habet excellentiam increatam. Ergo. Unde Christus reduplicative ut homo, etiam si consideretur ut sanctificatus per gratiam unionis; vel auctus gratia sanctificante ac donis supematuralibus; vel etiam ornatus muneribus prophetae, sacerdotis ac regis, adorari potest et de facto adoratur hyperdulia. 822. Scholion. Utrum et qua adoratione colenda sit humanitas Christi. Praenotamina. 1) Definitiones conciliorum diserte nos docent hu­ manitatem Christi adorandam esse eodem cultu latriae, quo adoratur Verbi divinitas, sed haec doctrina explicatione indiget. 2) Humanitas seu natura humana Christi potest considerari dupli­ citer: a) Ut est Verbo Patris hypostatice unita et cum eo componens Christum hominem, b) Praccisive a Verbo per abstractionem, id est, con­ 1 Ζλ· fide orlh , lib. 3, c. 8; MG 94, 1014. DE VERBO INCARN. Q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, 484 ETC. siderando humanitatem, revera quidem unitam Verbo sed intellectu ab­ stractam, quatenus complectitur perfectiones humanae naturae atque gratias et dona, quibus àucta est: I. Humanitas Christi, quatenus est Verbo Patris hypostatice unita, adoranda est eodem, quo Verbum adoramus, supremo latriae cultu. Arg. 1) Pius VI anno 1794 damnavit pistoriensium propositionem quae dicebat: «Adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam ejus partem, fore semper honorem divinum datum creaturae»1. 2) S. Augustinus, vel quisquis fuerit auctor sermonum appendicis inter Augustini opera, ajebat: «Ego dominicam carnem imo perfectam in Christo humanitatem, propterea adoro, quod a divinitate suscepta atque deitati unita est; ut non alium atque alium sed unum eumdemque Deum et hominem Dei Filium esse confitear»12. 3) S. Thomas ait: «Adoratio igitur humanitatis Christi dupliciter potest intelligi: uno modo, ut sit ejus sicut rei adoratae; et sic adorare carnem Christi nihil est aliud quam adorare Verbum Dei incarnatum; sicut adorare vestem regis nihil est aliud quam adorare regem vestitum. Et secundum hoc adoratio humanitatis Christi est adoratio la­ triae» 3* . 4) Fundamentum hujus adsertionis in promptu est. Unico enim actu, quo adoramus compositum, adoramus partes ejusdem. Christus autem est compositus ex divinitate et humanitate in una Verbi persona. Ergo uno eodemque actu adoramus Verbum Dei ac ejus humanitatem. Gabriel Biel contradixit huic doctrinae dicens: «Humana natura in Christo ut divinae hypostatice unita non est adoranda latria proprie dicta» ’. Quod sequenti argumento probare conatur: «Latria proprie dicta solus Deus adoratur. Humana autem natura unita deitati in per­ sona Christi non est Deus, etiam qualitercumque considerata». Sed immerito hoc esse dictum puto. Nam 1) distinctio inter latriam proprie et improprie dictam caret fundamento; et 2) concilia ac SS. Pa­ tres diserte docuerunt Verbum Dei et humanitatem Christi uno supremo latriae cultu adorari. Unde argumentum Biel praeoccupatum est ab Ange­ lico his verbis: «Sic adorare carnem Christo nihil est aliud, quam adorare Verbum Dei incarnatum» 5. II. Humanitas Christi praecisive a Verbo, quatenus per intellectum abstrahitur a deitate, et consideratur tam in se quam in ordine gratiarum perfecta, colenda est, non quidem latria, sed hyperdulia, motivo scilicet sapientiae, gratiae unionis, gratiae sanctificantis, etc. Nota. Hanc doctrinam acerrime impugnavit Vasques e, sed S. Thomas, S. Albertus Magnus, Scotus, Biel1, aliique summi theologi defenderunt. Prop. 61; Denz-Bannw., 1561. Serin. 246, n 5 (append.): MI. 39, 2200. III p., q. 25, a. 2. In III lib. Seni., dist. 9, a. 2, conci. 3. ' 6 7 111 p., q. 25. a. 2. ° In III p., disp, 96, c. 4 sqq 7 S. Thomas, 111 p., q. 25, a 1: S. Albertus M.. In III Sent . dist. 9, a. 9; Scotus, In III Sent., dist. 9, q. un : Biel, In III Sent., dist 9, a. 2, conci. 2. 1 2 3 ART. III. QUO CULTU ADORANDUS SIT CHRISTUS IN EUCHAR. 485 Arg, 1) S. Thomas ait: «Alio modo potest intelligi adoratio huma­ nitatis Christi, quae fit ratione humanitatis Christi perfectae omni mu­ nere gratiarum. Et sic adoratio humanitatis Christi non est adoratio latriae sed adoratio duliae» *. «Et tunc sic intellectae, ut separatae (per intellectum) a Dei Verbo, deberetur ei adoratio duliae, non cujuscumque, puta quae communiter exhibetur aliis creaturis, sed cujusdam excellen­ tioris, quam hyperduliam vocant» 12. 2) Katio id facile ostendit. Humanitas Christi secundum se, prae­ cisa per intellectum a Verbo Dei, non solum est perfecta donis natura­ libus animae et corporis, sed etiam aucta est gratia sanctificante, vir­ tutibus et donis supernaturalibus excellentissimo gradu, adeo ut consti­ tuta fuerit in praestantissima dignitate. Sed humanitas in tali dignitate constituta adoranda est, non quidem latria, quae solis perfectionibus increatis debetur, sed hyperdulia. Ergo. Dices. Adoratio terminatur ad personam. Sed humanitas Christi prae­ cisive a Verbo non est persona. Ergo. Resp. Adoratio terminatur quidem ad personam non tamen ita ut non possit ad aliquam ejus partem dirigi ex intentione adorantis, praesertim si illa pars ornata sit propria excellentia, quae constituat motivum adora­ tionis, ut contingit in humanitate Christi. ARTICULUS III QUO CULTU ADORANDUS SIT CHRISTUS IN EUCHARISTIA 823. Calvinus 3 et plures protestantes, qui renuerunt admittere realem praesentiam corporis et sanguinis Christi in sanctissimo euchari­ stiae sacramento, negaverunt eucharistiam esse adorandam latria. Sed Ecclesia catholica contrarium solemniter definivit. 824. Thesis. Fide tenendum est Christum Dominum in euchari­ stia adorandum esse latria. Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Tridentinum ait: «Nullus itaque dubitandi locus relinquitur, quin omnes Christi fideles pro more in ca­ tholica Ecclesia semper recepto latriae cultum, qui vero Deo debetur, huic sanctissimo sacramento in veneratione exhibeant» 4. Rursum: Si quis dixerit in sancto eucharistiae sacramento Christum unigenitum Dei Filium non esse cultu latriae etiam externo adorandum..., vel non publice, ut adoretur populo proponendum, et ejus adoratores esse idololatras, a. s. 5. 2) Ex ratione. Christus Dominus ubicumque inveniatur, cum sit verus Deus et habeat excellentiam increatam, adorandus est cultu per­ fectissimo latriae. Sed Christus vere et realitcr est in eucharistia. Ergo. 1 2 3 1 3 III p., q 25, a. 2. III p., q. 25. a. 2 ad 1. Instil , lib. 4. c. 17. n 35. .Sr.s·. 13, Decr. 7λ· Eucharistia, c. 5: Denz-Bannw., 7S8. Sess 13, 1 ><·<ι . De Eucharistia, can. 6; Denz-Bannw., 888. 486 DE VERBO INCARN. Q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. Objectum absolutum et terminus hujus adorationis latreuticae sunt conjunctim Jesus Christus et species sacramentales, quatenus Verbum, humanitas et accidentia adorantur per modum unius, eo modo quo di­ ximus humanitatem adorari cum Verbo per modum unius. Ipsae quoque species sacramentales praecisive sumptae, adorantur, non quidem ado­ ratione absoluta, sed relativa. Sicut enim imagines Christi coluntur latria respectiva, imagines B. Mariae Virginis hyperdulia respectiva, et imagines sanctorum dulia respectiva, ut dicemus inferius, ita pariter species sacramentales continentes corpus et sanguinem Domini, cum sint signa Christi et specialem cum eo conjunctionem habeant, adoran­ tur adoratione latriae respectiva. Dices. Nefas est adorare Christum in eucharistia et species sacramentales continentes Christum, sicut nefas est adorare Deum in creaturis vel colere creaturas continentes Deum. Deus intime praesens adest omnibus creaturis, ut alibi diximus, et nihilominus nemo adorat Deum in asino, nec colit làtreutice canem continentem Deum. Resp. l.° Vazquez respondet: «Quaevis etiam alia res mundi sive inani­ ma et irrationalis, sive rationalis ex natura rei, et secluso periculo (de quo postea dicemus), rite cum Deo, sicut imago ipsius, adorari potest» ’. Gene­ rating tamen theologi Vazquezium impugnant. Resp. 2.° Neg. paritatem. Ut res aliqua ratione imaginis Dei, vel Deus in ipsa adoretur, non sufficit quodlibet signum Dei in creatura, nec manife­ statio causae primae in effectibus, sed requiritur speciale ac expressum Dei signum. Species autem sacramentales in eucharistiae sacramento specia­ lem conjunctionem habent cum Christo, quem continent, et rationem di­ cunt sufficientem, ut cum eo adorentur per modum unius; imo, si in se prae­ cisive considerentur, cum specialissime Deo consecratae sint, et jure dican­ tur signum practicum Christi, quem ex ordinatione divina repraesentant, adorandae sunt latria respectiva. ARTICULUS IV IN OUO CONSISTAT CULTUS SACRATISSIMI CORDIS JESU, ET AN LEGITIMUS SIT ET UTILIS IN ECCLESIA 825. I. Status quaestionis. Quamvis objectum totale adorationis, quam Christo tribuimus, sit ipse Christus cum omnibus suis partibus per modum unius, nihil tamen fuit antiquius in Ecclesia, quam usus adorandi nunc unam nunc alteram partem sacratissimae humanitatis Jesu. Sic aliqui adorant caput Christi spinis coronatum, alii osculantur pedes ejus clavis confixos, alii latus crudeli lancea perforatum Quando­ que veneramur corpus exsangue in cruce pendens, saepe pretiosissimum sanguinem pro nobis fusum. Inter omnes corporis Christi partes eminet sacratissimum Cor, ut ob­ jectum adorationis fidelium. Inquirendum hic venit, in quo consistat haec adoratio, et an sit legitima et utilis. II. Brevis historia. Aliqui dixerunt cultum sacratissimi Cordis Jesu initium habuisse saeculo xvn, agente S. Margarita Maria Alacoque, sed nihil puto levius dictum. 1 In III p., disp. no, c. 2. ART. IV. IN QUO CONSISTAT CULTUS SSMI. CORDIS JESU, ETC. 487 S. Joannes evangelista, qui supra pectus Domini in coena recubuit, primus omnium sacratissimum Cor Jesu publice adoravit. Deinde Sancti Ecclesiae simplici devotione semper illud coluerunt. S. Augustinus, S. Bernardus, S. Thomas, S. Bonaventura1 et alii expresse de eo locuti sunt, et mansionem in eo facere exoptarunt. Ac tandem Sancta Gertrudis et Sta. Mathildes saeculo xiii secreta Cordis Jesu cognoverunt 12. Saeculo xvn S. Joannes Eudes miro pietatis affectu motus, et S. Mar­ garita Maria Alacoque (p 1690) revelationibus atque apparitionibus Jesu illustrata, magnopere devotionem erga SS. Cor Jesu propagarunt. Exin­ de cultus ejus publicus et solemnis in Ecclesia incepit. Clemens XIII anno 1765, instantibus episcopis Poloniae, officium et missam in hono­ rem hujus SS. Cordis benigne celebrari concessit, Pius VI illud non parum mutavit, Pius IX anno 1856 reformatum approbavit et ad uni­ versam Ecclesiam extendit, ac tandem Pius XI anno 1929 novum offi­ cium et missam composuit ac definitive approbavit. III. Definitio. Cultus SS. Cordis Jesu definiri potest: Adoratio latriae exhibita Christo in ejus Corde sub symbolo amoris theandrici erga hominis ob excellentiam increatam -personae Verbi. 1) Est adoratio latriae, quia tribuitur Christo vero Deo. 2) Dirigitur Cordi, nobilissimae parti humanitatis Christi, hyposta­ tice unitae Verbo Dei. 3) Sub symbolo amoris theandrici erga homines, quia in Corde Jesu praecipue manifestatur amor Dei hominis erga nos. 4) Ratio adorationis est excellentia increata personae Christi. IV. Objectum. Objectum materiale seu objectum adoratum hujus cultus est Cor physicum Jesu hypostatice Verbo unitum seu Christus consideratus in nobilissima parte Cordis amore flagrantis. Sicut enim «adorare carnem Christi nihil est aliud, quam adorare Verbum Dei incar­ natum» 3, ita adorare SS. Cor Jesu nihil aliud est quam adorare perso­ nam Christi seu ipsum Christum in ejus Corde physico ac vivo, quod est hypostatice unitum Verbo Dei, et pro nobis amore flagrat. Unde Leo XIII in litteris encyclicis Annum sacrum. 25 Maji 1899, ait: «Quidquid hono­ ris, obsequii, pietatis divino Cordi tribuitur vere et proprie Christo tri­ buitur ipsi», 4. Et Pius VI ad episcopum pistoriensem: «Substantia devo­ tionis SS. Cordis Jesu eo spectat, ut in symbolica Cordis imagine im­ mensam caritatem effusumque amorem divini Redemptoris nostri meditemur atque veneremur» 5. Objectum jormale seu motivum et ratio hujus adorationis est excel­ lentia increata personae Christi sub respectu amoris theandrici erga ho­ mines e. 1 S. Augustinus, In Joann , tr. 120, n. 2; ML 35. 1953: S. Bernardus, In Cant. Cani., serm. 61, n. 3; ML· 183, 1071; S. Thomas, Opusc. 51, cc. 27-28; (ed. Parmae); S. Bonaventura, De ligno vitae. 2 Cfr. Revel. S. Gertrudis, praef. 3 S. Thomas, III p., q. 25, a. 2. 1 Acta S. Sedis, vol. 31, p. 649. 5 Litt. ad Ep. Pistoriensem, 30 Junii 1781. e S. Scriptura, theologi ac philosophi saepe trjbuunt cordi actum amoris. Caritu'i Di diffusa est in cordibus nostris ( Rom , 5, 5); Diliges Dominum Deum tuum /. v toto corde luo (Matth , 22, 37). «Amor enim, ait S. Alphonsus M. do Ligorio, cordi 488 DE VERBO INCARN. Q. I.X. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. V. Quaeritur hic, an cultus SS. Cordis Jesu ita expositus sit legi­ timus ac utilis in Ecclesia. Ratio dubitandi fundari potest in decreto S. Officii 6 Febr. 1896 «quo prohibentur omnia scripta sive typis edita, sive non, in quibus speciales formulae novae devotionis, etiam sub praetextu quod sint pri­ vatae, erga SS. Manus D. N. J. C., quomodolibet proponantur et pro­ pagentur» ’. Nonne cultus specialis SS. Cordis Jesu comprehenditur sub hoc decreto? 826. VI. Errores, i) Jansenistae dicebant devotionem SS. Cordis Jesu esse novam, erroneam et periculosam. 2) Protestantes adserunt per hanc devotionem dividi Christum contra decreta Concilii Ephesini 3) Rationalistae, qui plerumque negant divinitatem Christi, contendunt cultum SS. Cordis Jesu esse superstitiosum. 827. VII. Doctrina catholica. Ex quo festum SS. Cordis Jesu solemniter celebratum est, hanc devotionem fideles extulerunt, scripto­ res acerrime defenderunt, divini verbi praecones dilucide explicuerunt, et episcopi enixe commendaverunt A His ultimis temporibus familiae christianae suas domos, et Principes catholici sua regna SS. Cordi de­ voverunt A 828. Thesis. Specialis cultus latriae, qui SS. Cordi Jesu in Ecclesia defertur, est legitimus et maxime commendandus. Pars l.a Cultus latriae defertur SS. Cordi Jesu. Arg. 1) Pius VI expresse contra pistorienses docet, quod fideles «illud adorant, ut est Cor Jesu, Cor nempe personae Verbi, cui insepacommimiter tribuitur». (Nov. SS. Cordis Jesu, Introd.). Et vulgo dici solet cor cssc organum et sedem amoris. Sed alii hoc plene negant. Quare, eum /. de Galli/et, primus postulator institutionis festi SS. Cordis porrigeret preces fundatas in hoc principio dubio, promoter fidei, qui postea fuit B nedictus NIV respondit: id quae­ stionem philosophicam involvere, cum recentiores philosophi amorem, odium et reliquas animi affectiones non in corde tanquam sede sua sed in cerebro collocent... Quamobiem... reverenter insinuavi non esse petitioni annuendum, innixae potis­ simum antiquorum philosophorum sententiae, cui recentiores adversantur». De servorum Dei beati/., lib. 4, p. 2,-c. 31. Precibus deinde aliter redactis annuit Cle­ mens XIII, anno 1765. Ego crediderim amorem spiritualem elici a voluntate et amorem sensibilem probabilius operari in cerebro, sed utrumque manifestari in corde, sicut cognitio elicita ab intellectu experitur in cerebro. 1 Acta S. Sedis, vol. 28, p. 640. 2 Concil. ephes,, can. 8; Denz-Bannw., 120. 3 Ex scriptoribus consulendi sunt Galliiet, De cultu SS. Cordis Dei ac D N. J. C., Romae, 1726; L. Lerroy, De S. Corde Jesu, Leodii, 1882; N. Nilles, De ratio­ nibus festorum SS. Cordis Jesu et purissimi Cordis Mariae, Oenipontc, 1885; Man­ ning, Glories 0/ the Sacred Heart: Sauvé, Le Culte du S. Cœur, Paris, 1905: Terrien, La dévotion au S. Cœur, Paris, 1893; ·!· Buoceroni, Comment, de S. Corde Jesu, Romae, 1896; et alii bene multi. * Gratulationes meretur Alphonsus XII], Rex Hispaniae, qui anno 1919 oc­ casione inaugurationis monumenti SS. Cordis Jesu in «-Cerro de los Angeles» prope Matritum, plaudentibus catholicis, egregiam formulam consecrationis recitavit. ART. IV. IN QUO CONSISTAT CULTUS SSMI. CORDIS JESU, ETC. 489 rabiliter unitum est, ad eum modum, quo exsangue corpus Christi in triduo mortis sine separatione aut praecisione a divinitate adorabile fuit in sepulcro» \ 2) Cum SS. Cor Jesu veneramur, ipsum Jesum Christum personam divinam adoramus. Sed Jesu Christo, personae divinae, deferimus ado­ rationem et cultum latriae. Ergo. Pars 2.a Cultus SS. Cordis Jesu est legitimus. Arg. 1) Propositio 62 pistoriensium, quae hanc devotionem inter novas, erroneas et periculosas referebat, damnata est a Pio VI a. 2) Valde legitimum ac pium est adorare Christum. Qui autem colit Cor Jesu, adorat Jesum Christum, sicut qui osculatur pedem Pontificis, adorat Pontificem. Ergo. Omnes et singulae partes humanitatis Christi adorantur per modum totius, adeo ut motus specialis cultus, qui ordi­ natur in unam partem, terminetur ad totum Christum. Et quamvis non singulae humanitatis Christi partes speciali cultu adorentur, potest tamen Ecclesia commendare, ut uni vel alteri membro ob peculiares circumstantias, specialis cultus deferatur. 3) Ratio, quae impulit Ecclesiam ad hanc partem prae ceteris co­ lendam, fuit certe, quia Cor Jesu, utpote pars nobilissima humanitatis et symbolum amoris theandrici erga nos, exhibet peculiares perfectio­ nes Hominis Dei, et dignum est, ut speciali cultu adoretur in Ecclesia. Pars 3.a Cultus SS. Cordis Jesu est maxime commen­ dandus in Ecclesia. Arg. 1) Rationes fere omnes, quibus commendatur cultus SS. Cor­ dis Jesu, adlegarunt Episcopi Poloni in Memoriali oblato S. Rituum Congregationi his verbis: «Jure coli patet ex eo, quod Cordi Jesu eae sunt proprietates, quae illud speciali cultu dignissimum reddunt, imo, si attente res perpendatur, constabit nullam rem corpoream et sensibilem exsistere, quae cultui fidelium decentius, justius, fructuosius proponi possit, quam hoc amantissimum aeque ac aflictissimum Cor; nulla quippe res est, quae mysteria sublimiora contineat ac repraesentet; nulla, cujus adspectus et consideratio affectiones sanctiores in cordibus fidelium parere queat; nulla, quae amorem immensum Jesu Christi Do­ mini nostri oculis corporeis simul ac mentis melius exprimat; nulla, quae aptior sit ad beneficiorum omnium amantissimi Redemptoris no­ stri memoriam in mentem hominum revocandam; nulla, quae acerbis­ simos Christi dolores interiores nostra causa toleratos sensibilius exhi­ beat. Haec enim et plura alia in eo Sacratissimo Corde, prout pingi solet et ad adorandum exhiberi, non contenta modo et repraesentata, sed inscripta quodammodo et quasi insculpta et oculis subjecta cernun­ tur. Quae omnia efficiunt objectum nullum fidelibus proponi potuisse 1 2 Const. Auctorem fidei, 28 Aug. 1794, prop. 63; Denz-Bannw., 1563. Prop. 62; Denz-Bannw., 1562. 490 DE VERBO INCARN. β. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. aut sanctius aut aptius ad gratum animum erga amantissimum Redem­ ptorem potentius excitandum, amorem inflamandum, pia desideria ac­ cendenda, ad omnes denique sanctas affectiones corda nostra efficacius stimulanda»1. 2) S. Rituum Congregatio sub die 28 Junii 1889 evexit festum SS. Cordis Jesu in ritum primae classis, «ut fideles in hac saluberrima devotione perfugium et munimen» invenirent 2. 3) Leo XIII in litteris encyclicis Annum sacrum 25 Maji 1899 ait: «Quoniamque inest in sacro Corde symbolum atque expressa imago infi­ nitae Jesu Christi caritatis, quae movet ipsa nos ad amandum mutuo, ideo consentaneum est dicare se Cordi ejus augustissimo... Haec, quam cunctis suademus, cunctis est profutura devotio»34 . 4) In SS. Corde Jesu facile discunt fideles atque directores anima­ rum triplicem viam sanctitatis, purgativam nempe, illuminativam et unitivam: a) Viam purgativam percurrunt, quando, Cor Jesu vulnera­ tum et pro peccatis nostris sauciatum adspicientes, peccatorum dolorem concipiunt et conscientiam purgant, b) Viam illuminativam prosequun­ tur, cum in SS. Corde flammis coruscante omnes virtutes praesertim obedientiam, caritatem, humilitatemque discunt, c) Viam unitivam in­ grediuntur, cum in vulnere Cordis Jesu admissi, habitationem sanctam in illo foramine constituunt, et dulcissimis amplexibus cum sponso re­ creantur. K Dignetur Dominus Jesus nos imprimis ab omni peccati labe purgare, virtutibus dein christianis ornare ac confortare, et in Corde suo denique vehit in refugio et asylo recipere, atque recondere, ut in illo, ab exte­ rioribus perturbationibus omnino liberi, securius habitare possimus. 829. Scholion. Emblemata SS. Cordis Jesu. S. Congregatio S. R. U. Inquisitionis die 3 Junii 1891 edidit decretum, quo praecepit «nova em­ blemata sacratissimi Cordis Jesu in eucharistia non esse ab Apostolica Sede approbanda. Ad fovendam fidelium pietatem satis esse imagines sanctissimi Cordis in Ecclesia jam usitatas et approbatas; quia cultus erga sanctissimum Cor Jesu in eucharistia non est perfectior cultu erga ipsam eucharistiam, neque alius a cultu erga sanctissimum Cor Jesu» i. Cum in cultu SS. Cordis Jesu totus Christus adoretur, vitandae sunt omnino repraesentationes, in quibus Cor Jesu separatim depingitur vel a corpore Christi quomodocumque avulsum apparet, vel ab ipso Christo manu gestatum offertur fidelibus. Melius depingeretur Christus sinistra manu indigitans in medio pectore Cor suum «sacratissimum, super im­ posita cruce, splendidissimo candore inter flammas ducens» 5, et dextera fideles benedicens. 1 lib. 1, 2 3 4 s Apud Nilles, De rationibus jest. SS. Cordis Jesu et purissimi Cordis Mariae, p. i, c. 3, § 3. Acta S. Sedis, vol. 21, p. 694. Acta S. Sedis, vol. 31, p. 649. Acta S. Sedis, vol. 24, p. 573. Leo XIII, Annum sacrum. 25 Maji, 1899; Acta S. Sedis, vol. 31, p. 651. ART. V. AN ET QUO CULTU COLENDI SINT SANCTI 491 ARTICULUS V UTRUM ET QUO CULTU COLENDI SINT SANCTI 830. Status quaestionis. Sancti proprie dicuntur illi homines, qui post adeptam in terris sanctitatem, vitam in amicitia Dei clauserunt, et cum Christo regnant in caelis. His admunerandi sunt angeli boni, qui praesentia Dei fruuntur. Omnes habent gratiam consummatam per vi­ sionem Dei, ac ideo excellentia creata supernaturali pollent. Quaeritur hic, an homines et angeli sancti propter excellentiam supematuralem, qua eminent, colendi sint a fidelibus. 831. Errores. 1) Vigilantius ’, Faustus manichaeus 1 2 et alii impro­ barunt cultum sanctorum martyrum. 2) Wicleffistae dicebant ebristianos paganizare Deumque relinquere ex quo inceperunt sanctos colere vel angelos venerari 3. 3) Lutherus, Calvinus, Melanchthon 4 et generatim protestantes, etsi do­ ceant sanctorum memoriam esse propagandam, ut eorum exempla imite­ mur, negant sanctos esse invocandos. Sanctorum exempla laudant, sed eorum efficaciam in caelo inficiantur 5. 832. Thesis I. Omnes caelites, sive angeli sint sive homines, me­ rito coluntur ab Ecclesia. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Cultus Angelis et sanctis hominibus de­ latus laudatur saepe in sacris litteris: a) Cum vidisset Lot duos angelos venientes Sodomam, surrexil et ivit obviam eis; adoravitque pronus in ter­ ram 6. Josue pariter, cum conspexisset principem exercitus Domini, cecidit... pronus in terram et adorans ait: Quid Dominus, etc. 7. b) Vi­ dentes autem filii prophetarum, qui erant in Jericho e contra dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram 8. Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua 9. Beatam me dicent omnes generationes 1011 . 2) Ex conciliis. In Concilio Nicaeno II (VII generali) dixerunt Pa­ tres: «Apostolicas autem Ecclesiae traditiones, quibus veneratio cultu­ raque sanctorum docetur, recipimus et veneramur»11. 1 Cfr. S. Hieronymus, ep. 109, η. I; ML 22,907. 2 Cfr. S. Augustinus, Contra Faustum manichaeum, lib. 20, c. 21; MI. 42, 384. 3 Cfr. Thomas Waldensis, Doctrinale fidei, t. 3, cc. ri8 et 130. 4 Lutherus, in Evangelium dominicae 23 post Trinitatem; Calvinus, Inst., lib. 3, c. 20, n. 20 sqq.; Molanchthon, Apologia confessionis, art. 21, De invocatione sanctorum; et Breves commentarii in Matthaeum, c. 6. De praedicatione. 6 Cfr. Confessio augustana, anni 1530, art. 21: et anno 1540 Wormartiae copiosius declarata. Apud Melanchthon, Opera, t. 1, fol. 31 et 45 (ed. Witebergae, 1601). ° Gen., 19, i. ’ Josue. 5. 13 sqq. 8 IV Heg., 2, 15. ° Eccli., 44. I. ■o Luc., i, 48. , 11 Act 2 et 3· DE VERBO INCARN. Q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC, 492 3) Ex SS. Patribus. S. Ambrosius: «Obsecrandi sunt angeli pro nobis, qui nobis ad praesidium dati sunt»1. Smirnensis ecclesia in martyrio S. Polycarpi (c. annum 156) scribe­ bat: «Illum enim (Christum), utpote Filium Dei adoramus; martyres vero tanquam Domini discipulos et imitatores diligimus propter ipso­ rum eximiam erga regem ac magistrum suum benevolentiam»12. «Quo etiam loci nobis, ut fieri poterit, in exsultatione et gaudio congregatis Dominus praebebit natalem martyrii ejus diem celebrare, tum in memo­ riam eorum qui certamina jam pertulerunt, tum ut posteri exercitati sint et parati ad eadem sustinenda»3. S. Augustinus: «Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et socie­ tatis, quo et in hac vita coluntur sancti Dei homines, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum esse sentimus» 4. 4) Ex praxi Ecclesiae. Ecclesia catholica ab antiquis temporibus a) festa in honorem sanctorum instituit; b) solemniter quosdam canonizavit et cultus publici dignos declaravit; c) templa in honorem san­ ctorum exstruxit, et d) peregrinationes saepe ad visitanda corpora et sepulcra sanctorum instituit. 5) Ex ratione. Quibusdam personis passim defertur honor juxta dignitatem et excellentiam, quibus eminent. Sic colimus Deum ob per­ fectionem increatam, regem ob dignitatem civilem, patrem ob auctori­ tatem paternam. Angeli autem et sancti caelites ratione gratiae et gloriae habent excellentiam specialem, inferiorem quidem perfectioni divinae, sed superiorem dignitati mere civili. Ergo angelis et sanctis caelitibus deferendus est cultus sacer. Objicies. Christus Dominus damnasse videtur cultum sanctorum, cum respondit diabolo: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 5. Item Apostolus, cum ait: Soli Deo honor et gloria 6. Resp. Christus Dominus et Apostolus docuerunt in praefatis locis cul­ tum latriae, qui est adoratio suprema, soli Deo esse deferendum, sed non reprobaverunt cultum duliae deferre sanctis. 833. Thesis II. Angeli boni et sancti homines colendi sunt dulia. Cultus religiosus, ut diximus superius, est latria vel dulia, prout dignitas increata vel creata fuerit ratio adorandi vel colendi objectum. Urbanitas seu observantia naturalis, qua colimus homines naturali perfectione excellentes, non facit ad rem. Latria est ipsa virtus religionis, ut expresse docet Angelicus Ί, et defert Deo cultum ex motivo.excellentiae et dignitatis increatae. Dulia vero est observantia quaedam supernaturalis, virtus distincta a religione, ut ratio facile ostendit, et defert cultum personae ob excellentiam crea­ tam supernaturalem. Sed angeli boni et sancti homines in caelo habent 1 2 3 1 5 °, ’ De viduis, c. 9, n. 55: ML 16, 264. E'/>. Eccl. smirhensis de martyrio S. Policarpi, §17; MG 5, 1041. Ibid., § 18; MG 5, 1044. Contra Faustum, lib. 20, c. 21; ML 42, 384. Maith., 4, 10. I Tini., 1,17. II-II, q. 84, a. t. ART. VI. QUO CULTU COLENDA SIT VIRGO MARIA 493 excellentiam creatam supernaturalem, sanctitatem scilicet consumma­ tam per visionem Dei. Ergo angeli boni et sancti homines colendi sunt dulia. Hanc doctrinam dilucide exponit S. Thomas dicens: «Ubi est alia ratio debiti, ibi necesse est, quod sit alia virtus, quae debitum reddat. Alia autem ratione debetur servitus Deo et homini, sicut et alia ratione dominium competit Deo et homini. Nam Deus plenarium et principale dominium habet respectu totius et cujuslibet creaturae, quae totaliter ejus subjicitur potestati. Homo autem participat quamdam similitudi­ nem divini dominii, secundum quod habet particularem potestatem super aliquem hominem vel super aliquam creaturam. Et ideo dulia, quae debitam servitutem exhibet homini dominanti, alia virtus est a latria, quae exhibet debitam servitutem divino dominio. Et est quaedam observantiae species, quia per observantiam honoramus quascumque personas dignitate praecellentes»U 834. Corollarium. Hinc, virtus, qua adoramus Deum ob eminen­ tiam increatam, vocatur latria; virtus, qua colimus angelos et sanctos dicitur dulia seu observantia religiosa; virtus denique, qua colimus ho­ mines aliqua dignitate praecellentes, est urbanitas seu observantia na­ turalis. ARTICULUS VI QUO CULTU COLENDA SIT BEATA VIRGO MARIA 835. Errores, i ) Iconoclastae, ut fertur, dicebant Beatam Virginem Mariam eo tantum tempore fuisse colendam, quo Christum in utero gesta­ bat, quasi solum esset venerationis digna ratione depositi, quod gerebat. 2) Lutherus, Calvinus, Melanchthon et alii irridebant catholicos, quod Beatissimam Virginem Mariam religiose colerent, et «Christi propemodum nudati spoliis eam ornarent» 1 2. 836. Doctrina catholica. Sed Sancti Patres eam saepe regentratrirem, spem nostram, advocatam, dominam angelorum, et matrem omnium hominum vocaverunt 3. Exinde omnes fideles summis laudibus matrem Christi sem­ per extulerunt. Supponimus ergo Beatissimae Virgini Mariae sicut aliis sanctis cultum religiosum ex motivo dignitatis supernaturalis esse deferendum, ut fides nos docet. «Dignum est certe, ait S. Joannes Chrysostomus, vel quisquis fuerit auctor Liturgiae, quae ejus nomine circumfertur, beatam praedicare dei­ param» 4. 837. Quaestio. Cum Beata Virgo Maria, Mater Dei, prae omnibus creaturis sanctitate praecellat, dubium adhuc pulsat animum, an spe­ 1 - , ii ii q. 103, a. 3. 2 Lutherus, in postillis Nativitatis et Annuntiationis; Calvinus, Harmonia, c. 2 Joann., n. 4; Melanchthon, Responsiones ad articulos babaricos, a 25 (t. 1, P· 3/6), et Responsiones ad clerum secundarium coloniensem, prop. med. (t. 2, p 101). 3 Cfr. S. Irenaeus, Adv. haer., lib. 3, c. 22, n 4; MG 7, 958; ct lib 5, c. 19, n. 1; MG 7, 1175; S. Epiphanius, Adv. haer., haer. 78, n. 18; MG 42,728; S. Au­ gustinus, De virginitate, c. 6; ML 40, 399. Eadmerus, De excellentia B. Mariae, c. 6; ML 159, 570; et Adimus Perseniae, Sermo de Assumptione B. 3/. IL, in fine; ML 211. 743· 4 Liturgia, MG 63. <117. DE VERBO INCARN. Q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. 494 ciali etiam cultu digna sit. Discutiendum ergo venit, quo genere cultus colenda sit Virgo Maria, an scilicet latria vel dulia. 838. Placita theologorum, i) Aliqui doctores dixerunt Beatissimam Virginem Mariam adorandam esse adoratione latriae ex motivo maternitatis divinae, cujus dignitas sit suo genere infinita. Ita nonnulli apud Vaz­ quez *. 2) Alii communius defendunt Beatam Virginem Mariam colendam esse ex solo motivo sanctitatis, et idcirco ipsi deferendam esse duliam, quae ob singularem excellentiam ejus sanctitatis hyperdulia seu insignis dulia vo­ catur a. 839. Thesis. Beatissima Virgo Maria colenda est, non quidem la­ tria, quae soli Deo debetur, sed hyperdulia seu insigni dulia. Arg. Beatissima Virgo Maria est excellentissima creatura, insigni sanctitate et virtutibus heroicis ornata, donis caelestibus ditata, digni­ tate matris Dei aucta, atque visione beatifica in caelis recreata. Qua­ tenus est creatura non meretur cultum latriae, excellentiae increatae solummodo debitum; quatenus miris perfectionibus, quae excellentissi­ mam dignitatem constituunt, est ornata, colenda est dulia. Ergo Bea­ tissima Virgo Maria colenda est dulia. «Non debetur ci, ait S. Thomas, adoratio latriae, sed solum veneratio duliae»123. Excellentia tamen seu dignitas supernaturalis Beatissimae Virginis Mariae excedit plurimum excellentiam aliorum sanctorum, et idcirco decet SS. Virginem coli insigni quodam cultu, qui vocatur hyperdulia, dulia scilicet in summo gradu 4. Dices. S. Epiphanias reprehendit quasdam mulieres, quod Beatissi­ mam Virginem Mariam colerent, et addidit: «Sanctum erat Mariae corpus, fateor: non tamen Deus illa fuit; eadem et Virgo exstitit, minime tamen nobis ad adorandum proposita, sed eum adorans, qui sua carne genitus, e caelo ac paterno sinu descenderat» 5. Resp. 1) S. Epiphanias reprehendit mulieres, non quod Beatam Vir­ ginem Mariam colerent, sed quod, cum feminae essent, auderent modo su­ perstitioso sacrificium et tortam panis offerre. 2) Quando adserit Mariam non fuisse ad adorationem nobis datam, loquitur de adoratione latriae, ut liquet ex contextu. 840. Scholion. Quaerunt hic aliqui, quae sit praecipua dignitas, ob quam Beata Virgo Maria mereatur cultum absolutum hyperduliae,. an scilicet maternitas vel sanctitas. Nonnulli voluerunt matemitatem Dei non autem sanctitatem esse titulum digniorem seu excellentiorem colendae Beatae Mariae Virginis, quia putarunt majorem dignitatem afferri Beatae Mariae Virgini per matemitatem Dei quam per sanctitatem. Ita Campano6. Sub distinctione crediderim hic loqui oportere. 1 2 8 4 5 6 In III part., disp. 100, c. 1. Cfr. Salmanticenses, De. incarnat., disp. 36, n. 27. S. Thomas, III p , q. 25, a. 5. Cfr. Medina, In III p., q. 25, a. 5. I-Iaeres. 79, n 4: MG 42, 745. Maria nel dogma cattolico, lib. 1, p. 1, q. i, c. I, a. 3, n. 9. ART. VII. DE CULTU SACRARUM IMAGINUM 495 1) Si accipiatur maternitas Dei complexive cum omnibus gratiis et dispositionibus, quae eam praevenerunt ac comitatae sunt, proculdubio est major dignitas quam sanctitas, quia complectitur ipsam sanctitatem aliaque dona. 2) Si maternitas Dei sumatur praecisive pro sola dignitate prove­ niente ex generatione Christi in ventre Virginis, sanctitas videtur esse major dignitas quam maternitas, et consequitur excellentia praecipua, ut cultus deferatur Virgini. Hoc saepe innuerunt SS. Patres.—Pseudo-Justinus expresse adserit Virginem Mariam magis esse praedicandam beatam ob virtutem, pro­ pter quam meruit esse mater Dei, quam ob ipsam matris dignitatem x. S. Augustinus: «Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi..., Materna propinquitas nihil Mariae pro­ fuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset»1 2. Ratio idem probat, quia sanctitas, quae habetur per gratiam habi­ tualem, est participatio et imitatio naturae divinae in anima sub con­ ceptu naturae, ut patet ex dictis in tractatu de gratia. Maternitas vero non est participatio nec imitatio naturae divinae sub conceptu naturae, sed relatio quaedam ad Christum genitum secundum naturam humanam, recepta in persona Beatae Mariae Virginis. Participatio autem et imi­ tatio naturae divinae in anima est major perfectio, quam relatio ad Christum genitum secundum naturam humanam, ut nemo non videt. E go. Effata ergo SS. Patrum, si quae sunt, quae contrarium innuere vi­ deantur, explicanda sunt ad normam hujus distinctionis. ARTICULUS VII DE CULTU SACRARUM IMAGINUM 841. Circa cultum sacrarum imaginum moventur quaestiones, quas hic singillatim proponere ac dilucidare curabo. § 1 An usus sacrarum imaginum sit licitus in Ecclesia. 842. Status quaestionis. 1) Imago, si etymon spectes, venit ab imitando, quia rem aliquam veram imitatur ac repraesentat. Unde quaelibet statua vel pictura aut delineatio, quae rei alicujus verae simi­ litudinem gerit, dicitur imago. 2) In hoc praesertim distinguitur ab idolo, quod imago est simili­ tudo rei verae, ut pictura Petri, Caesaris, leonis, etc., dum idolum est similitudo rei fictae, ut statua Minervae. Unde non immerito dixit ad 1 2 Ad orlhod., q. 136; MG De sancta Virginitate, c. 6. 1389. 3; ML 40, 398. DE VERBO INCARN. q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. 496 rem Apostolus: Nihil esi idolum in mundo x. Et usus fert apud Patres et fideles Ecclesiae, ut imagines vocentur repraesentationes rerum subsi­ stentium, et idola nuncupentur fictiones rerum praesertim deorum non subsistentium. Hanc distinctionem certe admisit Concilium generale VII Iris verbis: «Qui venerandas imagines idola appellant, anathema»* 2. 3) Imagines possunt esse prophanae vel sacrae, prout objectum prophanum vel sacrum repraesentant. Sic imago Caesaris prophana, imago Beatae Mariae Virginis sacra est. Hic quaerimus, an liceat sacris imaginibus uti. 843. Errores, i) Judaei, mohammedani, manichaei et plures antiqui haeretici docuerunt sacras imagines rejiciendas, destruendasque esse 3. 2) Imperatores graeci Leo Isauricus (Iconomachus), Constantinus Copronymus, Leo Arnienus, Michael Balbo, Theophilus, aliique saeculis vm et ix, adsumpto iconoclastarum nomine, implacabile bellum sacris imagini­ bus indixerunt 4. 3) Albigenses saeculo xn, 'wicleffistae saeculo xiv, et calvinistae saecu­ lo xvi in imagines sacras crudeliter invecti sunt 5. 844. Thesis. Pius et utilis est usus sacrarum imaginum in Ecclesia. Arg. 1) Ex S. Scriptura. In Veteri Testamento hoc praeceptum dedit Dominus Moysi: Duos quoque Cherubim aureos et productibles facies ex utraque parte oraculi6. Et in tabernaculo ac templo Jerusalem factae sunt jussu Domini innumerae statuae ac picturae, quae res sacras imi­ tabantur. 2) Ex traditione. SS. Patres laudant saepissime devotionem fide­ lium, qui imagines Christi, Beatissimae Mariae Virginis et sanctorum venerati sunt. Tertullianus meminit cum laude imaginis Christi sub spe­ cie Pastoris7. S. Gregorius M. misit Secundino imagines Salvatoris, S. Mariae et SS. Apostolorum Petri et Pauli 8. 3) Ex definitionibus Ecclesiae. Concilia tum particularia, tum oecumenica saepe definivere utilitatem sacrarum imaginum, ut consta­ bit ex paragraphe sequenti. 4) Ex ratione. Sacrae imagines erudiunt nos circa mysteria fidei et documenta morum; excitant animam ad recolenda beneficia accepta; movent intellectum ad meditanda praeclara Domini et Sanctorum gesta; / Cor., 8, 4. Actione y. Cfr. de judar.is, Hergenrother, Hist, de la Igl., t. 3, p. 32; de mohammedanis, Ludovicus Marraccio, Prodromus ad ref. Alcorani, p. 3, c. 22; de manichaeïs, Hergonrdiher, Hist, de la Igl., t. 3, p. 406. ■' Cfr. Hergenrôther, Hist, de la Igl., t. 3, p. 33 sqq.; et Wouters, Historiae eccl. compendium, epocha 5. n. 53 sqq. s Cfr. de albigen-ibu ·., Espasa, Diccionario, v. «Albigenses»; de wicleffistis, Thomas Waldensis, Doctrinale fidei, t. 3, c. 150; de calvinistis. Calvinus, Inst., lib. I, c. 11, n. 7. ° Ex., 25, r8. ’ De Pudicitia, ce. 7 et 10; ML 2, 1044 et 1052. 8 Ep. 52 ad Secundinum; ML 77, 991. Plures volunt hanc epistolam fuisse » 2 3 aliena manu depravatam. ART. VII. § 2. AN DECEAT IMAC. CHR. ET SANCTORUM COLERE 497 ac demum devotionem excitant moventque fideles ad prosequenda ve­ stigia eorum, qui nobis in exemplum dati sint T Dices 1. Dominus ait Moysi: Non facies tibi sculptile neque omnem si­ militudini .. quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra 1 2. Ergo usus sacrarum imaginum non est utilis in Ecclesia. Resp.—Neg. conseq. In praefato loco prohibuit Dominus Moisy, ne fa­ ceret idola et simulacra, quae deos fictitios repraesentarent, ut patet ex contextu. \it enim: Non habebis deos alienos coram me. Non jacies tibi scul­ ptile, etc., ubi certe vetantur idola deorum alienorum. Sic interpretatus est S. Tho.; as hunc locum dicens: «Ibi intelligitur prohiberi adoratio imaginum, quas gentiles faciebant in venerationem deorum suorum, id est, daemonum» 3. Dices 2.° Concilium illiberitanum (a. 306?) haec statuit: Placuit pictu­ ras in < h sia esse non debere, ne, quod colitur et adoratur, in parietibus de­ pingatur 4. E.rgo. Resp. Neg. conseq. Concilium illiberitanum jure prohibuit, ne ima­ gines pingerentur in parietibus templi, quia, cum tempore persecutionis de­ ferri non possent a fidelibus, ludibrio facile exponebantur. § 2 Virum deceat imagines Christi et sanctorum colere. 845. Status quaestionis. Lutherani plerumque docuerunt sacras imagines privatim quidem retineri, vel etiam in templis ad ornatum et instructionem exhiberi posse, nefas vero esse cultum eis tribuere. Contra eos demonstrari oportet imagines sacras tum privatim tum publice colendas esse. 846. colere. Thesis. Decet maxime imagines Christi et sanctorum devote Arg. 1) Ex conciliis. Concilium generale VII expresse definivit sanctas imagines cum omni diligentia et cura venerandas esse 5. Conci­ lium Florentinum eamdem definitionem renovavit 6. Ac tandem Conci­ lium Tridentinum haec statuit: Imagines porro Christi, Deiparae Virginis, et aliorum sanctorum in templis praesertim habendas et retinendas, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam 7. Id ipsum profitemur in professione catholica fidei8. 1 Hanc doctrinam egregie tradit S. Theresia dicens: «Cuando estâ ausente la misma persona, o quiere darnos a entender 10 està con grandes sequedades, es gran regalo ver una imagen de quien con tanta razôn amamos». Camino de perfecciôn, c. 34, n. 11. S. Joannes a Cruce eam confirmat his verbis: «EI uso de las imâgenes para dos principales fines le ordenô Ia Iglesia, es a saber: para reverenciar a los Santos en - lias, y para mover la voluntad y despertar la devociôn por ellas a ellos». Subida del Monte Carmelo, lib. 3, c. 35, η. 3 (ed. 1929, Burgos). 2 Εν., 20, 4 3 JII p , q. 25, a. 3 ad I. 4 Can. 30: Labbé, t. i, p. 974; Kirch, Enchiridion font, hist., η. 340. 5 Act. T, Denz-Bannw., 302. ° Act 2: Labbé, t. 7, p. 114. · 7 Sess. 25. decr. 2; Denz-Bannw., 986. " In pi incipio Codicis Juris Canonici. 32 de verbo incarn. q. lx. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. 498 2) Ex auctoritate S. Thomae. «Apostoli, inquit Angelicus, familiari instinctu Spiritus Sancti quaedam Ecclesiis tradiderunt servanda, quae non reliquerunt in scriptis, sed in observatione Ecclesiae per successio­ nem fidelium... Et inter hujusmodi traditiones est imaginum Christi adoratio»1. 3) Innumera miracula patravit Deus ad praesentiam et cultum imaginum B. Mariae Virginis de Columna, Lourdes, etc., quae in vera critica negari non possunt. Deus autem nunquam operatur mi­ racula in confirmationem operis superstitiosi. Ergo. 847. Scholion. Haec insinuare videntur cultum sacrarum imagi­ num non solum honestum..atque utilem sed etiam obligatorium esse. Concilia namque diserte adserunt eas «habendas, retinendas atque vene­ randas esse». Verum reor haec verba esse benigne interpretanda. Lex naturalis vetat quidem sacras imagines irreverenter tractare, et consequenter praecipit eas data occasione religiose tractare, quod certe est quidam cultus. Non tamen videtur dari aliud praeceptum colendi sacras ima­ gines actibus positivis, quia absolute loquendo, obligationes Christianae adimpleri possunt sine cultu positivo imaginum, dummodo prototypi religiose venerentur. § 3 Utrum imagines Dei et angelorum depingi et coli possint. 848. Cum Deus et angeli sint puri spiritus, dubium oritur, an linea­ mentis corporis repraesentari queant. 849. Placita theologorum, i) Pingere SS. Trinitatem abominabile est juxta Wiclejfum 12, et «Deum effingi visibili specie nefas» juxta Calvinum 3. 2) Plures theologi catholici consuerunt Deum et angelos nullatenus pingi posse eo, quod sint spiritus puri ac invisibiles. Ita Durandus, Gandavensis et alii 4. 3) Multo tamen communius affirmant theologi. 850. Thesis. Imagines Dei et angelorum pingi et coli possunt. Nota. Ex sacris imaginibus, quas pingunt artistae, aliae sunt natu­ rales seu propriae, aliae symbolicae seu metaphoricae. Naturales seu pro­ priae repraesentant prototypum in propria figura, ut imago hominis certis delineamentis repraesentat Petrum; et sic nullatenus possunt imagines Dei et angelorum delineari, quia Deus et angeli figura carent. Symbolicae seu metaphoricae repraesentant prototypum, non in figura et accidentibus externis, sed in quibusdam analogiis et proprietatibus, ut agnus ob mansuetudinem repraesentat Christum, et serpens ob astu­ tiam diabolum. 1 2 3 4 III p., q. 25, a. 3 Apud Waldensem, Inst., lib. i, c. n, Durandus, In III ad 4. Rationale fidei, 3, c. 155. n. 12. Sent., dist. 9, q. 2 ad 4; Gandavonsis, Quoillib. 10, q. 6. ART Vil. § 4. QUO CULTU VENERANDAE SINT SAC. IMAGINES 499 Fieri autem possunt imagines symbolicae seu metaphoricae, 1) quae repraesentent vel exhibeant analogiam aequivocam seu proportionalem proprietatum Dei et angelorum, ut si Deum exhibeamus in forma puris­ simae lucis; et 2) quae repraesentent figuras, sub quibus Deus et angeli aliquando hominibus apparuerunt. Ex primo capite in imagine SS. Trinitatis Patrem depingimus in forma venerabilis senis, quasi esset antiquus dierum et auctoritatem ha­ bens, quia aeternus est et principium sine principio; Filium in -forma hominis, quia naturam humanam adsumpsit; et Spiritum Sanctum in columbae specie, quia inspirationem rerum caelestium ipsi tribuimus. Angelos quoque depingimus juvenes alatos, ut denotemus eos nunquam senescere et celerrimos esse in suis operationibus. Ex secundo capite Deum exhibemus in figura hominis, ut apparuisse videtur Adamo in paradiso; Filium pariter in forma hominis, quia ap­ paruit in mundo homo factus; Spiritum Sanctum in specie columbae et dispertitarum linguarum, ut apparuit Christo in Jordane et aposto­ lis in coenaculo die Pentecostes. Patres Ecclesiae si quando reprobarunt imagines SS. Trinitatis, Dei et angelorum, certe locuti sunt de imaginibus naturalibus et propriis. § 4 Quo cultu venerandae sint sacrae imagines. 851. Status quaestionis. Recole, quae superius diximus de adora­ tione seu cultu latriae, hyperduliae et duliae, necnon de adoratione absoluta et relativa. Dilucidandum est, quinam ex praefatis cultibus tribui possit sacris imaginibus. Placita theologorum, x) Aliqui theologi docuerunt sacras imagines non esse vere colendas in se ut objectum quod, sed improprie tantum et ut quo, quatenus ad praesentiam earum excitamur ad colendum prototypum, adeo ut coram imagine veneremur solummodo prototypum. Ita Durandus, Alphonsus de Castro et alii ’. Hanc sententiam Medina vocat «periculosam, temerariam et sapientem haeresim» 12, et Salmanticenses «omnino falsam» 3*. 2) Alii volunt sacras imagines nonnisi cum exemplari interna cognitione eminentiae et interno affectu submissionis coli, vel eas externa tantum submissionis manifestatione, ut eas osculando, etc., honorari. Ita Vazquez ‘. 3) Nonnulli, considerantes imagines ut res sacras, cultui divino desti­ natas, dicunt eas, non eodem cultu quo prototypes, sed inferiori quodam cultu absoluto ut objectum quod honorari. Ita Martinus de Ayala, Catharinus et alii 5. 1 Durandus, haeresi 1. In III Sent., dist. 9, q. 2; Castro, De haeresibus, v. «Adoratio»;: In III p., q. 25, a. 3, quaest. 3. De incarnat., disp. 37, n. 31. In III p., disp. 108, c. 9; et De adoratione., lib. 2, disp. 8. 5 Ayala, De traditionibus, part. 3, c. Quali honore imagines venerandae sint; Calliarlnua, De adoratione imaginum, conci. 6 et 7. 2 3 * DE VERBO INCARN. q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. 500 4) Alii dupliciter considerant imagines, quatenus nempe sunt res sa­ crae et repraesentationes prototyporum. Ut res sacrae cultu inferiori, ut repraesentationes eodem cultu ac prototypi venerandae sunt. Hanc senten­ tiam tenuerunt S. Bellarminus, Suarez, Billuart et alii ‘. 5) Communius tenent doctores sacras imagines Dei et sanctorum vere ac proprie, et quidem eodem specifice cultu quo earum prototypes vene­ randas esse. Sic S. Thomas et omnes fere thomistae, S. Albertus Magnus, Alensis, S. Bonaventura, Waldensis, Valentia, Bonae Spei et alii 12. 852. Thesis I. Sacrae imagines Dei et sanctorum vere et proprie actibus internis et externis coluntur in Ecclesia. Arg. Concilia et documenta ecclesiastica absolute dicunt sacras ima­ gines «retinendas ac venerandas esse». Haec autem verba sic absolute prolata certe innuunt cultum religiosum vere et proprie sacris imagi­ nibus deferri. Nec sufficit dicere cum Durando imagines venerari improprie, qua­ tenus excitant in nobis affectum erga prototypum. Hunc enim affectum erga creatorem excitant in nobis flores ac pecora, et nihilominus nun­ quam auditum est flores atque pecora a Christianis venerari. Ex hoc facile colligimus sacras imagines religiose conservari ac vere coli, non tantum ut excitant in nobis memoriam et affectum erga pro­ totypes, sed etiam ut sunt terminus atque objectum quod cultus fide­ lium, modo inferius explicando. Item ex hac doctrina sequitur sacras imagines non solum externa manifestatione, ut vult Vazquez, sed etiam interno submissionis affectu coli a fidelibus. Verus enim et proprie dictus cultus necessario supponit actum internum submissionis ob eminentiam objecti. Unde actus exter­ nus osculi, inclinationis capitis, etc., erga imaginem sine interno animi affectu est potius fictio quam cultus. Dices. Concilium generale VII haec habet: «Non ipsum lignum ado­ ratur, sed quod in ligno conspicitur et memoratur, honorificatur, et per re­ cordationem adoratio exhibetur» 3. Resp. Haec Concilii verba facile interpretantur. In qualibet statua et imagine sollicite distinguendum est esse entis ab esse imaginis. Non ens sed imago colitur a fidelibus. Unde lignum quod est ens in statua, non ve­ neratur, sed imago, quae «in ligno contemplari datur». 853. Thesis II. Sacrae imagines Dei et sanctorum coluntur eodem specifice cultu ac earum prototypi. Arg. 1) Ex conciliis. Concilium generale VII ait: Imaginis enim honor ad primitivum transit, et qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam 4. 1 S. Bollarniinus, De imaginibus, lib. 2, cc. 21-25; Suarez, De incarnat., disp. 54, sect. 5: Billuart, De incarnat., diss. 23, a. 3, § 5. 2 s. Thomas, III p., q. 25. a. 3, ct In III Sent., dist. 9, q. 1, a. 2, quaest. 7, sol. 2; S Albertus M., In III Sent., dist. 9, a. 4; Alensis, III p., q. 30, membr. 3, a. 3, § i; S. Bonaventura. In III Sent , dist. 9. a. I, q. 2; Waldensis, Rationale fi­ dei, t. 3, c. 156, nn. 6-7: Valentia, In III p., q. 24, disp. I, p. 2, conci. 4; Bonae Spei, disp. 16, dub. 3, rcsol. 3. 3 Ad. 2, cp. Adriani; Labbè, t. 7, p. 114. ** Ad. q; Denz-Bannw., 302. ART VII. § 4. QUO CULTU VENERANDAE SINT SAC. IMAGINES 50T Concilium Tridentinum docet imaginibus debitum honorem et venera­ tionem impertiendam; non quod credatur inesse aliqua in his divinitas vel virtus, propter quam sint colendae..., sed quoniam honos, qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quae illae repraesentant1. 2) Ex SS. Patribus. S. Joannes Damascenus refert et approbat haec Leontii verba: «Nos Christiani imaginem Christi, aut apostoli aut martyris carnali more complectentis, animo reputamus nos vel Christum ipsum vel martyrem ejus amplexari»12. Idem docent S. Basilius et alii3. 3) Ex auctoritate et ratione S. Thomae. «Sicut Philosophus dicit in libro de Memoria et Reminiscentia, c. 2 circa med., ait Angelicus, duplex est motus animae in imaginem. Unus quidem in ipsam imaginem, secun­ dum quod res quaedam est; alio modo in imaginem, in quantum est imago alterius. Et inter hos duos motus est haec differentia:-quia primus motus, quo quis movetur in imaginem, ut est res quaedam, est alius a motu, qui est in rem. Secundus autem motus, qui est in imaginem, in quantum est imago, est unus et idem cum illo, qui est in rem. Sic ergo dicendum est, quod imagini Christi, in quantum est res quaedam (puta lignum sculptum vel pictum) nulla reverentia exhibetur; quia reverentia nonnisi rationali naturae debetur. Relinquitur ergo, quod exhibeatur ei reverentia solum, in quantum est imago. Et sic sequitur, quod eadem reverentia exhibeatur imagini Christi et ipsi Christo. Cum ergo Christus adoretur adoratione latriae, consequens est, quod ejus imago sit etiam adoratione latriae adoranda» 45. «Quia idem motus est in imaginem, in quantum est imago, et in imaginatum; ideo unus honor debetur imagini, et ei, cujus est imago. Et ideo, cum Christus adoretur latria, similiter et ejus imago» 6. Amplior explicatio. Ut haec omnia recte intelligantur, et doctrina exposita amplius probetur ac confirmetur, accurate notandum est ima­ ginem posse tripliciter considerari: Primo, quatenus est res quaedam seu ens, constitutum ex materia, delineamentis, coloribus, etc., quibus in linea entis constat imago. Sic sumpta non colitur a fidelibus, quia caret dignitate et eminentia, ut submissionem creaturae rationalis mereatur. Secundo, in quantum, simul cum modo essendi proprio a prototype distincto, habet in actu signato vim repraesentandi prototypum, adeo ut simul includat modum essendi proprium et vim repraesentativam. Defendunt aliqui imaginem sic sumptam esse rem sacram cultui divino deputatam, et esse colendam cultu inferiori quam prototypum. Ita S. Bellarminus, Suarez, Billuart et alii ®. Sed haec opinio minus mihi probatur. Quia, cum sancti colantur dulia, si imaginibus in hac acceptio­ ne debeatur inferior cultus quam dulia, quae erit species hujus cultus? Melius ego dixerim imagines in hac acceptione nullatenus esse colendas, 1 Sess. 25. dccr. 2; Denz-Bannw., 986. - De imaginibus, orat. 3; MG 94, 1385. 3 S. Basilius, De Sp. Sancio, c. 18; MG 32, 153. ■' 111 p., q. 25. a. 3. 5 In 111 Seni., dist. 9, q. r, a. 2, quaestiunc. 7 ° S. Bellarminus, De imaginibus, lib. 2, cc. 21-25; sect. 5; Billuart, De incarnai., diss. 23, a. 3. sol. 2. Suarez, De incarnat., disp. 54, 502 DE VERBO INCARN. q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. quia vis ilia repraesentativa in actu signato, quae fundatur in modo proprio essendi imaginis, non videtur esse ratio sufficiens, ut mereatur actum adorationis et cultus. Tertio, formalissime in ratione imaginis repraesentans prototypum in actu exercito, quatenus est ipsum objectum in esse repraesentativo involvens implicite modum naturalem essendi. Imagines in hac acce­ ptione dicuntur coli eodem specifice cultu ac earum prototypi. Conse­ quenter imagines Christi adorantur latria, imagines vero B. M. Virginis coluntur hyperdulia; et imagines sanctorum dulia. Ratio praecipua est, quia imagines in esse repraesentativo sunt ipsum objectum, quod repraesentant. Dices. Concilium Nicaenum II negat imaginibus Dei deferri latriam cum ait: «Qui has (imagines Dei salvatoris) contemplantur, alacrius erigun­ tur... ad osculum et ad honorariam his adorationem tribuendam, non tamen ad veram latriam, quae secundum fidem est, quaeque solam divinam natu­ ram decet, impartiendam» i. Resp. Concilium non negavit imaginibus Christi esse exhibendam la­ triam relativam, sed absolutam. Illis verbis Veram latriam satis contraxit sensum ad latriam absolutam, quae solum naturae divinae debetur. 854. Corollarium. Ex hactenus dictis facile consequitur cultum, qui exhibetur imaginibus in Ecclesia esse relativum non absolutum. Imagines enim, si in se ipsis spectentur, non sunt nisi lignum, Iapis, charta, color, etc., quae cultus objectum per se constituere nequeunt. Tota igitur radio adorationis et cultus in imagine attenditur penes ra­ tionem formalem imaginis, quae, cum sit ipsum objectum in esse reprae­ sentativo, in recto solum importat naturam et dignitatem objecti seu archetypi. Quare haec adoratio non est absoluta ob excellentiam ipsius imaginis, sed relativa ob dignitatem archetypi in imagine repraesen­ tatam. 855. Scholion I. Quaestio est, an imagines Christi et sanctorum a daemone confectas aut depictas vel etiam apparentes seu phantasticas, sub quibus dubitari potest daemonem delitescere, adorare ac colere liceat. Difficultas, ut vides, est de statuis seu picturis realibus et de imagi­ nibus apparentibus. 1) Statuae seu -picturae reales, a) Si quando imago aut statua Chri­ sti vel alicujus sancti fiat a daemone qua artifice, quin diabolus pergat ipsi esse praesens, potest proculdubio venerari, sicut imago a scele­ stissimo viro depicta potest coli; quia imagines non colimus propter conditiones morales artificis, sed propter excellentiam ejus, quem re­ praesentant. Quare refert S. Theresia a viro doctissimo sibi dictum fuisse imagines Salvatoris a daemone depictas esse adoratione dignas 1 2, b) Si daemon persistat statuae aut picturae esse praesens, periculo certe non caret imaginem adorare. 2) Imagines apparentes. S. Bonaventura, Alensis et alii3 dixerunt 1 2 3 bro 3, Mansi, 13, 730; Denz-Bannw., 302. Morada 6, c. 9, n. 12 (ed. 1922. Burgos). S. Bonaventura, In III Sent., disp. 9, a. I, q. 6; Alensis, III p., q. 30, mem­ a. i, § 3. ART. VIII. AN ET QUO CULTU ADORANDA SIT CRUX CHRISTI 503 apparentes imagines ex aere, luce, vel alia materia confectas absolute et sine ulla conditione colere esse peccatum idololatriae. Sed haec sententia ita absolute expressa videtur nimis rigida. Verius ego crediderim sacras imagines Christi, Beatae Mariae Virgi­ nis et Sanctorum, etiam apparentes, posse, per se loquendo, licite a fidelibus eodem quo alias imagines cultu venerari. Cum enim imagines colimus, non attendimus ad materiam, qua confectae sunt, nec ad aucto­ rem, a quo elaboratae fuerunt, sed ad archetypum, quod repraesentant. Unde, ubi apparet imago Christi, B. M. Virginis aut alicujus sancti, quamvis possibile sit sub ea daemonem delitescere, cum sit ipse arche­ typus in repraesentando, potest per se adorari aut coli. Dixi per se; quia, si adsit periculum fraudis vel commercii cum dae­ mone, non est imago in praxi adoranda sine praevio examine et acqui­ sita morali certitudine de honesta ejus origine. Quod si haec certitudo moralis haberi non possit, adhibenda saltem erit conditio, qua periculum excludatur. Scholion II. Nomina pariter Jesu, Mariae et sanctorum adoranda vel colenda sunt eadem adoratione et cultu quo Jesus, Maria et sancti, scilicet latria, hyperdulia et dulia. Sicut enim imagines venerantur in Ecclesia, quia sua archetypa repraesentant, ita haec nomina, quae re­ praesentant ac significant Christum, Mariam et Sanctos, reverenter co­ lenda sunt a fidelibus. Unde Ecclesia instituit et solemniter celebrat festa sanctissimi nominis Jesu et dulcissimi nominis Mariae. Scholion III. Res item aliae ad divinum cultum ab Ecclesia sacra­ tae, ut sunt altaria, calices, patenae, pyxides, corporalia, et alia hujus­ modi plura, adoranda sunt latria, quia repraesentant Jesum Christum, quem saepe continent. ARTICULUS VIII AN ET QUO CULTU ADORANDA SIT CRUX CHRISTI 856. Status quaestionis. 1) Verbum... crucis, ait Apostolus, pe­ reuntibus quidem stultitia est, iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est1. Gentibus olim crux, utpote extremi supplicii instrumentum, opprobrio erat atque ludibrio. Sed ex quo Christus in ea mortuus est, ut nos redimeret a peccatis, versa est in gloriam. 2) Triplicis generis est crux Christi: a) Crux authentica seu ipsa crux in individuo, in qua pependit et mortuus est Christus, et est imago simul et reliquia Christi crucifixi; b) Crux ex ligno, petra vel metallo ad similitudinem crucis authenticae elaborata; c) Crux, quam in aere, fronte, pectore, etc., conficimus manu. 3) Meminisse oportet adorationem posse esse absolutam vel rela­ tivam, prout aliquid adoratur ob excellentiam ejus propriam, vel ob excellentiam alterius rei, quam repraesentat. 1 I Cor., i, 18. 5°4 DE VERBO INCARN. Q. LX. DE ADORATIONE CHRISTI, ETC. 857. Errores, i) Non constat, an veteres iconoclastae impugnave­ rint adorationem sanctae crucis. Aliqui affirmant, sed Pe.tavius negat l. 2) Saeculo vu pauliciani docuerunt Christum non fuisse crucifixum sed tantummodo manus in crucis figuram extendisse; crucem vero ab im­ postoribus fuisse fictam et non esse adorandam aut suspiciendam 1234. 3) Saeculo ix Claudius quidam, hispanus et episcopus taurinensis, abstulit cruces ab ecclesiis et ab adoratione fidelium s. 4) Wicleffistae et Calvinistae negaverunt pariter crucem esse adoran­ dam ■*. 858. Thesis I. Quaelibet sancta crux, sive sit authentica, cui affi­ xus est Christus 5, sive crucis effigies ex alia materia confecta, adoranda est adoratione latriae, non quidem absoluta sed relativa. Pars l.a Quaelibet crux adoranda est. Arg. 1) S. Joannes Damascenus ait: «Pretiosum sane ac venera­ bile lignum, in quo se Christus pro nobis hostiam obtulit..., jure debet adorari» 6. 2) Praxis Ecclesiae hoc ubique nos docet; fideles undique Romam petunt sanctam crucem publice expositam adoraturi; particulae ejusdem sanctae Crucis magna devotione apud omnes recipiuntur; Ecclesia festa solemniter celebrat in memoriam inventionis et exaltationis S. Crucis. 3) Ratio est, quia crux sancta Christi sicut et quaelibet ejus effigies fert imaginem crucifixi seu Christi in ea affixi, qui nos a morte liberavit. Si autem gentes magno honore conservant regum suorum arma et herois trophaea moliuntur, potiori jure populus Christianus crucem san­ ctam, in qua Christus pro nobis victoriam reportavit, ejusque imagines profunde veneratur7. Pars 2.a Adoranda est adoratione latriae relativae. Quaelibet crux, sive sit ea, in qua Christus pependit, sive ejus effi­ gies, fert, ut modo diximus, imaginem Jesu Christi crucifixi. Eadem autem adoratio defertur imagini et personae per eam repraesentatae. Sed Christum adoramus latria. Ergo quaelibet crux adoranda est latria. Dixi adoratione latriae relativae, quia cruces non adoramus propter excellentiam propriam qiiam habent, sed propter excellentiam Christi Jesu, quem repraesentant. Animadversio notatu digna. Adest tamen differentia non parva inter crucem, cui affixus est Christus, et alias cruces. Has enim ultimas solum 1 De incarnat., lib. 15, c. 7, n. 2. 2 Cfr. Euthymies, Pane,plia dogmatica, tit. 24; MG 130, 1196; ct Hergenro­ ther, Hist, de la Igl., t. 3, p. 29. 3 Hergenrother, Hist, de la Igl., t. 3, p. 83. 4 Cfr. de wicleffistis, Waldensis. Doctrinale fidei, t. 3, c. 160, et de calvinistis, Calvinus, Inst., lib 1, c. 11; ct lib. 4, c. 9. •B Veram Christi crucem a S. Helena fuisse inventam referunt S. Cyrillus Hierosol., Catcch., 10. n. 19; MG 33, 685 sq.; Socrates, Hist, E., lib. 1, c. 17; MG 87, 117; Sozomenus, Hist. E., lib. 2, c. 1; MG 67, 932. etc : et alii acerrime defendunt. Pars principalis sacri ligni hodie conspicitur et adoratur in ecclesia ad S. Crucem Hierosolymitanam Romae. 8 De fide orthod., lib. 4, c. 11; MG 94, 1129. 7 Cfr. Thomas Waldensis, Doctrinale fidei, t. 3, cc. 158-160. ART. VIII. AN ET QUO CULTU ADORANDA SIT CRUX CHRISTI 5°5 adoramus, in quantum gerunt imaginem Christi, adeo ut, separatis lignis et dissoluto crucis signo, cesset adoratio; non enim ligna sed signum crucis veneramurCrux vero, in qua pependit Christus, sanctificata est per contactum sacratissimae humanitatis Verbi incarnati, et habet rationem insignis reliquiae. Unde, quamvis amittat rationem signi et in multas particulas dividatur, et non exhibeatur in forma crucis, quaeli­ bet ejus pars adoranda est ut reliquia et vere colitur a populo Christiano1 2. Disputant theologi, an crux vera Christi, quatenus est insignis quae­ dam reliquia, colenda sit latria vel sola hyperdulia. Utrumque videtur docuisse S. Thomas3. Melius crediderim sub distinctione loquendum esse. Si lignum crucis Christi consideretur ut reliquia simul cum huma­ nitate praecisive a persona Verbi, prout supra diximus de humanitate Christi, colitur hyperdulia eo sensu, quo locutus est Angelicus in III Sententiarum. Si consideretur simul cum Christo, adoratur latria, ut docuit S. Thomas in III parte. 859. THESIS II. Utiliter fideles antiquum Ecclesiae usum sequuti se signo crucis signant. Arg. 1) SS. Patres hunc Ecclesiae usum crebro commendant. «Ad omnem progressum, ait Tertullianus, atque promotum, ad omnem adi­ tum et exitum, ad calciatum, ad lavacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quaecumque nos conversatio exercet, frontem crucis signaculo terimus» 4. S. Hieronymus: «Ad omnem actum, ad omnem in­ cessum manus pingat Domini crucem» 5. 2) Signum Crucis in fronte manu formatum est quaedam fidei pro­ testatio et orationis exercitium, et valet plurimum ad fugandum dae­ mones et excitandum in nobis devotionis affectum. Cfr. Euthymius, Panoplia dogm., fit. 22; MG 130, 1163. Contra hanc communem ct veram sententiam insurgit Durandus, In III Sent., dist. 9, q. 2 ad 3, n. 14, dicens lignum crucis in quo pependit Christus non esse secundum se terminum adorationis, sed solum «in quantum reducit in reme­ morationem Christi», quia «non est subjectum susceptivum sanctitatis et virtu­ 1 2 tis». Sed alii S. Damascenum, De fide orth., lib. 4, c. 11; MG 94, 1129; et S. Thomam. In III Sent., dist. 9, q. I, a. 2, quaestiunc. 7, sol. 4, sequuti refutant Du­ randum. 3 In III Sent., dist. 9, q 1, a. 4 De corona, c. 3: MI. 2, 99. s Ep. 22 ad Eustochium, n. 37; 2, quaestiunc. 7, sol. 4; et ML· 22, 421. III p., q. 25, a. 4. SECTIO Π SOTERIOLOGIA SEU DE OPERE REDEMPTIONIS QUAESTIO LXI DE IPSO REDEMPTORE SEU DE CHARACTERE REDEMPTORIS ARTICULUS I NOTIONES PRAEVIAE TRADUNTUR 860. I. Angelus Domini apparens S. Joseph ait: Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et... vocatum est nomen ejus Jesus \ Nomen Jesus, graece Σωτηρ, idem est ac latine Salvator. Unde tractatus de opere redemptionis a Christo fa­ ctae ex voce graeca dicitur Soteriologia. II. Opus redemptionis, ut ipsa vox satis innuit, est reparatio ge­ neris humani, seu reconciliatio hominis cum Deo. Hinc per redemptio­ nem generis humani deletum est peccatum, placatus est Deus offensus, apertum est caelum, et homines educti a servitute diaboli facti sunt amici ac filii Dei, imo et gratia donisque caelestibus copiose aucti acci­ piunt jus ad aeternam beatitudinem. III. Aliqui auctores plus aequo videntur extendere objectum Soteriologiae, dum in hac sectione agunt de necessitate, convenientia et fine incarnationis Christi. Ego potius crediderim has materias esse quasi praeambula et introductionem ad tractatum de Verbo incarnato, et exemplo Angelici Doctoris explicandas esse in ipso limine Christologiae. IV. Objectum igitur totius Soteriologiae continetur mediatione, sa­ tisfactione et merito Christi, ac quaestionibus ipsis adnexis. ARTICULUS II UTRUM CHRISTUS FUERIT MEDIATOR DEI ET HOMINUM 861. Status quaestionis. 1) Quando duo homines in societate sunt inimici, requiritur plerumque aliquis tertius, qui inter eos constitutus offensum offensoremque reconciliet. Hic tertius, qui inter homines ex 1 Matth , I, 21. DE VERBO INCARN. Q. LXI. DE IPSO REDEMPTORE 508 amicitia plerumque vel ex officio quandoque reconciliat inimicos, voca­ tur mediator. Ita pariter ad reconciliandos homines peccatores cum Deo offenso requiritur aliquis mediator, qui nequit munere suo perfecte fungi actibus simplicis amicitiae, sed solummodo offerendo Deo actus ex offi­ cio infiniti valoris, quod pertinet ad solum Redemptorem. 2) Quaeritur hic, an Christus ita fuerit mediator inter Deum et homines, ut, placando Deum erga homines ex una parte, et promovendo ex altera parte homines ad Deum, eos inter se reconciliaverit et amici­ tiae vinculis conjunxerit. 862. Thesis. (Est de jide.) Christus ut homo est mediator Dei et hominum. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Apostôlus diserte ait: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus x. Mediator dicitur non utcumque ex amicitia amborum, sicut constituitur inter homines inimicos, qui per unum amicum saepe reconciliantur, sed qua­ tenus ex munere et officio placavit Deum erga homines, quia, ut statim subjungit: Dedit redemptionem semetipsum pro omnibus12. Unde Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi3. b) Christus D >minus amicitiam inter Deum et homines restauravit pacemque firmavit, quia in ipso habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum 4, et complacuit Deo per eum reconciliare omnia in ipsum 5. Haec revera Christus Dominus peregit ut mediator, quatenus Deus homo extrema vinculis amicitiae mirabiliter conjunxit. Deo siquidem se ipsum in redemptionem offerens et homines ad Deum per gratiam adducens, offensorem et offensum reconciliavit, adeo ut merito potuerit dicere: Nemo venit ad Patrem nisi per me 6. 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Christus mediator Dei et ho­ minum dictus est, inter Deum immortalem et hominem mortalem Deus et homo (I Tim., 2, 5), reconcilians hominem Deo, manens id. quod erat, factus, quod non erat» 7. 3) Ex ratione. Christus Dominus, cum fuerit Deus verus et homo justus, non solum fuit amicus Dei et hominum, verum etiam vere et active se interposidt inter offensum et offensorem, eosque, cum Deo abunde satisfecit et peccatoribus dolorem incussit, plenissime reconci­ liavit. Ergo fuit mediator inter Deum et homines. Hoc argumentum lepide exponit S. Augustinus dicens: «Mediator Dei et hominum, quia Deus cum Patre, quia homo cum hominibus. Non mediator homo prae­ ter deitatem, non mediator Deus praeter humanitatem. Ecce mediator: divinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine divinitate 1 2 3 4 5 ° 7 I Tim., 2, 5. I Tim., 2, 6. IT Cor., 5. 19. Ephes., i, 7. Coloss., i, 20. Joann., 14, 6. De consensu evang., lib. I, c. 35. n. 53: ML 34, 1070. ART, I. UTRUM CHRISTUS FUERIT VERE SACERDOS 5°9 non est mediatrix, sed inter divinitatem solam et humanitatem solam mediatrix est humana.divinitas et divina humanitas Christi»1. 863. Corollarium. Ex dictis facile comperies mediationem perfe­ ctam inter Deum et homines esse substantialiter ipsam redemptionem hominum. Ad mediationem quippe perfectam requiritur vera reconci­ liatio D'i et hominum, ac ideo plena satisfactio Dei offensi, ac hominis liberatio a vinculis peccati, quae non fit nisi per opus redemptionis. 864. Scholion. Solus Christus- est simpliciter mediator principalis ac perfectus inter Deum et homines, quia ipse solus potuit Deo satisfa­ cere, nos a peccatis eruere,, atque hominem offensorem et Deum offen­ sum reconciliare. Unde vera sunt verba Apostoli: Unus enim Deus: unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 2. Hoc tamen non obstat, quominus alii sint mediatores Dei et homi­ num dispositive, materialiter et secundum quid, quatenus orando, praedi­ cando et ministrando, cooperantur ad producendam amicitiam et unio­ nem inter Dnm et homines. Sic patriarchae, sic prophetae, sic sacer­ dotes, sic verbi Di praecones fuere mediatores inter Deum et homines ministerialiter. De mediatione B. M. Virginis infra. QUAESTIO LX1I DE TRIPLICI CHRISTI MUNERE, SACERDOTIS SCILICET, PROPHETAE ET REGIS ARTICULUS I UTRUM CHRISTUS FUERIT VERE SACERDOS 865. Status quaestionis. 1) Sacerdos — ιερευς — dicitur, qui ex auctoritate publica constituitur medius inter Deum et homines, atque offert Deo dona et sacrificia, a) Qui sine deputatione auctoritatis pu­ blicae offert Deo sacrificia improprie dicta, aliquando vocatur sacerdos sensu latiori, ut S. Petrus vocavit fideles genus electum, regale sacerdo­ tium, gens sancta 3. b) Qui vero ex officio habet facultatem offerendi Deo sacrificium proprie dictum et dispensandi sacra hominibus, est rigorose sacerdos. 2) Munus praecipuum sacerdotis est offerre Deo sacrificium, quia, Apostolo teste, constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis i. Secundario pertinet ad sacerdotem sacra dispen­ sare hominibus. 3) Ad sacerdotem igitur pertinet offerre sacrificium, deferre Deo ea, quae sunt hominis, ut fidelium orationes et oblata, atque deferre homini 1 ! 3 1 nisi p< Senn 47, c. 12, n. 21; ML· 28, 310. I Tim., 2, 5. / Petri, 2, 9. Hebr, 5, 1, \(| haec S. Justinus: «A nemine autem Deus accipit sacrificia r ip .iur. sacerdotes». Dial. cum Tryphone, 11 116; MG 8. 746. 510 DE VERBO INCARN. Q. LXII. DE TRIPLICI CHR. MUNERE ea, quae sunt Dei, ut gratiam et sacramenta. Hinc sacerdotium consi­ deratur ut munus principalis mediatoris Dei et hominum. 4) Cum Christus sit unicus mediator perfectus inter Deum et ho­ mines, quaerendum est, an et quomodo sit sacerdos, et quid ut talis efficiat. 866. Error. Hodierni rationalistae non videntur admittere Christum esse vere sacerdotem, quia putant redemptionis opus in eo consistere, quod Christus genus humanum ab ignorantia liberaverit, doctrinas religiosas edo cuerit et ad virtutis studium promoverit. 867. Thesis. Christus Dominus vere et proprie fuit sacerdos et munera sacerdotis adimplevit erga Deum et homines. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Regius Psaltes in uno ex psalmis messianicis ajebat: Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech1. b) Juxta Apostolum habemus Pontificem, qui penetravit caelos, Je­ sum Filium Dei1 2. Omnis autem Pontifex est sacerdos. 2) Ex conciliis. Concilium Tridentinum haec habet: «Quoniam sub priori Testamento, teste apostolo Paulo, propter levitici sacerdotii im­ becillitatem consummatio non erat, oportuit, Deo Patre misericordiarum ita ordinante, sacerdotem alium secundum ordinem Melchisedech surgere, Dominum nostrum Jesum Christum, qui potest omnes, quotquot sanctificandi essent, consummare, et ad perfectum adducere» 3. 3) Ex ratione. Sacerdos proprie dicitur, qui publica auctoritate deputatur, ut sit mediator inter Deum et homines, effundat preces ad Deum, et offerat Deo dona et sacrificia pro populo, juxta illud Apostoli: Omnis namque Pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus consti­ tuitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis 456. Sed Christus verus homo a) Auctoritate publica deputatus est: Nam, ut ait idem Apostolus, nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut Pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu: ego hodie genui te °. Quod munus non 'utcumque accepit Jesus, sed jurejurando: Alii quidem sine jureju­ rando sacerdotes facti sunt: hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ®. 1 Ps. 109, 4. Dicitur Christus sacerdos in aeternum secundum ordinem Mel­ chisedech, non quod ejus sacerdotium ad aliquem ordinem pertinuerit, sed eo quod Melchisedech perfectius praefiguraverit Christum, quam alii veteris Testamenti sacerdotes: 1) Quia panem et vinum obtulit, sicut Christus sacrificium novae legis sub speciebus panis et vini instituit; 2) quia apparuit sine patre, sine matre, sine genealogia, quia de his Scriptura tacet, sicut Christus in terra fuit sine patre et in divinis sine matre; 3) quia ^Melchisedech rex Salem idem significat ac rex justitiae et pacis, sicut Christus vere fuit rex justitiae ac pacis. Cfr. Billuart, diss. 20, a. 3. 2 Hcbr., 4, 14. 3 Sess. 22, C. i; Denz-Bannw., 938. 4 Hebr., 5, 1. 5 Hebr., 5, 4 sqq. 6 Hebr., 7, 20 sq. T)e incarnat., ART. I. UTRUM CHRISTUS FUERIT VERE SACERDOS 51I b) Ut esset mediator inter Deum et homines: Siquidem, Apostolo teste, unus... Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus1. c) Ut effunderet preces adDeum: Quia, ut ait Apostolus: In diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia 1 2. d) Ut offerret Deo dona et sacrificium infiniti valoris: Quia, ut iterum ait Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis obla­ tionem et hostiam Deo in odorem suavitatis 3. Neque per sanguinem hir­ corum aut vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa 4. 868. Scholion I. 1) Christus Dominus, Deus et homo, seu per­ sona Verbi, habens naturam divinam et humanam, fuit proculdubio sacerdos, quia sacerdos est suppositum, principium quod operationum. Christus igitur mediavit inter Deum et homines, intercedit coram Deo pro nobis, obtulit sacrificium in cruce pro salute generis humani. 2) In munere tamen sacerdotis constitutus est ratione unius tantum naturae, adeo ut una tantum natura fuerit in Christo principium quo operationum sacerdotalium. 3) Calvinus, Melanchthon 5*et alii haeretici dixerunt Christum se­ cundum naturam divinam fuisse sacerdotem. 4) Sed theologi catholici unanimi consensu docent Christum fuisse sacerdotem secundum humanam naturam, et consequenter humanam naturam gratia habituali perfusam in recto fuisse in eo rationem for­ malem et principium quo operationum sacerdotalium, connotando tamen naturam divinam ut principium valorationis actuum. Mediator Dei et hominum, ait Apostolus, homo Christus Jesus G. Quod explicans addit S. Augustinus: «Nec tamen ob hoc mediator est (Christus), quia Ver­ bum..., sed mediator per quod homo»7. Iterum S. Augustinus: «Secun­ dum hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus est... ut... esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Jesus»8. Ratio id facile ostendit. Munera siquidem sacerdotii exercuit Chri­ stus secundum humanam naturam. Fuit mediator Dei et hominum ut homo, oravit et interpellavit Deum pro populo ut homo, effudit preces ad Deum pro peccatoribus ut homo, ac tandem obtulit Deo sacrificium et satisfecit Deo pro peccatis mundi ut homo. Unde S. Thomas confir­ mavit hanc veritatem dicens: «Licet Christus non fuerit sacerdos, secun­ dum quod Deus, sed secundum quod homo, unus tamen et idem fuit sacerdos et Deus» ®. 1 2 3 4 5 I Tini., 2, 5. Hebr., 5, 7. Ephes., 5, 2. Hebr., 9, 12. Calvinus, Instit , lib. 4, c. 6, n. 2; Melanchthon, torum, t. i. p. 95 (ed. Witebergae, 1601). ° I Tim., 2, 5. ’ De civ. Dei, lib. 9, c. 15; ML 41, 269. 8 De consensu cvang., lib. 1, c. 3; ML 34, 1045. “ III P . n 22, a. 3 ad 1. Cfr. Sylvius, In III p., De numero et usu sacramen­ q. 22, a. 1. DE VERBO INCARN. Q. EXII. DE TRIPLICI CHR. MUNERE 512 Scholion II. Effectus sacerdotii Christi in nobis sunt omnia bona spiritualia, quae a Deo accipimus, quaeque praecipue reducuntur ad gratiam sanctificantem, ad remissionem peccatorum, ad auxilia quibus in gratia recepta conservamur, et ad perfectam animae cum Deo unio­ nem, quae incipit in hac vita et perficitur in gloria. 1) Gratia sanctifi­ cans et remissio peccatorum sunt fructus passionis atque operis satisfa­ ctionis Christi, imo et motionis interioris, qua renovamur et convertimur in Deum. 2) Auxilia, quibus in accepta gratia conservamur, nobis con­ fert Christus, quia jactus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae1. 3) Perfectam denique animae cum Deo unionem in gloria, speramus accipere a Christo, quia habemus fiduciam in introitu sancto­ rum in sanguine Christi2. Scholion III. Sacerdotium Christi manet in aeternum. 1) Regius Psaltes expresse hoc docet dicens: Tu es sacerdos in aeter­ num 3. Et Apostolus id ipsum confirmat his verbis: Hic autem (Christus), eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium 4. 2) Ratio est, quia Christus sacerdos, non solum homines per suum sacrificium a peccatis liberavit, auxiliis supernaturalibus in gratia custo­ divit, atque in gloriam perduxit, sed ulterius hos effectus, in gloriam sanctorum efficaciter influendo, per totam aeternitatem conservat. Ad rem Angelicus: «Sancti, qui erunt in patria, non indigebunt ulterius expiari per sacrificium Christi: sed expiati jam indigebunt consummari per ipsum Christum, a quo gloria eorum dependet. Unde dicitur Apocal., 21, 23, quod claritas Dei illuminat illam, scilicet civitatem sancto­ rum, et lucerna ejus est agnus» 5* . Christus Dominus in triduo passionis non potuit dici sacerdos, quia, ut communius tenent doctores contra Magistrum Sententiarum e, non fuit verus homo, sed sacerdotium Christi dicitur a principio incarnatio­ nis in aeternum durare, eo quod interruptio fuerit modica et moraliter nulla 7. ARTICULUS II DE CHRISTO REGE § 1 Utrum Christus fuerit rex totius universi directe quoad spiritualia et temporalia, ita ut potestatem regiam habuerit in reges et regna imo et res creatas totius mundi. 869. Status quaestionis. Ex quo Romanus Pontifex Pius PP. XI edidit encyclicam Quas primas diei 11 Decembris 1925, et instituit solemne festum Domini nostri Jesu Christi Regis, in immensum crevit 1 Hebr., 5, 9. 3 Ps. 109, 4. 5 III p., q. 22, a. 5 ad ° III. Sent., dist. 22, n. 7 2 4 Hebr., Hebr., 10, 19. 7, 24. 1. 1; ML 192, 803. Cfr. Salmantioenses, disp. 31, dub. 4, n. 33· 513 ART. Π. § I. AN CHRISTUS FUERIT REX TOTIUS, ETC. hujus quaestionis tractandae necessitas. Unde in variis paragraphes investiganda sunt, quae de regia Christi potestate dicenda occurrunt. Rex dicitur, qui praeest communitati cum potestate legifera, judi­ ciaria et executiva, ut multitudinem regat atque gubernet. Duo sunt in rege consideranda, dignitas et potestas, sed potior pars est in eo potestas, quia regem non tam dignitas quam potestas facit. Imprimis quaerendum est, an Christus vere fuerit rex totius uni­ versi quoad spiritualia et temporalia, praescindendo pro nunc, an po­ testate regia usus fuerit. 870. Placita theologorum, i ) Theologi facile concedunt Christum vere fuisse regem totius universi quoad spiritualia. Leges siquidem tulit, judex creditur esse venturus, et gloriam ac poenas statuit pro bonis et malis. 2) Concedunt pariter Christum habuisse potestatem regiam indirectam in omnia temporalia, quatenus per suam spiritualem potestatem disponere poterat de omnibus rebus temporalibus, prout expedire judicabat ad finem suum spiritualem *. 3) Plures negant Jesum Christum habuisse auctoritatem regiam directe in temporalia, aut fuisse regem temporalem totius mundi. Ita Victoria, Medina, S. Bellarminus, Valentia, Becanus et alii 12. 4) Alii multo communius affirmant Christum fuisse regem etiam tem­ poralem totius mundi, dominiumque habuisse directum in omnes res per­ sonasque mundi. Ita Suarez, Vazquez, Salmanticenses, Muncunill et alii 3. 871. T HESIS. Christus homo vere fuit rex quoad spiritualia et temporalia universae terrae, habens dominium directum in omnes crea­ turas. Arg. 1) Ex S. Scriptura. In psalmo messianico dicitur de Christo venturo: Constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subje­ cisti sub pedibus ejus 4. Ipse Jesus ait in Evangelio: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 5. Et in Apocalypsi nominatur princeps regum terrae 6, imo et rex regum et dominus dominantium 7. 2) Ex SS. Patribus. S. Athanasius: «Est autem ille, qui judicat omnem terram, verus universorum rex et Dominus Jesus Christus, Filius Dei»8. S. Cyrillus Alexandrinus: «Omnium, ut verbo dicam, creaturarum dominatum obtinet (Christus), non per vim extortum, nec aliunde in­ vectum, sed essentia sua et natura» 9. 1 Çfr. S. Bellarminus, De Romano Pontifice, lib. 5, c. 4. 2 Victoria, Relect. I, De potest. Ecclesiae, q. 5, n. 16 sqq.; Medina, In 111 p., q. 59, a. 4, conci. 4; S. Bellarminus, De Romano Pontifice, lib. 5, cc. 4-5; Valentia, In III p., disp. 1, q. 22, p. 6; Becanus, De incarnatione, c. 24. 8 Suarez, In III p., disp. 48, sect. 2; Vazquez, In III p., disp. 87, c. 2; Sal­ manticenses, De incarnatione, disp. 32, n. 5 sqq.; Muncunill, De Verbi div. Incar­ natione, n. 1006 sqq. 4 Ps. 8, 7-8. 6 Matth., 28, 18. ° Apoc., i, 5. 7 Apoc., 19, 16. " Apol. ad Constantium imp., n. 26; MG 25, 627. “ In Joan Evang., lib. 12; MG 74. 622. 33 514 DE VERBO INCARN. Q. LXII. DE TRIPLICI CHR. MUNERE 3) In opusculo De regimine principum in ea parte, quae operi S. Thomae a quopiam adjuncta est, dicitur: «Ille (Christus) natus erat, qui verus erat mundi dominus et monarcha, cujus vices gerebat Augu­ stus, licet non intelligens, sed nutu Dei, sicut Caiphas prophetavit» 1. 4) Ex ratione. Ut Pins XI expresse declaravit 12 et ratio probat, principatus regius triplici potestate continetur, potestate scilicet legi­ fera, judiciaria et executiva, adeo ut, qui hac triplici potestate praeditus sit in universum orbem, vere possit rex universalis appellari. Porro Evangelia narrant Christum hominem hanc triplicem potestatem .am­ plissimam habuisse. Ipse siquidem leges pro universali Ecclesia tulit imo et Novum Testamentum condidit; judiciaria potestas, quae regiam di­ gnitatem consequitur, attributa est ei a Patre juxta illud: Omne judicium dedit (Pater) Filio 3; et potestas exeeutionis, quae ex praemissis neces­ sario sequitur, plenissime ipsi competit, ut legum contumaces debitas poenas aeque ferant. Hac triplici potestate poterat uti Christus circa spiritualia et temporalia. 872. Scholion. Jus regium temporale Christi in universum mundum non fuit transmissum Petro ejusque successoribus Romanis Pontificibus, quia Christo debebatur sola ratione unionis hypostaticae. Hinc Romanus Pontifex non est jure rex temporalis universi mundi. § 2 Quo titulo juerit Christus rex totius mundi. 873. 1) Dignitas regia obtineri potest haereditate, electione vel acquisitione. 2) Christus Dominus non fuit rex, ne quidem Israel, titulo haereditario, quia, ut bene arguunt S. Bellarminus et Salmanticenses 4. quam­ vis descenderit ex familia regia, non constat, an ipse fuerit magis pro­ ximus Davidi, nec descendit ex linea Salomonis, cui affixa fuit successio haereditaria ad thronum, sed per lineam Nathan 5*, ac denique sublatum est jus haereditarium a familia David in Jechonia, ut patet ex Jeremia *. 3) Neque per electionem adsumptus est Christus ad regnum. Nullibi enim constat populum suffragia tulisse, ut Christus eligeretur in regem. Semel tantummodo voluerunt turbae facere eum regem7, sed Jesus fugit in montem et se abscondit. 4) Acquisitione vere obtinuit Jesus regnum, in quantum redemit homines et acquisivit Ecclesiam sanguine suo 8, sed hic titulus funda­ batur in unione hypostatica, ut dicemus infra. 1 De regimine principum 'b. 3, c. 13. 2 Encyclica Quas primas, 11 Dec. 1925: Acta Ap. Sedis, vol. 17, p. 599 3 Joan., 5, 22. 1 S. Bellarminus, De Rom. Pont., lib. 5, c. 4; Salmanticenses, De incarnatione disp. 32, n. i. 5 Luc., 3, 31. 8 Jerem., 22, 30. 7 Joan , 6, 15. 8 Act., 20. 28. ART. II. § 3. AN ET QUOMODO CHR. EXERC., ETC. 515 Quaerenda est hie ratio princeps, a qua enascitur in Christo po­ testas regia in mundum universum. 874. Thesis. Titulus, quo Christus constitutus est in esse regis totius universi, fuit unio hypostatica. Arg. Christus enim per unionem hypostaticam constitutus est homo-Deus. Quatenus Deus, habuit dominium universalissimum excel­ lentiae, quo poterat, non solum regere et gubernare, sed etiam transfor­ mare et annihilare cuncta creata. Quatenus homo, habuit, non solum dignitatem moraliter infinitam, ut adorarent eum omnes creaturae, sed etiam altum dominium et imperium, cui deberent omnes homines, etiam principes et reges, et angeli parere. Ex quo igitur natura humana adsumpta est a Verbo, et constitutus est homo Christus, vi hujus unio­ nis natura sua et essentia, ut ait S. Cyrillus Alexandrinus, competit Christo potestas regia. «Ejus principatus, ait Pius XI, illa nititur unio­ ne mirabili, quam hypostaticam appellant» 1. Juxta Salmanticenses unio hypostatica praebuit Christo potestatem regiam, non per se solam, sed adjuncta Dei deputatione saltem ut connotata 1 2, sed puto in adsumptione humanae naturae et unione hyposta­ tica includi deputationem Dei, ut Christus esset rex totius mundi. Unde Pius XI: «Ut vel solo hypostaticae unionis nomine Christus po­ testatem in universas creaturas obtineat» 3. 875. Corollarium. Alius etiam titulus potest adjungi, quo Christus principatum in homines obtinuit, scilicet titulus acquisitionis. Christus enim sanguine suo redemit nos a potestate diaboli, et acquisivit nos in regnum suum. Hic tamen titulus fundatur in unione hypostatica, a qua derivatur valor redemptionis. § 3 An et quomodo Christus exercuerit jus regium, quod habebat in mundum. 876. Status quaestionis. 1) Pius PP. XI merito docet Christum translata verbi significatione regem appellari ob summum excellentiae gradum, quo inter omnes res creatas praestat atque eminet. Et hoc sensu de facto regnat a) in mentibus hominum, quatenus praecipue veritas est, et veritatem ab eo mortales haurire atque obedientialiter accipere necesse est; b) in voluntatibus hominum, quia liberas voluntates nostras suae divinae voluntati permotione instinctuque suo subjicit; et c) in cordibus hominum ob ejus supereminentem scientiae caritatem et mansuetudinem benignitatemque animos allicientem 4. 2) Sed de usu potestatis regiae pressius hic loquendum est. 1 2 3 4 Quas primas, n Dec. De incarnatione, disp. 32, n. 10. Encyclica Quas Primas, 11 Dec. Encyclica Quas primas, ti Dec. Encyclica 1925; Acia Ap. Seclis, vol. 17, p. 598. 1925; 1925; Acia Ap. Sedis, Acta Ap. Sedis, vol. 17, p. 598. vol. 17, p. 595. DE VERBO INCARN. q. LXII. DE TRIPLICI CHR. MUNERE 5l6 3) Dominium et jus regium in propria significatione, quod Christus habebat in mundum, partim referebatur ad spiritualia, partim ad tem­ poralia, quia Christus constitutus est rex mundi tum in spiritualibus tum in temporalibus. Non tamen eodem modo usus est potestate regia quoad omnia. 4) Declarandum est circa quae exercuerit potestatem regiam in actu secundo, et circa quae retinuerit in actu primo. 877. Thesis I. Christus plenissime exercuit potestatem regiam in actu secundo quoad spiritualia. Arg. 1) In Veteri Testamento saepe annuntiatum fuit Christum de facto regnaturum. Suscitabo, inquit D'us per Jeremiam, David, germen justum, et regnabit rex et sapiens erit1. Et angelus Gabriel ait beatae Mariae Virgini: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum1 2. In his et aliis locis certe promittitur Christum de facto regnaturum in aeternum. Oportet autem ea intelligi de regno spirituali Christi, quia Christus non sedit nec regnavit in throno temporali David, nec regnum temporale David potuit esse aeternum. 2) S. Augustinus: «Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel exercitum ferro armandum, hostesque visibiliter debellan­ dos; sed rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum caelorum credentes, sperantes, amantesque perducat»3. 3) Merito igitur Pius XI docet «ejusmodi regnum (Christi) praeci­ puo quodam modo et spirituale esse et ad spiritualia pertinere» 4. 878. Thesis II. Christus non exercuit potestatem regiam in actu secundo quoad temporalia. Arg. 1) Quidam de turba ait Christo: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos? 5* . Christus ipse expresse ait: Regnum meum non est de hoc mundo ®. 2) S. Thomas diserte hoc docet dicens: «Christus autem, quamvis esset rex constitutus a Deo, non tamen in terris vivens terrenum re­ gnum temporaliter administrare voluit» 7. 3) Exercitium certe potestatis regiae quoad temporalia non con­ gruebat fini incarnationis Christi, qui ministrare venit, non ministrari 8. 1 2 3 ■' s « 7 8 Jerem., 23. 5. Luc., i, 32. In Joannis Evang., tr. 51, n. 4; ML 35, 1765. Encyclica Quas primas, 11 Dec. 1925; Acta Ap. Sedis, vol. 17, p. 600 Luc., 12, 13-14. Joan., 18, 36. III p., q. 59, a. 4 ad 1. Matth., 20, 28. ART. III. AN CHRISTUS FUERIT VERE PROPHETA SI? ARTICULUS III UTRUM CHRISTUS FUERIT VERE PROPHETA 879. Status quaestionis. 1) Propheta a voce graeca προφανος idem est ac -procul phans, et hoc nomine insignitur a) Latissime, qui, singulari quadam doctrina et instructione supra vulgus eminens, nomine Dei loquitur ad homines. b) Strictius, qui sive praeterita sive praesentia, imo et secretissima cordis mysteria, quae humano captui sunt impervia, patefacit. c) Strictissime, qui eventus futuros liberos certe cognoscit atque praedicit1. Declarandum est, an et quomodo Christus fuerit propheta. 880. Thesis. Christus fuit praestantissimus propheta 1) «latissi­ me», quatenus nomine Dei ut Doctor et Magister edocuit homines reli­ gionem ac verum cultum; 2) «strictius», in quantum veritates naturaliter hominibus impervias intuitus est ac patefecit; 3) «strictissime», quatenus lumine prophetico eventus futuros liberos perfecte cognovit et praenun­ tiavit. Arg. In genere. In Veteri Testamento praenuntiavit Deus Chri­ stum venturum esse prophetam. Prophetam suscitabo eis de medio fra­ trum suorum 12. In Novo Testamento discipuli vocaverunt eum prophe­ tam di entes: Qui fuit vir propheta potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo 3. Populus ipse magnificabat Deum his verbis: Quia propheta magnus surrexit in nobis 4*7; et Apostolo teste, ea, quae multis modis olim Deus manifestavit per prophetas, novissime locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorums. Unde ipse Christus praestantiam sui muneris prophetici confirmare voluisse videtur, cum de se ait: Ecce plus quam Jonas hic... plus quam Salomon hic °, Pars l.a Ut Magister et Doctor edocuit homines. 1) Hoc constat ex testimoniis Christi. Ait enim: a) Ad turbas et discipulos: Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est, Christus Ί. b) Ad Pilatum: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testi­ monium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam 8. c) Ad discipulos in coena: Vos vocatis me, Magister ei Domine; et bene dicitis: sum etenim 9. 1 3 4 6 ° 7 3 " Cfr. Theol. fund., n. 149 sq. Dent., 18, 18. Luc., 24. 19. Luc., 7, 16. Hebr., i, 2. Matth., 12. 41 sqq. Matth., 23. 10. Joan , 18, 37. Joan , 13, 13. DE VERBO INCARN. Q. Χ.ΧΠ. DE TRIPLICI CHR. MUNERE 5l8 2) Id ipsum Jesus probavit factis. Totam siquidem Palaestinam perlustrans, Evangelium mira eloquentia omnibus praedicavit; turbas, quae ipsum sequebantur, erudivit; discipulos sanam doctrinam edocuit; infallibile magisterium in Ecclesia reliquit; omnes denique homines ita ad lumen veritatis vocavit, ut recte dicere potuerit: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae x. 3) SS. Patrum in hac re una est vox atque sententia. Unde Lactan­ tius: «Cum statuisset Deus doctorem virtutis mittere ad homines, renasci eum dentio in came praecepit, et ipsi homini similem fieri, cui dux, et comes, et magister esset futurus» 2. 4) Ratio denique ostendit Christum fuisse Doctorem praestantissimum. Potestas enim docendi convenit Christo ratione unionis hyposta­ ticae, qua non solum erat caput hominum et angelorum, sed et summus sacerdos et pastor Ecclesiae. Capiti autem, sacerdoti ac pastori, conve­ nit illuminare atque docere. Hinc Christus veritates profundissimas, quas de Deo, de mundo, de altera vita, etc., perspectas habebat, mira claritate hominibus tradidit. Pars 2.a Veritates naturaliter hominibus impervias per­ spexit ac patefecit. 1) S. Scriptura crebro testatur Christum Dominum non solum ve­ ritates naturales religionem et cultum Dei spectantes cognovisse ac do­ cuisse, verum etiam dogmata ac mysteria Dei, imo et secreta cordium clarissime perspexisse, et luculenter explicuisse. Christus enim, cum lo­ cutus fuisset de regno Dei, de mysteriis gratiae, ac de Spiritu Sancto, Nicodemo miranti ejus doctrinam diserte ait: Quod scimus, loquimur, et quod vidimus, testamur3. Et, cum vidisset cogitationes scribarum, dixit eis: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 4. Hinc merito samaritana Christum vocavit prophetam dicens: Video, quia -propheta es tu 5. 2) Angelicus Doctor, loquendo de scientia infusa Christi, ait: «Per hanc scientiam cognovit Christus omnia illa, quae per revelationem divinam hominibus innotescunt, sive pertineant ad donum sapientiae, sive ad donum prophetiae, sive ad quodeumque donum Spiritus San­ cti. Omnia enim ista abundantius et plenius caeteris cognovit anima Christi» ®. Pars 3.a Lumine prophetico eventus futuros liberos per­ fecte cognovit ac praenuntiavit. Nota. Cum Dominus Jésus ab initio suae conceptionis fuerit beatus ac comprehensor, omnia futura perspiciebat ut praesentia in essentia di­ vina. Et quantum ad hoc non fuit propheta. Sed simul fuit viator, et viato­ rum conditiones complectebatur: A’iatores autem, si futura praevideant, prophetae vocantur. Unde in hac parte adserimus Christum Dominum eventus futuros liberos perfecte cognovisse et stricte prophetam fuisse. Est contra Abulensem, in Num. c. ii, q. 62; et c. 16, q. 4. 1 3 3 5 Joan , 8, 12. Div. Jnsl., lib. 4, c. 11; ML 6, 478. Joan., 3, n. « Joan , 4, 19. « Maith., 9, 4. HI p., q. 11. a. 1. ART. 111. AS CHRISTUS FUIÎRIT VERE PROPHETA 5'9 Arg. 1) Dominus ait ad Moysem: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum1. Hanc promissionem in Christo adimpletam fuisse constat: a) ex judaeis, qui dicebant: Propheta magnus surrexit in nobis 1 2; b) ex discipulis ipsius Christi, qui confabulabantur dicentes: Fuit vir propheta, potens in opere et sermone3; c) ex ipso Christo, qui de se loquens ait: Non est propheta sine honore nisi in patria sua 4. 2) Ratio theologica hoc satis suadet, quia Christus, dum in terris ageret, plura cognovit, ac praenuntiavit, quae procul erant a notitia hominum, quibuscum habebat communem vivendi rationem, et quae successu temporis adimpleta sunt, ut mors in cruce, gloriosa resurrectio, adventus Spiritus Sancti, et alii eventus futuri hominibus ignoti. 881. Scholion. Daae tamen graves difficultates occurrunt contra hanc partem conclusionis, quomodo scilicet cohaerere possit in Christo cognitio prophetica cum visione Dei, et cujus naturae sit in eo spiritus prophetiae. Haec, licet aliquam confusionem induxerint in praesenti materia, non obstant doctrinae propositae. Quoad primum prae oculis habendum est Christum Dominum ut saepe animadvertimus, dum vitam passibilem in terris ageret, fuisse comprehensorem simul et viatorem. Quatenus fuit viator, statum com­ munem cum aliis hominibus habuit, et futura libera praenoscens ac praenuntians, prophetae munere respectu viatorum functus est. Respectu beatorum, quibuscum vivebat ac vivit, non fuit nec est propheta, quia beati omnia vident in Verbo, neque nunc est propheta respectu viatorum, quia nobiscum post resurrectionem non vivit nec habet rationem vitae communis. Quoad secundum, dicendum esse puto contra Suarez 5 lumen pro­ pheticum in Christo non fuisse ipsum lumen scientiae beatae ac infusae sed gratiam gratis datam a scientia beata et infusa essentialiter distin­ ctam. Prophetia siquidem est cognitio supernaturalis per divinam inspi­ rationem habita de rebus absentibus et naturaliter ignotis, et qua talis est gratia gratis data, non permanenter sed per modum coruscationis transeuntis, viatoribus ad utilitatem aliorum communicata, dum scien­ tia tum beata tum infusa sunt qualitates permanentes ordinatae per se ad perfectionem subjecti. Tum scientia infusa tum lumine prophetico cognovit Christus’futura contingentia, sed diverso modo et fine. Merito docet Apostolus prophetiam evacuatum iri in patria 6, quia prophetia respicit ea, quae sunt absentia et ignota, dum, adveniente visione beatifica, omnia redduntur beatis praesentia 7. 1 Deui. i8, i8. 2 Luc , 7. t6 S. Augustinus ostendit hunc textum ad Christum referri. Con­ tra Faustum, lib. 16, c. 18; MI. 42, 326. 3 Lue'., 24, 19. 4 Matth., 13, 57. ° In III p., disp. 21, sect, r, n. 5. ° I Cor., 13, 10. 7 Cfr. Joseph 11 Spiritu Sancto, Theol. mvstico schol., disp. 1 proocmiali, n. 223. DE VERBO INCARN. Q. LXIII. DE SACRIFICIO CHRISTI 520 QUAESTIO LXIII DE SACRIFICIO CHRISTI ARTICULUS I UTRUM CHRISTUS VERUM SACRIFICIUM OBTULERIT IN CRUCE 882. I. Notio sacrificii. Sacrificium idem sonat ac sacrum jacere, et si verbum lato sensu sumas, significat quodlibet opus bonum in ho­ norem Dei factum. 2) Si strictius sumas, definitur: Oblatio rei sensibilis cum aliqua transmutatione Deo legitime facta in supremae ejus majestatis agnitionem et absoluti dominii protestationem. Est in genere signi sicut sacramenta, sed differt ab eis in eo, quod sacramenta significant gratiam, quam causant, et sacrificium denotat supremam Dei majestatem et dominium. Dicitur a) Oblatio rei sensibilis, quia est actus praecipuus cultus externi. Unde materia remota sacrificii est substantia materialis physice vel moraliter destruenda. b) Cum aliqua transmutatione. Cum enim sacrificium offeratur ad agnoscendum Dei majestatem et dominium, nullum potuit signum ad hoc aptius excogitari quam destructio objecti materialis, qua res usui communi subtrahitur. Destructio aliquando est physica, ut occisio tauri in holocaustis Veteris Testamenti; aliquando moralis, ut deputatio ali­ quorum in servitium templi. Quaelibet illa sit, dicitur materia proxima sacrificii, et oblatio rei immutatae est forma sacrificii. c) Deo legitime facta, quibus verbis significatur sacrificium soli Deo et a legitimo ministro offerri. Soli quidem Deo, qui vitae et mortis habet dominium, supremaque pollet majestate; et a legitimo ministro; quia, cum sacrificium spectet ad cultum publicum, non potest offerri nisi ab eo, qui est in societate specialiter ad hoc deputatus. Unde juxta Aposto­ lum omnis pontifex... pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis d) In supremae ejus majestatis agnitionem et absoluti dominii pro­ testationem, Scopus sacrificiorum est supremam Dei majestatem practice agnoscere et absolutum vitae et mortis, quod habet, dominium protesta­ ri. Quare substantia rerum materialium in sacrificiis destruitur. 883. II. Divisio. Quadruplex distingui solet sacrificium, nempe latreuticum ad agnoscendum supremum Dei dominium; eucharisticum ad gratias Deo agendas; impetratorium ad beneficia postulanda; et propitiatorium ad expianda hominum peccata. Horum dabitur uberior expli­ catio, dum de sacrificio missae. 884. III. Error. Sociniani docuerunt Christum in terra non ob­ 1 Hebr., 5, 1. ART. I. AN CHR. VERUM SACR1F. OBTULERIT IN CRUCE 521 tulisse Deo verum sacrificium, sed ejus mortem fuisse conditionem praerequisitam ad sacrificium, quod in caelo obtulit, cum Patri apparuit eique mortem obtulit 2) Protestantes quoque rationalistae negant omnino mortem Christi in cruce fuisse verum sacrificium. 885. Thesis. Christus in cruce obtulit Deo verum sacrificium. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Sacrae litterae in Veteri Testamen­ to praenuntiant mortem futuram Christi ut verum sacrificium Deo Patri offerendum. Oblatus est, ait Isaias, quia ipse voluit... sicut ovis ad occi­ sionem ducitur... Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum 1 2. Haec certe verba describunt sacrificium proprie dictum, ut optime probat Knabenbauer 3. b) In Novo Testamento disertius adhuc res definitur. Cum Joan­ nes vidisset Jesum venientem ad se ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 4. Et Apostolus: Etenim Pascha nostrum (agnus pascha­ lis) immolatus est Christus56. Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata ®. Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem popu­ lum, extra portam passus est 7. Nequit sacrificium proprie dictum clarius significari. 2) Ex SS. Patribus. Tertullianus: «Hunc (Christum) enim oporte­ bat pro omnibus gentibus fieri sacrificium, qui tanquam ovis ad victi­ mam ductus est»8. S. Augustinus: «Verus ille mediator... homo Christus Jesus, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus Deus est, tamen in forma servi sacrificium maluit esse quam su­ mere... Per hoc et sacerdos est, ipse offerens, ipse et oblatio»910 . 11 3) Ex ratione theologica, a) Christus Dominus constitutus est a Deo excellentissimus sacerdos, ut diserte probavimus supra. Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est. Filium in aeternum perfectum '°. Munus autem praecipuum sacerdotis est offerre sacrificium; constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis ”. Ergo Jesus Chri­ stus verum ac proprium sacrificium obtulit Deo Patri. b) Omnes conditiones, quae requiruntur ad verum sacrificium, adsunt in morte Christi. Adest etenim a) materia remota seu victima, substantia scilicet sensibilis, Jesus Christus, persona divina, quatenus homo est; β) materia proxima seu destructio substantiae sensibilis, quae 1 2 Ctr. Franzelin, De Verbo incarnato, th. 51. F., 53, 7-10. Cfr. Condamin, Le livre d'Isaie, c. 53, v. 10; Ρ· 343- In Isaiam, 53, 7-10. foam., i, 29. 5 Z Cor., 5, 7. 6 Hebr., 9, 28. ’ Hebr., 13, 12. 8 .idv. jud., c. 13; ML 2, 676. ° De civ. Dei, lib. 10, c. 20; ML 10 He.br., 7, 28. 11 Hebr., 5, t. s 4 41, 298. Critique littéraire, 522 DE VERBO INCARN. Q. LXIII. DE SACRIFICIO CHRISTI effecta est per mortem Christi, γ) legitimus minister, ipse Christus, qui, ut dicit S. Augustinus, in forma Dei sacrificium sumit, sed in forma servi sacrificium obtulit, δ) Oblatio sensibilis Deo facta, quia Christus per Spiritum Sanctum semelipsum obtulit immaculatum Deo \ Apposite ad rem S. Augustinus: «Ut quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio; cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offe­ ratur; idem ipse unus verusque mediator, per sacrificium pacis reconci­ lians nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret, pro quibus offerebat, unus ipse esset, qui offerebat et quod offerebat» 1 2, Si dicas Christum Dominum non se occidisse, ut foret minister legiti­ mus sacrificii crucis, respondetur in sacrificiis legitimum ministrum offerre quidem sed plerumque non immolare victimam per se ipsum. Hoc enim saepe peragit per alias causas instrumentales. Unde Christus fuit verus mi­ nister sacrificii crucis se ipsum immaculatum offerens, et tortores fuerunt causae instrumentales. Ad rem Angelicus: «Passio Christi ex parte occidi ntium ipsum fuit maleficium; sed ex parte ipsius ex caritate patientis fuit sacrificium. Unde hoc sacrificium ipse Christus obtulisse dicitur, non autem illi, qui eum occiderunt» 3. 886. Scholion. Hoc Christi in cruce sacrificium fuit 1) lalreuticum, quia ordinatum ad agnoscendum supremum Dei dominium: 2) eucharisticum, quia Deum glorificavit; 3) propitiatorium, quia nos liberavit a peccatis; et 4) impelratorium, quia gratiam et gloriam nobis meruit. ARTICULUS II UBINAM CONSUMMATUM FUERIT SACRIFICIUM CHRISTI 887, Nota. 1) Aliqui protestantes docuerunt sacrificium Christi in­ cepisse in cruce sed completum fuisse per oblationem in caelo factam. Ita E. K. A. Riehm 456. 2) Nonnulli catholici, admittentes, ut par est, mortem Christi in cruce fuisse verum sacrificium, dicunt Christum etiam in caelo offerre Deo ve­ rum sacrificium. Et hoc dupliciter: a) Thalhofer qui sacrificium non in genere signi sed in actu interno obedientiae essentialiter ponit, vult Christum in caelo verum sacrificium offerre, cum mortem suam et opera exhibet Patri. b) Clarissimi auctores p. de Condren et Thomassinus ° docent sacrifi­ cium Christi consecratione et oblatione in primo instanti conceptionis ince­ pisse, immolatione in cruce peractum fuisse, et post resurrectionem commu­ nione perenniter in caelo duraturum esse. «Catholicum istud, inquit Thomas­ sinus, est sacrificium, orbem omnem singulasque ejus plagas complectitur; initia ejus coeptantur in terris, progressus pervadunt ad inferos, perfectio et finis sine fine caelos occupat. Propria tamen ejus sedes et regio caelum est, et caeleste omnino ipsum sacrificium est» 7. 1 Hebr., 9, 14. 2 De Trinitate, lib. 4, c. 14; ML 42, 901. 3 III p., q. 48, a. 3 ad 3. 4 Der Lehrbegrif/ des Hebraerbriefes, Halle 1867. 5 Das Opjer des Alten und Neuen Bunds, 201 sqq.; et Handbuch der Katholischcn Liturgik, 195 sqq. 6 Condren, L’idée du sacerdoce et du sacrifice de J. C.; Thomassinus, De incarn., lib. 10, c. 9 sqq. 7 De incarnat., lib. 10, c. 11, n. 13. ART. 1 AN, QUANDO ET QUIBUS ACTIBUS CHR. MERUERIT 523 888. Thesis. Sacrificium Christi per solam ejus passionem et mor­ tem consummatum est in cruce. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Praeclare docet Apostolus sacrificium Christi perfectum fuisse in cruce. Non habet, inquit, necessitatem quoti­ die. quemadmodum sacerdotes... hostias offerre... hoc enim fecit semel se ipsum offerendol. Rursum: Omnis quidem sacerdos praesio est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias... hic autem unam pro pec­ catis offerens hostiam (postquam unam obtulit hostiam), in sempiternum sedet in dextera Dei... una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos 2. 2) Ex ratione. Sacrificium, ut jam superius diximus, est actus cultus externi et publici, oblatio scilicet rei sensibilis cum aliqua immu­ tatione ejusdem. Actus autem internus obedientiae, quem ponit Thalhofer, non pertinet ad cultum externum, et actus, quo Christus exhibet in caelo vulnera et mortem Patri, nullam importat corporis immutatio­ nem. Ergo Christus in caelo non offert sacrificium. Dominus quidem Jesus semper vivit ad interpellandum pro nobis in caelo, offerens Patri sacrificium in cruce peractum, sed haec oblatio non habet rationem veri sacrificii. Sancti Patres tum latini tum graeci, quos congerit Thomassinus in favorem suae sententiae, hanc Christi oblationem in caelo admittunt, sed non videntur amplius docere. QUAESTIO LXIV DE MERITO CHRISTI ARTICULUS I AN, QUANDO ET QUIBUS ACTIBUS CHRISTUS MERUERIT 889. Status quaestionis. Meritum est opus bonum retributione di­ gnum. Eo praecipue distinguitur a satisfactione, quod tendit ad acqui­ rendum debitorem erga nos, dum satisfactio supponit nos debitores erga alterum. Si bono operi debeatur praemium ex justitia, habebis meritum de condigno, si ex decentia, meritum de congruo. Quaerimus hic, an et quibus actibus meruerit Christus mercedem de condigno. 890. Thesis I. Christus Dominus, dum vitam in terris ageret, vere aliquid meruit de condigno. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus saepe docuit praemium col­ latum fuisse Christo propter opera meritoria. Videmus Jesurn, inquit, 1 3 Hebr., 7, 27. Hebr., 10, 1 1 sqq. 524 DE VERBO INCARN. Q. LXIV. DE MERITO CHRISTI propter passionem mortis gloria et honore coronatum U Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem cnicis. Propter quod et Deus exaltavit illum12. 2) Ex Concilio Tridentino. «Justificationis causae sunt... merito­ ria... dilectissimus Unigenitus suus, Dominus noster, Jesus Christus, qui... sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem meruit» 3. «Si quis dixerit homines sine Christi justitia, per quam nobis meruit, justificari... a. s.» 4. 3) Ex ratione. In operibus Christi salvantur omnes conditiones, quae ad meritum de condigno requiruntur. Actus siquidem Christi fue­ runt a) ex parte operis, positivi, honesti ac liberi; b) ex parte subjecti, viatoris, justi et amici Dei; c) ex parte Dei, accepti ad praemium. Unde certo tenendum est Christum vere et proprie meruisse. Dices, i) Beati, utpote constituti in termino, nequeunt aliquid me­ reri. Sed anima Christi fuit semper beata. Ergo Christus nihil potuit mereri. Resp. Christus in terris fuit beatus simul et viator; et quatenus viator vere meruit. Dices. 2) Merens semper est inferior praemianti. Nihil enim possu­ mus ab inferioribus mereri. Sed Christus, utpote Deus, non erat inferior Pa­ tri. Ergo. Resp. Christus ut persona divina non fuit minor Patre, et actibus di­ vinis nihil potuit mereri. Sed simul fuit homo habens naturam humanam hypostatice sibi unitam, et exercebat actus theandricos, quibus vere meruit. 891. Thesis II. Christus a primo instanti suae conceptionis usque ad extremum vitae, seu quamdiu erat viator, meruit in hoc mundo, non autem in ipsa morte. Nota, i) Veteres quidam theologi, quibus suffragari videtur S. Bo­ naventura 5* , dixerunt Christum in primo instanti suae conceptionis non me­ ruisse. Ita S. Albertus Magnus et alii “. 2) Cajetanus cum aliis paucis docuit Christum in ipso etiam instanti mortis meruisse, quatenus mors terminat in fieri 7. 3) Existimavit Vazquez Christum post mortem, absolute loquendo, non sibi sed aliis mereri potuisse 8. 4) Communiter tenent theologi Christum toto eo tempore quo fuit via­ tor, adeoque a primo instanti suae conceptionis usque ad finem vitae, me­ ruisse, non tamen in ipso instante mortis. Videri possunt Lugo, Gonet, Bil­ luart et alii “. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Jesus Christus ingrediens mundum di­ cit: hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi... Tunc 1 Hebr., 2, 9. 2 Philipp., 2, 8. . 3 Sess. 6, c. 7: Denz-Bannw., 799. ■' Sess. 6, can. 10; Denz-Bannw., 820. 5 In III Sent., dist. 18, a. 1, q. 1. 8 S. Albertus M., In III Sent., dist. 18, a. 6. 7 In III p., q. 50, a. 6. 8 In III p., disp. 76, c. 1, n. 3. 3 Lugo, De incarnat., disp. 27, sect. 4; Gonet, De incarnat., disp. 21, a. I, § 4: Billuart, De incarnat., diss. 19, a. 1. ART. I. AN, QUANDO ET QUIBUS ACTIBUS CHR. MERUERIT 525 dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, vo­ luntatem tuam x. 2) Ex ratione. Christus vere meruit toto eo tempore, quo fuit via­ tor et liber. Fuit autem viator et liber tam in primo instanti suae con­ ceptionis, quam toto vitae decursu usque ad extremum vitae. Ergo. Rationem fundamentalem hujus doctrinae adducit Angelicus dicens: «Subito enim et in instanti perficitur operatio intellectus et voluntatis magis quam visio corporalis, eo quod intelligere, velle et sentire non est motus, qui sit actus imperfecti, quod successive perficitur, sed est actus jam perfecti, ut dicitur in 3 de anima, text. 28. Et ideo dicendum est, quod Christus in primo instanti suae conceptionis habuit usum liberi arbitrii» 12. Non tamen meruit in ipsa morte nec post mortem. Hoc videtur in­ nuisse ipse Christus, cum ait: Me oportet operari opera ejus, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari34 . Ratio quoque confirmat. Nemo enim meretur, nisi sit viator. In instanti autem mortis et post mortem nemo vivit nec est viator, quia instans mortis, proprie loquendo, est extra terminum vitae, et viventia moriuntur per primum sui non esse, seu per separationem animae et corporis, quando mors est in facto esse. Angelicus ad rem. «De morte Christi dupliciter loqui possumus, uno modo secundum quod est in fieri, alio modo secundum quod est in facto esse. Dicitur autem mors esse in fieri, quandç aliquis per aliquam passionem, vel naturalem vel violen­ tam. tendit in mortem, et hoc modo idem est loqui de morte Christi et de passione ipsius. Et ita secundum hunc modum mors Christi causa est salutis nostrae, secundum id quod de passione supra dictum est, q. 49. Sed in facto esse mors Christi consideratur, secundum quod jam facta est separatio corporis et animae; et sic nunc loquimur de morte Christi. Hoc autem modo mors Christi non potest esse causa salutis nostrae per modum meriti» *. Si quando legitur Christum per mortem suam nobis meruisse vel pro peccatis satisfecisse, explicandum est. Si sermo sit de morte Christi in fieri verum est, si loquamur de morte in facto esse, falsum. 892. Scholion. Sancti Patres aliquando videntur vulneri Christi, imo et sanguini et aquae profusis ex latere ejusdem, tribuere meritum, sed intelligendi sunt de merito, quod Christus habuit in vita, cum prae­ vidit et obtulit Patri vulnus lateris sui, ex quo manaturi erant sanguis et aqua. 893. Thesis III. Christus omnibus humanae voluntatis actibus liberis, sive naturalibus sive supernaturalibus, imo actu amoris Dei et obedientiae ad Patrem, vere meruit. Nota, i) Theologi communiter docent Christum omnibus actibus tam naturalibus quam supernaturalibus liberis suae humanae voluntatis aliquid meruissi s. io, sqq. 1 Hebr , 2 “ 4 Ul p·. <\ 34. a· 2Joan , <), .|. /Z//>.,<| 50, n. 6. '· Cii. Jominon α S. Thoma, 5 In III p., q. l<), disp. 17, H. 2. 526 DE VERBO INCARN. Q. LX1V. DE MERITO CHRISTI 2) Multo communius defendunt etiam doctorcs contra Lugo et alios 1 Christum actibus virtutum naturalium meruisse formaliter mercedem supernaturalem. ■> 3) Communius affirmant theologi contra Vazquez et alios paucos, Chri­ stum vere meruisse per actum amoris Dei. Sed cum ad actum meritorium requiratur libertas, quomodo Christus Deum, quem intuitive videt, libere amet, valde controvertitur. a) Mastrius haec habet ad rem: «Sicut Christus ex speciali privilegio erat simul viator et comprehensor, ita etiam speciali quodam modo mere­ batur; adeo ut in «jus ; ctibus, ut meritorii essent, sola libertas remota erat sufficiens ex intrinseca voluntatis indifferentia derivata, qualis etiam in actu ipso amoris beatifico reperitur, et minime necessaria erat libertas pro­ xima, et expeditus libertatis usus ad operandum et non operandum, sicut requiritur in puro viatore... Amor ergo Christi erga Deum etiam beÿificus, qua parte erat necessarius, non erat meritorius, sed ex ea parte qua erat liber libertate remota ibi declarata» 12. Haec opinio non videtur satis fundata, quia actus non sunt liberi ex libertate remota, sed ex libertate proxima ad usum expedita. Nec dispen­ satio et privilegium ad hoc aliquid valent. b) Alii dicunt Christum meruisse amore Dei, quatenus hic amor regu­ labatur, non a scientia beata, sed a scientia infusa. Ita Suarez, Philippiis a SS. Trinitate et alii 34. Hic dicendi modus probabilitate non caret, sed puto libertatem atque meritum ( hristi potuisse salvari in ipso amore beatifico, eo modo quo Deus est liber,, quatenus se ipsum respicit sub ratione diligendi creaturas. Unde Christus secundum S. Thomam «caritate eadem fruebatur et merebatur» *. c) Juxta alios amor beatificus Christi fuit liber et meritorius, prout solum terminabatur ad bona extrinseca gloriae et honoris Dei, non vero prout referebatur ad bona Dei interna. Sic Lugo et alii 5* 7. In hac sententia explicari nequit, qua ratione beati in patria non me­ reantur amore beatifico. d) Alii docent Christum in terris habuisse duplicem amorem Dei regulatum a visione beatifica. Unum necessarium quo Deum diligebat quoad perfectiones necessarias, et alterum liberum ac meritorium quo Deum dili­ gebat sub ratione finis creaturarum et munere diligendi eas. Ita Salmanti­ censes °. e) Alii denique existimant amorem quo Christus diligebat Deum in se quoad perfectiones necessarias, fuisse necessarium et non meritorium, sed quo diligebat Deum sub ratione volendi n demptionem generis humani, vel ut est ratio diligendi creaturas, fuisse liberum ac meritorium. Ita Gonet, Joannes a S. Thoma ’. Hi duo ultimi modi dicendi parum differunt et satis videntur difficul­ tatem solvere. Pars l.a Christus. Actibus supernaturalibus liberis vere meruit Apostolus certe hoc docuit dicens; Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exal­ tavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen 8. 1 De incarnai·., disp. 27, sect. 1, u. 7. 2 In III Sent , disp. 3, q 10, a. 2. 3 Suarez, De incarnat , disp 39, sect. 2; Philippus a SS. Trinitate, De myste­ rio incarnationis, disp. 9, dub. 3 4 De veritate, q 29, a. 6 ad 6. 6 De mysterio incarnationis, disp 27, sect. 1, n. 4. 8 De incarnatione, disp. 27, n. 53. 7 Gonet, De incarnat , disp. 21, n 49; Joannes a S. Thoma, In III p., disp. 17, a. 3, n. 13. 8 Philipp., 2, 8-9. ART. II. QUAENAM CHRISTUS SIBI MERUERIT 527 S. Thomas idem docet: «Quamvis meritum Christi quamdam infini­ tatis rationem habeat ex dignitate personae, tamen rationem meriti habet ex gratia habituali, sine qua meritum esse non potest» x. Pars 2.a Actibus liberis virtutum naturalium mereba­ tur Christus mercedem supernaturalem. Ratio est, quia actus virtutum naturalium in Christo erant honesti ac liberi, et ob unionem ad personam divinam, a qua eliciebantur, fiebant digni praemio tum naturali tum supernatural!. Unde non videtur audiendus Lugo 12, dum defendit Christum actibus naturalibus virtutum formaliter non meruisse mercedem supernaturalem. Pars 3.a Christus continuo meruit per actum amoris Dei, in quantum diligebat Deum sub ratione diligendi creaturas. Deus ipse dicitur et est liber, in quantum diligit se sub ratione ter­ minandi et diligendi creaturas, ut probavimus in tractatu De Deo uno, n. 350. Ergo a pari amor Dei in Christo, quatenus ferebatur in Deum sub ratione terminandi et diligendi creaturas, erat liber ac meritorius. Pars 4.a Actibus obedientiae, quibus adimplebat prae­ cepta Patris, meruit Christus. Diximus superius Christum accepisse vera praecepta Patris, et in eis adimplendis fuisse omnino liberum. Christus autem omnibus actibus liberis merebatur coram Deo. 894. Corollarium. Ex his facile colligunt theologi Christum vere meruisse non solum per actus dilectionis Dei, et obedientiae ad Patrem, ut erant actus supernaturales, sed etiam per opera virtutum moralium humilitatis, patientiae, mortificationis, etc., imo etiam per omnes actio­ nes elicitas sive a voluntate deliberata, sive ab appetitu sensitivo, et productas a potentiis naturalibus, ut sunt nutritio et augmentatio. Quia voluntas humana Christi ob perfectum dominium, quod habebat supra se ipsum, intime concurrebat ad praedicta opera et actiones. ARTICULUS II QUAENAM CHRISTUS SIBI MERUERIT 895. Status quaestionis. 1) Agimus hic de objecto meriti Christi respectu sui ipsius. 2) Alibi dictum est Christum non sibi meruisse substantiam incar­ nationis, bene tamen aliquas ejus circumstantias. 3) Hic quaerimus, an sibi meruerit a) gratiam habitualem, dona eam consequentia et gloriam essentialem; b) gloriam corporis et nomi­ nis exaltationem. 1 ’ l>r veritate, <| 29, a. 5 ad 4. incarnat., disp. 27, ΖΛ· sect. 1, n. 7. DE VERBO INCARN. Q. LXIV. DE MERITO CHRISTI 528 896. Error. Calvinus vesania, qua ferebatur in scholasticos, ductus haec scripsit: «Quaerere vero, an sibi ipse (Christus) meruerit, quod faciunt Lombardus et scholastici, non minus stulta est curiositas, quam temeraria definitio, ubi hoc idem adserunt. Quid enim opus fuit descendere unicum Dei Filium, ut sibi acquireret quidquam novi?» 897. Placita theologorum, i) Veteres theologi S. Albertus M., Altisiodorensis et alii -, credentes melius ac gloriosius haberi aliquid ex merito quam sine merito, dixerunt Christum de facto meruisse gloriam essentialem. Quam opinionem approbat Platellius, et addit: «idem dicendum de gratia habituali et habitibus supematuralibus eam concomitantibus, quod nempe eam meruerit, si gloriam essentialem sibi meruerit» 3* . 2) Alii multo communius tenent Christum non sibi meruisse primam gratiam habitualem ac dona eam concomitantia, nec gloriam essentialem, bene tamen gloriam corporis, resurrectionem, ascensionem, et nominis exal­ tationem. Tta .$. Thomas, S. Bonaventura, Philippus a SS. Trinitate, Billuart, Josephus a Matre Dei, Muncunill et alii '. 3) Ex his tamen aliqui concedunt Christum de potentia Dei absoluta potuisse prfmatn gratiam habitualem et gloriam essentialem sibi mereri, Ita Suarez, Philippus a SS. Trinitate, Joannes a S. Thoma, Gonet, Mastrius et alii 5. 898. Thesis I. Christus de facto non sibi meruit primam gratiam habitualem, dona eam concomitantia et gloriam essentialem; de potentia tamen Dei absoluta potuit ea sibi mereri. Pars l.a Christus ea de facto non meruit. Ratio est, quia primam gratiam habitualem, dona eam concomitan­ tia et gloriam essentialem Christus habuit a primo instanti suae con­ ceptionis per modum naturae seu per modum proprietatum unionis hypostaticae. Quae autem habentur per modum naturae et proprieta­ tum alicujus, praecedunt ejus operationem ac meritum. Pars 2.a De potentia Dei absoluta potuit Christus pri­ mam gratiam habitualem, dona eam concomitantia et glo­ riam essentialem mereri. 1) Quoad primam gratiam habitualem. De potentia Dei absoluta potuit Christus adsumere naturam humanam gratia habituali destitu­ tam. Hoc in casu operationes humanae Christi, utpote gratia unionis informatae et a persona divina elicitae, fuissent infiniti valons et meri­ toriae cujuscumque praemii etiam gratiae habitualis. Unde axioma: prima gratia non cadit sub merito, intelligitur de prima gratia puri ho­ minis, in quo gratia habitualis est necessario principium meriti, non de 1 2 Institut , lib. 2, c. 17, n. 6. S. Albertus M., In III Sent., dist. 18, a. 11; Altisiodorensis, Summa, lib. 3, tr. i, c. 7. 3 De Verbi div. incarnat., n. 349. 4 S. Thomas, III p., q. 19, a. 3; S. Bonaventura, In III Sent., dist. 18, a. 2, q. 1; Philippus a SS. Trinitate, De mysterio incarnat., disp. 9, dub. 6; Billuart, De incarnat , diss. 19, a 2; Josephus a Matre Dei, Cursus triennalis, tr. 10, disp 3, dub. 2; Muncunill, De Verbi div. incarnat., n. 904. 5 Suarez, In III p., disp. 40, sect. 1; Philippus a SS. Trinitate, De mysterio incarnat. , disp. 9, dub. 6; Joannes a S. Thoma, In 111 p.. disp 18, a. i, conci. 3: Gonet, De incarnat., disp. 21, a. 5, § 4; Mastrius, In Ill Sent , disp. 3, q. 11, a. 1 ART. III. QUID MERUERIT CHR. ANGELIS ET HOMINIBUS 529 prima gratia Christi, in quo ante gratiam habitualem potuit gratia unionis esse principium meriti. Quae autem diximus n. 678 intelligenda sunt de potentia Dei ordinaria et in ordine stabilito. 2) Quoad dona concomitantia et gloriam essentialem. Supposito quod Christus meruerit primam gratiam habitualem, sponte sequitur ipsum potuisse mereri dona gratiam concomitantia et gloriam essentialem, quae non est nisi gratia consummata. 899. Thesis II. Christus vere sibi meruit gloriam accidentalem animae, gloriam corporis, resurrectionem, ascensionem et sui nominis exaltationem. Ratio in genere est, quia, cum Christus conceptus ac natus fuerit sine his perfectionibus, gloriosius ipsi fuit eas per meritum habere quam gratuito accipere. De singulis pauca. 1) Gloriam accidentalem animae meruit Christus in conversione pec­ catorum et salvatione justorum. 2) Gloriam corforis sibi meruisse adserit ipse Christus dicens: Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam? *1. 3) De resurrectione Christi ait S. Augustinus: «Justum enim erat, ut innocentem occisum, et cui retributa sunt mala pro bonis, resusci­ taret a mortuis»2. 4) Ascensio Domini pertinet ad gloriam corporis. 5) Meritum denique exaltationis nominis Christi explicant illa verba Apostoli: Humiliavit semelipsum, jactus obediens usque ad mortem, mor­ tem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, el donavit illi nomen, quod est super omne nomen3. Alias quoque perfectiones, ut judiciariam potestatem, gloriam Re­ demptoris, etc., quas longum foret singillatim referre, certe meruit Christus. ARTICULUS III QUID MERUERIT CHRISTUS ANGELIS ET HOMINIBUS 900. Status quaestionis. Certo tenendum est Christum Dominum, non solum sibi, sed et aliis aliquid meruisse, quia gratia habitualis, quae est principium meriti, fuit in Christo a) sicut in homine singulari ad sibi merendum, et b) sicut in capite totius Ecclesiae ad merendum aliis. Disputatur quid singulis meruerit. 901. Thesis I. Christus non meruit angelis primam gratiam ha­ bitualem nec gloriam essentialem. Nota, i) Aliqui defendunt Christum meruisse angelis primam gra­ tiam habitualem et gloriam essentialem. Ita ex Societate Suarez, ex scoti- 1 1 ° I.w., 24, 26. In ps. 3. n. 4; MI. 36, 74. Philipp., 2, H «qq. 34 53° DE VERBO INCARN. Q. LXIV. DE MERITO CHRISTI stis Pondus, Bellulus et Mastrius; et ex thomistis Philippus a SS. Trini­ tate et Laurentius a S. Theresia l. 2) Alii communius et probabilius negant. Ita S. Thomas, Soto, Alva­ rez, Vazquez, Molina, Contenson, Becanus, Salmanticenses et alii 1 2. Arg. 1) Ex S. Scriptura. In epistola ad hebraeos legitur: Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens: 'Nuntiabo nomen tuum fratribus meis... Et iterum... Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum; et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti3. Nunquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae appre­ hendit 4. Ex his constat Christum et eos, qui per ipsum sanctificati sunt, fuisse fratres, carni et sanguini communicasse, et, qui timore mortis... obnoxii erant servituti, per mortem Christi liberatos fuisse. Angeli autem, utpote natura distincti, non fuerunt fratres Christi, nec communicave­ runt carni et sanguini, nec liberati sunt a servitute. 2) S. Gregorius: «Cujus incarnationis mysterium quia et electi an­ geli mirati sunt, qui eodem mysterio redempti non sunt» 5. 3) S. Thomas: «Non influit Christus angelis removendo prohibens aut merendo gratiam» 6. «Angeli autem non sunt viatores quantum ad praemium essentiale, et ideo quantum ad hoc nihil eis meruit»7. 4) Ex ratione. Decretum sanctificationis et glorificationis angelo­ rum praecedit decretum incarnationis Verbi. Ergo Christus non meruit angelis primam gratiam habitualem et gloriam essentialem. 902. dentale. Thesis II. Christus vere meruit angelis praemium acci­ «Sunt autem (angeli), ait Angelicus, aliquo modo, viatores respectu praemii accidentalis, in quantum nobis ministrant, ad quod valet eis meritum Christi. Unde dicitur ad ephesios, 1, 10, quod per eum restau­ rantur, quae in caelis et quae in terra sunt» 8. Angeli revera in caelo gaudent de conversione peccatorum, de sancti­ ficatione justorum, de gloria sanctorum. Hoc autem gaudium fuit certe praemium accidentale meritorum Christi. 1 Suarez, In III p., q. 19, disp. 42, sect. I, n. 4; Poncius, Theol. cursus inte­ disp. 38. q ult.; Bellulus, disp. 14, q. 14, 11. 37; Mastrius, In III Sent., disp. 3. q. 13, a. 2; Philippus a SS. Trinit., De niyst. ineam., disp. 9, dub. 7; Laurentius a S. Theresia, De incarnat., controv. 15, n. 37 sqq. 2 S. Thomas, In III Sent., dist. 13, q. 2, a. 2; et III p., q. 59, a. 6; Soto, In IV Sent., dist. 49. q. 4, a. 2; Alvarez, De auxiliis, disp. 40; Vazquez, In III p., disp. 49, c. 2; Molina, In I p., q. 63, a. 3, membro 5, circa 7 conci.; Contenson, De incarnat., diss. 4, c. 2, specui. 3; Becanus, De incarnat., c. 14, q. 9; Salmanticen­ ses, De incarnat., disp. 28, n. 119. 3 Hebr., 2, 11 sqq. 4 Hebr., 2, 16. 6 Moral., lib. 28, c. 13, n. 33; ML 76, 467. 6 In III Sent., dist. 13, q. 2, a. 2, sol. 1. 7 De veritate, q. 29, a. 7 ad 5. 8 De veritate, q. 29, a. 7 ad 5. ger, ART. ΙΠ. QUID MERUERIT CHR. ANGELIS ET HOMINIBUS SSI 903. Thesis III. Christus non meruit Adamo justitiam origina­ lem et dona supernaturalia ipsam concomitantia ante peccatum. Nota. 1) Suarez, Valentia, Laurentius a S. Theresia 1 et omnes illi theologi qui defenderunt Christum incarnatum iri etiam in suppositione, qua Adamus non peccaret, docuerunt Christum meruisse Adamo primam gra­ tiam sanctificantem et dona supernaturalia status innocentiae. 2) Alii tamen multo communius id negant. Videri possunt Joannes a S. Thoma, Salmanticenses et alii 1 2. Arg. 1) S. Augustinus gratiam Adami innocentis in eo distinguit a gratia nostra, quod prima fuerit a Deo collata, altera vero a Christo concessa. «Adam non habuit gratiam? Imo vero habuit magnam, sed disparem: ille in bonis erat, quae de bonitate sui conditoris acceperat... Sancti vero in hac vita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, in malis sunt, ex quibus clamant ad Deum: Libera nos a malo (Matth., 6, 13). Ille in illis bonis Christi morte non eguit, istos a reatu et haereditario et proprio illius Agni sanguis absolvit» 3. 2) Totum meritum Christi fundatur in decreto Redemptoris ven­ turi, et non influit nisi in gratias, quae hoc decretum supponunt. Sed prima gratia Adami, utpote ante praevisionem incarnationis collata, non fuit medicinalis, nec supposuit decretum Redemptoris venturi. Ergo. 904. Thesis IV. hominum. Merita Christi fuerunt causa praedestinationis Nota, i) Praedestinatio, ut diximus et explicuimus in tractatu De Deo uno, n. 397, definitur: Halio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae in mente divina ab aeterno exsistens. 2) Disputatur, an Christus meruerit hominibus hanc praedestinationem. a) Scotus et scotistae negant absolute 45. b) Alii docent praedestinationem nostram, quatenus importat divi­ nam dilectionem esse quidem ex meritis Christi, non vero, quatenus dicit electionem unius prae alio ad gloriam. Ita Suarez et Franciscus Lugo 67. c) Alii denique defendunt Christum meruisse totam absolute hominum praedestinationem. Ita S. 'Thomas ®, et thomistae communiter ’, et ex extra­ neis Valentia, Vazquez, Lessius et alii 8. Arg. 1) Apostolus: Sicut elegit nos in ipso (Christo) ante mundi constitutionem... qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum 1 Suarez, In III p., disp. 41, sect. I, n. n; Valentia, In III p., disp. I, q. 19, p. 4: Laurentius a S. Theresia, De incarnat., controv. 15. § 6. n. 37. 2 Joannes a S. Thoma, In III p., q. 8, disp. io, a. 2, resolutio dubii; Salman­ ticenses, De incarnat., disp. 16, dub. 4. 3 De corrept. et grat., c. n; ML 44, 933. 1 Scotus, In III Sent., dist. 19, q. un., n. 6, § «In ista quaestione»; Mastrius, In III Sent., disp. 3, q. 13, a. 1. 5 Suarez, In III p., disp. 41, sect. 4; et De praedest., lib. I, c. 12, n. 8; Fran- oiscus Lugo, De Deo uno, lib. I, disp. 41, c. 3, n. 5. 6 III p., q. 24. a. 4; et In III Sent., dist. 10, q. 3. 7 Cfr. Joannes a S. Thoma, In I p., disp. 8, a. 6; et Andreas a Cruce, In I p., disp. 146. 8 Valentia, In III p., disp. t, q. 19, p. 4; Vazquez, In I p , disp. 94; Lessius, De praedestinatione Christi, sect. 3, assert. 2. 532 DE VERBO INCARN. Q. LXIV. DE MERITO CHRISTI Christum in ipsum1. His verbis diserte adserit Apostolus praedestina­ tionem, saltem ad gratiam, etiam ut complectitur electionem, e se per Christum, et idem · videtur dicendum de praedestinatione et electione ad gloriam. 2) Ex ratione. Decretum incarnationis Christi dedit Deus et con­ sequenter merita Christi praevidit antecedenter ad praedestinationem hominum. F.rgo Christus meruit praedestinationem hominum. «Juxta hanc doctrinam, ait ad rem Andreas a Cruce, ita ordinandus est ordo, quem Deus servavit in mente sua in praedestinatione Christi et nostra, ut in primo signo rationis ad manifestanda sua attributa derr verit creare hominem rectum, simulque desiderasse simplici affectu beatificare illum, si in gratia accepta perseveraret. In secundo signo, ut ostenderet gra­ tiam homini collatam non fuisse illi debitam, sed misericorditer dona­ tam, decrevit permittere peccatum. In tertio instanti seu signo vidit peccatum hominis. In quarto decrevit liberare hominem per condignam satisfactionem exhibendam... Et tandem in sexto, visis meritis Christi et cognitis ut futuris, elegit aliquos homines ad gloriam in effectu con­ sequendam, et ab hoc signo coepit nostra praedestinatio» 1 2. 905. Thesis V. Christus meruit hominibus post lapsum omnss dispositiones ad justificationem, gratiam sanctificantem, remissionem peccatorum, gratias post justificationem et gloriam aeternam. 1) Dispositiones ad justificationem. Capreolus, Ferrariensis3 et alii hoc negaverunt, sed horum doctri­ nam merito vocat Pesch «sane miram» 4. Apostolus diserte hoc docuit dicens: Qui (Deus) nos liberavit et vo­ cavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum pro­ positum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo ante tempora saecularia 5*7. Concilium Tridentinum «declarat praeterea ipsius justificationis exor­ dium in adultis a D :i per Jesum Christum praeveniente gratia sumen­ dum esse, hoc est, ab ejus vocatione, qua, nullis eorum exsistentibus meritis, vocantur, ut, qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiae libere adsentiendo et cooperando disponantur» ®. Nemo autem negaverit omnes dispositiones ad gratiam pertinere ad exordium justificationis. 2) Gratiam sanctificantem. Nam S. Paulus ait: Benedicius Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo ’. 1 Ephes., i. 4-5. 2 De Dea uno, disp. 146, n. 3980. 3 Capreolus, In III Sent., dist 18, q. un., a. 3, § «Advertendum tamen»; riensis, Contra Gent., lib. 4, c. 55 ad 7, «An autem requiratur». 4 De Verbo incarnato, n. 460. 5 II Tim., i, 9. ° Sess. 6, c. 5: Denz-Bannw., 797. 7 Ephes., I, 3. Ferra­ ART. 1. AN CHRISTUS PRO NOBIS SATISFECERIT 533 3) Remissionem -peccatorum. Est de fide definitum in Concilio Tridentino his verbis: «Si quis hoc Adae peccatum... per aliud remedium adserit tolli, quam per meritum unius mediatoris Domini nostri Jesu Christi, qui nos Deo reconciliavit in sanguine suo, factus nobis justitia, sanctificatio et redemptio... a. s.»1. 4) Gratias post justificationem. Ipse Christus clare hoc docuit di­ cens: Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere 123. Hunc locum authen­ tice declaravit Concilium Tridentinum his verbis: «Cum enim ille ipse Jesus Christus tanquam caput in membra et tanquam vitis in palmites in ipsos sanctificatos virtutem jugiter influat, quae virtus bona eorum opera semper antecedit, et comitatur et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent, nihil ipsis justificatis amplius deesse credendum est, quominus plene illis quidem operibus, quae in Deo sunt facta, divinae legi pro hujus vitae statu satisfecisse, et vitam aeternam, suo etiam tempore, si tamen in gratia decesserint, conse­ quendam vere promeruisse censeantur» 8. 5) Gloriam aeternam justis conferri ex meritis Christi adserit Apo­ stolus dicens: Multo magis abundantiam gratiae, et donationis et justi­ tiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum... Ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam per Jesum Christum Domi­ num nostrum 4. QUAESTIO LXV DE SATISFACTIONE CHRISTI ARTICULUS I UTRUM CHRISTUS VERE ET PROPRIE PRO NOBIS SATISFECERIT 906. Status quaestionis. 1) Satisfactio proprie dicta in theologia et in jure est: Solutio voluntaria debiti ex intrinsecis ad aequalitatem. 2) Qui creditorem praedicatione, consilio et exemplo movet ad re­ mittendum debitum, non proprie sed metaphorice satisfacit. Et qui par­ tem solummodo debiti solvit, remissa per gratiosam creditoris accepta­ tionem differentia, improprie satisfacit. Unde ad propriam satisfactio­ nem requiritur solutio debiti ad aequalitatem. 3) Porro aequalitas attenditur ex duplici capite: a) ex capite mate­ riae, quae consistit in integritate solutionis aequivalentis ex debito, adeo ut pretium, quod solvitur, aequivaleat debito, si non semper commensuratione arithmetica et quantitativa, saltem geometrica et proportio­ nali, sufficienti ab intrinseco ad extinguendum debitum; b) ex parte 1 2 3 4 Sess. 5, can 3; Denz-Bannw., 790. Joan . 15, 5. Sess. 6, c. 16; Denz-Bannw,, 809. Jtom., 5, 17-21. DE VERBO INCARN. Q. LXV. DE SATISFACTIONE CHRISTI 534 formae, quam exigit rigor justitiae; ut scilicet solutio fiat: a) ad alterum; b) ex bonis propriis, alio titulo non debitis, et sub dominio creditoris non contentis: c) ut creditor teneatur satisfactionem acceptare. 4) Satisfactio perfecta ex parte materiae vocatur condigna; et per­ fecta ex parte formae dicitur ex toto rigore justitiae. Quaestio hic discutienda est, an Christus vere et proprie pro nobis satisfecerit. 907. Errores, i) Protestantes liberales et hodierni rationalistae ne­ gant hominem, cum peccavit, contraxisse verum debitum erga Deum, et consequenter inficiantur veram satisfactionem Christi. 2) Sociniani dicunt Christum Dominum nullatenus Deo satisfecisse pro peccatis hominum, et ideo vocari Salvatorem nostrum, quia salutis viam verbo et exemplo nobis ostendit *. 3) Hunc socinianorum errorem elapso saeculo partim renovarunt Her­ mes et Giintherus, quorum primus dicebat Deum nunquam veram satisfa­ ctionem pro peccatis nostris exegisse, et Christum venisse in mundum, ut gravitatem peccati homines doceret; alter vero contendebat Christum in hoc mundo solum laborasse, ut obedientiam restitueret hominibus. 908. Thesis I. Christus pro nobis condigne satisfecit. (Est de fide.) Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Joannes Baptista videns Jesum ex­ clamavit: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi123456. Apostolus: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum2. Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptio­ nem semetipsum pro omnibus i. Empti enim estis pretio magno °. Pretio empti estis, nolite jieri servi hominum e. 2) Concilium Florentinum declarat «neminem unquam ex viro fe­ minaque conceptum a diaboli dominatione fuisse liberatum, nisi per meritum mediatoris Dei et hominum Jesu Christi Domini nostri»7. Et Concilium Tridentinum: «Dominus noster, qui, cum essemus inimici..., sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem meruit et pro nobis Deo Patri satisfecit» 8. 3) Ex SS. Patribus. S. Cyrillus Alex.: «Verum per utrumque Chri­ stus intelligitur, qui tum pro nobis mortuus est tum in odorem suavi­ tatis Patri ut holocaustum oblatus, et seipsum pro universorum vita pretium impendit 9. S. Augustinus: «Pretio igitur (Christus) nostrum de­ bitum, non sua aera contraxit, chirographum sustulit, feneratorem re­ movit, exuit debitorem; unus exsolvit, quod ab omnibus debebatur»10. 4) Ex ratione theologica. Omnia opera Christi erant valoris infi­ 1 Cfr. Hergenrother, Hist, de la Iglesia, γ° periodo, C. I, IV, io; t. 5, p. 299; et Wouters, Hist. eccl. comp., epoch. 11, n. 56. 2 Joan., i, 29. 3 Gal., 3, 13. 4 I Tim., 2, 5-6. 5 I Cor., 6, 20. 6 I Cor., y, 23. ’ Decreto pro Jacobitis; Denz-Bannw., 711. 8 Sess. 6, c. 7; Denz-Bannw., 799. 8 De adoratione, lib. 10 De Joseph Patr., c. 15: MG 68, 971. 4, n. 19: ML 14, 681. ART. I. AN CHRISTUS PRO NOBIS SATISFECERIT 535 niti, et ideo tantum Deo obtulerunt pretium, quantum peccata homi­ num demeruerunt vel Deum offenderunt. Ergo Christus condigne pro nobis Deo satisfecit. «Ille, ait ad rem S. Thomas, proprie satisfacit pro offensa, qui exhibet offenso id, quod aeque vel magis diligit, quam oderit offensam» x. 909. Corollarium. Christus Dominus non tantum solvit debitum culpae, sed etiam poenae, quam nos debebamus ob culpam. Testimonia siquidem et rationes, quas attulimus, diserte probant Christum dedisse justum pretium pro peccatis nostris. In peccato autem duo sunt sol­ venda. debitum culpae et debitum poenae1 2. 910. Scholion I. Quando in diversis locis S. Scripturae legeris Christum tulisse peccata nostra 34 , non sic intelligas, ut Christus consti­ tutus fuerit peccator propter nos, quod est impossibile, sed in quantum figuram peccatoris sumens, ipse poenas luit optimus. Quando reus personaliter solvit creditori debitum, prius se agnoscit crimine infectum, et deinde tradit creditori pretium vel satisfacit of­ fenso per opera poenalia. Sed, quando alius constituitur sponsor et vas pro reo, pretium, quod ipse offert creditori, vocatur satisfactio vicaria. Unde Christus offerens Deo pretium sui sanguinis pro peccatis homi­ num, vices egit peccatorum, non quidem adsumendo peccatum, sed in forma peccatoris offerendo Deo se ipsum. Scholion II. Quilibet actus humanus Christi, utpote valorem habens infinitum, suffecisset ad satisfaciendum Deo pro peccatis totius mundi, sed ut amor Dei erga homines magis eluceret, et nostram erga Deum gratitudinem promoveret, voluit Christus acerbissimam sustinere pas­ sionem. Scholion III. Christus Deo satisfecit etiam pro peccatis Patrum Veteris Testamenti. Quem proposuit Deus, ait Apostolus, propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae, propter remis­ sionem praecedentium delictorum 'l. Et ideo Novi Testamenti mediator est, ut, morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt, aeternae haereditatis 5*7. Sufficiebat ad veram satisfactionem, ut ille, qui oblaturus esset pretium, praecederet sanctos in mente divina, quamvis in rerum natura sequeretur eos, pro quibus erat satisfacturus. 911. Thesis II. Satisfactio Christi pro peccatis hominum non so­ lum fuit condigna sed etiam superabundans. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus hoc testatur dicens: Non sicut delictum ita et donum. Si enim unius delicio multi mortui sunt, mullo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit ®. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia1. 1 2 3 4 5 ® 7 III p., q. 48, a. 2. Cfr. Pesch, De Verbo I Petr., 2, 24. Rom., 3, 25. Hebr., 9, 15. Rom., 5, 15. Rom., 5, 20. incarnato, n. 427. DE VERBO INCARN. Q. LXV. DE SATISFACTIONE CHRISTI 536 2) Ex SS. Patribus. S. Joannes Chrysostomus: «Longe plura enim quam debeamus solvit Christus, et tanto plura, quanto immensum pela­ gus ad stillam aquae collatum majus est»1. S. Anselmus: «Pretiosior namque est vita hominis illius quam omne, quod Deus non est, et su­ perat omne debitum, quod debent peccatores pro satisfactione» 12. 3) Ex ratione. Multo majus opus et Deo magis satisfactorium esse existimamus Deum physice et realiter subjici poenis ac doloribus, quam demeritorium est Deum ipsum arbitrio creaturae moraliter sub­ jici. Deus autem realiter ac physice poenis et doloribus subjectus fuit in passione Christi, dum in peccatis hominum moraliter subjectus fuit arbitrio creaturae. Ergo satisfactio Christi fuit superabundans pro sol­ vendo debito peccati. 912. Thesis III. Satisfactio Christi fuit simpliciter infinita. Nota. Infinitum, sicut diximus in tractatu De Deo uno, n. no, est id quod non habet terminum seu caret limitibus. Si limitibus undique et sub omni ratione carcat, dicitur infinitum absolute et simpliciter; si in uno ordi­ ne careat limitibus, vocatur infinitum relativum seu secundum quid. Defendimus in thesi satisfactionem Christi nullum habere terminum ac proinde nullo limite contineri et esse simpliciter infinitam. Scotus 3 et cum eo scotistae fere communiter 45 negant valorem satisfa­ ctorium Christi fuisse simpliciter infinitum. At extra scholam scotisticam communiter affirmant theologi. Arg. 1) Ex magisterio Ecclesiae. Clemens VI expresse docet Fi­ lium Dei «in ara crucis... non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad Verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse... Thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit, volens suis thesaurizare filiis pius Pater, ut sic sit infinitus thesaurus hominibus» s. 2) Ex ratione. Valor satisfactorius operum mensuratur ex digni­ tate personae satisfacientis, adeo ut eo major sit valor satisfactionis, quo major fuerit dignitas satisfacientis, et valor sit infinitus, cum per­ sona operans fuerit dignitatis infinitae. Christus autem eliciens opera satisfactoria per naturam humanam fuit persona divina dignitatis sim­ pliciter infinitae, et secundum hanc dignitatem infinitam elevavit va­ lorem suarum operationum. 913. THESIS IV. hominibus. Satisfactio Christi fuit universalis pro omnibus Nota. Haec universalitas attenditur non solum penes sufficientiam ex parte pretii, quatenus sufficeret etiam ad liberandos daemones, sed penes solutionem pretii pro iis, qui erant in statu recipiendi fructum sa­ tisfactionis. Unde sensus hujus theseos est Christum per sua opera obtu1 2 3 1 5 In ep ad Rom., hom. io, 2; MG 60, 477. Lib Med., 11; ML 158, 765. In III Sent., dist. 19, q. un. Cfr. Mastrius, In III Sent., disp. 3, q. 8, a. 2, n. 288. Bulla Jubilaei Unigenitus Dei Filius, 25 Jan. 1343; Denz-Bannw., 550. ART. II. AN SATISFACTIO CHRISTI FUERIT CONDIGNA, ETC. 537 lisse Deo pretium superabundans pro extinguendo debito omnium ho­ minum, ct omnibus parasse media ad salutem necessaria. Arg. 1) Ex S. Scriptura. S. Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mun­ di r. Apostolus: Qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium1 2. Qui omnes homines vult salvos jieri, et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus3. Hunc locum explicans Knabenbauer merito ait: «Hanc vicariam satisfactionem esse praestitam a Christo pro omnibus explicite declaratur» 4. 2) Ex ratione theologica. Christus mortuus est pro omnibus homi­ nibus, non solum fidelibus sed etiam infidelibus et parvulis, juxta illud Concilii Tridentini: «Etsi ille pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt» 5; et constat ex propositione 5 Jansenii ab Innocentio X damnata: «Scmipelagianum est dicere Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse»6* . Passio autem et mors fuerunt opera praecipua Christi ad redemptionem hominum deputata, ut diserte adserit Angelicus 1. Ergo satisfactio Chri­ sti fuit universalis pro omnibus hominibus. ARTICULUS II UTRUM SATISFACTIO CHRISTI FUERIT CONDIGNA, SUPERABUNDANS, INFI­ NITA AC UNIVERSALIS EX VALORE INTRINSECO OPERUM CHRISTI VEL EX GRATIOSA ET EXTRINSECA ACCEPTATIONE DEI 914. Status quaestionis. Hactenus probavimus satisfactionem Chri­ sti fuisse condignam, superabundantem, infinitam atque universalem, sed restat investigandum, unde provenerit operibus Christi valor hujus­ modi satisfactorius, an scilicet ex intrinsecis et propriis eorum praedi­ catis, vel an ex extrinseco Dei favore. 915. Placita theologorum, i) Scotus, Durandus, Biel, Lychetus, et alii praesertim scotistae 8, negant opera Christi ex se et intrinsecis eorum praedicatis obtulisse Deo satisfactionem condignam, superabundantem, in­ finitam et universalem, sed extrinsece tantummodo et ex gratiosa Dei ac­ ceptatione. 2) Alii tamen theologi communius docent opera Christi ex intrinseca eorum ratione et ex propriis praedicatis habere valorem satisfactorium de 1 2 3 4 I Joan., 2, 2. I Tini., 4, io. I Tim., 2, 4-6. In I Tim., 2, 6. 6 3 Sess. 6, c. 3; Denz-Bannw., 795. Denz-Bannw., 1096. ’ Quodlib. 2, a. 2. Scotus, In III Seni., dist. 19, q. un., n. 7, § «Quantum ergo»; Durandus, In III Sent., dist. 20, q. 2; Biel, In III Seni., dist. 19, q. un.: Lychetus, In Comment, ad Scotum, in III Sent., dist. 19, q. un., nn. 9-11. 8 538 de VERBO INCARN. 2. LXV. DE SATISFACTIONE CHRISTI quo agimus. Consuli possunt Guillermus Parisiensis, Alensis, S. Thomas, S. Bon aventura, Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis, Soto, Medina, Valen­ tia, Vazquez, Suarez et Salmanticenses ί. 916. Thesis. Satisfactio Christi ex se et ab intrinseco, independen­ ter a favore et acceptatione Dei extrinseca, fuit condigna, superabundans, infinita et universalis. Arg. 1) Testimonia S. Scripturae, conciliorum et SS. Patrum, quae supra dedimus, certe ostendunt satisfactionem Christi fuisse ex se et ab intrinseco condignam, superabundantem, infinitam et universa­ lem. Dicunt enim opera Christi fuisse pretium redemptionis nostrae, obtulisse majus pretium quam debitum nostrum, habuisse valorem infi­ nitum, atque exsolvisse, quod ab omnibus debebatur. Haec autem clare significant satisfactionem Christi fuisse eo modo, quo diximus, perfectam ex praedicatis propriis et intrinsecis operum Christi. 2) Ex ratione, a) Ratio fundamentalis hujus doctrinae est, quia principium quod satisfactionis Christi fuit persona divina, dignitatis infi­ nitae, cujus operationes erant deificae, theandricae et deiviriles. Satis­ factio autem praestita a persona divina habet ex intrinseco et ex pro­ priis praedicatis valorem infinitum. Ergo. b) Crebro dicitur a SS. Patribus et theologis incarnationem Christi fuisse simpliciter necessariam ad satisfaciendum Deo pro peccatis, quia nequibat homo purus elicere opera valoris aequivalentis offensae illatae per peccatum. Hoc autem non recte diceretur, si satisfactio, ex intrin­ seco carens valore condigno, deberet per favorem et acceptationem Dei evehi ad aequalitatem. 917. Scholion I. Non constat inter doctores, in quo formalitcr consistat valor infinitus satisfactionis Christi, vel quae sit ratio formalis, qua satisfactio Christi aestimanda sit infiniti valoris. 1) Haeretici monothelitae docuerunt satisfactionem Christi fuisse compositam ex operatione divina et humana, et, qua parte erat divina, habuisse valorem infinitum. Sed hic error merito rejicitur a catholicis, quia, ut diximus superius, natura divina et humana pariterque operationes divinae et humanae, inconfusae permanserunt in Christo. Quaestio est, qua ratione in opera­ tionibus humanis Christi inveniatur valor satisfactorius infinitus 12. 2) Alii voluerunt satisfactionem Christi habere valorem infinitum «ex parte personae, praecise ut operans est et eliciens illos actus per humanitatem sibi conjunctam», non quidem quatenus ut principium quod physice producit opera humana, sed quatenus persona divina ter­ 1 Guillermus Parisiensis, Cur Deus homo, cc. 6-7, p. 77 sqq. (ed. Paris, 1516); Alensis, III p., q. I, m. 4; S. Thomas, III p., q. 1, a. 2 ad 2; S. Bonaventura, In III Sent., dist. 20, a 1, qq. 3-5; Capreolus, In III Sent., dist. 20, q. 1, conci. 2; Cajetanus, In III p., q. 1, a. 2; Ferrariensis, Contra Geni., lib. 4, c. 55, «Ad eviden­ tiam»; Solo, In IV Seni., dist. 19, q. I, a. 2; et De natura et gratia, lib. 3, c. 6; Me­ dina, In III p., q. 1, a. 2; Valentia, In III p., disp. 1, q. 1, p. 5; Vazquez, In III p., disp. 5, c. 2; Suarez, In III p., disp. 4, sect. 3, conci. 3; Salmanticenses, De incar­ natione, disp. i, n. 165 sqq. 2 Cfr. Suarez, In III p., disp. 4, sect. 4, n. 7. ART. Ill AN SATISFACTIO CHR. PRO NOBIS FUERIT SECUNDUM, ETC. 539 minat el sustentat naturam humanam, et «operans moraliter est quasi forma propria actionis suae, unde illam dignificat et aestimabilem red­ dit». Ita Suarez cum aliis \ Haec sententia ex eo saltem videtur rejicienda, quod operationibus Christi tribuat valorem infinitum propter unionem naturae humanae cum persona Verbi in Christo, quasi unio ad personam divinam conferret actibus humanis valorem aestimabilem. Sed haec denominatio videtur extrinseca, et operationes Christi habebant valorem infinitum, «quia per se ipsas procedebant a persona divina subsistente in natura humana» 12. 3) Vera sententia docet satisfactionem Christi ideo habuisse valo­ rem infinitum, quia fuit operatio personae divinae, adeo ut actus hu­ manae naturae Christi procedentes a persona Verbi ut a principio quod, nulla addita formalitate, per se ipsos et intrinsece fuerint valoris infiniti. Oportet siquidem, ut valor infinitus operum Christi consistat in ali­ qua intrinseca et passiva eorum aestimabilitate. Haec autem intrinseca et moraliter infinita aestimabilitas ex hoc solum enascitur, quod opera Christi procedant a persona divina. Scholion II. Ad meliorem intelligentiam eorum, quae dicta sunt, oportet elucidare, an et quomodo diversi gradus inveniri possint in valore infinito operum Christi. Cum enim unum infinitum non sit majus alio infinito, ex dictis sequi videtur passioni et doloribus Christi tantum valoris inesse quantum mi­ nimae ejusdem operationi etiam recreativae, et Christum primo opere bono superabunde satisfecisse pro peccatis hominum, et caetera ipsam quoque passionem inutiliter sustulisse. Haec ut probe intelligantur, notandum est excessum alien jus rei supra aliam posse esse quantitativum secundum magnitudinem et nume­ rum. vel qualitativum secundum valorem et dignitatem. In genere quan­ titative unum infinitum non potest esse majus alio, quia caret omni limite. In genere vero qualitativo unum infinitum potest esse majus altero, ut constat ex comparatione actuum humanorum Christi et ope­ rationum Dei. Actus creati Christi, utpote producti et dignificati a per­ sona divina, habent valorem simpliciter infinitum, sed non pertingunt ad valorem et dignitatem actionum increatarum Dei. ARTICULUS III UTRUM SATISFACTIO CHRISTI PRO NOBIS FUERIT SECUNDUM RIGOREM JUSTITIAE ET AD APICES JURIS 918. Status quaestionis. 1) Satisfactio appellatur secundum ri­ gorem justitiae, quando solutio est perfecta ex capite formae, id est: a) ad alterum; b) ad aequalitatem; c) ex bonis propriis, alio titulo non debitis, et sub dominio creditoris non contentis; d) cum obligatione ex parte creditoris acceptandi satisfactionem. 1 In III p., 2 Cfr disp. 4, sect. 4. n. 17. Salmantlccnsos, Oe. incarnat., disp. I, n. 18t. 54° DE VERBO INCARN. Q. LXV. DE SATISFACTIONE CHRISTI 2) Non parum disputatur inter theologos, an in satisfactione, quam Christus obtulit Deo pro nobis, servatae fuerint hae conditiones. 919. Placita theologorum, i) Plures negant satisfactionem Christi fuisse secundum rigorem justitiae; vel quia putant inter Deum et Christum salvari non posse rigorem justitiae, ut Vazquez, Molina, Lu go, Becanus, Billot et alii vel quia censent in satisfactione Christi non servari condi­ tiones ad rigorem justitiae requisitas, ut Mastrius, qui docet in satisfactione Christi intervenire Dei gratiam et liberalitatem a. 2) Multo tamen communius affirmant theologi satisfactionem Christi fuisse ex toto rigore justitiae et ad apicem juris. Ita S. Thomas et omnes thomistae 1 23*, et ex extraneis S. Bonaventura, Valentia, Suarez et alii bene multi *. 920. Thesis. justitiae. Satisfactio Christi pro nobis fuit secundum rigorem Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus eloquentissime disserens de Christo Redemptore ait: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum 5. Haec verba satis declarant Christum in tem­ pore tanquam propitiationem pro hominibus mortuum fuisse, ut justam ac veram satisfactionem Deo pro peccatis nostris offerret. 2) Ex SS. Patribus. S. Proclus cpolitanus: «Cum peccati quidem debitum, tanquam homo pro omnibus mortuus, persolvisset... et legem esse possibilem ostendit, omnem implendo justitiam, naturaeque no­ strae pristinam nobilitatem restituit» ®. 3) Ex ratione. Omnes conditiones ad rigorosam satisfactionem re­ quisitae servatae sunt in operibus Christi. 1) Ad alterum. Ut solutio pretii in satisfactione dicatur ad alte­ rum, non requiritur semper realis distinctio suppositorum inter dantem et acceptantem, sed sufficit realis distinctio naturarum in uno suppo­ sito, sicut contingit in Christo. Posita enim duplici natura in uno sup­ posito, una persona habet duo munia, et secundum quod exercet unum munus, se ipsum etiam sub adspectu justitiae sibi refert aliud munus exercenti. Unde persona divina exsistens in natura divina et humana, operibus naturae humanae satisfecit sibi exsistenti in natura divina. In humanis quoque actionibus hoc explicari solet exemplo tutoris, qui simul sit creditor pupilli. Si quis personam tutoris agens, sit creditor pupilli, potest ut tutor sibi creditori solvere debitum ex rigore justitiae. 1 Vazquez, hi III p., disp. 7, c. r sq.: Molina, In I p., q. 21, a. 1; Lugo, De mysterio incarnationis, disp. 3, sect. 1, n. 4; Becanus, De incarnat , c. 15, n. 11; Billot, De Verbo incarnato, th. 52. 2 Mastrius, In III Sent., disp. 4, q. 6, a. 2. 3 S. Thomas, III p., q. 1, a. 2 ad 2; q. 48, a. 2; In III Sent., dist. 20, q. 1, a. 1; et Quodlib. 2, a. 2; Capreolus, In III Sent., dist. 20, q. 1, conci. 2; Cajetanus, In III p., q I, a. 2; Alvarez, De incarnat., disp. 4, nn. 8-9; Philippus a SS. Trini­ tate, De mysterio incarnat., disp. 2, dub. 4; Salmanticenses, De incarnat., disp. I, n. 214. 1 S. Bonaventura, In III Sent , dist. 20, q. 5; Valentia, In * q. i. p. 5; Suarez, In III p., disp. 4, sect. 5, n. 5; et sect. 6, n. 2. 5 Rom., 3, 25. 8 Ep. ad arm., n. 7; MG 65, 862. III p., disp. I, ART. lit. AN SATISFACTIO CHR. PRO NOBIS FUERIT SECUNDUM, ETC. 541 Dices. Haec solutio videtur esse contra S. Thomam, qui ait: «Justitia ergo proprie dicta requirit diversitatem suppositorum, et ideo non est nisi unius hominis ad alium» l. Resp. a) 5. Thomas loquitur de justitia inter homines, in quibus non contingit unum suppositum exsistere in duabus naturis. b) Potest etiam dici ad justitiam requiri diversitatem suppositorum virtualiter vel formaliter, non semper formaliter; Christus autem in divina et humana natura exsistens, gerit vices duplicis personae, et est virtua­ liter duplex. 2) Ad aequalitatem. Opera enim Christi obtulerunt Deo superabundans pretium pro peccatis hominum, ut probavimus supra. 3) Ex bonis propriis, alio titulo non debitis, et sub dominio creditoris non contentis. a) Ex bonis propriis. Opera, de quibus agimus, erant revera Chri­ sti. Christus siquidem per adsumptionem humanae naturae ad personam Verbi constitutus est principium quod et quo operationum infiniti valo­ ns, et dignitate pollebat ad exstinguendum ex propriis omne debitum generis humani. b) Alio titulo non debitis. Quamquam alii aliter explicent hanc conditionem, ut videre est apud Billuart1 2, dicendum videtur Christum, ut principium quod satisfaciens, nullo titulo debuisse Deo bona, quibus satisfecit. Bona quidem humanae naturae ipsaeque operationes huma­ nae, quatenus procedebant ab humana natura ut a principio quo, debe­ bantur Deo titulo creationis, conservationis, gratitudinis, etc., sed in quantum procedebant a persona divina seu principio quod exsistente in humana natura, erant propria Christi. c) Sub dominio creditoris non contentis. Haec conditio revera offert difficultatem, quia actiones creatae, quibus Christus satisfecit, videntur contineri sub dominio Dei titulo creationis. Nihilominus dicendum est hanc etiam conditionem salvari in satis­ factione Christi, quamvis non omnes eodem modo explicent. Eximius Suarez distinguit inter restitutionem et satisfactionem, et contendit restitutionem pecuniariam fieri oportere ex bonis sub domi­ nio creditoris absolute non contentis, sed putat ad satisfactionis aequa­ litatem sufficere illud dominium, quod est intrinsecum operi libero. Hinc existimat dominium, quod Deus habebat in actiones creatas Christi nihil obstare justitiae satisfactionis, quia actus non est praecise satisfactorius («ratione dominii, quod Deus habet in illum, sed ratione dominii, quod habet operans ipse; erat enim Christus verus dominus suorum actuum, quos in Dei honorem et satisfactionem offerebat»3. Haec so­ lutio non displicet. Alii probabilius docent actiones Christi, quatenus procedebant ab humana natura ut a principio quo, fuisse quidem sub dominio Dei titulo creationis, sed quatenus procedebant a Verbo ut a principio quod, et ab eo valorabantur, ut essent infinite meritoriae, non pertinuisse ad 1 8 3 Il-il, q. 58, a. 2. De incarnat., dies. 19. a. 7, obj. In III />., disp. 4, sect. 6, n. 21. 4. 5·Ρ DE VERBO INCARN. Q. LXV. DE SATISFACTIONE CHRISTI Dei dominium. Hanc solutionem defendunt Salmanticenses, Billuart et alii1. 4) Creditor teneatur satisfactionem ex justitia acceptare. a) Aliqui nolunt admittere in Deo obligationem acceptandi ex ju­ stitia satisfactionem Christi; et alii solum admittunt obligationem acce­ ptandi eam ex justitia distributiva. b) Verius tamen dixerim cum aliis theologis Deum ex justitia com­ mutativa proprie dicta debuisse acceptare pro nobis satisfactionem Christi. Ratio est, quia justitia commutativa est virtus, quae jus suum uni­ cuique tribuit ad aequalitatem arithmeticam, ita ut creditor, oblato jure suo, teneatur acceptare pretium et extinguere debitum. Sed Christus per sua opera satisfactoria obtulit Deo jus suum et pretmm ad aequa­ litatem arithmeticam. Ergo Deus satisfactionem Christi debuit ex justi­ tia acceptare. Non diffitemur Deum, absolute loquendo et seclusa sua promissione, non obligari ad acceptandam Christi satisfactionem pro peccatis homi­ num, sed, supposito quod Deus constituerit Christum fidejussorem ac redemptorem generis humani, tenebatur ex justitia commutativa acce­ ptare pretium satisfactionis a Christo oblatum. Per hoc autem non minuitur nec subjicitur Christo dominium Dei supremum, quia Deus, libere se obligando, non respicit Christum ut dominum sed fidejussorem generis humani. Si dicas satisfactionem Christi hoc in casu non esse actum justitiae commutativae, sed fundari in gratiosa Dei acceptatione, contra est. Nam, ut ait S. Thomas, «retributio proportionalis pertinet ad justitiam commutativam, quando attenditur secundum debitum legale, puta si pacto firmetur, ut tantum pro tanto retribuatur; sed ad virtutem gra­ tiae sive gratitudinis retributio pertinet, quae fit ex solo debito hone­ statis» 12. 921. Scholion. Merito docent plures theologi contra paucos opera Christi satisfactoria, secluso pacto vel promissione, non potuisse obli­ gare Deum ad remittendum hominum peccata. Ratio est, quia opera Christi, independenter a pacto vel promissio­ ne, nequibant habere jus contra Deum, nec ipsum constituere debito­ rem remissionis offensae. Impossibile enim erat, ut in Deo nasceretur obligatio remittendi offensas, nisi ipse prius id acceptaret vel promitte­ ret. Egregie hoc explicat S. Augustinus dicens: «Debitor enim nobis factus est (Deus), non a nobis aliquid accipiendo, sed, quod ei placuit, promittendo. Aliter enim dicimus homini: debes mihi, quia dedi tibi. Et aliter dicimus: debes mihi, quia promisisti mihi... Deo autem nunquid dicimus: redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando totum, quod sumus et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum... Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dica1 Salmanticenses, De incarnat., disp. I, n. 223; Billuart, De incarnat., diss. 19, a. 7, obj. 3. 2 II-II, q. 106, a. i ad 2. ART. IV AN SATISFACTIO CH R. FUERIT ACTUS JUSTITIAE COM MUT. 543 e mus: Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti»1. Et disertius Angelicus: «Quia actio nostra non habet rationem meriti, nisi ex praesuppositione divinae ordinationis, non sequitur, quod Deus efficiatur simpliciter debitor nobis, sed sibi ipsi, in quantum debitum est, ut sua ordinatio impleatur»* 2. ARTICULUS IV UTRUM SATISFACTIO CHRISTI FUERIT ACTUS JUSTITIAE COMMUTATIVAE 922. Status quaestionis. 1) Justitia dicitur virtus, quae unicuique tribuit quod, suum est. Dividitur in generalem et particularem. Justitia generalis, quae etiam legalis dicitur, tribuit communitati bonum commune, ut cum miles de­ fendit in bello jura communia regni3. Particularis tribuit civibus bona ipsis propria. Particularis potest esse commutativa vel distributiva. Commutativa est virtus, qua civis dat civi quod suum est. Distributiva est, qua supe­ rior dat civibus, quod ipsis debetur. 2) Restat hic explicandum, an satisfactio, qua Christus exsolvit Deo nostrum debitum, induerit rationem justitiae commutativae. 923. Placita theologorum. 1) Profundissimus Vazquez et alii cum eo censuerunt nullam fuisse «peculiarem virtutem in Christo ad satisfaciendum aut merendum... pro nobis... sed bonis operibus, quae pro nobis obtulit ex benevolentia et misericordia erga nos», id effecisse 45. 2) Alii plures affirmant quidem satisfactionem Christi esse actum pe­ culiaris virtutis moralis, sed non justitiae commutativae. Ubi autem volunt adsignare virtutem, a qua satisfactio procedit, dissident inter se. Marsilius vult illam procedere a poenitentia 6*; Joannes Vincentius a religione ·; Scotus a justitia vindicativa Biel et Pesch a justitia distributiva 8*; Suarez a qua­ dam speciali virtute justitiae ad Deum, «cujus proprium munus est divinum dominium et jus proprium ac rigorosum illaesum servare, vel, si fuerit lae­ sum, reparare» ’. 3) Alii defendunt «satisfactionem Christi elicitam esse a virtute justi­ tiae commutativae, quae specialiter et regulariter invenitur in Christo, non autem in homine puro»; ex parte autem Dei acceptantis non correspondere illi formalem justitiam commutativam sed eminentialem. Ita Joannes a S. Thoma, Laurentius a S. Theresia et alii 10. ' 2 Serm. 157, n. 2; ML 38, I-II, q. 114, a. i ad 3. 863. 3 Quidquid alii dicant, justitia legalis habet rationem justitiae saltem imper­ fectae, quia omnes tenemur ex justitia quaerere bonum communitatis. 4 5 ° ’ 8 In III p., disp. 7, C. f>, n. 49. In IV Sent., dist. 15, q. 10 ad 6. Relect., q. 5, dub. I. In IV Seni., dist. 15, q. 1, n. n. Biel, In IV Sent., dist. 16, q. 2, a. I, nota 3; Pesch, De Verbo incarnato, n. 445· 11 In III p., disp. 4, sect. 5, n. 29. •° Joannes n S. Thoma, In III p., disp. 2. a. 3, n. 6; Laurentius a S. Theresia, controv. 6, § 12, n. 182. 544 DE VERBO INCARN. Q. LXVI. DE SATISFACTIONE CHRISTI 4) Alii communius et verius docent satisfactionem Christi fuisse actum justitiae commutativae ejusdem specificae rationis ac aliorum hominum. Ita Philippus a SS. Trinitate, Salmanticenses, Josephus a Matre Dei et alii l. 924. Thesis I. tivae. Satisfactio Christi fuit actus justitiae commuta­ Arg. 1) Ex S. Scriptura. Crebro nos docent sacrae litterae Chri­ stum Dominum Deo persolvisse nostrum debitum ex justitia commutativa. In psalmo 68, qui certe est messianicus, dicitur in ore Messiae: Quae non rapui, tunc exsolvebam 12. Et Apostolus: Empti enim estis pretio magno345. Ac denique S. Petrus: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis ‘J. 2) Ex ratione. Satisfactio, quae solvit totum debitum et reparat jus laesum ad aequalitatem arithmeticam, est actus justitiae commu­ tativae. Sed Christus solvit Deo totum debitum et reparavit jus laesum injuriamque a nobis Deo illatam ad aequalitatem arithmeticam. Ergo satisfactio Christi fuit actus justitiae commutativae. Nihil refert ad rem, an injuria fuerit infinita vel finita, aut jus abla­ tum fuerit divinum vel humanum, dummodo pretium solutum fuerit ad aequalitatem, quia objectum formale justitiae commutativae abstra­ hit a conditionibus juris et injuriae, et solum respicit aequalitatem inter debitum et pretium, injuriam et reparationem. Unde, ut egregie explicat Philippus a SS. Trinitate, quamvis alii homines nequeant justitiam commutativam exercere erga Deum, quia sunt Deo inferiores; nec filius erga patrem ex bonis, quae habet ab ipso, quandiu in potestate illius est, quia quoad haec bona a patre depen­ det; nec servus erga dominum, quia omnia servorum bona domini sunt; Christus tamen, qui solvit debitum ad aequalitatem, ut persona satisfa­ ciens est aequalis Patri juxta illud Apostoli (Philipp., 2, 6): Non rapi­ nam arbitratus est esse se aequalem Deo; «nec in aliquo a Patre dependet, quia non gratuito aut libera ejus electione habet ab illo esse et omni­ modam perfectionem, sed ex naturali necessitate» s. 925. Thesis II. Justitia commutativa, a qua elicita est satisfactio Christi, fuit physice ejusdem rationis ac justitia commutativa hominum. Arg. Ex ratione. Justitia commutativa, a qua elicita est satisfa­ ctio Christi, posuit aequalitatem arithmeticam inter Deum et hominem ex motivo reparandi jus divinum laesum ut est alienum. Idem autem motivum habet justitia commutativa inter homines, scilicet ponere aequalitatem inter debitorem ac creditorem ex motivo solvendi jus creditoris. Ergo. Ad justitiam commutativam nihil refert, an debitum 1 Philippus a-SS. Trinitate, De myst. incarnat., disp. 2, dub. 3 ad 3; Salman­ ticenses, De incarnat , disp. 1, n. 259; Josephus a Matre Dei, Cursus triennalis, tr. 7, disp. 1, dub. 6, n. 81. 3 Ps. 68, 5. Cfr. Knabenbauer, in 3 I Cor., 6. 20. 4 I Petri, 1, 18. 5 De mysterio incarnationis, disp. ps. 68, v. 5. 2, dub. 3 ad 3. ART II. AN CHRISTUS REDEMERIT NOS A POTESTE DIABOLI 545 fuerit respectu superioris, inferioris vel aequalis, aut fuerit respectu Dei vel creaturae, dummodo solverit rigorosum debitum inter aliquos. Ju­ stitia commutativa tendit solvere ac solvit debitum ad aequalitatem inter debitorem et creditorem, sive hoc fuerit magnum vel parvum; similiter in injuriis reparat plene offensam illatam, sive haec fuerit infi­ nita vel finita. Non enim mutat speciem physicam satisfactionis, quod quis solvat unum vel mille, si debitum integre solvat, sicut non mutat speciem satisfactionis quod plebejus vel princeps reparet injuriam illa­ tam offenso. QUAESTIO LXVI DE REDEMPTIONE CHRISTI ARTICULUS I QUID SIT REDEMPTIO PROPRIE DICTA 926. Verba liberare, emere et redimere, quae aliquando promiscue usurpantur, proprie loquendo toto caelo differunt. Liberare est quempiam a potestate et servitute aliena in libertatem reducere. Emere significat rem alienam solutio pretio propriam facere. Redimere importat rem prius amissam, soluto pretio, recuperare. Redemptio itaque in genere juxta principia juridica, quibus regitur, tria importat: amissionem scilicet rei propriae, recuperationem ejusdem, et solutionem congruentis pretii. Ad praesens quod attinet 1) homo per peccatum ab amicitia Dei exciderat, et rei amissae nomine potest genus humanum designari, quod certe perditum est respectu finis, ad quem ordinatum fuerat; 2) recupe­ ratio generis humani sic perditi facta est per redintegrationem ejusdem ad amicitiam Dei; 3) pretium hujus recuperationis integre solutum est per satisfactionem et merita Christi sese offerentis propter nostram salutem. Unde redemptio generis humani potest recte definiri: Actus, quo genus humanum -per peccatum perditum redintegratur ad amicitiam Dei per sa­ tisfactionem vicariam Christi sese offerentis in pretium. ARTICULUS II UTRUM CHRISTUS REDEMERIT NOS A POTESTATE DIABOLI 927. Status quaestionis. 1) Compertum est in theologia catholi­ ca, quidquid dixerint aliqui haeretici in contrarium, genus humanum per peccatum incidisse in potestatem diaboli sub eaque diu perman­ sisse, non quod homo traditus fuerit diabolo sicut ministro cuidam vel tyranno, ab ipso tyrannice puniendus, sed quod fuerit gratia sanctifi­ as 546 DE VERBO INCARN. Q. LXVt. DE REDEMPTIONE CHRISTI cante, qua Deo serviebat, privatus, et in hac nuditate fuerit expositus internis externisque suggestionibus diaboli, ut facile in peccata ducere­ tur, et servituti daemonis subjiceretur. Nam Apostolus hortatur Timo­ theum corripere cum modestia eos, qui contradicunt veritati, ut resi­ piscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem x. Et Concilium Tridentinum solemniter definit omnes homines in praeva­ ricatione Adae innocentiam amisisse et sub potestate diaboli ac mortis constitutos fuisse-. Ad rem Angelicus: «Quia igitur diabolus hominem superaverat, inducendo eum ad peccatum, homo servituti diaboli addi­ ctus erat» 1234. Quaeritur hic, an Christus ab hac diaboli servitute hominem rede­ merit et in pristinum dominum, qui est Deus, restituerit. 928. Errores. 1) Pelagian! imprimis, qui negabant exsistentiam pec­ cati originalis, negaverunt pariter Christum eripuisse hominem a potestate diaboli. 2) Petrus Abaelardus, si fides est S. Bernardo, docuit «Filium Dei non adsumpsisse carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret» ‘. 929. Thesis. de fide.) Christus vere redemit nos a potestate diaboli. (Est Arg. 1) Ex S. Scriptura. Sacrae litterae crebro nos docent hanc veritatem. Qui eripuit nos, ait Apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus 5. Dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate6. Expolians principatus et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso 7. S. Joannes: Nunc judicium est mundi; nunc princeps hujus mundi ejicietur foras 8. 2) Ex auctoritate et ratione S. Thomae: «Circa potestatem, quam diabolus in hominem exercebat ante Christi passionem, tria sunt consi­ deranda. Primum quidem ex parte hominis, qui suo peccato meruit, ut in potestatem traderetur diaboli, per cujus tentationem fuerat supera­ tus. Aliud autem ex parte Dei, quem homo peccando offenderat, qui per suam justitiam hominem reliquerat potestati diaboli. Tertium est ex parte diaboli, qui sua nequissima voluntate hominem a consecutione salutis impediebat. Quantum ergo ad primum, homo est a potestate diaboli Uberatus per passionem Christi, in quantum passio Christi est causa remissionis pec­ catorum. Quantum autem ad secundum·, dicendum quod passio Christi nos a potestate diaboli liberavit, in quantum nos Deo reconciliavit... Quantum vero ad tertium, passio Christi nos a diabolo liberavit, in quan­ 1 2 3 4 8 6 7 8 II Tint., 2, 26. Sess. 5, can. 1; et Sess. 6, c. 1; Denz-Bannw., 788 et 793. HI P·, q. 48, a. 4. Ep. go ad Innocentium II; ML 182, 1050. Coloss., i, 13-14. Tit., 2, 14. Coloss., 2, 15. Joan., 12, 31. ART. I. NOTIONES PRAEVIAE 547 tum in passione Christi excessit modum potestatis sibi traditae a Deo, machinando in mortem Christi» T Pretium hujus redemptionis dicitur esse sanguis Christi, qui effusus est in triduo passionis, non quod aliis actionibus Christi defuerit valor redemptionis, omnes quippe erant valoris infiniti, sed quia «non sunt deputatae ad redemptionem humani generis a Deo Patre et Christo aliae passiones Christi absque morte»12. 930. Corollarium I. Ex hoc tamen, quod homo fuerit sub pote­ state diaboli, nullatenus putes pretium redemptionis nostrae fuisse sol­ vendum diabolo, sed Deo. Tum quia diabolus non tenebat homines sub sua potestate tanquam eorum dominus, sed ut minister Dei ac injustus possessor atque tortor; tum quia pretium solvendum erat personae offensae per modum satisfactionis. Ad rem Angelicus: «Quia redemptio requirebatur ad hominis liberationem per respectum ad Deum, non autem per respectum ad diabolum, non erat pretium solvendum diabo­ lo, sed Deo. Et ideo Christus sanguinem suum, qui est pretium nostrae redemptionis, non dicitur obtulisse diabolo sed Deo»3. Coroll. II. Simul ac Christus liberavit genus humanum a potestate diaboli, liberavit nos a peccato et morte spirituali, remittendo nostra peccata ac promovendo omnes ad caritatem: Deoque nos reconciliavit, offerendo ei sacrificium acceptissimum 4. QUAESTIO LXVII DE ORTU ET VITA CHRISTI IN HOC MUNDO ARTICULUS I NOTIONES PRAEVIAE 931. 1) Operae pretium est heic cognoscere viam, qua Christus satisfecit Deo pro peccatis nostris et redemit genus humanum a pote­ state diaboli. Porro ad redemptionem duo requiruntur, pretium scilicet et deputatio hujus pretii ad finem redemptionis. Quaelibet opera Christi erant pretium ac valor sufficiens ad redem­ ptionem generis humani, quia, ut ait Angelicus, «secundum sufficien­ tiam una minima passio Christi suffecisset ad redimendum genus hu­ manum ab omnibus peccatis» 5. 2) Non tamen singula opera Christi fuerunt seorsim deputata ad 1 2 3 4 ° III p., q. 49, a. 2. S. Thomas, Qiiodlib. 2, a. 2. 111 p., <]. 48, a. 4 ad 3. Cfr S. Thomas, III p., q. 49. 111 p., q 46, n. 5 ad 3. DE VERBO INCARN. Q. LXVII. DE ORTU ET VITA CHRISTI 54® satisfactionem complendam, sed omnia simul, sanguinis effusione et morte firmata, redemptionem hominis perfecerunt. 3) Consideranda heic forent omnia opera, quibus Christus Deo pro nobis satisfecit, sed, cum limites hujus operis non patiantur ea, quae evangelistae narrant et commentatores longo calamo interpretantur, singillatim exponere, brevissime in hac quaestione explanabimus quae ad ingressum Christi in mundum et ad ejus progressum in hac vita spe­ ctant, paulo longius de passione, morte et exaltatione Christi in sequen­ tibus acturi. ARTICULUS II DE NATIVITATE CHRISTI 932. 1) Annuntiato per angelum mysterio incarnationis Verbi, beata Virgo Maria virtute Spiritus Sancti concepit in utero Filium Dei1. 2) Post novem menses, datum est edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis, et S. Joseph, sponsus beatae Mariae Vir­ ginis, cum esset de domo et familia David, petiit Bethlehem, ut ibi pro­ fiteretur cum Maria. Deficiente autem in civitate diversorio, in spelun­ cam se recepit cum uxore praegnante, et ibi Olympiade 194, et octavo Kalendas Januarii, id est, die 25 Decembris, cum silentium tenerent omnia, natus est et brevi reclinatus praesepio Jesus Christus Salvator mundi 12. ARTICULUS III DE MANIFESTATIONE CHRISTI 933. 1) Quod in maximam utilitatem hominum factum est, opor­ tuit quodammodo ipsis manifestari ac innotescere. 2) Prima manifestatio facta est pastoribus, qui, cum essent in vi­ cinia pascentes greges, ab angelo moniti atque concentibus angelicis re­ creati, in speluncam confugerunt, ibique puerum Jesum adoraverunt. 3) Deinde, cum Maria Virgo, mater Christi, omnia legalia circa pue­ rum servare volens, praesentasset illum in templo, Simeon repletus Spi­ ritu Sancto cognovit puerum esse Messiam, et cecinit illimi esse Chri­ stum Domini, lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel3. 4) Alia manifestatio facta est magis, qui stella duce ex oriente venerunt Bethlehem, ut Jesum adorarent, eique munera aurum, thus et myrrham offerrent 4. Haec de magis constant ex Evangelio, caetera, quae de eisdem di­ cuntur, oportet aequa lance pensare. 1 2 Luc., x, 30-31. Cfr. S. Augustinus, in ps. 132, n. 11; ML 37, 1735. Nunc etiam visitur et in magna veneratione habetur apud Christianos spelunca Bethlehem. 3 Luc., 2, 32. * Matth., 2, x sqq. ART. IV. DE FUGA IN AEGYPTUM 549 a) Traditio, quae docet tres fuisse magos, si singuli singula dicantur obtulisse munera, habet fundamentum in Scriptura, ubi constat tria munera, aurum, thus et myrrham, fuisse ab eis oblata. b) S. Matthaeus vocat eos magos, id est, sapientes aut doctores. c) Quamvis aliqui critici negent illis regiam dignitatem, S. Joan­ nes Chrysosiomus, S. Ambrosius et alii Patres diserte affirmant eos fuisse reges *. Quod tamen ita intelligendum libenter consentio, ut non reges magnae ditionis, sed domini fuerint urbis vel provinciae, quos regulos vel toparchas vocant 1 2. d) Ex oriente venerunt, sed ex qua orientis parte non constat. S. Joannes Chrysostomus eos vocat persas3. S. Maximus taurinensis chaldaeos 45*, S. Justinus arabes s. e) Nihil definitum est de tempore adventus magorum. Nonnulli differunt illum ad duos menses®. Alii existimant eos post praesentatio­ nem Jesu in templo illico advenisse, quia difficile putant post adventum magorum, quando tota Hierosolyma commota est, praesentari potuisse Jesum in templo. Hinc, volentes ex una parte adventum magorum adsignare post praesentationem Jesu in templo, et salvare ex altera parte traditionem, quae celebrat Epiphaniam die 6 Januarii, dixerunt magos accessisse Bethlehem post annum et duodecim dies post nativi­ tatem Christi 7. Alii denique censent magos post duodecim dies a nati­ vitate Domini advenisse 8. In hac sententia dicendum foret post disces­ sum magorum puerum Jesum praesentatum fuisse in templo, et deinde decretum de occidendis pueris ab Herode datum fuisse. f) Summum regem certe adoraverunt ut verum Deum adoratione latriae, quidquid in contrarium dixerint aliqui rationalistae. Evange­ lista usus est verbis: Et procidentes adoraverunt eum9. Vocabulum pro­ cidentes indicat modum colendi Deum, et verbum adoraverunt significat cultum soli Deo deferri solitum. Hinc magi dicuntur puerulo obtulisse aurum, thus et myrrham; aurum regi, thus Deo, myrrham homini. ARTICULUS IV DE FUGA IN AEGYPTUM 934. Cum autem Herodes illusus a magis machinaretur caedem pueri et serio meditaretur de occidendis omnibus infantulis Bethlehem et confinium a bimatu et infra, ut inter eos interficeret Christum recens na­ 1 Cfr. Alapide, In Matth., 2, I sqq. 2 Honoratus a S. Maria, Animadversiones in regulas et usum critices, t 2, lib. 3, diss. 4, a. 2. 3 Hom. 7 in Matth., n. 1; MG 67, 73. 4 Hom. 18-28 in Epiph.; ML 57, 262. 5 Dialogus cum Tryph., 77, 78, 79; MG 6, 657 sqq. ° Ita Eusebius, Quaest. evang., q. 16: MG 22, 933. 7 Posoh, De Verbo incarnato, n. 272. Cfr. Knabenbauer, In Matth., 2, I. 8 Ita S. Augustinus, Serm. 203, nn. 1 et 3; ML 38, 1035 et 1036; S. Thomas, III t’ · 'I 36> a 9; Honoratus n S. Maria, Animadversiones, t. 2, lib. 3, diss. 4, a. 3. “ Matth., 2, it. 55» DE VERBO INCARN. Q. LXVII. DE ORTU ET VITA CHRISTI tum admonitus est Joseph ab angelo, ut, adsumptis puero et matre ejus, fugeret in Aegyptum, quod et diligenter factum esse a S. Joseph narrat evangelista. 1) Hanc fugam sancta familia probabilius arripuit ex Bethlehem, ubi habitavit usque ad monitum caelestis nuntii. 2) In qua parte Aegypti sedem fixerit, incertum est. Aliqui dixe­ runt S. Josephum cum sua sanctissima familia habitasse in terra Gessen, ubi olim israelitae manserunt; alii indicant Heliopoleos (Cairo), alii Mataream prope Heliopoleos. 3) Miracula, quae referuntur ad Christi praesentiam in Aegypto patrata, ut de arboris incurvatione, de simulacris aegyptiorum collap­ sis, etc., non sunt comprobata. 4) Nescimus quanto tempore commoratus fuerit Jesus in Aegypto. Fundamento carere videtur sententia, quae permanentiam sanctae fa­ miliae in illa regione protrahit ad septem, quinque vel tres annos. Sa­ tius crediderim illam non ultra paucos menses vel ad summum non ultra annum protractam fuisse. Herodes enim anno 750 ab urbe condita, post paucos menses ab edito decreto de strage infantium, probabilissime mortuus est1. Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto dicens: surge, et accipe puerum et matrem ejus, el vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri1 2. ARTICULUS V DE VITA ABSCONDITA CHRISTI 935. 1) Joseph, cum reverteretur ex Aegypto in terram Israel, audiens... quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire; el admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. Et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth3. 2) De vita Jesu in Galilaea usque ad trigesimum aetatis suae annum pauca scimus. 3) Cum esset annorum duodecim, descendit Jerosolymam cum co­ mitatu secundum consuetudinem, et parentibus versus Nazareth re­ deuntibus, divina providentia ita disponente, remansit in Jerusalem. Post triduum inventus est in templo, sedens in medio doctorum, audiens et interrogans eos, qui stupebant super prudentia et responsis ejus. D.-inde descendit cum parentibus, et venit Nazareth et erat subditus illis... Et Jesus projiciebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines 4. Qui ante luciferum genitus et in diebus aeternitatis ortus est, qui universum mundum ex nihilo condidit ac digito suo sustinet, qui aquas 1 Cfr. Felten, Storia part, i, c. 2, nota 48. 2 Matth., 2, 19-20. 3 Matth., 2, 22 sqq. 4 Luc., 2, 51-52. dei tempi del Nuovo Testamento (italice versa), vol. i, ART. VI. DE VITA PUBLICA CHRISTI 551 maris in unum locum congregavit et montes in pulverem vertit, erat subditus illis. Qui dives erat ac dominus omnium, vitam pauperem et humilem in civitate Nazareth egit, ac victum labore manuum suarum quaesivit. ARTICULUS VI DE VITA PUBLICA CHRISTI 936. 1) Jesus Christus, cum esset annorum circiter triginta, vitam publicam cum praedicatione sui Evangelii inchoare decrevit. 2) Id ut ageret, imprimis a Joanne Baptista baptizari voluit in Jordane, ubi baptizatus cum esset, descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum, et vox de caelo jacta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi1. Confestim regressus a Jordane plenus Spiritu Sancto, ductus est a Spiritu in desertum, ubi, cum jejunasset quadraginta diebus et quadra­ ginta noctibus nihil manducans, esuriit et tentatus est a diabolo triplici tentatione, sed triplici pariter responsione diabolum vicit. 3) Tunc incepit vitam publicam, et fama exiit per universam regio­ nem de illo 123. Tradidit doctrinam sane miram, mysteriis ac morum honestate re­ fertam; innumera patravit miracula in confirmationem suae doctrinae; elegit duodecim discipulos, ut essent testes suae praedicationis et prae­ cones suae doctrinae; totam Palaestinam perlustravit praedicationis causa; mortuos suscitavit, aegros sanavit, Ecclesiae fundamenta jecit, ac tandem pertransiit bene faciendo et sanando omnes oppressos. 4) Nondum definitum est, quantum duraverit vita publica Jesu. a) Veteres Valentiniani et aliqui nuperi scriptores defendunt Chri­ stum praedicasse per unum tantummodo annum. Ita Valentiniani et Leonh. Fendt2. b) Alii contendunt praedicationem Christi durasse per duos annos, quibus celebrata sunt tria paschata. Ita Honoratus a S. Maria, et J. B. Zellinger 4. c) Alii plurimi rectius docent vitam publicam et praedicationem Jesu protractam fuisse ad tres annos et aliquot menses. Quatuor enim paschata transierunt durante praedicatione Christi. Primum, sub initio vitae publicae, de quo Joan., 2, 13. Secundum, quando Joannes erat vinculis conjectus et discipuli dicuntur uno sabbato spicas in agro de­ cerptas manducasse. Cum autem ex novo frumento aliquid edere ante pascha vetitum esset in lege 5, hoc fieri oportuit paulo post pascha, quo 1 Luc., 3, 22. 2 Luc, 4, 14. 3 Valentiniani apud Irenaeum, Adv. haer., 2, 22. 5; MG 7, 784; Leonh. Fendt, Die Dauer der ôHentlichen Wirhsamkeit Jcsu. München, 1906. 1 Honoratus a S. Maria. Animadversiones, t. 3, lib. 5, diss. 1. a. 9; J. B. ZellinKor. Die Diluer tier Olfeiitlu lien Wir lisant Itfil Jesu. Münster, 1907. * Lev., 23, 14, DE VERBO INCARN. Q. LXVIII. DE PASSIONE CHRISTI 552 tempore spicae solent esse in agro. Tertium, post mortem S. Joannis Baptistae, illud scilicet quod in die multiplicationis panum Joannes evangelista commemorat proxime futurum *. Multiplicatio autem panum facta est post mortem Joannis Baptistae, ut constat ex Marco, 6, 24-40. Quartum et ultimum pascha celebratum est tempore passionis. Ita ex antiquis Eusebius Caesariensis 1 2 et theologi passim. QUAESTIO LXVIII DE PASSIONE CHRISTI ARTICULUS I UTRUM NECESSARIUM VEL SALTEM CONVENIENS FUERIT CHRISTUM PRO NOBIS PATI 937. Status quaestionis. 1) Necessarium, sicut saepe diximus, potest aliquid esse absolute vel hypothetice; et necessarium hypothetice unum dicitur simpliciter, aliud secundum quid. Horum definitiones vide in Prolegomenis, n. 12. 2) Dilucidandum est, an aliquo modo necessarium fuerit Christum pati. 938. Thesis. Non absolute neque hypothetice simpliciter, sed se­ cundum quid fuit necessarium Christum pati. 1) Non absolute, quia necessarium absolute dicitur, quod ex suis terminis ita oportet semper in se esse, ut nequeat non esse. Hoc pacto Deus est necessarius. Sed passio Christi non fuit ita necessaria, quia aliquando non fuit. Ergo. 2) Non hypothetice simpliciter, quia necessarium hujusmodi dicitur, quod pro aliquo fine consequendo ita requiritur, ut sine illo obtineri nullatenus possit. Passio autem Christi non fuit ita necessaria, ut sine illa nullatenus potuerit salus per viam satisfactionis obtineri; cum qui­ libet actus etiam gaudii Christi hominis suffecerit ad satisfaciendum Deo pro peccatis nostris. Ergo. 3) Passio Christi fuit necessaria secundum quid, tum quia Deus ita ordinavit, tum quia in se convenientissimum fuit, ut Christus pateretur. a) Deus ita ordinavit juxta illam expressionem dominicam: Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 3. b) Conveniens fuit Christum pati: a) ut plene cognosceremus ar­ denter nos a Deo amari; b) ut Christus exemplum nobis praeberet 1 2 3 Joan., 6, 4. Chron., lib. 2; MG 19, 536. Luc., 24, 26. ART. II. QUID PASSUS FUERIT CHRISTUS 553 obedientiae, humilitatis et patientiae; c) ut excusatio peccandi amo­ veretur ab hominibus. 939. Scholion. De -passione Christi in cruce. Novimus ex Evangelio Christum Dominum sustulisse passionem crucis, et luculenter pro­ bant theologi hoc conveniens fuisse multiplici ratione. Non sine divino consilio, ut animadvertit cl. Billot1, fuit supplicium crucis per judicem Israel statutum. In veteri Testamento quatuor so­ lummodo referuntur crucifixiones. Crucifixi sunt princeps pistorum a Pharaone (Gen., 40, 19 sq.), rex chananaeus a Josue in urbe Hai (Jos., 8, 29); septem filii Saul a gabaonitis (II Reg., 21, 9); et Aman a rege As­ suero (Esth., 7, 10). Inter omnia genera mortis nihil est juxta S. Augustinum morte cru­ cis execrabilius et formidolosius12. Ad rem Tullius: «Facinus est vinciri civem romanum; scelus verberari; prope parricidium necari. Quid dicam in crucem tollere? Verbo satis digno tam nefaria res exprimi nullo modo potest»3. Crux erat juxta Apostolum judaeis quidem scandalum, genti­ bus autem stultitiam 4. Christus Dominus, caeli et terrae creator, hanc ignominiam crucis subire non dedignatus est, ut perfectius Deo satisfaceret, humilitatis exemplum nobis praeberet, excessum amoris erga homines ostenderet, atque triumphum ejus in mortem clarius patefaceret. ARTICULUS II QUID PASSUS FUERIT CHRISTUS 940. Status quaestionis. 1) Passio Christi considerari potest ex­ tensive vel intensive, prout complectitur genera tormentorum, vel indi­ cat intensitatem doloris. 2) Investigandum est, an passio Christi fuerit summa, tum exten­ sive, quatenus universalis quoad omnia genera—non quoad singulas spe­ cies—tormentorum, tum intensive, quatenus passus est dolores inten­ sissimos. 3) Compertum est Christum non sustinuisse omnes et singulas pas­ sionum species, quia non sustulit poenam ignis nec gladio percussus est. 941. Thesis. Christus passus est omnia genera tormentorum in summo gradu intensitatis. I. Extensive passus est omnia genera tormentorum. 1) Ex parte hominum, omnes et singuli ordines in illum irruerunt. Judaei et gentiles, pontifices et laici, auctoritates et subditi, optimates et plebeji, senes ac pueri, viri et mulieres, discipuli ac extranei, divites et pauperes, milites ac cives, in ipsum adgressi sunt. 1 De Verbo incarnato, th. 48, § 2 De div. quaesi., q. 25; MI. 40, ° Orat, in Verrem, lib. 5, n. (>6. 4 / Cor , t, 23. 2, nota. 17. DE VERBO INCARN, Q. LXVIII. DE PASSIONE CHRISTI 554 2) Ex parte dolorum, passus est: a) in corpore vulnera ac vexationes; spinas et sputa; alapas et flagella; acetum et felle; b) in anima tristitiam, pavorem ac taedium; c) in honore calumnias, irrisiones et contumelias; d) in fama blasphemias, condemnationem; e) in bonis materialibus spo­ liationem vestimentorum, etc. 3) Ex parte membrorum passus est in capite, facie, humeris, tergo, manibus, latere, corde, pedibus. II. Intensive, dolores tum externi tum interni Christi fuerunt inten­ sissimi et omnibus doloribus majores. 1) Externi quidem: a) Propter delicatissimam sui corporis complexio­ nem, quia, ut ait Angelicus, «secundum corpus erat (Christus) optime complexionatus, cum corpus ejus fuerit formatum miraculose operatione Spiritus Sancti... et ideo in eo maxime viguit sensus tactus, ex cujus perceptione sequitur dolor»L Et expressius S. Bonaventura: «Quia nullus potuit ei aequari nec aequalitate complexionis nec vivacitate sensus, dolor illius omnium dolorum fuit acutissimus... et quia qualitas in Chri­ sto reddebat ipsum ad majorem dolorem dispositum, ideo bene con­ cedo, quod clavus ferreus multo plus afflixit Christum quam ignis Lau­ rentium» 1 2. b) Propter genus passionis, «quia mors confixorum in cruce est acerbissima; quia configuntur in locis nervosis et maxime sensibi­ libus, scilicet in manibus et pedibus, et ipsum pondus corporis penden­ tis continue auget dolorem, et cum hoc etiam est doloris diuturnitas, quia non statim moriuntur» 3. 2) Interni etiam: a) Propter vivissimam· perceptionem patientis, quia anima Christi «secundum vires interiores efficacissime apprehendit om­ nes causas tristitiae» 4. b) Propter causas doloris, quia passus est pro­ pter omnia peccata generis humani, c) Propter emissionem vitae, quae est omni poena horribilior. Unde in horto in agonia constitutus sudavit sanguinem, et exclamavit: Tristis est anima mea usque ad mortem 5. 942. Scholion. Dum ageremus de scientia beata Christi, diximus gaudium et dolorem ac tristitiam posse conciliari in Christo. Celeberrimus Melchior Canus, cum esset junior, scribebat: «Miracu­ lum fuit, quod idem homo esset viator et comprehensor; miraculum, quod gloria animae nihil derivaretur ad corpus; miraculum, quod a superioris gaudio potentiae nihil solatii in inferiores redundaret; miracu­ lum, quod inferioribus perturbatis, nec superiores turbarentur, nec a sua perpetua operatione cessarent, nec remitterent opus, nec quietem et delectationem, vel ex minima parte resolverent» e. Senior vero factus ajebat: «Sicut per totam vitam Dominus gloriam animae quasi preme­ bat, ne in corpus efflueret, sic saltem in cruce retinuit gaudium, quod III p., q. 46, a. 6. In III Sent., dist. 16, a. 1, q. 2. 3 S. Thomas, III p., q. 46, a. 6. '* S. Thomas, III p., q. 46, a. 6. 5 Matth., 26, 38. Cfr. Luc., 22, 44. 1 2 Verba S. Hilarii, De Trinitate, lib. 10, n. 23 (ML 10, 361), quae videntur passionem et dolorem negare in Christo, S. Thomas explicat dicens: ., q. 8, a. 5 ad 1 ; et Cajetanus, In I-II, q. 83, a. 1 ad Γ S. Thomas, De malo, q. 4, a. I. Prado, Divus Thomas et Bulla dog. «Ineffabilis», c. 2, § 3, Tertio. ART. II. QUID INTELLIG. PER CONCEPT. IMMACULATAM 569 conceptio immaculata decretae fuerunt ante praevisionem peccati Ada­ mi, adeo ut in hoc ordine Adamus non fuerit caput Mariae, nec Maria dependerit ab «Adamo quoad transmissionem originalis justitiae, nec per consequens quoad transmissionem originalis peccati» h 2) In sententia S. Thomae et aliorum theologorum, qui docent Ver­ bum Dei, Adamo non peccante, incarnatum non iri, electio Virginis ad Matrem Dei et ejus praeservatio a peccato originali sequutae sunt prae­ visionem lapsus Adami, adeo ut Maria involveretur in praevaricatione Adami, Ut autem remedium apponeretur peccato, decreta est Filii Dei incarnatio, et Maria, educta a massa universali, praeservata est ab ori­ ginali peccato. Unde decretum praeservationis Mariae a peccato origi­ nali datum est post praevisionem lapsus Adami, in quo Maria invo­ luta est. VI. Hae duae viae maxime inter se differunt. 1) Si praeservatio Virginis a peccato originali facta fuisset ante praevisionem lapsus Adami, ut volunt Scotus et qui ipsum sequuntur, justitiam originalem independenter ab Adamo habuisset, et totaliter a peccato originali ejusque consequentiis praeservata fuisset, quin con­ traheret carnem infectam vel incurreret poenalitates hujus vitae, aut indigeret redemptione Christi. 2) E contra, si post praevisionem lapsus Adami decreta est a Deo maternitas divina et conceptio immaculata beatae Mariae Virginis, ut volunt plurimi theologi, speciali Dei privilegio praeservata est Maria a macula peccati originalis et ab omnibus sequelis, quae ipsam insepara­ biliter comitantur, qualis est reatus poenae aeternae, sed non ab omni­ bus sequelis, quae utcumque peccatum originale sequuntur. Unde, quam­ vis praeservata fuerit ab omni labe peccati originalis, contraxit tamen carnem infectam, incurrit poenalitates hujus vitae, indiguit redemptione Christi, etc. 1 2. ARTICULUS II QUID INTELLIGATUR PER CONCEPTIONEM IMMACULATAM 963. I. Hic non loquimur, ut ex verbis et ex contextu patet, de conceptione mirabili Domini nostri Jesu Christi in utero deiparae, sed de conceptione ipsius beatae Mariae Virginis in utero matris suae. II. Conceptio potest esse activa vel passiva. Conceptio activa est, «in qua, ut ait Benedictus XIV ex Frassen, sancti beatae Virginis pa­ rentes opere maritali invicem convenientes praestiterunt ea, quae ma­ xime spectabant ad ipsius corporis formationem, organizationem et di­ spositionem ad recipiendam animam rationalem a Deo infundendam». Passiva est «cum .rationalis anima cum corpore copulatur. Ipsa animae infusio et unio cum corpore debite organizato vulgo nominatur conceptio passiva, quae scilicet fit illo ipso instanti, quo rationalis anima corpori 1 Prado, D. Thomas, et Bulla «Ineffabilis», c. 8. Quinto. 2 Cfr. Cajotunus, Opusc De Conceptione beatae Virginis, c. 2, qui de hoc acute et solide tractat. DE VERBO INCARN. Q. LXXI. DE CONCEPT. B. M. VIRGINIS 5/0 omnibus membris ac suis organis constanti unitur» 1. Hic sermo est de conceptione passiva Virginis. III. Conceptio passiva potest esse inchoata, quae in sententia eorum, qui contendunt animam rationalem non infundi fetui, usque dum cor­ pus ad debitam organismi dispositionem venerit 12, protenditur totum tempus, quo materia disponitur, et completa, quae fit in momento, in quo anima rationalis infunditur, et incipit esse homo. Agitur de conce­ ptione completa, in qua beata Virgo erat creatura rationalis. IV. In conceptione beatae Virginis duo conceptus possunt consi­ derari, esse naturae et esse gratiae. Cum autem in uno ordine prius sit esse simpliciter quam esse sanctum, in uno momento recte distinguuntur prius et posterius; et ne quaestio confunderetur, Pontifex Pius IX de­ claravit Virginem Mariam in primo instanti (utique temporis) suae con­ ceptionis, passivae et completae, fuisse ab omni labe praeservatam immunem. V. Hoc privilegium fuisse beatae Mariae Virgini intuitu meritorum Christi concessum expresse declarat constitutio dogmatica. VI. Maria dicitur speciali Dei privilegio fuisse praeservato a peccato originali. Porro praeservatio est actio, qua quis liberatur seu praeveni­ tur, ne incidat in malum. Potuit sanctissima Virgo dupliciter praeve­ niri, ne incideret in peccatum originale. Primo, excludendo eam ante praevisionem lapsus primi parentis ab influxu Adami in ordine gratiae et peccati, adeo ut solum debitum remotum habuerit contrahendi pecca­ tum originale; secundo, includendo eam in lege communi influxus Adami in ordine gratiae et peccati, sed eximendo eam post praevisionem lapsus Adami a lege contrahendi peccatum originale per exceptionem, adeo ut habuerit debitum proximum contrahendi peccatum. In hoc secundo casu posset dici sanctissimam Virginem contraxisse debitum in Adamo, non in primo casu. Haec omnia prae oculis habenda sunt, ut recte intelligantur aliqua dicta theologorum. VII. Natura hujus mysterii in hoc consistere videtur, quod beatis­ sima Virgo Maria in primo instanti temporis suae conceptionis perfectae, in quo incipit esse creatura rationalis, speciali Dei privilegio et intuitu meritorum Christi, fuerit ab omni originali labe praeservata, quin tamen liberaretur ab infectione camis, nec a poenis temporalibus et a morte. ARTICULUS III ERRORES CIRCA IMMACULATAM CONCEPTIONEM BEATAE MARIAE VIRGINIS 964. I. Nonnulli auctores magis pii quam theologi, volentes forte tribuere Mariae omnem perfectionem imaginabilem, docuerunt eam con­ ceptam fuisse in ventre matris suae virginaliter sine concubitu viri. Sed hoc sine fundamento dictum est. 1 2 De festo Conceptionis, n. i; Migne, Theol. Cursus completus, t. 26, p. 633. Cfr. De Deo creante, n. 742. ART. IV. QUID DOCEAT DOGMA CATHOL. IN HAC MATERIA 571 II. Aliqui veteres judaei, si tides est Petro Galatino, dixerunt mi­ nimam massae corporalis partem in primo homine mansisse incorruptam, et de generatione in generationem usque ad formationem Mariae per­ venisse, atque ex ea corpus Virginis formatum fuisse V III. Plures certe defenderunt beatissimam Virginem Mariam de facto contraxisse peccatum originale in sua conceptione passiva et com­ pleta, in eoque parum temporis permansisse. De mente SS. Anselmi et Bernardi, necnon summorum theologorum S. Alberti Magni, S. Bonaventurae et S. Thomae in hac materia non parum disputatum est, ut inferius videbimus, sed certe Aegidius Romanus, Pe­ trus de Taranlasia, Petrus de Palude et alii bene multi docuerunt bea­ tissimam Virginem de facto contraxisse peccatum originale, et post primum instans temporis sanctificatam fuisse 12. Gravius deinde erravit in hoc Bajus sustinens propositionem 73 qua dicebat: «Nemo, praeter Christum, est absque peccato originali: hinc beata Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum» 34 . IV. Increduli et rationalistae hodierni cum risu accipiunt doctri­ nam. quae docet sanctissimam Virginem conceptam fuisse immaculatam et abundantissima Dei gratia refertam. ARTICULUS IV QUID TANDEM DOCEAT DOGMA CATHOLICUM IN HAC MATERIA Status quaestionis ex dictis satis constat: 965. Thesis. Beata Virgo Maria in primo instanti temporis suae conceptionis completae intuitu meritorum Christi praeservata fuit ab omni labe peccati originalis. Est de fide a Pio IX solemniter definita bis verbis: Declaramus, pro­ nuntiamus et definimus doctrinam, quae tenet beatissimam Virginem Ma­ riam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem, esse a Deo revelatam, atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam i. 1 Petrus Galatinus, De arcanis catholicae fidei, lib. 7, c. 3. Hunc errorem re­ novavit saeculo elapso Rosmini dicens: «Ad praeservandam beatam Virginem Ma­ riam a labe originis satis erat, ut incorruptum maneret minimum semen in homine, neglectum forte ab ipso daemone, e quo incorrupto semine de generatione in ge­ nerationem transfuso, suo tempore oriretur Maria». Prop. 34 Rosmini, damnata per decretum S. Off., 14 Dec. 1887; Denz-Bannw., 1924. 2 Aegidius Romanus, In III Sent., dist. 3, p. I, q. I, sol.; Petrus de Tarantasia (postea Summus Pontifex Innoc. V), In III Seni., dist. 3; Petrus de Palude, In III Sent., dist. 3, q. 1; Bachonus, Quodlib. 3, q. 12, et In IV Sent., dist. 2, q 3. aa. 3 et 4, docuit beatam Virginem ut filiam Adae contraxisse peccatum originale, sed ut matrem Christi sine peccato conceptam fuisse. 1‘rop 73, anno 1567 a S. Pio V damnata Denz-Bannw., 1073. 4 Bullii «ineffabilis», 8 Dee. 1854; Denz-Bannw., 1(141. 572 DE VERBO INCARN. Q. LXXI. DE CONCEPT. B. M. VIRGINIS Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Protoevangelium, ita dictum, quia fuit primum de Christo nuntium, haec habet in Genesi: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa1 conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus 1 2. Non certo constat, de qua muliere agat Scriptura, an de Eva, de qua sermo est in versu praecedenti, an de Maria Virgine, de qua natus est Christus. a) Plurimi commentatores, etiam catholici, pondere gravissimi, vo­ lunt voce mulieris ncxn, Ha’issa cum articulo significare Evam, mulierem scilicet determinatam, de qua in toto capite et praesertim in versu praecedenti agitur. Ita inter alios J. Corluy, A. J. Maas, Hummelauer, Hoberg, L'Ami du Clergé et alii 3. In hac sententia argumentum in favorem immaculatae conceptionis beatae Mariae Virginis exstruitur ex Protoevangelio hoc pacto. Praenuntiatur inimicitia inter diabolum et Evam, et inter semen dia­ boli ac semen seu descendentiam Evae. Semen diaboli est multitudo dae­ monum, qui diabolo sunt mala suggestione cognati. Descendentia Evae est vel solus Christus, ut pauci interpretantur 4, vel potius tota posteritas Evae, in qua continetur Christus 5*.Hinc enascitur necessitas matris Chri­ sti, quae, ut decet talem matrem, debuit esse perfecta et sancta in sua origine, nullatenus diabolo subjecta, ut luctaret cum eo ejusque sobole. b) Alii plures, tum veteres Patres tum recentiores commentatores ac theologi, meo judicio verius docent in Protoevangelio voce mulieris directe beatam Virginem Mariam non Evam designari, tum quia Eva non gerebat inimicitiam cum diabolo nec unquam inter omnes descen­ dentes Evae et diabolum fuit lucta constans; nec posteritas Evae colle­ ctive victoriam reportavit, sed tantum Maria ejusque Filius Christus. Ita SS. Patres: S. Justinus, S. Irenaeus, S. Cyprianus, S. Epiphanius, S. A mbrosius, S. Leoe; Commentatores: Joannes a Cruce, Patrizi. Lamy, Hetzenauer, Murillo, Bover 7. Theologi: Billot, Muncunill, Honoratus det Val et alii 8. 1 Conformius linguae hebraicae legendum esset ipsum, semen mulieris, vel ipse, ut habent septuaginta. 2 Gcn., 3, 15. 3 Corluy, Spicilegium dogmatico-biblicum, t. 1, p. 347; A. J. Maas, Christ in type and prophecy, New-York, 1893, t. I, pp. 201-203; Hummelauer, Commentarius in Genesim, p. 161, Paris, 1908; Hoberg, Die Genesis, p. 49 (1908); L'Ami du Cler­ gé, a. 1900, p. 126. 4 Cfr. Campana, Maria net dogma cattolico, p. 308 (Torino, 1909). 5 Cfr. Hummelauer, In Genesim, p. 162 (cd. 1908). ° S. Justinus, Vial, cum Tryphone, η. loo; MG 6, 710; S. Irenaeus, Adv. haer., lib. 5. c. 21; MG 7, 1179; S. Cyprianus, Test. adv. judaeos, lib. 2, c. 9; ML 4, 732; S. Epiphanius, Haer. 78, n. 18; MG 42. 730; S. Ambrosius, Enarrat in ps. 37, n. 8 sqq.; ML 14. 1060; S. Leo, Serm. 22, c. 1; ML 54, 194. 7 Joannes a Cruce, Comment, in Genesim, c. 3, v. 15; Patrizi, De interpret. SS. Script., lib. 2, q. 4 (ed. 1844); Lamy, Comment, in lib. Gcneseos, t. 1, p. 223 sqq.; Hetzenauer, In Genesim, p. 79 sq.; Murillo, El Genesis, p. 305 sqq.; El Protoevan­ gelio y el dogma de la Conception 1 nmaculada de Maria, «Razôn v Fe», 1904, mi­ nxero extraordinario, p. 7 sqq.; Bover, Estudios eclesidsticos, a. 1922, p. 319 sqq. 8 Billot, De Verbo incarnato, th. 41; Muncunill, Dr Verbi incarnat., n. 1041 sqq.; Honoratus dol Val, De Verbo incarnato, n. 253. Hanc interpretationem adhibuit Pius IX in Bulla Ineffabilis, § «Quapropter». ART. IV. QUID DOCEAT DOGMA CATHOL. IN HAC MATERIA 573 Juxta hanc interpretationem in Protoevangelio praedicitur inimici­ tia inter diabolum et Mariam Virginem; et inter semen diaboli, quod est multitudo daemonum homines tentantium, et semen Virginis quod est Christus. Victoria autem tribuitur Mariae et Christo, qui sunt dia­ boli caput-contrituri. Imo merito docent Billot, Bover et alii1 in Apocalypsi S. Joannis c. 12 describi executionem eorum, quae vaticinantur in Protoevangelio. Exinde recte concluditur beatissimam Virginem Mariam nunquam fuisse sub ditione diaboli, ac proinde nunquam peccato originali fuisse inquinatam. b) In Novo Testamento angelus Domini salutavit Mariam dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum (ζεχαριτωμΐνη Deo dilectissima) 123. Per hanc gratiae plenitudinem intelligunt communiter SS. Patres Ma­ riae collatam fuisse eam conditionem singularem, qua nunquam fuerit obnoxia peccato 8. Gratia revera Mariae non fuisset omnimode plena, si vel uno momento defuisset. 2) Ex conciliis. Concilium Lateranense a. 649 sub Martino I haec decrevit: «Si quis secundum SS. Patres non confitetur proprie et secun­ dum veritatem, Dei genitricem sanctam semperque Virginem et imma­ culatam Mariam... condemnatus sit» 4* . Concilium Tridentinum ait: «Declarat tamen haec ipsa sancta syno­ dus non esse suae intentionis comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei genitricem, sed observandas esse constitutiones felicis recordationis Sixti PP. IV sub poenis in eis constitutionibus contentis, quas innovat» s. 3) Ex traditione. Sancti Patres et theologi constanter docent hanc veritatem. In epistola presbyterorum et diaconorum Achaiae de marty­ rio S. Andreae legitur: «Quoniam de immaculata terra factus fuerat homo primus, qui per ligni praevaricationem mundo mortem intulerat; necessarium fuit, ut de immaculata Virgine nasceretur perfectus homo Filius Dei»6. S. Maximus Taurinensis: «Idoneum plane Maria Christo habitacu­ lum, non pro habitu corporis, sed pro gratia originali» 7. S. Augustinus: «Excepta itaque sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo 1 Billot, De Verbo incarnato, th. 41; Bover, Ephem. Estudios eclesiâsticos, a. 1922, p. 319 sqq. 2 Luc., i, 28. 3 «Ecclesiae scriptores, ait Pius PP. IX..., docuerunt hac singulari solemnique salutatione nunquam alias audita ostendi deiparam fuisse omnium divinarum gra­ tiarum sedem, omnibusque divini Spiritus charismatibus exornatam, immo eorumdem charismatum infinitum prope thesaurum abyssumque inexhaustum, adeo ut nunquam maledicto obnoxia, et una cum Filio perpetuae benedictionis particeps, ab Elisabeth divino acta Spiritu audire meruerit: Benedicta tu inter mulieres el benedictus fructus ventris tui (Luc., 1, 42)». Bulla Ineffabilis: «Ad hanc eamdem». 4 Can. y Mansi, vol. 10, col. 1151. " Xc.s.s. 5, Decreto de peccato originali, n. 5; Denz-Bannw., 792. ° Icta cl martyrium S. Andreae: MG 2, 122'0. Haec epistola, licet apocrypha, ,iul iqui c ima est, ct v tcruin opinionem manifestat. ’ Horn 5 ante Nat. Dom.; MI. 57, 253. 574 DE VERBO INCARN. Q. LXXI. DE CONCEPT. B. M. VIRGINIS quaestionem; unde enim scimus, quid ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere et parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum»1. S. Joannes Damascenus: «Natura enim gratiae cedit, statque tremu­ la, pergere non sustinens. Quoniam itaque futurum erat, ut Dei genitrix Virgo ex Anna nasceretur, natura gratiae germen antevertere non ausa est; sed mansit fructus expers, dum gratia fructum ederet»1 2. Plures deinde SS. Patres et doctores theologi hanc traditionem su­ stinuerunt. Saeculis praesertim XIII et XIV, quando quibusdam doctoribus probabilior visa est sententia contraria, strenue aliqui veram do­ ctrinam defenderunt. Utiliter conferri possunt Vincentins Bellovacensis, Raymundus Lullius, Scoius, Bachonus, Thomas Argentina et alii bene multi3. 4) Ex ratione. Argumentum ex ratione pulcherrime exponit Pius IX his verbis: «Et quidem decebat omnino, ut perfectissimae san­ ctitatis splendoribus semper ornata fulgeret, ac vel ab ipsa originalis culpae labe plene immunis amplissimum de antiquo serpente triumphum referret tam venerabilis mater, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo aequalem sibi genitum tanquam se ipsum diligit, ita dare disposuit, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem elegit, et de qua Spiritus Sanctus voluit, et operatus est, ut conciperetur, et nasceretur ille, de quo ipse procedit» 4. Obj. l.° Apostolus loquens ad romanos de primo parente ait: In quo omnes peccaverunt 5; et ad Corinthios: In Adam omnes moriuntur 6. Ergo beata Virgo Maria peccatum originale contraxit et mortua est. Resp.— Dist. ant. In Adam omnes peccaverunt et mortui sunt, quoad debitum, quatenus omnes modo naturali ab Adamo descendentes contine­ bantur in lege generali contrahendi peccatum et accipiendi carnem infectam, conc.; quoad ipsum peccatum, quo revera inquinentur, subdistinguo: Si spe­ ciali Dei privilegio non excipiantur, cone.; si a Deo excipiantur, neg. Beata autem Virgo Maria excepta fuit a lege univèrsàli. Obj. 2. Beata Virgo Maria indiguit redemptione Christi. Ergo in con­ ceptione sua non fuit immunis a peccato originali. Resp. Dist. ant. Beata Virgo Maria indiguit redemptione Christi praeservativa, ut exciperetur a lege universali contrahendi peccatum originale, conc.; redemptione reparativa, ut liberaretur a peccato contracto, neg. 1 De natura et gratia, c. 36. n. 42; ML 44, 267. 2 Hom. I in Nat. B. I'. Mariae, n. 2; MG 9 6, 663. 3 Vincentius Bellovacensis, Laudes B. V. Mariae, op. 5, 6; apud Pesch, De Verbo incarnato, η. 345; Raymundus Lullius (vel alius auctor). Liber de immaculata B. Γ. Conceptione; Disputatio Raymundi et Eremitae: Scoius, tn III Sent., dist. 3; Bachonus, In IV Sent., dist. 2, q. 3, aa. 3-4; Argentina, In III Sent., dist. 3, q. 1. Cfr. Cornejo, In III p., tr. 3, disp. 2, dub. 6. 1 Bulla Ineffabilis, § 1. P. Josephus a J. Maria, Hist, de la vida y excelencias de la Sacr. Virgen, lib. I, p. 1. cc. 14, 15 et 17 optime probat SS. Virginem in sua conceptione immaculatam fuisse, quia fuit electa, ut esset mater Dei, regina an­ gelorum et mediatrix hominum apud Deum. 5 Rom., 5, 12. ° I Cor., 15, 22. ART. V. DEBITUM B. MARIAE CONTRAHENDI PECC. ORIG. 575 ARTICULUS V QUOD DEBITUM HABUERIT BEATA VIRGO MARIA CONTRAHENDI PECCATUM ORIGINALE 966. Status quaestionis. 1) Debitum, ad praesens quod attinet, est necessitas contrahendi -peccatum originale, nisi quis a Deo praeservetur. Duplex distinguitur debitum, remotum scilicet et proximum. Debitum remotum est necessitas contrahendi peccatum originale in creatura, qua­ tenus vocata fuit ad statum justitiae originalis et consequenter ad descendentiam ex Adamo; sive vocata fuerit ad justitiam originalem ante praevisionem peccati Adami, sive post praevisionem quidem peccati primi parentis sed primario ut esset mater Dei et secundario ut esset filia Adae. Proximum est necessitas contrahendi peccatum originale in creatura vocata primario in lege naturali, ut esset filia Adami, et deinde, praeviso peccato primi capitis naturalis, ut esset mater Dei immaculata. 2) Disputatur hic, an et quod debitum contrahendi peccatum ori­ ginale fuerit in Maria Virgine. 967. Placita theologorum, i) Aliqui dicunt in Maria fuisse solum­ modo debitum remotum, et hoc triplici suppositione: a) Vel quia vocata fuit ad maternitatem Dei et justitiam originalem ante praevisionem peccati Adami. Ita defendunt vel defendere debent Scotus, scotistae, et quotquot docent Verbum Dei in praesenti decreto incar­ natum iri, quamvis Adam non peccasset. Unde dicunt beatam Virginem praeservatam fuisse a peccato originali, quia lex poenalis, qua filii Adami condemnati sunt ad contrahendum peccatum originale, ex intentione le­ gislatoris ad ipsam non se extendit ’. b) Vel quia in pacto, aut ratione capitis moralis, aut quocumque modo dicatur causa filiorum conjuncta fuisse causae capitis, excepta fuit Virgo Maria. Ita Catharinus a, Lezana, Nieremberg, Wirceburgenses, Card. Mazzclla et alii plures 3. c) Vel quia post praevisionem peccati primi parentis Maria vocata est ad exsistentiam, ut esset mater Dei, adeo ut, si Filius Dei non venisset in mundum, neque Virgo Maria exstitisset ■*. 2) Alii, ut puto, multo communius defendunt beatissimam Virginem Mariam habuisse debitum proximum contrahendi peccatum originale, adeo ut ipsa inclusa fuerit in Adamo ut in capite naturali generis humani, et in lege generali, qua omnes posteri Adae tenebantur contrahere peccatum ori1 Cfr. Scotus, In III Sent., dist. 3, q. 1; Card. Cusanus, lib. Exercitationum, cc. 49 et 55; Mayronus, In IIT Sent., dist. 3. q. 2; Carmelus Iturgoyen, Velada cien­ ti) ico-Uteraria, 1904, et alii plures. Sunt aliqui, ut Suarez, qui admittentes Filium Dei in praesenti decreto. Adamo non peccante, incarnatum iri (In III p., disp. 5, sect. 2 sqq.), docent beatam Virginem habuisse debitum proximum contrahendi peccatum originale; sed videntur debitum proximum aliter intellexisse. 2 «Quod ergo beatissima illa Virgo id non incurrerit, ob eam gratiam fuit, quia excepta fuit in pacto illo». Ambrosius Catharinus, De casu hominis et peccato originali, § «Vide et octavo». 3 Lezana, Liber apologeticus pro immaculata deiparae V. .M. conceptione, cc. 32, 31 35: Nieremberg, Theoria compendiosa de solida veritate conceptae deiparae absque labe originali, et Sacrosyllabus... pro immaculata conceptione; Wirooburgonsos. De peccato originali, n. 126 sqq ; Card. Mazzolln, De Deo creante, n 1131 sqq. 4 CI. Campana, Muria nel dogma cattolico, p. 248, defendit Christum nulla- 576 DE VERBO INCARN. Q. LXXI. t>E CONCEPT. B. M. VIRGINIS ginale, sed ab eo pracservatam fuisse speciali Dei decreto, quo electa est ad maternitatem divinam et justitiam originalem. Ita Bachonus, Argentina, Ferrariensis, Cano, S. Bellarminus, Vazquez, Valentia, Suarez, Salmanticen­ ses, Palmieri, Muncunill et alii l. 968. Thesis. Beatissima Virgo Maria habuit debitum proximum contrahendi peccatum originale. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Apostolus expresse docet omnes sine ulla exceptione in Adamo peccasse: Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei* 12. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt3. Ergo beata Virgo Maria inclusa fuit in Adamo, sicut in capite naturae, et subjecta fuit legi universali, qua omnes descendentes ex Adamo contrahere debuerunt peccatum originale, nisi speciali Dei privilegio praeservarentur. 2) Ex ratione theologica. Beata Virgo Maria indiguit redemptione et de facto redempta est a Christo, juxta illud Apostoli: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est Christus 4. Immo praeservata est a peccati originalis labe intuitu meri­ torum Christi, juxta Bullam Ineffabilis. Sed redemptio supponit pec­ catum vel saltem ejus debitum proximum. Ergo. Vocabulum redimere «significat emere seu pretio liberare eum, qui, cum prius liber esset, sub alterius potestate captivus, vel ejus servituti mancipatus detinetur» 5. 3) Ex alia ratione. Si beata Virgo Maria non habuisset debitum proximum peccati originalis contrahendi, nunquam mortem sustinuisset. Mors quippe est poena peccati. Sed beata Virgo Maria revera mortua est. Ergo. Nec valet dicere Christum, qui nullum peccatum vel peccati debitum habuit, mortuum fuisse. Nam Christus non pro suis peccatis sed pro peccatis alienis ut fidejussor et redemptor hominum mortuus est, quod de Virgine Maria dici nequit, cum solus Christus fuerit fidejussor ac redemptor hominum. 969. Corollarium I. Ex hoc clare sequitur beatissimam Virginem Mariam, sicut et caeteros homines, fuisse in lumbis Adae sicut in capite naturae. Coroll. II. Beata Virgo Maria, quae ante praevisionem peccati fuit tenus incarnatum iri, Adamo non peccante; et postea addit: «Noi abbiamo, gia sostenuto la tesi che ella fu da Dio chiamata all’esistenza solo in vista di Gcsù. Se il Figlio di Dio non avesse dovuto venire al mondo, anche Maria non sarebbe, mai uscita dal nulla», p. 282. 1 Bachonus, In IV Sent., dist. 2, aa. 3-5; Argentina, In III Sent., dist. 3, q. 1; Ferrariensis, Contra Gent., lib. 4, c. 50; Cano, De locis theol., lib. 7, c. 3, n. 9, conci. 4: S. Bellarminus, De amissione gratiae, lib. 4, c. 16; Vazquez, In III p., disp. 115, c. 3: Valentia, In II I p., disp. 2, q. 1, punct. 2; Suarez, De mysteriis vitae Christi, disp. 3, sect. 2; Salmant., De vitiis et peccatis, disp. 15, n. 124 sqq.; Palmieri, De Deo creante, th. 89; Muncunill, De Verbi incarnatione, n. 1079. 2 Rom., 3, 22-23. 3 Rom., 5, 12. 4 II Cor., 5, 14-15. 5 Salmanticenses, De vitiis et peccatis, disp. 15, n. 70. ART. VI. QUID SENTIERIT S. THOMAS IN HAC MATERIA 577 in lumbis Adae sicut in capite naturae, inclusa fuit in lege generali con­ trahendi justitiam vel peccatum ratione communis propagationis, et exinde habuit debitum proximum contrahendi peccatum originale. Coroll. III. Hic aliqui dicunt sanctissimam Virginem Mariam in Adamo peccasse x. Hoc ad tenorem epistolae S. Pauli ad romanos solum significat Virginem Mariam in Adamo fuisse in eoque habuisse debitum contrahendi peccatum originale, et de facto contractum iri. nisi speciali Dei privilegio praeservata fuisset. Coroll. IV. Haec eadem Virgo Maria descendit per naturalem ge­ nerationem ex Adamo, et accepit carnem peccato primi parentis infe­ ctam. In primo instanti suae conceptionis corruptio naturae quodam­ modo eam attigit, adeo ut persona constituta in primo signo naturae, non temporis, deberet personaliter secundum legem communem carere justitia originali, quia prius est quod ex natura venit, quam quod ex privilegio conceditur. Sed quia ordinatum est a Deo eam a peccato praeservari, in secundo signo ejusdem primi instantis collata est ipsi abundantissima gratia. Unde, quae in primo instanti spae conceptionis debuerat contrahere peccatum originale, apparuit gratia Dei exornata. Coroll. V. Profundissimus Vazquez defendit «Beatam Virginem non solum in momento conceptionis... obnoxiam esse debito contrahendi pec­ cati, sed etiam toto reliquo tempore consideratam, ex se, et origine sua huic debito obnoxiam fuisse»2. Sed alii doctores verius existimant debitum contrahendi peccatum originale in Virgine Maria penitus exstinctum fuisse in primo instanti suae conceptionis, quando per gratiam Dei ipsa apparuit sanctificata, sicut peccatum exstinguitur in omnibus, quando gratia habituali san­ ctificantur. Ratio est, quia omne debitum exstinguitur solutione pretii vel etiam remissione debiti. ARTICULUS VI UTRUM S. THOMAS ADMISERIT DOCTRINAM DE IMMACULATA CONCEPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS 970. Status quaestionis. 1) Saeculis xn et xm vix in terminis proponebatur dubitatio de immaculato beatae Mariae conceptu, sed mo­ vebantur quaestiones cum hac materia connexas, et in earum tracta­ tione quidam visi sunt favere, alii vero contradicere doctrinae, quam nunc definitam habemus in Ecclesia. 2) Theologi, qui in dictis quaestionibus pertractandis visi sunt doc­ trinam de immaculata beatae Mariae Virginis conceptione impugnare, 1 Non parum agitatum est inter theologos, an propositio: «Beata Virgo Maria peccavit in Adam» posset sustineri; S. Bellarminus de hac propositione ait: «Non admodum tuta esse videtur» De amissione gratiae et statu peccati, lib. 4, c. 16. Aegidius a Praesentatione adjungit «esse errorem in fide». Sed S. Tribunal Inqui­ sitionis Toleti, die 22 Januarii 1616 declaravit eam posse sustineri. Cfr. Lezana, 1 pologclicus. c. 32. a In III p , disp. iit>, c. 5. 37 57« DE VERBO INCARN. Q. LXXI. DE CONCEPT. B. M. VIRGINIS fuerunt praesertim S. Bernardus, S. Albertus Magnus, Alexander Alensis, S. Bonaventura et S. Thomas. Haec isti habent: S. Bernardus: «Restat, ut post conceptum, in utero jam exsistens, sanctificationem accepisse credatur, quae, excluso peccato, sanctam fe­ cerit nativitatem; non tamen et conceptionem»1. S. Albertus Magnus elocet sanctam Virginem Mariam contraxisse peccatum originale, et ante nativitatem ex utero fuisse sanctificatam, sed «quo die vel hora nescire quemquam hominem: msi quod probabi­ lius est, quod cito post animationem conferatur (gratia), quam longe exspectetur» 12. Alexander Alensis: «Concedendum est, quod gloriosa Virgo ante suam nativitatem post infusionem animae in suo corpore fuit sanctificata in utero matris suae»3. S. Bonaventura: «Quidam dicere voluerunt in anima gloriosae Vir­ ginis gratiam sanctificationis praevenisse maculam peccati originalis... Aliorum vero positio est, quod sanctificatio Virginis subsecuta est ori­ ginalis peccati contractionem... Hic autem modus dicendi communior est et rationabilior» 4. S. Thomas plura dicit locis infra referendis. Plures doctores moderni adserunt memoratos scholasticos praefatis locis negasse immaculatam conceptionem gloriosae Virginis Mariae, sed alii considerantes statum quaestionum, theorias circa conceptionem et animationem prolis illius temporis, et modum loquendi scholae, eos in bono sensu explicare conantur. Quidquid sit de eorum mente, unum velim animadvertere, nempe, dogma catholicum non exclusive inniti opinioni quorumdam scholasti­ corum, sed si contingat eos aliquando errare, doctrinam a Deo revela­ tam et ab Ecclesia definitam firmiter esse credendam. Quare, possumus, salva fide, libenter de eorum opinione in utramque partem disputare, et quod videatur regulis critices magis convenire, amplecti. Scopus hujus operis non sinit omnium scholasticorum mentem in hac parte investigare, sed unum S. Thomam, qui in omnibus est nobis ma­ gister et dux, nolumus silentio praeterire. Hinc breviter investigandum est, an S. Thomas admiserit vel negaverit immaculatam conceptionem beatae Mariae Virginis. 3) Textus Angelici javentes immaculatae conceptioni. Textus spurios vel saltem dubios ex commentariis ad Galatas et exExpositione in salutationem angelicam, opusc. 6 (ed. Parmae), quibus 1 Ep. ad Can. lugd., n 7; ML 182, 336. Adverte animationem animae ra­ tionalis fieri juxta veteres et plures recentiores post aliquod tempus a conceptione. Potuit ergo S. Doctor dicere conceptionem non fuisse sanctam. 2 In III Sent., dist. 3, a. 5. Post animationem nempe animae sensitivae. Quo autem dic vel hora, an quadragesimo vel octogesimo die post conceptionem juxta opinionem antiquorum, nemo scit. 3 III p., q. 9, m. 2, a. 4. Revera conceptio passiva et constitutio personae Mariae facta fuit post infusionem animae rationalis. 1 In III Sent., dist. 3, p. 1, a. 1, q. 2. Potest intelligi de subsecutione ordine naturae. ART. VI. QUID SENTIERIT S. THOMAS IN HAC MATERIA 579 conficiunt aliqui defensores S. Thomae, non adducimus, quia negata eorum authenticitate, corruit vis argumenti in favorem Angelici. Textus authentici: a) «Puritas intenditur per recessum a contrario; et ideo potest ali­ quid creatum inveniri, quo nihil purius esse potest in rebus creatis, si nulla contagione peccati inquinatum sit; et talis fuit puritas beatae Vir­ ginis, quae a peccato originali et actuali immunis fuit» L b) «Creditur enim quod cito post conceptionem et animae infusio nem fuerit sanctificata»1 2. c) «De beata Virgine Maria Matre Dei intelligi potest, quod Cant. 4 dicitur: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Nec solum a peccato actuali immunis fuit, sed etiam ab originali, speciali privile gio mundata»3. Hic loqui videtur S. Doctor de actu mundandi per praeservationem peccati contracti in Adamo, quia mundare in utero post aliquod tempus a conceptione non esset speciale privilegium Mariae. 4) Textus S. Thomae qui obstare videntur immaculatae conceptioni. a) «Beata Virgo non fuit sanctificata, nisi postquam cuncta ejus perfecta sunt, scilicet et corpus et anima» 4. b) «Si nunquam anima beatae Virginis fuisset contagio originalis peccati inquinata, hoc derogaret dignitati Christi, secundum quam est universalis omnium Salvator... Sed beata Virgo contraxit quidem ori­ ginale peccatum, sed ab eo fuit mundata, antequam ex utero nasce­ retur» 5. c) «Licet romana Ecclesia conceptionem beatae Virginis non cele­ bret. tolerat tamen consuetudinem aliquarum ecclesiarum illud festum celebrantium. Unde talis celebritas non est totaliter reprobanda. Nec tamen per hoc, quod festum conceptionis celebratur, datur intelligi, quod in sua conceptione fuerit sancta; sed quia, quo tempore sanctificata fue­ rit, ignoratur, celebratur festum sanctificationis ejus potius quam con­ ceptionis in die conceptionis ipsius» 6. d) «Sic autem processit ab Adam beata Virgo, quia nata fuit per commixtionem sexuum, sicut et caeteri, et ideo concepta fuit in originali peccato, et includitur in universitate illorum, de quibus Apostolus dicit Rom., 5. 12: In quo omnes peccaverunt'} 7. e) «Sanctificatio B. Virginis non potuit esse decenter ante infusio­ nem animae, quia gratiae capax nondum erat; sed nec etiam in ipso instanti infusionis, ut scilicet per gratiam tunc sibi infusam conservaretur, ne culpam originalem incurreret» 8. 1 In I Sent , dist. 44, q. 1, a. 3 ad 3. 2 Quodlib. 6. a. 7. Nota hic S. Thomam loqui de conceptione, quae praecedit animae rationalis infusionem; et particulam cito sumere pro postcrioritate natu­ rae, prout idem significat ac statirn, eo modo quo usus est 1 p., q. 100, a. 1 ad 2. ubi docet justitiam originalem. Adamo non peccante, transmissum iri homini e-.t.i tim, cum habuisset animam rationalem». 3 Cornp. Theol., c. 224 4 111 p., q. 27, a.2, Sed contra. 6 III p., q. 27, a. 2 ad 2. " 111 p., q. 27, a. 2 ad 3. 7 Quodlib <>. u. 7. " In III Sent., dist 3, q. 1, n. r, sol. 2 58° DE VERBO INCARN. Q. I.XXI. DE CONCEPT. B. M. VIRGINIS f) Hanc objectionem sibi proposuit: «Major puritas fuisset in ea, si anima ejus nunquam infectionem peccati originalis habuisset, quam si ad aliquod tempus habuerit, et postmodum mundata fuerit. Ergo anima illa nunquam originali peccato infecta fuit. Aut igitur caro sanctificata fuit ante animationem, vel saltem in ipso instanti infusionis anima gra­ tiam suscepit, per quam immunis a peccato originali esset». Respondet: «Haec puritas soli homini Deo debebatur, ut ipse quasi unicus redemptor humani generis nulla peccati servitute teneretur, cui competebat omnes a peccato redimere. Unde non hanc puritatem, sed sub hac maximam Virgo, Mater Dei, habere debuit»x. 5) Haec sunt praecipua loca, in quibus S. Thomas videtur favere vel contradicere doctrinae de immaculata Virginis conceptione. Exinde divisi sunt auctores circa mentem Angelici Doctoris. Immaculatam Mariae conceptionem negatam fuisse a S. Thoma de­ fendunt Cajetanus, Canus, Suarez, Salmanticenses, Pesch, Billot, Jans­ sens, Lepicier, Fei et alii plures12. Doctrinam S. Thomae cum immaculata Mariae conceptione in con­ cordiam vocant Nieremberg, Sylveira, Joannes a S. Thoma, Porrecta, Henno, Perrone, Palmieri, Hurter, Cornoldi, Card. Mazzella, Prado, Hugon et alii innumeri3. 6) His attente consideratis atque perpensis, puto S. Thomae testi­ monia in bono sensu explicari posse. Scopus praecipuus Angelici Doctoris, quoties agit de sanctificatione beatae Mariae Virginis, fuit eam sanctitatem Dei genitrici denegare, quae esset independenter a redemptione et meritis Christi, ut patet ex ratione, quam semper adducit cum peccatum originale Virgini Matri tribuere videtur. «Ille qui non est peccato obnoxius, redemptione non in­ diget. Si ergo esset aliquis, qui non in peccato originali nasceretur, prae­ ter Christum, inveniretur aliquis, qui redemptione facta per Christum non indigeret» Ut defenderet beatissimam Virginem indiguisse redemptione Christi, scripsit relata testimonia, quae, si ex cortice verborum examinentur, 1 In III Sent., dist. 3, q. 1, a. 1, sol. 2 ad 3. 2 Cajetanus, Opusc. de Concept B. Virginis, c. 4; ct In III p., q. 27, a. 2; Canus, De locis theol., lib. 7, c. 1; Suarez, In III p., q. 27, a. 2; et ibid. disp. 3, sect. 5; Salmanticenses, De vitiis ct peccatis, disp. 15. n. 201 sqq.; Pesch, De Deo creante, n 332 sqq.; Billot, De Verbo incarnato, th. 39; Janssens, Mariologia, Diss. de imntac. Concept.; App. de mente S. Thomae; Lepicier, De beatissima Virgine Maria, p. 2, c. 1, app. 1, § 2; Fei, Theol. dogm., t. 3, n. 191. 3 Nieremberg, Except. Conc.il. Trid. pro omnimoda puritate Deip. Virg. expen­ sae, C. 21; Sylveira, Imm. Concept. SS. ac pur. V. Mariae, opusc. 4, q 17; Joannes a S. Thoma, t. i, approb. doctrinae S. Thomae, disp. 2, a. 2; Porrecta, In III p., q. 27, a. 2; Henno, Theol. dog , t. 2, De praecipuis vitae Christi mysteriis, a. 1; et sect. 2, a. 1, petes 4; Perrone, De immaculato B. I’. M. conceptu, parte 2, c. 5; Pal­ mieri, De Deo creante et elevante, p. 666 sqq.; Hurter, Mariologia, n. 603: Cornoldi, Sententia S. Thomae Aq. de immunitate B. T’. Dei parentis a peccati originalis labe, Romae, 1889; Card. Mazzella, Di Deo creante et elevante, n. 1121 sqq ; Prado, Ό. Tho­ mas et Bulla dogm. Ineffabilis, F.iburgi Helvet., 1919; Hugon, Tract, de B. V. Deipara, q. 2, a. 1, n. 12. 1 In II Sent., dist. 31, q. t, a. 2, Sed contra. ART. VI. QUID SENTIER1T S. THOMAS IN MAC MATERIA 581 videntur sese opponere doctrinae de immaculata Virginis conceptione, sed altius puto ea esse consideranda. In via S. Thomae beatissimam virginem Mariam contraxisse pecca­ tum originale et obnoxiam fuisse peccato originali, non importat culpam actu contractam, sed significat matrem Dei in lege generali de contra­ hendo peccato originali a posteris Adae contentam fuisse, et exinde ex causis immediatis obligatam fuisse contrahere de facto peccatum origi­ nale, nisi gratia redemptionis redimeretur ac praeservaretur. Hinc frequenter adserit beatam Virginem contraxisse peccatum ori­ ginale vel obnoxiam fuisse peccato originali: a) In lumbis Adae aliorumque parentum, quatenus ante praevisionem peccati Adae non fuit destinata ad gratiam originalem exclusive ab aliis creaturis, sed caeterorum hominum sorte sequuta, in lege generali de contagione posterorum Adae inclusa fuit, et cum hac conditione de generatione in generationem pervenit usque ad constitutionem suae per­ sonae in utero matris. b) In utero matris suae ante animationem, quia, ut supra dictum est, carnem suscepit peccato parentum infectam. Notum est autem juxta an­ tiquos pluresque recentiores, et juxta ipsum S. Thomam, conceptionem prolis inchoari quidem per concubitum maris et feminae, sed compleri post multos dies per infusionem animae rationalis. Hoc igitur tempore «caro Virginis concepta fuit in originali peccato, et ideo hos defectus contraxit» 1; et «corpus beatae Virginis totum fuit in originali peccato conceptum... et ita etiam secundum quod fuit in patribus, fuit peccato obnoxium»2, id est, caro infecta peccato fuit instrumentum transmis­ sionis peccati. c) In ipso instanti animationis, quia in hoc etiam momento, in con­ ceptione activa et in constitutione personae, quatenus prioritate naturae esse praecedebat sanctitatem, habebat carnem infectam, et debebat (de­ bito proximo) ex causis proximis contrahere de facto peccatum originale, nisi speciali Dei privilegio praeservata fuisset. Ergo in conceptione activa et in constitutione personae prioritate naturae, quatenus habebat debi­ tum. in ipso instanti infusionis animae rationalis et in signo priori natu­ rae Maria fuit obnoxia peccato originali. Unde locus omnium difficillimus, in quo dicitur: «Haec puritas (qua vel caro sanctificatur ante animationem vel saltem in ipso instanti infu­ sionis animae gratiam suscipit) soli homini Deo debebatur, ut ipse quasi unicus redemptor humani generis nulla peccati servitute teneretur»3, intelligendus est de instanti infusionis animae in primo signo naturae, quod praecedit gratiam, ita ut, si in eo signo non fuisset obnoxia peccato, utpote non contenta sub lege contagionis generis humani, effugisset re­ demptionem Christi. d) Post animationem sanctificata est, id est, in conceptione passiva et in signo posteriori primi instantis, quando naturaliter debuit const i tui persona peccato coinquinata, apparuit abundanti gratia perfusa. 1 * !l 111 p , q l.|, a. 3 a<| 1. ////·,<| 31, n 7, Sed contra. In III Sent , dlul j, <| i, n i, hoI. i n, beidi:··· I' Maria, p., 2, c. 1, a. 4 588 DE VERBO INCARN. Q. LXXII. DE SANCTITATE B. V. M. impeccabiles 1. b) Confirmatio in gratia est donum supernaturale, quo intellectus hominis firmatur in vero et voluntas in bono. Est ipsa gratia habitualis eminens, non secundum se sumpta, sed quatenus animam firmat in bono, ne in peccatum cadat, c) Perseverantia finalis non dat homini impeccabilitatem nec firmat animam in bono, sed est donum speciale gratiae sanctificanti superadditum, quod tribuit actu perseve­ rare in gratia et conjungere gratiam cum morte. 2) Hic solummodo agimus de confirmatione animae Virginis in gratia, quae ut intelligatur, quaedam explicanda sunt. 3) Confirmatio in gratia est, ut dixi, ipsa gratia sanctificans, qua­ tenus habet modum quemdam, quo anima firmatur in bono, ne cadat in peccatum. Dupliciter secundum S. Thomam potest aliquis confirmari in bono: «Uno modo simpliciter: ita.scilicet, quod habeat in se sufficiens suae firmitatis principium, quod omnino peccare non possit; et sic beati sunt confirmati in bono... Alio modo dicuntur aliqui confirmati in bono per hoc, quod eis datur aliquod munus gratiae, quo ita inclinantur in bonum, quod non de facili possunt a bono deflecti. Non tamen per hoc ita retrahuntur a malo, quin omnino peccare non possint, nisi divina providentia custodiente» 1 2. Unde confirmatio in gratia simpliciter est impeccabilitas, qua quis constituitur ab intrinseco in eo statu, cui repugnat peccatum, et com­ petit solummodo beatis propter visionem beatificam et Christo propter unionem hypostaticam. Confirmatio vero in gratia, quae aliquando conceditur hominibus in via, est gratia cum aliquo modo intrinseco, «qui, ut ajunt Salmanticen­ ses, est participatio impeccabilitatis beatorum, et ab intrinseco petit compleri per extrinsecam Dei protectionem; et per hunc modum gratia confirmatis data differt essentialiter modaliter non solum a gratia non perseverantibus concessa, sed etiam ab illa, quae perseverantibus datur. Unde provenit, quod immobilitas in bono propria confirmatorum sit longe major, quam communiter perseverantium. Illa enim licet non tollat omnem potestatem peccandi, eam tamen ligat in actu primo; quia importat in esse entis modum habitualem, qui nec per peccatum consequenter valet expelli, nec cum peccato componi potest: et ratione hujus modi petit ab intrinseco cuncta auxilia, quae ad non deficiendum per peccatum requiruntur» 3. «Praedictum intrinsecum consistit, ut di­ ximus, in aliqua participatione modali impeccabilitatis, et immutabili­ tatis gratiae consummatae beatorum; quae tamen participatio, quia im­ perfecta est, petit fulciri extrinseca Dei protectione: et ita non consti­ tuit hominem simpliciter impeccabilem, sed partim ab intrinseco et partim ab extrinseco» 4. Confirmatio igitur in gratia, quae confertur hominibus in via, du­ plici constat elemento, gratia scilicet sanctificante cum modo intrinseco inclinante animam ad bonum, ut difficulter possit a bono deflecti, et 1 Cfr. Gabriel a S. Vincentio, De gratia, 2 De veritate, q. 24, a. 9. 3 De gratia, disp 3, n. 250. 4 Salmanticenses, De gratia, disp. 3, n. disp. 5 n. 45. 251. ART. II. AN B. V. MARIA FtTERIT CONFIRMATA IN GRATIA, ETC. 589 divina providentia eam custodiente 1. Per primum elementum anima ita firmatur in bono, ut difficulter possit cadere in peccatum et petit ful­ ciri a providentia; per secundum ita custoditur, ut, quotiescumque oc­ currit occasio peccandi, excitetur atque adjuvetur ad resistendum 12. 4) Per hoc donum confirmationis firmari potest aliquis in bono, a) ne cadat in peccatum mortale, ut firmati fuisse creduntur apostoli et S. Joannes a Cruce; b) ne incidat in peccatum veniale 3. 5) Disputatur, an et quomodo Maria Virgo confirmata fuerit in gratia in primo instanti suae conceptionis. 983. Error, i) Aliqui SS. Patres, non quidem ut praecones tradi tionis sed ut doctores privati, docuerunt sanctissimam Virginem aliquando, etiam post incarnationem Christi, peccata venialia commisisse. Sic 5. Ka silius dubitationis peccatum tempore passionis tribuit Mariae 4*67; inanis glo­ riae et ambitionis S. Joannes Chrysostomus, cum Maria stans foris qn.nK bat Jesum loqui s; et cum rogavit eum, ut aquam converteret in vimini 11 2) Gregorius item ter peccasse ’. Ariminensis adseruit SS. Virginem aliquando l< vi 984. Placita theologorum. Theologi catholici communiter, ui ................ admittunt beatam Virginem Mariam confirmatam fuisse in gratia, ne ra deret in peccatum, sed diversimode rem explicant. 1) Aliqui docuerunt Virginem Mariam a primo instanti ai.u coure ptionis fuisse confirmatam simpliciter in gratia, adeo ut ex dio m........ >nln fuerit impeccabilis, ex eo quod Deus, causa pruna, disposuit non < oiu iiihto ad actum commissionis peccaminosum, et ubi Maria \olni:. · | i,··. .m ab actu praecepto, Deus concurrisset ut causa totalis ad producendum illum actum, ut volunt Ockam et Hirl*; vel ex -eo quod Deu . Mlii ,i< ilei dei re verit dare semper illi gratias efficaces, et nullo modo permittere, nt labite tur in peccatum aliquod vel levissimum», ut tradit .Mimi umll11 2) Alii docent Virginem Mariam in prima sua sanctificatione confir­ matam fuisse in gratia, ut nunquam de facto peccaret, in secunda vero sanctificatione, ut nec aliquando peccare posset. Ita S. ventura, Alensis et alii 10. Thomas, S. Bona· 1 Egregie hoc iterum explicat Angelicus dicens: «Per gratiam viae ita potest homo bono adstringi, quod non nisi valde de difficili peccare possit, per hoc quod ex virtutibus infusis inferiores vires refrenantur, et voluntas in Deum fortius in­ clinatur, et ratio perficitur in contemplatione veritatis divinae, cujus continuatio ex fervore amoris proveniens retrahit a peccato. Sed totum, quod deficit ad con­ firmationem, completur per custodiam divinae providentiae in illis, qui confirmati dicuntur; ut scilicet, quandocumque occasio peccati se ingerit, eorum mens divini­ tus excitetur ad resistendum». De veritate, q. 24, a. 9. 2 Cfr. Joseph a Spiritu S., Cursus theologiae myst. schol., t. 4, disp. 25, n 21. sq 3 Cfr. Salmanticenses, De gratia, disp. 3', n. 249; Joseph a Matre Dei, C/o -.m triennalis, tr. Il, disp. I, n. 49. 4 Ep. 260, n. 9; MG 32, 965. 6 In Matth., hom. 44, n. i; MG 57, 464. «Nam, quod illa fecit... ex ambitione proficiscebatur; volebat enim populo sese ostentare ac si imperaret h’ilio»; MG 57, 464. 6 In Joannem, hom. 21, n. 2; MG 59, 130. «Volebat enim et illos benefit Io devincire, seque splendidiorem per Filium reddere». Ad haec verba S. Thomii» .ut «In verbis illis Chrysostomus excessit; possunt tamen exponi, nt intellig.ilur in >·.ι Dominum cohibuisse non inordinatum inanis gloriae motum quantum ad ipsam, sed id quod ab aliis posset aestimari». Ill p., q. 27, a. 4 ad 3. 7 In II Sont., dist. 30, q. 2, a. 1, in fine. H Ockam. In III Sent . q. 2, a. 2; Biol, In III Sent , dist 3, q. 2, a 3. “ 7>r 1'erbo Incarnato, n. t too. 13 8. Thoma·, III p., q. 27, a. 4 ad i; et In III Seni , dist. 3. q t, a. 2; S. Ilo- 59° DE VERBO INCARN. g. LXXII. DE SANCTITATE B. V. M. 3) Alii denique tenent Virginem Mariani fuisse quidem confirmatam in gratia, ne de facto peccaret, quia gratia Virginis id difficile reddebat, et divina providentia sibi coexsistens praeservabat ejus liberum arbitrium, ne inclinaretur ad malum. Ita Durandus et Vazquez *. 985. Thesis I. Beata Virgo Maria in prima sua sanctificatione confirmata fuit in gratia. Arg. 1) Ex auctoritate S. Thomae, a) Angelicus diserte hoc do­ cuisse videtur, cum ait: «In prima sanctificatione gratia collata fuit (Vir­ gini) ad bonum efficaciter liberum arbitrium inclinans» * 12. Si ergo beata Virgo a prima sanctificatione efficaciter movebatur ad bonum per gra­ tiam, exinde jam confirmata fuit in bono, saltem secundum quid. b) Idem S. Thomas 3* 56expresse dicit in beata Virgine Maria mino­ rem fuisse inclinationem ad malum quam in Jeremia et S. Joanne Ba­ ptista, quatenus in his remansit inclinatio fomitis ad venialia, non in Maria. Sed Jeremias et S. Joannes B. fuerunt confirmati in gratia ex utero matris eorum. Ergo. 2) Ex ratione. Quanto magis aliquis accedit ad principium gratiae et sanctificationis, tanto magis participat de eadem gratia et sanctifi­ catione. Sed beata Virgo Maria, utpote divinitus electa atque disposita a prima sanctificatione, ut esset mater Dei, propinquissima fuit Deo prin­ cipio gratiae et sanctificationis prae omnibus creaturis. Ergo ex primo instanti debuit firmari in bono magis quam caeterae creaturae. 986. Thesis II. Beata Virgo Maria in prima sua sanctificatione ita fuit confirmata in gratia, ut immunis fuerit semper ab omni peccato etiam levissimo. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Ecclesia in sua liturgia applicat beatae Mariae Virgini haec S. Scripturae verba: Sicut lilium· inter spinas, sic amica mea inter filias i. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te s. 2) Ex conciliis. Concilium Tridentinum: Si quis hominem semel justificatum dixerit, amplius peccare non posse... aut contra posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia, a. s. ®. Concilium quoque basileense diserte docet «gloriosam Virginem Dei genitricem Mariam, praeveniente et operante divini numinis gratia sin­ gulari, nunquam actualiter subjacuisse originali peccato, sed immunem semper fuisse ab omni originali et actuali culpa» 7. naventur». In III Sent., dist. 3, p. 1, a. 2, q. 3; Alensis, III p., q. 9, membr. 3, a. 2, § 2. 1 Durandus, In III Seni., dist. 3, q. 4, n. 8; Vazquez, In III p., disp. 120, c. 2. 2 In III Sent., dist. 3, q. 1, a. 2, quaest. 3, sol. 3. 3 In III Sent., dist. 3, q. 1, a. 2, quaest. 3, sol. 1 ad 4. '* Cant., 2, 2. 5 Cant., 4, 7. 6 Sess. 6, can. 23; Denz-Bannw., 833. 7 Sess. 36 (a. 1439); Mansi, 29, 183. ART. H. AN B. V. MARIA FUERIT CONFIRMATA IN GRATIA, ETC. 591 3) Ex auctoritate Ecclesiae. Pius PP. IX in Bulla dogmatica Inef­ fabilis ait: «Illam longe ante omnes angelicos spiritus, cunctosque san­ ctos caelestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis de­ prompta ita mirifice cumulavit, ut ipsa ab omni prorsus peccati labe semper libera, ac tota pulchra et perfecta eam innocentiae et sanctitatis plenitudinem prae se ferret, qua major sub Deo nullatenus intelligitur, et quam praeter Deum nemo adsequi cogitando potest» x. 4) Ex SS. Patribus. S. Joannes Damascenus: «Hac vero (Virgine) quid purius sit? Quid irreprehensibilius?... Terra est, in qua nulla pec­ cati enata spina» 1 2. S. Bernardus: «Ego puto, quod et copiosior sancti­ ficationis benedictio in eam descenderit, quae ipsius non solum sancti­ ficaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret im­ munem» 3. 5) Ex ratione S. Thomae. «Illos, quos Deus ad aliquid eligit, ita praeparat et disponit, ut ad id, ad quod eliguntur, inveniantur idonei... Beata autem Virgo fuit electa divinitus, ut esset mater Dei. Et ideo non est dubitandum, quin Deus per suam gratiam eam ad hoc idoneam red­ didit, secundum quod angelus ad eam dicit (Luc., 1, 30): Invenisti gra­ tiam apud Deum: ecce concipies, etc. Non autem fuisset idonea mater Dei, si peccasset aliquando» 45 . Unde addit S. Doctor: «Beata Virgo, quae fuit a Deo electa in matrem, ampliorem sanctificationis gratiam obti­ nuit, quam Joannes Baptista... cujus signum est, quod beatae Virgini praestitum est, ut de caetero non peccaret nec mortaliter nec venialiter» s. 987. Scholion. Valde difficilis est quaestio, an beata Virgo Maria dicatur confirmata in gratia simpliciter, adeo ut fuerit impeccabilis ex gratia, vel e contra fuerit confirmata inferiori modo, quo conceditur aliquibus impeccantia per participationem. I. Alexander Alensis haec habet: «In gloriosa Virgine post sanctifi­ cationem illam, quam habuit in conceptione Filii sui, non remansit po­ tentia ad peccandum, quia ablata fuit per sanctificationem illam, quam habuit, cum dixit angelus (Luc., 1, 30): Ave, gratia plena. Unde pleni­ tudo gratiae fuit gratia confirmationis in bonum... In beata Virgine per gratiam sanctificationis ultimae, quae maxime superabundat omnibus aliis sanctificationibus, quae est per plenitudinem gratiae, est potentia liberi arbitrii necessitans ad non peccandum: et sic post illam sanctifi­ cationem non habuit potentiam peccandi» 6. Deinde conditionem Mariae partim aequiparat beatis dicens: «Sicut duo sunt quae prohibent visionem, scilicet defectus visus ut caecitas, et defectus luminis: similiter sunt duo, quae prohibent visionem Dei aeter­ nam; privans visionem et prohibens lumen. Visionem privans fuit culpa originalis in singulis personis; prohibens autem lumen fuit ipsa rum1 2 3 ■* 5 • Bulla Ineffabilis, § «Ineffabilis Deus». Hom. in Nat. 13. V. Mariae, n. 4; MG 96, 684 sq. Ep. 174, n. 5; ML 182, 334. /// p., q. 27, a. 4. III ρ., q. 27, a. 6 ad 1. 111 p., q. 9, 111. 3, a. 2, § 2. DE VERBO INCARN. Q. LXXII. DE SANCTITATE B. V. M. 592 phea, quae est ex reatu naturae humanae generali manens. Primum prot hibet visionem aeternam in habitu, secundum in actu... In Virgine ergo per gratiam datam in sanctificatione removebatur quidquid debebaremoveri, quod erat pertinens ad caecitatem personae, sed non quod per­ tinebat ad reatum naturae, ex quo est defectus luminis. Imo quod beata Virgo non evolaret ante passionem, si moreretur, hoc non facit defectus ex parte ipsius videntis, sed quia sanctificatio non removet tenebram naturae, scilicet rumpheam, quae est prohibens exterius, quod solum tollitur per passionem Christi»1. His similia habet S. Bonaventura et concludit: «Beata Virgo Maria post Fihi Dei conceptionem peccare non potuit, non propter alicujus potentiae amissionem sed propter potentiae confirmationem et defectus ablationem» * 2. II. Ockam et Biel supra citati defenderunt Mariam fuisse omnino impeccabilem, «quia habuit aliquem habitum ad actum bonum inclinan­ tem et retrahentem a malo; et Deus sic ordinavit quod cocxsisteret sibi coagendo immediate sicut causa partialis; sicut facit in omni actione, sicut dictum est in secundo, coagendo ad omnem actum bonum, et non coegit ad actum malum; et quia nullus actus potest elici a causa secunda nisi concurrente causa prima immediate; ideo potuit bene agere et non male, nec peccare peccato commissionis, quia Deus concurrit ut causa partialis, ih actu bono et virtuoso; et non in malo et vitioso... Sed si aliquando cessaret (ab actu praecepto). Deus statim concurreret ut causa totalis ad causandum illum actum, ne ipsa peccaret peccato omissionis» 3. Vel quia «Deus, addit Biel, disposuit non concurrere ad quemcumque actum inordinatum. Deo ergo non concurrente, nullus talis committi poterat... Sed, si aliquando cessare voluisset, Deus statim concurrisset ut causa totalis ad causandum illum actum, nec ipsa peccaret peccato omissionis» 4. Haec tamen ratio non videtur esse sufficiens ad explicandam impeccabilitatem beatae Mariae Virginis, seu confirmationem ejus in gratia simpliciter. Quia 1) Deus concurrebat semper ad actus positivos Virginis, non ut causa partialis, sed ut causa totalis prima. 2) Haec totalis Dei actio in beatam Virginem non impediebat, quo­ minus ipsa a bono deflecteret, nisi aliter fulciretur. 3) Nullibi constat Deum non concursum iri ad actus'inordinatos Virginis, si quando ipsa esset a bono deflectura. 4 Ad excusandam Virginem a peccato omissionis, non sufficiebat ut Deus solus immediate poneret actum praeceptum, quia non Deo sed Virgini urgebat praeceptum. III. Cl. Muncunill putat beatam Virginem fuisse confirmatam in gratia simpliciter, seu redditam fuisse impeccabilem a primo instanti suae conceptionis, «eo quod Deus efficaciter decreverit dare semper illi 2 3 4 III p., q. 9, nj. 3, a. 2, § 3. In III Sent., dist. 3, p. 1, a. 2, q. Ockam, In III Sent., q. 2, a. 2. Bid, In III Seni., dist. 3, q. 2, a. 3. 3. dub. i. ART II. AN B. V. MARIA FUERIT CONFIRMATA IN GRATIA, ETC. 593 gratias efficaces, et nullo modo permittere, ut laberetur in peccatum aliquod vel levissimum» x. Videtur heic clarissimus vir procedere ex falso principio, quo statui­ tur per gratiam efficacem necessitari hominem ad eliciendam operatio­ nem. et quod negavit aliis hominibus, ne laederetur eorum libertas, tri buit beatae Virgini, ut salvaretur ejus impeccabilitas. Sed hoc est inconveniens, quia 1) Per gratias efficaces non necessitabatur Virgo Maria ad opera bona exercenda. 2) In hac theoria necessario exercuisset Maria opera bona, quod nefas est dicere. 3) Si per gratias efficaces intelligantur, ut decet, auxilia supematuralia, quae non tollunt libertatem, sed dant ipsum agere, non suffi­ ciebant ad conferendam Virgini impeccabilitatem, quia alii plures rece­ perunt haec auxilia supernaturalia, et non fuerunt impeccabiles. IV. De mente Angelici Doctoris in hac parte jure dubitari potest. 1) In quibusdam locis videtur docuisse beatam Virginem non fuisse confirmatam in gratia simpliciter, nec redditam fuisse omnino impec­ cabilem in via. «Fuit tamen, ait, sub Deo, in quantum erat in ea po­ tentia ad peccandum» 12. Et in quaestionibus De veritate expresse docet neminem in via posse confirmari in bono simpliciter, nec impeccabilem reddi propter rationes allatas3. 2) Alibi vero certo innuit sanctissimam Virginem Mariam fuisse confirmatam in gratia simpliciter et peccare non potuisse. «Ex hoc enim, inquit, creatura rationalis in gratia confirmatur, quod efficitur beata per apertam Dei visionem, cui viso non potest non inhaerere, cum ipse sit ipsa essentia bonitatis, a qua nullus potest averti, cum nihil deside retur, et ametur nisi sub ratione boni. Et hoc dico secundum legem com­ munem; quia ex aliquo privilegio speciali secus accidere potest, sicut cre­ ditur de Virgine Matre Dei» 4. V. Plures hodie Durandum et Vazquez sequuti et argumentis S. Tho­ mae innixi, defendunt Virginem Mariam fuisse quidem confirmatam in gratia per donum confirmationis, quod, ut diximus, est modus in trinsecus gratiae ligans potentiam peccandi et petens ab intrinseco auxilia cuncta divinae providentiae ad non peccandum; sed non fuisse nec. potuisse esse confirmatam in gratia simpliciter, adeo ut redderetur omnino impeccabilis in via 5. VI. Si meam opinionem aperire cogar, ingenue fatebor beatam Vir ginem fuisse quidem confirmatam in gratia modo prae caeteris viatori bus perfectissimo, adeo ut participaverit de impeccabilitate et immu­ tabilitate gratiae beatorum, et vehementer exegerit compleri per custo­ diam divinae providentiae, ne laberetur in peccatum vel levissimum, 1 De incarnatione, n. noo. 2 Γη t Sent., (list. 44, q. un., 3 De veritate, q. 24, a. 9. 4 / p., q loo, il. 2. a. 3 ad 3. ° Cfr. Joseph a Spiritu Sancto, Ciiisih piolar, De yralia. q. (>, a. 9, n. 5; Janssons, Theol myst .idiot., disp. 2, 11. De Dca homine, q. 27, a. 4 lu. l.n- 30 594 DE VERBO INCARN. Q. LXXII. DE SANCTITATE B. V. M. sed non fuisse confirmatam nec potuisse confirmari in gratia simpliciter, nec reddi absolute impeccabilem, dum esset in via. Ratio fundamentalis exponitur a S. Thoma his verbis: «Non enim potest aliquis omnino impeccabilis reddi, nisi omnis origo peccati aufe­ ratur. Origo autem peccati est, vel ex rationis errore, quae in particu­ lari decipitur circa finem boni et circa utilia, quae in universali natura­ liter appetit; vel ex hoc quod judicium rationis intercipitur propter pas­ sionem inferiorum virium. Quamvis autem alicui viatori concedi possit, ut ratio nullatenus erret circa finem boni, et circa utilia in particulari, per dona sapientiae et consilii; tamen non posse intercipi judicium ra­ tionis excedit statum viae, propter duo: Primo et principaliter, quia rationem esse semper in actu rectae contemplationis in statu viae, ita quod omnium operum ratio sit Deus, est impossibile. Secundo, quia in statu viae non contingit inferiores vires ita rationi esse subditas, ut actus rationis nullatenus propter eas impediatur nisi in Domino Jesu Christo, qui simul viator et comprehensor fuit»x. Concordat cum hac sententia, quod Angelicus ait: «Erat in ea poten­ tia ad peccandum»12. Unde impossibilitatem peccandi, quam S. Bonaventura tribuit Vir­ gini, putat Janssens 3 reducendam esse ad impeccantiam, quae impossi­ bilitatem communem et consequentem audit 45 . ARTICULUS III UTRUM GRATIA SANCTIFICANS BEATAE MARIAE VIRGINIS CREVERIT DURANTE EJUS VITA 988. Status quaestionis. 1) Dogma catholicum est gratiam san­ ctificantem augeri in anima per bona opera, ut docet Concilium Triden­ tinum his verbis: Si quis dixerit 'justitiam acceptam non conservari, atque etiam non augeri coram Deo per bona opera; sed opera ipsa fructus solum­ modo et signa esse justificationis adeptae, non etiam ipsius augendae cau­ sam. a. s. s. 2) Augmentum gratiae sanctificantis potest esse intensivum, quan­ do gratia in sua entitate crescit; et extensivum, quando novos effectus producit. 1 De veritate, q. 24, a. 9. 2 In I Seni., dist. 44. q. un. a. 3 ad 3. 3 De Deo homine, q. 27, a. 4. De S. Bonaventura. '* Locum autem in quo dicit S. Thomas homines non confirmari in gratia sim­ pliciter nisi per visionem beatificam secundum legem communem, sed ex speciali privilegio secus accidere posse, «sicut creditur de Virgine matre Dei». / p., q. 100, a. 2; cl. Pègues commentatur his verbis: «Mais alors, ce ne serait pas en vertu de son état et de soi, que la creature raisonnable serait confirmée dans la justice et ne pourrait pas pécher; ce serait en vertu d’une action particulière de la Provi­ dence de Dieu veillant sur elle pour qu’en fait elle ne pèche jamais. Donc, l’état des hommes, tant qu’ils eussent vécu sur cette terre, non encore totalement spiri­ tualisés, n’aurait pas comporté, de soi, la confirmation dans la justice». Commen­ taire in I p., q. 100, a. 2. 5 Sess. 6, can. 24; Denz-Bannw., 834. ART. III. AN GRATIA SANCT. CREVERIT IN B. V. MARIA 595 3) Gloriosissima Virgo Maria, dum in terris ageret, non fuit in statu comprehensoris, sed remansit in statu viatoris, quidquid sit de sententia eorum, qui dicunt eam aliquoties, praesertim in conceptione Filii Dei, essentiam divinam vidisse. 4) Unde quaeritur, an Deipara Virgo, dum in terris ageret, susce­ perit augmentum tum intensivum tum extensivum gratiae sanctificantis. 989. Placita theologorum. Petrus venerabilis, abbas cluniacensis. in epistola ad Gregorium expresse docuit gratiae beatae Mariae Virginis post incarnationem Filii nihil additum fuisse *. S. Albertus Magnus ait: «Credimus etiam, sine praejudicio melioris sen­ tentiae, beatam Virginem in conceptione Filii Dei, caritatem Filii talem ac tantam accepisse, qualis et tanta percipi poterat a creatura in statu viae» 2. Scolus etiam sub dubio admittere videtur Virginem Mariam in conce­ ptione Filii sui attigisse terminum gratiae sanctificantis 3. 990. Thesis. Beatissima Virgo Maria semper suscepit augmentum gratiae, dum in terris viveret. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Doctores merito applicant beatae Ma­ riae Virgini illa verba S. Scripturae: Justorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perlectam diem 4. 2) Ex SS. Patribus. Ruperlus Abbas lepide ajebat: «Quando nata es, o Virgo beata, tunc vera nobis aurora surrexit... Quando autem Spi­ ritus Sanctus in te supervenit, et Filium Virgo concepisti. Virgo peperisti, tunc tu et ex tunc pulchra... ut luna... Quando autem de hoc mundo adsumpta atque ad aethereum thalamum translata es, tunc tu et ex tunc electa ut sol» 5. 3) Ex auctoritate theologorum. S. Thomas: «In beata Virgine fuit triplex perfectio gratiae: prima quidem quasi dispositiva, per quam recidebatur idonea ad hoc, quod esset mater Christi, et haec fuit per­ fectio sanctificationis. Secunda autem perfectio gratiae fuit in beata Virgine ex praesentia Filii Dei in ejus utero incarnati. Tertia autem est perfectio finis, quam habet in gloria. Quod autem secunda perfectio sit potior quam prima, et tertia quam secunda, patet... nam primo in sua sanctificatione adepta est gratiam inclinantem eam ad bonum, in conceptione autem Filii Dei consummata est ejus gratia confirmans eam in bono; in sui vero glorificatione consummata est ejus gratia perficiens eam in fruitione omnis boni»6. Haec tamen verba non ita accipias ve­ lim, ut S. Doctor posuerit in Virgine tres gradus gratiae sine ullo pro­ gressu intermedio, sed ita ut adsignaverit tres quasi epochas, in quibus erat specialis manifestatio profectus gratiae, complectentes vicissim phires gradus. Profundissimus Dom. Solo hanc doctrinam tradidit et ratione con­ firmavit dicens: «Quis enim ambigat, quin, cum merita praemium prae­ 1 Ef>. 7; ML 189, 287. 3 Super Missus, Resp. ad q. 46 (ed. Vivès, 3 In IV Sent., dist. 4, q. 6 ad 1. 4 Prov., 4, 18. 6 In Cant Cani., lib 6; MI. 188, 936 ° III p., q. 27, a. 5 ad 2. vol. 37, p, 117). DE VERBO INCARN. β. Ϊ.ΧΧΠ. DE SANCTITATE B. V. M. 596 cedant, per tam egregia omnium virtutum officia, quae post sacratissi­ mum partum accumulavit, cumulatior etiam in dies illi accresceret gra­ tia? Fuit quidem gratia plena ante conceptionem Filii, quantum par erat, ut fieret Christi mater. Attamen gratia illa non fuit eo modo sum­ ma; ut non posset deinceps meritis augeri» L 4) Ex ratione. Ratio fundamentalis ex eo sumitur, quod omnis gratia creata, utpote limitata, sine fine augeri potest, dummodo opera bona praemio vitae aeternae condigna repetantur. Unde de caritate optime ait S. Augustinus: «Ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectionem venerit, quid dicit? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum» 12. ARTICULUS IV QUIBUS OPERIBUS MARIA IN GRATIA PROFECERIT 991. Status quaestionis. 1) Mana Virgo, sicut caeteri homines fideles Ecclesiae, proficere potuit et proculdubio profecit in gratia ex opere operantis et ex opere operato, bonis scilicet operibus in^gratia factis, et sacramentis susceptis. 2) Breviter investigandum est, quomodo Maria profecerit in gratia ex opere operantis et quomodo ex opere operato. I. Augmentum gratiae Virginis ex opere operantis. 1) Facile concedunt theologi Virginem Mariam non profecisse in gratia operibus naturalibus, nutrition©, sanguinis circulatione, etc., non pendentibus ab ejus voluntate, sed actionibus liberis, quas voluntate ad Deum referebat. 2) Omnibus vero et singulis virtutum operibus proficiebat certe in gratia, quia, sanctissima ut erat, omnes actus virtute saltem referebat in Deum. Unde non solum actibus caritatis, quibus in Dei amore fla­ grabat, sed etiam actibus aliarum virtutum, tum theologicarum tum cardinalium, Maria Virgo multum crevit in gratia. 3) Plures theologi existimant beatissimam Virginem Mariam in omnibus suis actibus operatam fuisse virtute totius gratiae habitualis praecedentis, adeo ut opera ejus semper fuerint praecedentibus inten­ siora, et singulis omnium virtutum actibus duplicata fuerit gratia prae­ cedens. II. Augmentum gratiae Virginis ex opere operato. 1) Per sacramenta veteris Legis, si quae recepit Maria, non susce­ pit augmentum gratiae ex opere operato, quia, ut dicemus suo loco, illa sacramenta ex se non producebant gratiam, sed significabant eam per Christum conferendam. 2) Per ea vero novae Legis sacramenta, quae recepit, beata Virgo profecit in gratia ex opere operato, quia haec sacramenta ex se produ 1 2 In /I’ Seni., dist. 5, q. un., a. 2. § «Sed et de sacratissima Virgine». In ep. Joannis, tr. 5, c. 3, n. 4; ML 35, 2014. ART. IV. QUIBUS OPERIBUS MARIA IN GRATIA PROFECERIT 597 eunt gratiam in iis, qui obicem non ponunt. Beata autem Virgo Maria non solum non posuit obicem gratiae sanctificanti, sed in omnibus suis operibus avide eam quaesivit. 3) Quae autem sacramenta novae Legis susceperit, disputatur a theo­ logis. a) Certum est beatissimam Virginem non suscepisse sacramenta poenitentiae, ordinis et matrimonii. Non quidem poenitentiam, quia non habuit materiam remotam et proximam hujus sacramenti, et non erat capax absolutionis. Non ordinem, quia mulier, quantumvis perfecta, nequit esse subje­ ctum ordinis. Non matrimonium ut sacramentum, quia, licet in Lege veteri vere nupserit S. Joseph, eo tempore matrimonium non erat novae legis sa­ cramentum. De extrema-unctione duplex est theologorum sententia, sed, quidquid alii dixerint, multo probabilius censeo Virginem Mariam non suscepisse extremam-unctionem, quia immunis fuit ab omni peccato ejusque sequelis, et in extremo agone non indiguit speciali sacramento corro­ borari. b) Baptismum autem, confirmationem et eucharistiam probabilissi­ me suscepit, et per haec sacramenta accepit gratiam ex opere operato. Quantum ad baptismum haec habet Euthymius: «Scribunt autem qui­ dam apostolorum temporibus proximi, quod Christus Petrum ac Ahrginem Matrem baptiza vèrit, Petrus vero reliquos omnes apostolos» ’. Exinde theologi communi fere consensu tenent beatissimam Virginem baptismo Christi baptizatam fuisse ejusque gratiam accepisse12. Sane crediderim Matrem Christi, Ecclesiae catholicae membrum principale, lege baptismi obstrictam esse, et huic obligationi satisfecisse. Minime dubitandum puto, quin Virgo Maria receperit sacramentum confirmationis, et per illud creverit in gratia ex opere operato. Urgebat enim ad hoc obligatio 34 . Ac demum pie creditur eam sanctissimo eucharistiae sacramento fre­ quentissime refici consuevisse, non solum ut servaret praeceptum Ec­ clesiae, sed etiam ut devotioni satisfaceret. Unde merito credimus Dei­ param saepe ad templum concurrisse cum fidelibus Jerusalem, de quibus dicitur: Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exaltatione Hoc loco nomine panis sacram eucharistiam intelligunt commentatores 5. 1 Comment hi Joan., c. 3. v. 5: MG 129, 1161. 2 Conferri possunt S. Albertus M., Mariale, sol. ad q. 36, § 2: Scotus, /» /I’ Sent., dist. 4 ad I, n. 3; Suarez, In III p., disp. 18. sect. 3; Vazquez. In III p , disp. 119, c. 7; Sotus, In IV Sent., dist. 5, q. un., a. 2, § «Sed et de sacratissima Virgine»; Valentia, In III p., disp. 4, q. 3, p. 4. § «Quo autem tempore»; Alapltlo, In Lucam, c. 2, v. 24; Canisius, De beata Virgine, lib I, c. <>; Lopioier, Di beati.·.··/ ma Virgine Maria, p. 2, c. 1. a. 5. n. 8. 3 Cfr. S. Albertus M., Mariale, sol. ad q. 36, § 2; Vazquez, In III p., disp 1 10. c. 7, n. 67; et Campana, Maria nel dogma cattolico, lib. 1, p. 2, <]. 3, n. 0 4 Act., 2, 46. 8 Cfr. ViRouroux, La Saint Itiblc Polyglotte, Act,, 2, 46; < t Josephus 11 J. M.. Historia de la vida, y excelencias, t 2. c. 13. DE VERBO INCARN. 598 Q. I.XXIt, DE SANCTITATE B. V. M. ARTICULUS V QUO PROGRESSU CREVERIT GRATIA SANCTIFICANS BEATAE MARIAE VIRGINIS 992. Opinio probabilis. Piissimam et in hac materia probabilem opinionem egregie exponit Valentia dicens: «Incepit crescere Virginis gratia (atque adeo jus ad gloriam) ex sublimiori quodam intensiori gra­ tiae gradu, quam sit gradus gratiae ullius aliorum... Et praeterea sine intermissione per omnes tam longae vitae suae actiones, cum omnes fuerint bonae, et bona intentione et in gratia factae, meruit semper plusquam in duplo augmentum gratiae maximae, et continenter per merita priora plus quam in duplum similiter auctae; quippe cum ex parte gratiae summum post Christum habuerit ad merendum praesidium; et cx parte naturae nullum retardans impedimentum, quominus gratiae vis, quantum posset, se exerceret, sed potius etiam magnum ad id incitamentum ob innatum, ut diximus, cumque vehemcntissimum amo­ rem maternum. Et denique habuit etiam innumeras augendi hunc amo­ rem, atque adeo magis magisque promerendi, occasiones. Constat autem apud arithmeticae peritos, si vel aliquis exiguus numerus per aliquan­ tulum temporis spatium, etiam non longum, iterato saepius multiplicetur saltem in duplum, innumerabilem et pene infinitam ea ratione confici multitudinem; ut si augeatur, verbi gratia, numerus binarius per qua­ ternarium, et illico quaternarius per octogenarium, et sic deinceps ali quandiu. Quantus igitur, et quam innumerabilis erit numerus graduum gratiae (atque adeo gloriae) Virginis, tam saepe, tam multum, tamdiu, per infinita prope illius merita multiplicatus?» x. Ratio hujus doctrinae inde colligi potest, quod beata Virgo, cum nihil habuerit, quod intensionem affectuum animi retardaret, respondit atque cooperavit influxui divinae gratiae juxta mensuram totius gratiae praecedentis. Hanc piam et probabilem sententiam plures contra Vazquez12 de­ fendunt 3. S. Francisons Salesius optime describit progressum beatae Mariae Virginis in gratia sine ulla animi perturbatione et sine obstaculo inte­ riori vel exteriori» 4. 993. Corollarium. 1) Virtutes comitantur gratiam sicut proprie­ tates essentiam, et eo sunt perfectiores in anima, quo major fuerit gratia sanctificans. Cum gratia beatae Mariae fuerit abundantissima, facile consequitur animam ejus fuisse omnibus virtutibus exornatam. Unde Virgini Mariae infusae sunt omnes virtutes non tantum theologicae, qui­ bus in Deum continuo ferebatur, sed etiam morales, quibus in bonum 1 2 Γη III p., In III p., disp. 2, q. i, p. 5. disp. 119, c. 6. 3 Cfr. Josephus a Jesu Maria, Historia gen, lib. 2, p. 2, c. 28 sqq. '* De l'amour de Dieu, liv. 7, ch. 14. de la vida y excelencias de la Sacr. Vir­ ART. Vt. SCIENTIA BEATAE VIRGINIS MARIAE 599 sponte movebatur. Omnes ipsa proficiebat occasiones, ut fidem, spem, et caritatem exerceret, atque fortitudinem, temperantiam, justitiam ac prudentiam, cunctasque earum, in quas a theologis dividuntur, partes perficeret. 2) Donis quoque Spiritus Sancti plenissime aucta, effecta est inspi­ ratione Dei prompte mobilis in his, quae pertinebant ad bene vivendum. Ad apprehensionem veritatis ratio ejus speculativa perficiebatur per intellectum, ratio vero practica per consilium. Ad recte judicandum ratio ejus speculativa perficiebatur per sapientiam; ratio vero practica per scientiam. Pars appetitiva in his, quae erant ad alterum,perficiebatur per pietatem; et in his, quae erant ad se ipsam, per fortitudinem. Ac demum pars concupiscibilis dirigebatur per timorem 1. 3) Habuit denique gratias gratis datas in statu perfecto, ut posset alios erudire in rebus divinis, quae sunt supra rationem 1 2. 4) Cum meritum nihil aliud sit quam opus retributione dignum, et opera beatae Mariae Virginis fuerint omnino perfecta, pronum est merita Mariae Virginis fuisse immensa. ARTICULUS VI QUAM SCIENTIAM HABUERIT BEATA VIRGO MARIA 994. I. Scientia potest esse beata, infusa, vel acquisita, ut late ex­ plicuimus in Christologia, n. 710. II. De scientia beata. 1) Certum est sacratissimam Virginem, dum esset in hac vita mortali, non habuisse permanenter scientiam beatam, quae in clara Dei visione consistit. Maria enim conditionem viatoris non comprehensoris habuit in hac vita3. 2) An aliquando transeunter Deum viderit, disputant theologi. Af­ firmant Banez. Z.umcl, Suarez, Joseph a Spiritu Sancto, Joseph a Matre Dei, aliique plures 4 contra paucos. Haec sententia affirmativa est multo probabilior, et pie sustineri potest. Unde gravissimus Banez ait: «Citra temeritatem, imo magna cum probabilitate posset dici (Mariam) vidisse divinam essentiam, cum Fi­ lium unigenitum concepit, vel cum ipsum peperit, vel alias» 5. III. De scientia infusa. 1) Haec scientia potest esse per se vel per accidens infusa. Scientia, quae a Deo infunditur, si superet vires na­ 1 Cfr. S. Thomas, I-II, q. 68, a. 4; et Josephus a Jesu Maria, Historia de Ia vida y excelencias, lib. 2, part. 2, c. 33 sq. 2 Omnes virtutes, dona, gratiasque gratis datas beatae Mariae Virginis egre­ gie explicuit S. Albertus Magnus, Mariale seu 230 quaestiones super Evangelium Missus est. Cfr. etiam Lepicier, De beatissima Virg. Maria, p. 2, c. 1, a. 6; et Jo­ sephus a Jesu Maria, Historia de la vida y excelencias, lib 2, p. 2,.ce. 13-35. 3 Cfr. Lepicier, Tie beatissima Virg. Maria, p. 2, c. 1, a. 7, n. 2. 4 Banez, In I p., q. 12, a. ii, conci. 2; Zumel, In I p., q. 12,-a. 11, disp un,, comi. 2; Suarez, In III p., disp. 19, sect. 4; Joseph n Spiritu Sanoto, Cursu·. Then! mvsl. sihol:, disp. 22, n 23 sqq ; Joseph a Matre Dei, Cursus trienn , tr. 11. disp dub. n In I p.. q 12, a. 11. conci. 2. <>00 DE VERBO INCARN. Q. LXXIU.DE VIRGINITATE B. V. Μ. turales hominis, dicitur per se infusa; sin autem, vocatur per accidens infusa. 2) Multo probabilior est beatam Virginem non habuisse permanenter scientiam per se infusam. Quamvis enim, absolute loquendo, potue­ rit Deipara scientia per se infusa habitualiter instrui, non tamen videtur hoc fuisse ejus dignitati ac perfectioni necessarium. Unde Salmanticen­ ses merito docent scientiam per se infusam, qua intellectus sine conver­ sione ad phantasmata per species intelligibiles illustratur, Christo so­ lummodo convenire ratione unionis hypostaticae \ 3) Puto tamen scientiam per se infusam crebro communicatam fuisse transeunter animae beatissimae Virginis multo perfectius quam aliis sanctis. Aequum enim fuit, ut, quod aliis perfectissimis viris aliquando conceditur, frequentius ac perfectius Virgini Deiparae elar­ giretur. 4) Scientia infusa per accidens amplissime illustrata est anima bea­ tae Mariae Virginis. Quousque haec scientia se extenderit, difficile est dictu. Nihilominus reor ea omnia, quae ad ejus dignitatem et officium necessaria erant, et naturaliter eam latebant, divinitus ipsi manifestata fuisse. Hinc scientia theologica, quae ex principiis seu articulis fidei conclusiones deducit, innotuit Deiparae. IV. De scientiis naturalibus plurima a Christo Domino 12, et ab an­ gelis Maria accepit 3, et non pauca proprio labore comparavit. Amplitudinem hujus scientiae bene explicat S. Albertus Magnus dicens: «Beata Virgo sufficienter perfecta fuit per habitum naturae et gratiae in operationes exire, et finem consequi cujuslibet scientiae: et haec scientia exivit in actum et operationem, quando, ubi, qualiter, et quantum ordinabatur sibi in beatitudinem et aliis in salutem. Habuit etiam perfectam cognitionem omnium ad suam beatitudinem secundum statum viae pertinentium et nullorum inutilium et ad gratiam impertinentium» 4. QUAESTIO LXXIII DE VIRGINITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS ARTICULUS UNICUS AN DEIPARA SEMPER FUERIT VIRGO 995. Status quaestionis. 1) Virginitas potest esse corporis, mentis, et sensus. Virginitas corporis est integritas carnis seu immunitas ab omni opere carnali venereo; virginitas mentis est immunitas ab omni consensu cogitationum Venerearum; virginitas sensus est immunitas a motibus inordinatis carnalis concupiscentiae. 1 2 3 4 De incarnatione, disp 17, n. 54. Cfr. S. Bernardus, De beata Maria Virgine sermo, n. 1; ML 184,. 1015. Cfr. S. Thomas, III p., q 30, a. 2 d. 1. Mariale, solutio ad quaest. 95 sqq. (ed. Vivès, vol. 37, p. 168). ART. UNIC. AN DEIPARA SEMPER FUERIT VIRGO Goi 2) Beatam Mariam fuisse semper virginem mente et sensu luculen­ ter ostendit ejus immunitas ab omni peccato etiam levissimo et ab ipso fomite peccati. Unde supposita virginitate mentis et sensus in Deipara, loquimur de ejus virginitate corporali. 3) Porro virginitas seu integritas corporis spectari potest in Maria ante· partum, in partu et post partum. Si sine concubitu viri concepit L'ilium unicum, fuit virgo ante partum; si ex utero clauso sine violatione sigilli virginalis edidit Filium, fuit virgo in partu; si deinceps nunquam cognovit virum, fuit virgo post partum. Quaeritur, an hoc triplici modo Maria fuerit virgo. 996. Errores, i) Virginitatem Mariae ante partum et in partu inii ciati sunt imprimis judaei, qui, ut divinitatem Messiae negarent. Deiparam de adulterio accusare non erubuerunt. Deinde saeculo n ebionitae, ci-iin tliiani, ct alii judaizantes dixerunt, ut refert Tertullianus *, Deiparam ('in­ cepisse suum l'ilium ex concubitu maritali cum S. Joseph. 2) Virginitatem Mariae in partu negavit saeculo IV joviiiianu , ' 3) Virginitatem Mariae post partum Filii impugnarunt quidam Ii.k retici, quos 5. Epiphanias antit/icomarianilas appellat"; neeuon Boii*·■ u . episcopus sardicensis, et Helvidius (saeculo iv), dixerunt Mariam po-.l ii.it i vitaten lesu alios quoque filios ex Joseph genuisse. Id ipsum docet II >1 A/ 1 4) Protestantes plerique et hodierni rationalistae, qui omnia volunt criticae naturalis regulis moderari, absolute negant Deiparam .1 liquando virginem fuisse. .'Ininialis autem homo non pen i pit ca.i/uae sunt Sp:> ite . />. 1 ", 997. Thesis. et post partum. Sancta Dei genitrix fuit virgo ante partum, in partu Arg. 1) Ex conciliis. Concilium Cpolitanum II ait: «Si quis abu­ sive et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper Virgi­ nem Mariam... a. s.»12*456. Concilium Cpolitanum III; «Partus ipse incorruptibilis, illibata vir­ ginitas, quae ante partum, et in partu, et post partum est internerabilis» 7. 2) Ex SS. Patribus. Gennadius massiliensis: «Integra fide creden­ dum est beatam Mariam Dei Christi matrem, et virginem concepisse, ct virginem genuisse, et post partum virginem permansisse» 8. S. Isidorus hispalensis; «Maria... Virgo sancta, Virgo feta, Virgo ante partum, Virgo post partum salutationem ab angelo accepit»9. 998. Pars l.a Fuit Virgo ante partum. Arg. 1) Ex S. Scriptura, a) Isaias prophetavit dicens: Dabit Dominus ipse vobis signum; ecce virgo concipiet et pariet (ilium, et voca­ 1 Virginibus velandis, c. 6; ML 2, 946. 2 Cfr. S. Augustinus, Contra duas ep. Pelag., lib. I, c. 2. n. 4; ML 44. 552 8 Haeres., 78; MG 42, 699. 4 Protestant Dictionary, v. «Mary the Virgin». 5 I Cor., 2. 14. ° Can 6; Mansi, 9, 379; Denz-Bannw., 218. 7 I p synod. -S’. Sophronii approbata a Patribus. Labbe. 6, 870. " De licet. dogm., c. 69; ML 58, 996. " th orlu ,1 obitu PP., c. 67; Ml. 83, 148, 6θ2 DE VERBO INCARN. Q. LXXIII. DE VIRGINITATE B. V. M. bitur nomen ejus Emmanuelx. In his verbis certe a) 'agitur de matre Christi; β) haec praedicitur virgo, cum concipit et parit lilium. a) Agitur de matre Christi; tum quia Matthaeus evangelista locum Isaiae legitime interpretatus est de matre Christi, cum. relata Christi conceptione, adjecit: Hoc autem totum lactum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: ecce virgo concipiet, etc. 12; tum quia Christo conveniunt ea, quae praedicavit Isaias de filio virgi­ nis; quod vocabitur Emmanuel (nobiscum Deus); quod possidebit ter­ ram Juda3, quae appellatur terra Domini 4* ; quod futurus est admira­ bilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis 6; quod «multiplicabitur ejus imperium..., super solium David et super regnum ejus sedebit»®. Cui haec nisi Christo, filio Mariae, conveniant? β) Maria praedicitur virgo in concipiendo ei pariendo lilium. Textus, sive in hebraico sive in graeco sermone spectetur, hunc sensum praesefert. Vox enim ncsyn (almah) puellam innuptam significat; et si suffixum ferat, virginem singularem aut notabilem denotat. Unde in contextu sermonis virgo praedicitur ut virgo praegnans et pariens filium. Praeterea dicitur datum iri a Domino signum, quod eventum ex­ traordinarium et insignem denotat. «Si sermo esset, ait ad rem S. Joan­ nes Chrysostomus, de muliere secundum naturae legem pariente, cur signum vocaret, quod quotidie fieri solet?... Si virgo non fuisset, signum non erat. Signum enim rerum seriem excedere debet et naturae consue­ tudinem superare» 7. Denique Matthaeus authentice interpretatus est haec verba dicens: Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto8. b) Ex Novo Testamento. Cum angelus nuntiasset Virgini in ejus utero incarnatum iri Filium Dei, dixit Maria ad angelum: Quomodo jiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spi­ ritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei9. Clarissima sunt verba. Virgd? quae non cognoscebat virum, obumbrata est virtute Altis­ simi, et peperit Filium Dei. 2) Ex symbolis Ecclesiae. In symbolo apostolorum dicitur Christus natus ex Maria Virgine1011 ; et in symbolo nicaeno-cpolitano: incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine n. 3) Ex SS. Patribus. S. Ignatius M. ait: «Principem hujus saeculi latuit Mariae virginitas» 12. 1 Is., 7, 14. Juxta S. Hieronymum «alma non solum puella vel virgo, sed cum sittwsst virgo abscondita dicitur et secreta». Comment, in Is., γ, 14; MI. 24, no. Cfr. Coudamin, Le livre d’Isaïe, 7, 14, p. 67. 2 Matth., i, 22 sq. 3 Is., 8, 8. 4 Is., 14, 2 et 25. •s Is., 9, 6. « 7 8 ° 10 11 12 Is., 9, 7. In Isaiam,-y, n Matth., i, 18. 5; MG 56, 83-84. Luc., 1, 34, 35. Denz-Bannw., 6. Denz-Bannw., 86. Ephes., 19, 1; Funk, I, 187. ART. UNIC. AN DEIPARA SEMPER FUERIT VIRGO 603 S. Irenaeus: «Diligenter igitur significavit Spiritus Sanctus per ea quae dicta sunt (ex Isaia, Ί, 14), generationem ejus quae est ex Virgine, et substantiam, quoniam Deus (Emmanuel enim nomen hoc significat)»1. Unde Tertullianus docetas 1 2, Origenes Celsum philosophum34 567, .S. /Imbrosius Bonosuin 1 et S. Hieronymus Helvidium ac Jovinianum s, ad­ versarios virginitatis Mariae acerrime impugnarunt. 4) Rationem convenientiae adsignat S. Thomas propter quatuor e, sed praecipua est, quia non decebat, ut, quae erat paritura Deum, conci­ peret ex concubitu, neque ut caro Christi formaretur ex semine viri corrupto. Objicies l.° S. Matthaeus et S. Lucas texerunt genealogiam Joseph, ut ostenderent Christum esse filium David et Abrahae ex linea Joseph, Ergo Christus est filius non solum Mariae sed etiam Joseph. Resp. Hi evangelistae certo probaverunt ex genealogia Christum esse filium David et Abrahae, Joseph enim, ut dicemus inferius, contraxit ve­ rum matrimonium cum Maria. Haec autem, utpote primogenita, debuit secundum legem Moysis, nubere viro ejusdem tribus. Unde ex descendentia Joseph ab Abraham atque ex ejusdem matrimonio cum Maria legitime de­ ducebatur Christum, filium Mariae, fuisse filium David et Abrahae. Obj. 2.° Agnes Smith Lewis invenit (a. 1892) in quodam orientis mo­ nasterio veterem codicem syro-sinaiticum evangeliorum, in quo locum Mat­ thaei, i, 16, sic vertitur: «Joseph, cui desponsata erat Maria Virgo, genuit Jesum, qui appellatur Christus». Ergo Jesus fuit filius Joseph. Resp. Ex hoc jam triumphum contra virginitatem Mariae cecinere cri­ tici rationalistae, sed frustra. Ex uno codice, cujus auctoritas fere nulla est, non licet auctoritatem Evangeliorum, quae in codicibus magis authenticis continetur, rejicere. Unde dicendum est vel versiculum fuisse corruptum ab ebionitis, vel librarios errorem incurrisse, repetendo verbum «genuit», vel explicando verbum «ge­ nuit» cum ipso Lewis 1 pro generatione legali non physica. 999. Pars 2.a Fuit Virgo in partu. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Isaias praedicit virginem non solum concepturam sed et parituram esse filium 8. Quod euangelista expres­ sis terminis confirmat 9. Hunc locum exponens ait S. Ambrosius: «Haec est virgo, quae in utero concepit, virgo, quae peperit filium... Non enim concepturam tantum virginem sed et parituram virginem dixit» 1011 . Id ipsum constat ex Evangelio S. Matthaei. Cum enim cognovisset Joseph Mariam esse praegnantem, voluit occulte dimittere eam, sed, praemonito angelo, accepit conjugem suam, et non cognoscebat eam, donec peperit Filium suum primogenitum, et vocavit nomen ejus Jesum 11. 1 Contra haer,, lib. 3. c. 21, n. 4; MG 7, 951. 2 De carne Christi, c. 17; MU 2, 827. 3 Contra Celsum, lib. 1, n. 28; MG 11, 714. 4 De instil. virg., c. 5 sqq.; ML 16, 228 sqq. 5 De perpetua Virginitate B. M. contra Helvidium; ML 23, 194 sqq.; Adv. Jo­ vinianum, lib. i, n. 31 sqq.; ML 23, 265. 6 III p., q. 28, a. 1. 7 Some pages o/ the four Gospels retranscribed from the sinaitic palimpsest, etc. * Is., 7, 14. “ Matth . 1, 23. 10 lip 42. 11 5; ML 16, 1 174. 11 Matth., I, 25. DE VERBO INCARN. Q. LXXIIl. DE VIRGINITATE. B. V. M. 6θ.| 2) Ex SS. Patribus. S. Augustinus: «Quo si vel nascente corrum­ peretur ejus virginitas, non jam ille de virgine nasceretur; cumque falso, quod absit, natum de Virgine Maria tota confiteretur Ecclesia»1. S. Leo: «Conceptus quippe est de Spiritu Sancto intra uterum matris virginis, quae illum salva virginitate edidit, quemadmodum salva virgi­ nitate concepit»12. 3) Ex ratione congruentiae. Conveniens fuit, ut Christus nascere­ tur ex virgine, «ne matris honorem nascendo minueret, qui parentes praeceperat honorandos»3. Corollarium. Virgo Maria peperit sine dolore Filium. Nam dolor in partu, ut ait S. Thomas, «causatur ex apertione meatuum, per quos proles egreditur. Dictum est autem... quod Christus est egressus cx clauso utero matris, et sic nulla violenta apertio meatuum ibi fuit; et propter hoc in illo partu nullus fuit dolor sicut nec aliqua corruptio; sed fuit ibi maxima jucunditas ex hoc, quod Homo Deus est natus in mundum»4. 1000. Pars 3.a Fuit Virgo post partum. Arg. 1) Ex S. Scriptura. Satis aperte hoc innuit ipsa Virgo Ma­ ria, cum respondit ad angelum: Quomodo jiet istud, quoniam virum non cognosco? 5. His verbis certo significare voluit Maria se esse voto virgi­ nitatis ligatam, vel saltem propositum habere servandi virginitatem. 2) Ex conciliis. Concilium Chalcedonense adlocutum est Marcia­ num imperatorem: «Quomodo et Dei genitrix Virgo vocitata, propter eum. qui virginitatem ejus dignatus est etiam sacrare post partum, ute­ rumque, ut decebat Deum, integritate signare» 6. Concilium Lateranense I (a. 649): «Si quis secundum Sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem Dei genitricem sanctam semperque virginem et immaculatam Mariam... incorruptibiliter eam genuisse, indissolubili permanente et post parium ejus virginitate, con­ demnatus sit»7. 3) Ex SS. Patribus. S. Epiphanius: «Sancta Maria Virgo nuncu­ patur. nec appellatio ista aliquando commutabitur. Haec enim perpetuo incorrupta permansit» 8. S. Ambrosius: «Fuerunt, qui eam (Mariam) negarent virginem per­ severasse. Hoc tantum sacrilegium silere jamdudum maluimus» 9. 4) Ex ratione, a) Omnino decuit, ut Christus, unigenitus Patris, esset etiam unigenitus matris, b) Pariter decuit, ut uterus virginalis, qui sacrarium fuit Spiritus Sancti, inviolatus permaneret, c) Ingratis­ sima videretur mater Dei, «si tanto Filio contenta non esset, et si virgi­ nitatem, quae in ea miraculose conservata fuerat, sponte perdere vellet 1 Enchiridion, c. 34; ML 40. 249. 2 3 1 3 ° 7 8 • Ep. 28 ad Flavianum. c. 2: ML 54, 759. S. Thomas, III p., q. 28, a. 2. III p., q. 35, a. 6. Luc., 1, 34. Adlocutio ad- Marcianum imp.; Mansi, 7, 462. Can. 3; Mansi. 10, 115t. Haeres., 78, n. 6: MG 42, 707. De instit. Virg., c. 5, n. 35; MI. 16, 32S. ART. UNIC. AN DEIPARA SEMPER FUERIT VIRGO 605 per carnis concubitum», d) Derogaret sanctitati Joseph, «si eam, quam reyelantc angelo de Spiritu Sancto Deum concepisse cognoverat, pol­ luere attentaret» *. 1001. Objicies l.° S. Matthaeus ait: Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto... Et non cognoscebat eam, donec peperit Eilium suum primogenitum 12. Haec verba certe innuunt i) Josephum et Mariam non convenisse, quousque Maria inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, bene tamen postea; 2) Mariam, donec peperisset Filium suum, non fuisse cognitam, sed postea; 3) Jesum fuisse Mariae primogeni­ tum, quod indicat alios habuisse fratres. Resp. i) Expressio antequam convenirent idem significare videtur ac antequam cohabitarent, quia nondum videtur eos, cum status Mariae Josepho innotuit, in eadem domo cohabitasse, sed postea. 2) Si tamen hanc expressionem de concubitu maritali intelligere velis, dicendum est per eam sicut etiam per particulam donec in eodem textu designari quid factum non sit, quin necesse sit id postea factum iri. Ut re­ cte argumentatur S. Hieronymus, si quis diceret: «Helvidius, antequam poe­ nitentiam ageret, morte praeventus est» 34, nollet manifestare illum post mortem poenitentiam egisse; sicut ex textu: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ’, non sequitur l'ilium postea non sessurum a dextris Dei. Hinc S. Hieronymus iterum: «Non sequitur, ut postea convenerint, sed Scriptura quod factum non sit, ostendit» 5*7 3) Quantum ad particulam primogenitum optime respondet 5. Hie­ ronymus: «Primogenitus est non tantum post quem et alii, sed ante quem nullus» °. Obj. 2. S. Scriptura tribuit Christo fratres Jacobum, Joseph, Judam et Simonem ’, imo et sorores, quas singillatim non nominat 89. Ergo Maria post partum primogeniti alios liberos genuit. Resp, i) Haec difficultas omnino corruit, si prae oculis habeatur mo­ rem apud judaeos fuisse receptum vocandi saepe fratres et sorores non solum germanos uterinos verum etiam omnes cognatos. Ita Abraham et Loth dicti sunt fratres (Gen. 13, 8; 14, 16), cum primus fuerit patruus se­ cundiUnde S. .1 ugustinus: «Cognati Mariae fratres Domini, de quolibet gradu cognati... Qua regula cognita, invenies omnes consanguineos Mariae fratres esse Christi» 1011 . 21 Evangelia apochrypha Jacobi et Petri, quae saeculo n prodierunt, · suspicantur Josephum, antequam matrimonium iniret cum Maria, genuisse liberos ex priore ponjugio, eosque vocant fratres Domini. Haec solutio placuit quibusdam Patribus. Sic Clemens Alexandrinus ■ vocat Judam «fratrem filiorum Joseph» 11 et S. Epiphanius latissime filios Joseph enumerat 12. Eamdem solutionem admiserunt etiam S. Hilarius, S. Gregorius Nyss., S. Cyrillus Alex, et S. Ambrosius 1 S. Thomas, 111 p., q. 28, a. 3. Cfr. Josephus a Jesu Maria, Historia de la vida v excelencias de la Sacr. Virgen, lib. 4, p. r, c. 5. 2 .Matth.. i, 18, 25. 3 De perpetua Virginitate B. M., n. 4; ML 23, 195. 4 Ps. 109, 1-2. 3 in Matth., 1, 18; MI. 26, 25. ° De perp. Virg., n. 10; ML 23, 202. 7 Matth., T2, 46; 13, 55; Mare., 6, 3. 3 Mare., 6, 3. 9 S. Hieronymus, De perp. Virg., n 12 sqq.; MI. 23, 204 sqq. 10 In Joan., tr. 10. c. 2, n. 2; ML 35, 1467 sq. 11 Adumbrat, in ep. Judae: MG 9, 731. 12 Adv haeres., haer. 78, n. 7 sqq.; MG 42, 708 sq. 1:1 S. Hilarius, in Matth . i, 4: MI, 9, 922: S. Gregorius Nyss., Orat. 2 in re■ IIII Chi MG 46. <> |8. S. Cyrillus Alox., In Joan . 7, 5; MG 73. 637; S. Ambra· «Iu», /11 Culi i. 19; MG 17, 3O4. 6o6 DE VERBO INCARN. Q. LXXIII. DE VIRGINITATE B. V. M. Sed S. Hieronymus et ex eo omnes jure refutant hanc opinionem: «Qui­ dam, ait S. Hieronymus, fratres Domini de alia uxore Joseph filios suspi­ cantur, sequentes deliramenta apocryphorum, et quamdam Melcham vel Escham mulierculam confingentes. Nos autem, sicut in libro, quem contra Helvidium scripsimus, continetur, fratres Domini, non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris, Mariae liberos intclligimus materterae Domini, quae esse dicitur mater Jacobi minoris et Joseph et Judae, quos in alio Evangelii loco fratres Domini legimus appellatos. Fratres autem consobrinos dici omnis Scriptura demonstrat» *. Et S. Thomas, relata eorum opinione, qui dice­ bant Josepho fuisse alios liberos ex primo conjugio, ait: «Hoc est falsum, quia, si Dominus matrem virginem noluit nisi virgini commendare custo­ diendam, quomodo sustinuisset sponsum ejus virginem non fuisse et sic perstitisse» 1 23 . Qui fuerint cognati Jesu, quos Scriptura vocat fratres et sorores Domini, et quomodo fuerint cum eo conjuncti, quaestio est scripturistica et com­ mentatoribus Scripturarum relinquenda. Cfr. S. Thomas, Pesch, Campana et Van Noort 8. 1002. Scholion I. De voto virginitatis Mariae. 1) Deipara, ante­ quam nuntium de futura Filii Dei incarnatione in suo utero ab angelo reciperet, votum virginitatis emisit. Hoc merito deducunt SS. Patres et theologi ex responsione, quam ipsa dedit angelo: Quomodo jiet istud, quoniam virum non cognosco? Hic locus eumdem facit sensum ac si di­ xisset: Non possum cognoscere, eo fere modo quo abstemius dicit: Non bibo vinum, id est, non possum bibere: et caecus: Non video caelum, id est, non possum videre. Difficultas siquidem concipiendi filium, quam virgo opposuerat, non oriebatur ex non habito commercio viri, quia po­ terat misceri, et ex eo concubitu concipere, sed oriebatur ex voto virgi­ nitatis. Sensus igitur responsionis erat: Quomodo jiet istud, quoniam non possum cognoscere virum? 4. Hoc sensu rem explicat S. Augustinus di­ cens: «Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset» 5. Virginitas revera voto firmata laudabilior est coram Deo et magis meritoria, ac proinde Virgini Deiparae videtur omnino tribuenda. 2) Angelicus Doctor addit: «Verum, quia tempore legis oportebat generationi insistere tam mulieres quam viros, quia secundum carnis originem cultus Dei propagabatur, antequam ex illo populo Christus nasceretur, mater Dei non creditur, antequam desponsaretur Joseph, absolute virginitatem vovisse; sed, licet eam in desiderio habuerit, super hoc tamen voluntatem suam divino commisit arbitrio. Postmodum vero, accepto sponso, secundum quod mores illius temporis exigebant, simul cum eo votum virginitatis emisit» 6. Rursum: «Quia videbatur esse lege prohibitum non dare operam ad relinquendum semen super terram, ideo non simpliciter virginitatem vovjt Dei genitrix, sed sub conditione, si Deo placeret; postquam autem ei innotuit hoc esse Deo acceptum, absohite vovit, antequam ab angelo annuntiaretur»7. 1 in Matth., 12, 49-50; ML 26, 87 sq. 2 In Gal., c. 1, lect. 5, «Circa istum Jacobum». 3 S. Thomas, In Gal., c. 1, lect. 5: Pesch. De Verbo incarnato, n. 606; Cam­ pana, Maria nel dogma cattolico, lib. 1, p. 2, q. 4, c. 2, n. 4; Van Noort, De Deo Redemptore, n. 209. 1 Luc., i, 34. 5 Cfr. Billuart, De mysteriis Christi, diss. 1, a. 4. ° III p., q. 28, a. 4. 7 III p., q. 28, a. 4 ad 1. ART. UNIC. AN DEIPARA SEMPER FUERIT VIRGO 607 3) Alii, ut S. Bonaventura, Scotus, Vazquez, Josephus a Matre Dei, et Campana, defendunt Mariam votum virginitatis ante contractum matrimonium absolute'emisisse1. Difficultatem autem, quae Angelicum Doctorem movit ad admittendum votum conditionatum, solvere conan­ tur dicentes praeceptum vacandi generationi apud judaeos ad commu­ nitatem non ad singulos spectasse. Scholion II. De matrimonio beatae Mariae Virginis et S. Joseph. 1) Certissime tenendum est Dei genitricem vere nupsisse S. Joseph. Constat ex S. Scriptura. Joseph autem, ait evangelista, vir ejus (Ma­ riae), cum esset justus12. Rursum: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam 3. Item: Ascendit autem et Joseph..., ut profite­ retur cum Maria, desponsata sibi uxore praegnante 4. Vocabula autem vir, uxor et conjux, quibus utuntur evangelistae, designant conjuges ma­ trimonii vinculo ligatos. Nec obstitit votum virginitatis Mariae, aut S. Joseph, si voto obstri­ ctus erat, ut aliqui volunt, quia Maria et Joseph, licet certi forent ex divina inspiratione nunquam concubitum inter eos futurum, in contra­ hendo matrimonio non apposuerunt conditionem non solvendi debitum. Matrimonium quippe contractum ex condicto pacto non solvendi debi­ tum esset nullum, ut docent Salmanticenses, sed est validum, cum con­ trahitur absque ulla conditione cum certitudine non consummandi5. Unde S. Thomas expresse dicit, «quod B. Virgo mater Dei ex familiari instinctu Spiritus Sancti credenda est desponsari voluisse, confidens de divino auxilio, quod nunquam ad carnalem copulam perveniret; hoc tamen divino commisit arbitrio; unde in nullo detrimentum passa est virginitas» 6. Consonant, quae dicit S. Bonaventura his verbis: «Beata Virgo divina inspiratione noverat, vel fortassis ipsius Joseph relatione, quod nun­ quam vellet uti ejus corporis potestate, sed ejus custodire virginitatem; ideo potuit et debuit ei committere sive dare» 7. 2) Quamvis nemini constet, qua aetate Maria et Joseph matrimo­ nium inierint, probabilius Maria fuit grandiuscula et aetate nubili jam constituta, ut longum iter, quod ad visitandam Elisabeth arripuit, pro bare videtur, et S. Joseph non senex sed in aetate florens, ut officium patris putativi et nutritii Jesu ac sponsi beatae Mariae Virginis exigere videbatur. 1 S. Bonayentura, In IV Sent., dist. 30, q. 2; Scotus, In II' Sent., dist. 30, q. 2, «Dico ergo»; Vazquez, In III p., disp. 124, c. 4; Suarez, In III p., disp. 6. sect. 2; Josephus a Matre Dei, Cursus triennalis, tr. 11, disp. 2, n 21; Campana Maria nel dogma cattolico, lib. i, p. 2, q. 4, c. 3, n. 4. 2 Matth., i, 19. 3 Matth., 1, 20. 4 Luc., 2, 4-5. 5 Salmanticenses Morales, t. 2, tr. 9, c. 7, n. 87 sqq. ° III p., q. 29, a. 1 ad 1. Id ipsum confirmat alibi dicens: «Beata Virgo, ante­ quam contraheret cum Josepho, fuit ccrtificata divinitus, quod Joseph in simili proposito erat, et ideo non se commisit periculo nubens». In I V Sent., dist. 30, q. 2, a. i. sol. 2 ad 2 ’ In IV Sent., dist. 28, a. un., q. 6. 6o8 DE VERBO INCARN. Q. LXXIV. DE MATERNITATE D1V. B. V. M. QUAESTIO LXXIV DE MATERNITATE DIVINA BEATAE MARIAE VIRGINIS ARTICULUS I UTRUM BEATA VIRGO MARIA FUERIT MATER DEI 1003. Status quaestionis. In sanctissimo incarnationis mysterio do­ cemur Verbum Dei virtute Spiritus Sancti conceptum fuisse in utero Virginis et suo tempore natum fuisse secundum carnem. Cum in Verbo sic humanato non fuerit nisi una persona divina in duplici natura, docent catholici beatam Virginem Mariam genuisse et in mundum edidisse Deum in natura humana. Ex hoc sequitur Mariam esse matrem Dei. 1004. Errores, i) Virginem Mariani esse matrem Dei indirecte ne­ gaverunt docetae, qui inficiabantur Christum habuisse corpus reale; apollinaristae, qui docebant divinitatem et humanitatem in Christo immiscuisse et tertiam naturam constituisse; Valentiniani, qui contendebant corpus hu­ manum Christi non fuisse formatum ex substantia Mariae Virginis, sed e caelo allatum. 2) Xestorius, patriarcha cpolitanus, negando Christum fuisse divinam personam, nolebat admittere sanctam Virginem fuisse Deiparam seu Hsotww sed appellabat illam χριοτοτρζον. Imo sacrilege ajebat: «Non ego bimestrem aut trimestrem Deum’ nominare possum». 3) Hodierni rationalistae, qui plerumque inficiantur divinitatem Chri­ sti, negant pariter sanctissimam Virginem Mariam esse matrem Dei. 1005. Thesis. Dei seu θεοτοζος. Sanctissima Virgo Maria est vere et proprie mater Arg. 1) Ex S. Scriptura. Elisabeth, antequam Christus nasce­ retur, repleta Spiritu Sancto, appellavit Mariam matrem Damini: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? l. Jesus dixit ad Mariam, matrem ejus1 2. Erat mater Jesu ibi3. Commentatores hic appellatione matris Damini ac Jesu intelligunt matrem Dei 4. Ad rem S. Thomas: «Licet non inveniatur expresse in Scriptura dictum, quod beata Virgo sit mater Dei, invenitur tamen expresse in Scriptura, quod Jésus Christus est verus Deus, ut patet I Joannis ult., et quod beata Virgo est mater Jesu Christi, ut patet Maith., 1. Unde sequitur ex necessitate ex verbis Scripturae, quod sit mater Dei» 5. 2) Ex SS. Patribus. S. Ignatius anthiochenus (γ 107): «Deus no­ ster Jesus Christus in utero gestatus est a Maria juxta dispensationem Dei ex semine quidem David, Spiritu autem Sancto; qui natus est et baptizatus» ®. 1 2 3 4 6 8 Luc., i, 43. Luc., 2, 34. Joan., 2, i. Cfr. Knabenbauer, In Lucam, I. 43. III p , q. 35, a. 4 ad I. Ad Ephes., iS, 2; MG 5, 660. ART. I. AN B. V. MARIA FUERIT MATER DEI 609 S. Justinus (f 163): «Desinere oportebat (circumcisionem, sabbatum, victimas et munera) in eum, secundum voluntatem Patris, ex Virgine generis Abrahae, tribus Juda, et stirpe David, genitus est Filius Dei Christus» *. Joannes anthiochenus: «Nomen hoc Theotocos nullus unquam eccle­ siasticorum doctorum repudiavit. Qui vero illo usi sunt et multi reperiuntur et apprime celebres»123. Theodoretus: «Primus autem initae novitatis gradus fuit non opor­ tere sanctam Virginem, quae Dei Verbum peperit, quod ex ea carnem suscepit, Deiparam confiteri, sed Christiparam dumtaxat; cum tamen antiquissimi orthodoxae fidei praedicatores, juxta traditionem apostolicam Deiparam docuerint nominare et credere Domini matrem» Id ipsum Patres latini saepe tradidere. S. Ambrosius ait: «Quid no­ bilius Dei matre?»4. S. Hieronymus: «Non mireris ad rei novitatem, si virgo Deum pariat» 5*. 3) Ex Ecclesiae definitionibus. Concilium Ephesinum 1 recepit cl communi plausu approbavit primum anathematismum S. Cyrilli Alex., his verbis expressum: Si quis non confitetur, Deum esse veraciter /■ mma nuel, ct propterea Dei genitricem sanctam Virginem: peperit enim secun­ dum carnem, carnem factum Dei Verbum, a. s.e. 4) Ex ratione. Terminus generationis non est natura sed stipposi tum. Atqui suppositum, quod Maria genuit ac peperit, est Deus in na­ tura humana. Ergo Maria genuit ac peperit Deum, atque idcirco esi mater Dei. Profundissime hanc rationem exponit S. Thomas dicens: «Omne nomen significans in concreto naturam aliquam, potest suppo­ nere pro qualibet hypostasi illius naturae. Cum autem unio incarnationis sit facta in hypostasi..., manifestum est, quod hoc nomen Deus potest supponere pro hypostasi habente humanam naturam et divinam. Et ideo quidquid convenit divinae naturae vel humanae, potest attribui illi personae, sive secundum quod pro ea supponit nomen significans di­ vinam naturam, sive secundum quod pro ea supponit nomen signifi­ cans humanam naturam. Concipi autem et nasci personae attribuitur et hypostasi secundum naturam illam in qua concipitur et nascitur. Cum igitur in ipso principio conceptionis fuerit humana natura assum­ pta a divina persona..., consequens est, quod vere possit dici Deum esse conceptum et natum de Virgine. Ex hoc autem dicitur aliqua mulier alien jus mater, quod eum concepit et genuit. Unde consequens est, quod beata Virgo vere dicatur mater Dei»7. Hoc nomen όεοτοκος vel Dei genitrix, deipara, ac mater Dei. in Scriptura jam insinuatum et a primis Ecclesiae Patribus implicite re tentum, saeculo in expresse coepit adhiberi, et deinceps communissime applicatum est beatae Virgini. Theodoretus saeculo v antiquissimis fidei 1 2 3 4 s n 7 Dial, cum Tryphone, n. 43; MG 6, 568. Ep. i ad Nestorium; MG 7 7, 1455. Haeret, fabul. comp., lib. 4, c. 12; MG 83, 435. De Virginibus, lib. 2, c. 2; ML 16, 220. In Isaiam, lib. 3, c. 7, v. 15; MI, 24, 112. Denz-Bannw., 113. III p; <|. 35» n. 4· 39 610 DE VERBO INCARN. β. LXXIV. DE MATERNITATE DIV. B. V. M. orthodoxae praedicatoribus tribuit hujus vocabuli usum. Et S. Cyrillus Alex, ait: «Non dubitarunt (SS. Patres) sacram Virginem deiparam appellare, non quod Verbi natura ipsiusve divinitas ortus sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum secundum hypostasim uni­ tum, secundum carnem natum dicitur»\ Hodie prae oculis habenda sunt haec verba S. Joannis Damasceni: «Hoc enim nomen (θεοτοχος) totum incarnationis mysterium adstruit»1 2. ARTICULUS II IN 'QUO CONSISTAT MATERNITAS DIVINA BEATAE MARIAE VIRGINIS 1006. Status quaestionis. 1) Dogma catholicum est, ut probabi­ mus inferius, sanctissimam Virginem Mariam non fuisse matrem Dei, sicut aliae matres, per concubitum viri. Ipsamet Virgo, cum accepisset ab angelo nuntium suae futurae maternitatis, rejecit viri commercium dicens: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Angelus vero respondit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obum­ brabit tibi3. Et angelus iterum S. Joseph: Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est 4. 2) Deus igitur per actionem, quae appropriatur Spiritui Sancto, collegit purissimum ipsius Virginis sanguinem, et contulit ei virtutem, ut suppleret rationem seminis in generatione. Beata autem Virgo hac virtute fecundata egit in conceptione Jesu, quod aliae matres in con­ cipiendis filiis agere solent, sine tamen ulla imperfectione. 3) Estne hoc sufficiens, ut beata Virgo Maria appelletur mater Dei? 1007. Errores. Triplici ex capite procedunt errores circa naturam maternitatis Dei: 1) Si humanitas supponatur prius «subjecta conceptioni et nativitati, quam homo ille fuisset Filius Dei, sicut Photinus posuit». 2) Si humanitas dicatur «non fuisse assumpta in unitatem personae vel hypostasis Verbi Dei, sicut posuit Nestorius» 5. 3) Si ad maternitatem Dei requiratur generatio divinitatis per concu­ bitum, ut requirunt hodierni rationalistae. 1008. Thesis. Beata Virgo Maria in incarnatione Verbi Dei submi­ nistravit materiam operationi Spiritus Sancti, quae habebat rationem principii activi generationis Christi, non quidem per modum concubitus sed qua virtus supernaturalis divina, et sic agente Deo per modum prin­ cipii activi, Maria concepit ac genuit Filium Dei in humana natura, et effecta est mater Dei. Haec thesis plures complectitur partes, quas oportet accurate ex­ pendere. 1 Ep. ad Nestorium; Mansi, 4, 891. 2 De fide orth., lib. 3, c. 12; MG 94, 3 Luc., i, 35. 4 Matth., i, 20. 5 III p., q. 35, a. 4. 1029. ART. Π. IN QUO CONSISTAT MATERNITAS DIV. B. V. M. 6ll 1) Ad maternitatem requiritur generatio. «Nomina, ait S. Thomas, paternitatis et maternitatis, et filiationis generationem consequuntur; non tamen quamlibet, sed proprie generationem viventium et praecipue animalium. Non enim dicimus, quod ignis generatus sit filius ignis ge­ nerantis, nisi forte secundum metaphoram; sed hoc solum dicimus in animalibus, quorum generatio est magis perfecta. Nec tamen omne, quod in animalibus generatur, filiationis accipit nomen, sed solum illud, quod generatur in similitudinem generantis»1. 2) Generatio Christi effecta est in Virgine Maria sine concubitu viri, sola operante virtute Dei ex parte principii activi, et Virgine materiam subministrante atque alia ex parte mulieris ad casum necessaria gerente. «Dicendum, inquit Angelicus, quod... in conceptione Christi fuit secun­ dum conditionem naturae, quod est natus ex femina, sed supra condi­ tionem naturae, quod est natus ex Virgine. Habet hoc naturalis conditio, quod in generatione animalis femina materiam ministrat, ex parte autem maris sit principium activum in generatione, sicut probat Philosophus (in lib. 1 De Generatione animalium, c. 19, in fine). Femina autem, quae ex mare concipit, non est virgo. Et ideo ad supernaturalem modum generationis Christi pertinet, quod activum principium in generatione illa fuerit virtus supernaturalis divina, sed ad naturalem modum gene­ rationis ejus pertinet, quod materia, de qua corpus ejus conceptum est, sit conformis materiae, quam aliae feminae subministrant ad conceptio­ nem prolis. Haec autem materia secundum Philosophum (in lib. 1 De Generatione animalium, c. 19) est sanguis mulieris, non quicumque, sed perductus ad quamdam ampliorem digestionem per virtutem generativam matris, ut sit materia apta ad conceptum. Et ideo ex tali materia fuit corpus Christi conceptum» 1 2. An hoc, quod dicitur de sanguine mulieris ad conceptum, sit verum, decident physiologi, sed ad rem sufficit, ut quaelibet materia adsignetur ad conceptum necessaria. Eam enim subministravit beata Virgo Maria. 3) Beata Virgo Maria non genuit divinitatem nec fuit mater divini­ tatis, sed genuit Filium Dei in humana natura. Hoc dilucide explicuit S. Thomas exemplo generationis humanae. Sicut aliae matres, cum generant liberos, non generant animam ratio­ nalem, sed personam anima et corpore constitutam, ita beata Virgo Maria non genuit divinitatem, sed personam divinam in humana natu­ ra3. Unde S. Thomas: «Beata Virgo dicitur mater Dei, non quia sit mater divinitatis, sed quia personae habentis divinitatem et humanita­ tem est mater secundum humanitatem» 4. Beata igitur Maria ex eo, quod subministravit materiam ad genera­ tionem Filii Dei, et cooperavit ad unionem corporis et animae, cui hy­ postatice unita est persona divina, constituta est mater Dei 5. 1 2 3 4 11 III III Cfr. III Cfr. p., q. 32, a. 3. p., q. 31, a. 5. S. Thomas, Compend. theol., c. 222. p., q. 35, a 1 ad 2. Campana, Marin nel dogma caltolico, lib. 1, p, 1, <]. I, C. I, a. 2, n. 8. 6l2 DE VERBO INCARN. Q. LXXIV. DE MATERNITATE DIV. B. V. M. ARTICULUS III QUALIS FUERIT IN MARIA EXCELLENTIA MATERNITATIS DIVINAE 1009. Status quaestionis. Non loquimur de excellentia naturali beatae Mariae Virginis, sed de celsitudine ejusdem supernatural!, quae complectitur praerogativas, privilegia, qualitates, gratias, etc., quae matemitatem divinam consequuntur. Tres praecipue occurrunt quaestiones dilucidandae: 1) An maternitas divina formaliter sanctificavcrit animam beatae Mariae Virginis. 2) An matemitas divina fuerit in Maria praeclara dignitas. 3) An maternitas divina in Virgine Maria excesserit pretio ejus sanctitatem. 1010. Thesis I. Beata Virgo Maria non fuit sanctificata formaliter per matemitatem divinam. Nota. Ripalda in hac materia singularem tenuit opinionem, dicens bea­ tam Virginem Mariam maternitate Dei formaliter fuisse sanctificatam, eo fere modo quo anima Christi sanctificata fuit formaliter per gratiam unionis ’. Sed hoc sine fundamento dictum esse censemus. Anima quippe in sanctificatione fit consors divinae naturae, ut dicitur in tractatu dc gratia. Matemitas autem divina non reddidit animam Vir­ ginis consortem divinae naturae, quia nullam ex se Dei similitudinem in ea produxit. Unde matemitas divina est in Maria gratia gratis data non gra­ tia sanctificans. Nec valet comparatio cum gratia unionis, qua formaliter sanctificata est anima Christi, quia in Christo fuit unica persona ac hypostasis, et na­ tura humana in unitatem personae divinae adsumpta nequibat a san­ ctitate substantiali Verbi esse aliena. At beata Virgo Maria, licet intime conjuncta personae Verbi, conservabat personalitatem propriam a persona Verbi distinctam. 1011. Thesis II. Matemitas divina, etiam nude sumpta, est in Maria dignitas praeclarissima. Beata Virgo Maria constituta est mater Dei, quando concepit ac genuit in utero Filium Patris; simul consanguinea effecta est ei; ma­ ternam auctoritatem exercuit iij ipsum; imo et affinitatem adepta est cum Deo1 2; atque intime conjuncta est Sanctissimae Trinitati juxta illud S. Bernardi: «Dominus Filius tecum, quem carne tua induis: sed et Dominus Spiritus Sanctus, de quo concipis; et Dominus Pater, qui genuit quem concipis»3. Quis dubitaverit hoc esse nobilissimum beatae Virgini? Audi S. .4«brosium dicentem: «Quid nobilius Dei matre, quid splendidius ea, quam splendor elegit?» 4. S. Albertus Magnus ait: «Filius infinitat bonitatem matris... infinita 1 2 3 4 De ente supernatural), S. Thomas, II-II. q. Hom. 3 super Missus De Virginibus, lib. 2, t. 2, disp. 79. n. 58. 103, a. 4 ad 2. est, n. 4; ML 183, 73. c. 2, n. 7; ML 16, 220. ART. III. EXCELLENTIA MATERNITATIS DIV. B. V. M. 613 bonitas in fructu adhuc ostendit infinitam in arbore bonitatem»1. Et S. Thomas: «Humanitas Christi ex hoc quod est unita Deo, et beatitudo creata ex hoc quod est fruitio Dei, et beata Virgo ex hoc quod est mater Dei, habent quandam dignitatem infinitam ex bono infinito, quod est Deus, et ex hac parte non potest aliquid fieri melius eis, sicut non potest aliquid melius esse Deo»1 2. 1012. Thesis III. Matemitas divina in Maria nude spectata est inferior quam filiatio adoptiva per gratiam sanctificantem, sed comple­ xive spectata cum gratia sanctificante est excellentior omni dignitate creata. Nota. Matemitas divina potest considerari: i) Nude seu praecisione facta a gratia habituali, quatenus solum significat Filium Dei in utero con­ cepisse. 2) Complexive cum gratia sanctificante, sicut de facto fuit in Ma­ ria et videbatur convenire suae altissimae dignitati. Juxta Suarez «vix possunt haec Dei matemitas et filiatio adoptiva com­ parari; sunt enim diversorum ordinum, et mutuo sese quodammodo ex­ cedunt» 3. Puto tamen nihil obstare, quin matemitas divina per generationem Fi­ lii Dei et filiatio adoptiva per gratiam sanctificantem praecisive et seorsim considerentur in Maria, et inter se quantum ad valorem et pretium compa­ rentur. Haec duo clare distinxisse videtur Christus, cum mulieri extollenti matemitatem divinam implicite adsensus est et adjunxit: Quin imo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud 4. Pars l.a S. Beda ait: «Eadem Dei genitrix et inde quidem beata, quia Verbi incarnandi ministra est facta temporalis, sed inde multo beatior, quia ejusdem semper amandi custos manebat aeterna» 5. Ratio id suadet, quia magis aestimandum est habere Deum finem ultimum, amicum ac benevolum, quam physice concurrere ad tempo­ ralem Dei nativitatem 6. Pars 2.a S. Bonaventura, vel quisquis fuerit auctor opusculi Speculum beatae Mariae Virginis, ait: «Ipsa est, qua majorem Deus facere non posset. Majorem mundum posset facere Deus; majus caelum posset facere Deus; majorem matrem quam matrem Dei non posset facere Deus»7. Pius IX in constitutione dogmatica Ineffabilis haec habet: «Ab ini­ tio et ante saecula Unigenito Filio suo matrem, ex qua caro factus in beata temporum plenitudine nasceretur, elegit atque ordinavit, tantoque 1 Mariale, q. 197. 2 I p., q. 25, a. 6 ad 4. 3 De mysteriis Christi, disp. 1, sect. 2, n. 5. 4 Luc., ii, 28. 5 In Luc , lib. 4, prooem.; ML 92, 480. « Cfr. Posoh, De Verbo incarnato, n 578; Van Noort. De Deo Redemptore. n. 198. ’ Speculum beatae Mariae Virginis, lect. 10. Plures hoc opusculum tribuunt Conrado de Saxonia, C M (f >279). DE VERBO INCARN. q. LXXIV. DE MATERN1TATE D1V. B. V. M. 6l4 prae creaturis universis est prosequutus amore, ut in illa una sibi pro­ pensissima voluntate complacuerit. Quapropter illam longe angelicos spiritus cunctosque sanctos caelestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis deprompta ita mirifice cumulavit, ut ipsa ab omni prorsus labe semper libera, ac tota pulchra et perfecta eam innocentiae et sanctitatis plenitudinem prae se ferret, qua major sub Deo nullatenus intelligitur, et quam praeter Deum nerqo adsequi cogitando potest»1. Maternitas igitur divina complectens filiationem Dei adoptivam, su­ perat omnem dignitatem creatam, et idcirco beata Virgo Maria dicenda est omnium creaturarum in ordine supernatural! nobilissima. 1013. Corollarium I. Quamvis absolute non fuerit necessarium, ut Verbum Dei adsumeret naturam humanam, et supposita voluntate Dei adsumendi naturam humanam, potuerit incarnari sine matre, ut ex­ presse docent theologi, valde tamen fuit conveniens, ut Filius Dei nasceretur ex matre virgine, tum ut tolleretur dubium de vera humani­ tate Christi; tum ut facilius pateret accessus ad Redemptorem per piam matrem; tum ut Filius Dei, matri suae subjectus, humilitatis et obedientiae nobis praeberet exemplum. Coroll. II. In admittenda praeclara dignitate matris Dei vitandi sunt tum excessus colliridianorum, qui putabant Mariam genuisse divi­ nitatem et fuisse revera deam, tum defectus quorumdam protestantium, qui nunquam laudes et praeconia Mariae solent celebrare. «Unico verbo, ait Lutherus, totus ejus (Virginis Mariae) honos concluditur, si parentis Dei insigniatur nomenclatura; quandoquidem nemo majora vel de ipsa praedicare, vel illi enuntiare possit»1 2. Coroll. III. «Hoc nomen (θεοτοκος), ut apprime ait S. Joannes Damascenus, totum incarnationis mysterium adstruit»3. Ad quod me­ rito addit Franzelin: «Sicut in doctrina de SS. Trinitate professio του ομοουσ'.ου a Patribus habita est velut tessera orthodoxae fidei, eo quod illa non minus distinctionem personarum adversus monarchianos, quam unitatem naturae adversus arianos exprimeret, ita praedicatio της θεοτοχου in Ecclesia catholica magno studio celebrata est veluti symbo­ lum et compendium totius professionis de Dei Verbi incarnatione» 4. Hoc unico nomine docetur: 1) divinitas Christi adversus arianos et re­ centes rationalistas; 2) veritas humanae naturae in Christo contra docetas, phantasiastas, apollinaristas et valentinianos; 3) unio substantialis inter divinam et humanam naturam in Christo contra nestorianos et adoptionistas. 1 2 3 4 Ineffabilis, § i. Comment, ad B. F. M. Cant. De fide orth., lib. 3, c. 12; MG De Verbo incarnato, th. 39, 3. Bulla 94, 1029. ART. UN1C. DE ADSUMPTIONE B. V. MARIAE 6’5 QUAESTIO LXXV DI ADSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ARTICULUS UNICUS AN BEATA VIRGO MARIA ADSUMPTA FUERIT IN CAELUM SECUNDUM CORPUS 1014. Status quaestionis. 1) Certissime tenendum esse putamus beatissimam Virginem in fine vitae mortem subiisse ξ non quidem in poenam sui peccati, quia Maria peccatum non cognovit, sed ex η<·«·«■ i tate et defectu naturae. Et quidem mortua fuisse creditui, non vi morbi, sed vi ardentissimi amoris divini et sine doloribus. 2) Quando mortua fuerit beata Virgo Maria, non constat. Suarez ~ putat eam septuagesimo secundo aetatis suae anno obiisse; A'/<<■/>//<>rus*3*dicit totius ejus vitae annos fuisse quinquaginta noveni; sed liaronius* et alii merito contendunt hoc incertum esse 3) Neque constat ubi decesserit B. a) Aliqui volunt Mariani post mortem Christi cum S. Joanne evangelista semper vixisse, et cum eo Ephesum petiisse, mortemque ibi subiisse. Ita Alapide, Tillemont, et alii non pauci 6. b) Alii e contra dicunt eam, cum S. Joannes perrexit in Ephesum, jam olim Hierosolymis obiisse. Ita S. Joannes Damascenus, NicephorUs, Baronins et alii plures7. 4) Anima ejus sanctissima, vix a corpore exiit, convolavit in cae­ lum, et recepta est in caelesti beatitudine. 1 S. Epiphanius hoc dubitasse dicitur, cum scripsit: «Si falso jactari quispiam existimet; licet sacrarum litterarum vestigia consectari, in quibus nullam de Ma­ riae obitu mentionem reperiet, mortua sit necne, sepulta an non sepulta fuerit... Quamquam illud non affirmo penitus, neque aut immortalem permansisse defi­ nio, aut utrum mortua sit confirmare possum». Haer. 78, n. 11; MG 42, 716. Hanc dubitationem saeculo praeterito suscitavit Mons. Arnaldus de Genova in opere: S«per transitu 13. M. Deiparae expertis omni labe culpae originalis, Mediolani, 1879; et professor Pennacchi dicitur in scholis de Propaganda Fide tradidisse doctrinam, quae tenebat Virginem Mariam non fuisse mortuam. Cfr. Campana, Maria nel dogma cattolico, lib. 1, p. 2, q. 5, c. 1, a. 1. 2 De mysteriis Christi, disp. 21, sect. 1, n. 9. 3 Eccl. Hist., lib. 2. c. 3; MG 145, 757. ·> Annal, ad annum Christi, 48, n. 5. 6 Cfr. Natalis Alex., Hist. Eccl., saec. I, c. I, n. 5. » 3 Alapide, Comment, in S. Joannem, 19, 27; Tillemont, Mémoires, t. 1, nn. let 15. t S. Joannes Damascenus, Hom. 2 de. dormitione 13. M. I'.; MG 96, 747; Ni­ cephorus, Eccl. Hist , lib. 2, c. 3; MG 145, 760; Baronius, Annal, ad annum Chri­ sti, 48, n. 5: cfr. Lagrange, Revue Biblique, a. 1899, p. 589 sqq. Quae in libro apochrypho De transitu Virginis Mariae dicuntur de commoratione Deiparae in Jeru­ salem nc Bethlehem, ac de transmigratione ejusdem ex Hierosolymis, fundamento i aient l.ibrr invenitur in collectione «Corpus scriptorum Christianorum orienta­ lium», Set i plores uitlimpici, series prima, t. 7, p 17 sqq. 6ι6 DE VERBO INCARN. Q. I.XXV. DE ADSUMPTIONE B. V. M. 5) Corpus beatissimae Virginis non fuisse corruptioni obnoxium, sed post mortem integrum permansisse, videtur esse certum, adeo ut nemo hoc hucusque negaverit. 6) Quaestio ergo ad hoc reducitur, an beata Virgo Maria paulo post mortem a mortuis resurrexerit, et simul cum corpore adsumpta fuerit in caelum. 1015. Placita theologorum, i) Renan adscruit festum adsumptionis ortum fuisse ex legendis apochryphis *. 2) Nonnulli professores et historio­ graphi Galliae et Belgii aliquando dubitare coeperunt de adsumptione bea­ tae Mariae Virginis cum corpore in caelum, sed theologi fere communiter eam defenderunt, et hodie «beatam Virginem non esse in caelos cum cor­ pore adsumptam... licet fidei minime adversum sit, sed quia communi Ec­ clesiae consensioni repugnat, petulanti temeritate diceretur» 12. 1016. Thesis. dum corpus. Beata Virgo Maria adsumpta est in caelum secun­ Nota. Dominus Jesus Christus non dicitur adsumptus fuisse sed ascen­ disse in caelum, quia ipse propria virtute abiit, sed Maria dicitur adsumpta, quia non propria virtute sed virtute Dei evecta est in patriam. Arg. 1) Ex lifurgia ecclesiastica, a) In missali mozarabico, quod jam inde a saeculo v vel vi uti incepit in Hispania, die 15 Augusti legitur haec oratio: «Ingenite Pater summe, qui tanta ac talia beneficii munera Virgini gloriosae Mariae contulisti..., sicut illa hodie inter ange­ lorum virginumque choros meruit adsumi; sive dono illibatae camis feli­ citer jucundari, sic nos stimulo perfecte exstirpato carnali, beatiores ibidem misericorditer admitti»3. b) In Sacramentario Veteri: «Sancta Dei genitrix mortem subiit temporalem, nec tamen mortis nexibus deprimi potuit, quae Filium tuum Dominum nostrum de se genuit incarnatum» 4 c) «Mauricius (imperator), ut refert Nicephorus, sacrosanctae Dei genitricis dormitionem quintodecimo Augusti mensis die celebrari prae­ cepit» 5. Porro adsumptio B. Μ. V. saepe vocabatur dormitio aut etiam transitus. d) Missale gothicum gallicanum quod saeculo ix «non modo in desuetudinem sed etiam in oblivionem abiit», sub numero XII in missa Adsumptionis sanctae Mariae matris Domini nostri haec habet: «Con­ testatio: Quae nec de corruptione suscepit contagium, nec resolutionem pertulit in sepulcro; pollutione libera, genuine gloriosa, adsumptione secura... Recte ab ipso suscepta es in adsumptione feliciter, quem pie suscepisti conceptura per fidem, ut quae terrae non eras conscia, non teneret rupes inclusa» 6. 1 2 2 Origines du Christianisme, t. 6, Canus, De locis theol., lib. 12, c. p. 513. 10. ML 85, 822. 4 Oratio in die Assumptionis sanctae Mariae; ML 5 Eccl. Hist., lib. 17, c. 28: MG 147, 292. « De Liturgia gallicana, Praefatio; MI, 72, 101. 151, 852. ART. UNIC. DE ADSUMPTIONE B. V. MARIAE 617 e) Denique liturgia hodierna tum missalis tum breviarii romani, nullum in hac materia relinquit dubium. 2) Ex traditione. In ecclesia S. Engratiae Caesaraugustae crypta Santas Masas, visitur sarcophagus, saeculi ut dicitur iv in quo beata Virgo inter apostolos collocata, manu qua apparet de caelo educitur de hoc mundo et elevatur in caelum 1. S. Gregorius Turonensis (f 594): «Ecce iterum adstitit eis Dominus susceptumque corpus sanctum (Vir­ ginis) in nube deferri jussit in paradisum, ubi nunc, resumpta anima, cum electis ejus exsultans, aeternitatis bonis, nullo occasuris fine, perfruitur» 1 2. Modestus hierosolymitanus (f 634): «Christus Deus... illam elegit, et concorpore induit incorruptibilitate ac supra modum glorificavit, ut sua esset haeres, utpote sanctissima sua»34 . Rursum: «Qui (Christus) illam e sepulcro excitaxit, et apud se adsumpsit, ut ipse solus novit» 5. Joannes Damascenus (γ 754) haec refert: «Cum sancta et caelesti gloria animam sanctam Deo commendavit; ejus autem corpus, quod Deum susceperat, cum angelico et apostolico cantu elatum in loco Gethsemani depositum est; quo in loco angeli totos tres dies choros agere et canere non destiterunt. Post autem tres dies angelico cantu cessante, qui aderant apostoli, cum unus Thomas, qui abfuerat, post diem tertium venisset, et, quod Deum tulerat corpus, adorare voluisset, tumulum aperuerunt. Ac laudatissimum illius corpus nequaquam inve­ nire potuerunt; cum autem jacentia lintea reperissent, atque inenarra­ bili, qui ex iis proficiscebatur, odore perfusi sunt, loculum clauserunt» 5* . Haec omnia satis probant traditionem de adsumptione beatae Ma­ riae Virginis secundum corpus in caelum esse vetustissimam in Ecclesia. 3) Ex auctoritate theologorum. Veterum circa hoc traditionem uno ore confirmant scholastici. S. Albertus Magnus: «His rationibus et auctoritatibus et rtniltis aliis manifestum est, quod beatissima Dei mater in corpore et anima super choros angelorum est adsumpta. Et hoc modis omnibus credimus esse verum» ®. S. Thomas: «Tertia (maledictio) fuit communis viris et mulieribus, ut scilicet in pulverem reverterentur; et ab hac immunis fuit beata Vir­ go, quia cum corpore est adsumpta in caelum. Credimus enim, quod post mortem resuscitata fuerit et portata in caelum»7. Adeo communis exinde invaluit theologorum opinio in favorem do­ ctrinae, quam defendimus, ut supervacaneum sit auctorum nomina referre. 1 Cfr. Leclercq, Diet, archéol. chrét., v. «Assomption». 2 Miracul., lib. i, c. 4; ML 71, 708. 3 Encomium in B. Virginem, n.. 5; MG 86, 3289. 4 Encomium in B. Virginem, n. 14; MG 86, 3312. 5 Horn. 2 in dormitionem B. V. Mariae, n. 18; MG 96, 749. S. Joannes Dama­ scenus haec accepisse videtur ab Euthymio et dicuntur prolata a Juvenali Pa­ triarcha Jcrosolymitano. Jure suspicantur critici ea esse dubiae fidei et inserta secunda manu. " Mariale, 132. ’ Expositio salutationis angelicae. Opusc. 6. 618 DE VERBO INCARN. Q. I.X.XVI. DE OFFICIIS B. Μ. V. ERGA HOMINES 4) Ex congruentiis. Ratio hujus doctrinae nulla potest adsignari, nisi voluntas Dei, quae in concedendis donis ac privilegiis liberrime solet operari. Sed congruentiae non desunt, quae suadeant adsumptionis cor­ poreae gratiam fuisse beatae Virgini Mariae, matri Dei, liberaliter con­ cessam. Nam a) Cum corpus Christi formatum fuerit ex corpore Mariae, oporte­ bat utrumque fore ejusdem conditionis in resurrectione et gloria. b) Corpus, quod nullo peccato fuit contaminatum, nunquam de­ buit corruptionem pati aut in pulverem reverti. 1017. Scholion. Inveniuntur aliqua scripta apochrypha saeculi n et posteriorum, quae referunt adsumptionem corpoream beatae Mariae Virginis in caelum. Hujusmodi sunt: Transitus Mariae Virginis, qui Melithoni sardensi adscribitur: Evangelium duodecim apostolorum, quod saeculo n incerto auctore dicitur scriptum: Historia Euthymii, ex qua S. Joannes Damascenus videtur accepisse suam secundam homiliam; Sermones S. Hieronymi et S. Augustini de adsumptione beatae Ma­ riae Virginis; Textus pseudo-Dionysii («De divinis nominibus», c. 3, §‘2; MG 3, 681). Sed haec, utpote apocrypha et incertae originis, nolui­ mus in testimonium adducere. Nihilominus, minime praetereundum est auctores horum librorum, quiqui fuerint, antiquissimos esse, et consen­ sum traditionemque fidelium sui temporis collegisse ac manifestasse 1. QUAESTIO LXXVI DE OFFICIIS BEATAE MARIAE VIRGINIS ERGA HOMINES ARTICULUS I UTRUM BEATA VIRGO MARIA SIT VERE HOMINUM MATER 1018. Status quaestionis. In vita tam corporali quam spiri­ tuali indigemus matris officiis, non solum ut incipiamus esse et vivere, sed etiam ut foveamur amore materno, et gratiis opitulemur. Ad vitam corporalem natura dedit nobis matrem, quae nos genuit, et sollicite de nobis curam gessit. In vita spirituali providit nobis Deus de matre, quando beatam Vir­ ginem Mariam elegit, ut esset mater Christi, et ipse Christus e cruce pendens S. Joannem, et in eo omnes homines Virgini Matri commen­ davit. Ut pietati fidelium satis fiat, declarandum est, an et quomodo beata Virgo Maria sit hominum mater in vita spirituali. 1019. Thesis. Sanctissima Virgo Maria merito dicitur in Ecclesia et est mater hominum in vita spirituali. Arg. Officium matris est filios gignere, alere et educare. Sic matres primo conferunt vitam filiis, et deinde sollicite curant de eorum salute 1 Lege circa hoc eruditissimum articulum P. Vitti apud ephemeridem a. 1926, p. 225 sqq. bum Domini, Ver­ ART. It. AN B. V. MARIA SIT MEDIATRIX UNIVERSALIS, ETC. 619 et educatione. Si haec omnia gerit beata Virgo Maria erga homines in vita spirituali, certe dicenda erit mater hominum. Sed beata Virgo Maria contulit et confert hominibus vitam spiritualem, et prosequitur opus sanctificationis eorum. Ergo est vere mater hominum. Quaestio est, quomodo Maria Virgo contulerit vitam spiritualem ho­ minibus, et quomodo efficiat eorum sanctificationem. Sed res est mani­ festa. Maria etenim edidit mundo Salvatorem, et cooperata est ad opus redemptionis Christi, conferens ministerialiter eam vitam spiritualem omnibus, quam Christus in nobis produxit. Unde mater est omnium, quos Christus redemit. «Illa una femina, ait S. Augustinus... (est) plane mater membrorum ejus (Christi), quod nos sumus, quia cooperata est caritati, ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt» x. Et S. Epiphanias: «A Maria Virgine vita ipsa est in mundum introducta, ut viventem pariat, et viventium Maria sit mater»1 2. Haec maternitas Mariae erga homines exorta est ex eo, quod ipsa genuit Filium Dei, ac ideo simul constituta est mater naturalis Dei et mater spiritualis hominum, et, Salvatorem gerens in utero, simul gere­ bat in corde omnes, quorum redemptor exstitit Christus. I. Initium maternitatis. Huic hominum maternitati initium dedit Maria, quando mysterio incarnationis consensum praebuit dicens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum3, et gravida facta est 4. In ea autem confirmata est, quando Christus e cruce pendens ait ipsi: Mulier, ecce filius tuus: et discipulo: ecce mater tua 5. II. Officia maternitatis. Caetera pariter officia matris gessit Maria erga homines in vita spirituali. Filios siquidem suos a Christo redemptos materna sollicitudine fovit, salubri doctrina aluit, sanctis inspirationi­ bus a Deo obtentis ad salutem saepe vocavit, et ad portum salvationis pia mater conduxit. III. Fuit omnium mater. Est quidem omnium, si excipias damna­ tos, hominum mater, sed 1) perfectissime eorum, qui gloriam in caelo adepti sunt; 2) perfecte eorum, qui per caritatem Deo conjuncti ad sa­ lutem aeternam adspirant; 3) imperfectius et secundum quid eorum, qui fidem quidem habent, sed gratia sanctificante privantur; 4) in potentia eorum, qui fidem nondum receperunt sed possunt recipere ®. ARTICULUS II UTRUM BEATA VIRGO MARIA SIT MEDIATRIX UNIVERSALIS INTER DEUM ET HOMINES 1020. Status quaestionis. 1) Notio mediationis. Ad mediationem proprie dictam requiruntur duo extrema opposita reconcilianda et unum medians quod ea reconciliet. Mediator quippe unius non est, sed debet 1 2 3 4 ° De sancta Virginitate, c. 6; ML 41, 399. Haeres., 78. n. 18; MG 42, 727. Luc., i, 38. Cfr Lopioior, De beatis. F. Maria, p. 3, c. 1, a. r. Joann , t<>, 26-27. Cfr Torrlon, l.a Madré de Dios y madré de los hombres, lib. 8, c. 4. DE VERBO INCARN. Q. LXXVI. DE OFFICIIS B. Μ. V. ERGA HOMINES 620 esse saltem duorumC Unde S. Joannes Chrysostomus ait: «Me­ diator autem debet ea jungere et communia facere, quorum mediator est» 1 2. Hinc mediator dicitur, qui medius inter extrema exsistens et aliquid ex utroque extremorum participans «actum medii exercet in conjun gendo disjunctos»3. Sic Christus, in quantum homo, supra homines exsistens per plenitudinem gratiarum et unionem, et infra Deum propter naturam creatam adsumptam, mediator fuit Dei et hominis, quia utrumque conjunxit. Beata Virgo Maria inferior Deo in omnibus et superior hominibus propter dignitatem maternitatis divinae et plenitudinem gratiarum, media stetit inter Deum et homines, ac propterea quaeritur, an media­ tionem universalem exercuerit. 2) Duplici ex capite potest considerari Virginem Matrem exercere hanc mediationem universalem. Primo, quatenus in vita ad oeconomiam redemptionis electa, consensit in integrum munus maternitatis divinae, et consequenter concepit, formavit, parturiit, aluit, fovit et protexit Redemptorem, imo et cum eodem compassa est, consatisfecit, comme­ ruit, conredemit ac cooperata est sacrificio crucis in ordine ad redem­ ptionem generis humani. Secundo, quatenus in caelo cooperata est ad dispensationem et distributionem omnium gratiarum in favorem ho­ minum. Mediatio ex capite conredemptricis videtur esse fundamentum tituli cooperationis ad dispensationem gratiarum. Et ideo probandum est mediationem universalem ex utroque capite beatae Mariae Virgini com­ petere. 3) Doctrina de mediatione universali beatae Mariae Virginis com­ munior in dies evasit, adeo ut hodie sine periculo negari non possit. 1021. T HESIS. Mediatio universalis inter Deum et homines beatae Mariae Virgini competit 1) quatenus diversimode cooperata est ad inte­ grum opus redemptionis hominum; et 2) quatenus cooperatur in caelo ad dispensationem et distributionem gratiarum. Pars l.a Quatenus diversimode cooperata est ad integrum opus redemptionis hominum. Arg. 1) Ex traditione. S. Irenaeus (a. 202): «Eva... inobcdiens facta et sibi et universo generi humano causa facta est mortis... Maria habens praedestinatum virum, et tamen virgo, obediens, et sibi et uni­ verso generi humano causa facta est salutis» 4. S. Augustinus: «Decipiendo homini propinatum est venenum per feminam; reparando homini propinetur salus per feminam. Compenset femina decepti per se hominis peccatum, generando Christum» 5. 1 2 Gal., 3. 20. In I Tint., 3 S. Thomas, 4 5 c. 2, hom. 7; MG 62, 536. 19, q. 1, a. 5, sol. 2. 7, 958 sqq. In III Sent., dist. Contra haer., lib. 3, c. 22: MG Serm. 51, c. 2; ML 3 8, 335. 621 ART. Π. AN B. V. MARIA SIT MEDIATRIX UNIVERSALIS, ETC. S. Bonavenlura: «Illa mulier, scilicet Eva, nos a paradiso expellit et vendit, ista nos reducit et emit»1. Leo XIII: «Nemo etenim unus cogitari quidem potest, qui reconci­ liandis Deo hominibus parem atque illa operam vel unquam contulerit, vel aliquando sit collaturus» 2. 2) Ex ratione theologica. Beata Virgo Maria adhuc in terris agens ad opus redemptionis et salutis generis humani operam contulit atque concurrit, a) consensum praebendo ad incarnationis mysterium et inde ad totius oeconomiae propositum; b) operibus suae vitae merendo incar­ nationem Christi et quidquid Christus promeruit; c) cooperando Christo Redemptori per acerbissimam suam compassionem. Haec sane suffi­ ciunt, ut beatissima Virgo vere dicatur mediatrix universalis inter Deum et homines. Agitur enim de cooperatione Mariae ad omne opus Media­ toris primarii Christi Jesu. Ergo beata Virgo Maria fuit mediatrix uni­ versalis inter Deum et homines. Videamus qualem operam contulerit ad opus redemptionis. a) Per liberum consensum ad incarnationem Redemptoris, quando angelo nuntianti incarnationem respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum3* . Hoc libero consensu Maria vere coope­ rata est ad incarnationem et redemptionem et ad omne opus bonum, quod effecturus erat Christus ad salutem hominum. b) Meritis suae vitae. Nemo potuit mereri merito de condigno incarnationem Christi aut divinam maternitatem Mariae, ut docet S. Thomas i, et probavimus alibi 5* , neque purus homo alteri gratiam sanctificantem. Sed beata Virgo Maria vere meruit de congruo substan­ tiam incarnationis et maternitatem divinam, imo omne illud promeruit nobis de congruo, quod Christus de condigno e. Hinc solus Christus fuit mediator meritis de condigno per viam justitiae, sed Maria praeclara sanctitate et immensis meritis ditata meruit de congruo aliis gratiam, et fuit mediatrix inter Deum et homines per viam intercessionis et meriti 7. c) Per acerbissimam compassionem in passione Christi. S. Thomas, si tamen ipse scripsit Sermones festivos, ait: Beata Virgo «habuit meri­ tum martyris, mortem crucis cum Filio patiendo. Et tuam ipsius ani mam pcrtrahsibit gladius»8. Et S. Albertus M.: «Peperit (Virgo Maria) Filium suum primogenitum sine dolore in sua nativitate, postea peperil totam gentem simul in Filii passione» e. Leo XIII: «Stabat juxta crucem Jesu Maria Mater ejus, quae tacta in nos caritate immensa, ut sus< 1 peret filios, Filium ipsa suum ultro obtulit justitiae divinae, cum <■<> De donis Spiritus Sancti, collât. 6, n. 14. Encyclica Fidentem, 20 Sept. 1896; Acta S. Sedis, 29, 206. 3 Luc., i, 38. ■* III p., q. 2, a. ii. 5 De Verbo incarnato, n. 624 sqq. ° Cfr, Pius X, Encyclica Ad diem illum, 2 Febr. 1904; Acta S. ’ Cfr S. Alphonsus, Glorie di Maria, VI, 1; et Bittromioux, universali H M I’., lib. I, c. 3, a. 2, pag. 40. " Sermones /inlivi, 58, De Assumpt. B. Μ. V. • Mariale, q 14H 1 2 Sedis, 36, | , | De mediatione ; 622 DE VERBO INCARN. Q. LXXVI. DE OFFICIIS B. Μ. V. ERGA HOMINES commoriens corde, doloris gladio transfixa» Ί. Hinc sanctissima Virgo Maria vehementissime compassa est cum Christo pro hominibus, et adsociata est omnino passioni Christi, concurrens ad effectum passionis. Porro passio Christi causavit salutem humani generis principaliter per modum meriti, per modum satisfactionis, per modum sacrificii et per modum redemptionis 12. Eodem pariter modo sanctissima Virgo com­ passa est et concurrit cum Christo ad effectum nostrae redemptionis: a) Per modum meriti de congruo, ut diximus supra; b) per modum satisfactionis etiam de congruo, quatenus compassio vehementissimi do­ loris Matris Dei conjuncta satisfactioni Christi oblata est Deo in recom­ pensationem de congruo pro peccatis hominum secundum acceptationem Dei; c) per modum sacrificii, tum ministrando Filio corpus pro victima, tum victimam cum Christo coofferendo aeterno Patri; d) per modum redemptionis, quatenus Virgo Maria coobtulit Deo Patri, ipsam passio­ nem Christi imo et proprios dolores, qui simul ac erant satisfactorii, habebant rationem pretii redemptivi, in solutionem pretii pro nostra libertate. Hinc Deipara merito nuncupatur conredemptrix, quia conso­ ciata est passioni Filii sui 3. Ex eo igitur quod beata Virgo Maria cooperata est ad opus redem­ ptionis hominum, vere dicenda est mediatrix inter Deum et homines. Pars 2.a Quatenus cooperata est ad dispensationem et distributionem omnium ac singularum gratiarum. Arg. 1) Maria stans sub cruce Domini proclamata est a Christo mater cunctorum viventium, tum praesentium tum futurorum, ut ma­ ternis visceribus procuraret salutem omnium. Hoc autem munere ne­ quibat fungi nisi elargiendo gratias. 2) Ex traditione. S. Bernardus: «Totis ergo medullis cordium, totis praecordiorum affectibus, et votis omnibus Mariam hanc veneremur; quia sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam»4. S. Albertus M.: «Beata Virgo proprie dicitur porta caeli, quia per ipsam exivit quidquid gratiae unquam creatum vel increatum in hunc mundum venit vel venturum fuit» 5. 3) Ex documentis Ecclesiae. Leo XIII ait: «Affirmare licet nihil prorsus de permagno illo omnis gratiae thesauro, quem attulit Domi­ nus,... nihil prorsus nisi per Mariam, Deo sic volente, impertiri»6. Et a Pio X vocatur Maria «princeps omnium largiendarum gratiarum mini­ stra» 7. Denique S. R. Congregatio die 12 Januarii 1921 concessit offi­ cium ac missam B. M. Virginis Mediatricis gratiarum. 1 Ehcyclica Jucunda semper, 8 Sept. 1894; Acta S. Sedis, 27. 178. 2 Cfr. S. Thomas, III p., q. 48, a. 1 sqq. 3 Ad rem optime Benedictus XV: «Ita cum Filio patiente et moriente passa est et pene commortua, sic materna in Filium jura pro hominum salute abdicavit placandaeque Dei justitiae, quantum ad se pertinebat, Filium immolavit, ut dici merito queat ipsam cum Christo humanum genus redemisse». Sodalitati nostrae Dominae a Bona morte, 22 Mart. 1918; Acta Ap. Sedis, vol. 10, p. 182. 4 Serm. de aquaeductu in natio. B. Μ. V., n. 7; ML 183, 441. 5 Mariale, q. 147. e Encyclica Octobri mense, 22 Sept. 1891; Acta S. Sedis, vol. 24, p. 196. 7 Encyclica Ad diem illum, 2 Febr. 1904; Acta S. Sedis, vol. 36, 454, ART. II. AN B. V. MARIA SIT MEDIATRIX UNIVERSALIS, ETC. 623 4) Ex rationibus theologicis, a) Beata Virgo Maria, mysterio incar­ nationis Verbi consentiendo, operi redemptionis active concurrendo, cum Filio suo compatiendo, aliaque opera meritoria exercendo, cooperata est Christo ad acquirendum infinitum thesaurum gratiarum, qui est in acceptatione divina, eo praecise scopo, ut hae gratiae prodessent homi­ nibus. Sed rectus administrator, qui hoc modo cooperatus est ad acqui­ rendum thesaurum ad determinatum finem, de eo semper disponit, ubi occurrit necessitas. Ergo beata Virgo Maria, videns necessitates homi­ num, dispensat semper viatoribus gratias de thesauro caelesti. b) Beata Virgo Maria omnes etiam angelos sanctitate longe supe­ rat, vehementi caritate Deo conjungitur, homines etiam peccatores diligit, et, cum omnes ad ipsam ut filii ad matrem pertineant, eorum necessitates intime cognoscit. Ergo oportet, ut ipsa maternis visceribus pro omnibus hominibus intercedat, omnesque gratias, quibus viatores indigent, dispenset. «Cum oratio, ait S. Thomas, pro aliis facta, ex cari­ tate proveniat, quanto sancti, qui sunt in patria, sunt perfectioris cari­ tatis, tanto magis orant pro viatoribus, qui orationibus juvari possunt; et quanto sunt Deo conjunctiores, tanto eorum orationes sunt magis efficaces» x. 1 II-II. q. 83, a. 11. LAUS DEO VIRGINIQUE MATRI INDEX TRACTATUS I DE GRATIA DEI PAG. Praefatiuncula.......................................................................................................................................... 7 Sectio I.—De gratia Dei In genere. QUAESTIO I DE NOTIONE ET DIVISIONIBUS GRATIAE Art. Art. Art. I. Quid sit gratia Dei in genere............................................................................ 9 II. De divisionibus gratiae............................................................................................ 11 III. Errores circa gratiam Dei.................................................................................... 13 Sectio II.—De gratia actuali. QUAESTIO II DE NATURA GRATIAE ACTUALIS Art. unicus. Quid et quotuplex sit gratia actualis............................................... 17 QUAESTIO III DE NECESSITATE GRATIAE ACTUALIS AD ACTUS ETHICE BONOS \rt. I Utrum homo lapsus sine gratia actuali possit cognoscere aliquas Ari. II Utrum homo lapsus possit sine auxilio gratiae efficere aliqua Ari III I lium Immo lapsus solis naturae viribus possit diligere Deum Ari IV Utrum Immo l.r|· ■·>· veritates naturales............................................................. opera ethice bona............................................................ 20 21 »U|ii 1 omnia amori· naturali, absoluto et efficaci. hgi ui ηιιΐιιιιιΐ**»· Implere Art. V Ullum Immo |»o It 25 ·»»·' auxilio gratiae Dei possit universam *»»· ..................................... matli vimer· fia l< g· m milmali in lugiiienli i. 28 guives lentat ionce con­ 31 <10 INDEX 626 QUAESTIO IV DE NECESSITATE GRATIAE AD OPERA SALUTARIA PAG. Art. I. Utrum homini lapso sit necessaria gratia Dei ad omnes et sin­ Art. II. Utrum gratia dispensetur homini omnino gratis................................ gulos actus salutares...................................................... 33 § 1. Utrum homo gratia destitutus et agens viribus natu­ § 2. An homo viribus naturae possit impetrare primam Dei § 3. Utrum homo lapsus viribus naturae possit se praepa­ rae possit mereri primam in sua serie gratiam... gratiam.................... ...................................................... 36 37 38 rare ad gratiam........................................................ Art. Art. Art. Art. 35 III. Utrum facienti, quod est in se, Deus semper conferat gratiam. 41 IV. Quo Dei auxilio indigeat homo justus ad diversa opera facienda. 45 V. Quo auxilio indigeat horna justus ad perseverandum in bono. 48 VI. An homo justus sine gratia speciali posset vitare omnia pecca­ ta venialia............................................................................ 52 QUAESTIO V DE GRATIA SUFFICIENTE ET EFFICACI IN GENERE Art. I. Utrum gratia Dei actualis convenienter dividatur in sufficien­ Art. Art. II. De mutuo respectu inter gratiam sufficientem et efficacem... 60 III. An gratia sufficiens et efficax realiter distinguantur..................... 62 tem et efficacem............................................................. 57 QUAESTIO VI DE GRATIA ACTUALI SUFFICIENTE Art. I. Utrum detur gratia solummodo sufficiens gratiae efficaci non Art. Art. II. Utrum gratia mere sufficiens sit verum Dei beneficium............. conjuncta............................................................................. III. 63 Utrum gratia proxime sufficiens ita dicatur sufficiens, ut vo­ luntas per ipsam elevata sine alio auxilio exeat in actum, vel e contra indigeat validiori auxilio quod eam e statu potentialitatis ad actum salutarem traducat..... 66 Art. IV. Utrum Deus non solum praeparet sed etiam offerat omnibus Art. V. Utrum Deus conferat omnibus justis gratiam sufficientem, ut hominibus auxilia sufficientia ad salutem..... 67 vere possint omnia praecepta implere et in accepta justitia perseverare........................................................................... 70 Art. VI. Utrum peccatoribus excaecatis et induratis conferat Deus gra­ Art. VII. Utrum infidelibus negativis concedantur a Deo gratiae saltem tiam saltem remote sufficientem ad salutem. remote ad salutem sufficientes........ 71 73 65 627 INDEX QUAESTIO VII DE GRATIA EFFICACI ET EJUS INFLUXU IN LIBERUM ARBITRIUM PAG. Art Art. I. 11 Utrum detur aliqua Dei gratia efficax..................................................... 77 Utrum gratia Dei efficax tollat omnino libertatem hominis... 79 QUAESTIO VIII ERRORES CIRCA INFLUXUM GRATIAE EFFICACIS IN VOLUNTATEM Art. Art. I. II. Errores novatorum.................................................. 84 In quo consistat, et utrum admitti possit systema Jansenii... 85 QUAESTIO IX CATHOLICORUM SYSTEMATA CIRCA CONCORDIAM GRATIAE EFFICACIS ET LIBERI ARBITRII Art. Art. Art. Art. Art. Art. I. De systemate Molinae............................................................................................ 87 II. De cbngruismo................................................................... \.. .................................. 92 III. De systemate Sorbonico seu de Syncretismo......................................... 96 IV. De systemate Augustinensium.......................................................................... 97 V. De systemate Scotistarum................................................................................... 100 VI. De systemate Thomistarum........................................................ 102 ..... Sectio III.—De gratia habituali. QUAESTIO X DE NATURA GRATIAE HABITUALIS Art, 1. Art. Art. 11. Utrum gratia sanctificans sit qualitas permanens in Utrum gratia habitualis sit aliquid reale, creatum, intrinsece receptum in anima......................................................... 119 anima . . 1 ? I naturae divinae sub conceptu naturae............................................. Art. Art. IV. Utrum gratia sanctificans distinguatur a caritate............... 1 Ή V. Utrum gratia sanctificans sit in essentia animae vel in aliqua potentia tanquam in subjecto.......................................................... Art. 1 .■ 1 111. Utrum gratia santificans sit participatio formalis ac physica VI. Quae sit perfectio gratiae sanctificantis.................................................... 1 1 p» QUAESTIO XI DE CAUSA GRATIAE Art. I. Art. II. Utrum solus Deus sit causa efficiens principalis grntliu· »11111 Ii ficantis......................................................... , . . 1 μ Quomodo producatur gratia sanctificans....................................... 1 H INDEX 6z8 PAG. Art. Utrum ex parte hominis adulti sibi conscii requiratur aliqua III. praeparatio vel dispositio ad recipiendam gratiam sanctifi­ Art. Art. IV. cantem...................................................................................... 136 Utrum gratia habitualis sit major in uno quam in alio............... 138 Utrum aliquis possit in via certo scire se habere gratiam sancti­ V. ficantem ................................................................................ 141 QUAESTIO XII DE EFFECTIBUS FORMALIBUS GRATIAE SANCTIFICANTIS Art. I. Utrum gratia sanctificans constituat nos formaliter filios Dei adoptivos..................................................................................................... Art. II. Utrum gratia sanctificans ex natura sua reddathominem Art. III. De caeteris effectibus gratiae sanctificantis................................... 145 Deo gratum............................................................................. 151 QUAESTIO XIII DE JUSTIFICATIONE IMPII Art. Art. II. Utrum in justificatione impii peccata mortalia vere remittantur ac deleantur............................................................................................................ 155 Art. III. De gratia infusa in justificatione........................................................................ 157 153 I. Quaedam notiones traduntur................................................................................ § i. Utrum in justificatione impii infundatur gratia san­ § 2. Utrum sanctificatio et remissio peccatorum in justi­ ctificans in animam.............................................. 157 ficatione impii sint effectus formales gratiae san­ ctificantis.......... ................................................... § 3. 160 Utrum sola gratia habitualis indepcndenter ab omni alio elemento sit causa formalis sanctificationis animae et remissionis peccatorum............ § 4. 161 Utrum de potentia Dei absoluta peccatum mortale et gratia sanctificans in eodem subjecto simul coexsi- • Art. IV. . stere possint..................................................................................... 163 De dispositionibus ad justificationem......................................................... 165 § i. Utrum ad justificationem impii necessario requiratur aliqua dispositio ex parte peccatoris per proprios actus................................................................................ 165 § 2. An et qualis fides requiratur ad justificationem.......... 166 § 3. Quibus actibus disponatur impius ad justificationem. 171 § 4. An contritio et actus caritatis, quibus peccator dispo­ nitur proxime ad justificationem, procedant effe­ ctive a gratia sanctificante. . .......................... § 5. 172 Utrum actus praeparantes impium ad justificationem sint dispositiones morales vel physicae............... :... 176 629 INDEX QUAESTIO XIV PAG. DE MERITO Art, Art. Art Art Art. Quid sit meritum.................................... 179 II. Utrum justi aliquid mereantur apud Deum.......................................... 180 HI. Quid sit meritum de condigno et meritum de congruo................ 182 IV. Quae conditiones requirantur ad meritum de condigno....... 186 V. Quomodo referendi sint actus humani in Deum, ut possint esse Art. VI. Quae conditiones requirantur ad meritum de congruo................... I. meritorii de condigno........................................... 191 194 QUAESTIO XV DE OBJECTO MERITI DE CONDIGNO Art. I. An homo mereri possit primam gratiam sanctificantem ejusque Art. II. Utrum homo mereatur de condigno primam gloriam, augmen­ Art III. Utrum homo possit mereri de condigno gratias actuales effica­ ces, reparationem post lapsum, et perseverantiam finalem. . 202 Art. IV. Utrum homo justus possit mereri de condigno bona temporalia. 204 augmentum............................................................................................................ tum ejusdem et gloriam accidentalem............. 195 200 QUAESTIO XVI DE OBJECTO MERITI DE CONGRUO Art. Art. I. An et quomodo detur in homine meritum de congruo................... 205 II. Quid homo mereatur merito congrui.......................................................... 206 QUAESTIO XVII DE REVIVISCENTIA MERITORUM Art. I. Utrum merita per peccatum mortificata reviviscant in justifi­ Art. II. Quomodo et quo gradu merita mortificata reviviscant in justi­ catione hominis.............. ·.................................................. ficatione .................................................................................. 208 209 TRACTATUS II DE VIRTUTIBUS THEOI.OGICIS Sectio I.—De fide. QUAESTIO XVIII DE NATURA FIDEI Art. Art. I. Errores circa naturam fidei.............................................................................. 215 II. Vera fidei notio............................................................................................................ 217 INDEX 630 QUAESTIO XIX DE OBJECTO FORMALI FIDEI PAG. Art. Art. Art. I. Traduntur notiones generales............................................................................. 219 II. Quod sit objectum formale fidei.................................................................... 220 III. An motiva credibilitatis, vel propositio Ecclesiae, vel quid aliud spectent ad naturam objecti formalis «quo» fidei divinae.. 223 QUAESTIO XX DE OBJECTO MATERIALI FIDEI DIVINAE Art. I. Utrum omnis veritas a Deo formaliter revelata pertineat ad Art. II. Utrum aliquae propositiones particulares, quae in praemissa objectum materiale fidei divinae......................... 227 universali formaliter revelata continentur, et per applicatio­ nem alterius praemissae colliguntur, sint objectum materia­ le fidei divinae................................................................ 229 Art. III. Utruin veritates virtualiter a Deo revelatae sint objectum ma­ Art. IV. Utrum veritates a Deo quibusdam personis privatim revelatae Art. V. De objecto materiali fidei divinae quoad nos, seu de fide ca­ Art. Art. VI. Utrum objectum materiale fidei catholicae creverit........................ VII. De incremento objecti fidei secundum quid, seu de profectu teriale fidei divinae et ab Ecclesia definibiles. 230 pertineant ad objectum materiale fidei divinae. tholica .. .................................................................................. fidei.......................................................................................... 235 238 240 243 QUAESTIO XXI DE ACTU FIDEI DIVINAE Art. Art. Art. In quo consistat actus fidei divinae................................................................ 250 II. De praeparatione ad actum fidei................................................................. 253 III. Utrum et quomodo adsensus fidei resolvatur ultimo in aucto­ I. ritatem Dei revelantis, seu quomodo fiat analysis actus fidei. 256 QUAESTIO ΧΧΠ DE CERTITUDINE FIDEI Art. Art. Art. Art. I. Utrum Deus possit revelare falsum............................................................. 262 II. Utrum adsensus fidei possit esse falsus.................................................... 263 III. Utrum fides divina sit certior omni alia certitudine....................... 264 IV. Utrum fides et opinio de eodem objecto possintesse simul in eodem intellectu................................................................................................ 266 631 INDEX QUAESTIO XXIII DE OBSCURITATE FIDEI PAG. Art. Art I Utrum cognitio fidei sit obscura.................................................................... II Utrum adsensus obscurus fidei componi possit cum evidentia Aut. Ill Utrum adsensus obscurus fidei de veritate revelata sit compa- credibilitatis de eodem objecto et in eodem intellectu.... 268 269 tibilis in eodem intellectu cum evidentia in attestante, seu cum evidentia de facto revelationis........ <.... Art IV. 270 Utrum dc eodem objecto possimus simul habere fidem et scien­ tiam ......................................................................................... 272 QUAESTIO XXIV DE LIBERTATE FIDEI » Art. Art. I. Utrum adsensus fidei sit omnino liber libertate exercitii........... 274 II. Utrum adsensus fidei sit liber quoad specificationem................... 275 QUAESTIO XXV DE NECESSITATE FIDEI Art. Art. II. Quae sint explicite credenda necessario necessitate medii ad Art. III. Utrum detur praeceptum credendi aliquos articulos fidei.......... I. Utrum fides proprie dicta sit necessaria ad salutem....................... salutem................................................................................... 276 278 283 QUAESTIO XXVI DE HABENTIBUS FIDEM Art. Art. I. In quibus creaturis inveniatur fides divina............................................. II. Utrum haereticus, qui pertinaciter negat unum articulum fidei, habeat fidem theologicam circa alias veritates, quas admittit. 284 286 QUAESTIO XXVII DE VITIIS FIDEI OPPOSITIS Art. Art. Art. I. De infidelitate.............................................................................................................. 287 II. De haeresi........................................ '............................................................................ 289 III. Dc apostasia................................................................................................................. 290 QUAESTIO XXVIII DE MUTUIS FIDEI ET RATIONIS RELATIONIBUS Art. Art. Art. Utrum fides et ratio suos habeant limites................................................ 291 II. Utrum sit aliqua dissensio inter fidem et scientiam........................ 292 III. Utrum fides et scientia sibi invicem obstent in rerum cogni­ I. tione udquirenda............ 394 INDEX Sectio II.—De spe. QUAESTIO XXIX DE NATURA ET OBJECTO SPEI THEOLOGICAE PAG. Art. Art. I. Quid sit spes theologica......................................................................................... 297 II. Quid .sit objectum spei theologicae............................................................ 298 QUAESTIO XXX DE SUBJECTO SPEI THEOLOGICAE Art. Art. I. Utrum spes sit in voluntate.............................................................................. 3O1 II. In quibus creaturis remaneat spes theologica....................................... 301 QUAESTIO XXXI DE VITIIS SPEI THEOLOGICAE OPPOSITIS Art. Art. I. II. De desperatione............................................................................................................ Sectio III. 3°3 3°4 De praesumptione.............................................. De caritate. QUAESTIO XXXII DE CARITATE SECUNDUM SE Art. Art, I. Quid sit caritas........................................................................................................... 305 II. Utrum caritas sit vera amicitia inter Deum et homines............. 306 QUAESTIO XXXIII DE OBJECTO CARITATIS Art. Art. I. II. Quodnam sit objectum tum materiale tum formale caritatis.. 308 Utrum eadem caritate, qua diligimus Deum, diligamus etiam proximum............................ ,. .·. 311 QUAESTIO XXXIV DE ORDINE CARITATIS Art. Art. I. Utrum Deus sit super omnia diligendus.................................................. II. Utrum homo magis debeat ex caritate se diligere quam pro­ ximum........................................................................................................................ 315 Art. III. Qualis sit ordo servandus in diligendis proximis............................... 316 313 I 633 INDEX QUAESTIO XXXV DE ACTU ET EFFECTIBUS CARITATIS PAG. Art. Art Art 1. In quo consistat actus caritatis....................................................................... II. Qui sint effectus amoris caritatis................................................................... 317 III. Utrum dilectio sit actus caritatis.................................................................. 317 316 QUAESTIO XXXVI DE AUGMENTO CARITATIS Art. Art. II. Utrum quolibet actu remisso caritatis mereamur de condigno Art. III. Quando physice conferatur animae augmentum caritatis acti­ An et quomodo cantas augeri possit.......................................................... I. augmentum ipsius caritatis....................................... bus remissis promeritum............................................. 318 321 324 QUAESTIO XXXVII DE DIMINUTIONE ET AMISSIONE CARITATIS Art. Art. I. II. Utrum habitus caritatis diminuatur.................................. 325 Utrum quodlibet peccatum mortale expellat caritatem................ 326 QUAESTIO XXXVIII DE PERFECTIONE CARITATIS Art. Art. I. Utrum caritas sit praestantior quam aliae virtutes.......................... 327 II. Quomodo caritas sit forma aliarum virtutum..................................... 329 TRACTATUS III DE VERBO INCARNATO Sectio I.—De Christologi a seu de Verbi Incarnatione in se considerata. QUAESTIO XXXIX DE NOTIONE, POSSIBILITATE, CONVENIENTIA, NECESSITATE ET EXSISTENTIA INCARNATIONIS VERBI Art. Art. Art. Art. Art. Art. 1 Notio incarnationis Verbi..................................................................................... 333 II. Utrum incarnatio Verbi sit possibilis........................................................... 335 Ill Utrum conveniens fuerit Verbum incarnari........................................... 33b IV. Utrum incarnatio Verbi fuerit necessaria................................................ 13'» V. Utrum dc facto Verbum Dei incarnatumfuerit.................................... 144 VI. De motivo Incarnationis Verbi Dei............................................................. llG INDEX 634 QUAESTIO XL DE NATURA SEU QUIDDITATE INCARNATIONIS VERBI PAG. Art. I. Utrum unio Verbi cum humanitate facta fuerit in natura, adeo Art. Π. Utrum unio Verbi cum humanitate facta fuerit in persona, adeo ut in Christo sit una tantum persona............................................ 353 Art. Art. Art. III. Utrum Christus sit verus Deus...................................................................... 356 IV. Utrum persona Christi sit composita....................................................... 360 V. Utrum Verbum Divinum in incarnatione aliquam mutationem ut in Christo fuerit unica natura....................................................... subierit............................................................................. Art. Art. Art. 350 362 VI. De proprietatibus unionis Verbicum humana natura.................... 364 VII. De principio effectivo incarnationis.......................................................... 369 VIII. De causa meritoria incarnationis.................................................................. 370 QUAESTIO XLI DE PERSONA ADSUMENTE Art. I. Utrum sit proprium personae divinae adsumere alienam............................................................................. naturam 373 Art. II. Utrum convenienter solus Filius humanam naturam adsum- Art. III. Quae sit ratio formalis, qua Verbum immediate terminat hu­ Art. IV. Utrum Verbum communicet humanitati Christi exsistentiam Art. V. Utrum Deus ratione subsistentiae absolutae possit adsumere Art. VI. Breves quaestiones de persona adsumente............................................ pserit. 375 manam naturam in Christo................................. increatam........................................................................ naturam humanam................................................... 376 377 380 381 QUAESTIO XLII DE NATURA ADSUMPTIBIII A VERBO Art. Art. I. Utrum persona creata potuerit adsumi a Verbo............................. II. Utrum natura creata propriam personalitatem habens possit, Art. III. Utrum quaelibet natura substantialis completa potuerit adsumi Art. IV. Utrum et qualis natura substantialis incompleta possit a Ver­ retenta subsistentia, adsumi ad subsistentiam divinam. . . a Verbo............................................................................. bo adsumi..................... 384 384 385 387 QUAESTIO XLIII DE NATURA ADSUM ΡΤΛ A VERBO DEI Art. I. Utrum Verbum Dei adsumpserit verum corpus humanum et animam rationalem........................................................................................ 389 Art. II. De adsumptione partium................................................................................... 392 INDEX 635 QUAESTIO XLIV DE ORDINE ADSUMPTION1S Art. unicus. PAG. An Verbum prius adsumpserit partes humanae naturae, quam totam naturam................................................ 395 QUAESTIO XLV DE GRATIA CHRISTI HOMINIS Art. I. Utrum anima Christi sanctificata fuerit formaliter per gratiam substantialem unionis.............................................. Art. Art. II. 398 Utrum Christus habuerit gratiam habitualem............................................ joo III. De perfectione gratiae habitualis Christi......................................................io., § i. Utrum Christus habuerit plenitudinem gratiae. . . § 2. Utrum gratia habitualis Christi fuerit infinita........... t..,| § 3.Utrum gratia habitualis Christi potuerit augeri..................... ρ>-· Art. Art. Art. IV. Utrum Christus habuerit omnes virtutes.............................................. 109 V. Utrum in Christo fuerint dona Spiritus Sancti................................ ,μο VI. Utrum in Christo fuerint gratiae gratis datae................................. 41 · QUAESTIO XLVI DE GRATIA CHRISTI, UT EST CAPUT ECCLESIAE Art. Art. Art. I. II. III. Utrum Christus sit caput Ecclesiae............................................ . 413 Quae fuerit in Christo ratio formalis capitis Eceli-sim 414 Utrum Christus sit omnium creaturarum intellectualium c aput. 415 QUAESTIO XLVII DE SCIENTIA HUMANA CHRISTI Art. Art. I. II. An Christus quatenus homo habuerit aliquam scientiam 1 natam. 417 Quotuplex fuerit scientia humana Christi.......... ........... 42O ................ ^2. QUAESTIO XLVIII DE SCIENTIA BEATA ANIMAE CHRISTI Art Art 1. Quod fuerit objectum scientiae beatae animae Christi H. Utrum Christus per scientiam beatam viderit creatmas simul in Verbo.................................................................................................................... 426 QUAESTIO XLIX in ART. I scientia infusa animae christi Quid ciigimverll aniimi < Inisti per scientiam infusam.................. I11111I 1 lui lu» Am II Quomodo mai 1 leiitin infusa........................................ 430 Ain III Utrum >n mutin mima l lnhli ImiH perfecta......................................... ,,2 INDEX 636 QUAESTIO L DE SCIENTIA ACQUISITA ANIMAE CHRISTI Art. Art. I. II. Quae cognoverit Christus per scientiam acquisitam. ✓................... Discutiuntur variae quaestiones circa scientiam Christi.................................................. 434 acquisitam 435 QUAESTIO I.I DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI Art. Art. I. II. Quae opera potuerit Christus ut homo seu per humanitatem Art. III. Utrum anima Christi habuerit omnipotentiam respectu execu- Utrum anima Christi habuerit omnipotentiam simpliciter............. efficere............................................. 437 437 tionis suae voluntatis. 442 QUAESTIO LII DE DEFECTIBUS CORPORIS A FILIO DEI ADSUMPTIS Art. unicus. An et quos defectus corporis adsumpserit Filius Dei in incar­ natione....................................................................... 443 QUAESTIO LIII DE DEFECTIBUS ANIMAE CHRISTI Art. Art. I. Utrum Christus habuerit aliquod peccatum.......................................... 446 II. Utrum Christus homo, praescindendo a gratia sanctificante et Art. Art. III. Utrum fuerit vel esse potuerit fomes peccati in Christo............. IV. Utrum Christus commiserit vel committere potuerit defectus Art. Art. V. Utrum in Christo fuerit vel esse potuerit error aut ignorantia. 452 VI. An et quales passiones habuerit Christus............................................... 453 visione beatifica, fuerit impeccabilis.................. ob transgressionem consiliorum............................. 447 450 451 QUAESTIO L1V DE COMMUNICATIONE IDIOMATUM Art. unicus. Utrum in Christo admittenda sit communicatio idiomatum. 454 QUAESTIO LV DE UNITATE CHRISTI QUANTUM AD ESSE Art. unicus. Utrum Christus sit unum vel duo....................................................... 458 637 INDEX QUAESTIO LVI DE DUPLICI VOLUNTATE ET OPERATIONE CHRISTI Art Art Art. pAG Utrum sint duae voluntates in Christo.................................................. 460 I· Utrum Christus habuerit liberum arbitrium........................................ 463 HI. Quomodo concilietur humana Christi libertas cum ejus impec- E cabilitate............................................................................ 4()5 QUAESTIO LVII DE CHRISTO UT EST FILIUS DEI, SEU DE FILIATIONE CHRISTI Art. Art. I. Utrum Deus aliquem adoptet in Filium.......................... U. 4<·8 Utrum Christus in quantum homo sit filius Dei ii.itiii.ilri tnn tum, vel aliquo modo dici po sit filins I iri adoptivus |(><> QUAI·SUO I.VIII DE SERVITUTI' CHRISTI Art. unicus Utrum Christus ut homo fuerit servus Dei................................... 473 QUAESTIO LIX DE PRAEDESTINATIONE CHRISTI Art. Art. II. Quis fuerit terminus primarius ad quem praedestinatus est Art. III. Utrum et quomodo praedestinatio Christi fuerit causa nostrae I. Utrum Christus praedestinatus fuerit....................................................... Christus ut homo......................................................... praedestinationis......................................................... 475 475 478 QUAESTIO LX DE ADORATIONE CHRISTI AC VENERATIONE SANCTORUM ATQUE SACRARUM IMAGINUM Art. Art. Art. Art. Art. Art. Art " I. Traduntur notiones praeviae......................................................................... 479 II. Quo cultu adorandus sit Christus homo................................................ 481 III. Quo cultu adorandus sit Christus in Eucharistia........................... 485 IV. In quo consistat cultus sacratissimi CordisJesu, et an legiti­ mus sit et utilis in Ecclesia.................................................................... 486 V. Utrum et quo cultu colendi sint sancti................................................... 491 VI. Quo cultu colenda sit Beata Virgo Maria.............................................. 493 VII. De cultu sacrarum imaginum.......................................................................... 495 § i. An usus sacrarum imaginum sit licitus in Ecclesia. 495 § 2. Utrum deceat imagines Christi et sanctorum colere. 497 § 3. Utrum imagines Dei et angelorum depingi et coli § 4 Quo cultu venerandae sint sacrae imagines................ .. possint.......................................................................... Λκι VI 11 Au et quo cultu adoranda 498 it crux Christi......................................... 490 503 INDEX 638 Sectio IL— Soterlologia seu de opere redemptionis. QUAESTIO LXI DE IPSO REDEMPTORE SEU DE CHARACTERE REDEMPTORIS Art. Art. PAG I. Notiones praeviae traduntur.............................................................................. 507 II. Utrum Christus fuerit mediator Dei et hominum............................. 507 QUAESTIO LXII DE TRIPLICI CHRISTI MUNERE, SACERDOTIS SCILICET, PROPHETAE ET REGIS Art. Art. Art. I. Utrum Christus fuerit vere sacerdos............................................................ 509 II. De Christo Rege........................................................................................................ 512 III. § i. Utrum Christus fuerit rex totius mundi.............................. 512 § 2. Quo titulo fuerit Christus rex totius mundi................... 514 § 3. An et quomodo Christus exercuerit jus regium............ 515 Utrum Christus fuerit vere propheta............. .. ......................................... 517 QUAESTIO LXI II DE SACRIFICIO CHRISTI Art. Art. I. Utrum Christus verum sacrificium obtulerit in cruce...................... 520 II. Ubinam consummatum fuerit sacrificium Christi............................... 522 QUAESTIO LXIV DE MERITO CHRISTI Art. Art. Art. I. An, quando et quibus actibus Christus meruerit............................... 523 II. Quaenam Christus sibi meruerit....................................................................... 527 III. Quid meruerit Christus angelis et hominibus....................................... 529 QUAESTIO LXV DE SATISFACTIONE CHRISTI Art. Art. I. Utrum Christus vere et proprie pro nobis satisfecerit................... II. Utrum satisfactio Christi fuerit condigna, superabundans, infi­ 533 nita ac universalis ex valore intrinseco operum Christi vel ex gratiosa et extrinseca acceptatione Dei... 537 Art. III. Utrum satisfactio Christi pro nobis fuerit secundum rigorem Art. IV. Utrum satisfactio Christi fuerit actus justitiae commutativae. justitiae et ad apices juris........................................ 539 543 QUAESTIO LXVI DE REDEMPTIONE CHRISTI Art. Art. I. II. Quid sit redemptio proprie dicta................................ 545 Utrum Christus redemerit nos a potestate diaboli.......................... 545 INDEX 639 QUAESTIO LXVII DE ORTU ET VITA CHRISTI IN HOC MUNDO PAG. Art Art. Art Art. Art. Art. I Notiones praeviae....................................................................................................... 547 II De nativitate Christi............................................................................................... 548 III De manifestatione Christi..................................................................................... 543 IV. De fuga in Aegyptum....................................................................... 5.(1> V. De vita abscondita Christi.................................................................................. .·»·><> VI. De vita publica Christi.......................................................................................... .,.,1 QUAESTIO LXVIII DE PASSIONE CHRISTI Art. 1. Art. II. Utrum necessarium vel saltem conveniens Imuil < liiHIum pin nobis pati....... , ·. ·. i Quid passus fuerit Christus............................................ QUAESTU) I.XIX 111' MIIKTII CHRISTI Art. Art. Art. Art. I. Utrum Christus vere mortuu^ fuerit.......................................................... 11. Quo motivo mortuus fuerit Christus.......................................................... 5^5 111. Utrum Christus mortuus fuerit pro omnibus hominibus............ 5^7 IV. Quando mortuus fuerit Christus.................................................................. 55- QUAESTIO I.XX DE EXALTATIONE CHRISTI Art. I. Utrum Christus post mortem secundum animum d· ■>< II. De resurrectione corporali Christi................................................................ .,<>1 III. De ascensione Christi............................................................................................. 563 IV. De sessione Christi ad dexteram Patris................................................... 563 Sectio III.—Marlologia. QUAESTIO LXXI DE CONCEPTIONE IMMACULATA BEATAE MARIAE VIRGINIS Aut Art Art III Irrore, i Ina I mm. i< ulatum Conceptionem Beatae Mariae Vir­ Ani IV Quid laudem doceat dogma < alhnlh um iu hac materia. Λi< 1 V 1 Traduntur notiones praeviae............................................................... 5(>7 II Quid intelligatur per Conceptionem Immaculatam............ 509 gini*........................................................................................................................... 57° 571 Quod debitum luibueiU lient.1 Virgo Mai 1.1 contrahendi pecca­ tum originale .................. 575 INDEX 640 PAG. Art. VI. Utrum S. Thomas admiserit doctrinam de Immaculata Con­ Art. Art. VII. Utrum fomes peccati exstinctus fuerit in Virgine Maria .... 582 VIII. De festo Immaculatae Conceptionis.......................................................... 583 ceptione Beatae Mariae Virginis..................... 577 QUAESTIO LXXII DE SANCTITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS Art. I. Quam gratiam habuerit Beata Virgo Maria in primo instanti Art. II. Utrum Beata Virgo Maria confirmata fuerit in gratia in prima Art. III. Utrum gratia sanctificans Beatae Mariae Virginis creverit du­ Art. Art. IV. Quibus operibus Maria in gratia profecerit.......................................... V. Quo progressu creverit gratia sanctificans Beatae Mariae Vir­ Art. VI. Quam scientiam habuerit Beata Virgo Maria.................................... suae conceptionis......................................................... sua sanctificatione.................................................... rante ejus vita................................................ 585 587 594 ginis . 596 598 599 QUAESTIO LXX1II DE VIRGINITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS Art. unicus. An deipara semper fuerit Virgo.............................................................. 600 QUAESTIO LXXIV DE MATERNITATE DIVINA BEATAE MARIAE VIR'CINIS Art. Art. Art. I. Utrum Beata Virgo Maria fuerit Mater Dei......................................’ II. In quo consistat maternitas divina Beatae Mariae Virginis.. 610 Ill. Qualis fuerit in Maria excellentia maternitatis divinae............. 612 608 QUAESTIO LXXV DE ADSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM Art. unicus. An beata Virgo Maria adsumpta fuerit in caelum secundum corpus..................................................................... (>1·) QUAESTIO I.XXV1 DE OFFICIIS BEATAE MARIAE VIRGINIS ERGA HOMINES Art. Art. I. II. Utrum Beata Virgo Maria sit vere hominum mater............. Utrum Beata Virgo Maria sit Mediatrix universalis inter Deum et homines........................................................................ 6ι·ι GiH INDEX ALPHABETICUS HUJUS VOLUMINIS Referuntur numeri marginalis. A Actio, qua effecta est incarnatio Verbi fuit toti Trinitati communis 621. Actus ethice boni et supernaturales 20, 48; actus supernaturales, quibus im­ perfecte disponitur peccator ad justi­ ficationem, procedunt a gratia actuali praeveniente et excitante 286. Actus externus fidei 473; de praecepto divino et ecclesiastico 473. Actus fidei divinae est 408; elicitur ab intellectu ex imperio voluntatis motae per gratiam Dei 410, 450; praeparatio ad actum fidei 414; ex parte intelle­ ctus 415; ex parte voluntatis 416; est omnino simplex 421; an possit esse eum actu opinionis de eodem objecto ift eodem intellectu 435; habitus cum habitu 436: habitus cum actu et viceversa 437; actus fidei et scientiae ne­ queunt esse simul in eodem intellectu de eodem objecto 448; neque habitus fidei et habitus scientiae 449; bene tamen habitus fidei cum actu scien­ tiae et viceversa 451. Actus salutares 48; ad omnes et singu­ los actus salutares est nobis simpliciter necessaria gratia Dei 50. Actuum humanorum relatio in Deum po­ test esse actualis, virlualis et habitua­ lis 311; referendi sunt in Deum sal­ tem virtualiter 312; quomodo 312; om­ nes actus honesti hominis justi sunt meritorii vitae aeternae de condigno 313· Adoptio 231, 792; Deus plures homines adoptat in filios 793; adoptio divina est communis toti Trinitati 794. Adoratio, etymon 816; definitio 816; di­ visio 816; interna et externa; civilis et religiosa, latria et dulia; absoluta et relativa 816; signa adorationis 816; in quo distinguitur a cultu 816. Adsensus fidei nequit esse falsus 429; est omnino certus 431; an certior quam no­ titiae naturales ac supernaturales et omnes cognitiones naturales 432; est essentialiter obscurus 440; m-inper est liber quoad exercitium 454: probabi­ lius etiam quoad specificationem 457; adsensus formalis et explicitus fidei est omnibus adultis necessarius necessitate medii ad salutem 463; non sufficit vo­ tum seu propositum credendi 464. Adsumere 628, 646; adsumptio 628; (piis, possit adsumere naturam alienam 631, 632; solus Filius adsumpsit naturam humanam 633; et quidem convenien­ ter 635; Verbum Dei immediate ter­ minavit naturam humanam per subsi­ stentiam relativam 638; ratione sub­ sistentiae absolutae potest Deus adsu­ mere naturam humanam 644: quaelibet Dei persona potest adsumere naturam humanam 645; una persona plures naturas 645: plures personae unam numero naturam 645; adsumptibiles naturae 647 sqq.; adsumptibiles natu­ rae incompletae 656 sqq. Adsumptio beatae Mariae Virginis 1016; Maria adsumpta est in caelum secun­ dum corpus 1016; libri apochryphi de hoc 1017. Aequalitas arithmetica et geometrica seu proportionis 304; in esse entis et in esse praemii 304. Altruismus, nulla facta relatione ad Deum, non est caritas 530. Amicitia 242; naturalis et supernatura­ lis 243; Deum et homines justos con­ jungit 245; ut habitus et ut actus 518; conditiones ad veram amicitiam 518; amicorum bona sunt communia 518; bona triplicis generis 518; inter aequa­ les 521. Amor, quo Christus diligebat Deum, quo­ modo necessarius et quomodo liber 791. Amor seu actus caritatis 540; non est amor concupiscentiae, nec simplex be­ nevolentia, sed addit unionem aman­ tis ad amatum 540; effectus amoris caritatis 541. Amor Dei et actus contritionis non sunt nec possunt esse causae formales ju­ stificationis 267; sunt meritorii de condigno gloriae 290; sunt dispositio­ ni 6^2 INDEX ALPHABETICUS nes physicae ad gratiam sanctifican­ tem 293. Amor naturalis 24; absolutus seu efficax, conditional™ seu inefficax: efficax af­ fective et effective 34. Anima Christi sanctificata fuit formaliter per gratiam substantialem 673; quod sit principium quo hujus sancti­ ficationis 674; anima Christi habuit gra­ tiam habitualem 676; fuit causa, prin­ cipales et physica, effectuum, qui sunt animae convenientes 735; habuit po­ tentiam faciendi ea quae voluit imple­ re per se 741; non vero potentiam fa­ ciendi, quae erant complenda per alium 741. Apollinaris laodicensis circa animam Chri­ sti 572. Apostasia 491; a fide, ab ordine et ab ordine sacro 49Γ; est peccatum grave 491. Ariminensis negat hominem sine speciali Dei auxilio facere actum moraliter bo­ num 27. Ascensio Christi 959. Auctoritas Dei in jubendo et in dicende. seu testificando 359; auctoritas Dei re­ velantis sine propositione Ecclesiae est objectum formale quo fidei pro iis, qui immediate a Deo acceperunt revelatio­ nem 365; pro aliis est auctoritas Dei revelantis cum propositione Ecclesiae ut conditione sine qua non 366, 422. Augmentum est species altcrationis 545; sola qualitas, quae specificatur ab ex­ trinseco, augeri potest 545; et qui­ dem dupliciter, extensive et intensive 545; caritas viae augeri potest in infi­ nitum syncategorematice 548; non ex­ tensive 550; sed intensive per majo­ rem sui ipsius radicationem in subjecto 551; causa efficiens augmenti carita­ tis est Deus 552; per modum dispo­ sitionis etiam homo 552; homo mere­ tur de condigno augmentum caritatis 552; quolibet actu etiam remisso me­ retur homo augmentum caritatis 554; quando conferatur augmentum carita­ tis operibus remissis debitum 558. Augmentum fidei, vide incrementum. Augmentum gratiae intensivum et exten­ sivum 988; in beata Virgine ex opere operantis et ex opere operato 991. Augmentum gratiae meretur saepe a ju­ stis 320; quid de actibus remissioribus 321; quando conferatur justis augmen­ tum gratiae 322; nemo potest aliis me­ reri de condigno augmentum gratiae 323 Augustinenses circa gratiam efficacem 1551 quomodo explicent distinctionem gratiae sufficientis et efficacis 155; non videntur recte explicare efficaciam gratiae Dei 156. Auxilium Dei triplex, naturale, generale gratiae, et speciale gratiae 70; auxilium supernaturale remote et proxime suf­ ficiens no; oblatum et collatum 110; proxime vel remote applicabile no; praeparantur et offeruntur a Deo om­ nibus auxilia proxime vel remote suf­ ficientia ad salutem 114; etiam pueris in utero materno vel inter infideles monentibus 115. B Bachonus (Joannes) exposuit thomistarum 160 in nota. Bajanismus 12. systema C Caput primatum habet inter omnia cor­ poris membra 697. Caritas 517; ut habitus et ut actus 517, 518; recipitur in voluntate 517; est vir­ tus specialis 517; est amicitia inter Deum et homines 520; caritatis obje­ ctum materiale primarium est Deus, 523; secundarium creaturae rationales capaces beatitudinis 523 sq.; objectum formale quod caritatis est ipse Deus se­ cundum bonum absolutum 525; obje­ ctum formale quo caritatis est bonitas divina increata in se cognita pjr fidem 526; quatenus complectitur essentiam, attributa ac personas Dei 527; eadem caritate diligimus Deum propter se et proximum propter Deum 529; caritas erga proximum est vera amicitia 531; etiam caritas erga inimicos est amici­ tia 531: augmentum caritatis 554 sqq.; diminutio ejusdem 561; caritas amit­ titur per quodlibet peccatum mortale 563; est perfectior fide tum in esse moris tum in esse entis 566; caritas est forma omnium virtutum et quomodo 568. Causa 202; materialis, formalis, efficiens et finalis 202; causa efficiens physica principalis gratiae sanctificantis est solus Deus 203; causa instrumcntalis physica ejusdem sunt humanitas Chri­ sti et sacramenta Ecclesiae 204. Certitudo quid sit 430; potest esse obje­ ctiva vel subjectiva 222, 430; objectiva 222; subjectiva 222; triplici via acqui­ ri potest 222; objectiva, subjectiva et formalis 430. Christus habuit duas naturas, divinam et humanam 596; et unam personam di- INDEX ALPHABETICUS vinain 509; fuit verus Deus 603; habuit gratiam habitualem 676; et plenitu­ dinem gratiae 681; omnes virtutes theologicas et morales praeter fidem, -.pem et poenitentiam 689; probabilius accepit virtutes morales per infusio­ nem <>00; habuit omnia dona Spiritus Sancti 692; quomodo his usus fuerit 6oz; Christus esi caput Ecclesiae 698; et quidem solus 698; ratione gratiae habitualis connotantis gratiam unio­ ni·. 701; est caput angelorum 703; et hominum non damnatorum 704; non daemonum nec damnatorum 705; qua­ terni . Deus habuit scientiam infinitam 701, quaternis homo a principio suae conceptionis habuit scientiam huma­ nam ab omni errore immunem 708; habuit scientiam beatam 712; infusam 714; et acquisitam 715; per scientiam beatam .1 primo instanti suae conce­ ptioni·. videbat Deum longe perfectius quam uigeli et beati 717; et in Verbo omnes ■ n atura·, praesentes, praeteritas et' futui.1. 718; non omnes possibiles 719 per ■.cientium beatam Videbat omnes 1 ic.itni.i . simul in Verbo 722; per scientiam infusum cognovit omnia natui.di.i. imo et cogitationes cordium et futura contingentia 723; per eam cognovit <-t comprehendit omnia en­ tia siitivinaturalia, ut gratiam, fidem et iiiritatein 723 et Deum ac myste­ rium I 1 lnil.it i ■ iiuoud i est, non quoad quid e.l ,'t; non tamen omnia possi­ bilia , t potuit uti hac scientia cum vel sine conversioni' ud phantasmata, cum vel m, di i ui’.ii. non tamen futil­ ia Intuitive 724, per scientiam acqui­ situm cognovit omnia objecta, quae m pim'ii’iill providentia p< r lumen in telle. tie igcnti·. .mit cognoscibilia 726; quomodo lain aequisiverit 727 sqq.; < Ini tu luit omnipotens 731; luit ab­ soluti· ittl)..... abililt 754, ne venialiter quidi in pol 11 it pet ente 755; non habuit 1111 ludieii' piitillt fomitem peccati /1'1. 7Û0, habuit duplicem naturum et piopiiei.it.'. nltiu-ique 7(10, Christus tum pot. 1 dici divinitas et humani­ tas simul sumpta 772, est unus et ulmin tam 111 genen masculino quam In mulio 774, incepit a 1'atrc prae cepium >ub< itndl imiiti in 789; nihdoinmu·. Ids o· moi tuus est 700, 791; est filius Di i mitmidis non adoptivus 797, 70X non poti st di· i Illimi naturalis SS limitatis Him, t fiitslus ut homo bvm· dliilui llllu1 milmidls It M Virginis Hoo, luit ab ιιιΊιί ιιο pi aedest mid Ils 807, ut ...... ... Illius Ih-l n.diiridiii Hm, t>43 812; Christus ut Deus adorandus est cultu latriae 817; in eucharistia ado­ randus est latria 824; vere aliquid me ruit de condigno 890; a primo instanti suae conceptionis usque ad extremum vitae, non in morte 891; omnibus at ti bus suae voluntatis 893; et omnibus actibus suarum potentiarum 894; non meruit primam gratiam, dona earn consequentiaet gloriam essentialem 898; meruit gloriam accidentalem animae, gloriam corporis, etc., 899; non meruit angelis primam gratiam essential, in 901; bene tamen praemium accidenta le 902; non meruit Adamo justitiam originalem et dona superna tura lia ip­ sam concomitantia ante peccatum 903; meruit praedestinationem horni num 904; meruit hominibus post lap sum omnes dispositiones, gratiam san ctificantem, etc., 905; pro nobis con­ digne satisfecit 908; solvit debitum culpae et poenafc 909; satisfecit pro peccatis Pa t r u m V. Te s t a m enti 910. Christus homo consideratur complexive, specificativeet reduplicative 817; comple xive colendus est una adoratione Ia triae 819; specificativecolendus est ado­ ratione latriae 820; reduplicative ut homo non est colendus adoratione Ia triae 821; Christus ut homo est me­ diator Dei et hominum 862; et quidem simpliciter 864; alii sunt mediatores secundum quid 864; fuit vere sacerdos 867; secundum humanam naturam fuit sacerdos 868; vere fuit rex quad spi­ ritualia et temporalia universae ter rae 871; titulo unionis hypostaticae 874; et acquisitionis 875; plenissime exercuit potestatem regiam in actu secundo quoad spiritualia 877; non exercuit in actu secundo quoad lem poralia 878; fuit praestantissimus pio pheta 880; quomodo cognitionem pio pheticam cum visione beatifica coni i liaverd 881; obtulit in cruce verum sacrificium 885; et quidcin latrcutu um, cucliaristicu»i, impetratorium et piopi tiatorium 886; consummatum .".t 111 cruce 888 Coininunlonllo Idiomatuni 7<,<ί· admit ten da est in Christo 770; regulae pro m.ii i ommunicationis idiomatuni in < hrl sto 771. Compositio et compositum 602. Coiiooptlo Marias Virginis 063. activa <1 pu ilva 963; passiva potest chhu In 1 limita i t completa 963; in < onceptloiiv considerandum est ΐ’Ί’.ν naturae et cs'ie gratine 0I13; n.duiii mysterii irnmmu 641 INDEX ALPHABETICUS latae conceptionis 963: errores circa hoc mysterium 964. Conclusiones theologicae pertinent ad ob­ jectum materiale fidei 382. Confirmatio in gratia 80; distinguitur di­ stinctione essentiali modali a perseve­ rantia 80. Congruismus 151; fundatur in scientia media 151; duplicem admittit gratiam, unam congruam et alteram incongruam 151; parum differt a Molinismo 151; tria docet circa efficaciam gratiae 151; videtur rejiciendus 152. Contritio et actus caritatis sunt supernaturales 284. Cor Jesu est objectum adorationis 825; ejus cultus 825; historia 825; definitio 825; objectum materiale et formale 825; ejus cultus est legitimus et com­ mendandus 828; ejus emblemata 829. Corpus Christi habuit defectus corpora­ les communes 745: defectus particu­ lares provenientes ex causis particula­ ribus non habuit Christus 748. Creatio 206. Credenda praecepto divino et ecclesiasti­ co 471, 472. Credere explicite quid sit 465; necessa­ rium semper fuit necessitate medii ad salutem credere Deum exsistere et bo­ norum operum remuneratorem esse 466; et quidem Deum esse auctorem et re­ muneratorem supernaturalem 467. Crux 856; crux Christi authentica, et ex aliqua materia confecta, et in aere etc., signata 856; crux sancta, sive au­ thentica fuerit sive ex alia materia confecta, adoranda est latria relativa 858; utiliter fideles signo crucis se signant 859. Cultus 833; latria, dulia et urbanitas 833; Hyperdulia 838, 839. D Debitum contrahendi peccatum originale 966; remotum et proximum 966; Virgo Maria habuit debitum proximum 968. Defectus animae 749. Defectus corporales 743; alii communes alii particulares 743; communes fue­ runt in Christo 745; eos non contraxit Christus sed voluntarie adsumpsit 747; fuerunt voluntarii respectu voluntatis divinae et respectu voluntatis huma­ nae 747; erant involuntarii secundum quid et quomodo 747; defectus cor­ porales provenientes ex causis par­ ticularibus non adsumpsit Christus 7‘|8. Defectus moralis seu violatio consiliorum 761; non fuit nec esse potuit in Chri­ sto 763. Delectatio victrix Jansenii 143; delectatio victrix Augustinensium 155; non sem­ per movetur homo majori delectatione in operibus salutaribus efficiendis 156; verba S. Augustini 157. Desperatio 515; est actus voluntatis 515; potest esse sine infidelitate 515; est ex genere suo peccatum mortale 515; ori­ tur principaliter ex acedia et potest oriri ex luxuria 515. Dilectio est actus voluntatis gratia et caritate informatae 544 Diligere Deum super omnia 34. Diminutio caritatis non fit directe sed indirecte 561. Docetae erraverunt circa humanitatem Christi 572, 659. Divinitas Christi 601 sqq.; errores, 602. Doctrina fidei continetur tanquam in principio universali et remoto in textu Apostoli: Credere enim oportet, etc., 381; tanquam in principio proximiori continetur in symbolo 381. Dogma 390; dogmata sunt veritates ab­ solutae, nunquam transformandae et evolvendae 400. Dona Spiritus Sancti 691; sunt septem 691; fuerunt omnia in Christo 692. Donum naturale et supematurale 6; dona naturalia aliquando vocantur gratia 6. Dubius in fide est haereticus 488. E Ecclesia Catholica est unica regula, qua nobis veritates revelatae innotescunt 367. Elevatus est homo ad ordinem superna­ turalem 4. Error 764; speculativus vel practicus, culpabilis vel inculpabilis 764; non fuit in Christo nec esse potuit 766. Euthyches circa naturam humanam Chri­ sti 572; unam naturam posuit in Chri­ sto 595. Euthychiani ct communicatio idiomatum 769. Evidentia credibilitatis 441: differt ab evidentia sive attestantis. sive revela­ tionis, sive sensus verborum revelatio­ nis. sive objecti revelati 441; praecedit actum fidei 441; nullatenus obstat obscuritati fidei 442. Evidentia in attestante 444; potest com­ pati cum adsensu fidei in eodem intel­ lectu circa veritatem revelatam 446. Excaecatio 119; excaecati 119. Exsistentia 639; advenit naturae post subsistentiam 639; fuit in Christo una 1 NDEX ALPHABETICUS ■ >><|ΐι· divine exsistentia substantialis f,.|l l< «alHieullii illvlnn in Christo 641. F lκΊηιιιΙ. quod . ,t In ,· Di us non denegat gi.iliain h|. liions 05; placita theologuiiim lio iiilelllgcmlum est de fa­ in nli qimd r .t in ·■■'■ viribus gratiae <17, tiH FillallKk 445 Fnlauin .1 Deo n vrlari nequit 426; nec inii>■< nils ciuifirinnri 427. F'oaluni linmnnulnlno CoiiooiHlonl» 976. Filled nub)onluin 474 sq, Flilo·, .m i ptloifl·· 453, notio 353, 459; dilli ii -di opinione explicita In Deum auctorem et rr nium tatou in lint semper neces­ saria nci csillt.itr IUI dii nd .dull m 466; et rpiidcin In Di um ut auctorent et rcnmiicraton m atpeinnl urnli m 4(17; ante promulgationem livangelii requi­ rebatur et sufficiebat (Ides implicita in Christum Redemptorem et I rinitatem personarum 468; i 11 lege gratiae non constat fidem explicitant Incarnatio­ nis Verbi et Trinitatis personarum esse necessariam necessitati medii ad salutem 400: fides non adversatur ra­ tioni 404, m i a ieiitiae 408, 502; do­ ctrina praedii almum non est confun­ denda < um fide .pro Fido* ocolnalnallo» 407. non datur 407. Fido· linbllunlla est omnibus necessaria necessitate medii ud salutem 461. Fido· Nnvaloruin, historica, miraculorum et promissionum 350, Fidoa promlaaloiium non est vera fides, m· justificat impium m sensu Nova­ torum 477. non sufficit ad salutem 462 Fldna Ihanlnitloa, quite est vera filles, est nci i siiirln ad justificationem 278; de quibus mysteriis est necessaria haec llih s 279; sola fides non justificat im­ pium 2H0 Flllailu nat malis et adoptiva 792, nemo potest esse simul filius naturalis et adoptivus 702 Foinaa iiaouatl 737, 07J, iw actu primo et m iiilu m umhi j·,·;. nullo pacto fuit m < liilido 759; foiiiiii exstimtin, liga Iu· sulului o;.i 1 s llm lus fuit In lien ta V Mnrln n julnui imitanti suae <011 11 plliuiis 9? I Hu lls N. I limiuii 975 I1 ugn In Ae|i \ pt um u j | G Gaudium et tristitia concilia bulli IU m Christo 713, 942. Generatio 206. Gratia 5; definitio 7; potest essi iiuiriihi et creata; gratia Dei et gratia 1 bu Ii gratum laciens et gratis datu, giiilliip gratis datae sunt noveni, u. hiati· e| habitualis 8; errores circa gi.ili.un | >< 1 defectum 10; per excessum 1 1 Gratia actualis, ejus natura juxta iliqiion, juxta S. Thomam et thomr I . μ·, dividitur in operantem et < uupriuiilem; in excitantem et adjuvantem, in /mn· venientem, concomitantem et sm/i>h/io>H tem, in internam et externam. III m/ fidentem et efficacem 18, 90, oniimn facile reducuntur ad operantem ei ... operantem 19; est necessaria ad 11 >111 genduin a peccato 51; ad credendum mysteria fidei, sicut oportet ad s.du tem 52; gratia Dei actuali·, dividilin in sufficientem et efficacem ο · o ali ter distinguuntur 99, 160. Gratia capitis in Christo 701. Gratia Christi 670; duplex, una iib l.in tialis et altera accidentalis (>70, gia tia accidentalis potest esse habituali', et capitalis 670. Gratia efficax 131; nobis confertur a Deo ad singulos actus supematurale . 133. nunquam tollit liberum arbitrium 130, 171; praevenit, sanat, praeparat et applicat voluntatem hominis liberam ad actus salutares 137; molinistae non recte explicant efficaciam gratiae 149; gratia entitative indifferens Congrui starum non dicitur in actu primo ei ficax ex eo, quod congruat subje­ cto, etc., 152; nec eorum systema recte explicat efficaciam gratiae 152; effiia cia gratiae non provenit ex decreto Dei condeterminante scotistarum 159; gratia Dei efficax ita movet volunta tem, ut voluntas sic a Deo mota libere velit id, ad quod movetur 1(10; est ab intrinseco efficax 160; non moralité· suadendo, sed physice mowt volunta tem 160; entitative et physice differt a gratia sufficienti 99, 160; potest vo­ cari quaedam praemotio physica ibo, efficaciam a solo Deo habet, et virtute sua praevie et physice, non mora liter, ita movet voluntatem, ut infnl hbiliter prodibat ejus consensum 101. est aliquid tenir supernaturale per 1110 dum motus et imprewilonis transeuntis a Deo in potentiis animae prius natu ru 1 munitum, quam operatio potentia uim exerceatui 1O9 64 6 INDEX ALPHABETICUS Gratia habitualis et sanctificans seu gra­ tum faciens 174; est aliquid reale-, crea­ tum et intrinsece receptum in anima 177; non est substantia sed forma acci­ dentalis 179; est qualitas physica per­ manens 180; pertinet ad primam spe­ ciem qualitatis, quae est habitus 181; est participatio formalis ac physica na­ turae divinae 188; quomodo participat divinam naturam 189; constituit nos filios Dei adoptivos 191; realiter distin­ guitur a caritate 194; inhaeret essen■ tiae animae tanqutim subjecto 198; est qualitas excellentissima 199; perfectior aliis qualitatibus 200; non est simpli­ citer perfectior unione hypostatica 201; Dei beneficium 106; confert homini potentiam completam ad agendum in ordine supernatural! et dat posse agere 107; sed homo indiget gratia efficaci ad agendum 109; nunquam de­ negatur justis gratia proxime vel re­ mote sufficiens ad praecepta Dei et Ecclesiae adimplenda 118; non dene­ gatur excaecatis ac induratis 122; nec infidelibus negativis 126; infidelibus negativis conferuntur auxilia superna­ turalia 127. Gratia unionis Christi fuit physice et mo­ raliter infinita 682. Gratiae gratis datae 694; sunt movem 694; fuerunt omnes perfectissime in Christo 696. non creatur neque concreatur, sed edu­ citur a Deo de potentia obedientiali > animae 208; est aequalis in omnibus ex parte objecti seu finis, non ex parte subjecti 217, 218; quomodo augeatur Habentes fidem 474 sqq. 221; per revelationem potest homo co­ Habentes spem 513. gnoscere se esse in gratia 225; non Haeresis, etymon 487; definitio 487; for­ citra revelationem 226, 227; qua certi­ malis et materialis 489. tudine morali possit homo scire se Haereticus negans unum articulum fidei esse in gratia 228, 229; effectus gra­ non habet fidem infusam circa alia tiae sanctificantis 231; gratia sancti­ 481; ab Ecclesia puniri potest 490. ficans facit nos filios Dei adoptivos Homo justus exercet operationes natu­ 234; et quidem formaliter 235; Deoque rales moraliter bonas sola motione et gratos 238; et vitae aeternae dignos concursu naturali Dei 73: solum indi­ 239; reddit hominem justum et san­ get auxiliis generalibus ordinis superna­ turalis ad quamlibet operationem su­ ctum 246; animam mira pulchritudine exornat 247; vitam supernaturalem pernaturalem singillatim eliciendam homini confert 248; non est immediate 74; indiget vero auxilio intra ordinem operativa 284; sed mediante caritate gratiae speciali ad recte vivendum et poenitentia dicitur principium remo­ longo tempore 75; item ad perseve­ tura contritionis 284, 290. randum 78; non semper peccat venia­ Gratia habitualis fuit in Christo 676; an liter in suis operibus 83; cum gratia haec fuerit distincta intensive vel ontoordinaria potest vitare omnia peccata logice ab aliis gratiis 677: communi­ venialia distributive 84; non tamen cata fuit Christo in primo instanti omnia collective per totam vitam sine suae conceptionis 678; praeviis acti­ speciali privilegio 86; haec impossibi­ bus liberis Christi 678; non fuit neces­ litas videtur esse physica 87; quale saria, ut Christus esset sanctus 678; sit privilegium ad hoc necessarium 88; bene tamen ad merendum praemia an cuipiam concessum fuerit 89. supernaturalia 678; gratia habitualis Homo lapsus 34; sine speciali gratiae au­ Christi potest considerari physice vel xilio potest potentia antecedente et in moraliter 682; in esse entis fuit finita sensu diviso, non potentia consequen­ 682; in ratione gratiae fuit moraliter -■ te, diligere Deum super omnia amore infinita, non quidem positive et sim­ naturali 35, 36; ad hoc requiritur gra­ pliciter, sed negative et secundum tia sanctificans ut removens prohi­ quid 684; potuit de potentia Dei abso­ bens 37; sine gratia potest adimplere luta augeri secundum aestimationem divisive qucdlibet praeceptum natura­ moralem 687. le, excepto praecepto diligendi Deum Gratia sufficiens quid sit 100; proxime et superandi gravem aliquam tentaet remote sufficiens 100; unita efficaci tionem 40; sine auxilio gratiae nequit vel separata 100; datur gratia actua­ servare collective omnes leges natura­ lis sufficiens non conjuncta efficaci les 41; ad hoc indiget gratia sanctifi­ 102; Gratia Dei sufficiens est multi­ cante 43; sine auxilio gratiae potest plex, et suficiens pro uno actu potest vincere quamlibet tentationem levem esse efficax pro alio 94; est magnum divisive, non omnes collective 46; pro­ H INDEX ALPHABETICUS babilius nequit vincere omnes tenta­ tiones graves divisive 47; viribus natu­ rae non potest mereri primam gra­ tiam 57; per orationem naturalem, quam facit viribus naturae, non potest impetrare gratiam Dei 59; viribus na­ turae non potest ad gratiam positive se praeparare 62. Humanitas Christi non fuit nec esse po­ tuit simpliciter omnipotens 733; non fuit causa principalis physica gratiae ct operum supcrnaturalium, nec mira­ culorum, nec creationis 736; bene ta­ men causa principalis moralis effectuum supcrnaturalium et miraculorum 737; imo ct causa instrumentalis physica miraculorum et effectuum supcrnatu­ ralium 738: objectio 739; quatenus est Verbo hypostatice unita, adoratur latria 822; praecisive a Verbo, quatenus per intellectum abstrahitur a deitate, colenda est hyperdulia 822. I Idioma 769; communicatio idiomatum 769; admittenda est in Christo 770; regulae pro usu communicationis idio­ matum in Christo 771. Idolus quid 842. Ignorantia 764; nescientia 764; ignoran­ tia purae privationis et pravae disposi­ tionis ,764: non fuit in Christo nec esse potuit 764, 766. Imago 842; distinguitur ab idolo 842; usus imaginum est pius et utilis in Ecclesia 844; decet imagines Christi et sanctorum colere 846; imagines Dei et angelorum pingi et coli possunt .850; actibus internis et externis coluntur in Ecclesia 852; eodem specifice cultu ac earum prototypi 853; cultu relati­ vo 854; imagines Christi et sanctorum a daemone pictae venerari possunt 855, imo et imagines apparentes 855. Impeccabilium 082; solus Christus fuit nnpei tabilis 982; impeccabilitas in Chi i:,to 754: bene conciliatur cum ejus libertate 791 Imperfectio ••etl defi ctus moralis 761; non fuit nec rw potuit in Christo 763. Imperium voluntatis, quo intellectus dcb i minat m ad adsuntlendum veritati­ bus ievil.it e·, est supernaturalu 458. Impetratio 58 iinpi liaii non potest gra­ ti.1 Ilii pi i oialioiwni naturalem, quae Id vlrilmii iiiiliiiao 511 647 nis Verbi 575; fuit in se conveniens 578; fuit homini conveniens 580; fuit conveniens ex parte circumstantiarum 581; non fuit absolute necessaria 583; bene tamen hypothetice 584: incarna­ tio Verbi facta est 587. Incrementum dogmatum credendorum 391; incrementum simpliciter et secun­ dum quid 391; prima principia fidei nunquam creverunt 391, 392; obje­ ctum materiale fidei quoad explicatio­ nem articulorum, qui in substantia fidei implicite continebantur, continuo crevit usque ad mortem apostolorum 393: post mortem apostolorum nulla facta fuit Ecclesiae revelatio catholica, nec unquam ea crevit vel crescet sim­ pliciter 395; incrementum secundum quid 396; est profectus seu progressus fidei 396; quomodo fiat 396, 398. Induratio 119; indurati 119. Infernus 954; quatuor inferni 954: Chri­ stus post mortem descendit ad inferos 9.56. Infideles 124; negativi et positivi 124; infidelibus negativis conferuntur auxi­ lia sufficientia ad salutem 126; quomo­ do infideles negativi recipiant gratias remote sufficientes 128; infideles non sunt vi compellendi ad amplectendam fidem 486; non omnia infidelium opera sunt peccata 485. Infidelitas 482; negativa et positiva 482; datur in aliquibus infidelitas negativa inculpabilis 483; infidelitas positiva est in intellectu tanquam in subjecto 484: est gravissimum peccatum 484; gra­ vius caeteris peccatis, excepto odio Dei 484. Infidelium et peccatorum opera non om­ nia sunt peccata 30. J Jansenii systema circa gratiam efficacem 143; esi: improbandum 144. Jansenismus 13. Jesus 860. Jovinianu» docuit gratiam sanctifican­ tem ex parte subjecti esse aequalem in omnibus 216. Justi sunt filii Dei adoptivi 233. Justificatio, etymon 249; active et pas­ sive 249; passive potest significare virtutem, declarationem forensem, et m ternam hominis rectitudinem 240; indi­ cat plerumque processum a peccato ad gratiam 249; hic processus consi­ deratur in fini et in facto esse 249; doctrina catholica 250; non est sola Imputatio justitiae, ut volunt Retor- INDEX ALPHABETICUS 648 mistae 251; ordo eorum, quae requi­ runtur ad justificationem 252, 288; in justificatione omnia peccata morta­ lia remittuntur 254; in justificatione impii infunditur a Deo et recipitur in anima gratia sanctificans 258; gratia sanctificans immediate et formaliter producit sanctificationem animae et remissionem peccatorum 262; et qui­ dem independenter ab alio favore Dei extrinseco 266; justificatio non fit sine praevia peccatoris dispositione 265; fides est necessaria ad salutem 278; sed sola non sufficit 280; perfecta di­ spositio ad justificationem fit actu fi­ dei et quinque actibus voluntatis 282; non sunt omnes necessarii formaliter, sed in actibus fidei et dilectionis caeteri possunt virtualiter contineri 283; justi­ ficatio fit in instanti 284, 290, 297; justificatio impii est opus nobilius quam rerum creatio, non tamen nobi­ lius omnibus aliis operibus 298. Justitia 922; generalis et particularis 922; commntativa et distribution 922. Justitia originalis 962; ut accidens natu­ rae speciei 962; transmittenda erat ad posteros Adae 962. Justitia qua merito debetur praemium 305 Justus perfectus magis Deo placet quam plures tepidi ac imperfecti 555. L Legum observantia divisive et collective 38. Libertas a necessitate 783; potest esse specificationis seu contrarietatis et exer­ citii seu contradictionis 783; in Christo fuit libertas a necessitate seu liberum arbitrium 785; optime conciliatur cum ejus impeccabilitate 791. Libertas hominis 134; a coactione et a necessitate 134; libertas a necessitate dividitur in libertatem specificationis et in libertatem exercitii 134, 450, 455 Lucianus antiochenus circa animam Chri­ sti 572· Lutherus et vires intellectus ac faculta­ tum 22; negat hominem, etiamsi ad­ juvetur gratia, posse legem natura­ lem implere 39; dixit justum in omni­ bus suis operibus, etiam bonis, peccare 82; impugnavit gratiam sufficientem 101; docet divina praecepta esse homi­ ni impossibilia 117; docet hominem per peccatum originale amisisse liberta­ tem arbitrii 135. M Magi 933. Magnitudo gratiae sanctificantis ex par­ te finis seu objecti et ex parte subjecti 215; ex parte finis est aequalis in om­ nibus 217; quomodo sit aequalis vel inaequalis ex parte subjecti 218. Manifestatio Christi 933; pastoribus, Simeoni, magis 933. Maria Virgo vere dicitur Deipara 599; non meruit de condigno incarnationem Verbi nec matemitatem divinam 616; colenda est hyperdulia 839; fuit cor­ pore modeste pulchra 962; animam bo­ nam sortita est 962; duplici via potuit praeservari a peccato originali 962; in primo instanti suae conceptionis com­ pletae praeservata fuit ab omni labe peccati originalis intuitu meritorum Christi 963, 965; habuit debitum pro­ ximum contrahendi peccatum origina­ le 968; fuit in lumbis Adae sicut in capite naturae 969; descendit per na­ turalem generationem ex Adamo 969; et accepit carnem peccato primi pa­ rentis infectam 969: debitum contra­ hendi peccatum originale penitus ex­ stinctum fuit in ea in instanti suae conceptionis 969, 971; sanctificata fuit in primo instanti suae conceptio­ nis 977; ex eo instanti habuit amplio­ rem gratiam quam quilibet homo vel angelus 980; probabiliter habuit majo­ rem gratiam extensive et intensive quam omnes homines et angeli collec­ tive 981; in prima sua sanctificatione confirmata fuit in gratia 985; ita ut immunis fuerit ab omni peccato etiam levissimo 986; non tamen fuit confir­ mata simpliciter sed inferiori modo 987: semper suscepit augmentum gra­ tiae, dum vixit 990; quibus operibus ■991: quae sacramenta susceperit 991, quo progressu ejus gratia creverit 992; habuit omnes virtutes theologicas et morales 993; donis Spiritus Sancti aucta est 993; habuit quoque gratias gratis datas 993; non habuit perma­ nentor scientiam beatam, bene tamen scientiam per se et per accidens infu­ sam et scientiam acquisitam 994; fuit virgo mente et sensu 995; fuit virgo corpore ante partum, in partu et post partum 997 sqq.; an habuerit fratres et sorores 1001; votum virginitatis emisit 1002; vere nupsit S. Joseph 1002; est vere Mater Dei 1005; formalitcr non sanctificata est per maternitatem divinam 1010; mortem aliquando subiit 1014; nescimus quando et ubi INDEX ALPHABETICUS 1014; adsumpta est in caelum secun­ dum corpus 1016. Matemitas Dei complexive cum omnibus gratiis est major dignitas in Maria quam sanctitas 840; non vero maternitas Dii praccisive 840; matemitas divina beatae Μ. V. in quo consistat 1006, 1008; ejus excellentia 1009 sqq.; fuit dignitas praeclarissima ion; ex­ cellentia ex relationibus inter deiparam et SS. Trinitatem 1013. Matemitas huntana in beata Virgine Maria 1018, 1019; quando initium ha­ buit 1019; maternitatis officia 1019; Maria fuit omnium mater 1019. Matris officiis indigemus in vita tam corporali quam spirituali 1018. Mediatio T020; mediatio universalis inter Deum et homines duplici ex capite competit beatae Mariae Virgini 1021. Mediator 861, 1019. Meritum 55, 299, 889: de condigno et de congruo 56, 304, 622, 889; est divisio adaequata 304; non tamen univoca sed analoga 304; meritum de congruo ali­ quando fallibile, aliquando infallibile 304; merito de condigno debetur prae­ mium ex justitia 304, 305; qualis sit ista justitia 306; conditiones ad meri­ tum 308; ex parte operis 308: ex parte merentis 309; ex parte Dei remune­ rantis 310; merita dicuntur vivere 3451 per peccatum mortificantur 345; merita mortificata per gratiam revi­ viscunt 346; quo gradu reviviscant 347; variae sententiae 348. Meritum de condigno 315; objectum me­ riti de condigno 315; nemo potest me­ reri primam gratiam 317; nemo potest mereri alteri de condigno primam gra­ tiam 319; homo justus potest sibi me­ reri de condigno augmentum gratiae 320; quid de merito actuum remissio­ rum 321; homo meretur aliquando de condigno praemium gloriae 326; et augmentum gloriae 327; et gloriam accidentalem 328; non tamen gratias actuales efficaces 330; nec reparatio­ nem, quae ipsi danda est post lapsum 331; nec perseverantiam finalem in gratia 334; justus potest mereri bona temporalia, prout conducunt ad vi­ tam aeternam 337. Meritum de congruo 314; proprie et im­ proprie dictum 338; objectum meriti de congruo 338: congruitas ex sola Dei misericordia et liberalitate 338; con­ gruitas ex amicitia justi 1 11111 Deo 338; hemo potest sibi mereri de congruo proprie dicto primum gratiam, bene tamen ile congimi Impropiii dicto 340; '•40 justus potest mereri alteri de congruo primam gratiam, augmentum gratiae et gloriam 341; nemo potest il>i m, ri de congruo reparationem 34.·; jmilui potest sibi et alteri mereri de congruo gratias actuales efficaces j,| p non tamen perseverantiam 344 Modernistae circa fidenl 3 . , p"lilini .Iu plicem Christum 572. Molina 146; ejus systema 1 io .1 1 i.iii ,m quod vocatur A/ 140, di.1.11 ctionem gratiae effii a· e. et im llii .11 1 sumit ab effectu 147, non ίηΐιιη ··· H physice 148; haec senti nti.i Vldi tui rejicienda 149. Monarchiani erraverunt 110,1 p· 1 imum Christi 572. Mors Christi 943; Chii.tu· .............. 101I1111 est 944; motive obedient illi, pr.liti.u et caritatis 946; pio 0m111l.11. I...... uni bus 950; etiam pro Inlldi llbn o·,.·. quando mortuus est 053 Motiva credibllltati· mm .nul objectum formale quo fidei 3(13 Motivum incarnationis Virbi luit udem ptio generis httmani, adeo ut Adamo non peccante, vi pi.u ·,· 11I1 dei leti, 1Ίlius Dei non fuisset tm .n natus 590; gravis difficultas 501 Motus in Doum et m tu III peiiatum 282. Munera rationi* erg.i fidem munera fidei erga rationem ·,< · · N Nativitas Christi 03.’ Natura creata ret'im'n pmpri.im subsi­ stentiam non pote t adsumi nd subsi­ stentiam divinam 650, natura creata tum angelica, tum sem.il ivit, tum in­ organica potuit n Verbo hypostatice adsumi 653; convenientius adsumpta fuit humana natura 654; naturae in­ completae sunt adsumptibiles <>56: natura adsumpta a Verlxi 660; na­ turae adsumptae status et. conditio 664. Natura divina et humana fuerunt in Christo 596. Natura humana Christi exsistit unica et incrcata exsistentia Verbi 641. Necessarium necessitate medii et neces­ sitate praecepti 459; necessarium absolu tum et necessarium hypotheticum 582; hypotheticum potest esse simpliciter et secundum quid 582. Nestorian! et communicatio idiom.dum 769. Neatorlu* circa unionem divinité hiiin.i unique nat urne in Christo 572; nega 650 INDEX ALPHABET1CÜS vit in Christo fuisse unam tantum­ modo personam 598. Nomina Jesu, Mariae et sanctorum ado­ randa vel colenda sunt eodem cultu, quo Jesus, Maria et sancti 855. Novatores erraverunt circa influxum gra­ tiae efficacis in voluntatem 141; eorum doctrina est haeretica 142. 0 Objectum 354; formale vel materiale 354; objectum formale quod et quo 354, 506; objectum formale quod fidei 357; objectum formale quo fidei 358, 422; quomodo objectum formale quo fidei sit supernaturale 424. Objectum materiale fidei 368; omnes ve­ ritates formaliter, sive explicite sive implicite, revelatae pertinent ad ob­ jectum materiale fidei divinae 370, 371; item veritates virtualiter inclu­ sive revelatae 380; non veritates, quae cxpiimunt proprietates physicas doctri­ nae revelatae 379; neque revelationes particulares, quae non sunt de cre­ dendis in ordine ad Deum 386; obje­ ctum materiale fidei divinae quoad se et quoad nos 388; quid requiratur, ut veritas aliqua sit de fide divina quoad nos 389; in objecto materiali fidei di­ stinguenda sunt prima principia credi­ bilitatis a caeteris articulis 391. Objectum materiale spei 507; objectum formale quod spei 508; est arduum et possibile adipisci 509; objectum for­ male quo spei 510. Obscuritas cognitionis 438; a quo prove­ niat 438. Omnipotentia 731. Opera ethice bona 26; fieri possunt sine speciali gratia actuali cum generali Dei motione 26, 33: hoc auxilium Dei est naturale 31; opera naturalia, supernaturalia, supematuralia saepe repeti­ ta 70; opera faciliora et difficiliora 153. Operationes theandricae 782. Opinio 434; actualis et habitualis 434; actus opinionis non potest esse simul cum actu fidei in eodem intellectu de eodem objecto 435; nec habitus opi­ nionis cum habitu fidei de eodem ob­ jecto in eodem intellectu 436; bene tamen habitus opinionis cum actu fidei, vel actus opinionis cum habitu fidei 437. Oratio 58. Ordinem supernaturalem constituunt gra­ tia, virtutes et auxilia divina 4. Ordo adsumplionis in incarnatione 668, 669. Ordo caritatis 532; diligimus unum magis quam alium objective, appretiative et intensive 532; Deus diligendus est super omnia objective et appretiative 533; licitum est amare homines ma­ gis quam Deum intensive 534; homo secundum naturam spiritualem delxit se magis diligere quam proximum 536; magis proximum secundum ani­ mam quam secundum corpus 537; ordo servandus in diligendis proximis 539Ordo naturae et temporis 665. P Participatio 185; moralis et physica 185; physica potest esse victualis vel forma­ lis 185; et formalis potest esse uni­ voca vel analogica 185; participatio divinae naturae in nobis 190. Passio 767; appetitus concupiscibilis et irascibilis 767; sex in parte concupisci­ bili et quinque in irascibili 767; in Christo fuerunt omnes passiones aliter tamen quam in nobis 768. Passio Christi 938; extensive et intensive 940; fuit necessaria secundum quid 938; passio Christi in cruce 939; Chri­ stus passus est omnia genera tormen­ torum in summo gradu intensitatis 941. Patres justi Veteris Testamenti non me­ ruerunt de condigno substantiam in­ carnationis Verbi, bene tamen de con­ gruo 627. Peccatum 750; originale et actuale 750; actuale est mortale vel veniale 750, 761. Peccatum habituale 252; nequit esse si­ mul cum gratia sanctificante in anima 2?r Peccata mortalia nequeunt remitti per solum favorem Dei extrinsecum vel per solos actus amoris et contritionis sine intrinseca peccatoris mutatione 268. Peccatum mortale 81. Peccatum originale 962; in Adamo erat simul personale et originale 962; ejus transmissio 962. Peccatum veniale 81; ex genere suo, ex parvitate materiae, ex imperfecta delibe­ ratione 81; vitari possunt omnia singillatim, collective, per longum tempus 8r. Pelagiani circa gratiam IO; circa justifi­ cationem et observantiam legum 39; circa meritum 55; circa actum amoris supernaturalis 61; docent hominem posse vitare sine gratia omnia peccata venialia collective per longum tem­ pus 82. INDEX ALPHABETICUS 65I Porfoctio virtutis duplex, in esse moris et in esse entis 564; perfectio caritatis Prima gloria 324; homo meretur ali­ quando de condigno primam gloriam 564· Periodum 199; physice et aestimatione morali 199; perfectum physice potest esse simpliciter et secundum quid 199. Perseverantia 76, 982; activa et passiva 76; ad perseverandum requiritur auxi­ lium intra ordinem gratiae speciale 78; est donum speciale et magnum 78, 79; est conjunctio gratiae cum morte 78; in quo differat a confirma­ tione in gratia 80. Persona udsumens potest esse quaelibet ex Trinitate 645; una potest adsumere plures naturas 645; et plures perso­ nae unam naturam 645. Persona Christi fuit una eaque divina 599; fuit composita 607. Persona creata non potest adsumi ad subsistentiam divinam 647. Persona divina potest adsumere naturam alienam 631. Plenitudo gratiae 680; potest esse intensiva et extensiva; absoluta et relativa 680; in Christo fuit plenitudo gratiae absoluta, tum intensiva tum extensi­ 326; et augmentum gloriae 327; et glo­ riam accidentalem 328. Prima gratia sanctificans 316; nemo po­ test illam mereri 317 va 681. Philantropia sine relatione ad Deum non Propositio I ιιι>|ι.·,ι,ιο non est objectum formale 1 375 Protestante» 1 11 1 gi.iii.nn et justifica­ tionem ii. negant luunincm posse fa­ cere opera ethice bona 27. Q Qualitas 178; comple 1 tilut species gemi nas 178. R Raiionnllxno n nuunt ulmittere fidem in μίιηιι c,dluclic<> 41. speculativi et critici 331. Roclomptio 860, 026; < hi i .t iis redemit nos a pote late diaboli 920; soluto pretio 1,1 " ΊΙ", liberavit nos a peccato et moil· pirituali 930; ari redemptionem 'luo requiruntur, pretium et deputatio huju 1 pu In 931 Ronan dm ml l liruitiim non fuisse im­ prévu I,U.-m Ro’olullu .................. filial in auctoritatem Dei re Vein nu-, 1, ,uiuu (idei apostohnuni i t |,i,,p||, imitm ,, .,iuius est in auttoril.iiem I.............. «ognitae ab ipsis ptn p......t, pοlini.it mil ,(|Q; 652 INDEX ALPHABETICUS in catholicis, qui revelationem mediate acceperunt, actus fidei ex parte sub­ jecti et dispositive resolvitur in forma­ lem evidentiam credibilitatis et reve­ lationis 420; actus fidei nostrae ultimo resolvitur in auctoritatem Dei revelan­ tis per motiva credibilitatis certo no­ bis cognitam 422. Resurrectio Christi 958. Revelatio communis ct particularis 383: an revelationes particulares pertineant ad fidem divinam 385: 386; qua fide admittendae sint revelationes priva­ tae 387. Revelatio stricte et latius 355; clara seu evidens et obscura seu inevidens 355; formalis et virtualis 355; formalis est explicita vel implicita 355; virtualis inclusive vel connexive 355; quomodo implicite revelentur 355, 372. Rex 869; duo sunt in rege consideranda, dignitas et potestas 869; quoad spiri­ tualia et quoad temporalia 971. S Sacerdos 865; ejus munus 865; effectus sacerdotii Christi 868; sacerdotium Christi manet in aeternum 868. Sacrificium 882; definitio 882; potest esse latreuticum, eucharisticum, impetratorium et propitiatorium 883. Salus dicitur sanctificatio animae et bea­ titude aeterna 459. Sancti 830; merito coluntur in Ecclesia 832; cultu duliae 833. Sanctitas 671; quid importet 671. Sanguis naturalis Christi in triduo pas­ sionis mansit hypostatice Verbo uni­ tus 662; totus sanguis naturalis in pas­ sione effusus adsumptus est a Christo in resurrectione 663; quid de guttulis sanguinis, quae conservari dicuntur in terris 664. Satisfactio 584, 906; homo purus gra­ tia auctus potest satisfacere Deo im­ perfecte seu de congruo pro peccatis propriis vel alienis 585; conditiones ad satisfactionem 906, 918; satisfactio perfecta ex parte materiae est condig­ na, et perfecta ex parte formae dicitur ex toto rigore justitiae 906, 918; satis­ factio Christi fuit condigna et superabundans 911; fuit simpliciter infinita 912; et universalis pro omnibus ho­ minibus 913: fuit condigna, superabundans, infinita et universalis ex se et ab intrinseco 916; fuit infinita, quia operatio personae divinae 917; secun­ dum rigorem justitiae 920; non potuit obligare Deum ad remittendum homi­ num peccata 921; fuit actus justitiae commutativae 924. Scientia humana potest esse beata, infusa vel acquisita 710; haec triplex scien­ tia fuit in Christo 712, 714, 715. Scientia infusa Christi fuit simpliciter perfectior quam scientia infusa ange­ lorum 725. Scotistarum systema circa gratiam effi­ cacem 158; efficacia gratiae non pro­ venit ex decreto Dei condeterminan- te 159. Semipeiagiani circa gratiam 10; circa meritum 56; dicebant initium fidei tribuendum esse libero arbitrio 61. Sensus divisus et sensus compositus 134. Servitus 801; naturalis, legalis et mora­ lis 801; Christus nullatenus fuit servus Dei 801, 803. Sessio Christi ad dexteram Patris 960. Soteriologia 860; ejus objectum 860. Spes 503; in appetitu irascibili et in vo­ luntate 503; residens in voluntate po­ test esse naturalis vel supernaturalis 503; spes supernaturalis seu theologi­ ca definitur 503; distinguitur realiter a fide et caritate 504; actus spei 511; spes est in voluntate tanquam in sub­ jecto 512; est necessaria necessitate medii ad salutem 514. Subjectum fidei 474 sqq. Subordinatiani circa divinitatem Christi 572Substantia nequit esse supernaturalis 185. Syncretismus 153; rejiciendus est circa efficaciam divinae gratiae 154. T Terminus totalis incarnationis fuit Chri­ stus, Deus et homo 621; terminus quo humanitas ut unita Verbo 621. Tematio 44; tentant nos diabolus, mun­ dus et caro 44; levis et gravis 44. Theoriae et speculationes philosophorum non semper merentur nomen scientiae 500. Thomas S. in bono sensu explicari potest circa mysterium immaculatae conce­ ptionis B. M. Virginis 970. Thomistarum systema circa gratiam 160; multis ac solidis argumentis probatur 161; est omnibus theoriis praeferen­ dum 161. U Unio Verbi cum humana natura est su stantialis hypostatica 614 Unio hypostatica est quid creatum 616. supernaturalis 617; maxima Unionum INDEX ALPHABETICUS 618; m genere doni seu beneficii et perfectionis maxima omnium 619; in­ dissolubilis 620. Unio inlet duas substantias triplex, es­ sentialis, personalis et accidentalis 594; unio in Christo facta fuit in persona 599; non in natura 596; haec probabi­ lius explicari nequeunt nisi admissa distinctione reali inter naturam singu­ larem et personam in creatis 600. Unionem hypostaticam nemo, nequidem Christus, meruit de condigno 624 sqq. Unum in genere masculino et in genere neutro 772. V Valentiniani circa humanitatem Christi 572Verbum divinum in incarnatione nulla­ tenus est mutatum 611; quia unio fa­ cta est per modum termini 612; ad­ sumpsit verum corpus humanum in thalamo B. Μ. V., et animam rationa­ lem 660, 743; etiam partes intégrales humani corporis 662; ct sanguinem naturalem 662; adsumpsit omnes par­ tes simul tempore 668; prius natura animam rationalem ct signo posteriori naturam humanam 669; adorandum est cultu latriae 817. Veritas quid sit 425. Veritates a Deo formaliter revelatae aliae sunt formaliter explicite, aliae forma­ liter implicite revelatae 368; omnes veritates formaliter sive explicite sive implicite revelatae sunt objectum ma­ teriale fidei et definibiles ab Ecclesia 370. 371· 653 Veritates naturales 21; veritates natura­ les, etiam Deum et religionem respi­ cientes, cognosci possunt sine speciali auxilio gratiae 23. 24; non omnes col­ lective sumptae 25. Veritates virtualiter a Deo in alia veri­ tate revelatae 376; in veritate formalitcr revelata continentur inclusive vel connexive 376; quid hoc significet 376; eadem veritas potest a Deo reve­ lari formaliter in se et virtualiter in alio 377; veritates virtualiter inclu­ sive tantum revelatae sunt objectum materiale fidei 380; non vero quae exprimunt proprietates physicas do­ ctrinae revelatae 379. Virginitas corporis, mentis et sensus 995; virginitatis votum 1002. Virtus quid sit 688; intellectualis, moralis ct theologica 688. Visionis beatificae objectum primarium et secundarium 716. Vita abscondita Christi 935. Vita publica Christi 936 Voluntas 776; in Christo sunt duae vo luntates, divina et humana,